Grammaticae Latinae INSTITUTIONES Carminibus concinnatae QUIBUS Subjiciuntur Commentarioli. ET Per totam Syntaxin Regulatim, ipsa LILIANA CONSTRUCTIO.

ACCESSERUNT

  • FIGVRAE quae saepiùs occurrunt Grammaticales.
  • ISAGOGE Poetica de Carminum ratione.
  • TROPI & Schemata Rhetorices usitatiora.

Opera et Studio J. S.

LONDINI, Excudebat F. L. sumptibus R. L. & apud eum prostant, sub signo Albi Leonis in Coemiterio S. Pauli, 1654.

HONORATISSIMO Edoardo Aureolo Equiti, Omni virtutum genere insigni NECNON INGENUARUM ARTIUM Moecenati dignissimo.

HAS Quales, quales sint INSTITUTIONES; Heu Minimum gratitudinis Pignus, D. D.

JACOBUS SHIRLEIUS.

Grammatica est ars e­mendatè loquendi. Partes ETYMOLOGIA, & SYNTAXIS.

Etymologia est pars Grammaticae, quae spectat voces sigillatim, docetque earum Discrimina, et proprietates.

DE vocibus multa dicta sunt in Rudi­mentis, in vestibulo pueris inculcan­da, quae, cum tener eorum captus & ingenia praelibârunt, supererunt quaedam de Generibus Nominum, Heteroclytis Praeteritis & supinis verborum, provectiori­bus imbibenda, quorum freti cognitione, feliciùs multò ad Syntaxin sive orationem progrediantur.

De Generibus Nominum.

Regulae Generalissimae, quae omnium Decli­nationum voces complectuntur.

OMne genus sexum, quem dat natura sequetur.

  • Vir viri.
  • Maria, ae.
  • Equus, i.
  • Mulier, iĕris.
  • Uxor, ōris.
  • Equa, ae.
  • Carolus, i.
  • Frater, tris.
  • Priamides, ae.

Genus Sequitur sexum, id est omne nomen significans marem, est masculini generis; & quod foeminam in aliqua specie denotet, foemineo generi tribuitur.

Observandum est, quod Epicoena nomina, videlicet Fe­rarum, Reptilium, Avium, Piscium, quorum sexus non fa­cile distinguitur, sub uno genere declinantur. Ut Passer est masculini generis, tam mas quam Foemina (quibus vocibus utimur ad distinctionem sexus) Horum tamen genera certissimè petenda sunt ex regulis declinationum, & terminationibus.

Propria Masculina.

SVnt Montes, Fluvii, Menses, & Mascula venti.

  • Atlas, antis.
  • Auster, tri.
  • Thamesis, is.
  • Adria, ae.
  • Januarius, ii.

Propria Foeminina.

FOeminei generis sunt Vrbs, Regio, Insula, & Arbor.

  • Pergamus, i.
  • Cupressus, i.
  • Anglia, ae.
  • Mona, ae

Quaedam Propria Montium, Fluviorum, & Urbium, su­munt genus ex declinatione & terminatione, secundum regulas Appellativorum. Ut Rhodope, Oeta, Aetna, montes, &c. Allia, Garumna, Styx, Lethe, &c. Flumina, quae sunt feminini generis. Sulmo, Narbo, Acragas, &c. Urbes, mas­culini generis. Praeneste, Zeugma, &c. neutrius. Atque si quando haec ipsa a suo genere deflectant, id fit per Synthe­sin, dum Urbs, Aqua, vel Flumen subaudiatur. Hoc cer­nere est aliis nominibus, quorum Communia in hoc di­sticho recensentur.

Urbs, aqua, flumen, avis, mons navis fabula gemma Intellecta, suum genus impertire videntur.

Thessalus Ossa i. e. [mons] Praeneste sub ipsâ, subaudi­tur [Urbe] sola Bubo subintelligitur [avis] Centuro in Magna i. e. [Nave] Eunuchus Terentiana scilicet [Co­moedia.]

Robur Acer neutris, maribus numerabis in aster.

Robur & Acer arborum nomina sunt neutrius generis, sed quae in aster desinunt, masculini, ut Oleaster, Pina­ster.

[Page 4] ƲM neutro flectes, sic invariabile fixum.

  • Londinum, i.
  • Nihil.
  • Speculum,
  • Genu.

Omnes dictiones quae terminantur in um sunt neutrius generis, praeter Virorum propria, ut Pegnium, Dynacium, &c. & Foeminarum, ut Glycerium, Eustochium, &c. Fixum, i. e. substantivum, invariablie est quod eandem servat termi­nationem in omnibus casibus; ut genu, nihil, fas, &c. neu­trius sunt tantum generiss

Invariabilia sunt non solum nomina, sed quaecun (que) in oratione supplent locum nominis, utpote litera, syllaba, vel aliae quaepiam sigillatim, vel conjunctim orationis partes.

Monosyllaba.

NOmina foemineo gaudent monosyllaba coetu.

Cos, otis. Laus, laudis. Vis, vis.

Monosyllaba, scilicet unius syllabae nomina, sunt foemi­nini generis omnia, praeter haec quae sequuntur.

Masculina Excepta.

MAscula Praes, sal, sol, ren, splen, bar, vas, vadis, as, mas, Mos, flos, ros, grex, mons, mus, gryps, pes, fons, ita glis, pons, Stirps truncum, signans, & clax pedis ad jicientur.

Neutra Excepta.

NEutrum rus, aes, crus, vas vasis, os ossis & oris, Mel, fel, far, lac, cor, ver, thus, jus, postulat & pus.

Communia.

PRo sexu genus admittit Commune duorum.

  • Infans atq, parens, canis, anguis, martyr & ales,
  • Verna, gygas, vates, princeps, affinis & haeres,
  • Bos, judex, fur, sus, anas, author, talpa palumbes,
  • Dama, cliens, testis, conjux, interpres, & hospes,
  • Civis, eques, conviva, senex, homo, nemo, sacerdos.

Omnia nomina, quae Marem & Foeminam voce com­plectuntur, utroque genere inflecti possunt, at (que) alterum genus, prout sexus significabitur, assumunt. ut Conjux pro Marito, est Masculinum, pro Uxore Foemininum.

Dubia.

SExus abest dubiis, generis (que) incerta vagantur.

  • Torquis, obex, atomus, sic cortex atq, phaselus
  • Adde silex, specus, at (que) dies, ita barbitos, imbrex,

Dubia non numerantur in sexum habentibus, sed i­ta vocantur, quod apud Authores satis probatos, nunc masculino, nunc foeminino genere reperiuntur in ea­dem [Page 6]significatione; quorum authoritate freti nos de ea­dem re sermonem facientes, pro arbitratu nostro in alterutro genere usurpamus.

Regulae Declinationum Nomina Primae Declinationis.

FOemineum sortita genus sunt nomina primae.

  • Culpa, ae.
  • Garumna, ae.
  • Gemma, ae.
  • Simia, ae.

Nomina Latinae Primae Declinationis sunt Foeminini generis: Graeca quaedam Graecorum sequntur genus. Ut Planeta, vel Planetes, cometa, vel cometes, &c. Mas­culina.

Nomina secundae Declinationis.

MAscula flexurae sunt Nomina cuncta secundae.

Annus, i. Liber, bri.

Exceptio.

  • FOemineū colus est, domus, alvus, vannus humus (que)
  • Virus erit Neutrum, Muliebria caetera Graeca.

Nomina Latinae secundae declinationis sunt masculini generis, praeter haec quinque faeminina, colus, domus, al vus, vannus, humus; & virus Neutrum.

[Page 7] Quaedam Graeca in us, quae ab os fiunt, retinent foemi­neum genus, ut Papyrus, carbasus, methodus, cristallus, pe­riodus, dipthongus, arctus, synodus, hyssopus, nardus, &c. sed pelagus neutrum.

Nomina Tertiae Declinationis cognoscuntur ex tribus Regulis specialibus infrà.

Nomina Quartae Declinationis.

  • MAscula sunt quartae, sex si muliebria demas,
  • Porticus, at (que) tribus, manus, idus, ficus, acus (que)

Gradus, ûs. Fructus, ûs.

Nomina quartae declination is in us masculinum genus vendicant, praeter sex foeminina, Porticus, tribus, manus, idus, ficus, & acus, quae in u sunt neutra invariabilia, ut suprà.

Nomina Quintae Declinationis.

FOemineo generi tribuuntur nomina quintae.

Res, rei. Fides, ei. Facies, iei.

Omnia quintae sunt foeminini generis, praeter Meridies masculinum, & Dies dubium.

Tres Regulae speciales, Ad quas Nomina Tertiae Declinatio­nis referuntur.

Prima Regula.

NOn crescens genito nomen, genus est muliebre.

Nubes, is. Caro, carnis. Vulpes, is.

Nomina tertia declinationis, quae habent pares nu­mero syllabas in Nominativo & Genitivo, sunt foemi­nini generis.

Exceptio prima Masculinorum.

  • HAec sunt excipienda canalis, aqualis, ab asse,
  • Nata, ut centussis, vepres, & mugilis orbis,
  • Callis, caulis, follis, collis, mensis, & ensis,
  • Fustis, funis, panis penis, crinis, & ignis,
  • Cassis, fascis, torris, sentis, piscis, & unguis,
  • Amnis, vectis, vermis, postis, finis, & axis.

Exceptio secunda Masculinorum.

ESt nomen maribus, quod in er finale, relatum.

Imber, bris. uter, tris.

[Page 9] Nomina non crescentia, quae terminantur in er, in masculinis numerantur.

Exceptio Neutrorum.

NOmina in e, quaecun (que) cadunt, nentralia dicas.

Mare, ris. Rete, tis, Praeneste, tis.

Nomina finita in e, tertiae declinationis, non nisi neutro genere inflectuntur.

Secunda Regula specialis.

CRescens foemineum monstrat penultima longè.

  • Incus, ûdis.
  • Vibex, icis.
  • Pietas, tatis.
  • Ratio, ônis.
  • Fornax, âcis,
  • Lodix, îcis.

Nomina tertiae, quae incrementum longum habent, sivè quorum penultima acutè sonat in genitivo, sunt foemini­ni generis.

Exceptio Masculinorum.

  • MAscula hydrops, thorax, torrens, oriens (que) bidens (que)
  • Phoenix, & Bombyx, quadrans cū partibus assis.

Bidens pro instrumento, nam pro ove, cui dentes duo enimuli, sunt foeminini generis. Partes assis, non composi­ta, ut triens, septunx, dodrans, decunx, &c. sunt mas­culini generis.

  • [Page 10]NOmen in o, dederis si non verbale virili,
  • Et quod in er, es, n, or, & as, si crescit in antis.
  • Ligo, onis.
  • Sermo.
  • Pulmo.
  • Crater, eris,
  • Honor vel honos.
  • Curculio.
  • Pugio.
  • Carbo.
  • Magnes.
  • Acragas.
  • Unio,
  • Scipio.
  • Sulmo, &c.
  • Paean.

Nomina in o, si non à verbis proveniant, sunt generis masculini. Quaedam verbalium simillima, sunt foemini­ni generis, ut concio, unio, pro concordiâ.

Nomina finita in er, es, n, or, & as, cujus Genitivus crescit in antis, sunt masculini generis.

Exceptio Neutrorum.

OMnia sunt & in al, vel in ar, finalia neutra.

Vectigal, ālis.

Calcar, cāris.

Nomina quae exeunt in al, vel in ar, neutro genere inflectuntur.

Tertia Regula specialis.

QVoe crescunt breviter genitivo, masculasunto.

  • Pecten, ĭnis.
  • Passer, ĕris.
  • Furfur, ŭris.
  • Coturnix, ĭcis.
  • Fornix, ĭcis.

Nomina tertiae, quae in crementum breve habent in ge­nitivo, sunt Masculini generis.

Exceptio prima foemininorum.

  • FOemineis da grando, teges, seges, arbor, aedon,
  • Cassis, hyems, syndon, coxendix, bacchar, & icon,
  • Carex, & cuspis, forceps, pecus, at (que) suppellex.
  • Halcyon, & forfex, appendix, adde filixque,
  • Haec pecus est pecud is, pecus est pecoris tibi neutrū.

Exceptio secunda foemininorum.

  • EXcipe foeminenm quod do, vel terminat in go,
  • As, is, Graecorum retinet muliebria proles.
  • Dulcedo, dĭnis.
  • Lampas, ădis.
  • Compago, agĭnis.
  • Chlamys, ĭdis

Nomina in do & go Hyperdissillaba sunt foeminini gene­ris, & quae a graecis deducuntur in is & as ut Lampas, &c.

Exceptio Neutrorum prima.

  • OMne tenet neutrum, quod vitae dicitur expers,
  • Nomen in a, vel in ar, vel in ur, vel in us, vel in en, ut
  • Stemma, ătis.
  • Tibur, ŭris.
  • Caput, ĭtis:
  • Jubar, ăris.
  • Pondus, ĕris.
  • Jecur, ŏris.
  • Omen, ĭnis.

[Page 12] Nomina in a, ar, ur, us, en ut, crescentia breviter, si res inanimatas significent, sunt neutrius generis. Je­cur interdum facit Jecinoris, ab antiquo Jeciner.

Exceptio secunda.

  • NEutra cadaver, iter, suber, spinter, sicer, uber,
  • Zingiber, & laser, tuber, piper, adde papaver,
  • Et siser, at (que) siler, Neutra equor, marmor, ador (que)

Quaedam Nomina in er sunt neutra, ut Cadaver, &c. Iter, Itineris in Genitivo, ab antiquo itiner. Tuber pro Arbore est foeminini generis, pro Fructu masculini, pro Fungo et Tumore neutrius, huc referuntur Verberis & Ju­geris ab antiquis nominativis Verber & Juger.

HETEROCLYTA, SIVE NOMINA ANOMALA.

MVtant; deficiunt, superant, Heteroclyta flexu.

Heteroclyta appellantur, quae à communi declinandi ratione deflectunt. Quaedam variant, alia defectum, alia Redundantiam patiuntur.

Variantia.

PErgama sunt numero, sic carbasa, neutra secundo.

Pergamus & Carbasus in singulari sunt foeminini gene­ris, in plurali neutrius. Huc referri possunt supellex, (si fas sit pluralem agnoscere) Pl. Supellectilia; & animans, Pl. animantia.

  • NVndinae, erunt epulae, muliebria, deliciae (que)
  • Balneae, et exuviae, quae servant neutra priori.

Nundinum, Epulum, Delicium, pluraliter sunt foeminini generis, sed balneum aliquando habeat balnea in plurali.

PLurales maribus coeli flectuntur & Argi.

Coelum & Argos neutra singulariter, in plurali verò mas­culina.

NEutra in plurali flectes Pangaeus, Avernus, &c.

Quaedam in singulari numero sunt masculina, in plurali neutra, Pangaeus, Avernus, Taygetus, Dyndimus, Ismarus, Gargarus, Massicus, Maenalus, Tartarus, &c.

PLurali esto dies mas, flexus vasa secundi.

Dies in singulari numero est dubii generis, in plurali tantùm masculini; Vas vasis tertiae declinationis singu­lariter, [Page 14]in plurali secundam vendicat, vasa vasorum.

Defectiva.

QVaecasum nullum variant, Aptota vocantur.

Adjectiva.

Substantiva.

Aptota Adjectiva sunt om­nium ge­nerum.

  • quatuor, quin (que), &c.
  • centum,
  • quot, tot,
  • mille,
  • frugi,
  • nequam,
  • opus pro necessarius

Substan­tiva sunt neutrius tantum generis.

  • genu, cornu,
  • fas, nesas, (tas opus pro necessi.
  • Tempe, Cete, &c.
  • Gummi, &c.
  • Alpha, beta, &c.
  • pondo,
  • nihil, velle,
  • mille.

Omnes numeri à quatuor ad [ducenti,] sunt invariabi­lia: Mille substantivum in plurali habet millia, millium, millibus, &c. Tempe, Cete, mele, &c. carent singulari, Pondo in utroque numero legitur.

ESto Monoptoton casu quod flectitur uno.

  • Abl. Noctu,
  • Jussu,
  • Ac. pl. Inficias.
  • Natu,
  • Injussu,
  • Permissu,
  • Ambage,
  • Promptu.
  • Ingratiis.

Monoptoton est cui desunt quinque casus.

[Page 15] CAsibus et tantum variant Diptota duobus.

  • G. Verberis,
  • G. Jugeris,
  • G. Repetundarum, repetundis.
  • Abl. Verbere,
  • Abl. Jugere;
  • Spontis, sponte.
  • Tabi, tabo.
  • N. Suppetiae, Acc. as.

Diptota sunt variabilia tantum duobus casibus.

ELecte tribus primo, quaedam & Triptota secundo.

Triptota singularia.

  • G. Vicis,
  • G. Opis,
  • G. Precis,
  • G. Dapis,
  • G. Sordis,
  • Ac. Vicem,
  • Ac. Opem,
  • Ac. Precem,
  • Ac. Dapem,
  • Ac. Sordem,
  • Abl. Vice,
  • Abl. Ope,
  • Abl. Prece,
  • Abl. Dape,
  • Abl. Sorde.

Haec quinque flectuntur integre in plurali numero.

Triptota pluralia, in Nom. Acc. & Vocativo.

  • Mella,
  • Rara,
  • Soboles,
  • N. Acc. Plus,
  • Vina,
  • Thura,
  • Labes,
  • G. Pluris.
  • Hordea,
  • Mulsa,
  • Spes,
  • Farra,
  • Maria.

Triptota sunt quae tres tantùm casus habeant. Hujus generis sunt nomina quintae declinationis pluralia, carent enim Genitivo, Dativo, & Ablativo: Excipiuntur res, spes, facies, acies, & dies.

[Page 16] TEtraptoton erit, casus cui quatuor adsunt

  • G. Jovis,
  • G. Ditionis,
  • G. Frugis,
  • G. Proceris,
  • G. N. Nemo,
  • D. Jovi,
  • D. Ditioni,
  • D. Frugi,
  • D. Proceri,
  • D. Nemini,
  • Ac. Jovem,
  • Ac. Ditionem,
  • Ac. Frugem,
  • Ac. Procerem,
  • Ac. Neminem,
  • Ab. Jove.
  • Ab. Ditione.
  • Ab. Fruge.
  • Ab. Procere.
  • Ab. Nemine.

Tetraptota sunt, quae non nisi quatuor casibus varian­tur. Jupiter usurpatur pro Nominativo & Vocativo N. Jupiter, G. Jovis.

PEntaptota quibus tibi casus quin (que) supersunt.

Ego,

qui,

omnis,

vis.

Pentaptota sunt que unico tantum casu destituuntur. Vis deficit dativo singulari, Omnia Pronomina caren [...] vocativo praeter tu, meus, noster, nostras. Huc referuntur negativa, ut nullus, nemo, & interrogativa, ut uter, &c▪

PLuralem fugiunt, quibus est natura coercens.

  • Carolus,
  • Triticum,
  • Ignavia,
  • Linum,
  • Prudentia,
  • Aurum,
  • Juvent us,
  • Vinum.
  • Apium,
  • Pituita,
  • Piper,
  • PRopria virtutes, herbae, frumenta, metalla,
  • Humores, vitia Aetates, Aromata, pensa,
  • Vda, queant numerum vix declinare secundum.

Nomina quae solitariam habent in se naturam, non pluralem admittunt numerum; Propria tamen nomina, cum plures ejusdem nominis significant, vel sumuntur appellativè, legi possunt pluralia, ut Scipiones pro familia, Demeae id est agrestes, Gnathones id est Parasiti.

