This item is
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Publicly Available
and licensed under:Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Files for this item
- Name
- ovidamo-0345.txt
- Size
- 104.35 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<A OVID> <T AMORES> <B 1> <S 0> QUI MODO $NASONIS FUERAMUS QUINQUE LIBELLI, TRES SUMUS; HOC ILLI PRAETULIT AUCTOR OPUS. UT IAM NULLA TIBI NOS SIT LEGISSE VOLUPTAS, AT LEVIOR DEMPTIS POENA DUOBUS ERIT. <S 1> <L 1> ARMA GRAVI NUMERO VIOLENTA=QUE BELLA PARABAM EDERE, MATERIA CONVENIENTE MODIS. PAR ERAT INFERIOR VERSUS? RISISSE $CUPIDO DICITUR ATQUE UNUM SURRIPUISSE PEDEM. "QUIS TIBI, SAEVE PUER, DEDIT HOC IN CARMINA IURIS? $PIERIDUM VATES, NON TUA, TURBA SUMUS. QUID, SI PRAERIPIAT FLAVAE $VENUS ARMA $MINERVAE, VENTILET ACCENSAS FLAVA $MINERVA FACES? QUIS PROBET IN SILVIS $CEREREM REGNARE IUGOSIS, LEGE PHARETRATAE VIRGINIS ARVA COLI? CRINIBUS INSIGNEM QUIS ACUTA CUSPIDE $PHOEBUM INSTRUAT, $AONIAM $MARTE MOVENTE LYRAM? SUNT TIBI MAGNA, PUER, NIMIUM=QUE POTENTIA REGNA; CUR OPUS ADFECTAS AMBITIOSE NOVUM? AN, QUOD UBIQUE, TUUM EST? TUA SUNT $HELICONIA TEMPE? VIX ETIAM $PHOEBO IAM LYRA TUTA SUA EST? CUM BENE SURREXIT VERSU NOVA PAGINA PRIMO, ATTENUAT NERVOS PROXIMUS ILLE M . . .