FORMA 1 SIVE DESCRIPTIO Convocationis Celebrandae, Prout ab Antiquo 2 observari consuevit.

SCiendum est quod Omnes qui Autoritate 3 Reverendissimi Domini Archiepiscopi Cantuar' citantur ad comparendum coram Eo in Do­mo Capitulari Ecclesiae Cathedralis Divi Pauli London' duodecimo die Januar' prox' tenentur praefixo tempore interesse, atque in eâdem Ecclesiâ Cath' praestolari Adventum dicti Reverendissimi. Qui ex More [Page 2]paulo post octavam ante Meridiem illius diei solet cum celebri Comitatu apu [...] Portum Thamisis vocatum Paul's Wharf in terram descendere, atque ex­inde Praeeuntibus Advocatis & Procuratoribus Curiae Cantuar' certisque Reverendissimi Generosis ac Virgifero Convocationis, ad Ecclesiam Cath' Divi Pauli London recta tendere, atque in chorum ibidem ingredi. Ʋbi postquam in stallo Decani collocatus fuerit, ac preces dixerit, tam Ipse quam Reliqui Episcopi Praesentes habitu Convocationis togati ex atroque Chori la­tere in suis Stallis sese constituunt & mox incipiunt Preces 4, quibus Spiritus Sancti gratia invocatur, ac Communio subsequitur. Ac tempore Offertorii tam dictus Reverendissimus quam coeteri Suffraganei Episcopi rem divinam celebranti ordine progredientes Oblationem offerre ex more debent. Peractâ in hunc morem Re Divina, solet doctus Aliquis ex Caetu Convocationis sive Superioris sive Inferioris Domus ad hoc selectus è Suggestu in medio Chori Concionem 5 ad Clerum ibidem congregatum Latine proferre: Quâ absolu­tâ, Reverendissimus statim se confert in Domum Capitularem dictae Ecclesiae; sequentibus Episcopis & toto Clero. Quibus ingressis ac seclusis Extraneis, Reverendissimo ac caeteris suis Co-Episcopis in suis sedibus ordine considenti­bus, ac reliquo Clero 6 circumstante, Reverendus Dominus Episcopus Lon­don [Page 3]Mandatum 7 sibi à dicto Reverendissimo ad Convocationem hujusmodi subeundam [submonendam] aliàs directum una cum debito Certificatorio super executione ejusdem introducere, ac debita cum Reverentia eidem Re­verendissimo Patri presentare & tradere tenetur. Quo quidem Certificatorio perlecto, statim porrigitur eidem Reverendissimo Schedula descripta, per quam pronuntiat omnes ad eosdem horam & locum non comparentes 8 contumaces, reservando poenam eorum contumaciae in aliquem diem competentem pro Bene­placito ipsius Reverendissimi. Praemissis sic expeditis dictus Reverendissimus ad Episcopos & Clerum tunc Praesentes Anglice sive Latine causam sui Ad­ventus ac dictae Convocationis Inchoatae 9 exponit: Quodque ex lauda­bili [Page 4]& antiqua Ordinatione eadem Convocatio in duo 10 Membra divi­ditur, nempe in Superiorem atque Inferiorem domum. Ʋnde Reverendis­simus & caeteri Co-Episcopi Superiorem Domum efficiunt; Inferior vero Domus ex Decanis Ecclesiarum Cath' Archidiaconis Collegiorum Magistris & Capitulorum Cath' Ecclesiarum necnon Cleri cujuscunque Dioceseos Pro­curatoribus constat.

Et quoniam si in rerum tractandarum serie Ʋnusquisque ex inferiore Domo suam ipse sententiam quoties visum esset diceret, aut si omnes aut plu­res simul loquerentur, pareret confusionem. Igitur semper hactenus obser­vatum fuit, ut Ʋnus aliquis doctus & disertus ex gremio dictae inferioris Domus in eorum omnium locum ad hoc munus assumatur 11; ut Is intel­lectis [Page 5]& scrutatis caeterorum Omnium votis, tanquam unum Eorum omni­um Os & Organum loquatur, & consonam eorum sententiam eidem Re­verendissimo, cum ad hoc rogatus seu missus fuerit, caeteris silentibus fide­liter 12 referat': Qui ex hoc munere Referendarius sive Prolocutor com­muniter denominatur. Cujus eligendi libera facultas semper penes dictam Inferiorem Domum remanet.