Huc referuntur

Masculina,
  • Vesper, is.
  • fimus, i.
  • limus, i.
  • Aether, ris.
  • meridies, iēi.
  • Aer, ĕris.
  • viscus,
  • sanguis, ĭnis.
  • Nemo,
  • Hesperus, &c
Foeminina,
  • pubes, is.
  • salus, ūtis.
  • pix, picus.
  • humus, i.
  • lues, luis.
  • mors, mortis.
  • sitis, tis.
  • fames, is.
  • tellus ūris.
  • pax, pacis, &c.
Neutra.
  • ver, veris.
  • lac, lactis.
  • nectar, ăris.
  • gluten, inis.
  • caenum, i.
  • ebur, ŏris.
  • solum, li.
  • vtrus, i.
  • Aevum i.
  • sebum, i, &c.

DVm quadam flecti tantum pluraliter optant.

Masculina,
  • Manes, ïum.
  • Cancelli, ōrum
  • Liberi, ōrum.
  • Lemures, um.
  • [Page 18]Penates, ium.
  • Superi, ōrum.
  • Inferi, ōrum.
  • Poste [...], ōrum.
  • Fori, &c.
Foeminina,
  • Grates, ium.
  • Quisquiliae, ārum.
  • Feriae, ārum.
  • Manubiae, ārum.
  • [Page 18]Excubiae.
  • Primitiae.
  • Divitiae:
  • Compedes, dum.
  • Exequiae, &c.
Neutra.
  • Moenia, ium.
  • Lustra, ōrum.
  • Arma, ō [...]um.
  • Praecordia, orum.
  • [Page 18]Crepundia, orum.
  • Exta, ōrum.
  • Compita, ōrum
  • Mapalia, orum.
  • Bellaria, &c.

QVae signant unum, sunt & pluralia flexu.

Masculina,
  • Ludi.
  • Pugillares, ium.
  • Pa [...]sii, orum.
  • Natales, ium.
  • Fasti.
  • Codicilli.
  • Fasces, ium.
Foeminina,
  • Induciae.
  • Cunae.
  • Calendae.
  • Nuptiae.
  • Literae.
  • Tenebrae.
  • Aedes.
Neutra.
  • Rostra.
  • Cunabula.
  • Natalitia.
  • Comitia.
  • Physica
  • Hicrosolyma.
  • Adversaria.

Quaedam nomina carent singulari numero, cum etiam rem singularem significant, ut Ludi a play or playes

ADjectiva carent neutris communia flexu.

  • Pauper.
  • Dives.
  • Sospes,
  • Superstes.
  • Cicur.
  • Degener.
  • Locuples.
  • Comes.
  • Compos.
  • Hebes.
  • Uber.
  • Inops.
  • Memor.
  • Impos.
  • Bipes.

Quaedam Adjectiva carent neutro genere in Nominati­vo, Accusativo, & Vocati [...]o, praesertim pluralibus, atque inflectuntur more communium, victrix, & ultrix nun­quam leguntur masculina, sed foeminini tantum, & neu­trius.

Redundantia.

FLectuntur maribus, simul ac pluralia neutris.

  • Sibilus,
  • Fraenum,
  • Filum. pl. i & a.
  • Jocus,
  • Rastrum,
  • Locus,
  • Capistrum,

Quaedam in plurali numero sunt masculini, & neutri­us generis, pluraliter Sibili & sibila, Rastri & rastra.

HAe quartum flexum voces, capiunt (que) secundū.

  • Laurus,
  • Colus,
  • Domus,
  • Ficus,
  • Pinus,
  • Penus,
  • Quercus,
  • Specus,
  • Cornus.

Quaedam nomina in quibusdam casibus, secundam & quartam declinationem sequuntur.

Genitivo lauri vel laurus, Ab. lauro vel lauru, Pl. Ac. lauros vel laurus, caeteri casus sunt sccundae.

Genitivo querci vel quercus, Pl. quercorum vel quercu­um, caeteri sunt quartae.

Genit. coli vel colus, Abl. colo vel colu, caeteri secundae.

Genit. Domi [at home] domûs [of the house] Dativo domui, Voc. domus, Abl. domo, Pl. Nom. domus, Genit. domorum, & domuum, Dativo domibus, Acc. domos, domus, Voc. domus, Abl. domibus.

Cornus quartam magis quam secundam sequitur, sic Pinus, penus, & specus, Abl. penu, specu, quae sunt etiam neutrius generis, Genit. penoris, specoris.

Ficus pro fructu & arbore, est quartae, pro morbo se­cundae.

[Page 20] Vulgus hic at (que) hoc est, neutrū halec et muliebre.

Vulgus est masculini & neutrius, Halec neutrum & foe­mineum est.

Voces quaedam scitu non indignae, quae sub eadem terminatione, vel leviter dissimui, varios habent flexus, ge­nera, & significationes.

  • ACus, ûs, a needle. f
  • Acer, eris, a maple. n
  • Acanthus, i, a herb. m
  • Asilus, i, a horse-fly. m
  • Ara, ae, an altar. f
  • Alea, ae, a dice. f
  • Alba, ae, a city. f
  • Alūnus, i, one that is bred. m
  • Aquila, ae, an Eagle. f
  • Ansa, ae, an occasion. f
  • Alvus, i, a panch. f
  • Altum, i, the Sea. n
  • Aedes, is, a temple. f
  • Aestas, atis, the Summer. f
  • Anus, ûs, an old woman f
  • Acies, ei, the point, or sharp­nesse. f
  • Acus, i, a fish. m
  • Acer, sharp. adj. m
  • Acanthis, idis, a bird. f
  • Asylum, i, a sanctuary. n
  • Hara, ae, a hog-sty. f
  • Alia, adj. another. f
  • Alba, adj. white. f
  • Alūnus, one that breedeth. m
  • Aquilo, onis, the North. m
  • Ansa, ae, a handle. f
  • Alveus, i, a chanel. m
  • Altum, adj. deep or high. n
  • Aedes, ium, pl. a house. f
  • Aestus, ûs, heat. m
  • Anus, i, the fundament. m
  • Acies, an Army. f
  • [Page 21]Bellum, i, war. n
  • Bōbyx, īcis, a silkworm. m
  • Bulla, ae, a bubble. f
  • Bidens, entis, a fork. m
  • Bellum, adj. fair. n
  • Bombyx, īcis, silk. f
  • Bulla, ae, a bosse of gold. f
  • Bidens, a sheep 2 yeers old. f
  • COetus, ûs, a company. m
  • Collum, i, a neck, n
  • Colus, i. a torment. m
  • Coena, ae, a Supper. f
  • Comes, it is, a companion. m
  • Corus, the northwest wind. m
  • Clavus, i, a nail. m
  • Clavis, is, a key. f
  • Capo, onis, a capon. m
  • Conjux, ugis, a husband. m
  • Carus, adj. dear. m
  • Canis, dog or bitch. c
  • Calx, cis, lime. f
  • Cassis, dis, a helmet. f
  • Caulis, a stalk. m
  • Cuculus, a Cuckow, m
  • Cuniculus, a Cony. m
  • Condĭtus, adj. framed. m
  • Cautes, is, a rock. f
  • Callus, i, hard flesh. m
  • Callidus, crafty. adj. m
  • Copia, plenty. f
  • Centum, an hundred. adj
  • Cetus, i, a Whale. m
  • Colum, a streyner. n
  • Colus, i, & us, a distaff. f
  • Scaena, ae, a scene. f
  • Comes, is, adj. meek. m
  • Chorus, i, a quire. m
  • Clavus, i, a stern. m
  • Clava, ae, a Club. f
  • Caupo, a victualer. m
  • Conjux, a wife. f
  • Charus, deer, adj. m
  • Canus, white. adj. m
  • Calx, a heel. m
  • Cassis, sis, a net. m
  • Caula, ae, a hog-sty. f
  • Cucullus, i, a hood. m
  • Cuniculus, i, a mine. m
  • Condītus, seasoned. adj. m
  • Cautus, adj. wary. m
  • Callis, is, a path. m
  • Calidus, adj. warm. m
  • Copiae, armies. f
  • Cento, onis, a patch. f
  • DIvus, a Saint. m
  • Decus, ŏris, honor. n
  • Dives, adj. rich. c
  • Decor, ōris, beauty. m
  • EQuus, i, a horse: m
  • Aequus, ad. just. m
  • [Page 22]FIcus, cus, a fig. f
  • Fides, ei, faith. f
  • Fornax, ācis, a fornace. f
  • Fascis, a bundle. m
  • Fistula, a pipe. f
  • Foedus, ĕris, a covenant. n
  • Frons, tis, a forchead. f
  • Fax, acis, a torch. f
  • Falx, alcis, a sithe. f
  • Flamen, inis, breath. n.
  • Fama, Fame. f
  • Forceps, ipis, a pair of sheers. f
  • Fucus, i, paint. m
  • Fundus, i, ground, m
  • Funus, eris, a funeral. n
  • Ficus, ci, a disease, m
  • Fides, dis, a fiddle. f
  • Fornix, ĭcis, an arche. m
  • Fasces, pl. authority. m
  • Fistula, a disease. f
  • Foedus, adj. filthy. m
  • Frons, dis, a bough. f
  • Faec, aecis, dregs. f
  • Faux, cis, a jaw. f
  • Flamen, a Priest. m
  • Fames, is, famine. f
  • Forfex, Scissers. f
  • Fucus, i, a drone. m
  • Funda, ae, a sling. f
  • Funis, is, a halter. m
  • GLis, iris, a dormouse m
  • Glis, itis, clammy earth. f
  • Gallus, i, a cock m
  • Glans, andis, mast or acorn. f
  • Glis, lissis, poters clay. f
  • Glis, idis, mold in bread. f
  • Gallus, adj. french. m
  • Glans, akernel, or bullet. f
  • HOspes, itis, an Host. c
  • Hirundo, a swallow. f
  • Hospes, a guest. c
  • Hirudo, a horseleech. f
  • IUs, juris, right, or law. n
  • Infectus, adj. infected. m
  • Jus, pottage. n
  • Infectus adj. undone. m
  • LUpus, i, a wolf. m
  • Lyra, a harp. f
  • Laevus, adj. unlucky. m
  • Lar, a house God. m
  • Lens, dis, a nit. f
  • Liber, bri, a book. m
  • Liber, Bacchus. m
  • Livor, ōris, envy. m
  • Lustrum, i, a den. n
  • Lupus, hops. m
  • Lira, a ridge. f
  • Levis, adj. light. c
  • Lar, a house. m
  • Lens, [...]s, pulse. f
  • Liber, adj. free. m
  • Liber, pl. Children. m
  • Livo [...], a blew mark. m
  • Lustrum, five years age. n
  • [Page 23]Ludus, i, a School. m
  • Lepus, ŏris, a hare. m
  • Lusus, ûs, a play. m
  • Lepos, ōris, elegance m
  • MAlus, i, an Apple tree. f
  • Malum, i, an Apple. n
  • Mala, ae, a cheeck. f
  • Mola, ae, a Mill. f
  • Modus, i, a mean. m
  • Manica, ae, a sleeve. f
  • Malus adj. evil. m
  • Malum, i, mischief. n
  • Malus, i, a Mast. m
  • Moles, is, a work, or heap. f
  • Modius, ii, a bushel. m
  • Manca, adj. lame. f
  • NOthus, i, a Bastard. m
  • Noxa, an offence. f
  • Nepotes Nephews. m
  • Notus, adj. known. m
  • Noxia, harm. f
  • Nepotes, pl. riotous men. m
  • OPus, untis, a City. f
  • Opus, sub. need. n
  • Oblitus, part. forgetful. m
  • Os, oris, a mouth. n
  • Ora, ae, a Coast. f
  • Opis, g. help. f
  • Opus, ĕris, a work. n
  • Opus, adj. needful.
  • Oblĭtus, part. blotted. m
  • Os, ossis, a bo [...]e. n
  • Hora, an hour. f
  • Opes, pl. wealth.
  • PLaga, ae, a stripe. f
  • Populus, i, people. m
  • Propago a Vine slip. f
  • Palma, ae, a Palm. f
  • Palmus, i, a hands bredth. m
  • Procerus, adj. tall. m
  • Praeda, a prey. f
  • Pannus, cloath. m
  • Pugnus, a fist. m
  • Plaga, a coast. f
  • Populus, i, a Poplar f
  • Propago, ginis, a stock. f
  • Palma, victory. f
  • Palmes, itis, a branch. m
  • Proceres, noblemen. m
  • Praedo, onis, a thief. m
  • Panis, bread. m
  • Pugna, fight. f
  • REgulus, i, a petty King. m
  • Regia, a Kings Court. f
  • Robur, oris, an Oak. n
  • Regulus, a Serpent. m
  • Regio a kingdom. f
  • Robur, strength. n
  • SInus ûs, a bosom. m
  • Solum, ground. n
  • Solium a Throne. n
  • Sinum abowl. m
  • Solum, adj. alone, n
  • Solum, only
  • [Page 24]Securis, an hatchet. f
  • Sera, adj. late. f
  • Sera, ae, a lock. f
  • Secundus, adj. second. m
  • Scrupulus, a scruple. m
  • Speculum, a looking-glass. n
  • Stirps, pis, a stock. f
  • Securus, secure, adj. m
  • Cera, wax. f
  • Serra, a saw. f
  • Secundus, adj. prosperous. m
  • Scrupulus, a stone. m
  • Specula, a watch-lower. f
  • Stirps, a stump. m
  • TEmpestas, atis, a storm. f.
  • Tela, ae, a web. f.
  • Testudo, a Tortoise. f.
  • Testis, a witnesse. c
  • Tempora, pl. times. n
  • Tempestas, a season. f
  • Tela, pl. darts. n
  • Testudo, dinis, a lute. f
  • Testa, a tile. f
  • Tempora, the temples of the head. n
  • Tuber, a Toad-stool. n
  • Tribulus, a bramble. m
  • VAs, adis, a surety. m
  • Vir, iri, a man. m
  • Unio, onis, concord. f
  • Uter, tris, a bottle. m
  • Vitta, a filet. f
  • Varus, adj. crooked. m
  • Vas, sis, a vessel. n
  • Ver, eris, the Spring. n
  • Unio, a jewel, m
  • Uter, adj. whether. m
  • Vita, a life. f
  • Varius, adj. divers. m

DE ƲERBIS.

Verba respectu generis sunt,

  • Personalia, ut Lego.
  • Impersonalia, ut Taedet.

Respectu significationis,

  • Activa, ut Lego.
  • Passiva, ut Legor.
  • Neutra, ut Curro.
  • Deponentia, ut Loquor.

Respectu formae,

  • Simplicia, ut Lego.
  • Composita, ut Perlego.

Respectu speciei,

Primitiva, ut Lego.

vel Deriva­tiva.

  • Meditativa sive Desiderativa, ut lecturio, scripturio, quae sunt om­nia Conjugationis — Quartae.
  • Frequentativa, ut lectio, scriptito, quae sunt Conjugationis — Primae.
  • Diminutiva, ut Sorbillo, Pitisso, quae sunt Conjugationis — Primae.
  • Imitativa, ut Patrisso, vulpinor, quae sunt Conjugationis — Primae.
  • Inceptiva, ut Fervesco, &c. quae omnia mutuantur praeterita à primitivis, & sunt Conjugationis — Tertiae.

Conjugationis primae Verba.

AS, avi format perfecto, atum (que) supino.

  • Amo, amavi, amatum.
  • Neco, necavi, necatum.
  • Plico, plicavi, plicatum.

Verba primae Conjugationis, habent as, in secunda persona praesentis Indicativi, avi in praeterio, et atum in supino. Composita à Plico, formant plicavi & plicui, plicatum & plicitum. Praeter multiplico, & supplico, avi, atum. Coeno, juro, poto, habent avi, & atus, in praeterito, & atum in supino, à poto fit etiam potum.

Conjugationis secundae Verba.

ES formabit ui, sed itum breve redde supinis.

  • Monco, monui, monitum.
  • Exerceo, exercui, exercitum.
  • Oleo, olui, olitum.

Verba secundae Conjugationis, habent co, & es, in pri­ma & secunda persona praesentis Indicativi, in prae­rerito, & ītum breve in supino. Composita ab oleo quae discedunt à significatione simplicis, formnt evi, etum, praeter aboleo, abolui, & abolevi, abolitum, & adoleo, ado­evi, adultum.

Verba tertiae Conjugationis.

FInibus ex variis flexum tibi tertia monstrat.

Praeterita verborum tertiae conjugationis dignoscun­tur ex terminatione Primae personae praesentis.

  • BO, bi, dat itum,
  • CO, ci, ctum format.
  • DO, di, sum format.
  • ut Bibo, bibi, bibitum.
  • ut Vinco, vici, victū.
  • ut Edo, edi, esū, & estū

Observanda sunt.

  • Tendo, tetendi, tensum.
  • Fundo, fudi, fusum.
  • Cado, cecidi, casum.
  • Tundo, tutudi, tusum.
  • P [...]d [...] ▪ p [...]p [...]di, p [...]d [...]m.
  • Scindo, scidi, scissum.
  • Findo, fidi, fissum.
  • Caedo, cecidi, caesum.
  • Pando, pandi, passum.

Composita à cado carent supinis, praeter occĭdo, occa­sum, & recido, recasum.

  • GO, & guo, xi, ctum format.
  • Jungo, junxi, junctum.

Observ.

  • Fingo, finxi, fictum.
  • Pergo, perrexi, perrectū.
  • Mingo, minxi, mictū.
  • Stringo, strinxi, strictu.
  • Extinguo, extinxi, extinctum.
  • Surgo, surrexi, surrectum.
  • Ringo, rinxi, rictum.
  • Pingo, pinxi, pictum.
  • Pungo, punxi, & pupugi, pun­ctum.
  • Ho, xi, ctum, format.
  • LO, uï, itum.
  • MO, uï, itum.
  • NO, vi, tum format.
  • Sperno, sprevi, spretum.
  • Sterno, stravi, stratum
  • PO, psi, tum format.
  • QUo, qui, tum format.
  • RO, vi, tum format.
  • Quaero, quaesivi, quaesitum.
  • SO, dat sivi, situm.
  • SCo, vi, tum format.
  • Cognosco, cognovi, cognitum.
  • ut Traho, traxi tractum.
  • ut Molo, molui, molitum.
  • ut Gemo, gemui, gemitum.
  • ut Sino, sivi, situm.
  • Cerno, crevi cretum.
  • Lino, livi, litum
  • ut Carpo, carpsi, carptum.
  • ut Linquo, liqui, lictum.
  • ut Sero, sevi, satum.
  • Tero, trivi, tritum.
  • ut Lacesso, lacessivi, lacessitum.
  • ut Nosco, novi, notum,
  • Agnosco, agnovi agnitum.

Caetera, composita, dant notum. Verba Neutra, & derivativa, sive inceptiva, in sco, carent supinis.

  • TO, ti, tum, format.
  • ECto, exi, exum format.
  • VO, vi, tum format.
  • EXo, exui, exum format.
  • CIo, ci, ctum format.
  • Jacio, seci, jactum.
  • ut Sisto, stiti, statum.
  • ut Flecto, flexi, flexum.
  • ut Volvo, volvi, volutum.
  • ut Nexo, nexui, nexum.
  • ut Facio, feci, fectum
  • [Page 29] DIo, di, sum format,
  • GIo, gi, tum format.
  • PIo, pi, tum format.
  • RIO, ri, tum format.
  • TIo, ssi, ssum format.
  • UO, uï, tum format.
  • ut fodio, fodi, fossum.
  • ut Fugio, fugi, fugitum.
  • ut Capio, cepi, captum.
  • ut Pario, peperi, partum.
  • ut Quatio, quassi, quassū.
  • ut Arguo, argui, argutum, arguiturus.

