DECLARATIO Oliveri Cromwelli Praefecti Exercituum pro REPUB. ET Consilii sui Militaris; Exhibens fundamenta, & caussas Dissolutionis nuperi Parlamenti.

Ex Anglicano Sermone in Latinum traducta.

‘IN DOMINO CONFIDO’

LONDINI, Typis Guilielmi Du-Gard. 1653.

‘COR VNVM VIA VNA’


DECLARATIO Oliverii Cromwelli Praefecti Exercituum pro REPUB.
ET Consilii sui Militaris.

NOn est id praesens institutum no­strum, rem ab initio repetere, rationésque percensere, quibus moti & inducti, arma inprimis sumpsimus, vitamque nostram & quicquid uspiam charum fuit, huic Causae impendimus. Neque illud impraesentiarum agimus, quo varias & multiplices divinae Providentiae Dis­pensationes, per quas ducti fuimus, sigillatim reco­lamus; [Page 2] aut in memoriam revocemus, quoties nobis adstipulatus est Deus, & quàm luculenta benevolae suae acceptationis testimonia sinceris immerentium suorum servorum conatibus adhibuit; interea dum illi multis magnísque difficultatibus colluctabantur, tam belli, quàm domi inter curas & negotia trium Nationum. A Necessitate quandoque impulsi, quò melius eandem Causam, quam primùm asseruere, tuerentur, ad inusitata & extraordinaria provocare; quae omnia ex ante editis Declarationibus abundè satìs innotescant.

Postquam Deo visum esset, non modò Hiberniam recuperare, Scotiàmque insuper adjicere, verumetiam ad Wigorniam non sine singulari Numinis praesen­tiâ, & quadam Emphasi Providentiae Populi sui partes agere; unde non levis Pax in iis Nationibus se­quuta erat, & Anglia perfectae quieti ieddita; Adeó­que Parlamento pulcra sese obtulit occasio de Re­pub. bene merendi, tantíque sanguinis & sudoris, támque sumptuosae sementis vindemiam & messem populo retribuendi, justaeque libertatis tam in Ci­vilibus quàm in Spiritualibus constabiliendae; quae quidem & officia, & promissa sua, & mirabilia, quae Deus pro iis operatus erat, jure meritóque postu­labant. Non levis dolor viros cordatos, & bene­affectos insedit, dum indies animadverterent, quàm frigidè & lentè haec procederent; ideóque ad Ex­ercitum contendebant, adjutrices ejus manus implo­rantes, quò meliùs in posterum eorum rebus con­suleretur. At cùm Exercitus ad se iis immiscendum, quae ad Civilem Curiam propriissimè spectant, non nisi illibenter & invitò adigeretur; in hoc tandem [Page 3] consensum est, Excellentiam suam, caeterósque rei militaris praefectos, qui unà ex Ordine & Numero Parlamenti erant, exorandos esse, ut Parlamento suasores assisterent & hortatores eorum quae in Re­gimine depravata erant in melius collocandorum, utque Rei-pub. super Justitiae & Rectitudinis Basi firmandae unicê & strenuè incumberent. Quod cù à nobis factum esset, Consilia maturiùs inita fore sperantibus, nihil minus à Parlamento exspecta­vimus, quàm ut spe vanâ lactaremur. At post quam cum dolore persentisceremus, ab eo moras inutili­ter necti, iterum renovavimus nostra desideria, sup­plicem libellum ultimo Augusti ei exhibentes, quem licèt id temporis in bonam partem ab iis ac­cipi prae se ferebant, gratias hac de re nobis refe­rentes, & Capitula rerum propositarum Delegatis à Domo suâ perpendenda transmittentes, nihil ta­men indè memoratu dignum subsecutum est, néve talis factus est progressus, qui ullatenus testaretur se id seriò velle perficere quod rogabatur; quin è contra nostrorum postulatorum certa quaedam aver­satio magìs magísque indies inter eos apparuit, non sine amarulentia & inimicitia contra Dei Populum subinde se prodentibus; quae usque adeò increve­rant, ut integerrimi illi viri & maximè honorandi, qui tam antè, quàm durante bello, pro Deo bo­nóque publico tam eminenter se totos devovissent, ad caetera inutiles in Parlamento facti essent, prae­terquam unà cum prava Factione conveniendo, ad Autoritatem iis suâ praesentiâ conciliandam, quò meliùs suis commodis velificarentur, atque id ef­fectum darent, cui prae reliquis studebant, nempe [Page 4] ut Summum Imperium indesinenter & perpetuò sibimet continuarent. Atque eundem in finem dicta Factio novae Populi Repraesentativae diu se opponere non destitit, donec coacta demum schedulam illam sive Billam in considerationem admittere, ut nunc astu eluderent quod priùs impedire non poterant, eâ hunc in finem utì fruíque apud se statuunt, nempe ut viri suorum simillimi locis in Domo vacuis suc­centurientur, adeóque suus ipsorum Consessus per­petuaretur. Quod quidem consilium nonnulli ex eorum praefervidis & promptioribus nequaquam oc­cultabant, quinimo ad ei assentiendum alios pelli­cere satagebant; quódque ut effectum suum sorti­retur, plurimae Petitiones in diversis Comitatibus ob Continuationem hujus Parlamenti ab eorum nonnullis, si non progenitae fuerint, erant saltem enutritae, iisdémque si non ortum, debent tamen in­crementum.

