QVERIMONIA Ecclesiae.

Michaeae 7.

Ne gaudeto ô inimica mea, de me: si cecidero, resurgam: si in tenebris mansero, Iehoua mihi luxerit. Iram Iehouae feram, quoniam in eum peccaui, donec litem cau­samque meam ipse disceptet agatque, donec educat in lucem me, videamque eius iusti­tiam. Quo viso circumfundetur inimica mea pudore, quae mihi dicit vbi est Iehoua deus tuus? eius supplicium videbo meis o­culis: tu iamiam conculcanda es, vt solet vicorum lutum.

THOV SHALT LABOR FOR

LONDINI. Ex Typographia I. Windet pro Richardo Watkins. 1592.

Querimonia Ecclesiae.

ANimi quidem aegri­tudo querimonijs haud ra­rò augeri solet: sed miseros tamen, & aerumnis oppres­sos de mal [...] [...] conqueri plerun (que) iuuat. Vt aliorum enim animos ad misericor­diam faciliùs alliciant, de calamitatum suarum mag­nitudine, & frequentiùs lo­quuntur, & moestiùs de­plorant. Hoc namque pacto deriuari posse in alios haud minimam doloris sui partem: & communicatum cum pluribus molestiarum onus, leuius omnino futurum pu­tant. Ac quem certe in modum infoeliciorum animos calamitates afficiunt: ad eundem me affici video hoc tempore. Quamuis enim non sim nescia, quòd dolorum commemoratione renouatur dolor: quemadmodum vulnera, quae saepiùs refricantur, acerbius recrudescunt, & recentem, etiam cum inueterata sunt, afferunt aegritu­dinem: temperare tamen ipsa mihi non possum, quin lu­gendo interdum renouem earum rerum memoriam, quas obliuione perpetua deleri exoptarem: & quae mala re­ctiùs fortassis tenebris tegi, ac taciturnitate celari potu­issent, ad ea in lucem quasi efferenda, & in omnium o­culis, ac auribus palàm deploranda accedo. Sic namque percellunt animum res aduersae, & in [...]eos me affectus trahunt: vt solatium à luctu: ab his quae aegritudinem [Page 4] augent, remedium aegritudinis: & quasi à grauissima to­tius valetudinis perturbatione moderatam humorum temperationem haud raro petam. Ne (que) tamē tam peruer­sae sum naturae, vt ex tristi rerum facie voluptatem capi­am: nec tam barbarae, & inhumanae, vt vlcera, quae acer­biùs me discruciant, assiduè tractari velim. Sed meritò semper lugere possum, cum lugenda singulis diebus com­mitti videam: nec priùs certè meo dolori, quàm hominum pietati aduersantiū nequitiae finem afferri conuenit. Cùm enim Christo Iesu eum in modum desponsa, & consecra­ta fueram: vt virgo simul, & sponsa: casta, ac foecunda per­petuo permanerem: quo tandem pacto flagitiosam eorum improbitatem ferre possim, qui & Christianos à me, & me à Iesu Christo: filios à matre, & matrem à sponso a­mantissimo: membra à corpore, & corpus à capite scele­ratè cupiunt separare? Nam vt liberos meos, quos laua­cro renascentiae deo meo peperi, & aeternae etiam foeli­citati spe, ac votis destinaui, perdita efficiunt Satanae mancipia: ita me quoque in eam fraudem impelle­re contendunt, vt fidem Christo meo datam perfidè violem: & meretricio more impuros sequar ama­tores.

Sed si vnquam fuit tempus illud, cum de impro­borum numero, viribus, malitia conqueri iustum ha­beri poterat: hoc profecto tempore, id non modo iu­stum, sed prope necessarium videatur: cum armatae quasi legiones virtutem oppugnent, & vix vnus ob­sistat nequitiae foeditati. Quam siue temporum cala­mitatem, siue imprudentiam hominum, siue infoeli­cem rerum, quae aut nunquam nasci, aut quampri­mum extingui debuissent, magnitudinem, ac poten­tiam si alij rectè lamentari possint: multo certe re­ctius id ipsa faciam, quae Christo meo ea lege, atque conditione deuota, & consecrata fueram: vt cum om­ni improbitate perpetuo dimicarem. Quod si in hac [Page 5] querimonia liberis meis persuadere potero, vt quibus­nam rebus vera comparetur foelicitas, diligentius ani­maduertant: si lachrymis meis, & precibus permoti, quam infoelicem nequitia habitura sit exitum, aliquan­do secum cogitare velint: si hoc tantum ab illis impe­trâro, vt nec repudient salutem, quam omnibus modis expetere debent: nec miseriam, quam declinare cupi­unt, vltro attrahant, & accersant: in hoc quidem labo­re requiem, & in luctu solatium me reperisse iudicabo. Sed si his querelis fera, & ferrea eorum pectora mitigari non possunt: si vt mihi talia non commerenti, aerumnas, & calamitates sine causa afferunt, ita calamitati meae sine modo illudent, & insultabunt: me tamen, & ardens pietatis studium, & iustum odium in nequitiam, & ani­mum de meorum salute maxime solicitum, & syncerum amorem in Christum Iesum his lachrymis declarâsse perpetuo iuuabit.

Sed quid primum querar? aut vnde lugendi initium sumam? quocunque enim oculos, & animum conuerto, effoetam vetustate, & prope exhaustam rerum paren­tem terram, noua flagitiorum monstra incredibili foe­cunditate parere: sceleri scelus, continuata quadam se­rie succedere: & antecedentibus consequentia semper esse grauiora video. Vel enim quod hominum genus in­nata quadam inclinatione in pessima semper propendet: vel quod nimis ferax, & foecunda est rerum malarum natura: vel quod extrema iam mundi senecta, sceleris author, & architectus Daemon, vehemētiùs quam vnquā antea regni sui fines propagare contendat: magna singu­lis diebus incrementa improbitas capit, & ad infoeli­cium animarum perniciem longè, latéque venenum spar­git. Quod eo etiam mirabilius debet videri, quia cum fluxas naturae humanae vires, singulae aetates aliquantu­lum imminuant, & absumant, & parentibus liberos sae­pissime imbecilliores producant: pleri (que) tamen homines, [Page 6] maiores suos, quibus robore pares esse nullo modo pos­sunt, omni nequitia longissimè superant: & in alijs lan­guidi, in scelere, ô tempora, ô mores, sunt nimis robusti. Illud vero mirandum potius, an dolentius deplorandum censeamus, quod aetate pueri, sunt cani malitia: quod decrepita senectute confecti ad committenda flagitia perquàm validè accedunt: quód (que) siue summa sit agrorū vbertas, & omnium rerum abundantia, exarescat sem­per virtus: siue omnia vel humore corrumpantur, vel siti intereant, maiores improbitas vires acquirit?

Qui rerum in deterius semper prolabentium status, multo vehementiùs me diuexare solet: quòd tam pau­cos reperio verè pios, qui immane, ac importunum ne­quitiae monstrum fortiter mecum oppugnabunt. Nam vt de ingenti illa non loquar multitudine, quae Christia­nam pietatem è terris funditùs exterminare contendit: in castris certe meis (in aciem enim, ac dimicationem me prodire Christus voluit; & prouinciam mihi varijs im­plicatam molestijs, & perpetuis tumultibus agitatam commisit) in castris inquam meis, permultos video timi­dos: permultos ignauos: permultos inconstantes, & om­nium, vel nullarum potiùs partium viros: proditores etiam permultos, qui societatem cum Orco apertè iniê­runt. Ac olim quidem si quando improba perditorum natio bellum mihi indixisset: cura mea, ac vigilijs, filio­rum optimè conspirantium pietate, & quod caput est coelesti gratia probe ommunita, victoriam semper obti­nebam. Sed iam vt omnia in deterius ruere videatis, non solum crudelissimi hostes furiosè in me inuadunt: sed qui blandiùs, quam vellem, me matrem appellant, malitia hostibus haud dissimiles se esse ostendunt: & quos in acie mecum perpetuò futuros speraui, hi iam fu­nestos mucrones in latus meum distringunt. Ita fit vt vno, & eodem tempore, & aperta vi oppugner, & cir­cumueniar insidijs: vt simul me perturbet hostilis auda­cia, [Page 7] & domesticorum occulta malitia: vt cum alienis, ac intimis: cum his, qui palàm se aduersarios profitentur, & cum filijs meis, cum visceribus meis, cum tota mea natu­ra saepissimè cogar dimicare. Apud apertos hostes, nihil est, nisi foeda barbaries, densa errorum caligo, & scelera­ta oppugnatio nominis Christiani: sed qui optimae vo­luntatis simulatione, malitiam plusquam hostilem te­gunt, dum veritatem laudant, perniciosas intexunt frau­des: & dum ad charitatem adhortantur, dirumpunt ner­uos Christianae societatis. Illi sacra, ceremonias, religio­nem, & omnia pietatis iura, barbara quadam amentia e­uertunt: hi in faciem matris (matris nulla certe in re nisi nimia forsan indulgentia peccantis) sordes conijciunt: & cuius voluntatem sine maximo scelere aspernari non pos­sunt, eius membra immaniter discerpere, ac dissipare haud verentur. Ab illis nihil nisi funestum expectare conuenit, cum aperte se dicant inimicos: horum vero, qui sub virtutis specie maxima occultant flagitia, grauiùs nocet improbitas. Illorum rabies, aut cauendo declinari, aut ferendo vinci poterit: sed capitales horum insidiae, nec quia intus versantur, facilè vitari, nec quia struuntur ab ijs, qui socios, & familiares se fingunt, vllo modo ferri possunt. Externorum etiam hostium furor, velut acrior quaedam medicina saepe mihi vtilis fuit, & saepe salutaris: sed eorum qui pietatem simulant perfidia, calamitatem bonis, ruinam virtuti, maximas perturbationes Christi­anis rebuspublicis, & mihijpsi detrimenta grauissima semper inuexit.

Quibus ego rebus tam vehementer discrucior, vt quo me vertam, aut quodnam tot malis remedium ad­hibeam, plane ignorem. Nam cùm ad sustinendas hostiū incursiones me paro, domestica subito nascuntur incen­dia: cùm domestica incommoda depellere cupio, noua ab hostibus pericula oriuntur. Ac domesticis malis tam grauiter premor, vt inruenti hosti minùs fortiter obsi­stam: [Page 8] externi autem hostes tam furioso in me impetu incurrunt, vt domesticos tumultus sedare nequeam. Ita fit, vt è medijs quasi fluctibus, in littus maxime infidum disiecta, & è littore in fluctus iterum depulsa, nec auxilij spem, nec miseriae solatium reperire possim.

Quid igitur agam? aut quibusnam modis tam im­mensam malorum molem à ceruicibus nostris sperem depellere? Supplexne fugiam ad infestissimos hostes? durosne, & immites eorum animos, qui saluti meae per­petuo aduersantur, fletu, & lachrymis ad misericordiam permouere contendam? Declarabo quam nefarium sit scelus oppugnare innocentes? Ostendamne quam turpis sit victoria, quae homines morti se cupidiùs, quam con­tentioni offerentes interimit? & quam barbara sit eo­rum inhumanitas demonstrabo, qui vel vrgent iacentes, vel praecipitantes impellunt? Sed querelas nostras quan­ti facient, qui in aliorum miseria foelicitatem suam statu­unt? & quanam ratione, afflicta innocentia ad misericor­diam eorum animos alliciat, qui aeternum cum omni virtute bellum susceperunt? Maleficij causa nunquam illis deesse poterit, quos effraenatior quaedam malitia ad nocendum stimulat: & iniurias pijs inferre haud vn­quam desinēt, qui in ipsam pietatem odio nimis incen­so feruntur. Num à filijs meis (filij enim erunt, tametsi hostili in me odio, & acerbitate sunt: nec vnquam ita de scelere suo, ac improbitate audient, vt suauissimum be­neuolentiae, & charitatis nomen amittant: nam quò ma­iori parentes suos obseruantia, ac pietate colere filij de­bent: eò magis detestanda eorum videatur improbitas, qui matrem suam amantissimam omni contumeliarum genere diuexant) num igitur à filijs meis postulabo, vt, si iacentem erigere, ac recreare vel non possint, vel non velint, ne quid tamen ad eas ruinas quibus oppressa ia­ceo acerbitatis addendum putent? Sed quid? num que­relas meas audient, qui dei iussa sceleratè contemnunt? [Page 9] & qui vltrices scelerum flammas, & aeternos illos qui destinantur improbis cruciatus haud verentur, hosne lachrymis meis vnquam permoueri posse existimem? Num ergo à regibus, à principibus, à summis Christi­ani orbis gubernatoribus petam, vt rebus iam perdi­tis, ac prope desperatis quantum possint remedij affe­rant? Recte id quidem: languenti enim, & aegrotae vir­tuti, hoc fortassis pacto nonnihil praesidij comparetur; Horum enim est ab impiorum audacia ecclesiam defen­dere: horum est afflictae pietati hospitium praebere: hi si diu, ac foeliciter imperare velint, deo inprimis pare [...]e debent. Ac multos ego in hac potestate collocatos, po­testate non magis, quàm virtute: nec tam honore, quàm christiana pietate, alijs omnibus video praecel­lere. Vt gubernatores tamen optimi, vim tempestatis: sic maximi principes, nequitiae impetum perpetuo su­perare non possune. Ne (que) enim semper verum est quod dixit Plato, quales sunt in rebuspublicis principes, tales solere esse reliquos ciues: sed aliquanto verius est illud Artemisiae re­ginae, optimos dominos, seruos plerunque pessimos habere. Vt quisque enim est vir optimus, ita alios esse impro­bos difficillimè suspicatur. Deinde magis solicitè la­borant improbi vt libidinem expleant, quam boni vt adhaerescant virtuti. Plures vitiorum illecebris à recta via abducuntur, quam optimis legibus à scelere auo­cari possunt. Non tam homines à maleficijs poena de­terreri, quàm perniciosis exemplis ad peccandum sti­mulari solent. In nequitiam omnes naturâ trahuntur: sed ad pietatem non perueniunt, nisi demissa caelitus fuerit gratia. Religio, vt sanitas, non sine maxima cura incolumis conseruatur: sed scelerum, vt morborum nullo impellente latissimè serpit contagio. Sed omnium illud est grauissimum quod semper id agit, ac molitur Satanas, vt in agrum domini herbas laetis frugibus ini­micissimas immittat. Quamuis igitur magni principes, [Page 10] in eam curam, omni studio intendant, vt improbitatis vires infringere, ac debilitare possint: pijs tamen eorum conatibus, vel Satanae malitia, vel peruersa, ac deterio­rum appetens hominum natura, vel scelerum sponte nascentium foecunditas semper obsistit.

Sed quid? in eamne accreuit magnitudinem nequi­tia, vt tanquam rapidus torrens, niuibus hybernis auctus omnia secum rapiat? & afflictae virtuti nihil vnquam auxilij afferatur? Improborum libidini, tota rerum na­tura subseruit? & innocentes ê periculis nulla vis, nulla ratio, nullum consilium, nulla mens, nulla prouidentia, nulla deni (que) potestas eximet? Imo vero ruat in me licet vniuersus mundus, ab aerumnis tamen Christus me cle­menter defendet: & cùm omnia in terris funesta occur­runt, coeli auxilium pollicentur. Beatum enim illud, ac immortale numen bonis bonum ac propitium semper adest, eos (que) ab hominum malitia, & tenebrarum pote­state fortissimè vindicat. Deus certe meus, non est ho­mini similis, vt commutari possit: non lubricus, & in­certus, vt discrepantes de rebus sententias ferat: non leuis, & inconstans, vt quae semel decreuit, aliquando rescindat: aut condemnet, quae prius sibi approbata fuerant. Quos in suorum numerum asciscit, nunquam repellit: quos ex ingenti pereuntium turba eximit, fun­ditùs perire non sinit: & quos aeternae secum gloriae con­sortes habere destinauit, eos perpetua calamitate premi minime patietur. Varijs ille modis, etiam quos maxime amat, affligi permittit: vel quòd fides aerumnis, vt igne aurum explorari solet: vel quòd perspecta mundo sanctorum patientia, ad animi magnitudinem, ad con­stantiam, ad pericula pro pietate fortiter subeunda per­multos excitat: vel quòd languescit sine hoste virtus, vt corpora quae non exercentur, vires amittunt: vel quòd in nequitiam, procliues hominum animi, aerumnis, vt fraenis coerceri, & scelerum, vt morborum alimentum, [Page 11] ac materies rebus asperis, tanquam medicinis expurgari possunt: vel quòd virtutum opinione insolentius infla­ti, & suis confidentiùs viribus subnixi, cum affliguntur, imbecillitatem suam faciliùs intelligunt, & modestius de seipsis sentire discunt: vel denique, quòd qui rerum humanarum leuitatem, inconstantiam, sordes, miseriam experti fuerint, coelestium amore ardentiùs inflamman­tur. His de causis homines virtute praeditos exercet, non euertit: in aciem, in dimicationem, in omnium re­rum discrimen adducit, non deserit in periculis: laetum quandoque vultum ab illis auertit, sed plena postea sub­ministrat solatia: & miseris, ac calamitosis tum maxime propitius adest, cùm in maximas eos difficultates con­iectos, & humanis praesidijs omninò destitutos videt. Et quemadmodum rubus ille, quem in monte Horebo aspexit Moses, etiam cum flammis diuinitùs excitatis deflagraret, ne leuiter quidem vstulatus fuerat: sed in medijs flammis, perinde quasi non materies esset ignis, sed igne tanquam alimento vteretur, incolumis, & illae­sus permansit: ita cùm homines verè pios calamitates tanquam flammae vehementiùs inuadunt: non immi­nuere virtutes, sed certiùs confirmare solent. Atque vt rubus ille, cùm ita exardesceret, vt non exureretur, & quam priùs habuit infirmitatem deposuit, & nouum insuper splendorem acquisiuit: ita sancti homines, dum aerumnis exercentur, & quibus inquinati erant sordes excutiunt: & noua quasi dignitate aucti, multò clarius & illustriùs splendescunt. Hanc ob causam ad Christum salutis meae authorem fugere, ab eo opem, & auxilium petere, eius misericordiam implorare, & fidem ad hunc modum obtestari iuuat.

Precatio ad Christum.

ANimum certe meum frangeret salutis desperatio: & in rebus tam perditis, haud quicquam solatij inuenire possem: si non te piorum defensor Iesu, qui omnibus iniustè afflictis portus, ac perfugium semper extitisti: mihi quoque hoc tempore praesidio futurum putarem. Sed in maximis aerumnis, haud pa­rùm illud me reficere, & recreare solet: quòd te, sanctis­sime Iesu, calamitosis, ac miseris, difficillimis quidem temporibus clementer subuenisse: & ijs quae prorsus de­sperata videbantur salutare nonnunquam attulisse lu­men, experiundo edocta certissimè intelligam. Non e­nim vt gubérnatores, cùm vim tempestatum superare non possunt, immemores artis fluctuum & ventorum vi­olentiae cedunt: sic tu, quòd rebus grauiter agitatis pa­cem afferre non potes, sluitantem in alto ecclesiae tuae nauem turbulentis procellis iactari permittis: sed pieta­tem, cùm ab vniuersa tenebrarum potestate oppugnatur, praeter omnium spem, at (que) expectationem defendis: ser­uos tuos, cùm in extremum discrimen adducti videan­tur, ab interitu vindicas: in maximorum malorum de­pulsione, diuina virtutis tuae praestantia potissimum af­fulget: & potentiae tuae magnitudinem, ac prudentiam consilij id mirificè commendat, quod sanare desperata, & quae penitùs sunt extincta, reducere ad pristinum de­cus tu solus potes. Quid ergo minuitur quotidie fidelium numerus? Quid omnibus locis religio tam miserè exa­rescit? Semperne boni improbis cedent? Et de sanctita­te scelus perpetuò triumphabit? Quous (que) sponsam tuam Christe moerore confici permittes? Et quando illis, qui opem tuam dies ac noctes implorant, solatium afferetur? Quam acerbum hic rerum status dolorem mihi affert, mi Iesu, non ignoras: sed doloris mei causam nō depellis. Vt cum nequitia perpetuo consligam, praecipis: sed quos in aciem, ac dimicationem mecum educo, ab hostibus tuis in perniciem trahi sinis. Tot malis fessa, ad Iesum [Page 13] meum peruenire cupio, vt beato illo aspectu, amplexu (que) omnem ex animo aegritudinem dimoueam: sed futura expectantem, praesentia perturbant: & veteribus malis haud plenè liberatam, infoelix quidam, vt nouorum, ita grauiorum etiam malorum ortus, vehementer affligit, & recentem mihi semper immittit molestiam. De promis­sorum tuorum veritate, sine maximo scelere dubitare non possum: sed amantem mora haud leuiter discruciat, & animum quietis appetentem, auxilij diu expectati di­latio, in maximos solet dolores impellere. Miserere ergo mei Christe Iesu, mei quaeso Christe tandem mise­rere: & eripe me ex eorum faucibus, quorum crudelitas sine mea, ac meorum omnium pernicie expleri nun­quam poterit. Suscipe aliquando afflictae pietatis cau­sam, & nec frustrà pijs auxilium promitti: nec improbis supplicium temerè denunciari, reipsa nobis declara. In hac tristi rerum facie seruis tuis, tu, tu aeterni patris aeter­ne fili, clementer succurre: & miseram, ac infoelicem ho­minum naturam, quam formasti initio, & postea rede­misti, in sempiternam perniciem haud permitte abripi. In rebus tam desperatis, laetè quaeso affulgeat potentiae tuae magnitudo, & sapientiae tuae lumen: vt impurissima animorum labes, & corruptela improbitas, quae adhae­rescit semper hominibus & ex hominum pernicie vires acquirit: quae naturam perpetuò sequitur, & praeter com­munem augetur naturae cursum: vel opprimatur penitùs, vel saltem minuatur. Eam certe rerum fere omnium naturam esse voluisti, vt mutentur perpetuò, & certo quodam motu in res maxime contrarias ferantur. In communi igitur commutatione, quid sibi semper similis improbitas manet? quid in contrariam virtutem haud vnquam mutatur? Caligini lumen vsitatè succedere: procellas à tranquillitate saepenumero excipi: & de­pulsa hyeme: vere nouo, nouum terris ornatum affer­ri videmus. Sed offusam omnium animis errorum ca­liginem, [Page 14] haud vllum mi Iesu veritatis lumen dispellit; saeuiores procellas, quibus miserè agitatur Christianus orbis, tranquillior aura haud vnquam excipit: & cum perpetua quasi hyeme omnes virtutes exarescere vide­amus, nouum tamen ver, quo rursus efflorescant vide­re non possumus. Ac certas quidem praescripsisti leges, vt orta omnia occidant, & aucta senescant. At nequi­tia, etiamsi tot secula in orbe permansit: nec ad interi­tum perducitur, nec ad senectutem vergit, sed perpetua florescit iuuentute. Omnia corrumpit, & ab omni cor­ruptione libera, ac seiuncta manet: ex humanarum men­tium errore, ex imbecillitate, ex naturae deprauatione proficiscitur, & cum virtutis robore assiduè confligit: & quod, miserrimum est, res fugacissima, rem fortissimam: res turpissima, rem omnium longè praestantissimam in fugam vertit.

Ac primò quidem inter omnes, qui operam Satanae haud obscurè nauant, principem locum obtinere vide­antur: qui fidem, perfidia: pietatem, horrenda nequi­tia: orbis ad Christum conuersi decus, barbara & im­mani feritate violârunt. Exitiabilis enim haec rerum hu­manarum pestis, quae pietati bellum aperte indicit: per­magnam inquinauit terrarum orbis partem: & rem Christianam in maximas angustias adduxit. Neque ta­men quiescit adhuc, sed domitis semper proximis, cum accessione virium fortior ad alios transit: & proximam quam (que) victoriam, instrumentum sequentis constituit: & quodcun (que) est in orbe sacrum, id penitus euertere co­natur. Ac alij horum hominum foelicitate, (si qua pos­sit esse in scelere foelicitas) permoti: è castris tuis Chri­ste assiduè transfugiunt: & afflicta virtute voluptatum illecebras: ac inanes fugacium bonorum vmbras, vera immortalitate, praestantiores iudicant. Sed hos homines, quoniam illibatae pietatis omnes simul partes oppug­nant, tu, tu vitiorum depulsor optime, fortiter euerte: [Page 15] vt quantis se inuoluant malis, qui cum coelo confligunt certo ab omnibus possit intelligi. Sed non magis mihi obest hostilis rabies, quám incensa aliorum malitia, qui cúm Christianos se dici, & haberi volunt: in violanda tamen Christiana fide, inexpiabiles fraudes concipiunt. Aperti enim hostes cauendo faciliús vitari possint: sed hoc intestinum, occultum, ac domesticum malum, non modo existit, verum etiam opprimit, antequam perspi­cere: atque explorare potuero. Hi autem non tam vi, quam scripturis a vero sensu detortis, scripturarum veri­tatem oppugnant: hi sanctitatis arma, ad sanctitatem peruertendam adhibent: hi lumine lumen obscurare contendunt: hi pij in flagitijs, innocentes in sacrilegis direptionibus, & dum effusas in omni intemperantia li­bidines consectantur, maxime continentes haberi cupi­unt: hi religionem, quam profitentur, reipsa cōtemnunt & fideles Christi seruos se esse iactant, cum quiduis po­tius quám Christiani appellari possint. Sed quoniam, sa­lutarem gratiam respuunt, iustitiae tuae seueritatem in­uiti sentiant. Meritissimó enim pereant, qui in pernici­em viuunt innocentium. Acerba sunt haec mala, & aeter­nis lachrymis deplorari debent: non nunc tamē primúm enata sunt, sed saepe antehac alijs aetatibus extiterunt. Verū oriūtur iam noua, quae videre ipse profecto sol co­horruit: & totus cōtremuit Christianus orbis. Reuocatus enim, ab inferis atheismus, nullam esse vim coelestem, aut numen diuinum multis persuadet. Cum atheistis E­picuraei scelerum foedere & societate coniuncti, res hu­manas casu volui, non consilio administrari contendunt. Ex orco suscepta Machiauelli soboles, nihil statuit esse impurum, quo libido expleri: nihil iniquum, quo po­tentia comparari possit. Pietatem vero, ad concilian­dum decus recte interdum simulari: sed si vitae commo­dis officiat, contemni prudenter, & recte irrideri iudi­cat. Humanas praetereá mentes, tam grauis hoc tempo­re [Page 16] veternus occupauit: vt omnes fere in scelere securi ob­dormiscant: & ad audienda dei iussa, vix vnquam exci­tentur. Qua malorum illuuie, si non tu, mi Iesu, terra­rum orbem quamprimùm liberaris, vniuersum certè ho­m [...]num genus in sempiternam miseriam decidet. De in­foelici enim Adami sobole, quid aliud vel sperare, vel praedicare conuenit, cúm quae solae erant in terris scholae pietatis, sintiam officinae vitiorum: cùm sacraria spiri­tus sancti, sint latronum speluncae: cum ordinis, & ve­nustatis domicilia sint claustra confusionis: cùm Syonis arces occupârit Babilonia foeditas: cū in castris Christi, Satanae milites versentur: cùm in omnibus fere ecclesijs languescat vera ecclesia: cum vniuersi deniquè Christri­ani, quem ore colunt, factis contemnant, & vita mori­bus, ac voluntate cum illis mirifice conspirent a quibus opinione, Iudicio, externa fide, professione, legibus, institutis dissident longissimè. Quod si qui sunt, qui ta­men pauci sunt, & numerari facilius quàm inueniri pos­sunt, qui polluenti omnia sceleri hoc tempore obsistunt: hi de optimis conatibus depulsi, pijs consilijs permulta semper obesse vident: & nec improbis multitudine, nec robore tenebrarum potestati, nec consilio Satanae se a­daequari posse intelligunt. Piorum enim si aduertamus numerū, non minùs eos ab improbis multitudine, quàm ab arboribus vites, a floribus rosas, a lapillis gemmas, ab impurissima argilla, puluerem illum vnde efformetur aurum, superari videamus. Salutis autem nostrae oppug­nator Satanas, in mille formas, ac species sese vertit, vt plurimos secum in perniciem trahat: & omnia potius perdere, quám vel solus, vel cum paucis perire cupit. Ea vero nequitiae est natura, vt cum oppugnatur, crescit: cùm in terram deijcitur, Antaei more vires resumit: cùm in omnium conspectu eius foeditas collocatur, permul­tos allicit in sui amorem. Et siue insectetur: siue fugiat, improuidis, & incautis semper creat pericula: & vt vic­trix [Page 17] perimit, ita victa funestum in nos miseros bellum instaurat. Sic implacabilis Satanae malitia, cum incredi­bili astutia, & fraude coniuncta: nimia scelerum sponte nascentium foecunditas: ingens eorum qui religionem oppugnant multitudo: piorum squallor, sordes, inopia, ruina, in nequitiae castra, ab ecclesia tua Christe permul­tas quotidie abducunt legiones.

Vt olim igitur laetari, & in hilares erumpere cantio­nes poteram, quòd mihi diu sterili, numerosa proles di­uina benignitate concessa fuerat: ita nunc orbitatem meam haud immeritó lugeam, & deplorem: quòd ex tot liberis, quos labore peperi, & magna solicitudine, ac cura educaui, tam paucos superesse videam, qui deo meo, piè, ac religiosè obtemperabunt. Sed vt Aegyptia­cus ille Pharao, Israelitarum paruulos, aut statim pe­rimi, aut in flumen deturbari iussit, vt gentem nimis propagatam vel deleret penitus, vel saltem imminue­ret: ita infestissimus mihi hostis Tartareus Pharao, abreptos mihi liberos assidue trahit in perniciem: & sobolem meam arenâ maris aliquando magis numero­sam, pauculis post messem spicis, & exiguae post vinde­miam racemationi similem facit. Hanc ob causam cum sanctissimo vate haud immeritò exclamem. Restat puella Syon, vt casea in vinea, vt tugurium in horto cucumerum, vt vrbs obsessa. Quod nisi praepotens mundi rector, reliquias no­bis conseruâsset, essemus paene vt Sodoma, essemus Gomorrhae similes. Sed quò grauiora sunt mala, quae seruos tuos Christe hoc tempore percellunt, eò clarius splendes­cet virtutis tuae lumen, si hominibus miseris, quos in­ferorum fauces iam oppressurae videantur, salutem, quam vehementer quidem optant, sed sperare vix au­dent, benigne afferes. Delectat enim magis, quae in medijs periculis affulget salus: & gratiora sunt auxilia, quae praeter omnium spem, atque opinionem afferun­tur. Sed externorum hostium, à quibus nihil vnquam [Page 18] boni expectabam, minùs me discruciat acerbitas: & occurro etiam interdum satis foeliciter impurae eorum malitiae, qui dum familiariùs me osculantur, crudeliter me vulnerant: & venenum permiscent cum salutaribus cibis. Verum cùm externam vim depulero, & contex­tas à domesticis declinâro fraudes: grauius tamen mihi adhuc, & periculosius certamen cum mea ipsius natu­ra restat. Omnes enim mei affectus cum ratione, ratio cum mente, mens cum sanctissima Christi mei volunta­te, de partibus quid loquar? tota mea natura, cum natu­rae authore, & parente deo sceleratè confligit. Ac ho­stiles quidem impetus vel fugiendo declinem, vel feren­do vincam: & quae malitiosiùs à domesticis texuntur, haud vllis nisi temere credentibus nocere possunt. Sed nimium mihi placent, quae affectus mei proponunt: & fucati etiam boni fallax quaedam species, in fraudes Ca­pitales saepenumerò me pellicit.

Illud quoque in hac re accedit incommodi, quòd dum naturam alo, alo etiam simul naturae morbos, & funestissimis hostibus subministro vires: dum vsitata mihi alimenta subtraho, ipsam illam, quam conseruare debeo, naturam oppugno, & ad labores subeundos ef­ficio tardiorem. Sed hanc naturae meae imbecillitatem, imbecilliorem quodammodo, & magis inquinatam Diabolus reddit: dum ingenita mihi, & innata mala, omnibus modis adaugere solet. Huius ego tam impor­tuni hostis, nec astutiam consilio rescindere: nec ma­litiam, innocentia mitigare: nec audaciam, modestia cohibere: nec vim, & feritatem, aut resistendo frange­re, aut cedendo placare possum. Pertentant praetereà constantiam meam varia mundi blandimenta, quae ho­mines prudentissimos à recto nonnunquam cursu depel­lunt. Haud parum mihi obstant, coniunctae semper cum vitijs perniciosae quaedam illecebrae, quae probrum ca­stis, labem integris, turpitudinem bonis, saepissime infe­runt. [Page 19] Obuersantur mihi denique ante oculos piorum sordes, & aerumnae, quae generosae mentis indolem ple­runquè frangunt: & permultos, ad labores subeundos segniores faciunt. In tam lubricis ergo vijs, quonam pa­cto sine prolapsione insistam? aut quo consilio declinem pericula illa, quae semper mihi imminent, & impendent? Qua vi retardentur tot hostium impetus? Et quanam ratione ê saeuissimis tempestatibus, ac procellis, ad por­tum diu expetitum perueniam? Quod est meum robur, vt perpetuò durem? aut quis finis, vt omnino perpetiar? Num saxeum mihi robur est, aut aeneum corpus, vt fran­gi non possim? Num ea vis, vt dispellam omnia quae ad­uersa mihi, & opposita quouis modo videantur? Tam periculosum ergo belli genus, annon meritò perhorres­cam: in quo vt cum extraneis, ita cum domesticis: vt cum hominibus nulla familiaritate coniunctis, ita cum amicissimis: vt cum omnibus alijs, ita cum meipsa per­petuò cogor dimicare? Externa si depellam mala, per­turbor domesticis: si laeta foris sit quies, intùs omnia sunt plena periculorum: si hostium insidias cautè de­clinem, circumueniar ab amicis: si splendidam de a­lijs victoriam reportem, à meipsa infoelix in seruitutem trahor.

Quibus malis, si minùs me permoueri dicam, solati­um meo dolori haud iustè possim expetere. Quid enim calamitatem deprecer, si nullo calamitatis sensu affi­ciar? aut terras iam relinquere quid tam ardenter cupi­am, si nullum mihi terrae dolorem apportent? Coelisne digna videri possim, si propter coelos res mihi charissi­mas non dimittam? aut Christum amare qua ratione vi­dear, si nullas pro Christo aerumnas feram? Ad liberta­tem peruenire qua fronte petit, qui sub duro seruitutis onere haud vnquam ingemuit? & ardenti virtutis stu­dio se esse inflammatum quonam pacto declaret, qui virtutis causa, nullas in vita hausit calamitates? ferreae [Page 20] profecto est naturae, qui in malis positus, dolorem non sentit: & ingenij barbari, ac iudicij profligati haud im­meritò haberi possit, qui in terris potiùs incognitis per­petuo peregrinari, quàm ad certas sedes ac domicilia peruenire cupit. Et siquis sit qui exilio mulctatus, de pa­tria non cogitat: Qui in mari fluctuans, ad portum ap­pellere non contendit: Qui bello oppressus, ab hostium potestate vindicari non desyderat; eum ego à communi hominum more, ab vsitata consuetudine, ab ipsa etiam natura abhorrere arbitror. Quod si infirma in hoc iu­dicari possum, infirmitatem meam confiteri iuuat: si mollis, haud occultabo molliciem: si in errore verser, rectiùs me patiar informari: si ab animi fortitudine, & constantia longiùs sim dimota, cuinam potiùs quàm Christo, morbos meos declarare conuenit? Is homi­num nequitia vehementer me discruciari perspicit: is à iactis mundi fundamentis, haud vnam mihi diem moerore vacuam, aut liberam à molestia il­luxisse intelligit. Et nunc certe, crescente indies ne­quitia concrescit dolor: nec priùs meae aegritudini, quàm omnium scelerum colluuioni finis afferetur. Quousque igitur mi Christe, quousque in hac la­chrymarùm valle exul morabor? Quando tot malis fessa, ad optatum quietis portum secundis ventis per­ueniam? Semperne lachrymas frustrà effundam? & sup­plices querelae haud vnquam audientur? Hei mihi quòd inter infestissimos hostes tam diu peregrinor: & quòd in Ke­darianis viuo tabernaculis. Vt nauis in alto fluitans, infi­nitis periculorum tempestatibus agitor, & ventos tu Christe non increpas, procellas non sedas, sed in tam lu­ctuoso rerum statu videris dormire. At vero quantis in malis verser non ignoras: nec miserae & amantis sponsae contemnis preces. Infinitam enim sapientiam haud quicquam fugiet, & qui immensae est potestatis à nequi­tia superari non potest. Aurium profecto sator, suorum [Page 21] querelas áudit: & formator oculorum, quae in terris geruntur, omnia collustrat. Iustissimus gentium punitor, de nequitia poe­nas sumet: & miseros, ac calamitosos subleuare, haud vnquam meus Iesus obliuiscetur. Quid ergo sponsam tuam Christe, tantis calamitatibus vexari sinis? Quid quotidiana tu­orum ruina non moueris? Semperne religionem im­probitas de loco depellet? Num pudorem libido, mo­destiam audacia, & rationem amentia perpetuò supera­bit? Quid domus tuae elegantiam, confusio peruertit? Quid sanctissima ciuitas funestis contentionum flammis deflagrat? Quid in virtutis schola docetur nequitia? Quid legum tuarum sanctitas ab hominibus pessimis impunè violatur? Quid quaeso vineam illam, quam ex omni stirpium genere delegisti, siluestres apri diuastant? Quid li­lium illud, quod ex omnibus floribus maxime adamasti, pro­cellis arescit? Quid in ea valle, quam laudibus tuis personare voluisti, castra tenduntur nequitiae. Quid in riuum, quem omnibus vndis praetulisti, omnium flagitiorum sentina con­fluit? Semperne Syonem, quem nomini tuo consecrasti, impu­rissimi homines polluent? Num simplicem illam, quam tibi nominasti columbam, rapacissimae Harpyae discerpent? Num ouem, quam tibi propriam, ac peculiarem esse voluisti, lupi vorabunt? Num denique populus ille, quem ex Orci faucibus vindicasti, in Orcum relabetur? Obuenient profecto haec omnia, nec vllo pacto prohiberi poterunt, nisi tu qui malorum es depulsor vnicus, crescenti indies sceleri quamprimùm occurras: & afflictae pietati certum tan­dem praesidium designes. Nam quod ego tot malis agi­tata, perniciem hucusque declinârim: misericordiae tuae, non meis viribus: coelesti gratiae, non meae sanctitati assignari debet. Sed vt bonitas tua mi deus, cùm adhuc non essem è luto, & argilla ad similitudinem tuam, & imaginem mirabiliter me effinxit: ita bonitas etiam tua, quae olim efformauit opera, perpetuo tucatur, & conseruet. Vt misericordia tua, cùm legis tuae immemor [Page 22] sceleratè deliquissem, omnia mihi peccata clementer ignouit: ita misericordia tua scelere me purgatam eò per­ducat, quò nulla vnquàm mali contagio permeare possit. Vt coelestis tua gratia, aeternam mihi foelicitatem lar­giri destinauit: ita gratia tua, quae certo proposuit, tan­dem aliquando praestet. Indigna sum fateor, quae haec petam, at non indignus tu, qui haec concedas. Nihil certe in me est, quod tantam beneuolentiam promereri possit: at tibi non deest quod poenitenti largiare. Impuritatis meae conscia, ad maiestatis tuae solium timidè, & diffi­denter accedo: sed quò plus est peccati, eò magis excellit gratia: & cum miseris, calamitosis, ac omni spe auxilij prorsus destitutis clementer succurris, benignitatis tuae opes multò clariùs & illustriùs splendescunt.

Bona illa, quibus circumfluunt improbi, sanctissime Iesu non peto. Honor, gloria, deliciae, potentia, opes haud quicquam mihi voluptatis afferunt. Nullas repu­diabo calamitates, quae non abducunt a virtute. Terre­nis rebus nec multùm oblectari, nec multùm perturba­ri possum. Nequitiam vehementiùs quàm grauissimos cruciatus metuo. Mori certe millies, quàm deo meo se­mel displicere mallem. Vnum est mi Iesu, quod vehe­menter peto: sponsae tuae desyderio, hoc vnum concede, vt ad aspectum tuum & amplexum post tot aerumnas perueniam. Qua in re, tametsi desyderio meo te cumu­latissimè satisfacturum confido: dum futura tamen mihi promitto, odioso eorum quae iam adsunt, perturbor statu: & quamuis cum amore timor haud optime copulari posse videatur: ardens tamen meus in Christum meum amor nimis me solicitam & timidam reddet. Hic amor languidam me prorsus & imbecillam efficit. Huius de­syderij magnitudo, sine maxima cura, me nunquam quiescere permittit. Nihil mihi in terris grauius accidit, quàm quòd a vitae meae solatio tam diu disiungor. Veni­ant mihi aduersa omnia, dummodò salutis meae autho­rem [Page 23] videam. Intorqueantur in me tela, sponte excipiam. Districtis in me gladijs ruant funestissimi hostes: occur­ram animosè. Opponantur mihi flammae: restinguam lachrymis. Obijciar fluctibus: amoris flammam haud vllae quidem aquae absument. Saeuiat in me vniuersus mundus, & mihi ac meis perniciem afferre, omnibus mo­dis Satanas contendat: calamitati, exilio, inopiae, mor­ti libenter me offeram, vt ad delicias meas Iesum, quamprimùm perueniam. Sed cùm perfectam tibi o­bedientiam praestare non possum, quamdiu naturae meae peccatum tenaciter adhaerescit: & adhaerescet na­turae meae peccatum, quamdiu ad peccandum miseram me, ac infoelicem Satanas stimulabit: & ad peccandum me allicere Satanas non desistet, quamdiu naturae meae imbecillitatem superari posse perspicit: & natura mea perpetuò deuinci poterit, donec omne, quod est in me caducum, ac mortale, immortalitatem adipiscatur: ate mi Iesu vehementer peto, vt famulos tuos tot malis attritos in eas tandem sedes perducas, in quas nec scelerum im­puritas, nec Satanae malitia vnquam potuit penetrare. Veniat quaeso dies ille, ille inquam bonis Iucundus, sed funestus improbis Iudicij dies. Audiamus hoc tem­pore clangorem coelestis tubae. Mutetur viuentium sta­tus. E sepulchris suscitentur mortui. Iustissima de omni­um vita, ac moribus feratur sententia. Perueniant pij ad expetitas sedes, & in Gehennam improbi vltricibus flâmis cruciandi immittātur. Veni ergo dulcissime Iesu: ad sponsam tuam amore languentem citò veni. Haud offendes imparatam. Emptum est oleum. Accensa lucet lucerna. O quàm libenter in nubibus tibi occurram. Quàm cupidè ad pedes tuos, pedes certe ob mea peccata clauis confixos me proijciam. Quanta cum voluptate osculabor salutarem illam dexteram, quae tenebrarum potestatem fortiter deuicit. Clauorum vestigia, & vul­nerum cicatrices lachrymis rigare vehementer Iuuabit. [Page 24] In specioso, & amabili tuo vultu, vultum meum Figam. Pulchritudinis tuae contemplatione Satiabo desyderiū: et in beatum illud Pectus, quod amoris flammas in pect­us meum spirat, perpetuò recumbam: vt euertantur im­pij, qui tam multos euerterunt, perpetua aequitatis ratio postulat: vt promissa veniat orbis renouatio, ipsa rerum natura, propter nos initio creata, & ob scelera nostra ex­ecrationi obnoxia cupidè expectat. Ego vero ipsa, vel quòd amanti mora grauiter displicet: vel quòd solatium infoelices quamprimúm inuenire cupiunt: dulcissimi Ie­su absentiam diutius ferre non possum. Prorogata enim expectatio mentem cruciat, sed vitalis arbor est, cum adsunt optata.

Christiana pietas inter domesticos quam apud extraneos grauiores re­perit inimi­cos.

Sed quoniam aduentum suum Christus, eam potissi­mùm ob causam tam diu distert, vt eós qui in omni ge­nere improbitatis audacius versantur, benignitate & pa­tientia ad salutarem poenitentiam inuitet: meas interim duco partes, filios meos a pernicie omnibus quibus pos­sum modis reuocare. Ac saepe quidem perfideles pasto­res, qui greges fidei suae commissos ad pietatem recte instruunt: per hominum eruditione praecellentium la­bores, & vigilias, qui editis in lucem libris, & virtutis pulchritudinem, & foeditatem vitiorum ante omnium ora, & oculos proponunt: per eorum etiam suspiria, & la­chrymas, qui ad debilitandas improborum vires auxili­um ècoelis assiduè petunt, cùm omni vt potui nequitia dimicaui. Sed iam vel quòd communem omnium hos­tem, vt a singulis, ita ab vniuersis oppugnari conuenit: vel quòd apud eos, qui non omnem penitùs excusserunt pudorem: nonnihil fortassis valebit moestae & calamito­sae matris dolor: vt ruentes in perniciem meos liberos, ad rectam viam faciliùs reuocare possem: praeceptiones cùm precibus, scriptiones cum tacitis animi votis: la­chrymas, & reprehensiones, & disputationes cum que­relis [Page 25] simul volui copulare. Quo labore quid boni fiet, certò affirmare non audeo. In malitia enim ita obfir­mantur multorum animi: vt laetiores fructus hoc tem­pore sperare, planè temerarium existimari possit.

Sed honesta cupienti, & alijs praeclara exoptanti, benigne aderit coeleste numen. Vt sacrosancti verbi se­men in spinêta, in saxêta in vias cuiuscunque generis viatorum tritas vestigijs saepenumerò decidit: ita spar­guntur interdum nonnulla, quae feraciùs solum re­periunt. Cum in agro domini, infoelix lolium & ste­riles auenae dominantur: foeliciores etiam simul nas­cantur fruges. Quibus maxime in locis versatur scelerum omnium turpitudo: in illis inueniam for­tassis aliquos qui salutem diligunt animarum. Non perdunt semper operam, qui in fluentem aquam pa­nem proijciunt. Quod si ex infinita pereuntium turba vnum retrahere, vnamque deo animulam lucrari pos­sim, amplissimos huius laboris fructus me cepisse iudicabo.

Sed inter omnia illa, filij charissimi, quae haud in­iustè à nobis hoc tempore deplorari possint: nihil a­cerbius iudicari debet, quàm quòd Christianae pieta­ti, inter domesticos, quàm apud extraneos inimici mul­tò grauiores existunt. Religionis enim sanctitatem il­lustriorem quodammodo, hostilis acerbitas reddit: sed omni dignitate priuat, fallax, & insidiosa quies: cum in vincula, in cruces, in flammas, in grauissima tormen­ta rapitur, incredibiles sui amores excitat: sed cum ab hominibus improbis defenditur, amittit plerunque venustatem, & decus: obtinuit olim victoriam, quoti­escunque in certamen processit: sed iam domestico­rum fraude, & perfidia tam grauiter debilitatur, vt o­mnibus in locis impietati cedat.

Quidnam in causa est quod qui ve­terem in re­ligionem pro­fitentur haud veterem am­plectuntur puritatem morum.

Quòd si inter eos tantum dominaretur nequitia, qui fidei castitatem spurcissimis opinionibus violârunt, & omnem cum pijs societatem reliquerunt: minimè mi­rum Iudicarem. Sed quòd qui sanctissimam religio­nem profitentur, haud sanctas ineunt viuendi vias: quòd in locis pietati consecratis impune exultat omne slagitiorum genus: quòd tam multi Christiani quorum opiniones respuunt, eorum facta imitantur: & quorum virtutes laudant, ijs vita, ac moribus se dissimillimos esse ostendunt; & mirum pariter, & indignum mihi sae­pe videri solet. Cuius tamen rei causam is admirari de­sinet, qui rectam hoc tempore pietatem verbis doceri: sed ad id quod docetur moribus exprimendum, pa­rum rectas adhiberi vias, diligentius animaduertit. A peccando homines, vel publicae disciplinae seueritate, vel priuata singulorum abstinentia, & Ieiunijs, vel pa­storum fide, ac diligentia foeliciter nonnunquam ab­duci possunt. Sed is mentium nostrarum error est, & ea deprauatio voluntatum, vt quae ad minuendas impro­bitatis vires quicquam valent, hoc tempore omnia repudiemus. Rationi repugnantes animorum affectus, nulla re magis quàm abstinentia reprimi, & coerceri patet. Sed quis est, qui vel priuatim Ieiunat, vel Ieiu­nia ab ecclesia publice indicta obseruat? quis non potiùs ad irritandam gulam terra, marique delicias quaerit? Deterrentur multi à flagitijs, dum homines sceleris a­pertè conuictos, nec in piorum societate retineri, nec cùm exclusi sunt, nisi peccata prius deplorârint, vllo modo recipi perspiciunt. Nos ad ea, quae corrupta sunt, scalpellum non adhibemus: nos mali contagio­nem latius indies serpere patimur: & dum in singulas partes clementes videri volumus, in totum corpus saeuitiam exercemus. Haud paucos à nequitia, fideles pastores, tum monendo, tum hortando, tum liberius e­tiam increpando retralu [...]nt: sed annon fere iam omnia [Page 27] funt plena mercenariorum? qui ne speratam merce­dem amittant, homines flagitiosissimos liberiùs affari timent: & quia timent, tacent: quia tacent, fugiunt: dum infoelices animulae in fauces incidunt lupi voracis­simi? Vt alia omnia, ita Christi inprimis ecclesiam do­mestica pace florere, & discordia tanquam flamma di­uastari, manifestius est quàm vt negari possit. Sed mul­ti iam contentionis, quàm concordiae authores haberi cupidiùs expetunt: multi opiniones, quàm fratres ar­dentiùs diligunt: & victoriam auidius quaerunt, quàm infirmorum salutem: multi perspicacem ingenij soler­tiam in rebus temere innouandis ostentare, quàm pijs maiorum institutis modesté parere longè putant glo­riosius.

Sed cùm haud vllum fuerit huc vsque tempus, quod non certa quaedam malorum genera infoelici foecundita­te peperit: nescio tamen quo modo fit, vt quae separatim antea diuersis aetatibus procreata fuerāt, ea simul omnia in Christianum orbem hoc tempore irrumpant. Cum primum salutare euangelij lumen terrarum orbi illuxis­set: statim ego, quae fausta mihi omnia, ac foelicia pro­mittebam, in hostiles gladios, in flammas, in grauissi­mas suppliciorum acerbitates incidi. Cùm autem omnia, quae ad innocentium cladem, ac ruinam, vel malitia ex­cogitare, vel audacia suscipere, vel vis, & feritas praesta­re, potuisset, non sine maxima aegritudine subijssem: de­cem quidem persequutionibus, tanquam funestissimis bellis vehementiùs agitata, ad foelicia Constantini tem­pora tandem deueni. Sed hac aetate tametsi minùs quàm olim in sanctorum corpora saeuiatur: haud minùs tamen hominum Christo vere seruientium animi, luctuosa pie­tatis ruina cruciantur. Non tam multi iam tyranni Chri­stianum nomen penitus delere conspirant: sed plures quàm vnquam antea simulatores, quod verbis profiten­tur, reipsa oppugnant. Olim Satanas, vt Leo in piorum [Page 28] perniciem feritate incubuit:

Dispulsae olim haereses ex orco in orbem reuo­cantur.

sed latenter nunc vt astutus serpens spargit nequitiae virus: & quoniam aperta cru­delitate haud multum profecit, varijs iam insidijs virtu­tis robur grauissimè labefactat. Quod si à Christo ex­cidere, quàm priuari diuitijs: mente cruciari, quàm corpore affligi: conijci in Tartara, quàm breues in ter­ris calamitates subire: multo grauius haberi debeat: tum certe hoc tempore, cùm tam multi diuitias reti­nent, & fidem amittunt: corpus delicatè curant, & neg­ligunt salutem animorum: & aeternos etiam cruciatus imprudenter accersunt, vt desituras statim molestias declinent: vehementior quàm vnquam antea persequu­tio grassari videatur. Olim cum coelesti benignitate a­liquantulum repressus esset persequutionis ardor, nefa­rios continuò errores, ad profligandam pietatem, per­petuus ille bonorum hostis inter Christianos profu­dit. Aetate autem nostra, vt nullum sit malum, quo non miserè Iactetur Christianus orbis, praeter persequutio­num acerbitates, quae me ac meos omnes grauiter af­fligunt: & praeter infinita prope scelera, quae superior aetas haud vnquam aspexit: in lucem ex orco retrahun­tur profligatae olim haereses: & tenebris diu sepulta er­rorum monstra, à foedissimo spiritu rursus animantur. Ac olim quidem, aliae haereses, alijs ita succedebant, vt non vno, & eodem tempore omnes oppugnarent pieta­tis partes: sed iam vt in orbe simul versantur, ita religi­onis Christianae totum simul inuadunt corpus. Quod verum esse, facilè intelligat, qui quaenam olim haere­ses in orbem irruperint: & quaenam hoc tempore, ab erebo, & profunda nocte excitatae sint, diligenter per­lustrabit.

Dispulsae olim haereses in orbem re­uocantur.

Qui olim extitêre haeretici, vel execrandi erroris ve­nena in viscera mea infuderunt: vel venustam sacro­sanctae disciplinae vestem mihi ademerunt: vel morum puritatem, innocentiam vitae, omnes officij regulas, [Page 29] & rectae rationis normas, atque praescriptiones vio­lârunt. Ad peruertendam coelestis doctrinae verita­tem, nefarij erroris venena potissimùm illi sparse­runt: qui vel vnam, & simplicem dei naturam, vel tres in natura vna personas negârunt. In hoc etiam numero comprehendantur, qui aeternum Dei [...], humanam sibi naturam non assumpsisse: qui ho­minum vitam, ac salutem Iesum, non ante Mariam virginem extitisse: qui humanam Christi naturam, à diuina post vnionem penitùs fuisse absorptam, vt vini guttam immensa prope maris magnitudo sta­tim absorberet: qui duas in Christo personas diuisas mansisse, & prorsus separatas, ita vt alius esset Dei fi­lius, alius Mariae virginis: & ne multa, qui vel tan­tas esse hominum vires, vt sine coelesti gratia per­fectam legi obedientiam praestare possint: vel in Christi morte ad redimendum genus humanum non satis esse efficacitatis docuerunt. Optimae illi disci­plinae resciderunt neruos: qui leges ecclesiasticas ve­nustatis, & conuenientiae causa institutas: qui in­dicta publicè ab ecclesia Ieiunia: qui eam, quae saepe mihi salutem attulit, episcopalem authorita­tem improbè violârunt. Honestos illi mores grauis­sime olim corruperunt: qui virtutem, & vitium in­ter res planè indifferentes comprehendi: qui pieta­ti consentanea sine laude praestari, & sine scelere scelus admitti: qui rectum, & improbum opinione, non natura distare: qui non foeliciorem esse illum, qui beatum, ac immortale numen religiosè adorat: nec deteriori eum versari statu, qui omnibus se fla­gitijs obstringit, spurcissimè affirmârunt. Omnium haereseων stirpem, & semen infoelicissimum Simo­nem Magum haberi conuenit: qui coelestem de v­na Dei natura doctrinam rescidit, & subsistentes in diuina essentia confudit personas, & flagitio­sam [Page 30] morum turpitudinem sine vlla dubitatione defen­dit, atque approbauit. Dixit se in monte Sina Iudaeis le­gem in Patris persona tulisse: tempore verò Tiberij, apparuisse in persona filij: postea se in linguis igneis spiritum sanctum in apostolorum pectora immigrâsse: Christum autem nec venisse, nec quidquam à Iudaeis pertulisse mali. Ex huius varia, & multiplici, & in omnes partes diffusa nequitia, quod aliud alius apprehende­rat: proseminatae sunt diuersae quasi familiae haeretico­rum, dissentientes eae quidem inter se, & multùm dis­iunctae, & dispares, sed immani tamen Christianae pic­tatis odio communiter omnes conflagrabant. Ex his Tritheitae, qui tres deos fingunt: Gnostici, Marcitae, Marcionitae, Manichaei, qui duos deos, & duo rerum principia statuunt: & Saturniani, Basilidiani, Cerdoni­ani, qui alium Iudaeorum, alium Christianorum Deum faciunt: & Aetiani, qui verum deum, qualis quantusque est, comprehendi posse dicunt: & Anthropomorphitae, qui corpoream esse dei naturam contendunt, purissi­mam illam aeternae maiestatis essentiam oppugnâsse vi­deantur. Tres in diuina essentia personas confuderunt. Sabelliani, qui vnam esse dixerunt in trinitate perso­nam, quae diuersis nominibus patris filij & spiritus sancti appellatur: Marcelliani, qui docuerunt nihil aliud esse trinitatem, quàm vnius & eiusdem rei, vt cerae extensio­nem: Arriani, qui negârunt patrem, & filium, & spiritum sanctum, vnius esse, & eiusdem naturae: Macedoniani, qui spiritum sanctum non deum, sed dei ministrum affir­mârunt: Hierarchitae, qui personas in trinitate esse vnius lucernae duo luminaria statuerunt: Metangonismonitae, qui finxerunt personas esse tanquam vasa, alia in alijs contenta, & tanquam pelles in sese implicatas. Diuinam Christo naturam ademerunt Cerinthiani, Ebionitae, Pauli Samosateni, Artemonis, ac Photini odosi foetus, qui Christum Iesum ante virginem Mariam extitisse [Page 31] pernegârunt. Hominis naturam, esse rem plane pollu­tam, & impuram, nec a seruatore nostro fuisse assump­tam docuerunt Ophitae, Cerdoniani, Marcionitae, Ma­nichaei. Christi corpus ex quatuor elementis & sy deri­bus fuisse compositum dixerunt Apellitae. Coeleste, & spirituale fuisse Christi corpus, non terrenum, & huma­num, affirmârunt Valentiniani, & Apollinaristae. Natu­rarum vnionem in Christo oppugnârunt Eutichiani, Ia­cobitae, Armenij, qui naturam humanam a diuina fuisse absorptam contendunt. Duas, & separatas in Christo mansisse personas affirmat faedissima Nestorij propago. Filium Dei, in filium Mariae in baptismo descendisse docent Manichaei. Diuinam repudiâsse gratiam vide­antur Pelagiani, qui eam esse Iactant humanarum viri­um perfectionem, vt coelestis medici auxilium haud ne­cessario requiratur. Et ne hanc sentinam diutiùs commo­ueam, ad expianda hominum flagitia minus efficacem fuisse Christi mortem, Ebionitae, Cerinthiani, & Naza­raei existimârunt: dum necessario obseruandas esse ve­teris legis ceremonias affirmarent: quas non tam carnaliter retinere, quam spiritualiter intelligere, ex sacrosanctis apos­tolorum praescriptis Christiani didicerunt. Ac tot modis Satanas, dimissam ê coelis Euangelij doctrinam, violare olim contendebat.

Sed vt synceram veritatis doctrinam, qua tanquam cibo maxime salutari recreor, & reficior, disperso erro­rum veneno corrupit: ita ordinis, & venustatis conser­uatricem disciplinam ê rebus humanis eijcere omni stu­dio laborauit. Impulsus enim ab eo [...] Aeri­us, nec presbyteris episcopos dignitate praeire: nec indic­ta publicè Ieiunia obseruari voluit. Omnibus vero hae­reticorū familijs hoc maxime videtur commune, quòd nefariam morum turpitudinem approbârunt. Nam Iu­dicio corrupti, plerunqùe etiam vita impuri existunt: & cum mentis coecitate, voluntatis deprauatio haud rarò [Page 32] copulatur. Modestiam, pudorem, & verecundiam ve­ritatis lumen excitat: sed in errorum nocte omnia flagi­tiorum genera, impunè, & liberè exultare solent. Ab impuris Satanae claustris nihil fere sceleris abest: at ve­rae quidem ecclesiae nota minimè fallax haberi debet, quòd supra naturam multa, sed nulla naturae legi contra­ria: quòd noua consuetudini, sed non opposita rectae ra­tioni vnquam probauit. Quae meorum quispiam hac de re scripsit, recitare Iuuat: nihil (inquit) in Christiana ec­clesia turpe, aut flagitiosum spectandum, imitandumqúe propo­ponitur: vbi vere dei aut praecepta insinuantur: aut miracula narrantur: aut dona laudantur: aut beneficia postulantur. Ad hunc modum, veteres haeretici doctrina venenata salutem mihi, & vitam penitùs adimere: funestis dissen­tionibus Christianam pacem, & concordiam labefacta­re: optime constitutam ab apostolis disciplinam, turbu­lenta ordinis confusione perfringere: & Christi munere, ac beneficio concessae mihi sanctitatis vesti sceleris, & nequitiae sordes aspergere, omni studio cupierunt.