Verba quartae Conjugationis.

FOrmat io, quartis ivi, descendit in itum,

Audio, audivi, auditum. Cio, civi, citum.

Verba quartae conjugationis, habent ïo, is, in prima, & secunda persona Indicativi praesentis; ivi in praeterito, & ítum, penultimâ productâ in supino. Quaedam tamen in eo desinunt, ut eo, queo, cum compositis eorum, & vae­neo.

De Verbis Compositis, quae mutant primam vocalem praesentis.

HAEcine, dant primam, si componantur ubi (que)

  • Dammo, lacto, sacro, fallo, arceo, tracto, fatiscor,
  • Partio, pasco, patro, scando, spargo, pario (que),
  • [Page 30]farcio, sic gradior, carpo. ut condemno, condemnavi, eondemnatum.

Verba quae recitantur, in compositione mutant vocalem primam in e in omnibus temporibus. à pasco, praeter compesco, & dispesco pescui, omnia servant vocalem, ut epasco.

IStis Compositis fit in i mutatio primae.

  • Tango, hobeo, lateo, salio, statuo, cado, laedo.
  • Sic placeo, maneo, rapio, sapio, cano, caedo,
  • quaero, egeo, teneo, taceo. ut à statuo, constituo, constitui, constitutum.

Nonnulla verba mutant primam vocalem in i ubique, si componantur. Habeo, placeo, maneo, in quibusdam com­positionibus servant vocalem. ut posthabeo, perplaceo, re­manco, &c.

HAec primas tantum praesentis in i sibi mutant

  • Ut facio, jacio, sedeo, rego, frango.
  • Sic Emo, ago, specio, capio, fateor, lego, pango,
  • & premo. ut à facio, inficio, infeci, infectum.

Ista verba composita, mutant primam vocalem in i in praesentibus tantum cum prole. Sed facio, ago, lego, pan­go, in compositis quibusdam vocalem suam retinent.

  • HAec, claudo, causo, quatio, lavo, rejiciunt a.
  • Quam calco, salto, si componantur in u dant.

concludo, accuso, percutio, diluo, Inculco, resulto.

De Praeteritis & Supinis Compositorum.

FOrmabunt eadem Simplex, & Compositivum.

voco, vocavi, vocatum. provoco provocavi provocatum.

Verba composita habent eadem praeterìta, & supina, cum simplicibus.

Exceptiones.

PRaeteriti verbis rarò est geminatio natis.

spondeo, spospondi, sponsum. respondeo, respondi, responsum.

Verbum compositum non tenetur geminare primam Syl­labam in praeterito. Quae tamen componuntur, à disco, & posco, sequntur simplicia. perdisco, perdidici.

  • A Pario, perui, pertum, dant omni quartae.
  • A Cano quae veniunt cinui, centum (que) requi­runt

Aperio, aperui, apertum. Concino, concinui, concentum.

Omnia composita à pa [...]o sunt quartae conjugationis, & formant perui in perfecto, & pertum, in supino, praeter comperio, & reperio, quae flectuntur per comperi, comper­tum, & reperi repertum.

  • [Page 32] A Do nata, didi, ditum, habent si tertia flectat,
  • A Sato nata, stiti, stitum, habent statum (que) supinis.

Reddo, reddidi, redditum. Praessto, praestiti, praestitum, et praestatum.

Omnia composita à do (praeter venundo, pessundo, sa­tisdo, circundo, quae sequuntur simplex) sunt tertiae con­jugationis, & formant didi, & ditum. Composita à sto, habent stiti, stitum, & statum, praeter circumsto, quod more fimplicis inflectitur,

A Maneo, minui formabunt Compositiva.

Emineo, Eminui

Remaneo, & Permaneo, sequuntur formam simplicis

  • A Sevi dant orta situm, a salio tibi sultum,
  • A Ruo, nata rutum, necui dant à neco nectum.
  • Insero, insevi, insitum.
  • Diruo, diruï, dirutum.
  • Insilio, insilii, insultum.
  • Eneco, enecui, enectum.

Composita à sero, sevi, dant situm in supinis; à salio formant sultum; à rui, rutum; à neco, necui, nectum, sed interdum necavi, necatum.

  • COmposita a facio, capio, jacio, rapio (que)
  • Dant fectum, ceptum, jectum, reptum (que) supinis.

Perficio, perfeci, perfectum.

[Page 34]Ista verba composita, Facio, &c. in compositione mu­tant a per e, in supinis.

QVaedam aliunde trahunt sunt, quae perfecta recusant.

Fero, tuli, ab antiquo tulo. Vergo.

Quaedam Verba mutuantur praeterita ab aliis, praeci­puè Derivativa in sco, quae supinis omnino destituuntur, ut fervesco, fervi, vel ferbui à ferveo. Plutima carent praeteritis & supinis, ut VergoSidoglisco

MVlta negant, praesertim in ui, sibi neutra su­pinum.

Lambo, lambiMico, micui.

Multa Verba salvo praeterito non habent supina, maxi­mè neutra quae formant praeteritum per ui, ut

Sileo, silui

VErba in or activis capiunt perfecta supinis.

Legor, lectus, à lectum.

Passiva ab Activo supino praeteritum sumunt, sed in Deponentibus fingendum est Activum regulare, ut ab Horto, hortas, &c. hortatum fit hortatus. Quae praeterita irregulariter formant, notantur in sequenti Verborum Indice Alphabetico.

Verba quaedam pueris ediscenda, quae non formant praeterita & supina secundum Regulas generales.

  • ATtollo. — Conjug. a. 3
  • Ambigo. — Conjug. n. 3
  • Aveo. — Conjug. n. 2
  • Arceo, arcui. — Conjug. a. 2
  • Ango, anxi. — Conjug. a. 3
  • Algeo, alsi. — Conjug. n. 2
  • Audeo, ausus. — Conjug. n. 2
  • Aboleo, abolevi, etum. Conjug. a. 2
  • Adoleo, evi, ultum. Conjug. n. 2
  • Ardeo, arsi, arsum. Conjug. n. 2
  • Augeo, auxi, auctum. Conjug. a. 2
  • Ago, egi, actum. Conjug. a. 3
  • Alo, ui, tum, & litum. Conjug. a. 3
  • Amicio, amicui, ctum. Conjug. a. 4
  • Adipiscor, adeptus. Conjug. d. 3
  • Amplector, amplexus. Conjug. d. 3
  • CLueo. — Conjug. n. 2
  • Clango, Clanxi. — Conjug. n. 3
  • Cubo, cubui, cubitum. Conjug. n. 1
  • Crepo, crepui, crepitum, & crepatum. Conjug. n. 1
  • Censeo, censui, censum. Conjug. a. 2
  • Cieo, civi, cĕtum. Conjug. a. 2
  • Caveo, cavi, cautum. Conjug. n. 2
  • Cumbo, cubui, cubitum. Conjug. n. 3
  • Cedo, cessi, cessum. Conjug. n. 3
  • Claudo, clausi, clausum. Conjug. a. 3
  • Colo, colui, cultum. Conjug. a. 3
  • Consulo, ului, ultum. Conjug. a. 3
  • Como, compsi, ptum. Conjug. a. 3
  • Cano, cecini, cantum. Conjug. a. 3
  • Coquo, coxi, coctum. Conjug. a. 3
  • Curro, cucurri, cursum. Conjug. n. 3
  • Cupio, cupivi, itum. Conjug. a. 3
  • Cambio, campsi, psum. Conjug. a. 4
  • Cello, ceculi, culsum. Conjug. a. 3
  • Comminiscor, mentus. Conjug. d. 3
  • DIsto. — Conjug. n. 1
  • Disco, didici. — Conjug. a. 3
  • Dego, degi. — Conjug. n. 3
  • Do, dedi, datum. Conjug. a. 1
  • Domo, domui, domitum. Conjug. a. 1
  • Doceo, docui, doctum. Conjug. a. 2
  • Deleo, delevi, deletum. Conjug. a. 2
  • Dico, dixi, dictum. Conjug. a. 3
  • Duco, duxi, ductum. Conjug. a. 3
  • Divido, divifi, divisum. Conjug. a. 3
  • Demo, dempsi, ptum. Conjug. a. 3
  • Depso, depsui, depsitum. Conjug. a. 3
  • [Page 35]EGeo, egui. — Conj. n. 2
  • Emico, ui, atum. Conj. n. 1
  • Exoleo, exolevi, etum. Conj. n. 2
  • Excello, excellui, sum. Conj. a. 3
  • Extollo, extuli, elatum. Conj. a. 3
  • Elicio, elicui, elicitum. Conj. a. 3
  • Experior, expertus. Conj. d. 4
  • FLaveo. — Conj. n. 2
  • Furo. — Conj. n. 3
  • Fatisco. — Conjug. n. 3
  • Ferio. — Conjug. a. 4
  • Fulgeo, fulsi. — Conj. n. 2
  • Frigeo, frigui. — Conj. n. 2
  • Facesso, facessi. — Conj. n. 3
  • Frico, ui, ctum, & atum. Conj. a. 1
  • Frendeo, frendi, fressum. Conj. n. 2
  • Fleo, flevi, fletum. Conj. n. 2
  • Ferveo, fervi, & bui. — Conj. n. 2
  • Frango, fregi, fractum. Conj. a. 3
  • Figo, fixi, fixum. Conj. a. 3
  • Fallo, fefelli, falsum. Conj. a. 3
  • Fero, tuli, latum. Conj. a. o
  • Fluo, fluxi, fluxum. Conj. n. 3
  • Frigo, frixi, frixum. Conj. a. 3
  • Fulcio, fulci, fultum. Conj. a. 4
  • Farcio, farsi, fartum. Conj. a 4
  • Fateor, fassus. — Conj. n. 3
  • Fido, fisus. — Conj. n. 3
  • Fungor, functus. Conj. d. 3
  • Fatiscor, fessus. Conj. d. 3
  • Fruor, fruitus. Conj. d. 3
  • GLisco — Conj. n. 3
  • Gestio, gestivi. — Conj. n. 4
  • Gaudeo, gavisus. — Conj. n. 2
  • Gradior, gressus. Conj. d. 3
  • Gero, gessi, gestum. Conj. a. 3
  • Gigno, genui, genitum. Conj. a. 3
  • HAEreo, haesi, haesum. Conj. n. 2
  • Haurio, hausi, stum. Conj. a. 4
  • IUvo, juvi. Conj. a. 1
  • Adjuvo, adjuvi, utum. Conj. a. 1
  • Incesso, incessi. — Conj. n. 3
  • Irascor, iratus — Conj. d. 3
  • Inoleo, inolevi, etum. Conj. n. 2
  • Jubeo, jussi, jussum. Conj. a. 2
  • Indulgeo, ulsi, ultum. Conj. n. 2
  • LIquor. — Conj. d. 3
  • Labo. — Conj. n. 1
  • Liveo. — Conj. n. 2
  • Liquet. — Conj. n. 2
  • Langueo, langui. — Conj. n. 2
  • Luceo, luxi. — Conj. a. 2
  • Lambo, lambi. — Conj. a. 3
  • Lugeo, luxi, luctum. Conj. n. 2
  • Lego, legi, lectum. Conj. a. 3
  • Lacio, lexi, lectum. Conj. a. 3
  • Laedo, laesi, laesum. Conj. a. 3
  • Ludo, lusi, lusum. Conj. a. 3
  • Luo, lui, luitum. Conj. a. 3
  • Labor, lapsus. Conj. d. 3
  • Loquor, locutus. Conj. d. 3
  • Libet, libuit, & libitum. Conj. n. 2
  • Licet, licuit, & licitum. Conj. n. 2
  • Lavo, lavi, lavatum, & lo­tum. Conj. a. 1
  • [Page 36]MEdeor — Con. d. 2
  • Mico, micuï — Con. n. 1
  • Metuo, metuï — Con. a. 3
  • Misceo, miscui, mistū. Con. a. 2
  • Mulceo, mulsi, mulsū. Con. a. 2
  • Mordeo, momord [...], sum, Con. a. 2
  • Mulgeo, mulxi, mulctū. Con. a. 2
  • Maneo, mansi, mansum. Con. a. 2
  • Mergo, mersi, mersum. Con. a. 3
  • Mitto, misi, missum. Con. a. 3
  • Meto, messui, messum, Con. a. 3
  • Misereor, misertus — Con. d. 2
  • Mereor, meritus, & me­rui. Con. d. 2
  • Morior, mortuus, moritu­rus. Con. d. 3
  • Metior, mensus, Con. d. 4.
  • Miseret, uit, & misertū. Con. n. 2
  • Moveo, movi, morum. Con. a. 2
  • NIdeo — Con. n. 2
  • Mingo, minxi — Con. n. 3
  • Neo, nevi, netum. Con. a. 2
  • Niveo, nivi, & nixi — Con. n. 2
  • Nubo, nupsi, nuptum, Con. n. 3
  • Nanciscor, Nactus. Con. d. 3
  • Nitor, nisus, & nixus — Con. d. 3
  • Nascor, natus, — nascitu­rus. Con. d. 3
  • OBsoleo, obsolevi, obso­letum. Con. n. 2
  • Occulo, ui, occultum. Con. a. 3
  • Obliviscor, oblitus. Con. d. 3
  • Operior, opertus. Con. d. 4
  • Ordior, orsus. Con. d. 4
  • Orior, ortus, oriturus. Con. d. 3
  • POlleo — Con. n. 2
  • Paveo — Con. n. 2
  • Prodigo, prodegi — Con. n. 3
  • Psallo, psalli — Con. a. 3
  • Posco, poposci — Con. a. 3
  • Pluo, plui, & pluvi — Con. n. 3
  • Paciscor, pactus. Con. d. 3
  • Proficiscor, profectus. Con. d. 3
  • Patior, passus. Con. d. 3
  • Pango, panxi — Con. a. 3
  • Piget, piguit, & pigitum. Con. n. 2
  • Pudet, puduit, & puditū. Con. n. 2
  • Placet, uit, & tum. Con. n. 2
  • Pertaedet, uït, & aesum. Con. n. 2
  • Prandeo, prandi, sum. Con. n. 2
  • Pendo, pependi, sum. Con. a. 2
  • Plaudo, plausi, plausū. Con. a. 3
  • Plodo, plodi, plosum. Con. a. 3
  • Pedo, pepedi, peditum.- Con. n. 3
  • Pango, pegi, & pepigi, pactum. Con. n. 3
  • Pleo, plevi, pletum. Con. a. 2
  • Pello, pepuli, pulsum. Con. a. 3
  • Promo, prompsi, p [...]um. Con. a. 3
  • Premo, pressi, pressum. Con. a. 3
  • Pono, posui, positum. Con. a. 3
  • Pinso, pinsui, pistum, pin­situm & pinsum. Con. a. 3
  • Peto, petivi, petitum. Con. a. 3
  • Parco, peperci, parcitum, & parsi, parsum. Con. a. 3
  • [Page 37]QUinisco, quexi — Con. n. 3
  • Queror, questus — Con. d. 3
  • RUdo — Con. n. 3
  • Respuo, respui — Con. a. 3
  • Refello, refelli. Con. a. 3
  • Renuo, renui. Con. n. 3
  • Rideo, risi, risum. Con. a. 2
  • Rodo, rosi, rosum. Con. a. 3
  • Rado, rasi, rasum. Con. a. 3
  • Rumpo, rupi, ruptum. Con. a. 3
  • Ruo, rui, rutum. Con. n. 3
  • Raucio, rausi, rausum. Con. n. 4
  • Reor, ratus — Con. d. 2
  • SIdo — Con. n. 3
  • Sugo, suxi, — Con. a. 3
  • Strideo, stridi — Con. n. 2
  • Soleo, solitus — Con. n. 2
  • Satago, sategi — Con. n. 2
  • Sterto, stertui — Con. n. 3
  • Sapio, sapui — Con. n. 3
  • Scabo, scabi — Con. a. 3
  • Sono, sonui, sonitum. Con. a. 1
  • Seco, secui, sectum. Con. a. 1
  • Sto, steri, statum. Con. n. 1
  • Sorbeo, sorbui, sorptum. Con. n. 2.
  • Suadeo, suasi, suasum. Con. a. 2
  • Sedeo, sedi, sessum. Con. n. 2
  • Spondeo, spospondi, sū. Con. n. 2
  • Scribo, scripsi, scriptum. Con. a. 3
  • Spargo, sparsi, sparsum. Con. a. 3
  • Sallo, salli, salsum. Con. a. 3
  • Sumo, sumpsi, sumptum. Con. a. 3
  • Strepo, strepui, pitum. Con. n. 3
  • Sero, seruï, sertum. Con. a. 3
  • Specio, spexi, spectum. Con. a. 3
  • Struo, struxi, structum. Con. a. 3
  • Sentio, sensi, sensum. Con. a. 4
  • Sarcio, sarsi, sarsum. Con. a. 4
  • Sepio, sepsi, septum. Con. a. 4
  • Sancio, sanxi, sancitum. Con. a. 4
  • Salio, salii, saltum. Con. n. 4
  • See plio, livi, sepultum. Con. a. 4
  • Singultio, tivi, ultum. Con. n. 4
  • TAedet, taeduit — Con. n. 2
  • Turgeo, tursi — Con. n. 2
  • Timeo, timui — Con. a. 2
  • Tueor, tuitus, & tutus. Con. d. 2
  • Tono, tonui, tonitum. Con. n. 1
  • Tondeo, totondi, tonsū. Con. a. 2
  • Teneo, tenui, tentum. Con. a. 2
  • Torreo, torrui, tostum. Con. a. 2
  • Torqueo, torsi, tortum. Con. a. 2
  • Tergeo tersi, tersum, Con. a. 2
  • Tergo tersi, tersum, Con. a. 3
  • Trudo, trusi, trusum. Con. a. 3
  • Tango, tetigi, tactum. Con. a. 3
  • Tollo, sustuli, sublatum. Con. a. 3
  • Texo, texui, textum. Con. a. 3
  • Temno, tempsi, temptū. Con. a. 3
  • VErgo — Con. n. 3
  • Vescor — Con. d. 3
  • Urgeo, ursi — Con. a. 2
  • Ulciscor, ultus — Con. d. 3
  • Utor, usus — Con. d. 3
  • Veto, vetui, vetitum. Con. a. 1
  • Video, vidi, visum. Con. a. 2
  • Vieo, vievi, vietum. Con. a. 2
  • Vado, vasi, vasum. Con. n. 3
  • [Page 38]Vello, li, & ulsi, vulsum. Con. a. 3
  • Verro, verri, versum. Con. a. 3
  • Uro, ussi, ustum. Con. a. 3
  • Viso, visi, visum. Con. a. 3
  • Verto, verti, versum. Con. a. 3
  • Vivo, vixi, victum. Con. n. 3
  • Venio, veni, ventum. Con. n. 4
  • Vincio, vinxi, vinctum. Con. a. 4
  • Vaeneo, vaenivi, vaenum. Con. n. 4
  • Voveo, vovi, votum. Con. n. 2

Verba quaedam Defectiva.

Praes. & Perfectum,

  • Novi isti, it. Pl. imus, istis, êrunt vel êre.
  • Memini isti, it. Pl. imus, istis, êrunt vel êre.
  • Odi isti, it. Pl. imus, istis, êrunt vel êre.
  • Perf. Coepi isti, it. Pl. imus, istis, êrunt vel êre.

Noveram, noverim, novissem, novero, novisse; item declinantur Memini, Odi, & Coepi, nisi quod M [...]mini ha­beat in Imperativo— Memento, Pl. Mementote.