Quò hisce malis obviàm iretur, Ductores Exercitûs plurimi os cum nonnullis è Parlamento congressus im­petrârunt, in commune deliberaturi, quâ commo­dissimâ ratione praeverterentur. At postquam omnes nostri conatus irriti facti essent & frustranei, Exer­citui tandem pro comperto erat, sicut omnibus pru­dentibus & aequis rerum aestimatoribus manifestum esse confidunt, Parlamentum hoc per nonnullorum pravitatem & corruptelas, aliorum perversas suspicio­nes, plurimorum incuriam & negligentias, ea mini­mè praestiturum, quae Deus, Populúsque suus, to­táque Natio ab eo multum diúque exspectârant; quinimo fore, ut haec Causa, cui plurimum bene­dixit Dominus, quámque suo suffragio saepius com­probavit, [Page 5] sub eorum manibus languesceret, & sen­sim expiraret; Vitáque, libertates, & solatia po­puli sui in inimicorum manus traderentur.

Quibus omnibus ab Exercitu, & Consultioribus Po­puli hujus Nationis seriò moestéque perpensis, & fusis ad Deum precibus ut sapientiam cordibus nostris in­spiraret, gressúsque dirigeret, officii nostri esse duxi­mus, qui tantum potentiae & praesentiae divinae unà nobiscum euntis experti sumus, efficaciora aliqua re­media perquirere, ad eam Causam tutandam, in qua boni & cordati viri hujus Reipub. tam diu colligati fuere, & ad Justitiam unà cum Pace in his Natio­nibus constabiliendam.

Post multas altercationes necessarium adjudica­tum erat, & in hanc sententiam itum, quòd sum­ma rerum & Autoritas suprema, ad viros bene no­tos, rimentes Dei, & spectatae integritatis, à Parla­mento deferretur, Reipub. regimine pro tempore illorum fidei concredito; quae ratio expeditissima visa est, ad protegendum Dei populum, eíque vi­res addendas, ad Legem reformandam, & Justitiam unicuique ci [...]ra respectum administrandam. Atque indè spes affulgebat Populum posse Monarchiam oblivisci, atque intelligere quid è re sua foret in fu­turis Parlamentis eligendis, atque ità demum Regi­men super verâ Basi firmaretur, absque periclita­tione gloriosae hujus Causae, vel Exercituum Ope, qui in illius defensionis diutiùs alerentur.

Et cû adhuc immoti persisteremus, nulli operae parcentes, quò minùs ad extraordinaria recurratur, à viginti circiter è Parlamenti numero impetravimus, ut collationem nobiscum instituerent, quibuscum Ne­cessitatem [Page 6] & aquitatem eorum quae à nobis propo­nebantur, liberè & amicè disceptavimus; & liquidò evicimus, ea fuisse, non Decretum illud five Actum, quod sub incude & prae manibus eorum tunc erat, quae maximè probabiliter tale quippiam erant pro­ductura, quod similitudinem aliquam & conformi­tatem illi Operi haberet, cujus fundamenta ipse Deus locavit, & adhuc in mundo exequitur.

Quae tamen cùm surdis auribus exciperentur, at­que ex altera parte proponeretur consultissimum es­se praesens hoc Parlamentum continuare, à quo bo­na omnia rationabiliter exspectari poterant, & cûm hoc vehementer urgeretur, plurimum hinc roboris nostrae sententiae accessit, quam priûs imbiberamus, id quod ab iis dictum erat non ex Amore Reprae­sentativae profluxisse, sed ut eam privatis suis rebus accommodarent, dum alios in absentium relictas provincias cooptando, Imperium sibimetipsis pro­rogarent, atque hunc in scopum consilia sua colli­mâsse.

Cum hac de re apertè cum iis ageretur, & diser­tis verbis responderetur, neque Nationem, nec Probitatis Causam, néve nosmetipsos talibus artificiis velle delusum iri; dies crastinus post meridiem al­teri conventui datus est, quò melius utrinque satis­factum foret; pollicentibus iis è Parlamento, qui tunc aderant, eorum conatus minimè defuturos, nè interea temporis quicquam à Parlamento decerne­retur, quod antedicta Proposita intercipere possit aut evacuare.