Quae mala diuturnitate temporis haud quicquam im­minui: sed augeri potiùs, grauiorum malorum accessione, facile videamus. Veteres illi, nefarias de essentia diuina opiniones sparserunt: sed iam perditi planè homines, omnia quae traduntur de praepotenti numine petulanter irrident. Plures illi deos rebus humanis praesidere existi­mârunt: sed audacior iam impietas, nullam esse vim coe­lestem, & numen diuinum profiteri haud veretur. Non minùs execranda olim fuit eorum opinio, qui subsistētes in natura vna tres personas scelerate confuderunt. Sed quid? Annon aetas etiam nostra, similia vidit errorum portenta? annon extitêre permulti, qui tres in essentia vna personas, nouum idôlum, turrim Babel, deum ficti­tium, Satanae stratagema, Cerberū tricipitem, & tricor­poreum Gerionem (horresco referens) appellare mini­me dubitârunt. Sed impurissimos errores ab alijs in lu­cem [Page 33] reuocari quis mirabitur? cùm magni vir Iudicij E­rasmus, quem propter summum ingenium, & praestantem in omni literarum genere scientiam, amare meritissimò omnes debent, Arrianis se fauere haud obscurè interdum ostendat? Quòd de viro tam celebri minimè dicerem, si non permultos viderem eius authoritati nimium attri­buere. Verum eruditissimi hominis, capitalis praesertim error, permagnam errandi occasionem alijs praebet. Quis enim non id ratum habebit, quod ab authore tam lauda­to probari perspicit? Erasmi autem ego libros, vt non contemni: ita non nisi cautè, ac prudenter legi vellem. Habent illi, quod de Aegypto dixit Homerus, permulta bona: & habent haud pauca rursus admixta mala. Ego autem noxia cum vtilibus, & cum medicinis maximè salutaribus, errorum venena, simul hauriri nollem. Ac totum fortassis Erasmum reijci, quam totum approbari praestaret. Nefarias etiam de admirabili verbi incarnati­one opiniones, homines olim impurissimi seminârunt. Quas tametsi foeliciter dispulsas superior aetas vidit: ad dissipandas tamen omnes, quae supersunt, pietatis reli­quias ex Orco in terras redierunt. Nam si (vt contendūt multi) personalis vnio in eo consistat, quòd omnes diui­nitatis proprietates humanae Christi naturae accidentali modo attributae sunt: tum diuinitas Christo externa qua­dam ratione assistit, non [...] vnitur. Quod si ad­mittatur: duas in Christo naturas, & vnam personam quid temere credimus? quid verbum cum carne, deum cū homine substātialiter vniri inconsideratè affirmamus? Nam quae accidētario sunt coniuncta modo, haud vnam personam constituent: & quod extrinsecùs alteri assi­stit, id alteri hypostaticè adiungi haud vnquam recte di­cetur. Sed grauius ex his nascetur incommodum. Nam si vera sint ea, quae tam pertinaci studio multi defendunt: in eo tantum piorum salus, & vita, Christus à caeteris hominibus distabit, quod pluribus sit ornatus donis. Quod si approbatum fuerit, antiquos patres haud im­meritò [Page 34] reprehendamus, quòd Nestorio vera dicenti noluerunt assentiri. Sed reuocentur omnia, quae im­prudenter aliquando fuerunt instituta: & ab errore ad veritatem desciscere haud indecorum habeatur. Dis­putationes illas refellito doctissime Cirille, quae Nesto­rium, quasi vinculis constrictum, & colligatum tenue­runt. Poenitentiae tuae te poeniteat dilecte mihi Theo­dorete: quòd à Nestorio ad Catholicorum societatem permeare, honestum inprimis, & pium Iudicâris. De­creta tua rescinde Chalcedonensis Synode, quae homi­nem vera sentientem (si vera dicant huius opinionis amatores) à piorum societate eieceris. Atque si fas sit dici, nimis tu Christe Iesu fuisti crudelis, quòd hominis optimi linguam à vermibus arrodi voluisti. Nam do­centur apertè, quae Nestorius olim docuit: & quonam ille modo dei filium Mariae filio assistentem finxit: eo­dem plane modo diuinitatem Christo assistere conten­dunt homines permulti, qui errorum vindices sese a­cerrimos, & veritatis patronos maxime synceros esse gloriantur. Sed ab illis ego hominibus libenter scisci­tarer, totamne trinitatem, an secundam tantùm in tri­nitate personam, ex virgine carnem sibi assumpsisse di­cent? si secundam tantum personam fuisse incarnatam statuant: quid non ea, quae secundae personae sunt pro­pria, carni attribui dicunt? Nam cùm personalem vni­onem, in proprietatum communicatione consistere ex­istiment: cúmque non silio propria, sed tribus perso­nis communia attribui velint humanae naturae: huma­nam profecto naturam non tantùm à filio, sed à patre, & spiritu sancto fuisse assumptam, necesse est vt fate­antur. In Orcum igitur licet detrusus laetetur Sabellius: quam enim ille opinionem, vt filiolam amplectebatur vnicam: eam permulti non defendunt solùm, sed varijs modis adornant: vt tanquam bella meretricula impu­ros possit homines in nequitiam pellicere. Quid multa? qui carni Christi vbiquitatem, & omnipraesentiam [Page 35] barbara, bone deus, & monstrosa vocabula, sed barbarae, & monstrosae huic philosophiae inprimis accommodata attribuunt, germanos Eutichetis discipulos se esse de­clarant. Et quod maximè mirum haberi debet, qui non monachos modò, sed monachatum penitùs deleri cupi­unt: hi Monachi post homines natos teterrimi spurcissi­mos probant errores. Sic veteres quidem haereses, sed nouo more depictas, hac infoelici aetate renasci constat. Sic quas olim res pietati maximè infestas Diabolus per­spexit: easdem crebrò repetere, & scelerate renouare solet. Sic omnes Christianae doctrinae partes hoc tempore nefaria fraude, & perfidia oppugnari, quotidiana testa­tur experientia.

Sed quid? verane tantùm doctrina corrumpitur? an­non sancta etiam violatur disciplina? Id si ita esset, ex­terna saltem officia homines, maiori pudore, & mode­stia praestarent. Sed nimirum, vt cùm intùs fuerit corrup­tus vitalis humor, corporis etiam superficies necessario inficitur: ita cùm falsae doctrinae venenum in ecclesiam infunditur, perturbatio disciplinae sequitur, & magna confusio. In subuertenda autem disciplina, priscis ec­clesiae perturbatoribus, multi hoc tempore tam longè praestiterunt: vt veteribus illis, vel ad mala solerter excogitanda astutia: vel ad violandas res optimè con­stitutas malitia: vel ad repudiandum orbis consen­sum audacia defuisse videatur. Aerius huius factionis author, & princeps scelestissimus, si, quae in terris gerun­tur, in Orco persentiri possint: opiniones suas acriter defendi, non tam laetabitur fortassis, quam omni se ne­quitia superatum dolebit. Libera enim ille Ieiunia esse voluit, sed nostri admittunt nulla: presbyterum epis­copo dignitate adaequandum censuit: episcopatum no­stri à diabolo institutum contendunt. Deum nec scelere offendi, nec placari virtute, impuri olim haeretici do­cuerunt. Quam sententiam Christiani orbis Iudicio [Page 36] damnatam, hoc tempore Antinomi, & Libertini infoe­liciter defendunt. Haud pauci etiam, quòd varias, & discrepantes de religione opiniones vbique excitari per­spiciunt: omnem audacter religionem contemnunt: & morum irrident sanctitatem, & innocentiam. Quae per­suasionis foeditas in omnia se loca tam longè, late (que) dif­fudit: vt toto ecclesiae corpore vix quidquam syncerum deprehendi possit. Hanc generis humani labem graui­ter à multis fuisse refutatam haud vnquam pernegabo. Sed tamen quod res ipsa fateri cogit, necessario faten­dum est: virtutem laudari ab omnibus, sed misere in­terim frigere: nequitiam reprehendi, sed in rebus hu­manis longè latéque dominari. Nam cùm veteris dis­ciplinae seueritas publicè laxetur, & quae priuatim ho­mines in officio continere possint, ab omnibus repu­dientur: Virtutem tam eximijs orbatam adiumentis exarescere quis tandem mirabile Iudicabit? Mihi certè, qui ad virtutem adhortantur, & nullas subigen­dae carnis rationes admittunt, perinde facere viden­tur: ac si quis incorrupta sanitate frui cuperet, & ta­men humorum intemperiem nimia ciborum abun­dantia nutriret: aut si quis ignem, quem omni stu­dio restingui praecipit, infuso in flammas oleo adau­geret.

Maximis gentibus ob haereses pertinacius defensas gra­uissima sup­plicia deus inflixit.

Sic dispulsas foeliciter antiquas haereses, maioribus cu­mulatas flagitijs renasci: sic quae temporum interuallis disiuncta erant olim errorum portenta, coniunctim hac aetate in orbem irrumpere: sic ad pietatem euerten­dam, & veteres machinas adhiberi, & nouas insuper comparari fraudes: sic anteactis temporum spacijs se­paratim fuisse oppugnatas Christianae religionis par­tes, sed totum iam simul labefactari corpus manifesto patet. Ac certe, si quod verum est, fateri oportet, vete­res illos haereticos hi nostri, qui iam existunt, scelere, ac improbitate tam longe superârunt: vt nefarios er­rores [Page 37] illi concepisse, nostri peperisse: illi inchoâsse, no­stri perfecisse: sparsisse illi, nostri collegisse: illi ad ne­quitiam rudes, ac imperiti accessisse, nostri plures inue­nisse nocendi vias: improbitatem illi impolitam reli­quisse, nostri confirmâsse, vestijsse, & omnibus modis or­nâsse videantur. Quae scelerum illuuies, quàm luctuosas nobis calamitates afferet, etiamsi temerarium sit pro­nunciare de rebus venturis, haud difficile tamen mihi videtur certo augurari. Nam ob haereses pertinaciùs de­fensas, à iustissimo numine reiecta permagna terrarum orbis pars, quanta iam nobis impendet supplicij magni­tudo, palàm, & aperte clamat. Non mutatur voluntate coeleste numen: nec quod semel condemnauit, vnquam probabit: vt nec virtuti irasci, ita nec nequitiae fauere po­test, nec salutarem, quam promulgauit doctrinam, im­punè violari patietur. Sempiterna Iustitiae natura hoc postulat, vt qui in simili sunt culpa, consimiles omninò poenas subeant: & hoc Iuri, hoc aequitati, hoc rectae ratio­ni maximè conuenit: vt grauoribus peccatis grauiora supplicia decernantur.

Quo vehementius a vobis peto liberi suauissimi, vt quo in statu versentur res vestrae, diligentiùs ponderetis. Cùm enim ob impurifsimos errores pertinaciùs defensos tot validas gentes, tot praeclaras ciuitates, tot loca pie­tati consecrata euerti constet: sempiternam vobis futu­ram impunitatē, nolite, nolite filij mihi multo charissi­mi temere existimare. Quod si flagitiosis tantum haere­seων authoribus poenas, quas commerentur, infligi vide­derem: haud tam magnum ea res mihi dolorem afferret. Sed illud est, quod dies, ac noctes me cruciat: illud est, quod a metu nunquam libere me respirare sinit: quod omnes, qui nefarijs opinionibus assensi sunt: omnes qui funestum hoc malum, cùm prohibere potuissent, latiùs manare permiserunt: omnes, qui ex tam multiplici opi­nionum varietate haud contraxerunt molestiam: omnes [Page 38] item respublicas, quae tantorum scelerum domicilia, & quasi officinae extiterunt:

Quae alijs ob nequitiam iustictae sunt [...]oenae, nobis imminent atque impen­dent.

& vnà cum rebuspublicis, in­nocentes interdū, ad quos nulla peruasit mali contagio, tanquam corrupti corporis partes integras, communi clade concidisse video. Quam Iudicij diuini seuerita­tem, ante oculos mei filij, vobis semper obuersari vellem. Eo enim pacto & nequitiam, & nequitiae foetum, ac so­bolem poenam facilius declinetis. Quod si vobis, aut exilium, aut mors, aut paupertas, aut nuditas, aut fa­mes immineret: minus animo commouerer. Nam qui corpore moriuntur, & anima viuunt: qui priuantur opi­bus, & retinent virtutem: qui fidei causa ê sedibus suis sunt eiecti, & Christo Iesu constanter adhaerent: qui ci­borum inopia laborant, & saturantur coelesti manna: qui sordidis sunt induti vestibus, & Iustitia praeclare vesti­untur, omnium mihi videntur longe beatissimi. Illud magis vereor, filij charissimi, ne mentis caecitate, ne ig­noratione numinis, ne sacrosancti verbi penuria, ne vir­tutum naufragio, non Iactura opum, ne separatione po­tiùs â gratia, quàm vel morte, vel exilio admissa vobis flagitia vindicentur. Nefarios enim errores error inter­dum sceleratior punit: & grauissima nequitiae vindex est ipsa nequitia. Vtinam vero inanem esse hunc meum ti­morem ipse rerum euentus declaret. Vatem enim fal­sam, quam veram calamitatum praenunciam me haberi: & temere, ac imprudenter de futuris augurari: quam ex malorum praedictione sapientiae laudem assequi mal­lem. Sed vt illam Priami Cassandram praenunciâsse sem­per vera, sed a ciuibus suis haud vnquam approbatam fuisse dicunt, quòd tristia, acerba, & patriae maxime ca­lamitosa semper praediceret: ita plurimum vereor, ne Iucunda, quàm salutaria: mendacia bellè depicta, quàm vera cum asperis, & acerbis permista maiorem vobis voluptatem afferant: & ne quod euenire nolletis, id nunquam putetis euenturum. Sed profecta cùm coele­stis [Page 39] Iudicij seueritatem, quae vt omnem hominum nequi­tiam, ita ad violandam fidei puritatem fraudes perfidè excogitatas grauissime vindicare solet:

Hortatur li­beros eccle. vt alienis sal­tem periculis moniti ab omni scelere abscedant.

cùm nefaria fla­gitiorum monstra, quae liberiùs inter Christianos, quàm inter apertos pietatis hostes, & audaciùs volitant: cùm ipsius nequitiae naturam, quae tanquam miserabile in­cendium, ex aliarum rerum euersione vehementiùs cre­scit, & nisi omnia priùs dissipârit, haud vnquam restin­guetur: cùm permultas vrbes, & gentes potentissimas, ob peccata minora, â Iustissimo numine reiectas animad­uerto: ne consimilis vobis obueniat calamitas, saepe & multum pertimescere soleo.

Quid enim dicetis? aut quam tot sceleribus afferetis defensionem? Num quod coeleste numen a vobis requi­rit ignoratis? hoc quidē non veniam vobis cōciliabit, sed augebit culpam: cùm in eius, quod intelligere potestis, amplecti debetis ignoratione, contineri videatur max­unum scelus. At ecclesiam suam deus haud penitùs dis­sipari permittet. Est id certe verum: sed tamen nulli, vel familiae, vel ciuitati, vel genti se astrinxit. Haùd vnquam me penitùs superabit potestas inferorum: sed in lunae modum varias patior, & accretiones, & diminutiones luminis. Et profecto si non breui repressae fuerint nequi­tiae vires: sy luas ego, & solitudines, & loca maximè de­serta rursus cogar repetere. Ciuitatum nullus me amor capit: in tectis, & aedificijs diutiùs versari non libet: in magna hominū frequentia haud vllam expecto pacem: montes mihi & lacus, & carceres, & voragines sunt mul­tò tutiores. Quid ergo? perpetuone vobis se futurum prae­sidio deus promisit? esto, sed eam arbitror â vobis cōditi­onem requirit, vt Iustè, innocenter, ac pié viuatis. Si foe­deris conditionem impié negligitis: tum foederis fruc­tum ad vos peruenturum qùid stultè speratis? Locine cu­iuspiam sanctitas animos vobis attollit? Sed quo demum loco securi esse possitis, cùm nec Adamum paradisus â [Page 40] nequitia:

Exempla coe­lestis irae in nequitiam.

nec â ruina Satanā ipsum coelum tuebatur. An vero illud charissimi silij maiorem vobis audaciam af­fert, quod cū tam multi sint reiecti, nonnullas Christiāae fidei reliquias adhuc retinetis? sed hoc confidentiam vobis imminuere, non timorem auferre debet. Neque enim tuti estis à periculo, cum flammis deflagrant vicinae aedes: & quae peccata grauissime in alijs vindicata fuisse constat, ea vobis mei filij haud impunè dimittentur. Vellem ego, vt maximarum ciuitatum, quae quòd pie­tatem repudiabant, à Christo sunt repudiatae, calamito­sas ruinas: aut si adhùc sub Mahomete manent, ruina omni acerbiorem eum ipsum, in quo iam versantur sta­tum, ante oculos vobis ponatis. Ita enim quid vobis sit agendum, alienis forsan periculis edocti, rectius intelli­gatis. Cuinam in orbe ciuitati, maiora concessit deus quàm Hierosolimis? Sed ô duras eorum mentes, qui peccare non metuent, cum locupletata olim tot bonis Hierosolyma, & irae coelestis, & infoelicitatis humanae monimentum manere perspiciunt. Nulla vnquam ci­uitas sacrosanctam Christi doctrinam, aut libentiùs ac­cipere, aut constantiùs tueri, aut laetiùs alijs propagare mihi visa est, quàm Christianorum altrix Antiochia. Sed heu nihil est in rebus humanis stabile, nihil firmum: nam Christo repudiato nobilis Antiochia, Mahome­tem, vt magnum magni dei prophetam colit. Collustra­te, si lubet, illustrem Ephesum, quae â Paulo primum ad fidem conuersa, & â Iohanne apostolo postea confirma­ta, clarissimum pietatis domicilium diu permansit. Sed hic aeternae lamentandi causae nobis afferuntur. Nam ni­hil iam in Epheso praeter violatae religionis misera vesti­gia, & barbarae foeditatis indicia certissima videre pos­sumus. Ab Epheso, si placet, migremus Alexandriam. Hic etiam omnia nobis dolorum plena occurrunt. Nam quae olim ciuitas humanitate insignis: optimis artibus exculta: religione clara: episcoporum praestantia, & sanc­titate [Page 41] foelix, inter omnes, & beata haberi poterat: ea iam immanitate barbara: errore caeca: scelere turpis: & Mahometica superstitione coelo, terraeque inuisa Iudicetur. Relinquamus alias orbis partes: & perlu­stremus Eurôpam. Hîc enim permultae nationes manus nobis tendunt: & vt destinatas sceleri poenas cautè de­clinemus, miseria sua monent. Sed si in scelere persista­mus, foelicia quonam iure nobis promittamus sata: cùm orbis lumen Graeciam, & Graeciae lumen Athenas, ob spretam indigne Christianam pietatem misere con­cidisse: cúmque ingens quondam Christianorum decus Bizantium, non tam nouorum dominorum saeuitiam, quam improbitatem veterum inquilinorum adhuc luge­re videamus. In hac tristi virtutum clade, ac ruina super­sunt nonnulli, qui Christianos se esse, & haberi volunt. Sed vtinam hos verè meos appellare possem. Permulta enim mala ê vicinis Turcis contagione quadam hauri­unt: & quod Menelao è Troia redeunti dixit Tynda­reus [...], dum inter Bar­baros diutius versantur, ipsi plane fiunt barbari. Nam vt qui omnibus horis aliquid atrociter fieri vident, aut au­diunt, etiamsi natura sunt mitissimi, assiduitate tamen molestiarum sensum omnem humanitatis amittunt: ita Christiani illi, qui immania Turcarum facinora assiduè perlustrant: ab auita, & prisca Christianorum degene­rant innocentia: & in Turcicam feritatem paulatim dilabuntur. Atque vt eloquentia è Pi [...]aeo euecta, cum multas gentes peragraret, salubritatem, & sanitatem Atticae dictionis continuò perdidit: eodem planè modo religio, cum Mahometica foeditate permixta, & barbaris quibusdam oblita moribus, sibijpsi quo­tidiè facta est dissimilior: & prioris puritatis vix te­nuem vmbram aut imaginem retinet. Quod si quis in­iustius dictum putet, inspiciat is epistolas à Bizan­tij patriarcha ad Germanos quosdam missas: & siue [Page 42] rerum sanctissimarum intelligentiam requirat: siue e­legantiam orationis: inter ipsos Graecos nihil veteri Grae­cia dignum reperiet. His exemplis quàm inuisa deo est omnis impietas, manifesto declaratur. Quae seuerita­tis diuinae exempla ante oculos vobis semper collocari vellem: vt â scelere eo pacto deterreri possitis. Nam si ad recte agendum, allicere vos non possit, admirabilis virtutis pulchritudo: â nequitia tamen, vt spero, poe­narum acerbitas vos deterrebit: & quas poenas, si non à scelere quamprimum abscedatis, haud iniuste expecte­tis: ciuitatum olim florentissimarum tristes ruinae cer­tissimè ostendunt.

Sed cum intestinis Christianorum dissentionibus, o­riens misere deflagraret: laeta, ac foelici inprimis pace occidens fruebatur. Christianae enim fidei constantiùs adhaesit: & susceptos in oriente opinionum errores, pru­denter omnino depulit. In sacrosanctis namque pieta­tis negotijs, simplicem modestiam, non pugnaces dis­putationes: synceram fidem, non curiosam perquiren­di libidinem, adhibendam censuit. Verum cum ponti­fex Romanus, cuius authoritas propter vrbis amplitu­dinem, in occidente valuit semper plurimum, non fe­rendam in ecclesia potestatem sibi vendicaret: cúm­que propter eum quem opinionis errore sibi effinxit principatum, Iura omnia diuina, & humana peruerte­ret: religio quidem Christiana, ad id vsque temporis splendida, & magnifica, in hac terrarum parte paulatim imminui, & labefactari coepit. Ac vt me ex antiquis se­dibus, ac domicilijs, Mahometis perfidia in oriente de­pulit: ita tumida praesulum ambitio, in occidente gra­uiter vulnerauit. Illa ferro, & facibus me vbique perse­qunta est: haec impurissimis aspersit sordibus. Illa salu­tem mihi, ac vitam penitus adimere voluit: haec fune­stam mihi intemperiem attulit: & omnium fere mor­borum causam.

Sed cum infinitis prope malis affecta, & afflicta de­cumberem:

Susceptis in oriente haere­sibus occidens diu obstitit.

cúmque Sacrosancti Iuris antistites, qui soli remedium mihi salutare afferre potuerant, vel ambitio in alias curas abriperet: vel veternus occuparet: coelesti benignitate excitati sunt permulti, praeclara virtute vi­ri: qui omni me aegritudine relcuare summè cupierunt. Quorum laudes, tametsi nulla vnquam obscuratura sit obliuio, quòd grauiter corruptam religionis puritatem, pristinae elegantiae, ac nitori restituere strenuè laborâ­runt: in nonnullis tamen rebus, quod de beatissimis a­nimabus minimè dicerem, si saluo officio reticere pos­sem: labuntur aliquantulum: & communi tenentur cul­pa erroris humani. Ita enim episcoporum ambitionem, superbiam, negligentiam, caecitatem, imperitiam, ac stu­porem reprehendunt, vt episcopalem interdum ordinem oppugnent: ita superstitionem condemnant, vt permul­ta simul tollant religionis ornamenta: ita vitiosas partes abscindunt, vt labefactent maxime integras: ita paleam eijciunt, vt optimum quando (que) frumentum repudient. Perinde quasi nec in mentis caecitate naturae lumen af­fulgeat: nec ab hominibus improbis salutares vnquam leges ferantur: nec in perturbato ecclesiae statu vlla sa­nitatis vestigia superesse possint. Sed cùm horum virtu­tes sempiternis laudibus efferri, casus vero, & prolapsio­nes, quae sanctissimis viris quando (que) obueniunt, labori­bus pro pietate fortiter susceptis obliterari oporteat: importuna tamen quorundam temeritate factum est, vt clarissimorum hominum errores, ac naeuos, quos omni­bus modis occultari cupio: inuita, & reluctans palàm improbare cogar. Permulti enim hac aetate, in eo potis­simum quòd omnia antiquitatis instituta contemnunt: veros, & germanos optimorum hominum discipulos se esse Iactant. Quorum tamen virtutes negligere: vitia verò, quae naturali infirmitate in sanctissimis hominibus quandoque reperiuntur, peruersè imitari videantur. [Page 44] Atque hi quidem omnium, quae vel vetustate sunt col­lapsa:

Pontificum Romanorum, & aliorum praesulum negligentia, ambitione, scelere, reli­gio in occi­dente fuit grauiter inquinata.

vel incuria quadam humana in res ecclesiasticas obrepserunt, reformatores optimos se haberi cupiunt. Sed dum vitiosa mihi penitus adimere statuunt, saluta­ria abscindunt, & maximè necessaria: dum inutiles mihi humores perpurgare sibi assumunt, sanguinem e­ijciunt, & spiritus vitales: dum aspersas mihi sordes e­luunt, ab ossibus carnem, & à carne cutem, crudeliter diuellunt: dum nouam deni (que) disciplinae ideam mihi af­ferunt, veteris inferunt disciplinae perturbationem. Quae dum praestare cupiunt, quòd antiquitatis canitiem, sibi penitus aduersari perspiciunt: sacrosanctam in omnibus antiquitatem contemnunt. Ab optimis synodis opinio­nes suas condemnari animaduertunt, hanc ob causam, synodorum imminuunt authoritatem, & pondus. Patres non probant, quòd eam, quam effingunt disciplinam, vt spuriam, & illegitimam ab illis repudiatam vident: & quod omnium absurdissimum haberi debet, cùm nulli ferè veterum credunt, sibi tamen in omnibus credendum esse clamant.

De his potissimùm reformatoribus necessario mihi hoc tempore conquerendum duxi. Quamuis enim exi­stunt fortassis alij, qui plura pietatis mysteria oppug­nant: grauiora tamen vix vlli mihi damna inferunt. Vt homines enim rerum imperitos facilius alliciant in fraudem: incredibili quodam pietatis studio se flagrare simulant: & actiones maxime nefarias ementita virtu­tis specie obducunt: & quae ad innocentium perniciem effundunt, dulcissimo melle circumlinunt, vt haustum auidiùs errorum virus in viscera mea facilius diffunda­tur. Tam varia autem mihi bona verbis exoptant, vt tanquam inimici penitùs repelli non possint: sed tam atrocia etiam mala afferunt, vt in amicorum numero eos habere, inconsiderata plane sit temeritas. Egregiè simulant pietatem, vt maiorem sibi authoritatem con­quirant: [Page 45]

De reforma­toribus illis, qui dum cor­rupta reseca re sibi assu­munt: bona illa quae ec­clesia prius habuit mali­tiosè adimūt.

& quam adepti sunt authoritatem, ad violan­dum pretatis decus conferunt. Vitia satis acriter inse­ctari solent, sed virtutis interim incîdunt neruos: virtu­tem verbis haud rarò magnificè exornant, sed reipsa a­lunt, & confirmant nequitiam. De veritate satis splen­didè quando (que) disserunt: sed impuros opinionum sua­rum sequuntur errores: reformationem mihi necessari­am esse affirmant, sed praestantissima amputant orna­menta venustatis. Ad ea quae maxime laborant sananda se accessisse dicunt, sed integra tollunt cum inquinatis: nec tam corrupta resecant, quam syncera conuellunt, & euertunt. Ita vt eos ad partes maxime integras scalpel­lum adhibere: & carnificinam potius, quàm medicinam facere, haud immeritò quis affirmet. Quid me igitur miserius, aut si in Christi sponsam non cadit miseria, quid me laboriosius vel dici, vel fingi potest: quae Turcarum immanitate ex oriente eiecta, & infinitis malis in occi­dente deformata, inter eos ipsos qui vtilitati meae, in o­mnibus se optimè consulturos dicunt, vel perpetuam ae­gritudinem pati: vel remedia admodum saeua, & ipsis morbis longe grauiora sustinere cogor? Nam vt omitta­mus loqui de illis haeresibus, quae omnes pietatis partes oppugnant: in hac terrarum parte, vix vlla est regio, quae non vel superstitione grauiter laborat: vel cala­mitosae huius reformationis sentit incommoda. Or­bis honos Italia, ipsaque togatae gentis grauitas tan­topere â veteribus celebrata, & vrbium mihi om­nium Roma olim charissima, ab antiqua puritate excidit: & inquinatam religionem pertinacius tueri, summum religionis opus esse Iudicat. Vetusto errori Hispania, quam quaeuis alia natio veritati constantius adhaeret: & quod miserius est, praestantissimo virtu­tis ornamento nequitiam ornat. Quae hostiles nun­quam acies pertimuit inuicta Germania: intestinis de religione dissentionibus vehementer frangitur. Funestis [Page 46] ardet bellis bellicosa Gallia: & religio, quae coelesti quadam charitate humanas mentes copulat, & coniun­git, omnium iam contentionum habetur semen, & cau­sa. Ecclesias suas probe se admodum reformâsse Belgae Iudicant: quòd consecratas religioni opes in impuros vsus transtulerunt: & quòd ministros diuitijs virtu­tem praemijs, praestantissima ingenia, si ad ecclesi­astica accedant negotia, omni spe honoris priuâ­runt.

Sed cùm in omnibus fere terrarum partibus, varijs incommodis grauissimè agitarer, ita vt locum vbi tutò requiescerem, vix vspiàm reperire possem: miserta est calamitatum mearum, humani generis decus, ac deliciae princeps Elizabetha: & quod nulla vnquam obscura­bit obliuio, clarissima virgo, & parens patriae, mihi, & virgini, & matri piorum stabilem in Anglia sedem, ac domicilium concessit. Qua quidem re tametsi maxi­mam mihi vtilitatem attulit: ad hanc tamen metam non adhaesit praestantissimae principis diuina virtus: sed longius est progressa: & beneficia mihi, si numerum spectemus, tam innumerabilia: si magnitudinem, tam praeclara detulit: vt post Constantinos illos, & Theo­dosios, neminem vnquam religioni Christianae synce­rius fauisse: nec (quod Esaias vates olim praedixit, erunt re­ges nutricij tui, & nutrices reginae) vnquam certius quam hoc tempore, in Anglia gentium mihi omnium longe charissima impletum esse, Iure possim affirmare. Sed de admirabili principis post homines natos clarissimae, in foemineo praesertim sexu constantia: de inusitata, in molli, & delicata virginis natura, magnanimitate: de incredibili, & in ipsis viris vix vnquam reperta pruden­tia: de coelesti in hostes maxime nefarios misericordia: de singulari illa, quam in summa potestate adhibet, om­nium rerum moderatione, & modo: non est hic locus, vt multa dicantur: neque plura tamen dici possunt, [Page 47] quàm & perspicit, & admiratur Christianus orbis. Illud vero, quod causam meam praecipue attingit, tacitè nullo modo praeterire possum: quòd debilitatam grauiter ec­clesiae diciplinam, ad pristinam integritatem reuocan­dam curat: quòd erectos ê suis sedibus homines pios fo­uet, ac sustentat: quòd omnia quae agit, vna sanctitate dimetiri solet: quòd regium sceptrum, non aliam ob causam sibi commissum putat, quàm vt afflictae ecclesiae hospitium constituat. Sed cùm huius principis virtute, ad eum res Anglicanae peruenissent statum: vt singuli prope ciues, religiosi sacerdotes: & totum regnum, con­secratum deo templum: & ipsa etiam reipub: forma, coe­lestis quaedam [...] esse videretur: tantis continuo bonis Daemon inuidit: & pietatem, in alijs terrarum partibus vehementer afflictam, laetam in Anglia, & ala­crem florere, grauiter & acerbe tulit. Cum autem Eliza­betha imperante persequutiones excitare non posset, & Christianae doctrinae veritatem, quam diu praedicatur e­uangelium, & quatuor synodis integer habetur honos palàm rescindere, ac labefactare desperaret: noua statim consilia excogitauit: & nouas iniuit fallaciarum vias: & pietatem, quam nequitiae telis vulnerare non poterat: ip­sa pietatis armatura euertere laborauit. Sacrosancta enim scripturarum oracula, citari simul, & â vero sensu distor­queri: Christianam religionem verbis magnifice laudari, & reipsa contemni: lumine lumen de loco depelli: & per eos qui synceram reformationem assidue exposcūt, om­ne mihi decus auferre tentauit.

Sed quod potissimum reformationis genus in Anglia stabilire contendit? Non aliud quàm quod inchoauit olim per Aerium: & hac aetate in multis Europae parti­bus, ad incredibilem pietatis Iacturam collocauit. Nam primo quod diuitijs effoeminantur multorum animi, & ad res praeclare gerendas segniores fiunt: ecclesiasticas o­pes in profanos vsus transferendas Iudicat. Infinita epis­coporum [Page 48] ambitio grauissima rebuspub: detrimenta in­tulit: episcopalem igitur ordinem penitus rescindi postu­lat. Qui dignitate alijs in ecclesia, praecellunt, fratribus suis violenter interdum dominari, non legitime praeside­re solent. Sed quam aptum huic malo remedium com­parat, dum ministros omnes, authoritate aequales esse praecipit? Vetustae disciplinae non nullas fortassis labecu­las temporis diuturnitas aspersit: id incommodum vt de pellat prouidus malorum depulsor Satanas purissimum sanguinem cum humoribus corruptis: laetissimos palmi­tes cum vitiosis sarmentis simul remouendos censet. Haec vt efficeret duo potissimum hominum genera ex­citauit. Quorum alterum insolens, superbum, elatum, inuidum, inflammatum malitia, nullos dignitate superi­ores pati potest: alterum iniustum, rapax, auarum, alie­na diripiendi studio incensum, ruina mea magnum, & inopia opulentum esse studet: vtrumque vero cupidum rerum nouarum: inimicum otij: abhorrens â pace: in per­turbatione disciplin veteris, optimam ecclesiae guberna­tionem: in turbulenta confusione, ordinis venustatem & elegantiam: in sacrilega rerum ecclesiasticarum direpti­one, sanctissimam reformationem, contineri statuit. Ac priores illi, è malitiae armamentario tela petunt: poste­riores hi qui praedones rerum ecclesiasticarum rectissime appellentur pugnant potentia. Illi concionibus, & libris ad seditiones concitandas accommodatis, vetustam dis­ciplinae formam labefactare contendunt: hi illorum dis­putationibus maximam afferunt authoritatem. Illi ep­iscoporum authoritatem imminui cupiunt: hi inuadunt opes. Illi nonnullam religionis curam prae se ferunt: hi in eam potissimum curam incumbunt, vt ministrorum ca­lamitate ad honores ascēdant. Illi in diripiendis ecclesiae bonis, alienae libidini, tanquam mancipia sordidissima, vel tanquam instrumenta vix animata subseruiunt: hi quae cunque in homines sacris deuotos malitia cōminisci [Page 49] poterit, vehementer probant, vt si minus iustā, at specio­sam sacrilegij causam habere possint. Cum igitur impura haec puritas, & deformis reformatio è malitia, & Orco su­scepta, ab auaritia, & inexplebili diripiendi libidine au­cta, & confirmata fuerat, quid tandem boni efficiet? aut foelicem quonam pacto rerum tam malarum catastrophē speremus? Ego certe, vt eius causam detestor: ita perhor­resco exitum. Nam si stabili nondum sede collocata tan­tum mali effecerit: cum veterem disciplinam de loco depulerit, quem tandem relinquet virtuti locum?

Sed quum latius assidue serperet reformatorū nequi­tia: & vel rerū malarum natura, quae haud vnquā ita pos­sunt reprimi, vt non sponte semper crescant: vel bonorū timiditate, qui ad concertationes non nisi inuiti, & relu­ctantes accedunt: vel imperitorum imprudētia, qui quos orationem piorum imitari vident, eos facta quoque imi­taturos putant: vel multitudinis leuitate, & inconstantia, quae quod recentissime affertur, auidissime semper arri­pit, permultos in Anglia defensores inueniret: tempore quidem maxime opportuno, praestantissimi vir Iudicij, eruditionis, prudentiae, pietatis Whitegiftus grauiter mi­hi perturbatae opem attulit: & quae à reformatoribus ad minuendū veteris disciplinae decus iactari solent, doctis­sime refutauit. Verum haec impura hominum labes, cum in terram, cuius soboles haberi debet, deiecta esset, An­taei more noua quadam ferocia communita surrexit: & tametsi non robur pro victoria, perpetuam tamen pro fa­ctione pertinaciam resumpsit. Sed coelestis prouidentiae lumen, in eo mirabiliter mihi affulgere visum est: quod doctissimum hunc Whitegiftum, ad illustrem in Anglia dignitatem euexit: vt quam causam, cum ferè priuatus adhuc esset, scriptis, & argumentis praeclarè defende­rat: eandem in archiepiscopatu collocatus, maiori au­thoritate tueretur. Et nunc acceptam à maioribus disci­plinam, tam constanter defendit, & tam fortiter homi­num nouitati studentium retardat conatus: vt cùm sin­gularem eius pietatem animaduertam: veterem mihi [Page 50] Athanasium, diuino munere, & beneficio restitutum pu­tem. Eandem tu causam, praestantissime Elmere, cum Whitegifto simul defendis: & hanc ordinis, ac venustatis corruptelam ex rerum humanarū finibus dimouere stu­des. Hac de causa impulsi malitia reformatores nostri, qui recte loqui nunquam didicerunt: omnibus maledi­ctis te insectari solent. Sed verae pietatis quod certius ar­gumētū reperiri potest, quàm impuris nequissimorū ho­minū vocibus indigne violari? Te etiā reuerēde woolto­ne, cōsimili malitia de existimatione tua detrahere con­tendunt: sed multo citiùs virtutem improbam, quàm vlla in re te improbandum demonstrent. Ac multos ego a­lios rerum sacrarum antistites, ijs quos recensui, virtute persimiles audio: & quoniam omnes fere quae optant, libenter admittunt, facile credo. Quos omnes quantum possum, & oro, & obsecro, vt in eo, quo coeperunt cursu, pergant. Sic enim arrepta ê triuijs & ê scurrarum con­uitijs maledicta, quae ad minuendum episcoporum de­cus passim iactari videmus, facillimè refutentur. Nam si omnes, qui ad tractanda ecclesiae gubernacula acce­dunt, quantum sibi imponatur negotij, diligenter consy­derarent: deferueret fortassis reformatorum aestus: & malitia, cum nihil mali videret, viscera sua furiosiùs cor­roderet: & breuî, vt arbitror, rumperetur. Sed quid tan­dem boni ab illis expectem, qui vt episcopales sibi digni­tates depacisci possint: consecratas ecclesiae possessiones foedissimis Harpyis diuendunt? Ecquam mihi vtilitatem afferant, qui in calamitoso hoc incendio, perinde quasi sua res non agatur, securè ob dormiunt? Qua verbo­rum acerbitate eorum insecter nequitiam, qui slagitio­sas rerum sacratarum nundinas in aedibus suis constitu­unt? O quàm vellem, ad procuranda ecclesiae negotia, vel nunquam accessissent: vel quamprimùm ab eo mu­nere, & officio depelli possent: qui sacram sibi authori­tatem non aliam ob causam commissam putant: quam vt vel delicijs perfruantur, vel opes conquirant.

Sed causam ab his hominibus neglecta, haud neglexit [Page 51] Deus. Nā vt oppugnatus à multis ecclesiae status, certius praesidiū reperire posset: herôū clarissimū excitauit Hat­tonum: qui varijs mihi incōmodis agitatae: & in extremū prope discrimē adductae, incredibili animi magnitudine, tēpore maxime opportuno subuenit. Nā cùm magnus hic Angliae Cancellarius omnes eò referret curas, vt patriam foelicem inprimis, ac beatam efficeret: cum (que) nec foelici­tatem sine pietate comparari: nec pietatem in hominum voluntate, & Iudicio dissidentium discordia diu retineri posse optime intelligeret: omnem quidem operam, & stu­dium in eo posuit: vt huius falsò nominatae reformationis luem, quae tot excitârat contentionum flāmas, ê repub­lica depelleret. Ac minus iam ego formidarem reforma­torum impetus, si admirabili clarissimi hominis virtute diu mihi frui licuisset. Sed profecto cum commissam sibi potestatem ad eum modum gereret, vt in principem op­timam, singularem fidem: in tractandis reipub. negotijs, admirabilem prudentiam: & in dei ecclesiam, synceram pietatem palàm declararet: immatura heu morte, & rei­pub. at (que) ecclesiae maximè luctuosa extinctus terras de­seruit: & triste prudentiae, ac authoritatis suae desyderi­um bonis omnibus reliquit. O rerum humanarum insta­bilitatem, & inconstantiam, quae in vno haud vnquam manent statu: & cum laeti quidpiam promiserint, vt ina­nes vmbrae, vel tanquā somnia subito euanescunt. O sem­per me infoelicem, & calamitosam, quae in tam infinita in­imicorum turba, vel nullos reperio vere amicos: vel si qui sint, qui opem mihi, atque auxiliū afferre cupiunt: eos statim celeri, & inexpectata morte absumi video. Sed profecto mea, ac meorum peccata, clarissimum hunc herôa terris ademerunt: ob meam, & meorū nequitiam in beatorum sedes coeleste numen Hattonum vocauit. Nos, nos tam praeclaro muniti bono secure viximus: nos, nos ab eo ipso, quod innocentiae perfugiū Deus esse voluit, maiorem contraximus peccandi licentiam. Nunc autem mortem tuam, clarissime Hattone, quae nihil tibi mali attulit, non lugeo: sed lugeo meas calamitates: tu sē ­piterna [Page 52] foelicitate in coelis perfrueris: ego in hac lachry­marum valle tristis permaneo: tu cum omnibus, qui pie­tatem olim defenderunt, laetus triumphas: me auxilio tuo orbatam reformatores omni malorum genere adhuc di­uexant. Ac certe siue perpetuum tuae vitae cursum, siue mortem illam, illam inquam tibi non iniucundā, sed mi­hi longe acerbissimam mortem perlustro: non possum nō vtro (que) modo te foelicem, ac beatum praedicare. Ad eum enim viuebas modum, vt in vita omnibus bonis affluen­te, nihil te nisi virtus vnquam delectaret: eo autem animo illam ipsam, quam tantopere multi perhorrescunt, subii­sti mortem: vt â delicijs, tanquam ab aerumnis ad maxi­mum gaudium: ab honoribus, tanquam vinculis ad veram libertatem emigrare viderêre. Ac talis erat perpetua vi­tae tuae ratio, vt cum maxima potentia, ac authoritate vir­tutem defenderes: potestate tamen voluntatē longe ma­iorē semper declarares: & cum extremū illū efflabas spi­ritū, mens tua tam mirifice Christianam spirabat pietatē, vt qui mortem tibi inflictam, & non donatam potius im­mortalitatem affirmabit, perdite malitiosus rectissime e­xistimetur. Nec sol petit lumen ab alio lumine, nec vir­tutes tuae, magnum Angliae decus Cecîli cuiusquam o­ratione illustrari possunt. Patere tamen (obsecro) earum rerum magnitudinem, ac praestantiam hoc loco, angusta quasi in tabella tenui penicillo leuiter adumbrari, quae in Angliae luce palam cernuntur, & grato omnium bono­rum sermone praedicantur. Nam si omnes merito dilau­dari possint, in quibus haud fucata vnius virtutis effigies apparet: quantis demum laudibus nobilissime heros te esteramus, in quo maximarum virtutum non tenues ima­gines, sed solidas, & eminentes naturas expresse intue­mur? Si clarissimi olim herôes, quorum res gestas lux tem­porum historia immortalitati commendauit, etiamsi om­nes virtutes ante oculos pariter propositas haberēt: haud pari tamen modo in omnibus praestiterunt: quam praeclara, & illustris est tua laus praestantissime Ce­cîli, qui virtutes specie dispares [...] (vt Euripidis vtar [Page 53] verbis) [...] tā foeliciter copulâsti, vt in omnibus om­nium praestantissimus iure habeare? Homines pij, cum in coelestia omni cura incumbunt, humana non ita pruden­ter interdum disponunt: sed in te vno pietatis, & prudē ­tiae tam mirificus reperitur consensus, concentus (que), vt pi­etas prudentiam in coelestia attollere: prudentia pietati authoritatem in terris conciliare videatur. Iusti etiam homines, dum immotas iuris regulas sequuntur, nonnulla asperius, & acerbiùs interdum faciunt: in te summus iu­stitiae amor condimentis quibusdam benignitatis tam su­auiter mitigatur, vt vtrum improbi plus metuant tuam seueritatem, an boni diligant mansuetudinem tuam, ac clementiam, vix dici possit. Qui in summa collocantur authoritate, inferiorum causas nonnunquam contemnūt: sed hoc habet peculiare animi tui praestantia, vt cum in maximis se libenter exerceat: infimorum tamen postula­ta benigne exaudiat. His etiam illud necessario adiun­gendum videtur, quod defendis studia doctrinae, & ho­mines eruditione praecellentes in summo honore habes. Ex quibus omnibus manifesto apparet coelesti benigni­tate excitatum te esse, vt in hac grauissima rerum pertur­batione tanquam faustū, ac salutare sydus ad afflictae vir­tutis solatium affulgeas. Ac prudentiā tuam praestantissi­me Cecîli Angliae foelicitas venturis etiam seculis fa­tebitur. Iustitiae tuae, & aequitatis monimenta in bonorū animis semper manebunt, & nulla vnquam vetustate ob­solescent. Constans tuū in eruditionem studiū, optimarū artiū altrix Cantabrigia omni posteritati declarabit. Sed pietatem tuam ego ipsa infinitis prope periculis pruden­tia tua, ac consilio liberata perpetuo commendabo: nec vnquā adueniet dies ille, quo magni Angliae Thesaurarij ecclesia obliuiscetur. Sed per aeternā illam sapientiam, ê qua radius quidam in mentem tuam dimissus clarissimū tibi lumen vbi (que) praefert: per ordinem, per venustatē, per conuenientiam, quas res maximae curae tibi semper fuisse manifesto apparet: per pietatē etiam, cuius amore te sem­per flagrâsse perpetuus vitae tuae cursus declarat: a te prae­stantissime [Page 54] heros fletu, & lachrymis peto, & contendo: vt quemadmodum ab externorum hostiū audacia, qui bel­lum mihi apertè indicunt, me semper hucus (que) incredibili animi magnitudine defendisti: ita etiam nunc reformato­rum meorum, qui occultius, & astutius pestem mihi ma­chinantur, malitiam reprimas, & coerceas. Hattono dū in terris adhuc esset, tu nobis Sacuille, tanquam inuicto Herculi fortissimus Theseus, ad dissipanda errorum por­tenta, praeclarum te comitem, & socium praebuisti. Sup­plex igitur te oro, & obtestor, vt causam tam illustris pa­troni interitu afflictam constanter tueare. E terris ab­scessit Hattonus, qui omnem mihi opem afferre paratus fuerat: sed manet adhuc ecclesia, quae fletu, & lachrymis auxilium tuum implorat: laboris tam gloriosi consortem amisisti: sed quis non eū putabit praeclarè munitum, qui causam â Christo probatam defendit? Nec tuas clarissi­me Andersone virtutes, cùm tam fidelem mihi operam, ac studium in hac causa nauâris, tacitè praeterire vllo modo possum. Magnum quidem est, & praeclarū, quòd Iuris ciuilis rationem ab aequitate non seiungis▪ quòd in­genium, laborem, fidē Angliae promptam, & expositam praebes: quòd ita bonus, ac Iustus es, vt natura, nō discipli­na consultus videare: ita rursus peritus, ac prudens, vt ex Iure ciuili, nō scientiam solùm, verùm etiam bonitatē tibi natam statuamus. Permagna sunt haec inquā, sed tibi for­san cū alijs cōmunia. Sed quòd ecclesiae non minus, quàm reipub: subseruis: quòd pietatem omnium legum, vt fun­damentū, ita finem statuis: quòd religionē, optimam re­rumpub: conseruatricem ducis: quòd nouarum opinionū authores, legū sacratarum catenis constringis: quòd dum alij callida, & malitiosa Iuris interpretatione authoritatē meam eludūt, approbatam olim â sanctissimis episcopis disciplinā cōstanter defēdis: in eo omnibus, qui vel sunt, vel fuerunt, Iure cōsultis anteponi potes. Magnum opus omnino, & arduū, viri clarissimi suscepistis: quod tamē ad optatū finē vos aliquādo perducturos, vestra mihi virtus certissimè pollicetur. Verùm magna sine magno labore [Page 55] praestari non possūt: & in his, quae ardua vidētur, & maxi­me difficilia, virtutis praestātia potissimū elucescit. Quid autē maius quàm ecclesiae pacem: perturbatis piorū ani­mis laetā quietem: praesidium virtuti: improbitati suppli­cium: & rebuspub: salutem, ac foelicitatem afferre? Hanc vos prouincia clarissimi viri spōte suscepistis: in hac vos nauiter exerceri conuenit. Varijs quidem modis labores vestros in odiū adducere contendet reformatorū natio: sed tantò animosius quaeso pergite. Virtutem enim, certa quadā rerū foeliciter gerendarum fiduciâ erectam, nullis maleuolorum voculis infringi decet. Sapientem illū nô­stis Romanum, qui imperitorum sermonibus ab eo quod rectū Iudicabat, dimoueri non poterat: ante salutem enim vt ait ille, non ponebat rumores. Quo iustius â vobis con­temnantur, quae ranunculi in cauernis odiosè coaxant.

Sed ne hos reformatores temere, & sine causa insectari videar: quid concionibus turbulentis, & libris non tā do­cte, quā malitiosè scriptis proponūt: magis partitè, & di­stinctè explicare libet. Ad ecclesiae igitur Christo despō ­sae dignitatem, hoc inprimis pertinere existimant, vt non solùm intùs, & animo sancta: sed externo etiā nitore spe­ciosa, ac venusta haberi possit. Ne (que) vero satis esse putāt, si integra fruatur valetudine: nisi etiā eleganti disciplinae veste perpulchrè adornetur. Quoniam igitur Christi ec­clesiae, & superesse Iudicant nōnulla, quae eam potiùs pre­munt, quàm ornant: & deesse etiā haud pauca, quae maxi­mū illi decus afferre possent: resecāda omni studio, quae tam copiose redundant: & quae desunt, ac deficiūt, neces­sario perficienda dicunt. Honesta certe oratio, cui vtinā quae agunt, paulo aptius cōuenirent. Sed cum ea quae sus­cipiunt, & moliuntur, diligentius anima duerto: armillas quidē promitti, sed manicis me cōstringi: monilia propo­ni, & inijci vincula: de venusta disciplinae veste multa narrari: sed omnia dignitatis ornamenta, & stabilitatis praesidia mihi penitùs auferri video. Ac in eo potissimum praestātissimis ornamentis me orbare contendunt: quòd [Page 56] disciplinae normas, ac praescriptiones, ad liberos meos rectius in officio continendos, â me constitui non permit­tunt.

Reformatri­cis disciplinae capita.

Haud leuiùs deindé in eo peccant, quòd episcopa­lem authoritatem, quam ad contentiones tempestiuè re­primendas plurimū semper valuisse, diuturna probauit rerum experientia, ê rebus humanis exterminandam censent. Duram vero seruitutem mihi imponunt, & o­diosam in res sacratissimas inferunt confusionem: dum popularem ministrorum electionem diuino Iure praescri­bi affirmant: & dum ad ecclesiastica rectius disponenda, seniores quosdam piae vetustati prorsus ignotos, mini­stris tanquam comites, & socios adiungi praecipiunt, Quos laicos quî appellem, cum sacrorum procurationi tam audacter se interponant? ecclesiasticos quonam Iure censeam, cum post aliquod temporis spacium commissa sibi negotia relinquant, & ad munera prius relicta rede­ant? Sed nimirum ita se res habet: vel ambiguae sunt na­turae, vel vt androgyni quidam incerti sexus: quos na­tura auersatur: â sacris pertractandis religio repellit: & ab ecclesiasticis negotijs venustas procul amoueri po­stulat. Nam vt monstra quaedam ê confusione profecta, ad confusionem semper tendunt: & procreatrici suae haud ingrata, omnia secum eò pertrahere cupiunt.

Permulta qua ad disci­plinae vim, ac rationem spectant, ec­clesiae permit­tuntur potes­tati, & arbi­trio.

Sed varias â me leges, quae variae temporum, & loco­rum rationi accommodentur, quîd tandem Iuberi pro­hibent? Quod certam, inquiunt, & immutabilem disci­plinae formam Christus praescripsit: & Christi ab eccle­sia: sponsi â sponsa Iussiones in maximo honore haberi cōuenit. Sed quid? immodestane est foemina, quae mariti sui voces, & mandata spernit? & casta existimabitur, quae non minus libenter alieni, quam coniugis voluntati pa­ret? Num profligati est Iudicij, qui lucē intueri praefracte pernegat? & nullo versatur in errore, qui cū tenebris cir­cumfusus Iacet, clarissimo lumine se illustari putat? Magno se obstringit scelere, qui certissimas veritatis praescriptiones, ac normas contemnit? & nulla est in cul­pa, qui humani ingenij somnia, ê sempiterno sapientiae [Page 57] fonte hausta, & delibata statuit? Diligenter fateor mihi est cauendum, ne sacrosancta numinis iussa violem, & perfringam. Sed annon etiam reformatores meos recte admoneam, ne humana pro diuinis: impura pro sanctis­simis: terrena pro coelestibus: & ne pro oraculis diuini­tùs patefactis, vanissima opinionum suarum commenta importune mihi offerant? At vero inquiunt, cùm hanc, quam probamus disciplinam, apostoli coelesti afflatu concitati approbârint: eam quidem origine coelestem: sanctitate puram: fundatam aequitate: & ecclesiae per totum terrarum orbem diffusae, maxime salutarem esse manifestò patet. Quae apostoli perpetua esse voluerunt, ea perpetuò in ecclesia retineri aequum est. Sed multa il­li, ob particulares quasdam causas instituerunt, quae po­stea causis non manentibus abrogata fuerant. Nascentis ecclesiae primordijs, nonnulla accommodârunt: quae ad alia deinceps tempora aptari non poterant. Vt offensio­nes sedarent, nonnulla pertulerunt, quae perpetuò reti­neri nulla ratio postulat. Permiserunt haud pauca, cùm persequutio saeuiret, quae diebus tranquillis haud vn­quam approbâssent. Suaserunt potiùs nonnulla, quàm praescripserunt: ne laqueum conscientijs inijcerent. E­orum etiam, quae praescripserunt, permulta ad externam venustatem, & conuenientiam referebant: quae vari­ari posse, vel me tacente totus declarat terrarum or­bis: qui haud pauca, vt venusta singulis diebus admit­tit: quae, vt indecora, & inuenusta, priora olim se­cula respuebant. Quare si reformatores nostri, hanc, quam probant disciplinam, â nobis simul compro­bari velint: eam ab apostolis non obseruatam modò, sed commendatam ecclesijs: nec commendatam so­lùm, sed certò praescriptam: nec praescriptam, vt ad bre­ue, & exiguum temporis spacium duraret: sed vt ad secundum Christi aduentum retineretur, ante omnia nobis commonstrare debent. Recte inquiunt: sed ta­metsi [Page 58] permutentur nonnunquam, quae â personis pen­dent: quae alligantur locis: quae temporum rationi ac­commodari debent: integram tamen disciplinae vim, & naturam scriptura nobis proponit: eámque donec bonis diu expectatus iudicij dies aduenerit: in eccle­sia perpetuò retineri iubet. Nam & munera omnia, & officia, quae ad venustam ecclesiae gubernationem, quoquo modo necessaria videantur, nominatim re­censet, ac speciatim describit: & quam electionis for­mam, ad ministros ritè designandos perpetuò adhibe­ri oporteat, certissimè declarat: & sacrum illud, ac diuinum planè presbyterij decus, quo vno ecclesiae sa­lus maximè nititur, summo semper in honore haberi praecipit: & quaenam admittendae morum censurae: quae probanda fidei, & doctrinae exploratio: quibusnam frae­nis homines in nequitiam ruentes reuocari debeant: & quodnam de hominibus aperte flagitiosis Iudicium ferri conueniat, particulatim ostendit. Hanc ob cau­sam disciplinam illi suam, sanctam esse euangelij par­tem, & non solùm ad ecclesiae decus, sed ad salutem eti­am necessariò spectare: diuini esse foederis arcam, & ê nullo loco sine maximo scelere excludi affirmant. Non minùs igitur eos peccare asserunt, qui sanctissimam hanc disciplinae ideam contemnunt: quàm qui euangelij my­steria: aut aeterni foederis sacramenta respuunt. Itanè ve­ro? tantumnè in hac disciplina sanctitatis? tantum prae­stantiae? Quid ergo de illis dicamus ecclesijs, quae hanc disciplinae formam non recipiunt? Quid de illis quae op­pugnant? Particulares quidem ecclesiae errare possunt, & in multis haud rarò aberrârunt. Sed tamen si cogni­tos errores libenter deponant: si perspectam veritatem sequi non recusent: fideles esse Christi ecclesiae non de­sinunt. Sed si qua forsan sit ecclesia, quae peccati admo­nita non audit: quae hominum pie consulentium postu­lata contemnit: quae errori pertinaciam, & sceleri perse­uerandi [Page 59] libidinem adiungit: ea, vt opinor, Antichristi synagoga rectè appelletur. Sed Antichristi synagogas, vt omnium scelerum claustra, ac officinas, quamprimum o­portet relinquere. Quid ni ergo illae deserātur ecclesiae: quae eam disciplinam repudiant, quam sanctissimam esse euangelij partem ratio, & ipsa veritas euincit. Quonam igitur in statu, Anglicanam ecclesiam versari putemus: quae inuectam â reformatoribus disciplinam constanter huc vs (que) oppugnauit: & foeliciter, vt spero, oppugnare persistet? Nam si quam omninò euangelij partem con­temnit, fidelis Christi sponsa haberi non debet. Sed si casta, ac fidelis sit Christi sponsa (quod veritate victi re­formatores concedunt) haud vllam contemnit partem euangelij.

Hic ego vniuersam appello reformatorum gentem, vt quid in hac causa dicendum sit, aliquanto acutius, & perspicaciùs exquirant. [...]. Nunc mihi adeste omnes, gens importuna so­phistae: adeste inquam, quae sentitis expromite, dicite, fingite, excogitate aliquid verisimile, vt vestram de disciplina sententiam saltem commodè excusetis. Nam si disciplina vestra, sit euangelij pars: si sit arca diuini foederis, si aeterna etiam sit coelestis verbi veritas: quod effraenata quadam audacia, vel amentia potiùs affirmastis, & coelestem in eo haud metuistis iram: tum qui eam oppugnat, non euangelij amator, sed nefarius hostis: non foederis particeps, sed manci­pium Satanae: non studiosus veritatis, sed errorum defensor improbissimus, iure habeatur. Haec cùm i­ta sint, quid tandem reformatores nostri Barrôum tam vehementer oppugnant? quid insectantur impu­ros Grenewooddi foetus? quid alios etiam contenti­onum authores, qui nullum cum ecclesia Anglica­na habebunt commercium, sceleris, & nequitiae tam seuere condemnant? Vel enim minuant oportet, quae [Page 60] de sanctitate suae disciplinae toties perscribunt: vel ho­minum pacis, & concordiae vincula dirumpentium, per­ditissimos desendant conatus. Effictam opinionis errore disciplinam commendant? nefarios contentionum au­thores, cum accensis facibus in ecclesiam immittunt. Ecclesiae societatem nullo modo repudiandam censent? refellunt elogia illa quibus disciplinam suam ornare, & eleganter perpolire voluerunt. Sed quid? itane se ha­bent res ecclesiasticae, vt nisi scisma approbetur, disci­plina corruet? & ordinis, cum confusione necessariò coniungetur defensio?

Hanc rem, vt nobis expediat, adcurrit Cartwrightus. Nec libentiàs in hac causa quenquam audiremus. Quid enim aequius, quam vt qui laesit adiuuet? Quid ad or­dinem elegantius, quam vt qui vulnera inflixit, affe­rat remedia? Quemadmodum igitur, qui sunt à scor­pijs icti, ab ijsdem remedium petunt: ita ego à te Cartwrighte veneno perfusa, à te salutarem medicinam exposco. Ab ecclesia inquit disciplinae causa abscedere non conuenit. [...] putate non Epicuri, sed Cartwrigh­ti [...]: aut oraculum potius genij cuiuspiam afflatu, & instinctu effusum. Sed quam rationem affert? Ec­clesia inquit, non minus sine disciplina, quàm sine ma­ceria hortus, aut sine muro ciuitas esse potest. Nec illepidè quidem, nec inconcinnè: sed parum appositè ad causam nostram. Non enim quaero, an ecclesia si­ne disciplina vllo modo manere possit? sed an fide­lis Christi sponsa haberi debeat, quae sacrosanctum Christi Iesu euangelium repellit, id quaero? Deinde magis necessariam esse ecclesiae rectam disciplinam, quàm murum ciuitati, aut maceriam horto, dicendum arbitror. Sparta cum moenibus haud cingeretur, domi, forisque multa foeliciter gerebat: & inter omnes ci­uitates clara inprimis, ac illustris semper habebatur: quòd virtute potiùs militari, quàm lapidum mole: [Page 61] & quòd laterum, ac corporum oppositu, non muris, aut alijs eius generis propugnaculis, hostiles incursus propulsabat. Sed quis eum laudaret, qui disciplinam non omni studio in ecclesia collocandam censeret? aut quam demum foelicitatem ibi expectemus, vbi legitima rerum omnium violatur administratio? Nam vt anima tametsi vitae fons, ac principium haberi de­bet: vt actiones tamen vitales recte producat, cer­tam, ac definitam corporis quantitatem, partium in­ter se omnium, ac membrorum aptam [...], & conuenientiam, & humorum temperatam quandam commixtionem requirit: ita coelestis doctrina tametsi ecclesiae vita, atque anima verè Iudicari possit, euola­bit tamen subitò, & ecclesiam tanquam mortuum cada­uer relinquet: si nullis sepiatur ritibus, & ceremonijs: si nulla munerum, & officiorum distinctio approbetur: si nulla hominum dignitate inaequalium sit aequabilis coniunctio, quemadmodum ex rebus forma differenti­bus admirabilis venustas conflatur: vel vt ex acutiori­bus sonis, cum grauibus temperatis suauissimus oritur concentus: si nulla denique rerum ecclesiasticarum ad­ministratio admittatur. Vbi enim disciplina violatur, stabilem sedem, ac domicilium ordo habere non potest: vbi ordo negligitur, perturbatio omnium rerum sequi­tur, & magna confusio: in confusione verò sanctus ille spiritus, qui omnia suauiter disponit, haud diu habitabit. Sed cùm Anglicana ecclesia singulari dei beneficio, huc vsque permanserit: cúmque nihil fere his annis mali vi­derit, quod non solis reformatoribus acceptum referre possit: non ab ea sacrosanctum Christi euangelium re­pudiari, sed hominum delirantium optata respui: non aeternum dei foedus contemni, sed oppugnari matrem, ac procreatricem confusionis: non rescindi veritatis prae­scripta, sed impuros errorum condemnari foetus liquidò constat.

Cartwrightum igitur tandem dimittamus, verum ne parum humaniter se tractatum dicat, non sine praemio. Praemium autem quod homini ad rem attentiori maxi­mam fortassis voluptatem afferret, non erit numma­rium: sed fidele potius consilium: quo, donum prae­stantius, â solicita matre contumacioribus liberis af­ferri non potest. Permultos scriptis Cartwrighte tu­is permotos, ab ecclesia desciuisse, vt non ignoras, ita vtinam quemadmodum tanti mali magnitudo po­stulat, grauiter, & molestè ferres. Nam qui sancta pri­mô societate coniuncti, singulari animorum conspira­tione, vnam fidem, & religionem colebant: hi iam culpa tua Cartwrighte, vt ouiculae ex ouili eiectae, misere dispersi, & dissipati errant: & nec quos tutò sequantur: nec quos rectè fugiant, certò secum statu­ere possunt. Hos si ecclesiae quamprimum restitues: & rem deo gratissimam efficies: & magnam à bonis omnibus gratiam inibis. Si eruditio tua ad hominum imprudentium miseriam, ac perniciem quidquam va­luit: ad salutem, vt arbitror, multò magis valebit: si in violanda ecclesiae pace haud indisertus fuisti: hu­ius profecto negotij sanctitas, multò te reddet diser­tiorem. Sed vt aliorum animos facilius flectas, cum ec­clesia tu ipse quamprimum in gratiam redi. Quae igitur iuuenili aetate, vel malitiosius, vel feruidius, effudisti: deferuescente iam affectu, sedata, vt spero, malitia, & rebus omnibus maiori iudicio ponderatis, pruden­ter tandem rescinde. Haud erit certe id tam ingra­tum improbis: quam bonis iucundum: non tam in­constantiam tuam scelerati reprehendent: quam lau­dabunt melioris notae homines pietatem. A causa te desciuisse, puritana labes clamitabit: sed hanc consilij tui mutationem, coeli, terraeque amplecten­tur. Quod si rectè aestimemus rerum naturas: eos qui à nequitia, ad virtutem: ab errore, ad veritatem: [Page 63] ab haereticorum conuenticulis, ad sanctissimam Christi ecclesiam recedunt: non inconstantes, sed pios: nec tam leues, quam singulari prudentia praeditos statuamus. Sed nihil est sceleratius, quàm clarissimum virtutis orna­mentum constantiam, nequitiae adiungere: nihil miseri­us, quàm ne inconstantes habeamur, in errore perseue­rare. Optime te intelligere scio illud Aristotelis. [...]. Saepius te legisse arbitror, quid fecit Augustinus: quae florenti aetate temere effude­rat: prudenti canitie, consultò retractauit. Illius te consilio obsequi: & huius facta imitari vellem. Audi quaeso quid Dionysius, clarissimusolim Alexandriae e­piscopus, ad familiae vestrae principem Nouatum scrip­sit. Cuius infoelicem, & calamitosum ecclesiae spiritum, post tot annorum spacia tam manifestò in te apparere, non possum non simul admirari, & conqueri. [...]. Quae dicam latine: Dionysius Nauato salutem. Coac­tum te, vt dicis, eo processisse constabit: si sp [...]nte, ac voluntate quam primum recesseris. Sed rectius qui­dem fuisset, omnes potius calamitates subire: quàm Dei ecclesiam discindere. Neque leuius esset ne ecclesiam dirumpamus, quàm ne eidolis immolemus, cruciatus pa­ti: Imo meo quidem Iudicio esset multo praestantius. Hic enim pro sua quis anima: sed ibi pro tota eccle­sia cruciatur. Nunc igitur si dissentientes fratres, [Page 64] vel vi, vel precibus in concordiam reduxeris: erit pro­lapsione tua maior huius actionis praestantia. Ac illa non ascribetur tibi, sed haec sempiternis laudibus efferetur. Quod si hominibus in sententia obfirmatis persuadere non possis: at tuam ne quaeso animam perire sine. Op­time te valere, dummodo paci quae in Christo Iesu est, piè adhaerescas, vehementer precor.

