This item is
Publicly Available
and licensed under:
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)

 Files for this item

Icon
Name
africanus-0306.txt
Size
98.74 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
<A AFRICANUS>
<F 1>
<L 157>
*ULP. 21 AD SAB. CUM SERVUS LEGATUS IN
FUGA ESSET VEL LONGINQUO ABSENS EXIGATUR, OPERAM PRAESTARE
HERES DEBET, UT EAM REM REQUIRAT ET PRAESTET, ET ITA
IULIANUS SCRIBIT. NAM ET SUMPLUM AN IN HANC REM FACERE
HERES DEBERET, AFRICANUS LIBRO VICESIMO EPISTULARUM APUD
IULIANUM QUAERIT PUTATQUE SUMPLUM PRAESTANDUM, QUOD
ET EGO ARBITROR SEQUENDUM.*
<F 2>
<L 259>
CUM FALSUM TESTAMENTUM DICERETUR,
SI QUIDEM IPSE HERES ACCUSARETUR, QUONIUM CERTUS ESSE
DEBEAT SE FALSUM NON FECISSE, RECTE ADIBIT HEREDITATEM.
SIN AUTEM ALIUS ARGUERETUR CITRA CONSCIENTIAM
<L 301>
EIUS, NON POTEST ADIRE, QUASI DUBITET VERUM ESSE
TESTAMENTUM.
<F 3>
<L 103>
SI ID, QUOD A LIBERTO IN FRAUDEM
ALIENATUM EST, NON EXTET, ACTIO PATRONI CESSAT, QUEMADMODUM
SI PECUNIAM IN FRAUDEM ABIECISSET AUT ETIAM
SI IS, QUI MORTIS CAUSA A LIBERTO ACCEPISSET, EAM REM
VENDIDISSET ET BONAE FIDEI EMPTOR EAM USU CEPISSET.
<F 4>
IN MORTIS CAUSA DONATIONIBUS NON
TEMPUS DONATIONIS, SED MORTIS INTUENDUM EST, AN QUIS
CAPERE . . .