Pharmaceutice Rationalis.
SIVE DIATRIBA DE MEDICAMENTORUM OPERATIONIBUS IN Humano Corpore.
AUTHORE Tho. Willis M. D. in Univ. Oxon. Prof. Sedleiano, nec non Coll. Med. Lond. & Societ. Reg. Socio.
Editio tertia.
OXONIAe, E THEATRO SHELDONIANO, Prostant apud Ric. Davis. 1679.
CANDIDO LECTORI PRAeFATIO.
QUod in plerisque aliis scientiis, ac artibus, cum maximo semper emolumento contigisse advertimus, nimirum ut experimentis, & observationibus, aut casu, aut consilio repertis, statim Aetiologiae quantum fieri potest aptae subderentur; quae dein sedulo perpensae ad inventa subinde altiora deducerent: hoc in Medicina, quae inter scientiarum nobilissimas jure censetur, nimis desideramus. In Mathematicis & Mechanicis experientia & Praxis Theoricen primo suggessere; dein Haec rerum causas, & efficiendi rationes proferens, Praxin haud tantum excoluit, sed auxit plurimum, ac illustravit. Ars tamen medendi licet primo ab Empiricis tradita, & ab Agyrtis quibusque & mulierculis passim arrepta, usque tamen quasi mysterii ritu, in cujus rationes minime inquirere fas esset, inexplicata permansit: idcirco indocti, quinimo inter dum doctique, nunc temere ac pene fortuito (tanquam funditores jacula in aerem mittentes) pharmaca propinant; incerti quo tendant, quosque fines aut effectus habitura sint. Hinc non modo è literatis Cynicis quidam, sed vilissimi quique è [Page] plebis faece, in Iatricen oblatrant, & opprobria passim impingunt. Et quidem nescio quomodo illa in totum excusari possit, ne mendax, vana, aut praestigiosa dicatur; quousque Pharmaceuticae, à qua vita salusque humana multum dependent, & saepe non minus periclitantur, rationes adhuc in abstruso latent. Enimvero haec sive neglecta, sive ignorata, Operationum medicinalium doctrina, magnum velut Chasma pandens, unice aut saltem potissime impediit, ne hactenus Iatrice quoad systema ejus integrum tandem rite compacta omnibus numeris absoluta prodierit. Quippe cum materies medica ex singulis tum vegetabilium, tum mineralium, tum in super animalium familiis conquisita, satis digesta, & completa videatur; cum (que) morborum omnium Typi, & naturae, per observationes accuratissimas collecti ab innumeris Authoribus explicentur; cum insuper corpus humanum, in quo velut campo Martio, inter pugiles istos decernitur, quoad omnes suas partes ab Anatomicis exactissime describatur: attamen quod maximi interest, & sine quo praedicta ista haud bene conveniunt nondum satis clare detegitur, quae sint pugilum istorum tela, quis apparatus, quis demum impetus, ac resistentia; qualis porro inter medicamenti particulas, atque spiritus, humores, aut solidas partes, actio, passio, & reactio fuerint. Enimvero Dramatis hujus pharmaceutici res fere tota [Page] sub velo peragitur, quapropter varii particularum congressus, fermentationes, impulsus, aliique motus diversimodi, qui intus peracti sensus latent, altiori intellectus scrutinio indaganda fuerant. Quod si felici tandem invento perfici queat, nihil amplius desiderabitur, quo minus Iatrice secundum omnes sui partes consummatissima, in scientiam vere, & majori cum certitudine practicam, imo Mathesi haud inferiorem accresceret. Ita namque remedia empirica ab Antiquis tradita non promiscue ac perperam (uti nunc à Medicastris assolet) in quolibet morbi statu, aut Aegrotantis casu, sed opportune semper, & secundum aptissmas sanandi intentiones exhiberentur. Porro medicamenta nova, & magis efficacia (quoties ad magnos, & insolitos quosdam affectus talia indicantur) & facile, & tuto, cum nullo aut medici errore, aut patientis discrimine inveniri queant. Quippe dum manifesto liquet, cujusmodi particulae in patiente aut alterandae, aut in motum concitandae fuerint, & quales in agente ad opus illud requiruntur, non difficile erit hoc satis apte designare, ac ad alterum illud rite accommodare. Verum longe aliter, cumque insigni corporis humani periculo & abusu, à Pseudochymicis res agitur; qui remediis usu receptis, & probatis haud contenti, nihil minus quam magnum Elixir, aut Panaceam quandam, sive medieinam [Page] Universalem, se in fornacibus suis moliri jactitant. Dumque interea mineralia inscite tractant, eventum quendam incertum expectantes, potius quam aliquid sero designantes; si for san productum insolitum apparuerit, cum novo hoc pharmaco, (cujus virtutes prorsus ignotae, saepe aut nullae, aut maleficae existunt) sese morbos statim omnes sanaturos pollicentur, ipsumque in quovis casu ad magnam aegrotantis noxam, & non raro perniciem aeudacter exhibent: adeo secure, & temerarie solent carnifices isti, de corio humano ludere, dum ad medicamenta ista (in quibus aculeus semper latet venenosus) aut paranda, aut exhibenda, nullo consilio, nulliusque methodi filo, sed mero casu, & caeco quodam impetu ducuntur.
Itaque summe optandum esset, tum pro Medicinae dignitate, & augmento, tum pro salutis humanae cura ac incolumitate, medicamentorum in corpore nostro energias, & operandi modos quoad singulorum indolem, & rationes quasi mechanic as patefieri. Nam si plane innotesceret, & quo ritu pharmaca assumta vires suas statim in primis viis exerunt, indeque eas mox per totum corpus diffundunt, & quas alterationes illa in singulis regionibus suscipiunt, quas item in spiritus aut sanguinem, & humores aut partes solidas faciunt, tunc equidem tutius multo ac certius, cumque [Page] majori aegrotantis commodo pharmacia exerceri queat.
Spartam hanc, sc. operationis pharmaceuticae Aetiologiam, prius fere intactam, si nunc temere aggressus, non digne satis absolvero, veniam utcunque merebor, quia terram non modo incognitam, sed & valde salebrosam & quasi labyrintheam peragrare incumbebat; etsi for san in pertractatione hac secretiores quosque recessus, & sinus omnes intimiores, quidque in illis agitur, nondum satis investigaverim, attamen existimo, me filum pro iis quibusque olim accuratius adinveniendis appendisse.
Enimvero si haec duo, quae in tota hac disquisitione prosequutus sum, exacte cognoscerentur, Viz. quo ritu pharmaca, sive eorum particulae, spiritus Animales in quibusque locis afficiunt; quibus item, & quot modis, illae sanguinem, & humores fermentant; inde ad pharmaciae cujusque rationes explicandas semita perduceret. Quo melius istorum, & totius pharmaceuticae rationes patescant, Ventriculum ac Intestina quoad eorum membranas, & fibras (in quibus nempe spiritus Animales hospitantur, & ubi primo particulis medicamenti afficiuntur) accuratissime describenda curavimus. Quamvis enim horum substantiae, figurae, cavitates, situs, & connexiones jamdudum ab aliis satis exacte delineabantur; attamen singulorum [Page] membranas & nerveas, & musculares, & glandulosas, atque fibras quasdam mere sensiles, aliasque motrices, quinetiam vasorum sanguiferorum plexus densissimos, & glandulas numerosissimas, ab ore usque ad Anum, tunicae interioris tergum consitissime incrustantes, (Haec inquam ad doctrinam pharmaceuticam illustrandam adprime facientia) nullo exemplo, aut aliorum Authorum ductu, clare deteximus: circa quae tamen inventa Anatomica, sicut olim in quibusdam prioribus, me rursus operae sedulae, ac industriae, Med. Doctiss. D. D. Edmundi King plurimum debere agnosco. Porro mihi in hoc penso absolvendo Amicus meus D. D. Master manus adjutrices saepe exporrexit.
A principio incepti pharmaciam hic totam pertractare, ejusque operationum omnium, aut saltem praecipuarum rationes expendere designaram: verum hoc opus sub manibus dum fuit, prae subjecti fecunditate in tantum molem accrevit, ut necesse habuerim, longe ante metam abrumpere, eique medio nondum superato, finem inponere. Nam praeter medicament a universalia, quorum [...], & operandi modos jam descripsimus, ad speculationem hanc remedia alia (specifica, & appropriata vulgo dicta) pertinent; quae nempe aut peculiarem morbum sanare, aut privatam quandam corporis regionem aut partem respicere perhibentur. [Page] De nonnullis horum, & praesertim de medicamentis Thoracicis, meditationes quasdam congesseram. Sed cum perpendo, in mari periculoso, censuris ac convitiis tanquam Scopulis ubique pleno, navigandum esse, haud aequum duxi, fragili huic rati, merces simul omnes, aut nimias una vice committere, sed primo cum his paucis fata experiri; quae si benigna fuerint, postea forsan caetera hujus generis exponere minus verebor.
[Page] CELEBERRIMO MEDICORUM LONDINENSIUM COLLEGIO, Et Singulatim VIRO INSIGNISSIMO DOCTISSIMOQUE D no Georgio Ent EQUITI AURATO Praesidi Illustrissimo; Nec non CENSORIBUS DIGNISSIMIS, Caeterisque omnibus, amplissimae hujus Societatis Membris; DIATRIBAM HANC PHARMACEUTICAM Observantiae & Honoris ergo Dicat, Dedicatque,
LIBRUM hunc, Authore suo, sagacissimo Physiologo, Medico peritissimo, dignum; olim Symmysta, semper Amicus, libentissime Typis mando.
ELENCHUS RERUM
SECT. I.
CAP. I.
Designatio totius operis.
MEdicinae initia & progressus: operationum medicinalium Aetiologia desideratur, & considerationem meretur: illarum loca notantur, tum subjecta; spiritus sc. primas vias, cerebrum, & nervos incolentes; tum humores, ut sanguis, ejusque recrementa, atque liquor nerveus. In unoquoque pharmaciae genere tria consideranda, primo Medicamenti virtus & operandi modus: secundo ejus species, & formulae selectae: tertio praeparationis ratio.
CAP. II.
Primarum viarum descriptio.
PHarmaea in primis Viis operationes incipiunt, quae ideo describuntur. I. Oesophagi tunicae tres; interior, intus villosa, extus nervea, ejusque usus: media, musculosa; duplici fibrarum, ordine constans: extima, fibris membranaceis praedita. II. Singularum usus. III. Intima sensationi inservit; IV. & etiam motui. V, VI, VII. Oscitatio quomodo fiat, ibid. item Praefocatio in guttere. ibid. Usus tunicarum mediae, & extimae. ibid. Ventriculi descriptio; tunicae tres. VIII. Interior, nervosa; intus villosa, glandulisque obsita, IX. vasorum plexibus donata. X. Tunicae hujus usus ac munia. XI. Affectiones ejus quoad inflationis & distentionis modum. XII. Tympanitidis ratio innuitur. ibid. Ventriculi plicae, quibus usibus inserviunt. XIII. Tunica media, muscularis; multiplici fibrarum ordine constans. ibid. Quomodo fibrae istae investigari possunt. XIV. Tunicae extimae fibrae longitudinales, ibid. Mediae, exteriores; quae & circulares, XV. Interiores, earumque duplex ordo & munia designantur. XVI. Motuum instinctus ad contractiones ineundas per nervos incipiunt. ibid. Tunicae extimae usus. ibid. Ventriculi bina orificia. XVII. Plexus nervei ad os ejus pertinentes. XVIII. Pylori descriptio, XIX. & usus. XX. Vasa ad ventriculum pertinentia. XXI. Describuntur Nervi, ibid. item Arteriae & Venae. XXII. Earundem usus assignatur. XXIII, XXIV. Intestina duplicia. ibid. Tenuium munus, ibid. situs & dimensiones. XXV. Quomodo Mesenterio affigantur. XXVI. Tunica intestinorum intima quomodo & quare rugis donatur. XXVII. Interius crusta villosa & glandulosa obducta: exterius ner [...]a & vasorum plexibus intertexta. XXVIII. Tunicae mediae fibrarum duplex ordo, ibid. earundem usus. XXIX. Intestinorum Peristalticus motus quomodo peragitur, XXX. à quibus excitatur. XXXI, XXXII. Fibrae carneae motus instinctum à Mesenterio [Page] accipiunt: ibid. Tunica extima Tendinis vice fungitur: XXXIII. Intestinorum vasa & ductus. XXXIV. Arteriae & venae, tunicae intimae inseruntur. XXXVI. Quamobrem tantus sanguinis affluxus intestinis destinatur. XXXVII. Intestina crassa. XXXVIII. Iliacae passionis plerumque sedes. ibid. Crusta villosa ventriculum & intestina obducens, peculiaris est tunica. ibid.
SECT. II.
CAP. I.
De Vomitione.
DIcendorum ordo [...] I. Vomitio Ventriculi & Oesophagi motus inversus, II. A fibris carneis spasmodice affectis procedit, ibid. Quomodo differt à Catharsi per inferiora, ibid. item IV. & V. Vomitionis causa conjuncta est spirituum vehemens explosio, III. & VI. propter irritationem spiritibus inductam excitata. VII. Spasmus emeticus fit vel ob materiem incongruam ventriculo ingestam, aut in eodem genitam, aut aliunde communicatam, VIII, IX, X, XI. vel ob molestiam alibi spiritibus inflictam, & ad ventriculum pertingentem. XII. Loca ista sunt propinquiora, ut ventriculi duo ostia; vel remotiora, ut [...], renes, lien, uterus, aliaque viscera. XIII. Horum omnium rationes singulatim explicantur. XIII, XIV, XV. Historiae duae, Pylori tuberculis obsiti; & sinistri orificii paralysi affecti. XV. His praemissis inquiritur quomodo pharmaca emetica operantur. XVI. Et primo qua ratione à Catharticis differunt. XVII, XVIII. Dein cur haec mitius, alia fortius operantur. ibid. Operationis emeticae modus, ratio, & accidentia, XIX, XX. XXII. per vomitum ejectorum ordo. XXI. Quare Vomitio in aliis citius, in aliis tardius accietur; quin etiam modo facile, modo difficillime sedatur. XXIII, XXIV, XXV. Vomitoria in forma solida quomodo agunt: XXVI. Haud perinde est in qua dosi sumuntur. XXVII. Non virtute specifica agunt, XXVIII. nec in peculiares humores. XXIX. Pharmacia emetica magis efficax, sed cum cautione adhibenda. XXX. Vomitoriorum indicantia, permittentia, prohibentia. XXXI. Emetica aut mitia, aut fortiora sunt. XXXII.
CAP. II.
Vomitoriorum formulae, praeparationes, & quarundam ex iis Aetiologiae.
VOmitoriorum formulae. I. Salis vitrioli praeparatio & usus. II, III. Antimonium crudum minime emeticum. IV. Hujus ratio explicatur. ibid. Quomodo eligendum. ibid. Antimonii Vitrum, V. Flores. VI. Crocus metallorum. VII. Antimonii sulphur. VIII. Antimonium sale acido & Sulphure combinatis constat. IX. Mercurius vitae, X. Ejusdem correctio. ibid. Qua ratione Antimonialia operantur. XI. Quibus modis [Page] etiam Mercurialia. XII. Mercurius praecipitatus per se. XIV.—praecipitatus Solaris. XV.—praecipitatus communis. XVI. Quare hic praecipue salivationem ciet. XVII. Turbith minerale. XVIII. Ejus praeparandi compendiosior via. XIX. Aurum vitae, item Hercules Bovii, XX. Utriusque processus ratio. XXI, XXII, XXIII.
CAP. III.
De vomitionis nimiae Remedio.
VOmitio nimia interdum à Pharmaco, quandoque ab aliis causis accietur. I. Prioris ratio & remedium. II, III, IV. Posterior, aut critica, cum ejusdem medela, V. aut symptomatica, quae interdum sympathica, alias idiopathica. VI. Hujus ratio, VII. & medela, cum à contentis intra ventriculum oritur. VIII, IX. Remedia contra stomachi Fermentum vitiatum, X.—Salinum acidum, XI.—acre, XII.—sulphureum. XIII. Vomitio à ventriculi debilitate procedens, ut curanda. XIV. Hujus duo sunt casus; tonus fibrarum labefactus, & nervorum obstructio. XV. Prioris curatio, XVI. posterioris. XVII.
SECT. III.
CAP. I.
De Purgatione & medicamentis purgantibus.
PUrgatio est affectio vomitioni contraria, seu potius inversa. I. Descriptio ejus. II. Quae, & quotuplex matories per catharsin educitur. III. Quomodo Flatus gignuntur. IV. Extentionum splanchnicarum modo causa, modo effectus sunt. ibid. Intestinorum motus excretorius, quomodo secundum naturam se habet. V. Quibus fibris perficitur. VI. Quibus stimulis urgetur, cum naturaliter se habet. VII. Quibus etiam, cum violenta fit. VIII. Qua ratione medicamenta catharsin excitant. IX, X. Qualis cathartici operatio intra ventriculum. ibid. Quare pharmaco purgante assumpto, aliquando succedit vomitus. ibid. Cathartici operatio intra Duodenum & intestina tenuia, ibid. in porum Bilarium & Pancreaticum, XI. in crustam villosam intestinorum, XII. in sanguinem XIV. Operationis catharticae tres gradus. XV. Cathartica per attractionem aut electionem minime operantur; diversos vero humores excerni faciunt, quatenus varie viscera irritant, aut cum sanguine fermentant. XVI. Purgationis elateriae mala, ejusque notabilis instantia. ibid. Purgantia aliquando humori excreto tincturam impertiunt, unde purgationis electivae error. ibid. Humorum praeparatio ad catharsin non necessaria. XVII. Qualis apparatus requiritur respectu stomachi, XVIII. tum sanguinis. XIX. Cathartici facultas irritativa à quibus particulis dependet. XX. Fermentatio cathartica quomodo sanguini inducatur. XXI, XXII. Septica per Diarrhoeam operantur, ut Cantharides per Diuresin. XXIII.
CAP. II.
Catharticorum species, formulae, & quarundam Aetiologia.
CAthartica vix ulla è Mineralibus petuntur, licet inde Vomitoria & Diaphoretica praecipua. 1. Discriminis hujus ratio inquiritur. ibid. E vegitatilibus vero quamplurima. III. Purgantium tres classes. ibid. Ex his plurima praeparationem chymicam minime requirunt, IV. (sal Tartari ad tincturae catharticae extractionem quid confert. ibid.) licet nonnulla illam postulent. V. Purgantium formulae quaedam praecipuae notantur: sc. Potiones, Pilulae, Pulveres, Electuaria, Tabulae, & Vina, seu Cervisiae medicatae. VI. Mercurius dulcis. VII. Resina Jalappae. VIII. Resina Scammonii. IX. Extractum Hellebori nigri, X. cum omnium Aetiologiis.
CAP. III.
De Hypercatharseos Remedio, item de Dysenteria Londinensi.
HYpercatharseos medicamentosae ratio. I, II. Ejus praecautio, III. & curatio. IV. Diarrhoeae symptomaticae, quomodo tractandae. V. Dysenteriae Londinensis duae species, aquosa, & cruenta. VI. Prioris descriptio. VII. Curatio ejus quibus medicamentis perficitur. VIII, IX. Morbi hujus Aetiologia. X. Oritur imprimis à succi-nervei vitio, ibid. & XI. Virium tam subitae concidentiae ratio. ibid. Causae ejus remotiores. XII. Quare in Autumno desaevit & huic urbi endemia est. ibid. & XIII. Causae evidentes. XIV. Dysenteria cruenta describitur, cum Febre anomala aliis locis li [...]ic contemporanea. XV, XVI. Medendi methodus, una cum remediorum formulis. XVII. &c. Morbi Aetiologia. XXII. Tria ad hunc concurrunt; primo sanguinis dyscrasia propter anni intemperiem orta; secundo ejusdem effervescentis compages nimis constricta, & particularum confusio; tertio pororum constrictio. XXIII. Morbi hujus differentiae, XXIV. Causae evidentes. XXV. Indicationes & methodus medendi. XXVI, XXVII. Curationis exemplum, cum remediorum formulis, XXVIII. Exemplum aliud. XXIX.
SECT. IV.
CAP. I.
De Diuresi & medicamentis diureticis.
DIuresis & Diaphoresis inter se affines. I. Urinae materies ex quibus liquoribus constat. II. Quomodo serum à sanguine intra renes separatur. ibid. Ad hos non attrahitur. III. Renum structura & usus explicantur. IV. Seri secretio partim percolatione peragitur, partim fusione. V. Succi nutritii pars qu [...]dam per renes e [...]luit. VI. Urinae mater [...]es potissimum à sanguine, VII. à quo modo aegre, modo facile nimis secernitur. VIII. S [...]ri à sanguine secretio per lactis fusionem, coagulationem, & reductionem optime illustratur. IX. Lactis coagulatio quibus modis fieri, inhiberi, aut tolli solet. ibid. Singulorum rationes traduntur. X, XI. Ad sanguinem quantum analog [...]s habet, declaratur per experimenta de liquoribus sanguini calenti affusis, XII. Seri excretio quomodo in excessu & defectu peccat, ac quaenam mala exinde oriuntur. ibid. Diureticorum distributio quoad finem, materiem, & formam. ibid. Cujusmodi status diuretica indicantur à sanguinis companimisre stricta. XIII. Qualia etiam à compage ejus nimis laxa. XIV.
CAP. II.
Diureticorum species & formulae, necnon quorundam Aetiologiae.
DIuretica salina, cum varii sint generis non sine cautela exhibenda. I. Diuretica quibus sal acidus pro basi est, quibus conveniunt. II. Eorundem formulae. ibid.—Sale fixo constantia, quibus congruunt, cum eorundem formulis. III.—Sale volatili praedita, quibus exhibenda sunt: IV. Sal nitrum, quibus salibus accensendum sit. V. Quomodo sanguinem exaestuantem refrigerat, tum urinas movet. VI, VII VIII. Diureticorum nitrosorum formulae. ibid. Diur [...]orum quibus sal alchali pro basi est formulae. IX. Diuretica sulphurea, & spirituosa, quibus congruunt, cum eorundum formulis. X. Sal prunellae. XI. Spiritus nitri. XII.—Salis marini. XIV—Urinae. XVI. Tinctura salis Tartari. XVII. (cum eorundem aetiologiis) Sulphur sive oleum vini parandi modus & ratio. XVIII. Sal succini, cum ejusdem aetiologia, & exhibendi modo. XIX.
CAP. III.
De Diuresi nimia, ejusque remedio; & speciatim de Diabete.
DIabetes, morbus olim tarus. I. Descriptio ejus. II. Urina in Diabete excreta mi [...]e dulcescit. ibid. Diabete, sanguinis potius quan [...] renum est affectus, III. est sanguinis deliquium, ibid. & IV. à renibus tamen aliquatenus dependet. V. Urinae suppressae causa. VII. Ejusdem notabilis instantia. VIII. Diabetis causae remotiores sunt humores acidi in sanguinem suffusi, IX. & praecipue liquor nerveus in crasi degener, X. quod confirmatur ab Urinae profluvio affectus spasmodicos subsequente. XI. Diabetes quamvis hydrops ad matulam dicatur, ab eo tamen plurimum differt. XII. Diabetis causae evidentes. XIII. Symptomatum rationes. XIV. Unde sitis ac febris, ibid. Quare aegrotantium urinae instar mellis dulcescunt. XV, XVI. Morbi hujus prognosis. XVII. Methodus medendi cum indicationibus therapeuticis. XVIII, XIX. Curatio salinis, ac incrassantibus potissime perficitur. ibid. Curationis historia. XX, &c. Alia, aqua calcis vivae curati. XXIV.
CAP. IV.
Medicaminum Ischureticorum species ac formulae.
AStringentia in Diabete minime juvant. I. Tres medendi intentiones; salium combinationes impedire, factas tollere, & sanguinis effervescentias per hypnotica impedire. ibid. Prima intentio incrassantibus perficitur. ibid. Eorundum formulae. ibid. Secunda intentio per salina perficitur. II. Quorum formulae subduntur juxta quod pro basi habent, aut salem fixum alchalisatum, aut volatilem. III. Hypnoticorum quae per indicationem tertiam indicantur formulae. IV.
SECT. V.
CAP. I.
De Sudatione, & medicamentis hydroticis.
EGestionum plures viae patent, licet ingestionis sit unica. I. Hujus ratio innuitur. ibid. Diaphoresis quomodo à Catharsi differt. II. Sudor [...]s materies elementalis, III.—humoralis. IV. Ad sudorem copiosam requiritur, primo ut sanguis rapidius circuletur, V. Et secundo ut compages ejus sit soluta. VIII. Tertio ut cutis pori sint aperti. IX. [...] ob [Page] multas occasiones & causas evidentes contingit, sc. ob sanguinis dyscrasiam, uti post febres diuturnas; ob serum per renes non satis amandatum: ob poros cutis nimis apertos. X. [...] causae conjunctae, XI.—procatarcticae, XII.—evidentes. XIII. Differentiae. XIV. Sudoris frigidi ratio. ibid. Medicamenta diaphoretica cujusmodi esse debent: XV. Eorundem ratio generalis innuitur. ibid. Cardiacis nonnihil sunt affini [...]. ibid. Eorum materies aut mixti partes integrales, aut elementares sunt. XVI. Quae prioris generis sunt, recensentur, ac operandi ratio ostenditur. ibid. Quae posterioris, aut spirituosa, XVII. aut salina varii generis. ibid. Ad Diaphoretica rite exhibenda quinam apparatus requiritur. XVIII.
CAP. II.
Diaphoreticorum species, ac formulae, & quorundam Aetiologiae.
DIaphoreticorum census. II Quae pro basi habent mixti partes integrales, praescribuntur in forma pulveris, boli, potionis, ibid. infusionis, aut diaetae. II. Cur sudorifera tantopere prosint ad morbos quosdam herculeos abigendos. III. Alia pro basi habent partes elementares: & sic vel spirituosas, VI, VII. vel salino-fixas, aut volatiles, VIII. [...] salem nitrosum, ibid. vel acidum, ibid. vel particulas sulphureas. ibid. Bezoarticum minerale. IX. Antimonium diaphoreticum. X. Flores salis Armoniaci. XI. Spiritus salis Armoniaci. XII. (& horum processum rationes) Spirituum C. C. Fuliginis, & sanguinis rectificandorum ratio. XIII. Spiritum salis Armoniaci alia destillandi ratio. XIV. Spiritus Fuliginis, sanguinis. C. C. ibid. Spiritus Guaiaci, Buxi, & similium, cum processus ratione, XV. Resina Guaiaci. XVII. Spiritus Tartari. XVIII.
CAP. III.
De Diaphoresi nimia aut depravata ejusque remedio.
AFfectio haec satis crebra. I, II. Interdum morbi alterius symptoma est. III. Cura ejus. IV. Quandoque item effectus est; cujus notabile exemplum profertur. ibid. Casus istius aetiologia. V, VI. Diaphoreseos nimiae causae. VII. Ejusdem curatio. VIII. Indicatio prima, se. humorum dyscrasias tollere, Antiscorbuticis perficitur, ibid. & Chalybeatis. IX. Secunda pororum debitam constitutionem requirit. X. De Affectu qui vulgo dicitur▪ Aptitudo ad frigus captandum. XI. Ejusdem exemplum notabile, ibid. una cum morbi aetiologia. XII, XIII. Causae ejus procatarcticae, XIV, XV. Curatio designatur. XVI. Intentio prima, & praecipua, est spirituum animalium corroboratio, ibid. Medicamentorum formulae. ibid. Intentio secunda, & tertia, quibus remediis consequuntur. XXI. [...]udationis tertia species, quae sc. per se morbus est, XXII. Ejus [Page] historia notabilis, cum ejusdem aetiologia. ibid. Sudor anglicus, XXIII. Morbi & curationis ejus historia è variis Authoribus, XXIV. Aetiologia ejus inquiritur. XXV. Causa ejus non in sanguine, XXVI. verum in liquore nerveo subsistit. XXVII. Symptomatum rationes explicantur. XXVIII, XXIX. A simili huic causa Diabetes, Dysenteria incruenta, à liquore sc. nerveo degeneri in sanguinem redundante, procedunt. ibid.
SECT. VI.
CAP. I.
De Medicamentis Cardiacis & Alexiteriis.
HUjusmodi remedia communissimi sunt usus. I. Cordi succurrere vulgo dicuntur. II. Unde haec opinio nata est. III. Veritati minime congruit, quia in sanguinem & spiritus animales potius quam in cor agunt. IV. Sanguinem emendant, & quoad crasin & accensionem ejus. VI. Cur sanguis aliquando minus accenditur. VII. Quibus remediis emendatur. VIII. Quibus etiam plus justo accenditur. IX. Sanguis in crasi peccans, compagem habet, aut nimis strictam, aut nimis laxam, X. Posterioris hujus vitii remedia, sunt Alexiteria ita dicta. XI. Qua ratione Alexiteria operantur. XII. Sanguinis compages nimis stricta remediis salinis potissimum reducitur. XIII. Quae pro basi habent, vel salem volatilem, vel alchalisatum, vel acetosum, vel sixum, vel nitrosum. XIV. Hujusmodi remedia Vitalia magis proprie dicuntur quam Cardiaca. XV. Quomodo in ventriculo operantur, tum in sanguine, XVI. Secundum Cardiacorum genus, quae spiritus animales respiciunt. XVII. Haec duplicis sunt generis, ibid. scil. Lenia, & spiritus demulcentia, XVIII. vel aspera, quae spiritus in ordinem quasi flagellant. ibid.
CAP. II.
Cardiacorum species & formulae.
CArdiaca sanguinis accensionem augentia. I. Eorum abusus notatur. II. Propter quas occasiones hic invalescere solet. III. Cardiaca sanguinis uimiam accensionem reprimentia, IV. sanguinis compagem nimis strictam aperientia. V Quae, aut sale volatili praedita sunt, VI. aut alchalisato. VII. (quae Pleuriticis valde conveniunt. VIII.) aut nitroso, IX. aut acido, X. aut sixo sive lixivo. XI. Alexiteria praeservatoria, tum curatoria. XII.
CAP. III.
De passionibus Cardiacis eorumque remediis.
COrdis passiones sunt Tremor, & Palpitatio ejus. I. Posterioris descriptio, II. Et aetiologia. III. Quae instantia notabili confirmatur. IV. Insuper ob alias causas interdum oritur. V. Utcunque tamen ejus causa conjuncta consistit in sanguinis circa basin cordis, & vasorum radices remora, & aggestione. VI. Quae quandoque ab ipsius sanguinis in corde stagnantis vitio fit: VII. quandoque item à vasis obstructis. VIII. (hujusmodi instantia notabilis. ibid.) alias vero ab eisdem spasmodice affectis. IX. In quos fines plures nervi in Arteriarum tunicis inseruntur: X. sc. ut ad fibras motrices & veluti musculares arteriarum (quae sicut cor moventur, & quandoque spasmis assiciuntur) spiritus deferant: ibid. atque ab hac causa hypochondriaci saepe cordis palpitationem patiuntur. XI. Affectus hujus curatio. XII, &c. Cordis Tremor describitur. XV, XVI. Motus muscularis qua ratione perficitur. XVII. Functio motiva duplex, spontanea & more naturalis. XVIII. Quo ritu utraque perficitur. ibid. & XIX. Quomodo pervertitur. XX. Functionis spontaneae perversae species duae, sc. [...] (the Cramp) & subsultus fibrarum muscularium. XXI. Utriusque aetiologia. XXII. Unde Tremoris cordis causa formalis assignatur, XXIII. tum causa procatarctica. XXIV. Quae perperam Lieni aut vaporibus ascribitur. XXV. Curatio per tria remediorum genera perficitur, cum eorundem formulis. XXVI. De Pulsu intermittente. XXVII. Ejus duae species, quarum una propter Aortae culpam, XXVIII. altera ab ipsius cordis vitio procedit. XXIX. Hujus describuntur varii typi, ibid. affectus, XXX, causae, XXXI. prognosis, XXXII. cura. XXXIII. Arteriae descriptio anatomica. XXXIV. Eidem quatuor tunicas ascripsit Galenus. XXXV. & totidem revera habet, cum easdem investigandi ritu. XXXVI. quae singulatim describuntur. ibid. & XXXVII. Tunicarum harum usus. XXXVIII. &c. Vasorum sanguiferorum plexus, & glandulae notantur. XXXIX. &c.
SECT. VII.
CAP. I.
De medicamentis opiatis.
SOmni & vigiliae vicissitudo, sicuti ad sanitatem tuendam necessaria, ita cum circa eam deliquitur, medicina opus est. I. Opiologiae contenta quae, & quot sint II, III. Primo ostendendum erit quo ritu Opiata spiritus animales afficiunt. ibid. In cujusmodi particulis eorum virtus consistat. IV. In quibus locis primo operari incipiunt: V. viz. potissimum in cerebri cortice, ubi cerebri spiritus extimos perimunt, aut repellunt; interiores ab effluxu in partes interiores inhibent: ibid. aliquatenus etiam in ventriculo. VI. Opiatarum virtus quousque se extendat, & in quas partes: VIII. Illae non sanguinem, uti spiritus animales, venenant. ibid. Primario in spiritus cerebri incolas agunt. IX. Quandoque [Page] vero illarum vis in cerebellum, ejusque spiritus incolas pertingit: x. Opiatarum effectus notantur, qui boni sunt, aut mali. XI. Horum boni immediatius spiritus respiciunt: XIII. quos respectu motus illorum juvant in Vigilia, ibid. in Delirio: XIV. respectu sensus in Dolore. XV. Qua ratione Opiata dolorem sedant, absque somno, vel post eum finitum: ibid. ubi [...] hujus ratio inquiritur usque ad. XX. Opiata in calculo & podragra juvant. ibid. Respirationis & pulsus inordinationes sedant, XXI. item viscerum spasmos excretorios & dysentericos. ibid. Quomodo in sanguinem & humores operantur. XXII. Sanguinem fere illibata transeunt: XXIII. Urinas tamen & sudores movent. XXIV. quod Historiis tribus confirmatur. XXV. ad finem.
CAP. II.
De Opii nocumentis & cautione circausum ejus.
QUot & quibus modis Opium laedere solet. I, II. Malignitas ejus interdum cerebro, quandoque etiam cerebello prius ac potius infertur. III. Cujusmodi mala à Narcoticis producuntur in capite, in pectore, in imo ventre. IV. Quomodo Turcae aliique Opii devoratores ab eo affici solent: ibid. Cautiones circa Opii usum primo respectu constitutionis aegroti: secundo respectu morbi: tertio respectu spirituum animalium: ultimo respectu sanguinis & humorum. V. Vitiosi humores in ventriculo aut intestinis accumulari soliti, ante opiatae exhibitionem expurgari debent. VI.
CAP. III.
Opiatarum species praeparationes & formulae.
MEdicamentorum Anodyn [...] distinctio. I, II. Narcoticorum recensio. ibid. Opii natura & partes in quibus vis narcotica consist it. III. In omnibus haud pari modo operatur: & praesertim non in cane, uti in fele ac homine. ibid. Experimenta circa opium canibus exhibitum. ibid. Papaveris albi capita cum seminibus tutius Anodynon exhibent. IV. Opii praeparatio. V. Veterum Opiata recensentur. VI. Recte calidis corriguntur. VII. Neotericorum Opiata, Laudana unde dicta, item Nepenthes. VIII. Laudanistarum mala. ibid. Laudana in forma extracti, IX. in forma liquida. X. Pro Laudanis conficiendis menstruum maxime idoneum est Tinctura salis Tartari. XI. Laudanum Helmontii dictum. XII. Nostrum. ibid. Papaver erraticum, ejusque praeparata; item Cynoglossus ejusque praeparata. ibid. Nicotiana, ejusque sumisuctionis mos, effectus, eorumque rationes describuntur. XII. Opiata è sulphure vitrioli improbantur. XIV. Opiatarum formulae. ibid. Medicamenta Anthypnotica, XVI. & speciatim de potu Coffee, cujus effectus eorumque rationes explicantur. ibid. item XVII, XVIII. Ejus commoda tum incommoda. XIX, XX.
ELENCHUS RERUM.
SECT. I.
De Medicamentis Thoracicis.
CAP. I.
De Respirationis organis & usu.
OPeris institutum. I. Partium Thoracis recensio. II. Pulmonum substantia membranacea, III. ex lobulis pene infinitis constans. IV. Quos interstitia quaedam distinguunt: V. & Lymphaeductus comitantur. ibid. Pulmonis compages tota fistulosa. VI. item. XXV. Vasorum Pulmonis recensio. ibid. Eorum ad Tracheam habitudo. VII. Tracheae & Laryngis descriptio. VIII, IX. Tunicarum Tracheae usus: X. ejusdem vasa describuntur: XI. uti & Bronchiorum conformatio innuitur. XII. Eorundem usus, XIII. & vasorum conformatio. XIV. Hujus conformationis usus. XV. Fistulae bronchiales in numerosissimas cellulas vesiculares desinunt. XVI. Quarum conformatio & usus explicantur, ibid. & XVII. Arteriae pneumonicae ramificatio, XVIII. non tantum sanguinis miscelae, sed & ejus propter aerem admissum fermentationi inservit. ibid. Venae pneumonicae distributio. XIX. Venarum Anatomica descriptio; quae recensione quatuor illarum tunicarum perficitur. XX. &c. Quare nullus in venis pulsus. XXII. Sanguinis per pulmones circulatio qualis. XXIII. Cur vena pulmonaris valvulis caret. ibid. Lymphaeductuum descriptio, XXIV. uti & nervorum pulmonarium. XXV. Tunicarum pulmonis descriptio & usus. XXVI. Pulmonum systole & diastole mechanice explicantur. XXVII. usque ad XXXV. Musculorum inspirationi inservientium actio, explicatur. XXVIII, &c. Expiratio non est mera inspirationis intermissio. XXXI. (item XXXIII. & XXXIV.) Musculi huic inservientes. ibid. Ratio redditur quare musculus Triangularis in homine parvus, in cane per totum pectus protenditur. XXXII. Quo instinctu hi musculi motuum vices obeunt: XXXV. Functio motiva spontanea, ibid.—Naturalis XXXVI. spirituum utriusque ditionis dispensatio. XXXVII. Quaeritur an Respiratio sit actus spontaneus, an mere naturalis. XXXVIII. &c. Quare Lobulorum interstitia inter se, & inde in Lymphaeductus transitum habent. XlII. &c.
CAP. II.
De Respirationis laesae variis speciebus, causis, & sy
[...] ptomatum rationibus.
CUr Respirationis organa multifariam laedi periclitantur. I. Respi [...] tionis usus & fines qui, & quibus modis laedi solent. II, III. ( [...] Sylvii opinio circa sanguinem in pulmonibus effervescentem, quae min [...] verisimilis videtur, Autorisque super ea re sententia. IV. Sanguinis c [...] culatio pneumonica inhibetur, modo cordis ipsius vitio, V. modo sang [...] nis culpa, VI. quae in ejusdem accensione depressa, ibid. aut nimia, [...] aut crasi vitiata consistit. VIII. Haec vero aliquando nimis laxa, ser [...] intra pulmones exuere facit, X. (Variae hujus causae, & fiendi modi. X [...] aut sanguinis recrementa, XIII. aut ejusdem corruptelas: XIV. a [...] autem nimis constricta, sanguinis circulationi officit, uti cernitur in [...] bre, XV. in Pleuritide & Peripneumonia. XVI. Insuper sanguis in p [...] mone impeditur cordis vitio, XVII. quatenus spiritus ejus deficiunt, [...] inordinate moventur. XVIII. Demum sanguis in pulmone impedi [...] propter vias obstructas, XIX. (Hujus varii siendi modi, ibid.) aut [...] ruptas. ibid. Quin & aeris defectus, aut vitium, sanguini in itinere p [...] monico impedimento est. XX.
CAP. III.
De Inspiratione laesa.
INspiratio laeditur ob aeris vitium aut defectum. I. Aeris vitia nota [...] tur. ibid. Aeris defectus inspirationem laedens, ab organis pneumo [...] cis procedit. II. Quorum vel motus deficit; III. vel meatus obstruu [...] tur. IV. Varii obstructionum modi, sc. ductuum oppletio à Catarrh [...] corundum compressio à sanguinis turgescentia facta, ibid. aut arctior co [...] tractio spasmodica. V.
CAP. IV.
De Exspiratione laesa.
EXspirationis actus inspiratione facilior. I. Exspiratio laesa quando que ab inspirationis vitio procedit, II. interdum vero solitaria e [...] variisque modis eontingit: ibid. sc. à solutione continui, spasmo, au [...] paralysi, in parte motrice, III. alias à Tussi, singultu, &c. IV. Tuss [...] [Page] describitur. V. Ejus ratio formalis & fiendi modus. VI, VII. Causa ejus primaria. VIII. Causae evidentes. IX. Ejus species. X. Prima, Tussis humida. XI. Secunda, Tussis sicca. XII.
CAP. V.
De Phthisi, sive Tabe in genere.
PHthisis inter morbos pectoris prima habetur. II. Vocabuli hujus variae acceptiones. III. Atrophiam quamcunque denotat. ibid. Atrophia imprimis à sanguinis vitio procedit: IV. qui [...] redditur propria ipsius labe, cujus duae species recensentur, VI. aut aliunde communicata: scil. à visceribus aut partibus solidis dyscrasia affectis, VII. aut à succo nerveo vitiato. VIII. Hujus duae fiendi rationes explicantur. IX. Atrophiae duae species primariae, Tabes dorsalis & pulmonaris. X. Tabis dorsalis species item duae. XI. Prima à succo nerveo in Lumbis inhibito, aut depravato: ibid. altera ab humoris per partes genitales dispendio. XII. Humor iste aut semen est, cujus nimia jactura, sive voluntaria, XIII. sive involuntaria atrophiam inducit; XIV. aut secundo Ichor, sive putrilago è partibus istis ob continui solutionem effluens. XV. Gonorrhoeae virulentae ratio formalis. ibid.
CAP. VI.
De Phthisi proprie dicta, sive de Tabe pulmonum vitio excitata.
PHthisis pulmonaris definitio. II. Causae à Veteribus assignatae. III. Materies tabifica quibus viis pulmones subeat, ibid. aliquatenus sc. per Tracheam: IV. non tamen à capite destillans, ibid. sed ex vasis trachealibus exudans: V. Praecipue vero per arterias pneumonicas infertur. VI. Tussis, & expuitio hoc modo excitata quandoque salutaris, VII. saepe nimia & periculosa existit. ibid. Hujus fiendi rationes, ibid. tum & ulceris pulmonaris. VIII. Pulmonis ulcus callo obductum, minus periculosum. IX. Phthiseos causae procatarcticae, X. è parte sanguinis, in crasi nimis soluti. XI, XII. Hujus dyscrasia tabifica aliquando à proprio ipsius vitio oritur: XIII. Quandoque à succo nerveo inducitur: XIV. alias à Lymphaeductibus obstructis. XV. Tabificus etiam redditur propter evacuationes solennes inhibitas aut suppressas, XVI. tum propter Transpirationem impeditam. XVII. Noxa Tabifica ex parte pulmonari, XVIII. ob pectus male conformatum, XIX. propter diathesin haereditariam, XX. (quae in duobus consistit. XXII.) aut ob pectoris morbos praevios. XXIII. Aeris in Tabidos influentia. XXXV. Aura crassa & urbana Phthisicis quibusdam salubris, aliis noxia; XXV. hujus ratio inquiritur. ibid. Multis phthisicis aura sulphurea salutaris, tum medicamenta sulphurea maxime congrua. ibid. Tussis tria tempora: XXVI. primo cum recens, phthiseos suspicione caret: XXVII. secundo, quando phthisin inducere incipit: XXVIII. tertio, [Page] quando in phthisin confirmatam cedit. XXIX. Methodus therapeutica contra Tussim recentem. XXXI. cujus tres indicationes. ibid. prima sanguinis effervescentiam respicit, XXXII. secunda seri, aliorumque recrementorum secretionem, XXXIII. tertia Catarrhi suppressionem, sive pulmonis corroborationem intendit. XXXIV. Medicamentorum formulae variae. XXXV. Puerorum Tussis convulsiva (Chin-cough dicta) describitur. XXXVI. Ejus ratio formulis. XXXVII. Causa, partim catarrhus, XXXVIII. partim pectoralium diathesis spasmodica. XXXIX. Ejus prognosis. Xl. Curationes empiricae, XlI. partim Musco pyxidato perficiuntur, XlII. (Hujus ratio in [...]itur. XlIII.) partim terriculamentis. XlIV. Morbi curatio rationalis. XlV. Tussis in phthisin degenerantis curatio tribus potissimum indicationibus perficitur. XlVI. Prima sanguinis dissolutionem nimis promptam inhibendam praecipit, XlVII. quod tribus itidem perficitur; sc. succum nutritium sanguini proportionando, sanguinis aciditates tollendo, denique ejusdem recrementa à pulmone avocando. XlVIII. Secunda, remedia expectorantia requirit. XlIX. Tertia, Balsamicis perficitur. l. Remediorum ad phthisin formulae. lI. Vaporationes & suffitus. lII. De phthisi confirmata. lIII. In hac quid agendum, ibid. eum remediorum formulis. ibid. Tussis simplicis sanguinis vitio excitatae historia, cum curationis methodo. lV. ad lX. Historia altera notabilis Tussis clangosae à liquoris nervei vitio profectae. lXI. Ejusdem Aetiologia. lXII. &c. Medendi methodus usitata. lXV. ad finem.
CAP. VII.
De sanguinis sputo.
PEctoris plerique morbi in Phthisin terminantur. I. Sanguinis sputum affectus valde frequens. II. Circa eum tria consideranda. III. Primo è quibus vasis sanguis erumpit. IV. Quali tum horum tum sanguinis vitio contingit. V. Quae potissimum arteriae, ac ubi consitae sanguinem exspuunt. V. Haemoptoe è vasis Trachealibus, raro periculosa. VII. Secundo, in quibus locis deponitur. VIII. Vel in Larynge sc. vel in mediis bronchiis, vel intra vesiculas orbiculares. ibid. Pro diversitate horum locorum sanguis diversimode exspuitur. IX. Morbi hujus causae evidentes, X. Prognosis, XI. Curatio, XII. ejusque indicationes duae, ibid. Quarum prima sanguinis fluxum sistendum curat, eundem à parte affecta avocando, XIV. & vasis aperturam claudendo. XV. Secunda intentio praeservatoria sanguinem in crasi recta continendum, XVII. tum Pulmonis conformationem debitam proeurandam indicat. XVIII. Medicamentorum formulae intentioni primae inservientes. XIX. Indicationis secundae praeservatoriae Intentio prima respicit sanguinem, XX. in quem finem praescribuntur evacuantia, XXI. vel mere alterantia. XXII. Intentio secunda pulmones respiciens, Palsamica requirit. XXIII. Morbi hujus historia prima. XXV. &c. Ejus Aetiologia. XXX. Historia secunda, XXXII. Casus Aetiologia. XXXIV.
CAP. VIII.
De Peripneumonia.
PEripneumoniae descriptio. I. Phlegmone quomodo in pulmone excitatur. II. Peripneumoniae causa conjuncta in his duobus consistit, nimirum ut sanguis effervescat; secundo, ut simul intra ductus haereat. III. Diathesis modo haec, modo ista prior. ibid. Qualis vero sit, phlebotomia detegit. IV. Quam ob causam haec sanguini diathesis inducitur. V. Pulmonum vitiositas ad Peripneumoniam disponens. VII. Morbi hujus causae evidentes. VIII. Saepissime Pleuritidi suceedit aut supervenit. IX. Hujus ratio inquiritur. X. Morbi differentiae, ibid. Prognesis, XI. ex symptomatum apparentia, XII. ab excretis, XIII. à virium statu. XIV. Curatio duas habet indicationes primarias. XV. Prima indicatio quatuor suggerit medendi intentiones. XVI. Quarum prima, ut sanguinis affluxus praescindatur; secunda, ut extravasatus circulationi reddatur, ibid. His utrisque satisfacit venae-sectio, XVII. circa eam regulae. ibid. Tortia medendi intentio, ut sanguinis viscositas tollatur. XIX. Quarta, ut symptomatis urgentibus occurratur. XX. Indicatio secunda materiae morbificae maturationem & expectorationem respicit. XXI. Remediorum formulae ad primam & secundam intentionem. ibid. Vomitoria minime exhibenda. XXII. Purgantia aliquando concedenda. ibid. Enemata vero in quotidiano sint usu. XXIII. Medicamentorum sanguinis lentorem dissolventium formulae. XXIV. Symptomatum curatio. XXV. Medicamenta contra vigilias & dolorem. ibid. Maturantium & expectorantium formulae. XXVI. Historia prima, XXVII. secunda. XXVII.
CAP. IX.
De Pleuritide.
PLeuritis & Peripneumonia morbi affines. I. Loco affecto differunt, ibid. Pleutitidis sedes. II. Causa ejus proxima. III. Cur aliquoties in Peripneumoniam, alias in Anginam commutatur. ibid. Causae Pleuritidis remotiores. IV. Pleuritis notha. V. Pleuritidis differentiae, VI. Prognosis. VII, VIII. Curatio tres indicationes suggerit. IX. Quarum prima curatoria sanguinis extravasationem tollendam curat. X. Phlebotomia in omni Pleuritide necessaria. ibid. Quae vena secanda: XI. Cucurbitulae cum scarificatione, Phlebotomiae aliquories vicem supplent. XII. Cathartica caute, Vomitoria minime exhibenda. ibid. Enemata semper necessarii sunt usus. ibid. Secunda indicatio praeservatoria sanguinis lentorem tollit. XIII. Tertia viralis, victus rationem, Cardiaca, & Anodyna praescribit. XIV. Remediorum formulae ad phlegmonen tollendam: XV. ad sanguinis lentorem, XVI. Huic fini inserviunt stercus equinum, ibid. tum alia stercora, & pulveres, XVII. tum liquores chymici. XIX. Cardiacorum &c Anodynorum formulae. XX. Pleuritidis Historia. XXI.
CAP. X.
De Empyemate.
Empyema affectuum aliorum pectoralium productum. I. Raro per se incipit. II. Ejus causa conjuncta. ibid. Puris & materiae purulent [...] differentia. III. Qu [...]re utraqu [...] modo cum, modo sine foetore. IV. Utrumque aliquando Empyematie causa est. V. Empyematis signa tum in fieri, tum in facto esse. VI. Differentiae. VII. Prognosis. VIII. Specilli à materia Empyematica deauratio quid fignificat. IX. Morbi curatio. X. Paracentesin quae suadeant aut dissuadeant, XI. Medicamenta ante patacentesin, XII. Post Paracentesin, XIII. Empyematicorum variorum Historiae. XIV.
CAP. XI.
De Pulmonis Vomica.
HIc affectus raro notatus. I▪ Non adeo lethalis uti Tulpio placuit. ibid. ejus ratio formalis & causa conjuncta. II. Materies morbifica, III. vndenam accedat, incertum. ibid. Indicationes tres. IV. Prima Indicatio remedia expectorantia requirit. V. Eorundem formulae. ibid. Secunda praeservatoria, sanguinis depurationem & pulmonum corroborationem molitur. VI. Medicamentorum formulae. ibid. Tertia vitalis, Anodyna, Cardiaca, & idoneam victus rationem suadet. VII. Fontanella in latere saepenumero insigniter juvat, ibid. & quare. VIII. Historia pulmonis Vomica laborantis, fonticulo in latere curati. X. Historia secunda. XII. Tertia, alterius sine fonticulo sanati. XIII.
CAP. XII.
De Asthmate.
ASthma morbus maxime terribilis. I. Morbi descriptio. II. Respirationis [...]aesae causae. III. Asthmatis tres species. ibid. Prima à Tracheae ductibus obstructis, quam solam agnovere Veteres. IV. A vaporibus à Liene, Utero, &c. minime procedit. ibid. Bronchiorum angustia quot modis oriatur. V. Quicquid sanguinem effervefacit, Asthmatis causa evidens. ibid. Cur Asthmatici in lecto pejus habent. ibid. Asthma convulsivum. VI. ejus sedes multiplex & diffusa. ibid. Materies morbifica intra fibras mulculares consistit, VII. aut intra nervos, eorumque plexus, VIII. aut tertio in occipite juxta nervorum origines. IX. Asthma mixtum, sive partim pulmonicum, partim convulsivum. X. Asthmatis causae evidentes, [Page] XI, Prognosis. XII. Duae primariae indicationes. XIV. Prima Curatoria, in Paroxysmo respirationem facilitandam, tum partes motrices [...] spasm is avocandas praecipit. XV. Remedia ad primam intentionem, XVI. ad secundam. XVII. Remediorum formulae. XIX. Indicatio secund [...] praeservatoria, Pulmonum conformationem emendandam, tum spirituum inordinationes tollendas praecipit. XX. Remediorum formulae, sc. Pilulae. ibid. Mixturae. XXI. Aquae destillatae. XXII. Syrupi magistrales. XXIII. Decocta Galli veteris. XXIV. Historia prima Asthmatis convulsivi. XXV. Secunda Asthmatis mixti. XXVI. Ejus Aetiologia. XXVII.
CAP. XIII.
De Pectoris Hydrope.
HYdrops pectoris, licet facile dignoscatur, tamen ejus causa occulta est. I. Undenam, & per quos▪ ductus illuvies aquosa intra pectus congeratur. II. A vaporibus condensatis nonnunquam ortum ducit. III. Aliàs à sero ibidem ex arteriarum osculis deposito. IV. Quandoque item à Lymphaeductibus, V. (Hujus instantia notabilis. ibid. & curatio per pectoris apertionem VI.) aut vasis chyliferis disruptis. VIII. Morbi differentiae, IX. signa diagnostica. X. Curatio Indicationes tres habet. XII. Prima curatoria, quibus mediis perficitur. XIII. Remediorum formulae. XIV. Aegrotantis historia. XV. Ejusdem curatio, ibid.
SECT. II.
De Medicamentis splanchnicis, sive quae viscora imi ventris respiciunt.
CAP. I.
De Ictero, ejusque remediis, eorumque operandi modis & Aetiologiis.
AFfectus hepatici. II. Icterus quid sit: IV. Obstructio est causa ejus, quae variis modis contingit. V. Sylvii opinio de Icter [...] causa. VI. &c. Autoris sententia. IX. Morbi hujus causa interdum in sanguine. ibid. Quare febris tertiana frequenter in Icterum desinit. ibid. Therapeia tres Indicationes continet. X. Quarum prima, s [...]. meatuum obstructiones expediendae, quibus remediis persicienda. XI. Secunda sanguinis crasin bilis nimi [...] proliferam emendandam praecipiens, alterantia requirit. XII. Tertia vitalis, Cardiaca & Anodyna praescribit. XIII. Vomitoria, XV. Cathartica, XVI. Deoppilativa, indicationi primae inservientia. XVII. Pro Indicatione secunda requirun [...]ur remedia anticterica, sali vol [...]tili animali, XIX. tum minerali praedita. XX. Medicamenta Chalybeata [Page] varii generis. XXI. Anticterica externa & sympathetica. XXIV. Qu [...] rundam ex iis Aetiologia. XXVI. Victus ratio. XXVIII. Cardiaca. XXIX. Anodyna. XXX.
CAP. II.
De Remediis aliis hepaticis.
Quibus morbis Hepar laborare solet. I, II. Circa viscus hoc duae generales medendi intentiones. III. Medicamenta splanchnica vulgo dicta, primo & potissimum in sanguinem operantur, IV, V. Qualia sunt quae Haepar specialius respiciunt. VI. Formulae medicamentorum contra hepatis nutritionem nimiam, uti & Rhachitidi appropriatorum. VII. Remedia ad alios hepatis affectus dicata enumerantur. VIII. primo simplicia, vegetabilia, ibid. dein sales fixi, & acidi, IX. postremo Chalybeata. X. Hepaticorum compositiones officinales. XII. Magistrales. ibid.
CAP. III.
De Hydrope Ascite, ejusque remediis.
HYdrops hepatis aut lienis vitio minime aut raro oritur. I. &. III. Hydropis tres species, & Ascitis exemplum notabile. II. Ascitis materies & causa conjuncta, vel humor aquosus è sanguine deciduus, V. vel lympha, aut chylus è propriis utriusque vasis effusus. VI. Minime vero humoris nervei stillicidium, aut vapores condensati. VII. Sanguinis pars aquosa in imo ventre deponitur sanguinis ipsius vitio, IX. aut vasorum. X. Cur lympha in aqualiculum erumpat. XI. Cur item chylus. XII. Morbi differentiae. XIII. Prognosis. XV. &c. Ascitis curatio, quibus & quot modis tentari solet. XVIII. Cathartica aliquoties parum juvant, imo potius obsunt. XIX. Cathartica, aut emetica aut Purgantia XX. Emeticorum census. XXI. Purgantium census. XXII. Gummi Gutta. XXIII. Variae ejus praeparationes. XXIV. Historia Asciticae eodem curatae. XXV. Esula sive Tithymalius. XXVI. Hercules Bovii. XXVII. Pilulae Lunares. XXVIII. Hydragoga purgantia, mitiora, vel fortiora. XXIX. Sambuci & Ebuli semina. XXX. Soldanella & Gratiola. XXXI. Succus Ireos nostratis. XXXII. Elaterium. XXXIII. Ex his variae compositiones & formulae. XXXIV. Hydragoga diuretica in Anasarca saepe juvant. XXXVI. in Ascit [...] quatenus conveniunt. XXXVII. Quare adstringentia diureticis permi [...]cenda. ibid. Quo discrimine & delectu exhiberi debent. XXXVIII. Diaph [...] r [...]tica in Ascite quatenus juvant. XXXIX. Enemata & Emplastra. Xl. Pa [...]acentesis in Ascit [...] quand [...] & quibus conv [...]it. XlI. Curationis historia. XlIII.
CAP. IV.
De Tympanite.
TYmpanites haud proprie hydropis species. I. Causa ejus quare occulta ibid. Flatui vulgo, sed perperam adscribitur. ibid Flatus enim non intra Peritonae [...] concavum, I [...]. aut Intestinorum cavitates, III. aut e [...] rundem ac Mesenterii tunicas subsistunt. IV. Quot & quibus modis venter intumescit. V. Prime sc. à viscerum tumoribus. VI. Qui Tympanitis aliquando sunt causa procatarctica. ibid. Secundo ab aquis aggestis, ut in Ascite. VII. Terrio à flatibus. VIII. Quarto à fibrarum splanchnicarum inflatione [...]. IX. Tympanites passionibus Colicis, aut Hystericis haud raro succedit. ibid. A simili causa, sed fix [...]ori proced it. X. XI. Quod instantiis & rationibus probatur. XII. Tympanites universalis. ibid. Ejus causa inquiritur, atque vera assignatur. XIII. Cur sumptis venenis corpus intumescit, ibid. Cur item in defunctis venter. XIV. Quomodo spiritus, qui irriquieti & mobiles sunt, ventris tumorem fixum & permanentem excitant. XV. Hoc succi nervei vitio accidit. XVI. Cujus obstructione spiritus intra fibras detinentur ac immobiles [...]iunt. XVII. Morbi descriptio. XVIII. Causae procatarcticae sunt morbi alii praegressi. XIX. Asthmatis in Tympanitem desinentis ratio. ibid. Prognosis. XX. Therapeiae vulgaris ratio minus commoda, ac raro prodest. XXI, XXII. Tres indicationes therapeuticae. XXIV. Prima curatoria, & difficillima, XXV. quibus remediis potissimum perficitur. ibid. Diuretica maxime accommoda. XXVI. Catharticorum mitiorum formulae. ibid. Item Enematum. ibid. Diureticorum formulae. XXVII. Topica. XXVIII. Indicatio secunda remedia alterantia requirit. XXIX. Inter quae Chalybeata maxime juvant. ibid. Cujusmodi è ferro praeparata non conveniunt. XXX. Qualia admitti possunt. XXXII. Horum formulae. ibid. Liquor à floribus Tapsi barbati. XXXIII. Remedia alia appropriata. XXXIV. Indicatio vitalis, Cardiaca, Hypnotica, & remedia contra sitim praescribit. XXXV. Singulorum formulae. ibid.
CAP. V.
De Anasarca.
ANasarcae descriptio. I. Quomodo ab Ascite differt. II. Origo ejus à sanguine. III. Causa materialis & efficiens. IV. Sanguinis causa efficiens duplici respectu. V. Primo quod non rite sanguificat. ibid. Haematoseos ratio & modus explicantur. VI. Per fermentationem sc. pe [...] agitur, ibid. & Accensionem. VII. Sanguinis diathesis hydropic [...] oritur, vel ob vitiatam fermentationem, IX. vel ob accensionem [...]aesam. X. Anasarcae causae procatarcticae (und [...] sanguinis affectio [...]) in tribus consistunt. XI. viz. primo quod sanguinis particulae activae nimis absumuntur. XII. Secundo quia non satis reparantur. XIII. Tertio quoniam [Page] à particulis hebetioribus obruuntur. XIV. Cujus tres sunt casus. ibid. Primo à non naturalibus immodice ingestis. XV. Secundo à naturalibus indebite retentis. XVI. Tertio à praeternaturalibus in corpore genitis. XVII. Hujus varii modi ac rationes recensentur. ibid. Anasarcae causa materialiter partim sanguinis serum, partim succus nutritius. XVIII. Quare humor hydropicus fit limpidus, & non cruentus aut lacteus. ibid. Morbi differentiae. XIX. Prognosis. XXI. Curationis indicationes duae. XXIII. Prima curatoria, materiae morbificae evacuationem suggerens, hydragoga cujusque gene [...] is requirit. XXIV. Primo, s [...]. Cathartica, eaque fortiora, sed n [...]n in omnibus indifferenter. X [...]V. Horum operandi modus. XXVII. Secundo Diuretica, atque imprimis lixivialia. XXVII [...]. Quorum operand [...] modus ac formulae subjiciuntur. XXIX. Tertio Diaphoretica. XXX. Qu [...] dosi largiori propinanda. XXXI. Administrationes externae. XXXII. Earundem praecipuae species, & usurpandi modus. XXXIII. Frictiones. XXXIV. Linimenta & fotus. XXXV. Balnea. XXXVI. Vesicatoria. XXXVII. Escharotica. XXXVIII. Horum applicatio empirica. ibid. Acus punctura. XXXIX. Indicatio secunda praeservatoria, cujusmodi remedia suggerit. Xl. Eorundem formulae. ibid. Chalybeata sulphure praedita egregie juvant. XlI. Potus diaeteticus. XlII. Anasarcae curatae Historia. XlIII. Prognosis & curatio. XlIV. Conclusio hujus sectionis.
SECT. III.
CAP. I.
De Phlebotomia
PHlebotomia medicina maxime generalis & antiqua. I. Natura per haemorrhagias eam primo commonstravit. III. Haemorrhagiae spontaneae variae species. ibid. Earum causae procedunt, vel à sanguinis accensione. V. Vel à fermentatione ejus. VI. Haemorrhagiae criticae quandoque in symptomaticam transeunt. ibid. Quibus modis id fit. ibid. Haemorrhagi [...] symptomaticae oriuntur aut à sanguinis vitio, VIII. aut vasorum culpa, quatenus vel male conformantur, vel spasmodice assiciuntur. ibid. Au [...] tertio à sanguinis & vasorum culpa complicata. IX. Sanguinis missio a [...] arte procurata, primo vel naturam imitatur. XI. Vel secundo eam praecellit, XII. aut regulat. XIII. Vel tertio Ars à natura superatur. XIV. Haemorrhagiae & Phlebotomiae discrimen quoad sanguinem erumpentem. XV. Phlebotomiae usus & effectus. XVI. Sanguinem alterat, primo cop [...]am ejus minuendo. XVIII. (Sanguinis missio nim is prodiga vitanda, hujusque rationes assignantur. XIX.) Secundo crasin aut temperiem vitiatam emendando, & restituendo. XX. Quaedam sanguinis discrasiae venaesectionem non admittunt. XXI. An in synocha putrida vena secunda sit, & circa hanc cautiones. XXII. Tertio Phlebotomia sanguinis motus inordinatos corrigit. aut sistit. XXIII. In quibus, & quarum partium morbis phlebotomia indicatur. XXIV. Post Pblebotomiam indicatam deliberare oportet, primo de loco unde sanguis mittendus. XXVI, In quibusdam casibus è brachio. XXVII. In allis è vona frontis, temporum, juguli, pedis, aut vasis sedalibus. XXVIII. Venae Jecoraria, Cephalica, & Salvatella perperam ita dictae. XXIX. Vena Jugularis tutissime pertunditur. XXX. Circa venas in manu aut pede ad Chirurgos cautio. XXXI. Secundo considerare oportet quo instrumento, vena pertundenda sit. XXXII. Sanguinis missionem quidam [Page] veteres tum neoterici ridicule damnarunt. XXXIII. Cur inter venam secandam, Arteriae pertusio adeo periculosa. ibid. Tertio sanguinis mittendi tempus in considerationem venit, XXXIV. primo respectu morbi, XXXV. dein respectu aetatis, tum anni & partium ejus. XXXVI. Lunae & siderum aspectus nullius hic momenti sunt. XXXVII. Quarto diei tempus considerandum venit. XXXVIII. Quinto sanguinis mittendi quantitas. XXXIX. Quae si nimis parca, plus officit saepe, & [...]ebrem intendit. ibid. Nimia vero non minus cavenda. X [...]. In quibusdam etiam plane interdicenda, ibid. Phlebotomia orificio largiori celebranda. XlI.
CAP. II.
De Remediis
[...], sive sanguinem sistentibus.
HAemorrhagia non omnis sistenda. I. Sed tantum immodica, aut per loca incongrua. II. Posterioris casus praecipui notantur. ibid. Item & prioris. III. Haemorrhagiae narium in praesenti curatio tantum proponitur. ibid. Vasa è quibus sanguis. effluit, describuntur. IV. Eadem sunt è quibus serum ad nares destillat V. Sanguis isthinc immodice effluens, valde incommodus. VI. Tales effluxus immoderati accidunt aut sanguinis vitio. VII. Aut Vasorum culpa. VIII. Prognosis. IX. &c. Curationis Indicationes tres. XIII. Curatoria, tria praecipit. XIV. Remedia externa, & primo aegrotantis situs, & ligaturae. XV. Secundo, venaesectio. XVI. Tertio, frigidorum applicatio. XVII. Quarto, Cucurbitae. XVIII. Quinto, Frictiones extremorum. XIX. Sexto, Cauteria. XX. Septimo Lypothymiae. XXI. Octavo, remedia per sympathiam aut antipathiam [...]. XXII, XXIII. Administrationes topicae. XXIV. Aquae vitriolicae injectio. XXV. Turundae, pulveres, stercus porcinum, sanguis combustus. XXVI. Remedia interna. XXVIII. Aut sanguinis effervescentiam sedant. XXIX. Aut cordis motum sufflaminant. XXX. Remedia ad Haemorrhagiam in febre maligna. XXXI. Medicamentorum formulae, ibid. Indicatio vitalis. XXXII. Aegrotantis situs, modo intra lectum, modo extra hunc. ibid. Indicatio tertia praeservatoria sanguinis effervescentiam nimiam, tum vasorum conformationem respicit. XXXIII. Remediorum formulae. ibid. Haemorrhagiae rarioris historia. XXXIV. Aetiologia ejus, & curatio. ibid.
CAP. III.
De Vesicatoriis.
VEsicatoria veteribus sinapismi & Phoenigmi dicta. [...] E quibus parantur: è corporibus sc. actu, aut potentialiter ignitis. II. Vesicatoriorum formulae. III. Vesicatorium elegans cum Dropac [...]. IV. Vesicatoria è Batrachio periculosa. VI. Quomodo vesicatoria operantur, ostenditur exemplo ignis. VII. Cantharides quomodo vesicas excitant, & aquas educunt. VIII. Quare dysuriam frequenter excitant. IX. Urinas & sudores [Page] movent. ibid. In spiritus primo & potissimum agunt. X. Eorundem effectus, primo quoad humores cutaneos, XIII. Secundo, quoad sanguinem. XIV. Quem expurgant & alterant. ibid. Tertio, respectu humoris nervei. XV. Quibus morbis sanandis conducunt. XVI. Primo sc. morbis quibusdam cutaneis. ibid. Secundo sanguinis impuritates, ac dyscrasias tollunt. XVII. Adeoque affectibus quamplurimis abigendis qui à sanguine oriuntur, conducunt. ibid. Quemadmodum etiam tertio, ad affectus omnes nervosi generis. XVIII. Nephriticis tamen & stranguria affectis officiunt. XIX. Quibus constitutionibus optime conveniunt. XX. In [...]alidis & biliosis partem rubificant, aquas vero non educunt. XXI. In al [...]is, quatenu [...] [...]chorem nimium educunt, haud congruunt. XXII. Vesicatorum ulcera in febribu [...] quandoque ubertim fluunt & morbum judicant. ibid. Non t [...]more sananda sunt. ibid. Exemplo res declaratur. ibid.
CAP. IV.
De Fonticulis sive Fontanellis.
FOnticulus remedium praeservatorium potius quam curatorium. I. Super his tria Disquirenda sunt. II. Primo, quos humores evacuant. III. Secundo, in quibus morbis praecipue conducunt. IV. Haud omnibus ex aequo conveniunt. V. Primo iis nocent quibus evacuant nimis. VI. Quare humorem saepe nimium profundunt. VII. Item spiritus nimis absumunt. ibid. Secundo iis nocent, quibus parum aut nihil evacuant. VIII. Fonticulorum loca unde designantur. IX. Fonticuli in sutura coronali, aut bregmate, minus prosunt. XI. Contra, si in nucha, aut inter homoplatas excitentur. ibid. Fonticuli in dorso. XII. In brachio aut crure, saepe juvant. XIII. In Abdomine sine magno commodo in [...]ritur. XIV. In Inguine Lumbaginem, & dolorem Ischiadicum sanant. XV. Femur fontanellis gestandis minus aptum. XVI. Quinam membri locus fontanellis idoneus. XVII. Symptomata fonticulis accidentia, quae medelam requirunt, sunt primo inflammatio. XIX. Cujus fonticulo recens excuso supervenientis Aetiologia proponitur. XXI. Inflammatio tres habet criseos modos. ibid. Harum optimus est ut sanguis extravasatus reducatur. ibid. Quomodo hoc fiat. XXII. Fotus & Cataplasmata, item Purgatio & Phlebotomia, apprime conveniunt. ibid. Inflammatio interdum fonticulo antiquo supervenit. ibid. Secundo Fonticulus ichorem nimium & foetidum profundit, ideoque medelam exigit. XXIII. Primo, ut sanguinis crasis restituatur, XXIV. Secundo, ut loci ulceraci tonus praeservetur. XXV. Tertio, fonticulus exiccus & aridus quomodo sanatur. XXVI. Quarto, fonticulus invitis omnibus cum fovea sanabitur. XXVII. Quinto, carnis excrescentia spongiosa, ut tollenda. XXVIII. Vulgaris error est fonticulos ad sterilitatem disponere. XXIX.
CAP. V.
De Affectibus cutaneis eorumque remediis.
DEscriptio Cuticulae. II. Cutis. III. Papillae pyramidales organum Tactus. ibid. Cutis glandulae. ibid. Pori majores, tum minores. IV. Cutis [...]ugae, a [...] sulci. ibid. Asperitas & [...]vitas multum dependent ab humore eos implente. V. (Aqua saponata humorem hunc educit, unde rugae majores. ibid.) Dependent etiam à p [...]rotumsubita constrictione. VI. In poris majoribus sunt pilorum radices. ibid. Cuticulae morbi nulli. VIII. Tamen densa nimis cutis discolorationem causat. ibid. Affectus cutanei recensentur. IX. Ephelidum descriptio. XIII. Harum materies, & causa. XIV. Maculae lenticulares, hepaticae vulgo, sed perperam, dictae. XV. Harum causa. XVI. Nihil mali significant. ibid. Maculae pestilentiales, & scorbuticae. XVII. Macularum curatio. XVIII. Cosmeticorum formulae, primo quae cutim detergunt. XIX. Secundo, quae materiam maculosam intus repellunt. XX. Uti lac Virginis, &c. ibid. Aqua cosmetica Mercurialis. XXI. Usus ejus familiaris non tutus. ibid.
CAP. VI.
De Psora cum pruritu.
PSora morbus proprie cutaneus. I. Ejus descriptio. II. Materies ejus non humor quispiam à quatuor vulgaribus, sed glandulis cutancis insitus. IV. Latex sive humor iste describitur. V. Degener, [...] evadit propter sanguinis recrementa in glandulis cutaneis deposita. VI. Tum propter ipsius stagnationem. VII. Tertio ob contagium ab extra susceptum. VIII. Contagii hujus citissimi ratio. IX. Alicubi susceptum mox in totam cutim propagatur. ibid. De Pruritu. X. Ad sensum Tactus spectat. XI. Cujusmodi sit ejus affectio. ibid. Tactus affectiones p [...]imae sunt Dolor & Voluptas. ibid. Quomodo spiritus in Dolore sensorium afficiunt. ibid. Doloris causa est solutio continui. XII. Quomodo spiritus sensorium afficiunt in Voluptate. XIII. Ejus ratio formalis. XIV. Pruritus medium quiddam inter dolorem & Voluptatem; tum quomodo spiritus sensorium in pruritu afficiunt. XV. Psorae differentiae quoad originem. XVI. Quoad formam. XVII. Prognosis. XVIII. Pueris & cachecticis maxime periculosa. XIX. Therapeia. XX. Indicatio prima. ibid. Secund [...]. XXI. Remedia tum interna, tum externa, simul adhibenda. XXII. Quae sunt Catharsis, Phlebotomia, Alterantia interna, & Topica. ibid. Catharticorum formulae. ibid. Remedia alterantia. XXIII. Topica cum Sulphure. XXIV. cum Mercurio. XIV. Sed haec sunt periculosa. ibid Cinnabaris fumus, etiam non valde tutus. XXVI. Balnea ex Sulphure. XXVII. Elegans pruritum sanand [...] modus. ibid. Quare Sulphur Psorae antidotum. XXVIII Quare item Mercurius. XXIX.
CAP. VII.
De Impetigine, sive Lepra Graecorum.
Impetiginis variae appellationes. I. Descriptio. II, III. Differenciae. IV. Quomodo à Scabie differt. V. Item à Lepra. VI. Causa materialis non humor cutaneus, sed concretiones tartareae in corpore genitae. VII. Causa proxima. VIII. Causae evidentes. IX. Inordinationes in victu, & praecipue carnis porcinae & piscium esus assiduus. X. Saepius tamen Scorbuto ac Lui venereae, supervenit. XI. Morbi prognosis, XII. Therapeiae indicationes duae. XIII. Morbus per se incipiens, ut curandus. XIV. Causae evidentes amovendae. ibid. Causae proximiores, ut tollendae. XV. Remedia praecipua notantur. ibid. Cathartica. XVI. Sanguinem edulcorantia, uti serum lactis, cum Electuario appropriato. XVII. Acidulae ferratae. XVIII: Decocta ex lignis. XIX. Medicamenta chalybeata. XX. Salivatio. XXI. Quae tamen hunc morbum non semper curat. ibid. Quare Impetigo difficilius quam Lues Venerea sanatur. XXII. Impetigo scorbuto superveniens, ut tractanda. XXIII. Antiscorbutica calidiora non congruunt, neque Thermae; sed remedia temperatiora tantum. ibid. Horum formulae. ibid. Fructus Cucumeris. XXIV. Acidulae purgantes. XXV. Acidulae vitriolicae. XXVI. Medicamenta sale volatili constantia, praecipue ex Viperis parata. XXVII. Sed non Chymice. ibid. Viperarum Juscula & infusiones. ibid. Impetigo Lui venereae superveniens, ut curanda. XXVIII. Indicatio secunda curatoria, Topica requirit. XXIX Balnea & Linimenta è Pice liquida plurimum juvant. XXX. Balnea sulphurea minus conveniunt. XXXII. Linimenta mitia: fortiora è Pice liquida: fortissima è Mercurio. XXXIII. Historia notabilis. XXXIV. Salivatio Impetiginem pro tempore curat, cum recidiva. ibid. Non vero penitus sanat. ibid. Historia alia consimilis. XXXV.
DE MEDICAMENTORUM OPERATIONIBUS IN Corpore Humano.
SECTIO I.
CAPUT I.
Designatio totius Operis.