Sed parùm fortasse roboris in hac prolusione contine­ri videbitur. Nec homines contentionis, quàm pietatis cupidiores vehementiùs premet. In acriorem igitur pugnam fauente numine procedemus. Vnam, & certam, & immutabilem disciplinae formam sacris literis conti­neri affirmant: & hoc vno velut ariete omnia, quae purior vnquam obseruauit vetustas, facile subuerti posse dicunt. Non quaeram, vel quomodo vna administrationis forma tot gentibus, quae lingua, moribus, & institutis inter se longissimè differunt, recte conueniat: vel quomodo sit certa, quae ab incertis temporum, & locorum circum­stantijs pendet: vel quomodo sit immutabilis, cuius multas rescindi partes publicae incolumitatis, haud ra­rò interest: sed illud quaero, quibusnam rationibus ea quae dicunt nobis probare possint? Nam si scripturas non a vero, & germano sensu ad arbitrium suum, ac libidi­nem detortas afferunt: sponte audiemus: repugnare haud nouimus: libenter cedemus. Si rationes proponent, ea­rum pondera, & momenta quietè expendemus: nec quidquam ab officio nostro alienius Iudicabimus: quam vel quid deus praescribit: vel quid recta ratio postulat: aut parum prudenter exquirere: aut parum religiosè re­uereti. Quod si omnia quae cupiunt necessariò sancta esse existiment: si rationis decus, in effraenata concertandi li­bidine potissimùm eminere putant: si verba tantùm af­ferant, quae vt plena acerbitatis, ita rationis inania habe­ri possint ab huiusmodi hominibus, quae vix vllas probat dissentiones Charitas, seuere praecipit dissentire. Si inte­gra, [Page 65] inquiunt, & absoluta ecclesiasticae disciplinae vis, ac natura, in nouo testamento non continetur: tum in dei domo fidelior erat Moses, quàm Christus: tum legi euangelium perfectione cedit: tum ancillae synagogae, quàm liberae Christi ecclesiae plura, & praestantiora deus concessit. Nam si tabernaculi recte extruendi rati­onem plene, & perfecte Moses descripsit: & permulta ad ecclesiae gubernationem maximè necessaria Christus o­misit: si lex omnes ritus, & ceremonias, quae religioni subseruire aliquo modo poterant, speciatim explicuit: & in euangelio haud paucae desunt disciplinae partes: si in omnibus fere controuersijs, ad legem, & testimonia synagoga adcurrebat: & in multis haud parui momen­ti rebus à caeco hominum arbitrio ecclesia pendeat: tum Mosem Christo: euangelio legem: & synagogam ecclesiae dignitate praestare necessariò est fatendum. At vero, parùm prudens est, (inquiunt) qui omnium rerum domino, seruum anteponit: magno in errore versatur, qui Mosem de synagoga, quàm Christum, de ecclesia magis solicitum fuisse existimat: & qui piorum socie­tatem, rectiùs ab humanae infirmitatis sobole, quàm ab aeterna Dei sapientia administrari posse statuit: scele­re profecto inexpiabili obstrictus haberi debet. Coele­stia Christi beneficia ingratè contemnit, qui rectius multo, quid nobis sit agendum perimentem literam, quàm doctrinam salutis praescripsisse affirmat: & qui magis dilectam â sempiterna maiestate fuisse Agar exi­stimat, quae vna cum suis seruit: quàm Saram, quae li­bera est fidelium mater: seruitute perpetua haud im­meritò opprimatur. Quare (inquiunt) vel certam dis­ciplinae formam in nouo foedere contineri statuen­dum est: vel indignissimas in dispersam toto orbe ec­clesiam: in salutarem euangelij doctrinam: in vi­tam nostram, ac salutem Iesum, iaciemus contume­lias.

Sed reformatorum rationes eo maxime vitio labora­re mihi videntur: quòd plura semper assumunt, quàm petunt: & petunt ea, quae nemo nisi dissolute improbus possit concedere. Nos certe, Christum, non omnia, quae ad exteriorem ecclesiae gubernationem spectant, specia­tim designâsse liberè prositemur. Neque tamen vel sy­nagogae Mosem, quàm Christum ecclesiae fideliorem extitisse: vel Iudaeis seruum, licet optimum, quàm vitae dominum Christianis amantiùs prospexisse: vel sanctis­simas disciplinae leges rectiùs ab humanae caecitatis so­bole, quàm ab aeterna patris sapientia designari posse vnquam concedemus. Particulares enim vni genti, vel ciuitati leges praescribi, nulla ratio prohibet: sed qui ijsdem legibus terrarum orbem deuincire cuperet: is magnam in res humanas inferret perturbationem. Fa­cilius multo est, res ad tempus tolerandas praescribere: quàm quid perpetuo retineri debeat commonstrare. Illa haud incommode, ad praefinitum tempus obseruari possunt: haec cum tam infinitae oriantur rerum commu­tationes, necessariò mutabuntur. Iam verò synagoga exiguis admodum Iudaeae finibus comprehensa fue­rat: sed Christi ecclesia per totum terrarum orbem diffunditur, & dilatatur. Illa ad praefinitum à patre spa­cium permansit: haec ad omnium rerum deflagrationem in terris militans permanebit. Rectè igitur Moses par­ticulares praescripsit Iudaeis leges: quas religiosè, & in­uiolatè retineri voluit: sed Christus si homines locis diuisos, disiunctos tempore, studio dissidentes, volun­tate, moribus, & institutis dissimiles, & tacita quadam naturae inclinatione differentes, ijsdem ritibus, ac ce­remonijs necessario illigâsset: foedissimam quidem con­fusionem in ecclesiam intulisset.

Neque tamen quòd omnia nobis particulatim non descripsit: vel maiori in honore Iudaicam synagogam habuit: vel Christianam minùs dilexit ecclesiam. Quis, [Page 67] enim deus bone quis, nisi plane perditus, & prostiga­tus hoc vnquam affirmaret? Imo vero ecclesiam suam ardentiori amore complexus videtur: quòd ex tam multis, & tam dissidentibus inter se nationibus, sanctam sibi familiam delegerit: quae eisdem ritibus, ac ceremo­nijs perpetuò deuinciri non possit. Sed quòd auidissimè ex his arripiunt, euangelium legi, & veteri testamento nouum, perfectione cedere: id minimè omnium videtur sequi. Quamuis enim omnia, quae ad ecclesiam recte gu­bernandam conducunt: nouum soedus speciatim minimè comprehendit: certas tamen quasdam describit regulas, quas non minùs in regenda ecclesia, quam in nauigando Cynosuram illam, qua fidunt duce nocturna Phaenices in al­to: aut Helicem, & clarissimos Septentriones intueri conue­nit. Non omnia particulatim, quae toto vitae cursu nobis sunt agenda declarat: sed mysteria fidei, & morum prae­cepta, multò distinctiùs, & explicatiùs proponit. Non omnes ritus, & ceremonias, quae necessarium in ecclesia locum habeant, nobis tanquam pueris speciatim recen­set: sed tam eximia spiritus dona, à Christo Iesu ecclesia accepit: vt puerilia ista rudimenta non multùm requirat. Non nobis, vt infantibus, praemansum cibum in ora in­gerit: sed ecclesiae iam abscessit pueritia: & solidiores di­uino munere, & beneficio cibi offeruntur. Vetus praete­rea testamentum, aeterna quidem bona, sed perituris ad­umbrata: caelestia, sed inuoluta terrenis, Iudaeis propo­suit. At nouum hoc foedus, mentes nostras, in terrena ni­mium depressas, in nudam caelestium contemplationem erigit, atque excitat. Vetus testamentum, pro veritate imaginem, pro solido corpore, vmbram ostendebat: no­uum perspicuam veritatem comprehendit. Vetus vm­bratili, ac parum efficaci ceremoniarum obseruatione inuolutum tradebatur: nouum precioso Christi sanguine consecratum, & stabilitum manet. Vetus erat literae, & mortis quaedam administratio: nouum spiritus, iustitiae, ac [Page 68] salutis. Illud carneis, ac lapideis tabulis impressum fue­rat: hoc insculptum est in animis. Quid multa? vetus testamentum dura quidem seruitute, sed temporibus illis congruenti, Iudaeos obstrinxit: nouum ducit ad li­bertatem. Vetus timorem in animis genuit: nouum in fiduciam attollit. Vetus vni tantùm populo gratiam ob­tulit: sed in nouo gentes omnes vocantur ad salutem.

Iam vero si vna res sacras procurandi ratio, omnibus locis minùs aptè conueniat: si ijdem ritus inter homines, vt locis disiunctos, ita studijs dissidentes, diu permanere non possunt: si certas, ac stabiles legum prescriptiones, ac normas incerti, ac inopinati casus haud rarò pertur­bent: si perpetua, in ijs quae mutationi sunt obnoxia vim suam, ac stabilitatem haud quaquàm conseruent: quan­to tandem in errore illos versari putemus, qui vnam, cer­tam, & perpetuam ecclesiasticae administrationis idaeam, Christiano orbi adorandam proponunt. Sed vnam, om­nibus locis disciplinae formam, minùs recte accommoda­ri, nondum satis manifestò liquet. Sed id primum scrip­tura, quae communia potiùs disciplinae principia, quàm absolutam formam proponit: id ecclesia, quae iam inde ab apostolorum temporibus, varias administrationum species admisit: id recta ratio, quae ijsdem legibus omnes gentes deuinciri vetat: id ipsa potissimùm natura, quae tantam in permultis nationibus morum dissimilitudi­nem, & discrepantiam peperit, certissime videtur atte­stari. Qui vni administrationis formae, diffusam toto or­be ecclesiam, illigandam censent: vel leges ab hominum moribus alienas, necessariò constituent: vel vniuersas prope gentes eadem studia approbare: eosdem mores amplecti: eisdem perpetuò ritibus, ac ceremonijs de­lectari, natura multùm repugnante cogent.

Sed non tam hominum inquient naturam, quàm coe­leste verbum ante oculos nobis proponi oportet. Quo verbo, cùm sanctissimas ecclesiae recte gubernandae rati­ones, [Page 69] perfectè describi videamus: relicto veritatis fonte, turbidas errorum lacunas, sine maximo scelere con­sectari non possumus. Fatemur quidem, quòd scriptura diuinitùs inspirata, sacrosanctas disciplinae normas, ac praescriptiones comprehendit: sed illud etiam dicimus, quòd communiores sunt hae regulae, quàm vt omnia, in ecclesia necessariò obseruanda, speciatim describant. Sic ius naturae, ad omnes homines communiter spectat: & quaecun (que) sunt recta, quaecun (que) honesta, quaecun (que) etiam decora, ac venusta generatim comprehendit. Non tamen omnia, quae in toto vitae cursu nobis sunt agenda, parti­culatim proponit. Quare quemadmodum praeter ius naturae, quod communis quidam virtutis sons, & certis­sima recti, ac honesti regula existimatur, particulares in republica leges, quae sunt tanquam riuuli, ex perenni illo aequitatis fonte diducti, constitui necessitas po­stulat: ita praeter scripturam, quae aeterna disciplinae principia nobis proponit: ecclesiasticae leges designari debent: quae sunt, vel ex coelestis verbi principijs col­lectae quaedam conclusiones: vel eorum, quae commu­niùs sunt propositae, speciales (vt ita loquar) determi­nationes.

Sed quid? diuersane loca, diuersos ritus, & ceremo­nias requirunt? & cùm tempora mutantur, annon ec­clesiasticae leges recte commutari poterunt? Multa profecto, pro temporum ratione, proquè varijs quae nascuntur occasionibus, rectè institui possunt: quae magnam quandoque vtilitatem ecclesiae afferunt: in­terdum etiam salutem. Ad nouos morbos, noua semper remedia adhiberi conuenit. Ex malis moribus, optimae haud rarò nascuntur leges. De instaurando aedificio recte cogitatur, cùm vel vetustate, vel hominum in­curia collabi coeperit. Quae particularibus de causis, instituta fuerant: si causae non permanserint, natura sua consenescunt. Illi in ecclesiam abusus haud rarò [Page 70] irrepunt: vt quae Iustis de causis admissa primò fuerant, superuacanea sint postea, & nullum omnino vsum habe­ant: & quae magnum in principio decus, & ornamentum rebus ecclesiasticis afferebant: ea temporum progressu, non inutilia modò: sed maximè noxia deprehenduntur. Non eadem pueritiae, & virili aetati conueniunt. Aliter res tractari solent, cùm primùm nascuntur: aliter, cum multùm, & diu progressae fuerint. Non eodem modo nauim dirigere, nec eundem cursum tenere possumus, in tranquillitate, & in saeuissimis procellis. Aliam re­quirit rerum administrationem ecclesia, cum pace, & o­cio, & omni bonorum affluentia florescit: aliam verò, cum vehementior saeuit persequutionis ardor. Sed si prospera mihi semper, & aequabilis, & perpetua fortuna: si secundus vitae, sine vlla offensione, cursus: si nihil non placatum, nihil non tranquillum, nihil non foelix, & be­atum mihi vnquam obuenisset: tam multas tamen mu­tationes secum tacitè témpus assert, vt disciplinam pror­sus immutabilem nullo modo probare possem.

Sed haec sine appositione exemplorum lentiùs dispu­tantur: & pertinaces reformatorum animos, minùs per­mouebunt. Superiorum igitur temporum perlustremus faciem: & num vnam disciplinae formam apostoli instit­uerint: num eandem in gubernanda ecclesia rationem, perpetuò sequuti sint, veteres illi herôes, qui apostolo­rum aetati finitimi vixerunt, parumper inquiramus. Quis enim non inanem veritatis putabit reformatorum sen­tentiam, si haud penitùs esse immutabilem ecclesiasticae administrationis formam, prima illa, & purissima apos­tolorum tempora manifestò demonstrent. Vt insistam igitur in ipsa causa: si nec semel admissa, vnquam rescin­di: nec nouae leges, & decreta, necessitate postulante sanciri possint: nunquam certè vel apostoli, in sabbati lo­cum subsequentem diem, qui dies appellatur dominicus, surrogassent: vel a diffusa per orbem ecclesia institutum [Page 71] esset, vt mysticus panis a Ieiunis sumeretur: praesertim cum actionum omnium regula, & norma Christus, post alios cibos sanctissimum hunc panem, & poculum eu­charisticum, discipulis suis praebuisset. Nam si ecclesia ceremonias diuinitùs institutas abrogare: si nouos ritus, & nouas praescriptiones constituere: si coelestium rerum meditationi dies statos, ac solennes consecrare: si, quae vno die praestari deus Iusserat, in alium diem differre: & acceptum â Christo sumendae eucharistiae morem immu­tare posset: nullius profectò est ingenij: nullius rationis, & consilij: nec diebes solum in theologicis, sed inconsi­deratus in omnibus: qui aeternā disciplinae idaeam sacra­tissimis literis consignari dicit.

Sed sobrij, ac moderati ingenij homines, qui & disce­re sunt parati, & prompti docere, rationibus facilè flecti possunt. At incensam quis malitiam sedet? aut impuden­tium ora obstruat? Allatas enim a nobis rationes refor­matores nostri, non quòd refutare sperent: sed qòud bel­lum cum ecclesia sibi perpetuò gerendum esse statuant: ad hunc modum conantur eludere. Quae temporum in­quiunt, aut locorum rationi affiguntur: temporibus mu­tatis, commutari possunt: sed non integra tamen, & per­fecta disciplinae vis, & potestas, eodem motu labefacta­ta concidet. Iam verò opportunum eucharistiae adminis­trandae tempus, inter externas rerum circumstantias numeratur: haud solidam attingit gubernationis ecclesi­asticae naturam. Hanc ob causam, veteres acceptum â Christo sumendae eucharistiae ritum, quod attinet prae­sertim ad rationem temporis, rectê immutârunt. Nam quae tempori sunt annexa: quae particularibus alligan­tur locis: quaeque alijs sunt implicata circumstantijs, ecclesiae Iudicârunt permitti arbitrio. Deinde tametsi temporis illius quod celebrandae prius eucharistiae con­secratum fuerat, mutationem in ecclesia factam esse concedunt: mutationis tamen huius rationem, non ex [Page 72] humani cerebri vertigine profectam: sed ex sacratissimis literis fuisse haustam, & delibatam dicunt. Nam cûm ea, quae apostolica acta memorat historia, coeleste hoc epu­lum, nunc noctu, nunc interdiu, aliquando cum alijs ci­bis, aliquando etiam aliter fuisse celebratum ostendat: certum quidem tempus, non vt olim sacrificij ofterendi, ita nunc sanctissimi huius conuiuij ecclesiae praescribi ex pressè testatur. Postremò addunt illud, quòd quae ob particulares tantum causas instituta fuerant: causis non manentibus haud rectè manent: cùm verò Christus Iesus post alios cibos corporis sui sacramentum discipulis man­dendum dederit: quòd nisi comeso prius paschali agno eucharistiam commodè instituere non poterat: tum qui sacramentum hoc, aut post alios cibos sumi: aut simul cum alijs misceri praecipiet: cùm causa praesertim, cur ita sumeretur, â rebus humanis iam diu abscesserit: is Christi institutionem ineptè, & pueriliter, & simiorum more imitari videatur. Sed profectò non tam parentum simili­tudinem, & speciem germana proles gerit: quàm refor­matorum naturam hae responsiones effingunt, atque ex­primunt. Nam si leuiter eas praeterieris: nihil firmius vi­debitur, aut neruosius: quòd si diligentiùs inspectae, & ponderatae fuerint: imbecillitatem suam apertè produnt.

Ac primum quòd sumendae eucharistiae tempus, in ex­ternis circumstantijs numerari dicunt: facilè id quidem, me non multùm repugnante obtinebunt. Sed hoc liben­ter vellem mihi explicent: num vt eucharistiam ecclesia, cùm post alios cibos adhuc sumeretur, â ieiunis sumi vo­luit: ita nunc, cùm â ieiunis sumatur: post cibos iterùm eam resumi rectè praecipiat. Nam si, vt inquit Augusti­uns, spiritui sancto hoc placuit, vt in honorem tanti sacri­menti, dominicum corpus priùs intraret, quàm exteri cibi: si spirituale hoc animae pabulum, cum communibus epulis permixtum, minùs dignè sumeretur: si sanctissi­mum hoc mysterium, cùm pristino ritu administratum [Page 73] fuerit: non minora iam in ecclesiam, quàm olim in Co­rinthios mala importabit: vel celebrandi huius conui­uij tempus, non in externis circumstantijs numerari: vel externae quaedam circumstantiae omni mutatione libe­rae perpetuò permanere videantur. Quid ergo? dicat quispiam, num quàm antea disciplinam mutabilem esse dicebas, eam nunc perpetuam concludes? Minimè qui­dem: haud ita insanio. Sed quae catholica semel eccle­sia decreuit: ea ad temerarium cuiusuis arbitrium, ac li­bidinem impunè eludi, & violari nollem. Nec vero mu­tabilem affirmo disciplinam, quod eam omni temporis momento rescindi vellem: sed quòd sacrae literae pro­hibere mihi non videntur: quin vel instituantur noua: vel vetera, si communis id vtilitas postulat, recte abro­gentur. Quod vero secundo in loco, non vno semper, & eodem tempore sacrosanctum hoc conuiuium ab aposto­lis fuissè instructū narrant, id maxime tuetur causam no­stram. Apostolos enim permulta haud priùs designâsse, quàm oblatas sibi viderēt grauissimas occasiones, mani­festò declarat. Nam non ea tum erant tempora: non ij hominum mores: non tam remissa, ac dissoluta ecclesiae disciplina: vt quae semel decreta, & stabilita fuerant, impunè â quoquam violarentur. Quòd autem tertiò, il­lud tempus, quo sacratissimum epulum cum discipulis Christus celebrauit, iustis de causis fuisse mutatum di­cunt: rem mihi gratissimam faciunt. Abrogari enim posse nonnullas disciplinae partes, si communis prae­sertim id vtilitas postulet, liberè nobis concedunt. In qua sententia si constanter permanebunt, hoc vno contentus haud plura petam. Quamuis enim, sine ex­pressis scripturarum testimonijs, nonnulla interdum, vt tolerate, ita etiam instituere soleo: eamque mihi libertatem, à Christo Iesu concessam arbitror: nihil tamen probare possum, quod non rectae ratio­ni consentaneum videatur. Sed quoniam necessarijs [Page 74] de causis, eucharistiae sacramentum à Christo Iesu post alios cibos ita institutum fuisse dicunt: vt ad eundem modum posteà, tam augustum mysterium minùs aptè pertractari posset: quàm verè id dicatur, haud fortassis erit inutile diligentius expendere. Positum sit igitur in primis, quòd ipsa veritas manifestò euincit: in eucha­ristiae post alios cibos administratione, nihil omnino mali contineri. Nisi enim hoc ita esset, nunquam profe­ctò pietatis author, & depulsor mali Christus, ad res sa­cratissimas peragendas, id potissimumn temporis delegis­set. Quanta ergo sit ecclesiae authoritas, ex hoc cer­tissimè intelligatur: quòd morem natura haud ma­lum: ex se haud inutilem ad pios vsus: & quod ma­ximum est à Christo Iesu institutum, sine culpa immuta­re potuit. Imò verò aiunt, hunc morem immutare, ec­clesiae non modò licuit, sed maximè fuit necessarium. Christus enim grauissimis causis impulsus, post alios cibos, corporis sui sacramentum comedendum de­dit. Quae causae statim abiêrunt: & non nisi Chri­stus ad mortem retrahatur, reuocari possunt. Quare qui à particularibus causis pendebat ritus, diutius in ecclesia permanere non potuit. Non potuit? quonam ergo iure permansit? Annon acceptus à Christo ritus probari debet? Quid Apostoli coelesti afflatu conci­tati eum approbarunt? Aequiusnè fuit, vt hic mos conti­nuò rescinderetur? De eo igitur rescindendo quîd ne­mo cogitauit: priusquam haec mysteria parùm piè, & religiosè tractarentur? Num particulares ob causas Chri­stum corporis sui sacramentum, post alios cibos insti­tuisse, apostoli ignorabant? vbi spiritus prudentiae, qui omnem illis veritatem monstrauit? Num quòd Christus abrogari cupiebat, auidiùs retinebant? vbi religio? vbi pietas? Num aliter, quàm venustas postulabat, haec my­steria administrabant? vbi ardens fuit illud obedientiae studium, quod in omnibus apostolis vbique exarsit? [Page 75] Sed nimirum ita se res habet: in eucharistiae, quòd ad ipsas praesertim rerum naturas attinet: post alios cibos administratione, nihil omninò mali continetur. Hunc ritum Christus Iesus instituit: hunc ritum apostoli re­ligiosè obseruârunt: hunc ritum ab apostolis acceptum, castè, ac purè fideles amplexi sunt: donec inter com­munem cibum, & coelestem panem distinguere desi­îssent. Sed cùm illud, quod initio à paucis bonis summa fiebat cum religione; posteaquàm in multitudinem ve­nit popularem, coepit multorum vitio, ac insolentia noxium fieri: ecclesiae authoritate mutatus est mos à Christo acceptus: non quòd scriptura id iubebat: sed quòd communis ecclesiae id postulabat vtilitas: & quòd mutati hominum mores: etiam rituum requirebant mu­tationem. Vt augustiùs igitur, ac religiosiùs de sacramen­to, quàm de communi cibo fideles sentirent: vt qui ad eucharistiam accedunt, in altissimarum rerum contem­platione rectiùs versari, & coelestium mysteriorum vsum certiùs intueri possent: & vt non tam corpora saginarent, quàm reficerent animos: placuit apostolis: placuit spon­sae Christi, ecclesiae: & perpetuo ecclesiae custodi, ac gu­bernatori placuit spiritui sancto: vt à Ieiunis, nisi grauior forsan causa impediat, eucharistia perpetuò sumeretur.

Sed quid? variosnè ritus, & ceremonias tenella (vt ita loquar) ecclesiae ex gentibus tum primùm collectae aetas admisit: & cum aetate posteà, ac magnitudine cre­uisset: alligata fuit semper vni res sacras procurandi for­mae? num sponsam suam Christus, rituum varietate, tan­quam veste, diuersis, & preciosis rebus distincta, & quasi interpuncta, eleganter primò perpoliri voluit: & vnam posteà disciplinae vestem, aestate, & hieme, procellis, & tranquilliori rerum statu, moerore, & laetitia, illi per­petuò circumdari praecepit? Nollem, certè nollem eos, qui Christianos se dici, & haberi cupiunt, tam absurdè, & improbè de Christo cogitare. Est enim ille semper [Page 76] sibi maximè similis: & aequali modo ecclesiae se bo­num, ac benignum praebet. Ita vnam nobis religionem praescripsit: vt varios, qui religioni ancillentur, haud prohibeat institui ritus. Ita vnius commendauit fidei sanctitatem: vt ad hanc fidem certius retinendam, per­multas rationes adhiberi permittat. Quamuis enim nec diuinitus patefacta coelestis doctrinae oracula rescinde­re: nec res necessariò credendas effingere, & efformare ecclesiae vnquam licuit: externa tamen adiumenta, qui­bus ad percipiendam animis sacrosanctam hanc doctri­nam, faciliùs homines excitentur ab ecclesia comparari, haud vlla (vt arbitror) religio prohibet. Ita ergo haec res se habet: salutarem familiae suae cibum affert Christus, quo suos omnes perpetuo nutriri praecipit: sed opportu­num praebendae huius alimoniae tempus, & modum ec­clesia designat. Declarat ille, quod obedientiae genus ob­seruari: quas virtutes coli: quae praestari officia: & quam morum sanctitatem vbi (que) approbari expetit: liberè haec constituit, eas administrationum formas, quas ad pie­tatem imprimendam animis, & exprimendam moribus, plurimum valere iudicat. Sed mutandas esse interdum has administrationum formas, id certissimè ostendit: quòd multi ritus, & ceremoniae, tanquam fructus, cum ad maturitatem peruenerint, paulatim consenescunt: & quòd singulis prope aetatibus, exoriuntur noua quaedam mala, quae abs (que) nouis remedijs vix vnquam depellan­tur. Hanc ob causam veteres illi, qui apostolis, vt tempo­re, ita virtute propiores extiterunt: etiamsi multum semper attribuerent maiorum institutis: cum nouae ta­men se offerebant rerum occasiones: nouas leges praescri­bere, & nouas regendae ecclesiae vias designare, haud vn­quam dubitârunt. Qua in re, qui eos à recto, & pio aber­râsse dicet: is suam quidē malitiam prodit: sed sanctis­simos homines haud vllius conuincit criminis.

Iam quod ad sabbatum attinet, non iniussu numinis [Page 77] id fuisse mutatum dicunt. Sed vbinam id iussum fuit: sacrisnè literis, an arcanis quibusdam patefactionibus: à Christonè, dum in terris adhuc ageret: an à Christi vicario spiritu, qui omnem apostolis veritatem mon­strauit, minùs distincte explicant. Sed tamen si in hac re constantes sibijpsis esse voluerint, è duobus alterum necessariò sequetur: vel enim omnia diuinitùs iussa fuisse dicent, quae homines pij afflatu spiritus, instin­ctuque moti, aliquando decreuerunt: vel relictas es­se ecclesiae concedent, non scriptas quasdam traditi­ones, quae coelestis verbi nomine appellentur. Ac ho­rum altero, doctissimorum hominum authoritati re­pugnant: haud quicquam impugnant sententiam no­stram: altero autem eorum causam maximè adiuuant, quibus vbique se videri cupiunt inimicissimos. Vt v­nus è diebus septem sanctissimae rerum coelestium me­ditationi consecretur, diuino iure praescribi dicunt. Est id omnino verum. Sed annon satis commode id prae­stari poterat, si sabbato integer honos mansisset? Mi­nimè inquiunt: vmbrae enim abscedunt, cum lumen affulget: inutiles sunt figurae, cùm veritas apparet: haud vllus est imaginum vsus, cùm solida, & spirantia collu­strantur corpora: & ceremonias quis rectè abrogari per­neget, cùm id, quod significabant manifestò exhibetur? Cum ergo, quae vetus sabbatum adumbrauit, in Christo perfectè impleta fuerint: hunc certè diem, cum alijs ce­remonijs piè abrogari liquet. Vt vera, esse haec admit­tam omnia: ecclesiae tamen licuisse, eum ipsum, quem maximè aptum iudicabat, ad sacra peragenda designare diem: ipsa profecto veritas euincet. Haec enim quae af­ferunt vetus sabbatum recte abrogari: non quinam dies alius in eius locum surrogari possit, manifestò videntur mōstrare. Sed ecclesiam varijs fuisse causis impulsam di­cunt, vt in sabbati locum diem, quem vocamus domi­nicum, deligeret. Quis id vnquam pernegabit? aut quis [Page 78] eam tribuet ecclesiae authoritatem, vt ritus à coelesti maiestate institutos, sine ratione, sine consilio, sine cau­sa rescindat? Sed cùm sanctissimarum rerum meditati­oni, diem dominicum, recte ab ecclesia fuisse consecra­tum affirment: quid non alias etiam ferias piè, ac pru­denter institutas concedunt, quas eadem dei ecclesia, eodem animata spiritu: edocta ab eadem veritate: ei­dem Christo addicta, & deuota in eundem vsum, & fi­nem destinauit? Quid enim? Num in sabbati locum diem dominicum deligere potuit: & ad recolenda dei beneficia, alios non potuit dies designare? Num institu­tas à praepotenti numine ceremonias abrogauit: & no­uos cùm tempus postulat, non praescribat ritus? Vnus è diebus septem, precationibus, & religiosae adorationi numinis certò consecrari debet. Esto, sed plures ad eun­dem vsum dies referri, nec ratio (vt arbitror) nec reli­gio prohibet. Iustum fuit, vt quemadmodum Iudaei, die illo, quo creatis omnibus feriatus est deus, sabbatum tā ­quam [...] celebrârunt: ita etiam Christiani, die illo, quo è mortuis resurgens Christus orbem renouauit: sabbatum suum, tanquam mundi instaurationem, reli­giosè, ac sanctè celebrarent. Fateor: sed iustum similiter est, vt ad alia, quae Christus nobis concessit, piè recolen­da, alij ab ecclesia dies instituantur. Maximè esse neces­sarium, vt ad audiendum dei verbum fideles frequen­tiùs conueniant, in scripturis passim occurrit. Non ne­go: sed non minùs esse necessarium, vt ex communibus effatis certas ecclesia conclusiones eliciat: & quae gene­ratim, ac vniuersè proposita sunt, ad temporum, ac loco­rum rationem prudenter accommodet, communis re­rum experientia testatur.

Quae hucus (que) à nobis allata sunt, permulta de quibus nihil certi definitur, in scripturis, ab ecclesia institui pos­se manifestò demonstrant. Si nullos enim ritus, & cere­monias sine scelere ecclesia institueret: quonam iure, [Page 79] vel â ieiunis sumeretur eucharistia, quam post alios cibos Christus cum discipulis celabrârat: vel vt in sab­bati â domino instituti locum, dominicus statueretur di­es, potuit decernere? Si hoc diuinitùs fuisse iussum de­fendent, scripturas, quae id testentur, nobis vehementer flagitantibus proponant. Si apostolos arcano spiritus af­flatu, instinctuque permulta tum vidisse, tum statuisse existiment: vera quidem sentiunt, sed rem in controuer­sia positam non attingunt. Si ecclesiam, vt hos ritus ad­mitteret, iustis fuisse causis impulsam dicunt: causam nostram maxime tuentur, & confirmant. Ab ecclesia e­nim, vt nonnulla constituat, de quibus nihil certi prae­cipitur in scripturis, rectam rationem postulare osten­dunt. Sobrij, ac moderati ingenij hominibus haec probè satisfaciunt: sed non satisfaciunt Puritanis. Ad quam e­nim sententiam turbida animorū tempestate sunt delati, ad eam, tanquam ad saxum adhaerescunt: & eijciendos esse ex ecclesia omnes ritus, qui diuinitùs non sunt insti­tuti, in solo errore constantes, importunè vrgent. Id ego, vt refellam, non è scripturis, quas in alienos sensus detor­quere solent: non ex veterum synodorum praescriptioni­bus, quas ad arbitrium suum, ac libidinem petulanter il­ludunt: non ex sanctissimis patribus, quos si paululùm si­bi aduersari perspexerint, irrident, & comtemnunt: non ab antiquo ecclesiae more, & consuetudine, qua in re ni­hil sani deprehendi contendunt: sed ab ipsis Puritanis, ad debilitandam Puritanorum sententiam argumenta pe­tam. Cùm enim isti ipsi, qui nihil omninò, quod sacris non est literis praescriptum, in ecclesia retinendum cla­mant, permulta, de quibus nihil praecipitur in scripturis, libenter admittant: vel disciplinam haud penitùs illiba­tam ab illis fingi: vel nonnulla, quae coelesti non sunt ex­pressa verbo, ad ecclesiam gubernandam sapienter in­terdum adhiberi patet. Baptismum reformatores, eti­amsi non magni faciunt, retinent tamen adhuc in eccle­sia: [Page 80] eâque in re, â fratribus suis Anabaptistis, licet timidi­us, & diffidentiùs solent dissentire. In eius tamen ad­ministratione permulta admittunt, quae sacris literis esse Iussa haud vnquàm ostendent. Vellem enim nobis aper­tè dicant, quaenam scripturae infantem ad baptismum, die dominico, aut alio die, cùm concio habetur, afferri praecipiunt. Declarent vbinam legerint, tam necessariò esse copulandam coelestis verbi praedicationem, cum administratione sacramenti: vt nisi concio habeatur, re­nascentiae lauacro infans aspergi non possit. Ostendant etiam, qua sacratissimarum literarum parte, integram, & absolutam baptismi ritè administrandi formam plenè, & perfectè to contineri putant. Apostolis suis Christus, vt gentes omnes docerent, & sanctissimo hoc lauacro as­pergerent, expresse praecepit. Sed illis verbis complex­us non videtur omnia, quae ad sacramenti huius admi­nistrationem necessariò spectant. Vtrum enim à mini­stro tantùm administretur baptismus, an ab ijs, qui sacris non sunt deuoti: celebreturne solum in conuentibus pub­licis, an priuatis etiam in aedibus: diebusne dominicis, aut ferijs solennibus praebeatur, an alijs diebus, quibuscun­que, nihil certi hoc in loco definitur. Christum Iesum A­postolos alloquutum fateor: sed totamne ecclesiam apo­stoli, an verbi tantùm ministros representârint, haud in­eptè (meo Iudicio) in dubium vocetur. Verum nihil de hac re erit controuersiae: liberè quae cupiunt, â nobis obti­nebunt: verbi tantùm ministros apostoli representabant: nihilo tamen foeliciùs hanc litē expedient. Nā vt docen­di munus ad ministros propriè pertinet: & tamen eos, qui periculo animarum errant, non solùm homines priuati, sed quaelibet etiam foeminae ad pietatem saluo offi­cio, priuatim instituant, & informent: ita baptismi administrandi ritus, sacerdotali ordini propriè defertur: sed potiùs tamen quàm ex hac vita sine salutari loti­one infantes emigrent, baptismus à priuatis piè fortas­sis [Page 81] administrari videatur. Deindè certamnè verborum formulam, in baptizando retineri oporteat: an ratus e­rit baptismus quibuscun (que) verbis collatus, modò non in hominis nomine conferatur: & num in trium persona­rum nomine infantes baptizari debeant: an satis illud fuerit, si in Christi vnius nomine tingantur: quonam pacto quis recte intelligat, si non certi quidpiam de hac re, ecclesiae praescribat authoritas.

Ex his quae diximus, permulta, quae sacris literis com­muniùs sunt proposita, ecclesiae authoritate, & prudentia certo definiri, & determinari constat. Quo perspicuè de­claratur, quàm parùm sit ponderis in eorum oratione: qui vel absolutam ecclesiasticae administrationis for­mam, in nouo foedere comprehendi: vel synagogam ec­clesiae, dignitate praestare audacter affirmant. Nam si omnibus locis, & temporibus vna disciplinae ratio haud quidquam aptius, quàm vna vestis pueritiae, iuuentuti, & aetati multò prouectori conueniat: quis ecclesiae suae Christum in eo minùs benignè prospexisse dicet: quòd eisdem ritibus, & ceremonijs, perpetuò eam noluit al­ligari? Si variae, & repugnantes hominum naturae, eis­dem legibus haud rectè deuinciri possunt: sanctissimi in ecclesiam amoris quod certius indicium, à Christo Iesu exhiberi potuit: quàm quòd pro varijs, quae nascuntur occasionibus: varias leges, variáque instituta praescri­bi: & ad nouos morbos, noua semper remediorum ge­nera adhiberi voluit? Si princeps ille noster Christus, etiámsi non omnes disciplinae partes praescripsit: com­munes tamen proposuit regulas, quas in regenda ecclesia semper intueri oportet: tum pluribus ornatam fuisse be­neficijs Iudaeorum synagogam: quàm diffusam per or­bem catholicam ecclesiam: haud tota vnquam proba­bit reformatorum natio.

Grauiter certè peccarent nostri reformatores, si ma­tris tantùm voluntatem negligerent, & authoritatem [Page 82] oppugnarent. Verùm latiùs patet eorum scelus. Non solum enim ecclesiam contemnunt: sed ecclesiae con­cessa, à Christo beneficia amplissima, ingratè repudi­ant. Nam cùm necessarium esse dicunt: vt quae ad res sacras ritè pertractandas pertinent, scripturis describan­tur: imminuunt profectò santissimam illam libertatem, quam sanguine suo Christus ecclesiae procurauit. Par­ticularis enim illa praeceptionum descriptio, dura ad­modum seruitute Iudaeos obstrinxit. Quòd si omnia iam ecclesiae, vt olim synagogae particulatim proponi oporteret: haud foelicior esset noster, quàm Iudaeorum status: & libertas, non data nobis ad vtilitatem: sed ob­lata potiùs ad contumeliam videretur. Neque tamen hanc ob causam, vel rectiùs fuisse consultum Iudaeorum genti: vel minùs iam diligi Christianos à praepotenti numine, vllo modo existimare conuenit. Haud minùs enim (vt arbitror) diligit mater suos liberos, cùm ad vi­rilem statum perueniunt: quàm dilexit priùs, cùm prae­mansos illis cibos, in ora inseruit: & filio suo, haud magis fauere parentem bonum, cùm sub duris eum paedagogis, ac tutoribus constituit: quàm cùm familiam permittit eius arbitrio, & potestati, manifestiùs est, quàm vt con­firmationis indigeat. Iudaeos apostolus, pueris magnae spei destinatis, qui ad praefinitum à patre spacium, sub paedagogis viuunt: Christianos verò haeredibus, qui ex tutorum potestate dimittuntur, eleganter comparat. Quemadmodum igitur pueris omnia, quae fieri necessa­ria videantur, nominatum recenseri, tenellae aetatis im­becillitas, & inopia puerilis consilij postulat: sed qui ad virilem perueniunt aetatem, & robore, & iudicio ita confirmantur: vt rectè nonnunquam, etiamsi ab a­lijs non sint admoniti, quid sibi sit agendum intelli­gant: sic Iudaeis, vt paruulis omnia particulatim de­scripta fuerant: sed maiorem iam libertatem, plenior, & perfectior ecclesiae aetas requirit. His haud ineptè [Page 83] illud attexi possit: quod pluribus, & praestantiori­bus etiam donis ecclesiam suam Christus locuple­tauit: quàm synagogae vnquam concessa fuerant. Quam ob causam multò rectiùs ecclesia ritus, & ce­remonias instituere: & ad singulas temporum, ac lo­corum rationes, prudentiùs leges accommodare po­test.

Sed hîc impuri quidam pietatis hostes, quibus for­tassis in hac causa nostri reformatores se adiungent, saepè, & multùm sciscitari solent: quîd tam dispares ecclesiae gubernandae rationes: quîd tam diuersae do­cendi viae: quîd tam variae ceremoniarum, & rituum mutationes à perenni maiestate, quae non minus ab in­constantia, quàm â scelere abhorret approbantur. Sed si agricolas, hi homines non reprehendunt, quod sa­milijs suis, alia aestate, alia verò hieme munera, & of­ficia praescribunt: num coelestem agricolam reprehen­dent deum, quòd in vineto conserendo, non eundem semper ordinem obseruat? Si patri liceat liberos suos aliter in pueritia, aliter in iuuentute regere, ac guber­nare: annon piorum patri licebit deo, ecclesiae suae pue­ritiam multis praeceptionibus, & ceremonijs, quasi ver­bis aspectabilibus erudire? & prouectiorem eius aeta­tem, aliquanto firmiori, magisque virili gubernare dis­ciplina? Improbari non potest medicus, quòd pueritiae, & senectutis morbos haud eodem modo curandos cen­set: & animorum medicum improbabunt, quòd ad sa­nanda suorum delicta, medicinas quidem varias, at sem­per vtiles, & temporum, locorum, atque hominum natu­rae, maximè accommodatas adhibet? At vero ecclesiam eum in modum temperatam vellent, vt diuersas ad­ministrationū formas haud multùm requirat. Quîd non ergo ita constitutam optant rerum naturam: vt nec temporum varietates, aut distinctiones, nec diêrum, & noctium vicissitudines, nec dispares rerum species, & fi­gurae, [Page 84] nec instabiles denique mutationes, vllum in orbe locum haberent. Quîd non hominum naturam impru­denter effictam, & efformatam dicunt: quòd infirmi primò infantes nascimur: quòd robore deinde vt aetate crescimus, & confirmamur: quòd debilitamur postea, & vires amittimus: & quòd decurso fugacis aeui spacio, in terram postremò resoluimur. Elucet in eo dei constantia, quòd eandem semper doctrinam tradidit. Verùm quòd externum nonnunquam mutat, & informandae, & re­gendae ecclesiae modum: non se mutationi obnoxium ostendit: sed ad varias, & mutabiles hominum naturas se prudenter accommodat. Quod autem pro varijs ho­minum moribus, varias leges praescribi permittit: in eo se benignum nobis, & beneficum praestat: Iustiús (que) hanc ob causam, laudemus eius bonitatem: quàm duriùs & inclementiùs nobiscum agi conqueramur.

Sed omnes ritus, & ceremonias, omnes legum ac prae­scriptionum normas pietati consentaneas esse oportet: at si dissimiles sint inter se quonam pacto erunt pie­tati consentaneae? Quoniam ad vnum semper finem tendunt: licet non eodem semper modo. Nam vt ve­teres illi legumlatores, etiamsi ius naturae ante ocu­los pariter sibi propositum habebant: diuersas tamen ferebant leges, quòd non eiusdem coeli, non eiusdem soli, non eiusdem dispositionis hominibus, eas praescribe­bant: sic ecclesia, etiamsi sacrosanctum Christi Ie­su euangelium intueatur: non eandem tamen sem­per amplectitur disciplinae formam: quod homines lingua, moribus, & institutis differentes, eisdem riti­bus violenter alligâri iniquum putet. Ex his patet, quòd varias administrationum formas magna nobis necessitas peperit: sed eximium haec varietas affert ecclesiae decus. Nam vt in picturis, collustrata cum opacis: nitida cum incultis: & laeta cum horridis permixta, vehementer delectant: vt in corpore hu­mano [Page 85] varia membrorum compositio, non necessitati tantùm, sed venustati seruit, & rubore perfusus niueus candor, cernentium oculos incredibili voluptate afficit: vt in musica, grauibus sonis acuti temperati, & vocis ela­tiones, depressiones, variae que inflexiones, Iucundissi­mum concentum, & auribus longè gratissimum effici­unt: vt diuersae rerum naturae, admirabilem orbi elegan­tiam, ac pulchritudinem afferunt: ita varijs ritibus, & ceremonijs, ecclesia tanquam veste, ex rebus illis con­texta, quae non minùs materiae varietate, quàm praestan­tia delectant, eleganter adornatur. Astitit Regina à dex­tris tuis (inquit Dauid) vestitu deaurato, circundata varie­tate. Quibus verbis quaenam ceremoniarum differen­tia: quae munerum atque officiorum distinctio: quae do­norum varietas: & quae spiritualium diuitiarum copia, in Christi ecclesia locum habitura esset, certissimè prae­dixit. Sed haec varietas in veste reperitur: nam quae Deo maximè placet, vna intus reperitur fides. Multas quidem ceremonias specie dispares, genere laudabiles, in externa ecclesiae gubernatione retineri, religio nō prohi­bet: at charitate animi verè pij copulantur. Variari haec vestis rectè potest, non potest rectè discindi: diuersas cō ­plectatur obseruationum formas: sed aduersis contenti­onibus ne vnquam dissipetur. Ita ergo liberi mei, vti­nam ita de hac veste disceptent: vt contentionum acer­bitate solicitae suae matri moerorem nō afferant. Ecclesiae Deus, praecepit suae: vt populi sui: Iudaici nimirum, êquo Christi ecclesia descendit: & domus patris sui: synagogae videlicet, aut templi, in quod Iudaei, ad sacrificia Deo patri offerenda conueniebant, memoriam ex animo de­poneret. Et liberos ego hortarer meos, vt synagogā lau­dibus haud nimiùm efferant: haud nimiùm admirentur. Benignè fateor synagogae prospexit Deus, quòd sanctissi­ma pietatis mysteria, aspectabilibus quibusdam signis illi adumbrauit. At ecclesiae prospexit multò benigniùs: [Page 86] quòd voluntatem suam, sine vmbris, & figuris apertè pa­telecit. Si veterem synagogam deus haud multùm dilex­isset: nunquam profectò, quos ab ea obseruari vellet ri­tus, tam certò declarâsset: sed ecclesiam ardentiori amo­re complexus videtur: quòd ceremonias numero paucio­res, & praestantiores significatione illi commendauit. Magnum fuit beneficium, quòd omnia quae ad regen­dam ecclesiam spectant, particulatim Iudaeis descripsit: sed maius, & illustrius haberi debet: quòd spiritu pru­dentiae, ecclesiam suam tam plenè instruxit: vt tantam nō requirat praescriptionum molem. Quare cùm vna om­nibus locis, & temporibus administratio, sine maxima confusione alligari non possit: cùm rituum, & ceremoni­arum varietas, incredibilem ecclesiae venustatem, & ele­gantiam afferat: cúmque vt vetera instituta abrogari: ita designari noua, publicae interdum salutis intersit: conclu­datur id tandem, quod primò propositum fuerat: conces­sam esse ecclesiae eam authoritatem: vt cúm variae se of­ferunt occasiones, leges quidem varias, ad pietatem ta­men fouendam, & sustentandam, omnes semper aptas instituat, & praescribat.

Nam quòd vnum esse legislatorē obijciunt: eáque rati­one legum ferundarum potestatem ecclesiae student ab­ripere: quàm absurdas ex sanctissimis testimonijs con­clusiones eliciunt, minimo labore ostendi potest. Nam vt vnum esse legislatorem: ita vnum esse patrem: vnum magistrum: vnum, eúmque solum reipsa bonum, scrip­tura dicit. Haud iustè tamen reprehendi possunt: qui pa­trum nomen, & authoritatem non repudiant: sine scele­re permulti, doctorum munus, & officium sibi assumunt: &, etiamsi pauci sunt: nonnulli tamen sunt, quos viros bonos verè appellemus. Haec enim propriè, ac praecipuè solius Dei sunt: sed secunda quadam ratione conueni­unt hominibus. Nam vt dona sua Deus, ita etiam nomi­na cum hominibus benignè communicat. Sic vnus est [Page 87] pater, vtex eo sluat omnis paternitas, in coelo, & terra: sic vnus est magister, vt mentes non solū imperitas, sed ma­ximè barbaras, & efferatas ad pietatem instruat: & ex ho­minibus planè stupidis: & balbis omnium efficiat elo­quentissimos: sic vnus ille bonus haberi debet: vt de e­ius plenitudine omnes accipiant, quicun (que) dicuntur bo­ni: sic deni (que) legislator est, vt per eum reges regnēt: & gu­bernatores iusta constituant. Per eū enim principes im­perant: & illustres sunt omnes orbis praesides. Apud eum, vel is potiùs est aeterna lex: is est immensa iustitia, è qua lex omnis, qua hominum commodis rectè consulitur, seu riuulus è fonte deriuatur. Nam vt luna salutare orbi lu­men affert: & tamen solis radijs accensa lucet: vt viuunt omnes integri corporis partes: in quas tamen vita ex ani­ma desluit: sic iustas interdum leges haud iniustè homi­nes componunt: sed hanc potestatem à deo accipiunt: & ad dei gloriam, atque hominum salutem referre debent. Quarè vnus est legislator primarius, qui authoritate sua leges constituit. Sed quae iusta sibi videantur designent etiam alij, non tam sua, quam concredita sibi a domino potestate. Nulla est potestas nisi a deo (inquit Apostolus) Ac quae sunt potestates, à deo sunt institutae. Qui potestati repug­nat, dei institutioni repugnat. Item: magistratus dei minister est, vt bonis benè possit agier: & dei minister est ad irrogandas illis poenas qui faciunt malè. Non minus ergo dei ministri sunt, qui summā in rebuspublicis authoritatem obtinēt: quàm qui ministrorum munus obeunt in ecclesia. Sed illi dei sunt ministri, vt iustitia aequitate, ac potentia orbem regit, & gubernat: hi dei ministri sunt, vt perditum ne­quitia hominum genus in Christo sibi reconciliat. Ve­rum cum magnis regibus, & orbis gubernatoribus ni­hil antiquius esse debeat: quàm vt respublicas maxi­mè foelices, & beatas efficiant: cúmque nec foelicitas sine pietate comparari: nec pietas extra ecclesiam, vel doceri, vel disci possit: ad eorum munus & officium, [Page 88] qui tam augusto nomine, ac potestate, haud indignos se ostendent, hoc necessariò pertinere constat: vt non so­lùm rebuspub. sed ecclesijs, ê quarum salute pendet re­rumpub. salus, prudentèr consulant: & vt non solùm ae­quitatem, sed fontem aequitatis veram religionem per­petuò tueantur. Quam ob causam, hoc ab illis requirit religio, & communis omnium salus: vt quotiescunque postulat occasio, adhibitis in consilium exploratae pie­tatis, & prudentiae episcopis: (rectissimè enim de eccle­siae negotijs indicabunt qui omnem aetatem in sanctissi­mis studijs contriuerunt) salutares constituant leges, quae religioni christianae ancillentur, & subseruiāt. Quae leges, cùm ferantur ab ecclesiae filijs. Ad ecclesiae bonū tendāt: in ecclesiae versentur, & quasi consumantur negotijs: a sponsa Christi ecclesia condi, haud immeritò dicantur. Quàm absurda autē, & improba est eorum sententia, qui in rebus ecclesiasticis pij principis, & profani, christianá­que religione non imbuti, eandem esse authoritatem cen­sent, ex hoc maximè apparet: quòd nulla hominum so­cietate, hosti, & custodi, oppugnatori, & patrono, alieno, & domestico idem licere possit. Cùm Christianam si­dem imperatores olim oppugnarent: conueniebant (fa­teor) episcopi, vt de communibus ecclesiae negotijs dis­ceptarent. Quos conuentus, principum, qui hostili erant animo in religionem authoritate minimè approbatos, ab ecclesiasticis scriptoribus episcopales appellari constat. Sed postquam amplectebantur pietatē magni principes: ab his semper concilia indicta: ab his quae decreta erant in concilijs certò confirmata, pondus in ecclesia, & au­thoritatem habebant. [...] inquit Socrates, [...].

Quae tota obseruat dei ecclesia, & perpetuo pro sunt Christi­anae societati, sine maximo scelere vio­lari non pos­sunt.

Quòd recte nonnunquam variari ecclesiae ritus affir­maui: id illis (vt existimo) haud erit ingratum: qui pe­rinde quasi magis delectaretur Deus inuentionum varie­tate, [Page 89] quàm sanctitate vitae: res optimè constitutas vbi (que) violari: & nouas, ac veteribus prorsus inauditas admini­strationum formas, eas (que) non annuas: sed vel menstruas: vel, si fieri possit, diarias institui cupiunt. Qui homines, ne in eodem secum errore me versari, & effraenata qua­dam omnia innouandi libidine ardere putent: his, quae priùs dicta sunt, nonnulla hoc loco attexenda arbitror. Vt ergo, quae certis sunt affixa locis, vbi (que) obseruari non possunt: vt temporibus circumscripta, haud perpetuò manent: vt consenescunt breui, quae particularibus de causis instituta fuerant: vt nouas leges, nouae semper oc­casiones requirunt: vt ad crescentem nequitiam, maio­rem interdum disciplinae seueritatem adhiberi: & cum laetissimis etiam frugibus, zizania nonnunquam tolerari, cōmunis omnium salus postulat: ita quae tota obseruat dei ecclesia: & instituta sunt ab apostolis, vel apostolicis viris: & perpetuò prosunt Christianae societati, religiosè vbi (que) retinenda iudico. In eo enim, quod approbarunt apostoli, nihil mali continetur: quis periculum in ea via metuet, quam omnium piorum vestigijs tritam, & cele­bratam perspicit? & quod perpetuò ecclesiae vtilitatem afferet: quis id vnquam rescindendum putabit? In hoc rerum genere comprehēdi existimo ieiunium quadrage­simae, quod ab apostolis fuisse institutum locuples author Hieronimus affirmat: & dierum etiam illorum obserua­tionem, quos in memoriam beneficiorum, quae à Christo accepimus, quotannis celebramus: quem morem ab a­postolis similiter dimanasse, Augustinus dicit: & praete­rea ecclesiasticorum officiorum distinctiones: dispares inter eos qui sacris sunt deuoti, tum honoris, tum autho­ritatis gradus: & archiepiscoporum, metropolitarum, at (que) patriarcharum munera, quae, vt ab apostolorum ae­tate, in hanc vsque diem permansisse lux temporum, & nuncia vetustatis historia declarat: ita non sine ecclesiae pernicie labefactari posse, & ratio, & rationis confirma­trix [Page 90] ipsa experientia certissimè ostendit.

Sacris pera­gendis certi ab eccle. con­secrentur di­es, & stata designentur ieiuniorum tempora.

Verùm hîc grauiores nobis pugnas paratas video. Nam Christi ministris (inquiunt) non conuenit ista ho­noris exuperantia: cum Christiana libertate confligit praescripta legibus differentia ciborum: Iudaicam in ter­ras seruitutem reportat temporum, dierum, mensium, & annorum obseruatio: libera esse oportet, nō coacta: spon­te suscepta, non ab alijs imposita piorum ieiunia: ipsam verò quadragesimam temerè primò, & imprudenter fuis­se inuectam: & ineptè, ac superstitiosè hoc tempore obser­uari, certissimis rationibus declarari possit. Id si ita sit, veterum synodorum praescripta, decreta patrum, omnia antiquitatis exempla, & constantem, ac perpetuum Chri­stiani orbis consensum, haud immeritò reprehendam. Horum enim authoritate, stata, ac solennia ieiunij tem­pora celebrari coeperunt. Ab his ego primùm in fraudem impulsa, quadragesimam necessariò mihi obseruandam duxi. Fefellerunt me plurimùm constitutae ab apostolis (canones vulgò appellātur) praescriptiones, ac normae. Hae enim quadragesimae obseruationem, & peruetustam, & ab apostolicis fuisse ductam tēporibus, certissimè mihi persuaserūt. Nimiùm apud me valuerunt Elibertini con­cilij decreta: quae certis anni temporibus, certa obseruari ieiuniorum genera, seuerè praecipiunt. Temerè vobis ob­sequuta videar, Gangrenses patres: vestro enim admoni­tu, impulsu (que) mota, solennia ieiuniorū tempora, prudēter institui, & piè, obseruari iudicaui. Tu etiam Laodicena synodus communi illorum temporum errore, ad ieiunia inconsideratiùs approbanda abrepta fueras: nondùm e­nim degustâras nouam hanc philosophïam, quae verita­tem tibi certiùs commonstrâsset. Quin & tu Carthagi­nense concilium, si vera dicant reformatores, ê salutarium synodorum albo expungi possis: nam sacratis homini­bus, qui ieiunia publicè recepta contemnunt, aeternas inussisti notas ignominiae.

Duriùs ergo, & inclementiùs, tam seueras ieiunij leges reformatorum, praesertim iudicio veteres synodi homini­bus imponunt: quibus aliquantò liberiùs, & genealiùs viuere: tum lex diuina, tum ipsa etiam natura permittit. Sed non minùs duri, hac in parte erant patres, ex omni ae­tatum memoria longè optimi, & doctissimi. Quam enim de ieiunijs sententiā, antiquae synodi cōplexae sunt: ean­dem patres in suis quis (que) scriptis, licet tēpore, ac loco dis­iuncti essent: & alijs de rebus haud parùm inter se discre­parent: singulari animorū consensione confirmârunt: & quò quis (que) magis sanctitate eminuit: indicta publicè ie­iunia, eò cupidius approbauit. Quā ob causam, vel minu­antur oportet, quae tanta cū insolētia reformatores de ie­iunijs affirmāt: vel solus â Christo passo ad infoelicia haec tēpora Aerius, verū peruidisse iudicetur. Epistolas ergo tuas, sanctissime Ignati, adulterinas esse cōtendunt. In id enim impudentiae diuerticulum si nō se receperint: adul­terata penitùs, & turpissimis sordibus aspersa, eorum do­ctrina habeatur. Magnis te laudibus, beatissime Eirenaee, nobis vehementer probantibus, efferunt, quòd episcopo Romano aperte resistere, ac reluctari minimè dubitâsti: sed quòd quadragesimae ieiunium haud penitùs cōtemni voluisti: in eo te fatali istorū tēporum superstitione im­plicatū fuisse affirmant. Christiani orbis decus, & lumen Athanasium, vt nimium ieiunij amatorem, acriter, & a­cerbè perstringunt. Sed annon omni se virtuti inimicos profitentur, qui condemnant Athanasium? Impruden­tem etiam Basilium, & nullius consilij Gregorium Nazi­anzenum fuisse dicūt. Hi enim sanctissimas precatio­nes, perpetuis ieiunijs; ieiunia, rerum coelesitium medi­tatione: meditationem, solitudine, & locis desertis alu­erunt. Nam vt ardentiori studio precari possent, fre­quenter ieiunabant: vt â ieiunijs null eos auocaret vo­luptas, assiduè precabantur: vt de rebus coelestibus libe­rius meditarentur, solitudinem petebant, & loca maximè deserta: vt solitudinis nulla eos caperet satietas: sanctè, [Page 92] ac religiosè meditabantur. Sed nec tu Chrysostome ini­quam horum hominum reprehensionem potes essugere. Nam malus ille Genius, qui quòd virtutū tuarum inuidia deflagraret, pium illud, & verè Christianum pectus, tam saeuis contentionum fluctibus, & procellis agitauit, haud quiescit adhuc: sed tumulum tuum inuadit: beatos cine­res dispergit: scripta, quibus nihil, vel religiosius, vel elo­quentius aspexit vnquam Christianus orbis, furiosè dila­cerat: & animam tuam, si fieri posset, ê foelici sanctorum consortio deturbaret. Magnam tibi inuidiam cum viue­res, summus ille tuus continentiae, sobrietatis, ac omnis virtutis amor conflauit: & nunc incredibile illud absti­nentiae studium, quod in scriptis adhùc tuis mirabiliter spirat: ventri potius, quàm virtuti seruientes reformato­rum animos vehementer offendit. Ad nimiam te vitae seueritatem potiùs fuisse implicatum, quàm propensum ad humanitatem, clerici tui, quòd perditos, & luxu dif­fluentes eorum mores ferre non poteras, odiosè clamita­bant. Et nunc quòd indicta publicè ieiunia temerè, pro cuiusuis arbitrio, ac libidine violanda non censes: su­perstitiosae diêrum obseruationi, te nimis deditum esse inuerecundiùs vociferatur reformatorum familia. Aeri­um, Epiphamus, indicta ab ecclesia ieiunia labefactan­tem, in haereticorum numero habuit. Sed damnatam o­lim, & explosam Aerij sententiam, acriter, & animosè permulti iam defendunt: & maximae vecordiae condem­nant Epiphanium. Et quod longè absurdissimum iudica­ri debet: qui omnes, quae vnquam extitêre haereses, ex Augustini, & Epiphanij sententia sibi describendas assumūt: Aerium, ecclesiasticae disciplinae perturbatorē nequissimum, nulla fuisse haereseωs turpitudine inqui­natum: contra Epiphanium, contra Augustinum, contra omnia vetustatis testimonia affirmant. Sed cum delicijs suis Aerio, liberè se oblectent: haud vnquam mihi ri­ualis s [...]mam affectus: nec reprehendam, quòd tanta [Page 93] contentione eum defendūt, quē haud iniustis de causis possunt amare. Multum nam (que) valet ad copulandas ho­minum mentes, voluntatum, studiorum, & sententiarum consensio. Dandum est aliquid eorum egestati, & opi­nionis, quam tuentur, inopiae, & miseriae. Cum ab Aerio abscesserint, haud vnum ex omni antiquitate patro­num reperiunt. Postulat natura, vt omnes diligant suos parētes. Quo iustius illis detur venia, si familiae suae prin­cipem, & primum opinionum authorem omnibus modis tueri cupiūt. Consimili etiā libidine in Ambrosij scrip­ta inuolant: & Christi sponsam, quam liberam esse opor­tebat, ritibus nō necessarijs ab eo fuisse alligatā dicunt.

Qui catholicae ecclesiae robur, & florem ad hunc mo­dum contemnunt: quid mirum, si Augustino, & Hiero­nimo fauere non possint? Cum patribus enim alijs hi pa­tres tam suauiter consentiunt: vt quadragesimae obserua­tionem ab vno omnes spiritu accepisse videantur. Hìc si qua dragesimae ieiunium antiquissimarum synodorum authoritate, & consensu omnium patrum approbatum fuisse dicerem: ad permouendas modestiorum mentes, satis id quidem per se valeret. Quis enim non libenter id defendet, quod à clarissimis synodis probatum perspi­cit? Quis homines eos, quorum pietatē veteres historiae, eruditionem varia quae reliquerunt, ingenij monumenta orbi commendant: ad illigandas superstitione hominum mentes simul conspirâsse dicet? Quid enim si patres, vt humanae infirmitatis foetus natura: & alumni institutione, â recto nonnunquam desciuerunt: num ergo quae omnes patres singulari animorum consentione docuerunt: sine maximis rationibus, & expressis scripturarum testimo­nijs repudientur? Si omnes patres fatali quadam calami­tate in scriptis suis priuatim errores approbârunt: at sa­gaciùs opinor, quid veritati esset consentaneum peruesti­gârunt: cùm ex omnibus terrarum partibus in vnum lo­cum acciti veniebant: cùm coeleste auxilium fletu, & la­chrymis [Page 94] implorabant: cùm aliorum sententiam audie­bant benignè, & suam sine contentione proferebant: cum quae ab omnibus dicta fuerant, non populari trutina, sed coelestis verbi statêra ponderabant: & cum omnia qui­bus vel decidantur dubia, vel obscura explicentur, sum­mo studio, & diligentia adhibebant. Quòd si singulas e­tiam synodos â vero grauiter aberrâsse dicent: quae om­nibus tamen erant approbata haud vellem contemnant. Eò namque impudentiae si proruperint, ad extremam impietatem hoc vnum deest: vt ecclesiae suae preces, per­multa annorum secula deum repudiâsse: & solum dele­gisse Aerium, quem familiariùs doceret, impudenter af­firment. Itane vero? Purissimus ille sanctitatis spiritus, castas mentes repudiauit, & amauit impuras? In mode­rati ingenij hominibus habitare noluit, & sacraria sibi as­ciuit in contumacibus, in superbis, in luxu diffluentibus, in contentionis cupidioribus, quàm veritatis? Haec qui­dem reformatrici huic theologiae satis belle consentiunt: sed moderati ingenij homines, cum clarissimis orbis lu­minibus errare: quàm â talibus magistellis erudiri: & prae­clariùs ad laudem, & ad commoditatem fructuosiùs pu­tabunt.

