ΣΥΝ Θ ΕΩ
Consilium Hygiasticum, Pro Illustriss. Excellentiss
(que) Heroë, D
no.
JOHANNE LUCA, Marchione
DURAZZO, Extraordinario Serenissimae Reip.
GENUENSIS Oratore, ad Augustissimum
CAROLUM II. Magnae Britanniae Regem, honorificentissimè misso, & ab eodem paritèr excepto, Anno hoc, Aerae Christi nati,
MDCLXI.
QUUM ex rationali, & ad sanctiores Artis Apollineae leges accuratissimè instituto Stochasmo, nobis planè plenèque compertum sit, Nobilissimum Virum contumacioribus viscerum [Page 2]Nutricatui officialium, maximè verò Mesenterii ac Lienis obstructionibus impense obnoxium esse; eòque forsan nomine, Affectione Hypochondriaca subinde molestatum fuisse, annis aliquot retrò abhinc elapsis, & non ita pridem graviori etiam Febre Tertiana; quumque omnimoda affectum horum eradicatio potissimùm sperari debeat ab usu eorum remediorum, quae obstructis ac Hypochondriacis certissimam spondent medelam: Eapropter, Eum humillimè duximus monendum, adhortandumque, ut, quamprimùm Patriae felicitèr redditus fuerit, insequentia Medicamenta, tempore, modo, ac ordine praescriptis, alacritèr usurpando, saluti suae prospiciat; impraesentiarum quidem (quod lugendum) vix satis constanti, ast omnibus melioris Genii hominibus haud immeritò charissimae.
Exordium, igitur, commodissimè sumatur â benigniori primarum viarum [Page 3]ablutione: cui scopo adprimè satisfaciet hujusmodi Apozema solutivum.
℞
- Decoct. Sennae & Tamarindorum, in aqua Hordeacea facti, ℥ iij. ss.
- Aceti Sambucini recentioris, ʒ vj.
- Rhabarbari optimi, minutìm incisi, ʒ j. ss.
- Agarici albissimi, pariter in frustula secti, ʒ j.
- Seminum Foeniculi dulcis, & Carui contusorum, ana ℈ ss.
- Florum Macis amplior. Gr. vj.
Maceratione per 3. horulas, ad lentiorem cinerum calorem, factâ, transcolatòque liquore, denuò admisceantur.
- Syruporum Cichorei cum Rheo, & Rosarum solutivi, ana ʒ vj.
- Tartari Vitriolati, Gr. vij.
Ut fiat Potio, mane mox post solis exortum sumenda, cum regimine purgativo.
Impuritatibus è prima corporis regione, [Page 4]viscerumque confiniis, hoc pacto, cum Euphoria, exterminatis; postera luce celebranda veniet Phlebotomia: quae dextrè administrari possit in magis conspicua vena cubiti dextri; unde effluere permittantur sanguinis ℥ vij, aut circiter. Hoc autem Illustriss. Marchioni seriò persuadere nobis visum est, duplicem quidem ob considerationem: nimirum, ut per detractionem istam moderatam aliquantulùm imminuto sanguinis pleonasmo, quicquid in vasis superest, liberiùs expeditiúsque per universum corpus suos peragat circuitus; utque tempestivè exonerentur viscerum penetralia, plenioribus ejusdem Laticis purpurei rivulis infarcta, & aliquatenus distenta. Experientia quippe multiplici sumus edocti, prudentèr institutam venae sectionem, quicquid in Arterioso venosòque genere redundat, deplere; distentum relaxare; inflammationi pronum contemperare; denique tum carnes, tum vasula [...] reddere.
[Page 5] Proximum locum sibi ex ordine vendicant Deobstruentia mitiora; talia tamen, quae crassos, viscidos, salinos, faecumque vini aemulos succos, in angustioribus Mesenterii meandris coacervatos, attenuando, incidendo, exagitando, sensìm submoveant, praeparentque ad commodiorem suo tempore deturbationem. Quocirca, sanguinis missionem citò excipiat usus Apozematis hujus deoppilativi.