I. ARTEM medicinalem à prima inventione, usque ad Hippocratis secula mere empiricam fuisse, ejusdem annales consulentibus compertum est. Quippe cum varii homines varia tentarent remedia, si quidpiam in aliquo affectu juvisse experientia comprobaverat, postea idem in simili casu etiam aliis adhiberi solebat. Quare, uti refert Herodotus, antiquiores Aegyptii aegrotos suos non ad medicos, sed in compita, & publicas vias deferebant, populum praetereuntem pro morbi curatione consulturi. Porro & horum, & Graecorum Sacerdotes, quo quisquam remedio sanatus esset, scriptis mandantes, observationes suas in Templorum Adytis, etiam aliis subinde aegrotis communicandas reponebant. Postquam vero, accrescente indies observationum cumulo, [...] in praecepta & methodum redigi coepisset, in duplici hoc cardine res pene tota versabatur; nempe ut materia medica cum toto ejus apparatu, & selectis praescriptorum formulis apte dispensaretur, ac insuper ut Indicationes Therapeuticae, circa supellectilis medicamentalis usum rite designarentur. Si quispiam haec utraque satis [...]alluisset, in re pharmaceutica omne punctum tulisse putabatur. Verum e [...]imvero in hoc negotio, inque medicinae praxi inter desiderata merito collocamus, quod à nemine adhuc explicetur, quo ritu & quali partium corporis humani affectione, medicamenta intus sumta, aut exterius adhibita, operationes suas persiciant; viz. quomodo, & quare haec vomitum, illa purgationem, alia diaphoresin, aut alterationem, aut quandam alterius generis operationem moveant; quae sit partium & particularum in agente & patiente affinitas, aut dissimilitudo, impulsio, pulsio, & reactio: [...]ein quali illae invicem commistae lucta aut fermentatione agitentur, & qua mechania aut [...] effectus suos producant. Super his solutio vulgaris solet esse, pharmaca quaeque per virtutes quasdam specificas operari, [Page 2] & [...] suas peculiares exercere. Quod equidem nihil amplius sonat, quam idem per idem explicare; quemadmodum si dicatur vomitoria quaedam esse, quia facultate vomitum in nobis ciendi praedita sunt. Quandoquidem igitur speculatio haec Therapeutica hactenus à medicis sere intacta relinquitur, operae pretium videtur inquirere de ratione quasi mechanica, qua medicamina cujusque generis in corporibus nostris vires suas exercent; scilicet ut, pro libitu nostro, illa in visceribus excretionum motus ciere, aut sistere, sanguinis & humorum effervescentias excitare, vel compescere, cujusque insuper partis aut membri indigentiis, aut anomaliis peculiari quodam respectu, ac velut tributo subvenire valeant. Hic etsi parum refer quo ordine pharmacorum species recensentur, tamen methodi gratia, eorum rationes quasdam generales imprimis designare visum est, dein juxta has eadem in classes redigere. Itaque circa medicamentorum operationes primo distinguere oportebit loca in quibus virtutes, sive energias suas primo, aut potissimum exerunt; quae nimirum vulgo dividi solent in tres regiones, scil. primo, primas vias, quibus praecipue comprehenduntur Ventriculus, Intestina, ductus Felleus, & Pancreaticus, nec non vasorum Meseraicorum oscula; secundo, Massam sanguineam cum appendicibus ejus sanguineis, scil. Praecordiis, Hepate, Liene, &c. tertio, Cerebrum & systema Nervosum, cum membris & habitu corporis. Praeter has distinctas activitatis sphaeras, quarum modo haec, vel illa seorsim à caeteris, modo plures, aut omnes simul à pharmaco attinguntur; insuper secundo in loco considerare debemus subjecta immediata in quae medicamenta operantur, quae nimirum non solidae partes, sed vel Spiritus animales, vel Humores sunt; tametsi his mediantibus etiam illae interdum afficiantur. Pharmaca intus sumta vel immediate agunt in Spiritus animales, eos nempe qui Oesophagi, Ventriculi, Intestinorum, aliorumque in primis viis ductuum sibris insident; vel mediante sanguine in eos qui Cerebrum & partium longius dissitarum fibras nerveas aut membranaceas incolunt. Sive hos, sive illos cum illorum virtus attingit, eosdem vel irritando in motus excretorius cient, aut erigendo amplius expandi & velut ovare faciunt; vel demulcendo ipsorum inordinationes sedant, & molestias tollunt; vel denique consternendo eorum furores consopiunt. Humores, quibus pharmaca intus sumta vires suas imprimunt, sunt Ventriculi, & Intestinorum tum fermenta, tum oblinimenta, Sanguis, cum succo nutritio, & recrementis, sc. Sero, Bile utraque, & succo Pancreatico, & humore Lymphico, arque liquor Nervosus; in quos modo singulares, modo plures simul medicamina diversimode operantur, in quantum eos aut fundunt & praecipitant, aut ab eo statu reducunt; quandoque segnes exagitant, vel nimium effervescentes leniunt ac demulcent; vel deni (que) eos qualitate, consistentia, temperamento, aliisque accidentibus enormes alterant, & sensim crasi genuinae restituunt. Cum itaque circa pharmacorum operationes, totidem & tam variae sint considerationes, methodi nostrae filum juxta loca, in quibus vires suas primo aut potissimum exerunt, ducatur; eoque respectu à Catharticis tum Vomitoriis, tum Purgantibus incipiemus: dein proxime medicamenta Diuretica, Diaphoretica & Cardiaca tractabimus: ac ultimo de Opiatis, & Specificis vulgo dictis, hoc est, de medicamentis cujusque particularis membri aut visceris anomalias, aut defectus respicientibus, dicemus. In singulis hisce tractandis haec tria observabimus; sc. Primo in unoquoque pharmaciae genere medicamenta in corporis humani sive Spiritus, sive Humores, sive in utrosque simul & partes solidas operandi, & afficiendi modos designabimus. Secundo cujusque medicamentorum classis species omnes, aut saltem praecipuas, una & selectiores praesoribendorum formulas notabimus. Tertio quae ad singulas spectant remedia Chymica primae notae describemus, corumque Aetiologias, [Page 3] hoc est, mutationum & accidentium, quae in eorum praeparationibus contingunt, variationes, nec non virtutum, & effectuum quae in praeparatis eminent rationes subdemus. Quarto his superaddi possit, in re pharmaceutica exercitatio adhuc alia, nimirum ut praeparationum Chymicarum Aetiologiis rite perpensis, ejusmodi medicamentorum apparatus alii, tum elegantiores, tum utiliores investigari queant. Verum hanc nos institutionem, quia Arcana, temerariis Agyrtis medicinas hodie quasvis verbo tenus perceptas, non sine Aegrotantium periculo, passim impune factitantibus facile violanda, continet, in aliud tempus reservabimus: quod proxime incumbit, in corpore humano primas vias vulgo dictas, viz. in quibus medicamenta operari incipiunt, & actionis cujusque pharmaceuticae quasi proscenium sunt, breviter & accurate describemus.
CAP. II.
Partium intra quas medicamenta operari incipiunt Descriptio, Usus & Affectiones.
I. QUANDOQUIDEM medicamenta sicut alimenta iisdem in corpore humano ingeruntur viis, & per eosdem ubique feruntur ductus; idcirco velut ad Chyloseos, ita ad Pharmaciae rationes, & fiendi modos rite intelligendos, partium ac viscerum, in quibus dramata utraque ista peraguntur, schenographiam quandam delineare ex usu foret. Attamen hoc opus plenum, & omnibus numeris absolutum tradere, esset totius corporis humani Anatomiam exhibere. Quapropter illas solummodo partes, in quas pharmaca recipiuntur, & ubi operari incipiunt, breviter delineabimus. Sunt autem hae, Oesophagus, Ventriculus, & Intestina, cum appendicibus eorum; in quibus non tantum Vomitoria & Purgantia, sed & Cardiaca, Opiata, Diaphoretica, imo & alia cujuscunque generis medicamina virtutes suas primo exerunt, & ad [...] quascunque edendas determinantur. Horum itaque non perfectam descriptionem (quae jam jam ab aliis Anatomicis accurate satis traditur) at breves solummodo Commentarios, qui Pharmaciae illustrandae inservire possint, adji ciemus. Cumque insuper medicamenta quaeque immediatius agant in Spiritus, aut Humores, aut simul in utrosque; atque illorum subjecta sint fibrae, membranae, vasa, & ductus, quomodo haec in praedictis visceribas habent, & affici solent, particulariter exponemus.
II. Oesophagus, juxta omnium sententias, & communem observationem, tres habet tunicas. Harum interior in intima superficie quoddam quasi velum habet, fibris seu villis tenuissimis constans, quod totam ejus cavitatem velut lanugine quadam investit: reliqua hujus tunicae substantia tota nervea est, fibris varii generis & diversimode contextis donata, pariter ac Ventriculi & Intestinorum tunica interior. Porro haec membrana illi, quae palatum, os, fauces, & labia tegit, continuatur: insuper illa usque ad Ventriculum descendens, os ejus circumcirca & inferius spatio trium digitorum latorum oris latera intus obducit. Haec tunicae istius nerveae extremitas intra Stomachi orificium crassa admodum & villosa, & à Ventriculi tunica interiore, quam obtegit, valde distincta apparet; quod post levem elixationem plenius cernitur; tunc enim tunica [Page 4] ista à Gula proveniens, secus ac interior illa Stomachi, mire candicat. P [...] ea procul dubio ad sensationem maxime exquisitam facit. Hinc enim g [...] ta comesta & deglutita, grata jucunditatis affectio usque ad Ventriculi in [...] gressum comitatur: quin & ab ingratis comestis aut commemoratis, i [...] ritatione hic facta, nausea saepe ac vomitus succedunt. Porro hujus tuni [...] cae altior in Ventriculum insertio, intimum ac citissimum illud inter Sto [...] machum & Gulam commercium facit; ita ut, si pars alterutra in vom [...] tionem cieatur, mox altera in [...] adducatur: cumque eade [...] tunica Palatum aliasque Oris partes investiat, etiam haecum illis circa vo [...] mitionem mutuo consensu afficiuntur.
2. Proxima Gulae tunica carnosa admodum & crassa est, veluti si est [...] museulus perforatus. Ho [...]mannus revera hanc [...]usculum esse, & Paraly [...] & Convulsio [...]ibus obnoxiam fieri asserit. Hujus Tunicae sibrae carn [...] vulgo rotundae & transversae habentur; sed Clar. Stenon. observavit e [...] spirales atque duplicis ordinis esse, quae nimirum se mutuo intercussan [...] & binas velut cochleas oppositas constit [...]unt. Super his, quantum observatione propria colligere potui, ut dicam; videtur totus Oesophagu [...] duobus musculis compositis constare, qui quatuor parallelogrammos cum fibris oppositis, & se invicem decussantibus efficiunt. Hoc plane conspicietur, si haec Gulae tunica media caeteris exuta, & in extremis ligata insufflatione distendatur, simulque aquae ebullienti, ut fibrae contrahantur & intumescant, aliquoties immergatur; ita namque duae series fibrarum descendentium cum tendinibus cernentur. Dein si haec tunica inversa▪ pariter insuffletur, fibrarum ascendentium ordines oppositi in conspectum venient. Ultimo si tunica in medio tendinum per longum secetur, & in planum explicetur, duo Parallelogrammi in una superficie, & totidem oppositi in altera apparebunt.
3. Tertia & extima Oesophagi tunica, quae huic & Ventriculo communis, atque à Diaphragmate (eui dum foramen ejus pertransit, unitur) oriunda, tenuissima, & fibris tantum membranaceis & perquam exilibus praedita existit.
III. Quod ad usus & officia harum partium spectat, dicimus in genere tunicam interiorem potissimum ad sensus, mediam ad motus munia praestanda, atque tertiam, ut totius integumentum sit, componi: super his vero, quia prim [...] Pharmaciae aditus sive propylaea sunt, operae pretium videtur ut particularius, & paulo fusius disquiramus.
IV. Primo igitur quod Oesophagi tunica interior crusta villosa seu velu [...] lanugine quadam obducatur, (quae item Palato & Linguae communis est) hoc ita fieri videtur ad comessationem, quae pro vita tuenda necessaria est, magis invitandam; nempe ut, dum alimenta grata deglutiuntur, in toto Oesophagi transitu, à villis istis arripi, iisdemque diutius adhaerere, & jucunditatis sensum imprimere queant. Quod autem tunica ipsa fibris tantum nerveis varie intertextis constet, imprimis ad sensationem facit; dein ad robur & firmitatem, uti cum spo [...]tula [...]luribus viminibus intexitur; & tertio ut pars ea melius distendi queat. Praecipuum vero illarum munus est sensibilium appulsus suscipere, eosque mox [...] tradere; proinde ut, juxta complacentiae aut displicentiae affectus ibidem excitatos, deglutitionis aut rejectionis motus continuentur, au [...] de novo excitentur.
V. Hic autem merito inquiritur, an non haec Tunica prorsus nervea, siquidem fibris ita numerosis & vari [...]s intexitur, etiam mo [...] cuipiam inserviat? Quippe cum Oesophagum ejusque partes inter deglutiendum, expuendum, evomendum, oscitandum, aliasque affectiones diversimode moveri constet; porro cum alia viscera membranacea, & imprimis Ventrieulus & Intestina, in varios spasmo [...], inflationes & distensiones, passim agantur: [Page 5] explicare oportet, à quibus fibris, & quo ritu affectis, istiusmodi variae sive actiones sive passiones obeantur.
VI. Fallopius praestantissimus sui feculi Anatomicus, cum observasset in musculo (qui praecipuum aut unicum motus localis instrumentum est) partes geminas, alteram quidem, quae musculi corpus carnosum continens, fibris carneis; & alteram, quaechordam, fibris nerveis constat: atque ex his duabus, [...]orpus tamum musculi s [...]ipsum movere, & contrahere, chordam vero tantum tra [...]i, neque s [...]ipsam movere; tandem concludit, nullam particulam in Animali seipsam movere, nisi [...]ibrosa sit, ac carnem veram [...]abeat. Observ. Anatom. p. 412.
VII. Congruenter ad haec in peculiari tractatu nuper ostendimus, quod & quomodo omnis contractionis motus à fibris tantum carn [...]is perficiatur, viz. Hae spirituum (qui à fibris tendinosis prosiliunt) incursibus subito instatae ac intumefactae mox abbreviantur, proindeque partes appensas versus se corripiunt, Caeterum vero cum & plane constet quasdam partes nerveas, ac imprimis viscera concava, non solum contrahi, sed expandi, multum instari, inque majorem capacitatem ampliari, quod certe per contractionis motum fieri nequit, cumque insuper liquido pateat spiritus animales intra fibras nerveas, haud minus quam intra carneas moveri, inque iis non tantum blande scat [...]re, sed interdum valde irritatos, aut explosos impetuosius ex [...]lire: His, inquam, praemissis, non dubitamus statuere, spiritus animales intra fibras nerveas sive membranaceas scatentes, non modo sensiones, quae proprium illorum munus sunt, sed & motus quosdam locales, scil. expansiones sive inflationes efficere. Quippe dum spiritus animales in explosiones acti, & insigniter rare [...]acti, has fibras (quae secus ac carneae non certis ordinibus, sed quaquaversus dispositae, plurimum attenuari, inque majores expansiones distendi, & dilatari possunt) impetuosius [...]ubeunt, necesse est viscus ex iis constans ubique inflari, ejusque latera quaqua versus explicata, summeque attenuata, in majorem capacitatem ampliari. Profecto ex instituto naturae, quandoque ad hunc modum fieri convenit; nimirum ut, dum partes quas membranae constituunt, subtendunt, aut investiunt, hoc ritu expanduntur, humores superflui, aut molesti iisdem infixi, aut adhaerent [...]s, excuti & ablegari possi [...]t. In hunc sinem & hac ratione, pandiculationes, oscitationes, & quosdam alios inflationis, aut distensionis motus excitari putamus. Quapropter siquidem in oscitatione, Oesophagi ductum nobis vel invitis ampliari, & quasi à vento quodam inflari, & expandi sentimus; concludere licebit, exinde hunc affectum oriri, quatenus Gulae tunica interior, propter humiditatem nimiam (qua aggravatur) discutiendam, à spirituum explosione quadam expanditur, & ampliatur. Porro hunc oscitationis motum (quia molestus semper & indecorus videtur) dum inhibere nitimur, mox Tunicae exterioris fibrae carneae in contractionem cientur: quo fit ut inter oppositos hosce expansionis & contractionis nixus in Oesophagi tunicis quaedam quasi colluctatio (quam facile percipimus) oriatur. Quo ritu spiritus Animales in Affectibus convulsivis viscera membranacea valde inflent, ac attollant, ac, ut vivi animalis exilitiones mentiantur, intumefaciant, alibi à nobis ostensum est. Porro cum à Pharmaco incongruo, aut veneno, Ventriculi, aut Intestinorum distensiones & inflationes horrendae, & non raro totius Abdominis intumescentiae subitaneae, & immanes contingant; ita fieri solet, in quantum spiritus animales summe irritati, inque impe [...]us explosivos adacti, fibras membranaceas simul omnes incurrunt, & quoad ultimum extendunt▪ proinde ut vis [...]us ab iis contextum, mox totum insletur, & quantum fieri potest amplietur. Verum è divertieulo hoc de motu membranaceo regressi Oesophagi tunicae alterius usum consideremus.
2. Exterior Gu [...] tunica, carnosa admodum & crassa, siquidem duobus [Page 6] fibrarum carnearum ordinibus, qui oblique ascendunt & descendunt, seque mutuo decussant, constat, duplex quasi musculus censeri debet; cumque unus fibrarum duplicatarum ordo sic descendens deglutitioni inserviat, alter procul dubio ascendens expuitionis & vomitionis opera perficit. Novi quosdam ob Paralysin in hac Oesophagi tunica carnea excitatam, deglutitionis magna difficultate laborasse, aliosque ob fibras penitus resolutas, fame interii [...]e. Porro suspicari fas sit, ob fibras nerveas tunicae interioris, dum spiritus in iis exploduntur, inflatas nimis & distentas, praefocationis sensum & velut globi cujusdam ascensum in Hystericis evenire. Tertio de Tunica Oesophagi extima & communi non est ut multa dicamus; haec enim sibris tenuissimis & membranaceis constans, fere tantum pro visceris hujus integumento esse videtur.
Ventriculus (in quem Oesophagus desinit, ejusque Orificio sinistro Tunicam suam nerveam inducit) instar manticae oblongus est, cum fundo ampliori & orbiculariter expanso, cumque summitate plana, & breviori, in qua duo extant orificia, ad quandam distantiam è regione consita; per sinistrum alimenta ductu recto & perpendiculari in stomachi cavitatem descendunt, quae ibidem dissoluta, & in chylum mutata, per ostium dextrum, cujus ductus obliquus est, rursus ascendentia, exinde ad Intestina transeunt; adeo, quicquid alterutro stomachi ostio egreditur, fit per acclivem ascensum: atque, ut Ventriculus contenta sua à laeva per vomitum, aut à dextra per sedem amandanda excernat, necesse erit, simul fundum & latera ejus una contracta, & sursum lata, ad Orificium hoc, vel illud tota inclinari.
VIII. Haec de Stomachi [...] exteriori: amplius in hoc viscere (quod ad Pharmaciam attinet) considerare oportet ejus Tunicas, cum fibrarum texturis, Orificia, atque vasa, & ductus, simulque eorum omnium actiones, & usus. Ventriculus pariter ac Oesophagus tribus constat Tunicis; [...]nae communi à Diaphragmate orta, & duabus propriis, externa, internaque.
IX. Haec interior tota nervosa est, ac (prout de Gula observavimus) in superficie interna, substantia villosa, seu filamentis rectis, Tunicae ipsi perpendiculariter insertis (prout in panno serico qui dicitur velutus) ubique obducitur. Haec crusta Ventriculum intus obtegens, post levem elixationem manifestissime apparet, distincta tamen ab ea quae Gulam investit, (utpote levidensis & minus candida) similis videtur illi, quae linguam obtegit. Quippe tum hujus, tum Ventriculi superficies aspera & crusta [...]a esse debet, ut alimenti tum libati, tum deglutiti particulae parum in ea detineantur, & dein paulatim tunicae nervosae tradantur, quae ab eorum nudo & immediato contactu, nimis irritari & postea indurari pericliraretur. Porro haec ventriculi crusta villosa, aliis etiam usibus inservit; Chyli enim reliquiae inibi aggestae, & ad acorem servatae, in fermentum quoddam, & pro appetitu, & pro digestione requisitum, evadunt. Caeterum haec lanugo vasorum, quae tunicae nerveae densissime inseruntur, ora ubique obtegit, ac tuta [...]ur, nec non humores ab arteriis & nervis exudantes suscipit; dum interim venae Chylum aliosve succos in hac parte scatentes exugunt. Crusta haec villosa in postica sive convexa ejus superficie, qua tunicae nerveae cohaeret, glandulis annulatis numerosissimis ubique consita est, quae procul dubio vasorum in tunica nervea dehiscentium ora contegunt; ac, uti videtur, humorem illis destinatum, aut ab iis depositum immediatius excipiunt & percolant.
X. Velum hoc, sive crusta villosa, post immersionem stomachi in aqua fervida sacile separatur, & per se tunica satis firma, & ab aliis distincta apparet, atque ob rationem modo dictam, haud improprie tunica glandulosa dicatur. Hac igitur amota, occurrit ipsa tunica nervea fibris varii [Page 7] generis, & diversimode intextis constans; per cujus Telam A. A. raram, vasa sanguifera innumera, & ramificatione densissima producuntur; inque superficie ejus interiori, ubi tunicae glandulosae cohaerent, terminantur. Utriusque harum membranarum, scil. nerveae & glandulosae portiones, per Iconas, in Tabula quarta elegantissime repraesentantur.
XI. Tunica ista nervea interiorem Ventriculi cavitatem, quasi vas Chymicum sive Matracium, in quo alimenta dissolvuntur, & in Chylum digeruntur, constituit. Fibrae ejus potissime ad sensationem, & forsan quadantenus etiam ad motum faciunt. Quoad prius, hae inanitae famem excitant, atque prae siccitate aut salsedine corrugatae, ab Aromaticis, aut potulentis vinosis ingestis excalefactae, sitim inducunt: si quando humores acres, aut acidi has stimulant, aut vellicant, Cardialgia accietur. Denique in has fibras medicamina quaeque imprimis agunt, &, juxta impressionem sensibilem iis inflictam, operatio hujus aut istius modi (prout inserius speciatim declarabitur) succedit. Quamprimum ab alimentis idoneis Ventriculo ingestis, hae fibrae implentur, illico spiritibus harum incolis complacentia quaedam & satietas, dein horum consensu tota ipsorum systasi, sive Animae sensitivae, refectio & velut ovatio quaedam inducitur: Interim, quatenus venae mox subtilissimam Chyli portionem arripiunt, etiam flammae vitali pabulum ditius exporrigitur.
XII. Quoad Tunicae hujus motum, etsi contractiones spontaneas [...] prorsus denegemus, attamen satis manifesto liquet, eam frequenter distendi, inflari, intumescere, inque majorem capacitatem ampliari: quod ita fieri contingit, non solum à flatibus intra stomachi cavitatem genitis, sed longe saepius à spiritibus fibrarum ipsarum incolis; qui, si valde irritati, inque impetum explosivum adacti, istas simul omnes, dum tumultuose, & [...] incurrunt, summe inflant, & distendunt, proindeque totam membranam quasi vesicam inflatam intumefaciunt. Nam si sibrae illae nerveae omnes essent cavae & tubulatae, iisque ventus subito insufflaretur, necesse foret vas quod contexunt, illico distendi & dilatari. Pariter habet quando spiritus, velut Oestro perciti, in eas impetuosius irruunt. Propter hujusmodi causam conjunctam, & afficiendi rationem Ventriculus in Paroxysmis Hystericis, & Colicis, & non raro in affectione Hypochondriaca intumescere solet. Hinc etiam singultus oritur, ejusque reciprocationes, propter Ventriculum per has fibras modo in [...]atum, & per Diaphragmatis systolem modo depulsum, contingunt. Denique Pharmaca deleteria & venena, quatenus spiritus valde stimulant, inque has fibras furiose concitant, Ventriculi aliorumque viscerum distensiones, & inflationes saepe horrendas inducunt; atque ob similem fere rationem Tympaniten oriri statuimus.
XIII. Interior haec tunica in corporibus sanis multas habet rugas sive plicas, in Ventriculi superficie concava eminentes, quae videntur esse quasa totidem sepimenta, sive sulci, quibus chyli portiones hic illic tenuiter dispersae, melius coctionis ergo ab invicem derineantur, ne simul in massam spissiorem confluerent. Plicae istae formantur, quatenus haec tunica exteriori carnea multo amplior est; quare ut ab ea contineatur, necesse habet in plicas, sive rugas istas colligi. In Bibonibus vero & Gulosis, quibus à crebra & nimia ventriculi impletione tunica carnea plurimum extenditur, etiam interior illi coextensa, rugas suas omnes amittens, plana & tenuis instar vesicae inflatae evadit. Praedictae rugae ac plicae in Tabul. 4. Figur. 1. exprimuntur.
2. Proxima Ventriculi tunica, quae & propria & per totum carnosa, sibris omnino carneis constat, tantum moribus, iisque solum contractivis obeundis inservire videtur. Revera totum Ventriculi corpus membrana, sive panniculo hoc carnoso, qui ipsum diversimode pro variis, quae occurrunt [Page 8] usibus & officlis contrahat & componat, integitur. Quandoquidem enim stomachus circa Chylificationis opus, & medicamentorum operationes, in varios gestus alterari, & modificari debet, id propter haec tunica multiplices fibrarum motricium ordines, nunquam satis admirandos, continet. Quamvis non facile sit eos utpote valde intricatos describere, quia tamen hoc ad Pharmaciae rationes plurimum facit, idcirco pro virili nostro, Anatomen hanc particularem hactenus fere intactam tradere conabor.
XIV. Propter hujus apparatum, Ventriculus hominis, aut Quadrupedis bidentis, inanitus, & ligatura circa utrumque orificium facta inflatus, aquae ferventi, ut fibrae paulatim contractae intumescant, aliquoties immergatur, usque dum totus semicoctus appareat; dein Tunica extima, save membrana totum ventriculum obtegens, notetur. Hujus fibr [...], ab uno Orificio ad alterum excurrentes, Stomachi fundum ac latera in tota earum longitudine circumdant, & juxta varium protensionis ambitum, breviores aut longiores, nec non magis rectae, vel obliquae existunt. Porro in quibusdam locis, viz. prope orificia & circa stomachi fundum & fines, multo crassiores sunt quam in medio, revera ut ibidem quadantenus carneae & motrices videantur. Membranae hujus fibrae nerveae (pariter ac in plerisque musculis observare licet,) fibras carneas immediate substratas, ad rectos angulos secant; utpote quas non tantum obtegere, sed viere, ac intra ordines suos singulatim, ne dissiliant, continere debent. Hujus Figuram Tabula secunda apte repraesentat.
XV. Itaque hac Tunica separata & amota, subtus ad rectos angulos jacet fibrarum carnearum series, quae Ventriculi fundum & latera quoad prosunditatem cingentes in plano superiori, quod orificiorum interstitium est, inque ipsis orisiciis terminantur. Procul dubio harum munus est, dum contrahuntur, Ventriculi fundum & lacera sursum ducere, & proinde cavitatem ejus plurimum arctare, adeo ut contenta superius lata per hoc aut illud orificium eliminari possint. Tunicae hujus carneae superficies exterior sive convexa, cum fibrarum motricium ordine in Tabula tertia exacte delineatur.
XVI. Ut vero istius motus excretorius, versus hoc, vel illud orificium determinate fiat, & materies stomacho inclusa, per vomitum, aut sedem amandanda foras convehatur, altera fibrarum serie opus est, quae respectu priorum transversae, stomachi extremitatum unam, sc. laevam vel dextram, versus alteram ducant; adeo ut, dum utriusque generis fibrae coagunt, stomachus quoad omnes dimensiones suas contractus, & sursum latus, contenta sua per orificium, ad quod pro data occasione inclinatur, ejiciat. Et quidem tales fibras adesse, & prioribus subjacere, Tunicae istius superficiem alteram interiorem sive concavam intuenti planissime constabit. Itaque Ventriculus compage ejus per Pylori Orificium paulo resectum traducta, invertatur adeo, ut superficies interior & concava, exterior & convexa evadat, & tunc membranae interioris crusta villosa cum rugis & plicis, prout superius describitur, & in Tab. 4. Figura prima elegantissime exprimitur, apparebit. Dein post levem immersionem in aqua ferventi, crusta Villosa separetur, & amoveatur, ipsamque ita Tunicam nerveam vasorum ramificatione densissima obductam videbimus: utriusque harum portiones, ut superficies ipsarum cum glandulis, & vasis quibus cohaerent conspiciantur, in ejusdem Tabulae Fig. secunda, & tertia, exacte describendas curavimus. Denique tunica nervea penitus ablata, carneae sive mediae superficies interior fibrosa, qualis in Tabula quinta ad vivum delineatur, in conspectum veniet. Itaque in hac fibrarum carnearum ramificatione ordo notabilis est, quae pone os Ventriculi oriri, & sinistram ejus oram cingere visae, antrorsum versus stomachi regionem dextram feruntur. Harum [Page 9] manipulus insignis in Ventriculi jugo, sive summitate utrinque lineis rectis procedens, Pylori Antrum ingreditur, ejusque cavitatis longitudinem sparsim obducens, in ipso orificio terminatur, prout in Fig. quinta repraesentatur. Reliquae autem hujus ordinis fibrae, utrinque per stomachi latera oblique, & prorsum versus fundum ejus tendunt, ibidemque conveniunt. Priorum munus videtur, Orificium alterutrum, verius alterum pro egestione per inferiora, & superiora respective facienda adducere; nam eaedem fibrae, juxta quod spasmus ab hoc, vel illo ipsarum fiue incipit, ad dextram vel laevam trahunt; prout in tractatu nostro de motu musculorum nuper edito ostendimus. Siquando contractio juxta Pylorum incipit, dum illic Ventriculi fundus, & latera per fibras alias, cum interiores, tum exteriores colliguntur, etiam os ejus per has rectas versus Pylorum inclinatur; propterea ut stomachi contenta quaeque ad intestina transmittantur. Sin vero contractio ab alteris fibrarum istarum finibus juxta os Ventriculi inchoetur, dum illuc fundus, & latera ejus, per fibras alias contrahuntur, etiam Pylorus pro vomitu acciendo versus ipsum simul adducitur. Quod ad reliquas hujus ordinis fibras obliquas spectat, dum spasmo à dextris ipsarum finibus incipiente, deorsum illae & oblique contrahuntur; motu suo Ventriculi cameram sinistram, versus fundum & Pylorum pro cibis, dum coquuntur, strictius com primendis atque illuc devolvendis inclinant: è contrario item, spasmo à sinibus sinistris inchoa [...]o, illae sursum, & oblique contractae Ventriculi fundum, & cameram dextram versus os ejus pro vomitu excitando corripi faciunt. Juxta utrasque harum contractiones, fibrae carneae exteriores, Tunicae mediae superficiem convexam constituentes in actione conspirant, adeoque Ventriculi cavitatem plus coarctant, & pro evacuatione superne vel inserne molienda, aptius componunt. Quapropter secundum quod irritatione hic aut illic facta, contractio juxta Pylorum vel os Ventriculi incipit, tota Ventriculi capacitas simul collecta, sursum lata, atque huc vel illuc inclinata egestionem supernam vel infernam molitur. Utrasque hujus tunicae superficies, in iisque distinctas fibrarum motricium series in Tabul. tertia & quinta per Iconas exactissime describendas curavimus. Motuum contractivorum, quos haec Ventriculi tunica carnosa peragit, species singulas recensere & explicare, hujus loci non est; cujusmodi in affectibus spasmodicis excitari solent, alibi ostendimus; & quales à medicamentorum operationibus accientur, cum de singulis speciatim agemus, declarabitur. Interim vero annotamus, motuum, quos haec tunica carnosa obire solet, instinctus sive impulsus diversimode communicari: viz Imprimis ac potissime à tunica nervea substrata, quae prout à Ventriculi contentis varie afficitur, mox illam, retentionis aut expulsionis gratia, in hujus aut istiusmodi contractionesciet. Caeterum nervi huic tunicae carnosae inserti, ei varios motuum instinctus ab [...] partibus vicinis, aut remotis, supernis, aut infernis deferunt. Hinc à Phantasia, Appetitu, immo à plerisque sive Animae, sive quarumlibet corporis partium affectibus, Ventriculus saepe perturbatur, & diversimode commovetur.
3. Tunica Ventriculi extima, ei cum Oesophago communis, cujusmodi substantiae ac texturae fuerit, modo innuimus: quod ad usum spectat, haec totius Ventriculi integumentum existens, Tunicae substratae fibras carneas investi, easque fibris suis viet, ac velut viminibus simul colligat. Membranae hujus fibrae in quibusdam locis (prout supra observavimus) crassiores sunt, ut, quando Ventriculus supra modum saginatur, plurimum distendi possint. Hae parum motui, sensioni tamen quadantenus inservire videntur; quanquam & hujus perexiguus tantum usus fuerit; utpote quia nihil exterius objectum, aut ore assumtum huic occurrere potest. Quod si serosus humor, aut abscessus, aut bilis constans suffusio in partibus [Page 10] vicinis aut contiguis accidat, in quantum haec tunica propterea multum ac crebro irritatur, in stomacho nausea fere continua, inappetentia, & frequens vomitio excitatur; prout in pluribus post obitum dissectis observavi. Tunicae hujus praecipuus usus est, quod totius Ventriculi integumentum existens, membranae substratae carneas fibras investit, vasorum ramificationes sustentat, quinimo ad Ventriculi robur, ejusque calorem conservandum, inservit. Porro non improbabile est, in quibusdam locis hujus fibras nerveas, respectu fibrarum carnearum subjacentium, loco Tendinum esse.
XVII. Ventriculus ad hunc modum instar manticae à tribus istis tunicis tanquam à panno triplicato conflatus, bina habet Ostia sive Orificia, in summitate ejus è regione consita. Unum à parte sinistra, ex Oesophagi in os Ventriculi insertione consistit; ac simili ritu habet, ac si infundibuli tubus in vesicae implendae foramen inderetur: ductus hujus rectus & perpendicularis, ingesta quaeque ac deglutita in stomachum admittit. Orificium alterum à parte dextra, longo & obliquo ascensu in Duodenum continuatur, inque ipsum, Chylum in Ventriculo elaboratum, sensim deponit.
XVIII. Nervi Paris vagi ad Ventriculum quasi ultimam suam metam delati, juxta hoc Orificium plexus insignes, immo & quoddam quasi reticulum, quo totus ejus ambitus obducitur, constituunt: insuper & Oesophagi tunica villosa & nervea hujus cavitatem altius investit; hinc ut os Ventriculi maxime sensile cum aliis partibus nobilibus, ac imprimis cum Cerebro & Praecordiis mire communicet, ut non prorsus de nihilo sit quod Helmontius hic anim [...]e sedem collocaverit.
XIX. Orificium alterum vulgo Pylorus dictus, à dextro stomachi latere cum antro capaci & longo sensim angustato, in foramen parvum desinit, indeque retortum in Duodenum continuatur. Tunicae hic multo crassiores, quam in alio quovis Ventriculi loco existunt. Intima nervosa multis rugis ac sulcis asperatur, inque ipso foramine in molem oblongam, quae instar Epistomii est, attollitur, in eum certe finem, ut chylus, sensim egressus haud denuo in stomachum regurgitet. Tunica carnosa, prout ubivis praeterea, binas habet fibrarum series; aliae namque antrum hoc circumdantes constringunt, ac pro data occasione occludunt; aliaeque per latera ejus in longum productae, caeteras stomachi partes sursum colligentes, versus hoc ostium ducunt. Quinetiam vice versa, hae fibrae ob contractionem ab alteris earum finibus incipientem, Pylorum versus orificium sinistrum sape trahunt, uti in Vomitione: comque adeo spasmus ulterius continuatur, Duodenum sursum trahitur, & propterea bilis & humor Pancreaticus in Ventriculum exantlantur.
XX. Pylori munus est, non tantum Ventriculi contenta affatim, & simul in magna copia ad intestina transmittere, (quod quidem in Catharsi, & Diarrhoea frequenter facit) sed potius chylum satis confectum, in sinum suum excipere, aliquamdiu continere, & dein paulatim, & per minutas portiones excernere. Enimvero hujus antrum longum & capax, quidam in Ventriculo recessus & diverticulum es [...]e videtur, in quod massae chylaceae portio magis elaborata & perfecta s [...]cedere, & inibi manere quear, donec pars alia crudior, ut [...]uperius ingesta, in Ventriculi fundo plus digeratur. Hinc est, quod è comestis saepe quod ingratum est brevi evomitur, cibis interim gratioribus in stomacho restantibus; viz. quatenus in Ventriculo plures quasi distinctae cellae sun [...], [...]n quas ingestorum alia ab aliis divertere, & permanere possint. P [...]ro observare est medicamenta vomitoria cum mitius operantur, tantum Ventriculi partes orificio sinistro proximas lac [...]ssere, ed cum fortius irritant, insuper ipsum Pylorum cum Duodeno appen [...]o intus & sursum trahere, adeoque bilis in Ventriculum raptae evacuationem facere.
[Page 11] XXI. Vasa ad Ventriculum pertinentia sunt nervi, arteriae, & venae; priorum descriptio satis exacte in Neurologia nostra traditur, sc. quod nervi paris vagi utriusque lateris in stomacho desinentes, ramos insignes, plexus, & propagines multiplices eidem impertiunt; insuper paris intercostalis plexus nervei, in hypochondriis, & abdomine hic illic consiti, surculos plures, & insignes ad Ventriculum mittunt: Quae ratio est, quod in affectibus Hystericis, Colicis, & Hypochondriacis vomitio ita passim succedat.
XXII. Vasa sanguifera quamplurima ad Ventriculum pertingunt; quod plane cernitur si homin [...]s, canis, aut porci stomachus, vasis coeliaci [...] primo ligatis & resectis, eximatur, & orificiis constrictis infletur; tunc enim jucundissimo spectaculo vid [...]bis minores Venarum & Arteriarum truncos partim Ventriculi summitati, & partim fundo ejus insertos, qui mox in ramos minores, & deinde in ramusculos & propagines minimas divisi, sibi invicem occurrunt, mutuo inosculantur, & quaquaversus expansi totum stomachi ambitum perreptant, & velut coma fruticosa obducunt. Haec vasa sanguinea introrsum tendentia, & demum in propagines innumeras discerpta, in tunica intima nervosa terminantur; cujus interiorem superficiem prae densitate punctorum, in quae vasa desinunt, rubore inficiunt, & quasi cruentant. Hoc manifesto liquet, si quando post stomachi immersionem in aqua ferventi, tunica villosa separetur; tunc enim tunica nervea ob densissimas vasorum terminationes, quodam quasi reticulo sanguineo ob [...]ecta videbitur.
XXIII. Si usus horum inquiratur, qui calorem praecipuum coctionis & digestionis in Ventriculo peragendae instrumentum esse statuunt, hinc focum & fomitem satis uberem deducant: viz. in quantum circumcirca Ventriculi quasi lebetis fundum & latera omnia sanguis effervescens, quasi ignis accensus perpetuo detineatur; & quidem aliquatenus in hunc finem stagnum illud sanguineum ibi consitum esse videatur. Attamen praeterea vasa haec sanguifera munus quoddam aliud, haud minus necessarium praestare censemus; viz. Arterias humorem aliquem in Ventriculo deponere, & venas alium quendam illinc perpetuo auserre, adeoque chyli cum sanguine, & è contra, commercium immediatum ac constans intercedere.
XXIV. Enimvero ut Alimenta ingesta non solum coctione, sed multo magis fermentatione in Ventriculo dissolvantur, inque chylum homogeneum digerantur, illa ibidem liquore quodam spirituoso, qui instar fermenti sit, (uti cum flos cervisiae cervisiam aliam fermentat) imbui debent: Hujusmodi humorem, (siquidem copia ejus requiritur) tantummodo Arteriae suppeditare possunt; atque hic chyli reliquiis in crusta villosa haerentibus conjunctus, proculdubio succum istum, qui vulgo stomachi fermentum dicitur, constituit. Porro à comestis cum saepenumero refectio citissima postule [...]ur, siquidem ea per longas intestinorum, & vasorum chyliferorum am bages fieri nequit, quid verisimilius est quam venas intra Ventriculi cavitatem consitissime dehiscentes, subtiliorem quandam chyli portionem excipere, & protenus cruori infundere? Quo ritu vasa sanguifera stomachi fundo, & summitati inserta totam ejus superficiem, cum densa & multiplici ramificatione obducunt, in figura prima verissime, & ad vivum exprimitur.
A Ventriculo ad Intestina descendimus, quae cum duplicia fuerint, tenuia sc. & crassa, non opus erit eorum omnium hic historiam describere, utpote quorum namerus, & conformatio jamjam non modo Anatomicis. sed & laniis quibusvis sunt notissima. In prioribus, quantum ad rem Pharmaceuticam spectat, considerare oportet primo eorum situs, & fabricam, secundo Tunicas, atque tertio vasa, & ductus. Horum munus est, chylum in Ventriculo elaboratum suscipere, amplius fermentare, ab eoque [Page 12] magis elaborato & perfecto, succum nutritium in vasa chylifera exprimere. Intra haec potissimum Intestina, medicamenta cathartica operationes suas peragunt.
XXV. Intestinorum tenuium licet unus continuus sit ductus, tame [...] propter distincta quae obeuntur munera, hujus tria velut stadia designantur, & quasi tot visceribus, distincta imponuntur nomina. In Primo horum chylus à Pyloro descendens, mox novis fermentis, Bile sc. & suc [...] Pancreatico inficitur; quibus cum tota ejus massa paulatim, & per partes imbui debet, idcirco unaquaeque portio celeri transitu hanc regionem, s [...] Duodenum trajicit. In Circo proximo sc. Intestino jejuno, chylus fermentescens plus subigitur, ab acore vindicatur, & majorem volatilitatem acquirit; cumque hic etiam moram trahere non debeat, mox fermentatus, & ulterius provectus ductum hunc plerumque vatuum relinquit. Intra specum dein tertium, chylus volatilisatus, & perfectus copiose aggeritur, & aliquamdiu sistitur, dum que Intestinum Ileon ita Chylo plenum à fibris carneis paulo constringitur, pars purior & subtilior sanguini transmittenda in vasa lactea (simulque, ut nostra fert sententia, in venas mesaraicas) exprimitur, & tandem faeces residuae & paene effoetae ad crassa intestina promoventur.
XXVI. Cuncta haec tenuia intestina, sive totus eorum ductus, easdem tunicas simili etiam ritu conformatas obtinent; quae item à ventricul [...] membranis haud multum differunt, nisi quod paulo tenuiores existant. Intestina omnia, tum tenuia, tum crassa (exceptis eorum principio, & fine, & quadam Coli parte quae Omento affigitur) Mesenterii tanquam plane circularis margini connectuntur: de quibus interim mirari subit, quomodo illa quorum longitudo 6. circiter ulnarum est, à peripheria ista, quae à centro spithamam tantum distat, comprehendi possint. Attamen super his observare est, Mesenterii planum in plicas multas & magnas collectum, in circumferentia sua trium circiter ulnarum longitudinem habere; Porro Mesenterii circumferentiam, ut longitudinem intestinorum coarctet, in singulis palmis, duodecim circiter palmos intestinorum complecti. Ad hunc modum cum ob multas rationes fieri debuit, ita praecipue, tum ut intestina in parvo, & angusto spatio distinctim, & sine confusione subsisterent; tum insuper ut motu lento, & successivo, & quasi proreptim ab uno termino ad alterum moveri possint. Quippe Fibrarum motricium, quibus intestinorum ductus, sive cavitates contrahuntur, Tendines in Mesenterii fimbria, sive margine collocantur, & ab hoc viscere motus cujusque intestinalis instinctus procedit, uti mox clarius ostendetur: interim de Tunicis intestinorum gracilium disserere pergamus.
XXVII. Harum intima plurimas rugas transversas quasi juga eminentia habet, quae etiam mobiles quasi totidem Chyli remorae sunt, atque ad moderatam ejus retentionem faciunt, ne sc. debito citius, & priusquam satis perfici, & exprimi queat, ad crassum intestinum ipsasque ad faeces efflueret. Adsunt rugae istae, prout optime observavit Fallopius, in quantum haec tunica interna multo longior sit quam externa, & ideo c [...]patur, rugaturque. Nam si illa ab hac excoriatur, sinubus istis expansis, hujus longitudinem triplo excedet.
XXVIII. Porro tunica haec interior penitus nervosa, atque vasorum tum lacteorum, tum sanguineorum oscula in se continens, ejusmodi crusta villosa, qua ventriculus intus obducitur, & propter eosdem, uti videtur, usus; viz. haec vasorum ora obtegit, ac tutatur, insuper & Chyli aliorumque contentorum primos appulsus sustinet, cosque dein tunicae nerveae paulatim tradit. Haec autem tunica omni sibrarum genere constans, & ductus intestinalis cameram intimam constituens, ad sensationem imprimis facit, atque juxta impressiones ipsimet inflictas, tunicam carneam superstratam [Page 13] ad motus excretorios tardos, aut celeres, deorsum vel sursum (licet rarius) obeundos ciet. Siquando vel hujus interna superficies à contentis acrioribus stimuletur, vel sibris ejus humores incongrui impingantur, proinde ob sensiones molestas dolores ac tormina excitantur. Insuper haec tunica nervea tum distentionibus à flatibus inclusis, tum expansionibus, & intumescent [...]is ob spiritus intra fibras ejus explosos plurimum obnoxia reperitur. Caeterum illa praeter fibras nerveas, quibus diversimode intextis constat, insuper vasorum sanguiferorum in ea terminatorum, ramificatione densissima (pariter ac in stomacho habere advertimus) ubique obducitur: Hinc ut suspicari liceat, Arterias humorem quendam forsan recrementitium in cavitates intestinorum passim deponere, atque venas mesaraicas haud minus quam vasa lactea Chyli portionem illic excipere, & sanguini immediatius inferre.
2. Secunda sive media intestinorum gracilium tunica paulo crassior, & penitus carnosa est. Fibrarum hujus motricium dun sunt ordines, alter alteri substratus; primus, & interior est Annularis, qui totos intestinorum omnium ductus, sive cavitates integras, ubique serie densa cingens, Mesenterii fimbriae tanquam tendini inseritur. Alter sibrarum ordo est rectarum, sive longitudinalium, quae prioribus superstratae, easque ad rectos angulos secantes, per totas intestinorum longitudines protenduntur; iisque tendinum loco esse videtur tunica extima, quae prorsus nervea seu velut tendinosa, universae istarum fibrarum seriei obvolvitur.
XXIX. Quod ad usus earum spectat, cum intestinorum munus sit, chylum & faeces à parte in partem promovere, adeoque prorsum urgendo, demum per totos ipsorum ductus trajicere; insuper dum psa contracta & abbreviata quoad cavitates coarctantur, subtiliorem chyli partem in vasa lactea & venas Mesaraicas exprimere; obvium est concipere, quomodo praedictae fibrae utrumque hoc pensum exequantur: Quippe dum fibrae circulares successive sive seriatim contractae, intestini prosunditatem coarctant, eodemque tempore longitudinales inflatae, & intumefactae ipsum amplius angustant, simulque decurtant, necesse erit viscerum horum contenta pone compressa, usque prorsum urgeri.
XXX. Interim haud putandum erit, fibrarum utriusque generis contractiones ita magnas, & continuas fieri, ut intestinorum contenta simul omnia à parte in partem propellantur, (quanquam & hoc in Catharsi & & Diarrhoea interdum accidere censemus) verum ordinarie, spasmi isti leviores, & intercisi, sed tamen seriatim facti, & crebro repetiti, intestina quasi succutiunt, adeoque chylum & faeces de loco in locum leniter promoveri faciunt. Caeterum ob tales intestinorum succussus, & contractiones repetitas, chylus perpetim agitatus, plus elaboratur, inque vasa pro receptione ejus dehiscentia facile exprimitut. Quod si inquiratur quo instinctu praedictae utriusque generis fibrae in motum accieantur, atque ad partes modo has, modo illas seriatim contrahendas determinentur; dico circa intestina perinde ac ventriculum habere; viz. in utrisque Tunicae carneae motus à nerveae sensu pendere, ita ut juxta hujus irritationes illius contractiones sequantur. Quoties incongruum aliquod fibris nerveis sensationem tristem imprimit, mox propter istud excutiendum, sibrae motrices intestini partem affectam contrahunt, ut quicquid molestum depellant.
XXXI. Fibras nerveas ordinarie ac blande irritant, primo Chyli reliquiae, quae, postquam succus purior satis exprimitur, effoetae ac molestae evadunt; donec enim Chyli distributio peragitur, fibrae motrices à fronte contractae, eum, ne cito nimis elabatur, sistunt, postea vero spasmis à tergo excitatis, eum utpote inutilem eliminant. Secundo Fibrae nerveae paulo acrius irritantur à Bile & succo Pancreatico è ductibus suis, item ab humoribus [Page 14] acribus, & infestis ab Arteriis intro suffusis, quibus ibidem contractiones crebriores & fortiores succedunt. Tertio, irritatio adhuc vehementior, & praeternaturalis ab Alimentis incongruis, aut improportionatis. item à Pharmacis & Venenis inferri solet; de quibus penultimis inferius speciatim dicetur.
XXXII. Porro Intestinorum fibrae carneae & motrices nonnunquam ob causas alias remotiores in contractiones Alvi solutivas accientur Quippe violentae Animi, aut corporis passiones Diarrhoeam frequenter inducunt; viz, in quantum spiritus, intra [...] aut principes quasdam appendicis nervosae partes consiti, insignius perturbati, protinus per nervorum aut propaginum nervearum ductus, inordinationem suam spiritibus Intestinorum incolis tradentes, eos in spasmos [...] cient. Irritatio [...] quocunque modo factae contractiones succedunt, quatenus spiritus animales, tum è tendinosa mesenterii fimbria in fibras carneas annulares, tum è tunicae extimae ubris tendinosis in carneas longitudinales prosiliunt, quas utrasque dum adeo inflant, & intumefaciunt, proinde breviores & contractiores reddunt. Nimis à proposito hic esset, insuper exponere quas partes in peragendo hoc Intestinorun motu peristaltico mesenterium obeat; praeterquam enim quod fibrarum circularium tendines in hujus fimbria radicantur, porro advertere est in ejus plano fibras motrices recta à centro ad circum [...]erentiam tendere; quarum munus aliud vix excogitari potest, quam ut illae pro dato instinctu hic illic varie contractae, in his, aut illis intestinorum partibus, pares contractiones cieant.
XXXIII. De Tunica intestinorum extima non est ut multum disseramus; haec à peritonaeo orra & prioribus obvoluta, cum nervosa prorsus & tenuissima fuerit, vulgo fere tantum pro caeterarum integumento esse perhibetur; verum insuper, cum fibrarum longitudinalium series huic tunicae immediate substernantur, null [...]que tendines illarum alibi reperiantur, revera hanc tunicam tendinosam esse, & ex hujus fibris nerveis pro carnearum istarum contractionibus spiritus animales profilire, & in has spasmo cessante reverti merito suspicamur.
XXXIV. Vasa & ductus, quae ad tenuia inrestina pertinent, vel sunt spirituum, vel humorum vehicula. Prioris generis habentur nervi eorumque plexus, & propagines, quos omnes in Neurologia nostra satis fuse explicavimus. Quod ad ductus alios spectat, vel humores ad intestina deferunt, uti meatus Choli ochus & Pancreaticus, atque Arteriae; quadantenus item nervi (prout alibi de morbo Colico differentes ostendimus:) vel humores è visceribus istis exportant, uti vasa lactea, & venoe Mesara [...]. Singuli hi ductus atque spiritus & humores qui in illis scatent, quique insuper aut in viscerum cavitatibus continentur, vel eorum fibris nerveis aut carnosis insident, Pharmaciae subjecta sunt vel objecta, & à Medicamentis quibuscunque primo ac immediatius affici solent; quibus vero modis, in particulari cujusque Pharmaciae generis Theoria designabitur.
XXXV. De meatu Bilario, & ductu Pancreatico cum jamjam ita plurima ab Autoribus dicta sint, atque nihilominus veritas adhuc lateat, aut in ambiguo maneat, haud opportunum erit disquisitionem, (quam valde prolixam & intricatam fore necesse est) hoc loco instituere. Quid Vomitoria & Purgantia in has partes agant, inferius declarabitur.
XXXVI. Ad vasa sanguifera quod attinet, communis observatio est, Arterias & Venas quamplurimas per totum Mesenterium ramificari, indeque surculos innumeros ad intestina omnia distribui. De quibus insuper advertimus, cum tunicae extimae inserantur, earum paucos tantum surculos huic impendi, majores vero ramos fere omnes mox intus immersos ad tunicam [Page 15] interiorem remeare, in quo terminantur, propagines infinitas ac minutissimas, quae superficiem ejus densissimam obducunt, ubique mittere.
XXXVII. Hic igitur mirari subit, quamobrem in haec viscera ex se fere exanguia tam ingens sanguinis affluxus destinetur. Haud verisimile est hoc solummodo pro calore ac nutricatu dispensandis fieri, cum musculi & intestinorum tunicae exteriores, quibus his in copia magis uberi opus est, vasis paucioribus sunt contenti. Clar. Moebius ut hunc nodum solveret, asserit naturam Arterias in tanta copia intestinis addidisse, ut in Embryone excrementa sanguinis materni quo nutritur co tempore ad intestina deponerentur. Cujus rationem subdit, eo nempe, quod intestina Embryonis aut infantis recens nati excrementum nigricans contineant. Verum enimvero hoc argumentum facile concidit, si cum Harveo & Neotericis Embryonem in utero materno sugere & liquorem nutritium ore suscipere (uti par est) concedimus. Quin potius dicendum erit, Arterias istas in adultis animalibus sanguinis recrementa, per diaphoresin aliasque vias amandari inhabilia, saepenumero per intestina velut cloacam expurgare: Porro interim venas quandam chyli portionem excipere, eamque sanguini reducendo protinus immiscere.
XXXVIII. Circa intestina crassa, quod ad Pharmaciam attinet, non opus erit hic multa dicere; quia Medicamentorum ore assumtorum virtus fere tota exhauritur, priusquam ad haec viscera deveniatur, adeo ut horum irritatio partim per consensum à superioribus intestinis, partimque ab illorum contentis violenter exturbatis, potius quam ab ipso Pharmaco oriatur. Tunicas easdem ac gracilia obtinent; cumque in Colo faeces recta ascendant, fibris carnosis robustioribus, quae contractionis motum fortiorem efficiant, opus est. Hinc, si inflammatio aut sphacelus (uti saepius novi) circa Coli initium contigerit, adeo ut fibrae carnosae laesae, contractiones pro faecibus sursum elevandis obire nequeant, illae versus Ileon restagnantes Passionem Iliacam incurabilem inducunt. Porro in hoc intestino involucra ista concamerata sive cavernae addun [...]ur, ut faecibus alvi diutius detentis, crebrius defidendi molestra tollatur. Pharmacia ad hanc regionem pertinens in clysteribus praecipue consistit. In quibusdam vero Coli tunica interior adeo valde tenera & sensilis est, ut ab Enemate, licet Anodyno, injecto, spiritus statim excandescentes, ac intra fibras nerveas explosi, membranas summe inflent, ac distendant, adeoque in toto abdomine maximas molestias excitent. Quae circa viscerum motus excretorios, à fibrarum carnearum contractionibus dependentes, modo tradita sunt, melius elucescent, si Hypothesis nostra de musculi fabrica, & motu, non ita pridem edita consulatur. Quod superest, pro partium istarum Anatome clarius illustranda singularum figuras, exactissime ac ad vivum à peritissime Artifice delineatas, hic subjiciendas curavimus; & quamvis in descriptione Ventriculi, cum Oesophago, & Intestinis, Fallopium aliosque tum veteres, tum recentiores sequuti, cujusque illorum tres tantum tunicas assignavimus; attamen separatione harum (post immersionem in aqua ferventi) paulo accuratius facta, quatuor distinctae [...]pparehunt. Crusta etenim villosa, quae tun [...]ae nerveae tantum epiphysis qu dam habetur, membrana per se satis crassa & pecul [...]ris existit, atque propter innumeras quibus superficies ejus exterior scatet glandulis, proprie tunica Glandulosa dicatur, prout ex Ic [...]ibus satis liquet.
Figurarum explicationes.
TABULA prima repraesentat Hominis Ventriculum, cum vasis sanguine turgidis exemtum, & inflatum, ut Arteriae & Venae omnes cum ramisicationibus earum, (quae vere & exactissime delineantur) conspici possint.
A. Oesophagus.
B. Os ventriculi, juxta quod Oesophagi fibrae motrices superius obliquae, ob subitam illius occlusionem ac apertionem rectae evadunt.
C. Pylori orificium cum Duodeno appenso.
DD. Duodeni portio, cujus fibrae carneae illic loci crassiores sub tunica extima apparent.
FF. ad C. Pylori Antrum.
GG. Ventriculi summitas, ubi vasa sanguifera inserta descendunt, & quaquaversus surculos & propagines spargunt.
HHH. Ventriculi fundus, cui vasa sanguifera inserta, in ascensu suo ramulos & propagines quaquaversus densissime spargunt.
III. Vasorum utriusque insertionis mutuae inosculationes, & mirae communicationes.
K. L. Stomachi finis dexter, ac sinister.
TABULA II. exprimit Ventriculi Humani Tunicam extimam prorsus nerveam, cujus fibrae nerveae per longitudinem ejus ductae, carneas exteriores substratas ad rectos fere angulos secant.
A. Oesophagus, in cujus Tunica exteriori fibrae omnes nerveae recta descendunt, carneas substratas oblique decussantes.
B. Os Ventriculi.
C. Pylorus cum Antro ejus D. & Duodeni appensi portione E.
F. Ventriculi summitas, ubi vasa sanguifera densissime consita apparent.
GGG. Fibrae nerveae & tenues per Stomachi longitudinem ab orificio uno ad alterum, & utrinque ulterius protensa.
TABULA III. exhibet Ventriculum Humanum Tunica extima nervea nudatum, ut Tunicae mediae cum fibris ejus carneis superficies exterior sive convexa appareat.
A. Os ventriculi cui Oesophagus a. a. a. inseritur, & quem fibrae circulares carneae b. b. b, cingunt, ac pro data occasione contractae, occludunt.
B. Pylorus cum Duodeno appenso.
C. Pylori orisicium & Antrum; qua utraque fibrae circulares dum contrahuntur coarctant, ac (uti videtur) occludunt.
DDD. Fibrae circulares ventriculum in toto ambitu ejus quoad profunditatem cingentes.
EEE. Ventriculi summitas, sive jugum, ubi fibrae istae oriundae, versus ipsum dum contrahuntur, totam stomachi compagem valde coarctatam ducunt.
TABULA IV. Cujus figura I. ostendit Ventriculum inversum, cum superficie interiore & concava in exteriorem & convexam mutata, ut crusta villosa cum rugis & plicis stomachum obducentibus conspiciatur.
[Page 17] A. Orisicium sinistrum, sive os ventriculi.
B. Pylori Antrum, in quo Tunicae crassiores existunt.
C. Orificium ejus, cui Duodenum annectitur.
DD. Ventriculi summitas five jugum orificiis interjectum.
EEEE. Latera, finis, & fundus ejus, in quibus Tunicae interioris crusta villosa, in eaque rugae ac sulci, ad vivum exprimuntur.
Figura II. repraesentat portionem Tunicae nerveae, in qua, crusta villosa exemta, superficies interior sive concava, cum vasorum ramificatione densissima apparet.
Figura III. exhibet portionem Tunicae villosae, sive glandulosae, in qua superficies ejus exterior, qua Tunicae nerveae cohaeret, glandulis & vasorum osculis refertissima conspicitur.
TABULA V. exhibet Tunicae carneae superficiem interiorem, & concavam exterius inversam, ut fibrarum motricium series altera conspiciatur.
A. Os ventriculi, juxta quod fibrarum series exoriri visa antrorsum lineis partim rectis partimque obliquis defertur.
BBB. Fibrarum manipulus insignis, quae os ventriculi cingentes supra jugum ejus, ad Pylorum tendunt; & Antri ejus longitudinem obducentes in orificio terminantur.
D. Pylori orificium.
E. Pylori Antrum.
FFFF. Fibrae carneae aliae, quae à stomachi parte laeva versus dexiram oblique tendentes, ad fundum ejus descendunt.
TABULA VI. repraesentat intestinorum gracilium Tunicas omnes ab invicem separatas, ut fibrae nerveae cum glandulis & vasorum ramificationibus, nec non fibrarum motricium ordines, clare & distincte observart possint.
AA. Exhibet intestini integri superficiem extimam, cujus Tunica nervea tenuissima cum fibris nerveis tenuissimis in longum, uti videtur, protensis apparet.
BB. Tunicae carneae sive mediae superficies exterior, quae, altera exemia, cum fibrarum motricium longitudinalium serie, sive ordine suo, plane conspicitur.
CCC. Ejusdem Tunicae fibrae circulares sive annulares, quae, priori serie sive ordine exemto, manife [...]e apparent.
DDD. Tunica interior nervea, cujus superficies interior, crusta villosa sublata, cum vasorum ramificatione densissima in conspectum prodit.
EEE. Tunica villosa sive glandulosa superficies exterior sive convexa, qua tunicae nervea coharet, glandulis & va sorum osculis consitissimis referta.
SECTIO II.
CAP. I.
De Vomitione, & Medicamentis Vomitoriis.
I. DESIGNATA ad hunc modum Actionis Pharmaceuticae palaestra, aut saltem primo ejus circo breviter adumbrato, jam proxime incumbit singula Operationum Medicamentalium genera, eorumque rationes, & afficiendi vias describere. Itaque ab initio, quid in primo stadio, scil. Ventriculo peragatur, & quomodo Vomitoria operentur, disquiramus. Ubi imprimis explicare oportet, qualis affectio Vomitio sit, quibus item de causis, & propter quas occasiones, secundum aut praeter naturam excitati soleat. Dein secundo ostendetur in quas partes, earumque aut spiritus incolas, aut humores irriguos, & quo ritu Medicamenta, dum Vomitum cient, operantur.
II. Quoad prius, siquando quispiam Vomitu afficiatur, in se persentit fundum Ventriculi sursum contrahi, atque orificium superius aperiri, Pyloro interim (uti videtur) occluso, aut introrsum deducto, simulque totum Qesophagi ductum motu inverso, sc. ab imo ad summum, velut cochleatione quad am conniti, ut contenta quaeque usque superius protrusa, demum per os egerantur. Hujusmodi partium istarum motus, proculdubio perficiuntur per fibras carneas mediam ventriculi tunicam contexentes. Nam advertimus in hac binos distinctos fibrarum carnearum sive motricium ordines, quae stomachum quoad omnes dimensiones suas cingunt, atque simul contractae, fundum & latera ejus una colligunt, sursum ducunt, & versus hoc, vel illud orificium inclinant; propterea ut content [...] quaeque per ostium, modo hoc, modo illud ejiciantur. Quoad fibras interiores, quae caeterarum omnium contractiones ad hanc, vel istam evacuationem determinant, si irritatione leviori circa stomachi fundum aut latera alicubi facta, spasmus juxta Pylorum incipiat, atque fibrae motrices internae in finibus suis dextris prius ac potius contrahantur, tota ventriculi compages illuc contracta, saburram suam ad intestina sustundit: sin vero irritatio vehemens, & valde lacessens in quavis stomachi parte excitata, facile compesci, aut versus intestina transferri nequeat, spasmus juxta fibrarum interiorum fines sinistros incipiens, & versus os ventriculi ducens, illuc totam stomachi capacitatem, summe coarctatam, & simul contractam, corripi facit; adeo ut Pyloro intus deducto, vel occluso, atque ventriculi ore aperto, contenta quaeque superius ejiciantur. Eaedem sibrae carneae, prout spiritus animales varie proritati, ex his vel illis tendinibus prius in illarum sines dextros aut sinistros prosiliunt, ibidemque spasmos incho [...]nt, respective ad secessum aut vomitum moliendum determinantur. Porro dum ad egestionem supernam Ventriculus praedicto modo disponitur, etiam Oesophagus propter eadem contenta ejus sursum efferenda in actione conspirat. Quippe cum in tunica hujus carnea sibrarum motricium binos ordines duplicatos, quarum aliae oblique ascendentes, aliaeque descendentes sese omnes mutuo decussant, notaverimus; priorum munus esse videtur, ut illae in nixu Vomitivo seriatim contractae, gulam pone saburram egerendam usque occludant, eamque adeo in oris hiatum propelli faciant.
III. V mitio igitur, siquidem stomachi motus violentus & saepissim [...] involuntarius fuerit, haud immerito convulsivus dicitur; quem insuper à spirituum animalium, qui istas fibras carneas possident, explosione, sive magna quadam expansione, (juxta spasmologiam nostram alibi traditam) [Page 19] procedere statuimus. Enimvero spiritus isti summe irritati, & proinde statim elastici, primo ètendinibus prope orificium sinistrum consitis, & deinde mox ex aliis, in fibras carneas impetuose irruunt, easque summe inflant, ac abbreviant; adeo ut Tunicae istius partibus omnibus ad se invicem propius adductis, tota stomachi cavitas coarctata, & simul complicata, adeoque sursum versus sinistrum orificium contracta, contenta quaeque velut emboli impulsu, superius per Vomitum excernenda propellat.
IV. In plerisque aliis spasmorum generibus motus convulsivus versus eundem terminum ac naturalis peragi solet: Vomitio autem videtur affectio, stomachi actioni ordinariae & naturali contraria, aut saltem opposita. Hujus enim solennis & fere constans gestus est, quoad totum aut partes ejus deorsum, aut versus Pylorum contrahi: tali namque motu, & tendentia ejus opus est, quo alimenta deglutiri, in ventriculi fundum descendere, ibidemque arctius comprimi, de latere in latus devolvi, in chylum digeri, ac demum ad intestina transmitri queant. Itaque propter hos usus fibrae motrices utriusque ordinis, blandis spitituum incursibus inflatae, Ventriculum ad eum modum, quem naturae instinctus suggerit, facile componunt.
V. Quinimo si irritatio quaepiam stomachi fibris nerveis acciderit, donec noxa levior, & facile mobilis fuerit, contractio expulsiva versus Pylorum potius quam gulam instituetur: In Vomitu autem fibrarum motricium spasmus ab alteris eorum finibus, viz. sinistris incipiens, & statim violentus, & impetuosior factus, totam stomachi cavitatem simul collectam, & valde coarctatam, versus sinistrum orificium corripi, & illac evacuari cogit. Cujus ratio est, quoniam si quid valde incongruum, ac naturae infestum stomacho insederit, illud non ordinaria via per longas intestinorum ambages, ut tandem per anum expellatur, circumferri; verum exitu propiore rejici, & è vestigio, ne mora sua labem incurabilem afferat, excerni debet. Porro cum aliis partibus à Ventriculo dissitis molestia magna infertur, ne, dum natura circa eas occupatur, stomachus (ubi primus vitae fomes est) noxium aliquod suscipiat, in majorem ejus tutelam saepenumero Vomitus per consensum excitatur. Adeo summa Divini Conditoris providentia cautum est, ut pro certiore corporis humani tanquam Arcis custodia, quoties hostis externus ingruet, aut inter proprias Accolas seditio exorietur, illico extra primos aditus, scil. ventriculi porticum, hospites quicunque tanquam personae suspectae ejiciantur.
VI. Itaque Vomitionis causa proxima sive conjuncta est, spirituum Animalium ventriculi Tunicae carneae insitorum subita & vehemens explosio, qua quidem illi plurimum irritati, proindeque expansi, & rarefacti, cum è fibris tendinosis omnibus, tum prius & praecipue ex illis quae prope os ventriculi consitae sunt, in fibras carneas impetuose prosiliunt, easque adeo repente inflant, ac abbreviant, propterea ut stomachi latera & fundus ad se invicem propius adducta, simulque versus orificium sinistrum sur sum correpta, contenta quaeque in Oesophagi ductum ejiciant, unde (cum& hujus contractio ab imo ad summum è vestigio succedat) per oris hiatum egeruntur.
VII. Spiritus isti ejusmodi explosiones emeticas ineunt, quia summe irritantur: qua ratione id fiat, in tractatu de Affectibus convulsivis ostendimus; nimirum illi, cum natura valde Elastica praediti sunt, à quolibet [...], immo interdum sua sponte ob copulam heterogeneam exiliunt, & se quaquaversus impetuose proripiunt. Attamen quibus de causis, & quibus afficiendi modis, eos ita irritari contingit, mox inquiremus. Interim observare licet, spiritus fibrarum stomachicarum incolas in quibusdam aut crassiores aut firmiores existere, ut non, nisi ab irritamento fortiori, in explosiones Emeticas agantur; in aliis vero eos aut subtiliores, aut nimis [Page 20] elasticos esse, ut à levi occasione in spasmös Vomitivos incitentur. Porro cum noxa aut molestia stomachi fibris carneis infligitur, spasmus excitatus in his versus pylorum, in aliis versus os Ventriculi promtius fertur; proindeque aut Vomitio, aut Purgatio succedit.
VIII. Quod itaque ad Vomitionis causas remotiores spectat, hujus census erunt, quaecunque spiritus, stomachi fibris carneis insitos, multum aut graviter irritant: Quod siquidem pluribus modis fieri contingit, eos ad certa quaedam capita reducemus. Atque imprimis huc referri debent objecta improportionata ventriculi tunicae alteri interiori ac neryeae, seu potius spiritibus ejus incolis, admota; haec enim vellicata, saepe alteram superstratam in spasmos Emeticos ciet. Irritamenta ista sunt vel ore ingesta; scil. Alimenta incongrua, Pharmaca, aut Toxica; vel Materies in ventriculo genita, vel denique è longinquo per arterias & nervos illuc delata: aut secundo Spiritus fibrarum stomachi carnearum incolae irritantur propter molestiam quandam spiritibus aliis, hic illic procul dissit is inflictam, & inde per fibrarum, aut nervorum ductus ventriculo communicatam. Vomitio priori modo excitata, dicitur propria ventriculi affectio, atque haec posterior per consensum fieri. Horum omnium instantias quasdam notabimus.
IX. Primo igitur irritatio ventriculi tunicae interiori facta, prae alia quacunque causa Vomitionem ciet. Etenim haec pars nervea, & valde sensilis, ab omnibus stomachi contentis impressiones suscipit; & juxta quod hae jucundae, aut molestae fuerint, tunica carnea superstrata ad complexionis vel excretionis motus stimulatur; & quoad posteriores bosce, prout objectum improportionatum plus, aut minus naturae infestum est, aut Vomitio aut Purgatio accietur. Porro in hac stomachi tunica, peculiare quoddam sensorium sive tactus sive gustus, à quovis alio in toto corpore distinctum collocari videtur: Quippe cum Pharmaca, aut alimenta quaedam, uti Stibium, Mercurius vitae, Flores Antimonii, ova Piscis Barbi, cum multis aliis ore masticata, nullam exhibent sensui molestiam, illa stomacho immersa tunicam hanc quam immaniter irritant, & brevi spasmos gravissimos cient. Porro si quis Alimenti per Antipathiam incongrui portiunculam, vel inscius deglutiverit, illud quam minimum licet, aliisque cibis obvolutum, & velut larva obtectum, à stomacho dignoscitur, & tanquam esset hostis clandestino ingressus, impetu protinus concitato foras ejicitur; Irritamenta Emetica ore ingesta, sunt vel Pharmaca, quorum agendi rationes mox subdentur; vel Venena, quae effectum istum producunt, quatenus naturae plurimum infestae spiritus stomachicos primo contactu percellunt, & velut in furorem adigunt; vel tertio Alimenta, de quibus satis vulgo notum est, ea si in qualitate manifesta aut occulta, vel quantitate, vel assumendi modo delinquant, stomacho improportionata evadere, proindeque non raro Vomitum ciere.
X. Secundo, Materies Emetica nonnunquam in ventriculo generatur; nempe cum assumtorum nulla sit culpa; quandoque chylus, aut ventriculi succus fermentatiyus in humorem acidum, austerum, aut amarum, aut alias insestum, proindeque irritativum degenerat; prout in Cholericis, & Hypochondriacis passim evenire solet.
XI. Tertio, nec mirus frequenter humor irritativus in ventriculum aliunde suffunditur: praeterquam enim quod Bilis (ac uti nonnulli opinantur) succus Pancreaticus, modo singulatim, modo simul congressa & mutuo effervescentia in stomachum exantlata, fibras ejus in spasmos Vomitivos cient; insuper materies heterogenea per arterias huc transtlata Vomitus saepe immanes concitat; ita in Paroxysmis, & crisibus sebrium, & praesertim in peste, & variolis saepissime contingit. Interdum massa sanguinea turgescens recrementa sua, siquidem per [...] expellere nequit, [Page 21] per Arteriae Coeliacae ramos; ventriculi & intestinorum cavitatibus ingerit; adeo ut horum tunicae, insigniter vellicatae, Vomitiones horrendas, simulque affectus dysentericos patiantur; Nec tantum per Arterias sed quandoque etiam per nervos materies Vomitiva descendere videtur. Hinc Colicam saepissime oriri satis clare ostendimus: Quinimo in multis (qui Pathematis spasmodicis obnoxii fuerunt) observavi, post Cephalalgiam cum torpore, & vertigine diathesin Vomitivam successisse: ut absque notabili stomachi impuritate, quotidie ingesta vomitu redderent. Materia ita per Arterias vel nervos stomachi tunicae suffusa, modo laxa & facile dissipabilis, brevi rursus excutitur, adeo ut affectio cito pertranseat; modo fixior iisque pertinacius adhaerescens, immo nonnunquam in Tumores varii generis concrescens, diathesin Vomitivam diuturnam & non facile curabilem inducit.
XII. Haec de Vomitu, cujus causa materialis sive irritativa alicubi circa stomachi superficiem internam consita, & nudo contactu fibras nerveas afficiens, spiritus fibrarum carnearum incolas, in Explosiones Emeticas ciet. Restant plures aliae vomitionum species, in quibus irritatio fit in aliis locis, & mox stomachus per consensum in spasmos concitatur. Quippe inter hoc viscus, & plerasque alias partes, cum tanta sit necessitudo, & mutua dependentia, frequenter accidit, ob spititus quosdam animales alicubi valde perturbatos, mox spiritus alios ventriculi hospites, aut sibrarum continuitate, aut nervorum commeatu, pariter affici, inque explosiones Vomitivas adigi.
XIII. Hujusmodi Vomitionis sympathicae loca, sunt vel propinquiora, scil. utraque stomachi orificia, cum Duodeno, & Oesophago; vel remotiora, scil. [...] & Meninges, nec non Lien, Renes, Ureteres, Mesenterium, Uterus, & alia forsan abdominis viscera; in quorum uno, vel simul pluribus, spasmus excitatus, & exinde per nervorum ductus stomacho communicatus, sibras ejus carneas in contractiones Emeticas ciet. Pariter in Capite, cum spiritus Animales valde perturbentur, horum inordinatio mox alios Ventriculi hospites per consensum afficit, inque similes [...] concitat. Singularum ex his instantias cum earundem Aetiologiis notabimus.
XIII. Primo utraque stomachi orificia sive ostia, cum ob multiplices nervorum insertiones valde sensilia sint, facile irritantur; proindeque modo introrsum, modo extrorsum deducta, varieque expansa, vel occlusa, spasmos excretorios in toto ventriculo, aut sursum aut deorsum tendentes excitant. Nullus fere in seipso quin persentiat, humores acidos aut amaros in stomacho fluctuantes, & orificium sinistrum mordicantes, nauseam & vomitionem ciere. Nec minus à bile in Pylorum regurgitante idem effectus producitur.
XIV. Nimis à proposito esset, Helmontil de partium harum dignitate, ac Dominio insomnia referre: Orificium sinistrum animae sedem statuit, atque dextrum, scil. Pylorum appetitus, aliorumque Pathematum mere naturalium officinam esse; Porro ab hujus indignatione & obstinata occlusione, Vomitiones horrendas procedere. Quanquam his minime assentiamus, attamen propter haec ostia nimis obserata, Vomitum, aliasque stomachi affectiones malas oriri, Historiae sequentes declarabunt.
XV. Juvenis illustris diu Cachecticus, ac Vomitu crebru & dein per plures menses quotidiano, & fere continuo laborans, demum viribus summe attritis mortem obiit: Cadavere aperto deprehendi Pylorum tuberculis scirrhosis valde teneris, & sensibilibus circumcirca obsitum, quae hiatum ej [...]s paene occludebant; adeo ut Chylus [...]n dorum interstit [...]is impactus, summe putresceret, totumque pro nde viscus sensu molestissimo, & spasmo fere continuo assiceretur. Nec minus à sinistri orisic [...] occlusione vomitum [Page 22] fere perpetuum excitari, Oxoniensis eujusdam casus opp [...]do raru [...] indicabit: Vir robustus, & aliter satis sanus, à longo tempore vomitu crebro laborans, comesta quaeque saepius, etsi non semper, mox rejicere solebat: Tandem victis omnibus remediis morbus in eum statum devenit, ut valde esuriens comederet ille, donec Oesophagus ad Gulam usque impleretur, dein nihilo in ventriculum illabente, ingesta quaeque cruda regereret; Cum Pharmacis minime juvantibus, praefame summe elanguesceret, & propediem interire periclitaretur, instrumentum ei instar virgulae, è pinna cetacea, cum spongi [...] sibula apici ejus affixa parabam; hoc aegrotans statim à cibo & po [...]u assum [...]is, gutturi, unaque Oesophago immittens, Alimenta secus restag [...]atura, in Ventriculum, orifi [...]io ejus reserato, detrudebat; atque hujus ope per sedecim annos pabulum quotidie sumsit; eademque adhu [...] machina utitur, & e [...]amnum vivit valetque, secus inedia periturus. [...]rocul dubio in hoc casu Os stomachi sive à tumore sive à paralysi semper occlusum, nihil, nisi violenter reseretur, in Ven [...]iculum admittit.
2. Nec minus frequenter propter irritamenta supra hoc orificium sinistrum, ac infra Pylorum in vicinia habita, spasmus excitatus, & fibrarum continuitate in Ventriculum propagatus, contractiones ibidem Emeticas ciet. Cum inter deglutiendum Alimenta in Oesophagi ductu, ob Paralysin vel obstructionem haerent, & fibras nerveas stimulant, mox carneae sursum contractae, etiam ventriculum in spasmi consensum rapiunt. Similis effectus à palato aut uvula irritatis passim succedit. Hinc à cibo, po [...]ve ingratis, fere tantum ore libatis, etiam à pluma gutturi indita, saepissime vomendi nixus, aut vomitio cietur. Propter [...]andem rationem etiam in Ph [...]isi, tussim vehementem quandoque vomitus comitatur, aut sequitur; scil. ob vellicationem, sive concussionem ejusdem tunicae, quae pariter Gulam & summitatem Tracheae obducit: Pariter in Ventriculi appendice inferiore, scil. intestinis si molestia cum spasmo alicubi contingat, saepe affectus iste, fibrarum continuitate sursum obrepens, vomitum ciet▪ Propter hanc rationem in morbo Cholera, Iliaca passione, al [...]isque Intes [...]inorum torminibus, vomitio excitatur. Hinc etiam non nulli, quibus viscera teneriora sunt, ab Enemate admisso constanter vomunt. Facile esset hujusmodi instantias plurimas hic congerere, verum ad alias vomitionis causas transeamus.
3. Praeter has modo citatas, in quibus irritatio in ipso ventriculo, aut in appendice ejus habetur, quandoque accidit stomachum, ex se satis sanum & insontem, partium aliarum longe dissitarum culpas luere; quod non [...]brarum continuitate, sed nervorum commeatu sive commercio peragitur. Quippe horum ductu, cum spiritus animales in uno loco perturbantur, al [...] p [...]ocul degentes similem [...] concipiunt, atque spasmos ineunt: hi [...]c à vulnere aut plaga graviore capiti inflicta, quatenus spiritus intra [...] perturbati, nervorum paris octavi commeatu, al [...]os ventriculi [...]ospites in pares [...] concitant, vomitio frequenter succedit: propter eandem rationem, nonnulli in navigio aut curru vecti, vomitu imma [...] tentantur: Cujus symptomatis causa haudquaquam est, (uti quidam asserunt) humorum agitatio; at vero spiritus animales cerebrum incolen [...]es, in motus inordinatos coacti, nervorum principia tumultuose subeunt, eorumque ductu viscerum contractiones emeticas cient. Interim materia vo [...]itu rejecta, mera est bilis, quae à vasis choledochis, propter spasmum prius inductum, exantlatur; tant [...]m abest, ut causa vomitionis primaria [...]ueri [...]. Porro ex ejusdem octavi paris nervi trunco si quando propagines, & rami inferiores, ac in abdominis peculiaria viscera distributi, in spasmos uritantur, aliae haud infrequenter propagines quantumlibet intactae, pariles [Page 23] concipiunt Anomalias, & aliis ipsae visceribus, ac imprimis Ventriculo motus convulsivos impertiunt. Hoc manifestum est de vomitu, qui in Paroxysmis Nephriticis, item in affectibus Colicis, & Hystericis ita dicti [...], passim excitatur.