Odi apud Antiquiores in praeterito osus sum, undè exo­sus, perosus etiamnum in usu sunt, Osurus in futuro, dixitCicero.

Coepi passivè flectitur per eadem rempora in omnibus modis Coeptus sum, & jungitur aliis passivis infiniti modi, Coepta res est fieri meliùs & usitatiùs quam Coepit. Em. Alv.

Dico, duco, fero, facio, cum compositis, apocopantur in secundis Imperativi singularibus. Dic, duc, fer, fac; ut Praedic, deduc, calefac. Ea tamen composita ex verbo fa­cio, quae a in i mutant, retinent e, ut confice, perfice.

[Page 39] Aio.

  • Ind. praes. Aio, ais, ait.
  • Imperf. Aiebam, bas, bat.
  • Imper. — Ai. Subj. Aias, aiat.
  • Pl. aiunt.
  • Pl. bamus, batis, bant.
  • Part. aiens.

Imp. Ave. Pl. avete. Inf. Avere.

Ind. fut. Salvebis. Imper. Salve, salveto. Pl. Salvete salvetote. Inf. Salvere.

Ind. Pr. Inquio vel Inquam, inquis, inquit. Pl. inquimus, inquiunt. Imperf. inquiebat. Perf. inquisti. Fut. inqui­es, inquiet. Imperat. inque, inquito. Part. inquiens.

Infit. tertia persona Indicativi, pro incipit vel inquit.

Defit pro deest. Fut. defiet. Inf. defieri.

Ind. Quaeso. Pl. quaesumus.

Forem, es, et. Pl. forent. Inf. fore.

Dor & For non dicuntur, daris vel dare, dari, dandus, & faris vel fare, &c.

Explicit, Ind. Pl. expliciunt.

Es, est. Pl. estis. Imp. Es, esto. Pl. este, estote. Subj. Essem, es, et. Pl. essemus, etis, ent. Inf. Esse. Sic Co­mes, comest, &c. habent significationem verbi Edo.

Apud Comicos leguntur.

  • Faxim, vel saxo, pro Faciam vel fecerim, is, it. Pl. int
  • Axim, pro agam vel egerim, is, it. Pl. int
  • Duim, pro dem, is, it. Pl. int
  • Perduim, pro perdam, is, it. Pl. int
  • Creduim, pro credam, is, it. Pl. int
  • Ausim, is, it. Pl. int
  • Amasso, is, it. Pl. imus, itis, int. pro Amavero.
  • Habesso, is, it. Pl. imus, itis, int. pro Habuero.
  • Prohibesso, is, it. Pl. imus, itis, int. pro Prohibuero.
  • Expetisso, is, it. Pl. imus, itis, int. pro Expetivero.
  • Amassere, pro Amare,
  • Expugnassere, pro Expugnare.
  • Prohibessere, pro Prohibere.
  • Sis, pro Si vis.
  • Sultis, pro Si vultis,
  • Sodes, pro Si audes.
  • Cavesis, pro Cave si vis.
  • Videsis, pro Vide si vis.
  • Capsis, pro Cape si vis.

Verba quaedam leviter voce dissimilia, diversas tamen haben­tia signationes.

  • ARceo, to drive. Conjug. 2
  • Alo, to nourish. Conjug. 3
  • Affero, to bring, attuli.
  • Audio, to hear. 4
  • CUro, to regard. Conjug. 1
  • Caveo, to beware. Conjug. 2
  • Caleo, to be warm. Conjug. 2
  • Colo, to till, or honour. Conjug. 3
  • Colo, to conceal. Conjug. 1
  • Cedo, to give place. Conjug. 3
  • Consumo, to consume. Conjug. 3
  • DIco, to say. Conjug. 3
  • Differo, to differ, or de­lay.
  • EDūco, to bring forth Conjug. 3
  • Effero, to extoll, extuli.
  • FEro, to bear, tuli.
  • Fugio to fly, or avoid. Conjug. 3
  • Flagro, to burn. Conjug. 1
  • Furo, to rage. Conjug. 3
  • Fundo, to pour. Conjug. 3
  • GEstio, to skip for joy. Conjug. 1
  • Arcuo, to arch. Conj, 1
  • Halo, to breath. Conj, 1
  • Aufero, to take away, abstuli.
  • Audeo to dare. Conj, 2
  • Curro, to run. Conj, 3
  • Cavo, to make hollow. Conj, 1
  • Calleo, to be able, or know. Conj, 2
  • Colo, as, to strain. Conj, 1
  • Caelo, to grave. Conj, 1
  • Caedo, to wound, or kill. Conj, 3
  • Consummo, to consummate. Conj, 1
  • Dico, as, to dedicate. Conj, 1
  • Defero, to def. carry, or accuse detuli.
  • Edŭco. to bring up. Conj, 1
  • Offero, to offer, obtuli.
  • Ferio, to strike. Conj, 4
  • Fugo, to put to flight. Conj, 1
  • Fragro, to smell sweet. Conj, 1
  • Furor, to steal. Conj, 1
  • Fundo, to found. Conj, 1
  • Gesto, to bear. Conj, 1
  • [Page 42] ILludo, to mock. 3
  • Iacco to ly down. 2
  • Indīco, to proclame.
  • Incĭdo, to fall in.
  • Ineo, to begin. 4
  • Illido, to wound.
  • Iacio, to cast.
  • Indĭco, to shew. 1
  • Incīdo, to cut. 3
  • Inhio, to gape. [...]
  • LEgo, to read, or gather. 3
  • Lacteo, to milk. 2
  • Lego, to send Deputy.
  • Lacto, to give suck.
  • MEtuo, to fear. 3
  • Mulceo, to asswage. 2
  • Muto, to change. 1
  • Moror, to tarry, or delay. 1
  • Meto, to mow, or reap.
  • Mulgeo, to milk.
  • Mutio, to mutter.
  • Morior, to die.
  • OCcĭdo, to fall. 3
  • Opero, to work, 1
  • Operor, to work. 1
  • Ostendo, to shew. 1
  • Occīdo to kill 3
  • Operio, to cover. 4
  • Opperior, to tarry for. 4
  • Ostento, to boast. 1
  • PArio, to bring forth. 3
  • Pendo, to hang, or de­pend. 2
  • Pareo, to obey. 2
  • Pendo, to weigh, or pay. 3
  • QUaero, to seek. 3
  • Queror, to complain.
  • SApio, to be wise. 3
  • Sentio, to feel. 4
  • Sepio, to hedge. 4
  • Censeo, to judge. 2
  • VElo, to obscure. 1
  • Volo, to will.
  • Vinco, to overcome. 3
  • Venio, to come. 4
  • Vello, to pul. 3
  • Volo, to fly. 1
  • Vincio, to bind. 4
  • Vaeneo, to be sold. 4

Syntaxis
[Page 44]Syntaxis.

SYntaxis spectat voces conjunctim, sive o­rationem; Et est debita ordinatio seu con­nexio partium orationis inter se, juxta praxin, sivè usum probatissimorum Authorum.

Partes sunt,

  • Concordantia
    • Directa,
    • Figurata.
  • & Regimen, sive Constructio.

Concordantia est Convenientia quaedam Triplex:

  • 1 Con. Inter Nominativum & Verbum, numero, & persona.
  • 2 Con. Inter Substantivum, & Adjectivum, casu, genere, & numero.
  • 3 Con. Inter Antecedens, & Relativum, genere, numero, & personâ.

Concordantia prima directa.

PErsona & numero rectis sua verba cohaerent.

  • Dum felis dormit, saliunt mures.
  • Oportet ut mendax sit memor.

Verbum personale finiti modi cohaeret cum Nominati­vo, numero & personâ. Verba Infiniti modi pro Nomi­nativo Accusativum ante se statuunt, omittendo con­junctiones, quòd vel ut, Oportet mendacem esse memorem, ubi Nominativus elegantèr in Accusativum vertitur; [quòd] rem factum, [ut] rem faciendam fignificat.

Observatio.

Ego, tu, ille, nos, vos, illi, Nominativi, rarò exprimun­tur, nisi discretionis causâ, aut emphasis gratiâ, si tu deseris, perimus. In his, tonat, pluit, fulminat, fulgurat, ningit, vesperascit, lucescit, &c. subintelliguntur Deus, natura, aër, nox, dies, &c.

Concordantia secunda.

ESt numero, genere, & casu par mobile fix [...].

  • In bono loco res humanae sunt.
  • Qua nemo est, nisi suo vitio miser.

Adjectivum cum Substantivo, genere, numero & casu consentit. Adjectivum vocatur mobile, quia movetur de genere in genus, & Substantivum, nomine fixi appellatur, [Page 46]quod non movetur, sed per se significans, & consistens figitur quasi orationis sustentaculum.

Concordantia tertia.

  • OMne Relativum cum praecedente quadrabit,
  • In quibus est idem numerus, persona, genusque.
  • Spartam quam nactus es hanc orna.
  • Ille qui nimium properat scrius absolvit.

Relativum concordat cum Antecedente, numero, genere, & personâ; personae tamen nulla est ratio, nisi Relativum immediatè praecedat verbum.

Observatio prima, in Concordantias.

Verbum inter duos Nominativos diversorum numero­rum positum, vel Adjectivum, aut Relativum inter duo substantiva diversorum generum collocatum, cum posteri­ore aliquando convenit.

  • Conscientia mille sunt testes.
  • Non omnis error stultitia est dicenda.
  • Nemo tollat saxum qui limes ponitur.

Observatio secunda.

Aliquando Relativum vel Adjectivum subintelligitur in poslessivo. Exaudi vocem meam clamantis ad te, pro mei. Miror stultitiam vestram qui Aethiopem lavatis, pro v [...]stri. Meâ unius opera factum est, pro mei. No­stros vidisti flentis ocellos, Enallage numeri, nostri pro mei.

Concordantia Figurata sive Indirecta.

  • SVppositum tribus est, quicquid respondeat aptè.
  • Si nomen non sit, velut invariabile flectes.
  • Est quaedam flere voluptas.
  • Velle suum cui (que) est.

Per Suppositum intelligitur Nominativus, Substanti­vum, vel Antecedens. Apposi [...]um vocatur verbum, ad­jectivum, & relativum. Quodcunque respondeat ad quaestionem factam per quis vel quid suppositum est tribus, scilicet, verbo, adjectivo & relativo, atque huic si nulla contingat regularis flexura, more invariabilium flectere sufficiet, sive fuer it dictio simplex, sive oratio, hoc flere, hoc velle per omnes casus. Enallage.

  • SIngula conjunctim valeant pluraliter, Horum
  • Personae, & generis ratio est potioris habenda.
  • Amicus & Aurum ignibus sunt probandi.
  • Ego & res mea valemus.

Plures Nominativi, item substantiva, vel antecedentia singularia, exigunt adjectivum, aut relativum plurale, quae verba vel adjectiva erunt dignioris personae & generis. Personarum prima dignior est quam secunda, & secun­da quam tertia. Masculinum genus est dignius foemini­no, & neutro, sed neutrum praefertur utrique, si de ina, nimatis fiat sermo. ut Aqua & ignis sunt inexorabilia. Syllepsis.

[Page 48] PLuribus aequivalet vox collectiva priori.

  • Turba ruunt.
  • Pars mersi.

Nomen multitudinis singulare, quando (que) verbo plurali jungitur. Synthesis. Collectivum est quod plura in sin­gulari continet, & aequivalet plurali: hu jus naturae est Partitivum. Aperite aliquis ostium.

Regimen, sive Constructio.

Dictio praecedens certissima norma sequentis.

Sunt libros animo qui spernis Luminis instar.

Unaquae (que) pars orationis regitur à proximè anteceden­ti vocabulo, in constructione ordinata, praeter Relativum & Interrogativum. Observandum est, quod eidem ver­bo diversi casus diversa ratione apponi possunt; dedit mi­hi vestem pignori, te praesente, propriâ manu.

Regimen Substantivorum.

  • SI duo concurrunt patrio compone secundum.
  • Est ubi posterius dandi dignabere casu.
  • Quum duo idem spirant, casu nectantur eodem.
  • Anicularum fabulae.
  • Omne solum forti patria est.
  • Homo bulla! quid superbis?

Quum duo substantiva diversae significationis concur­runt, [Page 49]posterius in Genitivo ponitur, praecedente signo nostro vernaculo [of.] Est ubi in Dativum vertitur, cum signo [to.] Si rem eandem significant, in eodem casu per Appositionem connectuntur, variatur & Geniti­vus per adjectivum possessivum, ut aniles fabulae. Car­men Virgilianum, vel Virgilii.

SUnt vitii genito, aut sexto, sic nomina laudis.

  • Odi puerulos praecoci sapientiâ.
  • Homo obesae, Vir emunctae naris.
  • Esto praesenti animo.

Laus & vituperium rei in genitivo vel ablativo effertur; posteriori tamen substantivo jungitur adjectivum notans qualitatem. Aliquando subintelligitur prius substanti­vum, Esto vir, vel Puer, praesenti animo.

  • GAudet Opus sexto fixum, quem postulat Vsus.
  • Vino vendibili non opus est hederâ suspensâ.

Opus & usus ablativum exigunt cum necessitatem signi­ficant. Opus aliquando adjectivè sumitur pro neces­sarius.

  • ADjectiva suis stant viribus, at (que) sequenti,
  • Neutra dabunt patriū fixi sub nominis umbrâ.
  • Mali sunt puniendi, ut non laedantur boni.
  • Eveniunt multa quae non volumus.
  • Multum condimenti, parum opsonii.

[Page 50]Adjectivum in neutro genere absolutè, hoc est absque substantivo positum, aliquando genitivum postulat, & praecipuè si quantitatem significet. Multum condimenti, pro multum condimentum. Masculinum ponitur solitatium, cum [Homo] subintelligitur, ut mali, pro mali homines, Neutrum substantivè sumitur adjectivum, quando vox [res] non adjungitur, ut pro multae res dicimus multa plu­raliter in neutro genere, sine substantivo.

Adjectivorum Regimen.

ADjectiva petunt patrium verbalia casum.

  • Omnium formarum capax est.
  • Natura amans est sobolis suae.

Adjectiva verbalia, scilicet quae à verbis derivantur, in genitivum feruntur; Item participialia, sive paticipio­rum voces, cum fiunt nomina verbalia [...]n bilis, accepta passivè dativo adjecto gaudent; ut Fortunae telis inviolabi­les sunt Deorum filii.

  • ILla quibus Studium est, Oblivio, Cura, Reatus,
  • Cognitio, Timor, aut contrà, meruêre secundos.
  • Multarum rerum sollicitus.
  • Compos mentis.

Adjectiva quae desiderium, memoriam, notitiam, curam, reatum, timorem, at (que) iis contraria significant, genitivum adsciscunt. Adjectiva sollicitus, securus, anxius, curiosus, incautus, &c. usurpantur etiam cum praepositionibus, ut de verbis sollicitus.

  • [Page 51]COpia mobilibus vel si signatur egestas,
  • His genitum fas est, aut sextum jungere casum.
  • Homo rimarum plenus.
  • Vir consilii expers mole ruit.

Adjectiva quae ad copiam vel egestatem pertinent, saepi­us genitivo, interdum ablativo gaudent: Adjectiva quae­dam utuntur praepositionibus, ut liber à metu.

  • PArtitiva regunt genitos, Numeralia, Nomen
  • Omne Rogativum, medius gradus at (que) supremus,
  • Vnde genus sibimet poterunt dignoscere certum.
  • Neque primus omnium, neque pessimus.
  • Simarum pulcherrima est deformis.

Nomina Partitiva, aut partitivè posita, numeralia, in­terrogativa, comparativa, & superlativa gaudent genitivo, à quo & genus mutuantur, praecedente signo [of] vel [a­mong] Partitivum est quod partem multitudinis signifi­cat, vel multa sigillatim, ut aliquis, alius, alter, uter­que, neuter, nullus, solus, quisque, quisquis, quidam, quili­bet, quicunque, unusquisque, pauci, omnes, nemo. Varian­tur etiam per praepositiones, E, de, ex, inter, ante; ut pul­cherrima Simia, pulcherrima Simiarum, pulcherrima ex Si­miis, pulcherima inter Simias. Nonnulli conveniunt cum supposito: ut Rosa omnium florum est suavissima. Leo ani­malium est fortissimus. Comparativum ad duo refertur, Su­perlativum ad plura. Manuum fortior est dextra. digitorum longissimus.

Adjectiva quae regunt Dativum.

  • ADjectiva quibus favor est, aut grata voluptas,
  • Obsequium, vel contra, imponunt froena dativo.
  • Aurora musis amica.
  • Affero vobis jucundum nuntium.

Adjectiva quae significant amicitiam, odium, voluptatem, dolorem, obsequium, vel contumaciam, dativum regunt.

  • Vtile, longinquum, vel cum signabitur aptum,
  • Dissimile aut contra dandi substernito casum.
  • Invia virtuti nulla est via.
  • Pudor mendico inutilis.

Adjectiva quibus commodum, incommodum, longinquitas, proximitas, aptitudo, difficultas, similitudo, dissimilitudo sig­nificatur in Dativum transeunt. Quaedam commodi & aptitudinis efferuntur etiam cum praepositione [ad] necessaria ad victum, natus ad lepores, sic facilis, intentus, aptus, commodus, habilis, promptus, opportunus, proclivis, utilis, assuetus, expositus. Quaedam quae similitudinem sig­nificant aliquando genitivo gaudent. Par hujus.

  • DAndi vel genitum casum cupiunt alienus,
  • Proprius, immunis, communis, junge superstes.
  • Commune Stoicorum, vel Stoicis.
  • Hoc mihi tecum commune est.

Communis, immunis, alienus, proprius, superstes, variis casibus inserviunt. Immunis & alienus usurpantur cum [Page 53]praepositionibus. Immunes à malo, alienus à stu­diis.

Adjectiva quae regunt Accusativum.

IN quarto, sextove, rei mensura quiescit.

  • Muri Babylonis ducentos pedes alti.
  • Sesquipede longum.

Magnitudinis mensura, subjicitur adjectivis in accusa­tivo vel ablativo; Longus, latus, altus, crassus, profundus, sunt adjectiva mensurae.

Adjectiva quae regunt Ablativum.

QUam post Collativasolent exponere [...].

Patriae fumus alieno igne luculentior est.

Comparativa cùm exponuntur per [quam] ablativum adsciscunt. Verùm si conjunctio quam Latinè exprimenda sit, nomen erit ejusdem casus cum priori supposito, ut Patriae fumus est luculentior quam alienus ignis. Magis ha­bet aliquando rationem adjectivi nominis comparativi Item malo ex magis & volo, malo granum hordei omnibus gemanis.

  • COntentus, fretus, sextum, sic praeditus optant,
  • Dignus & indignus; Dabis his genitū (que) duobus.
  • Dignum patella operculum.
  • Vestrâ fretus patientiâ.

[Page 54] Dignus, indignus, fretus, praeditus auferendi casum adje­ctum volunt, sed dignus et indignus interdum leguntur genitivo; indignus avorum.

Verba quae regunt Nominativum.

  • QUaesubstant, passiva vocandi, verba (que) gestus,
  • Cum spectant eadem, recti comitantur utrin (que)
  • Mulier salus est, aut Calamitas domûs.
  • Nemo nascitur artifex.