℞
- Radicum quinque Aperitivarum, ana ℥ ij.
- Osmundi regalis siccat. ℥ j. ss.
- Asari ℥ ss.
- Corticum radicum Capparum, & Tamarisci, ana ʒ vj.
- Folior. Agrimoniae, Ceterach, ITEMinguae Cervinae, ana, M. j.
- Flor. Sambuci, Cichorei, Genistae, ana M. ss.
- Uvarum Corinthiacarum, à sordibus repurgatarum, ℥ ij.
- Seminum Endiviae, & Aquilegiae, ana ʒ ij.
- Tartari ad Albedinem niveam loti, ℥ j.
[Page 6] Incisa & contusa leniter coquantur, ad B. M. calorem, per horam unam & alteram, in partibus aequalibus vini albi Oligophori, & Aquae Fluvialis, ut post decoctionem saturatam remaneant Liquoris Librae tres. Quibus exquisitè colatis, & clarificatis tandem affundantur
- Syrupi è succo Fumariae, ℥ vj.
- Spirit. Vitrioli, saepiùs rectificat, ℈ ij.
Ut conficiatur Apozema, de quo, mane, & appetente jam vesperâ, exhibeantur ℥ v. continuò per triduum; abstinendo interim ab Epulis vespertinis.
Huic autem proximè succedat levior Catharsis, ex hujusmodi Catapotiis.
℞
- Pilular. Hierae cum Agarico, ℈j. ss.
- Resinae Zalapii, Gr. viij.
- [Page 7] Elixir. proprietatis Paracelsi Guttulas quot sufficiant.
E commixtis formentur Pilulae quinque, auro obryzo foliato honestandae, primàque luce, in pulpa pomi Buxtorfiani assari, deglutiendae: superhauriendo serum lactis vaccini, succo Aurantii acidioris sequestratum, atque ad jucunditatem saporis saccharatum; idque toties quoties ventrem laxaverint.
Postridie hujus purgationis secundae, peropportunum erit ad Ecphractica generosiora progredi. Quorum è censu, caeteris omnibus palmam dudum jam praeripuisse perhibentur è Chalybe composita: non, mehercule, (ut rem, quam [...], multi mirantur, pauci verò intelligunt, obiter heic subinnuere liceat) respectu Sulphuris illius, quod Chalybi insitum, virtute quadam pollere creditur insignitèr [Page 8]incisoria, quemadmodum precariò statuunt plerique è Practicis; sed multo verisimiliùs quòd mala Hypochondriaca ferè omnia à Fermentationis vi proficisci videantur; eidemque compescendae Chalybs summoperè conducat. Quippe si Aceto etiam acerrimo (cui serosa Melancholicorum colluvies certè haud multum absimilis existit) limaturam ejus, per noctis spatium, indiderit quis; postridie pro aceto aquam inveniet, omni acore spoliatam. Caeterum, utcunque se habeat haec res, praelonga, nec improspera sanè Experientia sancitum fatemur, Chalybeata reserandis viscerum obstructionibus convenire eximiè: proindeque Nos viro Amplissimo authores esse nulli dubitamus, eorum usum in se admittere nec recuset, nec ultrà hic definitam [...] differat; eâ tamen lege, ut vitentur ea, quae supra modum aut calefacere possint, aut exsiccare; & ut talibus consociantur, quae [Page 9]alvum quotidiè muneris sui commonefaciant. Laudamus itaque Pilulas Martis, hujusmodi artificio confectas.
℞
- Massae Pilular. Hierae cum Agarico, ʒ j.
- Rhabarbari optimi pulverat, ℈ ij.
- ITEMimaturae Chalybis purissimae, in pollinem subtilissimum redactae, ℈ j. ss.
- Extracti Centaurei minoris, ʒ j.
- Salis Absinthii, ℈ ss.
- Terebinthinae Cypriae, quantum satis sit, ut lentore ejus consistentiam induant pilularem caetera commista.