XVI. Hactenus de vomitione in genere, ejusque subjecto, ratione formali, causis, variisque fiendi modis; ubi ostensum est affectionem hanc omnino à spiritibus Ventriculi tunicam carneam incolentibus summe irritatis, inque explosiones spasmodicas actis produci, eos vero plerumque ac potissimum in ejusmodi motus contractivos incitari, propter sensionem molestam tunicae interiori nerveae impressam; praeterea tamen spiritus istos [...] affici, ob spiritus aliis in [...]ocis perturbatos, & inordinationem suam, aut fibrarum continuitate, aut nervorum ductu, ventriculo communicantes. His ita praemissis, restat proxime ut (quod secundo in loco erat propositum) de Pharmacis vomitivis agentes, quo ritu & quali discrimine illa in ventriculum, aliasque corporis nostri partes operentur, ostendamus.
XVII. Circa haec obvium erit concipere, vomitiva ore ingesta, & in ventriculum suscepta, primo tunicam ejus interiorem prorsus nerveam irritare, eique mo [...]estiae sensum a [...]igere; dein hujus instigatione tunicam [...]arneam superstratam affici, & ad molestum hoc ejiciendum in contractiones excretorias concitari. At vero in hoc opere, tum quoad irritationis modos, tum & excretionis vias, discrimina quaedam subsunt, eorumque rationes non facile patent.
XVIII. Primo enim cum Pharmaca Cathartica, stomacho immersa, fibras ejus carneas in contractiones excretorias stimulent, undenam contingit, ab his saepius ac potius vomitum, & ab illis purgationem, & non indifferenter alterutrum concitari?
2. Porro ex iis quae vomitionem plerumque & fere constanter movent, observare est, quaedam [...] sive operandi ratione manifesta, effectum istum producere; uti cum assumta, sapore, odore, aliave qualitate sensibili prorsus ingrata sunt; aut quantitate peccant; insuper & alia dari Pharmaca, proprie magis, & specifice pro Vomitoriis habita, quorum virtus Emetica, sensibus nostris prorsus abscondita, tantum per effectus in stomacho editos se prodit. Horum solutiones pro Emetologia [...]ite condenda plurimum faciunt.
1. Quoad prius, ut medicamen quodpiam per vomitum potius, quam per secessum operetur, ejusmodi illud particulis constare debet, quae, cum naturae infestae, aut saltem incougruae sint, insuper quoad qualitatem v [...]l quantitatem ita habeant, ut neque à stomacho prorsus subigi; neque tam diu ab eo tolerari possint, donec fibris, sive villis ejus paulatim detersae, una [...]um aliis succis sensim & per partes à Pyloro eliminentur: Quin vero siquidem [...]lae, aut Ventriculi fibras a [...]rocius vellic [...]t, aut pertinacius adhaerent, aut motu suo ipsum aggravant, ac distendunt, statim car [...] fibrae ad spasmos excretorios accinguntur, & de [...] naturae instinctu ill [...] poti [...] in eum modum contrahuntur, quo mol [...]stum hoc cum majore impetu, & brev [...]ore exitu foras amandent Quomodo fibr [...] carneae moveantur pro purgatione molionda, ordine infra dicemus.
2. Quod ad Emeticorum distinctionem, & diversas operandi rationes spectat, cum vulgo duplicia audi [...]t, [...]il. [...]tiora, & fortiora; quorum priora vim suam emeticam in aperto gerunt, & per manifesta indicia vim irritativam produnt; uti cum d [...]octum Hyssop [...] [...]ut Cardui, [...]usio radicum Scyllae, aut Raphani; [...] Vicrio [...], aqua tepida vel mulsa plenius epota, & similia; quae primo aspectu, vel liba [...]ne stomachum movent, ad vomitionem ciendam exhibentur: [...]sque exhibitis, ut vomitus succedat, saep [...] palati aut gulae irritatio succenturiari debet. Secundo Emetio [...] [Page 24] fortiora (quae & proprie magis ad hunc censum pertinent) ejusmodi sunt Pharmaca, ut, si in debita quantitate assumantur, vomitionem fere in omnibus concitent; qualia imprimis sunt Helleborus albus, Nux vomica, Vitriolum, eorumque, uti & Mercurii varia praeparata; quae certe licet usui Medico satis commoda, immo perquam necessaria existant; tamen quoad eorum naturam, & vires, in quibus potentia Emetica consistit, parum à venenis differre videntur: quare si in dosi nimia exhibeantur, non raro mortem accersunt. Quo ritu & quibus afficiendi modis, haec in Ventriculum aliasque corporis humani partes operentur, quandoquidem nunc disquirendum restat; imprimis Phaenomena, quae in hoc Pharmaciae genere praecipue notabilia occurrunt, subdemus.
XIX. Emetica stibiata, aliaque fortiora stomacho ingesta, haud statim (nisi in prius nauseabundis) irritare, aut molestiae sensum inferre solent; postea vero, modo citius, modo tardius nausea & perturbatio quaedam sentitur, dein stomachi contractio, & ascensus, cum orificii ejus apertura, & Oesophagi versus guttur exilitione succedunt, vomitu mox subsequente; dein hoc finito, viscera haec subsidunt, & paululum quiescunt: brevi tamen postea stomachi inquietudo, & nausea, atque hujus, simulque gulae ascensus cum vomitione redeunt; adeoque per plures interdum vices vomendi impetus, & cessatio repetunt, donec, viribus Pharmaci penitus attritis, operatio haec desinat.
XX. A Vomitionis initio Ventriculus tantum sursum contrahi, & non immaniter lacessi videtur. Postea hujus spasmi vehementiores fiunt, & se latius explicant, adeo ut duodenum motu inverso, contractiones suas sursum dirigat, & contenta quaeque in stomachum (quibus irritatio Emetica intenditur) suffundat: Si irritatio adhuc am plius intendatur, non tantum spasmi, at saepe distensiones, & intumescentiae, ac imprimis periculosior Ventriculi convulsio, scil. singultus, succedit: quinimo ob spiritus animales in tota systasi perturbatos, & quandoque dissipato [...] nimis, vel excitatos, Lipothymiae crebrae, sudores frigidi, & non raro membrorum aut totius corporis spasmi lethales eveniunt.
XXI. Ab Emetico fortiori exhibito, quando stomachus evomere incipit, primo ejicitur illud quod in cavitate ejus fluctuat; dein quicquid viscosi phlegmatis villis ejus adhaeret, aut in plicis reconditur: Si vellicatio perseveret, serosi humores Arteriolarum, & nervorum osculis exprimuntur; dein spasmo Duodeno ojusque ductibus communicato, bilis & succus Pancreaticus, è meatibus extorti inque Ventriculum fuffusi egeruntur: Hinc biliosa plerumque ultimo rejiciuntur, & tunc non raro mera bilis copiose evomitur: quod si ita contingat, qualibet excretionis vice, tormina paulo infra Ventriculum, in latere dextro excitata, sursum perreptant; quae procul dubio sunt à bile in duodenum expulsa, & istinc ob motum intestini convulsivum ac inversum, intra Pylorum suffusa. Si irritatio nec dum cessat, Arteriae (osculis ipsarum summe irritatis) humores è tota massa sanguinea vomitu excernendos profundunt.
XXII. Ex hac Vomitionis historia conjicere licebit, quomodo & qua ratione Pharmacum Emeticum operetur: viz. hoc ventriculo immersum, cumque humore istic contento sese immiscens, s [...]que tincturam imprimens, à crusta villosa supersiciem internam obducente paulatim [...]u [...]cipitur: inde fibrae nerveae, tunicam intertorem contexen [...]es, & haue crustam sustinentes, tincturam istam virulentam sensim imbibunt; qua cum aliquatenus saturantur, propter succ [...] incongruitatem, corrugari, & multum inquiet [...]ri incipiunt; hinc fibrae carneae superstratae, propter molestiam à nerveis conceptam irritat [...]e, spasmo primo leviores hic illic sparsim in [...]unt; unde nausea & stomachi perturbatio; mox vero, earum ordinis utriusque interioris omnium, spiritus incolae summe excandescunt; & simul [Page 25] explosi contractiones validissimas & Emeticas, quo molestum illud fibris nerveis excussum vomitu ejiciatur, peragunt: Cumque hoc ritu fibrae istae succo medicamentoso, quem imbiberant, liberantur, paululum cessat vomendi nixus; donec tincturae virulentae, quam subinde à crusta villosa hauriunt, novo penu rursus imbutae, in parem molestiam & irritationem Emeticam urgeantur: Atque ita aliquoties repetit vomendi impetus, usque dum tincturae venenatae materies, etiam à crusta villosa abstergatur, & demum tota foras ejiciatur, proinde ut tunicae interioris fibrae nerveae, virus illius non amplius imbibant.
XXIII. At vero, non ideo semper Vomitionem finiri contingit, quin Pharmaco licet penitus rejecto, nulloque ejus contagio superstite, saepe tamen spiritus isti stomachici, ni [...]is lacessiti, furorem suum aegre dimittunt; adeo ut à succo quocunque alio (quem fibrae nerveae imbiberint) irritentur, inque spasmos Emeticos agantur, quin & crebra interdum vice eos repetant: Quare tunc, ut vomitio cesset, nihil omnino potus sive alimentosi, sive Cardiaci ventriculo ingeratur; atqui, fotu calido externe adhibito, somno indulgeatur.
XXIV. Porro nonnunquam humores alii è vasis expressi, ac praesertim bilis è meatu choledocho in ventriculum suffusa, non tantum vomitorio vires addunt, sed operatione ejus finita, stomachum ultra lacessere & in contractiones excretorias urgere perstant: quinimo fibrae hujus nerveae flavum istud virus, tinctura Emetica haud minus molestum imbibentes, spasmos excitant, & supra Pharmaci vires, crebros vomendi impetus propter molesti istius exclusionem continuant. Ob hanc rationem, quando bilis exundat, siquidem à levi occasione illa in stomachum accersitur, saepissime à pharmaco mitiori, vomitio immanis cum horrendis symptomatibus excitatur; cujus interdum sedandae gratia, Enema leniens, quo bilis turgescens versus inferiora solicitetur, exhibere convenit.
XXV. Quod vero interdum ab Emetico assumto vomitio immediate consequatur, cum scil. Pharmacum vix fundum ventriculi artigit nec dum fibras ejus altius subierit; in causa est, vel quod crusta villosa ex parte detrita (uti in gulosis & bibonibus assolet) fibrae nerveae nudatae cito ac facile irritantur; vel quia phantasia, Medicinam aversata, nauseam prius intulerat; vel denique quia stomachus materiae excrementitiae putrilagine pergravatus, sponte prius sua fuerat in vomitum procliv is. Quod ad fibras nerveas spectat, quae tincturam Emeticam imbibentes, molestiae sensum, à quo fibrae carneae in spasmos convulsivos irritantur, concipiunt; prorsus eaedem illae sunt, quae plurimum inanitae famem sive stomachi latratum, exsiccatae sitim efficiunt; ab alimentosis succo grato saturatae ventriculo complacentiam, & toti praeterea corpori re [...]ectionem impertiunt,
XXVI. Cum Pharmaca Emetica in forma liquida vel solida exhiberi soleant, satis obvium erit intelligere, quomodo priora ventriculi fibras nerveas subeant, easque ad plenitudinem irritativam saturent: Attamen de posterioribus merito à nonnullis ambigitur, quo nempe ritu, pulvere perexiguo, prout stibii aut florum Antimonii, in trium aut quatuor granorum pondere exhibito, vomitio perquam immanis inferatur; enm à Pharmaco tantillo & non facile penetrante videatur fibras illas vix ulla ex parte, saltem haud quantum pro irritatione Emetica sussiciat, imbui posse. Super his dicendum erit, Medicamentum istud in substantia sicca exhibitum, illico dissolvi, & humorem satis multum in ventriculo impraegnare; adeo ut facta velut Croci Metallorum infusione, sulphuris Antimonialis particulas solutas fibrae stomachicae imbibant, inque spasmos proinde Emeticos irritentur.
XXVII. Quod à nonnullis asseritur vomitorium in dosi quantumcunque magna exhibitum, non fortius operari, quam si in modica solum [Page 26] quantitate sumeretur; à veritate omnino alienum est, ejusque rei experimentum non sine periculo tentandum; quippe si plures adsint Medicaminis particulae, fibras etiam plures imbuent, easque altius subeuntes, gravius lacessent; adeo ut spasmi immaniores & crebriores necessario consequantur.
XXVIII. Quod ad vulgi opinionem spectat, Pharmaca vomitoria proprietate quadam specifica, humores sursum agere, & per superiora excernere, mere frivolum videtur; nam cujusmodi illa virtus fuerit, nullus explicare; nec, quod talis revera existat, probare potest. Interim pro Emetologia intelligenda satis erit concipere medicaminis particulas naturae plurimum infestas, à tunicae stomachi interioris fibris nerveis imbibi, ipsisque molestiam magnam inducere; dein ad succum istum subito & viciniore via rursum expellendum, tunicae alterius fibras carneas irritari, inque spasmos Emeticos instigari: Quod vero à nonnullis urgetur Helleborum album umbilico admotum, & infusionem Croci Metallorum Clysteris forma exhibitum, vomitum movere; experimento saepius facto, minime verum esse deprehendi. Quod si interdum ita fiat, quidni irritatio violenta intestinis inflicta ibidem Spasmos & Contractiones inversas, & dein, secundario & per consensum, in ventriculo Vomitiones concitet? pari quidem ritu, ac cum haec ventriculi affectio, saepissime Colicae ac Isiacae passioni supervenit. Olim vinum stibii infusione impraegnatum in canis robusti venam Jugularem ad Unc. vj. injiciendum curavi; post 5 vel 6 circiter horae minuta iste cespitare, inter progrediendum titubare, & dein immaniter vomere caepit. Attamen arbitrari fas sit, effectum istum à Pharmaco, cerebrum potius quam stomachum impetente, excitatum fuisse; cum par vomicio post linimentum aut fotum è succo aut decocto Nicotianae capiti adhibitum passim succedat.
XXIX. Nec minus sententiam istam, quae statuit quaedam vomitoria in Bilem, alia in Pituitam, aliaque in Melancholiam agere, & humorem hunc, vel illum à caeteris discretum & quasi sincerum educere, à veritate alienam, & fundamentis prorsus nugatoriis nixam judicamus. Circa delectum vero in Emeticis habendum, praecipua discriminis ratio eatenus observari debet, ut in affectibus nonnullis mitiora exhibeantur, quae ultra ventriculum nihil perturbent; & sola ea quae in cavitate ejus fluctuant, aut tunicis adhaerescunt, leniter educantur: In aliis fortiora conveniunt; ut spasmo etiam visceribus aliis impertito, quodcunque excrementitium in iis stagnat, aut alicubi congeritur, è minera commoveatur, & protinus sursum aut deorsum foras eliminetur. Quod vero interdum materia viscosa & velut Phlegmatica potissimum excernatur in causa est, quoniam ventriculi saburra, inconcussis biliosi humoris receptaculis, fere tantum expurgatur; veruntamen quando emulgentur vasa choledocha, excretio maxima ex parte evadit biliosa: Humoris atri vomitio à medicamenti tinctura ut plurimum dependet; egestam enim materiam vitriolica nigredine inficiunt.
XXX. Evacuatio per vomitum uti violentior, quam per secessum; ita, si cum virium tolerantia peragatur, in nonnullis affectibus plus quam purgatio decies repetita prodesse solet: Hoc enim modo Phlegma ponderosum stomachi plicis coalescens, quod cathartica caetera quaevis praeter laberentur, velut scopis purgatur; insuper partes vicinae, Pancreas, Melenterium, Lien, ipsumque Jecur, concussione valida commoventur; adeo ut obstructiones in iis factae, etiam sanguinis & humorum stagnationes quaecunque hoc remedii genere facillime amoveantur. Fermenta extranea, ubivis in corpore genita, atque altiora morborum seminia, absque Vomitoriis adhibitis raro extirpantur: praecipue autem in Cerebri & nervosi generis affectibus Emeticorum usus valde proficuus deprehenditur: Etenim [Page 27] hoc pharmaciae genere non tantum stomachi, & viscerum sordes, quae chylum & sanguinem inquinant, uberius abstergentur, sed etiam Glandulae, quae sanguinis & succi nervosi emunctoria sunt, in visceribus consitae emulgentur, vasa choledocha, aliaque excrementorum receptacula copiosius evacuantur, proinde ut eadem inanita, serum, & alia utriusque humoris purgamenta, & superfluitates, secus in caput restagnare apta, promtius suscipiant: Insuper his, cum innumera Arteriarum oscula, sub crusta villosa in Ventriculum dehiscant, haec à vomitorio insigniter vellicata, humores quosque vitiosos aut malignos in sanguine scatentes, ibi per vomitum excernendos profundunt; atque ob hanc potissime rationem est, quod morbi Herculei ab Emeticis optime, & vix sine iis curantur. Haec enim pharmaca siquidem naturae activae ac indomitae fuerint, non tantum Arterias vellicando, humores superfluos è massa sanguinea exprimunt, sed & Venarum quae illic innumerae dehiscunt ductus subeundo, Sanguinem fundunt, ejusque serositates, aliaque recrementa praecipitant ac secerni faciunt. Interim vero pharmacia emetica haud indiscriminatim ab omnibus usurpari debet. Quippe in nonnullis Ventriculi tonus nimis laxus, & debilis est, & constitutio adeo tenera, ut à Vomitoriis statim spiritus fatiscant, & vires exolvantur; nonnulli etiam viscera sensationis immodice pertinacis obtinent, quae licet difficulter evomant, Vomitio tamen semel incaepta haud facile sedatur; quin & creberrimo vomendi nixu, usque ad magna virium dispendia, & non raro animi deliquia, tentantur.
XXXI. Quare ut Vomitorium rite exhibeatur, perpendere oportet, quae sint ejus indicantia, permittentia, & prohibentia. Emetica indicari videntur, quando in Ventriculo humor biliosus, & amaricans fluctuat, ut exindo nausea, sapor ingratus, aut cephalalgia inducantur; item si stomachus Pituita viscida aggravetur, ut in virginum Pica, in viris post crapulam & victum inordinatum. In plerisque casibus, ubi cum respiratione difficili, Ventriculus oppletus Anorexia [...], vel Nausea afficitur, Anacatharsis usui esle solet. Porro dum stomachus fermento extraneo obsidetur, ut ingesta quaeque statim vomitu rejiciat; etiam ratione partium dissitarum, non raro Vomitio cum fructu adhibetur: namque hoc pacto vasa choledocha quam maxime inaniuntur, ut propterea bile è sanguine uberius elutriata, dyscrasiae ejus febriles eximantur. Dein quatenus humoris nervosi supersluitates, aut stagnationes, hujusmodi excretionis methodo facillime curantur, in Arthritide, Asthmate Epilepsia, Mania, & plerisque aliis morbis, qui magni & Herculei habentur, Emeticorum usus haud minimam medendi rationem succenturiabit. Secundo hujus remedii exhibitionem permittunt viscerum robur, & corporis firma constitutio, ac imprimis quibus collo & pectore curtiore praeditis Ventriculus & os spatio minore distant; huc etiam faciunt Vomitionis facilitas & [...], materiae excernendae laxitas, & promta secretio, item naturae sedatio, & huic operi insistendi velut otium. Tertio Emeticum prohibent, vomendi difficultas, sive ineptitudo priore experientia inventa, corporis tenera & mollis constitutio, statura gracilis & procera, viscera insirma; & praecipue si adsit diathesis tabida, cum ulcere Pulmonum, aut sputo sanguineo: item nimia Cachexia, in qua periculum existit, ne humores à toto corpore [...] in Ventriculum exprimantur; Insolita etiam sanguinis esfervescentia, sebrium paroxysmi, & Criseos expectatio hujusmodi Pharmaciam omnino excludunt.
XXXII. Medicamenta quae Vomitoria perhibentur, distingui solent quoad operandi vim, in lenia, mediocria, & fortia; quoad materiam è qua desumuntur, in Mineralium, Vegetabilium, & Animalium partes, aut praeparata; quoad saporem, aut palato valde ingrata sunt, uti Vitriolum, [Page 28] Nicotiana, Radix Bryoniae, &c. vel sapore pollent satis grate, uti fructus Mezerei, Nux Indica, ova piscis Mulli sive Barbi; aut sunt fere insipida, uti flores Antimonii, Crocus Metallorum, Mercurius vitae, &c.
CAP. II.
Vomitoriorum formulae, & quorundam ex iis quoad praeparationes, & Analyses chymicas, Aetiologiae.
Rec. Oximelitis scillitici Vnc. is. vini scillitici Vnc. ij. misc. f. vomitorium.
Rec. Folior. Asari recentium numero 6 ad 9. contusis affunde vini albi Unc. iij. f. expressio, quae sumatur cum regimine.
Rec. Pul. rad. Asari Drach. j. ad Scrup. iiij. oxymelitis scillitici Unc. iss. misce, sumatur in haustu liquoris possetici.
Rec. Salis vitrioli Scrup. j. ad Scrup. ij. vel Drach. j. sumatur in haustu liquoris possctici.
Rec. Infusionis croci metallor. Vnc. ss. ad Vnc. j. vel Unc. iss. sumatur in haustu liquoris possetici cum regimine.
Rec. Infusionis croci metallor. Drach. vj. vini scillitici Unc. iss. syrupi acetosi simp. Vnc. ss. misc. f. vomitorium.
Rec. Sulphuris Antimonii gr. vj. ad viij. cremoris Tartari Scrup. j. misce, detur in pulpa pomi aut pruni cocti, vel in cochl. j. panatellae.
Rec. Mercurit vitae gr. iij. ad vj. sumatur eodem modo. Flores Antimonii, Aurum vitae, sive Praecipitatum solare, & Turbith minerale sumantur similiter.
I. Emetica, quae praecipuae notae sunt, chymica parari solent primo ex Vitriolo, secundo ex Antimonio, tertio ex Mercurio.
Sal Vitrioli.
II. Sal vitrioli variis modis praescribitur, sc. ex colcothare elixiviato, ex vitriolo caeruleo calcinato & elixiviato, juxta Angelum Salam; & ex Vitriolo albo crebris solutionibus, & coagulationibus purificato; quod medicamentum Gilla Theophrasti vulgo appellatur, estque omnium tutissimum & paratu facillimum: attamen duo pharmaca priora insigniter styptica, &, quatenus ignem passa, nonnihil corrosiva existunt; posterius autem satis benignum, stomachi fibras leniter convellit, & nonnihil corrugari facit, proinde ut, quod molesti est excutiendi gratia, illae demum spasmos & vomendi nixusineant; qui tamen cito pertranseunt, & Ventriculi perturbatio statim compescitur
III. Sal vitrioli ideo pluris aestimatur, quod raro ultra stomachum commoveat, nec uti stibiata viscerum spasmos & sanguinis inordinationes, aut spirituum deliquia inducit; illi tamen vitio vertitur, quod segnius, & interdum vix omnino operatur; quare à vitriolo assumto, & liquore possetico copiose epoto, saepe opus est Vomitionem penna gutturi indita provocare, aut possetum carduatum, vel oximel scilliticum propinare.
IV. Antimonium crudum, mixtione integra manente neque per Vomitum, nec sedem operatur; cujus ratio est quod particulae sulphureae, & [Page 29] salinae, à quibus virtus emetica procedit, in eo ligatae, aliisque obvolutae sese exerere nequeant; attamen concreto hoc praeparatione quadam reserato, & nonnihil soluto, particulae istae satis liberae & ad agendum promtae redduntur. Quod si inquiratur urrum facultas Vomitiva à corpusculis sulphureis, an à salinis dependeat? videtur quod à neutris singulatim, sed ab utrisque simul combinatis fiat: Quippe cum illae seorsim ab his, prout in tinctura Antimonii, aut hae ab illis, prout in cerussa ejus exhibentur, Vomitio minime succedit. Alibi notavimus particulas mere sulphureas aut salinas gustum & olfactum vix movere, sed utrasque simul conjunctas sensoria ista valde afficere: Pariter habere putamus, circa peculiarem Ventriculi sensum; eum nempe potissimum à sulphureo-salinis jucunditatem, & molestiam accipere, & ejusmodi compositionibus gratis aut infestis tum Cardiaca tum Vomitoria constare. Stibium, quo in medicamentum satis activum cedat, parari soler vel per se, quomodo vitrum, & flores Antimonii efficiuntur; vel cum salibus, adeoque vel cum sale nitroso, uti crocus ejus; vel cum sale fixo, uti sulphur ejus; vel cum sale acido, uti butyrum ejus, & qui ex eo efficitur Mercurius vite. Extant plures aliae Stibii praeparationes emeticae, praedictae autem maxime notae, & communissimi sunt usus. Quo medicamina tum ista tum alia quaeque rite praeparentur, imprimis danda erit opera, ut Antimonium purum, & plumbo impermixtum eligatur. Circa hoc praeter splendorem, & striarum elegantiam, certissima probationis via est ut frustulum massae emendae cum aequali nitri parte calcinetur; bonitatis signum est, si totum in hepar, & scorias abibit; nam secus portio ejus in merum plumbum interdum liquescit. Hoc ritu quondam ex Antimonii lib. j. Saturni Unc. ij. elicui.
1, Vitrum Antimonii.
Rec. Antimonii electi pul. q. s. calcinetur in vase terreo, agitando donce fumare desinens, colorem cinereum sive griseum acquirat; materies exemta & in crucibulo satis fusa, in tabulam aut pelvim essundatur; frigescens in vitrum pellucidum, & hyacinthinum abibit. Dosis hujus pulveris gr. iiij. ad vj. infusionis in vino factae dosis Drach. vj. ad x. fortiter operari solet.
V. Praedicti apparatus ratio (ut opinor) haec est. Antimonium inter calcinandum diu agitatur, ut, dum particulae sulphureae copiose evaporant, salinae ad vitrificandum aptae densus agglomerentur; quae postea, dum massa ab igne intenso funditur, terrestres etiam attenuatas prehendentes, facile in vitrum concrescunt: quod insuper ob particulas quasdam sulphureas adhuc relictas rubescit, & emeticum existit. Enimvero Stibium sulphure suo magna ex parte aut omnino spoliatum in vitrum disponi, hac instantia manifesto liquet, in quantum scilicet calx sive caput mortuum à destillatione Butyri Antimonii relictum, fusione in vitrum liquescit; quod tamen album & virtutis emeticae expers est, in quantum particulae omnes sulphureae ascendentes, massam istam penitus destituerant.
2. Flores Antimonii.
Rec. Antimonii selecti & pulv. q. v. in cucurbita cum alembico aut in vasis terreis in hoc opus adaptatis sublimetur igne moderato, aut per se, aut cum arena, vel pulvere laterum, vel tartaro calcinato admixtis: flores ascendunt flavi, citrini, & albi, quorum qui albi [...]mi sunt colligantur, & usui reserventur.
[Page 30] VI. In hac praeparatione Antimonii particulae salinae & sulphureae, aquosis & terrestribus excussis ascendunt, ac una combinantur; quapropter, cum & corpus minerale plurimum reseretur, & corpuscula maxime activa (hebetioribus, quae haec obtundunt, depositis) simul conjungantur, medicamentum hoc atrociter Vomitivum, & non facile tutum evadit, Dosis gr. ij. iij. iiij.
3. Crocus Metallorum.
Rec. Antimonii electi, & nitri purissimi ana Unc. iiij. singulatim trita, & probe mista, mortario aeneo indantur, & carbone vivo injecto igniantur; cum intonatione quadam efflagrabunt; residua demum massa, subrubra (qua ob colorem hepar Antimonii vulgo dicitur) à scoriis partim nigris partim albidis circumcirca jacentibus separetur, & usui servetur: hepar in substantia exhibetur ad gr. iij. iiij. vel v. vinum infusionis ejus, ab Unc. ss. ad Unc. j. vel Unc. iss. Hoc satis benigne operatur, & emeticum maxime usitatum est.
VII. Processus hujus ratio est, quod Nitrum cum Antimonio pariter ac cum sulphure communi tritum ac commistum habet; utraque sc. mixtura à levissimo incendiculo ignitur, in quantum utraeque particulae, sc. nitrosae ac sulphureae ad quamcunque accensionem requisitae copiose ac intime convenerunt. A deflagratione hac corpus minerale satis aperitur, ejusque particulae ab invicem laxantur, & quam vis sulphuris portio quaedam avolavit, sat tamen relinquitur, quod sale combinatum & colorem croceum, & virtutem emeticam producat. In praeparatione hac, si nitro in majore proportione ad misto Antimonium plus solito calcinetur, massa ab efflagratione residua, pauciori nunc sulphure imbuta, non amplius rubra, sed flava sive citrina, atque minus Vomitiva evadit.
4. Sulphur Antimonii,
Rec. Salis Tartari, vel Absynthii Unc. viij. crucibulo inditum in fornace Anemii fundatur, dein cochleatim injice Antimonii crudi pulverisati Unc. vj. fluere sinatur per horae quadrantem, dein essundatur in vas argenteum aut aeneum, massa crocei coloris edulcoretur crebris ablutionibus, Dosis gr. v. ad x. longe mitius ac benignius operatur, quam quodvis praeterea Antimonii praeparatum.
VIII. In hoc praeparato sal fixus & ab igne fusus Antimonii corpus ex sulphure potissimum & sale acido compositum reserat; dum enim sales adeo combinantur, particulae sulphureae magis solutae, atque spiculis salinis minus aculeatae evadunt; quapropter summe licet rubescat, stomachum haud valde, aut violenter irritat. Porro ob sulphur plus solutum, & salem magis liberum, hujus pulvis spiritui vini tincturam facile impertit; quae, cum particulis salinis prorsus destituatur, vi emetica privata, insigne confortativum evadit.
IX. Quod vero Antimonium, & sulphur commune, forsan & multa alia ejusdem farinae, ex sale acido & sulphure una combinatis constant, pluribus experimentis facile evincetur: Praeterquam enim quod ejusmodi concreta à sale sixo facillime reserantur, insuper siquando â menstruo sulphureo, uti oleo Terebinthinae, Juniperi, aut Lini, dissolvuntur, particulis sulphureis, à solvente imbibitis, salinae relictae in crystallos (quae destillatae in stagma acidum abeunt) facile concrescunt: Hoc in praeparatione Balsami sulphuris evidentissime liquet. Caeterum si stagma acidum, scilicet Aqua fortis, aut Regia, pulverato Antimonio affundatur, & destillatio [Page 31] igne forti urgeatur, sulphur citrinum à vulgari haud discernendum in magna copia sublimabitur; indicio certe manifesto sulphur commune potissimum constare ex corpusculis sulphureis cum sale acido compactis. Ex sulphure Antimonii, prout supra describitur, parato, liquorem oleiformem conficio, qui, purum putum Antimonii sulphur, argentum primo illitu deaurabit, atque in medicina egregii usus est.
5. Mercurius vitae.
Rec. Antimonii electi, & Mercurii sublimati ana. Unc. vj. simul trita, & probe mista destillentur in retorta vitrea calore arenae; ascendet liquor gummosus glaciei instar valde corrosivus, qui collo retortae adhaerens, carbone vivo admoto liquescet, inque vas recipiens decidet. Hic rectificatione depuratus, aqua fontana desuper infusa mox in pulverem albissimum praecipitabitur; lympha interim saporem acidum instar Vitrioli spiritus acquirente; pulvis iste edulcoratus, & exsiccatus vulgo dicitur Mercurius vitae, sed minus recte, cum nihil omnino Mercurii in se contineat, & ni caute exhibeatur, saepius mortis, quam vitae autor esse solet. Dosis gr. iij. ad vj.
X. In hac operatione spiritus acidi vitrioli, & nitri, prius cum Mercurio inter sublimandum combinati, cum denuo ab igne laxantur, hospitem istum primum deserentes, Antimonii corpuscula magis amica amplectuntur, cumque ipsis vi caloris elevati, in substantiam glaciei-formem concrescunt; quae nimirum constat ex Sulphure toto Antimonii, cum aliquanto ejus sale, nec non ex nitri, & vitrioli stagmate acido; ob particulas salinas instar glaciei obrigescit, & propter sulphureas ab igne liquatur. Materies haec aqua infusa praecipitatur in pulverem album, qui sc. corpusculis mere stibiatis constat, floribus Antimonii analogis; interim sales acidi in menstruo soluti, eum quasi vitrioli spiritum acescere faciunt. Attamen pulverem istum nihil Mercurii in se continere, inde constat, quoniam hic salibus congelativis privatus, pristinam Argenti vivi speciem resumit, inque retorta totus colligitur. Revera sales isti à Mercurio facile avocantur, ipsumque, quoties corpus aliud magis amicum reperiunt, sponte deserunt: hinc si Sublimatum cum laminis ferreis in aqua communi coxeris, salibus mox ferrum amplectantibus, Mercurius reviviscet. Pulvis iste nimis atrociter Vomitivus, si cum sale marino calcinato teratur, & crebra ablutione edulcoretur, longe mitior, & satis tutus evadit; in quantum sc. medicaminis aculei salini à salibus alterius indolis atteruntur, aut subiguntur. Porro si iste ni [...]ro in crucibulo fuso indatur, particulis sulphureis in totum ablatis, vim emeticam prorsus amittit, atque Antimonium diaphoreticum purum putum evadit.
XI. Haec de Vomitoriis Antimonialibus, quorum particulae in Stomacho dissolutae, tincturam sulphureo-salinam constituunt, quam fibrae ejus imbibentes insigniter adeo vellicantur, ut spasmus ibidem excitatus quaquaversus in totam ejus cavitatem, nec non viscera juxta consita, nempe duodenum, porum choledochum, ductum pancreatis protensus, eorum omnium contenta exprimi, ac in Ventriculum exantlari, quinimo ex arteriarum osculis humores serosos emulgeri faciat; adeo ut vomitus atroces, & diu infestantes succedant. Caeterum probabile est, tincturae istius emeticae aliquantulum à venis etiam excipi, quae in massam sanguineam del [...]ta ob salium occursus, & colluctationes ac combinationes, materiae cujusdam praecipitationes, & excretiones inducat: quapropter affectus partium longe dissitarum, sc. morbi cutanei, leprosi, ac arthritici à medicamentis stibiatis nonnunquam sanantur.
[Page 32] XII. Attamen hoc multo efficacius medicamenta Mercurialia (de quibus jam proxime dicemus) efficiunt; utpote quae non tantum in stomacho vellicationes, & excretiones vomitivas cieant, at insuper per particulas suas magis activas sanguini communicatas, diversimodas ejus fluxiones, atque seri aliorumque humorum fusiones, praecipitationes, & secretiones faciunt; unde praeter vomitum & purgationem, diuresis, aut diaphoresis, ac interdum salivatio inducantur: Quapropter in morbis inveteratis, & contumacibus ad horum usum quasi ultimum refugium recurritur.
XIII. Mercurius sive Argentum vivum si per se & simplex assumitur, pariter ac Antimonium, nec per vomitum, nec secessum operatur, nullamque fere in corpore humano perturbationem ciet. Sin vero mistione soluta, ejusque particulis activis in libertatem solutis, in pulverem redigatur, medicamentum summe elaterium evadit. Cum plures sint modi versatilem & fugitivum hunc Protea figendi, ac in usum medicinalem praeparandi, potissimum his duobus insistitur; nempe vel sublimatur, vel in Praecipitatum reducitur. Prioris generis praeparata ejus, Emeticorum classi haud proprie accensentur; posterioris vero fere singula huc referri debent. Attamen in rem nostram satiserit, illorum pauca, quae praecipuae notae sunt, hic breviter perstringere. Itaque imprimis advertimus Mercurium praecipitari vel per se, vel cum metallis solis, vel cum salibus solis, vel cum metallis & salibus simul.
1. Mercurius praecipitatus per se.
Rec. Mercurii optime purificati Unc. iij. indatur vitro ad hoc opus adaptato (quod sc. nonnihil ad clepsydrae formam accedens duplici constet fundo turbinato, sitque in utroque latum, & planum, ac in medio angustum, habeatque restrum angustissimi orificii, à fundo uno in ventrem usque productum:) huic vasi in furno arena ad Aequilibrium collocato subdatur ignis primo lentus, dein fortior, donec pars Mercurii in pulverem griseum, atque altera in fundum superiorem clevata sub forma argenti vivi haereat; dein vase inverso fundus superior arenae immergatur, ac ita vitrum aliquoties invertatur donec Mercurius omnis in pulverem abeat, qui vitro essracto colligendus, & aqua dulci abluendus: dosis gr. iiij. ad v. vel vj. Vomitum fere semper movet, ac minime per salivationem operatur.
XIV. Processus hujus ratio videtur esse, quod ignis perennis effluvia Mercurii concretionem primo laxant, ejusque particulas paulatim dissolvunt, & deinde ab invicem distrahunt, ita ut aliae ab aliis secedant, & quasi in minutias fractae, distinctae permaneant; hinc corpuscula maxime activa, salina potissimum ac sulphurea, sui juris facta, in corpore humano, & fibras vellicando, & cum salibus effervescendo, perturbationes ingentes cient; attamen Praecipitatum hoc in sales sanguini insitos minus operatur, quam Mercurius cum salibus tantum praecipitatus, quoniam salivatio ab hoc facillime, & nequaquam ab isto concitatur. Quemadmodum Mercurius, ita quaedam alia corpora mineralia, sc. plumbum, stannum, Antimonium, & ferrum, constanti ignis obsidione, in pulverem sive crocum calcinari solent.
2. Mercurius praecipitatus Solaris.
Rec. Auri cum Antimonio purgati, & sabtiliter limati Unc. j. Argenti vivi optime depurati, sive ex Cinnabare & sublimato eliem Unc. viij. s. amalgama in crucibulo, Aurum candefactum in Mercurium actu calidum projiciendo; hoc sale & accto probe lotum, & per linteum expressum, in tali vitro, ac simili [Page 33] apparatu ac Mercurius praecipitatus per se, in arena digeratur, donec in [...]pulverem rubrum redigatur; cum aquis cordialibus edulcoretur. Dosis gr. iij. ad vj. per vomitum fere tantum operatur, nec uti praecipitata salina salivationem movet. Eodem plane ritu Lunare Praecipitatum, item Joviale parari possint.
XV. Hujus processus ratio eadem est ac superioris, nimirum ignis corpuscula, quasi totidem pistilla corpus minerale in particulas minutas contundunt, easque ad tempus ita frangunt, ut non facile cohaereant & una concrescant. Porro amalgama hoc, ob Mercurii & Solis corpora prius à se invicem reserata, multo facilius quam Mercurius per se in praecipitatum abibit.
3 Mercurius Praecipitatus communis.
Rec. Mercurii optime purgati Unc. ij. Aq. fortis Unc. iiij. fiat solutio, quae vasi terreo vitreato indita primo leni calore evaporet, ad humiditatis absumtionem, inde igne aucto usque ad vasis incandescentiam calcinetur, agitando cum stylo ferreo, donec colorem rubicundum acquirat: Materies exemta, & pulverata primo crebris ablutionibus cum aqua dulci, deinde iterata accensione spiritus vini eidem affusi edulcoretur, ac usui servetur. Dosis gr. iij. ad v. vel vj. operatur per vomitum sat violenter, & certius quam aliud quodvis Mercurii praeparatum, salivationem ciet.
XVI. [...] hujusce chymicae si ratio inquiratur, dicimus Mercurium ab aqua forti dissolvi, quatenus particulae salinae menstrui, salibus metalli occurrentes, eos sibi statim arripiunt, proindeque mistionis vinculo soluto caeterae omnes particulae manumissae, & quaquaversus expansae intra poros menstrui delitescunt, dein postea humiditate absumta, particulae salinae relictae, & in conspectum datae, Mercuriales inclusas, & ubique permistas prorsus obtundunt. Quod autem Mercurius hoc modo cum aqua forti, aut Regia, praecipitatus rubescat, secus ac cum oleo sulphuris aut spiritu vitrioli paratus; ratio est partim ex nitro colorem flammenum semper praebente, quod menstruum illud, & non haec ingreditur; partimque ex ipso Mercurio, cujus soluti particulae, dummodo liberae & non ab aliis occultatae, ex sua natura rubescunt, prout cernitur in Mercurio praecipitato per sc, & in solutione ejus, quae ab oleo Tartari infuso pulvetem rubicundum, sc. mercurialem deponit.
XVII. Medicamentum hoc salibus valde corrosivis, aeque ac particulis Mercurialibus solutis constans, in quantum Ventriculi fibras summe irritat, Vomitionem atrocissimam ciet, ita ut in hunc usum, solitarium raro exhibeatur. Siquando autem assumitur, atque Ventriculo & primis viis demum superatis, in massam sanguineam detertur, quatenus hujus sales insiti exinde plurimum fermentantur, cumque ipsis particulae Mercuriales ubertim infusae, ac intime commistae, inviscantur adeo, ut nulla via commodius quam per ductus salivales (prout alibi ostendimus) rursus eliminari possint; id propter hoc pharmacum prae aliis plerisque sputationem movet.
4. Turbith Minerale.
Rec. Argenti vivi purificati, olei Vitrioli (vel sulphuris per campanam) dephlegmati ana partes aequales; retortae vitreae indita destillentur, igne per gradus aucto, donec humiditas omnis abstrabatur, restante in fundo massa alba, quae ab aqua fontana assusa illieo slavescit, haec crebra ablutione & spiritus vini accensione edulcorata, & exsiccata detur à gr. iv. ad vj. vel vij. Per [Page 34] vomitum operatur paulo mitius quam Praecipitatum commune, quandoque item salivationem inducit.
XVIII. Processus hujus quoad Mercurii praecipitationem ratio eadem est ac prioris; calx autem residua non uti prior rubescit, partim ob nitri absentiam, & partim quia Mercurius minus subactus, calcinationem non adeo intensam patitur, ut salibus magna ex parte difflatis ipse proprium, nempē coccineum, colorem ostentet; quippe si hujus gratia igne violento urgebitur, prorsus avolabit; itaque à salibus qui Mercurii particulis adhaerent, easque occultant, color albidus procedit; quibus postea aliquatenus ablatis flavedo succedit. Porro in quantum particulae mercuriales falibus non stricte adeo combinautur, proindeque haud tam uberi copia ab iis in massam sanguineam introducuntur, salivatio non ita promte ac certe, ab hoc pharmaco excitatur.
XIX. Medicamentum hoc compendio quodam, & non minus efficax ad hunc modum parari potest.
Rec. Argenti vivi depurati, olei vitrioli, vel sulphuris ana Unc. ij. crucibulo indita igne primum lento humiditas omnis evaporet, dein fortiori urgeantur, ut materia calcinata melius figatur.
5. Aurum vitae.
Rec. Mercurii purificati Unc. v. Solis optime purgati Unc. ss. singulatim solvantur propriis menstruis, solutiones conjungantur, & destillatione in retoria humiditas omnis avocetur; calx residua calcinetur super laminam ferream ignitam, ut sales magna ex parte abigantur, materia relicta edulcoretur, ablutione cum aq. dulci, & accensione spiritus vini.
6. Hercules Bovii.
XX. Medicamentum hoc melius parabitur, si utrumque corpus metallicum eodem menstruo solvatur, quod ex praescriptione Thomasi Bovii ad hunc modum conficitur.
Rec. Vitrioli calcinati, & nitri ana lib. j. destillentur in furno reverbetii, liquor exstillatus affundatur falis marini calcinati lib. j. in retorta vitrea, & avocetur leni calore arenae; nam facillime ascendit: Hujus portio una Mercurium, & alia dissolvat Aurum; dein utraeque solutiones conjunctae avocentur, & crebris cohobiis addendo singula vice ejusdem menstrui partem subtriplam destillatio reperatur donec materies satis figatur, quae edulcoratu pradicto modo usui servetur. Dosis gr. iij. ad vj. vel vij. (vel)
Rec. Mercurit purgati Unc. iv. Auri limati Unc. ss. f. amalgama ut supra ostenditur; cui loto, & retortae indito affunde praedictum menstruum Bovii, avocetur in furno arenae, & cum crebris cohobiis, addendo ejusdem menstrui quaque vice partem subtriplam, destillatio repetatur, donec materia satis figatur; quae super lamina ferrea candente calcinetur, & crebris ablutionibus [...] accenstone spiritus vini edulcoretur. Dosis gr. iij. ad vj. Per vomitum operatur non admodum violenter; &, quatenus ultra viscera in massam sanguineam operatur, in magnis saepe morbis juvamen confert.
XXI. Quod vero ad processus istius chymici Aetiologiam spectat, dicimus, dum bini hi pugiles simul littgantes se mutuo comprehendunt, ac invicem conterunt, tertius (ac interdum quartus) superveniens iis vincula, quibus paulo arctius complicentur, & minutius confringantur, injicit. [Page 35] Enimvero tum Aurum à Mercurio, tum utrumque à menstruis dissolvuntur, inque minutias dirimuntur; dein humiditate abstracta Metallorum particulae salinae cum menstrui salibus combinantur, reliquis interea corpusculis metallicis interjectis, ac intra salium poros occlusis. Attamen haec combinatio non adeo stricta est, ac cum metalla inter se, aut alterutrum cum proprio menstruo solutione & coagulatione in Praecipitatum redigitur. Quippe in praecipitato isto composito, cum particulae tum metallicae, tum salinae menstruales, totidem, ac tam divers [...] fuerint, iste omnes penitus aduniri non possunt: quapropter materies ista (prout saepius observavi) non nisi aegre admodum figi, inque calcem medicinae idoneam reduci solet; nam si pro menstruo avocando calor nimis intensus adhibetur, Mercuriusascendet, Aurumque relictum propriam speciem resumet; sin ignis debito remissior fuerit, salium cum particulis metallicis combinatio non satis arcta succedet, quin mera ablutione tollatur; ita, ut aqua communis Praecipitato affusa ipsum penitus dissolvat, tocamque materiam in se absorbeat, hinc ut pro medicamento confi [...]endo labor fere totus reiterari debeat.
XXII. Pharmaci hujus basis Mercurius est, cujus gratia expectatur, particulas ejus corporis humani succos omnes fermentare, & heterogenei cujusque tum in visceribus, tum in vasis aggesti secretiones promovere. Aurum videtur addi, propter Mercurium cicurandum, ejusque particulas nimis esteras, ac indomitas nonnihil refringendas. Porro menstrui sales utrumque corpus in minutias frangunt, casque in massam sanguineam & penitiores quosque recessus promtius manuducunt.
XXIII. In destillatione istius menstrui Epicoeni à Bovio descripti (à quo sc. utrumque metallum dissolvitur,) salium congressus, & quasi pro aris focisque decertationes notabiles occurrunt: quippe cum Aqua fortis sali marino praeparato affunditur, terram ejus occupat, & proprii velut soli possessionem capit, exinde spiritum salis velut emancipatum abigens. Hoc clarius liquet, siquando spiritus vitrioli, fall marino calcinato affusus, ad destillandum committitur; quippe à levissimo Balnei Arenae calore spiritus salis purus putus quasi exul ascendet, stagmate vitriolico domicilium ejus invadente. Revera hi sales nimis congeneres sunt, quam uti simul combinentur; quare intra habitaculum nimis angustum commissi, cum nec uniri, nec cohabitare possint, potentior, dominium usurpans, imbecilliorem foras expellit.
CAP. III.
De Vomitionis nimiae Remedio, item de Medicamentis antemeticis, sive vomitum sistentibus.
NAtura ad motum violentum incitata, saepe sines transgreditur, ac ultra metam excurrit, hinc interdum ut suffiamine sive remora opus sit, quo impetus ejus sistatur. Hoc in vomita, siquando per medicamenti operationem, aut propter alias occasiones immodicus fuerit, planissime cernitur: quapropter medicinae, haud minus hunc stomachi furorem compescere, quam ciere, negotium incumbit. Quot modis, & quibus de causis vomitio, absque Emeticò assumto evenire solet, superius declaravimus; insuper observationi communi obvium est, evacuationem hanc à medicamine proritatam, quandoque adeo violentam, ac diuturnam evadere, ut ni artis ope sistatur, exinde manifestum vitae periculum incurratur. Quemadmodum igitur in Praxi medica Pharmaca Emetica necessarii sunt usus; ita interdum excretionis istius (quoties nimia aut praeternaturalis fuerit) sistendae gratia, remedia prioribus contraria, sive Vomitionis Antidota indicantur. Primo igitur quae [...] ab Emetico inductam medentur, dein secundo qua ratione, & quibus remediis vomitioni praeternaturali, ob alias causas inductae, succurratur, proponemus.
II. Quoad prius, Vomitio à Pharmaco illata vehementior evadit, ac diutius persistit, quia spiritus Animales supra modum irritati, & excandescentes, inordinationes suas haud sacile, aut slatim remittunt, quin illi crebra vice explosi spasmos Emeticos violentos cient, & saepius repetunt. Porro impetus iste explosivus, in Ventriculo inceptus, non raro in spiritus partium vicinarum incolas, & exinde in alios, & demum aliquando in toram eorum systasin propagatur, in tantum, ut vomitioni tormina & spasmi in visceribus, postea in praecordtis, & denique in toto corpore cum manifesto vitae discrimine succedant.
III. Spiritus supra modum irritantur, vel à solo Pharmaco ob quantitatem vel qualitatem iis improportionato; vel insuper ab aliis humoribus, ut bile, sero acriori, aliisque inter vomendum in ventriculum suffusis. Porro in non nullis spiritus animales adeo teneri, & elastici existunt, ut ab irritatione quavis emetica ut ut leviori, tum ventriculi hospites, tum vicini quique in explosiones spasmodicas concieantur. Hinc plures à Vomitorio, de Liene, Utero, aliisque visceribus perturbatis & non facile sedand is quaerentes, rem totam Vaporibus à pharmaci operatione suscitatis imputant; cum revera illud omnino ob spiritus animales promte nimis commotos, & aegre compescendos accidat.
IV. In hypercatharsi à Vomitorio inducta, patiens mox lecto commissus, remediis tum externis, tum internis sedulo tractetur; & primo, ut ventriculi hospites quietentur, aut fotus calidus è decocto Absynthii Pontici, Menthae, & Aromatum in vino rubro adhibeatur; aut placenta è mica panis tosti, & clareto calfacto immersi applicetur. Enema ex lacte cum Theriaca dissoluti injiciatur, membrorum frictiones calidae, & supra genu ligaturae fortes, quae spasmos ab iis partibus arcent, adhibeantur. Ventriculus interim, nisi lipothymia urgebit, vacuus servetur: quamprimum vero iste quidpiam alimenti aut medicamenti recipere potest, Aqua [Page 37] cordalis, aut vinum ustum calidum assumatur. In perturbatione ingenti, si pulsus admittit, Theriaca Andromachi, aut Diascordium, quandoque item Laudani solutio, aut Tinctura opiatica conveniunt.
V. In vomitu praeternaturali, ab aliis causis excitato, considerare oportet, an Criticus iste, vel Symptomaticus fuerit. In priori nihil subito aut temere agendum est: excretio istaec, dummodo vires ferunt, minime sistatur; quin materiae expellendae exitus, aut facilitetur, aut festinetur, aut alio decatur. Hinc nausea, aut nixu vomitivo urgente, cervisiam lacteatam, aut simplicem, aut cum foliis cardui incoct is alteratam, quandoque item oxymel, aut vinum scilliticum, aut stibiatum exhibere conveniat. Enemata interdum ex usu erunt; quandoque item lenis purgatio materiam in stomacho turgentem faciliore exclusionis via per intestina perducit.
VI. In Vomitione symptomatica causa conjuncta (prout supra innuimus) aut in ventriculo subsistens affectum istum idiopathicum producit, aut in aliis partibus defixa earum spasmos, &, communicatione per nervos facta, in ventriculo perturbationes emeticas ciet; uti in paroxy smis Nephriticis, Colicis, Hystericis, Vertigine, & multis aliis contingere solet; cujusmodi vomitionis sympathicae medela à morbi primarii curatione dependet.
VII. Quando Stomachus primario afficitur, in causa est, quod fibrae nerveae supra modum irritatae, alteras motrices in spasmos excretorios cieant. Irritantur autem istae ab objecto improportionato: viz. in quantum materies quaedam iis incumbit, quam rite concoquere aut subigere, aut ad intestina detrudere nequeunt; quin necesse habent vomitu excitato eam ocissime foras ejicere. Materies ista adeo incongrua aut indomita evadit, vel ex proprio ipsius vitio, quatenus qualitate, vel quantitate peccans, fibras nerveas lacessit; vel ipsius stomachi culpa, utpote cum tonus ejus laxus, & fibrae adeo debiles fiant, ut ne chylum ipsum, multo minus humores excrementitios subigere, aut tolerare queant; quin, sarcinae cujusque impatientes, contenta quaeque per vomitum excernant. Utriusque horum cum varii sint casus, & afficiendi modi, ex iis praecipuos quosdam, una cum remediis, & medendi rationibus, hic breviter subjiciemus.
VIII. Materies emetica in Ventriculo subsistens, vel in ipsum aliunde suffunditur, vel ob coctionis defectum, aut depravationem illic progignitur: utroque respectu praesens saburra imprimis eliminari; dein ejusdem uberior proventus praecaveri, aut praescindi debet.
IX. Itaque ut impura materiae viscosae colluvies è ventriculo abstergeatur, vomitio lenis cum sero lactis carduato, vel oxymelite aut vino scillitico, vel cum decocto florum camomeli, aut radicum eupatorii, solutione salis vitrioli, aliisve similibus instituatur; dein reliquiae per Enemata, aut catharsin, assumtis pilul. Mastich. Stomach. cum gum. vel Tinct. sacra, aut infusione rhabarb. blande subducantur. Porro cum sanguis impurus aut rancidus materiae incongruae penum subinde novum, aut per arterias, aut per vasa choledocha saepe exundantia ventriculo suggerens, diathesin Emeticam infert, Phlebotomia non raro juvamen praestat; & propterea gravidarum vomitiones hoc remedii genere crebro sanantur. Insuper ea conveniunt, quae sanguinem attemperant, quo minus recrementa adusta in eo generentur. Hinc serum lactis, acidularum potus, herbarum succi, sal prunellae, & similia, quaten us sanguinem fundunt, ejusque recrementa alio perducunt, dispositionem vomitivam non raro tollunt. Hujusmodi remedia etiam in usu erunt, si vomitio crebra, ac quotidiana ab humoris Biliarii, & Pancreatici (uti quorundum sert sententia) congressu, & lucta, inque ventriculum regurgitatione procedat.
[Page 38] X. Vomitio erebrior, & curatu difficilior ea est, quae à materia incongruae proindeque emetica intra ventriculum genita provenit; quatenus nimirum ob visceris hujus fermentum vitiatum comesta quaeque in putrilaginem irritativam degenerant. Quamobrem in hoc casu, post stomachi sordes per evacuantia lenia detersas, remedia vulgo Digestiva appellata, ex usu esse solent; quae, juxta quod ventriculi succus fermentalis, indolis utplurimum salinae, quandoque etiam sulphureae existens, in vario fixitatis, fluoris, aut adustionis statu fuerit, diversimoda existunt, & modo haec, modo illa potius juvant.
XI. In ructu, & vomitione acida, Medicamina sequentia tententur, & à juvantibus methodi insistendae ratio desumatur.
Rec. Pul. Ari compos. Unc. iss. salis Absynt. Drach. ij. sacchari rosacei Drach. iij. f. pul. detur Drach. j. mane & hora quinta pomerid. in haustulo cervisiae cum macere & crusta panis coctae, vel in aq. destillata, aut Tinctura absynthii Pontici.
Rec. Pul. eboris, oculor. cancri. corallii rubr. ana Drach. ij. corallii calcinati Drach. j. santali rub. cinnamomi ana Drach. ss. f. pulvis. Dosis Drach. ss. eodem modo.
Rec. Pul. ligni Aloes, santali citrini, corticis Wint. ana Drach. ij. Cretae albiss. Drach. vj. sacchari candi Unc. ss. solutionis Tragacant. aq. Menthae factae q. s. f. pasta, formetur in trochisc. pond. Drach. ss. comedat iij. vel iv. ter vel sapius in die.
Rec. Tinct. salis Tart. Unc. j. Dosis Scrup. j. ad Drach. ss. bis in die, in aq. destillata appropriata.
XII. In vomitione acti, & calida medicamenta sale acetoso & vitriolico praedita magis conveniunt.
Celebre istud Riverii in hoc casu locum habet.
Rec. Salis absynthii Scrup. j. detur in cochl. j. succi limonii.
Rec. Corallii praep. Drach. ij. salis absynthii Drach. iss. succi limonii Unc. iv. stent in vitro capaci, adde aq. Cinnamomi sortis Unc. ij. Dosis coch. j. vel ij. bis in die, vase prius agitato.
Rec. Pul. eboris, corallii, ana Drach. ij. vitrioli Martis Drach. j. sacchari candi Drach. j. misce, divide in 6 vel 8 partes, pars j. sumatur bis in die cum conveniente vehiculo.
In hoc casu aq. minerales purgantes, quae plurimum nitri in se habent, etiam acidulae ferratae, quinimo & nostrae artificiales chaly beatae, juvamen egregium conferre solent.
XIII. Siquando stomachus, pleraque ingesta in putrilaginem biliosam, & amaricantem (uti crebro assolet) perver [...]ens, propterea in vomitiones crebras fit proclivis, remedio tum acida, tum amara convenient.
Rec. Elixir. proprietatis Unc. j. Dosis Serup. j. bis in die in vehiculo idoneo.
Rec. Rhabarb. pul. gr. xxv. salis absynt. Scrup. j. Aq. Cinam. Unc. ss. succi limonii Unc. j. misc [...], sumatur aut per se, vel cum alio liquore.
Rec. Pul. Ari compos. Unc. iss. Tart. albi chrystallini Drach. iij. vitrioli Martis Drach. j. sacchari Unc. ss. f. pul. dosis Drach. ss. vel Scrup. ij. omni mane superbibendo haustum tincturae absynt. Pontici, vel Coffee.
Rec. Pul. oculorum can. Unc. ss. Tartari chalybeati Drach. ij. sacchari [...]andi Drach. j. f. pul. Dosis Drach. ss. cum vehiculo idoneo bis in die.
[Page 39] XIV. Vomitionis crebrae, & habitualis saepenumero causa est non tam materies ventriculum irritans, quam fibrarum ejus nervearum debilitas, & nimia in irritationes propensio, in quantum sc. illae tenerae admodum, aut infirmae, neque ingesta concoquere, nec eorum onus sive gravamen sufferre valent; quin à quolibet iis incumbente mox irritantur, & proinde quod molestum est expellendi gratia fibras carneas in spasmos emeticos cient.
XV. Hujusmodi affectionis duo sunt praecipui casus: viz. aut stomachi debilitas fibris ipsis insita à passionibus inordinatis, uti crapula, potationibus assiduis, ac immodicis, vinorum aut aquarum ardentium ingestione crebra, aliisque in victu erroribus contrahitur; quatenus nempe fibrae istae supra modum distentae, aut nimis excalfactae, ac velut assatae, spiritus animales, in uberi satis copia admittere, aut continere nequeant: vel secundo fibrae istae, quanquam per se recte satis habentes, tamen propter nervos alicubi obstructos, debito spirituum affluxu destituuntur, proindeque languidae & flaccescentes, ingesta quaeque haud tolerant, quin statim aggravatae per vomitum rejici cogunt: ita novi plures fine ulla ventriculi impuritate, aut languore ab inordinationibus contracto, visceris istius quadam quasi Paralysi affectos appetitu caruisse, atque vomitioni assiduae obnoxios fuisse.
XVI. In priori affectu ejusmodi remedia indicantur quae fibras nimis distentas, & tenues stypticitate sua corrugari ac in spatium brevius contrahi faciant, nec non quae mulcimine suo pergrato, spiritus illuc copiosius allectent, & languidos refocillent.
Rec, Elix. vitrioli Mynsichti Unc. j. Dosis gr. 10. ad 15. bis vel ter in die in coch. aq. destill. sequentis, superbibendo ejusdem coch. 7. vel 8.
Rec. Summitatum Cupressi M. vj. soliorum Esclarea M. iv. cort. exteriores 12. Aurant. Cinnam. Maceris, ana Unc. j. rad. Cyperi, Galangae minoris, an. Unc. ss. incisis, & contusis affunde cervisiae Brunswteensis lib. viij. destill. organis communibus.
Rec. Tinct. balsami Tolutani cum tinct. salis Tart. extracta Unc. j. Dosis gr. 20. cum eodem vehiculo. Tinct. Absynt. cum eodem menstruo parata, etiam tentari potest.
Rec. Pul. folior. Absynt. Myrti aestivo sole exsiccat. ana Drach. ij. cinnam. flor. ros. rubr. ana Drach. j. cubeb. rad. gaiang. minoris, ana Drach. ss. corallii rub. prae. Drach. j. f. omnium pul. subtilis, inde sacchari albiss. in aq. Cinnam. solut. & ad tabulat. coct. Unc. vj. s. a. f. Tabulae pond. Drach. ss. comedat 1. vel 2. sapius in die ad libitum.
Rec. Conser. Ros. rub. vitriol. Unc. iv. Myrobalan. condit. Drach. vj. zinziberis in India condit. Unc. ss. spec. de Hyacynt. Drach. ij. croci Martis rubicundiss. Drach. j. syrupi è coralliis q. s. f. electuar. Dosis Drach. j. bis in die superbibendo haustulum aq. destillat.
XVII. In ventriculi debilitate sive resolutione propter nervos alicubi obstructos excitata, remedia Antiparalytica cum stomachicis adjunctis praecipui erunt usus.
Rec. Elix. Proprietatis Tart. Unc. j. Dosis Scrup. j. bis in die cum aq. superius praescripta. Tinct. salis Tart. Corallii, Antimonii, eodem modo usurpari possunt. In hoc casu sp. salis dulcis, item sp. salis Armoniaci, aut flores ejus juvamen egregium praestant. Porro vomitoria, & purgantia, quin & diaphoretica sape cum fructu adhibentur. Novi hunc Affectum per balneationem in Thermis nostris Bathoniensibus aliquoties feliciter curatum.
SECTIO III.
CAP. I.
De Purgatione, & medicament is purgantibus.
PUrgatio videtur affectio vomitioni contraria, seu potius inversa; siquidem in hac, & illa ab iisdem ventriculi carceribus, ad diversam tenditur metam. Quemadmodum enim à vomitu fibrae carneae stomachi interiores, à sinistris ipsarum finibus per subitos spirituum in [...]ursus inflatae, & proinde contractae fundum, & latera e [...]us simul colligi, & sursum versus ori [...]icium sinistrum adduci saciunt, propterea ut contenta quaeque superius egerantur: ita in Catharsi eaedem fibrae carneae, à dextris ipsarum finibus pariter inflatae, & contractae, totum stomachi ambitum simul colligi, & versus Pylorum inclinari cogunt, ut excretio per inferiora succedat. Sicut motus excretorius à ventriculo inceptus, in Vomitu per Oesophagum; ita in Purgatione per intestina continuatur, & utrinque per fibras carneas, à parte ad partem usque ad exitum propagatur. In utroque affectu, stomachi motus est violentus, & quodammodo convulsivus; quinimo nonnun quam alteruter in alterum commutatur. Nam Purgatio, à stimulo acriori nimis confertim citata, saepe Vomitum insert; pariter à Pharmaco Emetico alvi excretiones frequenter succedunt: cujus ratio est, quia spiritus Animales vehementer irritati, & explosi, in fibrarum carnearum fines modo hos, modo illes diversim insiliunt; simili fere ritu, ac si equum generosum calcaribus nimium urgebis, eum modo prorsum excurrere, modo resilire coges.
II. Itaque Purgatio est motus excretorius in Ventriculo, & in Intestinis ob fibras eorum carneas celeriter, ac seriatim contractas crebrior & citatior; quo tum chylus & faeces ejus, tum humorum recrementa, & corruptelae, illic genita, aut aliunde suffusa à parte in partem protruduntur, donec per sedem velut cloacam foras ejiciuntur. A Cathartici enim stimulis Ventriculus irritatus citius & strictius se versus pylorum contrahens, quicquid intra sinum suum fovet, in Duodenum estundit, simulque intestina vellicata, crebriores & majores spasmos excretorios iterant, quibus plurima contenta eorum cavitatibus prius aggesta, aut isto tempore attracta, five expressa, excluduntur. Est autem Purgatio tantum ejusmodi excretio violenta, & coacta, qualem natura sedata cunctanter, & ex intervallis instituit; qualem insuper natura lacessita, non sine tumultu & perturbatione quadam peragit. Id [...]irco ad perfectiorem Catharseos notitiam requiri videtur, ut primo ostendatur, quae sint ventriculi, & intestinorum contenta tum propria, tum illic aliunde suggesta, quae per sedem excerni solent. Dein his ita praemissis, facile erit explicare, quo ritu & quali discrimine Medicamenta Purgantia operationes suas persiciunt.
III. Quoad primum, Ventriculi & Intestinorum contenta praecipua sunt massa chylacea, ejusque post succi nutritii distributionem faeces residuae, mucus horum viscerum crustam villosam oblinens, atque lympha glandulis ejus inhaerens; quibus accedunt latex serosus arteriarum osculis exudans, nec non sanguinis, & humorum recrementa, quae per vasa choledocha, Pancreatis ductum, Arteriarum oscula, nec non per fibrarum nervearum extremitates, alias [...]ue forsan vias in cavitates illorum interiores suffunduntur. Per ductus enim intestinales velu [...]i per sentinam, non raro totius co [...]poris impuritates expurga [...]i solent; quae siquidem intus restagnan [...]es vel copia [...]urgent, vel acrimonia praedit [...]e sunt, alvum lubricando, aut stimulando, dejectiones crebrio [...]es, ac uberiores cient.
[Page 41] IV. Praeter hujusmodi contenta superest aliud quoddam ex his resultans, sc. Platus, qui cum intra ventriculum, & intestinorum cavitates plusquam in alia totius corporis parte quavis aggeri solent, ad hunc modum produci videntur: dum Alimenta in visceribus subacta, & digesta, à fermentis & calore ipsorum dissolvuntur, effluvia quamplurima decedunt, quae si spatium liberum & apertum obtinerent, in auras migratura evanescerent; verum ea membrana conclusa, & simul aggesta vaporum congeriem quasi ventum constituunt; qui intestina saepe inflat, ac distendit, & qua data via ruens, secum excretiones promovet; conclusus vero tormina, & non raro ventris inflationem creat. Flatus in visceribus ab alimentorum dissolutione emergentes, simili ritu gignuntur, ac [...]um Margaritae, Corallia, aut alia concreta matracio imposita à menstruis suis dissolvuntur: à solutionibus enim factis vapores quamplurimi dimanant, qui si strictius coerceantur, vas continens diffindi, aut dissilire cogunt: pariter ab alimenti intra primas vias sive dissolutione, sive coctione, aut fermentatione, effluvia copiosa decedunt, quae simul aggesta, ac intra membranas conclusa flatum essiciunt; eujus insuper proventui uberiori causae quaedam aliae contribuunt. Hoc etenim insigniter praestat, succorum non rite miscibilium colluctatio, & effervescentia. Quippe dum humores adventitii, aut ingesta heterogenea, ac imprimis medicamenta cum aliis intestinorum contentis fermentescunt, à mutua particularum refractione, corpuscula quamplurima decedentia in vapo [...]em aggeruntur. Porro ab ipso sanguine ebulliente cum halitus copiosi ubique decedunt, eorum pars quaedam ex arteriis in viscerum cavitates erumpens, flatuum aggeriem ibi productam auget. Caeterum ad uberiores flatuum proventus amplius adhuc faciunt viscerum extensiones, & intumescentiae convulsivae. Quippe dum membranae, ob majores spirituum explosiones, & excursus inordinatos plurimum distenduntur, cavitas interna sicut vesica inslata multum ampliatur, proinde ut humoris inclusi portio, intra vacuum istud spatium, velut cucurbitam post flammam extinctam, in flatum rarefiat; qui postea, quando membranae tetanus remittit, cum impetu erumpit, aut proximos subinde intestinorum anfractus tumultuose pervadit. Propter hanc rationem, quando intestini pars aliqua ex phlogosi, aut humorum acrium decubitu, extensionibus convulsivis fuerit obnoxia, etiam flatus continuo producti molesti admodum evadunt. Cum plurium à Coli inflammatione defunctorum Cadavera aperui, reperi in omnibus cuncta intestina ad summum distenta, & quasi à vento instata: quod proculdubio accidit, non quiae flatus primo genitus viscera ista distenderat, sed cum membranae à spiritibus valde irritatis, ac intra fibras ipsorum explosis plurimum distenderentur; idcirco ad vacuum implendum flatus isti secundario, & per consequens progignebantur. Prop [...]er hanc causam; Tympanitin oriri supra innuimus, & alibi forsan aliquando fusius declarabimus. Quod itaque in Nephritide, passionibus Colica, Hypochondriaca, & Hysterica [...]atuum proventus uberrimus esse solet, hi non, uti vulgo fertur, morborum istorum causae, sed tantum effectus sunt: nempe dum istorum paroxysmis membranarum affectiones [...] superveniunt, a [...]que viscera cava à spiritibus v [...]olenter expl [...]sis intumescunt, hinc statim ut spatium inane occupetur, humiditas quaedam inclusa in vapores, à quibus flatus emergunt, re [...]olvitur. Quamobrem cum partis affectae distentio relaxetur, flatus ita extempore productus à membranis concidentibus alio propellitur. Haec de ventriculi, & intestinorum contentis, quae Pharmaciae Catharticae Objecta sunt: jam proxime, quod ad ej [...]sdem Subjecta spectat, inquiramus qualis sit viscerum istorum motus, quo sc. contenta istaec aut sensim producta ex debitis intervallis egeruntur, [...]ut consestim deturbata, [...] ejiciuntur,
[Page 42] V. Quoniam ob vitae conservationem, Animalia crebro & copioso pastu refici debent, idcirco necesse incumbit alimenti, in succum nutritium jugiter fatiscentis, reliquias tempestive amandari, adeoque chymi veteris exuvias penu ejus novo subinde locum cedere. Nam postquam chyli (in quo elementa perfecte dissoluta à mixtionis vinculo liberantur) portio magis pura & elaborata in ductus chyliferos exprimitur, quod residuum est, Sulphuris crassioris cum Sale aculeato particeps, foetorem gravissimum contrahit; quapropter è massae chylaceae recentis vicinia, in crassiora intestina dimoveri, & demum è corpore penitus eliminari debet. Quo melius haec fiant, natura motum intestinis excretorium, fere constanrem, & quasi solennem indidit, quo quidem alimenti faeces usque sensim promoventur, atque motus istius stimulos sive incitamenta varia constituit.
VI. Quoad prius, Intestinorum uti Ventriculi motus excretorius omnino à fibris carneis utriusque visceris tunicam mediam contexentibus perficitur, atque illarum in toto chyli transitu, viz. ab Oesophago usque ad intestinum rectum binos ordines sive series notavimus. Fibrarum Intestinalium ordo quidam exterior, per Viscerum istorum omnium longitudines, in tota supersicie recta protenditur; uti in Tabulae sextae Figura secunda exprimitur: Series autem sive ordo interior, fibris circularibus, intestinorum ductus velut annulis consitissimis ubique cingentibus constat; uti in Tabulae ejusdem Figura tertia repraesentatur: utriusque generis fibrae simul contractae, viscerum istorum cavitates, quoad omnes dimensiones coarctant: quod dum successive & seriatim, ac velut per subsultus fit, necesse erit quaeque intus contenta lente, & proreptim usque provehi, parte anteriore usque à subsequente protrusa. Hujusmodi Intestinorum motus vulgo dicitur Vermicularis, quoniam, velut in lumbrico repente, ab una parte in aliam continuatur; atque juxta naturae usus, & indigentias plus aut minus, etiam nobis minime consciis continue peragitur; quia nimirum viscera ista sarcinam suam paulatim usque promovere debent; atque, ne interdum otiosa ab hoc penso desistant, pro data occasione diversis stimulis urgentur.
VII. Namque imprimis ipsa Chyli & faecum moles pondere suo tunicae interioris sibras nerveas, quibus incumbit, aggravans, & proinde irritans, iis molestiae sensum quendam imprimit; proinde statim ut illae succo nutritio jam jam saturae, & caeteri cujusque oneris pertaesae, fibras carneas ad contractiones vermiculares, pro contentis ulterius promovendis instigent. Quando hoc ritu alvi contenta, de parte in partem usque sensim protrusa, prope finem Coli descenderint, quia tunc pressio ab Intestini Recti parte musculosa sentitur, iccirco motui naturali, voluntarius succenturiatur; quo nempe recluso Anisphinctere, & musculis abdominis compressis excrementa foras ejiciantur. Porro huic motui intestinorum excretorio, Respirationis organa non nihil contribuunt; quatenus nimirum illa ventrem inferiorem huc illuc perpetim deducentia, contenta ejus dum ita conquassant, lente promoveri faciunt.
VIII. Praeter Irritationem praedictam, qua fibrae carneae naturae instinctu, & solenni ritu in vermiculationes crebras, & fere continuas accientur, insuper accedunt stimuli quidam alii, & varia incitamenta, quae pro data occasione contractiones istas excretorias intendant, aut accelerent, & non raro in convulsivas adigant; ita, ut Alvus contenta sua confertim, & impetuose, & quasi à catharctico proritata ejicere cogatur. Sunt autem intrinseca haec alvi irritamenta, imprimis Alimenta incongrua aut immodica, chyli degeneris corruptelae, sanguinis & succi nervei recrementa copiosa, vel acria è glandulis, aliisque viscerum emunctoriis, & praecipue è cysti fellea, atque ductu Pancreatis exudantia; quinimo serositates, aut humores [Page 43] superflui, vel incongrui è Cruore, & Nervoso genere, vel habitu corporis intus restagnantes. De praecipuis horum, quoniam in catharsi saepe emergunt, & pharmaci operationem intendunt, speciatim ac breviter dicemus.
1. Itaque imprimis Alimenta, si quando inter coquendum pervertuntur, aut subigi nequeunt, non raro Diarrhoeam excitant; uti in crapula, victu inordinato, ab incongruis comestis, aliisque in Diaeta erroribus, aut fermenti Stomachi depravationibus, frequenter accidit. Quinimo propter Apepsiam, quandoque item propter obstructiones in mesenterio, aut ductu intestinali, à viscositate nimia Tunicae glandulosae aut vasorum osculis impacta, succi nutritii distributio impeditur, proindeque ingestorum materies fere tota in primis viis cohibita, dejectiones crebriores & uberiores producit.
2. Recrementa sanguinis & succi nervosi in viscerum glandulis, cysti fellea, ductu Pancreatis, aliisque forsan receptaculis congesta, siquando ob plenitudinem aut irritationem exundantia, in cavitates intestinorum affatim deponuntur, in quantum fibras ibidem nerveas vellicant, aut cum aliis succis effervescunt, saepenumero Diarrhoeam producunt. Videtur flava bilis quoddam quasi Catharticum naturale, quod è vasis choledochis ubertim effluens, purgationem spontaneam movet.
3. Materies [...] à regione adhuc remotiore, nempe aut à massa sanguinea, aut è liquore nerveo ejusque emunctoriis, vel à toto corporis habitu, interdum ad intestina transmissa, fibras eorum nerveas irritat, proindeque carneas in spasmos excretorios ciet. In praedictis enim partibus ac locis, ac imprimis in massa sanguinea, humores degeneres aut superflui turgescentes, cum per diaphoresin aut diuresin nec facile, nec satis amandari queant, saepe metastasi introrsum facta, vasorum intestinalium osculis ubique consitissime dehiscentibus exudant, dejectiones crebras & aquosas inducentes. Quinimo ipse interdum cruor, in crasi vitiatus, & ad coagulandum aptus, cum per minuta istaec vasa haud expedite circulatur, frequenter in magna copia erumpit, & Dysenteriam parit. Caeterum observare licet, quando pori exteriores à frigore suscepto constringuntur, aut tumores cutanei subito evanescunt, alvi fluorem succedere. Novi plures ventris constipationi obnoxios, hoc tantum remedii genere curatos fuisse; nempe ut diluculo, & hora prius assueta citius, lecto assurgerent. Quantum enim [...] solita adimitur, tantundem ad alvum lubricandam additur.
IX. His ita praemissis de variis Intestinorum contentis, tum ingenitis, tum accessoriis, nec non de viscerum horum motu excretorio, tum naturali & solenni, tum violento sive coacto, item de variis stimulis, sive irritamentis, quibus alvus sponte naturae moderate solvi, aut inordinote perturbari solet; facile erit ostendere quo ritu, & quali discrimine medicamenta purgantia ventriculum & intestina ad excretiones movent, & eorum contenta modo haec, modo ista seorsim, modo plura simul educi faciunt.
X. Cum Medicamenta Purgantia sumuntur in forma liquida, jam jam ad operandum satis parata sunt; sin vero solida substantia constant, ventriculo ingesta, & à fermento ejus dissoluta, ac imbuta, quasi Tincturam constituunt, quae pari modo ac liquor purgans juxta rationem ac modos sequentes Catharctica evadit. Videtur enim quod ejusmodi latex, primo in ventriculo, & postea in intestinis conclusus, mox tunicae interioris filamenta villosa, cum glandulis imbuit, iisque dum penitus adhaereat, particulae ejus fibras nerveas, & vasa tum sangnifera, tum chylifera subeunt, ac unaquaeque horum insuper & porum choledochum, & Pancreatis [Page 44] ductum ad contenta sua reddenda, ac velut exspuenda irritant. Interea cum Tunicae interioris fibrae nerveae, partim à pharmaco imbibito, partimque a [...] humoribus in cavitatem ejus expressis vellicantur, tunicae superioris carne [...] fibrae spasmos excretorios ineunt, quibus quod molestum est amoveatur. Quo ritu haec primum in ventriculo, & dein successive in quibusque intestinorum part [...]bus fiunt, & cujusmodi humores in toto transitu eliciuntur, paulo accuratius perpendemus.
