This item is
Publicly Available
and licensed under:
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)

 Files for this item

Icon
Name
plauttrin-0361.txt
Size
62.35 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
<A PLAUTUS>
<S TRINUMMUS>
(LUX( SEQUERE HAC ME, GNATA, UT MUNUS FUNGARIS TUOM.
(INO( SEQUOR, SED FINEM FORE QUEM DICAM NESCIO.
(LUX( ADEST. EM ILLAE SUNT AEDES, I INTRO NUNCIAM.^
NUNC, NE QUIS ERRET VOSTRUM, PAUCIS IN VIAM
DEDUCAM, SI QUIDEM OPERAM DARE PROMITTITIS.
NUNC IGITUR PRIMUM QUAE EGO SIM ET QUAE ILLAEC SIET
HUC QUAE ABIIT INTRO DICAM, SI ANIMUM ADVORTITIS.
PRIMUM MIHI $PLAUTUS NOMEN $LUXURIAE INDIDIT?
TUM HANC MIHI GNATAM ESSE VOLUIT $INOPIAM.
SED EA HUC QUID INTROIERIT IMPULSU MEO
ACCIPITE ET DATE VOCIVAS AURIS DUM ELOQUOR.
ADULESCENS QUIDAM EST QUI IN HISCE HABITAT AEDIBUS?
IS REM PATERNAM ME ADIUTRICE PERDIDIT.
QUONIAM EI QUI ME ALERET NIL VIDEO ESSE RELICUI,
DEDI EI MEAM GNATAM QUI=CUM AETATEM EXIGAT.
SED DE ARGUMENTO NE EXSPECTETIS FABULAE;
SENES QUI HUC VENIENT, I REM VOBIS APERIENT.
HUIC $GRAECE NOMEN EST $THENSAURO FABULAE;
$PHILEMO SCRIPSIT, $PLAUTUS VORTIT BARBARE,
NOMEN $TRINUMMO FECIT, NUNC HOC VOS ROGAT
UT LICEAT POSSIDERE HANC NOMEN FABULAM.
TANTUM EST. VALETE, . . .