This item is
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Publicly Available
and licensed under:Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Files for this item
- Name
- mariusvict-0341.txt
- Size
- 27.71 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<A MARIUS VICTORINUS> <P ARS GRAMMATICA> <T AG> <C 4> CREDO NOS OMNIA, QUAE AD INSTRUCTIONEM METRICAE DISCIPLINAE, UELUT QUAEDAM PRIMAE INSTITUTIONIS INCUNABULA, NECESSARIO HIS QUIBUS HUIUSCE ARTIS UOLUPTAS AC STUDIUM EST INTIMANDA SUNT, ADFATIM PERSECUTOS. <C 6> UNDE NUNC AD NOUEM PROTOTYPA, ID EST PRIMIFORMIA OMNIUM METRORUM GENERA, E QUORUM FONTE ATQUE ORIGINE DERIUATA INNUMERABILIS METRORUM PROFLUIT COPIA, STILUM NOSTRI OPERIS CONUERTAM, DE QUORUM DISCIPLINA ET PRAECEPTIS ET RATIONE OMNI, QUA INTER SE CONGRUUNT SIUE DISSENTIUNT, TEXTUS HUIUS SECUNDI UOLUMINIS SINGULA QUAEQUE RESERANS EXPLICABIT. <C 11> AUSPICANDUM IGTUR AB EO NOBIS PEDE POTISSIMUM CREDIDI, QUI HEROUM METRUM, PRINCIPUM OMNIUM, CONTINENS ETIAM NOMINIS SUI APPELLATIONE SIGNAUIT SIQUIDEM NON NULLI AMBIGANT, A QUO E DUOBUS METRORUM ORDINEM INCHOANTES EXORDIUM CAPIANT. <C 15> NAM QUI AB IAMBO INITIUM TRAHUNT EO STUDIO ID FIERI UOLUNT, QUOD IDEM A BREUI, A QUO HIS ORIGO EST, INCIPIENS TEMPORE ET IN LONGO DESINENS, UELU . . .