<A AURELIUS SYMMACHUS>
<W RELATIONES>
<C 1><S 1>
quieto mihi et iam pridem a desideriis honorum remoto praefecturam multis cupit+
am sponte tribuistis. ago gratias tot bonorum erga me principum voluntati, sed
intellego, quanto plus sollicitudinis habeat magistratus, qui ex iudicio, quam
qui ex gratia venit. ille enim ut meritis datus spem sui debet aequare, iste ut
per beneficium quaesitus a periculo expectationis alienus est, domini imperato+
res.
<S 2>
quis ergo
me huic honori parem faciet? scilicet vestra clenentia,
cuius interest, ne temere existimer electus; mihi ad conscientiam satis est
non adfectasse publicam curam. iam qualis inveniar, in manu temporum est; bonos
enim magistratus favor principum
facit semper que de moribus vestris virtutes iudicium fluunt.
<S 3>
facite, ut omnes intellegant, si forte desit rectoribus integer vigor et iusta
conscientia, hominis culpam esse non saeculi.
non sum voti inmodicus, cum honorem meum commendo auctoribus suis. quantum est
enim, quod ego . . .