1. Quoad Ventriculum, juxta modum sequentem habere videtur, viz. Tinctura catharctica intra stomachum diffusa, imprimis tunicae interioris filamenta villosa imbuit, iisque pertinacius adhaerescens, inde paulatim fibris nerveis traditur; quas subiens, & brevi ad saturitatem implens, demum irrita [...]e incipit; quae propterea statim corrugatae liquorem imbibitum una [...]um proprio succo, & phlegmate viscoso ventricul [...] rugi [...] impacto, ex [...]olvere [...]atagunt. Porro ejusdem medicament [...], dum in ventriculo moratur, particulae quaedam aliae, vasorum & glandularum ora subeunt, & vellicant, iisque serositates, aliosque humores exprimi, & emulgeri faciunt. Dumque adeo ventriculi fundus, & fibrae nerveae à molestis hujusmodi contentis aggravantur & lacessuntur, fibrae carneae in contractiones excretorias concitae, stomachi fundum, & latera sursum colligunt, & versus pylorum inclinant; pro [...]de ut saburra ista una cum Tinctura medic [...]mentosa foras eliminari, & ad intestina transmitti quea [...]. Inde stomacho sedatio & quies parumper obtingunt, donec ejusdem Tincturae, filamentis villosis in partem adhuc adhaerentis, fibrae nerveae penum novum imbibentes rursus irritantur; cumque adeo nova saburra in ventriculi cavitatem exprimitur, & commovetur, fibrae carneae propter illius exclusionem spasmos excretorios repetunt; adeoque haec crebra vice peraguntur, donec Pharmaci virus è filamentis villosis eluatur prorsus, & abstergatur, atque spiritus fibrarum incolae excandescentias suas dimittant; quod interdum brevi ac faci [...]e succed it, ita, ut stomachus post horam unam aut alteram molestia quavis à Pharmaco impressa immunis fiat, perturbatione reliqua omnino ad regionem intestinalem translata. Saepenumero tamen accidit à catharctico assumto brevi vomitiones perquam atroces excitari, & nihilominus, pharmaco licet rejecto, purgationem fatis copiosam succedere. Cujus ratio est, quod irriratio nimis violenta ab initio facta, spasmos fortiores, id est, eme [...]icos concitat; dein postquam irritamenti istius impetus relaxatur, aut infringitur, contractiones m [...]escentes cathartic [...] evadunt. Enim vero medicamenti purgantis, & vomitorii virtus, & operandi modus, non tam quoad qualitates specificas, quam sub hoc respectu potissimum differunt, quod molestia ab illius irritatione facta facilius aut diutius tolerari, & demum ad intestina transferri queat; non autem quae ab emetico excitatur. Quod vero post cathartic▪ operationem per sedes copiose factam, nonnunquam Vomitio oriatu [...], in causa videtur esse, quod medicamenti Tinctura, à Tunica villosa altius imbibita, non facile abstergetur: quare, post nixus purgativos plures incassum habitos, demum ad eam penitus excutiendam spasmus emeticu [...] accietur. Usitatum est à cib [...]s, a [...]equam stomachus pharmaco inanitur, [...]ngestis vomitum cum nausea & molestia insigni concitari; quia nimirum ob pepsin impeditam aut depravatam, chylus in putrilaginem incongruam ac irritativam degenerat: utplurimum vero medicamentum purgans ventriculo nimis ci [...]o, & absque sordibus ejus detersis elabitur, vires suas maximas intra ductus intestinales impendens: Quo ritu hoc fiat proxime vide [...]mus.
2. Tinctura cathart ca à stomacho deturbata, & secum exinde materiam quandam excrementiriam deferens, intestinis illabitur; ubi stat [...] [...] [...]odeni ac superiori [...] Ilii transitu [...]unicae villosae [...]ilamenta imbuit, iisque [Page 45] tenaciter adhaerescit: deinde particulae medicamentosae uberius diffusae fibras nerveas, nec non glandularum, aliorumque vasorum ductus subeunt, eorumque spiritus incolas irritant, cum humoribus inibi scarentibus fermentescunt, eosque illinc exprimi, & velut emulgeri cogunt, adeoque in cunctis perturbationem magnam cient, quaprop [...]er fibrae carneae à spiritibus irritatis & in explosiones actis inflatae, & contractae, spasmos molesti istius excludendi gratia excretorios ineunt. Hinc cum superior ductus intestinalis regio, in vermiculationes crebriores, ac fortiores, quibus contenta ulterius propelli queant, urgetur, exc [...]etionis motus illic inceptus ad reliqua intestina propagatur; simulque haec à superiorum contentis in cavitates eo [...]um detrusis stimulata, spasmos excretorios seriatim ineunt, donec alv [...] [...]ces, quae extime consistunt, [...]ras deturbantu [...], alii [...] ac subin [...]e aliis usque in l [...]a eorum succedentibu [...]. Tinctura cathartica, quatenus spiritibus infesta, fibras nerveas in corrugationes, & non raro extensiones dolorificas, atque fibras carneas in spasmos excretorios (uti ostensum erat) irritat: dein quatenus eadem cum humoribus, & intestinorum contentis fermentescit, ebullitione intra cavitates [...]orum facta, & flatibus concitatis, membranas continentes varie inflat, ac distendit, proindeque alvi dejectiones cum torminibus & crepitu inducit.
XI. Dum fibrae Nerveae & [...]arneae ob spiritus à Tinctura cathartica irritatos adeo in sensiones molestas, & spasmos excretorios accientur, etiam porus Bilarius & Pancreaticus vellicati & succussi, humores suos profundunt, ac in cavitates intestinorum velut exspuunt: à quibus utrisque & praesertim à Bile copiosius suffusa, membranae haud minus quam ab ipso pharmaco irritatae, in excretiones majores crebrioresque urgentur; cumque adeo dejectiones humoris istius flavedine tingantur, dicitur vulgo (licet fa [...]so) bilem flavam à medicamento elici, & peculiariter edu [...]: Quod si humores è ductibus istis suffusi mutuo effervelcunt, ac, u [...] quidam opinantur, cum insigni orgasmo invicem colluctantur: propterea intra cavitates intestinorum perturbatio adhuc major cum humorum & flatuum turgescentia concitabitur.
XII. Nec solum Bilis, & succus Pancreaticus, à Cathartico in ductus intestinales exprimuntur; sed insuper è glandulis tunicae interioris, o [...] vellicationem constrictis, & arteriarum osculis affrictis, & res [...]ratis, humo [...]es serosi velut emulgentur, qui alvi contenta plus diluunt, & tum lubricando, tum irritando excretiones promovent. Caeterum ipse mucus Intestinalis crustam villosam oblinens, siquidem ab humoribus serosis ita expressis eluitur, atque ob sibras nerveas corrugatas, & succussas abstergetur, alvi purgamentis accedit, eorumque molem adauget. Quinimo interdum hoc muco plurimum absterso, & vasorum osculis insigniter vellicatis ac velut ra [...]s, merus sanguis e [...]uens dejectiones cruentas constituit.
XIII. Ad hunc modum intra stomachi, & intestinorum cavitates medicamenta purgantia, quatenus spiritus irritant, cum que humoribus sermentescunt, operationes suas perficiunt. A cujusmodi autem pharmaci particulis aut elementis, tum vis illaec Irr [...]ativa, tum virtus Fermentativa procedunt, mox inquiremus, interim advertimus Cathartici Energiam, longe extra Primas vias, viz. in mas [...]am sanguineam, & liquorem nerveum, adeoque consequenter aliquatenus ad cerebrum, praecordia, aliasque part [...]s aut viscera extendi.
XIV. Quoad sanguinem, Cathartici particulas in massam ejus suscipi, & cum eo circulari ande constat; quoniam urina à quibusdam odorem, & colorem mutuatur. Lac Nutricis medicatie, infantem purgat. Pharmaca quaedam hydropicorum aquas per sedem evacuant. Resina Jalapiae [Page 46] serum lixiviale odoris urinacei purgare solet. Porro ex communi tum veterum tum recentiorum observatione, Catharticum in febris declinatione opportune exhibitum, materiem febrilem prius maturatam, & secerni aptam educit. Quapropter extra dubium ponatur, medicamenti purgantis corpuscula quaedam in sanguinem admitti, perque totum ejus liquorem diffundi. Et quidem circa introitus ejus vias, non est ut longe quaeramus; quippe necesse erit quasdam Cathartici particulas succo nutritio permistas, per vasa lactea obrepere. Porro cum Venarum quaedam quasi silva densissima coctionis viscerum omnium Tunicae interiori ubique inferatur, satis obvium erit concipere, Medicamenti haud minus quam Alimenti particulas quasdam, his ductibus in sanguinem traduci, quae copia ingenti primo intra venas, deinde etiam intra Arterias diffusae (siquidem heterogeneae prorsus, ac indomitae fuerint) massam ejus exagitant, varie fundunt, suique una cum aliis sanguinis recrementis exclusionem proritant; atqui sanguis adeo fusus, & in fermentationem excretoriam concitus, medicamenti particulas, una cum recrementis aliis expurgandis per Arteriarum Intestinalium oscula, tunc temporis etiam à Pharmaco vellicata, & reserata, in viscerum istorum cavitates deponit, unde mox per sedem amandantur. Ad hunc modum è Cruoris massa, una cum Tinctura Cathartica ad Intestina remandata, serosa colluvies, aliaeque sanguinis superfluitates aut corruptelae expurgantur. Porro cum vasa sanguiserae hac ratione depleri incipiunt, humores alii superflui, aut recrementitii circa Viscera, Praecordia, Cerebrum, aut corporis habitum prius depositi, in massam sanguineam resorbentur, & exinde statim, perdurante ad huc effervescentia ejus excretoria, versus Intestina correpti, qua via tunc patet, foras ejiciuntur; adeoque ad hunc modum pharmaca Cathartica in totum corpus operantur, & à partibus quibusque remotis materiam incongruam, & excernendam educunt.
XV. Quemadmodum igitur superius, Diarrhoeae humoralis, sive Catharseos Naturalis, tres gradus notavimus; ita in praesentiarum totidem Purgationis Medicamentosae Species, sive classes constituere visum est. Harum prima sit, cum propter Intestinorum fibras nerveas leniter proritatas, carneae supra morem solitum paulo crebrius, & strictius contractae, contenta quaeque laxiora, celerius è parte in partem promovent, & demum blanda [...] foras ejiciunt. In secunda Purgationis specie, humores quidaem alii è Poro Bilario, ductu Pancreatis, & vasorum osculis à pharmaco vellicatis expressi, una cum alvi faecibus deturbantur. In tertia rum ductus hi vehementius proritati, humoris cujusque generis copiam majorem, in cavitates Intestinorum profundunt; tum insuper è sanguine propteradmissas Pharmaci particulas fuso, & praecipitato, & per consequens etiam è Succo Nerveo, & partibus aliis materies recrementitia ad Intestinae pet Arterias delata expurgatur.
XVI. Ex his satis constare arbitror catharsin solummodo per irritationem, fermentationem, & expulsionem, ac minime (uti vulgo fertur) per attractionem peragi; nec quidem Philosophum, aut quempiam [...] & ratiocinatione utentem decet asserere, pharmaca ulla propter substantiae similitudinem, aut virtutes nescio quas specificas, in determinatum quemvis humorem agere, eumque sincerum & peculiarem foras educere. Quod autem interdum Bilis, Pituita, S [...]um, aut Melancholia seorsim à reliquis secerni putatur, illud adeo fieri videtur, aut quia Medicamenta diversa ratione in visceribus irritant, aut variis modis cum sanguine, aliisque humoribus fermentescunt, aut denique ipsis dejectioni [...]us tincturam imponunt. Cujusque horum rationes & instantias quasdam operae pretium erit ut exponamus.
[Page 47] 1. Primo igitur, medicamenta juxta quod particulas magis volatiles aut fixas, lenes aut acriores, molles aut asperiores continent, intra viscerum cavitates diversimode irritant, proindeque spasmos excretorios leviores aut fortiores, inque locis modo his, modo illis, prius ac potius cient. Ex gr. Rosae, Violae, Cassia, Manna, aliaque similia, quae sunt partium subtilium, & valde tenuium, plerumque ventriculum minime perturbant; at Pyloro superato Duodeni tunicam nerveam exquisitius sensilem irritare incipiunt, & priusquam ulterius pergant, vim suam fere totam illic impendunt; cumque adeo à tunic [...] illius vellicatione & corrugatione Porus Bilarius succutiatur, dejectiones Biliosae succedunt. E contra alia, uti Gummi Ammoniacum, Opopanax, Sagapenum, Turbith, & similia, quae materia crassiore & viscosa, atque particulis obtusioribus constant, non ita promtae sunt operationis, ut statim irritent; quin intra ventriculum soluta, indeque intestinis allapsa, in iis non statim sed aliquantum provecta, & postquam tunicis eorum aliquamdiu adhaeserunt, infra Porum Bilarium vellicationes suas inchoant; quare praeter alvi faeces, & serosa quaedam vasorum osculis expressa, mucum intestina oblinentem abradunt, & detergent, ideoque dejectionum Pituitosarum apparentias faciunt.
2. In quantum Pharmaca particulis diversi generis praedita, variis modis cum sanguine, aliisque succis fermentescunt, propterea dejectiones modo serosae, modo biliosae, aut alterius indolis succedunt. Etenim nonnulla, uti imprimis Aloe, ac Rhabarbarum, quia particulas materiae velut adustae in se continent, tales in sanguine gignunt; quin & recrementa ejus adusta in motum concitant, inque ductus choledochos uberius cogunt: cumque hac ratione Bilis copiosius aggesta, è receptaculis suis in intestina exundat, dejectiones plus Biliosae evadunt. Novi quosdam à lacte crudo & simplici ad lib. ij. epoto purgari solitos, omnino flavum dejecisse: cujus ratio est, quod lac ipsum in bilem facesseret; prout ex ructu amaro, & sanguinis aestu (tanquam Bile turgescente) mox concitato inferre licuit. Porro alia Cathartica, uti Jalapium, Colocynthis, Elaterium, & quaedam Mercurii praeparata particulis acrioribus, & non raro quasi septicis constant; quae propterea ab intestinis suscepta, indeque sanguini transmissa, massam ejus insigniter fundunt, & in serositatem valde praecipitant; immo interdum quasi venenant, & crasin ejus corrumpunt. Dein siquidem eodem tempore, quo sanguis funditur, vellicatio in intestinis habetur, cruoris recrementa serosa, ejusque corruptelae & liquamina, ex arteriarum osculis ibidem reseratis in viscerum istorum cavitates exspuuntur; adeoque dejectiones plurimum aquolae inducuntur. Quod si, post cruorem à Pharmaco ita fusum, & in crasi laesum, evacuatio per sedes parum aut minus copiosa succedat, sanguis à mixtura incongrua, & corruptiva usque magis depravatus, exinde aut dyscrasiam insignem acquirit, vel recrementa, & corruptelas suas in habitum corporis suffundens, pustulas, & vesicas aquosas, in cute prorumpere facit. Ita namque à Pharmacia perperam celebrata, mala saepe ingentia sequuntur. Nec enim de nihilo est quod vulgus adeo pertimescat. siquando medicamen minus operetur, ne virulentia exinde contracta, & derelicta, postquam diu in corpore delituit, tandem aliquando affectus malignos produceret: à tali namque occasione interdum pathemata quasi Leprosa excitantur. Non ita pridem Oxoniensis cujusdam filiis duobus, cum pulvis Catharticus (ac uti videbatur Mercurialis) ab Empirico exhibitus fuerat; unus eorum spatio 48 horarum centies ad minimum, cum torminibus, & magna spirituum fatiscentia purgabatur: Interim alter aetate paulo major nullam habnit sedem, verum intra paucos dies capilli ejus decidebant, ungues nigricabant; insuper & brevi postea pustulae aquosae in toto corpore erumpebant, quibus continue in scabiem crustosam induratis, & subinde deciduis, [Page 48] statim novae repullulabant: cujusmodi affectus, ob fanguinis crasin summe vitiatam, & quasi venenatam, nullis remediis cedens, supra biennium, antequam perfecte sanari potuit, misellum istum grav issime exercebat. Nec tantum à Mercurialibus, sed ab aliis interdum Catharticis, è Vegetabilium familia desumtis, massa sanguinea ita depravatur, ut non nisi longo tempore restitui aut renovari possit. Adeo non immerito prorsus calumniatur Helmontius, dicens pharmaca cathartica non semper aut solummodo humores in corpore prius existentes educere, sed potentia sua corruptiva depravatos efficere.
3. Purgationis Electivae error altiores adhuc radices egit, ex eo, quod liquida per alvum excreta, cum interdum colores suos à Pharmaco mutuata sint, falso creduntur Biliosa aut Melancholica prius existentia, seorsim ab aliis humoribus educi. Nihil usitatius quam à Rhabarb. Aloe, rad. Curcumae, & quibusdam aliis medicinalibus assumtis, sicut Urinas, ita & Sedes flavedine tingi: pariter infusio Sennae, Cathartica etiam, quibus chalybeata, aut vitriolica admiscentur, alvi faeces quas evacuant, atredine insiciunt. Porro diversimoda corporis constitutio, ac humorum crasis, diversas excrementorum apparentias producit. Quippe cum in his vasa Choledocha Bile turgeant, in illis sales vitriolici tincturae atratae parentes in primis viis stabulentur, inque aliis propter malam victus rationem Serositates plurimae in toto corpore aggerantur; propterea cum ejusmodi sedes à quocunque Pharmaco sequerentur, si contigerit illos humores à Cholagogo vulgo dicto, istos à Melanagogo, atque hos ab Hydragogo purgari, tales à Medicamento elective excerni perhibentur. Quod igitur spectat ad delectum in Purgantibus habendum, licet decantatae istae medicaminum, succo huic, aut illi appropriatorum classes, minime arrideant; attamen non quaelibet Cathartica in quibusvis casibus indifferenter usurpanda censemus; quin vero prudentis medici judicio, ac discrimine sagaci opus est, ut juxta patientium vires, temperamentum, viscerum robur & tenorem, tolerantiam, consuetudinem, & imaginationem; quinimo juxta morbi naturam, tempus, & conditionem, purgatio levior aut fortior, è calidis aut temperatis, blandis aut acrioribus, in substantia solida aut liquida, aut alia alterius cujusdam generis aut formulae instituatur.
XVII. Antiquiores Medici, quibus etiam Neoterici plures astipulantur, uti Purgationem electivam, ita humorum praeparationem isti praeviam, & quasi necessariam statuerunt: Quapropter in libris practicis quoties Pharmacia Cathartica praescribitur, ex more solenni, & quadam quasi pompa, praeparantium cuilibet humori destinatorum series longa proponitur; quorum usus tametsi speciosus admodum, minime utilis videtur; quia tales humores revera non existunt, prout alibi clare ostendimus. At vero cum purgatio non omni tempore, nec in qualibet corporis conditione conveniat, ad eam rite peragendam, tum opportunitas, tum Apparatus quidam requiritur; atque utraque haec, & Primas Vias, & Massam Sanguineam respiciunt.
XVIII. Quoad prius, si quando Stomachus aut phlegmatis viscosi saburra aggravatur, aut bilis turgidae aessuatione molestatur, catharsis saepissime aut frustra aut perperam celebratur, nisi prius contenta istaec aut Vomitorio exhibito everrantur, aut illorum aggravatio & effervescentia Digestivis emendentur.
XIX. Quod vero ad Sanguinem spectat, Purgatio saepe intempestiva, quandoque item incongrua est, atque in neutro horum casu, Praeparantia vulgo, sed tantum Alterantia conveniunt: Quippe non humores isti imaginarii versus Evacuationem disponendi sunt, verum ipse Sanguis vel à Statu turbido, & consuso ad sedatum; vel à debilitate aut Dyscrasia, ad [Page 49] vigorem, & aequabile temperamentum reduci debet. Dum sanguis febriliter aestuans in mixtione sua perturbatur, Catharsis semper nocua deprehenditur; ideoque ab Hippocrate, & veteribus damnatur: nec minus dum massa ejus languida & debilis, ad fermentationem debitam haud assurgit, pharmacia ista interdicatur. Porro cum sanguis supra modum biliosus, aut aquosus existit, vel in Coagulationes, aut Fusiones nimis inclinatur, purgantia ut plurimum, ejusmodi deliquia, aut depravationem ejus non submovent, verum saepius adaugent. Quin potius in istis casibus remedia Alterantia indicantur, quae nempe Salium, Sulphuris, ac Seri separationes, aut combinationes iniquas destruant, aliasque enormitates eorum tollant: Super his medicamentis pharmaciae catharticae aut praeviis, aut quod saepenumero satius est, vicem ejus supplentibus, viz. Digestivis, & Alterantibus inferius speciatim dicetur,
XX. Circa Medicinae Purgantis Theoriam, haud multa amplius dicenda occurrent: nisi quod siquidem (uti è praedictis liquet) Cathartica tum Spiritus fibrarum splanchnicarum incolas, sc. hos in Sensiones molestas, proindeque alios in Contractiones excretorias irritant, tum insuper humores & sanguinem fermentant, inque varias fusiones & partium secretiones cogunt; inquirendum restat, à cujusmodi particulis sive Elementaribus, sive Secundariis, ac (ut ita loquar) Qualitativis, utraque ista virtus tum Irritativa, tum Fermentativa dependeat. Super his in Genere advertimus, quod postea instantiis confirmabitur, vim Irritativam in visceribus exeri solitam, & cujus instinctu Spasmi Cathartici accientur, nequaquam è Medicamenti principiis, aut particulis Spirituosis, Aquosis aut Terrestribus procedere, nedum à Salinis aut Sulphureis unquam solitariis, sed ab iisdem semper combinatis, cumque aliis interdum adjunctis exoriri. Quamvis enim Sal, & Sulphur praecipua Irritationis Catharticas instrumenta sunt, neutrum tamen ex iis simplex visceribus adeo infestum esse solet, ut fibras motrices in spasmos excretorios concitet; illa simul conjuncta, se mutuo exaltant & in aculeos adigunt; quinimo crasin corpori nostro inimicam, & prorsus indomabilem acquirunt. Tinctura Antimonii, item Cerussa ejus stomacho nullam molestiam inferunt, sed potius grata, & Cardiaca existunt. Attamen Crocus metallorum, Stibium, Butyrum Antimonii, aliaque ex Sulphure, & Sale conjugatis praeparata, in Emetica aut Cathartica maxime Elateria evadunt. Pariter alibi advertimus particulas Sulphureas & Salinas ab invicem separatas, & solitarias, & odoris & saporis satis grati existere, eas vero intime commistas, mox foetorem, & ranciditatem contrahere.
XXI. Quod vero ad Fermentationem Catharticam spectat, non ita plane constat utrum eaedem prorsus particulae, quae spiritus in Spasmos excretorios irritant, etiam sanguinem sundunt, inque partes secedere faciunt, proinde ut recrementa ejus ex Arteriarum osculis in cavitates viscerum exspuant. Profecto sanguis, quemadmodum & lac, fere tantum ab Acidis fundi, inque serositates praecipitari solet: prout infra per experimenta, & rationes fuse declarabitur. Sales Alchali, Fixus & Volatilis, immo & Nitrosus, sanguinis mixtionem minime dissolvunt, quin potius integram servant, & solutam restituunt; pariter & spiritus vini, aliaque purissime sulphurea: at vero tantum abest Acida catharsin promovere, ut à nihilo magis pharmacorum vis purgans infringatur, ant penitus tollatur.
XXII. Itaque de purgantibus ut examine per sensum facto judicium feramus, verisimillimum videtur, ea (siquidem sapore plerumque acri, & nonnihil pungitivo praedita sint) una cum Sulphure, Sale quodam volatili & acri, (qui in fortioribus quodammodo septiens est) imbui; atque tales eorum particulas Sulphureo salinas non Acidorum, aliorumve Salium Praecipitatoriorum ritu cruorem fundere, quatenus ejus partes quasdam [Page 50] magis intime & amice dum amplexantur, ab aliis consociis diripiunt, & sibimet devinciunt; verum è contra particulae catharticae toti massae sanguineae, cunctisque ejus particulis incongruae, simulque immiscibiles, & indomabiles cum sint, confusione sua eas omnes exagitant, inque effervescentiam expurgativam concitant; quae adscito mox cordis pulsu citatiori, non prius sedatur, quam corpuscula quaeque heterogenea foras eliminentur, expulsis una serosi Humoris quo miscentur portione quadam, aliisque interdum sanguinis recrementis.
XXIII. Massa Sanguinea Cathartici fortioris particulis infecta simili ritu effervescit, quemadmodum vina generosa ab heterogeneis dolio injectis, propter incongrui istius exclusionem de novo fermentescere perhibentur; adeoque interdum intra cadum ebullire persistunt, donec aut vas disrumpitur, aut crasis illorum penitus vitiatur. Hoc autem non ita frequenter liquori sanguineo contingit; quoniam ex Arteriis passim ubique, & praesertim paulo apertius in cavitates intestinorum dehiscentibus, tum incongruae cathartici particulae, tum aliae cruoris ab iis vitiatae, & secretae facile ejiciuntur. Quamquam & purgantia interdum vehem entiora sanguinis temperamentum valde pervertunt, & quasi venenant. Enim vero istorum nonnulla plane septica, & corruptiva pari modo per diarrhoeam operantur, ac Cantharides per diuresin; nempe laticem sanguineum ex parte liquant ac corrumpunt, dein liquamina ejus cum medicamenti particulis rejectis prae acrimonia sua partes quas pertranseunt plurimum irritant, & saepe corrodunt. Quapropter, quibus sanitas aut longaevitas curae sunt, Empiricos, pharmacia fere tantum Mercuriali aut Elateria utentes, cane pejus & angue devitent.
CAP. II.
Catharticorum Species, Formulae, & compositionum quar undum Aetiologiae.
CAtharticorum classi Mineralia haud multum contribuunt; etsi vomitoria, & diaphoretica magis celebria ex eo potissimum peru sumantur: verum purgantia, cum mediae virtutis, & diversae operationis sint, ex impuris istis, & durioribus concretis formari nequeunt. Nam si vis Elateria, ut ut correctissima, velut aculeus aliquatenus in mixto relinquatur, quicquid irritationis in ventriculo exinde procedit, vomitionem inducet; sin ista penitus eximatur, nulla excretio in visceribus ciebitur, sed propter salis Alchali reliquias quasdam, vis omnis in Diaphoresin cedet. Enimvero pharmaca Emetica ejusmodi videntur esse, quae cum nullo modo in ventriculo subigi, & domari possint, atque particulis acrioribus ceu velut aculeatis, nempe Sulphureo-salinis praedita sint, fibras stomachicas, quo illinc via brevissima, sc. per vomitum è vestigio exterminentur, in spasmos violenter excretorios cient: è contra Diaphoretica quamvis subigi, & domari nequeant, siquidem vero stimulis sive aculeis ademtis, particulae eorum in minutias velut globulares & acierum expertes confringantur, stomachum minime irritant, in massam vero sanguineam transeuntes, eam utpote immiscibiles & indomitae fermentant, inque effervescentiam universalem, qua una cum seroso latice, aliisque cruoris recrementis evaporent, concitant. Purgantia autem, particulis incongruis, sed hebetioribus, & debilioribus praedita, fibras stomachicas nec statim, nec vehementer irritant; attamen postquam has paulo altius subierint, primo sensionem molestam cient, dein, ut, quod molestum est, sine perturbatione magna foras ejiciant, motus excretorios solitos, & ordina [...]ios, sc. per ductus intestinales augeri, & multiplicari faciunt.
II. At vero è mineralibus nonnulla, uti Mercurius dulcis, lapis Lazulus, Armenus, & quaedam alia, tametsi improprie catharticis accenseantur; sunt enim operationis minus sidae aut certae, proinde ut [...]rarius per se in finem istum usurpentur; cum aliis vero purgantibus non sine fructu exhibentur.
III. Ad vegetabilia autem descendentes, campum hic latum & catharticis consitissimum ingredimur: quae cum multiplicia fuerint, variis modis recenseri, & distribui solent; sc. in mitiora, mediocria, & vehementia; item in Cholagoga, Melanagoga, Phlegmagoga, & Hydrogoga: porro in [...] minorativa, & eradicativa. Non est ut singulis hisce tribubus insistamus, verum ad tria tantum genera totam supellectilem Catharticam reducemus; sc. primo in loco habeantur, quae in visceribus irritationem non nisi leviorem, inque sanguine & humoribus fermentationem tantummodo mitem praestant: cujus generis sunt Violae, Cassia, Tamarindi, Rosa, Rhabarbarum, Senna, Myrobalani, Epithymum, Carthamus, Agaricus, Aloe, & similia. Secundo, quae tum in visceribus vellicationem, tum in humoribus effervescentiam paulo fortius cient; proinde ut in his perturbationes magnae, & interdum febriles; inque illis spasmi cum torminibus, etsi non immanes excitentur: in quo censu ponuntur Scammoninm, Turbith, Hermodactyli, Mechoaca, Jalapium, Ebulus, [Page 52] Sambucus, Opopanax, Sagapenum. Ultimo constituuntur, quae ventriculum & intestina atrociter vellicant, & lancinant, quinimo sanguinem aliosque humores vi quadam septica plurimum exagitant, fundunt, inque mixtione solvunt: talia sunt Helleborus, Elaterium, Soldanella, Euphorbium, Esula, Colocynthis, &c.
IV. Vegetabilia non, uti mineralia, ad compages suas reserandas, longa praeparatione semper opus habent: haec enim saepius, dum mixtio integra est, (secus ac de illis annotavimus) fortius operantur. Nam quorum virtus in systasi subtili, & fugaci consistit, haud magna [...] & apparatu chymico in Extracta, Magisteria, aut quintas Essentias reduci debent: quin plurima illorum, uti Rhabarbarum, Manna, Cassia, Senna, Myrobalani, &c. in pilulas aut pulveres redacta, aut liquore idoneo infusa, aut decocta, & melius, & facilius operantur; quae, si nimio artificio vexentur, vim purgatricem aut penitus amittunt, aut pigre eam, & cum molestia exercent. Usitatum est ad eliciendas vegetabilium tincturas, liquorem, cui infundantur, Tartari vel Absynthii salibus impraegnare; ita namque saturatum colorem cito adipiscitur. Etsi morem hunc non improbo, quatenus sales herbarum sixi cum succis acidis ventriculi & intestinorum effervescunt; attamen dolum in eo latentem detegere licet: quippe tincturam istam saturatam sales non eliciunt, sed apparere faciunt. Nam Rhabarbari, Sennae, aut alius vegetabilis infusioni jam factae, & colatae, si salem Tartari addideris, illico tinctura, sive color ejus multo saturatior evadet: cujus ratio est, quod particulae salino-fixae obtusae admodum, liquoris poros inferciunt; proinde ut lucis radii inter transeundum plurimum refringantur: quapropter tinctura quaevis, ob salem Tartari saturatior facta, ab infuso spiritu Vitrioli, cujus particulae sunt aculeatae, sine materiae cujusvis praecipitatione, mox clarior & tenuior evadet.
V. At vero Catharticorum vegetabilium nonnulla etiam praeparatione chymica emendantur: nam, è quibus Sale ac Sulphure refertis, particulae activae & benignae à reliquis hebetioribus & malignis secerni, inque extracta resinosa, aut alîus generis compendiosa redigi possint; certe bono cum fructu horum Analysis, & nova Synthesis instituatur. Quamobrem, pro Catharticis quibusdam rite praeparandis, cum spiritu vini partem sulphuream & aliquotam salinam extrahimus; uti in Magisteriis resinosis Jalapioe, Scammonii, Mechoacae, &c. Propter alia, menstruis salinis, sc. Aceto destillato, aut Aquis cum spiritu Vitrioli, vel sale Tartari exacuatis, [...]timur: idque sub duplici respectu; nimirum, vel ut particulis activis à materia terrestri separatis, pharmacum in minore mole, & forma elegantiore componatur; vel ut mixti qualitates efferae quaeque, aut virulentae, eximi aut domari possint.
VI. Infiniti res operis ac taedii esset, Cathartica hic omnia simplicia, eorumque Pr [...]parationes, Dispensationes, & Doses singulatim recensere: Quod ad propositum nostrum satis est, cum medicamentorum purgantium compositiones praecipu [...]e sunt Potiones, Pulveres, Boli, Electuaria, Morsuli sive Tabulae, atque Cervisiae, aut Vina Medicata; singulorum ex his Formulas quasdam selectiores, easque triplicis generis, juxta quod pharmaci operatio, lenis, mediocris, aut fortis esse debet, subjiciemus; quibus addentur quarto purgantium facile parabilium Recepta pro pauperibus.
I. P [...]tiones lenes. Rec. Rhabarb. incisi Drach. iij. Sant. Citr. Drach. ss. salis Tartari Scrup, j. infunde frigide per noctem in aq Cichorei, & vin [...] albi ana Unc. iiss. colaturae clarae Unc. iij. adde syrupi Cichorei cum Rhabar. Unc. ss. aq. Cinnam. Drach. ij. f. potio.
2. Mediocres. Rec. Sennae opt. Drach. iij. Rhabar. Agarici trochis. ana Drach. iss. Sant Citr. Scrup. ij. salis Tartari Drach. ss. Sem. Coriand. [Page 53] Drach. j. infund. clause, & calide in vini albi & aq. font. ana Unc. iij. per noctem: colaturae Unc. iv. adde syrupi de pomis purg. Unc. j. aq. Mirab [...] Drach. ij. f. potio. Vel Rec. decoct. Sen. Gereon. Unc. iv. syrupi Rosarum solut. Unc. j. cremoris Tartari Drach. ss. Aq. Cinnam. Drach. ij. f. potio.
Rec. Sennae opt. Cassiae fist. Tamarind. ana Unc. ss. sem. Coriand. Drach. ij. coq. in aq. fontanae Unc. x. ad tertiae part. consumt. colaturae clarif. cum albumine ovi, addendo syr. de pomis Unc. j. f. potio.
2. Fortes. Rec. Decocti Sen. Gereonis (cum additione fibrar. Hellebori nigri, & Agarici ana Drach. iss.) Unc. vj. Syrupi rosar. solut. vel slor. Persicor. Unc. j. Aq. Mirab. Drach. ij. vel
Rec. Sen. opt. Unc. ss. fibr. Helleb. nigr. Turbith, ana Drach. ij. Sant. Citr. Drach. j. sem. Coriand. Drach. iss. salis Tartari Drach. ss. f. infasio clausa, & ealida in vini albi Unc. viij. per noctem; colaturae clarae Unc. v. adde electuarii è succo rosar. Drach. iij. syr. è spina Cathartica Drach. vj. Aq. Cinnam. Drach. ij. f. potio.
3. Potiones facile parabiles pro pauperibus. Rec. Lini Cathartici M. j. Sem. foeniculi dulcis Drach. ij. coquantur in aq. font. q. s. ad Unc. vj. addendo vini albi Unc. ij. f. potio. Eodem modo paretur haustus catharticus è flor. rosar. Damascen. item ex foliis Mali Persici, nec non ex radicibus Eupatorii Avicennae.
II. Pilulae. Primo operationis facilioris. Rec. Pil. stomach. cum Gum. Scrup. j. ad Drach. ss. Tartari vitriolat. gr. ij. balsami Peru. q. s. f. pil. iij. vel iv. Eodem modo parentur ex massa pil. Russii, Mastichiu. de Succino, item extracti nost. solut. cujus descriptio habeatur in tractatu de Scorbuto.
2. Mediocres. Rec. pil. stom. cum Cum. Drach. ss. resinae Jalap. gr. iv. ad x. Tartari vitriolat. gr. vj. Ammoniaci solut. q. s. f. pil. iv. Eodem modo parentur ex massa pil. de succino. Tart. Quercetan. Item loco resin. Jalap. sabdatur scammonii sulph. gr. vj. ad xij. vel resin. Scam. gr. viij. ad xiv. Vel Rec. pil. stom. cum Gum. Scrup. j. resin. Jalap. gr. vj. ad xij. balsam. Peru q. s. f. pil. iv.
3. Fortiores. Rec. pil. Rudii. Drach. ss. resin. Jalap. gr. viij. ad xij. balsam. Peru q. s. f. pil. iv. sumend. cum regimine. Simili ritu parentur ex massa. pil. Coch. de Sagapeno. Rec. pil. ex duobus Scrup. j. ad Drach. ss. Calamelanos Scrup. j. f. pil. iv. sumend. cum regimine.
4. Facile parabiles & protii minoris. Rec. pul. Jalapii select. Drach. ij. Diagridii, Drach. j. Caryophyll. Zinzib. ana Scrup. j. Ammoniac. solut. q. s. f. massa, dosis Drach. ss.
Rec, Pil. Cochiar. Drach. ss. ad Scrup. ij. f. pil. iv.
III. Pulveres. Primo Mitiores, Rec. Rhabarb. pul. Drach. ss. salis Absynt. Scrup. ss. Caryophyll. gr. ij. f. pul. detur in cochl. j. aq. Cinnam. tenuioris, vel in haustu brodii.
Rec. Pul. Sen. compos. majoris Drach. ss. ad Drach. j. detur in haustu liquoris posset.
Rec. Pul. folior. Sen. Scrup. j. Calamel. gr. xvij. Sant. citr. Scrup. ss. f. pul. detur in cochl. panatellae.
2. Mediocres. Rec. pul. Diasen. Drach. j. Cremoris Tart, Scrup. j. f. pul. detur in haustu brodii.
Rec. Resin. Jalap. gr. x. Calamel. Scrup. j. Caryophyll. gr. vj. s. pul. similiter sumend.
Rec. Specier. Diaturbith cum Rhabarb. Drach. ss. ad Drach. j. Cremoris Tart. Scrup. j. ad Drach. ss.
3. Fortiores. Rec. Turbith, Hermodact. ana Drach. iij. Diagrid. Drach. j. Zinzib. Scrup. j. f. pul. Dosis Drach. ss. ad Drach. j.
[Page 54] Rec. pul. Cornachini Drach. j. Eodem modo detur pul. Hermodactyl. compos. item pulv. hydroticus Riverii.
4. Viles, & facile parabiles. Rec. Pul. rad. Jalap. select. Drach. j. Zinzib. Scrup. j. detur in haustu vini albi. Pariter pul. radicum Mechoacae, item folior. Sen. ad Drach. j. in quolibet liquore sumantur.
IV. Boli & Electuaria. Primo quae mitius operantur.
Rec. Electuar. Lenitivi Unc. ss. Crem. Tart. Drach. ss. syrup. rosar. q. s. f. Bolus. Rec. Cassiae recent. Unc. ss. pul. Rhabar. Drach. ss. Crem. Tart. Scrup. j. syrup. rosar. q. s. f. Bolus.
2. Mediocriter. Rec. Elect. lenit. Unc. ss. Crem. Tart. Drach. ss. resin. Jalap. gr. vj. syrup. rosar. q. s. f. Bolus.
Rec. Electuarii Diaphoenici Vnc. ss. pul. Hermodactyl. composit. Drach. ss. syrup. Sambuc. q. s. f. Bolus.
3. Fortiter. Rec. Elect. è succo Rosar. Unc. ss. resin. Jalap. gr. x. Crem. Tart. Drach. ss. syr. Sambu. q. s. f. Bolus.
Electuaria componuntur ex iisdem in majore quantitate compositis, addendo conser. rosar. damasc. vel slorum Persicorum, dosis q. nucis castaneae, sumend. mane primo quotidie, vel bis aut ter in septimana.
4. Boli & Electuaria facile parabilia. Rec. Pul. rad. Jalap. Unc. j. Mechoacae Unc. ss. Zinziberis Drach. ij. Caryophyll. Drach. j. Crem. Tart. Drach. iij. salis Absynt. Drach. j. sacchari Unc. ij. syrup. rosar. solut. q. s. f. Elect. dosis q. nucis juglandis.
Confectio solutiva, & passulae Laxantes, Diaprunum Sylvii, Praxeos medicae pag. 30.
V. Morsuli sive Tabulae, operationis mediocris. Rec. Pul. Mechoacae, Turbith gummosi. ana Unc. ss. Scam. sulphurati Drach. ij. resin. Jalap. Drach. j. Sant. citr. Drach. j. Crem. Tart. Drach. ij. conser. Violaceae Unc. j. sacchari in aq. ros. solut. & ad Tabulat. coct. lib. j. s. a. f. Tabulae pond. Drach. j. dosis j. ad ij. Tabulae purg. Sylvii praxeos medicae pag. 28.
VI. Vina & Cervisioe medicatae, sive purgantes mediocres. Rec. Folior. Sen. Unc. iss. Turbith, Mechoacae, ana Drach. vj. fibr. Helleb. nigr. Drach. iij. Cubeb. rad. Galang. Cinnam. acuti, ana Drach. ij. ponantur in vitro capaci cum vini Rhenani lib. iv. salis Tart. Drach. iss. stent frigide & clause per 6 dies, adde sacch. candi Unc. iij. & trajice per manicam Hippo. dosis Unc. iij. vel iv.
Rec. Folior. sen. Unc. iij. rad. polypod. qu. Lapathi acuti praepar. ana Unc. ij. Turbith, Mechoacae, ana Unc. iss. Epithymi, Sant. citr. ana Unc. j. sem. Co [...]iand. Unc. iss. incis. & contus. paretur s. art. sacculus pro iv. congiis Cervisiae. Dosis Unc. xij. ad lib j. omni mane quotidie, vel bis, aut ter in septimana.
Praeparationum quarundam chymicarum Aetiologiae.
Mercurius dulcis.
Rec. Mercurii sublimat. corrosivi Unc. vj. Argenti vivi optime purgati Unc. ivss. simul terant. in mortario vitreo ad perfectam mixtionem, dein subtimentur in furno Arenae igne gradatim ad summum aucto, per horas xij. repetatur sublimatio semel, iterumque, addendo Mercurium, qui inter sublimandum crudus e [...]asi [...]: demum materies perfecte sublimata, pura, & albicans, recrementis rejectis colligatur, & usui servetur. Dosis gr. xv. ad xxx. per se, vel cum catharticis adjectis, quae Mercurium sine periculo salivationis per sedem cito perducant.
Mercurius sublimatus corrosivus, ex quo dulcis efficitur.
Rec. Vitrioli calcinati lib. j. salis Marini calcinat. nitri opt. ana lib. ss. Mercurii purgati lib. j. terantur in mortario vitreo, aut ligneo ad perfectam mixtionem, addendo parum Aq. fortis, aut sp. aceti. sublimentur in furno Arenae, igne per gradus ad summum aucto; repetatur labor, si opus fuerit, ut materies ad latera vasis sublimata colorem niveum acquirat. Hoc opus multo facilius procedet si argentum vivum dissolvatur in aq. forti ex praedictis mineràlibus destillata, dein materies, humiditate abstracta, sublimetur igne intenso.
VII. Quod vero ad medicamenti praedicti Aetiologiam spectat, imprimis de sublimato corrosivo satis obvium est, Mercurium à salibus (sive in ipsis mineralibus, sive in aqua forti illi scateant) dissolvi; cumque ipsis velut coagulatum, vi ignis in sublime ferri: Porro ab iisdem salibus, salinas Mercurii particulas congelantibus, caeterasque intra poros suos occulentibus, colorem velut niveum produci; simulque ob eorundem salium superficieculas summe aculeatas, vim corrosivam subnasci. Dein quod sublimatione post argentum vivum in aequali fere quantitate adjectum & incorporatum repetita, acredo ista tollatur; ratio est quod aculei salini à particulis mercurialibus copia auctis, & iisdem ubique accrescentibus adeo obtunduntur, & refringuntur, ut fibras sensiles minime uti prius fodicent, aut lancinent▪ insuper hujus sublimati in mortario triti pulvis ob Mercurii quodammodo emergentis copiam flavescit. Quod autem Praecipitatum commune, in quo particulae mercuriales salinis congelatis praepollent, summe corrosivum existit, ratio est, quoniam ignis corpuscula particulas quasque minerales exacuant, in quantum mulcimina quaeque abigunt, iisque ipsis summe pungentibus accrescunt.
2. Re sina Jalapii.
Rec. Rad. Jalap. ponderos. nigr. & splend. crassiuscule contus. lib. j. sp. vini lib. iij. digerantur clause & calide per duos vel tres dies, dein spiritus tinctus in cucurbitam vitream effusus ad quartae partis remanentiam avocetur, cui cum aq. frigida instillatur, Resina ad vasis fundum pracipitabitur, quae à sordibus abluta, & exsiccata servetur ad usum. Pul. ejus dosis gr. vj. ad xij. vel xiv.
VIII. In hac praeparatione, sp. vini extrahit sulphureas istius concreti particulas, eoque facilius, [...]n quantum hae prius ex se separatae & simul collectae in mixto fuerunt; prout ex venis resinosis, & splendentibus colligere datur. Dum pars sulphurea extrahitur, aliquota etiam salina conjuncta videtur; quamobrem resina haec graveolens & sapore acris fortiter purgat, & facile inflammabilis existit. Hoc in minore quantitate & fortius, quam ipsummet mixtum integrum, operatur, in quantum particulae omnes activae, hebetioribus amotis, simul concrescunt.
3. Resina Scammonii.
IX. Haec simili ritu ac resin. Jalap. paratur; verum in isto medicamine, in quantum particulae salinae inter dissolvendum complures evadunt, nec in resina cum Sulphureis simul omnes colliguntur, operatio ejus mitior & debilior est quam totius mixti. Quamvis enim Sulphuris copia ing [...]s Scammonio insit, à particulis tamen salinis operatio ejus plurimum [Page 56] dependet: quapropter dum pulvis ejus à sulphure accenso fumigatur, vis purgans multum infringitur; quatenus sales acidi cum fumo emissi concret [...]stius particulas aliusmodi salinas, subigunt aut figunt. Eodem apparatu uti ex Jalapio, & Scammonio, ex Turbith, & Mechoaca extracta resinosa conficiuntur.
4. Extractum Helleborinigri.
Rec. Fibrar. Hellebori nigri lib. ss. contund. grosso modo in mortario lapideo, irrorando cum sp. salis opt. Drach. iij. dein Matracio inditis affunde sp. vini tenuioris cum sale Tartari ad flavedinem impraegnati lib. iij. addendo ligni Aloes & Caryophyllor, contus. ana Drach. ij. digerantur clause, & calide in arena per dies tres vel quatuor; liquor to [...]us filtretur, & leui Balnei calore avocetur ad consistentiam extracti. Dosis Scrup. j. ad Drach. j.
X. Pharmacum hoc, quatenus particulae activae & benignae à reliquis tum hebetioribus, tum virulentis secretae, ac insuper à menstrui salibus magis sixatae, & subactae per se in massam rediguntur, in minori copia, & mitius quam radicum pulvis operatur; porro ob sales adjunctos, qui cum viscerum, & humorum corporis nostri salibus effervescunt, efficacius existit.
XI. Haec de medicamentis, quae ventriculo ingesta operationes suas fere tantum viis maxime apertis, & quasi regiis, nempe sursum aut deorsum, per Oesophagum in os, aut per intestina versus Anum dirigunt. Restant alia multiplicia, quae, utrumque quo illa tendunt tramitem destinantia, actiones suas in sanguinem, & systema nervosum cum vario respectu ad Cor, Cerebrum, Renes, aliaque viscera, aut totius corporis habitum exerunt. De quibus demum methodice dicemus, postquam de Hypercatharseos remedio, & speciatim Dysenteria Londinensi nonnulla subjecerim us.
CAP. III.
De Hypercatharseos remedio, sive de Medicamentis purgationem nimiam, aut Diarrhoeam sistentibus. Item de Dysenteria Londinensi, in cujus Theoriam, & Therapiam inquiritur.
CIrca Purgationem haud minus quam Vomitionem rite ordinandam, fraenis aeque ac calcaribus opus est. Quemadmodum enim medicamenta Cathartica ad alvum lubricandam, aut copiosius dejiciendam necessarii interdum sunt usus, ita, si Evacuatio istaec immoderata, aut non facile tolerabilis fuerit, remedia opposita seu Diarrhoeae aut affectus Dysenterici Antidota indicantur. Quo ritu, & quibus afficiendi modis, Purgantia operationes suas perficiunt, item ob quas praeterea causas, & occasiones Catharses spontaneae frequenter eveniunt, in superioribus ostensum est. Praesentis negotii erit in quibusque his casibus, nempe tum in Hypercatharsi Medicamentosa, tum in Diarrhoea, & pathematis Dysentericis, Medendi rationes una cum selectis remediorum formulis proponere.
II. Medicamentum Purgans aut qualitate, aut quantitate improportionatum, fortius & diutius operatur, & quatenus fibras nerveas nimium irritando, spiritus animales in excandescentias non facile sedandas adigit, & quatenus sanguinem, & humores fundit, & quasi liquat; proinde ut liquamina eorum in viscerum cavitates deposita irritationes excretorias adhuc majores faciant.
III. Methodus Therapeutica, Hypercatharseos tum praecautionem, tum curationem respicit. Quoad prius ante pharmaciam in operatione ejus, & post eam, consideratione, & cautela opus est. Primo namque imprimis perpendere oportet, tum corporis purgandi constitutionem, robur, & consuetudinem; tum medicamenti exhibendi naturam, dosin, operandi modum, & effectus ordinarios; dein, symbolis collatis, agenti [...] virtutem juxta patientis tolerantiam proportionare. Secundo dum Pharmacum operatur, coctionis viscera, sanguis, & spiritus animales à quavis alia perturbatione immunia serventur. Quare hoc tempore nec alimenta crassa, viscosa, aut copiosa, quae ventriculum molestant, inger [...]ntur; frigoris externi occursus, quo pori corporis constipentur, sedulo vitetur; denique animus placidus usque ac serenus curis & studiis severio [...]ibus vacet. Tertio Pharmaci operatione finita, & spirituum animalium excandescentiam sedari, atque sanguinis, & humorum e [...]ervescent [...] am compesci oportet; in quos fines medicamentum Anodynum, aut blande hypnoticum exhibeatur, juxta formulas sequentes.
Rec. Aq. [...]lorum Paralyseos Unc. ij. Cinnamomi hordeat. syrup. de Maconio, ana Un [...]. ss. Margarit. Scrup. ss. f. haust. hora somni sumendus. Ve [...] Rec. conser. Ros. rub. Vitriolat. Scrup. ij. Diascordii Drach. ss. Margarit. Scrup. ss. Diacod. q. s. f. Bolus, sumatur hora somni.
IV. Quod si om [...]ssa aut non obstante hujusmodi cautione medicamento purganti Hypercatharsis supervenerit, illico Patiens, lecto calenti impositus, methodo sequenti tractetur. Imprimis ventriculi, & totius epigastrii [Page 58] regioni aut Emplastrum ex Theriaca, aut fotus è decocto Absynthii, Menthae, cum Aromatis in vino rubro, cum stuphis laneis calidissime intinctis, & expressis adhibeatur: ore protinus assumatur aut Bolus è Theriaca Andromachi, vel solutio ejus in aq Cinnamomi facta. Porro vinum ustum, & aq. Menthae dilutum cochleatim crebra vice propinetur. Si alvi tormina infestent, Enema ex lacte tepido, cum Theriaca dissoluta injiciatur; interim membris exterioribus frictiones calidae, ac interdum ligaturae, quibus sanguis extra devocetur, & à nimia colliquatione inque viscerum cavitates effusione detineatur, admoveri debent: dein vespere, si vires constent, & pulsus fatis robustus sit, aut Diacodii, aut Laudani liquidi dosis cum vehiculo idoneo sumatur.
V. Quod spectat ad Alias Purgationis nimiae species, quae, sine Cathartico exhibito, propter varias causas, & occasiones exoriri solitae, medicinam postulant; dico plerasque illarum mere symptomaticas, ab aliis affectibus pendere, earumque Therapiam eandem prorsus esse, ac pathematum istorum, quorum soboles existunt. Ita siquidem in Scorbuto ac Phthisi, usitatum est laborantes crebro ventris fluxu molestari, Methodus medendi minime symptoma hoc, sed aegritudinis primariae causam summovendam respicit. Attamen praeterea, Alvi fluor (qui aut Diarrhoea, aut Dysenteria appellari solet) interdum per se morbus videtur; & quidem in hac urbe Londinensi, cum hujusmodi Affectus, fere quotannis regnare solitus, vulgo Endemius habeatur, opportunum erit hic loci, in Naturam ejus, causas, & Therapiam paulo altius inquirere.
VI. Quamvis Dysenteriae vocabulum, communi acceptione Alvi fluxum cruentum, sicut Diarrhoea humoralem denotet; attamen salva Etymologia, libet nomen istud morbo huic Londinensi, etiam quando minime sangumolentus est, applicare. Etenim saepe, & jamdudum observavi, fluxus istius, qui fere quotannis hic circa Autumnum increbescere solitus, vulgo ventris tormina (sive nostro Idiomate Griping of the Guts) appellatur, duas & longe diversas esse Species; in una sedes Aquosae & quasi limpidae cum subita virium prostratione, in altera cruentae attamen tolerabiles existunt; dejectiones interim biliosae, aut phlegmaticae (dum alteruter morbus grassatur) rarsus eveniunt, & morbum non ita mali moris esse denotant. Quo utrique isti morbi Dysenterici, quoad rationes formales, causas, & ab invicem differentias, clare innotescant, ex re sore videtur utriusque Typos, quibusdam annis quando endemii fuerunt, à me observatos, & tunc graphice descriptos, hic subjicere.
VII. Anno 1670. circa Aequinoctium Autumnale quamplurimi Dysenteria incruenta, verum atroci admodum, & valde periculosa laborabant. Affectus, & subito, & frequenter absque manifesta occasione invadens, laborantes cum vomitu immani & sedibus crebris, & aquosis cito in maximam debilitatem inque spirituum horrenda deliquia, & virium omnium prostrationes redigebat. Novi plures pridie satis sanos, & valde robustos intra 12. horas morbi hujus Tyrannidi adeo miserrime dejectos, ut cum pulsu debili, & exili, sudore frigido, atque respiratione anhela, & elata, jamjam moribundi viderentur: & quidem non pauci, quibus remedia idonea aut medendi opportunitas defuerunt, ab eo cito interibant. Aegritudo haec per mensem integrum desaeviens circa Idus Octobris decresc [...]re coepit, & ante Calendas Novembris fere in totum evan [...]t. Pauci eo tempore sedes cruentas, & non multi biliosas, plurimi vero & vomitus & alvi dejectiones aquosas & fere limpidas, & copiosas, habuerunt. Dumque intra hanc Urbem Dysenteria ista popularis adeo immaniter grassata est, ruri aut saltem ultra tria milliaria fere nullus decubuit. Porro hic loci quamvis plurimi aegrotabant, morbus haud per contagium propagari, sed tantum praedispositos afficere videbatur. Nam [Page 59] in eadem familia cum affectis conversati, haud magis quam eorum contubernia vitantes, corripiebantur.
VIII. Pro curatione hujus morbi, nulla evacuatio juvabat, quinimo phlebotomia, vomitus, & catharsis nunquam non nocebant; verum remedia fere tantum cardiaca eaque calidissima, sc. spiritu, ac sulphure aut sale volatili abundantia, commoda fuerunt; in tantum, ut spiritus vini faccharo parum deflagratus remedium populare, & quasi epidemicum fuerit; atque in tali dysenteria fere semper prosicuum; etsi in altera cruenta indifferenter usurpatum saepe noxium deprehenderetur. Medendi methodus, quam in plurimis satis feliciter tunc adhibui, & in simili casu etiamnum soleo, juxta modum sequentem fuit.
Rec. Theriacae Andromachi Drach. j. vel Drach. iss. sumat. in lecto, superbibendo Iulapii sequentis cochl. vij. vel viij. & repetat tertia vel quarta vel quinta quaque hora.
Rec. Aq. Menthae, Cinnam. hord. ana Unc. iij. Aq. Cinnam. fort. Epidem. Theriacal. ana Vnc. ij. Margar. pul. Drach. j. sacchari crystal Vne. ss. misce f. Iulap. Eodem tempore placenta, ex pane tosto Theriaca illinito, & vino generoso aut rubro calfacto intincta, ventriculo calidissme applicetur, & subinde mutetur.
Vesperi si pulsus, & respiratio satis robusta fuerint, propinetur Laudani liquidi Cydoniati gr. xx in haustu Aq. Epidem.
Rec. Diascordii Drach. j. Laudani liquid. Scrup. ss. pul. è chelis compos. Scrup. j. Aq. Cinnam. q. s. f. Bolus sumend. hora somni.
IX. Quibus Theriaca, & Mithridatium nauseae sunt, aut minus congruunt, exhibeatur dosis pulveris sequentis, aut spiritus Theriacalis, tertia quaque hora cum Julapio.
Rec. Pul. è chelis compos. rad. Contrayer. Serpentariae Virgin. ana Drach. j. Cinnam. rad. Tormentillae, ana Drach. ss. Croci, Coccinellae, ana Scrup. j. f. pul. dosis Drach. ss. ad Scrup. ij.
Rec. Sp. Theriacalis Armoniaci Drach. iij. dosis Scrup. j. cum Julapio quarta quaque hora, vel intermediis temporibus inter doses pulveris. Eodem modo sp. CC. vel fuliginis exhiberi possint. Potus sit cervisia cum crusta panis, macere, & Cinnam. coctis, & edulcorata; aut vinum ustum, & aqua Menthae dilutum. Victus sit juseulum pulli, aut avenaceum, aut panatella cum rasura CC. Eboris, rad. Scorzon. &c. incoctis.
X. Circa morbi hujus endemii Aeriologiam, imprimis quae causa ejus conjuncta fuerit, disquiramus: cujusmodi nempe humor peccans, & excernendus viscera adeo infestarit, inque spasmos excretorios cum torminibus, totius corporis perturbatione, & virium omnium subita prostratione irritaverit. Certe nullus hunc bilem, vel succum pancreaticum, aliumve quemvis intra ductus intestinales genitum putabit: nec quidem à mero sanguine (prout aliquando in febrium crisibus accidit) eum in viscera suffusum credimus. Quin potius (uti ex subito languore, & cita spirituum animalium concidentia, & partium omnium enervatione conjicere licebit) suspicamur in hoc affectu succos corporis praestantiores, sc. nervosum, & nutritium solidis partibus adpositum, à crasi sua penitus vitiari, & quasi fluorem passos deliquari, inque massam sanguineam redundare; dein statim ex ea (siquidem incongrui, & immiscibiles, atque per urinam aut diapnoen amandari inhabiles fuerint) versus stomachum, & intestina per vasa coeliaca transferri, ibidemque arteriarum osculis consitissimis exundantes, horrenda istaec sympromata dysenterica excitare. Porro videtur quod insimul ipse sanguis aliorum humorum gurgite [Page 60] perfusus un a colliquescat, inque crasi solutus liquamina sua, cum alterius recrement is in viscerum cavitates profundant.
XI. Certe ex nulla alia causa fibrae omnes motrices, cum totius Anim [...] concidentia è vestigio resolvi possint, nisi quod humor eos actuans, & in quo spiritus Animales hospitantur, eas prorsus destituens, efflueret; & quidem effluere censemus, quarenus in crasi vitiatus, & quasi lac coacescens partes continentes molestet, inque corrugationes, quibus excutitut iste, irritet. Praeterea morbum hunc fere semper cum rigore cepisse advertimus, cui tamen calor & aestus febrilis minime succedebant, quia sanguis, licet per se parum in vitio, nihilominus succi alterius invadentis diluvio pene obrutus, haud emergere aut se recolligere potuit, ut febriliter ac in crisin effervesceret. Hinc Cardiaca non nisi fortiora, & calidissima, [...]ti aquae ac spiritus ardentes, Ther [...]aca, Mithridati [...]m, & simili [...] juvabant; quorum, viz. particulae summe activae, dum vasorum splanchnicorum oscula facile subierint, humores exundaturos repellerent; porro sensim in massam sanguineam se insinuantes ipsum vigorarent, inque fermentationem & diaphoreseos motum cierent; quo & crasin pristinam recuperare, & quicquid ei incongruum ingeritur, in habitum corporis retorquere queat.
XII. Haec de morbi hujus causa conjuncta sive proxima: remotiores sunt [...] sive an [...]ecedentes, & manifestae sive evidentes; illae denotant à qua [...] sive apparatu diathesis hujusmodi morbida & epidemica procedit; atque hae propter quas occasiones, in Affectum Dysentericum [...]iti [...]s prorumpit. Quoad priorem, morbus hic siquidem frequentius in Autumno grassatur, immoderatae fructuum aestivorum seu potius [...] comestioni à pluribus ascribitur; quod equidem pro dysenteria cruenta in causae partem facile admittimus; quinetiam in aliquibus, morbum praedictum inde seminium quoddam habuisse merito suspicamur. At ve [...]o hanc causam istius morbi haud integram & adaequatam esse, vel hinc constat, quia multi hujus urbis incolae, fructibus abstinentes, aut parcius utentes, Dysenteria incruenta, dum epidemica fuit, passim laborabant; atque alii fructivori in pagis vicin is ab ea prorsus immunes, febribus aliis sine alvi torminibus, aut fluxu afficiebantur. Enimvero saepius observavi (quod etiam hoc Anno contigit) post aestatem impense c [...]idam & siccam, in Autumno febrem Epidemicam, & Anomalam, in pluribus Angliae locis increbuisse, atque tune temporis Londinenses pauciores quidem ab ista febre, quamplurimos vero à morbo Dysenterico decubuisse: cujus ratio videtur esse, quod cum corpora nostra propter aestatis praegressam intempe [...]iem, in febres Autumnales disponantur, in fumoso & spississimo hoc aere, illae potius in hanc morbi speciem determinantur. Quippe transpiratione impedita, humorum degenerum corruptelae, per cutis poros efferri inhabiles, intus restagnant; ibidemque, ex arteriis simul omnibus erumpentes, horrenda istaec viscerum pathemata inducunt.
XIII. Porro tempestas aestiva, juxta quod magis aut minus calida aut frigida, insimulque humida vel sicca fuerit, magnam in corporum nostrorum humoribus, prout etiam in succis quibusque fermentativis, alterationem facit; eosque à crasi saepe genuina, in naturam acrem, aut acetosam, aut adustam pervertit. Insuper in quibusdam Annis mutatio istaec potiss [...]mum Sanguini, inque aliis magis Liquori Nervoso imprimitur. Ratione prioris, plerumque febres Autumnales, vel synochae acutae, vel intermittentes a [...]roces insequuntur; respectu alterius, febres anomalae, & mali moris oriuntur; in quibus sine magna sanguinis incalescentia, aut morbi crisi, cerebri & nervosi generis affectiones periculosae increbrescunt. Po [...]ro i [...] hujusmodi pathematis, aut liquoris nervosi sensim degeneris [...]ecrementa, [Page 61] pigri motus, sine turgescentia critica lente ac paulatim aggesta, ac intra partes continentes diu permanentia, febres [...] cum torpore, & stupore (quales in spasmologia nostra olim descripsimus) pariunt: aut succi istius in crasi sua multum ac subito mutati corruptelae, magis efferae, & activae cum fluore quodam turgescunt, atque è fibris, partibusque nerveis, & solidis ubique in massam sanguineam redundant, & exinde statim in viscerum cavitates exudantes, dysenteriam hujusmodi incruentam, qualis modo describitur, producunt; & quidem hunc ventris fluxum aquosum à succinervei, & nutritii potius, quam ipsius sanguinis depravatione, & colliquatione exoriri, propter subitas & magnas spirituum dejectiones (quas tanta meri sanguinis effusio non pareret) hinc insuper constat, quoniam hoc morbo laborantes, non aestu ac faucium ardore, aut linguae scabritie molestantur, quin medicamenta calidissima b [...]ne tolerant; & quamprimum ab iis exhibitis humoris peccantis inversio, inque habitum corporis retorsio procuratur, illi sine febre, vigilia, aliisque sanguinis corrupti consequent iis facile convalescunt.
XIV. Circa morbi hujus causas evidentes non est ut multum disseramus, quando talis Anni constitutio est, ut propter iniquam aeris aut coeli influentiam succi à sanguine procreati, sc. nerveus, & nutritius à debita crasi, in alienam naturam infestam, ac uti videtur acetosam, & proinde dysentericam degenerent. Errores in victu aliisque non naturalibus tunc temporis admissi pravam ejusmodi diathesin fovent, adaugent, citiusque in turgescentiae eccatharticae plenitudinem perducunt: singulas, à quibus fiunt, causas manifestas, & occasiones, non operae pretium erit hic particulatim explicare, quin potius ad dysenteriae alterius, nempe cruentae, Theoriam exponendam transeamus.
De Dysenteria Cruenta.
XV. Autumnum Anni 1670. dysenteria incruenta mode descripta inlignem, Hyems impense frigida, qualem vix quisquam tunc vivens cognoverat, insequnta est: nec minus alterius extremi particeps erat Aestas succedens, callidissima nempe & siccissima; ingruente posthaec Aequinoctio autumnali Febris epidemica exorta, per totam fere Angliam grassabatur. Haec febris intermittentis typum servans, paroxysmos modo quotidianos, modo tertianos habuit, cum nullo tamen aut perexiguo tantum [...]r [...]gore, sed calore valde intenso, qui per plures horas, & non raro ultra nycthemeri spatium protractus, vix in sudorem, eumque non nisi partialem, & saepe interruptum transibat, [...] minime succedente. Laborantes statim languore insolito, vigiliis, ver [...]igine, & frequenter cephalalgia immani afficiebantur: atque morbus raro aut nunquam crisi perfecta judicatus, diutissime protelabatur, & non raro capiti, aut pectori noxam [...]curabilem affigens, in affectionem Soporosam aut Phthisicam, & saepe lethalem desinebat. [...]ebrem huic similem in Puretologia nostra, una cum Theoria & Therapeusi, olim descripsimus; quam & similis Anni constituti [...] praecessit.
XVI. Dum vero haec febris ruri per vicos, & oppida ubique fere palabatur, Londini Dysenteria vere cruenta, utpote tum sanguinolenta tum crudelis valde desaevi [...]ns, complures in sepulcrum subito praecipitaba [...]. A primo hujus morbi invasione, plerumque cum ventris dolore, & torminibus, cruor copiose & crebro dejicieba [...]ur; vigiliae pe [...]tinaces, cum febre & siti ingenti urgere solebant; usque tamen vires mediocriter constabant, ita ut affecti, postquam circiter hebdomadam aegrotantes, fere vigesies [Page 62] quotidie dejecerint, lecto exsurgere potuerint. Dejectiones cruentae licet terribiles viderentur, attamen laborantes haud cito interibant, quin plures septimanas, immo interdum menses sanguinem quotidie in magna copia excernentes persistebant; & demum, siquando morbus usque in pejus vergens in exitium tenderet, ante lethum symptomata alia, ac imprimis vigiliae, linguae ac oris scabrities, sitis, & nonnunquam Aphthae exitiales apparebant; quinimo fluxu intempestive, & debito citius cohibito, symptomata ista citius erumpentia, magnum vitae periculum indicabant, Pauperes mala victus ratione, à longo tempore prius usi, ctiam quorum cura ab initio praetermissa, aut perperam administrata fuit, frequenter interibant, aut aegrius convalescebant; è contra meliori corporis habitu praediti, atque medicina tempestiva ac idonea sreti saepissime evaserunt. Porro ipse morbus, licet Epidemicus, haud tamen pariter in omnibus malignus, sed in quibusdam mitior, inque aliis atrocior videbatur; viz. Alvi fluxus ab initio modo lenis, & diarrhoeae non absimilis fuit, in qua dejectiones licet crebrae, sine dolore tamen, aut multo sanguine facile, ac interdum cito curabantur. Modo affectus iste valde teter, ac horrendus apparebat, in quo nempe sanguis in copia ingenti cum torminibus, & cruciatu acerrimo profundebatur. Caeterum dejectiones in his liquidae, & sanguine diluto tinctae, instar loturae carnium; in aliis crassiores cruore saturatae, ac insuper muco albicante, & non raro membranarum frustis resertae fuerunt. Dolor is sedes modo superior, modo inferior, in his intestina tenuia, in illis crassa magis assici indicabat.
XVII. Medendi methodus, cum remediis quae in plurimis juvamen contulisse deprehendi, juxta modum sequentem fuit. Imprimis ad fluxum paulo sistendum, aut moderandum
Rec. Theriacae Andromachi Drach. j. Laudani liquidi Cydoniatigr. xx. f. Bolus hora somni sumend.
Rec. Conser. rosar. rub. vitriolat. Unc. ij. Theriacae And. Unc. j. pul. rad. Tormentillae, Contrayer. Margarit. corrallii prae. ana Drach. j. syrup. è rosis siccis q. s. f. confect. sumat. quarta vel quinta quaque horae q. nucis castan. superbibendo Julapii sequentis Unc. iij.
Rec. Aq. Menthae, Meliss. Cinnam. hord. ana Unc. iv. Theriacalis, Epidem. ana Unc. ij. Marg. Drach. j. sacchari Unc. j. misce. f. Julap.
Post diem unum aut alterum exhibeatur potio purgans & astrictoria.
Rec. Rhabarb. incis. Drach. ij. Myrobalanor. citrin. incis. Drach. iss. Sant. rub. Cinnam. ana Scrup. j. f. infusio per noctem in aq. Plantag. & Cinnam. hord. ana Unc. iiss. f. express. fortis, cui add. Aq. Cinnamomi fort. Drach. iiss. f. haustus.
XVIII. Unoquoque vespere, ac insuper in quibusdam casibus interdiu Laudani dosin satis magnam exhibere solebam; nec unquam dysenterico cuipiam medicamentum hoc obfuisse novi; sive quod medicamenti vis narcotica à ventriculi succo acidiori perdometur & quasi cicuretur, seu potius, quod particulae ejus ad sanguinem transmissae, exinde rursus, quo minus cerebrum afficiant, cum sedibus cruentis cito eliminentur.
XIX. Quibua Confectio superior, aut nauseae, aut minus commodo fuerit, loco ejus pulvis sequens exhibeatur.
Rec. Pul. pannonici rub. Drach. j. rad. Contrayer. Drach. ss. s. pul. divide in tres partes, sumatur pars j. in quolibet liquore. Vcl Rec. Boli Armen. [Page 63] Alexit. (hoc est succis folior. Tormentil. Bistort. Ros. rub. &c. impraegnat. & sole exsiccat.) rad. Contrayer. and Drach. j. Margarit. Coral. rub. Succini albis. ana Drach. ss. f. pulvis. Dosis Scrup. ij. ad Drach. j.
Rec. Rad. Caryophyllat. Scorzonerae, ana Unc. j. Torment. Bistort. Contrayer. and Drach. iiss. C. C. usti Drach. iij. rdsurae Eboris, C. C. ana Dracb. ij. Coccinel. Drach. ss. flor, ros. rub. Drach. ij. coquantur in s. q. aq. font. ad lib. ij. circa finem adde conserv. ros. rub. Unc. iij. colaturae clarificatae adde Aq. Epidem. Unc. iv. Dosis Unc. iij.
XX. Ad sedanda intestinorum tormina, & erosiones sanandas enemata crebro ex usu esse solent.
Rec. Decoct. summitatum Hyperici cum pedibus vervecinis, aut mesenterio ovino Unc. viij. vel xij. Theriaeae Andr. Drach. ij. olei Hyperici Unc. iss. f. euemae.
XXI. Omitto hic plures alias medicamentorum formulas, quae in libris practicis passim extant, & quas unusquisque pro re nata praescribere possit, ac debeat. Quod superest in morbi hujus Epidemici seu potius Endemii Aetiologiam paulum inquiramus.
XXII. Dysenteriam, uti non incruenram, ita nec cruentam à meris intestinorum contentis acrioribus procedere ex praedictis satis constat. Porro sicut alter iste morbus, à Liquoris Nervei, & Succi Nutritii degeneris fluore; ita hic potissimum à Sanguinis corruptela & vitio originem habuisse videtur; ac ideo quemadmodum istius hic loci Endemii alibi aegritudo [...] contemporanea fuit, ita cum Dysenteria cruenta Londinensis afflixit, febris intermittens tertianae haemitritaeae (prout à Medicis describitur) similis reliquam Angliam infestabat. Et quidem satis obvium erit concipere, cum sanguis aestivis caloribus assatus, proindeque circa Autumnum in effervescentias febriles, & tanquam vina excalfacta in fermentationes, quibus expurgentur, immodicas aptus fuerit, si particulas degeneres & excernendas propter Diapnoen, in aura spissiori impeditam, ordinaria per diaphoresin via amandare nequeat; quod iste effervescens adhuc, eas versus intestina transferat, perque arteriarum ibi consitissimarum oscula magis patentia eliminare satagat. At vero siquidem cruoris degeneris recrementa incongrua, sive [...] ei penitius incocta, & intime confusa non facile extricari, aut secerni possunt, propterea iste saburra hac gravidus, ac onustus, inter circulandum, vasa exiliora dum pertransit, plurimum coarctatur; proindeque circa intestinorum superficies internas, ubi arteriarum tunicae sunt teneriores, & oscula lax [...]ora, sanguis ibi turgescens, simulque ob particulas heterogeneas, quibus satur est, incrassatus, & ad coagulandum aptus, facile erumpit: cumque recrementa sua secernere & exuere nequeat, sui ipsius portiones iis maxime infestas effundit.
XXIII. Itaque ad Dysenteriam Popularem excitandam tria haec concurrere oportebit. Viz. imprimis adsit massae sanguineae dyscrasia, propter Anni intemperiem exorta, qua in effervescentias febriles, aut sponte, aut occasionaliter ineundas, valde proclivis sit. Quapropter dum hic morbus Londini, febris Anomala in plerisque aliis locis grassari solet. Secundo sanguinis ita effervescentis, & crasi degeneris, recrementa & corruptelae ipsi intime adeo confunduntur, & incoquuntur, ut neque facile secerni, nec Diaphoresi, aut Diuresi cito eliminari possint. Quare observavimus Febrem Dysenteriae huic contemporaneam usque diuturnam, & judicatu difficillimam fuisse, ejusque paroxysmos vix unquam in [Page 64] [...] des [...]isse. Tertio his accedat (quae diatheses praedictas in Dysenteriam cruentam determinat) pororum constipatio, propter fumosam & crassiorem aeris constitutionem inducta; Haec etenim sanguinis effervescentiam [...] versus intestina dirigit; ubi cum purgamenta ejus secerni, ac à reliqua liquoris massa facile abscedere nequeant, ipse per portiones maxime infectas, & proinde extravasari aptas, sponte effluit.
XXIV. Propter hujusmodi apparatum Dysenteria Londinensis ordinaria, & non admodum maligna exoriri solet; quae licet prae sedibus cruentis, horrenda statim, & plerumque diuturna est, haud tamen valde contagiosa, aut saepius lethalis existit. Verum insuper hic morbus interdum virulentus, & quasi pestilentialis, plures interficit, & miasma suum per coatagium late explicat. Porro in tali statu sanguinis portiones malignitate quadam tactae, velut in peste corrumpi incipiunt, & statim à reliqua massa, ne tota mox pessundetur, secerni, & eliminari debent; quae tamen siquidem crassiores, proindeque per alvum potius, quam per habitum corporis aut urinam, expurgari aptae, Arteriae Coeliacae, & mesentericae ductu intestinorum tunicis inferuntur; ubi cum à reliquo sanguine non facile abscedunt, partim è vasis erumpentes, sedes cruentas inducunt, partimque intestinorum membranis infixae, diathesin in iis aut phlegmonoeiden aut ulcerosam, quandoque item sphacelosam, & cito exitialem pariunt
XXV. Haec de Dys nteriae cruentae, quatenus circa Autumnum hujus loci morbus endemius esse solet, causis, tum Conjuncta, tum Antecedenti: quod spectat ad causas manifestas, sive occasiones quae diathesin [...] citius in actum deducunt, huc imprimis referri debent mala victus ratio, atque aeris inspirati pravitas; quapropter in quacunque regione, ob paedorem, & vitiosa alimenta militum castris, & captivorum carceribus familiaris existit; porro ad hunc censum pleraque alia in non naturalibus errata pertinent, de quibus nec otium, nec operae pretium erit hic particularius disserere.
XXVI. Indicationes Therapeuticae, in quas medendi ratio sive praxis superius adumbrata resolvi potest, praecipuae sive primariae, sunt quatuor; sc. duae respectu Sanguinis, ac totidem respectu Viscerum. Primo quoad Sanguinem, tum recrementa & corruptelas ejus intus vergentia exterius versus habitum corporis, quo per [...] exhalent, propellere, tum coagulationes ejus dissolvere, & crasin, & quamprimum fieri potest, restituere oportebit: Prius horum Diaphoreticis, & alterum Alexipharmacis idoneis perficitur. Secundo quod spectat ad viscera, fibrarum nervearum sensio molesta, & carnearum ad spasmos excretorios irritatio sedari, atque vasorum oscula, ne sanguinem, & humores in ductus intestinales profundant, occludi debent. Prius horum Opiata, & alterum remedia Styptica sive astringentia essicere solent: Insuper his, symptomata maxime urgentia, & malos affectus huic morbo supervenire solitos, cujusmodi imprimis sunt Febris cum Siti ac Vigiliis, intestinorum tormina, ac interdum erosio, inflammatio, ac ulcera, sanare oportet.
XXVII. Indicationibus istis primariis non singulatim & successive insistendum erit, verum eas simul omnes complicare, & eodem tempore prosequi incumbit. Quaproprer medicamentorum formul, remedia diversi generis, sc. Alexiteria, Styptica, Diaphoretica, & Opiata comprehendere debent. Quoniam non facile erit haec in methodum certam, & praecepta, quae plurimis conveniant, redigere; ideo satius duxi curationum dysentericarum Autumno Anni 1671. quando hic morbus atrociter desaevit, sactarum, exempla quaedam nunc in medium proferre.
XXVIII. Juvenis illustris 25. circiter annos natus, temperamenti sanguinei, [Page 65] & constitutionis prius sanae, circa Calendas Octobris, sine causa manifesta in dysenteriam incidit; & quamvis à primo statim die, sedes copiosae & cruentae cum torminibus erant; attamen robustus, & viribus adhuc constans, medicinam ad tertiam usque diem distulit; quo tempore, sera nocte accersitus praescripsi bolum sequentem.
