This item is
Publicly Available
and licensed under:
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)

 Files for this item

Icon
Name
david1-0501.txt
Size
57.45 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
LIFE OF ST. DAVID
f. 158a Incipit Vita Beati Dauidis Archiepiscopi
et Confessoris
(Ch. 1) Dominus noster, quamuis omnes suos ante mundi consti-
tutionemz dilexit atque presciuit, nonnullos tamen multis reuelationum
ostensionibus prenuntiat. Iste itaque Sanctus quem tinctio Dauid,
uulgus autem Dewi clamat, ueriloquis angelorum oraculis ad patrem
quidem prius, deinde ad Sanctum Patricium terdenis annis priusquam
nasceretur, non solum prophetatus, uemm etiam mysticis donationum
muneribus ditatus innotuit. (Ch. 2) Nam quodam tempore pater eius,
meritis et nomine Sanctus, Ceretice# gentis regali potentia fretus, qua
tandem deposita, ce#leste regnum comparans, angelica in somnis monitus
uoce audiuit; 'Crastina die expergefactus, uenatum iturus, ceso prope
fluuium cemo, tria ibi munera reperies, ceruum scilicet quem perse-
queris, piscem, apumque examen. Ex his itaque tribus reserues fauum
scilicet partemque piscis et cerui, que# custodienda filio ex te nascituro,
transmittes ad Maucanni mona . . .