[...].
[...].
Cùm in hoc Venerabilium Virorum coetu, quorum Ego è longinquo Infimus, contemplor memet eo muneris evectum, [Page 2] ut verba facerem coram tam consummatâ Panegyri, subit animum referre me Lampada sive Faculam in Templo hoc (uti mos olim ferebat) pleno die accensam, & sub Solis meridiani radiis nictitantem: Cujusmodi quidem Faculae Lumen non respexit Antiquitas, quippe quod à nobiliori absorptum ferè Nullum videbatur; respexit tamen Symbolum: Ita & Me Vos (Reverendi admodùm Patres Fratrésque) respicite, Me veluti quandam Amoris Faculam; quae ab Amore flammam suam quantulamcunque concepit, [Page 3] quae Amorem spirat, Amorem quaerit, Amorem ostendit; & modò contingat mihi pios sinceri animi affectus in Vobis aliquatenus posse accendere, nunquam pigebit me Scientiae Vestrae plenum diem, & foetum jubar non potuisse illuminare.
Dominus noster, benedictus in secula, volens unum prae omnibus, scilicèt ut Discipuli sui se invicem diligerent, & alii aliis fidum Amorem praestarent, eos (verbis praelectis) sub hoc suave jugum Amoris cogere, & [Page 4] quasi Triplici funiculo ducere instituit.
Primò, Nimirum obligat Mandato, [...].
Secundò, Urget Exemplo, [...].
Tertiò, Incitat contemplatione Fructûs insecuturi, [...].
Et sanè provocanti ad Amorem opus erat Mandato, [Page 5] siquidem Amare in Lubrico est, subinde dilabitur; opus erat Exemplo, siquidem Amare in Obscuro est, & fallit Imprudentes; opus erat Incitamento. siquidem Amare in Arduo est, & ab Ignavis nequaquam attingitur.
Inspiciamus igitur paululùm Amorem hunc ho minis Christiani Indicem & Characterem, quid sit, quid requirat: & simul introspiciamus, ut ipsum animis nostris fortiter devinciat Triplex iste Funiculus; quem confirmabit adeò, & arctum tenebit (uti spero) [Page 6] Bonus Deus, ut nè unquam aliquando possit dirumpi.
Primò igitur, Praecipit Amorem Dominus, & Mandatum, quo praecipit, ( [...]) Novum Mandatum vocat. Non quidem quia omninò Novum erat, sed quia factum de Novo Suum, sed quia promulgatione suâ saepius Renovatum, sed & quia succedentibus seculis in nomine suo usque & usque Renovandum erat; id nimirum rebus humanis, vel ex Indolum diversitate, vel ex Studiorum discrepantiâ, [Page 7] certò & indesinenter exigentibus.
Etsi enim Natura hominis ad Amorem vel ipsis Essentiae principiis composita, & gravissimis Vitae rationibus adstricta esse videatur; nimirùm quòd Amor longè omnium gratissima sit, amicissimáque homini Passio, Serenum Animi, Sudum Corporis, Spirituum Temperies, Integri Harmonia, & cui omnis opposita passio vix aliud est quàm Perturbatio, & Supplicium, & Tabes humani generis; etsi singulorum Defectus & Inopia [Page 8] universos in mutuum Subsidium requirant, & arctae inter omnes Necessitudinis fundamentum [...]ruant; unde fit, ut communis omnium Ratio & Vota publica nihil priùs quàm Cordium nexus, Animarúmque amplexus efflagitent; etsi (inquam) Natura hominis prono hoc decuisu in Amorem ferri videatur; ità tamen Hostes Naturae, Peccatum & Diabolus, impedimentis obstruxerunt viam, ut rarus sit Amor iste, qui non titubet, qui non pessùm eat, qui non aliquâ piam ansâ arreptâ in fucum & fumum abeat.