Rec. Theriacae Androm. Drach. j. Laud. liquid. Cydoniat. Scrup. j. misce, superbibat Julapii sequentis haustulum. Rec. Aq. Tormentillae, Menthae, Cinnam. hord. ana Unc. iv. Theriacalis, Epidem. ana Unc. ij. Margarit. Drach. j. sacchari Unc. j. f. Julap. porro tertia quaque hora cepit electuarii sequent. circiter Drach. iss. cum eodem Julapio.
Rec. Conserv. Ros. rub. Unc. ij. Ther. Androm. Unc. j. pul. rad. Torment. Contrayer. Margarit. Corall. prae. ana Drach. ss. syr. papav. Rhead. q. s.
His remediis morbi ferocia cito minuebatur, ut nycthemeri spatio vix supra 6. aut 7. sedes habuerit, quae item non valde cruentae ut prius; sed carunculis, & quasi membranarum frustis refertae apparebant; quod ita procul dubio fiebat propter tunicae villosae portiunculas quasdam erosas: unoquoque vespere opiata cum Laudano sumebatur.
Die morbi quinta cepit haustum sequentem.
Rec. Rhabarb. incis. Drach. ij. Myrobalanor. citrin. Drach. iss. Sant. citrin. Drach. ss. Cinnam. pul. Scrup. j. salis Absynt. Scrup. ss. f. infus. per noctem in aq. Plantag. & Cinnam. hordeat. ana Unc. ijss. colaturae adde aq. Cinnam. fort. Drach. ij.
Ter vel quater purgabatur cum levamine, & die postero, febre imminuta melius habuit, adeo ut convalescere visus carnes comederit; inde tamen mox recidivam passus est, ut dysenteria cum febre rediens statim atrocior quam ab initio fuerit; eo tempore, cum medicamenta priora nauseae esse ceperint, juxta modum sequentem praescripsi.
Rec. Pul. rad. Tormentillae, Contrayer. Boli alexiterii, ana Drach. j. Margarit. Coral. rub. pr. Succinialbiss. ana Drach. ss f. pul. dosis Drach. ss. in aq. destill. Unc. iij.
Rec. Summit. Cupressi, Myrti, ana M. iv. folior. Ulmariae, Pimpinel. Hyperici, Caryophyllat. ana M. iij. rad. Torment. Bistort. ana Drach. vj. florum Ros. rub. M. iv. Baccar. Chermes Unc. iv. Cinnam. Maceris, ana Unc. j. concis. omnibus, & simul contusis affunde vini rub. Florentini, Aq. Rosar. rub. ana lib. iv. destillentur organis communibus, liquor totus misceatur, & edulcoretur inter sumendum, cum syr. è Coralliis. Item ter, vel quater in die cepit decocti sequentis Unc. iij. vel iv. Rec. Rad. Caryophyilatae, Scorzonerae, ana Unc. j. Torment. Drach. ij. CC. usti, & pul. Drach. vj. ras. Eboris CC. ana Drach. ij. summitat. Hyper. M. j. flor. Ros. rub. Balaust. ana p. j. coquantur in aq. font. lib. iij. ad ij. addendo circa finem vini rub. Lisbon. Unc. iv. conser. Ros. rub. Unc. iv. effervefiant clause per horam j. dein coleiur per Manicam Hippocratis.
Singulis noctibus cepit Laudani liquidi Scrup. j. in aq. dysentericae modo descriptae cum syrupo Caryophyl. Drach. iij.
Pro potu ordinario decoctum CC. usti, cum hordeo, crusta panis, Macere, & Cinnam. cujus lib. iss. lactis recentis lib. j. addebatur.
Insusio purgans iterum sumebatur, cujus, & priorum usu, intra decem dies febre evanescente, dysenteria longe mitior evasit, quae licet sine torminibus aut multo sanguine, usque tamen cum carunculis, membranarum [Page 66] frustis, & phlegmate sive gelatina cruenta quotidie excretis, perstitit.
Itaque ad intestina corroboranda &: sananda, sequentia exhibebantur.
Rec. Summitatum Hyperici, folior. Vincae pervincae, Pilosellae, ana M. j. flor, Rosar. rub. pug. ij. coquantur in jure intestinorum vervecin. colaturae lib. j. adde olei Hyperici Unc. ij. mellis ros. Unc. iss. misce pro duobus clysteribus, quorum unus mane, & alter hora quinta pomeridian. injiciebatur, Emplastrum de Minio & Paracelsi sup. abdomen geft abatur, porro bis in die cepit succi. Plantaginis cum Aq. Scordii & Epidemica expressi Unc. iij. item quotidie comedebat pomum Cydonium excavatum, atque pulvere Olibani, Mastichis, & balsami Tolutani impletum, ac sub cineribus coctum.
His remediis constanter usus, intra mensem perfecte convalescebat.
XXIII. Circa idem tempus Juvenis alter robustus in Dysenteriam terribilem incidit: à primo statim die sedes crebrae, & valde cruentae cum dolore & torminibus erumpebant; insuper febris intensa, cum vomitu atroci, siti, & vigiliis infestabant: cum ab opiatis assumtis symptomata haec paulo mitigarentur, mox delirio, & vertigine, cum pulsu intermittente & rigoribus horrendis afficiebatur; in quantum sc. materies maligna intus cohibita, illico in cerebrum, & nervos redundaret; qui tamen affectus quoties alvi fluxus, & vomitus redirent, illico sedabantur. Die quinta materiam cruentam evomens, de insigni stomachi cruciatu, & dolore velut ulceroso conquestus erat; revera ut suspicio estet illic phlegmonem, aut ulcus, prout circa intestina assolet, incepisse, verum à jusculis emollientibus, & lacteatis adhibitis, vomitio, & stomachi tormina brevi cessabant, aucto interim alvi fluxu. Cepit ista nocte Diacodii Unc. j. cum aq. Paralyseos, & Cinnamomi aquosa, ana Unc. iss. à quo remedio in tantum alleviabatur, ut nycthemeri spatio, sine vomitu, aut doloribus, & paucis tantum sedibus, cumque pulsu laudabili, & crebro somno mediocriter habuerit, verum nocte insequente repetita licet eadem opiata alvi fluxus valde frequens, & cruentus redibat. Postridie cepit infusionem Rhabarb. cum Myrobalan, Sant. rub. & Cinnam. crebro dejecit biliosa, summe acria, & prorsus incruenta; dein vesperi isto sumsit Laudani liquidi cydoniati gr. XXV. in cochl. aq. Cinnamomi hordeat. somnos modicos, & magis placidos habuit. Postea medicamentorum plurium abhorrens, cepit tantum opiatam unoquoque vespere, modo hanc, modo istam, & brevi convaluit.
SECTIO IV.
CAP. I.
De Diuresi & Medicamentis diureticis.
URinae natales, compositionem; ejusque, dum sanguinis aut pars aut recrementum est, officia & secretionis modos olim satis fuse declaravimas. Insuper hic loci annotamus huic cum sudore affinitatem quandam intercedere, ut non raro vices suas commutent, & alterutrius materia per alterius emunctoria foras convehatur. Quippe emanationes cutaneae, si fortiores, & impetuosae fuerint, multum serosi laticis renibus destinati secum rapiunt, ac in sudorem transferunt; etiam vice versa, quando serum copioso affluxu per renes trajicitur, corpuscula quamplurima per cutem exhalare solita intus devocat, & torrente suo involvens per vias urinarias amandat. Hinc accidit medicamenta Diaphoretica, & Diuretica, usns esse valde affinis, & interdum reciproci. Ab utrisque eorum assumtis massa sanguinis funditur, aut praecipitatur, saltem in partes secedere cogitur, propterea ut serum à reliquo cruore distractum, qua data via faciliori foras abigatur.
II. Quamvis immediata urinae materies tantum à sanguine profluat, & unico arteriarum emulgentium commeatu ad renes & ureteres deferatur; tamen saepe ista mediate scaturigines multiplices, & quidem diversas, habere solet; quae tripliei ut plurimum respectu distingui possint: sc. Lotium aut mere excrementum est, atque sanguinis inveterascentis pars aquosa existit, quae cum eo aliquamdiu circulata à particulis salinis, & sulphureis incoctis tincturam lixivialem acquirit: Aut secundo illud chyli adhuc crudi dilutum est, quod, siquidem in magna copia sanguini suffunditur, rursus ab eo, priusquam tinctura inficitur, secre [...]um urinam plane limpidam constituit. Tertio denique non raro Lotii materios magna ex parte est lympha quaedam è sanguine in partes solidas, glandulas, & lymphaeductus suffusa, seu velut extillata, quae copiose aggesta, ac dein sponte, aut pro data occasione fluorem concipiens, è receptaculis suis per lymphaeductus exudans, in venas regeritur; unde celeri transitu, sanguinem illibata trajiciens, per arterias in renes deponitur; cumque huic salis & sulphuris particulae, ob brevem in sanguine moram, minime incoquantur, exinde urina etiam limpida producitur. Urinae sanorum fere semper singula horum quodammodo participant, & juxta quod materies haec aut illa, vel ista praepollet, plus aut minus, aut non omnino tinctae apparent. Serum undicunque veniens, & sanguini admixtum, ab eodem denuo inter circulandum, variis in locis, praecipue vero in renibus, secernitur. Quippe sanguis intra arterias ebulliens, & plurimum rarefactus, quo exinde secretus in venas transeat, & serositates suas exuere, & alio divertere necesse habet. Hoc cum ubivis in toto corpore, tum copiosius, & peculiari quodam modo intra renes peragitur. At vero hic loci seri secretionem fieri, quamvis vulgo satis innotescat, tamen de fiendi modis plurimum controvertitur, dum bi laticem serosum ad renes attrahi, isti illum ibi tantum percolari statuunt, aliique fermentum quoddam in renibus stabulari autumant, cujus afflatu serum sanguinis, veluti istud lactis, à [...]oagulo acido fundatur, & praecipitetur, atque rem ita quadantenus habere visceris hujus odor, & sapor rancidus & ingratus arguere videntur. Priusquam de medicamentorum quae urinam provocant virtutibus, & operandi [Page 68] modis quidquam certi determinare possumus, necesse incumbit hoc dubium explicare; quid ex solenni naturae ritu in renibus, & quid i [...] massa sanguinea pro seri secretione peragatur.
III. Et primo serum ad renes non attrahi apud Philosophos probatione non opusest, cum nuper à plerisque Virtuosis similaris attractio penitu [...] explodi ceperit, omnisque motus localis impulsu tantum fieri perhibeatur. Et quidem ad rem praesentem quod spectat, quibuscunque sanguinis circulatio innotuit, etiam plane constat, uti sanguinem, ita serum ejus intra vasa comitem individuum, mero cordis motu sive impulsu ad renes propelli. Utrum vero ibidem Percolatione tantum, vel etiam Praecipitatione quadam secernatur, ut manifeste pateat, ex re fore videtur, in renis Anatomen & usum paulo accuratius inquirere.
IV. De Renum structura & usu cum varii tum prisci tum moderni Authores varia protulerint, eorum Anatomen clarissimus Bellinus accuratissime tradidit. Profecto sanguinem ad renes per arterias emulgentes deferri, & per venas reduci, unusquisque facile advertit. Hoc circulationis sanguineae leges & [...] manifesto declarant: Attamen quibus in locis, per quos ductus, ac qua mechanica serum, in renibus à sanguine separetur, ac in pelvim deponatur, perscrutatores maxime sedulos diu latebat; donec praedictus Author felici invento detexit renum substantiam nec parenchyma esse, sicut hepatis ac lienis; nec fibras carneas, uti cordis, & musculorum corpora; sed tubulorum membranaceorum aggeriem; atque horum ductibus, ut ut perexiguis, serum à renis peripheria versus centrum ejus delatum, in pelvim extillari. Quippe Arteria emulgens in ramos majores, deinde in minores, ac demum in surculos perexiles divisa sanguinem quaquaversus in extimam renis superficiem convehit, hic autem cum effervescens & rarefactus vasorum osculis exudat, dum pars cruenta à venis reducenda excipitur, pars serosa perangustis tubulorum poris cruori imperviis insinuatur, eorum (que) ductibus undiqua (que) versus pelvim affluens, in substantiam papillarem deponitur, è qua sensim in pelvim destillat.
V. Ex his constat serum à sanguine percolatione quadam in renibus secerni, pari quidem ritu ac cum idem ex arteriis passim in glandulas pro lacrymarum, salivae, naris stillicidii, aliarumque excretionum materia deponitur. Verum insuper opinari subest hoc etiam sanguinis fusione quadantenus fieri, nempe quod sanguis ex sua natura grumosus & ad coagulandum aptus, dum renes pertransit, à fermento lixiviali hujus partis fundatur plurimum, & attenuetur; proinde, ut latex serosus ab eo facilius secedat. Quippe Lotium salsedine imbutum dum perangustos Renum meatus continue perluit, iis particulas salinas affigit, proindeque odore sive oblinimento quodam lixiviali inficit, quo dum sanguis ea viscera pertransiens inspiratur, à grumescendo usque fluidus, atque percolatione in partes secedere aptus praeservatur; quemadmodum etiam lac per salem Tartari infusum à coagulatione vindicatur. Quinimo ipse sanguis cum vase emissus statim grumescere, & coagulari soleat, propter solutionem salis Tartari aut Armoniaci affusam fluidus perstat. Itaque fermentum renale non, uti vulgo creditur, sanguinem praecipitat, verum à tali statu quo liberius ipse circulari, atque serum ejus procolatione in debita quantitate secerni possit, tuetur. [...]t quidem Renes tali fermento lixiviali imbui, satis constat ab eorum carnibus in escam paratis; quae propterea & saporem, & odorem valde rancidum & ingratum habent.
VI. Dum serum hoc ritu in renibus partim percolatione, partim fusione separatur, non modo pars cruenta, sed & nutritia quoad maximam ejus portionem per angustos colatorii istius poros evadens, cum sanguine pe [...] venas remandatur; ipse interim latex serosus salsedine tum in massa sanguinea tum à fermento renali imbutus, per tubos urinarios perpetuo in [Page 69] pelvim delabitur, atque succi nutritii partem quandam tenuem, & magis elaboratam (quae urinae sanae hypostasis est) abluit, & secum abripit.
VII. At vero Lotium sive urinae materies quoad substantiam, quantitatem, & qualitates suas, potissimum à massa sanguinea procedit. Quippe cum hujus prout alibi ostendimus tria sint munia praecipua, sc. accensio pro flamma vitali sustinenda, spirituum animalium in cerebrum instillatio, & nutrimenti in partes omnes distributio; propter haec omnia & singula necesse habet multo aquoso humore dilui, eoque recenti continue perfundi, veterano usque amandato; atque hoc debito & constanti ritu fieri magni momehti est pro sanitate conservanda.
VIII. Latex serosus recens in sanguinem una cum succo nutritio facili negotio introducitur, eique utplurimum sine ullo obstaculo permiscetur; attamen veteranus non ita promte semper ac rite, uti par est, ab eo discedit; quin variis modiscirca excretionem ejus delinquitur, & exinde plurium morborum occasiones praebentur. Enimvero serum quandoque sanguini importunius adhaeret, ejusque amplexibus se extricare nequit; uti in febribus male aut non omnino judicatis, etiam in leucophlegmatia, & cacochymia. Interdum vero illud, licet cruore expulsum, relictis renibus (quae praecipua excretionis via est) alio divertitur; uti in catarrhis, fluxionibus arthriticis aut scorbuticis, etiam in hydrope quocunque; quandoque item è contra serum à sanguinis consortio nimis eito evadens, antequam pensa obivit, aufugit, atque humorum magis utilium portiones absorbens, eas secum abripit; uti in Diabete, magnisque urinae profluvi [...]s, quae interdum eveniunt, & mox iterum cessant. In hujusmodi casibus, quoties nimirum urinae quantitas aut deficit, aut exsuperat, renes non semper vel praecipue, sed cerebrum, & potius sanguis in vitio esse solet; quatenus sc. massa ejus modo stricta nimis & compacta serum aliaque contenta excernenda non facile dimittit, modo laxa nimis & fundi apta & serum & succum nutritium satis diu continere nequit: quibus de causis, & fiendi modis tales Anomaliae contingunt, paululum disquiremus.
IX. Et quidem ad hunc nodum solvendum sanguinis cum lacte analogia (quam, alibi fusius explicatam, hic breviter perstringemus) plurimum conducit. De lacte advertere est, donec mixtio ejus integra servatur, etsi supra ignem effervescat, aut ebulliat, particulas ejus omnes promiscue temperatas liquorem uniformem constituere; sin vero eidem efferventi quidquam acidum instilletur, mox particulas crassiores in coagulatum spissius abire, atque aquosas interim cum plurimis salinis in laticem tenuem & copiosum fundi. Quinimo satis trita & vulgaris observatio est, lac diutius asservatum ut coacescat, si quando super ignem effervescat, sua sponte & sine acido infuso coagulari. Insuper è contra si quando lac sale quopiam status à sale acido diversi, uti nimirum fixo, nitroso, aut volatili, primum in eo dissoluto impraegnetur, ab acido dum supra ignem ebullit infuso minime coagulatur. Hoc etenim cum sale Tartari, & Absynthii, cum Crystallo minerali, cum floribus salis Armoniaci, spiritu C. Cervi, aliisque ejusdem farinae saepius expertus sum. Porro quod magis mirum subest, si lacti super ignem efferventi & ab acido infuso coagulato quilibet è salibue istis, aut solutio quaepiam instilletur, coagulatio prius facta maxima ex parte tollitur, & crassamentum album & durum mox evanescit; atque liquor denuo tenuis & fere limpidus redditur, etsi speciem lactiformem, & homogeneam, haud prorsus resumat. Et quidem hujusmodi mutationes constanter evenire experimento saepius facto satis didici: viz. si lacti super ignem efferventi cervisia, aut vinum album, Pomaceum, acetum, aut succi quivis acidi instillantur, totum illico lactis formam amittens, in crassamentum album, & serum dilutum abibit. Dein si toti adhuc calenti, sal Tartari, Absynthii, aut cujusvis vegetabilis [Page 70] deliquatus, vel solutio salis Nitri, aut Armoniaci, quinimo hujus flores, aut spiritus, uti & spiritus C. C. fuliginis, & similium infundantur, & mixtura parum agitetur, crassamentum fere totum evanescet, residuis tantum portionibus minutis, & frustulis quibusdam coagulatis, quae per totum liquorem sparsim innatabunt. Porro è contra, si lacti ebullienti sal fixus aut nitrosus, aut flores, aut spiritus salis Armoniaci, vel etiam spiritus C. C. aut fuliginis injiciantur, & dein liquori efferventi cervisiam aut vinum album, Pomaceum, aut quem vis alium liquorem acidum infuderis, nulla exinde lactis fusio, aut coagulatio succedet. Quibus de causis singula haec fiunt, & qualem cum seri in massa sanguinea fusione, aut inextricabilitate analogiam gerunt, operae pretium erit hic considerare.
X. Ex lactis Anatome plane constat ei particulas spirituosas pauciores, aquosas plurimas, sulphureas & terrestres mediocres, pariter & salinas (quae partim volatiles, partim fixae sunt) inesse; itaque dum mixtio integra servatur, particulae salinae sulphureis adhaerentes, eas ab invicem dividunt, etiam, ne avolent aut cum terrestribus combinentur, impediunt; interim serosae caeteris aequabiliter ita permixtis interjectae vacuitates omnes implent, totumque liquorem quasi homogeneum constituunt: quod vero ab acido instillato, liquoris statim fusio, & coagulatio succedant, ratio est, quia particulae salis Fluidi in Acido, alias quascunque Salinas nempe tum Fixas, tum Volatiles in lacte prehendunt; quibus dum strictè uniuntur, particulae Sulphureae acido-salinarum complexibus elapsae coeunt, adeoque mutuo inter se, cumque terrestribus combinatae, crassamentum illud à reliquo liquore secedens constituunt: interim latex aquosus, poris ejus Sulphure & Terra paene vacuis, atque salium combinationibus sere tantum impraegnatus, mox tenuis & dilutus evadit. Rem ita se habere experimentis modo citatis plane constat, in quantum sc. ista lactis coagulatio salis aut fixi, aut nitrosi, aut volatilis injectione impeditur, aut tollitur; unusquisque enim è salibus istis, salem acidum coaguli infusi prehendit, ejusque adeo combinationes cum particulis salinis lacti insitis praecavet, aut abrumpit: quod autem lactis coagulatione sublata, ejus forma pristina non restituitur, ratio est, quia salium adjectorum particulae extraneae, usque in misto permanentes, ejusdem mistionis redintegrationem inhibent; sin vero rursus illae eliminari possint, certe mixtio prior & lactisormis rediret. Quapropter de sanguine opinari licet, eum, quandoque licet fusione aut coagulatione depravatum, quia particulas quasque heterogeneas à se exterminare solet, mixtionem debitam & pristinam recuperare posse.
XI. Quod autem lac diutius asservatum & coacescens super ignem sine acido infuso sponte coaguletur, ratio est, quoniam in liquore isto, tunc ad putredinenem tendente, particulae salinae volatiles (uti mos est) in fluorem depressae, acidae evadunt: quamobrem hae, lactis poris inter coquendum reseratis, particulas consocias salino-fixas corripiunt; quibus dum cohaerent sulphureae iis elapsae, ac mutuo inter se, ac cum terrestribus combinatae, crassamentum album constituunt, sero una cum salium combinationibus in aquositatem fuso. Lac frigidum nec sponte, nec ab acido infuso coagulatur; quia, dum pori occluduntur, particulae intestinae quomodocunque dispositae, quo nova conjugia aut divortia ineant, non facile se expediunt; meatibus vero per calorem patefactis, data occasione statim schismata, & combinationes privatae ineuntur.
XII. His ita de lactis fusione & coagulatione, atque ab eo statu inhibitione & reductione praemissis, consideremus modo an quidquam his simile aut analogum sanguini competat? & quidera licet cruorem vasis exemtum non, uti lac super ignem ebulliens, salinorum affusione in partes constitutivas resolvere, varie sundere, & coagulare, & dein ab eo statu [Page 71] reducere detur; quia nimirum sanguinis quam lactis consistentia crassior, & ad grumescendum aptior existit; insuper haec flamma sive vita ejus extincta, plurimum ab ista, quam in vasis habet, alteratur: attamen crebro tentamine didici, quod & aliorum experimenta confirmant, eosdem liquores quae lac fundunt ac praecipitant, uti acetum destillatum, spiritum vitrioli, salis aut nitri dilutum, aliosque acidos, etiam sanguini affusos, istum mox coagulare, & discolorare ita, ut cum tota massa statim nigresceret, portio una in placentam grumosam, atque altera in ferum tenue, & aquosum abiret. Insuper haec, quae lactis coagulationem inhibent; aut tollunt, uti sunt oleum Tartari, sales herbarum fixi, solutio salis nitri, calcis vivae, sp. salls Armoniaci, C. Cervi, & similia sanguini calenti affusa mixtionem ejus integram conservant, vel emendant; prout ex colore rutilante, ac splendido, & consistentia aequabiliter diu manente arguere licebit; proinde ut hinc facile sequatur, ejusmodi particulis elementaribus, quibus lac, etiam sanguinem, in dispari licet proportione, constare. Huic nimirum spiritus, sulphur, sal & terra copiosius, atque serum parcius, quam lacti insunt. Unde concludere licebit sanguinem rite dispositum, sc. crassiorem, ad concrescendum sive grumescendum nimis aptum, ad fundendum vero ac in serositates multas exolvendum minus habilem existere; ab eo tamen, dum inter circulandum renes pertransit, aquositates superfluas partim à renum colo, partimque ab eorum fermento, cruorem à nimia coagulatione vindicante, secerni, ac sensim amandari. At vero, quando sanguis in crasi vitiatur, & quoad Constitutionem ejus & circa seri secretionem multifariam delinquitur. Quoad prius, cruor modo nimis calidus & acris, modo crassior & faeculentus, quandoque item supra modum tenuis & aquosus existit: & pro vario hujusmodi statu ejus degeneri aegritudines variae oriuntur, de quibus particulatim tractare hujus loci non est. Attamen utcunque Sanguis in crasi peccat, dummodo Serum ejus mensura ac modo debitis secernitur, status admodum valetudinarius haud propterea statim succedit. Plurium vero morborum origines propter seri secretionem haud rite peractam contingunt. Quoad hanc vero, cum diversimoda sint delicta, utplurimum vel in defectu, vel in excessu peccatur. Namque interdum latex serosus in cruoris sinu nimis pertinaciter haeret, & è contra quandoque nimis cito elabitur; atque hoc respectu sanguis, seri incontinens, ipsum Arteriarum osculis, pluribus in locis, & fere ubique exspuit, adeoque in viscera aut habitum corporis deponens, Asciten aut Anasarcam producit, & modo ad renes immoderate ablegans Diabeten infert. Sanguis seri nimis retinens, utplurimum vel à febre effervescens compagem suam, particulis simul crassioribus incoctis & complicatis, nimis strictam habet, ita ut particulae tenuiores non facile erumpant; vel iste, sale & sulphure scorbuticis refertus, admodum viscidus ac tenax evadit, proinde ut serositates à reliquorum amplexibus aegre elabantur. Cum ita variis modis serosi laticis à sanguine decessus impeditur, aut pervertitur, etiam medicamenta Diuretica diversae indolis, ac operationis existunt; quae tamen distingui possunt: & primo quoad finem, juxta quod massam sanguineam, vel renes, vel utraque simul respiciunt. Secundo quoad materiam, quo respectu sunt vel Sulphurea, vel Salina; atque haec rursus varia existunt, juxta quod particulae salinae in Fixitatis, Fluoris, aut Volatilitatis statu sunt, vel insuper Nitrosae, aut Alchalisatae existunt. Tertio quoad formam medicamenta haec diversimoda habentur, ut plurimum vero compositiones illorum quoad speciem sunt vel Potus, vel Pulveres, vel Boli, vel Pilulae, vel liquores chymici, de quibus infra particulatim disquiramus. Interea quamvis singulos' Diureticorum scopos sive fines explicare ad Pathologiam potius, quam ad Pharmaceuticen [Page 72] spectare videatur, attamen ex re fore arbitror praecipuos eorum hic breviter designare. Dein secundo medicamenta Diuretica quoad materiem, quae in singulis fere tantum Salina est, in classes quasdam distinguere; ac ultimo in unoquoque genere selectiores praescriptionum formulas subjungere.
XIII. Primo igitur, siquando cruor à sale fixo cum sulphure, & terra simul incoctis, & mutuo combinatis adeo crassus & tenax evadit, ut particulae aquosae à reliquis haud facile secedant; Diuretica, quae compagem ejus laxent, & serum fundant, ejusmodi sint oportet, quae sale volatili, vel acido pollent: tales namque particulae combinationes à sale fixo initas potissimum dissolvunt. Quandoquidem vero haec Diathesis & Febri, & Scorbuto communis est, in priori affectu Diuretica maxime propria sunt, tum acida vegetabilium temperata, item sal nitri, sp. salis marini, vitrioli, &c. tum sale volatili praedita, uti sp. C. C. Salis Armoniaci, sal succini, viperarum, aliaque hujus farinae; quae etiam in Diaphoreticorum classe recensuimus, In dispositione scorbutica cum urina & pauca & crassa est, herbarum succi, & praeparata tum acria, tum acida, egregii sunt usus; item sal, & sp. urinae, salis Armoniaci, Tartari, &c.
XIV. Secundo interdum sanguis serum intra compagem suam non diu satis retinet, quin, vel fluxionibus seu potius coagulationibus obnoxius, illud hic illic in magna copia affatim deponens, catarrhos, aut tumores variis in locis concitat; vel sanguis habitualiter debilis simulque [...], sc. in acorem vergens, quoad particulas suas crassiores ad coagulandum aptus est; proinde ut tenuiores inter circulandum ubiv is ablegatae, ac in partes imbecilliores decumbentes, affectus modo cephalicos, aut thoracicos, modo Asciten, aut Anasarcam inducant. Porro à simili causa Diabeten exoriri mox declarabitur. Enimvero plures difficiles morbi, qui viscerum dyscrasiis perperam imputantur, ab hac causa oriuntur; nempe quod sanguis male temperatus, & coagulationibus obnoxius, cum circulationis filum integrum continuare nequeat; serum, promte nimis abscedere aptum, variis in locis deponit. Diuretica in his casibus exhibenda sunt ejusmodi, quae sanguinem haud fundant, sed coagulationes ejus tollant; uti sunt sale fixo, volatili, ac etiam alchalisato praedita; in super quae renum fermentum corroborant aut restituunt, uti sulphurea quaedam, ac spirituosa. Ad hos sines Diuretica sulphurea & mixta, sales herbarum lixiviales, pulveres testacei, sal, & sp. urinae, &c. millipedes, radices raphani silvestris, semen Apii, nux moschata, Terebinthina, ejusque praeparata, spiritus vini; quorum omnium virtus non est sanguinem fundere, & serositates è massa ejus praecipitare (haec acida imprimis faciunt, ac in istis casibus diuresin saepius impediunt) sed cruoris coagulationes dissolvere; proinde ut compages ejus mixtionem integram recuperans, & per vasa expeditius circulata, serum ubivis extravasatum, aut depositum resorbeat, & demum renibus amandandum tradat: quo ritu, juxta utrosque hos sere oppositos medendi fines, Diuretica cujusque generis operentur, & sub quibus potissimum formulis dispensentur, jam proxime ostendemus.
CAP. II.
Diureticorum Species, & Formulae; nec non quarundam ex iis praeparationum Chymicarum Aetiologiae:
PRimo igitur quod spectat ad Diuretica Salina, huc referri debet, quod saepius inculcavimus, sales quoscunque diversi status simul commissos, se mutuo prehendere, & mox simul conjungi; dumque ita combinantur, particulas alias à mixtura solutas in partes secedere, aut avolare. Hoc plane cernitur, quando Sal fluidus, sive acidus, fixo, sive Alchalisato, item quando fluidus, aut fixus volatili, sive acri committitur. Revera ab unica hac salium affectione, solutionum & praecipitationum quarumcunque res omnis dependet. Quaproprer cum sanguis, & humores corporis nostri plurimo sale, eoque ab uno statu in alterum varie immutari, proindeque diathesin morbidam inferre solito, abundet; cumque insuper Diuretica salina diversimoda, nempe sale fixo, fluido, nitroso, volatili, aut Alchalisato referta, existant, magna semper medici discretione & judicio opus erit, ut particulae salinae in medicamento ab istis in corpore nostro discrepent. Quo ritu hoc fieri debeat, singulas Diureticorum salinorum species percurrendo designabimus.
II. Inter Diuretica, sale acido imbuta, spiritus salis, aut Nitri, item succus Limonum, & Oxalidis, vinum album, Rhenanum, & Pomaceum, primae apud vulgus notae sunt, & intentionem istam saepius perficiunt: sola etenim haec sanguinem fundunt, ac in serositates praecipitant, uti cum acidum lacti ebullienti instillatur. Attamen hoc non pariter omnibus, nec etiam quibusvis ex aequo contingit. In constitutione sana, aut non multum ab ea remota, Sal cruoris partim fixus, & partim nitrosus, partimque volatilis existit; Item in Scorbuticis & Hydropicis quibusdam iste plerumque fixus evadit. Quamobrem in singulis his casibus diuretica, sale acido praedita, cum fructu adhibentur: in affectibus autem Catarrhosis, & in quibusdam Hydropicis, & Scorbuticis, cum in fluoris statum sanguinis particulae salino-fixae evehuntur, ac volatiles deprimuntur, (uti crebro evenit) remedia Acetosa obesse potius, quam prodesse solent; quatenus sanguinem à crasi recta degenerem, magis pervertunt; quinimo his medicamenta sale fixo, aut volatili praedita, potius ex usu erunt.
1. Diureticorum, quibus sal acidus pro basi est, Formulae.
Rec. Tartari albi selecti pulv. Crystalli Mineral. ana Drach. iss. Ocul. Cancri pul. Drach. j. f. pulvis. Dosis à Drach. ss. ad Scrup. ij. in vehiculo idoneo, repetendo sexta vel octava quaque hora.
Rec. Tartari vitriolati vel Nitrati Drach. ij. pulv. è testis Ovorum Drach. iss. sem. Apii, vel Dauci silvestris, Drach. ss. f. pulvis: Dosis Drach. ss. eodem modo.
Rec. Sp. salis opt. Drach. ij. C. Cervi usti & pulv. q. s. ad imbibendum. s. pulvis. Dosis Scrup. j. ad Drach. ss.
Rec. Succi Limon. Unc. ij. Aq. Raphani composit. Unc. iss. syrup. è 5. radicibus Drach. iij. f. potio.
Rec. Succi acetosae Unc. ij. Vini albi Unc. vj. misce, s. potio.
[Page 74] Rec. Aq. Raphani composit. Unc. ij. Parietariae Unc. iv. sp. salis Scrup. j. gut. xv. salis Tartarigr. xv. syrupi violacei Unc. ss. f. potio.
III. Medicamenta sale fixo, sive Lixiviali, praedita urinas movere, ex medicina vulgari & Empirica pro sanandis Hydropicis adhiberi solita, s [...]tis manifesto liquet: quippe ufitatum est in Anasarca, & nonnunquam in Ascite, quando viscera aut carnes aquarum aggestione plurimum intumescunt, Lixivium è cineribus Absynthii, vel genistae, vel stipitibus fabarum, cum vino albo factum propinare; unde frequenter accidit mictionem valde copiosam succedere, & morbum tolli. Observavi tamen medicamentum illud in quibusdam minime diureticum extitisse, atque Diathesin Hydropicam auxisse potius, quam sanasse: quorum ratio si inquiritur, ex superioribus constat, sales lixiviales neque lac, neque sanguinem fundere sive praecipitare, & propterea ex propria virtute diuretica non esse; veruntamen effect us iste non nunquam sequitur, quatenus sal fixus, copiose assumtus, salis acidi & coagulativi in sanguine praepollentis energiam destruit; proinde ut cruor, cum antea, nimis fundi aptus & seri incontinens, illud in quibusvis locis extruderet, salis fixi adventu crasin debitam recuperet; & propterea serum extravasatum resorbens, & ad Renes continenter deferens, [...] copiosam inserat.
2. Diureticorum, quibus sal fixus pro basi est, Formulae.
Rec. Salis Tartari vel Absynthii Drach. ij. Coral. ad albed. calcinati Drach. iss. Nucis Moschat. Drach. ss. f. pulvis. Dosis Drach. ss. ad Scrup. ij.
Rec. Tincturae salis Tartari Drach. j. ad Drach. iss. Aq. Raphani compositae Unc. iss. misce, detur in haust u liquoris Possetici cum radic. & sem. Bardanae incoctis.
Rec. Deliquii salis Tartari (dum tinctura extrahitur) subtus fluitantis, & vini sulphure impraegnati Scrup. ij. ad Drach. iss. Vini albi Unc. iv. ad vj. syrupi e 5. Radic. Unc. ss. m. f. haustus bis aut ter in die repetendu [...].
Rec. Cinerum Sarmentorum vitis albiss. lib. ss. Nucis moschatae Drach. ij. assunde vini albi vel Rhenani lib. [...]iss. stent calide & clause per diem, dein c [...]latura usui servetur: Dosis Unc. vj. bis aut ter in die.
Silices in igne candesacti extinguantur in vino albo, vel Cerevisia vetusta Martiali: Liquor propiactur ad Unc. vj. vel viij. bis in die.
Rec. Aq. Calcis vivae Unc. iv. ad vj. Tinct. salis Tartari Drach. j. ad Drach. iss. f. haustus sumendus bis aut ter in die.
IV. Propter eandem rationem ac sal fixus, etiam interdum volatilis in sanguinis dyscrasia acetosa ad movendas urinas cum fructu adhibetur; viz. in quantum hujus particulae in cruorem admissae salis fluidi in eo praepollentiam destruunt; proinde ut sanguis, mixtionem debitam recuperans, atque coagulatione & Catarrhis immunis factus, seri quicquid extravasatum est, resorbeat, & quod superfluum est, Renibus per ureteres amandandum tradat. Interea tamen medicamenta è sale volatili parata, quia particulas nonnihil esferas, & Elasticas habent, quando sanguinis crasin emendant, quod seri superfluum est, per Diaphoresin aeque interdum ac per [...] excernendum disponunt. Huic Diureticorum classi, non tantum sal volatilis purus putusque ex animalibus, aut mineralibus per destillationem elicitus, verum & Viventium & Vegetabilium partes integrales; (cujusmodi sunt insectorum & vegetabilium acrium pulveres, & extracta) accenseri debent.
3. Medicamentorum, quibus sal volatilis pro basi est, Formulae.
Rec. Salis Succini, salis Nitri purissimi, ana Drach. ij. f. pulvis Dosis Scrup. j. ad Drach. ss. in vehiculo idoneo.
Rec. Flor. salis Armoniaci. Crystalli Mineralis, and Drach. ij. m. Dosis Scrup. j. ad Drach. ss. in cochlear. aq. Raphani compositae. Sal Urinae exhibeatur codem modo.
Rec. Pul. Apum Scrup. j. sem. Levistici Scrup. ss. f. pulvis, detur in cochl. aq. destil.
Rec. Sp. Urinae Scrup. j. ad Drach. ss. Aq. Raphani compos. Unc. j. ad Unc. iss. aq. Juniperi Unc. iij. misce, f. haustus. Sp. Tartari exhib. eodem modo in dup [...]a quantitate.
Rec. Milleped. praep. Drach. ij. Flor. salis Armoniaci Drach ss. Nucis Moschatae pulv. Drach. ss. Terebinthinae Venetae q. s. f. Pil. samat iv. bis in die.
Rec. Pulv. sem. Bardanae Drach. ij. Dauci silvestris Drach. j. satis Succini Drach. j. olei Nucis Moschatae Scrup. ss. Balsam. Capivii q. s. f. massa, form. in pillu. exiguas, quarum iv. sumantur vesperi, & mane primo.
Rec. Rad. Chaerefolii, Petrosclini, Foniculi, Eringii, Ononidis, ana Unc. j. Fol. Saxifragiae, Aparines, ana M. j. sem. Sescleos, Milii solis, ana M. ss. Bac. Juniperi Drach. vj. coq. in Aq. fontanae lib. iv. ad medietatem; dein adde vini Rhenani lib. j. Mellis opt. Unc. ij. f. Apozema. Dosis Unc. vj. bis in die.
Rec. Millepedum recentium lib. ij. Fol. Aparines, Chaerefolii, Saxifragiae, Virgae aureae, ana M. ij. Rad. Raphani silvest. Unc. vj. Nucis Moschatae Unc. j. Bac. Juniperi, sem. Dauci silvestris, ana Unc. ij. concisis & coniusis affunde seri Lactis, cum vino albo facti. lib. viij. destil. organis communibus, liquor totus misceatur: Dosis Unc. iv. bis, vel ter in die.
Rec. Millepedum recent. lotorum num. 40. ad 60. Nucis Moschatae Scrup. ss. simul coniusis affunde Aq. destillatae Saxifragiae Unc. iij. f. expressio, & ebibatur.
Rec. Fol. Chaerefolii, Petrosclini Macedonici, ana M. iij. simul contusis assunde Vini albi lib. iss. f. expressio sortis, servetur in vitro; Dosis Unc. iij. bis in die.
Paretur tinctura ex Milleped. ex Apibus, Cicadis, vel ex Cantharidibus siccatis cum Tinct. salis Tartari. Detur ad guttas 15. vel 20. ad 30. in vehiculo idoneo.
V. Nitrum quoddam salis genus esse, ex figura, colore, sapore, allisque ejus proprietatibus, & accidentibus, facile constat. Attamen divers [...]m hoc ab alio quovis sale, [...]aut particularum salinarum statu, neque acidum, neque fixum, aut volatile, sed quasi in medio inter utrumque statum, existit. In tantum de sale volatili participat, ut, dum conficitur, cum cineribus elixiviari & sali fixo conjungi d beat, ut concretionem quandam adipiscatur; porro cum liquatur, à sulphure quovis injecto mox inflammatur, & avolat: caeterum cum sale sixo in tantum communicat, ut, in crucibulo liquatum, fusionem diuturnam, & forsan perpetuam, absque partium aut particularum dispendio quovis notabili toleret. Revera Nitrum illud est, quo plantae omnes vegetant, animalia quaeque vivunt, & respirant, atque flamma, sive ignis omnis sublunaris accenditur, & sustentatur; prout in alio tractatu fusius ostendimus, quod non opus erit hic repetere.
[Page 76] VI. Quod vero ad praesens institutum est, satis vulgo innotescit, salem Nitri sanguinem refrigerare, & urinas potenter movere: attamen utriusque effectus ratio, non ita liquido patet; quippe tantum abest Nitrum particulas frigorificas in se continere, utè contra nihil magis igniparum fuerit; uti cernitur in pulvere Pyrio: atque si destilletur, flamma potius, quam vapor, aut fumus in recipiens prodire videtur: quinetiam stagma exstillatum, instar ignis actualis, corpora quaeque apposita exurit, aut corrodit. Nec minus mirari subest, quomodo hic, cujus natura in tantum ignea est, sanguinem ita diluat; inque aquositates pro diuresi cienda fundat.
VII. Super his ut conjecturas nostras proponam, dico Nitrum duplici respectu ad effectus istos producendos conferre; viz. & quatenus sal est, tum fixo, tum volatili nonnihil affinis, & quatenus [...] [...] existit. Quoad prius observavimus Nitrum (prout etiam salia fixa, & volatilia) lacti impositum, coagulationem ejus impedire, vel tollere; pariter item huic, non minus quam illis, sanguis, adhuc calens, affusus à coagulatione & discoloratione praeservatur. Quapropter siquidem Nitri particulae, intus sumtae, sanguinis mixtionem integram servant, aut restituunt; proinde quidem illae fusiones & coagulationes ejusdem, à quibus aestus, & Ischuria saepissime oriuntur, praecavebunt, aut tollent.
VIII. Verum insuper Nitrum, quatenus igniarium est, intus assumtum sanguinem esslagrantem refrigerat, & urinas movet; in quantum scilicet (sicut prius innuimus) cruoris flammam, prius turbidam atque fum is interspersam, adventu suo plus accendens, eam claram magis ac puram, proindeque mitiorem reddit; cumque ita sanguis, dum clarius à Nitro ardescit, in compage sua plus laxatur; particulae serosae crassioribus facilius extricantur, & uberius abscedunt.
4. Diureticorum, quibus Nitrum pro basi est, Formulae.
Rec. Nitri praeparati Drach. ij. Aq. Hordei cumradicibus Graminis, & Eryngii conditi incoctis lib. ij. syrupi Violacei Vnc. ij. misce. Dosis Unc. iv. bis in die.
Rec. Salis Prunellae Drach. ij. Sacchari candi Drach. j. fiat pulvis dividendus in 6. paries; sumatur una, in conveniente liquore, ter in die.
Rec. Salis Prunellae Drach. iij. salis Succini Drach. j. f. pulvis: Dosis Drach. ss. ter in die.
Rec. Salis Prunellae, Oculorum Cancri, salis Absynthii, ana Drach. ij. misce: Dosis Drach. ss. ter in die.
IX. Pulveres testaceos, & Lapideos quosdam, sale Alchalisato sive petrificante praeditos, quandoque [...] promovere, etiam satis vulgo notum est. Quippe in magnis Ischuriis, pulvis è testis ovorum, è Chelis aut oculis Cancrorum, nonnullis praesentaneo remedio fuit. Quorum operandi modus & ratio si inquiratur, facile constat Pharmaca haec sanguinem non fundere, neque sensibiliter praecipitare. Itaque dicendum erit, haec, in dyscrasia sanguinis & humorum acetoso, interdum diuretica existere, quatenns sales acidos combinatione sua ligant & compescunt; proinde ut cruor, fluxionibus & coagulationibus immunis, serum extravasatum resorbeat, & ad renes transferat.
5. Medicaminum Diureticorum, quibus sal Alchalisatus pro basi est, Formulae.
Rec. Pul. è Testis Ovorum Drach. ss. ad Drach. j. detur in haustu Vini albi, vel liquoris Possetici, vel decocti diuretici, his in die.
Rec. Pul. è Chelis, vel oculis Cancrorum Drach. ij. salis Succini, Nitri, ana Drach. j. Nucis Moschatae Drach. ss. f. pulvis: Dosis Drach. ss. ad Scrup. ij. in vehiculo idoneo. Vel pulvis praedictus excipiatur Terebinthinae Venetae s. q. & f. Pilulae exiguae; dosis iij. veliv. vesperi, & mane.
X. Diureticorum familiae non tantum Salina, ast insuper, Sulphurea quaedam, & spirituosa, quatenus effectum istum saepe producunt, jure accensentur. Pleraque Laricea, uti imprimis Terebinthina, ex iisque praeparata, olea Juniperi, Nucis Moschatae, Cerae, aliorumque pinguium stillatitia intus sumta, in plerisque urinam copiosam, & violaceo odore imbutam, cient. Novi in Hydropicis quibusdam & Scorbuticis spiritum vini, & Aquas ardentes, quin & vinum generosum uberius epotum [...] promovisse: quorum omnium ratio est, quod, cum sanguis debilis, aut acescens, vel, ob fermentationis defectum, vel salis acidi, & coagulativi dominium, haud satis vegete, & aequabiliter circulatur, ut serum superfluum usque intra se contineat, donec illud renibus tradat; praedicta remedia, quatenus cruoris mixtionem integram conservant, aut vacillantem restituunt, ad [...] promovendam conducunt.
Rec. Raccarum Hederae, Juniperi, & Lauri recentium, ana lib. ss. Seminum Dauci silvestris Vnc. iv. Nucis Moschatae Vnc. ij. Contusis omnibus affunde in retorta vitrea Terebinthinae Venetae opt. lib. j. Sp. Vini rectificati lib. iv. destil. in furno arenae calore moderato ad siccitatem, cavendo Empyreuma, & habebis spiritum, & oleum flavum, utrumque egregie diureticum: dosis spiritus Drach. j. ad Drach. ij. vel Drach. iij. olei Scrup. ss. ad Scrup. j. in vehiculo idoneo.
Magmati in retorta residuo affunde Tinct. salis Tartari lib. j. digerantur clause in furno arenae per plures dies, ut tinctura rubicunda extrahatur; cujus dosis Scrup. j. ad Scrup. ij. vel Drach. j. in convenienti vehiculo.
Rec. Millepedum praep. Drach. iij. Nucis Moschata Drach. j. contusis assunde s [...]ritus Terebinthinae purissimi & tincturae salis Tartari, ana Uncvj. destil. leni calore balnei; & habebis spiritum, oleum, & salis Tartari deliquium, unumquodque virtute diuretica insigniter praeditum.
Praeparationum quarundam Aetiologiae.
1. Sal Prunellae, sive Crystallum Minerale, quod solummodo est Nitrum purificatum.
Rec. Nitri selecti q. v. dissolve in aq. fontana, vel pluviali, parum coque, & in vase vitreo altiori, ad crystallizandum, in loco frigido reponatur: crystalli candidiores tantum & puriss. seligantur, quae insuper crebris solutionibus, & crystallizationibus, ad summam puritatem redigentur; quae denique, in crucibulo fusae & in vas argenteum effusae, in lapidem albissimum concrescent. Hujus pulverisati dosis Scrup. j. ad Drach. ss. vel Scrap. ij. sanguinem astu [...]em refrigerat, & urinas movet.
[Page 78] IX. Praeparatio haec in eum finem instituitur, ut particulae nitrosae' quantum fieri potest, purae putaeque à sale fixo separentur, & seorsim in Crystallos concretae habeantur; quippe cum Nitrum ex terra consicitur & primo elixiviatur, particulae ejus adeo ad concrescendum sive crystallizandum, inhabiles sunt, ut necesse fuerit lixivium nitrosum amplius cum cineribus elixiviari, & sale fixo impraegnari; quo particulae nitrosae partim lixivialibus unitae, partimque harum interventu aquae poris extrusae, concretionem quandam acquirant: quare cum Corpus sive sal Nitri eo ritu formetur, quo in usum medicum purius reddatur, ab eo particulae salis fixi, crebris solutionibus, & crystallizationibus, quantum abesse possunt, ablegentur.
2. Spiritus Nitri.
Rec. Nitri purissimi lib. j. pulv. laterum lib. ij. probe trita, & simul mixta, retortae vitreae loricatae, vel terreae indantur, atque in furno reverberii igne per gradus aucto destil. Fumi rubentes recipiens quasi colore quedam flammeo rutilare facient, & condensati stagma acidum & summe corrosivum constituent. Dosis guttae iv. ad vj. in vehiculo idoneo.
XII. Quamvis Nitrum, sulphure commixtum, ab incendiculo quovis citissime igniatur, ac in flammas erumpat; eo tamen destitutum, absque ulla deflagratione, in crucibulo liquari, aut in retorta destillari potest. Pulvis laterum additur, ut, cum sales ab igne funduntur, non mutuo se prehendant & concatenent, sed divisi, & ab invicem distracti, vi ignis à subjecto suo foras propellantur.
XIII. Nitrum liquatum virtutem suam inflammabilem retinet; liquor vero destillatus, ignis extinctivus potius, quam incendiarius evadit. Si quando enim sul phuri committatur, mistura ista aegre, & minus quam sulphur, per se accendi potest; cujus ratio est, quod sal Nitrosus, fluorem passus, à statu primigenio prorsus alteratur, atque parem fere indolem acetosam, ac alii sales fluorem passi, adipiscitur; quinimo ex sulphure stagma acidum prolicitur, quod ignem destruit potius, quam ut ab eo inflammetur.
3. Spiritus Salis Marini.
Rec. Salis Marini fusi, pulverati lib. j. laterum crassiuscule pulver. lib. iij. simul tere, & misce, deinde adde frusta laterum majora ad lib. ss. probe mista, & retortae firmae indita, destil. igne reverberii fortissimo per 24. horas, liquorem exstillatum rectifica calore arenae in cucurbita vitrea, avocando phlegma five partem aquosiorem. Spiritus coloris slav [...] aut subviridis, ac odoris & saporis valde grati, in sundo manebit.
XIV. Hic sal difficillime in liquorem acetosum propellitur, quoniam particulae ejus, praealiis mineralium salinis, scil. Vitrioli, Nitri, Aluminis, &c. strictissime combinatae non facile à se invicem dissociari, aut à terrae complexibus divelli possunt; quare cum ab igne laxantur, ne simul constuant, pulvis laterum in tripla quantitate admiscetur: ac insuper frusta laterum majora interponere visum est, ut massa destillanda, velut foraminibus excavata, igni sit ubique pervia. Nihilominus inter destillandum, sales ab igne fusi saepissime confluent, postea ut nulla vi ignis foras propelli queant.
XV. Rem ita habere constat, quoniam, si artificio adhibito haec salium in [...]er se & cum terra cohaesio abrumpatur, facili negotio in stagma acidum urgentur Ex. gr.
[Page 79] Rec. Spiritus Vitrioli non rectificati lib. j. in retorta vitrea affunde hunc sali Marino calcinato & pulverisato, & mox in arena destilla: spiritus salis, quasi ab altero abactus, facillime ascendet, spiritu vitrioli ejus sedes occupante: viz. hic ponderosior, & fortior, simulque domicilii terreni orbus, & avidus, alterum sedibus suis propellit, easque invadit.
4. Spiritus Urinae.
Rec. Urinae hominis sani vinum bibentis q. v. Cucurbitae cum Alembico caeco indita putrescat in fimo per mensem; dein destil. in arena. Liq [...]r extillatus in cucurbita altiori rectificatus, exhibet spiritum, & salem volatilem. Haec operatio compendiosius perficitur, si urina recens evaporetur ad quartae partis remanentiam, nempe ut phlegmate exhalante particulae salinae cum sulphureis & terrestribus densius agglomerentur. Crassamento huic, cucurbitae indito, affundatur vel lixivium è cineribus, vel sale Tartari, vel solutio Calcis vivae; dein Alembico imposito, destil. in furno arenae; sacili negotio habebis spiritum, & salem volatilem, qui rectificatione depurantur, & separantur.
XVI. Processuum horum ratio haec est: quod, siquidem urina constet sale duplici, scil. tum nitroso, tum volatili, una cum sulphure ac terra copiosis, particulae salis volatilis (dum mixtio integra est) ab aliis salinis una cum aliis elementis crassioribus inviscantur adeo, & stricte combinantur, ut spiritus erumpere, aut vi ignis divelli & separari nequeant; attamen postquam à longa putrefactione liquoris mixtio laxatur, particulae salino-volatiles, se demum caeteris extricantes, inter destillandum primo ascendunt. Porro idem effectus etiam facilius succedit, quando Sal fixus à nitroso diversus infunditur; quippe, dum hujus particulae ab istis alterius infusi occupantur, sal volatilis catenis suis elapsus, facile abscedit. Huc faciunt, quae de salis Armoniaci destillatione infra advertemus.
5. Tinctura Salis Tartari.
Rec. Salis Tartari purissimi Unc. vj. liquetur, & sluat in crucibulo, donec colorem caeruleum seu fere v [...]ridem acquirat, dein etdem dum incalescit pulverisato, & matracio firmo colli oblongi imposito, affunde spiritum Vini rectificatum, ad supereminentiam iij. aut iv. digitorum; & digeratur in furno arenae, calore satis intenso per plures dies, donec tinctura extrahatur. Quippe longa digestione spiritus vini colorem rubicundum acquirit, in quantum scilicet particulae salis fixi, quadantenus exaltatae, sulphuri vinoso uniuntur. Interea sal Tariari residuus, [...]blegmate vini dilutus, in deliquium infra subsidens, & per se subtus fluitans abibit; quod oleo Tartari vulgari, in quantum sulphuris vinosi participat, longe praestat; ac in quibusdam casibus, ubi Diuretico [...]viali opus est, remedium laudabile existi [...]. Dosis Scrup. j. ad Scrup. ij. vel Drach. j. Tinctura exhibetur à Drach. j. ad Drach. iss. aut Drach. ij.
XVII. Tinctura salis Tartari, ob salis & sulphuris vinosi conjugium, tum sipore tum odore fragrantissimis imbuitur. Si liquorem ad medietatem destilles, pars residua plus salis ac sulphuris, sed parum spiritus vinosi in se retinebit; atque spiritus avocatus, & sali Tartari [...]ecenti affusus, si digeratur, in quantum sulphuris qui cum sale uniatur expers est, haud facile tincturam acquiret.
XVIII. Profecto quod in spiritu vini pars sulphurea à spirituosa distincta fuerit, hoc experimento didici.
[Page 80] Rec. Spiritus Vitrioli acer [...]imi lib. ss. spiritus Vini rectificati lib. j. misce in retorta vitrea, & destilla in furno arenae, donec liquore (qui primo homogeneus videtur) avocato, crassamentum nigrum copiosum in fundo remaneat: spiritus hic capiti mortuo reaffundatur, & duobus vel tribus cohobiis dest illatio repetatur: demum habebis duos distinctos liquores immiscibiles, viz. unum acido-spirituosum inferius subsidentem, & alterum limpidissime oleosum supernatantem: qui procul dubio vini pars sulphurea pura putaque est, separata & per se manens, dum pars spirituosa sali acido connubit.
6. Sal Succini.
Rec. Succin [...] albissimi pulverisati lib. ss. destilletur re [...]orta vitrea, aut fortissimo calore arenae, aut levi reverberii; ascendent primo phlegma, & oleum citrinum, cum aliquanto spiritu; dein sal volatilis in collum retor [...]ae & latera recipientis sublimabitur; ac ultimo oleum nigrum prodibit antequam ascendat: hoc ne sal a [...] eo polluatur, eximi, & recipiens mutari debet.
XIX. Sal iste primo albus, & satis grati odoris & saporis, nisi in vase strictim clauso asservetur, brevi flavus, ac dein cum graveolentia rubicundus evadit. Cujus causa est, quod medicamentum hoc multum sulphuris in se continet; cujus particulae, donec sal dominium habet, subjugatae & aliis involutae, prorsus obscurantur; postea tamen laxata mixti compage emergentes illae, aliisque supereminentes, plerisque sensibus nostris praepollentiam suam produnt. Dosis ejus Scrup. ss. ad Scrup. j. Optimus salem Succini tum conservandi, tum exhibendi modus est, si cum salis Nitri purissimi duplo misceatur.
CAP. III.
De Diuresi nimia, ejusque remedio, & speciatim de Diabete, in cujus Theoriam, & Therapiam inquiritur.
DIabetes apud Antiquos morbus adeo rarus fuit, ut multi celebres medici nullam ejus mentionem fecerint, & Galenus tantum binos ab eo laborantes noverit; in nostro autem seculo compotationibus, & imprimis vini meracioris ingurgitationibus dedito, affectus hujus exempla, & instantiae satis crebrae, ne dicam quotidianae occurrunt: verum ut ut familiaris, & quoad Typum satis sit notus; quae tamen sint ejus causae, & ratio formalis fere in totum nescitur. Super his ut philosophari seu potius conjectare ausim, imprimis morbi hujus descriptionem quoad omnia, aut praecipua ejus phaenomena trademus; dein, cujus partis aut humoris vitio ea singula oriuntur, perquirere nitemur.
II. Diabetes à [...] transeo dicitur materiae potulentae nimisceler transitus, item urinae profluvium. Hoc affectu laborantes multo plus mingunt quam bibunt, aut alimenti liquidi assumunt; insuper sitim continuam, atque febrem lentam, & quasi hecticam semper adjunctas habent. Quod autem plerique Authores potum aut parum aut nihil immutatum reddi asserunt, à vero longissime distat: quoniam urina in omnibus (quos unquam me novisse contigit, & credo ita in universis habere) tum à potu ingesto, tum à quovis humore in corpore nostro gigni solito, plurimum differens, quasi melle aut saccharo imbuta, mire dulcescebat. Praedicti erroris occasio (ut opinor) fuit urinae color, qui semper crudus, & aquosus, velut Pica aut Hydrope laborantium, apparet. Ut symptomatum horum rationes indagemus, primo inquiratur unde urinae excretio tam copiosa, & celer est, dein ad reliquam affectus hujus Aetiologiam procedamus.
III. Quod nonnulli pro Diabetis causa, renum vim attractricem assignant, nobis minime arridet: quippe sanguis ad renes non attrahitur, sed motu cordis pellitur Porro nec serum è sanguine eos perluente hauri [...]i, aut emulgeri, sed partim percolatione, & partim fusione quadam sive praecipitatione (prout superius clare ostendimus) secerni videtur [...] quapropter Diabeten sanguinis potius & immediatius, suam renum affectionem esse, & originem suam inde sumere credimus; quatenus cruoris massa velut deliquescit, & in serositatem copiose nimis funditur; quod equidem ex urinae quantitate ita in immensum aucta, quae non nisi à sanguinis deliquio, & consumtione procedat, facile constat: Propterea item cruor residuus, sero ejus ita ubertim abscedente, multo crassior, & ad coagulandum aptior evadit; uti ex pulsu celeri, & laborioso arguere licebit: nam idcirco cor rapidius movetur, ut sanguinem, plus solito dum exagitat, à coagulatione praeservet. Porro ut hujus [...]luiditas, ob nimia se [...]osi laticis impendia periclitari apta, continuari possit, materies potu [...]enta sici imman [...] urgente copiosissime ingeri [...]ur, ac insuper humores solidis partibus impacti à sanguine resorbentur; quinimo ipsarum farcimenta in hujus reparationem deliquescunt; hinc ut morbo isto laborantes, plurimum sitiant, & brevi emarcescant,
IV. Itaque, ut Diabetis causam conjunctam, & rationem formalem [Page 82] designare ausim, opinari ducor sanguinis crasin sive mistionem ita laxari, & quadantenus dissolvi, ut particulae aquosae à crassioribus contineri nequeant, quin illae harum amplexibus cito elapsae, & salinis imbutae, per vias renum maxime patentes excurrant. Interim vero ad sanguinem diluendum, & à coagulatione vindicandum, humores alii, tum ab extra, tum intus in eum corripiuntur; atque praecordia magno uique molimine in motum rapidiorem urgentur.
V. Praeterea tamen in causae conjunctae partem aliquam renes quandoque accedere putamus, utpote quorum fermentum ita nonnunquam vitiari solet, ut sanguinem non salis lixivialis influxu in debita mixtione atque fluiditate contineat, proinde ut serum mera percolatione ab eo separetur; sed interdum accidit à sale acido in renibus deposito cruorem, dum eos pertransit, velut à coagulo quodam in serositatem copiosam, quae mox per ureteres amandatur, praecipitari. Hinc observare est, in plerisque Nephritidi obnoxiis paroxysmo ingruente urinam limpidam, & copiosam reddi. Cujus causa est, quod humor acidus per ductus nerveos illuc delatus, & dolorem (prout alibi ostendimus) excitans, imprimis sanguinem renibus illabentem fundit, serique uberioris ab eo decessum producit.
VI. Caeterum non improbabile est [...] copiosam, aliquatenus à renum mala conformatione procedere, in quantum sc. horum tubuli lymphatici nimis ampli, & patentes, serosum laticem nimis promte excipiunt, & sine remora quavis celeriter transmittunt, propterea ut major ejus quantitas in urinam excurrat. Verum enim vero ut tubulos hos quandoque, & praesertim in calculosis, nimis patere concedam; attamen proinde lotium cruentum potius, quam copiosum excerneretur. Et revera mictionem sanguineam à tali potissimum causa exoriri putamus. Porro cum urina copiosa, & cruenta simul existit, sanguinis dyscrasiam cum mala Renum conformatione concurrere censemus; prout in casu cujusdam aegrotantis notabili mox declarabitur.
VII. Interea non est ut dubitemus, praecipuam & maxime crebram Diabetis causam, in sanguinis mistione dissoluta nimis, & laxa consistere; quinetiam pari ratione [...] minutam, & debito pauciorem, saepenumero à sanguinis compage nimis stricta, & velut obserata pendere. Porro hic opportunum erit inquirere an non totalis urinae suppressio interdum à tali causa procedat? Quanquam enim satis vulgo notum est, Ischuriae fortioris & pertinacis causam, saepissime infra renes consitam, omnino à ductibus urinariis penitus obstrictis pendere; cumque egomet plures ab urina totaliter suppressa defunctos aperui, in omnibus reperi mortis causam invincibilem, ureteris unici paulo antea patentis (altero dudum occluso) à calculo recens impacto, obstructionem fuisse. Attamen Doctiss. Dr. Riverius duos refert Aegrotantium casus, in quibus Ischuria totalis & plurium dierum sola phlebotomia curabatur; & propterea morbi causam afcribit Venis Emulgentibus supra modum distentis, adeo, ut propter seri expulsionem se contrahere nequirent; quemadmodum observatunpassim in vesica urinaria, quae valde impleta non facile ad mictionem componitur. Verum enimvero, ut Historiis istis (uti par est) fidem praestemus, isti tamen Aetiologiae assensus minime debetur. Quippe vasorum emulgentium non illud munus est, quod vir Clarissimus assignavit; non venae enim, sed Arteriae serum una cum sanguine, absque ullo urinae plenitudinis aut rigiditatis periculo, constanter deferunt; cum autem serum in vias patentes non cito excurrat, ratio videtur esse, quod cruoris massa stricta nimis, & compacta, laticem aquosum, intime permixtum, è sinu suo aegre dimittit.
VIII. Huc facit observatio Anatomica super cadavere Reverendissimi [Page 83] Episcopi Cestrensis nuper facta. Cum Illustrissimus ille Dominus, diu calculosus, demum à suppressione urinae diuturna satum obierat; mox praesumebant omnes lethi causam fuisse, [...]ureteres à lapide aut materia sabulosa penitus obturatos; attamen disquisitione per Anatomiam accuratissimam adhibita, nulla omnino in ductibus istis obstructio, aut lotii impedimenta deprehendi poterant. Similem huic observationem anatomicam haud pridem à se factam retulit mihi vir Doctiss. D. D. Lower, ubi nimirum Ischuria lethalis, nulla prorsus circa vias urinarias sui vestigia reliquerat: Hinc ut conjicere obvium sit, siquidem renes insuper sarti tecti erant, morbi causam omnino in sanguinis concretione, & compactione nimia constitisse.
IX. At vero à diverticulo hoc regressi, post Diabetis causam conjunctam, & rationem formalem explicatas, ad causas ejus procatarcticas eruendas procedamus. Itaque si inquiritur, unde sanguinis compages ita laxa, & dissoluta, inque serositates deliquescere apta evadat; dicimus hujus, sicuti & lact is, fusionem ex eo procedere, quod cum in massa ejus sales diversae indolis conveniunt, & associantur, reliquae particulae salinis (quae eas ab invicem sejungunt, & in mixtione continent) liberatae statim in partes secedunt. Quod si amplius inquiratur, undenam sales isti, quorum privata combinatione, sanguinis mistionem solvi, ejusque fusionem introduci supponimus, adveniunt; non est pro illis designandis ut longe disquiramus: etenim plane constat massae sanguineae particulas salino-fixas, & volatiles, naturaliter semper inesse; quibus si quando sal acidus, seu fluore potitus, satis ubertim accedat, praedictam affectionem facile excitabit. Hinc est, quod vinum Rhenanum, Pomaceum, & liquores acidi epoti [...] copiosiorem provocant; propterea item in quibusdam valetudinariis, quorum sanguis sale acido abundat, medicamenta sale fixo aut volatili praedita urinam movere solent. Nec tantum ab assumtis, sed ab humoribus intus productis, affectus iste passim even it. Observare est plurimos pathematis spasmodicis obnoxios, ante, vel post paroxysmos, urinae limpidae copiam ingentem reddere; cujus certe causa est, quod sanguinis & succi nervei recrementa, in partibus solidis aggesta, siquando in acorem degenera turgescant, & in sanguinem refluant, fusionem ejus, & proinde urinae profluvium inducunt. Quapropter cum talis urinae profusio constans, & habitualis existit, nihil verisimilius diei potest, quam quod humores excrementitii, in partes solidas ablegati, indeque, postquam acorem illic contraxerint, in sanguinem reversi, hujus liquorem in serositatem nimiam fundunt, proindeque perennem adeo, & immensam excretionem cient.
X. In praecipuam vero hujus noxae partem, succum nerveum merito referimus, quippe hunc, siquando à recta crasi deciscat, admodum malignum, aliisque tum humoribus, tum partibus solidis infestum evadere, alibi ostendimus; quapropter ab eo depravato, etiam sanguinis mistio perverti maxime periclitatur. Ipsum vero succum nerveum depravari arguere licebit, quoniam in Diabete spiritus animales plurimum oblanguescunt, & nutritio statim omnis frustratur.
XI. Porro quod sententiam hanc egregie confirmat, observavi in pluribus huic morbo per intervalla obnoxiis, quod paulo antequam in urinae profluvium inciderint, in toto corpore partium nervearum dolores vagos, & corrugationes, modo cum stupore, aut sormicationis sensu, modo cum crebris spasmis, ac tendinum subsultibus, aliisque spirituum perturbationibus, & inquietudinibus paterentur: indicio sane manifesto liquorem fibras nerveas irrigantem, à crasi degenerem, & faeculentiis refertum, spiritus irritare, inque [...] cogere. Dein postea-cum succi nervel recrementa, & superfluitates, fluore oborto in massam sanguineam exundantia, [Page 84] Diabeten inferrent, praedicta symptomata cessabant, succedente vero spirituum languore, & virium concidentia.
XII. Diabetes dicitur vulgo hydrops ad matulam, & nonnulli contendunt utrumque morbum revera eundem esse, easdemque causas & rationem formalem habere, & symptomata tantum quoad serosae excretionis modum variari; nempe quod sanguis in utroque pariter affectu seri incontinens, & arteriis exspuere coactus, in uno, ipsum in corporis habitum, & viscerum cavitates profundat; inque altero, idem in renibus affatim per ureteres amandandum deponat. Verum euim vero, si res accuratius perpendatur, inter hos morbos notabilis differentia occurret. Nam Anasarca plerumque originem suam inde primo desumit, quia sanguis imbecillis, & nimis frigidus, non satis accenditur, & effervescit, ut chylum continenter advectu [...] coquat, & assimilet; adeoque volatilise [...], quo inter circulandum eum in sinu suo contineat; quin necesse habeat hunc una cum latice seroso ubique locorum exspuere, & juxta vasorum interstitia relinquere: dein postea morbo ingravescente sanguis non modo debilis cruditatibus, verum in crasi degener fluxionibus, & coagulationibus obnoxius fiat, proindeque humores serosos, & copiosius progignat, ac in partes indebitas impetuosius suffundat. Verum è contra in Diabete cruor satis, immo ut plurimum nimis effervescit & accenditur, ac chylum advectum celeriter & supra modum coquit: quinimo partes solidas colliquat, earumque liquamina absorbet, secum per vasa circumfert, & super quam satis est coquit; attamen cum, ob salium concursus, sanguinis compages penitus dissolvitur, ac in serositates funditur, portiones quaecunque abscedere possint, intra renes secretae, per ureteres excurrunt. Si morbus Diabeti similis sed inversus (sc. in quo sanguis in serositates exsolutus liquamina sua in totum corpus profuderit) uspiam ullus occurrit, proculdubio erat sebris olim epidemica, Sudor Anglicus dicta; ubi sanguis in aquositates deliquescens humores omnes, tum utiles, tum inutiles, usque ad pabuli vitalis impendium, in poros corporis per sudorem amandandos profundebat.
XIII. Haec de morbi Diabetis ratione formali, & causis, sc. Conjunctis & Procatarcticis; quod ad Evidentes spectat, propter quas nimirum occasiones, succi acidi, sanguinis fusionem [...]ive coagulationem excitaturi, in corpore nostro gignuntur; hae varii generis, ac originis existunt. Mala victus ratio, ac imprimis assiduus, & immoderatus pomacei, cervisiae, aut vinorum acidorum potus; interdum moeror, & tristitia diuturna, item affectus convulsivi, aliaque spirituum animalium depressiones, ac inordinationes, diathesin hanc morbidam parere aut fovere solent. Novi quendam, vino Rhenano pro potu ordinario per 20. dies usum, Diabeten incurabilem contraxisse; ex qua, non obstantibus medicorum plurium insignium consiliis, & remediis quibuscunque, intra mensem interibat. Memini duas mulieres, pathematis spasmodicis & hypochondriacis obnoxias, quibus subinde magna urinae profluvia cum languore, & carnium intabescentia accidebant.
XIV. Explicata jam nunc morbi hujus Theoria, adhuc restat symptomatum notabilium rationes exponere. Harum nonnullas ex praemissis satis constare arbitror, sc. quamobrem in Diabete urinae excretio ita celer, & copiosa existit; quod autem laborantes febricitant, & valde sitiunt, ratio partim est, quoniam humores, & succi quibus tum sanguis, tum solidae partes & humectantur & refrigerantur, continuo per diuresin impendio plus nimis exhauriuntur; quare sauces arent, & praecordia insigniter aestuant: & partim, quoniam urgente naturae instinctu, cor & pulmones in motus rapidiores urgentur, ut sanguis, sero diluente privatus, à coagulatione debita continuari possit.
[Page 85] XV. Attamen explicatu magis arduum videtur, quare Aegrotantium urinae adeo mire dulcescunt, sive saporem mellitum referunt; cum potius è contra si juxta hypothesin nostram sanguinis fusio, & (quae propterea succedit) urinae profusio ob salium combinationes accidat, certe liquor impraegnatus potius salsus esset quam dulcis. Verum huic referre obvium est, dicendo imprimis urinam sapore salso privari, in quantum plures sales, qui diversae sunt indolis, in ea combinantur. Nam hoc multiplici in chymicis experimento constat, quod cum sales, qui diversae sunt indolis, uti fixus, aut volatilis, cum acido miscentur, utriusque acrimonia obtunditur, aut amittitur; quare quod urina Diabete laborantium minime salsa sit, non est quod miremur. Cur autem instar sacchari, aut mellis ea mire dulcescat, nod [...] indice dignus est.
XVI. Hunc effectum ex [...]o quispiam oriri putaret, quod una cum sanguinis sero, per renes excurrente, tum liquor recens nutritius, tum solidarum partium liquamina amandarentur; quare non improbabile videtur dulcedinem istam ex succis hisce opimis lotio permixtis conciliari. Verum enim vero ex mistione ista sapor tantum lenis ac instar lactis aut jusculi carnium blande demulcens, sed non mellitus, excitabitur: quinimo ad hunc, qui non solum gratus, sed quodammodo pungens est, spicula salina, una ac mulcimina sulphurea (prout alibi ostendimus) concurrere debent. Quare prout saccharum, & mel merito ad concretiones salino-sulphureas referimus; ita suspicari fas sit, urinam in Diabete adeo dulcescere, eo quod Salibus in sero combinatis particulae quaedam Sulphureae ex colliquatione solidarum partium delibatae accrescunt.
XVII. Quoad prognosin, hic morbus incipiens saepe ac facile curatur, confirmatus autem raro admodum & difficillime; quatenus nempe sanguinis crasis paululum laxata, sine magno negotio reducitur; illa vero multum soluta, ita, ut plurimae partes aliae ab aliis secedant, vix aut ne vix restitui potest.
XVIII. Quod vero ad Therapiam spectat, difficillimum videtur in hoc morbo veras medendi intentiones designare; in quantum causa ejus ita profunde latet, altasque adeo, & valde remotas origines ducit. Nam quod vulgo putatur Renes aliasque partes solidas, serum, & sanguinem continentes aut transmittentes peccare, quatenus contenta sua propere nimis dimittunt; proindeque Astringentibus potissimum, ac sere tantum insistendum esse: dico huic tum hypothesi tum Praxi, & rationem, & experientiam refragari; in quantum pauci, aut nulli hac methodo curantur: & summe improbabile (ut non dicam impossibile) est, [...] istam à tali causa procedere.
XIX. Itaque in hoc Affectu, sicut in plerisque aliis tres erunt Primariae Indicationes Therapeuticae, viz. Curatoria, Praeservatoria, & Vitalis. Harum Prima morbum respiciens & [...] nimiam cohibere nitens, absque Secunda quae in morbi causam collimans, sanguinis mixtionem, sive crasin debitam praeservare, ac restituere conatur, peragi nequit. Quapropter circa morbi hujus Therapiam praecipuae medendi intentiones erunt, Sanguinis fusionem ne fiat praecavere, atque ullatenus factum tollere. Primo sanguinis fusio inhibetur, dummodo partes ejus crassiores, & Aquosiores se invicem contineant & contineantur, neque ali [...] ab aliis ita continuo & praepropere abscedant; quod quidem efficitur per Remedia Incrassantia vulgo dicta; quorum sc. corpuscula viscosa admodum & glutinosa, in massam sanguineam admissa, particulis ejus activis pertinaciter cohaerent, adeoque eas ab invicem separant, & ne fluoribus obortis mutuo inter se, aut cum salinis aliunde suffusis combinentur, impediunt. Propter hunc finem Oryza, Amylum, vegetabilia mucilaginosa, nec non Gummi, & resinosa quaedam in hoc [Page 86] morbo juvare solent. Secundo ut Sanguinis fusio aliquatenus facta tollatur, ejusmodi remedia indicantur, quae salium concretiones dissolvunt, ita, ut particulae quaeque elementares insitae, denuo sui juris factae, situs priores recuperent, adeoque sanguinis crasin primaevam redintegrent. Hujusmodi effectum in Lacte coagulato, salis fixi, volatilis, aut nitrosi additione, nec non spiritus C. C. salis Armoniaci & similium infusione produci supra ostendimus. Cujus ratio (prout ibidem innuimus) procul dubio haec est, ut dum particulae salino-fixae, volatiles, aut nitrosae, in uberi satis copia lacti inditae, particulis acidis sive praecipitatoriis occurrunt, cumque iis combinantur, reliquae salinae quae prius ligabantur, jam liberatae, perque liquoris massam diffusae, sulphureas & terrestres inter se combir atas dissocient, & quaquaversus dis [...]ant, proinde ut particulae rursus omnes aequabiliter permixtae, se mut [...] contineant, & contineantur. Quantum hifce [...] sanguis propter stagmata salina ipsi calenti affusa alteratur, per experimenta ibidem citata declaravimus. At vero pro curanda Diabete, medicamenta salina quoniam à plerisque semper Diuretica aestimantur, non facile, aut temere exhibemus; quamquam interea huic methodo, uti non ratio, ita nec dum experientia refragatur. Nam saepius in hoc morbo tincturam Antimonii cum bono successu praescripsi, atque Aqua solutionis calcis vivae, cum rasura Sassaphras, seminibus Anisi, passulis, & liquiritia, juxta receptum vulgare à nonnullis eximie commendatur.
3. Indicatio Vitalis, per diaetam incrassantem, & modice refrigerantem, perque cardiaca temperara ac imprimis per Hypnotica idonea, & tempestiva perficitur, quorum species praecipuae ac formulae quaedam selectae, in capite sequente subjiciuntur, inque hujus calce coronidis loco cujusdam Nobilis ab hoc morbo, interea dum haec primo meditarer, ac postea scriberem, Aegrotantis Historiam proponere visum est.
XX. Comes quidam Insignissimus, tum natalium, splendore, tum propter insignes Animi dotes praenobilis, temperamenti sanguinei, vultus floridi, atque in ipso aetatis suae vigore, incertum ob quas [...], ad diuresin nimiam proclivis evasit; cumque adeo per plures menses, urinae profluvium subinde pati solitus esset, tandem in Diabeten (uti videbatur) confirmatam, ac paene deploratam incidit. Praeterquam enim quod nycthemeri spatio, urinae limpidae, mire dulcescentis, & quasi mellitae, fere sesquicongium excerneret; insuper siti immani, ac febre velut hectica, cum insigni spirituum languore, virium concidentia, & totius corporis intabescentia afficiebatur. Cum hoc tempore ad consulendum cum Medicis celeberrimis D. D. Michlethwait & D. D. Witherly accerserer, remedia sequentia (quorum usu brevi convalescere visus erat) praescripta fuerant.
Rec. Summitatum Arboris Cupressi M. viij. Albuminum ovorum conquassat. lib. ij. Cinnamomi Unc. ss. minutim incisis assunde lactis recentis lib. viij. destil. organis communibus, cavendo empyreuma. Capiat Unc. vj. ter in die,
Rec. Gum. Arabici, Tragacant. ana Drach. vj. sacchari penid. Unc. j. f. pulvis. Sumat circa Drach. j. vel Drach. iss. bis in die cum aq. destil. Unc. iij. vel Unc. iv.
Rec. Rhabarb. pul. gr. 15. Cinnamomi gr. vj. f. pul. Sumat mane, repetendo intra 6. vel 7. dies.
Rec. Aq. Paralyseos Unc. iij. Cinnamomi hord. Drach. ij. syrupi de Moeconio Unc. ss. f. haustus sumend, omni vespere.
