QUI MIHI LILIENSE Burlesque Redditum.
QUi mihi Combibulus puer es, cupis at
(que) jocari,
Huc ades! haec manibus pocula sume tuis!
Mane tibi primò generosos accipe potus,
Vina dein', Bacchum sic venerare Deum!
Attamen inprimis facies sit rubra▪ meróque
Sint madidae vestes, promptáque cervisia.
Dimidium fugiens, tibi cùm schola nostra propinat,
Adsis, nec totum sit bibere ulla mora.
Me praeceptorem cùm videris, ore salutem
Pota, combibulis ordine quisque tuis.
Tu quoque fac sedeas, quando tibi stare negatur
Ampliùs; & nisi sis solus abire cave.
Nam magis ut quisque est potandi munere clarus,
Sic magis is clarâ sede locandus erit.
Pocula, vina, petum, numerosáque fistula munda,
Symposiis semper sunto parata tuis.
Cúmque tuum bibere est, bibito, sed pocula plena;
In cyathis nec sit gutta relicta tuis.
Sed tua nec laceris sint vina aut defruta condis
Credita, quae vivis imposuisse decet.
Saepe propinato, potúmque revolve palato;
Cùm sitias nunc ex his bibe, nunc aliis▪
Qui sitit, & qui saepe bibit, mea sceptra tenebit;
Dum rarò sitiens rejiciendus erit.
Ergò attende vicem, nolique omittere potum,
Nè mens te accuset sobria desidiae.
Oréque sis cupido; quid enim tribuisse juvabit
Pocula, si tu avido non capis ore merum?
Nil tam difficile est quod non Temulentia vincat:
Bacchare, & parta est gloria perpetua.
Nam veluti flores tellus, nec semina profert,
Saepè illam humescat nî pluvialis aqua:
Sic puer, immenso cerebrum nî flumine vini
Proluat, & tempus perdit & ingenium.
Estque inter socios lex nulla tenenda bibendi,
Nè nos offendat noxia sobrietas.
Incumbens cyathis submissâ voce loqueris;
Posthaec cùm satur es, voce canorus eris.
Et quoscunque bibis calices vertantur ad unguem
Singula, & exhausto pocula redde mero.
Sed cave contingat bibituri brachia nullus,
Quod vino damnum non mediocre parit.
Si potum dedero, sic tu potare studebis,
Principis ut palmas & mere
[...]re decus.
Non haustu celeri nimis aut culpabere tardo;
Crapula enim est virtus quam tenuisse juvat.
Tu quoties potas, altè potare memento;
Et veluti scopulos pocula parva fuge.
Porrò combibulis quoties te cunque rogabunt
Praebibe, qui sitiunt ad mea vota trabe.
Qui potat sitienti homini, licèt ipse sitiret,
Indè magis reliquis ebrius esse queat.
Sed tu nec rigidos curabis (amice) Catones;
Ingens sunt Baccho dedecus ingenuo:
Quorum tam frugi non est nec sobrius ullus,
Quem non potantem caetera turba probet.
Rectè Bacchandi si vis cognoscere leges▪
Si potare scies fusiùs ore merum;
Addiscas veterum facta immoderata Bibonum,
Et quos Authores ebria turba colit.
Nunc madido cantu
Gallus te invitat ut intres;
Anchora nunc liquidae dat tibi signa spei▪
Quod magis invitat,
Globus en potabile praebet
Aurum, dum
Delphin dat Mare Nectareum.
Haec qui non novit, vappa illi alimenta ministret,
Nec sit ei majus sobrietate decus▪
Sunt quos delectat (studio ebrietatis amandae
Posthabito) siccis tempora conterere:
Sunt quibus est cordi manibus pedibúsve bibentem,
Aut alio quovis sollicitare modo:
Est alius qui dum medium servasse superbit,
Bacchandi insulso reprobet ore genus.
Te tam stricta sequi nolim vestigia morum,
Nè socium offendas
[...]ombibulúmque tuum.
Non dabis aut perdes, commutabisve liquorem;
Ex vino alterius commoda nulla feres.
Insuper & curas (irritamenta malorum)
Mitte aliis, laetum nil nisi laeta decent.
Virtutes, mensura, modus, moderatio, honestas,
Sint procul à vobis, sobrietásque procul.
Nulla bibas penitùs comedásve ingrata palato;
Os tibi nempe cibi janua, porta meri.
Ingens crede nefas Baccho maledicta referre,
Potare ant liquido pocula parva Deo▪
Denique servabis calices & pocula tutò,
Ut tu ex his quoties isque redisque bibas.
Effuge vel causas faciunt quaecunque modestum▪
Sic Baccho gratus, sic mihi charus eris.
FINIS.