Statuta legenda in Admissione Baccalaureorum in Theologia, ad quorum Observationem singuli tenentur.

MAgister Artium sedulus erit Theologicae atque Hebraicae Lectionis auditor, quibus rebus annorum septem dabit operam, quo spatio bis disputabit contra Theologiae Baccalaureum, semél (que) post quartum annum respondebit in The­ologia, concionabitur Latinè semel, & semel Anglicè in Academiae Templo, & semel ad Crucem vel in Templo D. Pauli, infra annum post gradum susceptum, si legiti­mè vocatus fuerit, & justâ causâ non impediatur; & semel apud Burwell ad assignationem D. Vicecancellarii. Et si hoc in tempore in Theologia profecerit, per solennem inaugura­tionem Baccalaureus fiat. Si quis cupiens cooptari in ordinem Baccalaureorum Theolo­giae, non responderit, nec opposuerit secundùm ordinem suprascriptum, is nihilominus poterit Baccalaureus fieri Theologiae, si semel Doctori responderit.

Nullus ad interpretandum Canonicas Epistolas admittatur, nisi in sacris ordinibus ini­tiatus, & infra eosdem constitutus, praesentetur Universitati post festum D. Barnabae, & citra festum translationis S. Martini.

Singuli qui hîc Gradum aliquem subituri sunt, astrictos & devinctos esse se intelligant, ut Statuta ac hujus Universitatis probatas consuetudines pro viribus observent, útque ejusdem Universitatis pacem nullius rei praetextu perturbent, quin eos qui sic pacem per­turbare noverint, ad Cancellarium seu ejus vices Gerentem quamprimùm deferant: quòd denique honorem hujus Universitatis nostrae pro virili augeant, ornéntque.

Quilibet Graduatus dum moram traxerit in nostro municipio, habitum habeat de pro­prio, Gradui suo competentem, quo inceptionibus illius Facultatis cujus est Scholaris interesse poterit.

Postremò, Statutis nostris cautum est, nè quis hîc ad gradum aliquem admittatur, nisi se obedientem fore Cancellario aut ejus vices Gerenti juraverit, séque sua privilegia renun­ciaturum in quantum privilegiis & statutis Universitatis contrariantur: Salvâ tamen sem­per compositione inter Universitatem & Collegium Regale factâ.

Jurabis quòd haec omnia observâsti & observabis, nisi aliter per gratiam ab Academia concessam dispensatum tecum fuerit, sicut te Deus adjuvet, & sancta Dei Evangelia.

Jurabis quod in Bibliothecam publicam admissus nihil quod ad ipsam per­tinuerit sciens volens corrumpes, Ex Decret. Academ. Jun. 1684. aut imminues, nullum librum permutabis, auferésve, aut ipse per te, aut per alium quemvis, nisi eo modo, iisque condi­tionibus, quae per Vniversitatis decreta requiruntur: Quódque sis jure isto tuo sincerè, & bona fide usurus, atque omnino ita ut (quantum in Te est) nihil inde accrescat Bibliothecae damni, Ita te Deus adjuvet & haec sancta Dei Evangelia.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.