This item is
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Publicly Available
and licensed under:Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Files for this item
- Name
- modoinus-0343.txt
- Size
- 10.83 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<A $MODOINUS> <T $P$R$O$L$O$G$U$S> <L 1> $CAESAREIS, $CAROLUS SAPIENS, HAEC AURIBUS HAURI CARMINA, QUAE NULLA SUNT PERITURA DIE. DUM RAPIDIS $SOL CURRIT EQUIS, VIBRAMINE TERRAS INLUSTRAT, GELIDIS DUM MARE FERVET AQUIS: ISTIS IN GEMINIS LEGITUR TUA FAMA LIBELLIS CARMINE VELATO CUM SENIORE VIRO. NEMPE DUOS NARRAT PASTORES ILLE SECUNDUS, EGREGIUM RECOLIT NOMEN UTERQUE TUUM. ARGUET ARCANIS ALIQUIS MEA CARMINA DICTIS, FORSAN ET OBICIET CRIMINA LINGUA NOCENS; LIVOR EDAX TACITO SIC SECUM MURMURE DICAT: "CUR HAEC PRAESUMPSIT ARTE REFERRE RUDIS?" AUT LACERARE VELIT NOSTROS MOLIMINE VERSUS, FURTIVOSVE FERAT ME POSUISSE PEDES: IS MODO, QUISQUIS ERIT, VENIET TE IUDICE TANTUM, ME QUOQUE SOLLICITO ARGUET ORE SUO. <A $M$O$D$O$I$N$U$S> <T $I> <S $P$U$E$R> <L 1> $TU FRONDOSA, SENEX VATES, PROTECTUS OPACA ARBORE IAM TANDEM VICTRICI PALMA POTIRIS. LUDIS HABENS NIVEA CIRCUMDATA TEMPORA LAURO, ARGUTO TENUI MODULARIS CARMINE MUSA. NULLA, SENEX, PATERIS PROCLIVI NAUFRAGA MUNDI, NULLA PERIC . . .