This item is
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Publicly Available
and licensed under:Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Files for this item
- Name
- plautaulu-0355.txt
- Size
- 43.03 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<A PLAUTUS> <S AULULARIA> (LAR( NE QUIS MIRETUR QUI SIM, PAUCIS ELOQUAR. EGO $LAR SUM FAMILIARIS EX HAC FAMILIA UNDE EXEUNTEM ME ASPEXISTIS. HANC DOMUM IAM MULTOS ANNOS EST QUOM POSSIDEO ET COLO PATRI AVO=QUE IAM HUIIUS QUI NUNC HIC HABET, SED MIHI AVOS HUIIUS OPSECRANS CONCREDIDIT AURI THENSAURUM CLAM OMNIS; IN MEDIO FOCO DEFODIT, VENERANS ME UT ID SERVAREM SIBI. IS QUONIAM MORITUR (ITA AVIDO INGENIO FUIT), NUMQUAM INDICARE ID FILIO VOLUIT SUO, INOPEM=QUE OPTAVIT POTIUS EUM RELINQUERE QUAM EUM THENSAURUM COMMOSTRARET FILIO? AGRI RELIQUIT EI NON MAGNUM MODUM, QUO CUM LABORE MAGNO ET MISERE VIVERET. UBI IS OBIIT MORTEM QUI MI ID AURUM CREDIDIT, COEPI OPSERVARE, ECQUI MAIOREM FILIUS MIHI HONOREM HABERET QUAM EIUS HABUISSET PATER. ATQUE ILLE VERO MINU' MINUS=QUE IMPENDIO CURARE MINU'=QUE ME IMPERTIRE HONORIBUS. ITEM A ME CONTRA FACTUM EST, NAM ITEM OBIIT DIEM. IS EX SE HUNC RELIQUIT QUI HIC NUNC HABITAT FILIUM PARITER MORATUM UT PATER AVOS=QUE HUIIUS FUIT. HUIC FILIA UNA EST. EA MIHI COTT . . .