Sed quoniam in patrum consensu, in synodorum de­cretis, in exemplis vetustatis, ad decidenda dubia, pa­rum esse roboris Iudicant: firmiores afferemus rationes, quae sententiam nostram certiùs tueantur, & confirment. Ac primò reformatoribus meis, vt arbitror, haud displi­cebit illud Augustini: Ieiunia sacrarum literarum au­thoritate saepias commendantur: sed certa ieiunandi haud designantur tempora. Ieiunij enim, vt aliarum eti­am rerum, quae in externis numerantur circumstantijs, & tempus, & modum, & formam ecclesiae iudicio permitti dicunt. Quòd si alios dies ieiunitati, & abstinentiae sine culpa consecrare possim: quid non eâdem ratione con­secrem hanc, quam dicimus quadragesimam?

Recte fuit in­dictum qua­dragesimae ici [...] nium.

Si Ieiu­nia, [Page 95] quae à particularibus ecclesijs sanciuntur, rectè vio­lari non possunt? quid tandem in causa est, quòd proba­ta in hanc aetatem ab omnibus pijs quadragesima, sine scelere violetur. Susceptum piè ieiunium, tres ad fi­nes refertur. Vel enim ieiunant pij, vt impuros asse­ctus, tanquam ferociores equos subtracto pabulo re­primant, & in rationis gyrum perducant: vel absti­nent à cibis, qui non magis naturam, quàm naturae labes, & corruptelas nutriunt, vt ad coelestium re­rum meditationem aptiùs, & religiosiùs comparari possint: vel parciori victu corpora sua castigant, vt animorum humilitatem, & demissionem testentur: & vt omnibus, quae in humanos vsus creauit Deus, se prorsus indignos esse ostendant. Quamobrem cùm tantas vtilitates omnibus piè viuere cupientibus Ie­iunium afferat: quid vt inutilis condemnatur quadra­gesimae obseruatio? Quod semper si impetrari posset, ab omnibus, sieri oporteret: id vt aliquando fiat, an non rectè decernatur ab ecclesia? Si statos publicis precationibus dies, certò dicare, & consecare licet: quid stata non licet Ieiunia, tanquam pedissequas precibus adiungere: praesertim, cum abstinentia ter­renis sordibus immersos hominum animos ad coelestia contemplanda haud rarò excitet: & alas adijciat ora­tioni?

Quòd si omnes sanctè, ac religiosè viuerent: hu­iusmodi leges constitui minimè necessarium videre­tur. Sed cum à rerum bonarum studijs tam auersi sint multorum animi: vt ad morum sanctitatem vix vllis stimulis impelli, & instigari possint: temerè profectò, & inconsideratè reformatores me reprehen­dunt: quòd eas de ieiunijs leges tulerim: quibus ho­mines, si non perfectè ad virtutem slectantur: ali­quantulùm tamen diuellantur à nequitia.

Piorum quidem vitam, suauissimo Ieiuniorum [Page 96] odore semper conditam, & temperatam esse non dubi­to. Minùs ergo fuit necessarium, vt quae voluntate sua homines praestant: ea vi, ac minis praestare cogeren­tur. Sed legum catenis constringendos semper putaui dis­solutiorum animos: vt ad quas exercitationes vix vn­quam sponte, ac libenter accedant: ad eas inuiti, ac re­luctantes pertrahantur. Neque tamen hanc ob causam, ieiunia publicè indicta, homines pij temerè violabunt. Nam & ecclesiae matris edicta, summo semper in honore habenda Iudicant: & exemplo suo, contumaces animos ad obedientiam permouere student: & excitare offensio­nes, quibus vel perturbentur infirmiorum mentes, vel â pietate abstrahantur, vehementer pertimescunt.

Qui puritanae labi vehementiùs fauent: â ministellis suis ieiunia indici, honestum inprimis, & decorum pu­tant. Quid ergo? Ratane erunt, quae miserae, & imperitae plebeculae, longè imperitissimum ministrorum genus praecipit: & irritus planè, atque inanis erit, tam illustri­um synodorum, tam sanctorum patrum mirabilis consen­sus? Plus ne apud prudentes valebit pauculorum, & im­proborum temeraria voluntas: quàm constans, & perpe­tuum totius ecclesiae Iudicium? Si grassetur pestis: si pes­te saeuior gentem aliquam, affligat fames: si atrox, & fu­nestum bellum excitetur: si Christianum orbem ingens aliqua calamitas percellat: tum conuocari hominum coetus: ieiunia publicè indici: supplicationes, & vota pro­humani generis salute religiosè nuncupari, ipsi etiam re­formatores licere dicent. Qua in re si ab eo, quod iustum est, & pium minimè desciscant: quonam Iure condem­netur Christi ecclesia: quod vt Christiani omnes admis­sa sibi flagitia, communi consensu simul deplorarent: & calamitates illas, quae semper impendent, moestè depre­carentur: certa quaedam tempora, ieiunijs dicari voluit? Nam si vt depellantur ea, quae corpus tantùm affligunt, fletu, ac lachrymis ieiunare oportet: quas tandem la­chrymas? [Page 97] quae ieiunia? quas preces? quàm acerbum ani­mi dolorem? quàm flebiles querelas adhiberi aequum est, ad propulsanda illa mala, quae infinitam edunt stragem a­nimarum? Haud saeuior certè est vlla fames, quàm penu­ria coelestis verbi: nec calamitosior potest esse pestis, quàm clades, & ruina virtutum: & quo vnquam bello plures periêrunt: quàm eo, quod cum ecclesia, cum pieta­te, cum religione Christiana, Satanas assiduè gerit? Ab his malis, vt nec tuti esse vnquam possumus: ita nec securi esse debemus. Impendent enim semper: acriter instant, & vrgent: perpetuas minantur calamitates: & singulis diêbus, haud paucas animulas in Orcum detrudunt. Quid rectius ergo, aut ordini conuenientius esse potest: quàm vt ad tollenda mala, quae assiduè premunt: assidua si fieri possit, afferamus ieiunia?

Hanc ob causam, eorum pietatem plurimùm semper approbaui: qui vt imminentes humano generi calami­tates depellerent: quotidiè precabantur, & quotidiè ie­iunabant. Sed cùm id commodè ab omnibus praestari non possit: hoc tamen aequum puto: hoc postulo ab omnibus, qui inter ecclesiae filios se, & esse, & haberi cu­piunt: vt totius saltem anni decimas fletu, & lachrymis deo consecrent. Anni decimae sunt, sex, & triginta dies. Quos dies, mei filij, cum precibus, & ieiunijs piè consu­mitis: totius quasi anni decimas, praepotenti maiestati dedicatis. Ac totidem reperiuntur in quadragesima di­es: si dies dominicos, in quibus laxata erāt aliquantulum veterū ieiunia, inde abstrahantur. Verùm vt impleri pos­set sacer ille numerus quadraginta diêrum, quem ieiunio suo sacratissimo Christus consecrârat: ad triginta sex dies, quos anni decimas continere diximus: quatuor etiam prioris heb domadae dies, prudens, ac pia vetustas adiecit.

Ex his, quae diximus, ieiunium quadragesimae pruden­ter fuisse institutum patet. Sed iam quidnam in causa sit, [Page 98] quod verno potissimum tempore celebratur: quàm po­tero, breuissimè declarabo. Eo namque pacto, & sum­mam veterum religionem, ac virtutem, & incredibilem reformatorum malitiam, cum singulari stultitia, vel furore potiùs coniunctam, omnes facilè perspiciant. Vt ergo, quae pro salute humani generis â Christo meo gesta fuerant; omnium animis altius imprimi, & infi­gi possent: non tantùm narrari ea, cùm publici agun­tur piorum conuentus: sed depicta quasi tabella oculis repraesentari volui. Quam ob causam, in illarum rerum memoriam, quae praecipua redemptionis nostrae myste­ria complecti visae sunt: anniuersarios quosdam dies fe­stos piè (vt arbitror) officiosè (vt scio) institui, & sanctis­simae religioni consecraui. Omnes enim Christianos, etiamsi ad percipienda pietatis mysteria, minùs se do­ciles, & attentos praebeant: de his, quae nostra causa subiuit Christus, augustius, ac religiosiùs iudicaturos existimaui: si nudam eorum, quae semel gesta sunt, me­moriam, summa religione, ab omnibus pijs celebrari perspicerent. In recolenda autem harum rerum me­moria, hunc ordinem obseruaui: vt cum anniuersaria quadam vicissitudine, recurrit id tempus, quo primùm gestae fuerant, quotannis celebrarentur. Sic enim illu­striorem quasi speciem, & imaginem magis expressam, in meorum animis, imprimi posse existimaui: si tempus, cum tempore: rei repraesentatio, cum reipsa: & cum mysterij, quod celebratur natura, exterior celebrandi ratio conueniret. Sed nec par est illud silentio praete­rire: quòd quos in Christo Iesu affectus, cum permagna illa in homines profunderet beneficia, in quorum hono­rem anniuersarios dies festos agimus, extitisse perspexi: ad hos, vt fidelem decet sponsam, piè, & religiosè me semper conformaui. Cùm Christum gaudio perfusum scripturae narrant: gaudio etiam ipsa vehementer ex­ulto: quibus in rebus Christum dolore fuisse affec­tum [Page 99] constat: in illis recolendis, summo ipsa moerore affligor.

Natalem Christi diem maximo semper gaudio colui, & ad eundem modum â meis omnibus coliqvellem. Haud vllam enim salutis meae curam viderer habere: si incredibilem illum, ac planè diuinum aeterni verbi in humanum genus amorem, non omnibus modis celebran­dum censerem: quod, vt inuisam propter scelera homi­num naturam, in pristinam reconciliaret cum deo gra­tiam, carnem ex nostra carne, & naturam ex natura as­sumpsit: & cum coelo terram, cum immortalitate mor­talitatem, cum praepotenti diuinitate fragilem, & imbe­cillam humanae stirpis sortem, coniunctione, si mysterij magnitudinem respicias, perquàm admirabili, si vsum nobis inde venientem spectes, verè salutari copulauit. Sed passionem Christi summo animi dolore hucusque celebraui: & tantam esse hominum nequitiam, vt non alio modo, quàm solo Christi sanguine expiari possit, meritò semper lamentata sum. Resurrectione Christi, re­pressum esse nequitiae impetum, retusum etiam aculeum mortis, & domitam, atque debilitatam inferorum po­testatem haud ignoro. Hanc ob causam in tanti memo­riam beneficij festos dies summa cum religione quotan­nis ago. Diem etiam illum, quo die, redemptor humani generis triumphali curru in coelum ascendit, omni semper laetitia colui, & gratijs pro tanto beneficio ha­bendis consecraui. Glorioso enim Christi adscen­su, patefactum naturae nostrae iudicaui in coelos adi­tum, qui corporeae, & concretae moli praeclusus an­teà, & omni ex parte obstructus videbatur. Quem adscensum, vt futurae opportuno tempore ascensionis nostrae indicium, & pignus certissimum, in meorum animis certò imprimi, & altè infigi cupio: vt nec vlla vn­quam nequitia deleri: nec obliuione obscurari possit. Cùm enim nec Christiani, à Christo: nec casta, & fidelis [Page 100] sponsa, à sponso: nec à capite corpus: nec à corpore membra distrahi penitùs, & diuelli possint: vbi Christus certê ianibegnat, ibi Christiani omnes simul aliquandò regnare sperent: qua iam in coelis foelicitate, sponsus per­fruitur, [...] sponsae suae castissimae benignè concedet: quas in sedes caput praecessit, in eas subsequatur corpus: quibus in locis corpus versatur, in illis singula etiam membra collocentur.

Rectè igitur (vt arbitror) natalitium Christi diem, & resurrectionis, atque ascensionis memoriam, maximo semper gaudio, & laetitia celebraui. Verùm vt perpetuò moerori consecrarem, diem illum, quo mundi peccata Christus sacratissimo suo sanguine expiauit: causis fui adducta grauissimis. Quónam enim iure, casta, ac fide­lis sponsa haberi possim: si de grauissimis, mariti longè dulcissimi doloribus, absque omni dolore cogitem? E­gonè, mi Christe, cùm tu maximas causa mea aerumnas pertulisti, delicias conquiram? Egonè, cum anima tua fuit tristis ad mortem, inani laetitia effuse exultabo? Quo tempore pectus tuum lancea percussit, pectusne demul­cebunt illecebrae voluptatum? Et cùm vt miseris, ac per­ditis salutem afferres, Aetna grauius coelestis irae onus subijsti, egonè tam acerba regis mei calamitate non mo­uebor? Imò verò quicquid dixerint, mei reformatores ad affectionum tuarum normas, sanctissime Iesu, affectus meos componam: certissimae mihi orunt regulae, tuae acti­ones: omnium eorum, quae pro saluto mea te praestitisse intelligo, celebrabo memoriam: teque, decus meum, solatium, & praesidium vnicum semper studebo imi­tari. Nam cùm scelera nostra filij multò charissimi Christum Iesum è coelo deduxerint: aerumnis agitâ­rint: affixerint cruci: transfixerint clauis: percusse­rint lanceis: & omni crudelitatis genere trucidârint: quae tam perdita mens? quod tam barbarum ingenium? quod tam ferreum pectus? qui tam feri mores? quae tam [Page 101] inuerecunda impudentia? quae tam immanis natura in­ueniri poterit? cui haec non meritò lugenda videbuntur? Has ob causas mirabilem illum, & nobis nunquam ex memoria deponendum passionis diem, quo morte sua mortem, & patientia inferorum potestatem, Christus de­uicit: fletu, & lachrymis hucùsque celebraui: & eodem modo à meis omnibus celebrari vellē. Nō quòd precio­sa Christi vulnera, aut scaturientem è fisso, & lacerato e­ius corpore sanguinem, aut mortem illam acerbissimā vl­la nobis incommoda attulisse existimem: sed quòd tam insanabilem esse naturae nostrae morbum: tam mortife­ram luem, vt nulla planè medicina, nisi solo Christi san­guine curari possit, moestè lugeo, & lamentor. Qui luctus, vt maxime est sciunctus â desperatione, ac diffidentia: ita solatij verè salutaris, est plenissimus.

Sed cùm Christiani de Christi morte ita meditari de­beant: vt plurimos ex ea fructus percipiant: cùm pluri­mos fructus tum maximè percipiant: cùm sub peccato­rum mole ingemiscentes, coelestem misericordiam humi­liter, ac demissè implorent: cùm vix vlla etiam res humi­liores faciat eorum animos, quàm iciunium piè suscep­tum, & sancta abstinentia: iustissimè profectò mei filij matri vestrae ecclesiae placuit: & ecclesiae praesidi haud displicuit deo: vt singulis annis priusquàm adueniret sa­lutare illud passionis tempus, aliquot dies Christiani ie­iunarent. Sic enim impuros affectus faciliùs reprimi: sic cuelli paulatim stimulos libidmum: sic inflatum imminui animorum tumorem: sic coërceri superbiam: sic ad hu­militatem, ad abstinentiam, ad castam, ac sobriam viuen­di rationem, liberos meos rectiùs institui, & assuefieri semper existimaui. Nam qui tempore quadragesimae, e­um in modum instituet vitam, vt aspernetur oculis pul­chritudinem rerum: vt non odore, non tactu, non sapo­re capiatur: vt excludat auribus omnem suauitatem: vt bellum indicat voluptati: vt quae maximè appetit, sem­per [Page 102] repellat: vt non solùm ab interdictis, sed â concessis, & legitimis abstineat: hic certè reliquo vitae decursu, nonnullum tam praeclarae abstinentiae gustum habebit: vt cautiùs, ac religiosiùs, ab omni scelere, & nequitia posteà declinet. Iam verò ecclesia huic quadragesimae ieiunio, eum in modum alia a diunxit ieiuniorum tempo­ra: vt cùm plura, & grauiora, quàm perferri possint, nunquàm praecipiat: ad frugalitatem tamen, ad parsimo­niam, ad expultricem vitiorum, & omnium virtutum nutricem abstinentiam, Christianos semper excitandos censeat.

Vtilem etiam esse rebuspublicis, qua dragesimae ob­seruationem, & ratio docet: & quae in huiuscemodi rebus est maximi ponderis, & momenti, certissima communis vitae experientia testatur. Quod nemini mirum Iudicari debet. Nam quae perfringunt nequitiae vires, & vitae pu­ritatem tuentur; & conseruant: ad rerumpublicarum sa­lutem plurimùm sempèr conducunt. Sed si omnibus, eo tempore, quo animantia pariunt, tenellos, & immaturos adhuc foetus in matris lacte, aut sanguine coquere liceat: exhaurietur certè rerum copia: & necessaria humano ge­neri alimenta paulatìm absumentur. Id si non statim ap­paret: haud mirandum est. Antiqua enim aedificia haud statìm corruunt: nec vitam continuò adimit, grauior humorum intemperies. Ea rerum est natura, vt pau­latìm augeantur, & paulatìm salutaribus destituta adiumentis intereant. Rerumpublicarum euersiones, legum contemptio, optimae violatio disciplinae, & or­dinis, venustatis, atque omnium etiàm virtutum ex­pulsio praecedit. Atque verò, si crebris veterum ieiu­nijs, omnia ad vitam, & victum necessaria plurimùm sempèr creuerint: cui tandèm dubium esse poterit, quin improbus, & dissolutus horum temporum lux­us, miserrimam in res humanas penuriam adducet? Sed multò rectiùs, prudentes rerumpub moderato­res, [Page 103] de his rebus Iudicabunt. Qui si respub, quas tuentur, & regunt, opibus sirmas, copijs locupletes, gloria amp­las, virtute honestas, & stabilitate immotas videre cupi­unt: crescenti quotidiè reformatorum nequitiae, quàm­primùm obsistent. Nam certè quibus in rebus ecclesiae salutem oppugnant: oppugnant simul rerumpub: decus: cum reijciunt ea, quae pietatem alunt: eodem opere in­cîdunt neruos, & vincula humanae societatis.

Sed homines improbissimi, si non penitùs vt â pudore; ita â pudoris simulatione derelicti fuerint: eorum quae faciunt, si non bonam, at aliquam rationem afferre so­lent. Quas igitur rationes hi homines adhibent? quae­nam argumenta proponunt? quas afferunt scripturas? quibus innituntur synodorum decretis, quos sequuntur patres? aut quòniam plura peruiderunt, quàm sacra anti­quitas: quas arcanas patefactiones nobis commonstrare possunt? vt iciunio qua dragesimae, tanquam re inconside­ratè primò, & temerè in orbem inuecta, & superstitiosè deindè in hanc vsque aetatem obseruata, Christianas mē ­tes piè liberari posse statuamus? Rationum permagnam asserunt copiam: quas partim ab Aerio, tanquàm precio­sissimam supellectilem â tam praeclaro sibi parente com­mendatam accipiunt: partim â recentioribus quibusdam scriptoribus: doctis illis quidem, & pijs: sed antiquitati acerbiùs quàm par est nonnunquā iratis mutuantur. Ae­rius, vt est apud Epiphanium, ieiunia quae obseruat ec­clesia, & festos, quos in Christi honorem agit dies, ad hunc modum olìm oppugnauit. Quid est Pascha (inquit) quod apud vos perficitur? Iudaicis fabulis rursùs addicti estis. Non enim oportet Pascha peragere. Pascha enim nos­trum, immolatus est Christus. Sed neque ieiunium (inquit) erit ordinatum. Haec enim Iudaica sunt, & sub Iugo ser­uitutis? Iusto lex non est posita: sed paracidis, matri­cidis, & reliquis. Si vero omninò volo Ieiunare: qua­lemcùnque eligam diem à meipso, & Ieiunabo propter [Page 104] libertatem. Vnde (inquit Epiphanius) apud ipsos studium est, vt potiùs in die dominico ieiunent: quarta verò, & prosabba­to edant: saepè etiàm quarta ieiunant, non ex statuto, sed pro­pria (vt inquit) voluntate. In diebus autem Paschatis, quandò apud vos fiunt humi dormitiones, castitates, afflictiones, sic­corum esus, preces, vigiliae, ac ieiunia, & omnes animarum salutes, per sanctas afflictiones: ipsi à summo manè obsonantur carnèque, & vino venas suas explentes Cachinantur, riden­tes, ac subsannantes, eos, qui sanctum hunc cultum hebdoma­da Pascatis perficiunt. Haec Epiphanius de Aerio, & infoe­licreius sobole. Sed quisnam hic Aerius vobis videtur? quorum causam defendit? Quibùsnam vt opinione, sic vita, moribus, ac institutis Iure simillimus habeatur? Fal­lor ego, aut ecclesiae reformationem tum sedulò molie­batur: & apertè fauebat Puritanae labi? Triumphent haud immeritò reformatorū signiferi: & generis sui anti­quitate, ac splendore glorientur. Nam quas ego opinio­nes non ita pridèm ê gurgustio aliquo prodijsse Iudicaui: ante milleducētos annos, & in ecclesia perspectae: & quòd maiori fortassis in honore ponent: ab omnibus ecclesiae filijs condemnatae fuerant.

Sed vt magna virtute viri, cùm hunc haeresiarcham olim condemnarent: non vnum tantummodò Aerium, sed omnem eius sobolem, & totam simul reformato­rum gentem condemnârunt: ita reformatores, vt iniu­rias sibi, ac suis illatas vlciscantur: cum legibus ecclesia­sticis, cum institutis maiorum, cum exemplis vetustatis, & cum omnibus rectae rationis praescriptionibus, ac nor­mis, aeternum bellum susceperunt. Profligatum olim Iu­daismum, in terras à nobis reportari dicunt: quòd tem­porum, ac diêrum discrimen admittimus: & superstiti­osum approbamus delectum ciborum. Quòd ad tempo­rum discrimen attinet, de Iudaismo nos purgabit Hiero­nimus. At qui vir? quantus theologus? quàm vehemens superstitionis oppugnator? quàm fortis defensor illibatae [Page 105] puritatis? Qui citiùs profectò rescinderet ea, quae non­nunquam prodesse possint: quàm improba, impura, & su­perstitione illita toleraret. Explanans igitur illa Pauli verba: dies obseruatis, & menses, & tempora, & annos: ti­meo ne fortè sine causa laborauerim in vobis: dicat, inquit, a­liquis, si dies obseruare non licet, & menses, & tempora, & an­nos, nos quo (que) simile crimen incurrimus, quartam sabbati ob­seruantes, & Parasceuen, & diem dominicam, & ieiuniū qua­dragesimae, & paschae festiuitatem, & pentecostes laetitiam, & pro varietate regionum, diuersa in honorem martyrum templa constituta. Ad quod, qui simpliciter respondebit, non eosdem dicet Iudaicae obseruationis dies esse, quos nostros: non enim A­zimorum Pascha celebramus, sed resurrectionis, & crucis: nec septem iuxta morem Israel numeramus hebdomadas in Pentecoste, sed spiritus sancti veneramur aduentum: & ne inordinata congregatio, populi fidem minueret in Christo, prop­terea dies aliqui constituti sunt, vt in vnum paritèr omnes veniremus: non quòd celebrior sit illa dies, qua conuenimus: sed quòd quacun (que) die conueniendum sit, ex conspectu mutuo laetitia maior oriatur. Qui verò propositae quaestioni acutiùs re­spondere conatur: affirmat illud, omnes dies aequales esse: nec per parasceuen tantùm, Christum erucifigi, & die dominico resurgere: sed sempèr sanctum resurrectionis esse diem, & sem­pèr cum carni vesci dominica: ieiunia autem, & cōgregationes inter dies, propter eos à viris prudentibus constitutos, qui ma­gis seculo vacant, quàm deo: nec possunt, imò nolunt, toto in ecclesia vitae suae tempore congregari: & ante humanos actus, deo orationum suarum offerre sacrificia. Quotus enim quis (que) est, qui saltem haec pauca, quae statuta sunt, vel orandi tem­pora, vel ieiunandi semper exerceat? Itaque sicut nobis li­cet, vel ieiunare semper, vel semper orare: & diem domini­cam accepto domini corpore indesmentèr celebrare gauden­tibus: non ita & Iudaeis fas est, omni tempore, immolare agnum: Pentecosten agere: tabernacula figere: ieiunare quotidiè.

Adhibemus etiam ciborum delectum: sed longè alitèr quàm Iudaei. Abstinebant námque illi à nonnullis ci­borum generibus: quibus vitae, ac morum impuritatem, & scelerum sordes adumbrari existimabant. Sed Chri­stianorum eò potissimùm spectat abstinentia, vt impuri reprimantur affectus animorum. Neque verò Manichae­orum more à cibis, vt à rebus natura malis, deoque inui­sis abhorremus. Bona enim erant omnia, quae creauit deus: & nihil est reijciendum, quod sumitur cum gratia­rum actione. Sed maximè sobria, ac parca victus ratione edendi cohibemus licentiam, vt in ciborum vsu, quod eleganter dixit veterum quispiam, modus eligatur: non res creatae damnentur. Vltimis temporibus, à side permulti defici­ent, inquit Paulus: qui matrimonia contrahere prohibebunt, & à cibis praecipient abstinere. Rectè quidem. Sed vt nupti­as statim non condemnant: qui vt precationibus ali­quantò liberiùs vacent, à legitimo ad tempus sese tem­perant nuptiarum vsu: sic nec cibos natura impuros iudi­cant: qui ieiunia suscipiunt eam ob causam, vt rationi af­fectus faciliùs possint subijci. Daemoniorum sine du [...]io doctrinas tradunt: qui res ad humani generis salutem di­uina beneficentia creatas, in rerum malarum numero sta­tuunt. Quòd si in eodem versentur scelere: qui absti­nentiam à carnibus coelesti lege concessam putant: tu, tu beatissime Paule, quod dicere horret animus: sed huic dicto precor ignoscat deus: anhelitu Daemonum, non sanctissimo numinis afflatu concitatus fuisti. Sic e­nim epistola ad Corinthios scribis. Si esus officit fratri meo: nunquàm sum carnem comesurus, ne fratrem meum lae­dam. Quibus similia sunt illa ad Romanos: omnia quidem pura sunt: sed in eo malum est, si quis cum alterius offensione vescitur. Decet neque carnes comedere, neque vinum bibere, neque quicquam, quo tuus frater impingat, vel laedatur, vel infirmetur. Quibus verbis tanquàm laqueis quibusdam pressa faucibus Aerij proles, tetrum illum, quem de coelo [Page 107] nunquàm hausit spiritum, efflare cogitur. Nam si sancta dei opera non condemnat: qui ne offendatur infirmus frater, â carnibus abstinere necessarium putat: quîd non etiam ille, ab eodem scelere purus censeatur: qui, vt vi­tam castiùs, & religiosiùs instituat, frequenter solet ie­iunare? Puris nulla esse impura dicit apostolus: & ean­dem sententiam Puritani semper in ore habent: eam­que solutae illi, quam sibi assumpserunt, viuendi licentiae, inprimis conuenire iudicant. Sed huius sententiae in­terpretem Augustinum si audire vellent: erroris sui (ar­bitror) si non planè insanabilis sit impudentiae morbus: tandèm aliquando eos poeniteret. Mundis (inquit Augu­stinus) omnia sunt munda, secundum naturam, in qua creata sunt: non tamen omnia secundum significationem munda pri­mò populo Iudaeorum: nec vobis omnia, vel propter salutem corporis, vel propter consuetudinem humanae societatis apta sunt: sed cùm sua cui (que) redduntur: & naturalem ordinem seruant, omnia munda, sunt mundis. Et alibi, cùm eadem A­postoli verba recitâsset: hos inquit propriè designat, qui non proptereà temperant à talibus cibis: vt aut concupiscentiam suam refraenent: aut infirmitati alterius parcant: sed qui istas carnes immundas putant: & earum creatorem deum esse ne­gant. Nos autem teneamus apostolicam disciplinam dicentem, quòd omnia munda sunt mundis: seruata moderatione euange­lica, vt non grauentur corda nostra cruditate, & vinolentia.

Ex his Augustini verbis facilè colligi poterit: quòd Iudaei sub lege: quòd pij in ecclesia Christiani: quòd impurissimae humani generis sordes Manichaei, â certis ciborum generibus abstinebant. Abstinebant Iudaei â rebus nonnullis, quas non tam natura, quàm signifi­catione impuras iudicabant. Abstinent Christiani, vt rationi repugnantes animorum affectus faciliùs repri­mant. Perpetua Manichaei exercebant ieiunia: quòd carnes, aliàque ciborum genera, & natura sua spurca esse, atque impura, & â diabolo condita statuebant. [Page 108] Quod erroris virus, tam longè, laté (que) anteactis tempo­rum spacijs diffusum fuerat: vt de presbyteris, diaconis, alijs (que) in clero positis, Ancirano olim concilio hoc statu­tum esset: vt etiamsi à carnibus abstinerent: carnes tamen tanquam res natura impuras, non contemnerent: sed contin­gerent potius. Et à carnibus qui se abstinere volent, liberam habeant potestatem: ita tamen vt si oleribus coquantur, ea­dem tanquàm carnibus polluta non iudicent: sed ex his ci­bum assumant: quamuis à carnibus se abstineant. Execra­tur eos Gangrensis synodus, qui carnis esum condem­nant: sed quod animaduerti vellem à puritanis, eos, qui indicta ab ecclesia ieiunia violant, simul execratur. Verùm, vt quam de his rebus sententiam veteres ha­buerunt, liquidò cognosci possit: quid Bracarensi olim synodo decretum fuerat, libet adijcere. Si quis immun­dos putet cibos carnium, quas deus in vsum hominum dedit: & non proptèr afflictionem sui corporis, sed quasi immunditi­am putans, ita abstineat ab ijs: vt nec olera cocta cum carni­bus praegustet, sicut Manichaeus, & Priscillianus docuerunt, anathema sit.

Instat adhuc Aerij proles: & eo, quod in os intrat, neminem inquinari dicit. Quod cùm facilè, & libentèr concesserim: optimarum tamèm legum violationem ho­minem inquinare: & reum facere maximi sceleris, sem­pèr affirmabo. At statis inquiunt, & definitis tempo­rum spacijs alligari ea non conuenit, quae semper, si fieri posset, adhiberi oporteret. Imò verò stata rectissimè de­signentur abstinentiae tempora: vt qui sempèr ieiunare, aut non possunt, aut non volunt: temporibus saltem praescriptis, ecclesiae authoritate permoti, libentèr ieiu­nent. At si ieiunare volo, dicit Aerius, qualemcúnque diem mihi ipse constituam: & ieiunabo proptèr liberta­tem. Rectè hoc faciat. Sed si nullam diêrum praescrip­tionem in ecclesia retineri oporteat: si cuiusque permit­tatur arbitrio, quo demum tempore ieiunare velit: [Page 109] haud vnquàm certè cōueniet totus christiani populi exercitus: vt communibus ieiunijs, & precationibus, tanquàm coniunctis simùl copijs, cum tenebrarum potestate cōfli­gat. Nam cùm vescuntur alij, alij ieiunabunt: cùm alij laeti tia exultant, alij deflebunt peccata: alij vno tempore ieiu nandum cēsebunt: alia tēpora alij magis opportuna iudi­cabunt. Haud pauci etiam erunt, qui petulantiùs irrisis piorum ieiunijs gulae irritamenta, & alimenta nequitiae semper conquirent. Quae res varias primò quaestiones, tum rixas, & concertationes, perturbationem deinde om­nium rerum, & extremam confusionem excitaret. Elegā ­ter Bernardus. Acies multorum pariter pugnantium est quae­renda: vbi tot sunt auxiliarij, quot socij: & tales qui dicere possunt cum Apostolo, non ignoramus astutias inimici. Congre­gatio enim profortitudine sua terribilis est, sicut castrorum acies ordinata. Va autem soli: quia si ceciderit, non habet subleuantem. Odio habebunt pij ecclesiam malignantium: sed adijcient, id quod sequitur: lauabo inter innocentes manus meas. His optimè, quadrat illud Leonis. Publica prae­ferenda sunt proprijs: & ibi intelligenda est praecipua ratio v­tilitatis, vbi vigilat cura communis. Teneant (inquit) di­ligentiam suam obseruantiae singulorum: & contra nequitiae spiritualis insidias, implorato diuinae protectionis auxilio, coe­lestia quisque arma arripiat. Sed ecclesiasticus miles, etiamsi specialibus praelijs possit fortitèr facere: tutiùs tamen, & foeliciùs dimicabit: si contrà hostem, palàm in acie steterit, vbi non suis tantùm viribus certamen ineat: sed inuicti regis imperio, fraternis consociatus agminibus bellum vniuersale conficiat. Minore enim discrimine plures cum hoste confli­gunt, quam singuli: nec facilè patet vulneri, quem oppo­sito scuto fidei, non sua tantùm, sed aliena fortitudo defen­dit.

De caeteris depulsi praesidijs Aerij noui, ad Eusebium confugiunt: & causae suae perditae certissimum ab eo au­xilium afferri clamant. Quid ego audio? Qui ieiunia? [Page 110] qui fletus, qui lachrymas, qui vigilias, qui omnem cor­po ris per domandi rationem plurimùm semper dilaudat? Isne approbatum ab ecclesia ieiunandi morem labefac­tare studet? Qui veterum instituta summo in honore ha bet, isne totius ecclesiae leges contemnit? Sed quid as­sert Eusebius? Is (inquiunt) Montanum, primas de ieiu­nijs tulisse leges, manifestò docet. Sed falluntur grauiter in hac re; vt in alijs: & verritatis ignoratione, in maxi­mis erroribus versantur. Nam Eusebius quinto ecclesia­sticae historiae libro, Apollonij nobilis, ac eruditi inpri­mis scriptoris, qui flagitiosam oppugnauit Mōtani haere­sin, verba refert. [...] (inquit Apollonius) [...]: hic Montanus matrimonij vinculū dissolui posse do­cuit: hic tanquàm legislator ieiunia praescripsit: Hic Pe­pûsan, & Tymion (paruae erant Phrygiae ciuitates) Hie­rusalem appellauit. A Montano leges de ieiunijs consti­tutas fuisse Apollonius dicit: non quòd sanctissima ieiu­nandi consuetudo, à tam impuro primúm haeretico inue­cta fuerat: falsum enim id esse testatur antiquitas: sed quòd abrogatis ecclesiae ieiunijs, nouum induxit ieiunan­di morem. Declarat enim Hieronymus, quòd Montanus, Prisca, & Maximilla post Pentecostē celebrârunt Qua­dragesimam: quòd ablato sponso filij sponsi debeant ie­iunare. Malè enim intelligebant illa Christi verba: pos­suntne moerere, qui celebrant nuptias, quamdiu cum eis sponsus adest? sed veniet tempus, cùm ab eis sponsus au­feretur: tum ieiunabunt. Deinde praescripsit leges de ie­iunijs Montanus, non quòd vllam puritatis curam habe­ret (nā in delicijs habuit hic matrimonij oppugnator, hic mirificus laudator castitatis, Maximillam, & Priscam a­lienas vxores) sed quòd rerum à domino conditarum le­gitimum vsum tolleret, ac naturam condemnaret.

Verùm si alia ieiuniorum onera, ab humeris suis excu­tere non possunt: excutient tamen quadragesimam. [Page 111] Eius enim obseruationem cum superstitione, cum scele­re, cum insigni Christi Iesu contumelia coniunctam di­cunt. Quo diligentiùs nobis cauēdum est, ne tantam ani­mis nostris caliginem, vel patrum authoritas, vel antiqui­tatis canities offundat: vt antiqua pro veris, exempla pro regulis, delirantium somnia pro sanctissimis oraculis te­merè approbemus. Non ignoro autem quàm grauiter no­bis in hac causa officient, & obstabunt homines quidam, & docti, & pij: sed vna in re paulò minùs considerati, quòd conuellere adoriuntur, quae commoueri non pos­sunt, dū omnia, quae purior vnquam obseruauit vetustas, vt res maximè impuras, funditùs rescindere, & labefacta­re cupiūt. Quorum ego hominum, tametsi eruditioni fa­uere, pietatemamplecti, labores, pericula, & cōtentiones, quas pro veritate subiêrunt, plurimi aestimare debeam: solis tamen dei mei iussis hunc honorem deferre didici: vt ea exceptione potiora, & maiora omni reprehensione semper statuam. Nam cùm in rebus humanis, nihil sit, vel sanctitate integrum, vel perfectione absolutum: cùm in summa puritate, ac innocentia cernantur quan­dóque impuritatis labes: & cùm in hominibus sanctis­simis, atque doctissimis nonnullae infirmitatis notae de­prehendantur: cui tandem mortalium tutò assenti­ar? & in quo tam firma, atque solida nobis semper oc­currunt, vt iustè à nullo in dubium vocentur? Ac mea quidem sententia haud paucos à veritate abducit, ni­mia eorum, qui eruditi habentur, authoritas. Permul­ti namque, dum magnorum hominum iudicio repugna­re indecorum statuunt, falsa cum veris inconsidera­tè nonnunquàm probant. Neque enim Iudicium su­um adhibere audent: id habent ratum, quod ab eo, quem magni faciunt, Iudicatum vident. Et sic, dum contumaciae vituperationem fugiunt: incidunt in vitium haud multò leuius, tarditatis: & cum peruestigandi labore rerum praestantissimam veritatem amittunt. [Page 112] Quòd si opertis oculis, in aliorum sententias semper du­ci, iustum, ac necessarium omnes existimâssent: ad tantā non peruenissent perfectionem optimae artes: necessaria deessent adiumenta communi vitae: & multis, ijs (que) admo­dum praeclaris ornamentis, virtutum omnium mater, & procreatrix theologia careret. Sed quid mihi in hac causa sit agendum, illi ipsi, qui quadragesimam oppugnāt, certissimè videntur ostendere. Cùm enim magnā iudicij libertatem in legendis veterum scriptis sibi assumant: consimilem nobis, ad expendenda ea, quae ipsi scribunt, liberè (vt opinor) largientur. Vellem ergo optimi filij ita me in hac disceptatione audiatis: vt seclusa hominum au­thoritate, quae aut nihil omninò, aut ad cōfirmandam ve­ritatem, non ad obtinendū mendacium valere debet: res cum rebus, causas cum causis, argumenta cum argumen­tis, rationes cum rationibus conferatis. Quod si asperiùs, hic nonnulla dici videbuntur: ea non in alios, quàm in ip­sos reformatores, qui relictis hominū virtutibus sola vi­tia imitantur dicta esse, existimari vellem. Non enim hac querimonia, omnes qui malè aliquando senserūt, sed qui malas aliorum opiniones pertinaciùs defendunt: nō om­nes piorum prolapsiones, sed qui prolapsiones pro virtu­tibus, errores pro veritate, nobis colendos proponunt: non qui fabricati sunt tela, sed qui tela ab alijs apparata in latus meum intorquent: non ipsos hortulos, in quibus noxiae interdum herbae nascuntur, sed qui eas ad homi­num perniciem conferunt: non denique illos, qui si ad­moniti fuissent meliora fortassis approbâssent, sed hos, qui nullo consilio, à sententia semel suscepta dimoueri possunt, liberiùs mihi perstringendos puto.

Non ideò (inquiunt) ieiunauit Christus vt alijs exēplum praescriberet. Imo vero, e ā ob causam Christum ieiunâsse, vt nobis exēplo esset eius ieiunium, singulari cōsensione, omnes fere patres affirmant. Hic si patrū authoritatē sinc ratione nō valere permittēt: liberè patiar, & concedā, dū ­modò recētioribus, quàm antiquis: reformatoribus, quàm [Page 113] patribus sanctissimis, haud maior honos deferatur. Christus (inquiunt) ieiunauit, vt maiorem doctrinae suae authoritatem conciliaret. Esto. Sit ea praecipua, cur ieiu­nauit, causa. Annon multae tamen eiusdem rei rationes reperiri possunt? Annon plures interdùm causae simùl concurrunt, quibus ad aliquid agendum homines impel­lantur? Verùm cum reformatoribus non rigidè, non in­clementèr agam. Admittam eorum rationes, quae in ip­sis depellantur portis: sinam eos progredi, quò volunt, cùm facillimè obruantur in primo cursu: concedam, quae tantoperè concedi postulant: ieiunauit Christus, vt doc­trinam suam de coelo dimissam esse declararet. Quid er­go ex eo efficient? aut quanam ratione obligari supersti­tione illorum mentes ostendent, qui hoc Christi ieiuni­um, ad perdomandam carnem imitari cupiunt? An quia totos quadraginta dies ab omni cibo abstinere non pos­sumus? Sed pijs conatibus benignè Christus fauet: rebus nonnullis, quae non sunt omni ex parte absolutae, clemen­tèr ignoscit: hominum imbecillitati, si propensa fuerint eorum studia, piè succurrit: & quae plenè, ac perfectè prae­stare non possumus, sine culpa (vt existimo) licebit imi­tari. Quinque hominū millia, quinque panibus Christus saturauit: vt necessaria pijs nunquàm defutura subsidia certò declararet. Ex eo tamen quod fecit Christus, ad munus suum interesse diuinae voluntatis interpretes, & internuncij haud absurdè colligant, vt non hominum so­lùm animos, coelesti verbo, sed corpora etiam externis a­limonijs reficiant. Quòd si hoc Christi factum, nihil om­ninò ad se pertinere ministelli nostri dicent, quòd non tantae sunt virtutis, vt miracula faciant: ridicula profectò eorum stultitia, & supplicio digna improbitas videbitur. Nec minùs ridiculi, & magìs improbi erunt nostri refor­matores, si quòd totos quadraginta dies ieiunare non pos­sunt, repudient penitus Christi ieiunium. Magnam homi­num multitudinem quinque panibus saturare non possu­mus: [Page 114] ratio tamèn postulat, vt pauperum egestati omni­bus modis consulamus. Sic quadraginta dies â cibis ab­stinere, humanam longè naturam excedit: sed humanae non est interdictum naturae, de vsitato victu aliquantu­lùm detrahere: & minùs opiparè, atque apparatè inter­dum epulari: vt accensae libidinum faces inedia, quasi subtractis alimentis flammae faciliùs restinguantur.

Christus (inquiunt) saepiùs non ieiunabat, quod factum oportuit, si anniuersarij ieiunij legē, nobis tradere volu­isset. Itáne vero? saepiùs à nobis eucharistia celebrari non potest: quòd semel eam Christus cum apostolis celebra­uit? Simios deindè omnes eos appellant: audite mei filij, (quaeso) audite, & tam calamitosa mecum tempora de­plorate: simios omnes eos appellant, qui hoc Christi ie­iunium imitari student. Prôh sancte deus, quô tandem hae res procedent? & quaenam in orbem irruptura statua­mus malorum portenta, cùm in eum iam statum res no­strae deuenerint, vt Christum imitari sit hominibus Chri­stianis probro, & dedecori? Violata fuit olim syncera fi­des: charitas iam pridē inter Christianos refrixit: eiecta est è rebus humanis innocentia: nihil vspiàm puri, nihil incorrupti manet: fusa est vbi (que) impietas: occupauit om­nium animos numinis ignorātia: nulla est terrarum pars, quam non miserè oppressit potestas Orci: ergo ne ad cae­tera mala, hic tanquam cumulus accedet: vt nemo sine infamia pius, sine laude flagitiosus esse possit? Irrideant me, si velint, Puritani omnes: te, te Christe Iesu perpetuò sequar: si probris me omnibus, & maledictis diuexent, pro pietate haud illibentèr feram contumelias: si quod ma­ximè cupio, praestare nō possum, opem â te seruator vnice, & auxilium petam: si labi interdum in hac via mihi con­tingat, tuam implorabo misericordiam: si ineptam me di­cant: si superstitiosam vocent: si appellent simiam: haud quicquam commouebor: dummodò vitae, & saluti meae Iesu semper adhaerescam. Imitatores seruum esse pecus, [Page 115] nescio quis poetarum dicit? verum mallem me Christi ancillam, quàm rerum humanarum dominam appellari. Permagnam quidē ignominiam seruitus interdum affert: sed ijs (opinor) qui sceleri seruiunt, nō virtuti: ex aliorum praescriptis viuere, durum multis, & acerbum videtur: e­tiámne inquā cum ex praescriptis viuitur rectae rationis? Liberam me, & esse, & haberi cupio: sed liberam à ne­quitia: solutam me esse vellem à cupiditate: non dissolu­tam tamen viuendi licentia. Legum humanarum vinculis illigari nollem: si vel sint improbae, & sceleratae, & coele­sti legi contraria praecipiant: vel durae, & iniquae, & inij­ciant laqueum conscientijs: vel peruersae, ac turbulentae, & labefactent ordinem: vel inuenustae, & sordidae, & im­minuāt decus: vel leues deni (que), & inanes, & ad vitam san­ctè, at (que) religiosè agendam nihil omninò conducant.

Iam quòd hoc quadragesimae ieiunio, clarissimū Chri­sti miraculū obscurari dicunt: est tam perspicuè falsum, vt id vel profectum fuisse vnquam à doctis, vel probari iam ab his, qui vel ratione ducuntur, vel communi sensu, mirabile inprimis mihi putetur. Quid enim? obscurant Christi miracula, qui tantarum rerum memoriam quo­tannis celebrant? an qui has anniuersarias celebrationes cum superstitione coniunctas putant? oppugnant Christi honorē, qui, vt eum rectiùs imitentur, dies aliquot ieiu­nijs, ac precibus consecrant? an illi potiùs, qui de Christi ieiunio vix vnquam cogitant, & nihil ad se id pertinere volunt? At verò Christi gloriam, vel transferri ad alios, vel cum alijs cōmunicari dicunt: cùm quae diuina virtute Christus praestitit, humanis viribus praestari posse cōmu­nis vbi (que) sit opinio. Sed quis vnquam ex omni hominum memoria tam sordidè, & abiectè de Christi ieiunio sensit? Quis nō eximium in eo miraculum semper agnouit? Quis miracula fide prope maiora, humana imbecillitate fieri posse iudicauit? Quis vnquā pius arrogauit sibijpsi Chri­sti virtutē? Quis eisdem de causis, ob quas Christus ieiu­nauit, sibi etiam necessariò ieiunandum esse dixit? Quis [Page 116] Christi more quadraginta dies ab omni esca, & potione abstinere sibi assumpsit? cui demùm, suscepto hoc ieiunio, non fuit propositum, de vsitata victus ratione aliquantu­lùm detrahere, vt appetitus rationi, ratio menti, mens deo rectiùs obtemperaret? At hoc ieiunio euangelij dignita­tem violari affirmāt. Velim inprin [...]is nobis proponāt, de quo euangelio verba faciāt. Nam si familiaris cuiuspiam genij instinctu, & afflatu, nouum aliquod euangelium ac­ceperint, quod nec orbi annunciârūt sanctissimi apostoli: nec antiqui patres vnquam peruiderūt: ab impuri Erebi, & profundae noctis sobole ieiunium cōdemnari: nec mul­tū admirabor, nec molestè feram. Quod si de sacrosancto Christi Iesu euangelio loquantur: mihi certe fieri posse non videtur: vt eorum, quae Christus fecit, religiosa ob­seruatio, sanctissimum Christi oppugnet euangelium.

Pergunt etiam adhuc reformatores nostri, & Elyam, ac Mosem quadraginta dies ieiunâsse dicunt. Nam cum legē suam dominus ab altero promulgari voluisset, & ab altero instaurari: vtrius (que) authoritatem, tam insigni mi­raculo confirmauit. Iam vero, cū nec Elyam, nec Mosem sanctissimi vates olim imitati fuerint: quid Christum Christiani, ineptè, & peruersè imitantur? Haec ratio illis, quae anteà refutata sunt, imbecillitate similis, at superior scelere haberi potest. Tempora enim nostra cum priscis Iudaeorum temporibus, temerè confundit: exempla vi­uēdi, ab antiquis potiùs vatibus desumit, quàm à Christo Iesu: non quae factitârunt olim sanctissimi homines, sed quae infecta reliquerūt: non quae scripta sunt, sed quae nus­quam scripta reperiūtur trahit in regulā: & quod scelera­tissimū est, Christo Mosem, Christo Heliam authoritate adaequat. Vnum restat argumentum, quod saepenumerò obijciunt. Non vno (inquiunt) modo quadragesima à ve­teribus celebrata fuerat. Alij enim plures ieiunabāt di­es, alij pauciores: fuêre nonnulli, qui pane tantùm, & aqua vesci solebant: sed multi omnibus ferè cibis, magna cum [Page 117] libertate vtebantur. Ex his concludunt quadragesimae ieiunium non fuisse institutum ab Apostolis: sed profe­ctum potius à praua, & peruersa Christi imitatione: & ni­hil planè esse aliud, quàm [...]. Vel vt Phalerij verbo vtar [...]. Sed si rationem illis non ade­misset contentionum cupiditas: haud antiquandum cen­suissent hoc ieiunium, quod varijs olim modis celebra­tum fuerat: sed habuissent potiùs in honore quòd in tan­ta rituum varietate, & discrepantia, summa religione ob­seruabatur. Quamuis enim non vno modo quadragesi­mam veteres Christiani celebrârunt: vno tamen semper consensu celebrari oportere docuerunt: plures alij dies, a­lij verò pauciores ieiunârunt: at nullus vnquam pius ab­rogandum penitùs esse hoc ieiunium affirmauit. Sed si ab apostolis instituta fuit quadragesima, quîd non vna v­bi (que) ratione celebratur? sed si ab apostolicis non suit in­stituta viris, quîd vt oppugnata semper ab haereticis, ita sēper à pijs defēsa: quîd vt in schismaticorū claustris irri­sa, ita in Christi ecclesia in hanc vs (que) diem approbata fuit?

Ex his liquere arbitror, quadragesimae ieiunium, sine superstitione obseruari posse. Cùm enim piae precatio­nes, si adiūctae praesertim fuerint lachrymae, & ieiunia, deo semper placeāt, sed tum maximè, cùm à tota simul eccle­sia offeruntur: cum à tota simul ecclesia offerri non pos­sint, si non stata, ac solennia tam sacris exercitationibus consecrentur tempora: & cùm nulla his rebus tempora rectiùs cōsecrari possint, quàm ea, quibus Christi mors ab omnibus pijs publicè recolitur, & celebratur: satis iam tandem manifestò apparet, cum Catholica ecclesia, cum canitie antiquitatis, cum optimorum patrum illibato flo­re, & robore, & cum ipsa etiam pietate eos confligere: qui ieiunium quadragesimae, à peruerso quodam imitati­onis studio profectum: auctum caligine, & caeco huma­narum mentium errore: & superstitione plusquàm anili in hunc vsque diem continuatum fuisse dicunt.

In quo potis­simum con­sistit recta ieiunandi ra­tio.

Longiùs in hac causa, quàm suscepti negotij ratio po­stulabat, me immoratam esse video. Apud aequioris tamē ingenij homines, id facilè (vt spero) me excusabit: quòd ex quo proposita fuit orbi haec ieiunandi libertas, plerós­ (que) homines ad abstinentiam, ad frugalitatem, ad sobriam, & temperatam viuendi moderationem, & modum tardi­ores accessisse constat. Cui malo haud rectiùs occurri po­test: quàm siqua veteres olim synodi de ieiunijs statue­runt, à vobis mei filij hoc tempore approbentur. Nam si perditum horum temporum luxum, cum priscorum ho­minum continentia: hanc dissolutam viuendi licentiam, cum summa illorum grauitate: hanc nequitiae faedita­tem, cum eximia illorum virtute, diligenter comparare velitis: haud multum requirenda esse veteris disciplinae laxamenta: sed arctioribus potiùs laqueis diffluentes luxuria hominum animos deuinciri oportere, facilè in­telligatis.

Quamuis autem tantum in ieiunio ponderis ad fran­gendas improbitatis vires contineri statuam: haud om­nes tamen, qui ieiunant, promiscuè possum laudare. Ab­stinere enim videmus aegros: quòd nec saporem cibo­rum, nec odorem ferre possunt: inediam patiuntur ino­pes, qui si abundantiori circumfluerēt rerum copia, mul­tò delicatiùs, & suauiùs viuerent: parciori vtuntur victu sordidi, & auari, ne congestas opes profundant: à cibo, & potu interdùm sese temperant homines luxu perditi, vt maiori posteà cum voluptate delicijs auidiùs conquisitis fruantur: saepè, & multùm ieiunant hypocritae, vt laudem temperantiae adipisci possint. Sed horum ieiunia nequi­tiae vires, ita imminuere solent: vt libidinem immi­nuunt impudici sermones: vt iniustas direptiones coer­cet inexplebilis diuitiarum sitis: vt superbiam repri­mit caeca [...]: vt quae à malo proficiscuntur, & ad ma­lum tendunt, impuris animos nostros liberant scele­rum sordibus. Repetendum igitur est illud, quod [Page 119] aliquot locis in hac disputatione antea significaui: ieiu­nium in earum esse rerum genere, quae [...], siue in­differentia passim appellantur. Si enim ex se spectetur, & non vt cum alijs coniunctum reperitur: nec meliores reddit vllos, nec vllos facit reos sceleris. Verum ex finis, quo potissimùm refertur, natura, vel laudem acquirit, vel contrahit dedecus. Quarè si ieiunia vestra, mei silij, eô referatis: vt impuras animorum perdometis cupiditates: vt ad precandum rectiùs comparari possitis: & vt magis demissi, atque humiles sint vestri affectus: dissoluentur vobis improbitatis nexus: & robustiùs confirmabuntur nerui virtutum. Quòd si alios vobis proponatis sines: placeatis facilè vobismetipsis: & hominibus etiam, qui internas cogitationes speculari non possunt, facilè place­atis. Sed animorum tamen inspectorem, & iudicem de­um, quo quidque consilio gestum fuerat, haud vnquàm fugiet. Perspicax nàmque illud iustitiae lumen, quod om­nibus intentum, per vniuersam rerum naturam commeat: quod non solúm quae sunt acta, sed agenda praeuidet: quod vt cogitata, ita cogitanda intelligit: cui peruia sunt maximè solida, & aperta, quae sunt maximè inclusa: cui obscura lucent: muta respondent: silentium confitetur: & mens sine voce loquitur: excutiet illa diligentèr, quae in obscuritatis latebris occultantur: & grauissima suppli­ciorum acerbitate eos omnes cruciabit, qui vel rerum bonarum ornamenta, in res improbas transferunt: vel virtutis simulatione, sceleri fidem, & decus conciliare student. Haud iustè illi putentur pij, qui à carnibus ab­stinent, & vicinorum famam malitiosè corrodunt: gra­tam deo obedientiam non praestant, qui vinum non bi­bunt, & ebrij sunt furore: coelestē iram non effugient, qui â multis sese temperant ciborū generibus, & viduarū, at­que pupillorum opes deuorant: & qui concessa repudiāt, & appetunt inderdicta: ob eam causam sceleratiores exi­stimari possūt: quòd dū assimulata virtutis specie nōnul­lam [Page 120] sibi authoritatem conciliant: in omni genere impro­bitatis exultant liberiùs.

Quarè si vestrum charissimi filij Ieiunium, deo opti­mo, maximo, probare cupiatis: non tam â cibis, quàm ab impuris cogitationibus abstinere: nec tam corpori, quàm nequitiae alimentum detrahere debetis. Si omnes delicias repellatis: continentiam vestram maximè proba­bo: sed hoc a vobis animaduerti vellem: quòd profanus ille Esau, dùm pro edulio exlentibus confecto, aetatis praerogatiuam vendidit: haud delicatum appetijt genus ciborum. Si â carnibus frequentèr abstineatis, laudabo vos plurimùm: sed eam tamen ob causam vos nimium a­nimis efferri nollē. Nam si haec abstinentia, haud incertū esset argumentū verae sanctitatis: sāctissimae profectò es­sēt multae beluae, quae carnibus haud vnquàm vescuntur. Si vinum non bibitis, ea in re mei filij, vos improbare non possum: sed maiora tamen, & praestantiora in vobis desiderare cogor. Nam cùm abstinetis â vino, nihil faci­tis, quod non commune vobis cum animantibus ratione destitutis haberi possit. Muli namque, & equi, quibus nullus est intellectus, vinum non bibunt. Non igitur in ciborum discrimine, & delectu habendo, sed in modera­tione animi: non in viliori eorum apparatu, quae corpori sunt necessaria, sed in parca, in sobria, in restricta, in cas­ta, & maximè temperata viuendi ratione, legitimi ieiu­nij decus versatur.

Sed quoniàm ea est hominum miseria, vt cùm imbe­cillitatem suam sustentant, & reficiunt, infestissimis hostibus vires suppeditent: sapientèr faciunt, qui, vt do­mitas habeant libidines: & vt cupiditates comprimant, atque coerceant, saepè, & multùm ieiunare solent. Deli­cijs namque libidines, vt infuso oleo flammas, haud rarò ali, & augeri videamus: sed ieiunijs, vt cùm coniectae sunt in aquam ardentes faces, facilè restinguantur. Quem­admodum igitur opem â vicinis, ad restinguenda domus [Page 121] suae incendia, imprudenter petit:

Hortatur li­beros ecclesia ad verum ie­iunium.

qui in miserabili rerum suarum deflagratione, vel otiosè quiescit: vel admo­ta propiùs materia flammam vehementiùs adauget: i­ta preces suas, à praepotenti numine exauditas fore, te­merè, & frustrà confidit: qui cupiditatibus illis alimen­ta praebet: quarum impotentissimo dominatu libera­ri desiderat. Animalia maximè efferata, fame, & ver­beribus mansueta paulatim fieri dicunt. Quîd non igi­tur hoc modo sceleratos tractamus animorum affectus: qui semper nos, vel insidijs aggrediuntur: vel aperte in perniciem trahunt: nec vlla ratione, nisi sola inedia supe­rari possunt?

Hoc modo veteres illi, quorum virtutes tantoperè ad­miramur, viam sibi in coelum muniêrunt. Sed nos, quae nostra est stultitia, etiàmsi ad eandem cum illis foelicita­tem peruenire cupiamus: vias tamen, eorum vestigijs maximè tritas relinquimus: & nouas, atque inusitatas indagamus. Verùm non mutatur iudicio coeleste numen: nec faciliores nobis, quàm veteribus in coelum concessit adscensus. Coelestem petitis Hierusalem filij suauissimi: ô quàm foelix, & beatus erit vester status: si tandem ali­quando eò peruenire possitis. Sed via est deserta, & max­imè inculta, atque interclusa frondibus, & virgultis, & varijs etiam obsita difficultatibus, & circumsepta peri­culis, & quotidianis hostîū incursionibus semper infesta: in qua sine casu, ac prolapsione progredi, vix quispiam potest. Caro est vehiculum, quo vos perferri oportet, in­domitis equis ferociores, in transuersum vos abripient impuri affectus: quos cùm alia ratione coercere non po­testis: fame, & vinculis (quaeso) perdomate. Aspera haec vobis, & acerba videri non dubito: nimiùm tamen vos animis demitti, & contrahi nollem. Nam has rerum as­peritates, mitigabunt eximij fructus, qui ex ieiunijs piè susceptis, facilè possunt percipi. Nemo est, qui non vri se, ac secari patietur: vt incorrupta sanitate frui possit. Om­nes [Page 122] fere, ad exiguum temporis spaciū labores libenter su­beunt, vt diuturnam posteà quietem obtineant. Quìd nos ergò, filij optimi, fugacia bona non respuimus, vt aeternā foelicitatē adipiscamur? Magna, & praeclara sine magno labore vix vnquā praestantur: sine aegritudine, laeta, ac Iu­cunda comparari non possunt: & nulla remedia tam salu­taria sunt, quàm quae maxime faciunt dolorē. Si ergo qui ieiunant, ita debilitant corpus, vt reficiant mentē: si cupi­ditates reprimunt, & alunt virtutes: si inanem fragilium bonorum speciem contemnunt, vt aeterna gaudia adipisci possint: quis tandem est, qui non ieiunitatem luxu, & inediam vita delicijs referta, potiorem Iudicabit?

Sed surdis canimus: quis enim querelis nostris habebit sidem? Nam illecebras turpitudinis voluptates, tam cu­pidè omnes consectantur: vt verear interdùm, ne com­munis peccandi consuetudo, peccatis non solum impuni­tatem, & licentiam, sed etiàm authoritatem afferat: & ne infamia, non sceleris, sed virtutis praemium habeatur. Sed pereant illi, qui seruari nolunt: at vos mei filij, qui con­stantes hucùsque permansistis: numerosa pereuntiū mul­titudine, tanquam ingenti fluctu, in perniciem nollē ab­ripi. Virtus mihi vestra, magna, & praeclara pollicetur: & certissimè mihi persuadeo, quòd qui incensum pietatis studiū in animis vestris excitauit: perpetuā etiam perse­uerandi cōstantiā vobis largietur. Verum cùm imbecilli­tatē vestram: hostium multitudinē, & ferociam: rei quam expectatis praestantiam: & summam eò perueniendi dif­ficultatē diligentiùs mecum animaduerto, moestè inter­dùm, & solicitè timere cogor. Quem tamen timorem non diffidentiae, sed amoris potiùs magnitudini, assignari vel­lem. Amor me solicitam, amor me timidam facit: nec ani­mo vnquam securo esse possum, nisi vos in tuto collocatos videam. Quod cum vix vllo modo praestari possit: nisi li­bidines perdometis: & affectiones omnes, quae rationi sūt oppositae, strenuè reprimatis: vt omni studio in hanc cu­ram [Page 123] incumbatis, â vobis mei filij vehementèr peto. Ie­iunio perfringitur vitiorum potestas: ieiunio confirman­tur nerui virtutum: & improbitatis nexus, si rescindere cupiatis: ieiunium, vt religionis ancillam, sed non vt do­minam: vt necessarium pietati subsidium, non vt rem na­tura piam (quaeso mei filij) adhibete. Omni quidē tem­pore, ad ieiunandum meos liberos adhortata sum: ac tardiorum causà, & abstinentiae tempora designaui: & certas praescripsi ieiuniorum leges. Quibus legibus, ne grauitèr offendantur infirmiorum animi: ne exemplo vestro imperiti, in dissolutam trahantur viuendi licen­tiam: ne matris vestrae authoritas impunè â quouis vio­letur: & maximè quòd officij vestri ratio id postulat, religiosissimè debetis parêre. Haec vobis mei filij mater vestra ecclesia, de ieiunijs dicenda habuit. Haud con­temnetis, vt spero, doctrinam matris. Nam ea, & capiti­bus vestris gratiam, & torques etiam collis praestabit.

