This item is
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Publicly Available
and licensed under:Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Files for this item
- Name
- celsus-0325.txt
- Size
- 110.57 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<A CELSUS> <F 1> <L 144> *ULP. 2 AD EDICT. CELSUS ETIAM REFERT PONTICIS EX BENEFICIO POMPEII MAGNI COMPETERE, UT QUI PONTICA MATRE NATUS ESSET, PONTICUS ESSET. QUOD BENEFICIUM AD VOLGO QUAESITOS SOLOS PERTINERE QUIDAM PUTANT. QUORUM SENTENTIAM CELSUS NON PROBAT. NEQUE ENIM DEBUISSE CAVERI, UT VOLGO QUAESITUS MATRIS CONDICIONEM SEQUERETUR (QUAM ENIM ALIAM ORIGINEM HIC HABET.). SED AD EOS, QUI EX DIVERSARUM CIVITATIUM PARENTIBUS ORERENTUR.* <F 2> *ULP. 2 AD EDICT. CELSUS LIBRO PRIMO DIGESTORUM TRACTAT, SI QUIS INSTRUCTUS SIT DUOBUS LOCIS AEQUALITER NEQUE HIC QUAM ILLIC MINUS FREQUENTER COMMORETUR. UBI DOMICILIUM HABEAT, EX DESTINATIONE ANIMI ESSE ACCIPIENDUM.* <F 3> <L 159> *ULP. 4 AD EDICT. SI * DOMINICAM PECUNIAM CREDIDERIT [SCIL. SERVUS INSTITOR], QUOD CREDENDI TEMPORE PACTUS EST, VALERE CELSUS AIT.* <F 4> <L 163> AVUS NEPTIS NOMINE, QUAM EX FILIO HABEBAT, DOTEM PROMISIT ET PACTUS EST, NE A SE <L 234> NEVE A FILIO SUO DOS PETERETUR. SI A COHEREDE FILII DOS PETATUR, IPSE QUIDEM EXCEPTI . . .