This item is
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Publicly Available
and licensed under:Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Files for this item
- Name
- archipoeta-0633.txt
- Size
- 32.25 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<A ARCHIPOETA> <T I> <Z i> <L 0> Lingua balbus, hebes ingenio, viris doctis sermonem facio. sed quod loquor, qui loqui nescio, necessitas est, non presumptio. <Z ii> <L 0> Nulli vestrum reor ambiguum, viris bonis hoc esse congruum, ut subportet magnus exiguum, egrum sanus et prudens fatuum. <Z iii> <L 0> Ne sim reus et dignus odio, si lucernam premam sub modio, quod de rebus humanis sentio pia loqui iubet intentio. <Z iv> <L 0> Brevem vero sermonem facio, ne vos gravet longa narracio, ne dormitet lector pre tedio et Tu autem dicat in medio. <Z v> <L 0> Ad eternam beatitudinem lapsum deus revocans hominem verbum suum, suam imaginem misit ad nos per matrem virginem. <Z vi> <L 0> Est unita deitas homini, servo suo persona domini, morti vita, splendor caligini, miseria beatudini. <Z vii> <L 0> Scimus ista potentialiter magis facta quam naturaliter; scrutantibus spiritualiter scire licet quare, non qualiter. <Z viii> <L 0> Arte mira, miro consilio querens ovem bonus opilio vagantibus in hoc . . .