[Page 9] Quàm saepe nimia Sui Adulatio hominibus obrepens Amori rivos claudit, foràs scaturire non sinit, totum in Semet erogat, facítque, ut propensiones illae animi, quae dulcescerent in Fluvio, putescant in Stagno? Quàm saepe succrescens Invidia Amoris Integrum depraedatur, facítque, ut qui alios amare non velint, Seipsos non possint, sed viscera sua coarctando labefaciant? Quàm saepe vel Beneficio obstrictus amare desistit; scilicèt opprobrio ducens Beneficium agnoscere, cui [Page 10] non sit rependendo? Quàm saepe admissa Suspicio voluntates exulcerat? Quàm saepe Accepta Injuria, imò verò quàm saepe etiam Illata diducit animos, & ratas samiliaritates dirimit? quippe quia minùs iniquum videatur laesisse quos Oderis, quàm quos Amare te debere profiteris, nonnullis in morem abit semper Odisse illos, quos semel laeserunt.
Sed haec recolo veluti Labes Plebis faecísque hominum, & quae non attingunt magna Ingenia; licèt & his, proh dolor! non rarò maculam inurant Amoris [Page 11] impediti dispendia.
Satìs perspectum habemus, quid in animis alienandis possit Diversitas Morum, quae cum Ruffino olim Hieronymum commisit: quid Discrepantia Dogmatum, quae Cypriani & Stephani mansuetudinem fregit; quid Partium Studium, quod Epiphanii bilem in Chrysostomum civit; quid Aemulatio Eruditionis, quae Demetrium Origini infestum reddidit; quid Officium non praestitum, quod Gregorio Basilium suum è sinu dimovit; quid Praelatio Personarum, quae Divis [Page 12] etiàm Paulo & Barnabae (nefas dicere Amicitiam, at) saltem Consuetudinem interrupit.
Magna Nomina in scenam produco, & speciosas simul Apologias humanae fragilitatis, & quàm Amare sit in Lubrico, plenissima indicia; at verò Excusationem prorsus Nullam; nempè stat contrà, & reclamat, Mandatum hoc [...], & qui Fratri Amorem subduxit, Domino fefellit Fidem.
Miselle Homuncio! Mandat Dominus, & habes Tu [Page 13] quod reponas? Mandat Dominus, & habes Tu unde resistas? Manda iterùm, Clementissime Domine, [...] manda, & da non posse Resistere: Tu qui Mandato Tuo ex Informi Pulchra, ex Inani Solida, ex Nihilo Omnia produxisti; Tu qui Mandato Tuo aeris tumultus sedas, maris aestus componis, Populi ferociam reprimis, reprimas & nostram (siqua sit) Bone Deus, & nos in Amoris Suavitatem totos compone.
Secundò, Dominus Mandatum Exemplo munit, [Page 14] [...] Amabitis Vos invicem, sicut Ego Vos amavi.
Praeceptum illud antiquitùs sub Institutione Mosaicâ, Amabis proximum sicut Teipsum, Sinceritati quidem Amoris satìs prospexit, Justitiam verò Muneris vix satìs indicavit: Quotus enim quisque est mortalium, qui vel Amando alios sicut seipsum, non tamen plurimùm deesset Officio? Non quòd multi sint qui se non Amant, sed quòd rari sint, qui se amant quemadmodum oporteat: Amant se omnes, [Page 15] & quidem Sincero, at amant se caeco nimis & imprudenti affectu. Se amare credit se quispiam, dum se indulgendo palpat, dum se adulando inflat & incendit; praestat haec sibi tanquam justissimi Amoris officia, & iisdem Alios arbitratur fore quàm maximè promerendos; cùm tamen interim ipsa Perfidia nihil habeat mortalibus propinandum hisce officiis insidiosius. Peccantem autem in Amore sui amare Alios eâdem lege, quid aliud est, nisi latiùs peccare?