Verba Substantiva, Sum, forem, fio, existo, exto, clueo vel cluo, audio pro vocor. Verba vocandi Passiva, ut Nominor, appellor, dicor, & iis fimilia, ut scribor, habeor, salutor, nascor, omnia (que) ferè verba passiva. Item verba gestus, ut eo, incedo, sedeo, cubo, curro, evado, maneo, &c. utrin (que) Nominativum expetunt ejusdem rei. Sed ho­rum Infinita, habent utrinque eosdem casus, sive Nomi­nativos, Accusativos, vel Dativos. Malo esse dives, malo me divitem esse. Natura [...]eatis omnibus esse dedit.

Verba quae regunt Genitivum.

  • SUm genito gaudet, quoties possessio fertur,
  • Aut cum proprietas, vel munus significatur.
  • Pauperis est numerare pecus.
  • Non sentire mala non est hominus.
  • Non ferre non est viri.

Sum genitivum postulat, quoties significat possessionem, [Page 54]aut ad aliquid pertinere. Hic munus, officium, vel propri­um subintelligi videatur, ideó (que) non respondetur, per mei, tui, sui, nostri, vestri, Sed meum, tuum, suum, nostrum, vestrum.

  • SI damnant, purgant, accusant verba, monentve,
  • Vox patrium officii, poenae, vel criminis optat.
  • Senectutem omnes accusant molestiae.
  • Res adversae nos commonefaciunt officii.

Verba accusandi, damnandi, monendi, absolvendi geniti­vum postulant ejus nominis quod crimen significet vel poenam. Quaedam possunt variari in ablativo, cum prae­positione [de] de molestia, de officio, aliquando intellectâ praepositione.

VUlt genitum, satago, misereri, sic miseresco.

  • Alienae rei satagit.
  • Miserere mei.

Satago, misereor, & miseresco, genitivum admittunr. Mi­sereor, & Miseresco, rariùs cum dativo leguntur. Huic mi­sereor, miseresce malis.

  • POenitet, at (que) piget, taedet, miseret (que) pudet (que)
  • Post quariū patrios cupiunt adsciscere casus.

Ille, quem facti poenitet, ferè est innocens.

His impersonalibus subjicitur accusativus cum geniti­vo, nonnulla remigrant in personalia, Non te haec pu­dent.

  • [Page 56] GIgnendi casum aut quartum Reminiscor ha­bebit,
  • Obliviscor, item Memini, verbum (que) Recordor.
  • Natalium tuorum reminiscere.
  • Obliviscitur beneficia.

Reminiscor, obliviscor, memini, recordor, genitivum aut accusativum desiderant. Reminiscere natalium vel natales. Obliviscitur beneficia vel beneficiorum. Observandum est non legi post memini & oblitus, me, te, se, sed mei, tui, fui.

  • COnstruitur patrio refert, quem postulat inter-
  • Est, si Foemineis sextis pronomina demas.
  • Cujus (que) interest se intueri.
  • Non meâ refert quid agitur.

Haec impersonalia, Interest & Refert quibuslibet gene­tivis annectuntur, praeter hos ablativos faemininos, me­â, tuâ, suâ, nostrâ, vestrâ, & cujâ. Quidam accusativos esse contendunt, & subintelligi officia. Adjiciuntur ge­nitivi, tanti, quanti, magni, parvi, &c. adverbialiter. magni refert quibuscum vixeris.

Verba quae dativum regunt.

NOmen pone rei [cui quid] post verba Dativo.

  • Rete non Milvo tenditur.
  • Aureos mihi montes pollicetur.

[Page 57]Omn [...] verba regunt dativum ejus rei, cui aliquid quocunque modo contigerit. Hujus modi verba habent ferè signa post se in vernaculo nostro sermone [to] vel [for.] Quaedam tamen non feruntur in dativo, sed ac­cusativo cum praepositione ad, ut voco, provoco, incendo, loquor, hortor, invito, excito, incito, accerso, impello, atti­net, pertinet, spectat.

  • QVod credit, prodest, placet, auxiliatur, obaudit.
  • Vel contra, dandi poterit constringere casum.
  • Nimiùm ne crede colori.
  • Satius est mederi initiis quam fine.
  • Lupus insidiatur ovili.

Verba fidendi, desperandi, commodandi, incommodandi, placendi, displicendi, auxiliandi, impediendi, obediendi, op­pugnandi, dativum requirunt. Excipe Laedo, offendo, juvo, quae accusativum postulant.

  • SI venia, imperium, vel significabitur illis,
  • Ira vel eventus, sequeretur verba dativus.
  • Sapiens dominabitur astris.
  • Ignoscas aliis multa, tibi nihil.

Verba parcendi, imperandi, irascendi, & contingendi, gau­dent dativis. Moderor aliquando legitur cum accusati­vo. Jubeo saepiùs.

  • [Page 58] QVae tollunt, arcent, & quae conferre notantur,
  • Dissidium quibus est, aliqua aut distantia, casū
  • Dandi optant, sexto quem mutant praepositurae.
  • Superbia Deum, invidia proximum, ira meipsum mi­hi aufert.
  • Aquilam Noctuae comparas.

Verba auferendi, arcendi, comparandi, dissidendi, distandi, dativum exigunt vel ablativum cum praepositione [a] aufert mihi, vel à me. Verba comparandi admitrunt [ad] vel [cum] Aquilam ad Noctuam, vel cum Noctuâ comparas.

MVtandum sexto cupiunt passiva Dativum.

  • Ultima dies semper expectatur prudenti.
  • Nobilitas ornatur literis.

Passivis additus ablativus, sed antecedente praepositi­one, & saepe dativus. Ablativus agentis resolvitur in nominativum, qui praecedet verbum activè redditum. Literae ornant nobilitatem. Passiva quando (que) regunt casus activorum suorum. Doceberis à me alios mores.

SVm cum progenie, nisi possum, fige Dativis.

  • Est mihi curta supellex.
  • Luxuriae desunt multa, avaritiae omnia.

Sum cum compositis praeter possum exigit dativum. Est cum dativo exponitur pro [habco] Est mihi, tibi, illi, no­bis, vobis, illis; pro habeo, habes, habet, habemus, &c. Sic [Page 59] deest mihi, tibi, illi, argentum. Desunt nobis libri, Desunt illis necessaria, i. e. non habent necessaria, Otium est mihi, [...]. e. vacat mihi. In quibus significatio est eadem, eadem est constructio

  • VErba regunt dandi casum, si particula, ob, con,
  • Ante, sub, inter, ad, in prae, post, super, ad­ditur illis.
  • Candidus tibi illuxerit dies.
  • Vitia obrepunt nobis, sub nomina virtutum.

Dativum postulant verba composita cum his praepositi­onibus, ob, con, ante, sub, inter, ad, in, prae, post, super. Sed allatro, antecedo, antecello, anteeo, antesto, antevenio, anteverto, attendo, condono, illudo, incesso, insulto, incumbo, praecedo, praecurro, praeco, praesto, praestolor, &c. eadem significatione dativum vel accusativum regunt.

Confero, condono, conduco, accedo, incumbo, applico, con­verto, dativum, vel accusativum cum praepositione [ad.]

Aspicio, invenio, admiror, alloquor, adjuvo, inva do, prae­verto, subeo, obeo, occido, adjuro, accusativum plane re­quirunt.

Interdico dativum, & ablativum, interdico tibi aqua, su­persedeo ablativum,

SVm gaudet duplici, sic plurima verba dativo.

  • Longo itineri etiam palea est oneri.
  • Hoc mihi vitio dedit.

Sum cum multis aliis geminum adsciseit dativum. Do duco, verto, tribuo, habeor. Palea est oneri, pro onus. Post hujusmodi verba prior dativus pro nominativo ponitur, aliquando accusativi locum habet, Nescio quid hoc vertas vitio mihi, pro vitium.

Verba quae Accusativum regunt.

Quorum transit opus, pòst sumunt omnia quar­tum.

  • Anguillam tenet caudâ.
  • Olet hircum.

Verba transitiva cujuscun (que) generis exigunt accusati­vum ejus nominis quod responder ad quaestionem factum per [quem] vel [quid.] Vocantur transitiva quorum sig­nificatio transit in aliud. Intransitiva, sive absolute neu­tra, verba sunt quorum actio perficitur intus, ut vivo. Verba ad sensus pertinentia saepè pro activis sumuntur, O let, sapit, sonat, spirat, i. e. Odore, sapore, sono, spiritu ex­primit.

Accusativus post verba variatur in Nominativum, mu­tando activa in passiva. Anguilla tenetur à te.

COgnati quartum sermonis neutra tenebunt.

  • Eandem canit cantilenam.
  • Mortem obiit.

Verba neutra & absoluta, accusativum admittunt cog­natae signisicationis. Hunc accusativum mutant authores non rarò in ablativum, Morte obiit repentinâ; & ad mo­dum actionis, quidam censent referendum.

  • SI doceant, moneant, vel signent verba precari,
  • Induo item et celo, geminis praeponito quartis.
  • Temperantiam multos docuit penuria,
  • Precare Deum veniam.
  • Id me celavit. Induit se pallium.

[Page 64]Verba docendi, monendi, precandi, induo, & celo, dupli­cem regunt accusativum. Hic variatio fit per praepositi­nes, per, juxta, secundum, in, circa, ad. Erudiit te leges, i. e. juxta leges. Herus coegit me, haec, i. e. ad haec. Alter Accusativus post verba rogandi mutatur in ablarivum, cum praepositione, Precare veniam à Deo.

Verba quae regunt Ablativum.

  • DEfectus quibus est aliquis vel copia verbis,
  • Adjicitur sextus casus, quando (que) secundus.
  • Aliorum medicus, ipse ulceribus scates.
  • Implentur veteris Bacchi, pinguis (que) ferinae.

Verba abundandi, implendi, onerandi, & his diversa, ab­lativo gaudent; ex quibus quaedam nonnunquam in ge­nitivum feruntur.

IN quarto, aut sexto, pone intervalla locorum.

  • Ne unguem à veritate recedam.
  • Abest ab urbe quingentis millib us passuum.

Spacium loci in accusativo effertur, interdum ablativo, Abest bidui, subintelligitur spacium vel spacio, itmere vel iter.

HAec sextū, potior, fruor, utor, fungor, amabunt.

  • Utere mundo, fruere Deo.
  • Officio tuo fungere.

[Page 58]Fungor, fruor, utor, potior, ablativo junguntur, Potior legitur cum genitivo, ut potiri rerum, nisi Ellipsis fiat, imperio rerum. His adde muto, nitor.

  • POne modū, causam (que) rei, instrumenta (que) sexto,
  • Materiā, genus et patriam, partem (que) gravatā.
  • More pecudum.
  • Voluntas assiduitate fastidium parit.
  • Generosus equus vel umbra virgae regitur.
  • Injuria affecit innocentem.
  • Gente Britannus. Utro (que) pede claudicat.

Quodvis verbum admittit ablativum significantē instru­mentum, causam, modum actionis, materiam, genus, patriam, & partem affectam, vel malè habentem. Materiae & modo aliquando additur praepositio, ex, de, cum; pars affecta, sive membrum, nonnunquam in genitivo ponitur. D [...]scru­cior animi. Poeticè in accusativo, Fremit ossa supple quo­ad, vel secundùm ut graecis [...].

NOmina des pretii sexto, quibus excipe tanti, &c.

  • Quod non opus est, asse carum est.
  • Multo sanguine stetit victoria.
  • Quanti constitit?

Quibuslibet verbis subjicitur nomen pretii in ablativo, Excipiuntur genitivi solitarii, qui ferè adverbiascunt. Tanti, quanti, hujus, minoris, pluris, plurimi, parvi, minimi, his addunt boni, & substantiva slocci, nauci, nihili, pili, assis, teruncii, quibus intelligi potest [pretio] valeo, interdum admittit accusativum. Denarii dicti, quod denos aeris Val [...]bant.

  • [Page 59]NOmen erit sexto (proprio moderamine) unctum;
  • Participi, donec sua Conjunctura resolvat.
  • Dejectâ arbore; ligna colligunt.
  • Fortunâ Ducente.

Aliquando additur ablativus absolutè sumptus, huic semper adjicitur participium, vel intelligitur, [existente] & resolvitur per Conjunctiones dum, cum, si, quando, ubi, postquam. Arbore dejecta, scilicet, quando, ubi, vel postquam arbor dejicitur, vel dejecta est. Ducente fortunâ, si Fortuna ducat, vel quando Fortuna dux fuerit: Nonnunquam in loco participii ponitur substantivum, ut Fortunâ Duce. At (que) hic subintelligi potest praepositio sub. Sub fortuna Duce, vel participium [existente;] Fortunâ existente Duce.

QVibusdam varia occurrit constructio verbis.

  • Contule patriae, i. e. Prospice.
  • Consule praeceptorem, i. e. Pete consilium à praeceptore.
  • Occumbere mortem & morti.

Quaedam verba variam habent constructionem, pro di­versa significatione, ausculto tibi, i. e. obedio, ausculto te, i.e. audio. Et quaedam verba, eundē retinentia significatū, variè item construuntur. Occumbere mortem & morti.

Regimen Infinitivorum.

MObile vel verbum solet infinita praeire.

  • In solâ Sparta expedit senescere.
  • Audax omnia perpeti.

[Page 64]Quibusdam tum verbis, tum adjectivis, familiariter subjiciuntur verba infinita. Verbum [est] non cogit post se infinitivum, nisi impersonaliter sumatur pro licet, fieri potest, vel fas est, ut cernere erat, i. e. licebat cernere.

Regimen Gerundiorum.

DIfinita solet comitare gerundia nomen.

  • Natura hic nobis diversorium commorandi dedit.
  • Peritus jaculandi.
  • Ratio scribendi literas.

Gerundia in di pendent à quibusdam tum substantivis, tum adjectivis. Gerundia haec ponuntur loco genitivi, post substantiva vel adjectiva, quae per se regere solent genitivos, peritus jaculandi. Aliquando hoc gerundium significat passivè, ut Athenas erudiendi gratiâ missus, i. e. ut erudiretur.

  • QVaesexto praesunt, in do finita praeibunt
  • Particulae, modò ponuntur sine praeposituris.
  • In numerando pecuniam paratus.
  • Nimiùm alter cando veritas amittitur.

Gerundia in do pendent ab his praepositionibus, a, ab, abs, de, e, ex, cum, in, pro, loco ablativorum. Ponuntur & absque praepositione. Nimiùm altercando, &c.

DVm finita solent, ad, ob, inter, et, ante, praeire.

Turpe est duci praemio ad accusandum viros.

[Page 65]Gerundia in dum pendent ab his praepositionibus, ad, ob, vel propter, inter, ante, & locum habent accusativo­rum. Cum significatur necessitas ponuntur citra praepo­sitionem addito verbo est. Et post malam segetem serendū est nobis. Alii hoc fieri contendunt per participium in dus, ubi dativus regitur à participio passivo. Variatio fit per verbum debeo aut oportet, Debemus serere, vel oportet nos serere.

Vertuntur gerundii voces in nomina adjectiva elegan­tèr, quae conveniunt cum Substantivis; ut pro [nume­rando pecuniam] in numerandâ pecuniâ. Ad accusandum viros, vel ad accusandos homines. Ratio scribendarum epi­stolarum, pro scribendi epistolas. At (que) hic genitivus plu­ralis interdum non invenustè adjicitur gerundii vocibus, ad fugiendum [...], sive similes sonus finales, ut ratio scribendi literarum.

Supinorum Regimen.

ACtivum prius est, & motus verba sequetur.

  • Cur ibis tè perditum?
  • Stultitiae est ducere venatum invitos canes.

Prius Supinum activè significat, & sequitur verbum aut participium signisicans motum ad locum, instar Infiniti­vi activi. Cur ibis te perditum? hujus multiplex fiat va­riatio, Cur ibis ad te perdentum? te perditurus, vel ut te perdas?

POsterius patitur, sequitur (que) adjecta supinum.

  • Cibus concoctu facilis.
  • Nulla merx difficilior cognitu quàm foemina.

[Page 66]Posterius Supinum passivè signisicat & sequitur nomi­na adjectiva, non sine significatione passivi infiniti­vi.

DErivata regunt casus quos prima tulerunt.

  • Equi molam trahentes multùm ambulant, parùm pro­movent.
  • Omnes disiderio tenemur audiendi nova.

Participia, gerundia, supina, & adverbig, regunt casus eo­rum à quibus derivantur; ut trahentes molam, audiendi nova, scitatum or acula, prudent is est obviàm ire periculis.

De Tempore.

TEmpus quando, solet casu consistere sexto.

Nemo omnibus horis sapit.

Quae significant partem temporis, scilicet quae respon­dent ad quaestionem factam per quando, in ablativo fre­quentiùs usurpantur, in accusativo rariùs.

QUamdiu amat quarto, sexto (que) aliquando re­poni.

Nemo tam senex quin se annum putet posse vivere.

Quae autem temporis durationem, aut continuatio­nem denotant, quod respondet quaestioni factae per quam­diu, in accusativo, interdum ablativo efferuntur.

Tempus aliquando variatur per praepositiones, in, de, ub, super, ante, ad. In diem, in horas, in posterum. Ad mul­tam [Page 67]noctem. Jam multos annos est, supple ante multos.

De Loco in quo.

  • In quo pone Loci proprium primaeve secundae,
  • Flexurae patrio sexto sed nomina ternae.
  • Propria item sextis si sint pluralia tantum.
  • Tarenti secit Archytas columbam ligneam volatilem.
  • Delphis oraculo cessant.

Omne verbum admittit genitivum proprii nominis lo­ci, qui respondet ad quaestionem ubi, modo primae, vel secundae declinationis, & singularis numeri fit.

Verum si proprium loci pluralis duntaxat numeri aut tertiae declinationis sit, in ablativo ponitur.

Sic usurpantur humi, domi, militae, belli.

De Loco ad quem.

AD quos disce locos proprios componere quarto.

Noctuas portat Athenas.

Proprium loci, quod respondet ad quaestionem quo? apponitur verbis significantibus motum ad locum, in ac­cusativo.

De Loco à quo vel per quem.

A Quibus, aut per quae, loca ponas propria sexto.

Rediit Carthagine.

Roma profecturus est.

Proprium loci quod respondet quaerenti unde, aut qua, ponitur in ablativo verbis significantibus motum à loco, aut per locum.

Sed nomina appellativa, & nomina majorum locorum usurpantur ferè cum praepositionibus. Per mare ibis ad Indos. In foro versatur. Legantur in Hispaniam.

RVs tamen atque Domus propriorum castra se­quuntur.

  • Res est angusta domi. vel Ruri.
  • Ite domum. vel Rus.

Rus & domus sequuntur regimen propriorum nominum. Domi non alios secum patitur genitivos, quam meae, tuae, suae, nostrae, vestrae, alterae. Si alia adjectiva addantur, a­liis utendum est casibus, ut vescor domo amplâ, non amplae domi.

Adverbiorum Regimen.

EN at (que) Ecce regunt primos, quartosve sequen­tes.

Ecce homo.

En prudentiam.

[Page 69]En & Ecce demonstrandi adverbia, tam nominative quam accusativo usurpantur.

  • TEmporis at (que) loci, quanti (que) adverbia quaedam,
  • Arrident genito, sic utimur instar & ergo.
  • Nusquam loci tuta fides est.
  • Abunde fabularum.
  • Instar multorum. Religionis ergô.

Adverbia loci, temporis, quantitatis, genitivum post se recipiunt. Loci, ubi, ubinam, nusquam, eò, longe, quò, ubivis, huccine. Temporis, nunc, tunc, tum, interea, pridie, postridie, &c. Quantitatis, multùm, parum, paululùm, satis, abunde, Instar quidam referunt inter invariabilia, ut simi­litudinem significet vel ad similitudinem. Ergô pro causâ vel gratiâ.

Conjunctionum Regimen.

