This item is
Academic Use
and licensed under:
Oxford Text Archive
Attribution Required Noncommercial

 Files for this item

 Download all local files for this item (380.05 KB)

Icon
Name
unknown-0502.txt
Size
49.95 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
[I.] DE SEX AETATIBUS MUNNI]
A diluvio usque ad Abraham anni DCCCCXLII.
Ab Abraham usque ad Moysen anni DCXL.
A Moyse usque ad David anni D.
[2] A David usque Nabuchodonosor anni sunt DLXVIIII.
Ab Adam usque transmigrationem Babylouiae anni sunt
IlIIDCCCLXVIIII.
[3] A transmigratione Babyloniae usque ad Christum
DLXVI.
Ab Adam vero nsque ad passionem Christi anni sunt
VCCXXVIII.
[4] A passione autem Christi peracti sunt anni DCCLXXXXVI.
Ab incarnatione autem ejus anni sunt DCCCXXXI
[5] Prima igitur aetas mundi ab Adam usque ad Noe.
Secuuda a Noe usque ad Abraham,
Tertia ab Abraham usque ad David.
Quarta aetas a David usque ad Danielem.
Quinta aetas a Daniele usque ad Johannem Baptistam.
Sexta a Johanne usque ad judicium, in quo dominus noster
Jesus Christus veniet judicare vivos ac mortuos et seculum per
ignem.
[7] Brittania insula a quodam Bruio, consule Romano,
dicta,
Haec consurgit ab Africo boreali ad occidentem versus.
DCCC in longitudine milium, CC in latitudine spatium habet.
ln . . .
										
Icon
Name
wadevans-0502.txt
Size
330.1 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
VITA SANCTI CADOCI
Incipit prefatio (in uita) beatissimi Cadoci, qui et Sophie, episcopi et
martyr(i)s Beneuentane ciuitatis.
Quondam in quibusdam finibus Brittannice regionis, que# Deme-
tic[a] uocabatur, quidam regulus, nomine Gliuguis, regnabat, a
quo tota ipsius regionis monarchia omnibus diebus uite# sue# Gleu-
guissig nuncupabatur, qui x liberos progenuisse fertur, cuius
primogenitus Gunleius uocabatur, a cuius etiam nomine post
patris obitum ipsa quam rexit patria Gundliauc usque in presentem
diem uocatur, cuius germani, ut ingenui et bone indolis, fratres
natalicio more pacifice diligenterque patrium regnum inter se
secundum eorundem numerum, unicuique suam prouinciam,
diuiserunt, excepto solum iii Petroco, qui transitoriam pro per-
petua spreuit hereditatem, quorum nomina cum prouinciis sibi
adiacentibus hec sunt. Primogenitus quippe Gundleius prima-
riam regni genitoris sui sedem, uidelicet Gundliauc, sortitur,
Etelic autem obtinuit Etelicchion; Poul, Pennichen ; Seru, Seru- . . .