This item is
Publicly Available
and licensed under:
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)

 Files for this item

Icon
Name
vegetius-0371.txt
Size
174 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
<A VEGETIUS RENATUS FLAVIUS>
<B 1>
<C 0><L 1>
antiquis temporibus mos fuit bonarum artium studia
mandare litteris atque in libros redacta offerre principibus,
quia neque recte aliquid inchoatur, nisi post Deum
faverit imperator, neque quemquam magis decet vel meliora
scire vel plura quam principem, cuius doctrina omnibus
potest prodesse subiectis . quod Octavianum Augustum
ac bonos dehinc principes libenter habuisse frequentibus
declaratur exemplis . sic regnantium testimoniis
crebuit eloquentia, dum non culpatur audacia . hac ego
imitatione conpulsus dum considero clementiam vestram
ausibus litterarum magis ignoscere posse quam ceteros,
tanto inferiorem me antiquis scriptoribus esse vix sensi
licet in hoc opusculo nec verborum concinnitas sit necessaria
nec acumen ingenii, sed labor diligens ac fidelis, ut,
quae apud diversos historicos vel armorum disciplinam
docentes dispersa et involuta celantur, pro utilitate Romana
proferantur in medium . de dilectu igitur atque exercitatione
t . . .