COgit saepe modos, ligat & Conjunctio partes.

  • Nè perdas animum.
  • Mallem invenire bonos, quam facere.

Conjunctiones, &, que, quo (que), ac, at (que), nec, ne (que), aut, ve, vel, seu, sive, nisi, an, quàm, praeterquam, similes casus, & tempora conglutinant. Quidem, quo (que), autem, verò, enim, ponuntur loco secundo, explicantur primo. Ergo, ita (que), igitur, equidem, primum vel secundum locum accipiunt, Caeterae primum.

Quae quibus serviant modis Adverbia & Conjunctiones.

Ubi & Cum temporis adverbia modo Indicativum mo­do subjunctivum postulant, necnon priusquam, antequam, postquam, simulat, simulac, simulat (que).

Interrogativa ubi, unde, quare, &c. Indicativum mo­dum poscunt. Dum & donec pro quamdiu Indicativum, pro quoad vel usquedum Indicativum, vel Subjunctivum. Dum pro dummodo Subjunctivum.

Cum pro quod Indicativum, pro quandoquidem, quando, quoniam, Subjunctivum saepiùs, nonnunquam Indicativum admittit.

Quoad pro quamdiu Indicativo vel Subjunctivo servit, pro donec Subjunctivo soli.

Ne, prohibendi, Imperativo vel Subjunctivo gaudet. Interrogandi Enclytica, ut, an, et, uum, Indicativo, dubi­tandi indefinite posita, et, pro, ut, non, Subjunctivo.

Quasi, ceu, tanquam, perinde, ac, si, similitudinis adver­bia, Indicativum postulant, simulationis Subjunctivum. Etsi, tametsi, etiamsi, quanquam, in principio orationis In­dicativum, aliàs Subjunctivum requirunt.

Quando, quandoquidem, & quoniam, Indicativo jun­guntur.

Ni, nisi, si, sin, siquidem, quòd, quia, quamvis, Indica­tivum admittunt, & Subjunctivum.

Quin exigentis Indicativum postulat, causalis utrum (que) modum, ut, et licet.

Quippe Indicativum amat, quippe, qui & utpote qui, utrum (que) modum.

Ut causalis, vel pro ne non, post metuo, timeo, vereor, aut etiam concedentis, aut pro utpote, Subjunctivum po­stulat.

Ut pro postquam, quomodo, sicut, Indicativo gaudet.

Praepositionum Regimen.

PRaepositurarum quartos anteambulat agmen, Circiter, us (que) penes, cis, citra, adversus et extra, Erga, apud, ante, secus, trans, supra, versus, ad, in-Vltra, post, praeter, propter, propè, ponè, secundū, (tra Per, circum, circa, contra, juxta, inter, ob, infra.

Ad graecas Calendas.

Inter caenam.

  • SVnt ablativo bis sex sua vota ferentes.
  • Abs, a, cum, coram, sine, de, e, ex, pro, prae, tenus, absque.
  • Est regi à poculis,
  • Pro viribus.
  • Ore tenus.

Tenus aliquando regit genitivum pluraliter, quoties sermo fit de duobus, ut aurium tenus. Praepositiones non rarò subaudiuntur, [à] notat eleganter ministros aut servos, à poculis, a cup bearer.

SVb, super, in, subter, clam, quarto & reddite sexto.

  • Sub dio.
  • nitimurin ve titum.
  • In vino veritas.

Eaedem praepositiones varias sortiuntur significationes. [In] pro erga, contra, ad, & quando significant [into] accusativo legitur.

[Page 72]Compositae casum retinent, aliquando redundāt.

  • Neminem praeteribis insalutatum.
  • Accede ad ignem.

Praepositio in compositione eundem nonnunquam ca­sum regit, quem & extra compositionem regebat.

Interjectionum regimen.

  • ALloquitur quoties fert interjectio quintum.
  • Euge serve fidelis! Puer future doctus!
  • CLamantes recto, quarto, quinto (que) praeibunt.
  • Heu pietas! ah me miscrum. Proh dolor!
  • CAsibus, & voces, Hei, Vae, praefige Dativis.
  • Hei misero mihi! Vae imprudentibus.

FIGURAE, Quae saepiùs oc­currunt GRAMMATICALES.

FIgura est nova loquendi ratio apud viros doctos, à forma communi remota. Figu­rarum aliae sunt dictionis, aliae Constructionis.

PRothesis apponit capiti, quod Aphaeresis aufert.

Prothesis, [...] ante, & [...] positio) est appositio li­terae vel syllabae ad principium dictionis, ut tetulit pro tu­lit. Aphaeresis (ab [...] abscindo) est ablatio literae vel syllabae à principio, ut pone metum, pro depone.

SYncope demedio tollit quod Epenthesis infert.

Syncope à [...] id est con, & [...] incido) est substra­ctio literae vel syllabae de medio dictionis, ut amâsti, pro amavisti, Surrexe pro surrexisse. Cui contrariatur Epen­thelis (ab [...] & [...] quae conjuncta significat inter, & [...] positio) ut navita pro nauta. Mavors pro Mars.

AVfert Apocope finem, quem dat Paragoge.

Apocope (ab, [...] ab & [...] scindo) est ablatio literae vel syllabae de fine dictionis, ingeni, pro ingenii. Hu­ic contraria est Paragoge à [...] id est juxta, & [...] ductio, vel deductio, ut dicier pro dici.

[Page 74] ANtistoechon erit tibi litera si varietur.

Antistaechon, ab [...] pro, & [...] elementum, est li­terae pro literâ positio, ut olli, pro illi, faciundum, pro faci­endum.

LIterulam transsert asede Metathesis unam.

Metathesis transpositio (a [...] trans, & [...] positio) cum elementum sive litera mutatur, ut Thimbre pro Thimber.

CVderit ipsa novas Onomatopeia voces.

Onomatopeia (ab [...] nomen, & [...] fingo] est quando ob defectum proprii fingimus vocabulum ad con­ceptum explicandum, ut pipilo, Taratantara, clangor tuba­rum, murmur, sibilus.

ANtiphrasis contra naturam nomina ponit.

Antiphrasis (ab [...] contra, & [...] locutio) est uni­us verbi Ironia: Bellum quod minimè bellum: Parc à non parcendo: Lucus quod non luceat.

VErba secans aliud solet interponere Tmesis.

Tmesis sectio (a [...] i. incido) est vocis dissectio unâ dictione interjecta. Quae mihi cunque, Res tibi publica, ea­dem vocatur Diacope.

[Page 75] DEficit Ellipsis verbis, Pleonasmus abundat.

Ellipsis (ab [...] linquo) defectum significat vocis, ut, ubi ad Dianae veneris, supple templum; cujus contrarium est ( Pleonasmus a [...] abundo) & est adjectio verborum superflua, ut bisce oculis vidi, Sic ore locutus.

PRaeponenda solet post ponere Anastrophe verba.

Anastrophe (ab [...] revertor) est postpositio vocis praepostera, ut mecum, pro cum me. transtra per, pro per transtra.

DIalyton tollit nexus, Polysindeton auget.

Dialiton [...] i. dissolvo) omittit necessarias con­junctiones, ut vis, amor, ingenium. Vocatur etiam A­syndeton, cui contrarium est Polysindeton (a [...] i. mul­tum, & [...] conjunctum) ut generat (que) fovet (que) necat (que).

ARchaismus fertur vox aut constructio prisca.

Archaismus (ab [...] antiquus) est constructio, quâ Prisci potissimum usi sunt, atque est in dictione, ut pi­ctai, pro pictae, vel oratione, ut dicturum vos credo, pro dicturos; praesente nobis, pro praesentibus, sed hic non­nulli putant praesente pro coram in praepositionem dege­nerari.

HEllenismus erit si graeca imitatio fiat.

Hellenismus (ab [...] graecus) legem imitatur groeco­rum, [Page 76]ut abstinet irarum, pro irâ. At (que) hae figurae sunt pene propriae Poëtarum.

SYnthesis est sensu, non voce, oratio quadrans.

Synthesis [...] con, & [...] positio) est cum con­structio peccat in directam concordantiam, sensu interim sano, quae fit tripliciter, vel genere tantum, ut Elephantus gravida, vel numero, Aperite aliquis ostium, vel genere & numero simul, Pars mersi, haec etiam vocatur [...].

SEnsa dat Hendiadys, solvens in mobile fixum.

Hendiadys (ab [...] unum, [...] per, & [...] duo) est cum unum per duo dicitur, vel cum alterum substantivorum resolvitur per adjectivum, ut pateris libamus & auro, i. aureis pateris, gesto annulum & aurum, id est aureum an­nulum.

COncipit indignum Syllepsis sub magè digno.

Syllepsis (ex [...], & [...], sumo) est conceptio indignio­ris personae vel generis sub digniore, Ego & res mea va­lemus, Amicus & aurum ignibus sunt probandi. Indirecta fit conceptio, cum copulatio fit per cum praepositionem. Remus cum fratre Quirino jura dabant, pro Remus & frater.

ZEugma dat appositum suppcs'tis pluribus unū.

Zeugma ( [...] jungo) vel copulo, est quoties ver­bum vel adjectivum ad plura refertur, ad unum expli­citè, ad alterum implicitè, sive per supplementum, ut hinc flamma, hinc ferrum est, hircus tibi salvus & hoedi.

[Page 77] ORdine converso transponit Hypallaga casus.

Hypallage (ab [...] sub & [...] mutatio, ab [...] muto) est cum casus trasponuntur, ut videt hos ortus, pro hi vident ortum. Date classibus Austros, pro date classes Austris.

Hrst' rologia cluit rerum praepostera sedes.

Hysterologia (ab [...] ultimus, & [...] sermo) est prae­postera rerum, & verborum positio, nut [...]ui & peperit, pro peperit & nutriit. Lavina (que) littora venit. Hoc quidam per Prolepsin contendunt fieri, cum id quod posteriùs ge­stum est, antè describitur, Lavinia enim nondum erat, Cum Aeneas venit in Italiam.

NOn adjuncta solum, sed mutat Enallaga partes.

Enallage (ab [...] & [...] mutatio) est cum non so­lum accidentia partium orationis, scilicet casus, numerus, genus, modus, persona, vel tempus, Sed cum ipsae partes pro aliis ponuntur, ut aliud cras, ubi cras substantivè sumitur; spargere pro spargebat, Infinitivus pro Indicativo; Sed quidam volunt hic (cepit) intelligi. Urbem quam statuo vestra est, pro urbs. Ejus rei venit in mentem, pro ea res. Hic [memoria] potest intelligi, Clamor it caelo, pro ad coelum. Nostros vidisti flentis ocellos. Duplex Enal­lage, casus & numeri, nostros pro nostri & nostri pro mei.

In plurimis quae dicta sunc, Juvenibus maximè caven­dum, quò multa (salvâ interim poetarum doctorum au­thoritate) observanda potiùs, quam temere imitanda re­censentur.

ISAGOGE Poèticade Carmi­num ratione, & Quantitatibus.

ESt pedibus constricta suis Oratio carmen.

Prosa est oratio soluta, Carmen constricta pedibus.

Pes est pars carminis, certo numero, ordine & quanti­tate syllabarum constituta.

Quantitas oritur ex tempore, quod est mensura pro­nunciandi syllabam longè vel breviter.

Quantitas est triplex,

  • Longa, cujus nota est
  • Brevis, cujus nota est
  • Communis, ubi eadem syllaba nunc lon­ga, nunc brevis accipitur.

Pedes Dissyllabi.

  • Spondaeus constat ex duabus longis — vīrtūs.
  • Pirrichius ex duabus brevibus, ut — Dĕŭs.
  • Iambus ex brevi & longa, ut — sŭīs.
  • Choreus, sive Trochaeus ex longa, & brevi. — pānĭs.

Trissyllabi.

  • Dactylus ex longa & duabus brevibus — scrībĕrĕ,
  • Anapaestus ex duabus brevibus & longa — ănĭmōs.
  • Tribrachus ex tribus brevibus — dŏmĭnĕ
  • Molossus ex tribus longis — māgnātēs.
  • Bacchius ex brevi et duabus longis — dŏlōrēs.
  • Antibacchius ex duabus longis & brevi — aūdirrĕ.
  • [Page 79] Amphimacer ex longa, brevi & longa — chārĭtās,
  • Amphibrachus ex brevi, longa & brevi — ămō [...]ĕ.

Tetrasyllabi ex prioribus compositi.

  • Dispondaeus ex duobus spondae [...]s — ōrātōrēs
  • Proceleutismaticus ex duobus pirrichiis. — dŏmĭnĭă.
  • Dichoreus ex duobus choreis — dīmĭcārĕ.
  • Diiambus ex duobus iambis — prŏpīnqŭitās.
  • Choriambus ex choreo & Iambo — nōbĭlĭtās.
  • Antispastus ex Iambo & choreo — rĕcūsāre.
  • Ionicus à majore, ex spondeo & pirrichio — cālcānĭbŭs.
  • Ionicus à minore, ex pirrichio & spondaeo — D [...]ŏmēdēs.
  • Paeon primus ex choreo & pirrichio — ādspĭcĭtĕ.
  • Paeon secundus ex iambo & pirrichio — pŏtēntĭă.
  • Paeon ter [...]ius & pirrichio & choreo — mŏrĭāmŭr.
  • Paeon quartus ex pirrichro & imabo — [...]lămĭtās.
  • Epitritus primus ex Iambo & spondaeo — rĕpūgnārūnt.
  • Epitritus secundus ex choreo & spondaeo — cōndĭtōrēs.
  • Epitritus tertius ex spondaeo & Iambo — dīscōrdĭās.
  • Epitritus quartus ex spondaeo & choreo — pūgnābāmŭs.

Poëtae usurpant pedem proceleusmaticum pro dactylo, cui par est numero temporum, nam duae breves syllabae ejusdem proportionis sunt cum unâ longâ, & contra

Sectá (que) intexunt ăbĭŭtĕ costas.

quidam contractionem in abiĕtĕ affirmant. Anapestus item, qui inversione dactylus est, aliquando ejus locum fubit per Antipodiam.

Fluviorum U U — rex Eridanus, campos (que) per omnes.

Genera Carminum usitatiora.

Adonicum.

  • EX duplici constat pede versus Adonicus, alter
  • Dactylicus, cujus Spondaeus tergasequetur.

Versus Adonicus constat ex duobus pedibus, dactylo sci­licet & spondaeo.

Tangere — UU culmen. — —

Archilochium.

  • DActylus in primis duplex, & syllaba longa,
  • Edocet Archilochi tenuem formare camoenam.

Archilochium carmen constat ex duobus dactylis, & syl­laba longa.

Membra — U levate U —Utoro U —

Heroicum, sive Hexametrum.

  • COnstituère pedes Herôum carmina seni,
  • Dactylus in quinta, meruit (que) in s de locari
  • [Page 81] Spondaeussextâ, reliquas possedit uter (que)

Heroicum carmen vocatur, propter subjectum, scilicet praeclarè facta Herôum. Hexametrum, quod sex mensuras quot & pedes habeat.

Arma — U virum (que) U — U cano U — Trojae — — qui primus — U ab U oris. — —

Quintus locus dactylum, sextus spondaeum, quintus pes nonnunquam est spondaeus, unde versus spondaicus nominatur.

Chara — U deum U — soboles U U — magnum — — Jovis U U incrementum — — — —.

Quatuor primi pedes possunt esse vel spondaei, vel da­ctyli, prout volumus, sed elegantiùs miscentur. Ultima cujus (que) versus syllaba habetur communis.

Pentametrum, sive Elegiacum.

  • PEntametro sunt quin (que)pedes, duo carmine primi
  • Dactylus aut spondaeus erunt, dein syllaba longa,
  • Dactylus hinc duplex, tum syllaba longa coronat.

Pentametrum quòd quin (que) habet mensuras scansionis, & totidē pedes, nomen accipit, at (que) hoc rarò legitur solitari­um, quippe quod Hexametrum praecedat, quae duo jun­ctim carmen Elegiacum constituunt. Elegiacum ab [...] luctus, primo enim luctui serviebant.

Versus Pentameter concinnè clauditur diflyllaba, trys­fyllabâ duriusculè.

[Page 82]Primi duo pedes possunt esse vel dactyli, vel spondaei, ad libitum, cum syllaba longa, quae caesura vel semipes dicitur, alteri duo pedes, semper sunt dactyli, cum sylla­ba item longa.

Res est solliciti — U U — plena — U timoris U — U amor U —.

Asclepiadeum.

  • SPondaeus pes primus erit, tum dactylus, exin
  • Syllaba longa, duplex postremo dactylus, esto.

Asclepiadeum ( ab Asclepiade) constituunt Spondeus, dactylus, syllaba longa, & duo demum dactyli.

Maecenas — — — atavis U U — edite — U U regibus — U U

Phaleucium sive Hendecasyllabum

  • EX quinis pedibus datur Hendecasyllabon, om­nes
  • Spondeus praeit, hunc sequitur pes Dactylus, inde
  • Versum concludit ternis mensura choreis.

Phaleucium ( à Phaleuco dictum) ex quinque pedibus constat, Spondeo, Dactylo, & tribus trocheis. Hendecasyl­labi nomen habet ab undecim syllabis.

Quoque — — diffugias — U U — pavens U — Mabili U — U.

Sapphicum.

  • SEde choreus erit prima, loca proxima clamat
  • Spondaeus, geminos tum Dactylus ante Choreos.
  • Tres ubi condideris hos versus Adonius ornat.

Sapphicum ( à Sappho puella Nominatum) ex quin­que constat pedibus, choreo, spondaeo, dactylo, & duobus choreis: Tertio demum Carmini additur versus Ado­nicus.

  • Integer — U — vitae — —, sceleris (que) U U — U purus — U.
  • Non eget Mauri jaculis, nec arcu.
  • Nec venenatis gravida sagittis

Fusce — U pharetra U — —.

Carmen Iambicum.

  • QVatuor aut pedibus sex turget Iambicus omnis,
  • Dimeter ille cluit, versus senarius alter.
  • Audivit purus, qui solis constat Iambis.
  • Sedibus impuri dominatur Iambus in aequis.
  • Haerentimparibus spondaei, saepius & qui
  • Tempore respondent his, dactylus aut Anapaestus.

Iambicus versus dicitur à pede Iambo. Dimeter quod [Page 84]quatuor pedes, Trimeter quod sex habeat, vel propter men­furam Dimetri aut Trimetri appellantur, quod hoc car­minis genus veteres duplicatis pedibus metiebantur.

Purus Iambicus ex solis Iambis constat.

Suis U — et U ipsa — U Roma — U viribus — U — ruit U —.

Impurus recipit in locis imparibus (qui sunt primus, ter­tius & quintus) spondaeum, aliquando dactylum vel ana­paestum, qui spondaei aequivalent temporibus,

Sacrate — — U Divis — — proximum — U — Phoebo — — caput U —.

In secunda item et quarta sede admittit Tribrachum nec tamen in eodem versu duos. Scazon sive Chociambus habet in quinto loco Iambum, in sexto spondaeum.

Extemporalis — — U — — factus — U est meus U — Rhetor — —.

Dimeter Iambicus eosdem habet pedes, quos Triem­ter, nisi quod quarto loco neget Tribrachum, uti & Tri­meter sexto.

Ut priscagens — U — mortalium — — U —.

De variis Carminum appellationibus.