Eam, quam reformatores requirunt ministrorum aequalitatem religio, ratio, natura pro­hibet.

SEd vt leges ecclesiasticas, ita legum custodes, & vin­dices Archiepiscopos, patriarchas, metropolitanos, & eminentiorem etiam omnem dignitatis speciem, ef­fraenata quadam malitia impulsi, ex ecclesia dimonere cupiunt. Excusso enim legum iugo, haud quicquam libe­riores se futuros existimant: quamdiu hominum eorum, quos tanquam leges loquentes in honore veteres sem­per habuerunt: inuiolata manet in ecclesia authoritas. Quam authoritatem, vt conuellant: varia primò con­gerunt scripturarum testimonia, quae vel superbam, & tumidam condemnant gubernandi rationem: vel regium principatum coelestis verbi ministris minus aptè conuenire docent. Tum eorum vitam, ac mores, quibus sacra haec in ecclesia cōmissa est potestas, asperè, & acerbè reprehendunt. Verum haec minimo labore dispellātur: si violētas, & iniustas dominationes sacris literis condēna­ri, nō legitimum, & moderatū improbari praesidēdi mo­rem: [Page 124] si (que) regiam authoritatem, cum ministri officio haud optimè coniungi: sed patriam illis potestatem, qui com­munes sunt alijs, non tam corporum, quam animorum parentes, attribui dicamus. Quòd autem concreditam sibi potestatem nonnulli, ad suum potiùs, quàm ecclesiae bonum referunt: id nihil detrahit de horum munerum sanctitate. Nam vt qui grauiùs delinquunt, quòd optimis funguntur muneribus, sine maximo scelere excusari non possunt: sic sacrosancta munera, & officia, quòd improbis sunt commissa hominibus, nullo modo cōdemnari licet.

Non aliter, inquiunt reformatores, coelestis verbi ministri praesidebunt ijs, quos ad pietatem instituunt, & informant: quàm vel filijs parentes boni, vel prae­ceptores discipulis praesidere solent: non eam tamen ob causam fratribus suis: non hominibus, qui sacris sunt addicti, & deuoti: non ijs, qui idem docendi munus obeunt, authoritate superiores iure statuantur. Omni­bus namque diuinae voluntatis interpretibus, & inter­nuncijs, ius par, aequalem authoritatem, & eandem in tractandis ecclesiae negotijs potestatem sacrosanctae scripturae attribuunt.

Quam sententiam auribus nostris, â reformatrice hac familia, tam frequentèr, & importunè inculcari haud multùm miror. Huic enim hominum generi nihil famili­arius video, quàm absurdas opiniones pertinaciùs tueri. Illud verò incredibilem mihi dolorem affert: quòd vir summae eruditionis Beza, eandem sententiam audacter defendit. In libro enim eo, quem nuperrimè aduersus Sa­rauiam scripsit: pastores ouibus, non alijs pastoribus, di­uino iure praesidere dicit. Et pastores (inquit) in com­missos fidei suae greges: non in eiusdem muneris, atque ordinis pastores, authoritatem habent. Quid agam filij? Nam ab hominis de christiana pietate praeclarè meriti iudicio dissentire, improbum fortassis, & indecorum vi­debitur: & tamen, vt errores vbicun (que) demùm reperti [Page 125] fuerint liberè condemnem, obstringit me ratio, & religio officij. Quod dum facio, ne quispiam me vel virtuti ho­minis praestantissimi inuidere, aut dignitati obtrectare criminetur, sanctè imprimis hoc profiteri licet: quòd Be­zae meo tantum tribuo, quantum homini summi inge­nij, praeclarae eruditionis, & singularis pietatis tribui de­bet. Ac diuino etiam consilio, praestantissime Beza, te excitatum arbitror, vt varijs errorum portentis Christi ecclesiam studio tuo, labore, ac vigilijs liberares. Et pro­fectò, si impuras tantum haereses oppugnares: ac non per­multa simul tolleres rerum bonarum ornamēta, non an­teponendus solùm his, qui iam viuunt: sed priscis illis heroibus, quorum virtutes tuentur adhúc, & illustrant rem Christianam, iure optimo comparandus viderêre. Sed nimirum in rebus humanis nihil omni ex parte per­fectum existit: nihil, in quo non multae infirmitatis notae deprehendi possunt. In sanctissimis animis reperiuntur quando (que) labes impuritatis: & qui prudentia alijs mul­tum praestant: labendo, & errando communi subiectos se esse naturae humanae conditioni, haud rarò demon­strant. Velut in hac controuersia sacrosanctam antiqui­tatis canitiem meus Beza, quid dicam? imperitè, homo omnium doctissimus? aut malitiosè, qui ad illud perue­nit praestantiae fastigium, vt vix habeat superiorē, cui in­uidere possit? sed asperè certe, & acerbé interdū insecta­tur: in praeclara veterum scripta, & sanctissima synodo­rum decreta, iniquas nonnunquam censuras exercet: & affectionem suam, licet in permultis rationi aduersantem totius ecclesiae normam statuit. Vtinam verò ad eum modum Geneuensis ecclesiae disciplinam defenderet, vt non alias ecclesias condemnaret sceleris. Ita enim eius iudicium, quem maximi facio: & cui vtilitatem meam summae esse curae confido, haud fuissem coacta palàm im­probare. Quamuis enim in ea Geneuensis administrati­onis forma nonnulla occurrant, quae emendationem ex­poscere, [Page 126] & flagitare mihi videntur, instituta tamen, licet non optima cum patientia tolerare, quàm dum melio­ra perquiruntur, in extremum discrimen omnia conij­cere mallem. Sed cùm disciplinam non ita prudenter approbatam à Geneuensibus, in qua (vt leuissimè di­cam) desyderari possunt nonnulla, tanquam palladi­um de coelo delapsam fingat: & episcopalem potesta­tem, in cuius ordinis incolumitate, incolumitas me­a continetur: non solum ab ambitione profectam, sed christianae Reipub. maximè calamitosam affirmet: pluris certè hac in re veritatem, & rectam rationem, quàm Bezae mei authoritatem aestimare conuenit. Ve­rum in hac disceptatione ita moderabor ipsa mihi, vt & quid rectè possim eloqui, & quid Beza meritò audire debeat, expendisse videar. Haud ille semper recor­datur se esse ecclesiae filium: at ego optimè recorda­bor me esse eius matrem: nec vnquam ab eo in hac causa dissentiam: nisi cùm eum ab antiquitate, à pa­trum flore, à decretis synodorum, ab ipsis etiam scri­pturis perspexero dissentire. Aequalem omnibus pasto­ribus authoritatem coelesti lege attribui Beza dicit. Mea autem est sententia, quòd vt inter Patresfami­lias, etiamsi alij alijs, opibus, & dignitate praestent: vt patres tamen sunt, aequalem omnes potestatem ob­tinent: nec minùs homines egentissimos, quàm qui in summa sunt positi dignitate vitae, & omni bonorum copia circumfluunt, ab his, quos susceperunt, coli o­portet: ita omnes christianae fidei praedicatores, vt do­cendo, & sacramenta administrando, liberos ecclesiae gignunt: aequali sunt prorsus authoritate praediti: nec minus legitimè in his rebus, infimi qui habentur ministri, quàm celeberrimi patriarchae versari possunt. Sed vt qui in familijs suis sunt tanquam summi magistratus: in com­muni hominum societate alijs necessariò parent: ita qui­bus summa concreditur docendi potestas, in regenda ec­clesia, [Page 127] si modo pijsint, alios superiores agnoscent. Quo­nam enim modo prudenter gubernetur haec Christi fa­milia: si is sit ministrorum status, vt alij alijs, nec sine maximo scelere praecipere, nec sine turpitudine obtem­perare possint.

His de causis, dispares honoris, & authoritatis gradus, inter eos, qui sacris sunt deuoti, semper approbaui. Quod vt facerem, sacrosancta inprimis scriptura, tum lumen rectae rationis, deinde etiam ipsa natura me permouit. Velim quidem puritani varietatem eorum, quae sunt in mundo comprehensa, diligenter contemplentur: & vni­uersam mecum perlustrent rerum naturam. Ita enim om­nia Dei opera, formis diuersa, distincta facultatibus, & dignitate inter se esse imparia, atque etiam potesta­te, facilè reperiant. Atque vero quae dignitate alijs praestant, praestantiorem plerunque assequuntur sedem: & quae inferioris habentur ordinis, à superioribus perēni naturae instituto reguntur. Iam verò, si praepotens ma­iestas, hanc rerum molem venustè disposuit, & pruden­ter hucusque moderatus est: si ex perpetua mundi gu­bernatione rectissima gubernandi forma destimi possit: si in omni hominum societate is minime errabit: qui coe­lestem dispositionem semper intuetur, & quantum po­test, imitari studet: si in rerum imparium suauissima coniunctione, orbis non modò venustatem, sed salutem contineri, ipsa natura, voce in omnium auribus maximè sonanti clamet: tum munera minùs aequalia in ecclesiam sine culpa admitti, non tam docti ab hominibus, quam admirabili coelestis architecti sapientia permoti, libe­rè statuamus.

Quod siab his hominibus impetrare nō possū: vt vel ve­nustā mundi fabricā intueantur: vel perpetuā, & constan­tem audiant naturae vocē: at illud saltē velim aduertant: ꝙ non eadē semper mensura, hominibus dona coelestis ma­iestas largitur. Pluribus enim alij ornantur donis: & alij [Page 128] paucioribus: nonnullis praestantiora, non paucis minùs eximia cōceduntur. In qua rerum distributione societa­tis, beneuolentiae, & sanctissimae charitatis initia, & ve­lut semina continentur. Nam si aequalia omnibus con­cessa essent: haud vlli quidem ab alijs opem expeterent: sed quisque praestantiae suae opinione inflatus contemne­ret alios: quae res sacrosanctam piorum communionem dirimeret penitùs, & dissiparet. Sed cùm nec omnibus, omnia, nec diuersis aequalia Deus concesserit: libentius quidem alij cum alijs societatem ineunt, vt quod in sin­gulis deficit, in vniuersis impleatur. Hinc inter Christia­nos omnium rerum communio: Hinc certissima con­iunctio animorum: Hinc virtutum regina, charitas ori­tur. Cùm ergo varia disparium donorum genera coelestis prudentia hominibus concedat: non est quod illis, qui maioribus sunt instructi donis, ampliores honores de­ferre metuamus. Peccant enim grauiter, qui vel impari­bus aequalia, vel aequalibus imparia tribuunt. Atque vt qui praestantioribus sunt ornati virtutibus, ad infimo­rum sortem demitti non possunt, ita cos qui eruditione minùs valent, hominibus praestantissimis authoritate adaequari, ordinis venustas, & elegantia prohibet.

Quod si è virtutum, & meritorum praestantia, hominum authoritatem pendêre iniquum putent: ab illis hoc pe­tam vnum, vt constitutam inter Iudaeos ecclesiasticae ad­ministrationis formam diligenter aduertant. In illa ete­nim, nisi leues crunt in omnibus, in quibus maximam cō ­stantiam adhiberi oportet: verissimum optimae discipli­nae exemplar contineri, necessariò fatebuntur. Inter lu­daeos autem, vt Leuitis sacerdotes authoritate praesta­bant: Ita inter ipsos sacerdotes constituti erant permulti dignitatis gradus. In varias enim classes ita dispositi, & distributi fuerant: vt alijalijs honore praecellerent. Quin etiam classibus illis, praesidebant quidam sacerdotes, quos principes sacerdotum in sacris literis frequenter ap­pellari [Page 129] videmus. Quae à nobis hîc dicuntur, haud pla­cent Bezae. Allatam enim à Sarauia hanc ipsam rationem ad hunc modum conatur rescindere. Non fuit aequale sa­cerdotum (inquit) neque Leuitarum inter se ministe­rium. Fuerunt enim eminentiores summi sacerdotis par­tes: sed Leuitarum alij primum quidem in tabernaculo, ac demùm in templo cultui diuino seruiebant sub sa­cerdotibus, ijque in suos diuersos ordines distributi: a­lij verò. per varias regiones dispersi, partim sacra in sy­nagogis, partim ciuilia in portis cum senioribus populi tractabant. Vellem te planiùs loquutum Beza: sic enim animi tui sensum faciliùs possem assequi. Nunc vero, vel vehementer me fallit mea opinio, vel sententiam nostram defendis potiùs, quàm oppugnas. Nos enim sacerdotes alios honore, atque authoritate alijs praesti­tisse dicimus: tu inaequale fuisse ministerium sacerdo­tum profiteris. Inter Leuitas etiam dispares potestatis gradus fuisse constitutos docemus: tu idem videris affir­mare. Si ergo ex ea, quae diuinitùs Iudaeis praescripta fue­rat, gubernationis forma, optima ecclesiae regendae ratio desumi possit: haud video, quîd non dispar ministrorum authoritas, perpetuam in Christiana repub: sedē habeat.

Neque enim adduci possum, vt plura, ac diuersa apud Iudaeos fuisse sacerdotia, vel vt non tantùm gradu, sed genere disiunctos fuisse ipsos Leuitas, te existimare cre­dam. Poeniteret enim me valdè, & erroris tui, & mei eti­am de tè Iudicij: si tam absurdas opiniones à te defendi viderem. Quîd enim (quaeso) si sacerdotes in varias clas­ses distributi fuerant: num hanc ob causam eorum ali­quos minùs sacerdotes fuisse dices? Quîd si non ea­dem prorsus munera omnes Leuitae obibant? fueruntne ergo vlli, qui Leuitae esse desiêrunt? At summi sacerdo­tis partes fuisse eminentiores dicis: sed authoritatis gra­dus non mutare rerum naturas, optimè intelligis. Ciui­lia etiam negotia tractabat summus Iudaeorum sacerdos. [Page 130] Quid ex eo mirifice disputator concludes? Hoccine pontificem ab alijs sacerdotibus, vt gradu, ita genere, & non solum dignitate, sed etiam ordine sacerdotali disiunctum fuisse ostendit?

Quod munus tibi in Geneuensi ecclesia maximè pro­prium, & peculiare dicam (condemna me si lubet im­peritiae, & incuriae) certo mecum statuere non possum. Nam episcopi nomen, quòd non nudam inspectionem, sed regendi etiam authoritatem designat: homo om­nium minimè ambitiosus repudias. Superintendens bar­barum quiddam, & impolitum sonat, & delicatis tuis auribus haud vnquam placebit. Doctorem te appella­rem, sed illis qui in docendo ita versantur, vt nec de­lectent bonos: nec in improborum animis dolorem ex­citent: nec vllam temporis, loci, aut hominum curam habeant, non tam apte primus in synedrio locus attribui: & virtus tua in secundo minùs rectè collocari potest. Conueniret tibi fortassis haud ineptè pastoris nomen: sed quae requiruntur à doctore, nonnunquā praestas. Sed qui­cunque tandem sis, aut quocunque nomine appellari ve­lis, Geneuensis ecclesiae ministrum haud (opinor) te ne­gabis. Si ergo, vel vt paterfamilias rem familiarem tu­eare: vel vt ciuis ciuilia pertractes: vel, cum grauiora oriantur negotia, de his quae ad reipub: vestrae salutem attinent, cum syndicis disceptes: hanccíne ob causam ab alijs ministris, qui huiusmodi curis non implicantur, tota ministerij ratione, & natura, te disiunctum esse con­tendes? Verum summus ille pontifex in sancta sancto­rum sacris vestibus indutus, semel in anno solus ingredi­ebatur, & pro toto populo preces fundebat. Adde etiam (si lubet) pontificem multo splendidius, quàm alios sa­cerdotes fuisse vestitum. Pontificialis enim ille ornatus, argumentorum tuorum nuditatem, & inopiam praeclarè teget. Sed si haec omnia tibi largiamur, vide tamen quàm parùm profeceris. Occurrent enim tibi statim inferioris [Page 131] notae sacerdotes, qui in dispari dignitatis gradu se collo­catos fuisse, & pari tamen modo fuisse sacerdotes, ab in­uito expriment, & extorquebunt.

Iam Leuitis hoc potissimùm muneris commissum fu­isse video, vt arcam, velum, mensam, cortinas, tectum tabernaculi, tentorium, funiculos, vasa, tabulas, vectes, columnas, bases, & totam supellectilem portarent. Sed Dauid posteà vel nouum Leuitarum ordinē instituit: vel potiùs (quae verior mihi videtur sententia) ordini priùs in­stituto nouum munus adiunxit: & nouas quasi partes as­signauit. Nam arcae ferēdae onere sublato, Leuitas alios sa­cerdotū, & templi ministros, alios cantores, alios ianito­res, alios scribas, & iudices esse cōstituit. Ministrorū vi­ginti quatuor millia: scribarū, & iudicum sex millia: can­torum quatuor millia, & totidē ianitorum. Quod varias ecclesiasticae disciplinae partes, causa praesertim postulan­te, prudenter nonnunquàm mutari posse, certissimè o­stendit. Illud verò maximè nostri Bezae conuellit sen­tentiam, quod in quoscunque demum ordines Leuitae distributi fuerant, eorum tamen omnium fuisse quosdam principes, Esdrae octauo memoratur. Postremò quid sibi voluerit, quòd Leuitarum alios in templo cultui diuino seruijsse, alios vero, alijs in locis sacra peregisse affirmat, satis mirari nequeo. Nam si locorum interuallis disiun­ctos, diuersa necessariò munera obire concludet: non tam Sarauiam seniorculi, quòd perquàm facetè dixisse sibi videbatur, quam ipsum Bezam omnes dialecticis imbuti, ob rationes absurdè contextas, irridebunt. Iam verò si quae ad synagogae administrationem spectabant, sapientissimè â coelesti numine descripta fuerant: quîd non sacram illam gubernationis formam in regenda ec­clesia, Christiani semper imitentur? A Leuitico sacerdo­tio, spirituale Christi sacerdotium adumbratum fuisse, haud vnquam negabo. Sed classium tamen distributio­nes, & dispares honorum gradus, ordinis, & venustatis [Page 132] causà fuisse institutos, hebetior mihi videtur, qui non certò perspicit: & praefractior, ac pertinacior, qui non li­berè concedit.

Vnum hoc reformatoribus meis restat perfugium: vt hanc administrationis formam Iudaeorū synagogae accō ­modatam fuisse: sed Christi ecclesiae minùs aptè conue­nire dicant. Sed cùm hoc modo se expedire cupiunt, in maiores se conijciunt difficultates. Nam in hac ipsa Chri­sti ecclesia, duodecem apostoli, septuaginta discipulis: septuaginta discipuli, reliquis pastoribus, authoritate praecellebant. Si hoc extraordinarium, & citò mutatum fuisse dicent: quid approbatam ab apostolis disciplinae formam, omnibus seculis conuenire fingunt? si immuta­bilis fuit ea gubernationis ratio, quîd aequalem omni­bus ministris authoritatem, coelesti lege commendari af­firmant? Ita vlcus erit, quicquid attigerint: & quocun­que se receperint: omnia sentient infesta Puritanis. Nam si distinctos, & dispares authoritatis gradus, serua­tor noster Christus in ecclesia olim probauit: & sum­mam iam omnium ministrorum aequalitatem requirit: haud video quanam ratione, certa, & perpetua eccle­siasticae administrationis forma, euangelio comprehen­di videatur. Quod enim extraordinariam fuisse illam gubernationis rationem, & se de ordinaria loqui affir­mant: id nihil adiuuabit eorum causam. Nisi forsan vt Agesilaus, cùm omnes fere abiectis elypeis fugissent La­cedaemonij, eamque ob causam capitali supplicio af­fici deberent: quòd ad mortem trahi tantam hominum multitudinem ciuitati minùs tutum putabat: irritas esse vno die Lycurgi leges: sed pristinum pondus semper po­steà habere voluit: ita quae praescripta sunt in euange­lio, interdū rectè obseruari: sed alijs temporibus omitti, rescindi, expungi, & hominum moribus, parùm vtilia iu­dicari possint. Nos autem etiamsi mutabiles esse dici­mus nonnullas disciplinae partes: nihil tamen quod per­petuum [Page 133] esse ratio postulat, mutandum censemus: & vt retinere obsoleta: ita salutaria repudiare, maximè flagi­tiosum arbitramur. Sed cùm diuinae voluntatis inter­nuncios authoritate olim fuisse inaequales constet: ne vel aequalitas contentiones excitaret: vel ex contentione confusio nasceretur: mirabile inprimis mihi videri solet: quid hanc, quam probârunt Apostoli, gubernandi for­mam, non tam aptè conuenire nostrae aetati, reformatores dicunt. Quîd enim? num tam fideli omnes sunt deuincti concordia, vt istam munerum inaequalitatem, ad conten­tiones reprimendas minimè requirant? Nulla aetas mei filij, aut plures, aut funestiores discordiarum flammas vnquam aspexit. Num tam religiosè vbique conseruatur ordo, vt adiumenta illa, quibus veteres vsi sunt, nullam nobis vtilitatem afferant? Imò verò extremam omnium rerum confusionem in orbem Satanas inuexit. Quare cùm hunc, quem veteres semper sunt amplexi, gubernandi modum, ad contentiones depellendas, & ad conseruan­dum ordinem, plurimùm valere communis experientia testetur: quae tandem erit impietas, res maximè salutares contemnere? Quanta amentia, cum ijdem renascuntur morbi, non easdem medicinas adhibere? At verò extra­ordinarium fuisse importunè vrgent, quòd Apostolorum temporibus non vnam omnes authoritatem habuerunt. Fuerit aliquando extraordinarium, sed si ordinem, si de­cus, si venustatem iam conseruat: maximè ordinarium ha­beri debet. Rarum, & inusitatum iudicari non potest, quod semper in Iudaeorum synagoga permansit. Leuibus de causis haud rectè mutetur, quod perpetuum esse ratio sua­det: & à caeca ambitione, id profectum esse quis dicet, quod Christi Iesu authoritate institutum fuisse: & omni­bus seculis aptissimè conuenire ipsa veritas cuincit?

Verum vel ego prorsus infoelix, quòd nulla in re quid rectum sit, ac verum inuenire possum: vel nimis est morosus Beza, quòd nun quam mihi, ne vera quidem di­centi [Page 134] assentietur. Primò enim, quod certum fuisse sep­tuaginta discipulorum ordinem dicimus: fabulas inanes, & res planè commentitias, atque iure optimo exploden­das, â nobis afferri contendit. Deinde etiamsi apostolo­rum aetate, inter coelestis verbi ministros, dispares fuisse authoritatis gradus negare non potest: apostolos tamen Euangelistis, non Apostolis: Euangelistas, prophetis, non hominibus in eodem secum munere constitutis: prophe­tas pastoribus, non alijs prophetis: pastores ouibus, non suis collêgis praestitisse affirmat. Quod ea, quae de septu­aginta discipulis dicimus, in fabulis habenda dicit: anti­quum potius morem, omnes à iudicio discrepantes con­temnendi retinet, quàm quic quam praestat consentaneum rationi. Quòd si numerentur in fabellis, quae nec ratione muniuntur, nec certis testimonijs confirmari possunt: Vereor ego plurimum, ne dilectus mihi Beza, insignis fa­bularum architectus habeatur. Quaenam enim argumen­ta affert, vt certum haud fuisse ostendat discipulorum or­dinem? Quibus veterum testimonijs opinionem tam ce­lebrem, tam vbique receptam oppugnat? Annon ita agit, vt iudicandi de omnibus authoritatem sibi assump­sisse, & ex affectione tamen, non ex recta ratione sem­per iudicare, existimari possit? Primò autem quid in mentem illi venisse putem, vt septuaginta Discipu­lorum missionem, à solo Luca memoratam scriberet? Num quae ab vno tantùm Euangelista narrantur, ni­hil in se ponderis, & momenti habebunt? Num scriptura diuinitùs inspirata, ab hominum multitudine, & consen­sione, ac non potiùs à veritatis spiritu, qui nec fallit, nec fallitur, authoritatem acquirit? Lucas (fateor) hos Dis­cipulos in loca, quò Christus venturus fuerat, fuisse mis­sos, ac posteà reuersos testatur. Sed quid? num tam inane fuit eorum munus, vt statim id antiquari oporteret? Num tam mutabilis Christus, vt quos sacris semel consecrâ­rat, eos posteà repudiaret? Missos fuisse hos septuaginta [Page 135] constat, quòd magna erat messis, & pauci operarij. Vnde ergo iste subitus operariorum prouentus, vt Discipulos in messem posteà remitti non oporteret? Reuersis Christus potestatem calcandi Serpentes, & Scorpios concessit. Quorsum tandem? si praeclarum hoc munus, in quo non sine fructu eos versatos fuisse constat, nunquam po­steà obibant? Verum illi cum Christo, quamdiu perman­sit in terris, constanter permanebant: cùm terras reli­quisset Christus, Apostolis se adiungebant, & compre­henduntur in centum illis, & viginti hominibus, qui Christianae pietati primi omnium adhaerebant. Superio­res autem fuisse Apostolos his Discipulis, etiamsi millies id neget Beza, hoc certissimè ostendit: quòd maiori in honore habitos fuisse Apostolos, scripturae vbique nar­rant: quòd in hac ipsa missione, amplior legatio Aposto­lis, quàm Discipulis commissa fuerat: & quòd ex hoc Discipulorum ordine delectus erat Matthias in Aposto­lorum coetum.

At verò Apostolos Euangelistis, non Apostolis: E­uangelistas pastoribus, non suis collêgis, & pastores tan­tum ouibus praestitisse contendit. Vt vera esse haec ad­mittam omnia, quae tamen falsissima esse veteres Histo­riae declarant: semper tamen illud ab eo quaeram, quid­nam sit, quòd cùm inaequales olim fuisse Coelestis verbi ministros, optimè intelligat, parē nunc eorum authorita­tē esse velit? Quid enim dicet? Diuersosne olim ministro­rum gradus constitui Ecclesiae vtilitas postulauit: & sum­mam iam munerum, atque hominum ecclesiasticorum ae­qualitatem requirit? Aequumne fuit anteactis tempo­rum spacijs, vt alios superiores hi pastores agnoscerent, & summos iam rerum ecclesiasticarum dominos aequalise modo esse statuant? Optima ne gubernationis forma Apostolorum temporibus in Ecclesia viguit: & aetate nostra, aliae admittantur administrationum formae, etiam­si [Page 136] veteres mores, & vetera instituta retineri coelum, & terrae postulent? Iurene apostoli alijs verbi ministris praestiterunt, & qui apostolis in gubernandi ratione suc­cedunt, nullam prae alijs authoritatem habebunt? Quòd autem aequales inter se esse exoptat Beza omnes pasto­res, minùs id absurdum videretur, si nulla eos societate deuinciri oporteret. Verum cùm magnis praesertim in prouincijs, saepe conuenire, controuersias sedare, haere­ses reprimere, delinquentes coercere debeant: nihil mi­hi magis necessarium videtur, quám vt aequalitas ea, quae his rebus maximè obstat, atquè officit, omni studio repellatur.

Quod autem aequalitatem, concordiae matrem, nutri­cem Iustitiae, & ordinis, atque venustatis conseruatricem permulti dicunt: id non de aequalitate, quae in pondere, aut numero, aut potestate consistit: sed de illa potius, quae in proportione quadam, siue comparatione versatur, dic­tum esse constat. Quod potissimum aequalitatis genus, Ciuitates (inquit Philo) sibi asciuisse videantur, dum tributum aequaliter ab omnibus pendi praecipiunt. Qua tamen in re non parem pecuniae magnitudinem à singulis exigi, sed pari potiùs modo singulorum opes aestimari videmus. Proportione (inquit) magna, parua, multa, pauca, & omnia, quae mundi compre­hendit latissimus ambitus, dicuntur aequalia: proportione qua­dā, aequalia inter se sūt quatuor elemēta: proportione primae illae qualitates in corpore humano aequaliter miscentur: proportione hirundo aquilae: minimi pisciculi ceto: formica elephanto: corpus animae: voluptatibus dolores: laboribus praemia: & sup­plicia peccatis aequalia censeantur. Quinetiam hominem, ex luto, & argilla factum, magno huic mundo, proportione esse ae­qualem, nonnulli dicunt: & vt mundum, magnum hominem: ita hominem, paruum mundum appellare haud verentur. Ve­rum cùm haec proportio minùs dignis minora, & ampli­ora praestantioribus attribui postulet: illi, quam reforma­tores [Page 137] videre cupiunt, munerum, & honorum aequa­tioni maximè aduersatur.

His attexi possit, quod ab Augustino dictum est: ordinem esse dispositionem quandam parium, atque dispa­rium: quae sua cuique loca tribuit. Sed quae tandem dispo­sitio ibi esse poterit: vbi summa officiorum, atque mu­nerum confusio, locum habet? Sua cuique loca tribui, quonam pacto putemus: Cùm ijs, qui aequali non sunt virtute praediti, aequalia proponuntur praemia? & ordi­nem violari quis negabit: cum nihil prius, nihil poste­rius, nihil superius, nihil inferius reperitur? Sed quis (inquiunt) nisi malitia coecus, distinctos gradus ordinis ab illis perfringi dicet: qui pastores doctoribus, doctores senioribus, seniores diaconis superiores constituūt. Cart­wrightus enim causae suae palam, & aperte diffisus, in hoc diuerticulū se recepit: vt coniecta ab antiquae sidei pro­pugnatoribus tela, fuga saltem, & latebris deuitaret. Quae responsio non tam robore, quàm stultitia aliquan­tulum nobis exhibuisset negotij: si non à quo primum in lucem allata, ab eo statim deserta, & prodita fuisset. Verum Coryphaeus reformatorum, ipse Cartwrightus, qui pastores senioribus, authoritate superiores consti­tuit: quasi procella quadam postea, in aliam sententi­am abreptus: seniores pastoribus in transigendis eccle­siae negotijs, aequales facit. Quis igitur, hos homines cum ecclesia vnquam consensuros putabit: qui secum tam miserè, vel furiosè potius concertant? & quid mi­rum, si aliorum decreta insolenter contemnant: qui impuros, at parentibus nimis similes opinionum sua­rum foetus, non aliter quam ferreae olim naturae pa­tres, incertis periculis exponebant eos liberos, quos sumptibus suis alere noluerunt, inhumaniter deserunt, & oppugnant? Sed tantam hominum leuitatem, & in­constantiam nolite mirari. Puritanae enim familiae splendor, in eô potissimùm consistit: quod nequiter [Page 138] facere sine labe turpitudinis: quod sine charitatis rui­na contentionum flammas excitare: & quòd res ma­ximè aduersas, & discrepantes, sine mendacio tueri potest.

Verùm in his hominibus [...]: aduertamus i­gitur, quid Beza affert. Disputatio (inquit) de inaequali­tate sic accipienda est, vt omnes nôrint, â nobis nequè sacro ministerio fungentium supra suos greges eminen­tiam nègari: nequè sacras inter se functiones exaequari: neque inter eiusdem muneris collêgas [...] ordi­nis tolli. Pastores Beza gregibus suis authoritate supe­riores esse dicit. Haud malè hoc quidem, si quibus e­tiam obtemperare debeant, aliquantò certius indicâs­set. Parendi enim, & praecipiendi officijs, cùm omne hominum genus, tum ministrorum praesertim societas, & communio continetur. Haud exaequandas deindè dicit sacras functiones. Quae nobis munera, quas func­tiones narrat? Doctorumnè, & seniorum? Sed horum alteri haud necessarium vbique locum obtinent: Al­teri ante Caluinum nunquam extiterunt. Et quis eam Bezae authoritatem tribuet, vt tanquam summus re­rum ecclesiasticarum Dominus, perpetuas in ecclesia sedes vtrisque largiatur? Sed quòd ad laicoclericos (fingenda sunt enim vocabula, cùm de re ficta, & com­mentitia loquimur) quod inquam ad laicoclericos vel acleros potius idiotas seniores attinet: rectè eos Be­za â pastoribus, gradu, eminentia, potestate, natura, & toto denique genere distinguat. Inter ens enim, & non ens est infinita distantia. Omnem verò ex eccle­sia confusionem se depulisse arbitratur, quod ordinis [...] inter ministros admittit. Sed non aduertit vir in alijs prudentissimus, quod inanem ordinis speciem, & nudum plane nomen relinquit, & rem ipsam tol­lit. Quae enim alia est huius [...] vis, ac potestas quam vt alij alijs priùs sedeant, & de rebus etiam [Page 139] dubijs priùs ferant sententias? Et quis id vnquam ec­clesiae profuturum putabit, si hominibus singulari pru­dentia, & pietate praeditis, haud alius deferatur honos, quam vt in conuentibus publicis primi sedere: primi­que de rebus in controuersiam vocatis, sententias suas aperire possint?

Iam quòd morum, & doctrinae inspectionem haud penitùs ex ecclesia dimouendam censet: est id quidem praeclarū ad speciem, sed reipsa est leue, ineptum, rationis inane, & omnis ponderis: & nihil vnquam mali ê chri­stiana depellet societate. Nam cùm ab authoritate ca­stigandi seiungitur morum inspectio: non nequitia mi­nuetur, sed certius confirmabitur, & grauior bonis om­nibus molestia afferetur. Vehementiùs namque e­runt perturbatae bonorum mentes, cum peccata per­lustrant, quae coercere non possunt: & improbi, cum reprehenduntur ab ijs, quos superiores non agnoscunt, peccandi licentiae impudentiam adiungent: & excus­so pudoris froeno in omni genere slagitiorum audacius exultabunt. Deinde, quis aliorum mores inspiciet? Quem in finem referetur haec inspectio? Et quorum vitam potissimùm oportet inspici? Plebisne? Est id in­primis necessarium. Verum vt quae à plebe fiunt im­perita, ita quae geruntur ab ipsis pastoribus, tum dili­genter inspici, tum seuerè, si causa postulet, vindicari conuenit. Quinam ergo pastorum mores inspicient? Se­niorésne? quid ex eo vtilitatis proueniet: si non in tam ampla sint constituti authoritate, vt delicta reprimant, & coerceant.? At quae sceleratè fieri perspiciunt, de­ferent ad synedria? Id si ita sit, seniores illi, quos tam mirificè nobis Beza commendat, nihil aliud erunt, quam apparitores, & odiosi quidam delatores. Sed quàm venustè haec inter se consentiunt, vt iuris diuini anti­stites: vt praesides rerum sacratarum: vt summi in ecclesia magistratus: sint lictores, sint satellites, sint infimi mi­nistelli [Page 140] in ijs locis, in quibus maximam obtinent au­thoritatem? Et quidem videte aequitatem horum ho­minum: ijdem deferent, & sententias ferent: ijdem e­runt accusatores, & iudices. Quem vero in finem re­ferri cupiat hanc morum inspectionem, non intelligo. Nisi forsan, vt aequales esse exoptat omnes ministros: quod eo pacto, & sentiant quae velint, & vt velint, vi­uant: ita etiam retineri postulet in ecclesia, hanc vetu­stae inspectionis speciem: vt quam praeclara nobis adi­mantur bona, ante oculos semper habeamus. Sic per hunc hominem, nec mala, quae oriuntur, vllo modo de­pellere: nec bonorum, quae amisimus, vnquam obli­uisci, nobis licebit. Romani cum violandam iudicarent regiam potestatem, & quo id pacto honestè fieri posset, minimè intelligerent, quod praestanti regum virtute ad magnam venissent amplitudinem: excogitârunt quiddam, quo se praeclarè, & satisfacturos desyderio, & consulturos religioni existimârunt. Designârunt enim regem, quem in ea tantùm authoritate collocari volue­runt: vt sacrificijs solennibus prae esse posset. Et consimili modo Beza, cùm aequalem omnibus ministris authori­tatem afferre cupiat, & inspectionem tamen antiquio­rem, & magis consentaneam rationi videat, quam vt ho­nestè ex ecclesia dimoueri possit: inspectionem vnius in alterum (sic enim loquitur) retineri: sed eam, cui sem­per fuit adiuncta inspectio, authoritatem rescindi fun­ditus, & labefactari voluit. Inepte Romani, qui nomen sine re, regem sine potestate designabant: sed ineptiùs Beza inspectionem sine authoritate, & sine coercendi potestate, reprehensiones in ecclesia retinendas pro­clamat. Sed non disputabo hoc loco de seniorum mu­nere, ac potestate, quos perpetuos pastoribus comites esse volunt: non quaeram, quonam iure, singulis eccle­sijs pastores, & doctores praeficiunt: qui imperitam plebeculam, disiuncti distrahent: & coniuncti pre­ment: [Page 141] commodius ostendam alibi, quam inane sit diuerticulum, quod ad tuendam pastorum aequalita­tem excogitant: & rationes tantum illas refutabo in praesenti: quas ad dimouendam ex ecclesia veterem hierarchiam, adhibere solent. Temere enim, & in­considerate aliena inuadit: qui non sua prius defendit ab hostili audacia: & frustra Puritanos sceleris, atque nequitiae coarguam: si non nostra prius ab omni sce­lere aliena monstrauero, In ecclesiastica igitur Hie­rarchia, archiepiscoporum, patriarcharum, & metropo­litanorum nomina reprehendunt: & ipsam condemnant potestatem. Ac nomina quidem inflata, superba, tumo­ris plena, & à ministrandi ratione longissime aliena di­cunt: potestatem vero maiorem esse affirmant: quàm vel ministri pij, & moderati sibi assumere: vel homines ad libertatem nati, in alijs recte perferre possint. Episco­pi autem nomen in ecclesia adhuc retinent: sed autho­ritatem omnibus modis infringere conantur. Nam inter eos, qui habentur episcopi: & infimos quoslibet minis­tellos, nullam dicunt differentiam reperiri. Sed quibus­nam rationibus haec confirmabunt, paulo diligentius li­bet expendere. Ac a patriarcha, qui primum patrum de­signat, ordiemur. Quod quidem nomen, siue ordinis, siue praestantiae ratione vsurpetur: haud video, quid non in ecclesia perpetuo retineri possit.

Si nullos enim ordine haberi primos velint: omnem in ecclesia perfringent ordinem: si nulli dignitate primi, sine scelere iudicentur: quîd non vniuersum reprehen­dunt hominum genus: quod vt loca nonnulla magis ob­scura, ita alia celebriora, & illustriora quo dammodo esse voluit? Quîd non iniustitiae condemnant coeleste nu­men: quod dona sua cum hominibus, cumulatiori inter­dum mensura, interdum vero parciori communicat? Pa­triarcha significat stirpis alicuius, siue gentis initium. Quo nomine, cum appellati essent veteres illi, quos ma­gistros [Page 142] potiùs pecoris quàm in regia potestate constitu­tos fuisse, scriptura narrat:

Archiepis­coporum, pa­triarcharū, metropolita­norum nec nomina in­flata, nec mu­nera anti­christiana.

quòd nimirum eorum satu e­diti fuerunt varij patres familiarum: quid non patriarchae etiam nomen illis in Ecclesia pastoribus recte tribui videatur: qui primum inter episcopos, quos parentum lo­co semper coluit vetustas, locum obtinent: & quasi inau­gurant, & sanctissimarum rerum procurationi consecrant omnes eos: qui in prouincijs sibi concreditis ad episcopa­le munus prouehuntur? Meo quidem iudicio ob hanc, quam recensui, causam, patriarchae, siue patres primi me­ritissimo appellari possunt.

Sed hîc ad euertenda ea, quae à nobis afferuntur machi­nas quasdam Beza comparat. Vel enim [...] (inquit) principatū significat, vel initium quoddam, & originem. Originem ministrorum nemo Patriarcham dicet. Se­quitur ergo vt principatum Coelesti lege ministris in­terdictum, hoc verbo designari affirmemus. In ratione tam inani haud diu morabor. Patriarchae non ministe­rij: sed ministrorum potiùs patres appellari possunt: quemadmodum doctores in Academijs censentur eo­rum patres, quos ad doctorum munus admittunt: et mi­nistros eorum patres appellari videmus, quos ad pietatē erudiunt, & informant. Et quemadmodum patres sobolis suae initia, origines, & authores communi sermone appel­lantur: ita patriarchae episcoporum, quos sanctissimarum rerum procurationi consecrant: patres, & quasi initia quae­dam appellari possunt. Leuiores igitur sunt rationes Be­zae, quam vt patriarchae, vel patris primi nomen, quid­quam in se tumoris continere, aut his, qui ad sacra admi­nistranda alios admittunt, minùs aptè conuenire osten­dant. Patriarchae inter episcopos habentur primi: quod ordinem potiùs, quàm principatum: authoritatem pa­storalem, quam potestatem regiam designat: sed quod dominationem repellit omnem, patres similiter haben­tur. Vt si primarum sedium dignitas eorum animos (quod [Page 143] quam saepe accidat experta debeo cognoscere) immode­ratius esterret: ex lenissimo tamen patris nomine, quaenam sibi potestas sit commissa, intelligerent. Iam vero, qui le­nem, ac mitem, & naturae maximè coniunctam patris potestatem, vt duram, & violentam, & animo vere libe­ro aduersam infringunt: haud iniustè profecto ab illis con­temnātur, àquibus se maximè coli expetunt. Ex his patet, quod patriarchae nomen, nullam prae se fert superbiam: nullum tumorem: nihil quod non cum humili, & demis­sa ministrandi ratione aptissime copuletur. Sed etiamsi neminem in Ecclesia patriarcham appellari permittent: metropolitani tamē fortassis haud improbabunt nomen. Non illustriorem enim prae se fert authoritatis speciem, quam quae optimè conueniat ministri officio. Verum vt patriarcharum, & archiepiscoporum nomina reprehen­dunt: ꝙ vt verborum [...] videtur indicare, eminentiorē quandam potestatem designant: ita metropolitani etiam nomen, homines vere [...] inuadunt: quod ad exupe­rantiam quandam potestatis significandamadhibetur. At­que vt non ferendam esse in Ecclesia archiepiscoporum, & patriarcharum potestatem affirmant: quod eorum no­mina sunt inflata, & superba: ita abijciendum esse censent metropolitani nomen: quod illis potissimum hominibus attribuitur: qui immoderatam in ecclesia authoritatem exercent. Sic in eisdem muneribus, & officijs, res propter nomina, & nomina propter res, vt qui ecclesiae instituta omnibus modis labefactare sibi assumunt: nec quo tamen pacto labefactentur, inuenire possunt, temere, & inconsi­derate reprehendunt. Sed vt omnes intelligant quam fri­gidae, & ieiunae sunt calumniae, quas ad infringendā metro­politanorū authoritatē adhibere solent: illud inprimis ob­seruari vellē: quod veteres olim prophetae, qui coelesti af­flatu cōcitati erant: ꝙ prophetarum princeps Christus Ie­sus, cum docendi munus in terris obiret: quod Christū a­postoli sanctissimè imitati, in celeberrimis ciuitatibus fre­quentius [Page 144] docuerunt. Quod quidem, non leuiter, & ambi­tiose factum existimari debet: quis enim de sanctitatis au­thore Christo, tam scelerate cogitaret? sed vel, quod ex amplissimis ciuitatibus pietatis riuuli, tanquam proflu­entes ex editis, & praecelsis locis amnes, in varia loca fa­cillimè deriuari possint: vel quod coelestis benignitas, verae libertatis lucem illis primo affulgere voluit: qui crudelissimo animorum carnifici Diabolo, omnium ma­ximè seruiebant. Sed cum institutae ab Apostolis in ce­leberrimis ciuitatibus Ecclesiae, Coelestis verbi semen, in prouincias sibi adiunctas spargerent: & alias Eccle­sias, quasi filiolas quasdam parerent, & procrearent: baud minus iustè meo iudicio Metropoles, quam ciui­tates illae, quaeterrenis de causis colonias aliò deduce­bant, appellari coeptae sunt. Iam vero, vt coloniae ciui­tatibus illis, è quibus emissae fuerant, maximum liben­ter honorem deferebant: [...]: quid non etiam ecclesiarum in singulis prouincijs primo satarum soboles, & foetus (humani­tatem enim non extinguit, sed auget religio) Ecclesi­as illas, è quibus ortae sunt, in matrum loco habeant. Sed si quis haec à nobis sine ratione, sine authoritate dici existimet: velim is audiat Tertullianum, quo vel certior, vel locupletior testis, siue eruditionem, spe­ctemus, siue antiquitatem, vix alius reperiri potest. Is [...]autem ab Ecclesijs Apostolicis, traducem fidei, & semina doctrinae, caeteras Ecclesias mutuatas esse di­cit, & quotidie mutuari, vt Ecclesiae fiant: is alias es­se Ecclesias Apostolicas, alias vero sobolem Aposto­licarum Ecclesiarum apertè docet: is Apostolicas illas Ecclesias, matrices, & originales appellat. Cum ergo, vt antiquissimis illis, ita etiam optimis temporibus nonnul­lae in singulis prouincijs ecclesiae, aliarum Ecclesiarum [Page 145] matres, matrices, originales haberentur: quid tandem tam acerbe agitatur metropolitae nomen? quid in omnes eos qui hoc nomine appellantur, tanquam in hospites pe­regrinos, tam rabiose latrant Aerij catuli? Nouum certe id nomen, & vetustis auribus inauditum Iudicari non potest: quod antiquum esse antiquissima synodus prosi­tetur, & superbum, atque inflatum ineptè dicitur, quòd â matris nomine, quo nullum in terris nomen est amantius, aut indulgentius, ortum habet. Quare cum in metropo­litae nomine nihil reperiatur, quod iustè reprehendi pos­sit: quis non hos reformatores, vt sophistas improbe liti­giosos contemnet: cum tam acerbas de verbis contentio­nes excitent? Sed nō minori malitia, in archiepiscopi no­men irruunt. Eo enim nomine, quae Christo sunt propria ad homines transferri: eo nomine, regiam quandam, & verbi ministris, quos humiles esse oportet, minus aptam eminentiam designari, dicunt. Archiepiscopi nomen Christo Iesu proprium esse ex eo concludunt: quod salu­tis nostrae effector Christus, [...], vt nonnulli inter­pretantur, princeps, vt alij, magister, vt haud pauci volūt, summus pastorum â Petro appellatur. Sed primum, quis hoc nescit, quod quae praecipue, & absolute praepotenti deo conueniunt: secunda quadam ratione hominibus tri­buantur? Exodi tertio deus appellatur is, qui est: sed acto­rum decimo septimo, nos omnes in deo viuere, moueri, & esse dicimur. Quod demum nomen deo aptius conuenit, quam vt vocetur deus? sed varijs etiam scriptutae locis, magistratus, deos appellari videmus. Lux mundi saluta­ris est Christus Iesus: sed Christum, vt arbitror, loquutū vera haud negabunt: cum lucem mundi, apostolos esse dixit. Vnus est [...] Christus, cui omnes in terris pastores obtemperare debent. Sed alios tamen esse in prouincijs, quos regunt, summos praesules, & archiepisco­pos, haud video, quid non tuto affirmari possit. Omni­um conditor, & designator deus propriè appellatur, li­benter [Page 146] dicerem, si delicatiores paterentur ens, siue qui est, quod semper natura sua, sine aliorum ope subsistit:

Archiepisco­porum, patri­archarum, metropolita­norum, nec nomina sunt inflata: nec munera anti­christiana.

quòd nec ab alio fluit: nec mutationem patitur in seip­so: nec vllo temporum decursu, aut dissipari, aut absumi potest: quòd (que) tam plene, & perfecte est: vt nec elapsum sit aliquid, quod in illo vnquam fuit: nec futurum sit ali­quando, quod iam non est. Sed esse etiam dicamus om­nia: quae ab aeterna mente constituta, in rerum natura constant. Praepotens illud, & nobis semper adorandum numen vocatur deus, quod per vniuersam mundi mo­lem intentum commeat: & quod omnia, quae olim crea­uit, aeterna iam prouidentia regit: admirabili disponit consilio: perspicaci iustitiae oculo perlustrat: & pietate tuetur, ac conseruat. Sed augustum hoc dei nomen ipsis magistratibus attributum legimus: quod quasi designati quidā sempiternae maiestatis vicarij, innocentiam in ter­ris, & aequitatē defendūt. Iam vero arcanum Iehouae no­men, quod omnipotentiam cum aeternitate coniunctam, & originem, ac vim constituendi omnia, quae sunt, certò designat: vt cauillari tandem reformatores desinant: cum nullo homine communicari dicimus, Hominum lux est Christus, quod arcanam patris voluntatem nobis enun­ciat: & collustrat omnem hominem venientem in mun­dum: lux etiam mundi vere dicuntur ipsi apostoli: quod sempiternae lucis, quasi radijs collustrati, errantibus viam demonstrârunt. Pastorum princeps appellatur Chri­stus: & eo nomine iustissime appellari potest. Solus e­nim fideles, vbicunque demum sint dispersi, spiritus sui afflatu regit, & verbo pascit salutari: solus ad salutem su­arum ouium pastores excitat: & ad tantum munus ob­eundum idoneos facit. Ab eo, qui non pascitur, in sum­ma rerum affluentia, inedia interit: ab eo qui in ouile non deducitur: diripere, non pascere: mactare, non reficere vi­deatur. Alios tamen in prouincijs sibi concreditis, sum­mos haberi pastores nihil prohibet: qui tanquam in spe­culis [Page 147] collocati, perspiciant, quemadmodū quis (que) inferio­rum pastorū, munus sibi cōmissum gerat. Postremo hoc responsum Puritanis afferre libet. Christus absolute, & omnibus modis omnium pastorum summus appellatur: archiepiscopi definitam, & certis prouinciarum terminis circumscriptam authoritatem habent: Christi oues sunt omnes illi, qui summi in terris, & optimi pastores haben­tur: sed tātam sibi authoritatē archiepiscopi sine maximo scelere arrogare non possunt. Hîc à nobis quaerit Beza, num probari posset ille subditus, qui secundarium se re­gē esse affirmaret. Minimè inquam. Nisi forsan nequitia cum incredibili stultitia coniuncta, recte à quoquam pro­bari possit. Si regem enim se diceret, supremam sibi po­testatem vendicaret: si secundarium se appellaret, eo ipso fateretur se nō esse regem. Stultitiae autem, & sceleri quae afferatur defensio? Sed videamus, quas hinc cōclusiones meus Beza eliciet. Si leges (inquit) humanas violat, qui se­cūdariū se regē appellat: quonā pacto excusetur eius ne­quitia, qui pastorū summum, quod nomen soli Christo cō ­uenit, secunda quadā ratione se vocari permittit? Est dis­par, mi Beza, & dissimilis ratio: Nam maximū, minimum, summum, infimum, medium, extremum, ita dicuntur cōparatè: vt quae vno modo summa haberi solent, alio in­feriora haud rarò habeātur. Sed si verè, & propriè loqua­mur, haud eum dicemus regē, qui in secundis, aut tertijs cōsistit: & qui alterius authoritati paret, haud regiam ob­tinet potestatē. Rectè poeta quisquis fuit: esse sat est seruū, iam nolo vicarius esse, qui rex est regem maxime non habeat. Quem enim appellemus regem? aut in quo hoc nomen ponatur? opinor in eo, quilin prouincijs sibi subiectis, om­nibus alijs, authoritate, honore, & potestate prae est. Cum ergo Beza secundarios quosdā reges, imprudēter certe, & imperitè nobis proponat: secūdos cū primis: inferiores cū summis: cū praecipientibus seruos: & subditos cū regibus temerè confundit: & sacram illam imminuit principum maiestatē, quae non nisi in maxima, & suprema potestate [Page 148] reperitur. Vt redeamus ergo ad propositum: summi in prouincijs suis dicantur pastores, qui cum ad Christum referuntur, non modo non summi, sed ne pastores qui­dem dici possunt. Sed qui summam non obtinet po­testatem, minùs verè, & propriè rex appelletur. Deinde vt regis nomen, ac potestas, cum inferioris conditionis hominibus communicari non potest: ita nomina quae­dam Christo Iesu eum in modum conueniunt, vt homi­nibus sine magno scelere attribui non possint. Quod vt rectius intelligatur: animaduertendum est, nomina ple­runque sequi rerum naturas: quemadmodum [...] eleganter Aristoteles dixit. Cum ergo Christus Iesus permulta gessit, quae tantae sunt praestantiae, vt in eorum societatem, nec vlli morta­les, nec spiritus coelestes venire potuerant: apparet qui­dem nomina quaedam Christo conuenire, quae hominibus attribui religio prohibet. Sed quoniam haud pauca eo­rum, quae Christus primo, & praecipuè, spiritus afflatu praestat, externo hominum ministerio praestari possunt: hinc fit, vt nomina quaedam, quae Christo Iesu praecipuè conueniunt, secundariò cum ministris illis, quorum vi­caria fide, at (que) opera vtitur Christus, communicari dica­mus. Solus seruator meus Iesus incensam numinis iram placauit: solus ex inferorum faucibus, & è potestate te­nebrarum miseros mortales eripuit: solus salutem no­bis, ac vitam, & veram immortalitatem procurauit. Haud alij ergo praeter Christum, vel mediatores dei, & hominum: vel humani generis redemptores: vel seruato­res ecclesiae rectè appellentur. Verum Christus meus in­terno spiritus sui afflatu ita errantes instruit, vt exter­num docendi munus alijs committat: ita pascit, vt in pascendo alios versari velit: ita suorum mores in­spicit, vt alios non prohibeat designari morum in­spectores: & denique ita gubernat, vt alios rerum ecclesiasticarum gubernatores constitui praecipiat. [Page 149] Sed cum inter hos gubernatores nullus ordo esse possit, nisi alij habeantur primi, & alij in secundis, aut tertijs consistant: cùm vix vllo modo, vel reprimantur haereses, vel accensae discordiarum slammae restinguantur, nisi su­perior quaedam tum Iubendi, tum vetandi potestas, ex­ploratae pietatis, & prudentiae hominibus deferatur: mi­nùs iustè me reprehendit Theodorus Beza, quod singulis in prouincijs summos quosdam antistites, siue archiepis­copos appellem, siue patriarchas, siue summos pastores constitui, maximè necessarium existimaui. Quod autem archiepiscopi nomine, regiam quandam eminentiam de­signari reformatores dicunt: falsum id esse, antea demon­straui. [...] enim principium saepius, quam principatum significat: & cum eminentiam, atque authoritatem desig­nat: non tam regiam potestatem: quam aliam quamlibet praesidendi rationem nobis proponit. Athenas (credo) graeci sermonis haud imperitas fuisse dicent. Sed haec ci­uitas, etiamsi popularem reipublicae formam, ita appro­bauit: vt nec vllam regni speciem, nec potestatem paulo eminentiorem ferre posset: praetores tamen suos, quos in singulos annos eligere consueuit, [...] appellauit. Quod certe nomen, haud vnquam illis tribuisset: si aut sublimius id esse Iudicasset: aut cum regio principatu coniunctius, quā in liberrima ciuitate tolerari posset. Di­onysius Halicarnassaeus, quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse atticas, institutos â Numa Pompilio pagorum magistros [...] appellat. Sed rem satis manifestam, manifestiorem adhuc facit Herodotus: quo testis locupletior, cum de significatione verborum cōtrouersia habetur, afferri non potest. [...] inquit Herodotus [...] [Page 150] [...]: cum de regia dignitate depulsus esset Demaretus, praefecturam quandam obtinuit. Et rursus [...], hoc est, inter­rogabat Demaretum, qualis sibi res praefectura post re­gium principatū videretur. Quòd si Herodotum, Diony­sium, & ipsas omnium artium inuentrices Athenas, in in quibus dicendi elegantia, & inuenta est, & perfecta: Graeci sermonis vim, ac proprietatem ignorâsse dicent: mirabor certe impudentiam hominum: haud dignam iu­dicabo grauiori refutatione. Sed in causa tam firma, non est quod timidius declinem reformatorum impetus: largi­ar illis liberaliter: quod nullis vnquam argumentis effici­ent: regium principatum, illustrem authoritatis eminen­tiam, & praecellentem potestatem [...] significat: cum hoc tamen assequuti fuerint: haerebunt miserè in salebris: & id, de quo tantopere contendunt, haud vnquam pote­runt obtinere. Probata enim semper ab eruditis fuit haec regula: in vocibus non est videndum ex quo, sed ad quid sumuntur. Nam dictiones ecclesia deflectit interdum a natiua significatione: & nouam illis, tanquam rudiori ar­gento formam imprimit: & quae communioris videban­tur sortis, sacris vsibus ita consecrat: vt tanquam homines ad aliquod munus electi, veterem quasi habitum, atque speciem exuere: & nouum ius, ac nouam potestatem adi­pisci videantur. Cum ergo archiepiscopi nomine nō prin­cipatum, sed superiorem tantum in pertractandis eccle­siae gubernaculis gradum: non dominatum, sed paternam praesidendi rationem, ecclesia semper intellexent: inepte profecto, & improbe Puritani, vnde prosluxit hoc nomen, exquirunt, cum perpetuum potius nominis in ecclesia v­sum obseruare debuissent. Ab his depulsi, ad alia se con­ferunt: & antichristiana esse patriarcharum, metropoli­tarum, & Archiepiscoporum nomina furiose clamant. Quae cum verbo tantum sine omni ratione affirmant, suf­ficiet nobis verbo negare. Quid minus hominis (inquit Ci­cero) [Page 151] quam obijcere aduersario, quod ille verbo si negarit: longius progredi non possit, qui obiecerit. Sed haec nomi­na sacris literis nusquam reperiri dicunt. ô plumbeum pu­gionem. Quasi vero illis vocibus, quae in scripturis nō sunt repertae, ecclesia vti non possit: aut quasi nihil in coelesti verbo continetur, quod totidem syllabis comprehensum non extat: aut quasi nomimbus, non officijs ecclesia gu­bernetur. Sed quid si archiepiscopale munus sacris literis non modo reperiri, sed approbari etiam, perspicuum fieri possit? quid si non minoris potestatis nomina, diuinae voluntatis internuncijs, in scripturis tribuuntur, quam hoc, quod tam acerbe agitatur Archiepiscopi nomen? nunquamne ab his hominibus impetrabo, vt tam acer­bas de verbis contentiones excitare desinant? Qui coe­lestem alijs voluntatem commonstrant, [...] ad He­braeos, vt de alijs non loquar eorum nominibus, appel­lantur. [...] autem, à quo oritur [...], & [...], vel qui leuiter degustârunt Grae­cas literas, facilè intelligant. Postremo, quod haec no­mina, purissimis Ecclesiae temporibus, Coelestis ver­bi Ministris attributa negant, minimo negotio refelli possunt. Nam vt omittam quod [...] appellan­tur: & proagoras (vt inquit Cicero) designat summum magistratum: vt de eo nihil loquar, quod dicuntur [...]: quod vocabulum eminentiam dignitatis significare antea dictum est: vt tacite praetereā quod [...], & [...] saepissime appellantur, quae de ijs qui potestate alijs non praestant, dici non possunt: vt de eo re­ticeā, ꝙ episcopi, a veteribus [...] appellātur: quod no­mē Spartanis regibus tributū fuisse Dionysius testatur: ip si certè apostolorū canones, & Nicoenae, at (que) Antiochenae synodi decreta tā manifesto metropolitas nobis depingūt: vt restā claras, & tā apertas negare, maximae sit amentiae. Quid hic reformatorū deliciae Beza? diuinae voluntatis in­terpretes, & internuntios sacratissimis literis [...] [...] [Page 152] appellari concedit. Continuò tamen, perinde quasi nihil magis metueret, quàm priscis patribus assentiri, ad mores suos redit: ex antiquitatis amatore, repentè, & è vesti­gio, tanquam Circaeo poculo factus est Beza: & haec no­mina coelestis verbi ministris attribui af firmat, quòd gre­gibus suis praesident, non quòd in homines sacrarum re­rum procurationi deuotos, vllam obtinent authoritatem. Rursus tamen (videte quaeso hominis constantiam) haec nomina, nescio quam tumoris speciem prae se ferre con­tendit. Quis ergo mirandum putabit, quod patriarcha­rum, & archiepiscoporum nomina, moroso huic, & dif­ficili Aristarcho displicent: cui ipsa illa, quae sacris in li­teris pastoribus tribuuntur, paulo tumidiora, & plenio­ra insolentiae videri solent? Illud verò quale tandem iu­dicetur, quod nullos episcopos primos appellari permit­tit: cum Petrum Matthaeus apostolorum primùm dicat? Solisne archiepiscopis, an Apostolis, & scripturis diuini­tùs inspiratis aduersatur? Quam incredibilem etiam leui­tatem, & inconstantiam in eo prodit: quod ordinis [...] inter episcopos constituit, & nullum tamen inter eos haberi primum permittit? Satis iam tandem manife­sto apparet: haud superba esse patriarcharum, & archie­piscoporum nomina: haud profecta ab elatione, aut infla­ta tumore: haud ab ea humilitate, & animi demissione aliena, quae coelestis verbi ministris maximum decus, & venustatem affert. Sed cum Archiepiscoporum nomina, non aliam ob causam reprehendunt: quam vt nomini ac­commodatum munus, facilius rescindant: expendamus quasnam machinas, tum ad conuellendam archiepisco­porum authoritatem, tum ad peruertendum munus potis­simum commoliri, & admouere solent. Officium igitur quod sibi assumunt archiepiscopi, non sacris literis insti­tutum reperiri: non à pia, & prudenti vetustate approba­ri: non vllam ecclesiae vtilitatem afferre: sed ab informi earum rerum, quas coniungi natura vetat, dominatus ni­mirum, [Page 153] & ministrationis commixtione inprimis profec­tum: auctum deinde â caeca hominum interdictam dig­nitatem appetentium ambitione: tum scelere confirma­tum, & omni iniustitia: semē praeterea, & initium, nec se­men solum, sed perpetuum etiam alimentum omnium malorum, quae in ecclesia vidimus: quid multa? improbū esse, & coelesti lege condemnatum, & plane antichristi­anum dicunt. Sed vt quam vere haec dicantur, certius â nobis cognosci possit: quodnam sit archiepiscopi munus, & quibusnam in rebus potissimum versetur, haud erit a­lienum â causa diligentius perquirere. Archiepiscopos eam ob causam institutos constat: vt episcopos inaugu­rent, & alios ministros: vt eorum mores, ac vitam, quo­rum fidei concreduntur sacrosancta negotia, diligenter inspiciāt: vt improbos ex ecclesia eijciant: vt curent om­ni studio, ne quid falsi doceatur: vt altiori loco quasi in specula collocati, omnia, quae in prouincijs suis geruntur, studiose perlustrent: vt schismata reprimant, & dissensi­ones: vt ad dirimendas controuersias synodos conuo­cent: vt quae ab ecclesia sunt decreta, infringi â nullo, & violari permittant: vt omnia denique fideliter, & pru­denter administrent: quae vbi summa hominum est ae­qualitas, nec tam facile suscipi: nec â multitudine, sine confusione tractari: nec ab ijs, qui inter se dissentiunt, ad foelicem exitum vnquam perduci possunt. Has res archi­episcopi, ex officij sui ratione sibi gerendas assumunt: in his expediendis, eorum omnis industria collocari debet. Quod eorum munus, si quis cum scelere coniunctum, & copulatum statuat: vel res ipsas, in quibus versatur, natu­ra malas, & impuras finget: vel tantarum rerum molem, vnius arbitrio, ac potestati, minus tuto committi Iudica­bit. Si res ipsas natura malas, & sceleratas Puritani di­cent: de scelere. & nequitia Christi apostolos condem­nabunt. Quae cunque enim archiepiscoporum fidei, ac religioni committenda diximus: ea olim apostoli sāctis­sime [Page 154] obiêrunt. Si commodius has res, cum aequales sunt omnes ministri, quam cum vnus alijs authoritate prae est, administrari contendant: apertissime confligunt cum recta ratione. Nequitiae si condemnent sanctissimos apo­stolos, inexpiabile scelus in se admittunt: si repugnent rectae rationi, inanes se ostēdunt omnis prudētiae. Vtro (que) sane modo Puritanae labi aperte fauebunt: sed meos ego in hominū vere pior ū numero, & esse, & haberi mallem.

