This item is
Academic Use
and licensed under:
Oxford Text Archive
Attribution Required Noncommercial

 Files for this item

 Download all local files for this item (1.78 MB)

Icon
Name
atticus-1391.txt
Size
823.25 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
<A Cicero>
<T Atticum>
<B 01>
<N 01>
<D 10>
<S 00>
Scr. Romae paulo ante xvi Kal. Sext. an. 65. 
CICERO ATTICO SAL. 
<S 01>
Petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est, quod adhuc coniectura provideri possit. prensat unus P.Galba. sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur. ut opinio est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec praepropera prensatio. nam illi ita negant vulgo ut mihi se debere dicant. ita quiddam spero nobis profici, cum hoc percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri. nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis tribuniciis a. d. XVI Kal. Sext. competitores, qui certi esse videantur, Galba et Antonius et Q. Cornificius. puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse. ut frontem ferias, sunt qui etiam Caesonium putent. nam Aquilium non arbitramur, qui et negavit et iuravit morbum et illud suum regnum iudiciale opposuit. Catilina, s . . .
										
Icon
Name
brutus-1391.txt
Size
64.59 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
<A Cicero> 
<T Brutum>
<B 01>
<N 01>
<D 13>
<S 00>
Scr. Romae c. Id. Mai. an. 43. 
CICERO BRUTO SALUTEM 
<S 01>
L. Clodius, tribunus plebis designatus, valde me diligit vel, ut �MD4��mvatik�teron�MD1� dicam, valde me amat. quod cum mihi ita persuasum sit, non dubito (bene enim me nosti) quin illum quoque iudices a me amari. nihil enim mihi minus hominis videtur quam non respondere in amore iis a quibus provocere. is mihi visus est suspicari nec sine magno quidem dolore aliquid a suis vel per suos potius iniquos ad te esse delatum quo tuus animus a se esset alienior. 
	Non soleo, mi Brute, quod tibi notum esse arbitror, temere adfirmare de altero (est enim periculosum propter occultas hominum voluntates multiplicisque naturas): sed Clodi animum perspectum habeo, cognitum, iudicatum. multa eius indicia, sed ad scribendum non necessaria; volo enim testimonium hoc sibi videri potius quam epistulam. auctus Antoni beneficio est (eius ipsius benefici magna pars a te est); itaque eum salvis no . . .
										
Icon
Name
fam-1391.txt
Size
787.43 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
<A Cic>
<T Fam>
<B 01>
<N 01>
<D 12>
<S 00>
Scr. Romae Id. Ian. an. 56. 
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. 
<S 01>
Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satis facio omnibus, mihi ipse numquam satis facio. tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quod tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. in causa haec sunt: Hammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat. res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur. regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat. 
<S 02>
Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat non desistimus. sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque elo . . .
										
Icon
Name
letfrags-1391.txt
Size
22.63 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
<A cicero>
<T fragments>
<N 01>
<S 000>
ad M. Titinium. sueton. De rhet. 2. L. Plotius Gallus. de hoc CICERO in epistula ad M. Titinium sic refert; Equidem memoria teneo pueris nobis primum Latine docere coepisse L. Plotium quendam. ad quem cum fieret concursus quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. continebar autem doctissimorum hominum auctoritate qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse. 
<N 02>
ad cornelium nepotem lib. ii. 
<S 001>
Macrob. sat. II 1. 14 Cicero - in libro epistularum ad Cornelium Nepotem secundo sic ait; Itaque nostri, cum omnia quae dixissemus "dicta! essent, quae facete et breviter et acute locuti essemus ea proprio nomine appellari "dicta! voluerunt. 
<S 000>
ad eundem ex libro incerto. 
<S 2,3>
Priscianus VIII 4. 17 # Ii. P. 383. 1 Keil. CICERO ad Nepotem; Hoc restiterat etiam, ut a te fictis adgrederer donis "adgrederer! passive dixit, ?\enedreuq3w?. in eodem; Qui habet ultro appetitur, qui est . . .
										
Icon
Name
quintus-1391.txt
Size
120.81 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
�MD1�<T Ad Quintum> 
<B 01>
<N 01>
<D 01> 
<S 00> 
Scr. Romae (?) ex. an. 60 aut in. an. 59.  
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.  
<S 01> 
	Etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, fama denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio nostro et labori tuo, tamen existimavi a me quoque tibi huius molestiae nuntium perferri oportere. nam superioribus litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata res esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam, non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblectarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio ut rem  posse confici non diffiderem.  
<S 02> 
	Nunc quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio quicquam proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oport . . .