CArmina nomen ceperunt vel ab Inventoribus, ut Sap­phicum, à Sappho puella, vel à Materia, ut Heroicum, quo herôum res gestae celebrantur, vel à Pede frequenti­ori, ut Iambicum, &c. A Lyra, ut Lyricum, ad Lyram cantari solitum. A scansionis mensura. Monometrum quod unicam habet mensuram. Dimetrum ad duas. Tri­metrum tres. Tetrametrum quatuor. Pentametrum quin­que. Hexametrum sex mensuras. In quatuor Prioribus, bini pedes unā mensu [...]ā solebant accipere, per Dipodiam, quae est duorum pedum in unam dimensionem compre­hensio, quae fit in Iambicis, Trochaicis, & Anapaesticis; in Pentametro & Hexametro singulae sunt pedum singulorum dimensiones, & versum metimur per Monopodiam. A Numero pedum, Senarium, Octonarium, quod sex vel octo pedes carmen contineat. A numero versuum, Monosticon, si unicus sit, Distichon si duo, Tetrasticon si quatuor, Hexasticō si sex, Ogdoasticon si octo, Decastichon si decem sint ver­sus. A perfectione, ut Acatalecticum, ubi nihil deest, nihil abundat; à defectu, Catalecticum, cui una deest syllaba. Brachicatalecticum cui plures desunt syllabae. Ab abun­dantia, ut Hypermentrum, cui superest syllaba, sed quae principio versus sequentis absorbetur. Hypercatalecticum ubi superest syllaba, vel plures, etiam nusquam interremp­tae. A Carminis genere, vel modo, ut Monocolon, quod est unius generis, ut Aeneis Virgiliana. Dicolon de duobus generibus constans, ut Sapphicum, cum Adonio, Trico­son, quod ex tribus. A reversione, ut Distrophon, ubi post secundum versum ad primum genus reditur. Strophe enim est conversio. Tristrophon, ubi post tres versus. Tetra­strophon, ubi post quatuor versus fit regressio.

De quantitate Syllabarum primarum & mediarum.
De Positione.

  • VOcalis longa est si bina duplexve sequatur
  • Consona, quando brevis mutā liquidam (que) prae­ibit,
  • Corripit orator, placuit variare poetis.

Vocalis ante duas consonantes vel duplicem (scilicet x, vel z) positione longa dicitur, Terra, Araxis, Gaza.

j inter duas vocales fit duplex consona, ut pejor, & priorem longam reddit, nisi in bijugus, & reliquis à jugo compositis.

Major — — sum quam cui possit — — fortuna — — U nocere U — —.

Si utraque Consonans, aut duplex fuerit initio se­quentis, rarò vocalis finalis producitur,

Occulta spolia U & plures de pace triumphos.

Necesse est, ut Muta praecedat Liquidam ( liqui da sunt l, m, n, r.) alioqui fieret positio ut patris, partis, eti­am ut vocalis sit natura brevis, nam quae natura produ­citur, nunquam liquescit, ut mātrus, aratrum.

Si Muta cum Liquida non ad sequentem vocalem per­tinent, prior vocalis non corripitur, nisi in compositis re

ābluo, ōbruo, sūblevo, ādnitor, rĕflecto.

M & n ratò liquescunt, idque in graecis tantum dictionibus, ut Cygnus, &c.

  • [Page 87] ANte aliam vocalis erit brevis, excipe graeca.
  • Longa sed e quoties est i conclusa gemello.
  • Fio producas nisi consectantibus e. r.
  • In dubio est ius, vates produxit alius,
  • Alterius breviavit io, variavit & ohe.

Vocalis ante aliam in eadem dictione brevis est, ur dĕus, mĕus, pĭus, &c. excipe ēheu.

In graecis dictionibus vocalis producitur, ut Aeneas, c. sic Caï, Pompeï, &c. quae antiquitus contraheban­tur.

E inter geminum i longa fit, ut diēi. Producuntur e­tiam genitivi primae declinationis apud priscos soluti, aulíi, pictíi. &c. pro aulae, pictae.

Fi producitur in omnibus primis a fio, praeter fierem, fi­eri, ubi, e, & r simul sequuntur.

Genitivi in ius producuntur in prosa oratione, sed in carmine penultimam habent communem, nisi quod alíus semper producat, ut alterĭus omnino corripiat penulti­mam.

Io & ohe ancipitem habent primam.

De Dipthongis.

  • INsere productis dipthongos carmine, sed prae
  • Corripe, si verbosequitur vocalis eodem.

Omnis dipthongus latina producitur, nisi cum vocalis sequatur prae, ut praeire.

[Page 88]Dipthongi aliquando breves sunt, cum non eliduntur in fine dictionis more graecorum.

Insulae Ionio in magno quas dira Celaeno.

De Praeteritis & Supinis.

  • PRaeterita at (que) supina trahunt dissyllaba primas
  • Perfectis rape, do, sto, findo, bibo, fero, scindo.
  • Sevi, ivi, sivi (que) dedi, reor adde cievi,
  • Atque rui, quivi, livi sunt rapta supinis.

Praeterita & supina dissyllaba producunt primam, ut fē ­ci, vēni, vídi, &c. mōtum, latum, lōtum.

  • Excipe praeterita
  • Stĕti, dĕdi, fĭdi, bĭbi, tŭli, scĭ di.
  • Excipe supina.
  • Sătum, ĭtum, sĭtum, dătum, rătum, cĭtum, rŭtum, quĭ­tum, lĭtum.

PRaeteriti primam rapiunt geminantia verba.

Verba quae geminant syllabam in praeteritis, habent primam bravem, ut cĕcidi à cădo, cĕcidi à caedo.

De Derivatione.

DErivata sui cupiunt vestigia patris.

Derivata eandem cum primitivis quantitatem sorti­untur. ămator ab ămo, &c.

[Page 89]Redĭtus, inĭtus à supinis redĭtum, inĭtum, arātrum, si­mulācrum, lavācrum, volutabrum, involucrum, à supinis longis, arātum, simulātum, lavātum, volutātum, involū ­tum.

Excipiuntur, Correpta quaedam à longis derivata.

  • [...] ab āreo.
  • Arena ab āreo.
  • ărista. ab āreo.
  • stătio, à stātum.
  • stăbilis. à stātum.
  • dĭcax. à dīco.
  • Lŭcerna à lūceo,
  • sŏ por à sōpio,
  • vădum à vādo,
  • ŏ dium ab ōdi,
  • dŭcis à dūco.
  • păgella à pāgina.
  • fĭdes à fīdo.
  • fĭducia. à fīdo.

Producta quae dam a brevibus.

  • Sēmen, a fĕro.
  • Stípendium, a stĭpe.
  • Jūcundus, à Jŭvo.
  • Jūgerum, à jŭgo.
  • Lēges, à lĕgo.
  • Jūnior, à jŭvenis.
  • Laterna, à lăteo.
  • Fōmes, à fŏveo.
  • Rēgula, à rĕgo.
  • Rēgina, à rĕgo.
  • Sēdes, à sĕdeo.
  • Lítera, à litum.
  • Tēgula, à tĕgo.
  • Mācero, à măcer.
  • Sēcius, à sĕcus.
  • Suspítio, à suspico [...]
  • Vōcis, à vŏco.
  • Vocalis, à vŏco.
  • Hūmor, ab hŭmo
  • Hūmanus, ab hŭmo
  • Vōmor, à vŏmo.
  • Nōnus, à nŏvem.
  • Pēnuria, à pĕnus.
  • Mōbile, à mŏveo.

De Compositione.

SImplicium quanto gaudent compos'ta suorum.

Composita eandem habent quantitatem cum simplici­bus, occĭdo à cădo. occído a caedo.

Excipe Brevia quaedam à simplicibus longis orta.

  • Dejĕro à jūro.
  • pejĕro à jūro.
  • innŭba à nūbo.
  • pronŭba à nūbo.
  • Maledĭcus à dīco.
  • causi dicus à dīco.
  • falsi dicus à dīco.
  • siquidem, à si.
  • Nihilum, ab hilum.
  • semi-sopitus, à sopio.

COrripe idem neutro, sed mas producitur idem.

Composita à bis, duo, tres, corripiuntur, ut bĭceps, trĭ­ceps, dŭcenti, trĭcenti, excipe triduum.

A simplicibus communibus producuntur, ubí (que), ubíli­bet, quandó (que) quandó cun (que), exc. quadŏ quidem.

De Praepositionibus.

  • A, de, se produc, at (que) è, sed corripe bis di,
  • Sit re breve, at refert à res producere fas est.

a, de, se, e, praepositiones producuntur, ut āmitto, dē ▪ ligo, sēparo, ēdico. Di corripitur in dirimo & disertus Re in refert (it concerneth) composito à res producitur.

Praepositiones in compositione suam retinent quantita­tem, nisi positio veter.

  • PRo breviant Graeci, sed produxêre Latini,
  • Rapta protervus, itē pronepos, profugus (que) pronep­tis
  • Et cum [pr] festus, fari, fanum, fateor (que)
  • [Page 91] Adde profectò, profundus erit brevis at (que) procella,
  • Sed pello, pulso, curo, pro juncta fit anceps.

Pro in graecis compositis corripitur, ut Propheta. In Latinis producitur, ut promitto, prosum, &c.

Excipe.

Protervus, profugus, pronepos, proneptis, profestus, profa­vi, profanum, profiteor, profectò, profundus, procella, quae primam brevem habent.

Propello, propulso, procuro habent primam communem.

INdicibus sunt nota suis per tempora verba.

Verba, per omnia tempora sequuntur analogiam, sive indicem vocalem conjugationis.

  • longum primae, ut in Amāre.
  • longum secundae, ut in Monēre.
  • ĕ breve tertiae, ut in Legĕre.
  • longum quartae. ut in Audíre.

Do tamen & composita ejus quando sunt primae conju­gationis habent a brevem, dăre, circundăre, dămus, cir­cundămus, &c.

  • UBreviabunt ante rio meditantia verba,
  • Quae non à quatio nascuntur in utio longa.

Verba desiderativa, sive meditantia verba habent vocalem ante [ri] in omnibus temporibus brevem, ut Par­tŭrio, esŭrio, partŭris, &c. scatúrio, & ligūrio producun­tur in antepenultima utpote non meditativa.

[Page 92]Verba quae desinunt in utio, non à quatio composita, producunt eandem u vocalem, ut caecūtio, caecūtis, balbū ­tio, balbūtis, percŭtio, &c.

  • SUnt subjunctivi perfectis rapta, futuris
  • Rimus, ritis, erunt inter communia versu.

In perfectis subjunctivi, rimus & ritis corripiuntur in penultima, in futuris tamen penultima habetur commu­nis,

  • Perf. Legerĭmus, legerĭtis.
  • Fut. Legerimus, legeritis.
  • ESi praecedat ram, rim, ro, corripe verbis
  • Perfectis longè valet in pluralibus [êrunt.]

E, ante ram, rim, ro, corripitur, ut amavĕram, monuĕ­rim, legĕro.

E penultima perfecti pluralis Indicativi producitur, ut amavêrunt, stetêrunt, stetêre, quibus accidit per Systo­len correptio.

  • PRaeteritis vi si penultima longa praeibit
  • Hoc cupiunt quantum quae descendere supina.
  • Utum producas ab uï, sed itum breviabis.

Penultima praeteritorum desinentutu in vi & si produ­cuntur, ut in quievi, petívi, divísi, & eandem habent in supinis quantitatem, ut petítum, quietum, diví­sum.

Supina in utum ab praeteritis productā habent pe­nultimam, supina in ĭtum ab semper habent correp­tam. Tribūtum, a tribuo, statūtum, à statuo, sed monĭ­tum, a monuï.

[Page 93] INcrementa, breve et longum duo sunt genitivis.

Penultima genitivi crescentis incrementum dicitur, quod breve vel longum est, uti syllaba profertur, ut in pietatis, pietati, pietatem, &c. penultima suo incremento producitur, sed in sanguinis, sanguini, sanguinem, &c. in­crementum breve est, atque ideo corripitur penultima, prout à regulis specialibus pueri didicerunt.

  • A, E, O, longis dabis incrementa secundo;
  • Ast i, u, numero semper breviabis eodem.

A, e, o, incrementa pluralia producuntur, ut in mu­sarum, dierum, virorum, duobus, &c.

I, & u, brevia sunt, ut in crinibus, lapidibus, manubus, arcubus.

  • AD [...]ectiva suos si fines, arus, & anus,
  • Orus, & osus habent, his est penultima longa.

Adjectiva quae terminantur in arus, anus, orus, & osus, habent penultimam longam, ut Avarus, Christianus, Canō ­rus, Odiōsus.

  • ADjectiva sonant longè quae terminat inus;
  • Vocibus & rapitur multis penultima graecis.

Adjectiva in inus latina penultimam producunt, ut clandestínus, matutínus, &c.

Excipe.

Diutĭnus, crastĭnus, pristĭnus, perendĭnus, hornortĭnus, serotĭnus, sagĭnus, oleagĭnus. Item materialia à graecis de­ducta, ut crystalĭnus, adamantĭnus, &c.

VAtes adjectum producit in aceus omne.

Adjectiva in aceus antepenultimam producunt, ut Her­bāceus, Hordeāceus, &c.

  • SIminuunt in olus, vel ulus penultima rapta est;
  • Sic bilis: at referas itim, atim, adverbia longis.
  • Des in itus brevibus. Lex est sua nata poetis.

Diminutiva in olus, & ulus, & verbalia in bilis corripiunt penultimam, sciŏlus, stuliŭlus, flebĭlis.

Adverbia in itim & atim producunt penultimam, ut virítim, ostiátim, praeter affătim, & stătim (cum significat citŏ) sic perpĕtim.

Adverbia in itus corripiunt penultimam, ut caelĭtus, fundĭtus, radicĭtus

In caeteris poetarum authoritas petenda est.

Ultimarum syllabarum quantitas.

  • AProduc: longum caditi, quod in e breviabis.
  • O commune vagatur; in u producitur omne.

De his finalibus singulatim.

A produc.

A finita producuntur, ut ama, contra, erga.

Exceptio.

  • POstea, ita, eja, quia, & puta, voces excipiuntur.
  • In ginta ancipites; Casus rapiuntur at omnes,
  • Deme Latinorum sextos, graecos (que) vocandi.

Corripiuntur

  • 1. Postea, ita, eja, quia, putà.
  • 2. Casus omnes in a, praeter ablativos latinorum, ut musâ, & vocativos graecorum, ut Thomā, Aeneā.

Communia sunt numeralia in ginta, sed frequentiùs longa, Triginta, quadraginta.

Longum cadit i.

I finita producuntur, ut Domini, amari.

Exceptiones.

  • RApta nisi, et quasi sunt, sic casus graeca vocandi,
  • Saepius et dandi casus, Amaryllidi, Daphni.
  • Sed communia sunt tibi, ubi, sibi, ibi (que) mihi (que)

Corripiuntur nisi & quasi, & graecorum dativi & voca­tivi, ut Amaryllidi, Daphni.

Communia sunt tibi, ubi, sibi, ibi, mihi.

Quod in e breviabis.

E finita corripiuntur, ut mare, pene, lege, scribe.

Exceptiones.

  • EXcipias quintas voces, at (que) inde fluentes,
  • Mandandi (que) modos, ut luge; Adverbia, ut ap­tè,
  • Non malĕ longa tribus fiunt monosyllaba demptis.

Excipiuntur producta.

  • Nomina quintae declinationis, & quae inde oriuntur, ut dië, fide, et same olim quin­tae, quare, hodie, quotidie, &c.
  • Verba Imperativi singularia secundae conjugationis, ut lugë, doce, move, &c.
  • Adverbia à nominibus deducta secundae inflexionis, ut clarè, doctē, quibus fer­mè & ferè addi possunt. Malĕ & benĕ corrip untur omnino.
  • Mor osyllaba, ut mē, tē, sē, &c. praeter tres conjunctiones inclyticas, quĕ, nĕ, vĕ, & syllabicas adjectiones, tuopte, suapte, &c.

[Page 97] O Commune vagatur.

O finita communia sunt, amo, porro, docendo.

Exceptiones.

  • O Longum obliquis, ita sunt monosyllaba, sic quae
  • Nomine proveniunt, produc adverbia; junge
  • His adeo ac ideo, pro causa ducitur ergô.
  • Correptis modò, & imò, citò. Variantur ut ista
  • Serò, cum mutuò, verò, sic sedulò, crebrò.

Producuntur

  • Obliqui casus in o, ut damno, templo,
  • Monosyllaba, ut do, sto.
  • Adverbia ab adjectivis derivata, ut primò, falsò, manifesto, quibus ideo, adeo, & er­gô pro causa adduntur. Corripiuntur modò, imò, citò, sed serò, mutuò, verò, se­dulo, crebro, inter communia referuntur.
  • O Mega cum longis numera, sic Eta Pelasgum;
  • Est Omicron raptum, breviatur et Epsilonomne.

Omega, vel ô magnum producitur in vocibus à graecis derivatis, ut Clió, Sapphó. Sic Eta, vel e longum, ut aër, cratēr, &c. praeter patĕ & matĕr.

O micron, vel ô parvum corripitur, ut delŏs, Palladŏs, &c. Epsilon vel e parvum corripitur, ut Naiadĕs, &c.

[Page 98] B, D, T, quoties concludunt, corripe voces.

In b, d, t, desinentia brevia sunt, ad, ab, caput quaedam in t, finalia longa sunt, per Synae [...]esin, ut abîl, pro abüt.

  • CLege productum, sed lac, nec, et excipe donec,
  • Fac, hic et hoc variant, [hoc] fas est ducere sex­to.

C finita producuntur, ut ac, sic, halec, &c. sed tria in c semper contrahuntur, lac, nec, donec; fac, & hic com­munia sunt, & hoc, nisi in ablativo casu.

L Rape, sed produc sol, nil, sal, & peregrina.

L finita corripiuntur, ut animal, Hannibal, &c. sed sól, níl, sāl, producuntur, & voces Hebreae Daniel, Ra­phael, &c.

M Finita solent prisci breviare poetae.

Antiqui solebant breviare m sine eclipsi, sed nunc tu­tius est elidere ante vocalem.

Ennius: Insignita ferè tum millia militum octo.

  • N Quoties claudit vocem, producere fas est.
  • Corripe sed quartos, quorum recti ultima rapta est;
  • Excipe item genito breviter crescentia, ut agmĕn,
  • An, tamen, in, forsan rapias, sic apocopata.

[Page 99]N finita producuntur, ut Paean, Hymen, quin, &c.

Corripiuntur

  • Accusativi, quorum Nominativi corripi­untur in ultimâ, ut Scorpiŏn, Thetyn, Ityn, Aeginăn, à nominativis, Scorpio, Thetys, Itis, Aegina,
  • Nomina in en breviter crescentia ut ag­men, &c. An, tamĕn, ĭn, forsăn, & A­pocopata, men' viden' &c.

R, brevia, at tollas, cur, fur, par, far, quo (que) lar, ver.

R finita corripiuntur, praeter monosyllaba, cur, fur, &c.

S Tollunt prisci, quibus u breviare licebat.

Antiqui solebant elidere s ante consonantem, & cor­ripere praecedentem vocalem

Vicit olympia nunc senio consectu's quiescit. pro confectus.

AS, es, os, produc, is & us breviare memento.

As produc.

As finita producuntur, ut amas, musas, bonitas.

Exceptiones.

  • PRaeter adis genito quae formant; sic anas, at (que)
  • Quartos crescentûm, Graeci rapuere secundo.

[Page 100] Corripiuntur

  • Nomina quae habent adis in genitivo, ut vas, arcas, sic etiam anas.
  • Accusativi plurales crescentum, Heroăs, Phillidăs, &c.

Es produc.

Es finita, producuntur, ut sēdes, doces, &c.

Exceptiones.