Archiepiscopi episcopos, & ministros consecrant, & inaugurant. Quid tandem in ea re mali? Annon Tito, vt idem faceret, apostolus praescripsit? Archiepiscopi alijs ministris authoritate praestant. Quis hoc iniquum puta­bit? qui Timotheum Ephesinis presbyteris tanquam iu­dicem praefuisse aduertit? Archiepiscopi omnes in pro­uincijs suis ecclesias, tanquam communes quidam rerum sactarum praesides, & antistites gubernant: sic Christo maxime dilectus apostolus Iohannes, omnes (vt Euse­bius refert) in Asia ecclesias gubernabat. Archiepiscopi grauiora si quādo negotia oriantur, episcoporum, & mi­nistrorum concilia instituunt: sic Asiae episcopos Paulus, Epheso Miletum accersendos curauit. Sed quid nobis (inquiēt) apostolos: quid euangelistas proponis? extraor­dinariam illi potestatem, & conserendis tantum ecclesijs aptam habuerunt. Quod cum praestitissent, è rebus hu­manis abiêre: & antiquatum fuit continuo eorum munus. Quod homines ad diripiendum, quam ad dan­dū propensiores largiuntur, libenter accipio: & ex eo ad hunc modum cōtexo rationem. Quod olim munus apo­stoli obiêrunt: id nec tempore nouum: nec ortum ab am­bitione: nec elatione tumidum: nec iniquum natura: nec vllo modo antichristianum haberi potest: sed quod iam munus archiepiscopi obeunt, id olim apostoli obiêrunt: nihil ergo in se hoc munus comprehēdit, quod iuste pos­sit improbari. Quis id tempore nouum esse dicet: quod & antiquissimis, & optimis temporibus approbatum fue­rat? [Page 155] Peregrinum in dei populo quonam iure censeatur: quod semper in ecclesia in hanc vs (que) aetatem permansit? num quis id ab ambitione profectum iudicabit: quod & optima ratio produxit: & ecclesiae salus cōstitui postula­uit? Improbitatem certe nō alit, quod conseruat ordinē: & quis antichristianum id munus appellabit: quod Iesu Christi apostoli obiêrunt? Quid enim? cum Tito Creten­sium ecclesiarum curam apostolus commisit: num muni­uit viam antichristo? cum Timotheum, vt iudicem pa­storibus prae esse voluit: num formauit Antichristum? cum Asianos episcopos Miletum accersiuit: mum praecur­sor fuit Antichristi? cum Iohannes ex Pathmo reuersus, omnes in Asia ecclesias gubernauit: iustene Antichristus appellari poterat? Hîc rursus archiepiscopos cum aposto­lis, temere, & imperite cōfundi, vniuersa (credo) clamabit reformator ū natio. Sed importunis tamē clamoribus ho­minum, quibus vita sine contentione vix videtur vitalis, à veritatis defensione abduci nō decet. Permulta quidē eximia in apostolis effulsisse fateor, quae in alijs ministris reperiri nō possunt: sed permulta etiam cū archiepisco­pis: haud pauca cum quibuslibet diuinae voluntatis inter­pretibus, & internuncijs: nōnulla sibi cum omnibus pijs communia habuerunt. Christum Iesum apostoli, ardenti fide, & religione coluerunt: apostolos in hac re omnes vere pij imitantur. Apostoli hominum misere errantium animos, coelestis doctrinae praeceptis imbuerūt: apostolis in hoc munere succedunt fideles ministri. Apostoli, & multas ecclesias, & ipsos etiam ecclesiarum praefides, & custodes gubernârunt: hano authoritatem acceptam ab apostolis, archiepiscopi, & episcopi, ad summam ecclesiae vtilitatem exercent. Sed apostolis hoc maxime propri­um, & peculiare iudicari debet: quod non ab hominibus, neque per homines, sed per Iesum Christum ad promul­gandū dei euangelium segregati fuerant: & quod radijs quibusdam sempiternae lucis, ita collustrati erant eorum [Page 156] animi, vt in omni re quid veritas praescriberet, quid sum­ma ratio postularet, sine vllo errore certissime viderent. Sed quoniam importuniùs quaerit reformatorum fami­lia: num archiepiscopi apostolorum temporibus in ec­clesia constituti fuerant: vt de hac etiam re aliquid à nobis dicatur: suscepti negotij ratio postulat. Ac certe lux veritatis, & vita memoriae historia, manifesto nobis commonstrat: quod ecclesiam, & omnia etiam eccle­siastica negotia, ipsi apostoli, ascitis tamen in laboris so­cietatem septuaginta discipulis, communiter primo gu­bernabant. Sed cum cresceret indies piorum numerus: & ecclesiae singulari dei beneficio in varijs locis consti­tutae, minus commode à pauculis regi, & gubernari pos­sent: plures quidem rerum sacrarum praesides, ac custo­des designari: & aequitatis ratio postulauit, & totius e­tiam ecclesiae salus. Hanc ob causam apostoli non minus diligenter, quam si in aliorum salute, salutem suam, ac gloriam contineri iudicâssent: in omnibus, quas conse­uerant ecclesijs, fideles, & sanctos coelestis verbi inter­pretes collocârunt. Neque tamen laborum, & molestia­rum suarum partem ita in alios deriuârunt: vt ipsi inte­rim libere, ac solute viuerent: & nullam ecclesiarum, quas condiderant, curam haberent: sed conuersas ad fidem ciuitates peragrabant: ministrorum mores, & vi­tam, optimis praeceptis, & institutis informabant: lau­dabant eos plurimum, qui munus sibi commissum fide­liter obibant: tardiores excitabant: acerrime oppug­nabant nequitiam: haereses vero, vt spurcissimas Chri­stianae pietatis labes, ac corruptelas omni studio e­uellebant. Sed cum latius spargeretur coeleste semen: & cum apostoli, vt qui fundandis ecclesijs potissimum erant consecrati, terrarum orbem peragrare cogeren­tur: & nec vno in loco diu commorari: nec quae ad singularum ecclesiarum vtilitatem pertinebant, com­mode procurare possent: ex ijs quos itinerum comi­tes, [Page 157] laborum socios, & in rebus agendis adiutores maxi­me fideles habuerunt: nonnullos pietate praecellentes, in singulis prouincijs reliquerunt. Quibus hominibus hoc potissimum muneris fuisse commissum constat: vt res ab apostolis inchoatas perficerent: & fundamentis prius Iactis, structuram maxime accommodatam effor­marent: & procurarent etiam omnia, quae ecclesiae vtili­tatem allatura videbantur. Sic Timotheum Ephesi â Paulo relictum, & Titum in Creta: sic Crescentem in Galatiam profectum: sic Marcum â Petro Alexandriam fuisse missum accepimus. Quos homines, si quis euange­listas rectius vocari contendet, haud multum repugna­bo. Neque enim de nominibus, mihi vnquam concer­tandum duxi: & appellatos fuisse euangelistas sanctissi­mos olim viros, qui cum mortem obijssent apostoli, ad­mirabili pietate incensi, terrarum orbem peragrabant: & gentibus maxime barbaris, quae altissimis erant immersae tenebris, salutaris euangelij lumen praeferebant, veteres historiae declarant. Sed in hoc semper dissentio â Puri­tanis, quod sanctissimos illos herôas, cum gentem ali­quam, vel prouinciam Christo subegissent: vel archie­piscopali authoritate eam gubernâsse: vel alijs eum in modum gubernandam commisisse, sine vlla dubitatione statuo. Quos gubernatores, siue quis [...] apellet, siue [...], siue [...], siue [...], siue archi­episcopos, siue patriarchas, haud multum refert: dum­modo non aliud archiepiscopis munus, ab ecclesia iam assignari constet: quam quod primum apostoli, deinde apostolorum discipuli, & imitatores maxime praecellen­tes olim obiêrunt.

Hic rursus Beza in me incurrit, & quòd par fuit inter apostolos dignitas, gradum episcopalem, & archiepis­copalem haud perpetuò extitisse concludit. Quae ratio, & imbecillior est, quam vt sententiam nostram infringat: & multò certè leuior, atque inanior, quam vt pluribus [Page 158] refutari debeat. Nam quamuis aequales inter se erant om­nes apostoli: ecclesias tamen prius satas, earumque eccle­siarum ministros, ea, quā archiepiscopis cōmitti diximus, authoritate gubernabant. At si in omni sacro coetu esset ille gradus ad tuendum consensum necessarius, saltem quamdiu Apostoli erant congregati, aliquem supra su­os collêgas extitisse oportuisset. Sed hic errat Beza quod ex suo iudicio omnes dimetitur. Lupus putat om­nia animalia vesci erudis carnibus: & Beza omnes, ad violandam ecclesiae pacem propensos arbitratur. Di­co igitur, quod ea erant apostoli modestia, ac moderati­one: ea patientia: tanta, ac tam eximia pietate: vt subsidijs illis, quae ad tuendum inter alios consensum, plurimùm conducunt, minime indigerent. Petrus à Paulo reprehen­sus, aequo animo tulit: Paulique postea laudauit epistolas. Paulus sua ipsius peccata haud occuluit: sed palam indi­cauit orbi. Et consimilis pietas in reliquis effulsit. Hine er­go iniquas aliorum reprehensiones grauiter, & acerbè pa­terentur, qui sua errata, suas culpas reprehendebant? Im­modestè alijs se anteferrent, qui omnium seruos se esse praedicabant? Excitarent contentiones, quorum animi coelestem spirabant charitatem? Quidquamne illis, in re­bus humanis graue, aut acerbum videri poterat, qui male­dictis, iniurijs, & omni contumeliarum genere pro Chri­sto diuexari laetabantur? Sed vt rectè Aristoteles: si om­nes essent amici, haud opus esset iustitia: ita si omnes es­sent Apostoli, hos dispares authoritatis gradus in eccle­sia collocari, minimè necessarium videretur. Cum ergo a­postoli, quod quam varijs modis à recto abducatur ho­minum natura, optimè intelligebant, ea defignârint mu­nera, quae ad reprimendas petulantiorum affectiones plu­rimùm valere iudicârint: excusari certe non potest eo­rum nequitia, qui res primo ab apostolis institutas, tum probatas à patribus, & in hunc vsque diem semper con­tinuatas, & quod maximum est, ad conseruandum de­cus, [Page 159] & venustatem imprimis vtiles, ex ecclesia funditus dimouere contendunt. Sed pergat (vt facit) puritana lues: & archiepiscoporum authoritatem, omnibus modis in­firmare contendat. Verū quo vehementius contendit: eo partium suarum inopiam, ac ruinam manifestius prodit. Tam firmus enim, & omni ex parte tam munitus videtur archiepiscoporum status: vt nisi sceleris condemnentur sanctissimi apostoli: haud vnquam iustè euerti possit. Quod si ob mea, & meorum peccata aequitatem aliquan­do vincat puritanus furor: & (quod monstrum Christus Iesus auertat) eam, quam tantopere nobis commendat, disciplinam, certis in sedibus collocare, & stabilire pos­sit: antiquum tamen episcoporum ordinem, illi ipsi, qui oppugnârunt, in ecclesiam reuocari, misere, & frustrà ex­poscent: & paucorum libidini praeferendum esse longis­sime Christiani orbis consensum, vel malis suis edocti ac­curate perspicient. At vero Apostolorum (inquiunt) mo­res, & instituta, archiepiscopos parum religiose imitari, ex hoc maxime apparet: quod illi, cum tam eximijs essent instructi donis, nihil sibi in ecclesia sine aliorum consensu agendum iudicârunt: horum autem nutu, & arbitrio om­nia administrantur. Ea enim sibi gerenda violentius arri­piunt, quae omnium ministrorum iudicio committi mul­to aequius fuisset. Verum si rerum ecclesiasticarum admi­nistrationem, omnibus ministris aequaliter assignari ve­lint: illud inprimis praestare debent: vt omnes, qui do­cendi partes in ecclesia suscipiunt, simili pietate, pari pru­dentia, & aequali optimarum artium peritia instruantur. Quid enim iniquius, quam vt virtute impares, sint pares potestate? quid indignius, quam vt ecclesia in cuius admi­nistratione, vt saepissime, ita periculosissime erratur, intel­ligentibus pariter, & imperitis: imbecillioris, iudicij ho­minibus, & ijs, qui praecellunt prudentia: optimis guber­natoribus, & ijs qui seipsos regere, ac gubernare vix nô­runt, regenda simul committatur? Atheniensem rem­pub. [Page 160] haud iniustè Xenophon reprehendit: quod in ea haud meliori essent conditione viri optimi, quam perdi­ti, & scelerati ciues: & Dei ciuitatem ecclesiam num­quis rectè gubernari contendet: cum donis praestantio­ribus instructi, ad altiorem non perueniunt dignitatis gradum? At vero id disciplinae genus, hominibus à se af­ferri dicent: quod neminem improbum, neminem indoc­tum, neminem dissolutum, aut publici negotij minus bene gerētem, in ministrorum numero locum habere patietur. Magnificū quidē promissum, & conatus praeclarus: at (que) si id quod proponunt, aliquando praestare possunt: foelix re­vera, & beatum opus. In deligendis enim ministris sapi­entiores erunt prophetis: sapientiores apostolis: & omni­bus, qui in ecclesia huc vs (que) extiterunt, longe sapientiores. Sed hoc cum estecerint, haud vnquam tamen illud effici­ent: vt aequales sint inter se omnes ministri, vel donorum praestantia, vel dignitate vitae. Hanc enim rerum disposi­tionem repellit coelestis prudētia: ad hunc modum dona sua cum hominibus Christus non cōmunicat: & aequalita­tem si tota rerum natura non reijceret: at violari postula­ret ecclesiae salus. Nā si inter eos, qui in rerū ecclesiastica­rū procuratione versantur, haud alij alijs superiores habe­ri possent: quis cōcilia conuocabit? quis ponderatis dili­genter omniū sententijs, ea, quae videntur optima, rata ha­beri praecipiet? quis iudicabit de ministrorum eruditione, ac diligentia? quis eorum mores, ac vitā inspiciet? quis co­ercebit delinquentes? quis dissidentes inter se pastores, ac seniores conciliabit? quis infinita deni (que) sedabit mala, quae vbi summa omnium rerum est aequalitas, saepissime oriuntur? In ministrorum aequalitate salutem ecclesiae cō ­tineri dicunt: sed aper te repugnant rationi. Nam si omnes praecipiant: quis de parendo cogitabit: si nullus, quid sit alijs agendum, praescribat: qua tandem ministrorum inter ministros societas, & coniunctio? quae commu­nio officiorum? quae communicatio rerum sacratarum in [Page 161] ecclesia reperiri poterit. Quonam pacto, vel in ministro­rum aequalitate societas, vel in societate ordo, vel in or­dine firmior stabilitas, locū habebit: cū nemo sit qui vel praecipere possit, vel parere velit? Nimiam enim sibi au­thoritatem assumit, qui aequali quid sit agendum praescri­bit: & qui iniuste praecipienti obtemperat, humilem se plane, & abiectum, & Puritanae insolentiae maxime con­trarium praebet. Sed istam ego aequalitatem aequiori a­nimo ferrem: si omnes ad gubernandum similiter aptos, & idoneos Iudicarem. Sed multos videmus eruditos, qui inopes sunt prudentiae. Hos si in authoritate colloca­mus, furentibus arma in manus tradimus. Sunt qui prae­clare quid sibi sit agendum perspiciunt: sed nequiter ta­men, & flagitiose viuunt. His si ecclesiam regendam committimus, non modo impunitatem sceleri: sed etiam authoritatem largimur. Pietate praestant alij, & optima­rum artium intelligentia: qui & arcana fidei mysteria distincte, copiose, atque illuminate explicare: & direc­tam ad gaudia sempiterna viam, alijs commonstrare possunt. Sed tamen, siue natura, siue Iudicio quodam a­nimi, â regendi munere, & officio abhorrent. Hi si ad ec­clesiae gubernacula admissi fuerint: alienam, & sibi pa­rum accommodatam repugnante natura induent perso­nam. Nihil autem, quod prohibente natura fit, recte fieri potest. Haud multi certe sunt, quos gubernandi scientia instructos vere quis dixerit. Vel multitudinem ergo ab ecclesiae gubernaculis excludi oportet: vel arduum hoc, & difficile inprimis regendi munus multis hominibus necessario committetur: quos ad tantam rem, nec natu­ra peperit: nec disciplina instruxit: nec optimus magister vsus exercuit. Sed noua haec disciplina, inquiunt, perpo­liet nobis homines: & nouo quodam more exornabit. Ex indoctis enim perdoctos, ex improbis repente pios, in­telligentes ex temerarijs, & inconsideratis, & ex vnius cuiusdam operis (vt ille ait) remigibus, ac baiulis, guber­natores [Page 162] optimos efficiet. Sed haec cum dicunt, inania op­tata, pro rationis momentis nobis proponunt. Neque tamen tam laudanda esset eorum disciplina, si omnes ad regendum aptos efficeret: quam seuere iam, & grauiter est improbanda, quod omnibus suis parendi adimat vo­luntatem. Prudenter certe Theopompus, in eo Spartae locatur salus: quod parendi, non imperandi rationem ciues didicerunt. Et Zeno qui Stoicorum appellatur princeps, non vt Hesiodus, eum qui singulis in rebus quid sibi sit agendum sagacius perquirit: sed qui ali­orum praescriptis modeste obtemperat: optimum, & prudentissimum esse dixit. [...]: in altero (inquit) est nuda intelligentia: in altero intelligentiae adiun­cta actio cernitur. Iniquè facerent reformatores, si omnibus ministris eadem praemia proponi vellent. Sed tutiùs profecto aequalia praemia, quàm aequalem authoritatem omnibus assignare possunt. Ad pub­licam enim incolumitatem haud multùm interest: siue quis exigua obtineat praemia, siue ampliora: non positae sunt in eô fortunae Graeciae: sed eadem omnibus authoritas sine certissima ecclesiae ruina com­mitti non potest.

Sed ne omnia, quae sunt infinita, conquiram: id dis­ciplinae genus in ecclesia potissimùm collocari debet: quod bona, & plurima, & praestantissima producit: & ê quo, mala, vel nulla, vel paucissima oriuntur. Tametsi vtrumque horum in hac causa perspicuum esse arbitror: de vtroque tamen dicam. Vt omnem aliam hominum societatem, ita sacrosanctam inprimis communionem fidelium concordia ali, & conseruari: at dissensione di­strahi, atque discerpi constat. Iam verò concordia non alia re certiùs defendi potest: quàm cum alij alijs ho­nore, & authoritate praestant: aequalitatem verò esse ma­trem, & procreatricem contentionis, communis erudi­torum [Page 163] consensus, pondus rationis, & perpetua experi­entia certò attestatur. Quid ni ergo rectae rationi maxi­mè consentaneum videatur: vt singulis in prouincijs, vnus archiepiscopus reliquis episcopis: & in qualibet [...] vnus episcopus alijs ministris honore antecel­lat? Laudatur à multis Numa Pompilius: quòd cum ciuitatibus illis, quae iustitiam, innocentiam, & so­briam, atque temperatam viuendi rationem perpetuò approbare vellent: vtilem inprimis esse videret, ea­rum, quae ad necessarios vitae vsus spectant, rerum co­piam: vniuersam quam Romani incolebant regionem, in certos quosdam pagos distribuit: & suum cuique pago praeposuit inspectorem, & magistrum. Quibus villarum praefectis, id commisit muneris: vt obirent diligentèr, & crebrò perlustrarent omnes regionis par­tes: & quinam agri rectè erant culti, & quinam negli­gentèr, tabulis describerent, atque ad se deferrent. Is autem industrios agricolas laudibus, & summa comi­tate excitabat: segniores verò, & sui negotij minùs be­nè gerentes, obiurgatione, atque mulcta castigatos, ad rura gnauiùs colenda instigabat. Quod si his de causis, haud iniustè laudatur Pompilius: quam praeclaram pro­meretur laudem eorum sapientia: qui euangelij mini­stris (sunt enim hi spirituales quidam agricolae in agro domini: & ad communem omnium salutem inprimis conducit: vt coelestis verbi sementes diligenter fa­ciant) superiores quosdam siue [...] appellemus, siue [...], siue [...] prae esse voluerunt: vt eo­rum, qui ad sacratissima accedunt negotia, vita, & mores inspici: eruditio explorari: & fides certò ex­pendi, atque ponderari posset? Neque enim quidquam est, quod â nequitia vehementiùs deterret multorum animos: quàm dum authoritatem non absolu­tam, sed aliorum potiùs subiectam potestati, ita vt omnium, quae agunt, rationem necessariò reddere [Page 164] cogantur, fidei suae concreditam esse vident. Sed quis vnquam id, quod sanctum est, à ministris expectabit, si nemo inter eos tantam authoritatem habeat, vt pec­cantes reprimere, ac coercere possit? In summa autem omnium rerum aequalitate, quis vel iubendi, vel pro­hibendi ius habebit? & quam demum authoritatem aequalis in hominem sibi aequalem iustè exerceat? Si quis ergo piorum mentes concordia deuinciri: si quis confusionis chaos ê dei domo longissimè repelli: si quis ministrorum mores, & vitam inspici, eru­ditionem expendi, & diligentiam explorari: si quis spurcissimas haereses radicitus euelli, & funestas con­tentionum flammas restingui desiderat: is certè vete­rem ecclesiae disciplinam, quam piae antiquitatis cani­ties, quam tot sacrosancta synodorum decreta, quam tot orbis lumina, quam omnium ecclesiarum con­sensus, quam firmissima rationum momenta, quam rationis magistra, sanctissima scriptura nobis com­mendat, constanter approbare: & inuectam â Pu­ritanis disciplinam, vt impurum erroris, & malitiae foetum, vt labem omnis ordinis, vt perniciem venu­statis, vt charitatis pestem, & vt omnium, quae in ecclesia habentur sacra, cladem, ac ruinam detestari debet.

Iam verò si qua mala ab episcopis in ecclesiam pro­fecta vnquam fuerint: ea hominum fuisse errata, non vi­tia ipsorum munerum necessariò fatēdum est. Quòd si vt scelerum contagio ab homine in hominem exire: ita ab hominibus in munera, & officia deriuari possit: nihil pro­fectò erit in ecclesia sanctum: nihil syncerum: nihil, quod non impuris nequitiae sordibus polluetur. Verùm ita sese res habet: vt nec hominum flagitia, munerum sanctitati labes aspergant: nec munerum sanctitas, homines â pec­catis puros conseruare possit. Sed concedam, quae ve­lint: varia mala in ecclesiam ab episcopali ordine [Page 165] profluxerunt: sed non grauiora (credo) quàm quae à Pu­ritana aequalitate proficisci solent. Acerbum est, non ne­go, vnum improbum authoritate armatum in ecclesia perferre: sed acerbius, importunitatem pati multorum improborum. Si quisquam parùm pius dignitate alijs prae­positus fuerit: is omnes leges, omnia ecclesiastica iura ad arbitrium suum, ac libidinem eludet: sed grauiùs nocebit omnium rerum aequalitas, in qua omnia licebunt omni­bus. Vnius ambitione, scelere, temeritate, ecclesiam graui­ter diuexari posse constat: sed cum multi, vt authoritate, ita ambitione, ac scelere pares, sententijs autem dissiden­tes ad ecclesiam simul gubernandam accedunt: quis non istam aequalitatem, quauis dominatione tetriorem iudi­cabit? Tyrannum se praestat, non episcopum in ecclesia: qui id, quod omnibus commune esse debet, sibi soli arri­pit, & assumit: sed cùm nullus praecipit, ne auream ae­qualitatem violet: cùm nullus obtemperat, ne aliorum dominationem videatur approbare: ordinis expultri­cem Anarchiam in Christianorum coetus irrupturam, quis negabit? Cuius mali foe ditatem si certò intueri cu­piatis: proponite vobis ante oculos ingens, & informe monstrum: cui mille sunt capita, quae infinitos errores pariunt, sed quid virtus postulat, haud vnquam per­quirunt: cui mille sunt manus ad violentiam paratae, sed quod rectum est, ac decorum, ne semel quidem praestant: cui mille sunt pedes in nequitiam percurren­tes, sed in virtutis via ne vnum vestigium imprimunt: proponite etiam vobis eum rerum statum, in quo vel omnes imperant, & nulli parent: vel nulli imperant, & omnia licent omnibus: & tum demum hanc, de qua loquor Anarchiam, veram illam quidem, & Germa­nam reformatricis Disciplinae prolem, sed haud legi­timo tamen connubio genitam vos peruidisse putato­te.

Perditae Reipublicae, haud certius esse signum dicit [Page 166] Plato: quam magistratuum, aut medicorum multitudi­nem. Ac certè cum tam multi praesunt, priuatorum opes exhauriri, non improbitatem rescindi: nec defendi virtu­tem, sed confirmari viuendi licentiam, quae in huiusce­modi causis apud homines prudentes plurimùm semper valuit, experientia declarat. Annon igitur maximam ma­lorum illuuiem à Puritanis in ecclesiam inferri putemus: cum in singulis paroecijs, plures constituūt ecclesiasticos magistratus? Qui quidem si odio forsan acerbiori (quod saepissime contingit) inter se dissenserint: quid aliud ex eo proficisci poterit: quam quod naui in alto fluitanti, oborta tempestate accidere solet: cum alius portum tene­re: alius anchoras iacere: alius vela facere: alius alia prae­stare contendit? Sed pergunt adhuc, & episcopi (inqui­unt) atque Archiepiscopi, si ab officij religione decli­nârint: eo plus nocebunt, quô plures suae fidei ecclesias commissas habent. Sed cùm in singulis ecclesijs pastores, & doctores aequalem authoritatem obtinent: cúmque his, ne quid violentiùs gerant, seniores tanquam ephori ad­iunguntur: tum certè, etiamsi maximè cupiant, haud multū mali efficere poterunt. Sed profectò haud tantū mali ori­etur ab vnius nequitia, si is legum praesertim vinculis con­strictus fuerit: quantū necessario profluet à pluriū minis­trorū aequalitate, qui nō minùs consensione ecclesiā oppri­ment: quàm dissensione discerpent. Deinde non minus tu­mida erit dominatio in parua domo, quàm in maxima fa­milia: & non minùs crudeles habiti sunt minimarum ciui­tatum tyranni: quàm qui amplissimas gentes in potestate sua, ac ditione tenuerūt. Si episcopus vtilitatem potius suā, quàm salutem dioecesis quaerat: vnius tamen imprudenti­am multa subterfugere: & satietati superesse poterunt: sed multorum libidines explere: auaritiam satiare: pla­care malitiam, atque crudelitatem, est longe difficilius. Ecclesiasticae disciplinae vsus eô potissimum referri de­bet: vt omnia mala ex Ecclesiae septis quamprimùm [Page 167] depellantur.

Sed si Puritanus pastor, vel errorum venena spargat, vel nequiter, & flagitiosè viuat: quis tandem eum coer­cebit? Totusne populus? At epotum priùs venenum in omnes eius venas, ac viscera transibit, quàm mali se quid­quam degustâsse sentiet: ac errores priùs amabit, & de­fendet, quàm repudiare discet. Praetereà, quis tam impru­dens est, qui imperitam plebeculam de fidei controuersijs iudicem admittet? An verò delinquentem pastorem ad officium, doctores, & seniores reuocabunt? quo tandem pacto? si vt superiorem monebunt: timidiùs, & diffiden­tiùs id facient: si vt aequalem, haud proficient quicquam. At si audire noluerit, eius vitam, ac mores apertè repre­hendent: & sparsos errores condemnabunt? faciunt quod viri boni solent: sed maximum hîc contentionis in­cendium excitant: non excitata depellunt mala. Deinde seniores illi, ac doctores cum pastoribus coniuncti autho­ritatem habent: sed si ab ijs disiuncti fuerint: debilita­tur statim authoritatis robur. Quid ergo facient? opem à vicinis, & auxilium petent? rectè. Sed nullam illi au­thoritatem, in hominem sibi aequalem exercere possunt. Vnum superest remedium, vt ad synodum prouocent. Sed hîc grauioribus vrgentur incommodis. Quis enim synodum couuocabit? omnes ne? omnes adire, & ro­gare est nimis molestum. Vnus ne ergo aliquis, aut pau­ciid praestabunt? Sed quonam iure tantam sibi authori­tatem assumant? verum ne miselli seniorculi dolore contabescant: conuocetur synodus: neque id solum, sed vt depellatur confusio: superior aliquis designe­tur Antistes: vt Romani olim dubijs, ac periculo­sis Reipub. temporibus dictatorem creabant. Sed quan­tò rectius haec potestas, ne tanta vnquam nasceren­tur mala, perpetuò retineri potuisset. Hic igitur pro­ponet, de quibus disceptaturi sunt: singulorum sen­tentias rogabit, & excipiet: quas si enumerat tantùm, [Page 168] haud meliori erunt conditione res ecclesiasticae: nam ma­ior pars plerunque vincet meliorem: si expendat omnia, & quod optimū sibi videtur, seligat, nimiam sibi arrogat authoritatem. Atque dum haec parantur, haud parū tem­poris effluet. Improbus interim pastor, docet, ac destruit: slagitiosè viuit, & permultos trahit in scelerum societatē. Et quod plures tumultus concitabit: priusquam haec syno­dus dissolui poterit, aliae quidē controuersiae disceptandae venient. Sed id neque ecclesiae erit vtile, pastores tā diu â gregibus suis abesse: nec reipub: tutū, factiosos homines in vnū locum, tam saepè conuenire. Sed cum archiepisco­pi episcopis, episcopi ministris, authoritate praestāt: eorū ­que mores, & vitam diligētèr inspiciūt: pauciora omninò mala nascentur: & quae nata sunt, multo facilius depelli possunt.

Sed si in archiepiscopis, inquiunt, & metropolitis, & in alijs, qui in eminentiori sunt positi dignitate, ad ec­clesiam rectè gubernandā tantum sit pōderis, & momen­ti: quîd de rebus tam necessarijs, & salutaribus scrip­tura vbique silet? quîd inter dona illa, quae cùm in al­tum ascendisset Christus, benignissimè hominibus con­cessit, minimè numerantur? quid apostolus Paulus, cùm omnia, quae ad ecclesiae extructionem quouis modo ne­cessaria viderentur, nominatim recenseret: nec archie­piscopi nobis, nec patriarchae, aut nomen proposuit, aut munus descripsit? Christum quidem, cum ascendisset in sublime: alios apostolos, alios prophetas, alios euange­listas, alios autem pastores, & doctores dedisse Paulus dicit. Verum inter hos (vt affirmant nostri reformato­res) archiepiscopus, vt inter res plane coelestes informis terrae foetus, etiamsi vehementiùs flagitârit, haud habe­bit locum. Nam mortem obiêrunt olim apostoli, nec in apostolico munere quisquam illis successit. Haud diu post apostolos in ecclesia permansit euangelistarum mu­nus. Eximium, at extraordinarium erat prophetarum do­num, [Page 169] & vix vllis in ecclesia iam conceditur. Pastores ha­beri non possunt, quos certis gregibus praepositos non esse constat: & doctores si haberi velint: quîd illis, qui in eodem versantur munere, tam longe anteponi cupi­unt? Sed quid si hoc loco varia potiùs dona, quae ad ec­clesiae salutem Christus profudit, quàm distincta mune­rum, ac officiorum genera comprehendi affirmarem? annon id, tum summorum hominum authoritate, tum (quod pluris facio) certissimis momentis rationum confirmari posset? Qui apostoli olim erant: erant etiam euangelistae: erant prophetae: erant doctores: & qui pa­stores iam in ecclesia haberi solent, munus suum, nisi do­ceant, tueri non possunt. Dona haec à Christo fuisse con­cessa Paulus dicit: sed si quis ex omnibus donis, certa officiorum genera, efformare velit: maior erit mune­rum, quam hominum in ecclesia numerus: & inanitèr volitabunt multa officia, quae locum vbi consistant, haud facilè reperiant. Ponamus nobis ante oculos discipulum Christo maximè dilectum Iohannem: quem apostolum fuisse: euangelistam fuisse: vatem, ac praenuncium rerum futurarum fuisse: Matthaeus, qui in duodecem aposto­lorum numero cum comprehendit: sacratissimum illud euangelium, quod vt angelus è coelis dimissus, ab ado­randis potiùs, quam perquirendis mysterijs gloriose ex­orsus est: & ipsa etiam apocalypsis certissimè attesta­tur. Intueamur Petrum, & Paulum, ambos apostolos: ambos prophetas: ambos doctores: sed alterum gen­tium, alterum Iudaeorum. De alijs quid loquar aposto­lis: quorum nullus fuit, qui non summa cum fide, ac religione doctoris munus subiuit? Quod absurdissima dispellit commenta Puritanae vanitatis. Iam cum pa­stores designent, quos docere vetant, fustuarium mereri mihi videntur.

Sed reformatoribus non obsistam in ipsis portis: in interiores aedium partes eos admittere nō metuam: quos [Page 170] facile erit, cum libet, eijcere, at (que) extrudere: obtinebunt, sed precario, quae nullis vnquam argumentis efficient. Do na illa, quae recenset Paulus, distincta esse munerum, & officiorum genera cōcedam. Haud video tamen quid ex eo cōcludi possit: nisi tam perfecta gubernationis for­ma in illis verbis comprehendatur: vt nec adijci quicquā, nec quicquā detrahi, sit vllo modo necessarium. Sed hoc dici nō posse, testes satis locupletes erunt ipsi reformato­res: qui in illis Pauli verbis deesse nonnulla munera, quae rectius alibi perquiri possunt: & superesse alia, quae neces­sarium iam in ecclesia locū non habent, liberè profitētur. Sed labantes in hac causa Puritanos, nouae huius sectae columen Cartwrightus defendit: & quarto ad Ephesios, officia tantū illa describi dicit, quae versantur in docēdo: & ex his haud vnum deesse putat. Nam quod ad aposto­los, inquit, & euangelistas, & prophetas attinet: etiamsi iam pridem in ecclesia desiêrunt: fuerunt tamen aliquan­dò: & quàm diu necessitas postulauit, ecclesiam gubernâ­runt. Quod quidē perpetuam ecclesiasticae administra­tionis formam, in eo loco describi ostendit: cum omnia munera, & officia, quae vel aliquando: fuerunt: vel iam sunt: vel posthac esse possunt, certò cōprehendantur. Sed si quis ab eo quaerat, quonam pacto perfectam immuta­bilis, & perpetuae disciplinae formam ea verba compre­hēdant: quae munera illa, & officia nobis proponunt, quae non ita diu in ecclesia permanserunt: respondebit illicò, eam esse diuisionis naturam: vt omnia, quae olim fuerunt, etiamsi iam nō suit, rectè complecti possit. Quemadmo­dum ecclesia (inquit) in eam quae iam est, & eam, quae sub lege aliquandò fuit, rectè potest diuidi. Non disquiram, quàm aptè haec inter se sunt connexa, aut quàm venustè cū causa cohaerent: illud quaeram potius, quisnam praeter vnum Cartwrightum, ad hunc modū res diuidendas cen­suit? Legitima (vt opinor) est diuisio, cùm totū in partes, genus in formas, subiectum in adiuncta distribuitur. Sed [Page 171] id quod est, in ea, quae non sunt, non existunt, non in re­rum natura locum habent, distribui, ipsa videtur ratio prohibere. Quonam enim pacto, id quod non est, eorum quae sunt, naturam participet? Nisi forsan, quae corrupta sunt viuere: quae euanuerunt permanere: & omnia esse nihil, ac nihil esse omnia quisquam dicet. Nec Cart­wrightum id quicquam adiuuabit, quod quae iam non sunt, aliquandò extiterunt. Nam si quis homines in eos, qui iam viuunt: & eos, qui aliquandò fuerunt, sed iam mortui sunt, diuideret: perabsurdam esse diuisionem, cla­marent (scio) omnia dialecticorum gymnasia.

Verum hunc Cartwrighto errorem facilè remittam. Non enim tam iudicio, quam morbo quodam animi, in opiniones vbi (que) receptas plerunque videtur inuehi. Ita nam (que) est â natura cōparatus, vt quae probātur alijs, nullo modo probare possit. Hanc ob causam in agresti illa, & prorsus impolita epistola, quam famelicae, & iciunae Fen­neri dichotomiae praefixit: in omnium grammaticorum contemptum soloecismos spargit. Hoc in loco nō dialecti­corum solum, sed ipsius rationis vocem contemnit. Sed ignoscite leuioribus: grauiora perpetrauit. Non minus licebit Grammaticorum, & dialecticorum regulas sper­nere: quam sanctissimas ecclesiae praescriptiones viola­re. Verum hanc (vt dixi) Cartwrighti, siue impruden­tiam, siue importunitatem, & audaciam silentio facilè praeterire potuissem: si non errorem perabsurdum illum quidem, sed in scholis potiùs, quam vbi aeterna animarum salus agitur, periculosum, appositione exempli, quod vni­uersa conuellit theologiae fundamenta, confirmare labo­râsset. Ecclesiam enim in eam, quae sub lege fuit: & in eam quae iam est, rectè diuidi posse existimat. Sed quî tandē haec diuisio admittatur: si vna sit dei ecclesia, quae inter veteres primò patriarchas, & in eorum familijs ex­titit: quae deinde inter Abrahami posteros ad certum, ac praefinitum tempus sub lege permansit: & quae iam [Page 172] in omnibus terris cum nequitia consligit, & colluctatur. Semper mihi persuasi, vnam esse castam, ac incorruptam religionem: vnam esse doctrinam salutis: vnum esse dei foedus: vnam fidem: vnum Christum: vnam, & vnicam Christi ecclesiam, statu interdùm permutatam: sed vnam reipsa: externis adiunctis nonnunquam discrepantem: sed eandem natura, quae omnium fidelium mater iure habe­atur. Veteres enim illi Patriarchae, & omnes, qui vnquā fuêre pij, Christiani extiterunt: & nunc qui nō sunt chri­stiani, haud vllo modo pij, ac religiosi esse possunt. In Christum illi venturum crediderunt: nos in Christum, qui venit, constanter credimus. Tempora si mutentur, erit vna sides: & adiunctis quibusdam variatis, erit vna ecclesia. Quemadmodum igitur liberata seruitute an­cilla, etiamsi domino suo nubat, haud alia erit foemina, quam quae prius seruiuit: atque vt haeredes, cum ad ple­nam bonorum possessionem admissi fuerint, ijdem sunt reipsa, qui tutoribus, ac paedagogis antea paruerunt: ita non alia iam est Christi ecclesia, quàm quae olim, vt te­nella infans (si ita loqui liceat) in cunis vagijt: quàm quae infirmis primò membris, incertum gressum ten­tauit: quàm quae sub duris paedagogis custodita man­sit: quàm quae seruitute oppressa, libertatis authorem Christum videre vehementèr exoptauit. Quamuis autem Agar, Sarae: ancilla, dominae: mons Sinae, fi­delium matri Hierosolymae opponi interdum vide­atur: in externis tamen adiunctis, ea sita est diffe­rentia, non in naturis rerum. Christus certè eiecit ancillam, & filium eius, hoc est statum seruilem: sed eam, quae serua prius fuerat, sibi despondit. Chri­stus fidelem sibi populum inter gentes collegit: eum­que in sanctam cum Iudaeis admisit societatem: & ex duobus quasi parietibus vnum aedificium construxit: & ex naturis maximè discrepantibus vnum (vt ita lo­quar) ouile effecit. Ex his patet improbè, & absurdè [Page 173] eos facere, qui ecclesiam in eam, quae sub lege olim fuerat: & in eam quae iam est, diuidunt. Vna enim est (vt dixi) Christi Ecclesia, quae sub mundi elementis in seruitutem aliquando redacta fuerat: & quae iam spiritu, ac veritate Deum vbique colit.

Verùm ad munus meum interesse arbitror, non tam pugnare cum reformatoribus: quàm quid ipsa sentiam a­perire. Mea igitur est sententia, quòd episcopi, & archie­piscopi, vt certas, & definitas habent sedes, in quibus potissimum versari debent: in pastorum iustissimè repo­nantur numero: sed vt alijs ministris authoritate prae­stant: haùd video quid non muneris Apostolici pars, illis rectè committi statuatur. Quamuis enim multa, vt exi­mia, ita etiam extraordinaria in Apostolis fuerant, quae nascentium rerum primordijs, quam alijs aetatibus aptio­ra iudicentur: dispares tamen hi, de quibus loquor, au­thoritatis, & honoris gradus, tam probantur ab ipsa natura: rationi tam mirificè consentiunt: & ordinem, at­que venustatem tam praeclarè tuentur, & conseruant: vt sine certissima ecclesiae clade, ac ruina haud vnquàm vio­lari possint. Sed quonam pacto Apostolis archiepiscopi succedunt, paulò copiosiùs explicandum videtur. Ita e­nim quam inania rationis sunt illa argumenta, quae ad minuendam nostram sententiam adhibentur, perspicuè apparebit. Sanctissimos igitur Herôas, qui sempiternae veritatis lumen terrarum orbi praetulerunt, eo omnes cu­ras retulisse video: vt rectè, ac prudenter ecclesias con­stituere, & constitutas gubernare possent. Quae vt prae­starent, dona quidem praeclara, & ad res tantas foeliciter perficiendas maximè necessaria, coelesti benignitate ac­ceperunt. Tam admirabili enim rerum diuinarum intel­ligentia instructi fuerant: vt ne vlla in re à vero aberra­re possent: & in rebus agendis tam singulari praestabant prudentia: vt quid summa ratio exigeret: quid decorum postularet: quid potissimum rescinderet vitiorum ner­uos: [Page 174] & quanam via, errantes hominum animi in virtutis gyrum perducerentur, optimè peruiderent. His illi donis ornati, sempiternas veritatis praescriptiones, ac normas, literarum comprehensas monimentis Ecclesiae relique­runt: & quam maxime gubernationis formam obser­uari oporteret, exemplo suo declarârunt. Quam ob cau­sam, vt praescriptae ab Apostolis doctrinae constanter ad­haerere: ita eam quam approbârunt, quamque tem­poribus nostris conuenire experientia demonstrat, dis­ciplinam perpetuo amplecti debemus. Cum enim Eccle­siam vt perpetuo doceri, ita etiā gubernari oporteat: cū (que) melior gubernādi ratio inueniri nō possit, quā quae ab A­postolis obseruata primo, tum christiano orbi commen­data fuerat: quid tandem mei silij officio nostro conueni­entius videatur: quam Apostolos in hac parte quantum licet, quantumque possumus imitari?

Sed cum nec semel fundata, saepius fundari, nec per­fecte extructa (quod mirabili prudentia Beza perspexit, & tanquam magnum mysterium nobis indicauit) rursus extrui vlla ratio postulet: hac mouemur causa, vt Ecclesi­arum quae prius sunt fundatae, haud alia rursus fundamen­ta poni: sed ad sacram hanc structuram recte absoluendā, & foeliciter etiam conseruandam, tum idoneos lapides comparari: tum prudentem rerum administrationem ad­hiberi necessariū putemus. At (que) vt persistamus in hac cō ­paratione, ad quam Bezae importunitas nos pertraxit: quē admodū in terrenis aedificijs, caementarijs, latomis, lapi­cìdis, & alijs huius sortis opificibus architecti quidam-& totius operis quasi praesides, & praefecti, quid sit a|,gendum praescribunt: ita in spiritituali hac structura, si non summi quidam designentur Architecti, qui homi­num ad hoc opus accedentium peritiam primo explo­rent: tum illis quos admittunt, certas quasi stationes as­signent: deinde eorum mores, diligentiam, ac fidem in­spiciant, nihil vnquam ad foelicem exitum perducetur. Cum extruitur aedificium (inquit Beza) frustra archi­tecti [Page 175] requiruntur. O disputatorem perquam subtilem: ô aduersarium semper metuendum: sed quid tum postea? ergone inanis existimetur eorum industria, qui omni cu­ra in id incumbunt, vt homines pij tanquam viui lapides in Dei domo collocentur? Minime inquit: sed integra spiritualis huius aedificij forma coelesti verbo praescribi­tur. Vt admittamus id esse verum: constituendos tamen esse superiores quosdam architectos, qui expendant accu­ratè, quàm fideliter singula ad praescriptam formam di­rigantur, semper contendemus. Salutaris doctrinae summam, communia ecclesiasticae administrationis principia, & regulas quasdam perpetuò obseruandas in scriptura cōprehendi nunquam negabimus: sed haud designandos esse in ecclesia quosdā praefectos, qui quid a singulis docetur diligenter explorent: haud inspiciendos esse a superiori potestate docentium mores: haud coer­cendam esse eorum nequitiam, qui disciplinae sanctita­tem omnibus modis violare student, ne angelus quidem coelestis, multo minus Beza, qui & mortalis est natus, & ex mortali germine, nobis vnquam persuadebit. Cum ergo apostolis diuino afflatu, instinctu (que) motis nihil priùs fuit, aut antiquiùs, quam vt ecclesias primò cōstituerent, tum prudenter regerent, & gubernarent: cum (que) rectè semel constituta haud rursus constitui, sed perpetuò gu­bernari oporteat: nihil quidem prohibet quin archie­piscopi vt summi sacrorum antistites ecclesias regant: ea (que) ratione apostolis dicantur succedere.

Verum duplicem fuisse video apostolorum potestatē. Nam vt in omnes ecclesias authoritatē habebāt: ita quis­ (que) eorū loca illa, in quibus potissimū versabatur, potesta­te regebat speciali. Ac latior illa, & amplior potestas, a­postolica vsitatè dicitur: sed posterior haec episcopalis a quibusdā haud ineptè appellari solet. Sic Iacobus, & Io­hannes, etiamsi non minorem quā alij apostoli authorita­tē haberent: eorū tamē alter collocatas in Iudaea ecclesias [Page 176] regebat, alter Asianas. Iam verò Archiepiscopos Apo­stolis, non vt in omnes ecclesias authoritatem habebant, sed vt peculiari modo particulares gubernabant coetus, successisse dicimus. Ex his manifestò apparet, quam ab­surda sit illa Bezae ratio, quae vel nullos Apostolis succe­dere, vel eos, qui succedunt, parem cum Apostolis autho­ritatem habere concludit. Nemo (fateor) illis est instruc­tus donis, quae ad ecclesias primò conserendas benignissi­me Christus concessit: & nemo in tam ampla est consti­tutus authoritate, vt Apostolico iure omnes orbis eccle­sias regere, ac gubernare possit. Sed vt Apostolis tam au­gusta fuit commissa authoritas, vt omnibus in orbe ec­clesijs praesiderent: ita certas quasdam, & particulares ec­clesias peculiari modo gubernabant. Atque vt cùm gen­tem aliquam ad pietatem informâssent: ministros oppida­tim designabant, quibus non aliter quam patres suis filijs solebant praesidere: ita cum in alia emigrarent loca, spe­ctatae pietatis viros in singulis prouincijs relinquebant: qui ea, quā in archiepiscopis iam cernimus, authoritate homines ad fidem nuper conuersos regebant. Neque verò succedendi ius, quod minùs prudenter Beza existimauit, id quicquam impediet: quod Apostolis archiepiscopi nec donorum praestantia comparentur: nec tam amplam in omnes ecclesias authoritatem exerceant. Permultos enim eorum successores haberi videmus, quibus nec consilio, nec dignitate, nec opibus, nec ditionum magnitudine, nec potentia rectè adaequari possunt.

Argumēta verò, quae ad refutandam hanc sententiam à reformatoribus adhibentur, tam inania sunt ponderis, & tam vacua ab omni ratione: vt si minùs nostro robore, aduersariorum tamen imbecillitate haud difficile videa­tur hanc causam tueri. Apostolos (dicunt) diuinitus fuisse designatos, non electos ab hominibus facilè patior, & concedo: sed quid tum postea? Qui ergo consecrantur ab hominibus, Apostolicum munus obire non possunt. Ar­gumentum [Page 177] ex intimo quidem artificio depromptum: cui perquam simile adiungunt aliud. Apostolorum (in­quiunt) munus, non exiguis erat inclusum locorū spacijs: sed eisdem, quibus solis cursus finibus terminabatur. Ex quo inferunt, quod qui certis prouincijs, aut ciuitatibus alligati manent, haud succedunt apostolis. Quid refor­matores de his rationibus iudicant, nescio: mihi verò ne leuissimam rationis vmbram videntur continere. Per­spicuum enim illud est, & inter omnes certò constat, quòd diuersus eligendi modus, diuersum munus haud necessariò constituit. Quod infinitis propè exemplis, si non ad alia festinaret oratio, demonstrari posset. At ve­ro coelestem illam sine hominum ministerio designatio­nem ad apostolici muneris naturam requiri dicunt. Quî probant? Quia primò ad Galatas apostolus, se non ab hominibus, ne (que) per homines, sed per Iesum Christum electum fuisse scribit. Sed quid hoc est aliud, quam abuti patientia hominum? Paulus vt summis apostolis se omni modo parem ostendat: non se ab hominibus insti­tutum esse: non ab hominibus euangelium didicisse: non cum carne, & sanguine contulisse affirmat. Num ergo omnes eos qui designati erant ab hominibus, ex aposto­lorum albo excludit? Id si ita sit, quid Epaphroditum Philippensium apostolum appellat? Quid Andronicum, & Iunium insignes in apostolis fuisse dicit? At aposto­los certis in prouincijs, at (que) ciuitatibus non permansisse cōtendūt. Expūgatur igitur è numero apostolorū Hiero­solymae episcopus Iacobus, quod ex Iudaeae sinibus haud abscessit. Postremo cum Paulus affirmet, datos fuisse apostolos, ad condendos sanctos, ad operis ministerium, ad Christi corporis extructionem, donec perueniamus omnes ad vnitatem fidei, cognitionisque filij dei: apo­stolicum munus, donec haec omnia fieri possunt, in ec­clesia permansurum esse aperte docet.

Rursus nos in certamen Beza prouocat. Andronicum enim, & Iunium insignes in apostolis fuisse dicit, quod summo in honore apud apostolos habebantur. Liberè loquare Beza quodcunque libet: sed si quispiam a­lius haud habendos esse apostolos dixisset, qui insignes erant in apostolis: vim ipsis verbis afferre, eaque à vero, & germano sensu detorquere videretur. Iam si vera sint, quae de apostolo Philippensium Epaphrodito loqueris: vix quidquam inter eum, & communem quemuis tabellarium interfuit. Manere adhuc aposto­los dicis, quod ex corum scriptis vera tum doctrinae, tum ecclesiasticae administrationis forma desumi possit. Sed hac ratione, vt apostoli, ita antiqui patres, & sanc­tissimi prophetae, & omnes etiam qui prudentiae suae, ac eruditionis monumenta terrarum orbi commendâ­runt, dicamus adhuc in terris manere. Quod vtinam ve­re diceretur. Sic enim facilè eijceretur ê rebus humanis Geneuensis disciplina, quae tam varios vbique tumul­tus concitat. Narras deinde, idque satis copiose (sed quis tandem mortalium hoc ignorauit) quonam pacto dei domus perfectè: & quanam ratione imperfectè extructa statuatur. Fides (inquis) perfecta est in con­creto, non in abstracto. Inculta prorsus, & impolita ver­ba: sed solertem in dialecticis te haberi cupis. At texis deinde etiamsi non elegantiora, aliquanto tamen magis perspicua. Domus dei siue doctrinam specte­mus, siue administrationem, perfectè, & absolutè de­scripta est per apostolos: sin vero homines conside­remus quatenus se aedificari patiuntur: aedificatio il­lorum est in continuo motu. Mallem ego Bezam a­micum nobis, quam aduersarium videri. Dimittam ergo, cum eorum quae defendenda suscepit oblitus, causam nostram amicè confirmet. Nam cum ipsorum hominum extructionem omni tempore necessariam [Page 179] esse contendat: cum (que) apostolos Paulus non solum ad scripturas literarum monimentis consignandas: sed ad cōdendos etiā homines sanctos, coelesti benignitate fuisse concessos affirmet: apostolicam authoritatem perpetuo in terris esse permansuram manifesto patet.

In sacril egos direptores.

HIc inconsideratae cuiusdam leuitatis, nonnulli fortas­sis me coudemnabunt: quòd cùm de luctuosa virtutū clade, ac ruina conqueri mihi susceperim: ad concertati­ones molestas, & plane litigiosas, intempestiue descen­dā. Sed istos ego homines si non implacabiles sint aduer­sarij, aequiores in hac causa futuros puto: si ab initio hu­ius querimoniae propositum mihi fuisse dicam: spurcissi­mas horum temporū labes, & corruptelas, vt lachrymis, ita disputationibus, nec minus argumentis, quam votis, & optatis oppugnare. Sed omittantur iam argumenta: accuratas disputationes ea ipsa, quam aggredior, causa non requirit: deploranda mihi occurrunt, dura, acerba, tristia, calamitosa, quae vt subtiles illas, ac limatas disse­rendi rationes non admittunt: sic elegantiorem respu­unt orationis ornatum. Quamuis autem in toto hoc o­pere, doloris potiùs, quam ingenij: querelae, quam eloquē ­tiae: pietatis, quam enucleatae disputationis me partes suscepisse, iure optimo profiteri possim: sic mentem tamen occupauit rerum earū, de quibus iam dictura sum, odiosa facies: & omnes meos sic affecit sensus: vt nihil â me in hac causa, praeter suspiria, gemitus, & voces quasdam im­perfectas, quas acerbior expressit animi aegritudo, ex­pectari vellem.

Refutaui vt audistis, quae pro ministrorum aequalitate afferri solent. Sed grauius adhuc, & periculosius restat certamen: & noui exoriuntur hostes, quos nec rationibus repellere: nec querelis mitigare possum. His enim (de quibus tam multa dixi) reformatoribus, aliud se adiun­git reformatorum genus: quod religionis praestantiam [Page 180] in foeda cupiditate, in auaritia syncerum pietatis studiū, innocentiam in libidine, & in rerum sacratarum sacrilega direptione, optimam, & sanctissimam Ecclesiae reforma­tionem contineri putat. Hi homines, si modo homines sint habendi, ac non potius immanes ferae, quae sub huma­na specie, ac figura, impuram quandam, & hominis prae­stantia indignam foeditatem occultant: hi (inquam) siue homines sint: siue alio nomine rectius appellentur: de ar­chiepiscopi, & patriarchae nomine, de Episcoporum au­thoritate haud multum contendunt: & siue dispar inter ministros appobetur dignitas: siue in vno omnes collocē ­tur authoritatis gradu: ad id quod proponunt haud mul­tum interesse putant. Verum quod hominibus qui sacris sunt deuoti, predia, fundi, agri, decimae, aliaeque multae parandarum opum rationes, tam liberaliter offerri so­lent: quod qui aeterna bona, non fugaces opes consectari debent, nimia diuitiarum copia circumsluunt: id certè omnium malorum, quae in Ecclesia vidimus (quid autem mali non vidimus?) semē, & causam esse Iudicāt. Vt om­nium igitur vitiorum alimenta ex Ecclesia facilius dimo­ueant, ecclesiasticas opes diripiunt: praemia virtutis, a­uaritiae praedam constituunt: patrimonia pauperum in priuatos vsus scelerate transferunt: & ne sacrosanctae reli­gionis interpretes diuitiarum affluentia corrumpi, & de­prauari videant, omnem in se solos nequitiam, mirae, & inauditae charitatis homines transfundi patientur.

Qua in re si id quod faciunt, vt iustum, & pium pro­bari velint: vel sacrilegium haud rem esse improbam, & coelesti lege non condemnari: vel in rerum ecclesiastica­rum direptione, nullum omnino sacrilegium contineri, necesse est vt dicant. Si grauiter olim sacrilegium a iu­stissimo numine vindicatum fuisse: sed nihil iam sceleris in eo contineri affirmabunt: nouarum quidem mutatio­nū authores haud immerito existimari possint. Sic enim in virtutes peccata verti: sic Orcus in coeli naturā abire: [Page 181] sic praepotens illud, & adorandum numen, vt humanae infirmitatis soboles, voluntate, ac iudicio nonnunquam mutari videatur. Quod si in his direptionibus nullum in­esse sacrilegium contendent: non minus rationi repug­nabunt, quā sanctitati religionis. Nā si sacrilegiū in se ad­mittant, qui res sanctissimae religioni cōsecratas, in pro­fanos vsus diuertunt: hos (de quibus iam loquor) refor­matores, in sacrilegorum numero iustissimè reponi, non est quod certiora quaeramus argumenta. Nam qui dimo­tum contendunt sacri, & profani discrimen, ita vt sa­crilegium a nemine iam committi possit, turbulentam certè, & impuram, & ab ordinis venustate maximè se­iunctam, in orbem inferunt rerum omnium commixtio­nem. Id enim si verum videretur, vel omnes sacrorum procurationi, vel nulli rectè consecrari possent: & ijs etiā qui sanctissimis negotijs se penitùs deuouerunt, ad pro­fana cum vellent, liceret regredi. Bion (vt arbitror) Bo­risthenites, tum omnes esse sacrilegos, tum nullum esse sacrilegium, ad hunc modū conclusit. Quisquis (inquit) id quod deorum est sustulit, & consumpsit, & in vsum suum conuertit, sacrilegus est: omnia autem deorum sunt: quod quisque ergo tollit: deorum tollit, quorū om­nia sūt. Ergo quisquis tollit aliquid, sacrilegus est. Dein­de nullum esse sacrilegium probat, quia quicquid tollitur ex eo loco qui deorum est, in eum trāsfertur locum, qui deorū est. Huiuscemodi rationibus nostri reformatores vti non possunt. Haud vllam enim defensionis speciem causa tam misera, & perdita admittit. Sed si alterutra harum veritati consentanea videretur: haud deesset illis perfugium, quo se praeclare defenderent. Nam si omnes sint sacrilegi, peccantium multitudo peccati tur­pitudinem excusabit: & haud quisquam id in altero puniendum putabit, cuius perpetuam sibi licentiam, & impunitatem optat. Quod si nullum sit sacrilegium, de eo quod non est, haud iuste quispiam condemna­ri [Page 182] potest. Sed rationibus parum firmis Boristhenites ille vtitur. Nec defendi sacrilegium: nec excusari po­test. Tenentur vndique laqueis quibusdam noui refor­matores: non profana, sed sacrata diripiunt: non tam in homines peccant: quā in praepotentem illum omnium rerum gubernatorem Deum: cum constituta pietati prae­mia auferunt, clanculum, & cuniculis quibusdam oppug­nant pietatem: nec terrena tantum inua dunt ministrorum commoda: sed religionem etiam violant, qua sola, ca du­ca, & mortalis natura cum praepotenti illo, & beato nu­mine coniungi mihi videtur. Quanquam si quod verum est fateri oporteat, in his direptionibus non simplex sa­crilegium, sed omnium potius scelerum, & flagitiorum cumulum contineri affirmemus. Est enim maxima iniu­stitia, quod in alienas opes tam auide inuadunt: est in­credibilis malitia, quod eruditioni, & virtuti praemia proponi non permittunt: est barbara, & immanis feritas, quod animorum suorum parentibus, quos humano, diui­noque iure alere debuissent, necessa [...]ia vitae alimenta subtrahunt, & ne multa, est spurcissimū sacrilegiū, quod pijs vsibus bona consecrata, auaritiae praedam, irritamen­tum libidini, & alimentum omni sceleri, ac nequitiae constituunt. Haud vnum certe horum criminum est, quod non homines coelo, terraeque inuisos reddet: sed cum omnia simul cōmixta fuerint, hos (de quibus iam con­queror) producunt Puritanos. Sed cum in primo ad re­formationem aditu, & in ipso quasi vestibulo tam multa simul flagitia conuoluant: quam nefarios in alijs, & scele­ratos se praestabunt? & cum primos actus tam impura sce­lerum foeditate inquinari constet: quám calamitosam catastrophen iuste expectemus?

Quod si vt ex falsis vera interdum concludi, sic bona ex malis deriuari possent: nonnullas fortassis vtilitates, hic ex tantis sceleribus conflatus reformandi modus re­bus nostris afferret. Verum prosligati videatur iudicij [Page 183] qui scelere scelus depelli existimat: haud vnquam Eccle­siae prodesse poterunt, quorum vis, & virtus omnis in ne­quitia consistit: & quonam prorumpet ea reformatio, quae sacrilegis direptionibus maxime nititur, coniectu­ra quiuis facile auguretur. At in magnam nequitiam prolapsos esse dicent ministrorum mores. Vtinam id vel non vere diceretur: vel salutare tanto malo remedi­um adhiberi posset. Sed si sacerdotum peccata totius or­dinis vel ruina, vel miseria, ac egestate coerceri velint: excedet certe medicina modum, & mala ipsis morbis funestiora inferet. Ex ecclesia (vt dicunt) omnium vi­tiorum alimenta eijcient. Praeclarum quidē, & vere lau­dandum opus, si non simul cum vitijs eijciant praemia virtutum. Plurimum eos probabo, si res corruptas, ac inquinatas libere abscindant: semper tamen ab illis petam, ne ferrum adhibeant ad partes integras. Maxi­mas vtilitates mihi afferant, si noxios, & inutiles mihi humores expurgent: verum si perfecte hoc praestare cu­piunt, cum morbis, non cum rerum naturis: cum cor­ruptelis, non cum causis ipsius sanitatis concertare de­bent: & luxuriae alimenta tum demum recte adimant, cum sceleribus, quae oriuntur ex indigentia, locum non relinquunt.