Consultissimâ igitur ratione mutatus est Praecepti Tenor, & inducta simul praestandi muneris & Norma excellentior, & expressius Documentum. Nimirùm dehinc, Christiane, Amabis Proximum, non sicut Tu Temet, ne sic forsitan Decipiat exemplar vitiis imitabile, sed sicut Te Christus; ad cujus Amoris absoluti Speculum totus humanorum Affectuum componendus est Ordo, Naevi corrigendi, supplendi Defectus.
Videamus igitur, ut Christus amaverit; quo Delectu [Page 17] quâ Mensurâ, cui Fini.
Quo delectu, inquam, amaverit? At amavit sanè Nullo, qui Omnes amavit; & sic autem Christus: Primos etenim utì non praeteriit, ità vel Infimos non despexit, quin Vniversos in pronam conjunctionem suscepit. Amavit Pusillos, amavit Indignos, amavit Ingratos; quod ne dubites, Anima mea, dicas, Amavit & Me.
Habes & Tu, Homo, quos amas (non diffiteor) sed quàm delicato, quàm [Page 18] iniquo, quàm astuto plerumque delectu? Seligis tibi in Amorem Magnos & Potentes, Opulentos & Beneficos, Lepidos, Comes, & Facetos; & in istiusmodi colendis adulandísque credis te amandi officio fecisse satìs: At profecto non hoc Amare est sed captare Munera, aucupari Beneficia, vitae Solatia quaerere & Condimenta; Non Virtus est Amor iste, non Boni viri officium, non Divini Exemplaris imitatio; nihil aliud est, nisi connatae omnibus propensionis effusio, versutíque insupèr pectoris esca & artificium.
[Page 19] Vis nôsse, Discipule, quod imitari debeas? Amavit Dominus Indigos & Destitutos, nimirum satìs ad Amorem obligat posse adjuvari; Amavit ille Incurios & Immerentes, nimirùm satìs ad Amorem obligat posse sanari; amavit demùm Immorigeros & Refragantes, nimirùm satìs ad Amorem obligat posse aliquandò corrigi: Nec aliis sanè unquam Lenociniis Christi amor humano generi stetit.
Unicam igitur homo Christianus contemplari debet Amandi Rationem, [Page 20] hancce nimirùm, quòd Officii sui sit Amare, & quòd sibi pro munere incumbat affectus suos ad Amoris Archetypum effingere: Et haecce quidem Ratio ejusmodi est, ut se ad omnes quaquaversùm diligendos facilè extendat: qui verò aliarum Rationum momentis Amorem suum suspendit, qui Cautus est Amandi, nec eo procedit nisi certis de causis, & suopte ingenio approbandis; cujus Amor vel Studio factiosus prosilit ad partes, vel ex Levitate dubius desilit ad novas; nae Is profectò non amat ullatenus, sed Amoris [Page 21] operam ludit, oleum perdit, Larvâ decipitur.
Amavit Dominus Aequabilis & Constans, Amavit in Finem, inquit Evangelista: Tu verò quicunque ex more Hominum mutaris & fluctuas; animi incertus, corde non unus; qui modò occurris in Amplexus, modò recedis in Dicteria; aliquos intuitu Conscientiae diligis, aliquos intuitu Gloriae contemnis; Aliorum bono consulis, aliorum invides; Aliorum damno ingemiscis, aliorum insultas; huic stipem porrigis, illi famam detrahis; [Page 22] isti tendis Decipulam, alteri extricas pedem; Quid sibi vult haec tam dissona ratio agendi? Morum Incongruitas ista, & cordis Duplicitas quò tendunt? Vnum hominem Te praesta, quantum potes, Bone Vir, & vel Sapias totus, vel totus Desipe; siquidem desipere quidem dulce est, uti sapere gloriosum; At qui verò alterum alteri intermiscet, is utriusque commendationem deperdit.