  • ES neutrum & rectos plurales corripe graecis.
  • Cum (que) penes brev [...]a genito crescentia raptim.
  • Produc pes, pariēs, abiēs, ariēs (que), Cerēs (que)
  • Es verbum rapitur, tota & compos' ta propago.

Corripiuntur

  • Neutra in es, & Nominativi graecorum, item Nominativi crescentum breviter, ut milĕs, &c. praeter paries, abies, aries, Cerēs, & pës, cum compositis, bipēs, tri­pēs, quadrupēs, &c.
  • Es à verbo Sum, & composita, potĕs, adĕs, &c.

Os produc, brevibus misce impos, compos, os ossis.

Os finita producuntur, ut honós, servós, &c. Corripi­untur, impŏs, compŏs, os, ossis.

Is breviare memento.

Is finita brevia sunt, panis, tristis, &c.

Exceptiones.

  • IS in plurali, & monosyllaba longa, nisi is, quis
  • A sis compositas, & vis producito voces,
  • Audis cum simili, et quod crescit in itis et inis.

Producuntur

  • Obliqui plurales in is, ut musis, mensis, templis.
  • Monosyllaba, (praeter is & quis) ut lís, vis, sis, ar (que) horum duorum composita, ut quamvis, adsis.
  • Secundae personae singulares, quorum plu­rales desinunt in ítis, aut audis, velis, dederis. Pl. fut. auditis, &c.
  • Recti crescentes per i longum, ut Salamis, Samnis. Gen. Samnitis, Sa­laminis.

Us breviare memento.

Us finita corripiuntur, ut famulus, bonus, &c.

Exceptiones.

  • EXcipe quae quartum spectant, si rectus abibit,
  • At (que) vocativus; produc crescentia longe,
  • Us, et ab ous, sic longa tument monosyllaba versu.

[Page 102]Producuntur

  • Omnes voces quartae inflexionis, praeter Nominativum & Vocativum singulares, ut Genitivo mansis, &c.
  • Omnes voces crescentes longè, ut salus, tellus, &c.
  • Graeca per ous dipthongum, ut Sapphus, Jesus, &c.
  • Monosyllaba omnia, ut rus, jus, &c.

Figurae Metricae, sive quae Scansioni accidunt.

MNecat Ecthlipsis vo calem aufert Synalaepha.

M ante vocalem perimitur proxima dictione à vocali exorsa, per Ecthlipsin. Et vocalis quae anteit [m] per Synalaepham eliditur.

Monstr' borrend' inform' ingens cui lumen ademptum, pro monstrum, horrendum, informe.

Synalaepha non solum in eodem Carmine, sed in diver­sis reperitur, ubi ultima prioris versus à prima vocali se­quentis absumitur, at (que) hoc vocant Hypermetrum.

  • — ignari hominum (que), locorum (que)
  • Erramus —

Synalaepha, vocalium vel dipthongorum facit elisionem, quae aliquando omittitur more grecorum, maximè in vo­calibus longis, vel dipthongis, quas tum corripiunt, tum producunt, sed breves saepius corripiuntur.

Posthabita coluisse Samo, hic illius arma.

At hei, bui, io, heu, & ô nunquam intercipiuntur, nec, cui, contractum.

DIalysi fiunt duo, quae Synaeresis unit.

[Page 103]Duae syllabae in unam contrahuntur per Synaeresin, ut al­vâria pro alvearia.

Sen lento fuerint alvâria vimine texta.

Sic cui, huic, dii, deest, semianimis, anteambulo, cuî, huic, di, dêt, semânimis, antâmbulo, &c.

Dialysis, sive Di resis, dividere solet unam in duas.

Debuerant fusos evoluisse suos,

Pro evolvisse, aurai pro aurae.

SYstole ducta rapit, correpta Diastole ducit.

  • Syllaba longa per Systolen corripitur.
  • Obstupui sletĕrunt (que) comae, & vox faucibus haeret,
  • pro stetêrunt. Contrarium sit per Diastolen.
  • Exercet Diana choros

TRaxit fine breves pedibus Caesura peractis.

Caesura (à caedendo) est syllaba dictionem terminans, & pedis sequentis principium, quâ carmen caeditur, ut voces suaviori mensura connectantur. Quae si post primū, secundum, tertium, aut quartum pedem contigerit sua quantitate brevis, licentia Poetarum at (que) auctoritate ex­tenditur.

Hujus quatuor numerantur species.

  • Triemimeris, quae constat ex pede & syllaba.
  • Pectoribūs inhians spirantia consulit exta.
  • Penthemimeris, quae ex duobus pedibus & syllaba.
  • Omnia vincit amōr, & nos cedamus amori.
  • Hepthemimeris, quae ex tribus pedibus, & syllaba.
  • Ostentans artem paritēr arcum (que) sonantem.
  • Enneemimeris quae ex quatuor pedibus & syllaba.
  • Ille latus niveum molli fultūs hyacintho.

TROPI & Eorum affectiones.

FLorescit simili translata Metaphora voce.

Metaphora.

Metaphora est translatio, à [...] transfero, cum videlicet vox aliqua tranfertur ab eare, cujus est propria, ad siguificandum rem aliam per quandam similitudinem, unde mira quaedam procedit orationis amoenitas. Prata rid [...]: gemini (que) minantur in coelum scopuli. i. e. quasi ri­den [...], quasi minantur; durior mollienda est his formulis. Si lia dream, si ita loqui liceat, &c.

Metonymia.

IPsa Metonymia est, quae rebus nomina transfert.

Metonymia, à [...] & [...] transnominatio, est quadru­plex.

  • Cause pro Effecto.
  • Subjecti pro Adjuncto.
  • Effecti pro Causa.
  • Adjuncti pro Subjecto.

Metonymia Causae.

CAusa solet poni, cum factum significatur.

Causa est duplex, Efficientis aut Materiae, Metonymia causae efficientis est, cum inventor & author pro ipsis effe­ctis rebus usu [...] pantur: ut Vulcanus pro igne: Vulcanum [Page 105]in cornu gerit: Ceres pro frugibus: Virgilius pro poema­te illius

Metonymia Materiae, cum nomen Materiae pro effecto ponitur. Aes, aurum, pro nummo aereo, vel aureo; fer­vum pro gladio, Pinus, abies, pro Navi.

Metonymia Effecti.

OCcupat effectum quas causa requireret oras.

Metonymia effecti est cum effectum ponitur loco causae, vel cum ex effectis efficiens significatur. In adjectivis, pallida mors vel frigida, quae mortuos efficit pallidos aut frigidos. Ira praeceps. Victoria insolens. Vel substantivis. Carminibus metus omnis abest, id est, Poetis.

Metonymia Subjecti.

SVbjectum propria est adjuncti sede locatum.

Metonymia Subjecti est cum Subjectum ponitur pro te adjuncta, atque hoc variè fit.

1. Sedes pro inhaerente qualitate, ut plus cordis pro plus prudentiae, quae in corde sedem habet; minus oris, pro­minus pudoris, quia pudor vultu prodit se.

2. Continens pro re contenta, poculum pro vino vel potu, crumena pro nummis, focus pro igne.

3. Locus pro incolis, ut urbes pro civibus, Carcer pro captivis, Anglia pro Anglis, terra pro hominibus.

Locus etiam pro rebus in loco gestis, ut forum, sub [...]ellia, rostra, pro actionibus forensibus, Schola pro doctrina, Sylvae pro venandi studio.

4. Possessor pro re possessa: Jam proximus ardet Ucale­gon, i▪ e. domus Ucalegonis; apud Pompeium, i. e. in ae­dibus [Page 106] Pompei; Neptunus, Amphitrite pro mari, lares pro­domo.

5. Dominus pro iis qui sunt sub potestate ejus, ab Anniba­le caesa apud Cannas sexaginta millia Romanorum, i. e. ab exercitu Annibalis, Christus baptizavit i.e. discipuli.

6. Advocati pro clientibus, restituisse te dixisti, nego me­restitutum edicto Praetoris.

7. Tempus pro actionibus, non oculis aut pectore noctem accipit i. e. somnum, solem sensit & frigora, pro aesta­tis & hiemis difficultatibus.

8. Res pro signo rei, Jupiter pro statua Jovis, Amarillis pro carmine de eadem.

Metonymia Adjuncti.

SEdibus adjunctum Subjecti saepe quiescit.

Metonymia Adjuncti est cum adjunctum ponitur pro subjecto, atque hoc fit quatuor modis.

  • 1. Qualitas ponitur pro persona, ut scelus pro scelesto, haec Metonymia est in Epithetis, armatum funus, pro fu­nebres armati, mortalia arma, pro mortales armati.
  • 2. Signum prore signata; fasces, purpura, insignia auto­ritatis & imperii, pro autoritate & imperio ipso, To­ga pro pace, arma pro bello, Agnus pro Christo, claves pro potestate Ecclesiae, gladius pro civili.
  • 3. Tempus ponitur pro subjectis rebus; aetas, saecula, di­es, juventus, senectus, aetas mala, aspera saecula, dies mali, i. e. homines.
  • 4. Cum res locata pro locis ponitur, te quaesivimus libel­lis, i. e. Bibliothecis, ludus pro Circo.

Ironia.

IRonia refert quae sunt contraria menti.

Ironia sive simulatio, ab [...] cavillator, est Tropus, cum quis verba protulerit non ex animi sententia; bone vir, pro ineptule, curasti probe, i. e. negligenter.

Synecdoche.

TOtius Tropus est, contra at (que) Synecdoche partis.

Synecdoche, à [...], con, & [...], suscipio, est qua­druplex.

  • Integri,
  • Generis,
  • Membri,
  • Speciei.

Senecdoche Integri.

INtegrum erit quando fit significatio Membri.

Synecdoche Integri, est quando ex Integro significatur membrum, ut pabula gustassent Trojae, i. e. partem pa­buli. Ita quando numerus pluralis pro singulari ponitur, Nos populo imposuimus, cum de se tantum loquitur o­rator.

Senecdoche Membri.

MEmbrum non rarò Integri sedile capessit.

[Page 108] Senecdoche membri, est quando membrum ponitur pro Integro. Ridiculum caput pro homine, polus, qui est minima pars coeli, pro coelo, Mucro pro gladio, Tectum pro domo, Puppis, & Carina, pro Navibus. Sic nume­rus singularis pro plurali, Hostis habet muros, i. e. Hostes. Hoc tuto possis, pro possumus, vel quilibet possit.

Synecdoche generis.

SUb genere interdum species signabitur ipsa.

Synecdoche generis, est cum genus ponitur pro specie. Poeta pro Homero, aut Virgilio. Orator pro Demosthene, aut Cicerone. In patronymicis Tydides & Pelides, [...] pro Diomede, & Achille. Exire ex urbe consul hostem jubet, pro Roma Tullius Catilinam.

Synecdoche specici.

PRO specie quando (que) genus sermone legetur.

Synecdoche speciei, est cum species ponitur pro genere, Anglus pro Anglis. Scias, i. e. Sciamus vel sciant omnes, Sauromatae, i. e. remoti, Thraso pro glorioso; qui Curios simulant, & Bacchanalia vivunt, his viri temperati, & quodlibet intemperantiae genus significatur. Sint Mecae­nates, non deerunt Flacce Marones, Mecaenates pro patro­nis literarum, Marones pro viris doctis.

Ita cum numerus infinitus, pro minori certo ponitur. Innumeri pro multi. Sexcenta licet proferre, i. e. quamplurima.

Troporum affectiones quatuor.

  • COntinuata Allegoria est, fit Hyperbole et audax;
  • Dura Catachresis, Metalepsis plura recondit.

Allegoria.

Allegoria, ab [...], ab aliud dicendo, est continuatio troporum ejusdem generis, ut sementem seceris ita & metes, à terrâ, bis ducta Metaphora.

Concedit Corvis vexat consura Columbas.

Hyberbole.

Hyperbole, ab [...] super, & [...] jactus, est Tro­pus audacior, sive superlatio, at (que) hac fit auxesi, sive excessu, ut Candidior nive, Turture loquacior, &c. vel mei­osi, sive defectu, ut Talpa caecior, codro pauperior.

Catachresis.

Catachresis, à [...] contra, & [...] usus, est abusio quaedam vocis, sive durities, & inaequalitas verbi, ut vir gregis, sperare pro timere.

Metalepsis.

Metalepsis, à [...] à trans & [...] acceptio, est mul­tiplicatio Troporum in uno verbo. Post aliquot aristas, Aristas. 1. annos, arista pro spica, Synecdoche est membri, spica p [...]o segete, Synecdoche item membri, s [...]g [...] pro aestate, quo anni tempore in agris luxu­riatur [Page 110] Metonymia est subjecti pro adjuncto, aetas pro anno, Synecdoche item membri pro integro, at (que) ita quasi per gradus transimus, donec ad proprium ipsum vocabu­lum perveniatur.

Figurae quaedam Rhetorices.

JVngit Epizeuxis voces quibus Emphasin addit.

Epizeuxis (ab [...], et [...] conjunctio) est repeti­tio ejusdem vocis, cum in [...]pe [...]u quodam & Emphasi lo­quendi. Oh [...]es! Cives! heu quae bella, horrida bella! adeste, adeste, sceleris ultrices Deae.

ESto Polyptoton, variat cum dictio casum.

Polyptoton [...] multus, & [...] casus) est oratio distincta varietate casuum, ut littor a littoribus contraria, arma armis pugnant.

ANaphora orditur verbis, et Epistrophe claudit.

Anaphora (ab [...] refero) est repetitio dictionis ejusdem aut similis in principio. Epistrophe contra, ab [...], est quando eadem vox vel sonus repetitur in fine. Nihil te noctur num praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi. Juniperi gravis umbra, nocent & frugibus umbrae.

ESt Epanalepsis, quae orditur & exit eodem.

Epanalepsis, (ab [...], & [...], quae significant rursum, & [...] acceptio) est cum eadem dictio principio & fine [Page 111]legitur, Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa.

A Nadiplôsis erit cui calx est & caput unum.

Anadiplosis (ab [...] re, & [...] duplicatio) est cum eadem dictio in fine prioris & principio sequentis sententiae collocatur. Hic tamen vivit, vivit? imò ve [...]ò in Senatum venit.

VOcibus ascendit numerosa gradatio Climax.

Climax [...] scala) multas continent Anadiploses, vel est ascensio, quasi per scalas & gradus, ut, ver dat flores, flos fructus, fructus odores.

ALludit paribus tibi Paronomasia verbis.

Paranomasia [...] juxta, & [...] nominatio) est allusio vocum ferè similium, ut, est onus omnis honos, o­pus est amentis amantis: vocatur & a gnominatio.

DIcta per appositum verba Antimetabole mutat.

Antimetabole, ab [...] contra, & [...] transitus, est in diverso mutatio, ut Mors longus somnus, somnus (que) brevissima mors est. Poema est pictura loquens, mutum pictu­ra Poema. In dominatu servitus, in servitute dominatio.

SVaviter Antithesis quae sunt contraria librat.

Antithesis (ab [...] contra, & [...] p [...]sitio) est quae com­parando illustrat contraria. Alba ligustra cadunt, vaccinia [Page 112]nigra leguntur. obsequium amicos, veritas odium parit.

OXymoron erit tibi contradictio vocum.

Oxymoron (ab [...] acutus, & [...] stultus) est cum aliquid videatur inep [...]è enuncia [...], quod sit acut [...]m, sive est contrariorum conciliatio, ut concordia discors, [...]u non inventa reperta es.

A Sermone alibi convertit Apostrophe verba.

Apostrophe (ab [...] averto) est conversio sermo­nis ad aliud, ut auro vi potitur, quid non in [...]rtalia cogis, auri sacra fames. Vos vos appello fortissimi viri, qui pro patriâ sanguinem effudistis.

ESt Epanorthosis dicti objurgatio sensus.

Epanorthosis (ab [...] corrigo) est quaedam sui lo­quentis objurgatio. O clementia! seu potius patientia m [...]a!

APosiopesis subitò dicenda relinquit.

Aposioposis (ab [...] ab vel re, & [...] sileo) Quos ego — Sed motos praestat componere fluctus. Quem quidem ego si sensero. —

PErsonam fingit Pr [...]sopopaeia fantem.

Prosopopaeia [...] persona, & [...] facio vel fingo) est fictio personae quum vel animatum vel inani­matum loquirur. Qui modo Nasonis fu [...]ramus quinque li­belli.

[Page 113] RErum quae variant series praelonga fit Hirmos.

Hirmos vel Syrmos [...] traho, vel [...] tractus, & longa vestis) est, cum multae res, diversae naturâ, con­geruntur, sive enumerantur, Grammaticus, Rhetor, Geo­metres, Pictor, Alyptes, Augur, Schenobates, Medicus, Magus omnia novit.

CLaudit Epiphonema gravis sententia sensum.

Epiphonema (ab [...] acclamo) est conclusio ora­tionis, vel cum aliqua sententia, quasi sigillum imponitur orationi: Tantae molis erat Romanam condere gentem.

Haec Tyronibus in Schola Humanitatis praegustanda sufficiant; perfectiora anhelantes, ipsam Artem consu­lant Rhetorices methodicè institutam, necnon campos & fontes oratorios, quorum dulcedine & affluentiâ, omnis erit studioso sitis restinguenda.

Vitia quaedam orationis fugienda.

VOx Barbarrismus vitiosa vocabitur una.

Barbarismus in dictione consistit; cum vel scribendo vel loquendo, aliqua fiat corruptio, ut Barbarrismus pro Barbarismus, consumabo pro consumam, Praecor pro pre­cor, Perla pro Unione.

[Page 114] ESto soloecismus quoties oratio peccat.

Soloecismus est vitiosa partium orationis, inter se com­positio, profectus est Romae pro Roman, non mei interest, pro meâ.

Hujus quaedam species videantur Tautolo­gia, Hyperbaton, Paromoeon, Omoiote­leuton, Amphibolia.

CRambe bis cocta nos Tautologia fatigat.

Tautologia, à [...], est inanis verborum iteratio, ut exultans redeo, gaudens (que) revertor.

ESt vocum quoties turbatur Hyperbaton ordo.

Hyperbaton (ab [...] transcendo, vel transgredior) est confusa positio verborum, in sententia,

Sunt libros animo qui spernis Sydera tanquam.

Hoc vitium etiam Synchysis nominatur.

LItera principiis eadem Paromoeon habetur.

Paromoeon [...] juxta, & [...] similis) est cum ex eadem literâ plurimae dictiones initiantur.

Machina multa minax minitatur maxima muris.

[Page 115] IDem fine sonus vocum fit Omoioteleuton.

Homoioteleuton (ab [...] similis, & [...] finis) est cum multae voces eundem sonum habent in fine, ut Ratio scribendarum mearum literarum.

INcertis narrat rem vocibus Amphibolia.

Amphibolia (ab [...] circum, [...] mitto, vel [...] ja­ctus) est cum aliquid effertur ambiguis vocibus, Aio te Aeacida Romanos vincere posse, dubium est, An Aeacides, à Romanis, vel Romani, ab Aeacide vincerentur.

FINIS.

Typographus Lectori.

Pa. li. Emendationes.
3 18 Centauro.
11 4 Supellex.
15 16 Rura.
  18 dele No. Acc. Plus, G. pluris.
22 8 faex.
29 6 üo, uï, utum.
30 8 habeo.
36 17 pendeo.
37 8 sepelio.
41 3 significationes.
  13 Celo, to conceal.
42 17 Pendeo, to hang.
45 10 factam.
  20 quia.
57 11 fini.
58 14 additur.
60 6 factam.
68 15 vestrae alienae.
73 15 conjunctae significant.
85 7 dele ad.
87 13 aulaï pictaï.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.