[Page 87] XXI. Diaeta fere tantum ex lacte, quod modo crudum, vel aqua destillata vel aqua hordei dilutum, modo coctum, cum pane albo, vel hordeo aliquoties in die sumebat. Horum usu cum in dies melius habuerit, intra mensem paene sanatus videbatur: quando modice convalescere coepit, urina insipida liquidi assumti quantitatem haud multum superabat, & deinceps nonnihil salsa, potulentis ingestis copia minor fuit; dein paulatim solito spirituum tenore, & viribus pollens, ad pristinam Diaetam redibat.
XXII. At vero Diathesis in hunc morbum haud ita penitus cessabat, quin postea crebra vice, propter inordinationes in victu, & forsan ob mutationes circa Anni tempora, in recidivam aptus, urinam primo copiosior [...]m, & dein limpidam, & dulcescentem, cum siti & febricitatione, & spirituum languore reddebat; Eorundum vero modicamentorum usu, brevi rursus evadere solebat. Non ita pridem, post longius rectae valetudinis intervallum, paulo antequam urinae profluvium pati coeperat, magnas in nervoso genere enormitates, & deliquia passus est: viz. in cerebro torporem, & vertiginem, in membris subitos spasmos, tendinum subsultus, & quasi venti huc illuc repentis varios transcursus persensit. Deinde cum remediorum idoneorum usu, praedicta symptomata sanari videbantur, Diabetes more solito (sc. materia è fibris, & partibus solidis in sanguinem, & inde ad renes, & vias urinarias exundante) recrudescebat.
XXIII. Sub hoc tempore, praedicti Medici in consilium vocati methodo, ac remediis paene iisdem ac prius utendum praecipiunt, quorum usu cum intra paucos dies melius habere coeperat, Aquam calcis vivae ter in die ad Unc. v. vel vj. sumendam praescribere visum erat; quo remedio per quatriduum usus urinam in quantitate modica, bene tinctam, & nonnihil salsam reddebat, & quoad reliqua fere sanus, uti olim fuerat, videbatur.
XXIV. Postquam pathologia haec Typis excusa fuerat, alium Diabete laborantem, & pro deplorato habitum, cum eadem methodo, & praecipue cum aqua Calcis vivae curavi.
CAP. IV.
Medicaminum Ischureticorum species & formulae.
PHarmaca astringentia proprie dicta, nimirum austera, acerba, & styptica, quae viscerum fibres corrugando inque spatium brevius contrahendo, vim illarum expultricem, & excretoriam sistunt, proindeque [...] catharsin impediunt, etsi vulgo praescribi solita, pro Diuresi cohibenda parum aut nihil efficiunt: quippe horum virtus in massa sanguinea nihil valet, atque illa ad renes & vesicam minime pertingit. Quare in Diabete frustra est, quod cortices Granatorum, balaustia, fructus mespilorum, radices tormentillae, & similia, praescribuntur; uti ratio hoc dictitat, ita experientia confirmat. Attamen remedia, quae in Diabete maxime juvare deprehenduntur, atque hypothesi nostrae satis exacte quadrant, prout supra innuimus duplicis sunt generis; sc. primo quae salium combinationes, & consequenter sanguinis fusionem, impediunt; cujusmodi sunt, quae vulgo incrassantia dicta, particulas viscosas, & glutinosas habent, quae in massam sanguineam ad missae, particulis ejus activis pertinaciter adhaerent, easque dissociant; &, ne mutuo inter se, & cum salinis aliunde suffusis combinentur, inhibent. Secundo quae salium accretiones dissolvunt, proindeque sanguinis mistionem restituunt; cujusmodi sunt alterius indolis salina, quae sali acido cohaerere, ipsumque adeo à combinationibus, intra sanguinem initis, avocare apta existunt; uti imprimis sunt medicamenta sale fixo, nec non volatili, ac alchalisato praedita. Praeter bina haec primaria Ischureticorum genera, restat aliud secundarium, sc. hypnoticum; quod sc. oeconomiae Animali sufflamen ponendo, regimen vitale multo sedatius, proindeque cum minori sanguinis fusione, aut serosi nutritiique humoris praecipitatione, peragi facit. Restat modo cujusvis horum medicamentorum generis formulas quasdam selectas subjicere.
I. Primus medendi scopus, quo nempe sanguinem incrassando, fusionem ejus tollere aut praecavere nitimur, sequentibus perficiatur.
Rec. Cum. Arabiei, Tragaoant. pul. ana Unc. j. sacchari penedior. Unc. ss. f. pul. divide in 16. partes. Sumatur pars j. ter in die, dissolvendo in aq. destillat. vel in decocto rad. Symphyti, in aq. font. vel lacte.
Rec. Electuarii resumtivi Unc. iij. specier. Diatragacant. frigidae Unc. j. Coral. rubri pr. Drach. ij. confect. de Hyacint. Drach. iss. gelatinae de exuviis viperar. q. s. f. elect. capiat ter in die quant. Nucis Juglandis.
Rec. Succini albis. Mastichis, O libani pul. ana Unc. j. pul. Haly Unc. ij. balsami Tolutani Unc. ss. f. pul. subtilis: Dosis Drach. ss. ter vel quater in die.
Rec. Rad. Symphyti majoris, Nymphaeae, ana Unc. iij. Dactylorum incis. Unc. ij. Sem. Malvae, Bombacis, Plantag. Psyllii, ana Unc. ss. coq. in aq. font. lib. iv. ad medietatem, colaturae adde syrupi de Nymphaea Unc. ij. Dosis Unc. iv. ter in die.
Rec. Decoct. hord. eum rad cibus Nymphaeae lib. iss. Amygdalar. dul. pr. Unc. iss. sem. Papaveris albi, Portulacae, Lactucae, ana Unc. ss. s. art. f. emulsio: Dosis Unc. iv. ter in die.
[Page 89] Rec. Summitat. Cupressi M. vj. folior. Esclareae M. iv. flor. Lamii, Symphyti, Nymp. ana M. iv. rad. Nymph. Symph. ana lib. ss. Maceris Unc. j. omnibus simul minutim concisis affunde lactis recentis lib. viij. destillent. organis communibus. Dosis Unc. iv. ter in die cum pulvere ceu electuario supra praescriptis.
II. Secundo quamvis medicamenta salina cujusque generis, & status, diuretica habeantur, & unaquaeque illorum in quibusdam casibus, quatenus sanguinem fundunt, & serositates ejus copiosius abscedere faciunt, aliquatenus Diuretica existant, propterea ut horum usus in Diabete merito suspectus fuerit; attamen ob rationem supra citatam, nempe quod sali acido (quando in sanguine praepollet) occurrendo, hujus fusionem, & deliquescentiam tollunt, & praecavent, minime dubito quin ad urinae profluvia sananda nonnunquam cum fructu exhiberi possint; &, quamprimum opportunitas dabitur, hujus veritatem, caute tentando, explorare statutum est: & quldem hoc tuto satis experiri licere, inde constat; quoniam infusione calcis vivae quendam Diabere laborantem curatum fuisse pro certo audivi. Quandoquidem autem medicamenta salina (quae salis acidi dominium tollere, ipsumque velut catenis ligare supponimus) aut sale fixo, aut volatili, aut alchalisato praedita sunt; Ischureticorum, quibus singuli horum pro basi sunt, formulas quasdam citabo.
III. Primo igitur quando sal fixus per se aut sulphure conjunctus pro basi requiritur,
Rec. Tincturae salis Tartari, aut deliquii ejus q. s. detur in haustulo decocti, vel aq. destillat. modo descript. ter in die.
Rec. Tincturae Antimonii, sumatur eodem modo ter in die: hujus usum c [...]ebra experientia didici in hoc morbo valde proficuum esse.
Rec. Tinct. salis Coral. Scrup. j. sumatur eodem modo.
Rec. Infusionis calcis vivae lib. j. Dosis Unc. iij. vel iv. ter in die, praemissa dosi Elect. vel pulveris supra praescripti.
Rec. Cons. flor. Lamii, & Symphyti majoris, ana Unc. iv. Croci Martis rubicundissimi Unc. ss. Corallii ad albedinem calcinat [...] Drach. ij. syrupi de Symphyto q. s. f. electu. Dosis Drach. ij. ter in die.
Rec. Lapidis specularis calcinati Unc. j. Dosis Drach. ss. ad Drach. j. bis vel ter in die. Rustici hec pharmaco jumenta sua mictione cruenta laborantia satis feliciter curant.
Rec. Coral. ad albedinem calcinat. & pul. Drach. iij. pul. Gum. Arab. Tragacant. ana Drach. j. f. pulv. divide in 10. part. sumatur j. ter in die cum vehiculo idoneo, sc. decocto, vel aq. destil.
Rec. Croci Martis rubicundis. Drach. vj. Gum. Lac. pul. Unc. ss. Sant. rub. Draoh. j. f. pul. divid. in part. 20. quarum j. sumatur ter in die.
Rec. C. C. ust. & pul. Unc. ss. coquatur in aq. extinctionis ferri lib. iv. ad medietatem, addendo circa sinem crustam panis, rad. Symphyti majoris, Nymphaeae siccat. ana Unc. iss. colaturae adde Sacchari perlat. Unc. ij. capiat Unc. iv. ter in die.
2. Medicamina sale alchalisato praedita, cujusmodi sunt Corallia, Margaritae, os Sepiae, C. C. Ebur, pulveres testacei, & similia, veluti contra affectus Rheumaticos, ita & ad Diabetem satis vulgo usurpantur: & quidem juxta hypothesin nostram quatenus salem acidum in sanguine scatentem excipiunt, proindeque massam sanguineam à fusione liberant, ab iis commodum, & saepe non frustra, expectatur.
[Page 90] Rec. Go [...]llii rub. tenuissime lavigati, ossis Sepiae, ana Unc. ss. C. C. philosophiee calcinat. Drach. iij. Margaritarum, Eboris, Oculorum Cancri, an [...] Drach. j. misce, f. pul. dosis Drach. ss. ter in die cum vehiculo idoneo.
Rec. Ejusdem pulveris Unc. iij. specier. Diatragacant. frig. Unc. ij. Sacchari candi Unc. ij. f. pulvis, cum q. s. solutionis Gum. Arabi [...]i f. pasta, formetur in trochiscos pond. Drach. ss. sumantur iij. vel iv. ter, [...] saepius in die.
Rec. Ejusdem pul. Unc. ij. Electuarii resumtivi Unc. iv. conser. fl [...]. Nymphaeae Unc. iij syrupi ejusdem q. s. f. Electuarium; sumat quantitatem Nucis Castaneae ter in die, superbibendo haustum Apozematis, vel aq. destil. supra praescriptae.
3. Propter eandem rationem, qua medicamina sale fixo & alchalisato, etiam volatili praedita, pro Diabete sananda convenire videntur, Haec enim, pariter ac illa, salem acidum (à quo sanguis in serositatem funditur ac deliquescit) excipiunt, avocantque; proinde ut hujus liquor crasin suam debitam recuperet.
Rec. Tinct. Solaris cum sale Armoniaco (prout ego facile soleo) para [...]i Unc. j. Dosis gt. 20. ter in die. Sp. Sanguinis, Fuliginis, C. C. etiam i [...] hoc morbo tentari possint.
Rec. Salis Succini Drach. j. croci Martis rubicundissimi Drach. ij. misce, dividatur in partes 12. Dosis pars j. ter in die.
IV. Quod spectat ad tertium in Diabete remediorum genus, sc. Hypnotica, quae, spiritus Animales sistendo, sanguinis cursum retardant, proindeque effervescentiam, & susionem ejus nonnihil impediunt; soleo in quibusdam Diacodium omni vespere sumendum praescribere; &, si quando illud minus efficit, Laudanum liquidum, aut Cydoniatum, aut Tartarisatum noctibus modo singulis, modo alternis, bono cum successu exhibere.
Rec. Decoct. hordei cum rad. Symphyti siccat. Unc. vj. sem. Papaveris albi Drach. ij. Amygdalar. dul. pr. numero vj. s. art. f. emulsio, sum. hora somni singulis noctibus.
Rec. Aq. destil. magistra [...]is supra praescrip. Unc. iij. solutionis Tragacant. Drach. ij. Diacodii Unc. ss. ad Drach. vj. sumatur hora somni.
Rec. Conser. storum Nymp. Drach. ij. Laudani Tartarizati vel Cydoniat. Scrup, j. Tinct. Croci gr. vj. f. bolus hora somni sumend.
SECTIO V.
CAP. I.
De Sudatione, & medicamentis Hydroticis.
PRo nutriendis Animalium corporibus, unico tantum aditu, scilicet per os, alimenta ingeruntur; at natura satis provida, exitum multiplicem, sive plures evacuationum modos efformavit, quibus materiae alibilis recrementa, vel particulae quaevis incongruae, aut aliunde susceptae, aut intus genitae, foras ejiciantur. Eodem semper Ostio, quicquid pabuli offe [...]tur, ingredi oportuit; nempe ut satis dignosci, & examinari queat; per plures enim aut posticas fores, introrsum patentes, facile cum alimentis una irrepunt venena. Quod si invita hac ostii singularis custodia, materia quaepiam hostilis intraverit, aut interni regiminis culpa, progenita suerit; haec in nullo recessu, aut angulo latere potest, quin ibidem pro exclusione ejus foramina patescant. Nam si heterogeneum aliquid in primis viis subsistat, Vomitu aut Purgatione excernitur; quod si ulterius pergens Sanguini vel Liquori Nervoso se immisceat, aut solidis partibus adhaereat, mox Transpiratione, & Sudore, aut etiam Urina eliminatur: sin vero per has vias Natura, utpote segnis, aut impedita, res extraneas sua sponte, aut non cito, aut satis amandat; Medicina, quibus omni circa Excretionum modos, aut vias defectui, aut vitio succurratur, remedia perquam idonea suppeditat. Quemadmodum igitur de Vomitu, Purgatione, & Diuresi, in superioribus satis fuse disserentes, cujusmodi tum Humorum, tum Spirituum, tum Viscerum affectionibus pharmaca ad fines istos destinata Operationes suas producunt, ostendimus; ita jam proxime explicandum restat, quo ritu, & quibus Medicamentis, Diaphoresis uberior, aut sudatio, si quando indicatur, provocari soleat. Quo haec melius innotescant, imprimis declarare oportet, quaenam Sudoris Materies, & ratio formalis suerit & in quibus & quot modis [...] absque Pharmacia propter accidentia externa, vel intestino humorum aut spirituum orgasmo, saepenumero contingat.
II. In Diaphoresi, contra ac in Catharsi, à primis viis ac velut intimo corporis centro, versus Peripheriam excretionis motus tendit: in utrisque his Arteriae ad Evacuationum loca plus deferunt, quam venae regerunt: interim à locis, quae istis opposita sunt, Venae plus referunt, quam Arteriae perduxerunt. In Catharsi, Arteriis splanchnicis, simulque Venis habitum corporis respicientibus, major sarcina bajulanda imponitur: at omnino è contra habet in Diaphoresi; quippe in hac dum Arteriae plus solito versus corporis ambitum corripiunt, Venae Mesaraicae à coctionis visceribus majorem penum auferunt, quam Arteriae illuc a [...]tu [...]erunt. Pariter in altera Evacuatione, dum Arteriae splanchnicae plus debito visceribus suffundunt, Venae extrinsecae plus à corporis habitu regerunt, quam Arteriae illic deponunt. Quapropter cum utraque Evacuatio pluribus modis, ita non minimum hac etiam via, procuratur: viz. dum Arteriae, aut ad viscera, aut ad habitum corporis spectantes, in motus rapidiores urgentur, in venas, quae ditionis oppositae sunt, major humorum sab [...]rr [...] urgebitur. Quo ritu Diaphoretica utrasque has intentiones perficiunt, mox dicetur: Interea circa Diaphoresin in genere advertimus, Sudationem respectu [...]; ordinariae, pariter habere, ac Diarrhoeam ad Secessum Alvi naturalem; illa nimirum est tantum transpiratio citatior, & magis intensa. [Page 92] Nam quoties sanguis, plus solito effervescens, ac velut efflagrans, effluvia calorisica copiosius emittit; haec, complures seri particulas secum convehentia, Sudorem constituunt.
III. Sudoris Materies dicatur aut Elementaris, aut Humoralis; quoad priorem, hic, pariter ac Urina, constat ex Spiritu, Sale, ac Sulphure mediocribus, sero copioso, ac terrae pauxillo. Rem ita habere, ex spirituum inter sudandum dispendio, excrementi hujus substantia aquosa, sapore salso, unctuositate, & faeculentia, facile colligitur. Enimvero dum sanguis, pro vita Animalium proroganda, in pulmonibus continue accenditur, & dein efflagrans, è corde per Arterias in partes omnes corripitur, è liquore ejus rarefacto, & accenso particulae subtiles, nempe spirituosae quaedam, ac sulphureae, utpote ad avolandum maxime habiles, copiose decedunt; quae per poros corporis emanantes, secum seri corpuscula complura, & reliquorum aliquota una foras rapiunt. Quod si hujusmodi [...] pauciores fuerint, sensim effugiunt, & modice exhalantes fere inconspicuae in auras evanescunt; sin vero effluvia haec magis agglomerata dense erumpunt, dum-poros cutis vix pertranseunt, in aquam condensantur; pari sc. ritu, ac cum vapores, ab aqua ebulliente emissi, operculum ollae impositum made faciunt.
IV. Sudoris materies humoralis ordinarie vix alia est quam Serum sanguinis, cui interdum, siquidem excretio istaec inordinata fuerit, liquoris Nutritii, & Nervosi portiones, aliique humores è visceribus, glandulis, vasis lymphicis surrepti, immo & partium solidarum sarcimenta, aut liquamina adjunguntur: iste tamen qualiscunque fuerit, potissimum ex arteriis ejicitur, etsi praeterea haud inficias imus, etiam è nervis nonnihil exsudare; insuper è fibris, & partibus solidis humoris quidpiam vi caloris in vaporem attenuari, quod rursus circa cutem in madorem concrescit. At vero ipse tantum est sanguis, qui calore suo humorem quemvis evaporare facit, & è proprio sinu, istius qui exsudat, partem maximam emittit.
V. Ut sudor copiosus, & facile erumpat, haec Tria requiruntur, sc. primo ut sanguis plus solito effervescens rapidius circuletur; secundo ut latex ejus particulis pluribus aquosis, iisque solutis, hoc est, à reliquo liquore secerni, inque vaporem resolvi aptis, abunde scateat. Tertio demum ut totius corporis pori satis reclusi, & patentes fuerint.
VI. Primae condition is ratio satis manifesta videtur: nisi enim sanguis rapide circulatus, per arterias in tanta copia effertur, ut à venosa reductione residuum, in totum à vasis lymphicis excipi, aut per [...] insensilem exhalari nequeat, nihil superfluum erit, quod per sudationem emanet: hujus enim latex ex illorum ductuum materia superflua aut rejectanea constat. At vero sanguis pro cienda [...] rapidius circulatur, quatenus ob crebriores, & vehementiores cordis systolas, cum majori impetu circumpellitur. Cujus effectus cum plures sint causae evidentes, illae omnes, aut saltem praecipuae, ad duo genera sequentia reducantur.
VII. Pro Cordis motu tum actuando, tum varie alterando, causa efficiens sunt spiritus Animales à cerebello affluentes; causa autem finalis, est sanguinis circulatio: namque hujus gratia uti motus ejus primitus instituitur, ita juxta quod sanguis, propter multas occasiones, subinde citius aut tardius, vehementer aut sedate, aliisque modis circulari debet, etiam cordis pulsus diversimode variatur. Quotiescunque igitur adeo intenditur iste, ut sudationem cieat, ita fieri contingit, aut sanguinis necessitate sive indigentia, vel spirituum Animalium instigatione.
1. Quandocunque sanguis plus debito effervescit, sive accenditur, ne intra cordis sinus suffocetur, rapidius circumagi debet. Talis vero effervescentiae [Page 93] sive accensionis nimiae plures sunt causae, & [...]. Nam cruor interdum à proprio sulphure nimis evecto, vinorum ritu, sponte turgescit. Porro iste à calidis ore assumtis, propter aestum ambientem, motum corporis citatiorem, pororum occlusionem, & multas occasiones supra modum agitatus aut excalfactus, & plus solito accensus, adeo rapide circumagi postular, propterea ut sudatio succedat.
2. Interdum sanguis, ex se quietus, spirituum Animalium instigatione, in effervescentiam hydroticam cietur. Enimvero in doloribus acutis, passionibus violentis, functionum naturalium aut vitalium magnis impedimentis, ipso mortis agone, aliisque spirituum deliquiis, aut affectibus, ubi corporis salus valde periclitatur, Anima sensitiva, ut sanguinis flammam vitalem ab exspirando conservet, cor in motum apidissimum, quo, dum cruor impetuolius circumpellitur, plerumque etiam sudor accietur, instigat.
VIII. Secundum pro sudatione excitanda requisitum est, ut, dum cruor valde effervescit, sive plus solito accenditur, & effluvia copiosa emittit, latex ejus humore seroso, qui insuper à massa reliqua ejus, ad abscedendum, & exhalandum aptus sit, abunde scateat; secus enim evaporatio tantum sicca, velut ab oleo cocto, urgente licet calore febrili, aut alias intenso, ac minime sudor erumpet. Quorum sanguis sero refertus compagem laxam, & nonnihil solutam habet, à levissima quavis incitatione, in sudorem exsolvitur. Veruntamen si serum deficiat, aut à cruore nimis compacto, vel ob faeculentias incoctas valde incrassato, non facile secernitur; & si febris Causonis incendium urgeat, simulque Diaphoretica potentissima exhibeantur, sudatio vix omnino succedet.
IX. Tertio ad sudationem rite procurandam requiritur, ut dum cruor effervescit, & humore aqueo facileque separabili satis diluitur, etiam cutis pori satis reclusi, & patentes fuerint; nisi enim corpus sit perspirabile, frustra erit quod diaphoresin moliamur. Quorundam cutis valde crassa, & fere imperforata existit, cui si frigus hybernum accedat, saepe aquam ex pumice citius, quam eorum corio, exprimas.
X. Haec de praecipuis ad [...] ciendam necessariis, quae prout interdum ex parte desiciunt, propterea ut sudor aegre, aut vix omnino succedat; ita aliquando propter horum excessus, insuper ob alias quasdam circa humores, aut habitum corporis inordinationes, Sudatio crebra, & copiosa nimis quosdam infestare solet; ita nimirum ut succus nutritius, haud citius sanguini convehatur, quin totus statim, cum latice seroso, è poris cutis exsudans, in madorem profundatur. Hujus rationes si inquiramus, haec tria potissimum occurrunt, in quorum aliquibus, aut simul omnibus, illae consistere videntur.
1. Nimia igitur in sudationem propensio, interdum oritur, quoniam sanguis in cr [...]si vitiatus & debilior factus, succum nutritium, quem è chylo excipit, assimilare nequit; quare velut stomachus toni perfracti, humorem infusum, quamprimum ejus satur est, evomere cogitur. Hinc est, quod sudationes nocturnae, ac valde molestae febribus diuturnis utplurimum succedunt; quatenus nempe in his massa sanguinea (instar lactis acescentis, quod super ignem incalescens sua sponte, & sine coagulo adjecto sunditur, & in serositatem praecipitatur) compagis adeo laxae existat, ut à levi quavis occasione in mixtione solvatur. Cui accedit, quod sanguis depauperatus haud plene accenditur, quapropter succi crudi, quo minus per Efflagrationem absumantur, eo necesse habent, dum sanguis incitatur, copiosius per sudorem erumpere.
2. Secundo non improbabile est nimiam in sudores propensionem aliquatenus etiam ab hac causa pendere, viz. quod aut renes, aut lymphaeductus, ubique officio suo non satis defunguntur. Namque si forsan haec [Page 94] aut ista via sanguinis arteriosi serositates superfluae non statim eximantur, necesse erit eas alicubi ad plenitudinem congeri, proindeque; nisi per sudorem excernantur, sanguinis circulationem impedire, & non raro hydropem inducere.
3. Tertio siquando ob rationes praedictas diathesis hydrotica invaluerit, eadem insuper augetur, & sudores crebri & copiosi magis emanant, si cutis pori, & mearus solito apertiores fuerint; cujusmodi affectio interdum à natura inest, quandoque propter accidens quoddam contrahitur. Novi quorundum corpora adeo cribrosa extitisse, ut ne levissimum aeris afflatum sufferre potuerint; qui etiam à motu quovis citatiore, aut à solis, ignis, aut lecti calore protenus in madorem solverentur.
XI. Ex his, quae ad [...] omnino acciendam requiruntur, atque nimiam faciunt, ita statutis, facile erit colligere, quae sit sudoris tum Ratio formalis tum Causa conjuncta; utraque nimirum in eo consistit, quod sanguis sero scatens, & in compage nonnihil solutus, dum à cordis pulsu citatiore rapidius circulatur, adeoque plus effertur per arterias, quam ut pars cruenta per venas regeri, & serosa per renes & lymhaeductus mox tota amandari queat; idcirco necesse erit, quicquid seri superfluum est, particulis etiam aliis imbutum, per cutis poros satis patentes exsudare.
XII. Quod spectat ad alias sudandi Causas, sc. Procatarcticas & Evidentes; quae Prioris generis sunt, vel massam sanguineam, vel spiritus animales respiciunt. Hi namque (prout supra innuimus) affectionibus spasmodicis, aliisque anomaliis obnoxii, interdum aut sponte, aut occasionaliter motus explosivos, & inordinatos ineunt; quibus etiam praecordia immaniter agitata, sanguinem impetuosius circumpellunt, proindeque in sudores exsolvi faciunt. At vero [...] spontaneae Causa Antecedens saepius in massa sanguinea delitescit: siquando enim particulae heterogeneae, & prorsus incongruae in hujus sinu ad plenitudinem congerantur, iste demum aggravatus fluore oborto effervescit, ut, quod molestum est, una cum latice seroso secernatur, & per sudorem foras ejiciatur. Cujusmodi sudor juxta materiae peccantis facilem, difficilem, aut impossibilem excretionem, dicitur vel Criticus (qui insuper plus aut minus perfectus est) vel Symptomaticus. Super his in [...] nostra satis fuse disseruimus, ut non opus fit hic plura dicere.
XIII. Sudationis Causae Evidentes, quae nempe sine procatarxi, aut indicatione medica [...] solitarie, & per se passim cient, cum variae ac diversimodae fuerint, sc. ore assumta, exterius admota, nimia animi, aut corporis commotio, cum multis aliis; libet hic illarum praecipuas una cum distinctis assiciendi rationibus breviter notare: A quibus rite intellectis, melins in notescet, quo ritu & quali discrimine, pharmaca in hanc rem destinata, Diaphoresin cum sudore movent.
1. Imprimis igitur; à motu corporis citatiore, laborioso, ac diuturno sudor provocari solet; uti passim cernitur in cursu, saltatione, ponderosi vectione, tractione, & similibus. Cujus ratio est, quod musculi totius corporis vehementer exerciti, vasa interjecta comprimunt, proindeque sanguinem exagitant, & huc illuc rapide impellunt; cumque hoc modo venae potissimum constringuntur, sanguis per earum ductus magis usque ac magis patentes, facilius elabitur, ac multo celerius versus cor proripitur; cumque adeo intra dextrum ejus sinum copiosius aggestus, ipsum opprimat, aut fere suffocet; & cor, & pulmones pro sanguine rapidius circumpellendo, per nixus crebriores, & fortiores impigre laborant: hinc demum uti iste intra praecordia magis accensus, proindeque rarefactus, & compage solutus, caloris, hoc est, spiritus, & sulphuris corpuscula longe plura exhalet; quae serositates (dum vasa omnia ita turgent) reduci inhabiles, [Page 95] secum foras convehentia, sudorem constituunt. Prout corporis sic etiam Animi exercitia immodica sudores movent.
2. Calor ambiens, prout à sole, igne, Balneo, hypocausto, & similibus sudorem provocare aptus est; quoniam effluvia calida, corporibus nostris ab extra immissa, & cutem subingredientia, tum poros, & meatus ejus reserant, tum sanguinem effervefaciunt, ipsumque velut aquam ab igne supposito ebullire cogunt; proinde ut è compage ejus soluta, & rarefacta, vapores sudorifici copiosius exhalentur. Nec tantum calor mere extrinsecus, sed etiam proprius circa ambitum corporis, à quo exhalavit, detentus, sudorem movit. Nihil enim usitatius est, quam ut quisquam in lecto jacens, dum pluribus stragulis cooperiatur, in sudorem incidat. Cujus ratio satis liquet, in quantum halitus jamjam decidui, & circa superficiem corporis coerciti, Balnei sicci naturam habent.
3. Transpirationis solitae cohibitio nonnunquam sudorem accersit; cujus ratio est, quia sanguis à [...] liberiore prohibitus, velut mustum dolio arcte nimis inclusum, impetuosius fermentescit; proindeque magis rarefactus, & consequenter circuitu ra pidiore agitatus, necesse habet in sudorem exsolvi. Olim Hybernis in more fuit febre quapiam laborantes, pannis se laneis, aqua frigida madefactis, involvere, ex quo sudor copiosus succedens non raro morbum solvebat. Simile huic experimentum, etiam apud nostrates, bono cum fructu tentatum audivi.
4. Alimenta calidiora assumta, praesertim sale, pipere, & Aromatis condita, item aquarum ardentium, cervisiae fortioris, & vini generosi potus, quatenus aut sanguinem particulis activis, velut stimulis sive oestro quodam, imbuunt, aut eidem efflagranti pabulum sulphureum, & inflammabile, velut oleum lampadi, ministrant, uberiorem materiae halituosae [...], proindeque seri abundantis exsudationes majores cient.
XIV. Haec de sudoris natura, & causis tum conjunctis, tum manifestis. Quod ad differentias ejus spectat, multifariam distingui solet; nimirum quod sit spontaneus, vel coactus; vel partialis, vel universalis; vel criticus, vel symptomaticus; quorum omnium rationes ex praedictis satis clare innotescunt. Porro sudor aut Calidus est, de quo hactenus, disseruimus; vel actu Frigidus, cujusmodi frequenter à timore panico, dolore valde acuto, in lipothymia, & subito quovis spirituum deliquio, inque mortis agone excitatur. Hujus causa in eo consistere videtur, quod à passione subita, ac immani tota Anima subsidens, Ambitum suum contrahit; proindeque spiritibus consternatis, & sanguine cum calore versus cor retracto, effluvia extima per cutem emanantia à sequentibus derelicta, & calore destituta, illico in vaporem frigidum condensantur: pari quidem ratione, ac inter destillandum accidere solet. Nam si ignem subito reprimas, vel extinguas, mox exhalario calida, Alembicum replens, in madorem exsolvetur.
XV. Ex his ita praemissis, & ostensis, quae sunt praecipua ad sudorem provocandum requisita, & propter quas potissimum occasiones, & accidentia ordinaria hic excitari solet; non difficile erit designare quibus potentiis & particulis medicamenta Diaphoretica pollere debent, & qua ratione effectus suos edunt. Et primo, quod ad illorum [...] spectat, Hydrotica intus sumenda ejusmodi esse debent, quae sanguinem plus effervescere, & per consequens evaporare faciant; item quae massam ejus, saepe compactam nimis, & incrassatam, quadantenus reserent, & fundant, proinde ut serositates ejus facilius decedere ac secerni possint; simulque eas ita secretas per Diaphoresin potius quam per Urinam aut Sedem eliminandas disponant. Haec sunt duo ad [...] primaria requisita, sive indicantia; [Page 96] quibus rite complendis Diaphoretica varii generis, & [...] adhiberi solent. Quod ad Tertium requisitum (cujus supra mentionem fecimus) sc. Pororum apertionem spectat, hoc fere tantum per Administrationes externas peragitur; quo tamen ritu, & quot modis fieri solet, infra ostendetur. Interim ut de medicamentis Hydroticis ore assumendis dicamus, imprimis ostendere oportet, qua Ratione Generali haec operantur; dein quo discrimine, & particulari afficiendi modo; quibus demum cujusque speciei, nempe aut totius mixti, aut unius cujusdam elementi, viz. spiritus, sulphuris, aut salis virtutibus insignita, tum in visceribus tum in humoribus, circa sudoris provocationem, vires suas exerunt.
1. Quoad prius igitur, circa medicamenta Diaphoretica in genere, annotamus ea ex particulis ejusmodi constare, quae ventriculo ac intestinis fatis amicae, nullum in iis spasmum, aut excretionis motum cieant; insuper ut nullatenus ab iis subigi, aut alimentorum instar assimilari queant; at vero stomacho ingestae, illico tum spiritus animales, tum sanguinem ad [...] obeundam disponant. Enim vero quaedam ex iis ventriculo immersa, & dissoluta, mox spiritus Animales intra fibras nerveas (ex quibus Tunica interior constat) ubique scatentes exsuscitant, recreantque, proinde ut totius Animae sensitivae hypostasis statim erecta, ac in majorem ambitum expansa, praecordia vegetius actuari, adeoque sanguinem rarefactum, & plus accensum rapidius circumagi, proindeque in Diaphoresin adigi faciant. Porro interea ejusdem pharmaci particulae, etiam sanguini vasa stomachica (quae Tunicam nerveam densissime obducunt) perluenti sese ingerunt, ipsumque dum mox fermentant, & effervefaciunt, per venas solito rapidius versus praecordia urgeri cogunt; quibus cum impetuosius infertur, statim aucto cordis pulsu, tota ciuoris massa rarefacta, & magis accensa, simulque à medicamenti particulis intime admistis agitata, per Arterias ad partes omnes exteriores citatius provehitur; ubi, cum totus ejus latex, per venas, aliosque ductus reduci, aut excipi nequeat, necesse incumbit plurimum serosi humoris in sudorem exsolvi. Caeterum pharmaci hydrotici particulae, juxta modum praedictum in sanguinem admissae, non modo liquorem ejus fermentant, & exagitant, at saepe mistionem ejus ita laxant, reserantque; ut serum aliaque ejus recrementa facilius secerni, & amandari possint. Quandoquidem autem hoc vario ritu, juxta diversimodam tum sanguinis constitutionem, tum medicamenti indolem aut apparatum, fieri contingat, operae pretium hic videtur, praecipuas circa diaphoresin adhibendam indicationes, & varios easdem prosequendi modos, una cum singulorum Aetiologiis breviter explicare. Super his autem imprimis adnotetur pharmaca hydrotica, quoad operandi vias & operationes, cum Cardiacis plerisque ita vulgo dictis magnam affinitatem habere, in tantum ut multa utriusque generis, usus sint communis, sive reciproci; cumque adeo potissimum quoad majorem, aut minorem efficaciam differant, quoties à genere uno ad alterum transire incumbit, fere tantum opus erit dosin augere, aut diminuere, & maxime idonea exhibendi tempora eligere.
XVI. Quod itaque spectat ad variam materiae tum speciem tum apparatum, ex quo medicamenta hydrotica conficiuntur; illa ut plurimam mixti cujusdam aut partes Integrales, aut Elementares existunt. Nempe aut concreta naturalia in tota substantia sua aut simpliei, aut extracta exhibentur; velut cum folia, radices, aut semina, Cardui, Contrayervae, Angelicae, aut similium in pulvere, decocto, conserva, aut magisterio sumuntur: vel Diaphoretica particulis hujus aut illius Elementi, nempe spirituosis, sulphureis, aut salinis, vel simplicibus, vel quibusvis aliis praepollentibus constant; veluti si ex Carduo, aliove corpore vegetabili, minerali, aut [Page 97] animali, aut sal, aut spiritus, aut oleum extrahantur, & seorsim per se, aut cum aliis praeparatis in medicamenti formam redigantur. Singulas, aut saltem praecipuas, harum species breviter perstringemus.
1. Diaphoretica, quorum virtus in totius concreti particulis integralibus consistit, inaequaliter mista, etiam uno quodam elemento (viz. salino) prae caeteris eminenti pollere; eique virtutem suam potissimum debere videntur: Atqui sal iste, à quo vis hydrotica dependet, sub duplici statu occurrit: Nam in quibusdam concretis iste Volatilis, & acris, vel amarus est; inque aliis Alchalisatus, & quodammodo fixus. 1. In priori censu pleraque vegetabilia, à veteribus pro Antidotis habita, uti folia Scordii, Cardui, Scabiosae, Vincetoxici, flores Calendulae, Chamomeli, radices Petasitidos, Zedoariae, Galangae, &c. Item confectiones Mithridatii, Theriacae, Diascord [...]; item Guiaci, Buxi, aliorumque decocta similia ponuntur. Cujusmodi pharmaca ventriculo ingesta, & dissoluta, tincturam constituunt, cujus particulae, utpote calidiores, & exoticae, spiritus Animales exsuscitant, unde praecordia, vegetius actuata, sanguinem rapidius circumpellunt. Quin & sanguinem in vasis stomachicis scatentem subeunt, & fermentant, ipsumque adeo dum versus cor citatius per venas regeri faciunt, etiam in causa sunt, ut iste per arterias in habitum corporis vehementer, & sudorifice propellatur. 2. Diaphoreticorum species altera, quae, dum ex misti partibus integralibus constant, salem Alchali praepollentem habent, sunt lapides, & Animalium, ac vegetabilium, partes Offeae, vel Testaceae; uti Bezoar, Margaritae, oculi, & chelae Cancrorum, & similia; quorum virtus Diaphoretica potissimum à sale Alchali procedit; quatenus nempe hujus particulae, sali Acido tum in visceribus tum in sanguine interdum occurrentes, cumque eo effervescentes proinde massam sanguineam fundi ejusque serositates secerni, inque sudorem exsolvi faciunt.
XVII. Medicamenta hydrotica, quae post Analysin spagyricam particulis elementaribus, aut his, aut illis virtutem suam debent, è variis subjectis, & cum diversimodo apparatu formata, potissime sunt aut spirituosa, aut salina, aut utraque simul inter se, aut cum particulis aliquotis sulphureis combinata. Nam quae sunt mere, aut maxima ex parte Sulphurea, huic intentioni minus accommoda existunt; quippe talia, ut plurimum visceribus infesta, saepe nauseam, & non raro vomitum cient. Porro quae ob sulphuris copiam oleosa, & pinguia sunt, particulas suas intra sanguinis massam non ita promte insinuant. Quo ritu, & quali spirituum, aut sanguinis affectione istaec altera Diaphoresin movent, speciatim disquiremus.
1. Et primo ad Spirituosa referimus Aquas Ardentes. & liquores quosvis spiritu vinoso praeditos; cujusmodi passim è vegetabilium fructibus, aut succis fermentatione maturatis, aut putrefactione resolutis, arte chymica destillantur; uti sunt spiritus Vini, Pomacei, Cervisiae, baccarum Juniperi, Sambuci, Cerasorum nigr. cum multis aliis, quae vulgo spiritus dicuntur; atque vel simplices & limpidi per se sumuntur, vel aliorum simplicium infusione impraegnati, rursus destillantur, aut sub forma tincturae exhibentur. Hujusmodi liquores vinosi intus sumti, & quatenus spiritus Animales erigunt, inque majorem expansionem (qua itidem cordis motus intenditur) cient, & quatenus sanguinem exagitant, & (velut olei ad flammam accessu) plus accendi faciunt, Diaphoresin movent. Propter eandem rationem, & afficiendi ritum, quo haec Diaphoretica, etiam Cardiaca, siquidem in minori dosi exhibeantur, appellari solent.
2. Ad Diaphoresin ciendam Praeparata Salina varii generis, & diversimodi status, & quidem bono cum fructu praescribi solent; quae tamen [Page 98] non, uti particulae totius mixti, aut mere spirituosae, sanguinem vel ob heterogeneitatem exagitant, vel inflammabilitatem accendunt, at solummodo in salinas ejus particulas agendo; quas dum in amplexus suos rapiunt, à combinatione cum aliis nimis stricta divellunt; proinde ut laxata sanguinis compage, & pulsu aucto serositates superfluae, aliaque recrementa facilius secedere, perque sudorem amandari possint. Ad hunc censum (quod pariter in diureticis habere supra ostendimus, etiamque in Cardiacis, uti postea liquebit) sales cujusque fere status, praesertim vero sal Volatilis, Fluidus, Fixus, & Nitrosus referri debent; ex quibus singularibus, aut intra se compositis, Diaphoretica praecipuae notae conflantur; quae intus sumta, atque salibus aliis tum intra viscera, tum intra massam sanguineam scatentibus occurentia, eosque à particularum aliarum complexibus avocantia, sanguinem reserant, ac rarefaciunt; proindeque ad Diaphoresin disponunt. Praecipuas horum species, & operandi modos inferius explicabimus; interea tamen cum eadem medicamenta salina, quae ad sudores, etiam ad urinas movendas, quandoque etiam pro Cardiacis exhiberi soleant; ostendere oportet, quo apparatu, & quibus insuper requisitis, dum eadem pharmaca propinamus, Diaphoresin seorsim ab alteris istis intentionibus prosequi debemus.
XVIII. Et quidem advertimus, Sudorifica intus sumta, raro aut nunquam sua sponte, sicut Emetica, Cathartica, aut Diuretica, operari; quinimo regimine semper opus est, ad Medicamentum actuandum, ac ad [...] istam determinandam. Quapropter à Diaphoretico exhibito, illico Patiens eo ritu tractandus est, tum ut pori corporis aperiantur, tum ut cordis pulsatio plurimum intendatur. Propter hos fines, vel in lecti, balnei, aut Hypocausti calore detineatur, vel corporis motu citatiore, aut duriore exerceatur; quae ut melius pro sudore concitando succedant, & Tempus & Subjectum quoties in nostra potestate fuerit, maxime idonea eligantur; quando nimirum sanguis crasi laudabili aut non admodum maligna potitus, tum seroso humore satis abundat, tum quoad particulas suas, haud nimis confusus aut perturbatus existit, quin facile reserari inque partes secedere ac fundi aptus sit. Quippe in temperamento bilioso, constitutione gracili, ac sicca, inque medio causone, cum omnia perturbata, ac indigesta sunt, Diaphoretica saepius incassum, aut perperam cedunt. Porro quoties ex usu f [...]re videntur, non quaelibet indifferenter exhibere convenit; verum juxta variam sanguinis conditionem & diversimodas in eo elementi modo hujus, modo illius praepollentias, atque salium status, etiam pharmaca appropriata seligantur. Super his, quo cum delectu, & in cujusmodi formulis praescribi debent, in sequentibus dicemus.
CAP. II.
Diaphoreticorum species, ac Formulae, necnon quorundam ex iis chymicorum Aetiologiae.
MEdicamenta Sudorifica quandoquidem multiplicia, & diversimoda existant, atque vario respectu ordinari, inque classes redigi soleant; ideo imprimis tum quoad forman sive constitutionis modum, tum quoad materiam ex qua conflantur, eadem hic loci distinguere, ac recensere visum est. Formulae eorum maxime usitatae, sunt 1. Pulvis, 2. Liquores Chymici, 3. Potio, 4. Bolus, 5. Diaeta. Cujusque horum Materies aut totius mixti partes Integrales sunt, aut sunt mixti cujusdam per spagyriam resoluti partes quaedam Elementares; illaeque aut simpliciores, viz. aut Spirituosae, vel Salinae, quae itidem posteriores, aut Volatiles, aut Fixae, aut etiam Acetosae, aut Nitrosae existunt: aut denique particulae sudorificae, ita per chymiam divisae, & separatae, sunt Elementares inter se compositae, viz. Spirituo-salinae, atque Salino-sulphureae. Dum singulas hasce species ordine percurrimus, unicuique materiae generi, selectiores praescriptionum formulas adaptabimus.
1. Diaphoretica quorum Bases sunt mixti partes integrales, in quibus itidem sal acris, sive volatilis praepollet; sub hac ratione ad sudorem provocandum saepe conferunt, quatenus eorum particulae in sanguinem admissae, cum immiscibiles simulque indomabiles fuerint, massam ejus exagitant, valde dividunt, ac quasi in minutias distrahunt; proinde demum ut cruoris compage plurimum laxata, atque in effervescentiam acta, una cum pharmaci particulis, propter heterogeneitatem eliminandis, serositates superfluae, atque sanguinis recrementa, ac corruptelae foras ejiciantur. Quae sunt hujus census, exhiberi solent in specie Pulveris, Boli, Potionis, & Diaetae, juxta sequentes praescriptionum formulas.
Rec. Pul. radicum Contrayervae, Serpentariae virginianae, Petasitidos, ana Drach. j. Coccinellae, Croci, ana Drach. ss. f. pul. dosis Drach. ss. cum vehiculo idoneo.
Rec. Pul. Viperarum Drach. j. detur in liquore convenienti.
Rec. Pul. Bufonum pr. Drach. ss. ad Drach. j.
Cum Diaphoretica sale alchali singulari, aut prioribus admisto pollere debent.
Rec. Bezoar. Orientalis Scrup. ss. ad Drach. ss. detur è cochl. aq. destil aut alterius vehiculi.
Rec. Pul. è Chelis compos. Scrup. j. ad Drach. ss. exhibeatur eodem modo.
Pul. Bezoarticus ad hunc modum conficiatur.
Rec. Pul. rad. Contrayervae, è Chelis Can. simp. ana Unc. ij. Margarit. Corallii utriusque, Succini albis. oculor. Can. C. C. Crystalli praepar. ana Unc. j. Bezoar. Occident. terrae Lemniae, ana Unc. ss. Cerus. Antimonii Unc. ij. Coccinellae Unc. ss. Ambrae griseae Drach. iss. Mose. Drach. ss. f. pul. subtilis, quicum gelatina è viperarum exuviis in globulos formetur. Dosis Scrup. j. ad Drach. j.
Rec. Pul. bujus Bezoart. Scrup. j. Busonum pr. gr. vj. f. pul. detur in [...]ochi. j. aq. Theriacalis.
[Page 100] 2. Boli, quorum bases sunt partes mixti integrales, in confectionis, extracti, aut conservae formam redactae.
Rec. Mithridatii Drach. ss. ad Drach. j. pul. Bezoart. Scrup. j. ad Drach. ss. syrup. è succo Citri q. s. f. bolus. Loco Mithridatii substitui potest Theriaca, aut Diascord. vel Confec. liberans, de Hyacint. etiam pulveris Bezoartici locum supplere potest Bexoar pulverat. aut rad. Contrayer. aliorum [...]e similium pulvis.
Rec. Extract. Theriacalis Drach. ss. ad Drach. j. pul. Bezoart. Scrup. j. f. bolus.
Rec. Extract. Cardui Drach. ss. pul. Bezoart. Scrup. j. salis Absynt. gr. 15. cum q. s. syrup. è succo Citr. f. bolus.
3. Potiones, quarum bases sunt vegetabilium decocta communia, vel infusiones, & Tincturae.
Rec. Rad. Petasitidos Unc. j. sem. ejusdem Drach. ij. rad. Eryn. condit. Drach. vj. sem. Cardui Drach. ij. coquantur in aq. sont. lib. j. ad lib. ss. in colatura clara dissol. Mithridatii Drach. ss. vel Scrup. ij. sumatur calide in lecto.
II. Pari modo folia Cardui, flores Calendulae, aut Chamomeli, coquantur in q. s. liquoris posset. cujus Unc. vj. vel viij. dentur calide per se, vel cum pulvere, confectione, aliove diaphoretico adjecto.
4. Infusiones, & Tincturae varii generis Diaphoreticae parari possint extrahendo virtutes vegetabilium simplicium, & confectionum cum vino, aceto, aut aq. destillat. quae dein colatae, & per subsidentiam clarificatae, aut per se, aut aliis liquoribus adjectae, saepius cum fructu exhibentur. Huc referri debent aquae, vina, & aceta Bezoartica per infusionem parata, quorum formulae passim apud Authores prostant. Porro vegetabilium Tincturae, in parva dosi plurimum efficaces, ad hunc modum conficiuntur.
Rec. Rad. Contrayer. lib. j. contus. & Matracio indit. affunde spiritus Vi [...] lib. iij. digerantur ad extrahendam tincturam, quae coletur, & in balnco abstrabatur ad consistentiam mellis. Spiritum primo abstractum serva seorsim a reliquo, reassunde residentiae, & denuo Tincturam extrahe; cujus dosis Drach. ss. ad Drach. j. in vehiculo idoneo.
5. Diaetae, quorum Bases sunt liquorum Decocta pro luis Venereae, & quorundum aliorum Affectuum Chronicorum, in sanguine, & humoribus altius radicatorum, curatione designata.
III. Enimvero pro morborum quorundum sanatione sudatio valde intensa, & crebra, viz. per longum tempus, assidue requiritur; nempe ut viscerum, & humorum non tantum impuritates, & corruptelae expurgentur, verum & tincturae morbisicae iisdem altius impressae deleantur prorsus, seu velut eradicentur. In hunc finem non satis erit pulverem, aut Bolum sudorificum per vices quasdam exhibere, verum Diaeta integra in hunc scopum institui debet: quapropter potus omnis sit decoctum Diaphoreticum, post cujus dosin quoque mane assumtam, adhibito insuper Balnei, aut Laconici calore, sudatio copiosa provocetur. Deinde cum hac ratione, & cutis pori reserantur, simulque natura ad Diaphoresin inclinatur, toto Praeterea die sanguinis, & succi nervei recrementa per [...], usu ejusdem potus, usque continuatam, evaporent. Hac methodo non tantum [...]es Venerea tutissime, & plerum que certissime curatur, sed & alii quidam morbi Herculei interdum feliciter sanantur.
[Page 101] Rec. Rasurae ligni Sancti Unc. iv. Sarsap. Unc. vj. Chinae Unc. ij. Sant. omnium ana Unc. j. rasurae Eboris, C. C. ana Unc. ss. Antimonii pul. & nodulo ligat. Unc. vj. s. art. infundantur & coq. in aq. font. lib. xvj. ad medietatem: & fiat colatura. Magmati Ingredientium residuo affunde parem aq. quantitatem; f. infusio, & deco [...]io ad tertiae partis consumtionem, addendo passularum lib. j. liquiritiae Unc. j. colatura servetur pro potu ordinario.
IV. In temperamento bilioso, & sanguine acriori, & calido, omittatur lignum Guiaci, augendo quantitatem Chinae, & Sarsae.
V. Diaphoretica, quae ex totius mixti par [...]culis integralibus constant, pro pauperibus facile parabil [...]a, juxta formulas sequentes praescribantur.
In febribus malignis. Rec. Conser. Lujulae Drach. j. Mithridatii Scrup. iiss. misce, sumatur superbibendo haustum [...]quoris posset. cum foliis Card. Scordii aut floribus Chamomeli, vel Calend. incoctis.
Rec. Rad. pul. Serpentariae virgin. Drach. ss. ad Drach. j. detur cum vehiculo idoneo. Vel Rec. Pul. rad. Petasitidos Drach. j. eodem modo.
VI. In casibus ordinariis exhibeatur Decoctum Milii solis, rad. Petasitidos vel Serpentariae Virg. vel rad. & sem. Bardanae. In lue venerea Decoctum Saponariae, vel rasurae ligni Buxi, & similium, Decocti ex lignis quae majoris sunt praetii vicem supplere possunt.
2. Medicamenta sudorifica è mixti partibus Elementaribus parata, pro basi habent aut spiritum, aut salem, modo simplicem, modo cum sale altero vel cum sulphure combinatos. Spirituosa juxta formulas sequences praescribantur.
1. Spiritus Theriacalis Camphorat. Drach. ss. ad Drach. j. vel Drach. [...]ss. exhibeatur in conveniente vehiculo. Eodem modo spiritus plures alii, è vegetabilium succis sermentatione maturatis exstillati, & affectibus quibusdam appropriati, ad sudationem, siquando indicatur, ciendam exhiberi possunt. Cujusmodi nimirum sunt spiritus Cerasorum nigror. è baccis Sambuci, Hederae, & Juniperi, cum multis aliis. Sp. C. C. Fuliginis, Sanguinis & similium, salin rum potius classi accenseri debent.
2. Diaphoretica, quorum bases sunt spiritus cum particulis aliis elementaribus combinatis, ad hunc modum praescribantur. Rec. Mi [...]rae simplicis Drach. j. detur in convemente vehiculo. Huc etiam referantur, quae ex spiritu, sale fixo, aut sulphure combinatis constant. Cujusmodi sunt Tinctura salis Tartari, & Antimonii, quarum dosis Scrup. j. ad Scrup. ij in alio liquore. Porro aquae destillatae, in quibus particulae spirituosae aquosis diluuntur, ad sudores movendos saepe cum fructu exhiberi solent.
Rec. Rad. Petasitidos, Valerianae, ana Unc. ij. Zedoariae, Contrayervae, Serpentariae virgin. ana Unc. iss. florum Petasitidos M. iv. Croci Drach. ij. incisis & contus. assund. Vim Xeroensis. lib. iv. destil. s. a. liquor totus misce atur. Dosis Unc. iiss. ad Unc. iij. Vel Rec. Rad. Angelicae, Imperatoriae, ana Unc. iv. Zedoariae, Enulae Campanae, Vincetoxict, Gentian. Galang. min. an. Unc. j. summit. Cardui, Rutae, Angelicae, ana M. iij. Cort. mediani Fraxim Unc. vj. incis. & contus. adde Mithridatii, Theriacae Androm. ana Unc. ij. misce, & affunde Vini generosi lib. vj. Aceti destil. lib. ij. destil. s. a. Dosis Unc. iij.
VII. Aquarum praedictarum doses actuari possint additione liquorum, aut salium chymicorum. Hujusmodi medicamenta spiritu vinoso praedita senibus, item temperamento frigidiori praeditis, atque paralysi, & hydropi [Page 102] obnoxiis praecipue, ac fere tantum conveniunt; in constitutione autem calida, cumque adest viscerum aestus, aut sanguinis effervescentia febrilis, quatenus ista torrefaciunt, & hunc plus nimis accendunt, obesse potius, quam juvare solent.
VIII. Diaphoretica, quorum basis salina est, prout variae sunt indolis, viz. (juxta quod sal volatilis, fixus, acetosus, aut nitrosus existit) ita diversimodi sunt usus, & operationis, hinc in quibusdam casibus ut melius haec, inque aliis illa, vel ista adhibeantur; quemadmodum in Diureticis habere supra notavimus.
1. Sal sixus, & volatilis maxime conveniunt iis quorum sanguis seroso humore plurimum scatet. Insuper siquando succus tum viscera, tum nervosum genus irrigans, i [...] acorem vergit, prout habere solet in Hydropicis, Cacochymicis, & qui affectibus spasmodicis obnoxii sunt, medicamenta ista ad [...] ciendam utilius adhibentur; quin, dum particulis humorum acido-salinis occurrunt, cumque iis combinantur, sanguinis compagem reserant, simulque, ob mixturam heterogeneam, ejus massam exagitant; hinc ut serositates facilius secernantur, & exterius per cutis poros adigantur, praescribuntur ista, in forma pulveris, boli & liquoris.
Rec. Florum salis Armoniaci Scrup. ss. Crystalli mineralis gr. xv. pul. Bezoart. Scru. j. misce; detur in cochl. Aq. sudorif.
Rec. Salis Tart. Scrup. j. Cerus. Antimonii, gr. 25. f. pulvis; de [...]ur eodem modo.
Rec. Pul. Bezoart, mineralis Scrup. j. ad Drach. ss. pul. Gascon. Scrup. j. f. pul. detur similiter.
Rec. Cerus. Antimonii Scrup. j. ad Drach. ss. florum salis Armoniaci Scrap. ss. f. pul.
2. Exhibeantur ista in forma boli, miscendo doses praedictas cum Theriaca, Mithridatio, vel Diafcordio, aut cum extracto Cardui, Gentianae, vel similibus.
Rec. Bezoart. mineralis Scrup. j. florum salis Arm. gr. vj. Mithridatii Drach. ss. f. Bolus.
Rec. Salis C. G. gr. viij. pul. Bezoart. gr. 15. extracti Theriac. Scrup. j. f. Bolus, velpil. iij.
3. Si in forma liquoris magis conveniet; Rec. Sp. C. C. vel Fuliginis, vel salis Armo [...] gr. 15. ad. 20. Aq. sudorif. Unc. j. ad Unc. iij. f. haustus, sumatur cum regimine.
Rec. Florum salis Armoniact Scrup. ss. salis Tart. gr. 15. Aq. sudorif. Unc. iij. misce, f. haustus.
3. Diaphoretica, quae pro basi sua salem nitrosum habent, in iisdem sere casibus, ac superiora ex sale fixo, & volatili constata, juvare solent; quatenus nimirum salis acidi praepollentias destruunt, adeoque sanguinis mistionem disponunt, ut, dum effervescit ille, serum, & recrementa ejus facilius secerni, & amandari queant.
Rec. Crystalli mineralis Drach. iij. salis C. C. aut Fulig, aut Viperarum Drach. j. misce. Dosis Scrup. j. ad Drach. ss. in vehiculo idoneo.
Rec. Salis Prunellae Drach. ij. Bezoart. mineralis, vel cerus. Antimonii Drach. j. f. pul. Dosis Scrup. ij. ad Drach. j.
4. Diaphoretica, quorum basis est sal acidus, praecipue contra salis fixi, ac sulphuris praepollentias valent. Siquando nimirum ob particulas salinofixas [Page 103] cum sulphureis vel terrestribus combinatas, sanguinis massa obserata nimis, & constricta evadat, ut serositates suas per sudorem amandandas haud facile dimittat (prout interdum in febribus continuis, & affectione scorbutica fieri solet,) Sal acidus à medicamine exhibito, sali fixo in corpore occurrens, inque amplexus suos rapiens, combinationes ejus iniquas tollit, proindeque sanguinem effervescentem reserat, ac in [...] disponit.
Rec. Spiritus Tart. Drach. ss. ad Drach. j. Aq. sudorif. Unc. iij. florum salis Arm. Scrup. ss. misce.
Rec. Mixturae simpl. Drach. ss. ad Scrup. ij. detur in cochl. Aq. Theriac. vel Bezoarticae.
Rec. Aceti Bezoart. Unc. ss. ad Unc. j. Aq. Card. Unc. ij Aq. Pestilent. Drach. vj. misce, f. haustus.
Rec. Sp. Guiaci Drach. j. Aq. Sudorif. Unc. iij. misce, f. haust.
5. Diaphoreticorum classi, quaedam mere, aut maxima ex parte sulphurea vulgo accensentur; uti nimirum Balsama quaedam naturalia, aliaque factitia, insuper olea chymica, ac imprimis Guiaci, Buxi, Camphorae, C. Cervi, & Fuliginis; item lignorum ponderosorum extracta resinosa, cum multis aliis, quae sudori ciendo licet per se parum efficiant, attamen aliis salinis conjuncta haud prorsus inutilia fore arbitror; quatenus in constitutione frigidiore, & nimis phlegmatica, sulphureo-salina, haud minus quam spirituosa, sanguinem nimis aquosum rarefaciunt, & ad liberius evaporandum disponunt.
Rec. Opobalsami gt. vj. ad xij. Aq. Melis. vel Hederae terrestris Unc. iij. Sudorificae Unc. ss. sumatur omni mane per plures dies provocando [...]. Convenit Phthisicis, & in Ulceribus renum.
Pariter, sed in majori dosi exhibeatur Balsamus Peruvianus, item Tinct. Balsam. Tolutani, etiam Balsama composita stillatitia.
Rec. Resinae Guiaci pul. Drach. ij. olei Chymici ejusdem Scrup. j. Bezoart. mineralis, Gum. Guiaci, ana Drach. iss. Balsam. Peruv. q. s. f. massa pillularis: Dosis Drach. ss. ad Scrup. ij. superbibendo dosin Aq. Sudorif. vel Decoct. lignor.
Diaphoreticorum quorundam praeparationes Chymicae, cum earundem Aetiologiis.
Bezoarticum Minerale.
Rec. Butyri Antimonii rectificati Unc. iij. assunde guttatim spiritus Nitri, vel aq. Stygiae tantundem; abstrabe in calore Arenae, & reaffunde, addendo menstrui ejusdem novi Unc. j. iterumque abstrahe, repetendo per iij. vel iv. vices. Materia exemta, & pulverata calcinetur crucibulo per horam, deinedulcoretur abluendo, & desuper accendendo spiritum Vini ter, quaterve; Dosis Scrup. j. ad Drach. j.
IX. In hujus praeparatione observatu dignum est, quod dum liquores hi acerrimi committuntur, mox sales sibi invicem occurrentes stricte combinantur; interim particulae sulphureae, quae uberi copia suppertunt, prorsus exclusae, & manumistae avolant, atque salina quaedam corpuscula secum auferentes, calorem, & fumum (quasi aliquid actu combureretur) valde tetrum cient; dein his abactis, salinae cum aliquotis Antimonii terre is strictius combinantur, demumque ignem passae, ut sulphur Emeticum [Page 104] penitus exhalet, atque salium aculei corrosivi destruantur, Diaphorericum insigne constituunt; in quantum sc. medicamenti sales diversimodi, corporis nostri salibus occurrunt, quibus dum uniuntur, sanguinis, & humorum compages laxantur, ut recrementi serosi exitus patescat; pari omnino ritu, ac cum spiritus Nitri Butyro Antimonii, etiam Aqua fortis limaturae ferri [...]ffusa, ebullitionem magnam cum calore, & sumo nigrescente ciet; in quantum sc. particulae sulphureae, dum sales combinantur, velut ab igne accenso consertim avolant. Quodque flamma actualis hic non accenditur, ratio est, quia particulae plures salinae, una cum sulphureis ascendunt; à quibus hae, ne prorsus coeuntes efflagrent, ubique sejunguntur.
Bezoars. minerale compendio magis parandum perhibetur ad hunc modum. Butyrum Antimonii aq. sont. infusum, praecipitabitu [...] in pulverem album, Mercurium vitae dictum: qui exsiccatus injiciatur sensim sali nitro in crucibulo suso, & per horae quadrantem una fluere sinatur. Postea nitro aq. sont. assusione crebra soluto, calx alba, & sixa remanebit. Quae tamen, etiamsi pro diaphoretico usurpetur, longe differt à Bezoar. minerali; quoniam in illa sales menstruorum, à quibus medicamenti virtus plurimum dependet, fere in totum abluuntur: quinimo illud propius ad naturam Cerussae Antimonii accedit, seu potius idem cum ea esse videtur.
2. Antimonium Diaphoreticum.
X. Antimonium bis, vel ter calcinetur, cum nitri aequo pondere, dein Crucibulo liquatum, vel aliquamdiu fundatur, vel carbone injecto tamdiu detonet, donec, sulphure penitus absumto, calx sale & terra fere tantum constans, atque particulis igneis imbuta remaneat: quae, cum crebra ablutione (uti mos est) edulcoratur, mere caput mortuum, si ve terra insipida evadit. Et, quamvis Diaphoretici nomine insigniatur, nescio cujusmodi ejus particulis haec virtus attribui possit; atque talem effectum ab hoc pharmaco saepius frustra expectavimus. Pro sistendis seri, aut sanguinis fluxionibus non raro cum fructu adhibetur, eo quod haec terra propriis salibus orbata, alienos (quibus forte in corpore nostro occurrit) acidos sales imbibit; qualem energiam Crocus Martis, per reverberii ignem paratus, à simili causa, prout alibi innuimus, obtinere videtur.
Cerussa Antimonii è puriore ejus parte, sc. Regulo cum nitro calcinato, parata, selummodo calx ejus purior, seu magis defaecata existit. In cujus praeparatione Tartarus additur, quoniam Regulus Sulphure (sine quo nitrum non efflagrat) pauciore dotatur; quamobrem ut calcinatio melius peragatur, Tartari, qui particulis sulphureis abundat, additione opus est.
3. Flores salis Armoniaci.
Rec. Salis Armoniaci pul. lib. j. limaturae ferri Une. xij. simul trita, & mista destillentur in reterta colli amplioris, igne reverberis per gradus aucto: liquor slavescens, qui spiritus Salas est, in recipiens exstillabit, atque flores partim in hujus latera, partimque in retortae cellum sublimabuntur, qui collecti in vitro serventur. Dosis gr. v. ad 15.
XI. Haec operatio peragitur miscendo salem Armoniacum cum Colcothare loto, etiam cum calce aut sale Tartari. Hujusmodi mixturae ratio est, Primo ut sal Armoniacus à fusione impediretur. Secundo ut cum salis fixioris particulae ferro, Colcothari, aut calci Tartari adhaerent, volatiles eorum, vinculis liberae, facile ascendant. Tertio ut flores, dum ascendunt, quidpiam alterius concreti, sc. Martis, Veneris, aut salis Tartari secum [Page 105] vehant, ejusque virtute impraegnentur. Quando sublimatio cum serro, aut calce Tartari peragitur, è capite mortuo utroque, Tincturae cum spiritu vini non contemnendi usus eliciuntur.
4. Spiritus salis Armoniaci.
Rec. Tartari cum nitro calcinati & salis Armoniaci, ana lib. iij. singulatim pulverata, & mista, ponantur in cucurbita ampla, affundendo aq. sont. lib. vj. vel viij. & destillentur furno arenae. Spiritus lenissimo calore ascendet, puru [...], & valde penetrans, sine ullo empyreumate; hunc si Cucurbita altiore rectifices, sal volatilis purissimus in alembicum sublimabitur.
XII. Processus hujus ratio haec est. Sal Armoniacus constat sale volatili ex fuligine, & urina, & sale marino; qui omnes cum inter sublimandum combinantur, particulae salino-volatiles, sulphurers adhaerere solitis exutae prorsus, à salino marinis figuntur adeo, & statuminantur, ut aufugere nequeant. Quamprimum vero hoc vinculum solvitur, viz. quando hic sal compositus, cum sale Tartari in aqua dissolutus intime miscetur, particulae salis marini, salino-fixis Tartari cohaerent; proindeque volatiles earum complexibus dimissae, & ad avolandum paratae, facillime ascendunt: quod autem spiritus sale Armoniaco extillatus, nullam, uti fuliginis aut urinae stagmata, graveolentiam habet; ratio est, quoniam in compositione ista, sal volatilis, salis marini interventu particulis quibusque sulphureis exuitur; quae, cum fuligo aut urina per se destillantur, sali volatili pertinaciter adhaerent; quod ex utriusque foetore plane liquet: tum insuper quia liquores è concretis istis extillati, primo limpidi & clari, postea flavescunt, ac demum rubri, ac nigri, & opaci evadunt; viz. in quantum particulae sulphureae à salinis primo subjugatae, & occultatae, sensim emergentes, sese explicant, aliisque supereminent.
XIII. Quod vero in compositione salis Armoniaci, particulae salis marini, urinae, ac fullginis partem sulphuream abigunt, atque salem volatilem figunt, etiam hoc experimento (quod Claris. Zwelseri, pro figendo sale volatili inventum est) manifeste patet: Ex. gr.
Rec. Salis volatilis è viperis, urina, aut C. C. proliciti q. v. huic Cucurbitae stricti, &, excepto parvo foramine, clausi orificii indito, guitatim instilla spiritum Salis marina, ad eminentiam ij. vel iij. digit. donec sal omnis dissolvatur: solutionem hanc filtra, & in cucurbita ad siccitatem abstrahe. In fundo sal boni odoris, subacidus, & salini saporis remanebit; cujus usus ad plures affectus eximie praedicatur: super hoc amplius expertus sum, nempe quod, salem tuum volatilem si recuperare velles, huic salem Tartari committas, & in phiala sublimes; sal volatilis purissimus ascendet. Hoc modo spiritus fuliginis, C. C. & sanguinis ita rectificare possis, ut sulphure eorum penitus abacto, remedia magis grata, & minus corruptibilia evadant.
XIV Spiritus salis Armoniaci etiam aliis mediis destillatur, viz. siquando salis istius solutio cum lixivio salis fixi, aut calcis vivae in aeq. p. miscetur; namque his, & forsan quibusdam aliis modis, dum particulae salis marini nova connubia ineunt, priores nuptae aufugiunt. Pariter habet circa destillationem urinae, uti proprio in loco ostenditur.
5. Spiritus Fuliginis, Sanguinis, C. C. &c.
Rec. Fuliginis è lignis combustis ponderosae ac instar picis cum nigredine splendescentis q. s. ut retorta terrea supra medietatem impleatur; dein recipiente amplo adaptato, destillatio igne reverberii, per gradus ad mediocritatem aucto instituatur; brevi ascendent spiritus in fumo albicante, dein oleum flavum, [Page 106] cum sale volatili, ac ultimo oleum nigricans; sal per se colligatur, liquor reliquus ab oleo nigro per filtrationem separatus rectificetur, destillando in Baln [...] Mariae, aut a [...]nae, bis vel ter: etiam sal volatilis, rectificando in cucurbi [...] alt [...]ore dep [...]ratus, servetur ad usum. Dosis sp. gt. 12. ad 20. salis à gr. vj. ad xij. vel 15.
Frustula vel ramenta C. C. vel eodem modo, igne nudo, vel in retorta vitrea surn [...] arenae distillentur. Pariter item è [...]ranio, ossibus, & sanguine, spi [...]itus, cum sale volatili ac oleo faetido proliciuntur.
6. Guiaci, Buxi, aliorumque lignorum ponderosorum spiritus, & Extracta resinosa.
XV. Hujusmodi ligna Diaphore [...]icis meri [...]o accenseri inde constat, quod decocta sudorifera potissime ex iis parantur. Horum virtus Hydrotica in principio tum salino, tum sulphureo consistere videtur; quippe ut riusque generis particulis haec corpora abunde referciuntur. Quare praeter communem per infusionem, & coctionem, praeparandi modum, Analysi chymica principia illorum activa nempe salis, & sulphuris seorsim educuntur; atque in concreta peculiaria, nempe in spiritum, oleum, & resinam redacta, Diaphoretica elegantia, jucunda, & magis efficacia constituunt.
1. Spiritus, & oleum ad hunc modum parantur. Rec. Scobis ligni Guiaci lib. ij. destilles igne reverberii, vel in furno Arenae cum calore forti, prodib [...] liquor acris, & nonni [...]ilacidus, oleumque flavum, ac nigrum; ultimum hoc separa, & reliquum in cucurbita rectifica, habebis spiritum clarum, & odore acrem, atque etiam flavum & ponderosum oleum, quod in fundo laticis aquo [...] subsidet. Dosis spiritus Drach. ss. ad Drach. iss. olei gt. vj. ad 15. in convenienti vehiculo.
XVI. Medicamentum utrumque Diaphoreticum est, & cum fructu in Hydrope, Scorbuto, & Lue venerea usurpatur. Proculdubio huj us conc [...]eti pars salina, quae partim in fluore est, partimque volatilis, una cum phlegmate, spiritum ita dictum constituit; & pars sulphurea purior oleum flavum, quod insuper ob salis portionem adhaerentem grave est, ac subside [...]: Quinimo spiritui, sive stagmati acido-acri, particulae quaedam sulphureae pertinaciter adhaerent, propterea ut semper foe [...]eat, & limpiditatem cito amittens in flavum, & rubrum degeneret. Oleum nigrum constat sale, & sulphure crassiore, hoc est, cum terrae portione admista. In Guiaco Elementum salinum, quoad maximam partem, ultra fixitatis, in fluoris, & volatilitatis statum ev [...]hitur; quare lixivium è cineribus ejus minus salis exhibet. Longe secus habet in Tartaro, cujus particulae salinae aliquotae tantum in fluore, & volatilitatis statu sunt; plurimae tamen manent fixae.
7. Resina Guiaci paratur eodem mod [...], quo resina Scammomii, aut Jalap. sc. tinctura ex [...]ra [...]itur cum spiritu Vi [...], dein abstra [...]itur ad medietatem, atque lympha cucurbitae infusa, resina in copia ingenti praecipitabitur, quae exsiccata & pulverata, detur a Scrup. j. ad Drach. ss. cum aliis sudorificis in forma solida.
XVII. Resinam hanc Guiaci partem sulphuream esse, inde constat, quia post extractionem hujus, si magma residuum in retorta calore Arenae, aut igne nudo destillabis, phlegma, & liquorem acidum in proportione solita habebis; olea vero in perexigua tantum quantitate prodibunt. Quamobrem à spagyrica hac ligni istius Analysi concludere licebit, elementa chymica, quot, & qualia olim alibi asseruimus, mixtis revera inesse; & non ab ipsa [...] (prout nonnulli aiun [...]) tantum apparenter produci.
8. Spiritus Tartari.
Rec. Tartari albi electi, ac splendescentis, loti, & exsiccati (seu potius uti Zwelferus praescribit, soluti ac unica vice Crystallizati) lib. iv. destil. in Re [...]or [...] cum recipiente amplo, igne per gradus aucto, donec fumi penitus cessabunt. Habebis phlegma, spiritum, oleum flavum, & nigrum: hoc ultimo separato, liquor reliquus cucurbitae vitreae inditus, calore Arenae bis, terv [...] rectificetur, abstra [...]endo quaque vice tertiam solummodo partem. Dosis sp. Drach. ss. ad Drach. j. olei Scrup. ss. ad Scrup. j. in corpore praeparato satis potenter sudores movent.
XVIII. Tartari genesin, & Analysin, consideratione multa diguam, non est ut hic loci plene tradamus: verum, ut breviter Anatomen ejus perstringamus, concretum hoc plurimo sale (cujus particulae plurimae in fixitatis, & aliquotae in fluore, & volatilitatis statu sunt) multo sulphure, pauco spiritu, arque phlegmate, & terra mediocribus constat. In destillatione sal volatilis cum spiritu ascendens, liquorem nonnihil acrem, & pungentem reddit; qui insuper, ob salis fluidi, & sulphuris copiam, aliquantulum acidus est. ac insigniter adeo foetet, ut vix ulla rectificatione bonum odorem acquirat. Quoad hujus stagmatis exstillati contenta, haud multum à Guiaci producto discrepat, nisi quod spiritus minus acidus est, ac non ita promte corallia, ac testacea dissolv it: verum inter hujus, & illius caput mortuum discrimen ingens occurrit, quoniam è Guiaci cinere salis fixi minimum, ac è Tartari calce ejus plurimum elixiviatur. Cujus ratio è praedictis patet.
CAP. III.
De Diaphoresi nimia aut Depravata, ejusque Remedio.
CUm vita nostra in perenni sit fluxu, ideo sicut nova addi, & apponi, ita vetera, & effaeta continue substrahi, & amandari debent. Quapropter ut particulae quaeque superfluae, aut incongruae, perpetim amoveantur, multiplices extant decessuum & excretionum viae; in quibus tamen faciendis natura saepe nescit modum, & vel citra vel ultra illud, quod maxime commodum est, subsistit. Quomodo Evacuationes istas, quae à Peripheria sive exteriori corporis ambitu introrsum ducentes, per cloacam quandam particularem excernunt, quoties in excessu, vel defectu peccant, moderari, aut corrigere oporteat, in superioribus ostendimus: Methodi ratio nunc postulat, etiam ut Diaphoreseos, (quae à centro versus circumferentiam tendens, excretio maxime generalis, & diffusa est) siquando nimia aut depravata fuerit, medelam tradamus.
II. Et quidem ejusmodi Affectionem saepenumero accidere observationi vulgari satis obvium est Quippe nihil usitatius est, quam quosdam Phthisi, aut Scorbuto laborantes, aliosque à febribus diuturnis tandem aegre convalescentes, quinimo nonnullos absque alio morbo, aut [...] evidenti, sudoribus assiduis & saepe immensis obnoxios degere. Itaque circa [...] nimiam, primo inquiramus quot modis, & quibus de causis talis evacuatio exoriri possit, deinde quae remedia, & quales Administrationum modi in singulis ejus casibus maxime conveniunt, exponamus.
III. Quoad prius horum, Sudatio crebra, & immodica nonnunquam alterius cujusdam morbi praesentis symptoma est; namque in Phthisi, & Scorbuto (prout jam dictum est) hoc familiare est: cujus ratio in eo consistit, quod nempe cum sanguis aut miasmate quodam impuro inquinatus, aut dyscrasiam nactus, succum alibilem massae ejus jugiter suffusum rite concoquere, & assimilare nequit, eum usque degenerem, & subinde cum aliis recrementis ad plenitudinem aggestum, secernit, & per sudorem foras ejicit.
IV. Sudationis hujus Cura omnino à morbi, cujus symptoma est, Therapia dependet; interea circa hanc, quantum ad victus rationem pertinet, ex symptomate isto Indicatio utilis, & necessaria desumitur; nempe, ut, cum affectibus istis sudores nocturni, & copiosi superveniant, Diaeta ex alimentis omnino tenuibus, viz. lacte, jusculis avenaceis, cremore hordei, & similibus, quorum particulas lenes ac molles massa sanguinea ferat, ac minime ex carnibus, aut cibis fortioribus, instituatur.
2. [...] nimia, interdum alterius morbi praegressi, & aboliti Effectus est, uti cum febribus diuturnis succedit: namque ita passim accidit, incendia febrilia, in madores hydroticos terminari (uti cum aestas torrida in Autumnum pluviosum cedit,) ut vix quisquam à morbo isto longiore, absque indispositione hac relicta convaluerit; quae tamen in aliquibus mode ata, & facile curabilis est, in aliis vero gravior, & affectu isto, cujus soboles erat, haud minus infesta. Novi adolescentem, qui, postquam à febre quartana decimestri convalescens, paroxysmis carere coeperat, in sudores adeo profusos quotidie deliquescebat, ut necesse habuerit, [Page 109] camisiam, & lodices per totum (veluti si aquis immergerentur) madefactos ter in unaquaque nocte mutare. Propter evacuationem hanc ita per plures hebdomadas continuatam, adeo caro contabuit, & vires exhaustae fuerunt, ut fere in sceleti marcorem redigeretur. Hic cum variis remediis sine magno fructu diu usus fuisset, demum lactis Asinini vespere & mane potu, & Diaeta reliqua ex lacte vaccino instituta, brevi tempore convaluit.
V. In hujusmodi casibus sanguis contenta sua perpetuo rejiciens, & per Arteriarum oscula velut evomens, haud solummodo chylum, è visceribus sussusum, statim foras eliminat; ast in super in pabulum suum, & succum nerveum, & partium solidarum farcimenta resorbens, ea mox omnia una cum liquor [...] nutritio [...]astidiens, per cutis poros expellit.
