This item is
Publicly Available
and licensed under:
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)

 Files for this item

Icon
Name
speculum497.txt
Size
289.8 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
f. 50"b <1Inpit speculum duorum et utile cognicionis correctionis con->1
<1Questionis et commonicionis instrumentum>1
PRIMA PARS INCIPIT
MAGISTER Giraldus de Barri Giraldo archidiacono de Brechene,
5 nepoti suo, et vere a nepa dicto, salutem et salutacionem quam meretur.
Scripsistis nobis quod propter equorum carenciam ad nos termino
statuto et fide firmato venire non potuistis. Equos autem ad eundum
Meneviam et Martru et Aberteivi ad opera prodicionis perpetranda
satis habuistis. Ad redeundum vero Lincolniam ob fidei pacta servan-
10 dum, quam tempore *iam* ad minus certum est lapsam esse, equos
habere non potuistis. Supplicastis etiam litteris eisdem quod fraudi
vestre hoc non imputetur. Set quomodo fraudem transgressionis huius
adeo abhorrere se fingit et simulat qui tam manifestam prodicionis
plus-quam-fraudem et tam enormis scandali notam nec notare curat
15 nec vitare laborat, tanquam festucam *scilicet* in occulo videns et
trabem non attendens? Qua scilicet nota non solum Lincol . . .