This item is
Publicly Available
and licensed under:
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)

 Files for this item

Icon
Name
petronius-0711.txt
Size
222 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
<A PETRONIUS>
<S 001>
'num alio genere furiarum declamatores inquietantur, qui clamant:
'haec vulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro
vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam
succisi poplites membra non sustinent'? haec ipsa tolerabilia
essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent. nunc et rerum
tumore et sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt
ut, cum in forum venerint, putent se in alium orbem terrarum
delatos. et ideo ego adulescentulos existimo in scolis
stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut
audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes,
sed tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis ut patrum
suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut
virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum
globulos, et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo
sparsa.
<S 002>
qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt, quam bene
olere qui in culina habitant. . . .