VI. Affectus hujus causa potissima in languinis dyscrasia & debilitate consistere videtur; quaten us nempe liquor ejus, instar lactis acescentis continue fundi, inque serositates praecipitari aptus fuerit; quapropter tum propria ejus deliquia, tum humores quique aliunde suffusi, siquidem assimilari nequeant, protenus secernuntur, cumque pori cutis valde patescant, per diaphoresin potius quam per aliam quamvis excretionis viam foras amandantur. Quod autem sanguis adeo in fusiones sive fluores disponatur, plerumque in causa est, Salis fluidi, sive acidi (quemadmodum in lacte acescente) in massa ejus dominium. Interdum vero Succus Nerveus in acorem degener, prius & potius in culpa est; proinde namque recrementa ejus acida in sanguinem remandata, massam ejus fundunt, inque serositates praecipitant: porro è tali cau [...] Diabeten, & sudorem Anglicum ita dictum (quoniam hic Endemius fuit) origines suas habuisse censemus.
VII. [...] hujusmodi nimia, haud tantum à sanguinis crasi & fermentatione vitiatis, verum quandoque propter accensionem ejus depravatam exoriri solet. Quo ritu sanguis, ob sulphuris excessum febriliter effervescens, subinde in sudores erumpit, superius ostensum est. Porro haud minus ob sulphuris defectum, symptoma hoc interdum succedit: siquando enim sanguis depauperatus, & aquosior factus, minus accenditur, propterea, quoties à calore adscititio, aut corporis agitatione, in motum rapidiorem urgetur, necesse erit serositates ejus (siquidem efflagrando absumi, aut insensibiliter exhalare nequiverint) in sudorem exsolvi. Sulphur in sanguine deficit, vel quoniam absumitur, uti post febres diuturnas, vel quoniam ob pabuli i [...]opiam non satis progignitur. Posterius hoc observare licet non tantum in plerisque hominibus, qui aut Annona angustati, aut Diaeta Quadragesimali usi, a cursu aut deambulatione citatiore, mox in [...] incidunt, sed insigniter etiam in jumentis, quae cum gr [...]mine aut foeno recenti vescuntur, à labore quovis plurimum sudant, & cito oblanguescunt.
VIII. Quod spectat ad [...]. ob praedictas causas & [...] [...] oriundae, curationem; Intentiones Therapeuticae erunt potissimum hae tres, viz. primo humorum dyscrasias, aut debilitates tollere, vel emendar [...]. Secundo cutis poros nimium patentes paululum constringere. Tertio sanguinis serum, & recrementa aquosa versus renes derivare.
1. Harum prima, ejusmodi remediis perficitur, quae salis acidi in sanguine, aut succo nerveo praepollentias destruunt, item quae sulphuris (si forsan deficiet) exaltationem promovent. In quos sines Antiscorbutica, Chalybeata, item medicamina sale volatili, nitroso, & alchalisato praedita saepius juvant: singulorum ex his formulas quasdam subjiciemus.
[Page 110] Rec. Conser. florum Cichorei, Fumariae, ana Vnc. ij. pul. Eboris, C. G. Corallti praep. ana Drach. j. Margaritar. Drach. ss. Spec. Diarrhod. Abbatis Drach. j. ligni Alocs, Sant. citrin. rub. ana Drach. ss. salis prunellae Scrup. iv. cum s. q. syrupi de Fumaria f. confectio, sumat. quant. Nucis Juglandis vespere, & primo mane, superbibendo aut Julapii sequentis, aut aq. destillatae Unc. iij.
Rec. Aq. Fumariae, Jugland. simp. and Unc. vj. Limacum, Lumbri. anae Unc. j. Sacchari Drach. vj. misce f. Julapium.
Rec. Summitat. Abietis, Tamarisc. Cupres. ana M. iv. Myrti M. ij. folior. Nast. aq. Becabun. Eupatorii, Hyper [...]i, ling. Cervinae, Veronicae, ana M. iij. cortices exteriores 12. Auran. incis. & contus. assund. cervisiae Brunswicensis lib. viij. destil. organis communibus; liquor to [...]us misc. & edulc. ad placitum. Dosis Unc. iij. bis in die.
Rec. Foliorum Taraxici, Nastut. aq. Plantag. Becabung. ana M. iij. com [...]usis assund. aq. destil. praescript. lib. j. f. expres. fortis. Dosis Unc. iij. ad iv. mane hora nona, & quinta pomerid.
IX. Juxta hanc methodum in virium languore, & nocturnis sudoribus post febres diuturnas praescribere soleo; quae tamen remedia si minus juvabunt, ad chalybeata perveniendum erit.
Rec. Syrupi de Chalybe Unc. vj. sumatur cochl. j. mane & hora quinta, cum aq. supra praescript. Unc. iij.
Rec. I ul. Eboris, Corallii pr. anta Drach. ij. Croci Martis, salis Chalybis, ana Drach. iss f. pulvis. Dosis Drach. ss. bis in die cum aq. ejusdem destillat. Une. iij.
Rec. Tincturae salis Tart. Unc. j. Dosis gt. 20. ad 30. bis in die cum aq. destil. Eodem modo Tincturae è Coral. item è Gum. & Balsamis paratae exhiberi possunt. Porro in his casibus sp. C. C. Urinae, aut Fuliginis saepe cum fructu exhibentur.
X. Secunda intentio pro sudationis nimiae Therapia in pororum debita constitutione consistens, fere tantum per administrationes exteriores perficitur; in quem finem totius corporis inunctiones cum oleis amygdal. Palmeti, unguento è floribus Aurantiorum, & similium, adhibeantur; quinimo lintea his imbuta gerantur. Nonnunquam Balneationes in aqua frigida, aut fluvio, quandoque aeris mutationes conveniant. Circa horum usus (cum satis vulgo innotescant) non opus erit, particulare hic regimen praescribere.
XI. At vero hic opportunum videtur de affectu quodam molesto ad Diaphoresin, aut saltem ad [...] nimiam, aut inordinatam, spectante, verba quaedam facere. Saepius observavi quosdam poros corporis (five transpirationis organa) eo modo dispositos habuisse, ut à nihilo magis, quam ab aeris appulsu inassueto, laederentur; in tantum, ut, cum [...] & [...], etiam quoad appetitum, somnum, & membrorum robur recte habentes, satis sani viderentur; attamen ne levissimum illi nudi aeris aut venti afflatum perferre potuerint, quin statim maxima spirituum perturbatio, cum facultatum omnium concidentia & totius corporis indispositione sequeretur; cujusmodi [...] adeo leviter contractam nec cito nec facile excutiunt, verum aegre, & non nisi post longum tempus ad pristinum statum se recuperant: in hanc [...] proclives, aerem, plusquam alii ignes, aut aquas formidant. Hinc quidam extra fores progredi non audent, alii intra cameram clausam degentes, nec ostium, aut fenestram aperiri patiuntur, & si forsan levis aura alicubi per foramen occulrum inspiraverit, illico persentiunt, & noxam ejus [Page 111] Iuunt. Novi quosdam à tali [...] per plures menses lecto affixos. Memini Pedaneum satis sanum, & robustum, qui supra decennium cubiculo suo non exivit, nulloque ad exeundum pretio, aut suasu adduci potuit: cumque postea, Aedibus incendio conflagrantibus, vi extraheretur, per plures exinde menses, sine alia quavis laesione periculose decumbebat: alii super aream, aut pavimentum lapideum, terreum, aut lateritium stare, aut ambulare verentur, magnam exinde noxam contrahere soliti. Plures alii hujusmodi casus passim eveniunt, quibus insuper haec infelicitas accedit, quod taliter affectos pauci miserentur, nec reipsa sed tantum imaginatione laborare credunt.
XII. Itaque in Pathematis hujus naturam, ut paulo inquiramus, haud prorsus de nihilo esse, quad queran: ur isti, censemus, quin proculdubio poenam quandam, sive molestiam ipsis à frigore suscepto, sive [...] modo alterato inflictam persentiunt: ut vero constet, quaenam ea sit. & in quo ratio ejus consistat, imprimis considerare oportet, quo ritu ordinario, aeris ambientis particulae in cutis nostrae poros agunt, eorumque subjecta, nempe spiritus Animales, circa corporis superficiem ubique diffusos afficiunt. Enimvero hos siquidem aethereae cujusdam indolis, five naturae fuerint, à congeneribus tum aurae, tum lucis particulis;, dummodo iis proportionatae adveniunt, refici valde, inque blandam quasi expansionem accieri constat: Pariter & sanguis, dum circuitu suo exteriorem corporis oram pertransit, ibidem perinde ac in praecordiis, tum fuligines suas per arteriarum oscula exhalat, tum pabulum nitrosum pro flamma sua sustinenda per venarum hiatus suscipit. Propter haec & sanguinis, & spirituum animalium beneficia, pori cutis rite conformari, eoque modo patefieri debent, ut aeris, & lucis particulae in copia moderata nonnihil refractae, cumque blando allapsu utriusque istorum hy postaseos oras extimas seriant. Nam secus si agentis ad patiens hoc, aut illud, vel simul utrumque, appulsus improportionatus fuerit, statim in hac, vel illa, aut simul in utraque animae parte perturbationes oriuntur. Nam si spiritus exterius degentes, aut ex se debiles, infirmi, ac cito dissipabiles fuerint, aut ob poros cutis nimis apertos Aeri nudo & asperiori objiciantur, passim accidit, eos à levi quavis occasione in fugas, & distractiones adigi; proinde ut non tantum circa corporis partes exteriores, dolores, spasmi, aut resolutiones hic, illic excitentur; sed nonnunquam à frigore (uti dici solet) suscepto, totius animae concidentia (quae non cito nec facile sublevatur) succedit. Et quidem hinc praedictae circa [...] inordinationes potissimum oriuntur, in quantum Anima sensitiva, aut non robusta, aut non munita satis, aeris externi injuriis nimium patescit; proindeque ad appulsus ejus fortiores, in hac aut illa parte, aut simul in tota ejus hypostasi, perturbatur, inque [...] non statim recuperabiles adigitur. Porro hinc etiam Animae pars flammea, consensu, haud minus quam idiopathia, propter aeris occursum improportionatum affici, & commoveri solet. Quippe fibrae & propagines nerveae in corrugationes, & spasmos adactae, vasa sanguifera ab ipsis circumligata, varie stringunt, proinde ut sanguis in fluctuationes inordinatas compellatur. Insuper massa sanguinea perse, tum quoad accensionem, tum crasin ejus transpirationis depravatae vitia plurimum luit. Respectu prioris, flamma vitalis, circa corporis superficiem gliscens, à duro aut asperiori ejus sufflatu in nutus, & trepidationes, variasque inaequalitates (quibus tota anima succutitur) cogi solet. Dein satis vulgo inno [...]escit cruoris mixtionem à nihilo magis quam à [...] viciata periclitari: hinc enim fluores, & in massa ejus serositatis praecipitationes, à quibus catarrhi, tusses, paroxysmi Asthmatici, Nephritici, & Arthritic [...] contingunt, oriuntur.
[Page 112] XIII. Ex his facile erit Affectionis, de qua nunc agitur, rationem formalem, simulque causas, & curationes delignare. Enimvero quod aliquis à frigore, aut nudi aeris occursu protenus in hoc, aut illo membro dolorem, aut stuporem, vel paralysin contrahat, ideo fit, quia spiritus Animales, intra sibras membranaceas scatentes, perculsi, & sugati, in distractiones aguntur: quod si amplius à tali [...] totius corporis languor, & virium prostratio contingunt, non privatus spirituum manipulus, sed tota eorundem hypostasis, sive integra anima sensitiva plecti videtur; quae nempe perculsa, adeoque in minorem ambitum contracta, & decurtata, intra corporis organa subsidit, ejusque facultates flaccescere sinit. Insuper his si cuipiam aeri incautius exposito, brevi tumor, aut phlegmone, Odontalgia, C [...]tarrhus, Tussis aut Pleuritis superveniunt, vel si rigor subsequente mox aestu, & incalescentia febrili exoritur, indicio est sanguinem, haud minus quam spiritus Animales, ab improportionato aeris appulsu affici, proindeque liquorem ejus, aut in motu, & accensione perturbatum, ad effervescentias febriles disponi; aut mistione solutum, in varios fluores & serosi laticis praecipitationes adigi. Immensi hic operis ac taedi [...] esset, singulos affectus describere, qui interdum tali [...] origines suas debent, Hinc Cephalalgia, Vertigo, Affectus soporosi, Catarrhi, Co [...]yza, Angina, Ophthalmia, Tussis, Vomitus, Diarrhoea, aliorumque morborum Ilias saepenumero procedunt; in tantum, ut vulgus, morborum fere omnium causas evidentes ad bina haec genera, sc. crapulam, & frigus contractum referre soleat.
XIV. Hactenus [...] depravatae rationem formalem, & causas conjunctas descripsimus Quod vero spectat ad procatarxin sive praedispositionem, propter quam alii prae aliis, ad frigus captandum apti sunt, dico hanc, aut in spirituum Animalium, aut sanguinis, aut pororum (sc. unius ex his, aut simul plurium) vitio consistere.
1. Spiritus Animales quandoque in culpa sunt, quia debiles admodum nihil durum, aut asperum, quod exterius iis objicitur, sufferre valent, quin statim à nudi aeris appulsu in fugas, & distractiones vertuntur; quemadmodum plurimi post longas aegrotationes, sub dio versari horrent, & quamprimum aprico exponuntur, saepissime in recidivas incurrunt: porro spiritus interdum ad Diaphoreseos vitium istud inclinant, quatenus degeneres illi, indolemque acrem, & irrequietam nacti, à quovis acris appulsu in [...] aguntur. Quapropter qui ob spiritus ita dispositos hypochondriaci fiunt, etiam affectioni (quam descripsimus) obnoxii, à levi quavis occasione frigore tentantur.
2. Sanguis duplici ratione ad [...] depravatae habitudinem disponit; viz. tum respectu temperamenti, tum mistionis ejus. Quoad posteriorem hanc, saepe cruoris compages adeo laxa, & dissoluta existit, ut [...] quavis exigua, & praecipue ob aeris frigidi, aut humidi appulsum, in fluxiones, & serositatum praecipitationes vertatur, in tantum, ut tali sanguine praediti, nequaquam extra fores progredi, immo vix prospicere audeant. Caeterum massa sanguinea quoad temperamentum suum saepe calida & vaporosa admodum effluvia summe aeria, & penetrativa exhalat; à quibus dum cutis pori reserantur nimis, & patentiores siunt, tum spiritus, tum slamma vitalis, aeris nudi, ventique injuriis, plus debito exponuntur.
XV. Tertio mala pororum constitutio, aut ab aegrotatione, vel aliis modis producta, aut etiam naturalis & ingenita, ad istum pravae diaphoreseos habitum valde inclinat. Nam siquidem meatus isti nimis patuli, fere semper dehiscunt, sanguis, & spiritus in toto, aut partibus quibusdam, contra externi aeris occursum haud satis muniuntur, Talis pororum [Page 113] amplitudo quibusdam insita & naturalis est, utpote qui carne molli, & laxa praediti sunt, cutem plerumque tenuem, & valde cribratam habent: insuper propter varia accidentia frequenter contrahi solet: post diaetam sudorificam diu continuatam, item post sudationes crebras, quae circa febtium declinationes erumpere solent, cutis pori per longum tempus ad summum extensi, & patefacti, diu postea dehiscunt, & fere semper apertiores manent.
XVI. Affectio haec, etsi mortem non minetur, quia tamen vitam valde molestam aut prorsus inutilem reddit, Therapeiam adprime meretur: ad quam moliendam intentiones Curatoriae erunt potissimum hae tres: viz. primo ut tum spirituum, tum sanguinis debilitates, sive dejectiones, aut depauperationes sanentur. Secundo ut utriusque illorum dyscrasiae (si forte ad sint) tollantur. Tertio ut pororum conformatio debita procuretur.
1. Praecipuus hujus negotii cardo, circa primam Intentionem, quatenus ea spirituum Animalium corroborationem sive totius Animae sensitivae ampliationem respicit, vertatur: quippe nisi Patientibus confidentiam quandam assumere persuasum sit, ita, ut foras prodire, vires ultimas exetere, & naturam ad duriora indies aspiranda assuefacere tentent, medela omnis frustratur; quapropter victu lautiore, & alacritate haud minus quam medicina opus erit, nimirum ut spirituum Animalium copiae, indies instaurari ac augeri, illaeque insuper ausis subinde majoribus obfirmari queant: in quos fines, vina generosa cum cibis opiparis moderate sumta, egregie conveniunt. Porro studiis & curis (quibus Anima deprimitur) omissis, tempus otio, & recreationibus, aut exercitiis modicis teratur. Per hujusmodi victus rationem rite institutam uti spiritus animales resiciuntur valde, ita sanguinis casus, & depauperationes instaurantur.
XVII. Propter eosdem fines etiam medicamenta sequentia cum fructu exhiberi possunt.
Rec. Sp. Suecini Armoniaci q. s. sumantur gt. 15. ad 20. vespere, & primo mane in cochl. j Aq. destillatae sequentis, superbibendo ejusdem cochl. 9.
Rec. Folior. Salviae, Rorismarini, Thymi, Satureiae, Majoranae, Balsamita, and M. iv. rad. Angelicae, Imperatoriae, ana Unc. vj. Zedoariae, Galang. minoris, Calami Aromatici, Ircos Florent. ana Unc. iss. Cubeb. Unc. iss. Nucis Moschat. Caryophyl. Cinnam. ana Unc. j. Cort. exteriores 12. Aurant. 6. Limon. incis. & contus. affunde Vini albi, & Canarini, analib. iv. destil. organis communibus, liquor totus misceatur, & edulcoretur cum Saccharo perlato: inter destillandum Alembici capitello suspendatur nodulus ex Ambra gris. Scrup. j. Mosch. Scrup. ss.
Rec. Tinct. Amimonii, vel Balsami Tolutani. Unc. j. samantur gt. 15. ad 20. mane hora nona & quinta pomerid. in cochl. Aq. praescrip. superbibend. ejusdem Unc. iij. seu potius mane superbibatur haustus Tea, vel Coffee, vel Chocholat. ex decocto Salviae paratus.
XVIII. Paulo ante Prandium, sumatur haustus vini Xeroensis.
XIX. Quando haec aliquamdiu usurpata intermittere visum erit, sequentia eorum vices subea [...].
XX. Loco sp. Electuarii sequentis dosis vespere & primo mane sumatur cum aq. destil. aut cum vino Viperino.
Rec. Cort. Citri humide condit. Unc. iss. Myrobal. condit. Unc. j. Nucis Moschat. Zinzib. condit. ana Unc. ss. Confec. de Hyacintho, Alcherm. ana Drach. iij. Margarit. pr. Coral. rub. pr. ana Drach. iss. cum syrupo de suceo Chermes, f. Elect.
[Page 114] XXI. Pro potu ordinario bibatur, alla medicata juxta modum sequentem parata, viz. doliolo iv. Congiorum indatur sacculus sequens.
Rec. Gallum ve [...]ulum semicoctum, & minutim incisum, folior. Salvia, linguae Cervinae siccat. ana M. ij. Dactylos incis. numero 6. rasurae Sassaphras Unc. ij. incis. & contus. misce, f. sacculus post fermentationem indendus.
2. Intentio secunda, spirituum & sanguinis dyscrasias, aut depravatas indoles emendandas suscipiens, iisdem remediis, quae in Affectione hypochondriaca & melancholia conveniunt, perficitur; quare ex Affectuum istorum Therapeia olim à nobis tradita, praescriptionum formulae huc referri possunt.
3. Circa intentionem tertiam, quae ad poros cutis rite conformandos, debitam quoad vestitum, aera, & focos, victus rationem instituit, medico haud multum relinquitur. Nam affecti sese, & vires suas juxta propriam Imaginationem metientes, ita se vestiunt, intra cameram velut claustrum obfirmant, lecto, aut foco indulgent, quemadmodum ipsi, à genio suo, nullis amicorum aut medici praeceptis auscultantes, ducuntur. Quicquid circa res illas alii consulant, isti experientiam suam, & indicationem à juvantibus & laedentibus sumtam objicientes, plerumque repudiant. Consilii ratio, quae ab illis accipi, & juvare solet, fere unica est, uti Coelum, & Solum (unde non raro Animum quoque) mutent. Nam aedibus clausis, aut cubili quantum vis addicti, ad regiones exteras, ubi Auram calidiorem, & magis serenam spirant profecti, vix credibile est quam brevi convalescunt. Haec de Diapnoe perversa, sive depravata. Cujus affectus Theoriam ideo plenius tradimus, quoniam ab aliis intactus relinquitur: nunc, unde digressi sumus, ad Diaphoresin nimiam revertamus.
XXII. Restat adhuc Tertia pathematis hujus, nempe sudationis immodicae species, quae non uti prior, morbi alterius praesentis, aut praegressi symptoma, aut effectus est; verum ipsa primo incipiens, aut per se morbus est, aut affectionis morbidae parens existit. Ad primum censum praecipue spectat sudatio ista pestilens, apud nostrates olim endemia, proindeque per totum orbem sudoris Angliei nomine insignitus, in cujus Aetiologiam mox inquiremus. Caeterum ut de sudore sanguineo, nigro, aut caeruleo, foetido, aut suaveolente (quorum mentio ab Authoribus fide dignis facta est, & quorundam ex iis Typi observationi nostrae quandoque occurrerunt) nihil hic dicamus; saepe advertimus quosdam sine causa manifesta, in [...] habitum incidisse, & deinde evacuationem istam indies adauctam, non raro in immensum excrevisse; in tantum, ut totius corporis humiditates in sudorem profundi viderentur. Et quidem haud mirum est affectionem hanc semel inceptam quotidie augere; nam multum aut crebro sudantes, valde sitiunt, proindeque immaniter bibunt, atque dein, quo plus bibunt, eo magis sudant; adeoque reciproce bina istaec, causae & effectus vices gerunt, & longa serie se mutuo producunt. Vivit adhuc in hoc regno Domina illustris, jam à multis annis ob [...] immensam, seu potius stupendam celebris, quippe singulis noctibus non solum lintea, & lecti contenta quaeque made facit, seu potius inundat; sed insuper in pelvim semoribus suppositam meri sudoris plures [...]ciae, immo juxta vulgi famam, plures librae extillant; interea necesse habet ob sitim continue urgentem paulo uberius potum ingerere; à quo uti vires inssaurantur, ita sudatio perennatur. Admirandi hujusce affectus historiam tum à multis fide dignis, tum à proprio Dominae laborantis ore (etsi nunquam pro valetudine ejus recuperanda consulerer) accepi. Cepit tamen à pluribus medicis remedia, diversimodas circa victum, & [...] non naturalium regimen methodos tentavit, Acidulas cujusque fere [Page 115] generis bibit, Regionum exterarum, & imprimis Galliae auram experta est; verum his omnibus invitis Insignissima Domina stillicidio hoc perquam molesto etiamnum laborat. Quandoquidem quae circa hujus morbi initium, progressus, & alterationes contigerunt, quaeque à juvantibus aut laedentibus observanda fuerunt, mihi nondum innotuere, & solummodo eam semel videre, & in transitu tantum colloqui dabatur, non fa [...]ile erit casus hujus Aetiologiam tradere: utcunque suspicari fas est, in hac, sicuti in aliis naturae instantiis, sanguinis serum promte nimis abscedere aptum, relictis per renes, lymphaeductus, glandulas, aliisque excretionum ordinariis viis, hanc per poros cutis primo occasionaliter coeptam, & postea habitudine quadam facilitatam deinceps affectasse, & constanter observasse; cui forsan accedat, quod salis fluidi in sanguine, & succo nerveo praepollentia sanguinis [...]usionem perennem, serique secretionem uberiorem efficiat. Ad morbum hunc sanandum, quando nunc habitu di [...] confirmatus, simulque naturae oeconomia ab eo penit us inversa fuerit, nescio an remedia quaevis, aut medendi methodus quicquam prodessent. Mihi certe nulla, cum forte quondam eam alloquerer, proponere visum erat. Si magnum illud pro diapnoe vitiata remedium, sc. aeris mutatio repetenda foret, non amplius Gallia, verum Dania potius aut Suecia adeantur.
XXIII. Appositum ad hanc rem esset de sudore Anglico apud nostrates tum domi, tum foras olim endemio, & funesto admodum, parumper hic disserere. Veruntamen cum morbus hic intra seculum haud conspectus fuerit, atque Typum ejus solummodo ex aliorum scriptis cognoscere datur, non licebit circa naturam, & causas ejus hypothesin quamvis contexere; sed, post historiam ex Authoribus descriptam, commentarii loco, conjecturas nostras proponere.
XXIV. Sudor Anglicus coepit Anno 1485. circa initium mensis Augusti, duravitque usque ad finem Octobris: & quamvis Sennertus dicat, hoc malum deinceps 40. Annos regioni huic familiare, & perpetuum fuisse; tamen Nostrates & Medici, & Historici, qui tunc aut prope ea tempora vixerunt, eum perfecta, & magna intervalla habuisse observabant; cumque 66. annorum spatio solummodo quater redierit. viz. 1506. 1517. 1528. 1551. vix unquam supra sex menses desaeviisse, & nonnunquam spatio trimestri terminatum fuisse, eumque, tempestatem valde humidam semper praecedaneam habuisse. At vero singulis, quibus increbuit annis, maximas ubique edidit mortalium strages; ut ab unoquoque ejus regno, quibusdam in locis tertia pars hominum brevi desideraretur. Tanta fuit ejus malignitas, ut, quamprimum urbem aliquam invaderet, singulis diebus quingentos, aut sexcentos occuparet, & ex aegris primo vix centesimus evaderet. Morbi Typum à Sennerto compendiose, & methodice descriptum, etiam nostris Autoribus consonum hic inserere visum est. Morbo hoc correpti statim sine Bubone, Carbunculo, exanthematibus, languore dissolvehantur, & animo deficiebant cum summo virium languore, inquietudine, [...] capitis dolore, pulsu crebro, celeri, inaequali, cordisque palpitatione maxima; sudore vero diffluebant perpetuo, & copioso, qui non finiebatur, antequam morbus solveretur, quod intra 24. horas contingebat. Nam qui sudorem non proliciebant, neque cardiacis utebantur, & qui impatientius calorem ferebant, auramque frigidam captabant, ii omnes subito intra 34. horas moriebantur. Postea ubi morbi hujus ratio innotuit, ut aegri sudores elicerent, ac Cardiacis se munirent, pauciores moriebantur Sen. de Feb. lib. iv. cap. xv. Circa curationem paulo accuratius scribit Polydorus Virgilius: Post aegrotantium plurima experimenta & observationes, à juvantibus, & laedentibus factas, ita usu venit, ut remedium unicuique prom [...]ssimum inventum sit, quod hujusmodi est. Si quis interdiu sudore corripiebatur, cum vestitu protenus cubatum eat; [Page 116] si nocte, & in lecto, tum quiescat, nee se à loco moveat, usque ad 24. horas exactas; interim ita se stragulis oneret, quo non provocetur sudor, sed sua sponte molliter stillet, cibi nihil capiat, si tam diu famem tolerare possit; neque plus potionis consueiae, ac calfactae hauriat, quam modice satis sit ad sium extinguendam; inter hanc curationem imprimis caveat, ne manum quidem aut pedem suum refrigerandt, recreandique causa extra stragula proferat, quod facere lethale est Addunt alii toto isto nycthemeri spatio à somno prorsus abstinendum fuisse. Affectus iste, quia tam brevi intervallo, in vitam, aut mortem terminari solebat, à medicis plerisque febris Ephemera dicta fuit. A sudatione hac pestilenti recuperati postquam aliquamdiu sani perstitissent, quandoque in eam rursus, immo interdum vice tertia, incidebant.
XXV. Ex hisce Phaenomenis, ut diri hujus pathematis Aetiologiam tradere praesumamus, imprimis suspicari fas sit, [...] istius pestilentis rationem formalem sim ulque causam conjunctam in eo consistere, quod sanguis materiae cujusdam malignae, five venenosae, occursu infectus, proindeque statim in crasi dissolutus, inque serositates fusus, propter mixturae istius virulentae citissimam expulsionem, illico in sudationem, utpote universalem simul (que) amplissimum excretionis modum exsolveretur; qua quidem [...] si forsan contigerit particulas omnes venenatas illico foras propelli, morbus brevi in salutem, secus vero frequenter in mortem terminabatur.
XXVI. At vero hic inquirendum sequitur, utrum materies ista maligna in sanguine primo gignatur, vel annon aliunde in ipsum suffundatur? Si prius dicatur, supponendum erit cruoris massam, quemadmodum in peste, ob malignam Anni, & aeris constitutionem, diathesin [...] acquisivisse; quae postea aut sponte, quaten us ad plenitudinem evecta sit, aut per contagium, velut accensa in turgescentiam periculosam, & saepo corruptivam erumperet: quo minus in sudatione istac maligna rem ita habere suspicer, hoc imprimis facit, quod nulla sanguinis corrupti, aut multum vitiati signa, ante, vel in paroxysmo, vel post ipsum occurrerent, Praeterquam enim quod febris haec haud valde intensa, maculis, exanthematis, bubonibus, aliisque sanguinis venenati aut plurimum effervescentis indiciis careat; insuper nycthemeri spatio terminatur: quod vix unquam evenire solet in affectibus intra massam sauguineam altius radicatis.
XXVII. Quamobrem existimare potius adducor, morbi hujus labem, in liquore nerveo primitus fundatam, exinde in cruorem, dum [...] istius malignae tragoedia peragitur, communicari. Videtur enim quod humor iste, fibras omnes totius corporis irrigans & spirituum animalium ubique vehiculum existens, propter Anni intemperiem à crasi debita, nempe à spirituo-salino-volatili desciscens, versus indolem acetosam, aliamve plus vitiosam, & demum malignam degenerarit: cumque is ad depravationis statum illum pervenerit, ut vel sponte, ob plenitudinem, vel prop [...]er contagii fermentum excitus, turgescentiam sive fluorem conceperit, è partibus istis irritatis excussus, inque massam sanguineam redundans, hanc illico totam venenet, compagem ejus dissolvat, inque effervescentiam, illius mox expellendi gratia, maximopere eccriticam incitet. Hinc sudores (quoniam haec excretionis via tum proxima, tum amplissima est) copiosi erumpunt; quo naturae nisu extremo si forsan accidat virus totum è sanguine in habitum corporis remandari, indeque per [...] universalem, & aliquamdiu continuatam prorsus ejici, brevi salus, velut sudum post nubes-penitus discussas, essulget; sin vero à fermentatione ista, & [...] nisu, in quam sanguis miasmatis maligni expellendi causa excitatur, particulae venenosae non subito, nec in torum [Page 117] ejiciantur, cruoris massa tum quatenus sero orbata, tum crasi pessundata, ad flammam vitalem amplius prorogandam inhabilis evadit.
XXVIII. Ex his non difficile erit symptomatum causas & curationis ejus Empiricae rationes assignare. Nam quod morbo urgente, aut circa primum ejus insultum, antequam febris accendi videbatur, languor statim insolitus, Animi defectio, summa virium prostratio, capitis dolor, cordis palpitatio, cum pulsu crebro, celeri, & inaequali, aliaque nervosi generis pathemata laborantes infestabant; indicio erat, partes nerveas, prius sanguine affici, ab iisque malum illud originem suam ducere.
XXIX. Cum sudor copiosus (qui & symptomaticus, quandoque etiam criticus erat,) circa febris hujus principium, se cus ac in plerisque aliis, exoritur, ratio est, quod latex morbificus, è fibris, & partibus nerveis in massam sanguineam redundans, exinde statim à primo ejus appulsu rejicitur, nec diutius in sanguine morari, aut intime permisceri sinitur. Enimvero, in statu non admodum invaletudinario, liquor Nerveus cum Sanguineo vix unquam congruit: quare siquando isle per vices quasdam in hunc regurgitet, mox iterum excutitur; &, priusquam tinctura lixiviali inficitur, per renes amandatus, urinae limpidae profluvium excitat; quod quidem in affectibus spasmodicis saepius evenire advert imus. Sin liquor nerveus degener, aut depravatus in sanguinem continuo refluit, modo Dysenteriam incruentam, qualem supra descripsimus; modo Diabeten, prout prius ostendimus, producit. Caeterum propter ejusdem humoris restagnationes minores & privatas, tumores cancrosos, strumosos, scirrhosos, aliosque mali moris exoriri olim evicimus. At vero in affectu, de quo nunc agitur, latex iste nerveus, si quidem valde malignus, & pestilens existat, sanguinem primo contactu venenat, inque serositates per sudorem citissime amandandas fundit; secus enim, si per horas aliquot intra massam sanguineam manere, cumque ea circulari, & penitius commisceri permittitur, ipsum penitus corrumpit, & plane mortificat: hinc in medendi methodo ista, per experientiam crebram inventa, ita sedulo cautum est, ut primo morbidi insultus momento, laborantes confestim (non opperiendo dum vestibus exuantur, lectoque inferantur) stragulis cooperti ad sudandum componantur, atque [...] mox aequabilem in toto corpore excitatam per 24. horas continuent, interim ut nec manum, nec pedem movere, nec cibum aut somnum capere sinantur; hoc est, nihil omnino agant, quo latex iste pestilens cum sanguine plus, aut intime magis confundatur; aut quo celerrima, & totalis ejus exclusio inhibeatur. Quod si ejusmodi cita, copiosa, & aequabilis sudatio per naturae instinctum accita, perque medicinam regulata, tam diu producatur, ut virus totum per cutis poros exhalet, affecti statim sine eruptionibus cutaneis, febre lenta, infirmitate diuturna, sudoribus nocturnis, aliisque sanguinis vitiati consequentiis integre convalescunt. In quantum vero liquor nerveus, post corruptelas ita expurgatas, rursus eodem more depravari, & dein, ob plenitudinem aut contagium commotus, è partibus nerveis in sanguinem redundare, ipsumque pariter venenare aptus est; propterea nonnulli postquam perfecte convaluerant, ab eodem morbo secundo, immo nonnunquam tertio, corripi solebant. Non opus erit medicamentorum formulas in hoc casu ullas subjicere; quia totum Curationis negotium, sere tantum à recta Aegrotantium tractatione, sive administratione dependet. Caeterum valde [...] esset, pharmaciam, ac methodum praescribere contra morbum adeo insolitum, quem speramus nunquam rediturum; &, si forsan olim aliquando redierit, incertum est, an eadem rursus medendi ratio in omnibus observari debeat.
SECTIO VI.
CAP. I.
De Medicamentis Cardiacis & Alexiteriis.
IN veteri medicina, etiamque in nostra adhuc vulgari & Empirica, quam mulierculae & Agyrtae passim exercent, medicamenta dicta Cardiaca & Alexiteria communissimi semper usus & maximi fuerunt census. Horum simplicia numerosissima habentur, eorundem compositiones Dispensatoriis quibusque [...]um Antiquis tum modernis molem addunt, & fere cunctas implent paginas: quod vero ad effectuum rationes & operandi modos spectat, viz. à cujusmodi particulis eorum virtus dependet, & quali aut cordis aut sanguinis vel spirituum vel aliorum humorum affectione potentias suas exerunt; super his, inquam, nihil uspiam, quod animo veritatis avido satisfaciat, à Medicis aut Philosophis dictum reperio. Ad explicandas Cardiacorum virtutes non, uti in reliqua pharmaceutice, qualitatibus manifestis & sensibilibus insistitur; verum ad occultas, & specificas, immo ad totius substantiae actiones recurritur: interim si res attente consideretur, ejusque Aetiologia vera & genuina eruatur, facile constabit, ipsam remedii Cardiaci notionem omnino perperam institui, atque errorem vulgarem esse.
II. Remedia Cardiaca ejusmodi habentur, quae cordi quovis modo laboranti succurrant; quare passim ab Autoribus dicuntur hoc cor insigniter confortare, illud cor ab omni putredine illaesum praestare: quinimo alia cor imbecillum, aut oppressum relevare, tremorem, aut deliquia ejus sanare, ipsumque à corruptione praeservare. Porro, quoniam in Peste, Variolis, & Febribus malignis cor veneno, aut malignitate correptum aut obsessum esse creditur; idcirco remedia, quae in morbis istis juvare solent, non simpliciter Cardiaca, sed Alexiteria, & Alexipharmaca dicuntur.
III. Haec de medicamentis tum Cardiacis tum Alexiteriis opinio inde exorta videtur, quatenus olim putabatur, & etiam vulgo creditur cor vitae omnis, & caloris principium esse; & proinde salutem, aut mortem nostram, ab immediata illius affectione pendere: hinc quaecunque animam recreant, atque nos vividos, & alacriores faciunt, illud agere creduntur, quatenus cordi benigna & amica sunt; & è contra alia moerorem & melancholiam inducere, quatenus cordi inimica, & incongrua existunt.
IV. Verum enimvero cum alibi satis fuse ostendimus vitae subjectum minime cor, sed imprimis & fere tantum sanguinem esse, ipsamque Animam (à cujus existentia, & actu in corpore, vita dependet) partim in sanguine, partimque in spirituum animalium aggerie fundari; facile sequetur remedia, quae vitam integram conservant, aut periclitantem instaurant, has animae partes, nempe sanguinem, & spiritus animales potius & immediatius, quam cor respicere. Hoc enim non viscus nobile & princeps est usque adeo, uti perhibetur; sed merus musculus, carne tantum & tendinibus more caeterorum constana, & sanguini circumpellendo inserviens: quoties autem ab hoc munere rite peragendo deficit, aut delinquit; hoc non propria ipsius culpa, sed aut sanguinis, aut spirituum animalium, quibus actuatur, vitio contingit.
V. Itaque ut medicamentorum, quae Cordialia dicuntur, rationes & operandi modi innotescant, considerare oportet haec duo; sc. primo quot, aut quibus praecipue modis, sanguis aut quoad accensionem, aut quoad mistionem suam perperam habens, & non raro periclitans, subsidia, quibus [Page 119] praeservetur aut emendetur, medica requirat. Secundo quo ritu ob defectum aut delictum in regimine animali cor à debito motu impeditur, aut pervertitur, & propterea medicaments, quae spirituum copias adaugeant, & rectius componant, indicantur.
VI. Quoad prius sanguis, respectu accensionis suae, aut deficit, aut excedit; & utroque respectu, medicamenta diversimoda, nempe calida, aut frigida, ceu velut oleum, aut aqua requiruntur; & propterea vulgo Cardiaca appellantur, etsi cor non omnino afficiant. Nam licet ab iis assumtis saepenumero cordis motus alteretur, & proinde pulsus statim crebrior aut tardior, fortior aut debilior evadat; attamen hoc ideo fit, quia cordis motus, omnino à spirituum animalium influxu dependens (miro inter utramque animae portionem consensu, & [...],) juxta sanguinis accensionem, exactissime proportionatur: quare prout sanguis à pharmacis ingestis effervescentiam sive aestum suum intendit aut remittit, è vestigio spiritus animales, qui cor agitant, conditioni ejus ad amussim obsequentes, cor ocius, aut tardius vibrare faciunt; dein, si ab eodem medicamine spirituum animalium systasis efficitur, propterea item pulsus magis, aut minus fortis, aut vehemens efficitur; cum interim istius medicamenti virtus haud magis ad cor ipsum, quam ad manus, aut pedes, aut ad musculum quem vis alium pertingat. Itaque ut cardiacorum, quibus sanguinis enormitates sanantur, classis prima rite instituatur, perpendere oportebit, quot, & quibus modis liquor ejus tum quoad Accensionem, tum quoad Crasin suam perverti aut depravari solet, dein cujusmodi remedia Cardiaca vulgo habita, pro quibusque vitiis requiruntur.
VII. Primo igitur sanguis interdum non satis accenditur, nec cum vigore circulatur, prout observare est in multis languidis, sc. ab aeritudine diuturna decumbentibus, aut haemorrhagias magnas, aliasque evacuationes immoderatas passis, aut senio confectis; quibus utique cum pulsu debili, & viribus prostratis, extrema ut plurimum frigent, & pallent: quorum ratio est, quod cruor ob particulas sulphureas nimis absumtas, & depressas, fere vapidus & effoetus evasit; proindeque parce admodum, & minute in pulmonibus accenditur: cui saepenumero accedit, quod regimine animali etiam fatiscente, cor pleniore spirituum influxu destitutum, sanquinem, quo vegetius effervescat, & accendatur, non satis exagitat.
VIII. Remedia in hoc casu adhibenda sunt vina generosa, Aquae ardendentes, aut mitiores cum aromatis destillatae; pulveres, species, & confectiones Aromaticae; olea & spiritus Chymici; Tincturae, Elixires, aliaque particulis sulphureis & spirituosis praedita; quae nempe sanguinem exagitent magis, eumque magis inflammabilem, & turgidum reddant: cumque eadem simul spiritus animales exuscitent, & confortent; propterea cor vegetius & fortius pulsare faciunt. Horum formulae in calce hujus capitis subdentur.
IX. Secundo saepenumero sanguis ob particulas sulphureas nimis▪ solutas, & in effervescentiam actas, plus debito accenditur, ac calorem nimis intensum, & valde molestum in toto corpore dispergit; quapropter, ut iste ita plurimum rarefactus & efflagrans, intra vasa contineri, simulque eventilari possit; cor vehementer, & celeriter pulsans sanguinem magno labore & nixu circumpellit: ideirco in hoc casu remedia Cardiaca frigida, & attemperantia, quae sanguinis fervorem restinguant, & sedent, simulque spiritus animales, quo magis ardua nunc vitae pensa praestare possint, blande refocillent, adhibere oportet: in quos fines aquae destillatae Borraginis, Melissae, florum Paralyseos, Calendulae, Tunicae totius Citri, nec non syrupi, & conservae è floribus & foliis ejusmodi vegetabilium, succus Acetosae, Citri, Aurantii, Crystallum minerale, & similia ex usu esse [Page 120] solent; quibus opiatae saepissime cum fructu adjunguntur; nam cordis impetu nonnihil refraenato, languis effervescentiam suam facilius, ac citius remittit.
X. Haec sunt Cardiaca simpliciora, quae unicam intentionem, nempe flammae sanguineae elationem, aut depressionem efficere designantur. Verum insuper sanguis haud solummodo quoad accensionem, sed etiam mistionem sive crasin suam depravari, & diversimode perverti solet. Attamen non statim quibuslibet dyscrasiis ejus Cardiaca exiguntur, sed tantum iis, quae in febribus excitatae, cum subitae ac imm [...]nes fuerint, massae sanguineae corruptionem totalem minantur.
1. Sanguis febriliter effervescens duobus praecipue modis quoad crasin suam periclitatur: nempe aut mistionis vinculum nimis strictum existit, proinde ut particulae omnes ita inter se complicentur, ac mutuo combinentur, ut inutile & excrementitium ab utili, & tenue à crasso, nequaquam extricari, aut secerni queat; prout in febribus quibusdam continuis, & putridis accidit; quae licet parum aut minime sint malignae, quia tamen per sudorem, aut diapnoen judicari nequeunt, quandoque in mortem terminantur. Quare in hoc casu pro Cardiacis exhibeantur, quae sanguinis compagem reserant, & aperiunt; proinde ut latex serosus cum recrementis aliis, à reliquorum concretione abscedere, & amandari possit.
2. Sanguinis crasis alio insuper, & plane diverso, modo in febribus subverti periclitatur, proindeque remedia aliusmodi Cardiaca, viz. Alexipharmaca, sive Alexiteria indicantur. Enimvero saepe accidit compagem ejus à particulis heterogeneis, aut intra proprium sinum genitis, aut illic aliunde suffusis, laxari nimis, & quoad crasin dirimi, proinde ut mistionis vinculo communi soluto ubique in partes secedatur, at que dein sanguinis coagulati, aut extravasati, & stagnantis portiones hic, illic desixae, putresiant & corrumpantur; & demum liquor totus sanguineus in tantum vitietur, ut non amplius ad flamman perennandam, aut ad spiritus Animales in cerebrum extillandos idoneus existat: quamobrem tunc necesse erit functiones omnes sensim fatiscere, & denique vitam perire.
XI, Cardiaca, in hoc casu maxime requisita ejusmodi particulis constent, quae in sauguinem traductae, cumque eo circulatae, indomabiles usque, simulque benignae perstent; quare dum massae sanguineae poros omnes, & meatus subeunt, particulas alteras malignas ubique exagitant, à concretionibus suis divellunt, & demum aut subigunt, aut foras expellunt. Cumque adeo sanguis à mistione istac venenosa liberatus, simulque à coagulationibus quibusque privatis expeditus, in particulas rursus minimas, & elementares dirimitur, mistionem suam pristinam, & brevi salutiferam recuperat.
XII. Profecto ut melius constet, quo ritu Alexiteria sanguinem, & succos corporis nostri, ab afflatu pestifero conservant, aut eo jam jam tactos à corruptione vindicant; considerare oportet quomodo alii liquores putrefactio [...] obnoxii diu praeservari, aut ea correpti denuo restitui possint. Itaque de Cervisia observare est, eam, ex sua natura cito coacescere aptam, florum Lupuli incoctione durabilem eff [...]i: quinimo aquam communem, cum alias brevi putresceret, vegetabilium amaricantium (cujusmodi etiam Alexipharmaca existunt) coctione aut infusione impraegnatam, diutius illibatam perstare: praeterea herbarum succos, & liquores quosdam alios jam jam putidos, si modo sulphure accenso fumigantur, pristinum vigorem recuperare: insuper vina, cervisiam, aliaque potuum genera fere vappida, & exoleta, per fermentationem in iis de novo concitatam saepius reviviscere. Quorum ratio est, quod siquidem rei cujusque corruptio in particularum elementarium exolutione, & mutuo ab invicem decessu [Page 121] consistit, quicquid eas ad fugam, & confusionem tendentes, adhuc in motu & perfecta mistura dètinet, concretum istud usque fartum tectum praeservat. Porro siquid Elementa ab invicem soluta & mutuo decessura, denuo simul cogit, inque novam fermentationem suscitat; putredinem, licet inceptam, à concreto arcet, eique constitutionem rursus firmam conciliat. Hujusmodi alterationes, & à corruptione vindicias, liquoribus ab arte paratis induci, cuivis è plebe notum est. Et quidem in peste, & morbis malignis, Alexipharmaca eundem effectum praestare videntur. Haec enim saepius assumta, quatenus sanguinem continue exagitant, inque fermentationem altiorem cogunt, non obstante [...] noxiorum influentia, mistionem ejus integram conservant; quinimo post malignitatatem in pressam, atque sanguinis crasin praedicto mod laxari, & solvi inceptam, ejusmodi remedia usque ad Diaphoresin promovendam exhibita, quatenus labis susceptae miasmata decoquunt, & fermentationem novam alteri corruptivae oppositam-inducunt, saepenumero luis pestiferae impetus, aut impressiones obliterant. Hujusmodi Pharmacorum Alexiteri [...] species & formulae inferius subdentur.
XIII. Interim, quod spectat ad Cardiaca istaec altera, à quibus nimirum sanguinis effervescentis compages nimis constricta laxatur, & pro materia febrili, alilsque recrementis manumittendis aperitur; ut horum [...] & operandi rationes melius innotescant, huc referri deberent, quae superius circa Diureticorum & Diaphoreticorum [...] protulimus. Enimvero medicamina ista Cardiacis quibusdam valde affinia sunt, immo interdum usus communis, aut reciproci existunt; in quantum sanguinis crasis vitiata interdum relevari nequit, nisi prius reserata ejus compage, seroso latici, per renes aut cutis poros amandando, exitus patefiat. Singulos hosce medendi scopos Salina potissimum exequuntur. Nam, prout olim saepius notavimus, corporis cujusque tum liquidi, tum solidi, apertio clave fere tantum salina perficitur.
XIV. Quomodo ob varias salinorum infusiones lactis coagulatio, atque ab eo statu reductio, aut inhibitio praestantur, & quantum [...] in sanguine haec fiunt, in capite de Diuresi per experimenta declaravimus: quemadmodum in lacte, aut sanguine fluido, pariter in metallis fixissimis, aliisque mineralibus res habet. Etenim concretio sive compactio fere omnis à Sale unius generis, dissolutio à quodam alterius, qui salem primum in complexus suos rapit, & dein praecipitatio fit à sale quodam status diversi, qui priorum combinationes destruit: haec omnia tam clare, & fuse supra exposuimus, ut non opus sit hic repetere. Quod itaque salina Cardiacis haud minus quam Diureticis & Diaphoreticis accensemus, ratio eadem est in omnibus restat modo, quae hujus generis ad censum illum pertinet praecipuas species, & operandi rationes, & Aetiologias breviter designare.
1. Itaque in primo ordine sese offerunt, & plerisque aliis facile palmam praeripiunt Cardiaca sale volatili praedita, uti Spiritus C. C sanguinis, salis Armoniaci compositi, viz. cum Succino, Theriaca, radicibus Serpentariae Virginianae, aliisque Alexiteriis destillati; item quod nuper Doctoris Medici ad sectam Empiricam transmigrantis medicamentum unicum & universale fuit, Spiritus craniorum è sepulchris effossorum. Huc etiam sal Viperarum, item pulvis Bufonum clause calcinatorum (quem olim in febre pestilentiali Oxonii An. Dom. 1643. epidemica celebrem & valde proficuum novi) cum multis aliis referri debent. Hujusmodi remedia multos ab ipsis sepulcri f [...]ucibus revocarunt: & quidem respectu vari [...], & multiplici, saepe juvamen praestant; viz. imprimis quatenus sali, aut fixo, aut acido occurrendo, eosque in amplexus suos rapiendo sanguinis [Page 122] ab effervescentia febrili nimis inspissati, & constricti massam aperiunt, adeoque materiae morbificae separationem & excretionem promovent; tum insuper quod spiritus animales relevant, atque segnes ad munus suum defungendum exuscitant; quibus accedat, quod in febribus malignis pharmaca haec materiae morbificae particulas venenosas subigunt, & non raro extinguunt.
2. Secundus inter Cardiaca salina locus, remediis sale alchalisato sive petrificante praeditis, jure debetur; haec enim vulgo Cordialia maxime insignia habentur. Hujusmodi nimirum sunt lapis Bezoar, Margaritae, Corallia, os è Corde Cervi, & cornu ej usdem, pul. Eboris, oculi & chelae Cancror. aliique pul. lapidei, & testacei; quos saepenumero cum fructu exhiberi communis experientia testatur: atque juvaminis ratio in hoc consistere videtur, quod salis alchali particulae in medicamine, salis acidi intra corpora nostra particulis occurrunt, & mox in time cohaerent, eorumque proinde efferationes, & quascunque alias combinationes iniquas destruunt. Hujusmodi Cardiacorum classi Bolus Armena, terra Lemnia Sigillata, aliaque cretacea etiam merito accensentur; non ideo tamen, quod cordi laboranti (uti vulgo perhibetur) succurrunt, sed quatenus salis acidi aut fixi, aut in visceribus, aut in massa sanguinea, praepollentias destruunt; at que enormitates, ab iis productas, mox sedant, aut corrigunt.
3. Si medicamenta acetosa, sive sale fluido praedita, ab hoc Cardiacorum censu excluderem, Medicorum fere omnium, ac imprimis veterum, Autoritas contra me infurgeret. Haec enim plerisque contra pestilentiam Alexiteria eximia habentur. Pro curatione febrium malignar. Aceta Theriacalia, & Bezoartica summe praedicantur; quinimo aquas in eum usum destillatas, Acetum, aut acetosa ingrediuntur. Propter eandem rationem spiritus Vitrioli, succus Citri, Lujulae, Granatorum, cum multis alias ejusdem farinae, in Cordialium, & Alexipharmac [...] numero habentur; & quidem jure optimo, quoniam haec salis fixi cum sulphure adusto combinationes optime dissolvunt, atque efferationes subigunt; proindeque hujusmodi remediis sanguinis coagulationes, & extravasationes, in febribus maliguis evenire solitae, praecaventur saepe, aut curantur.
4. Propter easdem aut consimiles rationes, quibus salina praedicta, etiam alia quorum basis sal fixus est, Cardiacis annumerantur, aut eorum compositiones ingrediuntur. Quippe cum sales diversimodi in corpore nostro gignantur, illique passim ab uno statu in alterum transeant, hinc propter quamcunque intentionem salina non unius sed varii generis exhiberi debent. Qua ratione sale fixo sive lixiviali praedita salis acidi, intra viscera vel sanguinem praepollentis, enormitates tollunt, aut corrigunt, superius ostensum est.
5. Sal nitrosus jure optimo Cardiacis accensetur, utpote sinc cuju, particulis cum aere inspirandis vita Animalium non potest subsistere: caeterum hic intus ore assumtus celebre Antipyreuticon habetur, quatenus sitim tollit, atque aestum febrilem valde compescit; quod tamen efficit, non tantum sanguinis mistionem, sed etiam ejus accensionem juvando. Alibi ostendimus ad flammam constituendam una cum particulis sulphureis, nitrosas requiri; & quo uberius hae subeunt, eo clarius, & nitidius ardescere. Quapropter cum materies, quae maxima ex parte sulphure cum sale, & terra admistis constat, accensa flammam non nisi obscuram cum sumo & fuligine vitiatam emittit; si nitrum adjiciatur, ea mox splendida, & mitis cum candore effulget. Pariter in febribus habere censemus, quando sanguis, faeculentiis adustis refertus, cum calore suffocativo fumigat, potius quam aperte esslagrat, nitri particulae ore assumtae, inque sanguinem traductae, eum mox clarius, & propterea benignius, ardescere faciunt: [Page 123] proinde ut, liquoris compage magis reserata, recrementa ejustum serosa, tum suliginosa liberius decedant. Quamobrem recte observat Verulamius noster, Nitri particulas tum ventriculo ingestas, tum una cum aere inspiratas, ad vitam nostram & tuendam, & prolongandam plurimum conducere.
XV. Hae sunt praecipuae medicamentorum Cardiacorum species, quorum operatio potissimum in massam sanguineam destinatur, cujus nempe compagem, aut nimis strictam, & coctione diuturna inspissatam, nonnihil fundunt, & aperiunt, ut materiae morbificae exitus patesiat: vel ea cruorem à mistura heterogenea, & maligna, dissolutum, inque portiones venenatas, proindeque stagnationibus, & coagulationibus corruptivis obnoxias, fractum, à putredine vindicant; in quantum sc, Cardiacorum istorum Alexiteri [...] particulae, in sanguinem traditae, cumque eo inter circulandum confusae, haud tamen ab eo assimilatae, aut subactae, particulas venenatas ubique adoriuntur, easque aut subigunt, vel foras expellunt: proinde ut massa sanguinea malignitate omni liberata, & coagulationibus quibusque extricata, brevi crasin pristinam recuperet. Utraque haec pharmaca, quatenus sanguinem à corruptione aut extinctione praeservant, vulgo Cardiaca, sed proprie magis Vitalia dicantur.
XVI. Quod si amplius inquiratur, quomodo haec, aut illa ventriculo ingesta, absque notabili actione, vel passione ibidem excitatis, energias suas fere illibatas tam subito in massam sanguineam transferant: Dico imprimis, pharmaca istaec spiritibus Animalibus neutiquam adversari, sed valde congruere; quare ventriculi fibras nerveas, nec in molesti c sensum, nec in motus excretorios irritant; quin potius spiritus earum incolas in ovationem quandam, sive complacentiam cient; cujus undulatione tota mox Anima latius expanditur. Dein secundo, è ventriculo in sanguinem transitus non, prout olim putabatur, tam longus est, aut per tantas ambages producitur, ut timor sit, ne medicamenti virtus in via amittatur; veruntamen è vestigio, è finibus his, in illos proditur. Nam, prout supra observavimus, interiorem ventriculi tunicam nerveam vasa sanguifera innumera consitissime obducunt, proinde ut pharmaca non solum cathartica, verum alia quaeque in praecordia, aut cerebrum, immo in extimam corporis oram destinata, nondum ventriculo egressa operationes suas in sanguinem ordiuntur.
XVII. Hactenus de Cardiacis ita vulgo appellatis, quatenus sanguinem quoad accensionem, aut mistionem suam, nempe aut alteram, aut simul utramque depravatam restituunt, vel ad meliorem crasin reducunt. Quorum operatio & virtus cum vitae periclitanti suppetias ferat, ea (prout innuimus) proprie magis, Vitalia dicantur. Verum insuper medicamina quaedam, isto cordialium nomine insigniuntur, quatenus prius, & immediatius in Spiritus Animales energias suas exerunt, adeoque Animae sensitivae aut portionem quandam, aut toram hypostasin nimis contractam, depressam, aut alias perturbatam, erigunt, vigorant, & componunt. Et quidem hujusmodi remedia cor ipsum, etsi remotius, quadantenus tamen afficiunt. Quippe cum ab illis exhibitis, tota Anima Sensitiva elevatur, & latius expanditur, etiam Spiritus, Praecordiis destinati, in eadem uberius influunt, & vegetius actuant; proindeque pulsus, prius debilis, aut vacillans, mox fortius vibrat, & sanguis eum majori impetu circumpellitur. Hujusmodi Pharmaca, pro Cardiacis jure quodam habita, quoad Materiam ab alteris vitalibus, sanguinem imprimis respicientibus, haud multum discrepant; immo nonnulla utrique generi communia sunt. Quoad afficiendi rationes posteriora haec ad duo capita satis apre reducuntur, & quatenus aut Lenia, aut Aspera sunt, eundem scopum assequuntur; ea nimirum, vel spiritus Animales demulcendo, & quasi blande, & molliter [Page 124] palpando erigunt, & confirmant; vel ipsos vexando, atque velut stimulis, ac contis urgendo, in motus citatiores, & quandoque magis regulares, cogunt.
XVIII. Cardiaca prioris generis quamprimum stomacho ingeruntur, immo interdum ore tantum libata, virtutes suas exerunt, & cum grato appulsu, spiritus in primis viis, sive corporis velut porticu, degentes refocillant, aut instaurant; dein horum continuitate, ovatio eadem in spiritus alios, & subinde in alios, successive tradita, brevi per totam Animae Sensitivae compagem undulat; proinde ut tum cerebrum, tum praecordia pleniore spirituum quasi exultantium influxu irradiata, functionum suarum munia multo vegetius, & alacrius obeant. In hunc finem (cavendo nimiam sanguinis incitationem) faciunt Aquae vulgo cordiales dictae, cum vino aut spiritibus vinosis, cumque Aromatis destillatae; item Moschi, & Ambrae griseae praeparata. Etiam pulveres Aromatici iisdem commisti. Porro huc spectant Coralliorum & Margaritarum magisteria, & tinctura, item elixires, aliaque quamplurima ejusdem farinae, saporem, aut odorem gratum spirantia: hinc etiam suaveolentia, ac visibilia jucunda, quatenus spiritus Animales recreant, Cardiac is annumerantur: quaecunque enim spiritus, Sensorii cujusque praesides, blande afficiunt, & delectant, mox totam Animam erigunt, & amplificant. Interim alia hujus census Cardiaca, sine magna spirituum in vestibulo consitorum affectione, immo primis viis, & massa sanguinea fere insalutatis, intra [...] primo operari videntur: cujusmodi sunt Cephalica quaedam ita dicta, quae cum palato aut ventriculo minus grata sint, & cruorem vix fermentent, aut exagitent; tamen cerebrum illustrant, ejusque incolas spiritus animales exacuunt, & corroborant. Hujus indolis videntur esse Salvia, Betonica, Rosmarinus, Verbena, cum multis aliis.
2. Medicamenta quaedam alia, & Administrationum genera (quae non immerito Cardiacis accenseantur) modo longe diverso operantur, & ob rationem prorsus aliam juvamen praestant: ea nimirum spiritus Animales non blande demulcent, & aequabiliter expandi faciunt; verum initant potius, & huc illuc excurrere, & efferri cogunt; eum nempe ob finem, ut, cum ipsi, prius inordinate habentes, & inaequaliter dispersi, in quibusdam locis densius, inque aliis tenuius scaterent, proindeque functionum suarum munia quaedam, ac potissimum intra cerebrum, aut praecordia intermitterent, aut perverse agerent; optimum tunc remedium est, ut à pharmaco ingrato perturbentur, & exagitentur magis: propterea namque illi tanquam à loris inflictis exuscitati, & velut flagellati, [...] priores relinquunt, & sponte sua in ordines regulares redeunt. Ita namque usitatum est in lipothymia, syncope, cordis oppressione, aut spasmo, immo in quibusque fere aliis spirituum deliquiis, languoribus, aut Anomaliis, aut spiritum C. C. Fuliginis, Salis Armoniaci, aut tincturam Castorei, vel Asae foetidae, cum aliis liquoribus propinare; haec, & similia, uti imprimis sales volatiles, & olea chymica empyreumatica, naribus admovere; porro in subitis Animae defectionibus, faciei aquam frigidam inspergere, nares convellere, corpus valde concutere, & non raro alapam infligere expediat. Hujusmodi Administrationes levamen conferunt, quatenus spiritus Animales oppressos, vel distractos, vel à proprio munere aliud agentes, exuscitant, ipsosque dein expansos, ac velut in aciem conscriptos, ad pristina officia sua jubent. Quod vero nonnulli juvamen illud inde procedere existimant, in quantum sanguis, in cursu suo impeditus alicubi, ac praesertim intra praecordia stagnans, praedictas affectiones parit, illisque remediis, & administrationum modis in motum vindicatur; dico pathematum istorum, & causam, & curationem secundario tantum, & mediate à sanguine pendere; primitus vero, & sanguinis stagnationem, [Page 125] à cordis motu animali impedito procedere; & non, nisi ab hujus restitutione, illius impedimenta tolli. Recensitis nunc variis medicaminum pro Cardiacis habitorum speciebus, eorumque in Sanguinem, aut Spiritus, vel simul in utrosque operandi modis, & rationibus (uti opinor) rite designatis, restat adhuc illorum, unicuique ex praedictis intentionibus medicis appropriatorum, selectas quasdam formulas subjicere.
CAP. II.
Cardiacorum Species, ac Formulae.
QUandoquidem Pharmaca, pro Cardiacis vulgo habita, in duo genera distinximus, viz. alia quae sanguinem, & alia quae spiritus Animales potissime ac immediatius afficiunt; in primo illorum censu, quae ad sanguinis accensionem regulandam destinantur, ea posuimus, quae liquorem ejus nimis frigidum, & motu tardum, plus aestuare, atque particulis sulphureis copia magis auctis, aut exaltatis, uberius accendi, & efflagrare cogunt; qualia sunt vina generosa, Aquae ardentes destillatae compositae, spiritus, & tinctura Croci, Elixir vitae Quercetani, Tinctura salis Tartari, Chalybis, aliaque spiritu imprimis ac sulphure copiosis referta; quorum modo haec, modo illa pro cujusque patientis libitu sumantur. Quoties ob sanguinem minus accensum, proindeque intra praecordia aggestum nimis, & fere stagnantem, languor & spirituum fatiscentia, magna cum cordis oppressione, infestant; in hoc casu Aqua mirabilis, Cinnamomi, Caryophyl. Absynthii compos. item è cort. Aurantii cum vino destillatae conveniunt; quibus interdum spiritus, elixiris, vel Tincturae cujusdam dosis addatur.
II. Attamen hic magna cautione opus est, ne frequenter nim is hujusmodi cordialibus indulgeatur. Novi enim plures tum viros tum feminas insignes à crebriore horum usu, in malam hanc consuetudinem lapsos, ut necesse habuerint saepius in die, aut vini generosi, aut spiritus, vel aquae cujusdam fortioris haustulum ingerere. Porro eorundem doses (siquidem natura extraordinari is parumper assueta, haud diu iisdem contenta perstat) indies augere, ac saepius repetere; proinde tandem ut stomachus nihil mediocre suffere, aut digerere possit, potentiora, usque & calidiora expetens. Caeterum viscera alia ac imprimis hepar exsiccantur adeo, & assantur, ut, sanguine quoad penum suum diminuto, & quoad crasin depravato, cacochymia morbifera, aut vitae abbreviatio supervenerit.
III. Plures, & variae sunt occasiones, propter quas multi in pessimum hunc liquores Cardiacos pitissandi morem adducuntur. Nam praeter subitos languores, forsan ab ingenti moerore, labore improbo, sudoribus immensis, aut dolore acuto excitatos, insuper siquando Alimenta minus congrua stomacho gravamen, aut nauseam inferant vel propter diathesin spasmodicam syncope, aut [...] impendere videatur: porro ob multas alias causas, usitatum est spiritus vinosos, sive Aquam vitae, etsi minus proprie ita dictam, ingeri; dein postquam ejusmodi cordialia aliquoties sumta congruere, & delectare incipiunt, à quovis eorum libamine, massa sanguinea paulo uberius expansa, & magis accensa, totius Animae hypostasin ampliari, inque ovationem quandam accieri facit; quae postquam denuo subsidit, Anima istius complacentiae memor, & praesenti [Page 126] statu minime contenta, eandem denuo affectat, eique rursus captandae mox inhiat. Quare ad omnem molestiam corporis, aut Animi, quamprimum spiritus paulo fatiscunt, ad eos statim erigendos, haustus cardiacus expetitur, &, si praesto fuerit, ingeritur; adeoque propter Animae vela saepe inutiliter expansa, ipsius corporis, tanquam navis, fabrica labefactatur. Nec tantum apud gulosos, & bibones, mala haec consuetudo invalescit, sed viri interdum docti, feminaeque perbellae, ac ingeniosae, quo mentis indolem excolant magis, aut exhilarent, spiritus & aquas ardentes saepius libando, sanitatem propriam subruunt, & non raro penitus evertunt. Non opus erit hujusmodi Cardiacorum formulas vulgo satis notas, & tritas hic adjicere: abunde satis videtur, hic eorum abusus innuisse.
IV. In secunda Cardiacorum classe posuimus ea, quae sanguinis effervescentiam nimiam nonnihil sedant, ejusque incendium immodicum paulo cohibent, & attemperant, uti aquae destillatae, acida, nitrosa, &c.
Rec. Aq. Lujulae, Citri totius, Fragrariae, ana Unc. iv. syrupi è succo Citri Unc. j. Margarit. pul. Drach. j. f. Julap. Dosis Unc. ij. ter vel quater in die.
Rec. Aq, Pomorum redolentium, rubi Idaei, ana Unc. vj. syrupi Violacei Unc. j. sp. Vitrioli gt. 12. f. Julap.
Rec. Aq. font. lib. iss. succi Limonii Unc. ij. Sacchari Unc. iss. f. potus; cujus sumantur ad libitum Unc. iij.
Rec. Rad. Graminis Unc. iij. Eryngii condit. Unc. vj. poma duo incisa (vel uvarum Corinth. Unc. ij.) ras. Ebor. C. C. ana Drach. ij. foliorum Lujulae M. j. coq. in aq. font. lib. iij. ad ij. colaturae clarif. adde salis prunellae Drach. iss. syrup. Violacei Unc. iss. f. Apozem. Dosis Unc. iij. vel 4. ter in die.
Rec. Conser. Ros. rub. Vitriolat. Unc. iv. Aq. font. lib. ij. dissolve clause, & calide; dein coletur: Dosis Unc. iij. ad libitum.
Rec. Conser. Oxyacant. rob. rubi Idaei, ana Unc. iss. Margarit. pr. Drach. ss. confect de Hyacant. Drach. j. syrup. è succo Citri q. s. f. confect. Dosis Drach. ss. ter in die.
V. Tertia Cardiacorum classis ejusmodi medicamenta suggerit, quae, contra sanguinis effervescentis vitia destinata, compagem ejus strictam referant, & aperiunt, quo recrementa ejus secerni, & amandari possint. Haec cum praecipue, & fere tantum salina fuerint, pro multiplici particularum, è quibus constant, salinarum statu, etiam diversimoda existunt: ut plurimum vero eorundem basis, aut est sal volatilis, aut alchalifatus, aut acidus, sixus, aut nitrosus. Cujusque horum formulas quasdam proponemus.
VI. Primo Cardiaca sale volatili praedita, tum in febribus respectu sanguinis tum insuper in deliquiis, & subitis languoribus respectu spirituum animalium, juxta praescripta sequentia utiliter exhiberi solent.
Rec. Sp C. C. gt. 15. ad 20. Aq. Theriacalis Drach. ij. detur è cochleari, superbibendo haustulum liquoris appropriati: eodem modo sp. sanguinis, cranii humati, fuliginis, vel salis Armon. compos. propinari debent.
Rec. Salis Viperarum Drach. j. Crystalli mineralis Drach. ij. pul. è chelis compos. Drach. iss. misce f. pul. Dosis Drach. ss. ad Scrup. ij. in cochl. Julapii Cardiaci, superbibendo haustulum ejusdem.
Rec. Florum salis Armoniaci Scrup. ss. Bezoart. mineralis Scrup. j. f. pul. detur è cochl. liquoris appropriati.
[Page 127] VII. Secundo Cardiacorum nomine apud vulgus maxime insigniuntur, quorum basis sal alchalisatus est sive petrificans; uti imprimis Bezoar orientalis, Margaritae, Corallia, alisque pul. testacei, & lapidei.
Rec. Pul. Gascon. sive de chelis compos. Scrup. j. ad Drach. ss. detur in cochl. Julapii Cardiaoi, superbibendo ejusdem Unc. ij.
Rec. Bezoar. orient. gr. vj. ad xx; detur eodem modo.
Rec. Pul. è chelis, & oculis Cancror. ana Drach. j. Marg. Corallii utriusque pr. ana Serup. iv. Bezoar. utriusque ana Drach. ss. boli Armen. opt. Anri Diaphoret. ana Scrup. ij. Bezoart. mineralis Drach. j. misce, f. pul. Cardiacus: Dosis Scrup. j. ad Scrup. ij. vel Drach. j. cum vehiculo idoneo.
VIII. In Pleuriticis sequentia pro cordialibus maxime appropriatis habentur, quatenus nimirum, salis acidi praepollentias destruendo, sanguinis coagulationes, & extravasationes, tollunt, aut praecavent.
Rec. Pul. dentis Aprugni Drach. ss. ad Drach. j. Crystalli mineral. Scrup. j. pul. florum Papaveris Rhoead. Scrup. ss. f. pulvis sumendus in quolibet liquore. Eodem modo pul. oculor. Cancr. & mandibulae piscis Lucii exhibetur.
IX. Huc spectant etiam nitri praeparata, quae juxta formulas sequentes, in febribus saepe cum fructu exhibentur.
Rec. Crystalli mineral. Scrup. j. salis volatilis C. C. gr. iij. ad vj. misce, f. pul. detur è cochl. Julapii Cardiaci.
Rec. Crystal. mineral. Antimonii Diaphoret. ana Scrup. j. pul. Bezoart. Scrup. ss. f. pul. detur eodem [...]rdo.
X. Medicamenta quorum basis sal fluidus sive acetosus est, in febribus ad reserandam sanguinis compagem, juxta formulas sequentes praescribantur.
Rec. Spiritus Vitrioli gt. iv. ad vj. Aq. Card. Unc. iij. Theriacalis Drach. ij. syrupi è succo Citri Drach. iij. Margarit. Scrup. ss. f. haust. sumend. bis vel ter in die. Eodem modo sp. Salis, vel Nitri sumantur. In eundem finem potus de Cherbet. Limonen s. in aq. font. dissolut. item potus divinus Palmarii conveniunt.
Rec, Pul. C. C. Calcinat. vel An timonii Diaphoret. Drach. iij. sp. Vitrioli vel Salis Drach. j. terantur in mortario vitreo, & exsiccentur. Dosis Scrup. j. ad Drach. ss. in cochl. Julapii Cardiaci.
XI. Sales herbarum fixi sive lixiviales Alexipharmacorum compositiones saepe ingrediuntur. Insuper medicamina, quorum bases illi sunt, quatenus febrifuga plurimum insignia habentur, etiam Cardiacis accenseri debent. Exempli gratia tritum illud proponimus.
Rec. Salit Absynt. Scrup. j. Aq. Card. Unc. iij. sp. Vitrioli vel olei sulphuris Scrup. j. syrupi Violacei Drach. iij. f. haust. sumend. hora secunda vel tertia ante paroxysmum.
Rec. Aq. Citri totius, Lujulae ana lib. ss. salis Tart. Drach. iss. succi Limonii Drach. ij. Sacchari Unc. ss. misce, f. Julapium, cujus usus in febribus Anomalis, quae sine apurexia exacerbationes quotidianas habent. Dosis Unc. iij. bis in die.
[Page 128] XII. Ultima Cardiacorum classis, & quidem aliquo respectu potissima, Alexiteriis debetur, quatenus nimirum ea sunt maxime vitalia. Horum species, & formulae ita numerosae prostant, ut, singulas, aut praecipuas tantum, si modo recensere vellem, opus hoc ad volumen ingens excresceret. Hujusmodi pharmacorum, & multa, & magna jam jam extant Antidotaria; proinde ut nobis super hac re paulo compressius agendum sit. Quandoquidem igitur Alexiteria, vel praeservatoria, curatoria sunt; Imprimis remedia selecta in statu adhuc sano contra Pestilentiae aut malignitatis cujuscunque contagium adhibenda subdemus, mittendo interim quid circa aeris ambientis curationes & alterationem praescribi soleat; dein secundo praescriptionum formulas selectas, post contagium susceptum usurpandas, proporemus.
1. Antidota Praeservatoria.
Rec. Conser. foliorum Rutae Unc. iv. Mithridatii, Consectionis liberantis, ana Unc. j. Confec. de Hyacini. Drach. ij. Salis Absynt. Drach. iiss. pul. Pannonici rub. Unc. ss. Aceti Bezoart. q. s. f. Elect. Dosis quant. Nucis Castaneae, ter in die.
Rec. Pul. radicum Serpent. Virginianae, Contrayervae, Zedoariae select, spec. liberantis, ana Drach. ij. Camphorae Scrup. ij. Sacchari solut. in aceto Bezoart. & ad tabulat. cocti Unc. vj. s. a. f. Tabulae pond. Drach. ss. comedat. 1. vel 2. saepe in die.
Rec. Rad. Serpentariae Virgin. Unc. iij. coq. in aq. font. lib. iij. ad medietatem, colaturae adde mellis opt. Unc. ij. Theriacae Androm. Unc. j. dissolve calide, & clause, & cola. Dosis cochlear. ij. vel iij. ter, aut quater in die.
Rec. Florum Sulphuris Unc. iv. liquefiant in tigillo, dein cochleatim injice salis Absynt. Unc. iv. simul agitando donec tota massa rubescat, dem adde pul. Aloes, Myrrhae, Olibani, ana Drach. j. Croci Drach. ss. agitentur amplius, per horae quadrantem, donec incorporentur, massa frigefacta, & patinae vitreae imposita, deliquescere sinatur in oleum Rubini instar asiectui pulcherrimum. Dosis gt. 10. ad 20. in aq. Bezoart. Unc. iss. vel ij. bis in die.
Vel pulveri praedicto assunde spiritum Vini, super radices Contrayervae, & Serpentariae Virg. rectificatum, ad altitud [...]nem iij. digit. el [...]ciatur tinctura, cujus dosis gt. 20. ad 30. in vehiculo idoneo.
Vel Rec. ejusdem pulveris Unc. ss. affunde Vini generosi lib. ij. dissolve clause, & calide. Dosis. cochl. j. bis vel ter in die.
2. Post contagium susceptum atque sanguinis crasin vitiatam, & corrumpi incipientem, ejusmodi usque remedia sed in majori dosi & crebriore vice adhibenda conveniunt; quinimo Alexipharmacis tam aceta, tum sales herbarum fixi, bono cum fructu saepissime adjunguntur; à quibus nempe sanguinis coagulationes resolventur, & dein, particulis cujusque heterogeneis evaporatis, aliisque in mixturam debitam coactis, liquor ejus statum pristinum recuperet tandem, & retine [...]t. In hos fines cum innumerae in libris medicis remediorum formulae passim extent, unum aut alterum solummodo hic proponere visum est.
Antidota Curatoria.
Rec. Aq. Bezoart. Unc. iiss. aceti Bezoar. Unc. ss. Theriacae Androm. Drach. j. misce conquassando in vitro, f. haustus, sumatur provocando sudorem.
[Page 129] Rec. Pul. Gascon. rad. Contrayer. Serpont. Virginian. ana Sorup. j. ad gr. 25. f. pul. detur in cochl. aq. Theriacalis, superbibendo haustulum ejusdem, aut Julapii cardiaci.
Rec. Pul. Bufonum pr. pul. è chelis compos. ana Drach. ss. f. pul. detur eodem modo.
Rec. Bezoart, mineralis Drach. ss. Theriacae Androm. Draoh. j. Camphorae gr. vj. acoti Bezoar. q. s. f. Bolus sumend, eodem modo.
Rec. Aq. Lujulae, Dracontii, ana Unc. iv. Scordii composit. Unc. ij. Theriacalis, Bezoart. ana Unc. j. Margarit. pul. Drach. j. syrup. Caryophyl. (vel è succo Citri) Unc. ij. sp. Vitrioli gt. 12. f. Julap. Dosis Unc. iii. saepius in die, modo per se, modo cum aliis medicamentis.
CAP. III.
De Passionibus Cardiacis, eorumque remediis.
POst Pharmaciam Cardiacam, ita vulgo, licet improprie, dictam, modo tractandum sequitur de Passione Cardiaca; in qua nempe cor revera laborat, proindeque remedia vere cordialia postulat. Sub isto vero nomine duo affectus, inter se nonnihil diversi, communiter denotari solent; nempe Tremor cordis, & Palpitatio ejus: in utroque pathemate cordis motus, sive pulsus inordinatus, & quodammodo convulsivus esse videtur: attamen prioris inordinatio in Vibrationum ejus crebritate, ac alterius in earundum vehementia consistit. In posterioris hujus Aetiologiam primo inquiremus, & deinde alterius etiam Theoriam, & tandem utriusque curationem tradere nitemur.
II. Cordis Palpitatio adeo vehemens, & immanis interdum existit, ut non solum tactu manifestius percipi, verum & oculis conspici, immo interdum ad distans quoddam audiri possit. Porro ab Autoribus fide dignis narratur, à vehementiore cordis vibratione, & costarum percussione, eas interdum effringi, aut in junioribus foras propelli, protuberantesque manere.
