This item is
Publicly Available
and licensed under:
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)

 Files for this item

Icon
Name
julianus-0336.txt
Size
506.23 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
<A IULIANUS>
<F 1>
<L 114>
IN SUBSTITUTIONE FILIO ITA FACTA; "QUISQUIS
MIHI EX SUPRA SCRIPTIS HERES ERIT, IDEM FILIO HERES
ESTO", QUAERITUR QUISQUIS HERES QUANDOQUE FUERIT INTELLEGATUR
AN QUISQUIS HERES TUM ERIT, CUM FILIUS MORIATUR.
PLACUIT PRUDENTIBUS, SI QUANDOQUE HERES FUISSET; QUAMVIS
ENIM VIVO PUPILLO HERES ESSE DESISSET, FORTE EX CAUSA
DE INOFFICIOSO, QUAE PRO PARTE MOTA EST, FUTURUM TAMEN
EUM HEREDEM EX SUBSTITUTIONE CREDITUM EST. NON
SIMILI MODO IN HAC SPECIE DICENDUM EST, SI QUIS, CUM
FILIOS DUOS HABERET, GAIUM PUBEREM, LUCIUM IMPUBEREM,
ITA FILIO SUBSTITUISSET; "SI LUCIUS FILIUS MEUS IMPUBES
DECESSERIT NEQUE MIHI GAIUS FILIUS HERES ERIT,
TUNC SEIUS HERES ESTO"; NAM ITA PRUDENTES HOC INTERPRETATI
SUNT, UT AD IMPUBERIS MORTEM CONDICIO SUBSTITUTIONIS
ESSET REFERENDA.
<F 2>
QUI DUOS MULOS HABEBAT ITA LEGAVIT;
"MULOS DUOS, QUI MEI ERUNT CUM MORIAR, HERES DATO";
IDEM NULLOS MULOS, SED DUAS MULAS RELIQUERAT. RESPONDIT
SERVIUS DEBERI LEGATUM, QUIA MULORUM APPELLATIONE
ETIAM MULAE CO . . .