E massula hac formentur Pilulae mediocres, auro decorandae, & pondere ℈ ij. sumendae, singulis auroris, per dies viginti. Observandum autem praeterea, ut post unamquamque dosin & superbibatur serum lactis vaccini, in quo Flores Cichorei & Borraginis [Page 10]incocti fuerint; & ut moderatè exerceatur corpus, per horulam unam & alteram, vel (si ferant vires) ampliùs: ex utròque enim facultates Ecphracticῶn haud parùm promovebuntur.
Porro dum haec peraguntur, summè proficuum fore arbitramur, si Illustriss. Marchio se in Balneum Aquae dulcis, bis tervè in septimana, ad humeros usque (si modo id ferre valeat, sin minùs semicupium subrogari poterit) immergeret. Quandoquidem Galenus (8. de loc. affect. cap. 6.) refert, solis Balneis aquarum dulcium se multos Melancholicos curasse, absque ullo alio medicamento. Nec sine sontica causa profectò. [...] quippe, sive redundantia Seri in Lienosis, quae proculdubio est [...], fons eorum, quae sunt in corpore, malorum, ut loquitur divinus [Page 11]Senex ( lib. de Flatibus 2. text. 19.) tam per inconspicua cutis spiracula, quàm per Urinas evacuari exposcit.
Absoluto tandem, quicquid ad expediendos viscerum infarctus, humoresque vitiosos, [...], per loca lege Naturae commodiora, pedetentim educendos, videretur requisitum; nil aliud agendum restabit, speramus, quàm ut partium malè affectarum intemperies, & [...] successivè corrigantur: id quod haud difficulter praestabunt Corroborantia. Quorum è sylva sequens seligeremus Electuarium, mense integro dietìm usurpandum.
℞
- Pulpae Passularum Corinthiacarum, vino Hispanico polygophoro decentèr extractae, & per setaceum trajectae, ℥ iiij.
- Conserv. Florum Borraginis & Buglossae, ana ℥ ij.
- [Page 12] Confect. Alchermes, ℥ j.
- Pulver. è chelis Cancror. marium simplicis, & Laetitiae Galeni, ana ʒ ij.
- Rasurae Cornu Cervini, & Eboris pulverat, ana ʒ j. ss.
- Margaritarum praeparat. ʒ j.
- Syrupor. è Corticibus Citriorum, & è Coralliis simplic. ana quantum sufficiat.
Ut fiat Conditum; cujus, mane, & sub vesperam, detur Duella: superhausto Cyatho duplici Vini Rhenani Bacharacensis, floribus Cichorei, Borraginis & Buglossae impraegnati, nec non succi Aurantii pauxillo aculeati.
Diaetae regimen quod attinet, non est, profectò, cur super eo admodum solliciti essemus, aut curiosi. Nam Magnificentiss. Heros tam strictè sobrius est, atque abstemius; ut minimè metuendum, Ipsum gulae indulgendo valetudini [Page 13]suae unquam incommodaturum: tam prudens, ut appetitui suo fraena injicere probè noverit; ab Hippocrate nostro dudum edoctus, quòd [...], habet unaquaeque esca, quo prosit, vel obsit.
Jam verò finem scriptiunculae huic impositurus, primùm me converto ad Te, Deus ter Opt. Max. animarum juxta ac corporum Archiater: divinam Misericordiam Tuam supplex accedo, rogoque, ut auxiliis omnibus ac singulis à me heic praescriptis adesse velit, & benedictione singulari adspirare, ne optato successu frustrentur.
Deinde me converto ad TE, Marchionum Nobilissime, qui oraculum es inclytissimi Senatus vestri, & totius Liguriae spes. TIBI summas ago gratias, quòd tenuitatem meam dignatus es in re maximi momenti, scilicet Sanitatis Tuae, consulere: Teque submissè rogo, [Page 14]etiam digneris in hoc Consilio, qualecunque sit, agnoscere voluntatem officiosam, promptam, sinceram, quamque habere me decet ad omne omnino Excellentiae Tuae obsequium. Vale, Vir Excellentissime, & ad Nestoreos usque annos illibata sanitate perfruere. Ita toto animo vovet