Files for this item
Download all local files for this item (812.28 KB)
- Name
- gregory1-0364.txt
- Size
- 215.62 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
SANCTI GREGORII MAGNI ROMANI PONTIFICIS MORALIVM LIBRI SIVE EXPOSITIO IN LIBRVM B. IOB EPISTOLA REVERENDISSIMO ET SANCTISSIMO FRATRI LEANDRO COEPISCOPO GREGORIVS SERVVS SER- VORVM DEI 1. Dudum te, frater beatissime, in Constantinopolitana urbe cognoscens, cum me illic sedis apostolicae responsa constringe- rent et te illuc iniuncta pro causis fidei Wisigotharum legatio PL 511 perduxisset, omne in tuis auribus, quod mihi de me displice- 5 bat, exposui, quoniam diu longeque conuersionis gratiam distuli et postquam caelesti sum desiderio afflatus, saeculari habitu contegi melius putaui. Aperiebatur enim mihi iam de aeternitatis amore quid quaererem, sed inolita me consuetudo deuinxerat, ne exteriorem cultum mutarem. Cumque adhuc 10 me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deser- uire, coeperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura suc- crescere, ut in eo iam non specie, sed, quod est grauius, mente retinerer. Quae tandem cuncta sollicite fugiens, portum mo- nasterii petii et . . .
- Name
- gregory2-0364.txt
- Size
- 189.49 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
HOMILIA I PL 786 1. Dei omnipotentis aspiratione de Hiezechihele propheta Iocuturus, prius debeo tempora et modos aperire prophetiae, ut dum accessus eius ostenditur, uirtus melius cognoscatur. Prophetiae tempora tria sunt, scilicet praeteritum, praesens 5 et futurum. Sed sciendum est quod in duobus temporibus prophetia etymologiam perdit. Quia cum ideo prophetia dicta sit quod futura praedicat, quando de praeterito uel praesenti loquitur, rationem sui nominis amittit, quoniam non propheta- tur quod uenturum est, sed uel ea memorat quae transacta 175 10 sunt, uel ea quae sunt. Quae tamen tria prophetiae tempora uerius loquimur, si ex sacrae Scripturae testimoniis ostenda- mus. Prophetia de futuro est : <1Ecce Virgo concipiet et pariet fi->1 <1lium.>1 Prophetia de praeterito : <1In principio creauit Deus caelum>1 <1et terram.>1 De illo enim tempore dixit homo quo non erat homo. 15 Prophetia de praesenti est, quando Paulus apostolus dicit : <1Si autem omnes prophetent, intret autem quis . . .
- Name
- gregory3-0364.txt
- Size
- 16.86 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
(from St Gregory's Homilies on the Gospels) HOMILIA XU Lectio sancti Euangelii quam modo, fratres charissimi, audistis expositione non indiget, sed admonitione. Quam enim per semetipsam Ueritas exposuit, hanc discutere humana fragilitas non praesumit. Sed est quod sollicite in hac ipsa expositione dominica pensare debeatis, quia si nos uobis semen uerbum, agrum mundum, uolucres daemonia, spinas diuitias significare diceremus, ad credendum nobis mens forsitan uestra dubitaret. Unde et idem Dominus per semetipsum dignatus est exponere quod dicebat, ut sciatis rerum significationes quaerere in iis etiam quae per semetipsum noluit explanare. Exponendo ergo quod dixit figurate se loqui innotuit, quatenus certos uos redderet cum uobis nostra fragilitas uerborum illius figuras aperiret. Quis enim mihi unquam crederet, si spinas diuitias interpretari uoluissem, maxime cum illae pungant, istae delectent? Et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque a . . .
- Name
- gregory4-0364.txt
- Size
- 264.66 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<T DIALOGORVM GREGORII PAPAE> <DE MIRACVLIS PATRVM ITALICORVM> <B 1> Quadam die, nimiis quorumdam saecularium tumul- tibus depressus, quibus in suis negotiis plerumque cogi- mur soluere etiam quod nos certum est non debere, secre- tum locum petii amicum moerori, ubi omne quod de mea 5 mihi occupatione displicebat se patenter ostenderet et cuncta quae infligere dolorem consueuerant congesta ante oculos licenter uenirent. 2. Ibi itaque cum adflictus ualde et diu tacitus sederem dilectissimus filius meus Petrus diaconus adfuit, mihi a 10 primaeuo iuuentutis flore in amicitiis familiariter obstric- tus atque ad sacri uerbi indagationem socius. Qui graui excoqui cordis languore me intuens, ait : numquidnam noui aliquid accidit, quod plus te solito moeror tenet? 3. Cui inquam : <N IGP>moerorem, Petre, quem cotidie patior 15 et semper mihi per usum uetus est et semper per augmen- tum nouus. Infelix quippe animus meus occupationis suae pulsatus uulnere meminit qualis aliquando in monasterio fu . . .
- Name
- gregory5-0364.txt
- Size
- 125.65 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<B 4> <C 1> <N IGP>Postquam de paradisi gaudiis, culpa exigente, pulsus est primus humani generis parens, in huius exilii atque caecitatis quam patimur aerumnam uenit, quia peccando extra semetipsum fusus iam illa caelestis patriae 5 gaudia, quae prius contemplabatur, uidere non potuit. In paradiso quippe homo adsueuerat uerbis Dei perfrui, beatorum angelorum spiritibus cordis munditia et cel- situdine uisionis interesse. Sed postquam huc cecidit, ab illo quo implebatur mentis lumine recessit. 10 2. Ex cuius uidelicet carne nos in huius exilii cae- citate nati, audimus quidem esse caelestem patriam, audimus eius ciues angelos Dei, audimus eorundem ange- loruni socios spiritus iustorum perfectorum, sed carnales quique, quia illa inuisibilia scire non ualent per experi- 15 mentum, dubitant utrumne sit quod corporalibus oculis non uident. Quae nimirum dubietas primo parenti nostro esse non potuit, quia et exclusus a paradisi gaudiis, hoc quod amiserat, quoniam uiderat, recolebat. Hi autem . . .