Quod autem ad ecclesiae salutem hoc inprimis perti­nere dicunt, vt opes ecclesiasticae in alios vsus transfe­rantur: in eo quidem causam suam agunt: non vllam af­ferunt vtilitatem ecclesiae. Hoc enim pacto, non tam improbos, quam pios, & eruditos rerum diuinarū inter­pretes: aut ipsum potius interpretandi munus ex ecclesia tollent. Nam quis magni ingenij vir, ad id vnquam mu­nus accedet: cui nihil nisi ignominiam proponi perspi­cit? hoc profecto est carnificinam, non medicinam adhi­bere: haec reformandi ratio non vitia propulsabit: sed inferet cladē virtuti. Sic flammae incendijs extingui: sic aedificiorum vetustas ruinis tolli: sic leuior humorum [Page 184] intemperies, totius corporis tabe, ac peste deleri solet. Sed vt in alijs omnibus ab innocentia, & sāctitate, ita in hoc ab ea, quam in pleris (que) rebus adhibent solertia, se maxime alienos esse ostendunt. Ardenti enim dilatandae pietatis studio se flagrare dicunt, & omni tamen conten­tione in id incumbunt, vt pietas vel a nullis, vel a pau­cissimis cognoscatur. Nam cum diripiendas censent ec­clesiae opes: annon dedita opera id agunt, vt agitati va­rijs incommodis coelestis verbi ministri, a sacrorum ad­ministratione abscedāt? Quod si efficere poterunt, sem­piterna erit nox offusa Christiano orbi: ignari viae homi­nes in tenebris ruent: & cui (que) quod sibi visum erit, licebit praestare. Nemo erit qui salutarem dei voluntatem ho­minibus declarabit: nemo pro humani generis incolumi­tate precum sacrificia offeret: nemo dissipabit errores: nemo vel afflictos consolabitur, vel contumaces repre­hendet. Aequum esse existimo, vt non minus iam hono­ris Christiani, euangelij ministris deferant: quam sacer­dotibus gentiles olim detulerunt. Sed omnes gentes, quae numen aliquod, aut vim diuinam rebus humanis praesi­dere iudicârunt, summos semper homines ad sacra pera­genda delegerunt: eos (que) amplissimis beneficijs, & hono­ribus adornârūt. Verebantur enim plurimum, ne ea quae vim habet necessitatis inopia faceret, vt sacerdotū non modo manus labe vilissimarum rerum foedarentur: ve­rum animi quo (que) tum cogitandis, tum etiam patrandis sceleribus inquinarentur. Quod si omnium gentium con­sensus, pro sacrosancta naturae voce, ac lege accipi debet: tū dignos esse maximis honoribus, qui in sacris rite pro­curandis versantur, ipsa nobis natura commonstrare vi­deatur. Iudaei non tantum naturae impulsu agebantur: sed legem diuinitus praescriptam habebant. Quas ergo praescriptiones de sacerdotum honoribus lex diuinitus patefacta cōprehendit: eas sanctas, eas coelestes, eas plane diuinas esse cōstat. Sacerdotibus autē apud Iudaeos, nihil [Page 185] eorū defuisse, quae vel ad necessarios vitae vsus, vel ad de­licatiorem lautitiam, & elegantiorem ornatum spectare viderentur, & Philo testatur, & scriptura indicat. Quare si diuinam voluntatem, tanquam certissimam om­nium actionum regulam semper intueri oportet: quîd non consimilis honos euangelij ministris tribuatur? Natu­ra quae gentiles direxit, est grauiter corrupta, & inquina­ta: sed non (opinor) vt cum lege dei consentit. Permulta iam sunt antiquata, quae lex Mosis comprehendebat: sed nō ea quae perpetuò retineri ratio praecipit. Quid autem rationi conuenientius, quam vt salutis administratio nō minori in honore habeatur, quam administratio mortis? Cum ergo natura barbaris: ratio hominibus ad humani­tatem informatis: & diuinae voluntatis patefactio Iu­daeis persuaserit, praestantissimum esse eorum munus, qui foelicitatis viam alijs commonstrare solent: tum qui do­natas ecclesiae opes, & praemia sanctissimis vsibus conse­crata in rem suam conuertunt: impie cum deo: furiose cum ratione: & vt monstra, ac portenta certissima cum ipsa natura dimicare videantur.

Iustum esse affirmat Paulus, vt qui vineam conserunt, de fructu edant: vt qui gregem pascunt, vescantur lacte: vt qui diuina seminant, humana metant: vt qui procu­rāt sacra, sacris fruantur: vt qui arae seruiunt, sint partici­pes arae: vt qui promulgant euangelium, viuant euange­lio. Quinetiam monet eos, qui doctrina erudiuntur: vt cum ijs a quibus instituti sunt, bona omnia communi­cent. Quod veteres Christiani, primis illis, & optimis temporibus libenter praestiterunt. Foelicem enim puta­bant mercium permutationē: cum coelestia terrenis: di­uina humanis: fugacibus aeterna: & corporeae, at (que) brutae molis alimentis vera, & salutaria animorum pabula coe­mūtur. Episcopi autem, & alij diuinae voluntatis internū ­cij, cum hominum potius animas, quā diuitias perquire­rent: & ecclesiasticarū opum dispensatores, non dominos [Page 186] se esse iudicarēt: omnia quae piorum liberalitate conces­sa sibi fuerant: ad commune referebant ecclesiae bonum.

Illud etiam direptricis huius reformationis foeditatē certissime conuincit: quod nisi rectius videantur meriti de Christiana pietate, alieni, quam domestici: importuni hostes, quam fidelissimi amici, à nemine vnquam defen­di possit. Nam si grauissima importârunt in ecclesiam detrimenta, qui affluentiorem rerum copiam ministris concesserunt: quîd non ab illis qui oppugnârunt defen­sam: ab his qui defenderunt, euersam dicamus religio­nem. Sed quis de scelere condemnabit praestantissimos imperatores, quod vt religioni Christianae maximos ho­nores, ita amplissima praemia religionis interpretibus, olim consecrârunt? Quis eos qui pietatem defenderunt, nequitiam aluisse dicet? fierine potest, vt eisdem acti­onibus augeatur sanctitas, & confirmetur scelus? In­uexeruntne errores, qui maximis beneficijs ornârunt testes veritatis? Amplificatum ab illis credamus reg­num Satanae, qui Iesum Christum, pie, & religiose co­luerunt? & Christi ecclesiae gentiles, quam Christia­nos: funestissimos hostes, quam defensores fortissimos, maiores vtilitates attulisse existimemus? Laudibus i­gitur inprimis efferatur Christianae pietatis oppugna­tor Decius: quod in ecclesiae diuitias audacter inua­sit. Sed nimis te constantem praebuisti, optime Lau­renti: quod craticula torreri potius voluisti: quam sa­cratas opes sacrilegoium libidini permittere. De vir­tute Diocletiani nulla vnquam aetas conticescat: quod episcopos, & sacerdotes omnibus bonis spolia­uit. Sed te ecclesiae hostem dicamus, magne Constan­tine: permulta enim, si vera dicant reformatores, in ecclesiam mala inuexisti. Non minus religiose, quam reformatores nostri, de reformanda ecclesia Iu­lianus cogitauit: cum concessas à Constantino opes diripuit. Sed Iouinianos, Theodosios, & Valen­tinianos [Page 187] quod quae abrepta erant per Iulianum restitui curârunt: improbos, & sceleratos, & multorum malo­rum authores iudicemus. Nam si externa bona, a Constā ­tinis, & Theodosijs pijs vsibus recte consecrata fuerant: haud recte a reformatoribus possunt diripi: sed si in pro­fanos vsus recte conferantur: quîd non Decium, & Dio­cletianum, quîd non vtro (que) nequiorem Iulianum apo­statam scelere liberemus? Iulianus ille cum Christiano­rum bona diriperet: effraenatae violentiae insignem impudentiam: & acerbissimas contumelias spurcissi­mis sacrilegijs saepissime adiunxit. In Christianos e­nim, si quando de illatis sibi iniurijs querebantur, hu­iusmodi oratione, eum fuisse vsum accepimus. Galilaeus ille vester Christus pauper erat', & omnium rerum in­ops: & Christo esse persimiles oportet Christianos. Chri­stus, beatos esse pauperes praedicauit: qui Christiano­rum ergo bona auferet, is eos efficiet beatiores. Et quid aliud reformatores dicunt? quam aliam nequitiae suae rationem afferunt: nisi quod euangelij praedicatores Christo simillimos esse oporteat? En cuius vestigijs, re­formatores insistunt: en cui omni modo se persimiles o­stendunt: quis non eos ab eodem spiritu excitatos puta­bit: qui vt factis, ita oratione tam suauiter conspirant? Sed cum consiliorum suorum authore Iuliano libere se oblectent. Ego certe plurimum glorior: vere (que) (vt existi­mo) gloriari licet: quod impij, sacrilegi, oppugnatores pietatis, & desertores fidei, concessas mihi opes sem­per inuiderunt. Bonum enim id esse necesse est, quod im­probatur a malis. Non minor mihi videtur gloria, cum improbis confligere: quam probari a pijs. Haud minus laetor Decium mihi hostem extetisse: quam Constanti­num amicum: & a Iuliano oppugnari: ac defendi a Theodosio in pari laude ponendum censeo.

Satis manifesto, vt opinor, reformatorum ne­quitiam id conuincit: quod non alios quam homines [Page 188] ex omnium scelerum colluuione concretos direptionum authores habent. Atqui vero, si non proiecti essent in omnem impudentiam, res tam aperte flagitiosas nun­quam defenderent: & mihi iam ad alia liceret transire. Sed à delicijs suis Iuliano non ita diuelli possunt: hunc ex omnibus maxime, tanquam certissimum pietatis ex­emplar, ad imitandum sibi proponunt: huius non modo facta intuentur, sed verba etiam crebro, & libenter v­surpant: & quibus verbis nefarius pietatis hostis sua re­petentes Christianos olim illusit: eisdem viam sibi ad sacrilegium communire solent. Vt noui enim Iuliani de Christi paupertate multa narrant: & euangelij ministris hoc inprimis conuenire dicunt: vt in omnibus se Chri­sto simillimos declarent. Solent etiam saepenumero a­postolorum exempla ante oculos nobis proponere: quos nec posse disse magnas opes: nec muneri suo necessarias putâsse affirmant.

Nos autem Christum Iesum, vel quod suorum animos coelestium, non terrenorum amore inflammari vellet: vel quod non ad regnum occupandum se in terras venisse, omnibus palam demonstrare cuperet: vel quod scele­rum nostrorum expiatio, cum affluentiori rerum copia minus apte coniungi, ac copulari poterat: eorum quae falso appellantur bona, inopem fuisse dicimus. Sed ta­men cum apostolis duodecem, & septuaginta discipulis omnia ad victum necessaria suppeditaret: vel permulta ab hominibus sanctis, & religiosis subministrata acce­pit: vel quotidie in suis alendis, communem mutauit naturae cursum. Non omnes autem pauperes beatos prae­dicat: sed eos qui sunt pauperes spiritu: nec omnem paupertatem suis commendat: sed eam, quae in humi­litate, in demissione, in patientia, in sobria, ac tem­perata viuendi moderatione consistit. Neque vero o­pes natura malas censet: neque legitimum condem­nat rerum externarum vsum. Sed vt paupertati fauet: [Page 189] quae meliorum expectatione deteriora tolerat: ita pro­bat diuitias, quae pietati, ac beneficentiae ancillantur. Sed illis opulentis semper succenset, qui in fugacibus bonorum vmbris spem reponunt, qui praesentium spe­cie deliniti, futura, & solidiora negligunt: qui superbia intumescunt, & animi elatione: qui effusas consectan­tur in omni intemperantia libidines: qui conquirunt voluptates, nec necessarias, nec honestas: qui res eas, quae magnum pietati decus afferre potuissent, nequitiae cogunt subseruire.

Sed si qui sunt, qui non tam sua, quam aliorum causa opes sibi concessas putant: si qui sunt, qui vt pietati ad­haereant, proijcient libenter res externas: si qui sunt, qui vitam potiùs, ac sanguinem profundēt, quàm se à Christo diuelli patientur, illi certe, etiamsi maxima diuitiarum copia circumfluunt, in ea tamen, quam tantopere nobis commendauit Christus, paupertate viuunt. Vlcerosum illū Lazarum non paupertas, sed pietas in coelum euexit: & diuitem epulonem, qui purpura, & bisso vestiebatur, & quotidie voluptatibus laute indulgebat, scelera, non diuitiae in Orcum depulerunt. Nam pauper ille, in diui­tis Abrahami sinu repositus fuerat: & sceleratus hic di­ues cum egentibus, quorum cupiditates irritauit potius, quam repressit paupertas, in Tartaro afflictus iacet. Eos maxime diuites (vt regius propheta canit) detestatur dominus, qui vires suas in deo non collocant: sed suarum copia diuitiarum freti: sua nituntur prauitate. Sed eti­amsi improbos diuites repellat deus: legitimum tamen diuitiarum vsum haud condemnari his verbis Paulus ostendit: ijs qui in hac vita diuites sunt denuncia, ne super­biant, neue spem habeant in incertis diuitijs, sed in viuente deo: qui omnia nobis suppeditat ad fruitionem: vt benefaci­ant, vt recte factis diuites, vt liberales sint, atque largi, prae­clarum sibi fundamentum in futurum congerentes: vt vitam assequantur vere sempiternam. Eleganter de hac re, vt de [Page 190] omnibus Augustinus: non facultates, sed cupiditatem Deus attendit: & pauper Dei, in animo est, non in sacculo. Sed nec illud silentio praeterire conuenit, quod quae Christ­us de paupertate, ac diuitiis dixit, ad omnes Christia­nos communiter spectant. Vel omnibus igitur Christia­nis opes simul adimi: vel, suid sine scelere fieri non pos­sit, quae ad necessarios vitae ▪ vsus spectant, euangelij ministris concedi oportet. Quamuis non peto, vt quid­quam mihi largiantur. Nollem enim a tam foedis hominibus beneficijs ornari: sed ne auferant ea quae nunquam concesserunt, id optimo iure licebit petere.

Sed vt Iesu Christi, ita Apostolorum etiam exem­pla nobis proponunt: & proponemus ijs vicissim vete­rum exempla Christianorum. De Apostolorum pau­pertate, saepe, & multum verba faciunt: & veterum nos Christianorum liberalitatem, & beneficentiam dilau­dabimus. Si illos nihil possedisse dicent: hos ad eo­rum pedes bona sua, libenter, dicemus posuisse. Aequum est vt Apostolos ministri imitentur: &, aequum simili­ter est vt reformatores nostri, si Christum Iesum pie, ac religiose colent, veteribus Christianis se persimiles o­stendant: & cumquae ab alijs fieri oporteat tam dili­genter exquirunt: quid rectius, quam vt officiorum su­orum momenta paulo accuratius expendant? Tres (vt in fabulis est) fuêre lamiae, siue gorgones, quibus vnus erat communis oculus, quo cum foras prodirent, communi­ter vtebantur: sed domi eum in vasculo inclusum reti­nebant. Omnibus reformatoribus vnus videtur inui­diae oculus, quo aliena curiosius perlustrant: cum sua interim vel non perspiciunt, vel non multum curent, Malitia enim in alienis eos nimium perspicaces efficit: sed Deus ille quem colunt [...], in suis ipsorum re­bus, eos caecos, & stupidos reddit. Verū cum vt lamiae a­liena cupide aspiciunt: intus tamen, vt Aspendius il­le [Page 191] Citharaedus, sibi semper canunt. Aliena bona vident, & inuident: sed priuatum sibijpsis perquirunt lucrum. Quid? ad istas ineptias abis? inquient. Quasi vero haec â poetis conficta non fuerant: vt in effictis rebus, & per­sonis, impuri improborum, mores, vel expressa potius ipsius nequitiae imago, audacius notari, & liberius re­prehendi posset. Ac certe reformatorum malitia facit: vt quae absurdius antea dici videbātur: ea iam vel vere, vel apte dicta existimemus.

Sed Apostolis ministros persimiles esse oportere di­cunt. Deus bone quid iam aliud opto? aut qua de re moestius conqueror: quam quod eos qui virtute omni­bus alijs praestare debuissent, signiferos video omnis nequitiae? Sed quanam in re Apostolis ministros similes esse vellent? Sanctitate vitae? Honesta quidem cupiunt: sed non adiuuant causam. Nam sanctitati opulentia haud quicquam officit. Docendi diligentia? Nihil ab hone­stis studijs magis animum auocat, quam dum necessa­ria desunt vitae subsidia. Intelligentia rerum coelestium? quid ergo a rerum sacrarum administratione pios, & e­ruditos sub mouent? An calamitate, aerumnis, inopia, nuditate, ministros Apostolis persimiles esse cupiunt? Iā internos affectus quos antea occultârunt apertius pro­dunt. Haud mirum si Decios Constantinis, & Theodo­sijs Iulianos anteponunt. Christianam enim pietatem perpetuo affligi optant. Veteres tyranni in pulue­rem, in pugnam, in dimicationem, pietatem extraxerunt: hi pietatis incîdunt neruos, ne in aciem prodire pos­sit. Illi delitescentem in tenebris virtutem, in lucem vocârunt: hi omni studio contendunt, vt quid sanctū sit, ac pium, a nullo cognoscatur. Illi cū religione aperte con­flixerunt: hi religionem, dum fouent, suffocant: dum blandiuntur, interimunt. Illi Christianis, quo o­derant gloriosam mortem afferebant: sed sacrile­gi direptores, ministros nec recte viuere, nec [Page 192] gloriose mori patiuntur. Quae direptio omnibus perse­quutionibus, quae in Christiano orbe vnquam extiterunt, tanto grauior, ac funestior haberi debet: quanto mise­rius est fame perire, quam ferro, aut flammis necati. Ne­mo est, quin si libera eligendi optio daretur: vno ictu se­mel confici, quam lentè absumi mallet. Nero, vt omnes alios saeuitia, ita ipsam saeuitiam efferata immanitate su­perauit: cum gladiatoribus suis, & alijs nequitiae ministris hoc assidue praeciperet: vt qui ad necem raperentur, sen­tirent se mori. Quare desinant tandem hi homines refor­mationis nomine sacrilegium, & praedandi libidinem pi­etatis specie velare. Quid tacite machinantur, aperte declarent. Ostendant quanam spe ad reformandam Ec­clesiam accesserint. Insidijs nos non circumuenient: vim adhibeant. Omittant disputationes: vtantur impetu. Ae­quis disceptationibus nihil vnquam efficient: multitudi­ne, aut potentia, id quod scelerate cupiūt, fortassis praesta bunt. Iniquis direptionibus scriptura non fauet: ad in­iustitiae defensionem Iustitia dextram non tendit: in sce­leris societatem sanctitas non admittitur: & temere, ac inconsiderate Apostolorum exempla nobis proponunt, qui sacrosanctam Apostolorum doctrinam aspernantur. Episcopos esse hospitales Paulus requirit: sed cum om­nia abrepta fuerint a reformatoribus, quonā pacto hos­pitales esse poterunt? Patebit eorum domus hominibus peregrinis? nullas ipsi domos habebunt. Benigniori ap­paratu indigentes excipient? dura ipsi affligentur ino­pia. Quid ergo? blandioribus verbis esurientes pascent? votis, & optatis pauperum tegent nuditatem? E via lan­guentes humi molliter recubare permittent? & suarum calamitatum commemoratione aliorum mala subleua­bunt? Hanc liberalitatis speciem Iacobus merito condē ­nat: sed opera â Iacobo nimium approbari dicent.

Hic quoniam disputando non multum se profecisse perspiciunt: rationes, & argumenta omittunt: & ad [Page 193] summos confugiunt rerumpublicarum moderatores: eosque huic causae infestiores efficere conantur. Nam vt Aman ille Agagaeus, Assuero decem talentûm millia in aerarium ea lege, at (que) conditione, se illaturum promisit, vt vniuersa Iudaeorum natio deleretur: sic reformatores, Amani astutia similes, sed superiores improbitate, va­rias proponunt vtilitates: quas episcoporum, & cathe­dralium (vt vocantur) ecclesiarum ruinis ad summos ma­gistratus prouenturas dicunt. Sed in hoc primò grauis­sime peccant: quod in scelere lucrum statuunt: & quod quaestuosam existimant esse iniustitiam. Quam refor­matorum sententiam, in liberis (vt appellantur) ciuita­tibus, sed reipsa cupiditatum seruis: & apud eos, qui sanctitatem diuitijs posteriorem ducunt: auide ex­ceptam fuisse minime miror. Sed apud maximos prin­cipes, quine regni quidem causa iustitiam violarent: quique virtute, quam opibus statum suum certius communiri existimant: tam spurca (vt spero) sententia locum non habebit. Quamuis autem à virtute vtili­tatem seiungi nollem: eorum tamen commodis, qui salutem meam defendunt: nec possum, nec debeo ad­uersari. Si ergo ecclesiae direptionem regibus vtilem esse ostendent: ego quoque id pium, & iustum conce­dam. Quodnam igitur nobis proponunt vtilitatis ge­nus? Permultae (inquiunt) pecuniae in aerarium inferen­tur. Praeclarum id quidem, si non omnia ita diripian­tur simul, vt nihil sit quod in posterum ab ecclesiasticis appendi possit. Si quis villicus (inquit Cicero) ex eo fundo cui H-S dena merces esset, excisis arboribus, ac venditis, demptis tegulis, instrumento, pecore ab­alienato, domino viginti millia nummûni pro de­cem miserit: sibi alia praeterea centum confecerit: pri­mo dominus ignarus incommodi sui gaudeat, villicoque delectetur: quod tanto plus sibi mercedis ex fundo re­fectum sit: deinde cum audierit, eas res quibus fundi [Page 194] fructus, & cultura continentur, amotas, & venditas; summo supplicio villicum afficiat, & secum male actum putet: & consimili ratione, si reformatores nostri, e­uersis episcopis, ecclesijsque direptis, & collegijs dissi­patis, maiorem pecuniae vim, quam nunc confertur, in aerarium inferre possent: etiamsi id esset iniustum: ali­quo tamen modo ferendum videretur. Sed cum immi­nuant vsitata principum vectigalia: cum aliò auertant, quod quotannis ab ecclesiasticis pendi solebat: cum tributa, decumas, primitias auaritia sua tollant: & ma­ximum interim ipsi quaestum, praedamque faciant: quis eos regibus fauere, ac non priuatas potius vtilitates quaerere iudicabit? Sed quoniam in istis immorari non libet, ita breui accipiant responsum. Magni principes sacrorum potius custodes, quam direptores se haberi cupiunt: non aliam ob causam, commissam sibi arbi­trantur dignitatis eminentiam: quam vt afflictae ec­clesiae domicilium praebeant, & stabilem sedem: plus sibi vtilitatis allaturas existimant sanctissimorum prae­sulum precationes: quam opes violentas, aut scelere partas: & statum suum certius communiri iudicant pietate, quam armis, quam robore, quam militaribus custodijs, & vigilijs. Neque vero cam esse vitam pu­tant, quae semihorae spacio euolare poterit: sed illam esse statuunt suam vitam: quae vigebit memoria secu­lorum omnium: quam posteritas alet: quam ipsa aeter­nitas semper intuebitur. Huic inseruiunt: huic se osten­tant. Ad praesentia ita se accommodant, vt cogitent etiam de futuris: respublicas suas (si fieri posset) im­mortales efficerent: quis post multa secula sit rerum status, ad se pertinere existimant: non inibunt ea con­silia, quae posteris incommoda afferre possunt: nul­lam in terris potentiam, nullam vim mortalium me­tuunt: sed metuunt eorum, qui postea nascentur, iu­dicia: [Page 195] & homine indignam iudicant illam Neronis vocem, qua optabat, vt se pereunte omnia conflagra­rent.

Hîc rerum ecclesiasticarum praedones, de alijs praesi­dijs depulsi, paupertatem laudant: ea (que) impuriores affe­ctus sanctissime reprimi, & coerceri dicunt. Sed pauper­tatem ab illis dilaudari quam minimè decet, qui diuitias quauis virtute potiores existimant? & quanam fronte affluentiorem rerum copiam condemnant: qui sacrile­gos, quam pauperes se, & esse, & haberi malunt? Foelix, vt inquiunt, tum erat ecclesiae status: cum episcopi, & sacerdotes necessarijs rebus praeclare contenti: opum abundantiam, pompae, quam pietati, & scenae, vt Socra­tes dixit, quam vitae aptiorem iudicarent. Sed cum im­peratores animo fortassis non malo, sed consilio, vt e­uentus declarauit, pessimo, magnas opes euangelij mi­nistris attribuerent: refrixit continuo in multorum animis pietatis ardor: & cum diuitijs luxus, cum luxu omnia malorum genera in ecclesiam irruperunt. Cor­ruptos grauiter esse non ignoro ministrorum mores: nec cuiquam certe, quam mihi maiorem ea res dolo­rem affert. Sed quid mirum in eo ordine permultos improbos reperiri: quò tam multos videmus non dig­nitate vitae, sed precio peruenire? Nam cum ecclesia­stica munera non virtuti donati, sed quibusuis de plebe diuendi constet: cum homines improbissi­mi, quod pios, & eruditos conditionibus suis astrin­gere non possunt, omnium indignissimis sacerdotia satis opima concedant: cum vix vllus iam ad cel­siores sedes perueniat, nisi maximam aureae messis partem cum alijs prius depacisci velit: minime mi­rum existimari debet, quod coelestium, ac sacratarum rerum administratio illis committitur, quibus res priuatas vix quisquam committet: nec quod ad [Page 194] [...] [Page 195] [...] [Page 196] placandam numinis voluntatem adhibentur: quorum opera, nemo terrenis in causis ad conciliandam homi­num beneuolentiam vtetur. Sed repellantur perditae, dissolutae, & nummariae ministrorum electiones: ad in­terpretandam numinis voluntatem, virtute, non num­mis homines accedant: supplicijs coerceantur rerum, quae diuendi non possunt sceleratae coemptiones: ne inclu­datur diutius in tabulis, tanquam gladius in vagina reconditus, neue hebescere permittatur legum opti­marum acies: tum meliores ministros designari vide­bimus.

Verum in hac re nullos grauius, quam coriphaeos reformatorum peccare constat. Nam cum de sacerdo­tum indignitate passim queruntur: sacerdotes omni­bus modis indignissimos designant. Inuecta in ecclesi­am mala vehementer improbant: & malorum assidue adaugent causas. Quae verbis condemnant, reipsa nutriunt: & cum ministrorum mores necessario re­formandos existimant, vt grauior tamen oriatur rerum perturbatio, ad sacrorum procurationem improbos tan­tum, & sceleratos admoueri cupiunt. Sed non condem­no reformatores, quod dissolutos ministrorum mores tam acerbe reprehendunt. Imo vero id saepius, ac a­cerbius fieri vellem. Sic enim (vt spero) fiet, vt quos non admirabilis pulchritudo sanctitatis: non deformis, & odiosa species vitiorum: non dei iussa: non matris la­chrimae ad recte agendum permouere possunt: hos im­portunissimorum hominum hostilis acerbitas à nequitia deterreat. Verum ob paucorum delicta, totum ordi­nem condemnari iustitia prohibet: & ea, quae vt in improbis alunt nequitiam, ita in bonis subseruiunt virtuti, tanquam res natura malas improbari, recta ratio non patitur. Opulentia internos affectus non corrumpit, sed prodit potius: & quae prius occultata fuerant, trahit in lucem. Sed si quis sit, qui haud vl­los [Page 197] prius esse improbos existimat, quam improbita­tem suam ante omnium ora, & oculos proponunt: is eâdem ratione, nec antea homines esse timidos, quam abiectis clypeis ex acie fugiunt: nec libidino­sos, priusquam pudicitiam expugnant: nec venenatos esse scorpios, cum non percutiunt: nec viperas, cum ne­mini laethales morsus infigunt, vllum in se virus habere dicat. Permultos constat paupertate, tanquam fraeno in officio contineri: qui cum ad opes peruenerint aliquan­to liberius, & dissolutius viuunt. Sed multorum etiam virtus in egestate, ac inopia, nō aliter, quam si recte agen­di instrumentis destituta esset, obscurius delitescit. Quae cum opes, cum potentiam, cum authoritatem na­cta fuerit: multo clarius, & illustrius splendescet: & maiores vtilitates afferet hominum vitae. Neque ta­men vel hos diuitijs meliores fieri: vel illos corrum­pi: sed quod in vtrisque delituit, apertius in lucem proferri patet. Rectissime de hac re Seneca: non est in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud quoque quod paupertatem nobis grauem fecerat, & diuitias graues facit. Quemadmodum nihil differt, vtrum aegrum in ligneo lecto, an in aureo colloces: quocun (que) illum transtuleris morbum su­um secum transferet: sic nihil refert, vtrum animus aeger in diuitijs, an in paupertate ponatur: malum suum illum sequi­tur. Pamphagum quendam, helluonem spurcissimum, cum ad conuiuia inuitatus esset, in delicatiores cibos sor­des coniecisse ferunt: vt solus quibus vellet, liberius ves­ceretur. Et certe qua olim auiditate gurges ille, at (que) hel­luo, ad cibos accessit: eâdem reformatores nostri ad de­uorandas ecclesiae opes accessisse mihi videntur. Ecclesiae enim opes arripiunt, cum condemnant: omnium malo­rum semina, & alimenta esse dicunt: & in priuatos quae­stus nequissimè transferunt. Paupertatem laudant, & conquirunt diuitias: in sacerdotum inopia ecclesiae salu­tem contineri affirmant, vt pietate ad sacrilegas direpti­ones [Page 198] accedere: & sanctitatis in maximis sceleribus cu­ram habere videantur. Sed si diuitijs virtutem eneruari statuant: quîd diuitijs circumfluere tam vehementer contendunt? si opum abundantia Ecclesiae puritatem concidisse existiment: quîd tanti mali causam non sibi quoque perniciosam futuram putant? Si affluentior re­rum copia sine scelere possideri non possit: quid illis sceleratius, qui cupiditati violentiam, & auaritiae rapinas adiungunt? si externa haec bona virtuti decus, & ornamē ­tum nonnunquam afferant: quis episcopos reprehendet: quod contra impurissimorum hominū libidinem benig­nitatis instrumenta retinere student? Quid hîc dicent egregij reformatores? aut quam causae tam improbae defensionem afferent? nullane diuitiarum affluentia se deliniri posse contendent? Gratulabor plurimum eorum foelicitati: sed tantam non esse aliorum virtu­tem, & vehementer mirabor, & moleste feram. An ve­ro ne alij delinquant, flagitijs se obstringent? tam improba, & dissoluta hominum reformationem appe­tentium esse consilia, moeste lamentabor. Vnum hoc vrgent, idque saepius, aduersus omnes meos impetus, tanquam murum opponunt: luxuria diffluentes mini­strorum animos ad integritatem, ad innocentiam, ad synceriorem vitae puritatem necessario reuocandos es­se. Quis sub hac virtutis specie fraudes occultari statuat? Quis eos, qui bonorum verbis vtuntur, non fa­cta quoque imitaturos putet? Quis homines reformatio­nis, vt prae se ferunt, tam studiosos, non ad totius Eccle­siae vtilitatem diuinitus excitatos dicat? Verum cum lu­xuriam condemnent: & ea ipsa, quae luxuriae alimenta es­se profitentur, ad se transferri petant: vitiosos quidem reprehendere: sed approbare vitia: condemnare nocen­tes: sed crimina absoluere videantur. Hoc certe modo nō tam aliorum peccata minuunt, quam augent sua: nō mul­tum laborant de ministrorum sanctitate: sed vnum hoc [Page 199] agunt, vt ad vitam iucundam, & voluptatibus refertam nihil sibi omnino deesse possit. Quis vitia, quae odit, vn­quam imitabitur? Quis flagitia committet, quae in alijs vindicare parat? Inepte facit, qui vt falsa dispellat, errores spargit: & nihil eo imprudentius, qui vt luxuriā reprimat: diffluit luxuria. Non minus ergo imprudentes, quam im­probos sese reformatores ostendunt, quod ad nequitiam nequitia depellendā accedunt: sed quod vt leuiora tol­lant, grauiora committunt: quod vt delicta coerceant, maximis se obstringunt sceleribus: quod ministrorū negli­gentiā rapinis puniunt: quod ne alij sint impuri, ipsi erunt sacrilegi: quonam nomine tam singulare improbitatis, vel furoris genus appellem, nescio. Praeclaram scilicet refor­mationem ab his expectemus: qui temeritatē, impuden­tia: violentiam, contumelijs: vitae impuritatem, expugna­tione pudicitia: superbiam, furore: furtum, rapinis: mēda­cia, periurijs: & sacrilegijs iniurias depellunt. Hanc cala­mitosam pestem, ac perniciem omnium virtutum, si vllo modo possem, libenter propulsarem: sed quod solum pos­sum moeste, & flebiliter deplorabo. Nam cum omnia fere hac aetate liceant: de malis conqueri (vt existimo) licebit. Quod si horum temporum calamitatem, ferae, & ferreae naturae homines deflere mihi non permittent: augebunt vehementius dolores meos: & multo grauius me lamēta­ri cogent. Affectus enim mei, non sunt in mea potestate: cum seuerius coercentur, vt obstructus diu aquarum cur­sus, maiores habent impetus: & non magis dolorem, quā famem, & sitim possum depellere. At (que) vt aliud ex alio malum nascitur: ita luctus luctū perpetuo trahit: moeror moerori viam parat: & priusquam de vna calamitate de­plorâro: noua continuo plorandi causa affertur. In grauis­simis quidem miserijs, quae mentē meā hac aetate multo saeuius, quam vnquam antea perculerunt: hoc vno me semper consolabar: quod sempiterni numinis internun­cios, oppugnatos vndique ab acerrimis hostibus, vi­tam [Page 200] multo sanctius, & innocentius acturos existimabam. Sed hanc spem cogitationum mearum fefellit plurimum ipse rerum euentus. Istis enim ipsis, quibus, & me, & mea omnia haud illibenter commisi: vel paulo ve­hementior ambitionis aura: vel rerum externarum inconsiderata cupiditas, haud paucas impuritatis la­bes aspersit. De qua re nec quid loquar, nec quonam pacto honeste reticeam, reperire possum. Si loquar e­nim, eorū laudi, & existimationi, quos ab omni non mo­do crimine, sed criminis suspicione liberos esse vellem, non tam amanter consulam. Si reticeam, peccata certissime perspecta, & omnibus cognita, atque explo­rata, aperte videbor approbare. Sed Iesum ego, & me­um, & vestrum seruatorem, charissimi filij, hoc inprimis testor: quod delicta vestra ita occultari cupio, vt a ne­mine vnquam collustrari possint. Sed quae palam, ac aperte in lucem erumpunt: quae in omnium ore, & o­culis versari constat: quae, & manifestius fiunt, quam vt quisquam ignoret: & multo saepius, quam vt obliui­one deleantur, ea vt ignorare non possum, ita dissimu­lare non debeo. Liceat igitur calamitosae vestrae ma­tri, charissimi filij, vtinam libere liceat, hoc in vobis aperte improbare: quod cum omni nequitiae obsistere debeatis: sacrilegium non reprimitis, sed confirmatis potius. Ad ampla enim sacerdotia, pactionibus pa­rum iustis peruenitis: ecclesiasticas opes tanquam prae­dam cum dignitatis vestrae authoribus haud raro diuidi­tis: ad Episcopatus, tanquam ad auream messem, vt Athenis quidam, cum inirent magistratum de se­ipsis dixerunt, non tanquam ad munus laborum, & molestiarum plenissimum acceditis: atque vt altio­res sedes coematis: pudorem, fidem, pietatem, & pene Christum ipsum diuenditis. Munus illud, quod expetitis, tantae est praestantiae, vt animos vestros haud immerito excitare possit. Sed munus tamen est la­boris, [Page 201] non desidiae: solicitudinis, non voluptatis:

Cohortatur ecclesia epis­copos, & alios diuinae volū ­tatis inter­pretes, & in­ternuncios, vt flagitiosas omni studio fugiant rerū sacratarum nundinas.

nec a­liter vobis laudem, ac honorem afferet, quam si recte, & pie administretur. Id autem vt foeliciter praestari possit: non erit satis, charissimi filij, si pie, ac honeste ipsi priua­tim viuatis: sed suscipienda est vobis aliorum cura: & adhibenda est etiam magna diligentia: vt omnes qui fi­dei vestrae sunt commissi, ad sempiternam foelicitatem perueniant. De àliorum enim vita, ac moribus, aliquan­do vobis reddenda est ratio: & animas vestras, non so­lum vestra, sed aliorum etiam peccata prement. Sed quis tandem vt laboret, vt vigilet, vt conficiat seipsum curis, vt alienis sceleribus oneretur, pecunias profundet? Vel prudentiam ergo, vel pietatem in vobis filij desiderare cogor: quod dum sacrarum rerum administrationem e­mitis: coemitis labores: coemitis pericula: & sempiter­nam fortassis perniciem coemitis. Vestris ego diuitijs haud inuideo filij: nec vestris vsibus affluentiorem rerum copiam consecrari moleste fero. Haud pauciora enim praemia theologiae, quam alijs artibus proponi oportere, ipsius aequitatis ratio demonstrat: dignos esse mercede, qui in sacris rite pertractandis versantur, scripturae diui­nitus inspiratae ostendunt: & coelestis verbi ministris permulta olim largiti sunt clarissimi principes, quae sine inexpiabili scelere in alios vsus transferri non possunt. Sed si ad haec bona, quae ratio, quae pietas, quae maximo­rum regum authoritas vobis consecrauit, abs (que) nefarijs pactionibus peruenire non possitis: si flagitiosae earum re­rum instituantur nundinae, quas nec emi, nec diuendi re­ligio permittit: si cum omnia mala hac aetate liceant: sanctissima munera sine precio obire non licet: tum a vo­bis filij vehementer petam, & contendam: vt pauperta­tem cum innocentia, cum integritate, cum fide coniun­ctam, diuitijs iniustis, & scelere acquisitis praestantio­rem existimetis. Est omnino difficile nō grauiter, & mo­leste ferre, quod destinata vobis praemia passim abripi, & [Page 202] auferri solent. Sed optimum tamen virtutis praemium, iudicate ipsam virtutem: &, si ad recte agendum tanquā mercenarij acceditis, pietatis amor in vobis friget. Si ma­iori rerum copia affluatis, plura habetis virtutum instru­menta: & maior recte agendi suppeditatur vobis seges, & materia. Quod si abrepta vobis fuerint omnia: nisi abrep­ta simul fuerit virtus: nunquam ego vos infoelices puta­bo. Pauca enim (vt nôstis) sufficiunt naturae: pauciora pietati: & ad bene, beate (que) viuendum haud magnus re­rum apparatus requiritur. Ac certe si non egestas vos fractos: nec cupiditas iniustos, nec aliorum opulentia inuidos faciat: haud video quid vobis ad foelicitatem de­sit. Verum multi [...] Iudicant: & digni­tatem vt assequantur, ad iniquissimas conditiones liben­ter descendent. Sed hos homines totam ignorare patet honoris viam. Honos enim scelere partus, maximum, & grauissimum dedecus existimari debet. Nam quid tur­pius, quam rerum bonarum ornamenta communicari cum malis? quid ignominiosius, quam nequitiam in vir­tutum subsellijs, ac sedibus collocari? Ne (que) vero scelerum foeditatem minuit honor, sed in lucem producit. Nam quae obscuriori loco posita, occultari potuissent: ea cum in eminentiori sede collocātur, manifestius ab omnibus cognosci possunt. At vero magna stipari seruorū turba: res praeclara nonnullis videtur. Sed quid illis miserius, qui in maxima hominum frequentia soli, & deserti relin­quūtur a virtutibus? & quodnā illi ornamētū afferent, qui dominos suos, vel vt mel muscae, vel vt vultures cadaue­ra sequūtur? Vel enim blandiuntur, vt deprauēt: vel cō ­itātur, vt discerpāt. Quid ergo dicat quispiā, num eccle­siasticas opes sacrilegorū libidini permitti velles? Mini­me quidē: illud nec in oratione posui, nec in cogitatione. Quin potius a vobis filij vehemēter peto, & cōtendo: vt horū hominū sceleri acerrime obsistatis. Quod si diligēti­am vestram impurissimorū hominū nequitia superet, si [Page 203] eorum libido nulla re nisi ruinis vestris expleri pos­sit: tum labori lachrymas, lachrymis preces, & vota adiungite, & hoc vnum agite, vt tempora potius ve­stris studijs, quam vestra studia pietati defuisse videan­tur. Verum vt sacrilegas direptiones, ita flagitio­sissimas rerum sacratarum nundinas, quas à non­nullis vestrûm nimium approbari, non sine dolore video, omni studio à vobis oppugnari vellem. In ecclesia enim nihil vel emi, vel diuendi conuenit. Haud vlla res vehementius oppugnat aequitatem: quam cum ea, quae virtuti donari oportuit, precio obtinentur. Haec res infi­mos cum summis: imperitissimos cum eruditis: & cum optimis, ac sanctissimis homines longe indignissimos ex­aequat: haec res iura diuina, & humana miscet, perturbat, & confundit: haec res maxima mihi mala semper intulit. Quare filij charissimi (quamuis enim patres sitis reue­rendi, ecclesiae tamen filios vos haberi ne pudeat) eccle­siae potius vtilitatem quaerite, quam priuatas opes: v­berrimum quaestum iudicate multorum salutem: in ec­clesiae incolumitate vestrum decus: non in vestris diuitijs ecclesiae dignitatem contineri existimate. In ministro­rum designatione, expendantur virtutes: non dominen­tur affectus: non vtilissimos vestris rationibus, sed ap­tissimos ad docendum deligite: nec in regum dun­taxat electione, sed in concessione etiam rerum haud magnarum, audiendam iudicate Alexandri vocem: detur digniori. Hanibal olim (vt refertur) in castris suis virtute, non genere homines certare voluit: & vos vir­tuti, non cognationi honorem deferre decet. Nullos ille nisi bellicosos sibi milites esse permisit: & nullos nisi eruditos ad sacrosancta haec munera à vobis admitti conuenit. Qui hostem feriet, dixit Hanibal, erit mihi Carthaginensis: & qui ad pietatem alios informare poterit, sit vobis amicus, sit cognatus, sit filius. Pa­tres ab omnibus vos communiter appellari constat: [Page 204] quod non paucos tantum charitate complecti, sed omnibus quantum fieri possit, paterna cura consulere, & prouidere debeatis. Cum communes ergo mul­torum patres habeamini, quîd non commune perqui­ritis multorum bonum? quîd benignitas ea, quam ad omnes exire, & promanare oportuit: intra domesticos parietes ita consumitur, vt ad aliorum vtilitatem nihil omnino deriuari possit. Liberius haec dici nonnulli iudicabunt: sed vtiliora sunt vulnera, quae amici in­fligunt, quam vel oscula, vel blanditiae, vel quae nun­quam recte donantur dona inimicorum. Quae de sa­crilegijs diximus, nihil omnino ponderis apud eos ha­bebunt, qui dulcem esse cuiuslibet lucri odorem sta­tuunt. Nam vt venter non habet aures: sic coeca, & inconsiderata cupiditas in omnibus rebus praeceps fer­tur: & quid rectum sit, ac pium, vel non perspicit, vel non curat. Sed peruertant licet sacrorum direp­tores tum diuina, tum humana iura: & irrideant om­nia, quae de religione dicuntur: non eo tamen modo ef­fugient poenas. Perspicax enim illud iustitiae lumen, omnes hominum actiones, & prudenter speculatur, & summa cum aequitate, ac iustitia expendit: atque vt bonis se propitium praebere non desistit: ita improbos, & nefarios, quos nullus vnquam pudor â peccando, reuoca­uit, sempiternis supplicijs cruciabit. Verum haec, vel quia saepius audiêrunt, tanquam pervulgatas cantiunculas irri­dent, & contemnunt: vel quia homines pessimos summa bonorum abundantia circumfluere perspiciunt: inania delirantium anicularum somnia. esse iudicant. Haud vllus certe mortalis hos homines a sacrilegijs addu­cet, sed solus Deus: dei verba haud magni faciunt: sed plagis, verberibus, & acriori vitiorum animaduersione edocti, ad meliorem frugem se forsan recipient. Quod si ne hoc modo permoueri possunt, merito▪ quidem pereant, cum salutem respuunt: sed si tanta nequitia [Page 205] seuerius vindicata fuerit, plurimum ad alios vtilitatis deriuetur.

Execratur ecclesia rerū sacratarum praedones.

Tu igitur virtutum omnium & au­thor, & defensor deus, pietatem varijs modis afflictam defende: & quam vehementer tibi displicet omnis in­iustitia, palam, & aperte terrarum orbi commonstra. Testimonia in nequitiam homines improbi, & scelerati ferant: & quam infoelices sint illi, qui coelesti legi ad­uersantur, si non verbis, at ruinis declarent. Sic precor viuant: vt nemo in terris libenter viueret: & talis eorum vitam mors excipiat: vt non tam alij eorum facta imiten­tur: quam exitum perhorrescant. Ac quoniam a pauper­tate vehementer abhorrent, eam (que) omni malo tetriorem statuunt: vt ruina nostra ex egentissimis repente diuites euadunt: sic ex diuitibus rursus omnium bonorum ino­pes, & egentes fiant. Dilabantur cōtinuo, quae iniuste sunt parta: infinitas eorū appetitiones irritent potius, quam restinguant, sacrilegae direptiones: quae scelus compara­uit, profundat luxuries: atque vt immensae eorum cupi­ditati nihil sufficit: ita ad tuendas profusiones permul­ta semper desint. Cum autem perennem omnium bo­norum fontem, coelestem gratiam repellant: quanto se denudant bono, suis malis edocti liquido cognos­cant. Eorum expectationes semper fallat rerum e­uentus: omnia illis infoeliciter, & contra volunta­tem accidant: & nihil vnquam agant, vel susci­piant, quod non in medio spacio frangatur: & in ipso prius obruatur cursu, quam portum cōspicere possit. At­ (que) vt religionem, aequitatem, rationem, & ipsius naturae vocem contemnunt: sic totius precor naturae ordo homi­nibus tam spurcis permutetur. Coeli primo tāta nequitia offensi, statas, & ordinatas vicissitudines non efficiant. Sol ne tam horrenda collustret flagitia, lumen suum ab­dat. Aer impuro nequissimorum hominum halitu in­quinatus, noxios, & venenatos vapores emittat. Ter­ra scelerum mole oppressa fruges illis proferre ne­get. Aqua illa, qua omnia ablui, & expiari solent, ita [Page 206] polluatur vtinam horum turpitudine, vt vel deficiat pe­nitus: vel inutiles sapores habeat. Ignis, qui natura sua supera petit, ad hos absumendos deorsum feratur: & cum ijs, qui naturae parenti bellum indicunt, tota rerum natura confligat. Ex arboribus praeterea decidant fru­ctus, priusquam ad maturitatem perueniant: expectatae diu messes horum hominum vota, & desideria fallant: leues, & inanes spicae, animos virtutum inanes coargu­ant: animantia vel nihil pariant: vel monstrosos edant foetus: vt sacrilegos direptores monstra esse, ac porten­ta certissima manifesto constet. Ipsi autem sacrilegi, in­foelices (precor) sint in vrbe: infoelices sint ruri: infoeli­ces sint in omnibus, quae agunt, & suscipiunt. Si in bel­lum proficiscantur, cum clade, ac dedecore turpiter fu­giant: si, quae ad pacem spectant, procurare malint: con­silia sibi, ac suis perniciosa ineant: pudeat eos intueri lucem, quam tot flagitiorum testem habent: cum circum­fusi sunt tenebris, furiarum tedis ardentibus se agitari e­xistiment: frequentiam fugiant, ne in hostium manus in­cidant: & in solitudine, sua eos nequitia, sua fraus, su­um scelus perturbet, agitet, ac de statu mentis diducat. Iam vero cum omnes quos procreârunt, ruina mea mag­nos, & inopia opulentos efficere cupiant: dulcissimos sibi liberos, vel hostili ferro perimi: vel morbis tenellae aetati insolitis discruciari primo, tum miserrime necari videant: nec tam odiosae stirpis quisquam supersit, nisi qui parentum nequitiam, ac dedecus testetur. Quoniam autem fieri non potest, vt qui coelestem maiestatem op­pugnant: fideliter subseruiant terrenis regibus: nec spe­randum est, vt qui diripiunt sacra, iustos se praebeant in profanis: obueniat hoc opto, vt hi homines vel tanquam laesae maiestatis rei moriantur: vel condemnati de pecu­latu, aut aliquo huiusmodi crimine intereant. Quod si hoc effugient: vt ecclesiae tamen opes scelerate absu­munt: ita miris, ac inusitatis absumantur morbis: & ab [Page 207] vno eorum membro, in aliud assidue serpat exitiosa ta­bes:

Quae eccle­siae bona re­formatores se allaturos di­cunt.

donec soluta penitus totius corporis iunctura, ani­mas coelo, terraeque inuisas efflent. Vel si hoc ad eos non perueniat supplicij genus: quoniam tamen ecclesiae o­pes, vxoribus suis non aliter concedunt: quam Persa­rum reges maximas olim ciuitates pellicibus suis dona­bant: vt alia ciuitas monilia, alia redimiculum, alia gemmas, alia armillas praeberet: hoc etiam spero con­tinget: vt vxorum, quas spolijs meis ornare contendunt, fraude interfecti: ruina sua à sacrilegijs omnes semper deterreant.

Videtis tandem charissimi filij, quam praecla­ra mihi, & venustatis ornamenta, & stabilitatis sub­sidia reformatores adimunt. Antiquas enim, siue le­ges dicam, siue praescriptiones, ac normas violant, & rescindunt. Ecclesiam matrem, suis liberis: Christi sponsam, Christi seruis, quid sit agendum declarare non permittunt. Ieiunia, quae ab apostolis non solum obser­uata, sed commendata posteritati accepimus, petulan­tius irrident: & liberum ieiunandi tempus cuique con­cedunt. Archiepiscopos, & episcopos, quorum ordine, ordo in rebus ecclesiasticis potissimum conseruatur, ab ecclesiarum gubernaculis excludunt: & inter coelestis verbi ministros nullum esse authoritate superiorem, nullum inferiorem permittunt. Iam vero quanta mihi mala inferent: qui tam eximia bona abstulerunt: nemi­ni obscurum esse poterit. Nam si nullas omnino leges constituere: si nemini quid sit agendum praescribere: si nullam vel iubendi, vel vetandi authoritatem habere possim: arripient multi dissolutiorem, & viuendi, & sentiendi libertatem: & excussis quasi fraenis, violentior cupiditas libere, & impune passim volitabit. Si certum, ac definitum ieiunandi tempus non designetur: ecclesiae filij salutis suae insidiatorem, ac hostem teterrimum, con­iunctis viribus haud vnquam simul oppugnabunt. Si [Page 208] omnes diuinae voluntatis internuncios, in eodem autho­ritatis gradu collocari oporteat: nullus erit, qui sine sce­lere alijs praecipiat: nullus, qui praecipienti honeste ob­temperare possit. Quae ministrorum aequalitas odiosam in Christianam rempublicam confusionem inferet. Praeclare certe Aristoteles: [...]. Nec minus eleganter Isocrates: [...].

Sed quoniam disciplinam à bonis diu desideratam, in Christianum orbem, longo se interuallo reuocâsse di­cunt: ponderanda sunt diligentius, quae tam magnifice proponunt: ne vel hominum saluti nostrae optime con­sulentium voluntatem ignorâsse: vel oblata nobis bo­na temere, & inconsiderate respuisse videamur. Quid ergo agent? vt collapsum disciplinae decus in Christia­norum coetus reuocare possint? Primo quidem singu­lis ecclesijs pastores attribuent. Pius certe conatus, at­que vtinam id quod proponunt, efficere aliquando, & praestare possint: tum enim pristinae foelicitati me re­stitutum putabo. Sed si homines sibi similes Puritanos admittent: praedones, non pastores in ecclesijs versa­ri videbimus: & intima sacraria ipsis permittentur: quos ab exteriori limine depelli oportuit. Verùm errare oues sine pastore mallem, quam custodiri à lupis: & cum huiusmodi homines rerum ecclesiasticarum gubernacu­la pertractant, non sine causa metuam omnia naufragia. At vero in singulis ecclesijs pios, & cruditos rerum [Page 209] sacratarum administros constituent. O quam liben­ter tam praeclarum, ac coeleste beneficium Christiano orbi afferri viderem? quantam ea res mihi voluptatem attribueret, cuius nuda, & inanis cogitatio incredibili me perfundit laetitia? Fuit, fuit certe illud tempus: fuere quondam illi mores: de salute sua tam soliciti homi­nes olim fuerunt: vt ad curandos animorum suorum morbos, non nisi peritissimos adhibere vellent. Sed terras reliquere illi mores: multo deterior exoritur ae­tas: & auro, non virtute, aut eruditione, ad sanctissima iam munera peruenitur. Quae tamen mala reformato­res propulsabunt: & eruditos ministros ecclesiae dona­bunt. Primum quî hoc ab his hominibus expectare li­cet: cum statuere quis sit eruditus, maximae videtur eruditionis? Deinde quonam pacto obsistent his, qui se patronos appellant, qui praedam rerum sacratarum non dulcem modo, sed maxime sanctam esse iudicant? Quanam ratione compescent indoctum illud docto­rum genus: qui cum omni plane eruditione sint desti­tuti, insignia eruditionis in acadaemijs nundinantur? Quibusnam vijs repriment auidos illos, siue sacerdotio­rum aucupes appellem, siue foedissimas potius Harpias: qui vt plura diripiant, & polluant, hominibus summa authoritate praeditis in rebus sacris subseruire solent? Perinde quasi, vt praemia eruditis, ita indoctis literae à principibus dari possent. Verum laus his hominibus tribuenda est, si ministros vere eruditos designare cu­piant: danda est venia, si omnia quae tanto bono aduer­santur, dimouere non possint. Alios enim viros tanti momenti opus requirit.

Quod si in hac re consisterent: pij, ac religiosi haud immerito haberi possent. Verum redeunt ad se cōtinuo: internos animorum affectus manifesto produnt: in hostium donis, nonnihil fraudis semper latitare osten­dunt: [Page 210] praeclara pollicentur, vt facilius fallant: & cum maximis beneficijs coniungunt mala funestissima. In singulis enim ecclesijs aut duos, aut plures pastores designari postulant. Sed vnde quaeso tanta profluet doctorum copia? Quonam pacto alentur? Alternisne diebus, an simul docebunt, & regent? Eodemne tem­pore animorum suorum lumen ecclesiae ostendent? An quod de Castore, ac Polluce narratur: alter se in tene­bras abdet: vt alterius lumen clarius affulgeat? Si dis­sentient inter se, quantas contentionum flammas ex­citabunt? si consentient, infoelicem plebeculam quam misere prement? Nec quidquam certe boni, ex hac pa­storum coniunctione orietur. Quanto sapientius popu­lus Romanus, qui cum Arrianorum defensor Constan­tius, ecclesiam Romanam à Liberio, & Foelice simul gu­bernari vellet, continuo exclamauit: vnus deus: vnus Christus: vnus episcopus. Pergunt adhuc, & his pasto­ribus doctores adiungunt: quos tum veram, ac germa­nam dei sapientiam docere: tum ancillantes theologiae artes alijs commonstrare volunt. Sed rationes, quibus certum esse doctorum munus ostendunt, tam leues, tam inanes, tam absurdae, tam non solum à veritate, sed à veritatis specie alienae sunt, vt contemni rectius, quam refutari possint. Quid enim aget iste doctor­culus? aut quid tandem muneris obibit? Docebitne artes liberales? Praeclaram id vtilitatem artificibus, & agricolis afferet. Explicabit theologiae mysteria? Inuadet pastoris munus. Erant olim doctores in ec­clesijs celeberrimis, quemadmodum & nunc sunt in acadaemijs. Sed si quis huius generis doctores in sin­gulis paroecijs collocare velit: non inutilia solum ten­tabit, sed plane [...]. Illud vero est mirificum, quod designant pastores, quos docere vetant. Admo­nent eos, vt munus sibi commissum recte, & fideliter [Page 211] obeant: sed si praestent id, quod officij sui ratio inprimis postulat, id crimen erit capitale. Paruae sunt hae res for­tassis dicent: sed magna est culpa, cum humana pro di­uinis: errorum commenta pro veritatis oraculis, eccle­siae temere obtruduntur.

Ministros à populo desig­nari lex di­uina nō prae­cipit

Quod si non alia praeter haec proponerent nobis re­formatores: multo facilius perferri possent. Verum his tentare mihi videntur patientiam nostram: vt securius postea foediora doceant. Nam vt leuis initio morbus, si non quamprimum sanetur, crescit indies, & graui­ores morbos parit: ita errorem semper producit error: & cum absurdius quidpiam concessum fuerit, per­multa continuo sequuntur absurda. Quod in his ho­minibus manifesto apparet, qui non solum inutili pa­storum turba Dei ecclesiam grauiter premunt: sed pes­simum inducunt pastores designandi morem. Eos enim, qui reum coelestium procurationi consecrantur: vel a toto populo: vel a nouis illis, quae effinxerunt syne­drijs, eligendos dicunt. Qua in re non tam molestum est, quod duabus quasi machinis, communem piorum sententiam oppugnant: quam iucundum est, quod in­potissima disciplinae parte dissentiunt inter se. Nobis autem a contentionis aestu procul dimotis, acerbas eo­rum dissentiones, ac pugnas intueri licet. Eorum enim alij a populo deligendos pastores censent: alij a syne­drijs. Illi si non omnium consensu ministri designen­tur, grauem ecclesiae iniuriam inferri dicunt: hi ad ec­clesiae decus pertinere existimant, vt tanti momenti negotium pauciorum arbitrio committatur. Illi po­pularem electionem, haud paruam esse dicunt eius li­bertatis partem, quam sanguine suo Christus nobis comparauit: hi populum quidem totum, initio hanc eli­gendi potestatem habuisse: sed ad ecclesiasticum se­natum, cui sui etiam regendi quasi habenas quasdam tradidit, eam postea transtulisse affirmant.

Quibus in verbis plura sunt absurda, quam vt facile dinumerari possint. Primo enim popularis illa mini­strorum designatio, Christianae libertatis pars sine hor­renda impietate dici non potest. Falsum deinde est perspicuè, quod populum eligendi libertatem à Christo accepisse: & authoritatem suam in synedria deriuâs­se affirmant. Cum etiam populum potestate sese exuis­se dicunt, & tamen necessarium esse in electionibus existimant populi consensum: dissidentia loquuntur, & prorsus pugnantia. Illud vero cuius est ingenij, si­ue iudicij, quod nullam esse in sententijs suis discre­pantiam ex eo concludunt: quod siue electionem per­mittant omnibus, siue paucioribus: electionem tamen, quae fit per vnum, semper condemnant? Sic enim op­time inter se consentient Atheismus, & superstitio, quod cum Christiana pietate semper vtraque con­fligunt: sic germani erunt fratres, Puritani, & Ma­chiauelli foetus, quod vnam dei ecclesiam simul op­pugnant. Ius (inquiunt) eligendi populus initio ha­buit. Quonam pacto habuit? Accepitne à Christo? Quid ergo non retinuit? Quîd rem, quam omnibus esse communem oportuit, pauciorum permisit arbi­trio? Quîd abiecit munus, quod à Christo accepit? [...] quae donantur à deo repudiari non decet. Eligendi libertatem iniuste si­bi arripuit? Quod suum non erat quonam iure alijs potuit elargiri? Sed si creandorum ministrorum po­testatem à populo synedria acceperunt, quîd om­nem suam authoritatem à deo optimo maximo acce­pisse iudicantur? Idemne erit coeleste, & terrenum? Idemne à deo, & hominibus institutum dicent? I­demne caducum, & immortale? Diuinum, & huma­num? Praescriptum in scripturis, & profectum ab hominibus esse poterit? Num quem ordinem à coe­lis profluxisse semper affirmârunt: eum iam filium [Page 213] esse contendent totius populi? In Affrica olim cum in locis calore nimio perustis: & siccitate aridis, cuiusque generis animantia ad sitim aqua restinguendam conue­nirent: ex varia disparium naturarum commixtione in­formes foetus enatos: & inuenustas rerum species pro­creatas fuisse, constans fuit opinio. Et profecto si a po­pulo procreatum fuit id, de quo loquimur presbyte­rium: vel informe monstrum: vel spurius scelere, & ne­quitia partus rectissime habeatur. Maxime vero im­pudentes in eo se produnt: quod cum optimam electio­nis formam se nobis allaturos affirment: quid de eli­gendi ratione in scripturis praescribatur, explicare non possunt. Quae enim pro populari electione a nonnullis afferri solent, ea nascentium rerum primordijs fuisse accommodata: sed nostrae aetati minus apte conue­nire, celeberrimi inter Puritanos contendunt. Et mi­nus adhuc inter eos constat: nec vnquam fortassis constabit: num a toto populo, an a synedrijs mini­stros designari oporteat. Parum enim foeliciter hanc li­tem expediunt, qui seniores praeire, & populū subsequi: qui seniores eligere, & populi consensum adhiberi prae­cipiunt. Quam enim vim habebit iste populi consensus? irritane erunt omnia, quae instituunt seniores, nisi populi consensione approbata fuerint? Quîd populi ergo autho­ritatem in synedria translatam dicunt? An potius ocio­se spectabit populus, & quae geruntur tantum audiet? Barbaro igitur more, & tanquam mancipia, Christianos homines presbyteri tractabunt: si electionibus interesse eos, & quae decernuntur ab alijs approbare co­gent. Imo vero (inquiunt) de his, qui eligentur, senten­tias ferent: & quid in quoque reprehendant, libere explicabunt. Quonam pacto sententias suas propo­nent? vt iudices? Synedria haud permittent. An vt testes? quid ex ea re boni proueniet: cum de his quae dicentur a populo, seniores iudicabunt? Qui [Page 214] homines nisi vehementer me fallit mea opinio: quos semel approbârunt, constantiae causa semper defen­dent: sique eorum ingenia, ac mores probe perspexi, de iudicio suo iudicium fieri minime patientur. Illud tan­tum erit in hac re commodi: quod populus falsa, & ina­ni spe diu illectus, a presbyterijs se contemni tandem in­telliget.

Hîc nimis tenuiter colligere argumenta videar: ne (que) id antea nesciebam. Sed ante oculos vobis proponere volui insignem eorum impudentiam, qui perinde quasi diuisus esset Christus: aut pugnantia doceret euangeli­um: aut quae inter se dissentiunt, simul vera esse possent: sententias maxime dissidentes a Christo profectas: comprehensas in euangelio: & sempiternae veritati con­sentaneas fingunt. Verum causae nostrae robore, non in­firmitate aduersariorum niti oportet. Dissidentes opi­niones, cum plus vna, vera esse non possit, reformato­rum errores facile conuincent: sed nostram causam haud reddent meliorem. Vt explicemus igitur breui, quid de tota hac re sentiamus: in designandis ministris, duo po­tissimum obseruanda dicimus. Electionem, sub qua eti­am vocationem comprehendo: & ipsam siue ordinatio­nem appellare libeat, siue consecrationem. Ac horum neutrum a populo recte pertractari posse, certissimis ar­gumentis manifestum fiat. Nam ministros tantum a mi­nistris rite consecrari, id certissime ostendit: quòd san­ctarum rerum administratio, res sit sacra, & a quibusuis temere suscipi non debet: & quod nemo, quae non ha­bet, alijs largiri potest. Et toti profectò populo, non mi­nus iuste sacra obire: quam sacrorum tractationi alios consecrare licet. Quamuis autem electos fuisse inter­dum coelestis verbi ministros a populo, nonnunquam a regibus, & aliquando etiam ab alijs, veteres historiae declarent: declarant tamen simul, quod ordinationem, vt rem plane sacram, ac spiritualem solis episcopis com­mittendam [Page 215] omnes semper pij Iudicârunt. Quo aequio­res in me esse oportet meos reformatores: si praereptam episcopis hanc ordinandi potestatem ad seniores trans­ferri: aut cum senioribus, & populo simul communicari flagitiosum putem. Sed si omissa ordinatione, perpur­gare aliquantulum ministrorum electiones, & varijs, qui­bus onerantur, malis releuare diligenter laborarent: & gratior bonis omnibus eorum opera, & ad subleuandas meas calamitates multo aptior videretur. Ius eligendi, vsurpatur abijs, qui se patronos appellant. Qui homines quonam iure ad istud ius peruenerint, non libet referre: quam pie administrent, non est necesse narrare. Me e­nim reticēte exclamat Christianus orbis, quod nihil ma­li in ecclesia iam versatur, quod non primò ab his patro­nis profluxerit. Opes ecclesiae auferunt: & in ecclesiam inferunt imperitiam. Quae virtuti donari oportuit, ne­quitiae diuendunt: ecclesiae ruinis palatia extruunt: pie­tatis naufragijs opes conquirunt: & communi miseria ad summam perueniunt amplitudinem. Si publici bo­ni desiderio permouentur reformatores: quîd hos ho­mines non reprehendunt? quîd tam grauem non inse­ctantur nequitiam? Digna certe est res, in qua ingenij neruos intendant, & omnem expromant dicendi impe­tum. Verum non cum improbitate, sed cum ordine ma­xime salutari confligunt: & episcopalis dignitas, non ec­clesiae miseria horum animos offendit. Sed vt ad proposi­tū reuertamur, ministros a synedrijs, non a populo inau­gurandos dicunt. In qua tamen re, vt in omnibus alijs, & scripturae repugnant, & piae vetustati. De his enim pres­byterijs scripturae, vt post apparebit, nihil praecipiunt: & omnes omnium aetatum patres, quos fidissimos scriptu­rarum interpretes existimare conuenit, ab episcopis ministros semper fuisse consecratos dicunt. Mancum, & imperfectum est id presbyterium, quod non pastores, doctores, & illos ambigui generis, ac sortis seniores com­prehendit. [Page 216] Ne (que) vero quicquam a synedrijs institui di­cunt, quod non ab his hominum generibus instituitur. Sed quonam iure seniores nostri alios ordinent: si non prius ipsi ordinati fuerint? quanam ratione alios conse­crent: qui in hominum ecclesiasticorum numero habe­ri non possunt? & quis eos dicet esse homines ecclesiasti­cos, qui post aliquot annorum spacia, commissa sibi mu­nera deserunt, & ad pristinum reuertuntur viuendi statum? Haud necessarium esse in singulis ecclesijs doctorum munus antea demonstraui. Relinquuntur ergo tantum pastores, qui ordinent. Ex quo patet nec a toto populo, nec a synedrijs ministros consecrari posse.