Domini nostri (hoc est, Amoris Incarnati) vitam volens uno ductu delineare Divus Petrus, Obambulavit. [Page 23] inquit, benefaciendo: Obambulavit benefaciendo, sic Apostolus; & simul Amoris Finem sive Metam indigitat. Sacram Scintillam nullatenus experti sunt, qui quaerunt in Amore quod profit, & quod placeat, qui nundinant affect us, & officia cauponantur; Amor Divina res est, cujus Meta omnis, etiam & Merces est benefacere. Ità sanè Christus amavit, cùm se suis totum devovit; cùm Amorem suum gratuitâ benignitate continuò refocillans, dilexit indefessus per Curas & Vigilias, per Opera & Conatus, per quasvis [Page 24] vitae Exinanitiones ad Mortis usque Contemptum. Nec minùs Tibi (Discipule) Mors, Vita, Damnum, Lucrum, Otium, Turbae, Fama, Dedecus, Omnia susque deque habenda sunt, ut possis gnaviter benefacere. Istud verò Tibi nimis difficile factu videtur? At minùs sanè videbitur reputanti Tecum, hoc ipsum Benefacere esse vel famâ pulchrius, otio pacatius, lucro lucrosius, vitâ vitalius; & suffulcienti Tibi animum hac Contemplatione, scilicet, satìs Illum feliciter negotiari, quisquis perituri prodigus aeterna [Page 25] sibi cumulat in mercedem.
At quorsum hi Labores Amoris suscepti? quorsum haec tam onerosa Molimina? Istíne hominis ignobiliori portiunculae, quam oculis cernimus, & digits palpamus, officiis hisce famulandum arbitramur? Profecto Tanti non est. Anima cujusque est quisque, nec aliud sanè Amare est quàm Animas deperire. Quid enim aliud esse potest? Nunquid congredi, confabulari, corridere? At faciunt haec isti, qui Amare non curant: Nunquid miscere consilia, studia, dedelectamenta? [Page 26] at faciunt haec Mali, qui Amare non possunt: Nunquid Aurum, & Opes, & Rura conferre? Conferant ista qui habent, at Amant verò qui non habent conferenda. Omnium autem officium penes est omnes; & quid tum demùm est Amare, nisi Animas deperire? Animas Immortales, Pulchras, Deiformes ad Salutem procare, & veluti Coelites erraticos in Patriam dirigere, Hic labor, hoc opus est Amantium. Ita Dominus noster Turbam, quam non nisi semel iterúmque Panibus refecit, indiès accepti [Page 27] Animarum Convivio: Exemplo docens (refragante licèt existimatione vulgi) è Beneficiis minima esse ista, quae poterunt in Saginam verti, in Peculium referri, in Pompam trahi; ista verò primas tenere, quae curandis affectibus, & bonae menti astruendae inserviunt.
Amare quidem (fateor) Avarus non potest, quoniam ad Animas procandas vix datur admitti, nisi cura Corporum quodammodo ancilletur: at Amare nec potest Malus, quoniam Animas negligenti omnis cura [Page 28] Corporum periit & excidit mercede: Offam & Obolum perdit, quicunque sanum Consilium, & salutare Exemplum non impendit. Amare igitur non nisi Boni viri probíque officium est. Amor & Probitas Gemelli individui; neuter sine altero nascitur, neuter sine altero crescit: Desine Amare, & Probus esse non poteris; desine Probus esse, & Amare nescies; nimirùm discinctus animus fastidiet repentè potissimas benè merendi rationes, & veluti succisâ radice fructus omnis Officiorum exarescet.
[Page 29] Reperias sanè apud minùs Probos non injucunda Consortia, & placidas brevis aevi familiaritates; sed ut malè fundatas, & vix sine Criminum Conscientia fotas, ità in Taedium saepenumerò & Contemptum exeuntes; Amor verò, ut radius Solaris, coelo ortus in Coelum resilit, ad Coelum ducit; Et nihil faciens unquam quod noceat, & id credens maximè omnium nocere quod polluat, amplectitur quos amat solatio indiès auctiori, & aeternis simul amplexibus praemunit viam.
