This item is
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Publicly Available
and licensed under:Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Files for this item
- Name
- bacon-0318.txt
- Size
- 284.49 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<A BACON F> <B 1> <S 1> <P 1> <P 001> QUAE DE CUPIDINE SIVE AMORE AB ANTIQUIS MEMORATA SUNT, IN EANDEM PERSONAM CONVENIRE NON POSSUNT; QUINETIAM AB IPSIS PONUNTUR CUPIDINES DUO, ET LONGO SANE INTERVALLO DISCREPANTES; CUM UNUS EX IIS DEORUM ANTIQUISSIMUS, ALTER NATU MINIMUS FUISSE DICERETUR. ATQUE DE ANTIQUO ILLO NOBIS IN PRAESENTIA SERMO EST. NARRANT ITAQUE AMOREM ILLUM OMNIUM DEORUM FUISSE ANTIQUISSIMUM, ATQUE ADEO OMNIUM RERUM, EXCEPTO CHAO, QUOD EI COAEVUM PERHIBETUR. ATQUE AMOR ISTE PRORSUS SINE PARANTE INTRODUCITUR. IPSE AUTEM CUM CHAO MISTUS, ET DEOS ET RES UNIVERSAS PROGENUIT. A NONNULLIS TAMEN OVO PROGNATUS INCUBANTE NOCTE TRADITUS EST. EJUS VERO ATTRIBUTA PONUNTUR DIVERSA, UT SIT INFANS PERPETUUS, CAECUS, NUDUS, ALATUS, SAGITTARIUS. VIS AUTEM EJUS PRAECIPUA ET PROPRIA AD CERPORA UNIENDA VALET: ETIAM CLAVES AETHERIS, MARIS, ET TERRAE EI DEFEREBANTUR. FINGITUR QUOQUE ET CELEBRATUR ALTER CUPIDO MINOR, VENERIS FILIUS, IN QUEM ATTRIBUTA ANTIQUIORIS TRANSFERUNTUR, ET PROPRIA MULTA A . . .