Sed quid? de electione quid dicendum? Annon ea vel populo, vel synedrijs recte permittatur? Quod ad sy­nedria attinet, ea quidem, nec a Christo instituta, nec cognita vetustati fuisse constat. Quonam ergo pacto ministrorum creandorum potestatem, cum nondum sata essent, habere potuerunt? Episcopos (fateor) popu­lus nonnunquam elegit. Quod non est mirandum. Nam vt eligeret excitauit tumultus: commisit varias cae­des: & infinitis prope malis turbauit Christianam rempublicam. Verum non exemplis, sed regulis adhae­rere oportet: nec quid aliquando factum fuit, sed quid perpetuo fieri debet, perquirendum est. Lycurgus, cum postularet ab eo quidam, vt Spartam multitudinis arbitrio, ac potestati regendam permitteret: tu (inquit) prius, quae domi tuae aguntur, omnium arbitrio permitte: deinde si ista ratio tibi placuerit, multitudinem omnium rerum dominam constitui postula. Et ego ab his homini­bus, qui sine populi consensu ministros haud designan­dos censent, hoc vnum petam: vt sine liberûm, ancillarū, seruorum consensu, nihil priuatim domi agant. Ita enim quidnam boni ex ea gubernationis forma in ecclesiam deriuari possit, multo certius iudicabunt.

Querebatur olim Isocrates, quod Athenienses, cum de priuatis rebus disceptarent, homines maxime pru­dentes in consilium adhibebant: sed cum de publicis negotijs instituta esset disceptatio, scurras tantum audi­ebant, aut commoedos, aut ridiculos mimos, aut alios his ineptiores. Mihi etiam similiter lamentari licet: quod communia, quam domestica: & quae ad salutem spectant animarum, quam vlla alia, sagacius perquiri, & facilius disponi posse multi iudicant. Omnes nempe imperato­res hac mundi senecta natura gignit, nullos milites: qui cymbam in portu gubernare non possunt, in Euxino pon­to classem regent: qui in priuatis rebus leuitatem suam, ac nequitiam aperte produnt, optime sustinebunt mo­lem consilij publici: qui res ante pedes positas ignorant, iudicabunt de coelestibus: & homines ex omnium scele­rum colluuione concreti, quibus nihil vnquam impru­dentius natura peperit, & quibus nihil foedius sol aspe­xit: de reformanda ecclesia leges ferent.

Si in hac controuersia rationes vobis afferri cupiatis: eos designare, qui ecclesiam regent, summae videtur po­testatis: sed summam in ecclesiasticis rebus potesta­tem quis populo committet? Episcopi sunt pastores, & populus ouium nomine appellatur: praeclaros (credo) pastores ipsae oues sibi asciscent. Si exempla malitis se­qui: en vobis Christus, sine populi consensu apostolos delegit: ecce apostoli, designatos episcopos ad absen­tes mittebant. Quos ab ijs, inter quos versabantur apos­toli, haud delectos fuisse constat. Quam enim authorita­tem in loca, terra, marique disiuncta habuerunt? Ab il­lis autem, ad quos mittebantur, designari non poterant. Cum etiam quod infinita olim mala attulit, id iam salutem, nisi mutatae prius sint rerum naturae, afferre non possit: non est quod quidpiam boni à popula­ri electione expectemus. Varios enim tumultus, per­multas dimicationes, funestas caedes, & maximam [Page 218] omnium fere malorū illuuiem haec vna res excitauit. Ita vt hanc electionem, si mansisset adhuc inuiolatè, quam­primum rescindi oporteret; sed cum antiquata sit, & ex­pulsa, nullo modo reuocari debet. Vnde ergo dicat quis­piam, eligendi potestatem populus obtinuit? Adhibeba­tur primo populus, vt de eligendorum vita, ac moribus testimonium ferret. Qui mos in ecclesia adhuc retinetur. Episcopi deinde, vt populum pastoribus suis obsequen­tiorem efficerent: nominandi quem vellet, potestatem illi permittebant. Quod haud male fortassis initio fa­ctum fuerat, sed infinita prope postea mala peperit: Ne­que enim modum, neque mediocritatem retinuit popu­laris licentia: neque vllis terminis coerceri potuit. Quo plura obtinuit: eo plura concupiuit: & quod prius acce­pit, id quasi gradum esse voluit ad impetranda alia, do­nec omnem eligendi potestatem ad se rapuisset. Quod ferendum ego calamitosis temporibus, non laudandum iudicaui: & tuli permulta, quae resecari cupiebam, melio­ra interim expectans tempora. Sed cum eorum, qui epis­copales sedes ambiebant, cupiditate, & populi in varias factiones scissi studijs, permagna rerum confusio exci­tata esset: malis meis permoti Christiani principes eli­gendi potestatem populo iustissime ademerunt. Ratio­nes eas, quae pro populari electione afferri solent, ê meis nonnulli tam docte refutârunt: vt aliquid de hac re a no­bis dici minime sit necesse. Referre enim eadem, quae a­lij saepius attulerunt: aut his quae sunt optima, quaerere meliora, labor irritus habeatur.

Saluti meae (vt videtis) reformatores grauiter obstant, & officiunt: dum dispulsam foeliciter popularem electi­onem in Christia [...]m rēpub. coelo terra (que) prohibentibus, reuocare contendunt. Nam si pijs omnibus dulce sit no­men pacis: & res ipsa tum iucunda, tum salutaris: quid populari electione funestius, quae contentiones, & dis­cordias vbique gignit? Si ordinis venustatem, & ele­gantiam, [Page 219] cum in omni hominum societate, tum in dei domo maxime collocari oporteat: quis imperitam mul­titudinem rerum ecclesiasticarum dominam, & guber­natricem constituet: quae nunquam potestatem adipisci­tur: quin turbulentam confusionem statim excitat? Eos certe iuris diuini antistites potissimùm designari con­uenit: qui ad coelestium rerum intelligentiam alios pie informent: & omnibus discendi cupidis, quasi oracula esse possint. Sed quonam pacto, vel de eruditione impe­riti, vel de sapientia stulti recte iudicabunt? Ministrorū improbitas permultas Christi ecclesiae calamitates inue­hit, & importat. Sed vereor ego plurimum, ne in popula­ri electione, improbi numero plures, sanctioris vitae ho­mines vincant: & ministros voluntate, studijs, vita, mo­ribus sibi maxime consentientes designent. Grauia pro­fecto sunt haec mala: & Christianae reipub: statum haud mediocriter labefactant. Verum his reformatores no­stri, ne parum fortiter nobis nocuisse videantur, adiun­gunt etiam alia. Nam vt perturbata eligendi ratione, publicam pacem, & incolumitatem perrumpunt: ita nouis quibusdam senioribus, quos in ecclesiasticorum hominum numero collocant, & verbi ministros esse non permittunt, inuitam me, ac reluctantem subseruire co­gunt.

Quod inusitatum gubernationis genus, eam ob cau­sam populari electioni adiunxisse mihi videntur: vt varia mala per turbulentas electiones in ecclesiam immittere: per seniores augere, & confirmare possint. Maximas contētiones popularis electio excitat: ê contentione cō ­fusio seniorum opera orietur. Flammas, & incendia in ec­clesiā popularis electio immittit: quae incēdia presbyte­rium non aqua, sed ruina restinguet omniū virtutum. Sed non tam bonis displicet nouū hoc seniorum genus, quam placet Puritanis. Nam cùm omnia, quae nobis pro­ponunt, plurimum semper dilaudent: & nihil a se [Page 220] in hac causa postulari dicunt, quod non pietati consen­taneum haberi possit: praeclarum tamen hunc seniorum consessum tanti faciunt, vt eo vno totius ecclesiae salu­tem niti existiment.

Ecclesiasti­cum, quod re­formatores requirunt sy­nedrium, nec institutū fuit apud Iudaeos: nec collocatū vnquam in Christi eccle­sia.

Id vt confirment, ecclesiastici huius senatus originem primo commendant: quam plane coe­lestem esse dicunt. Deinde muneris illius, quod assigna­tur his hominibus, sanctitatem efferunt: tum hunc ordi­nem ecclesiae salutarem futurum copiose demonstrant. Coelestem seniorum esse originem ex eo concludunt, quod inter Iudaeos primum a deo opt: max. constituti: & a Christo postea in ecclesiam translati fuerant. Sanctis­simum esse eorum munus declarant, quod morum sunt censores: quod custodes disciplinae: & quod profligati pudoris homines ex piorum coetu eijciunt. Vtilissimum vero ecclesiae futurum hunc ordinem demonstrant, quod homines quosdam prudentia praestantes, & synceros fide, communibus quasi in speculis collocari oporteat: vt alio­rum mores obseruari: peccata corrigi: & a profanis san­cti, ac religiosi separari possint. Sed haud absurde (vt mihi videtur) ab his hominibus sciscitari possim, quanam ra­tione id diuinitus apud Iudaeos constitutum dicunt: de quo nec sacrosanctae scripturae: nec scriptores Iudaei, qui res patrias optime nôrunt: & in gentis suae honorem per­multa memorârunt: nec ipsi Talmudistae, qui tam curio­se res conquirunt: vt nonnulla potius affinxisse, quam aliquid occultâsse videantur, haud vllam omnino men­tionem faciunt. Dicant etiam vellem, quonam iure ijs, qui non sunt verbi ministri, ecclesiae claues concedunt: & quonam exemplo ex piorum coetu alios illi eijciant, qui nec salutarem Christi gratiam poenitentibus publice proponere: nec contumacioris ingenij hominibus coele­stem iram aperte denunciare possunt.

Illud vero capitale est, & rationem excludit omnē, ac vniuersae etiā theologiae bellū indicit: ꝙ Christi vicari­os, & diuini iuris antistites eos esse dicunt, quos de infima [Page 221] plebe deligēdos cēsent: & quod sanctissimis muneribus, ac officijs eos cōsecrāt: quos ad alia munera postea reuerti patiuntur. Presbyterium apud Israelitas, diuinitus fu­isse institutum dicunt. Sed quî probant? Nusquam enim in scripturis id comprehensum extat: & quod scriptu­rarum authoritate confirmari non potest, necessario res­puendum reformatores docent. Qua in re duplicem no­bis iniuriam infligunt: tum quod antiquitatis canitiem nec vt iudicem controuersiarum, nec vt factorum testem audiendam censent: tum etiam quod opinionum suarum commenta pro oraculis proponunt diuinissimis. Sed quando tandem presbyterium in populo Israelitico in­stitutum fuerat? Ante legem, an potius sub lege? Ante legem si dicant, repugnant rationi. Quis enim erat seni­orum vsus, cum publice sacerdotes consecrati non essent? Institutos constat sacerdotes, vt Dei populum fideliter, ac pie informarent. Seniorum vero (vt reformatores di­cunt) in eo potissimum versatur munus: vt sacris interdi­cant illis hominibus, qui coelesti doctrinae minus religi­ose obsequuntur. Praeire autem doctrinam, & discipli­nam subsequi conuenit: informari primo homines ad pietatem, tum si contumaces fuerint, a sacris excludi o­portet: & docenda prius est obedientia, quam delicta iuste vindicentur. Nam poenas, quam leges: carnifices, quam senatores: carcerem, quam senatum prius institue­re, est ab omni ratione alienum. Non tam laudandi sunt (inquit Isocrates) qui perquirunt diligenter, qua supplici­orum acerbitate delinquentes reprimere, ac coercere possint: quam qui omnibus modis cauent, ne quid poena dignum ab vllo committatur. Exodi quarto Mosem, & Araonem omnes seniores Israelitas congregâsse legimus. Sed quos tandem seniores? eos (credo) qui patres erant familiarum, & maiores etiam natu: & qui vsu, ac pruden­tia reliquis praestabant. Quid hi ad seniores Puritanos? Sub lege, vt triplicem senatum, sic tria seniorum genera [Page 222] fuisse constituta accepimus. Erant enim in singulis ciui­tatibus septem seniores: qui publica ciuitatis suae negotia admissis in societatem duobus Leuitis procurabant. E­rant in quaque tribu seniores, qui authoritate alijs prae­stabant. Erat etiam Hierosolymis synedrium septuaginta seniorum, quod grauissimis regni negotijs nō interfuit so­lum, sed etiam praefuit. Ac priora haec seniorū genera ad se nihil pertinere affirmant reformatores: sed magnum id synedrium in ecclesiam a Christo translatum dicunt. Quod quam absurde affirmetur, paucis quaeso aduertite. Vnum erat synedrium ingente tam numerosa colloca­tum: synedria reformatores in singulis ecclesijs collocā ­da censent: ciuilia negotia id synedrium administrabat: à nostris tantum ecclesiastica pertractari possunt: reos id absoluere, vel capitis condemnare poterat: sed tan­tum sibi non arripiunt nostra presbyteria.

Quod autem Iudaicum synedrium vitae, & necis po­testatem non habuisse dicunt: & quae scripturis conti­nentur, minus accurate expendunt: & repugnant Iose­pho, quo locupletior rerum Iudaicarum testis citari non potest. Is autem de hac re ita loquitur [...], hoc est, vetat lex hominem licet improbum interficere, nisi prius à synedrio con­demnatus fuerit. Sed hîc aequitatem à nobis violari cla­mitabunt: quod cum ecclesiastica synedria oppugnare suscepimus: loquamur tantum de ciuilibus. Distincta e­nim apud Iudaeos haec duo synedriorum genera: & in ci­uilibus, causas tantum ciuiles, in ecclesiasticis vero eccle­siasticas fuisse tractatas dicunt. Qua in re vtrum nequi­oressunt, quod omnia, quae cōminiscuntur, diuinitus insti­tuta affirmant: an imprudentiores, quod res maxime du­bias pro argumētis capiūt: an audaciores, quod quae nun­quam cōcedentur, tam auide arripiunt: an superbia magis sint inflati, quod rectius se de his rebus, quam antiquos [Page 223] omnes iudicâsse existimant, dici vix potest. Quibus e­nim argumentis, distincta à ciuilibus, apud Iudaeos fuisse ecclesiastica synedria ostendent? scripturísne? maxime id vellemus: sed nusquam id scripturae docent. An testi­monijs Iudaeorum, qui res Iudaicas descripserunt? Mag­num illi synedrium tum de ciuilibus, tum de ecclesiasti­cis iudicâsse affirmant. An priscorum patrū authoritate? non ita multis abhinc annis in terris caput presbyterium extulit, nihil vnquam patres de eo cogitârunt.

Quo igitur se vertent? Nam & antiqui omnes aduer­santur huic causae: & nec Caluinum, summi licet iudicij hominem: hominem tamen, & communi subiectū condi­tioni humanae infirmitatis: nec Theodorum Bezam a­cerrimo quidē ingenio praeditū, sed caecum amore prae­sbyterij: nec Lambertū Danaeum, qui misere se torquet, vt presbyterium reperiat, ne (que) tamē proficit hilum: mul­to vero minus reformatores Anglos, qui ad aliorum ar­gumenta nihil praeter malitiam attulerunt: contra anti­quitatem, contra omnem rationem, contra scripturas au­diendos censemus. De puris, & impuris sacerdotes sen­tentias ferebant. Quid hoc ad seniores, nisi sacerdotum munus, & officium obeant? Summus sacerdos iudicabat de ecclesiasticis: sic etiam iudicabat de ciuilibus. At in synagogis presbyterium se reperisse existimant. Id si concederem, quod argumentis tamen nunquam extor­quebunt, misere adhuc rueret presbyterij causa. Nam synagogas Iudaei, cum reuersi essent ex Babilone, eri­gebant: & prior eas nunquam aspexit aetas. Imo ve­ro inquit Beza fuisse initio per Mosem distinctos istos duos consessus: neque mere sacra ciuilibus permixta, illud quoque manifeste declarat: quod ciuilia illa qui­dem iudicia apud ciuitatum portas: sacra vero in sy­nagogis exercebantur. Sed tantae eruditionis homi­nem in temporum ratione tam imperite errare, quis non mirabitur? Quando enim institutus fuit sacer [Page 224] hic seniorum consessus? vel ante legem, vt nonnulli affir­mant: vel vna cum Araonis sacerdotio, vt communior videtur reformatorum sententia. Synagogas autem non prius fuisse institutas patet, quam populus ex Babilone reuersus esset. Si vera ergo sint, quae tam audacter Beza affirmat: considebant in synagogis seniores, cum non­dum essent synagogae. Id tam aperte absurdum, si Gene­uae pro vero approbari possit: gaudeo me haud nimium oblectari Geneuensibus. Nec vero maiorem in eo decla­rat prudentiam, quod de quorum ortu nihil certi affir­mare potest: eos in synagogis, vt iudices consedisse dicit. Educit enim seniores in forensem strepitum: priusquam vel in cunis vagire potuerunt, Nisi ergo nondum nati, in locis nondum institutis, de rebus non cognitis sententi­as ferebant: ruet necessario presbyterij toties laudati decus. Sed forsan, vt quod aliquando verum fuit, ve­rum semper futurum, litigiosi quidam dialectici perstre­punt: ita quod aliquando futurum fuit, id perpetuo fu­isse in Geneuensi schola docetur. Digna profecto sunt haec reformatoribus: digna presbyterijs: sed Bezae pru­dentia sunt longe indignissima.

Verum ego & eruditi, & senis, & Bezae erratis faci­le possem ignoscere: si non id presbiterij genus, quod a­nili pene superstitione adorat: ab omnibus ecclesijs con­simili modo adorari vellet. Sed cum eam disciplinae formam, quam non ita prudenter Geneuenses approbâ­runt, in omnibus locis collocare contendat: cum Chri­stianos principes vtse, ac sua omnia presbyterij subijci­ant importunitati, adhortari non metuat: Cum Archie­piscoporum, & Patriarcharum munera, quae maxime sa­lutaria esse, diuturna declarauit rerum experientia, om­ni studio oppugnet: cum sanctissimos patres, antiquita­tis canitiem, & Christiani orbis consensum, iudex a se­ipso delectus condemnet: non minus certe bonis omibus vnius Bezae: quam vni Bezae totius ecclesiae iudicium li­cebit [Page 225] improbare. Quid enim in hac ratione ponderis, vel vt de pondere non loquar, quid in hac ratione ratio­nis contineri putemus? Duo, inquit Beza, synedria fuisse à Mose instituta, inde quo (que) patet: quod non vno, & eodē tēpore fuit vtrum (que) institutum: & quod iudicū ciuilium numerus editur: synedrij vero ecclesiastici numerus nō editur. Ad eundem namque modum licebit concludere Bezam, & Hippocentaurum ecclesiam Geneuensem iam regere, & moderari: quod simul Beza, & Hippocentau­rus nati non sunt: & quod Bezae aetas describi potest: Hippocentauri non potest. Sed argumentorum suorum leuitatem, nec ignorauit Beza, nec dissimulauit. Aetate enim admodum affecta se esse conqueritur. Expecta­bam, vt cum Nestore exclamaret: [...]. & recte vsurpet illud Spar­tanorum senum: [...]. Illud vero est minus venustum, quod cum corporis infir­mitate confligit ardor mentis: & quod exhaustis iam viribus, iuuenili adhuc presbyterij amore flagrat. [...].

Absurde ergo reformatores è Iudaeis in Christi ec­clesiam id translatum fuisse dicunt, cuius ne leuissima in illo populo reperiuntur vestigia: sed absurdius Christum Iesum huius translationis authorem fingunt. Sacrae enim scripturae id nusquam perhibent: vetu­stiorum nemo, qui vt Christo propiores, ita ab hac la­be remotiores vixerunt, id nobis confirmat: & nulla ratione quod nunquam extitit, transferri potuit in ec­clesiam. Varia scripturarum testimonia distorquent reformatores, vt presbyterium certius stabilire possint: sed frustra laborant in causa tam perdita: id quod pro­ponunt, haud vnquam efficient. Quamuis enim seniorum in scripturis occurrat interdum nomen: si omnia tamen, [Page 226] quae de senioribus dicuntur, de suis senioribus dici exi­stiment: stultitia illum vincunt: qui omnia, quae vidit' sua esse exclamauit. De scripturis depulsi ad patres con­fugiunt: & eorum testimonijs seniores in ecclesia collo­care contendunt. Sed hîc omnia sibi sentiunt maxime aduersa. Nihil enim à patribus desumi poterit, quod presbyterijs, vel leuissime videatur fauere. Praesident a­pud nos (inquit Tertullianus) probati quique seniores: honorem istum testimonio, non precio adepti. Sed quid per seniores praesidentes intelligit, in libro de co­rona militis planum facit: cum Christianos non de alio­rum manibus, quam de praesidentium, eucharistiam o­lim sumpsisse testetur. Ciprianus saepissime ad presby­teros, siue seniores scribit: sed quosnam intelligit seni­ores, aperte declarat: cum eos sacramenta administrâs­se fateatur. Alia etiam testimonia ex antiquis patri­bus desumunt: sed tam infoeliciter omnia: vt qui pa­trum scripta diligenter perlegerit: non possit non inimicissimus fieri reformatoribus. Cum ergo pres­byterium hoc nec institutum apud Iudaeos: nec trans­latum in ecclesiam: nec cognitum apostolis: nec ab ip­sis patribus approbatum fuisse constet: à vobis (quaeso) mei filij tanquam absurdissimum hominum flagitiose er­rantium, & erroribus suis omnia perturbare cupientium commentum tandem repellatur.

Nec leuior certe habendus est error, quòd senioribus coelorum claues, & ligandi, ac soluendi potestatem at­tribuunt. Has enim claues duntaxat illis attributas constat: qui coelestis regni mysteria rite, & legitime dispensare solent. Sed coelestis regni mysteria, quis le­gitime ab illis dispensari dicet: qui nec dei legati sunt: nec diuinā alijs voluntatē proponunt? Per ligādi, ac soluendi potestatē, vel authoritatem iudicandi de aliorū delictis, vel ministeriū quoddā proponēdae Christi misericordiae, & denunciandae etiam irae designari, omnes affirmant. [Page 227] At soli diuinae voluntatis internuncij, salutarem miseri­cordiam proponere, & coelestem iram denunciare pos­sunt: haud alij ergo, praeter verbi ministros, homines im­probos, & sceleratos constringent: vel cōstrictos eximent e scelerum vinculis. Quod si in soluendi, ac ligandi ratio­ne, iudiciariam quandam potestatem contineri dicent: nimium certe illis fauebunt, quibus nimium se iratos fingunt: nec quicquam tamen adiuuabunt causam. Nam vt soli sacerdotes apud Iudaeos de lepra iudicabant: ita solos iam ministros verbi, de animae lepra peccato opor­tet pronunciare. Hoc ius (inquit Ambrosius) solis est commissū sacerdotibus. Idem affirmat Chrysostomus. I­dem Augustinus. Idem omnes patres, qui de his rebus scripserunt. Et nemo ante Caluinum hoc vnquam im­probauit. Cuius ego iudicium ita probo, vt non in om­nibus sequi velim: ita reuereor, vt vni contra omnes assē ­tiri temerarium existimem.

Hîc Beza, ne in senioribus adornandis operam teme­rè, & frustra collocâsse videatur, ad auxilium illis affe­rendum rursus adcurrit. At (que) vt omnia, quae a meis so­lent obijci, faciliùs dispellat, hos minutos presbytellos, etiam cum maximam aetatis partem in artibus minùs in­genuis consumpserint, in docendis illis, quae nunquam didicerunt, rectè versari dicit. Sed euertit prorsus suos seniores, dum eos nimis ornare studet: & dum in sacra­tis eos subsellijs collocare contendit, ex humanae eijcit naturae finibus. Nam si docendi munus seniores piè obe­ant: quîd proponuntur nobis seniores, qui docere non possunt? Quid inter seniores, ac pastores haec certissima statuitur differentia, quod illi in regenda tantum ecclesia versari, hi cū regendi authoritate docēdi rationē copula­re debēt? Ecclesiam (inquit Beza) doctrina pascunt praes­byteri, pastoribus, & doctoribus in iudicijs ecclesiasti­cis excercendis adiuncti. Imo quid differt illa publica verbi diuini praedicatio pastorum propria, ab ea quae in [Page 228] consistorijs exercetur; quam eo quod illa est communis coetui: ista priuatis ad presbyterium vocatis propria? Multa in his verbis praeteribo inepta, multa insulsa, & a ratione aliena, quae alij, in quos potissimùm scripta sunt, & accuratiùs expendent, & fortiùs refutabunt. Ego autem, quae ferenda cuiquam videantur, vt potero, feram: quae dissimulari conuenit, dissimulabo haud illibenter: non in omnia, quae inconsiderate dicuntur, seuerius inquiram: & cum Puritana disciplina, non cum Beza certamen mihi susceptum semper recorda­bor. Sed quis veritatis amans (mi Beza) vel ferre possit, vel dissimulare velit; cum docendi munus, & offi­cium non minus presbytellis, quam pastoribus attri­buas: & cum praedicationem illam, qua vtuntur pres­byteri, a pastorali in hoc tantùm differre tam audacter affirmes: quod haec apud totā multitudinē, illa ad priua­tos quosdam in synedriū adductos habetur. Recognosce enim mecum, quae inconsideratissimè effudisti, & vel hunc esse verborum tuorum sensum, vel nihil te in Sarauiam dixisse intelliges. Qua in re vtrum gra­uiùs peccas, quod homines imperitissimos praedica­tores constituis, an quod sacrorum procurationi se­mel deuotos ad alia remittis munera, dici vix potest.

Quanquā si paulo diligentius, perlustremus hos pres­bytellos, tam confuse permistum, & ex ordinibus maxi­me diuersis tam absurdè conflatum reperiamus eorum munus, & officium, vt cum clero, ac laicissimul coniungi, vel ab vtris (que) potius separari videantur. Ecclesiastici ha­bentur: at ecclesiae perpetuo non subseruiunt. Christi ap­pellantur vicarij: at profanis se interponunt negotijs. In­augurantur a presbyterijs: at postea ad priora repellū ­tur munera. Sed si vere sint homines ecclesiastici, quîd non ita manent? si laici sint, quid ecclesiae negotijs se in­terponunt? Ecclesiasticum munus cum semel susceptum fuerit, nunquam potest excuti: & quod sacrosanctis re­bus consecratum est, id in alios vsus transferri vetat reli­gio. Hîc mecum videte, optimi filij, quam praeclara sunt, [Page 229] ac venusta, quae nobis proponit nouum hoc presbyteriū: quod non cum euangelio ê Syone, aut Hierosolymis prodijt: sed caput primo extulit in lacu Geneuensi. Oc­currunt autem nobis, non tam aetate, aut prudentia, quā nomine seniores: qui vt maiorem sibi authorita [...]em con­cilient, originem suam coelestem esse affirmant. Nobis deinde reclamantibus ad illud munus, & officium acce­dunt, quod solis sacerdotibus conuenire patet. Quod munus vt sine lege arripiunt, ita dimittunt rursus sine ra­tione. Nā vt quod ad sacerdotes proprie spectat, quibus­uis temere committi non debet: ita qui sanctarū rerum procurationi consecrantur, sine maximo scelere cōcredi­tū sibi munus nō possūt deponere. Nos autē, vt hos homi­nes a sacrorū administatione depellere cupimus, ne coele­stem legē violemus: ita cū in sanctissima adyta violētius irruperint, haud illibenter retinemus: ne nouorū domino­rum nouā stultitiam assidue cogamur ferre. Verum cum non vocantur, sponte irrumpunt: cum retinentur inhu­maniter abscedunt: omnibus (que) modis aequitatem oppug­nant: & nostrae obsistunt voluntati. Iam vero ab eo mu­nere quod error effinxit: malitia confirmauit: & hominū omnia perturbare cupientium libido nobis importune proposuit: quis vllam vtilitatem prouenturam iudicabit? Quis ab illis hominibus boni quidpiam sperabit: qui a­liena suscipiunt negotia, & negligunt interim sua? Ordi­nemne cōseruabunt: quae ex munerum maxime disiun­ctorum confusione concreta, ac composita sunt? & quas res ad antiquam ecclesiae faciem violandam inuidia exci­tauit: quis ab illis ch [...]ritatem defendi putabit?

Maiorē sibi authoritatē vendicâsse videbatur ponti­fex Romanus, quā a liberis hominibus ferri posset. Nam cū eam, quam Nicaena synodus sibi concessit, authoritatē iure obtinere potuisset: ea non contētus, plura appetiuit, & â se leges, & praescriptionum normas, a se diuini iu­ris interpretationem: a se rationem gubernandae eccle­siae peti voluit. Verum hunc, quem opinionis errore sibi [Page 230] effinxerat principatum, oppugnârunt praestāti virtute vi­ri, & consilio, fortitudine, ac prudentia effecerunt, vt iu­cundâ ego libertatis aurâ tandem recreata, Christo meo libere seruire possem. Quam tamen seruitutem in breue tempus dilatam putemus: si postquam verae libertatis lux nobis affulsit, in tenebras recidemus multo grauiores. Nam si Pontifice Romano, satis fortiter, vtinam etiam foeliciter depulso, nouis presbyterijs seruire cogemur: commutati erunt domini, sed dominatio manebit. Quae tanto grauior iudicetur: quanto miserius est a pluribus tyrannis, quam ab vno diuexari. In pontifice Romano hoc minime omnium ferendum fuit, quod infinita inter­dictionum mole terrarum orbem perturbauit: & decre­ta sua non minus religiose obseruari voluit: quam si lata essent a praepotenti numine. Quid ergo? nunquid mo­deratius sese gerent presbyteria? Imo vel maximos principes ê Christianorum coetu eijcient: & sententi­am suam promulgationem putabunt coelestis sententiae.

Quod si quis magis malitiose, quam vere dictum pu­tet: velim is inspiciat libros, qui de hac re scripti circum­feruntur: & syncere me intelligat, non accusatorie loqui. Caluinus is, qui tanquam Ixion alter cum errorum nu­be congressus, ambiguae sortis presbyteros, tanquam semiboues viros, & semiuiros boues genuit: synedrijs tā ­quā Christi tribunalibus, ligandi, & soluendi authoritatē attribuit: & eos, qui hanc clauium potestatem ha­bent, spiritum etiam sanctum habere dicit. Qua in re duo admittit peccata grauissima. Quorum alterum est, quod senioribus eam authoritatem concedit, quam non ferendam iudicat in Romano pontifice: alterum ab omni veritate est multo alienius: quod eos, qui spiritum san­ctum non habent, clauium potestatem habere negat. Quamuis enim sacrosanctae sententiae veritatem, quae vel condemnat contumaces, vel innocentes absoluit, a spiri­tu sancto proficisci fatendū est: non omnes tamen qui vel [Page 231] promittunt misericordiam: vel poenam indicunt, sanctum habent spiritum. Nam vt improbi, ac scelerati diuinam voluntatem vere alijs declarare, ac recte etiam sacramē ­ta administrare possunt: ita ab iniquissimis hominibus ae­quissima sententia interdum feratur. Veritas vbicunque est, à deo semper est: nec quisquam sine coelesti ope quod [...]ectum est, ac pium effari potest: sed si omnes, qui vera vnquam nunciârunt, spiritum habuisse sanctissimum vi­deātur: non homines modo improbissimos, sed execran­dos etiam daemonas spiritus sancti sacraria dicamus.

Sed quonam pacto tantam assequuti sunt dignitatem nostri seniores: vt eorum cōsessus tribunalia Iesu Christi haud iniuste appellari possint? Eruditione? ex quo ho­minum genere deliguntur, diligentius aduertant: & tum mentionem faciant eruditionis. Pietate? ordinem diui­nitus institutum, & ecclesiae maxime salutarem se vio­lâsse recordentur: & iactent (si lubet) se esse pios. Facilita­te, ac benignis moribus, quod omnia quae dicentur, sum­ma cum lenitate audient? Geneuensis synagogae benigni­tatem perlustrent: quae Iohannem Morellum, quod li­gandi, ac soluendi potestatē ad ecclesiam, nō ad synedriū pertinere affirmârat, sacris interdixit, eius (que) libros publi­ce comburi iussit: & tum perfaciles in audiēdo se esse di­cant. An vero coelestis gratia hoc synedrijs priuilegium concessit: vt iustissimas de rebus sententias ferant? at hoc si nobis probare velint: tabulas diuini iuris, quibus id con­tinetur, aliquando proponant. Ex his patet nō minus iam authoritatis his synedrijs attribui: quam vel pontifici­bus Romanis turpissimi adulatores tribuerunt: vel pon­tifices insolentissimi sibijpsis arrogârunt. Interdictionis enim gladium in omnes sibi aduersarios stringent: con­sessum suum Christi Iesu tribunal esse contendent: sen­tentiam suam coelestis dicent sententiae promulgationē: & non solum claues, sed vna cum clauibus spiritum san­ctum se accepisse affirmabunt, ita vt in iudicando errare [Page 232] non possint. Quam praeclaras ergo vtilitates, hanc tanto­pere expetitam reformationem nobis allaturam spere­mus: cum si quid antea fuerat boni, id penitus auferat: & retineat, quod turpissimum fuit inter pontificios?

Sed si vnum Papam Christanus orbis ferre non potuit: tum omnibus in locis presbyteria, ea (que) omnia papali au­thoritate praedita, quonam pacto feret? & qui vni tyranno nullo modo seruire voluerunt: hine infinitos patientur carnifices animarū? Quonam enim alio appellem nomine homines infirmi ingenij, exigui cōsilij, minimae eruditio­nis, & nullius prope vsus: qui cum maximā aetatis partem in sordidis artibus contriuerint, ad sacratissima subsellia, nescio quo spiritu agitati repente prosiliunt: & cum omni elegantiori destituti sint cognitione, ante ad iudicandum, quam ad cognoscendū accedunt: & de controuersijs ma­ximis, sibi autē minime perspectis audacter pronunciant: & iudicium suum a coelesti iudicio nullo modo dissentire affirmant. Qui homines si tantū imperitia laborarent, gra­uiter certe id nobis noceret: sed aliquo tamē modo ferri posset. Verum si ad imperitiam adiungatur scelus, & cum iudicandi errore, vitae impuritas copuletur: extinguetur religio: corruet pietas: & per omnes, quae supersūt, virtutū reliquias, funestissima pestis peruadet. Si de fide discep­tetur: quam salutares sententias de rebus sibi incognitis seniores ferent? si quaestio sit de alicuius vita, & moribus: vereor ego plurimum, ne condemnata sanctitate nequi­tiam absoluant: si eligendus sit minister, homines sibi si­millimos, hoc est maxime imperitos asciscent.

Sed tu, tu Christe Iesu, quonam in statu versantur res nostrae, clementer perspice: & quam mihi, ac meis omni­bus machinatur pestem reformatorum natio, a ceruicibus nostris quaeso depelle. Satis iam tandem, satis horum ho­minum importunitatem pertuli: laetior mihi post tot ae­rumnas afferatur quies: & liceat aliquando ad tempora magis tranquilla deuenire.

Precatio ad Christum.

Quod si mea, ac meorum [Page 233] peccata calamitate, & aerumnis perpetuo castigare, & homines improbissimos irae tuae administros cōstituere omnino decreueris: tuae ego voluntati nec possum, nec debeo aduersari. Semper tamen in hunc finem affligi pe­tam, & calamitates meas eô referri flagitabo, vt augeatur innocentia, vt laetius florescat religio, vt defendatur fi­des, vt in domo tua ordo, ac venustas conseruetur, & vt admirabilis tua charitas, ac sanctissimus in humanum genus amor, certius cognosci, & religiosius adorari pos­sit. Quae nobis immittuntur mala, veteres nobis labes di­moueant: non aspergant nouas: a peccatis abducant: non trahant in flagitia: errores dispellant: non densiorem ani­mis nostris offundant caliginē: ad te mi Christe nos per­ducant: non conijciant in fauces Satanae. Sed quicquid me fiet, hoc vnum dulcissime Iesu a te peto: hoc vnum ancillae tuae lachrimis, maerori, & amori quaeso concede: vt Puritanis illis reformatoribus, qui dum omnia mihi mala abripere promittunt, peccata mea flagitiorum cu­mulis, morbos meos vitalis emissione sanguinis, malorum scintillas maximis flammis, flammas incendijs, incen­dia ruinis depellunt, nunquam cogar subseruire. Quo­niam etiam regum animi in tua manu sunt, ita vt eos in quam velis partem, tanquam aquarum riuulos diducere, & inclinare possis: hanc mentem maximis regibus, Chri­stianis gubernatoribus rerumpub, & potentissimis gen­tium dominis, mi Christe quaeso attribue: vt Puritanam reformationem tanquam puritatis omnis labem, & cor­ruptelam ex finibus suis eijciant, & exterminent.

A Christia­nis rerūpub: gubernatori­bus petit, vt à reformatorū, importunita­te, audacia, & libidine Christi ec­clesiam de­fendant.

A vobis etiam serenissimi principes, quos legis suae defensores, & ecclesiae nutricios deus esse voluit, hoc supplex peto: vt primo ante omnia veritatem Christia­nae fidei, tum vt fides ab hostili incursione foelicius defen­datur: sanctissimae disciplinae murum in ditionibus ve­stris collocare laboretis. Coelestis illa, & quae Christo maxime probatur, syncera fides, non alibi quam in scrip­turis [Page 234] diuinitus inspiratis, perquiri debet. Nam vt quae tacite homines intus cogitant, ex his quae loquuntur certo colligimus: internae enim animorum cogitatio­nes, tanquam riuuli e corde, vt e fonte profluunt, eo­que modo nobis indicari solent: ita sempiternae illius maiestatis sensus, ac voluntas coelesti verbo aperte no­bis declaratur. Atque vt splendorem suum lumen ad oculos nostros defert, & non per alia, sed per seipsum perlustrari solet: ita res diuinas, solus Deus nobis certo demonstrare potest. Iam quod ad disciplinae vim, ac ra­tionem attinet: non vna certe omnibus: nec ea­dem diuersis: nec certa incertis: nec perpetua mu­tatis temporibus, & hominum naturis recte alligari potest. Sed disciplinae tamen prima velut initia, & quasi fundamenta, ex quibus conclusiones haud infir­mae diduci possunt: & communes quasdam regulas, quibus optime dirigatur omnis sancte gubernandi ra­tio, ex diuino iure haud vitiose peti constat. Qui­bus regulis, vtrum sunt magis consentanea, quae om­nes omnium aetatum patres constanter docuerunt: an quae hominibus pauculis, sine scriptura, sine ratione loquentibus probari solent: & vtrum tutius retineri possunt, quae purissimae vetustatis veneranda caniti­es, singulari consensione nobis proposuit: an ea po­tius, quae traduntur ab illis, qui nec cum alijs, nec in­ter se, consentiunt: vos, vos clarissimi principes, qui non magis potestate, quam sapientia alijs omnibus praestatis, omnium optime intelligere arbitror. Ac certe cum in conspectum vestrum adducentur ho­mines illi, qui nulli veterum credunt, & sibi in omni­bus credendum clamant: cum scripturas a reformato­ribus crebro citari, & distorqueri semper in alienos sensus: & sanctissima oracula, ad tuendas horum opi­niones saepius trahi, quam horum opiniones, ex sacro­sanctis oraculis pendi, & aestimari intelligetis: cum vo­bis [Page 235] audientibus, veritati se constanter adhaerere dicent, etiamsi contraria afferant, & maxime pugnantia: cum munera diuinitus instituta: & vt euentus comproba­uit, inprimis salutaria radicitus euelli videbitis: vt quae error effinxit, & malitia confirmauit, certiori in sede stabiliri possint: non dubito quid dimissa vobis e coelo prudentia de tota hac causa iudicabit. Et firmiter etiam, ac sine vlla dubitatione mihi persuadeo: quod constantem patrum sententiam, quam inconsideratas quorundam recentiorum opiniones: antiquissima conci­lia, quam sine authoritate vestra collectas prouinciales synodos: perpetuum consensum orbis, quam temerariam consuetudinem paucularum vrbium: & decreta etiam sa­pientiae illius, per quam regnatis, & iusta decernitis, quā bruta, & absurda opinionum cōmenta pluris aestimabitis.

Refutaui, vt potui, vt volui, vt debui, quae pro refor­matrice disciplina afferri solent. Qua in re si nimio in­terdum studio longius prouecta: aut asperius in nonnul­los inuecta videar: vel causae quam defendo, sanctitas: vel opinionum quas oppugnandas suscepi, nequitia, omni me culpa, vt spero, liberabit. Nam cum ea sit virtutis prae­stantia, vt etiamsi a nullo laudetur, sit sua tamen natura semper laudabilis: cumque haud iustius nequitiae prae­mium, quam infamia proponi possit: quo tandem iure improbetur ea oratio, quae ad virtutem, tanquam ad rem omnium optimam, & pulcherrimam adhortatur: a vitio, vt a turpissima humanarum mentium labe, & corruptela deterret: & omnes eos, qui coelestē legē sine metu, ac pu­dore violant, audacter reprehendit. Quod si parentes, tu­tores, & praeceptores, ac magistri, liberos suos, pupillos, & discipulos recte nonnunquam castigare possint: quanto rectius fidelium mater ecclesia filiorum suorum, quos re­nascentiae lauacro peperit: quos coelestis verbi lacte alu­it: quos aeternae foelicitati spe, ac votis destinauit, im­probitatem insectetur. Medici, cum ad sanandos ae­gros accedunt: non hominum statum, sed morborum [Page 236] naturam expendunt:

Reforma­trix discipli­na ordinem omnem & venustatem violat.

& si qua id ratio postulare videa­tur, ditissimos, inopes: magistratus, priuati: & dominos, serui interdum vrunt, & secant: & ego cum non pauculos homines, sed maximas ciuitates, puritana labe infectas videam: non flebili more conquerar? non moeste lugeam? non omnes tanti mali vel authores, vel fautores, ac stu­diosos, vocis praestringam libertate? Hoccine a me re­quirit Christus, vt veritatis aduersarios semper oppug­nem: & non obsistam reformatoribus? Aequum ne est, vt cum omni improbitate confligam: & funestas probabo discordiarum flammas? Contextasne in perniciem meam fraudes discindam: & confusionis non depellam causas, & semina? Quanquam non tam mea quam earum ciuita­tum causa, quae tutum mihi hospitium aliquando praebu­erunt, de hac reformatorum importunitate conqueror. Me etenim etiam si maximis malis afficiant: haud vnquā tamen penitus delere possunt. Nā siue in amplissimis ci­uitatibus, & in summa hominū frequentia verser: siue in solitudinē vt olim, & in loca mixime deserta secedā: coe­lesti quidem gratia, & auxilio cōmunita omnium scele­rum victrix sēper manebo. Illarum vero, illarum inquam nationum, & ciuitatum haud immerito deplorem statum, quae patres excludunt, vt hospites, & peregrinos admit­tant: & antiquos ritus, at (que) prisca instituta repudiant: vt impurae se astringant disciplinae formae. Hoc enim optimi filij vobis affirmare audeo, quod nec vlla hominum socie­tas sine pietate, nec pietas sine venusta quadam rerū ec­clesiasticarum dispositione, & ordine, nec ordo in refor­matrice hac disciplina, diu incolumis manere potest.

Sed cum pro gentium omnium salute, atque incolu­mitate assidue precari debeam: tum pro te dulcissima Anglia; vt id in primis faciam, obstringor ratione qua­dam, & religione officij. Tu enim, cum varijs essem affe­cta incommodis, benigne me, & humaniter excepisti: tu eam mihi quietem attulisti, quam in alijs terrarum par­tibus [Page 237] non potui inuenire. In te Christiana pietas satis commodum hospitum: in te honestae artes praeclara praemia: in te omnes virtutes, certissimum praesidium as­sequutae sunt. Ac certe si quo olim studio pietatem ex­cepisti, eodem illi perpetuo adhaerere velles: foelicem te inprimis, & ante omnes orbis nationes beatam audacter praedicarem. Verum optimis principijs minus apte con­sentiunt reliqui actus: singularis illa, quam non sine sum­ma admiratione in te quondam aspexi, charitas, pluri­mum refrixit: committis haud pauca, quae tetra, ac flagi­tiosa prius statuisses: & permulta omittis, quae cum pie­tate maxime coniuncta videantur. Sed quae depelli pos­sunt, depellere contendam: quae non possunt, patienter, & sedate feram: & res grauius corruptas, cum dilectione, ac charitate deplorabo, donec aut eas emendet Deus, at­que corrigat: aut in messe zizania radicitus euellat: & paleas separet ab optimis frugibus. Quod si ad haec, qui­bus affligor mala, ea quae reformatores moliuntur, tan­quam cumuli accedent: perrumpetur omnis ordo: euo­labit pietas: & ego ipsa, vi malorum oppressa dulcissi­mas in Anglia sedes cogar relinquere. Nihil enim com­mercij cum illis mihi esse poterit, qui dum consecrata eruditioni praemia diripiunt, pios, & eruditos, a sacro­rum procuratione submouent. Deserenda mihi necessa­rio est eorum societas, qui dum aequales esse praecipi­unt coelestis verbi ministros: foedissimam in res ecclesi­asticas confusionem inferunt. Maximis certe malis me afficiunt, qui ea condemnant ieiunia, quibus petulantio­res affectus, optime reprimi, & coerceri possunt. Et nul­lo pacto ferre possum eorum nequitiam, a quibus sacra­menta vel contemni penitus, vel negligenter, & dissolutè administrari video.

Antistites Anglicanos hortatur, vt acceptam ab antiquis pa­tribus eccle­siasticam ad­ministratio­nem constan­ter tucantur.

Verum ne haec quae in angulis moliuntur reformato­res, authoritate publica vnquam armari possint: cum pijs omnibus a praepotenti maiestate assidue petere: [Page 238] tum vobis potissimum reuerendi patres, qui rerum ec­clesiasticarum gubernacula suscepistis, omni studio, & a­nimorum contentione laborare conuenit. Vestrum e­nim est, ne quid sceleris publice approbetur, diligenter prouidere: vestrum est hominum inexpiabiles religiones inducentium, perditissimis consilijs repugnare. Quod tametsi pietatis causâ, vos libentissime facturos arbi­tror: animos tamen vestros id aliquantulum excitare debet: quod non alios ex omni hominum genere, quam rerum sacratarum antistites, & episcopos aut malitio­sius insectari, aut omni contumeliarum genere petulan­tius diuexare solent. De imperitia enim vestra, falso id quidem, & improbe, audacter tamen permulta narrant: vestros mores petulanter, & acerbe reprehendunt: quae geritis munera, antichristiana esse clamitant: & nihil certe omittunt, quo vos vulgo inuisos reddant. Quae si maiori quam par est voluptate, a plerisque audiantur, id minime mirum existimari debet. Nihil est enim, inquit Cicero, tam voluere, quam maledictum: nihil facilius e­mittitur: nihil citius excipitur: nihil latius dissipatur. Ac plerosque etiam animis ita videmus affici: vt non tam laudari alios, quam acerbe reprehendi cupiant. [...] inquit Demosthenes [...]. In obtrectando nam­que falsa libertatis species inest, sed qui laudibus alios efferunt, inter assentatores plerunque numerantur. Sed quo plures oculi mores vestros obseruant: & quo plu­res sunt linguae, quae ad dignitatem vestram, & existi­mationem violandam maledicta spargunt: eo maiori virtutum studio inflammari debetis: vt quae vobis obijciuntur crimina: non tam verbis, quam vitae ve­strae innocentia, & integritate refutata concidant, & tanquam faces in aquam coniectae restinguantur.

Verum si omnem, reuerendi patres, infamiam effugere, & Puritanae factionis importunitatem euertere penitus, [Page 239] & dissipare cupiatis: duobus quidem vitijs, quae fune­stum hoc malum huc vsque aluisse, & certo confirmâsse mihi videntur: omni studio debetis obsistere. Quorum alterum est, quod nimis multi, pactionibus parum iustis ad summam in ecclesia dignitatem perueniunt: alterum est, quod qui precio, non virtute ad sacrosancta haec mu­nera accedunt: in ministris designandis priuatam potius vtilitatem, quam commune bonum ecclesiae quaerunt. Non aliam autem ob causam homines improbi ad sa­crilegas direptiones tam audacter prorumpunt: quam quod vestri ordinis nonnullos, cum dignitatis suae au­thoribus, consecratas ecclesiae opes, & possessiones par­tiri vident: & nihil certe puritanam impuritatem vehe­mentius adauget: quam quod indocti, & mercenarij pastores tam multis in ecclesijs collocantur. Haec reue­rendi patres vitia si omni studio depellere laboretis: facilius erit obsistere sacrilegorum libidini: & mini­stros non solum eruditos, quod nonnulli satis importu­ne postulant, sed modum quo id praestari possit, scelerate repudiant: verum etiam maxime sanctos, & religiosos in omnibus locis constitui videbitis.

Hic in mentem mihi veniunt postulata quaedam re­formatorum, de quibus tametsi commodius fortassis a­libi loqui potuissem: hac extrema tamen perorandi parte, ea leuiter potius attingere: quam silentio prae­terire volui. Petunt autem, idque importune: sed pe­titionem tam honestā a vobis reuerendi patres contemni dicunt: vt de ijs quae in quaestionem vocantur, aequa, & legitima disputatio habeatur. Qua in re, ne in cau­sam optimam, & sanctissimam sine modo, ac modera­tione insultent: & ne imperitos alliciant in perni­ciosam fraudem: omnem a vobis operam adhiberi vel­lem: vt quae tam audacter petunt, siue ex animo, & vere, siue simulate id faciant, tandem aliquando ob­tinere possint. Quamuis enim res optime constitutas [Page 240] in dubium vocari, vt nullo modo necessarium, ita maxi­me periculosum permultis videtur: infirmos tamen of­fendi: imperitos trahi in capitalem fraudem: contuma­cioris ingenij homines confirmari in malitia: iniqua ae­quis: delirantium optata, prudentium institutis: & op­timis pessima anteponi, est multo certe periculosius. Praestat autem veritatem in dubium venire: quam falsa, & absurda sine dubitatione approbari. Veritas enim, cum in puluerem, & pugnam educitur, errorum caligi­nem facile dispellit: sed error nisi certis argumentis re­fellatur, non tam iuste cōdēnari potest. Meo autē Iudicio aequa disceptatio, tam fausta nobis omnia, & foelicia pro­mittit: vt non sine coelesti impulsu reformatores id fla­gitâsse existimem, quo potissimum euerti, & dissipari possint. Nam siue res eas, quas reformatrix haec disci­plina impudenter nobis proponit: siue rerum illarum defensores, & patronos perlustremus: nihil certe oc­currit, quod non animos nostros, ad hanc pugnam ex­citare videatur. Res sunt eiusmodi, vt nullo vnquam in­genio, nulla oratione defendi possint: & hominum eo­rum impudentiam quis non merito contemnat: qui res tam absurdas, tam brutas, tam coelo, terraeque inuisas sibi defendendas suscipiunt?

In hoc hominum genere primo nobis occurrit prin­ceps Puritanorum omnium, & quasi Homerus ipse Cartwrightus: à quo alij acceperūt tela, quae in ecclesiam vibrant. At (que) vt Homerum quidā euomentē depinxit, & alios poetas id dilābentes, quod in suis postea scriptis ad­hibebant: ita Cartwrightum euomuisse id virus, quod a­lij ab eo haustum in ecclesiae perniciem effuderunt, veris­sime dici potest. Hunc maxime admirantur Puritani, & eius eruditionem omni reprehensione potiorem iudicāt. Mihi autē non tam eruditus, quā dicax videtur: & quā praeclaris eum laudibus dignū putemus: in cuius scriptis [Page 241] nihil est illustrius, quám quod in homines praestantissi­mos aspere, ferociter, & acerbe maledicta conijcit? Sed sit tanti, quanti eum esse volunt: eruditione alijs omnibus praestare iudicetur: longe efferatur supra mortalem sor­tem: ara illi tanquam semideo summa religione cōsecre­tur: designetur tamen locus: definiatur tempus: iudices constituantur: & modo apud sacrilegos direptores causa nō agatur, afferam permultos, qui de omnibus disciplinae partibus libenter cum eo disputabunt. Cartwrightum sequetur alius, institutione, vt ferunt, eius alumnus: ma­litia, vt apparet, germanus frater: qui de ecclesiastica dis­ciplina librum edidit. Homo certe nec indoctus, nec in­disertus, vna tamen in re consilij prorsus inops: quod or­namentis illis, quae matronae sanctissimae decus afferre potuissent, disciplinam ornat meretriciam. Sed hic quam iuste contemnatur: cum ad seriam, & seueram pugnam peruentum fuerit, cum ex multis alijs, tum ex his, quae ad­uersus pontificios scripsit, manifesto apparet. Nam cum optimam causam tam frigide, imperite, atque ignaue de­fenderit: in pessima (vt arbitror) haud fortiorem se prae­stabit. Nisi forsan oppugnare non iniqua, quam sanctis­sima tueri malit: & ijs sit persimilis hominibus: qui cum domesticis, & amicis saepissime confligunt: sed hostium vultum intueri non audent.

Haud multum nobis nocebit Fennerus ille, qui doc­tissimum virum Bridgesum refutare laborauit. Nam cum omnia, quae proponunt reformatores, aequitati esse consentanea, certissimis rationibus confirmare sibi as­sumpsisset: varia quidem argumenta, sed vel sine capi­te, vel sine cauda omnia reliquit: & prius vitam, quam vnum, eo quo decuit modo, syllogismum conclusit. De­monstrator ille, nobilissimae philosophiae parti insignem contumeliam intulit: quod rationum cadauera demon­strationum nomine appellauit. In eo tamen quod omnia, quae à reformatoribus afferri solent, in vnum quasi cumu­lum [Page 242] coniecit:

Antistites Anglicanos ad tuendam eam, quam à vetustis pa­tribus acce­perunt, disci­plinam hor­tatur.

& in syllogismorum redegit formam: hoc boni praestitit vir minime bonus, quod Puritani monstri foeditatem ornatu orationis tanquam veste detracta multo iam planius intuemur. Quid hic milites monopo­dios? quid diotrephes? quid mille alios commemo­rem? qui impudentia sua molestiam: non robore formi­dinem nobis incutiunt. Qui tamen si rectè sibi consulēt, in aciem, & dimicationem haud vnquam prodibunt. Ne (que) enim vt claudi celeriter fugere: nec in causa tam perdita resistendo quidquam praestare possunt. Accedet etiam ad hanc disputationem [...] Martinus, vt rui­nae metu perturbatos suorum animos, ea qua excellere sibi videtur, festiuitate oblectet. Verum contemnatur rectius homo ridicule insanus, quam refutatione grauio­ri dignus censeatur: quòd scurrilibus iocis, ac infacetis fa­cetijs antiquae disciplinae decus violare contendit. Nam cū in causa maxime luctuosa illiberales, & sordidos non­nunquā iocos adhibeat: & amittit quam sperauit laudem vrbanitatis: & in eam, quā non metuit, insulsitatē incidit.

Grauis fateor erit nobis aduersarius caelorum odium, & labes terrarum Penreyus: quē certe nec in castris no­stris videre: nec contra nos in hoc certamen prodire vel­lemus. Prae alijs enim Puritanis hoc sibi peculiare habet: quod omnes boni eius congressum, sermones, & aspectum perhorrescent: ne teterrimo eius spiritu polluantur. Sed vt homini tam impuro meliorem potius mentem preca­ri, quam argumenta afferre conuenit: ita ne qua improbe molitur, scelerate praestare possit, omni quidē studio re­uerendi patres contendere debetis. Nam si in tanta col­locetur authoritate: vt nouos ecclesiae ritus praescribat: carnificem animarum, non prudentem, aut pium legisla­torem in rebus ecclesiasticis dominari videbitis. His se adiungit permagna ministrorum colluuies: qui quod in­dignitatis suae conscij, ad summos honores peruenire de­sperant: dispares quidē omnes, & honoris, & authoritatis [Page 243] gradus incidendos censent. Quorum ego malitiam non possum non grauiter, & moleste ferre: haud vllo tamen modo pertimesco impetum. Optatis enim potius, quam argumētis causam nostram oppugnabunt. Ne (que) aduersa illis vnquā imprecabor: nec quidpiam mali inferre con­tendam. Mihi enim poenarum plusquam vellem depen­dunt. Nam haud grauius cuipiam tormentum, quam eam qua cruciantur inuidiā optarem. Tuentur etiā hanc cau­sam sacrilegi quidam praedones: qui ad diripiendas eccle­siae opes, reformatoribus, tanquam instrumentis abutun­tur. Qui homines, si vi geratur res, fortassis aliquid effici­ent: sed cum ad aequam disceptationem peruentum fue­rit: nequitiam suam omnibus conspiciendam proponent. Huc praeterea confluunt omnes prodigi: omnes impuri: omnes flagitiosi: omnes luxu perditi, & obstricti aere ali­eno: qui ecclesiae ruinis, infinitas effusiones tueri student. Sed quam mirabiles putem rationes afferent: vt virtutis praemia ad alendam nequitiam, haud iniuste transferri o­stendant. Ad has praeterea partes accedit permagna in­fimorum hominum multitudo, non tam iudicio mota, quā agitata, & impulsa fatali quadam inconstantia. Verum hi homines clamoribus fortassis nos obtundant: argumen­tis certe non vnquā prement. Qua etiam leuitate ad re­formatricem causam accedūt: eâdem postea si nouae prae­sertim spargantur opiniones, ab ea recedent: & sanctissi­mum id semper iudicabunt, quod recentissime affertur.

Instruamus nunc contra has tam praeclaras reforma­torū copias, nostra praesidia, nostrosque exercitus: & pri­mum quidem politioris literaturae florem, ingeniorum lumina, & ipsam arcanae theologiae medullam, inclyta Cantabrigia, & dilectum mihi maxime celebre Oxo­nium promittit. In illis etiam prophetarum collegijs, ca­thedralibus nimirum ecclesijs, permulti studium mihi, ac laborem, & operam omnem in hanc causam pollicentur. Funestam enim hanc cōtentionē, quā diuinū plane bonū [Page 244] Cartwrightus iudicat, tam vehementer improbant:

Antistites Anglicanos hortatur, vt acceptam ab antiquis pa­tribus eccle­siasticam ad­ministratio­nem constan­ter tueantur.

vt corpora sua libenter vel flammis offerent: si Anglica­nae ecclesiae pax morte sua representari possit. Aderunt nobis in hac causa, qui greges suos ad pietatem vere in­formant, fideles quidam pastores: & pij etiam omnes, tametsi non disputationibus, optimis tamen armis, pre­cibus, & lachrymis reformatricem gentem dissipare la­borabunt. Patres praeterea sanctissimi nobis aperte fa­uent: & non solum quae suis quisque libris priuatim scrip­serunt: sed quae decreuerunt in synodis communi con­sensu, in subsidium nobis mittunt. Et ne in singulis re­cēsendis diutius immoremur: vniuersus eorū, qui Chris­tū verè colunt, exercitus causam nostram tuetur. Quod si his omissis, ipsas causas, quae inter se confligunt, con­tendere velimus: ex eo ipso quam valde illi Iaceant, intelligere possumus. Ex hac enim parte aequitas pug­nat, illinc diripiendi res sacras inexplebilis libido: hinc pium obedientiae studium, illinc contumacia: hinc eo­rum, quae veteres approbârunt, religosa quaedam obser­uatio, illinc violatio optimarum legum. Quae de presby­terijs fingunt reformatores, pietas certissime condemnat: inutiles esse populares electiones communis experien­tia testatur: vna illa, quam vbique collocandam censent, disciplinae forma, cum recta ratione cohaerere non po­test: ab officiorum, & munerum aequalitate natura ab­horret: & si omnia quae, supra sunt, ac subter perlustrare velimus: haud aliud praeter confusionem, & confusionis patrem Orcum, Puritanae labi fauere videamus.

In impures Machiauelli foetus, & a­theos illos, qui omnem vim coelestem, & numen diui­nū irrident.

In tam praeclara ego causa non sim animosa? non au­dacter in aciem prodeam? non despiciam imbecillas Pu­ritanorum copias? Imo vero videte quantum mihi fidu­ciae veritas attulit? Ipsos pene reformatores, si non om­nem penitus rationem excusserint, admittam iudices. Audiant tantum, & tum, si velint, condemnent: quae dici­mus, aduertant, & si aequum esse putent, priores tribuant [Page 245] Puritanae causae. Sed ô coecas, & imperitas mentes, quae reformatricis disciplinae vanitatem non perspiciunt: ô nefarias, & sceleratas, quae eam alere, & tueri conten­dunt: ô miseram me, & calamitosam, quod de hac causa, tanquam de re dubia tam diu disceptare cogor: sed mise­riorem adhuc, & magis calamitosam, quod ex horum claustris multo funestius prodit impietatis genus. Nam vt olim, cum nullum concertandi finem Christiani fa­cerent: dissentionibus defessa permagna terrarum or­bis pars mahometisinum ex omnium scelerum, & erro­rum colluuione conflatum, cupidissime approbauit: ita permulti hoc tempore, quod grauissimis de religione contentionibus omnia perturbari vident: omnem religi­onem scelerate contemnunt. Quorum tamen alij astutio­res, illam semper religionis speciem simulant, quam suis rationibus maxime quaestuosam fore perspiciunt: alij ve­ro, vt qui simulationē bonis scilicet viris minus conuenire putant, aperte irrident omnia, quae de Deo, ac rebus diui­nis dicuntur. De his duobus hominum generibus conque­ri, initio huius quaerimoniae proposueram. Sed leuiores esse dolorum ictus video, qui lachrimas eliciunt. Nam grauior aegritudo attonitos reddit. Velo mihi ne­cessario est obuoluendus ille moeror, quem nullus vn­quam penicillus exprimet. Mens aerumnarum mole op­pressa obstupescit: adhaeret lingua faucibus: excidunt mihi ê manibus rationum tela, quas in animo fuit in hos homines intorquere: deficiūt me vires nimia aegritudine: nulla vel corporis, vel animi pars, munus suum, ac officiū praestat: & tanto quidē horrore percutior, vt vix hoc vnum effari possim: exurgat deus, vt dissipentur omnes, qui illi aduersan­tur.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.