Ʋnde ipse Reverendissimus solet eosdem ex inferiori Domo monere & [...]hortari, ut statim se conferant in dictam Inferiorem Domum 13, ibique de viro docto pio & fideli in Prolocutorem suum assumendo consultantes, unanimiter consentiant & eligant, sicque electum ipsi Reverendissimo in eadem Domo Capitulari prox' insequente Sessione debita solennitate prae­sentent 14. His dictis descendunt Omnes in Inferiorem Domum ad ef­fectum praedictum.

FORMA Eligendi & Praesentandi PROLOCUTOREM.

SOlet observari, ut postquam ingressi fuerint Inferiorem Domum, in sedibus se decenter collocent 1, & si Aliqui ex Iis sint Consi­liarii sive Sacellani Regiae Majestatis, ut hi superiores sedes occu­pent; atque ut Ʋnus ex Iis propter Dignitatem & Reverentiam, seu in eorum absentia, Decanus 2 Ecclesiae Cath' D. Pauli London' sive Archidiaconus London' Praesidentis 3 officio in hujusmodi Electione fun­gatur. Atque ut ad hoc rite procedatur, primum jubebit nomina om­nium [Page 7]citatorum & qui tunc interesse tenentur à Clerico dictae Inferioris Domus recitari & praeconizari 4. Notatis (que) Absentibus, alloquatur prae­sentes atque eorum sententiam de idoneo Procuratore eligendo sciscitetur. Et postquam de eo convenerint (quod semper quasi statim 5 & absque ullo negotio perfici solebat) mox conveniunt inter se de Duobus eminen­tioris Ordinis, qui dictum Electum Reverendissimo Domino Cantuar' in Die statuto debita cum Reverentia & Solennitate praesentent.

Quorum Alter sicut, cum dies advenerit, ipsum Prolocutorem cum La­tina & docta Oratione praesentare tenetur, sic etiam idem Praesentatus habitu Doctoratûs indutus consimilem Orationem ad dictum Reverendis­simum Patrem ac Praelatos & caeteros Praesentes habere debet. Quibus finitis, praefatus Reverendissimus Oratione Latina tam Electores quam Praesentato­rem & Presentatum pro sua gratia collaudare, ac demum ipsam Electionem sua [Page 8]Archiepiscopali Authoritate 6 expresse confirmare & approbare non dedigna­bitur. Et statim idem Reverendissimus Anglice (si placeat) exponere solet ulterius bene placitum suum 7; Hortando Clerum, ut de rebus communibus quae Reformatione indigent, consultent & referant die 8 statuto. Ac ad hunc [Page 9]modum de Sessione in Sessionem continuabitur 9 Convocatio quamdiu expedire videbitur, ac donec de eadem dissolvenda 10 Breve Regium eidem Reveren­dissimo praesentetur.

Et sciendum est quod quotiescun (que) Prolocutor ad praesentiam Reveren­dissimi causa Convocationis ac tempore Sessionis 11 accesserit, utatur habitu praedicto, ac Janitor sive virgifer dictae inferioris Domus ipsum reveren­ter antecedat.

Ejusdem Prolocutoris est etiam monere omnes ne discedant à Civitate London' abs (que) licentia 12 Reverendissimi. Quodque statutis diebus 13 tem­pestive veniant ad Convocationem. Quodque salaria Clericorum 14 tam Superioris quam Inferioris Domus, & Janitoris inferioris Domus juxta antiquam taxationem, quatenus eorum quemlibet concernit, fideliter per­solvant.

State super vias Antiquas.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.