[Page 30] En Finem Amoris Curis quibuscunque & Conatibus dignum, nempe Animarum Salutem!
Ut verò Amare possit quispiam cum effectu, non Voluntate solâ, sed etiam & Arte opus est. Ità Dominus noster lucrandis Animis, & ad frugem perducendis se accingens, Discite à Me, inquit, siquidem Ego Mansuetus: Haec est Ars illa omnium felicissima, Ars una instar omnium Animis irretiendis & lucrandis nata, scilicèt Mansuetudo.
[Page 31] Novimus, ut contingat aliquando Vinum generosum Cadi vitio corrumpi; nec contingit rariùs praecipua Amoris Officia ipsâ Praestantium intemperie vitiari. Quàm saepe hortatur aliquis, & hortando nihil promovet? Monet, & monendo in pejus proritat? Largitur, & largiendo devincit sibi neminem? Sic evenit nimirùm, nec aliter evenire potest, quoties obeundo muneri vel Fastus, vel Acerbitas obeuntis se admiscet. Velis igitur bonum benè agere, & optimo munere non inseliciter [Page 32] fungi? Mansuetus Ames; & memineris Amorem cum Iratis minimè habitare posse, minimè cum Superbis. At suggeres forsitan contemptum Deum, spretam Fidem, dehonestatam Religionem, violata Jura; & Irascor, inquies, non Personis, sed Vitiis, & Zeli perquam Christiani ardore commotus indignor: Ità sanè plerique sub speciosâ hac Umbellâ palpant & fovent ebullientis animi Amaritudinem; & dehinc spargere Voces, referre Opprobria, propalare Crimina, & facere Quod Ithacus velit, & magno mercentur Atridae.
[Page 33] Itáne verò Zelotes, itáne in Causâ Dei Deus ipse olim aliquandò excanduit? Conversatus Ille inter Homines, cui pectus omne quasi fenestratum erat & Crystallinum, quot Delicta continuò vidit, & tamen Tacuit? Quot murmura Convitiatorum, quot Incredulorum contemptus, quot Credentium lapsus & praevaricationes omni momento perspexit, & tamen praeteriit? Proditorem ipsum non prodidit, tam importunam Malitiam (si possibile fuisset) importuniori Lenitate fracturus. [Page 34] Quàm semper Ille objurgando mitis? quàm facilis condonando? Peccatorum quidem nunquam iniquus Fautor, at nunquam non Lenissimus Judex; Malum fieri nunquam permisit, factum tamen multotiès dissimulavit: Expectans scilicèt tempora Amoris operi secundiora; & probè gnarus Pravitatem hominum, veluti Flammam, tegendo plerumque extingui, Retectam verò saepissime dilatari in Incendium.
Vidimus (aliquo saltem modo) ut Dominus noster amaverit; Tu, qui Discipulus [Page 35] es, fac similiter; ità enim denuò (aliter verò nunquam) pro Discipulo agnoscêre. [...].
Discipulus Christi! quàm nobilis, quàm beata Relatio? quàm supra Principum Titulos expetenda? quâ Principum vel Maximi carere sine Invidiâ non possunt; Cujus unius honesta, & laudabilis, & nunquam poenitenda Ambitio est. At verò ad istius Tituli gloriam absque Amoris ductu casso opere contenditur: [Page 36] Amor autem ubi primùm radices egerit, germinant exindè conspicua Discipulatûs Indicia; Primò nimirùm singularis in omni Virtute Profectus; Secundò etiam singulare Divini favoris Praesidium.
