This item is
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Publicly Available
and licensed under:Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Files for this item
- Name
- ovidmet-0349.txt
- Size
- 63.42 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<A OVID> <T METAMORPHOSES> <B 1> <L 1> IN NOVA FERT ANIMUS MUTATAS DICERE FORMAS CORPORA: DI, COEPTIS- NAM VOS MUTASTIS ET ILLAS- ADSPIRATE MEIS PRIMA=QUE AB ORIGINE MUNDI AD MEA PERPETUUM DEDUCITE TEMPORA CARMEN@ ANTE MARE ET TERRAS ET, QUOD TEGIT OMNIA, CAELUM UNUS ERAT TOTO NATURAE VULTUS IN ORBE, QUEM DIXERE \CHAOS, RUDIS INDIGESTA=QUE MOLES NEC QUICQUAM NISI IUNCTARUM DISCORDIA SEMINA RERUM. NULLUS ADHUC MUNDO PRAEBEBAT LUMINA \TITAN NEC NOVA CRESCENDO REPARABAT CORNUA $PHOEBE, NEC CIRCUMFUSO PENDEBAT IN AERE TELLUS PONDERIBUS LIBRATA SUIS, NEC BRACCHIA LONGO MARGINE TERRARUM PORREXERAT $AMPHITRITE. UT=QUE ERAT ET TELLUS ILLIC ET PONTUS ET AER, SIC ERAT INSTABILIS TELLUS, INNABILIS UNDA, LUCIS EGENS AER; NULLI SUA FORMA MANEBAT, OBSTABAT=QUE ALIIS ALIUD, QUIA CORPORE IN UNO FRIGIDA PUGNABANT CALIDIS, UMENTIA SICCIS, MOLLIA CUM DURIS, SINE PONDERE HABENTIA PONDUS. HANC DEUS ET MELIOR LITEM NATURA DIREMIT. NAM CAELO TERRAS ET TERRIS ABSCIDIT UNDAS ET LIQUIDUM SPISSO SECREVIT AB AERE . . .