Statuta legenda in Admissione Studiosorum Chirurgiae ad praxin Chirurgiae, ad quorum Observationem singuli tenentur.

CHIRURGIAE studiosus duas Anatomias faciat, tres ad minimum Cura­tiones se fecisse probet, antequam admittatur ad Praxin Chirurgiae.

Volumus, & admittendos coarctamus, nè quis infra limites hujus Univer­sitatis publicè vel privatim tanquam Practicator in ista facultate se intromittat, nisi hic vel alibi in Medicina rexerit, vel ad Legendum licentiatus fuerit, seu per aliquem hic in Medicina Regentem, ut idoneus, D. Cancellario seu ejus vices gerenri fu­erit praesentatus.

Insuper, ut in istiusmodi Admissionibus quisque tam ad Legendum quàm ad Practi­candum per duos terminos infra biennium in ista Universitate se Lecturum, sub poena viginti solidorum communi cistae infra dictum biennium solvendorum.

Singuli qui hîc Gradum aliquem subituri sunt, astrictos & devinctos esse se intelli­gant, ut Statuta ac hujus Universitatis probatas Consuetudines pro viribus observent; útque ejusdem Universitatis pacem nullius rei praetextu perturbent, quin eos quos sic pacem perturbare noverint ad Cancellarium seu ejus vices gerentem quamprimum de­ferant: quod denique honorem hujus Universitatis nostrae pro virili augeant, or­néntque.

Quilibet Graduatus dum moram traxerit in nostro municipio, habitum habeat de Si non sit Gradua­tus, haec tria Stu­tuta omit­tantur. proprio, Gradui suo competentem, quo Inceptionibus illius Facultatis cujus est Scho­laris interesse poterit.

Postremò, Statutis nostris cautum est, nè quis hîc ad gradum aliquem admittatur, nisi se obedientem fore Cancellario aut ejus vices gerenti juraverit, seque sua Privi­legia renunciaturum, in quantum Privilegiis & statutis Universitatis contrariantur: Salvâ tamen semper Compositione inter Universitatem & Collegium Regale factâ.

Jurabis quòd haec omnia observâsti & observabis, nisi aliter per gratiam ab Aca­demia concessam dispensatum tecum fuerit, sicut te Deus adjuvet, & sancta Dei Evangelia.

Jurabis quod in Bibliothecam publicam admissus nihil quod ad ipsam Ex Decret. Academ. Jun. 1684. pertinuerit sciens volens corrumpes, aut imminues, nullum librum per­mutabis, auferésve, aut ipse per te, aut per alium quemvis, nisi eo modo, iisque conditionibus, quae per Ʋniversitatis Decreta requiruntur: Quódque sis jure isto tuo sincerè & bona fide usurus, atque omnino ita ut (quantum in te est) nihil inde accrescat Bibliothecae damni, Ita te Deus adjuvet & haec sancta Dei Evangelia.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.