Et singularis planè admodum est is in omni Virtute Profectus, ad quem Amor homines vi sibimet insitâ provecturus est; eâ quidem ratione ab Apostolo Impletio Legis, & Vinculum Perfectionis appellatus. Eo Duce, mirum quanto Compendio eatur ad Coelum. Cùm aquis Jericho [Page 37] priùs amarulentis mederetur Propheta Elizaeus, fontem condiebat insperso Sale, & exindè fluvii perpetuò dulcescebant: Pari ritu, pari miraculo Amor Condimentum Fontis, Dulcoratio Cordis, Antidotum Amaritudinis; quo quicunque semel est imbutus, nihil aliud postmodùm emittit, nisi quod Saporis sit & Deo simul & hominibus gratissimi. Quàm pulchrâ Gratiarum Coronâ Amor usque comitatus incedit? quantâ Patientiâ instructus rogare & obtestari? quantâ Fortitudine ferre & facere? quantâ [Page 38] Liberalitate impendere & impendi? quantâ Pietate in Deum, Ejus intuitu praestare officia, quae humana Ratio minimè suaderet praestanda? At verò turbare, rixari, offendere, pervicacem se aut petulantem, aut immorigerum praebere Amor non novit magìs, quàm Flamma descendere, aut Radius inquinari. Verbo dicam; Amor ipsa (quod aiunt) Forma est Christiani hominis, & Constituit eum, & Distinguit; facit talem, qualem Christus voluit, & qualem nihil aliud facit: Poterit Scientia Officio deesse; poterit [Page 39] Zelus à Scopo aberrare; poterit Spes ipsa Sperato excidere; at nihil horum Amor; Novit, exequitur, assequitur omnia. Et assequitur quidem unum in Praesenti, quod omnium instar est, nimirùm singulare & certissimum Divini favoris Praesidium.
Quàm feliciter crevit Sacro-sancta Christi Familia, quàm athleticâ constitutione viguit, quàm latè propagavit venerationem suam, hostibus invidentibus, & frendente Diabolo, dum adhuc (uti refert Apes illa Afra Tertullianus) Gentilis [Page 40] Gentilem monebat indigitando, Vt Amant se invicem hi Christiani! Tum sine Viribus Exercituum, sine Artificiis Peritorum, sine Partium Conjurationibus quibuscunque imperium extendebat Religio, solo Divini Patrisfamilias praesidio stipata: Ubi primùm autem tristiori Fidelium fato, opibus jam intumentium & superbiâ distractorum, eò deventum erat, ut non sine hostium subsannatione indigitari potuisset, Vt Armant se invicem hi Christiani! Exhinc omnia In pejus ruere, & retrò sublapsa referri: [Page 41] Et quis sanè judicaret debuisse aliter Famulis evenire Domini Mandato, Voto, Obtestationi Appetitus suos & Artificia praeferentibus? Visio Divi Johannis Apocalyptica Christiano Orbi maturè notatum voluit infaustum Omen excidii Ecclesiae Ephesinae ingruentis ex eo natum esse, nimirùm quòd ab Amore suo primitùs concepto paulatìm descivisset. At nemóne est verò, qui Huic etiamnùm nostrae malè ominatur, & nescio quid diri animo suo portendit? Nemóne est, qui submurmurat juratos hostes, meditatam [Page 42] subversionem, ruinam intentatam Piissimae Matri Ecclesiae Anglicanae? Sin autem ità res sese habeat, quo tandem modo defendendam Religionem, quonam Aras propugnandas arbitramini? Litemus sanè Deo sepositis discordiis; Amemus alii alios non fictis affectibus. Non aliis Artibus, aut Consiliis, non aliis Praesidiis, aut Stipatoribus est opus: Didicimus enim probè tùm ex hominum Singulorum, tùm ex communis Ecclesiae certissimis in utramque partem experimentis, Nudum Amorem esse optimum Satellitium: [Page 43] Eóque semel (bono cum Deo) muniti Catervas Malignantium aut promerebimur, aut devincemus, aut (quod non minùs gloriosum est) vel Victi Triumphabimus.
Tu autem, Domine Misericors, qui Necessitates, Vanitates, Lapsus, Omnia fragilis nostrae carnis habes intimè perspecta, respice Nos clementer, & da Timere, da Resipiscere, da denuò quod primùm jubes, da Amore.