Nihilominus tamen Parlamentum proximo manè in praedicto suo Acto procudendo solito magìs festi­nabat, [Page] nemine omnium qui interfuere contranitente, quin & adjuvantibus nonnullis, ex eorum numero, qui nocte praecedente fidem suam nobis in contra­rium obstrinxerant. Et nunc ad extrema suffragia ultimámque disquisitionem deventum erat, de isthoc Acto figendo & ratum faciendo, quo facto, omnia quae à nobis propofita erant incassùm essent, omnís­que iis aditus ad justum in Parlamento examen praeclusus.

Ad quod antevertendum, omniáque quae exin­de sequutura erant mala, unde periculum bonis om­nibus, & huic gloriosae Causae imminebat; quae, me­tuendum erat, nè uno ictu succisa decumberet, atque hae Nationes novis motibus agitarentur, quo tempo­re hostes extranei suis occasionibus invigilant nostris infortuniis libenter fruituri, & nonnulli bella nobis­cum actu gerunt; extremâ cogente Necessitate in­viti admodum & reluctantes huic Parlamento finem imposuimus. Quod tamen, utì speramus, ex sincero corde fecimus, Causam hanc nostris Nominibus, vitae, familiis, rebúsque quantumvis clarissimis, ante­ferentes; certò nobiscum statuentes, Viros spectatae fi­delitatis, & probitatis Reipub. gubernaculo admovere; credentes, sicut nemo sapiēns exspectat uvas è spinis decerpere, ità sperabunt boni hujusmodi viris ad re­gendum Electis & Evocatis, fore, ut fructus justae reformationis diu multúmque precibus petitae, Deo benedicente, suo tempore colligantur; in eorum om­nium refrigerium, qui magnis votis haec suspirâ­runt.

Multò plura potuimus congerere, si id à nobis age­retur, aliis inspergendo labem, & malam Rei-pub. [Page] administrationem palàm Omnibus propinando, ae­quitatis & justitiae nomen Actionibus nostris com­parare. Sed iis supersedentes, in hoc tantummodo desinemus, quòd sicut Necessitate & Providentiâ prae­euntibus, ad ea ducti fuimus, quae modò fecimus, ultra supráque cogitata nostra & desideria: ità quod reliquum est magni hujus Operis, in eo exequendo, totos nos Domino & coelesti suae benedictioni re­signamus, & semper resignabimus; palàm profi­tentes, nos nè unum momentum posse consistere, ultra quàm ipse pedes nostros firmaverit: multò minùs ea de quibus adhuc mentio facta fuit, quo­rum messis in spe & herbâ viridi, absque illius ope & adminiculo posse perficere. Quocirca om­nes & singulos publicè & solenniter obtestamur, ab iis id exspectantes, quòd sicut Dominum in eorum ruinam provocare nollent, ità illum exitum, ad quem ipse res deducturus est, praestolarentur: út­que quietis & sedatis animis negotia sua pertracta­rent, in quibus obeundis Protectionem & Securitatem, per Dei assistentiam, iis pollicemur.

Quantum ad eos, qui timorem suum & Amorem erga Dei nomen profitentur, quandoquidem ut pluri­mum eorum gratiâ & justitiae causâ in his perpetrandis vitae nostrae pericula inivimus, ab iis petimus, ut apud Dominum nocte diéque pro nobis intercederent, quò ab eo gratiam obtineamus. Et cùm saepius Nominis ejus mentionem fecimus, nè vel tantillo dedecore illud afficiamus, quae res nos ad extremum everteret, & in­signem pietatis professioni maculam affricaret.

Eos itaque hortamur, ut cum omni submissione ani­mi, mansuetudine, justitiâ, charitate, ad seinvicem, & [Page] erga genus humanum, sese gererent; indè facturi ut ig­norantia stultorum, eos falsi incusantium, obmutescat; utque penitùs cognoscerent, se ex his nuperis magnis & gloriosis Dispensationibus, in quibus Deus tam mi­rabiliter se conspiciendum dedit, tanta haec per su­dorem & sanguinem filiorum suorum operatus, eò fir­miûs teneri & obligari, ad vitam suam in sapientia & amore Christi ità ordinandam, ut dum viderint alii Christum, non verbo tenus magìs quàm reapse, iis inesse, honos & reverentia piae suorum professioni ali­unde concilientur.

In animo nobis est, intra breve particulatim magìs & expressè monstrare fundamenta hujus facti, & co­piosiùs exponere tam insignis mutationis & Actionis causas, quibus hac in chartula tantummodo digitum intendimus.

Atque ultimò declaramus, quòd omnes Judices, Vice-comites, Justiciarii pacis, Praetores, Ballivi, Commissionatus, & Commissarii, caeteríque civiles officiales, & Ministri publici quicunque intra hanc Rem-pub. vel aliquam ex ejus Ditionibus, in officiis & respectivis suis muneribus obeundis progrediantur; omnésque & singulae personae, cujuscunque gradûs fuerint, eandem iis obedientiam praestanto, quam durante Parlamento praestitere.

Signatum Nomine, & Mandato Excellentiae suae, & Consilii sui Militaris. GUILIELM. MALYN, Secret.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.