III. At vero hic motus quamvis ad Sensum ita multiplicem perceptibilis sit, attamen rationi nondum constat, quae pars ita moveatur, ut quovis pulsu suo pectoris latus sinistrum exilire faciat. Credo omnes tum doctos tum imperitos, uno ore profiteri partem ita motam, & fortiter evibratam, ipsummet cor esse; sed interrogo utrum cordis tota compages, aut aliqua pars ejus ita exiliat, & solitam vibrationis suae sphaeram transgrediatur? si dicatur corpus ejus totum ita efferri, assignent vellem, an hoc in Systole ejus, aut Diastole fiat: certe non prius, quia dum cor contrahitur, [...] patet, molem ejus quoad omnes suas partes minui; nec magis in Diastole dicatur, quoniam in eo statu cor ad situm, & magnitudinem tantummodo naturalem, & ordinariam redit, inque eo aliquantulum manet. Hinc siquidem cor juxta vibrationis suae, quantumlibet auctae, aut intensae, leges, adeo palpitare, & exilire nequit; quod etiam amplius constat, quoniam in paroxysmo febrili ubi vehementissim [...] pulsat, non extra salit, & costas percutit. Olim suspicatus fui ipsum durante affectu illo, motum convulsivum, & ordinario plane diversum obtinere; quo nempe, velut membrum spasmodice agitatum, cor prorsus totum elevetur, & è loco suo moveatur. Attamen neurologia plenius intellecta, ab hac [Page 130] sententia statim recessi, quia certum est, cor à nullo alio musculo, praeter suas ipsius fibras motrices, quaquam attolli aut efferri posse. Quapropter super hac re serio magis cogitanti, demum animo occurrit, quod dum cor ad sanguinem, è sinubus suis excludendum contrahitur, atque mucro, & latera undique concidunt, & propius adducuntur; si tamen sanguis illico totus quaque systole penitus ejici, & eliminari nequeat, necesse erit, vasorum radices ad summum impletas, & plurimum extensas cum im petu quodam exilire, dein, propter reverberationem hic factam, totam cordis compagem valde concuti.
IV. Profecto à tali interdum causa, Affectum istum oriri, ex observatione Anatomica nuper confirmatum vidi. Theologus insignis & pius, postquam palpitationi corais per crebras vices, modo sponte, modo occasionaliter obnoxius degisset, tandem ea continue dies, & noctes, cum gravi dyspnoea affligi coepit, & deinde intra paucos menses, à morbi molestissimi assiduitate attritus, fatum obibat. Cadavere aperto, Cordis sinus dexter mox sanguine concreto tumidus apparuit: cujus item auricula, in immensum aucta, & extensa, cruoris grumosi copiam ingentem continebat. Contentorum horum ratio statim apparebat, viz. quia pulmones summe obstructi, & cruore atro extravasato, & ubique stagnante infarcti, sanguinem, è ventriculo isto jugiter explodendum, haud totum admittere potuerint: quapropter dum cor, exclusioni ejus totali sum me adlaborans, unaquaque systole juxta conum, & medietatem intus contrahitur, & quoad magnitudinem diminuitur; Basis ejus ob sanguinem ibi coacervatum, ac in transitu haerentem, aut reverberatum, valde impleta extuberat, atque propter Auriculae molem magis tumida amplius evibrat, & larus attollit.
V. Verum enimvero, haud solummodo ab hac causa, cor palpitare constat; quia morbus iste, non semper constans, & perpetuus est, sed plerumque vagus, ac incertus, per vices quasdam infestat, & deinde sponte, aut remediorum usu cessat. Porro nonnullos, quorum pulmones satis sani & tabe quavis immunes sunt, passim incessit.
VI. Utcunque tamen, licet morbus iste à causis diversis exoriri possit, in iis tamen omnibus, eandem usque afficiendi rationem esse judicamus. Videtur enim quod cor solum modo palpitat, quatenus in systole ejus, dum conus, & latera simul contracta angustantur, basis cum vasorum radicibus, ob sanguinem illic aggestum, & nonnihil haerentem, aut repercussum, ampliate extumescat. Revera sanguinis cursum hic loci nonnihil praepediri, aut repercuti inde constat, quia dum cor in latere vehementer, & fortissime vibrat, arteria in carpo plerumque languide, & debiliter pussat, utpote sanguinis rivum non nisi exilem convehens. Cum itaque morbi istius causa conjuncta, sive ratio formalis, omnino in sanguinis circa basin cordis, & vasorum radices remora, & aggestione consistat; inquirendum sequitur, quot modis, & ob quas alias causas, ejusmodi affectio produci soleat.
VII. Super his, ut cordis carnes, sive fibras proprias motrices non multum culpemus, vitium hoc potissimum, & maxima ex parte, aut sanguini aut vasis cordis appensis imputandum videtur. Prioris ratio satis constat, in quantum sanguine aquoso, atque ad effervescentiam aut accensionem minus apto praediti, uti virgines [...] laborantes, atque viri, aut mulieres, cachectici, huic morbo plerumque obnoxii reperiuntur, & insultum ejus à corporis motu quovis citatiore fere constanter pati solent. Cujus causa est, quod cruor, siquidem particulis segnioribus, & non satis activis constans, è cordis sinubus non libere & expedite ejicitur, sed partim in iis saepe residet, & facile slagnat: idcirco quoties à corporis motu iisdem uberius infertur, ur penus ejus totus quaque systole eliminari nequeàt, [Page 131] cor summo nisu laborans, in basin suam & vasorum radices, & vix ultra, propellit; ubi cum aggeritur, & paululum subsistens, partes continentes extumescere facit; passionem Cardiacam una cum dyspnoea infert.
VIII. Praeterea tamen affectio istaec Cardiaca quosdam sanguine praefervido, & prómte satis accendi aut fermentescere apto, praeditos saepenumero infestat. Plerisque enim passioni hypochondriacae, Hystericae, aut alias spasmodicae, multum obnoxiis, hoc malum frequens, & familiare est: quapropter in his casibus, Arterias cordi appensas in culpa habendas merito suspicemur. Quo pacto harum obstructio, sanguinis è corde effluxum liberum impediens, cordis palpitationem inducat, historia modo citata manifesto declarat: porro vasorum istorum occlusiones, & infarctiones aliis modis excitatae, eundum effectum producere possunt. Novi senem Cervisiae fortioris ac vetustae, nec non vinorum potui crebro à multis annis assuetum, praedicti morbi insultus crebros pati solitum; cujus postea, à stomachi sphacelo, cum vomitu quotidiano, spirituum languore, aliisque symptomatis defuncti, cum cadaver aperirem, deprehendi arteriae magnae truncum mox à cordis egressu plane osseum, seu potius saxeum, ejusque latera valde compressa fuisse, ut rima tantum relicta sanguis vix per didimidium, quo debehat, torrentem effluere potuerit. Proinde ut huic causae palpitationem Cardiacam, ei saepius molestam, merito ascriberem. Caeterum probabile est pathema istud à sanguine, intra cordis sinus, & vasa appensa grumescente, ac in frusta quasi carnea concreto, interdum procedere.
IX. Verum insuper his, siquidem palpitatio Cardiaca affectus alios spasmodicos, prout modo innuimus, saepenumero comitari solet, etiam suspicari licet, illius causam quandoque mere convulsivam esse. Olim in neuro logia nostra ex observationibus Anatomicis ostendimus, nervos, & propagines nerveas fere in numeras, in pluribus locis, ac praecipue juxta basin cordis, arteriarum truncos complecti, & circumligare; quorum usus, & actiones ej usmodi fuisse putabamus, ut diversimodi sanguinis aestus, fluxus & refluxus, immo interdum stagnationes propter vehementes irae, timoris, gaudii, tristitiae, aliosque affectus, excitari solitae, propterea contingant; quatenus funiculi isti nervei vasa haec sanguifera varie stringunt, comprimunt, aut forsan aliquando penitus occludunt. Porro haud multum improbabile est, ob vasa ista spasmodice affecta, & paulo diutius constricta, ita ut sanguinis è corde exilitionem liberam praepediant, palpitationis Cardiacae insultus nonnunquam exoriri. Profecto tum hanc, tum alteras istas cordis passiones, tali causae merito imputamus: Verum circa efficiendi rationem à sententia ista paululum recedere visum est. Postquam enim nervorum actiones, & usus exactius perpenderam, deprehendi tandem ipsos, eorumve propagines nihil omnino trahere, aut constringere, sed totum hoc negotium omnino à fibris carneis perfici, atque nervos solummodo, in has partes motrices, novas subinde spirituum copias, insuper & motuum obeundorum instinctus convehere: quale pariter munus erga fibras membranaceas pro sensionibus peragendis exequuntur.
X. Dum itaque serio perquirerem, quibus usibus totidem nervi per vasorum tunicas disseminati inserviant; demum reperi, Arterias istas proprio marte, pariter ac alia praecordia se contrahere, & dilatare, atque pro motibus illarum tum naturaliter, tum pathetice obeundis, & spirituum copias, & instinctuum rationes, per nervos istos deferri. Enimvero ex observatione Anatomica plane constat, Arteriae cujusque tunicam mediam esse plane muscularem, atque fibris carneis (cujusmodi sunt ventriculi, intestinorum, & quorundum aliorum viscerum) per totam constare. Quae [Page 132] fibrae Annulares densa velut capillamentorum serie, Arteriae ductum, sive Tubum ubique cingentes; proculdubio systolas suas proprias, & Diastolas, aeque ac cor ipsum, obtinent. Quapropter imprimis, dum sibrae Cardiacae, & dein hae Arteriosae successive, & seriatim contrahuntur, necesse erit sanguinem è m [...]ta una ad alteram rapidissime propelli [...]: Quare haud prorsus de nihilo est, quod medici quidam etiam Arteriis facultatem pulsificam attribuerunt: quippe multum improbabile est, mero cordis tanquam Emboli impulsu, sanguinis circuitum peragi. Quanto verisimilius est, Arteriam in toto ductu suo, à fluctus cujusque sanguinei tergo aliquatenus contractam, ipsum usque prorsum per rivulos, licet minores, & spatia magis angustata, urgere. Juxta hunc ritum ordinarium, sanguine aequabiliter circumpellendo, Arteriae constantes syste [...], & diastòl [...], vices habere videntur. Quae licet celeres admodum, & ictu oculi citius, successive tamen per omnes tubi arteriosi partes peraguntur. Caeterum vero cum advertamus aequabilem sanguinis cursum, juxta passionum impetus diversimode interrumpi, & perturbari, necesse erit tantummodo ita fieri, quatenus Arteriae (propter instinctum per nervos ad fibras motrices datum) variis in locis subito constrictae, fluentum sanguineum aut sistunt, aut sistunt, aut reprimunt, aut prorsum impetuosius adigunt. In timore, tristitia subita, pudore, amore, aliisque pathematis, Animi consternationem, aut confusionem magnam inducentibus, prohabile est Aortae truncum, à fibris istis subito, & diutius constrictis, adeo contrahi, & coarctari, ut sanguis aegre tantum, & non nisi per minutas portiones è cordis sinubus exiliat, Quamobrem ab illo ibidem aggesto, & stagnante gravamen ingens, & oppressio magna statim sentiuntur: deinde si huic sanguinis Remorae, cordis ad sanguinem ejiciendum pulsatio fortis, & vehemens superveniat, necesse erit, ob cruorem quaque systole in cordis basin ejectum, ibique repercussum, partes eas plurimum distendi, proindeque palpitationem Cardiacam refeiri.
XI. Quemadmodum autem vehementes Animi passiones, affectum istum fere quibusvis accersunt; ita Hypochondriaci, & spasmodice dispositi, insultus ejus de levi qualibet occasione, immo interdum sine ulla causa manifesta subeunt. Enimvero in quibus nervi splanchnici, & Cardiacl, materia morbifica saepius obsideri solent; proinde ut illa, ob plenitudinem aut irritationem commota, spiritus istarum partium, & vicinarum incolas frequenter in spasmos, & contractiones inordinatos adigat; passim accidit propter nervos, Arteriarum Cardiacarum radicibus insertos, à tali causa affectos, etiam vasorum horum fibras spasmodice affectas, & contract as, eo, quo dictum est, modo palpitationem Cardiacam excitare. Quo ritu nervi Cardiaci à causa propinqua, aut remota, à materie morbifica, aut in capite juxta originem nervosam, autcirca praecordia, aut hypochondria, subsistente irritantur, inque spasmos varii generis aguntur, alibi à nobis ostensum est, unde palpitationis Cardiacae, quoties eadem etiam spasmodica fuerit, causae deduci poslunt.
XII. Quod spectat ad affectus hujus Therapiam, siquidem causae ejus variae, & multiplices existunt, etiam curatio diversimoda institui debet, Nam quod nonnulli statuunt, ejusmodi remedia, quae Cardiaca vulgo dicta, cor refocillare, eique laboranti suppetias praebere creduntur, in quibusque his casibus convenire, tum rationi, tum experientiae communi refragatur. Cum itaque supra declaraverimus, Cordis palpitationem, vel à sanguinis, vel ab Arteriarum cordi appensarum vitio, procedere, & utrasque horum varias afficiendi rationes innuerimus, modo restat, unicuique morbi istius speciei aptam medendi methodum, una cum selectis remediorum formulis accommodare.
[Page 133] 1. Primo igitur siquando morbus hic à sanguinis vitio procedat, Intentio Therapeutica primaria erit sanguinem nimis aquosum, & accendi, & fermentescere inhabilem, ad meliorem crasin exaltare, ejusque principia activa depressa, aut diminuta evehere, aut augere: in quem finem medicamenta spirituosa, item salina cujusque generis, sulphurea, & imprimis chalybeata conducunt. Quinimo huc referri possint, quae in Pica, leucophlegmatia, & scorbuto frigidiore praescribi solent.
Rec. Conser. Absynt. Pontici, flaved. Aurantii, & Limonii, ana Unc ij. Cort. Winteran. pul. Drach. ij. specierum Diacurcumae Drach. j. Chalybis praep. cum sulphure Drach. iij. salis Absynt. Drach. iss. cum q. s. syrupi è cort. Citri, f. Electuarium. Dosis qu. Nucis Moschat mane, & hora quinta pemerid. superbibendo Julapii sequentis Unc. iij. & deambulando.
Rec. Aq. soliorum Ari lib. j. Pulegii, Hyssopi, ana Unc. iv. Aq. Lumbr. Limacum, Mirabilis, ana Unc. j. Sacchari Unc. j. misee, f. Julap.
Rec. Tinct. Antimonit. Unc. j. Dosis gt. 20. ad 25. bis in die cum eodem Julapio. Porro huc Tinctura chalybis, aut syrupus ejusdem, item Elixir Proprietatis cum multis aliis accenseri possunt.
2. Secundo Cordis palpitatio, & crebrior, & multo immanior ab Arteriis Cardiacis in vitio habentibus exoritur: & tunc illarum culpa, aut Obstructio est, aut Affectio spasmodica.
XIII. Prior iste morbus plerumque continuus, & non raro incurabilis, existit; praesertim vero, si à pulmonibus tabidis, aut Arteriarum radici bus propter Tuberculum, aut excrescentiam osseam semioppletis, aut compressis excitatur. Cujusmodi causae si quando subsint, & perfecte dignosci possint, frustra esset earum sublationes moliri; quin potius id unice agatur, ut levamine quodam per pnotica subinde procurato, aegrotantium vita, etsi misera, paulo diutius protrahatur.
XIV. Caeterum vero non improbabile est (prout modo innuimus) Arterias interdum à concretionibus polyposis ibidem, ac interdum intra cordis sinus, progigni solitis, magna ex parte impleri, proindeque sanguinis exilitionem liberam, & totalem impediri. Hujus vero uti diagnosin valde dissicilem, ita curationem non minus raram putamus: quando illius suspicio est, maxime ex usu sore videntur medicamenta salina; & ex iis sale volatili aut Acido praedita, exhibenda: eadem vero non simul, sed quodam temporis spatio haec, (quibus non juvantibus) dein istaec altera experiri oportet.
Rec. Sp. salis Armoniaci compos. viz. cum millepedis, vel cum aliis Antasthmaticis destil. Drach. iij. Dosis gt. 19. ad 20. ter in die, cum Julap vel aq. destil. appropriata: eodem modo sp. G. G. Fulig. Sang. Cranii defossi tentari possunt.
Rec. Sp. Salis marini, aut Vitrioli (cum sp. Vini herbis pneumonicis impraegnati) destil. & sapius cohobati Drach. iij. Dosis gt. 15. ad 20. eodem modo. In hos usus sp. Tartari, ligni Guiaci, aut Duxi usurpari solent.
3. Palpitatio Cordis, saepissime affectio convulsiva est, & à simili causa, & afficiendi ratione, qua pathemata alia hypochondriaca, & asthmatica produci solet. Cujus item curatio per remedia antispasmodica pariter tentari debet: quorum vero delectus, sub discrimine quodam, juxta quod morbus in temperamento aut calido, aut frigido contingit, instituatur.
1. Respectu prioris sequentia praescribantur. Rec. Sp. Succini Armoniaci Drach. iii. Dosis gt. 15. ad 20. bis in die cum Julap. vel aq. dest. appropriata; [Page 134] eodem modo Tinct. Tart. Chalybis, vel Antimonii per vices exhiberi possunt.
De Cordis Tremore.
XV. Tremor Cordis (qui etiam sub nomine passionis Cardiacae vulgo cedit) affectus à palpitatione ejus distinctus, immo diversus existit. In eo namque ipsius fibrae carneae, sive motrices per se affici, nec, prout in altero isto pathemate, causa morbifica in sanguine, aut in Arteriis Cardiacis subsistere videtur.
XVI. Cordis tremor optime describi potest, quod sit carnium ejus convulsio spasmodica, seu potius trepidatio; qua nempe fibrae motrices celerrime, at tantum semicontractae, systol [...] & diastol [...] vices ocissimas, verum abruptas, & quasi dimidiatas efficiunt; proinde ut sanguis per minutisumas tantum portiones, tum cordis sinubus inserri, tum ex iis efferri possit.
XVII. Quandoquidem haec affectio sit musculi cujusdam, sc. cordis motus convulsivus, ad pleniorem ejus notitiam huc referri deberent, quae alibi de motu musculari, item quae de pathematis convulsivis disseruimus. Ne plura repetendo taedio fuerim, verbo tantum adnotetur, unumquemque musculum, duobus tendinibus, & ventre carneo constare; atque contractionem inde peragi, quatenus spiritus animales, è fibris utrisque tendinosis, in carneas prosiliunt, quas dum inflant, & intumefaciunt, propterea decurtant, & contractivas reddunt; motu autem finito spiritus in tendines redeunt, & fibrae carneae relaxantur.
XVIII. Cum Functio motiva sit duplex, sc. spontanea, & mere naturalis; in priore advertimus spiritus è tendinibus in fibras carneas per appetitus imperium evocari, atque intra has, in actione manere, donec illius nutu dimittuntur; deinde vero in tendines reversos quiescere, donec rursus foras jubentur; hinc ut illorum motus, & quietis tempora, sint inaequalia, incerta, & pro libitu nostro varie determinanda.
XIX. In functione mere naturali, multo secus habet; quippe Spiritus Animales, è tendinibus in carnes, perpetua vice sive constanti reciprocatione, efferuntur, & contractione brevi facta, mox ex his in illos resiliunt, ac ita vicissim; ad quem modum cor ipsum, arteriae, & respirationis organa, quinimo ventriculi, & intestinorum fibrae carneae, nisi propter objecta sua alias determinentur, per systolas & diastolas perennes agitantur.
XX. Juxta hos ritus ordinarios, functionis utriusque motivae munia peraguntur. Quae tamen juxta quod spiritus Animales, motuum istorum executores, varie afficiuntur, diversimode perverti, aut perturbari solent. Enim vero satis manifesto liquet, motus cujusque contractivi, à quocumque musculo obeundi, instinctum, à cerebro, aut cerebello, juxta appetitus jussum, aut naturae indigentiam, per nervos convehi; viz. Spiritus Animales intra horum ductus scatentes, juxta impressionem à capite traditam exciti, ac in tota serie commoti, mox alios tendinum incolas exuscitant, inque motus analogos cient: pari fere modo ac si quisquam pulveris pyrii acerves, per funem igniarium ad distans accenderet. Quamdiu igitur spiritus isti tum in principio, viz intra [...] tum in via, sc. ductibus nerveis, tum in fine, viz. intra tendines consiti, recte ac ordinatim habent, motus cujusque ab Anima aut natura requisiti instinctum illi formant, isti convehunt, atque hi demum exequuntur: sin vero spiritus ad functionem motivam destinati, intra quam vis ditionem praeternaturaliter affecti, in [...] adigantur, proptetea statim in membris, aut musculis respectivis motus convulsivi excitantur. Quo ritu ob causam morbificam [Page 135] juxta originem nervosam in capite: quo item, propter eam alibi intra ductus nerveos consitam, membrorum aut viscerum aut praecordiorum affectiones spasmodicae exoriri solent, alibi satis fuse declaravimus; viz. in quantum spiritus intra nervos scatentes, à causa quadam praeternaturali, & vehementi irritati, ac velut oestro quodam perciti, dum in has, aut illas partes ruunt, motuum ciendorum signa injusta, & falsa deferunt; necesse erit in his, vel illis musculis, aut membranis, contractiones aut distentiones violentas, ac convulsivas accieri. Varias hujusmodi affectuum species, & rationes formales in Spasmologia clare designavimus; at vero, quod illic praetermissum, atque ad rem propositam spectat, nunc insuper advertimus, dari alia spasmorum genera; quae sine praesenti aut magno [...] aut nervorum vitio, ob spiritus Animales ipsorum tendinum incolas potissimum, ac fere tantum in culpa existentes, oriuntur.
XXI. Affectionis hujusmodi singularis, & velut privatae, duae species observandae occurrunt: una satis vulgo nota est, in qua spiritus injussi saepe è tendinibus prosiliunt, atque fibras carneas valide atque moleste inflantes, non statim, aut facile recedunt. Altera, licet minus notabilis, tamen frequenter occurrit; in qua sc. spiritus musculares, neque intra tendines, neque intra carnes diu permanere possunt; verum summe irrequieti, ex his in illos, & vice versa, appetitu vel natura invitis, excursus recursusque suos valde crebros, sed debiles usque, & inordinatos faciunt. Super his affectibus spasmodicis (quoniam à plerisque adhuc medicis fere intacti manent, eorumque notitia ad passionis cardiacae naturam, & causas rite expilicandas plurimum facit) operae pretium hic duco, quamvis extra rem propositam, & quasi in diverticulo, pauca tamen subjungere.
XXII. Prior iste Affectus qui proprie [...] (atque Idiomate tum nostro, tum Gallico, le cramp, appellari solet) plerumque exoritur, in quantum spiritus animales injussi, è tendinibus sc. aut uno, aut simul utroque, in musculi ventrem sponte prosiliunt, unde pro more solito mox regredi nolunt, verum diutius intra carnes manentes, eas valde inflant, & summe contractivas reddunt; dein siquidem alii musculis hisce neque cedunt, neque in contractione conspirant, pars rigida, & cum summo dolore tensa evadit. Hujus causa est, materies quaedam heterogenea, & [...], quae per ductus nerveos, una cum succo eorum in musculos descendens, & spiritibus cohaerens, eosdem elasticos, simulque obstinatos reddit; proinde ut intra fibras tendineas contineri nequeant, sed, spatia ampliora desiderantes, in carnes excurrant, ibidemque, donec deferbuit eorum tumor, permaneant.
2. Ad posteriorem istam motus convulsivi speciem proprie spectat Passio, sive tremor cordis. Porro ad hunc censum referri debet Affectus fatis vulgo notus, & plerisque familiaris; nempe, ut interdum musculi cujusdam privati, puta, in labro, gena, in oculis, aliisve membris subsultus, sive trepidationes valde crebras, & aequales patiantur; quae postquam per duo forsan aut tria minuta perduraverint, sponte cessant. Non ita pridem per literas è Gallia huc missas, consulebar pro viro quodam Illustri, cujus musculos omnes, in toto corpore ejusmodi subsultus, seu velut trepidationes fere perpetim exercebant; adeo ut carnes exteriores, ubique exilientes, ipsius cordis vibrationes, sive pulsus, ad amussim aemularentur.
XXIII. Hujusmodi Affectuum, uti & Tremoris Cardiaci, ratio formalis in eo consistere videtur, quod spiritus Animales ad musculos quosdam pertinentes irrequieti, ac velut oestro perciti, è tendinibus continue in carnes prosiliant, redeantque, adeoque perpetua vice excursus suos recursusque iterent; interea cum exiguis tantum copiis efferuntur, ut fibras carneas haud plene inflent, in iisque minimo tantum spatio morentur, [Page 136] nixus motivos, creberrimos licet, tamen non nisi debiles, & valde minutos edunt; in tantum sc. ut membra, & artus à musculis ita prepetuo agitatis, haud loco moveantur, & cor, durante tremore ejus, ut ut celeriter concussum, tamen vix, & ne vix sanguinem circumpellere valeat; uti plane constat ex pulsu parvo, ac velut tremulo, atque virium omnium fatiscentia.
XXIV. Quod spectat ad pathematum istorum causas, viz. conjunctam, & procatarcticam, à quibus nempe spiritus musculares ita instabiles fiunt, sive vim istam desultoriam acquirunt; videtur, quod materies qu [...]dam heterogenea, & elastica, cerebrum & ductus nerveos transgressa, demum in musculos, eorumque sines tendinosos defertur; ubi spiritibus subinde acc [...]escens, eos irritet valde, ac velut oestro quodam afficiat, proinde ut nullibi consistant; verum huc, illuc continue discurrant, atque interim pensa debita aut omittant, aut non strenue praestent.
XXV. Tremoris Cardiaci causa communiter in lienem rejicitur; etenim vulgo supponitur, ab hoc viscere obstructo, aut alias perperam habente, vapores tetros ad cor elevari; qui ipsum ferientes, adeo concuti, & trepidare cogunt, immo quodam velut rigore afficiunt. Opinioni huic fides, aut saltem probabilitas inde astruitur, quod hypochondriaci (seu quod idem fere sonat, splenici) huic passioni cardiacae plurimum obnoxii reperiunt [...]r. Qualis, & quanta Lienis in praecordia sit influentia, olim sat fuse declaravimus. Ex istis, partimque ex modo dictis, satis liquet, sententiam istam, receptissimam licet, de corde à vaporibus affecto, futilem prorsus, ac erroneam esse. Quod autem pro Lienosis, etiamque Hysterieis vulgo habiti, Tremore cordis ita passim infestantur, in causa est, magna ista affinitas, ac intima communicatio, quam nervi splanchnici cum Cardiacis habent, adeo ut non solum partis unius affectio alteram facile in consensum trahat, verum si quando materies spasmodica nervorum ramos, ad lienem, aut viscera imi ventris pertinentes, infederit, raro abest, quin eadem pariter nervos ad praecordia spectantes occuparit.
XXVI. Quod spectat ad Therapias rationem, in tremore Cordis adhibendam, quandoquidem haec affectio sit mere spasmodica, idcirco remedia non Cardiaca, quin potius cephalica, aut [...] indicantur; quae tamen juxta temperamentum, & constitutionem patientis, aut calidiora, aut moderata, aut modo hujus, modo illius naturae esse debent. Ut rem paucis comprehendam, cum in morbo isto tria remediorum genera maxime proficua esse soleant, viz. testacea, chalybeata, & sale volatili praedita, cujusque illorum formulas quasdam, & usus hic breviter designabimus. Itaque imprimis, facta per evacuantia totius provisione, & pharmaciae, quae magis usui fore videtur, delectu habito, juxta modos sequentes praescribatur.
Rec. Corallii pr. Margarit. ana Drach. ij. Bezoar. utriusque ana Drach. ss. Succmi albis. Scrup. ij. Ambrae gris. Scrup. j. f. pul. Dosis Drach. ss. bis, vel ter in die, cum aq. destil. aut Julap. appropriato.
Rec. Pul. è chelis compos. Drach. ij, pul. rad. Poeoniae maris, Cranii humani praep. and Drach. j. storum Ioeoniae maris, Liliorum convallii, ana Drach. ss. f. pul. sumend. eodem modo.
Rec. Eboris, Corallii rub. pul. ana Drach. iij. specier. Diambrae Drach. j. Sacchari albis. in s. q. Aq. Naphae, solut. & ad Tabulat. coct. Unc. vij. f. s. a. Tabulae pond. Drach. ss. comedat. j. vel ij. saepius in die ad libitum.
Rec. Conser. storum Lalio. Conval. Vnc. vj. pul. Corallii praeparat. Marg. Eboris, oculor. Can. ana Drach. iss. Vitrioli Martis Drach. j. q. s. syrupi è Coralliis f. Electuar. Dosis Drach. j. ad Drach. ij. bis in die, superbibendo haustum Ju [...]apii sequemis.
[Page 137] Rec. Aq. Naphae, Citri totius, ana Unc. vj. è cort. Aurant. cum vino destil. Unc. ij. Sacchari Unc. ss. f. Julapium.
Rec. Syrupi nostri de Chalybe Vnc. vj. Dos [...]s cochl. j. mane, & hora quinta pomerid. cum Unc. ij. Julapii praescript. sine Saccharo, vel cum aq. destil.
Rec. Pul. Eboris, Corallii, ana Drach. iiss. specier. Diambrae Drach. j. Salis Chalybis Drach. ij. Sacchari Vnc. viij. Ambrae gris. solut. Scrup. ss. f. Tab. pond. Drach. ss. Dosis Drach. iij. vel iv. bis in die.
Rec. Fragorum recent. lib. viij. cort. exteriores 12. Aurant. Limaturae ferri recentis lib. ss. simul contusis affunde Vini lib. viij. fermentari sinantur in olla clausa, per 24. ho [...]as, de in destil, organis communibus.
Rec. Sp. C. Cer. aut Sang, aut similium, Drach. iij. Dosis gut. 20. bis in die cum vehiculo idoneo.
Rec. Florum salis Armoniaci, Corallii praep. ana Drach. ij. Dosis Scrup. j. bis in die.
Rec. Cryst. mineral. Drach. ij. Salis Succini Drach. j. Salis C. Cer. Scrup. j. misce. Dosis gr. 15. ad 20. bis in die cum aq. destillata.
De pulsu Intermittente.
XXVII. Passionibus Cardiacis porro accenseri debet pulsus intermittens, & quidem merito; quoniam in hoc Affectu, aut saltem in quadam specie ejus, coripsum laborat; tamen more nonnihil diverso, quam in palpitatione, aut tremore ejus: quippe in his, quoad motum suum, in isto vero quoad quietem, perperam & irregulariter habet; haec nempe interdum duplo longior est, quam juxta ritum ordinarium assolet.
XXVIII. De Pathemate hoc imprimis distinguere oportet; cujus (ni valde fallor) duae sunt distinctae fiendi rationes. Nam licet quandoque pulsus intermittat, quoniam cor pro eo tempore à motu cessat; attamen praeterea tactu indice pulsus nonnunquam in carpo intermittere videtur, dum cor in pectore celerrime ac incessanter (uti fit in tremore ejus) vibrare sentitur: cujus causam esse suspicor, quod urgente ista cordis passione, sanguinis portio tantum perexigua quaque systole in Aortam projicitur. Quare haec inanita, & flaccescens, atque sarcina promovenda carens, ne frustra saepius agat, contractionem suam quandoque intermittit. Pariter hoc fieri videtur, ac circa navem exonerandam, viz. quo tempore merces difficilius, & impedite admodum depromuntur, bajula [...]ores exportaturi ituum, & redituum vices quasdam praetereunt. Porro in febribus malignis, aut funestis, siquando pulsus creber, & debilis sit, etiam is subinde intermittit; cujus ratio est non quod cor à motu interdum cessat, (hoc enim tunc imprimis indesinenter laborat) sed quatenus sanguis non uberi satis penu, quaque systole in Aortam profertur; quare haec, opere satis agendo carens, nonnunquam otiatur.
XXIX. Verum insuper pulsus quandoque intermittit, quia cordis ipsius contractio, pro vice quadam suspenditur, sive pausa ejus duplo longior existit; quod quidem menu pectori admota quispiam in seipso, aut alio facile deprehendat, immo laborantes per gravamen pectoris, & oppressionem, plane in se persentiunt, quoties cor à motu cessat. Porro haec affectio non tam languidos, moribundos, aut periculose aegrotantes, quam satis validos, & quoad plurima recte habentes passim incessit: quare non semper juxta vulgi opinionem pro morbo, aut signo pernicioso admodum, aut valde sontico sumi debet. Huic obnoxii plerumque etiam vertigine; cephalagia, aut pathematis spasmodicis molestari solent. Caeterum iste cordis defectus quoad typum varius est; nam intermissionum periodi modo sunt certae, & ad pulsus vicem quandam, puta, tertiam, quartam, quintam, [Page 138] aliamve aut crebriorem, aut rariorem, determinatae; modo incertae sunt, ac vagae, ut cessatio post pulsus jam pauciores, mox plures contingat. Arteriae vibrationes, dum continuantur, satis validae sive fortes existunt, & plerumque sunt aequales; quandoque tamen pulsatio prima post intermissionem maxima est, quae succedit paulo minor, ac ita sensim minuuntur, donec intermissio repetat; dein postea pulsus magnus incipiens, quasi per scalam rursus ad [...] descendit.
XXX. Novi quosdam pulsu intermittente (quantum observationi nostrae res constare potuit) semper praeditos, ut nullo non tempore, Arteriam tangens, ita habuisse deprehenderem; interim ut illi satis sani visi, de nulla alia aegritudine quererentur: attamen quosdam alios adverti tantummodo cum adesset, vel immineret, cephalalgia immanis, aut capitis affectio quaepiam gravior, etiam pulsum solito tardiorem, & intermittentem habuisse.
XXXI. Ex his constare arbitror, pathematis modo descripti causam, sive rationem formalem, non à sanguinis mistione aut crasi, sed tantum ab irregulari spirituum Animalium, è cerebello in nervos Cardiacos, indeque in tendines cordis dispensatione pendere. Enimvero suspicari fas sit, propter nervos istos nonnihil obstructos, spiritus Animales haud pleno satis alveo, aut influxu ad musculi hujus tendines descendere; quare cum penus eorum nonnihil deficit, cordis motus pro unico pulsu subinde cessat, donec spirituum copiis mox denuo instauratis, actio ejus redintegrari possit: ita vidimus molendinum à rivo perexiguo circumactum, lympha interdum subsidente, & pene exhausta, paulo subsistere; & deinde mox, cum assurgeret aquarum cumulus, circuitus suos repetere.
XXXII. Quorum pulsus ex se magnus, & satis fortis intermittere solet, illi non tantum cephalalgiis, & affectibus vertiginosis, sed plerumque etiam Incubo, & non raro Apoplexiae obnoxii degunt: nam si contigerit, nervos Cardiacos, prius non satis apertos, & expeditos, postea in totum obstrui, propterea necesse erit, corde (quod primus Elater est) immobili sacto, corporis Animati machinam mox totam à motu, & consequenter à vita, cessare.
XXXIII. Quamvis Affectio haec praesente incommodo, aut periculo s [...] pissime carens, curationem praeproperam non exigat, attamen praeservationis gratiae, ne morbi graviores insequantur, remedia, & methodus quaedam therapeutica, adhiberi debent; saltem in tota, quae supererit, vita, ratio victus quoad omnia rite ordinetur: quinimo medicinae cursus quidam levis Vere, & Autumno solenniter observandus instituatur, viz. ut, quantum fieri possit, morbida quaevis seminaria, intra [...] jacta, aut ibidem progigni apta, tollantur, & praecaveantur. In hunc finem huc referimus metnodum, cum medicamentis contra Apoplexiae insultus, prophylacticam, alibi a nobis praescriptam.
Arteriae Descriptio Anatomica
XXXIV. Quandoquidem affectus quosdam, pro Cardiacis vulgo habitos, ab Arteriis potius, quam à Corde affecto procedere; atque sanguinis inordinationes, circa animi pathemata excitari solitas, propter vasa istaec irregulariter contracta, exoriri supra ostendimus, idcirco hic loci opportunum, & operae pretium videtur, tum Arteriarum in genere, tum praecipue illarum, quae cordi immediatius appenduntur, descriptionem Anatomicam, una cum usibus, & muniis, brevem subjungere; idque potius, quia, cum Medici Antiqui super his vasis multum disseruerint, recentiores, soli fere cordi, quatenus musculus est, totum circuitus sanguinei negotium attribuentes, circa arterias parum soliciti fuere.
[Page 139] XXXV. Itaque imprimis ut quod veteres dixerunt recolam, Calenus lib. 7. Administ. Anatom. cap. 5. dicit, quod unaquaeque Arteria constet duplice tunica, quibus (inquit) possunt addi tertia, & quarta. Rursus lib. 3. de facult. naturalibus. Cap. 11. dicit, quod Arteriae habent tunicas, sicut ventriculus, & quod interior tunica habet fibras longas, & obliquas; exterior vero transversales. Quomodo, & quam congruenter ad haec, observationi nostrae Anatomicae res constitit, paucis exponam.
XXXVI. Pro [...] hac rite instituenda, sumatur Arteriae magnae, sive Aortae, homini aut bovi exemtae, portio, quae bacillo (quo extensa servetur) superinducta, Aquae ferventi aliquoties immergatur, ut tunicae, & fibrae nonnihil contractae, & tumidiores factae, melius dignosci, & ab invicem divelli possint; tum, separatione per cultellum facta, tunicae quatuor distinctae apparebunt. Harum ext [...]ma tenuis, & nervea, pro totius vasis integumento inserviens, exterius multas propagin [...]s nerveas, huc illuc varie perreptantes habet; in superficie vero interiore, vasorum omnis generis, ac praecipue sanguiferorum textura quasi retiformi & densissima per totum obducitur. Arteriae primo à vasis coronariis, & deinceps ex Aortae trunco, ejusque ramis ubique ascendentes in hac tunica, cum venis è cava ejusque ramis pariter emissis, ramificantur. Porro propagines nerveae utrisque illis occurrentes, varie complicantur; adeoque ex omnibus intertextis quoddam quasi reticulum, ubique tubum arteriosum obducens, constituitur; è quo surculi perexiles vasorum cujusque generis in reliquas arteriae magnae tunicas substratas exporriguntur.
2. Tunicae huic retiformi altera glandulosa succedit, seu potius huic superpositae ista intime cohaeret. Membrana haec glandulis perexiguis, & albicantibus, per totum consita, pari modo habet ac ventriculi ac intestinorum tunica interior glandulosa, crustae villosae substrata; à cujus item tergo, plexus vasorum retiformis ubique disponitur.
3. Tertio in loco habetur Tunica muscularis, sive fibrata, viz. à fibris transversis sive annularibus densissime accumulatis contexta. Hae fibrae carneae, & motrices, tubum arteriosum cingentes, haud serie tenui & singulari, prout in tunica venosa struuntur, verum aggerie quadam, aliae super alias stratae, pellem valde crassam constituunt. Earum strues sive ordines, in Arteria semicocta, facillime separari, & ab invicem divelli possunt; quae pariter omnino (ac sunt istae ventriculi, & intestinorum superius à nobis descriptae) carneae, ac motrices videntur.
XXXVII. Arteriae Tunica quarta, ac interior, cavitatem ejus investiens, & tunicam substratam obducens, tenuis, & fere tantum membranacea est. Fibrillae ejus nerveae in longum protensae, sibras annulares ad rectos angulos secant; & videtur, quod haesint sibrae istae rectae, quarum mentio à Galeno, aliisque Anatomicis passim facta est: quas autem praedicant obliquas, tantum imaginarias fuisse reor; quoniam eas nullibi in hoc vase reperiri datur, Constat vero errorem istum Medicis quibusdam familiarem fuisse, nempe ut visceribus plerisque, & partibus membranaceis assignarent fibras rectas, transversas, & obliquas, ex falso supposito, quod unicuique istorum facultas attractrix, retentrix, & expultrix inesset; quodque tria haec munia sibrae trium istorum ordinum distinctim obirent: quae quidem omnia gratis, & perperam assumi, cuipiam penitius inquirenti facile liquebit. Interim Galeno eatenus assentior, ut Arteriae quatuor distinctas tunicas agnoscam, quinimo eas in hoc vase, quemadmodum in ventriculo, habere; excepto tamen, quod in visceribus, vasorum plexus retiformis, una cum tunica glandulosa, subter tunicam fibratam, sive muscularem; in Arteria vero supra eam collecetur.
[Page 140] XXXVIII. Haec de Arteriae conformatione in genere, ejusque partibus constitutivis: quod spectat ad earum munia, & rationes, videtur quod tunica muscularis, fibris carneis orbicularibus praedita, primarii sit usus, & operationis. Haec nempe, prout supra innuimus, cordis motui obsequens, in sanguine circumpellendo, perpetuas Systol [...] & Diastal [...] vices obit; quippe dum hujus fibrae carneae successive, & mira celeritate, pone sanguinis rivum stringuntur, necesse erit cursum ejus à corde usque ad arteriarum extremitates rapidissime peragi.
XXXIX. Quoad Tunicas reliquas, & vasa per eas distributa, videntur omnia in unius Tunicae muscularis commoditatem, & usum institui. Namque imprimis nervi, eorumque propagines, super Aortae truncum, ejusque ramos majores ubique disseminatae, & exterius apparen [...]es, fibris carneis & motricibus substratis, more suo, tum spirituum copias, propter continua systol [...], pensa obeunda, important; tum insuper contractionum sympathicarum instinctus, (prout supra ostensum est) deferunt. Dein (quae proxime occurrunt) Arteriae minores, tunicae extimae superficiem interiorem densissime obducentes, erga tunicam muscularem substratam, quemadmodum Arteriae aliae erga musculos alios, & partes solidas, duplici munere defunguntur; nempe, ut succum alibilem, quo nutriantur, & accrescant illae, & particulas Elasticas, spiritibus jugiter instaurandis, convehant & apponant; dein venae, arteriarum conjuges, quicquid sanguinis non alio impenditur, reducant.
XL. Quod autem haec vasa sanguifera extra tunicam muscularem consita, & inter se complicata, plexum quasi retiformem constituunt, è quo propagines tantum minutissimae, & perexiles dimittuntur (prout etiam habet circa ventriculum, & intestina) cum in musculis plerisque aliis, vasa istaec cum fibris carneis intexantur, eaque proinde rubere faciant; discriminis hujus ratio videtur esse, nempe quod opus sit vasa sanguifera à fibris Aortae & viscerum motricibus, aliquantulum seponi, ac ad distans quoddam locari; ne forsan cruor, has uberius per [...]uens, interdum obstruatur, adeoque Phlegmonem, aut abscessum cito lethalem pariat. Quapropter, in majorem contra tale accidens cautelam, vasorum istorum plexui retisormi tunica glandulosa semper coh [...]ret; eum nempe ob finem, ut serositates, tum à nervis, tum ab arteriis superfluae, & per venas non statim reductae, à glandulis istis numerosissimis statim excipi, & donec sanguini remandantur (ne in fibras motrices irruant, easque spasmodice assiciant) contineri possint.
XLI. Quod autem piexus vasorum retiformis, eique tunica glandulosa cohaerens, in Aorta supra tunicam muscularem, ac in visceribus subter eam disponantur, ratio, ni fallor, haec est, viz. ut vasa istaec minuta, quae sanguinem, & succos leniter, & moderate dispensare debent, â torrentis sanguinei intra Aortam aestuatione (quantum fieri potest) procul amoveantur. Veruntamen in ventriculo, ac intestinis, propter coction is munia rite obeunda, sanguinis foco priori opus est.
XLII. Tunica Aortae interna, cavitatem ejus investiens, praecipue in hos usus constitui videtur, ut canalem sanguineum intus obducat, & reliquas hujus vasis partes terminet; verum insuper huic sensus aliquis, fortasse etiam motus nonnihil, concedere oportebit. Enimvero haec fibris nerveis praedita, non secus ac cordis sinus, à sanguine pertranseunte afficitur; proinde juxta hujus sensionem, tunica muscularis in systol [...] & diastol [...] motus crebriores, aut tardiores, aequales aut inaequales urgetur. Porro haec tunica prope cor spatio duarum circiter unciarum [Page 141] fibras rectas sive longitudinales majores, & quasi carneas habet, in tantum, ut suspicer hic loci, propter majorem sanguinis impulsum, Arteriam pone sanguinis rivum, haud tantum quoad amplitudinem stringi, & coarctari, sed, pariter ac in corde, eam quaque systole etiam quoad longitudinem nonnihil contrahi, & decurtari.
XLIII. Possim hic plura alia, circa vasis hujus structuram & usus, haud minus utilia quam jucunda scitu, adjicere; adeo uberis, & foecundae contemplationis unaquaeque, vel minutissima corporis animati pars aut portio est, ut singularis cujuspiam Theoria plenius exarata, multas paginas, immo librum integrum impleat. In digressione hac si amplius pergam, sequeretur jam proxime de vena agendum; verum hujus consideratione (siquidem ad pharmaciae rationes explicandas parum aut minime faciat) omissa, ad medicamentorum genus aliud, nempe ad Hypnotica, tran seamus.
SECTIO VII.
CAP. I.
De Medicamentis Opiatis, sive somnum inducentibus.
POst pharmaciam Cardiacam, ex methodi lege quadam, Hypnotica succedit. Quippe somnus, quoties moderate, ac tempestive advenit, ex se remedium maxime Cardiacum existit. Verum haec passio nec semper quando, nec quemadmodum oporteat, adesse solet; sed modo praesentia importuna, modo absentia sua, nos male afficit. Ex recto naturae instituto, somnus, & vigilia, tanquam Castor, & Pollux, secundum justos regnandi limites, vices suas alternare, atque alter invicem alteri locum cedere debet. Vicissitudo haec quamdiu rite observatur, tum ad corporis sanitatem tuendam, tum ad Animi dotes excolendas plurimum conducit: sin vero alterutrius dominium nim is longe protendatur, propterea statim haud diu conceditur, ut sit mens sana in corpore sano. A somno immodico functionis tum naturalis tum Animalis facultates quaeque obtorpescunt admodum, hinc ut quispiam sepulcro magis, quam societati idoneus evadat: è contra immensae vigiliae proterunt vires, & potentias Animales insirmant, aut pervertunt. Quamobrem, inte [...]remedia indigentiis nostris accommoda, sapientissimus Creator his usibus abunde prospexit; nimirum, ut in nostra potestate suerit, somnum, & vigiliam, quoties opportunum videbitur, accersere, a [...] repellere; &, siq uando in excessu aut defectu peccarint, moderari. Quae medicamenta & quibus in corpore humano operandi modis, desideratos hosce effectus procurare solent, Jam ostendere incumbit; atque imprimis de Opiatis, sive remediis somnum inducentibus, dicendum erit.
II. Ut melius constet, quid medicamenta Hypnotica agunt, & quali Cerebri, spirituum Animalium, aliarumque partium Affectione soporem inducunt, huc referri oporteret, quae alibi de Somni natura, subjecto, causis, & effectis satis fuse disseruimus: Nimirum ostendimus subjectum Somni immediatum esse Spiritus Animales, non om [...]es, sed tantum Cerebri, ejusque appendicis nervosae incolas; viz. qui Sensuum omnium, atque motus cujusque spontanei munus exequuntur; illis interdum exemtis, qui sacultatis mere Naturalis, & Vitalis actionibus obeundis inserviunt.
III. His itaque praemissis, circa Opiatas inquirendum erit, imprimis, quo ritu spiritus Animales afficiunt, ita, ut a medicamenti velut afflatu, hi tanquam vinculis constricti illico subsidant, & pensa sua dimittant. Secundo designare oportebit, ubinam pharmaca hypnotica operationem suam incipiunt; viz. utrum in Ventriculo, aut Cerebro, vel annon simul, aut succesive in utroque. Tertio determinandum erit, quousque opiatae [...] suas extendant, utrum in spiritus tantum cerebri, ejusque appendicis incolas utpote qui soli, naturalis somni capaces sunt; vel annon etiam in alteros cerebelli, ejusque ditionis pr [...]sides exporrigantur. Quarto denique operae pretium e [...]t, hypnoticorum praecipuorum effectus quosdam notabiles, & accidentia, una cum eorundem Aetiologiis subjicere.
1. Quoad prius horum, nempe ut constet, quo ritu Opiata spiritus Animales, dum eos consopiunt, afficiunt, sententiam nostram alibi satis fuse de [...]laravimus: est nimirum quod arbitrer, illa non vapores in caput elevando, [Page 143] nec cerebri poros, quo materies vaporosa aut alias soporifera admittatur, aperiendo, vires suas exerere; at solummodo spiritus quosdam Animales perimendo, sive profligando, propterea ut caeteri aut consternati, aut interius compulsi, aut saltem ab effluxu in partes nerveas solito revocat [...], pensa sua derelinquant, aut aliquantisper remittant. Rem ita habere manifesto liquer, quia Narcotica, si in dosi nimis magna assumantur, quatenus spiritus in tanta copia pessundant, ut functio vitalis non amplius obi [...]i possit, mortem accersunt. Verum illa in justa quantitate, cumque aliis circumstantiis apte congruis exhibita, quatenus spiritus quosdam debellant, & consternunt, aliosque prorsus extinguunt, Animae sensitivae efferationem nimiam, & impetuositatem compescunt; proinde ut illa contractior facta, & velut se intro subducens quieta jaceat: par fere ritu, ac cum flammae vehementius erumpentis aquarum inspersio mo [...] ambitum coerceri, ac intra limites moderatos redigi facit.
IV. Quod si amplius inquiratur in quali materia, & quomodo disposita medicamenti virtus Narcotica consistat? Nulla hic qualitas manifesta, uti frigoris, caloris, allusve hujus generis praetendi debet; neque statim ad occultas, nescio quas, consugiendum est. Arbitrari fas sit, opiatas ejusmodi particulis constare, quae spiritibus Animalibus maxime adversantur, eorumque extinctoria, seu potius venena sunt. Non facile erit designare, qualis subsistentiae, aut conformationis particulae utriusque generis contrariae fuerint, quia sensu non sunt perceptibiles, atque in nullis aliis subjectis particularum pariter adversantium Analogia occurrit. Attamen, ur conjectari liceat, videtur quod, cum spiritus animales sint corpuscula subtilissima, è spiritu, ac sale volatili simul unitis, ac summe exaltatis conflata; Opiatae è contra sulphure foetido, hoc est, è sulphure, cum sale fixo, & materia terrestri simul combinatis, & ad efferationem evectis constent; cujusmodi concreta satis notum est sub [...]ili spirituum Animalium texturae in tantum adversari; ut interdam ad distans per me [...] effluvia, vix aut ne vix per odorem perceptibilia, profligent; eorundum ver [...] postquam intus sumuntur particulae per sanguinem, & succum nerveum diffusae, è spitituum animalium copiis, ubicunque iis occurrunt, quosdam quasi manipulos venenant, & velut extinguunt. In quibus autem locis hoc primario, aut potissimum fiat, jam proxime disquirendum erit.
2. Olim de somno agentes ostendimus affectionem hanc, juxta ordinarium naturae ritum, à cerebri cortice incipere; viz. spiritus ibidem degentes, inque ultimis finibus velut excubias agentes primo recedere, & quasi positis armis otiosos desidere; dein statim reliquos omnes, quibus haec otia permittuntur, pariter decumbentes somno indulgere.
V. Spiritus isti primipili, requie potituri, stationes suas relinquunt, vel quoniam delastati, & copiis sunt diminuti, pensa sua, donec recreari possint, sponte dimittunt; vel quoniam exinde pelluntur, vel denique mulcimine quodam interius allectantur. Prius horum ordinarie, & assidue contingit, propter succi nervei, atque interdum laticis serosi influxum, aut inundantiam. Etenim humores isti è sanguine (dum satur est) cerebri oras extimas perluente, in substantiam ejus corticalem suffusi, poros, & meatus omnes implent, proindeque spiritus reprimunt, & à libera expansione sua (qua fiunt vigili [...]) praepediunt. Horum omniun [...] rationes, & fiendi modos, in alio tractatu jam jam fuse declaravimus: ex quibus, rite perpensis, aequum erit sentire, Opiatae cujusque, paulo postquam assumitur, particulas in sanguinem traditas, cumque eo circulatas, juxta cerebri corticem potentiam suam narcoticam potissimum exerere; illas nimirum hic loci, primis spirituum Animalium copiis occurrere; horumque plures in extrema acie collocatos perimere, seu prorsus [Page 144] extinguere; dein propterea spiritus hujus catervae reliquos, tenuiores jam factos retrocedere, & emanatione sua cohibita, versus cerebri meditullium refugere; dumque adeo hi se ab acie subducunt, & receptui canunt, caeteri omnes intra sensoria, velut tot speculas, ubique positi, subsidiis amissis, mox obsequuntur, & excubias suas relinquentes recedunt, otioque indulgent.
VI. Ad hunc modum Opiatarum particulae, quatenus spiritus quosdam Animales, juxta cerebri corticem in prima acie stantes, profligant, & perimunt, proindeque proximos quosque repellunt, inque fugam vertunt, proinde ut eorum ad sensoria influxus suspendatur; soporem inducunt: attamen qua ratione, tam brevi interdum spatio, (uti nonnunquam accidit) viz. mox à pharmaco ingesto, & vix dum intra ventriculum soluto, somnus obrepat, cum aliquanto tempore opus videatur, quo particulae soporiferae, à stomacho in sanguinem, & dein commeatu ejus ad cerebrum deferantur, non obvium est explicare. Huic imprimis refero, iter à ventriculo per sanguinem, ad sinciput satis expeditum esse, & exigue tempore transigi posse: verum insuper opinari ducor, Opiatas nonnunquam immediatius in ventriculum agendo, atque mero contactu ejus, ante ullum sanguinis commercium, somnum aliquatenus invitare. Alibi inter affectus hujus causas evidentes, merito assignavimus stomachi aggravationem; quotus enim quisque est, qui cibis crassioribus, & dyspeptis comestis, atque ventriculo molestiam, & onus facessentibus, non statim somnolentus evadit? Cujus ratio videtur esse, quod cum inter spiritus stomachi, ac istos cerebri incolas maxima necessitudo, & sympathia intima intercedat, ita, ut utrique alterutrorum afflictiones, & mala invicem luant, (quod quidem plurimis instantiis satis obvium est declarare) hinc facile accidit, ob spiritus illos, qui ventriculo praesident, summe oppressos, & ab expansione libera praepeditos, & quasi repulsos, mox totius Animae hypostasin, ac imprimis partem istam principem cerebro praepositam, pariter coarctari, vela sua contrahere, & se totam somni jugo submittere. Quanto magis opinari subest, siquando spiritus stomachi succum Opiaticum imbibentes, venenantur, ac in magna copia destruuntur, statim cunctos illos circa [...] excubantes concidere prorsus, & somno, (qui non tantum imago mortis, sed & interdum eadem & ipsa est) opprimi? Profecto hujusmodi ab Opio assumto effectus Historiam verissimam & oppido raram alibi retulimus, viz. de viro quodam robusto, & mediocriter sano, qui à Laudani dosi nimis magna, propter dolores Colicos sedandos assumta, illico circa ventriculum de gravamine intolerabili ac stupore conquestus, intra quatuor horas interiit, neque tamen prius somnum ullum, quam ultimum, & lethalem inibat.
VII. Haec sunt loca praecipua, & maxime usitata, viz. ventriculus, & Cerebri cortex, in quibus Opiata potentias suas exercentia somnum inchoant, aut perficiunt. Attamen praeterea ex observatione communi constat, eadem pluribus aliis modis adhibita, toti Animae sensitivae, aut saltem portioni ejus, quae somni naturaliter, & ordinarie capax est, narcosin quandam imprimere. Linimentum ex Opio fronti applicatum, necnon Enema solutione ejus imbutum, soporifera existunt. Similem effectum nonnulli ab eodem, denti cavo aut naribus indito, suo cum damno experti sunt; proinde ut constet pharmacum hoc, ubicumque ad spiritus animales admitti potest, eorum proximos quosque mero contactu suo profligare; adeoque interdum, ut totius Animae quasi commotae contractio sive subsidentia, cum facultatum principum eclypsi succedat: quanquam insimul verisimile est, Opii particulas è locis illis, sanguinis commeatu, ad cerebri corticem deferri.
3. Designatis jam opiatarum telis, per quae effascinant, atque Dramatum [Page 145] locis, ubi primo aut potissimum operantur; modo agendum sequitur, de illorum Activitatis sphaera, viz. in quas corporis nostri particulas, aut partes, & quousque in illas, vires suas extendunt. Ex praedictis satis liquet, illa in spiritus Animales agere; quaeritur an non etiam in sanguinem, & alios humores? Certe quo minus sanguinem ab iis vitiari existimem, huc imprimis facit perexigua illorum do [...]s, à qua summe improbabile est, totam massam sanguineam venenari, aut corrumpi posse: deinde quod à narcoticis crebro licet adhibitis, nulla stigmata aut exanthemata, quae sanguini quocunque modo venenato supervenire solent, in cute, aut visceribus apparent. Porro quibus Opii usus familiaris evasit, ut spiritus Animales non laedat, quamvis in magna quantitate quotidie sumatur, nulla exinde sanguinis dyscrasia produci solet. Interea non putandum est Opi [...] particulas sanguini congruas, & ab eo assimilari, quin potius heterogeneas prorsus & immiscibiles esse: quapropter haud citius massam hujus subeunt, quam ab eo denuo mox expelluntur, indeque partim in cerebri corticem suffusae, soporem inducunt, partim per cutis poros ejectae sudorem, & non raro pruritum (prout in multis observavi) valde molestum cient. Quod ad alios humores spectat, prosecto non est, ut judicemus Opiata, labem quamvis sero, aut liquori nerveo, aut denique succo nutritio affigere; adeo, ut illorum virus & [...] tantummodo ad spiritus Animales pertinere videatur.
IX. Attamen hos omnes non pari modo afficere solent, quin Opiata in dosi modica exhibita imprimis ac fere tantum ad spiritus eos pertingunt, quibus somni naturalis ac ordinarii privilegia conceduntur, caeteris aut intactis, aut non multum praepeditis. Quare à Laudano assumto sensus tum interni tum externi ligantur, interim pulsus, respiratio, item coctionis, & separationis munia solito ritu peraguntur, acque post tempus quoddam spiritus prioris ditionis, copiis ipsorum instauratis, se denuo exerunt, & somni catenis excussis, ad solitas excubias sponte redeunt.
X. Quod si Pharmacum Opiaticum debito potentius extiterit, non tantum spiritibus cerebri ejusque appendicis incolis vincula fortiora, quibus diutius ligantur, imponit: sed & vim suam narcoticam latius in regiminis Animalis provinciam explicat; ita, ut post majorem ejus dosin, appetitus plerumque obtundatur, respiratio angustetur admodum, & non tantum difficilis, sed etiam inaequalis reddatur; quandoque item ipsius cordis motus in tantum labefactatur, ut pulsus mox debilior, cum sudore frigido, & facultatum omnium torpore aut eclipsi quadam evadat, proinde ut tali medicinae somnus interdum perpetuus succedat: cujus ratio est, quod virus Opiaticum, longius diffusum, cerebelli globum subeat, ejusque spiritus incolas in magna copia perimens, aut prosternens, cordis motum primo vacillare, & dein prorsus cessare faciat, proinde ut flamma vitalis aboleatur.
XI. His ita praemissis circa Opiati naturam, operandi modum, subjecta, & limites sive Activitatis sphaeram; jam denique inoumbit, effecta, & accidentia praecipua, tum bona, tum mala, usui ejus supervenire solita, recensere; & dein cautiones aliquot circa rectam medicinae Hypnoticae methodum subjungere, itaque imprimis despiciamus, quali modo, ac in quibus casibus pharmaca Op [...]atica juvare solent.
XII. Bona, sive Emolumenta Opiatarum usu procurari solita pertinent, vel ad spiritus Animales, vel ad sanguinem, & humores: illi quidem primo & immediatius, hi vero secundario, & non nisi istis mediantibus, assiciuntur.
XIII. Quoties spiritus Animales supra modum incitati, circa munia sua obeunda, aut nimis, aut irregulariter agunt, ad sedandos eorum impetus, aut inordinationes, narcotica tempestive exhibita opem saepenumero egregiam [Page 146] praestant: tales, illorum exorbitantiae, à quibus Opiatarum usus indicatur, aut sensum aut motum respiciunt. Functio prior cum sit duplex, sensuum internorum vitia praecipua sunt, vigiliae, ac delirium; externorum vero aegritudo, medicinam hanc potissime requirens, est Dolor. Motuum Anomaliae, à narcoticis regulandae, imprimis sunt pulsus vehementior, praecordiorum, aut viscerum spasmi, quin & horum excretiones nimiae ac violentae. Adeo plures, & diversimodi sunt casus, in quibus, dum spiritus animales, tanquam equi ferocientes aut furiosi decurrunt, aut extra orbitas desiliunt, ab Opiatis, tanquam fraenis injectis, coerceri, aut reduci debent. Cujusque horum instantias, una cum fiendi modis, & medendi rationibus hic breviter subjiciemus.
1. Primo igitur Opiatae necessario & maxime proprie indicantur à Vigilia; in quantum sc. somnus affectio huic contraria, proindeque curativa ejus existit. Quot modis, & ob quas causas vigiliae excitari, & diutius permanere solent, in nupero tractatu satis fuse declaravimus; in quibus singulis casibus, quandoquidem spiritus Animales nimis efferi, & irrequieti sese importunius exerunt, & tum organa sensoria, tum praecipue extimam cerebri oram, usque quaque instant, & irradiant; particulae opiaticae sanguinis commeatu huc traductae, illico spiritus in prima acie excubantes perimunt, aut consternunt; proinde ut proximi quique intro compulsi sistantur, & ab emanatione sua quaquaversus habenda multum coerceantur: quapropter mox spiritus omnes extrinseci, tum sensus tum motus cujusque spontanei organa incolentes, capitalium istorum affluxu solito destituti etiam excubias suas dimittunt, ac intus recedentes otiosi decumbunt.
XIV. Secundo in affectibus Deliris, Opiata saepe cum fructu adhibentur; (quamvis interdum ea noxam potius afferunt, prout infra declarabitur.) Prioris ratio est, quod cum spiritus, infra cerebrum nimis incitati, ac velut oestro perciti, meatuum suorum vias solitas, & tritas facile transiliunt; tunc medicina narcotica, juxta cerebri oram appulsa, afflatus eos, tanquam canes venaticos exspatiari aptos, reprimit, & è motu omni paululum sistit; ut saepius, cum denuo moveantur, tractus suos priores repetant, & sunctiones pristinas rite obeant.
XV. Tertio Opium pro doloribus quibuscunque sedandis praestantissimi semper usus habetur; quamobrem merito Nepenthe appellari solet, & remedium vere divinum existit. Et quidem satis mirari vix possumus, quomodo urgente visceris aut membri cujuspiam tortura insigni, & intolerabili cruciatu, pharmacum hoc, incantamenti instar, levamen & [...] subitam, immo interdum absque somno, aut saltem prius quam advenerit, concedit. Porro adhuc magis stupendum est, quod donec particulae Opraticae operari, & potentiam suam narcoticam exerere continuant, immo etiam aliquamdiu postquam somnus finitur, summa alleviatio, & indolentia in parte affecta persistit; dein vero, exactis medicamenti viribus, illico redeunt tormina, nec atrocitatem suam remittunt, nisi dum ab eodem pharmaco rursus incantantur.
XVI. Hujus rationem inquirenti non facile occurrit, in qua parte medicamentum Anodynon potissimum operatur, & virtutem suam exerit, dum absque somno, aut post eum finitum, dolores sedat, & pro stato quodam tempore [...] continuat: viz. utrum vis ejus narcotica in partem dolentem, vel in commune sensorium, vel in totam Animam sensitivam impendatur. Propositorum discriminis ratio est, quia dolor in uno loco excitatus, in altero sentitur, ejusque effectus pertotam animam diffunditur. Productio ejus in hoc consistit, quod fibrae nerveae à quodam incongruo, & valde improportionatio irritantur plurimum, & ab invicem [Page 147] divelluntur, proinde ut spiritus in iis scatentes, mox distrahantur, & ab aequabili sua expansione correpti in confusionem agantur: attamen doloris sensus efficitur, quatenus illa spirituum perturbatio, undulatione quadam per ductus nerveos ad commune sensorium, sc. corpora striata, delata, spiritus ibidem consitos, in parem distractionem concitat; cujusmodi affectio, ulterius ad cerebri meditullium pergens, imaginationem commovet, indeque mox reflexa per totam spirituum hypostasin molestiam, sive inquietudinem quandam dissundit. Cum itaque dolor passio ita late extensa, & tam varii respectus fuerit, jure inquiritur cujusmodi activitatis sphaeram Anodyna habeant.
XVII. Super his nullus dubitandi locus est, quin queties ab Opio assumto primo somnus inducitu [...], consequenter [...] succedit; tun [...] enim haec illius immediatus effectus, è vestigio sequitur; quatenus nempe cum spiritibus cerebri incolis, etiam qui [...] actuant, ligantur; & proinde, quantumlibet pars dolens irritatur, doloris sensus omnis inhibetur: at vero quod, cum patiens evigilet, adeoque persistens, functiones quasque Animales vegete exerceat, per totidem ab Opio exhibito horas indolens maneat, & deinde pharmaci viribus absumtis mox eadem tragoedia redear, hic certe nodus vindice dignus videtur.
XVIII. Ad quem solvendum, non est ut dicamus spiritus partis dolentis, aut communis sensorii incolas, viz. aut hos, aut illos singulatim, aut simul utrosque, à pharmaco Anodyno ligari. Quippe haud credibile est, Opii particulas cerebrum, & nervosum genus ita penetrare, ac altius subire, ut illo superato, & illaeso, ad ultimas hujus oras tam brevi descenderent: porro nec putandum est, spiritus corpora striata incolentes, (cum durante vigilia [...] aliquamdiu maneat) pro captandis quibusque aliorum sensibilium impressionibus expergefactos, solummodo ad appulsus à parte dolente factos obsurdescere. Quandoquidem igitur indolentia, post somnum finitum, nequead partem dolentem, neque ad primum sensorium, ab Opio stupefactum referri debeat, videamus quomodo hujus Aetiologia à totius Animae sensitivae affectione quadam narcotica deduci possit. Hoc autem facile liquebit, postquam haec duo praemisimus.
XIX. Primo ad dolorem quemvis excitandum aut continuandum peropus esse, ut spirituum copiae sat is uberes usque in parte affecta scateant: quippe horum tumultuantium excandescentia, distractio, & mutua aliorum in alios allisio, ipsissinia causa conjuncta sunt molesti istius sensus, qui dolor appellatur; quapropter si nervis constrictis, spirituum ad locum dolentem affluxus inhiberi, aut multum diminui possit, necesse foret dolorem cessare; eo nimirum quod spiritus isti subsidiis, aut supplementis usque novis destituti, tenuiter, & sparsim adeo in fibris jacerent, ut vix se inutuo tangerent, saltem in furorem & indignationem minime erumperent.
2. Cujusmodi hic pro [...] accienda spirituum destitutio, sive subductio requiritur, nulloque alio remedio, aut [...] procurari potest, saepissime ab Opio exhibito produci soler. Enimvero à pharmaci hujus particulis [...] oram obsidentibus, non solum spiritus quidam extimi, & velut praecursores (uti dictum est) perimuntur, sed illorum intra cerebri, & cerebelli meditullia mox primae scaturigines, indeque in nervosum genus effluxus valde supprimuntur; adeo, ut durante Opii [...], multo parcius, & diminutius illi in praecordia, viscera, immo & in quascunque alias partes dispensentur. Hinc pulsus, & respiratio de vehementia, & crebritate sua remittunt, & nonnunquam subito haec difficilis, & iste debilis evadit; plerumque etiam membra quaeque ac artus languor insolitus, ac pigrities incessit. Porro hinc viscera in [Page 148] spasmos sive excretorios, sc. per vomitum, aut secessum; sive dolorificos, uti in Colica, aut Nephritide, prius irritata inordinationes suas deponunt: viz. ob hanc rationem, quia dum in parte affecta spirituum copiae subsidiariae, & supplementa deficiunt, pauciores illi superstites tumultui, & excandescentiae non amplius vacant; quinimo, ut omnino subsistere, & se tueri possint, quieti jacent: deinceps vero quando difflatis Opii particulis, spirituum intrae [...] penus, eorumque inde in partes nerveas emanatio redintegratur, ita, ut pleno rursus alveo, illi ad partes affectas descenderint, earumque rursus fibras adim [...]leverint, illi [...]o, ob spiritus iterum accumulatos, & sicut antea proritatos, iidem spasmi, aut dolores redeunt.
XX. Proculdubio juxta hunc a [...]ici [...]ndi modum, & juxta rationem modo assignatam, Opiatae dolores atrocissimos pleru [...] que sedant, atque indolentiam cum, vel absque, somno procurant, eamque post hunc finitum aliquamdiu, & pro stato quodam tempore continuant; quo spatio elapso dolores mox recrudescunt, & brevi ad solitam ferociam augentur. Hujusmodi narcoticorum effectus, in curatione Colicae scorbuticae satis vulgo notus, exorcismo cuidam similis videtur; quatenus nempe dolor, tanquam daemon aut spiritus malus, solummodo pro tempore quodam determinato ligari poss [...], deinde ut rursus desaevire incipiat. Inter affectus dolorisicos, quibus Opium succurrit, jure hic locum vindicant Podagra, & Calculus vesicae. In dosoribus Arthriticis Anodynon istud opem saepe egregiam, & quasi divinam praestat. Posterior hic morbus, cum in senibus immaniter saeviat, & per lithotomiam curari nequeat, à nullo alio remedio praeterquam à narcoticis levamen admittit. Quamobrem in hoc casu nonnu llis Laudani aut Diacodii usum constantem, & quotidianum suasi; quod cum magno vitae solatio, nullam ab eo noxam sortiti, fecerunt, quamvis dos [...] ejus subinde augentes, ad magnam quantitate [...] ascenderint. Haec de medendi, aut juvandi rationibus, quas circa functionis sensitivae enormitates regulandas, Opium praestare solet: videamus tandem quomodo, & quantum haec Panacea, pro Motuum Anomaliis sanandis, aut sedandis conferat.
2. Functionis motivae immoderatio, aut irregularitas, pro quibus rite componendis, Opiatarum usus indicatur; praecipue spectant ad praecordia, & viscera; (nam spasmi circa caput aut membra non ita necessario hanc medicinam requirunt.) Ad prius illorum referri debet Pulsus, & Respiratio, quoties haec, vel iste debito crebrior, aut vehementior fuerit: quippe cum in febribus, cordis & pulmonum motus, intensiores [...]acti, sanguinem rapidissime circumagant, proinde ut tum quoad accensionem, tum crasin suam valde pervertatur, & recrementa sua ita penitius incocta secernere nequeat, à narcotico exhibito partium istarum impetus nonnihil refringitur; ita, ut sanguis, mox leniter, & temperate circulatus, calorem minus intensum diffundat, atque in com page solutus, serum, & impuritates suas per sudorem, & urinas excernat. Opiata Pulsus, & Respirationis actus e [...]tenuant, & deprimunt; quatenus spirituum Animalium in cerebello scaturigines nonnihil sistunt, eorumque exinde in nerves praecordiis d [...]stinatos effluxum diminuunt; quod si nimis fieri contigerit, propterea functionis vitalis dejectio magna, [...]mmo interdum lethalis succedit.
XXI. Respiratio non solum qua vehemens, sed insuper quatenus eadem interrupta, convulsiva, aut alias diversimede irregularis fuerit, non raro medicinam narcoticam desiderat; haec in Tussi violenta aut valde crebra, & continue molesta, prae quibusque aliis remediis juvare solet. Caeterum in paroxysmis Asthmaticis, ubi Respirationis organis laboriosissime exercitatis, affecti in ipsius mortis agone positi videntur, Opiatae peridoneae dosis [Page 149] quasi [...] omnia mox serena, & tranquilla reddit. Cujusmodi affectuum ratio est, quod in pathematis istis, ubi molestum aliquod partes maxime vitales obsidet, spiritus harum incolae summe [...]rritati in excandescentias immanes irrumpunt, atque nimis agendo, omnia perturbant & invertunt: quare cum à narcotico assumto, spiritibus ita deba [...]chantibus suppetiae detrahuntur, illi mox extenuati, & velut orbi, inordinationes suas dimittunt. Porro medicina Narcotica haud minus contra viscerum, sc. ventriculi, & intestinorum, motus immoderatos, aut convulsivos necessaria videtur: namque haec in vomitu horrendo, in catharsi nimia, aut violenta, juvamen saepe maximum praestare solet. Affectus Dyserterici sine Opio vix curari possunt; non quod pharmacum hoc succos, & hamores ebullientes, & e [...]feros f [...]git, sed fibrarum spasmos excretorios sisti [...] i [...]que partim intra viscerum ipsorum cavitates mero contactu suo spiritus ibidem insitos stupefaciendo, partimque intra cerebellum spiritus inde ad partes illas affluxuros supprimendo; quorum subsidiis illi destituti excandescentias suas spasmodicas facile dimittunt. Possim hic partium aliarum aut spasmos, aut dolores, ab Opio sedari, aut tolli solitos recensere; sed de pharmaci hujus [...], & effectis Anodynis, quae primo ac potissime, in spiritus Animales exeruntur, jam satis dictum est; modo videamus cujusmodi in sanguinem, & humores virtutem, ac vim alteratricem obtineat.
XXII. Et quidem Opiata in sanguinem, & succos corporis nostri operari, eorumque inordinationes compescere, nullus fere è plebe est, quin satis perspectum habeat. In catarrhis & defluxionibus cujusque generis, saepe ad haec, tanquam ad ultimum Asylum, confugimus: excretiones sanguineas haec potenter sistunt, item serosas, siquando nimiae, & colliquativae fuerint, cohibent, aut reducunt: cruoris febriliter aestuantis ebullitionem immodicam reprimunt, ejusque accensionem nimiam imm [...]uunt. Denique haec fluctus omnes quacunque fere de causa in corpore nostro excitatos, felicissime sedant, & sanguini, ut ut perturbato, statum saepissime halcvonium inducunt.
XXIII. Quanquam hujusmodi effectus magna ex parte, propter mediantes spirituum Animalium affectiones (prout supra innuimus) producuntur (nam in quantum fibrae nerveae inordinatim contractae, sanguinem, & humores exagitant, inque varias fluctuationes, [...] exundationes cogunt; idcirco spasmorum illorum per Opiatas suppressio, horum aequor mox tranquillum reddit:) veruntamen etiam probabile videtur, particulas Opiaticas, dum sanguini confunduntur, mera [...] sua, liquori ejus alterationes quasdam inducere: enimvero has cruori heterogeneas prorsus, & immiscibiles, simulque indomabiles esse supra ostendimus: quae propterea, siquidem latici ejus minime hostiles, aut injuriae apparent, pro Alexiteriis quodammodo habeantur; ejusmodi nimirum, quae sanguini confusae, massam ejus cito, ac fere illibata pertranseunt, atque transitu suo poros, & meatus omnes a periendo, sero aliisque recrementis, aut miasmatis malignis intime conclusis, & constrictis, exitum patesaciunt, immo eadem ante se foras propellunt. Quapropter, non immerito prorsus est, quod Antidotorum praecipuorum, uti Theriacae. Mithridatii, & Diascordii compositiones, Opium (quasi Alexipharmacum esset) ingrediatur.
XXIV. Profecto Opii devorati particulas, brevi in sanguinem traduci, ejusque massam celeriter pertransire, indicio est, quod illae derepente, postquam medicamen assumitur, ad [...] provectae somnum, & indolentiam procurant, Porro eos (ubi congruunt) sudores provocare & urinam movere experientia communi constat; in tantum, ut hi effectus [Page 150] Opii virtutibus vulgo accenseantur. Porro hujus particulas haud sanguini venenosas, sed potius Alexiterias existere inde colligitur, quoniam in peste, variolis, febribus malignis, immo in quibuscunque aliis, Laudanum cum magno saepe fructu exhibetur: interim vero quas nonnulli huic pharmaco qualitates, sanguinem figendi, & incrassandi attribuunt, non facile deprehendimus; nisi forsan illud dicatur efficere, quatenus, compagem ejus reserando, serositates ejus copiose secerni, & amandari sacit, proinde ut liquor residuus spissior, & compactior evadat.
XXV. Enimvero medicamenta Opiatica sanguinem fundere, atque interdum Alexiteri [...] ritu tum sudores, tum urinas potenter movere, uti ex crebra observatione compertum habui, ita per Historiam sequentem (quam Coronidis hic loco adjicio) omnibus manifestum reddetur. Olim pro Generoso quodam valde cacochymico, & doloribus nocturnis à lue Venerea, male, aut minime curata, oriundis, miserrime divexato consulebar. Multa praescripsi, sed incassum; quia medicamenta plurimum abhorrens, fere nihil praeter Laudani dosin semel tantum aut bis in hebdomade pro sedandis doloribus ei concessam sumere voluit; brevi Hydropicus factus, ab Ascite, simulque ab Anasarca in tantum intumescebat, ut vix à latere in latus, sine ministrantium auxilio, se devolvere potuerit. In hoc statu ad eum denuo accersitus, & praeceptis medicis obstinatum reperiens, quod supererat, mortis non longe abfuturae, & pro certo expectandae, propterea ut se, & res suas propter aeternitatem componeret, prognosticon dedi. Ille, non multum perturbatus, obnixe rogabat ut [...] gratia Laudanum nostrum, parcius ante permissum, ad libitum, aut saltem quoque vespere sumeret: hoc cum admonitione quadam concedens discessi, ac, uti putarem, supremum vale dixi. Postea pharmacum illud quotidie sumsit ille, & quotidie dosin auxit, ita, ut brevi tempore quantitatem ejus vix credibilem absumsisset. Pharmaco hoc unico constanter usus indies melius habuit, ac intra mensis spatium in tantum convaluit, ut, tumore omni, & doloribus immunis factus, stomacho valeret, & foras obam bularet. Ab assiduo hujus Opiatae usu, sit is, antea multum urgens, cessabat; & quaque nocte in sudorem magnum dissolutus, in super & urinam copiosam excernebat. Possim hic plures aliorum affectuum, pro deploratis habitorum, curationes solius Opii beneficio peractos attexere; verum hoc cum taedio, & nonnihil extra rem foret, ideo libet hic unam tuntummodo, aut alteram breviter notare.
XXVI. Tribus fere abhinc annis femina praenobilis, post febrem Autumnalem in Colicam atrocem cum vomitu, & doloribus acutis, & viscera, & membra miserrime affligentibus, incidit. Remedia cujusque generis, tum interna, tum externa, per plures septimanas sedulo exhibita ne hilum profuere; quin nobilissima Domina intra 20. dies ad tantum languorem, & corporis extenuationem redacta suit, ut de salute recuperanda spes minima, aut vix ulla superesset: nam lecto affixa, & fere semper insomnis, ventriculi molestia sive aegrotatione constante afficiebatur, ingesta quaeque tum pharmaca, tum alimenta vomitu rejiciens, insuper circa ventrem, & lumbos, quandoque et iam in capite, & artubus tormina, & cruciatus paene continuos perpessa erat: ad hanc accersitus cum medicamina varia tentarem, nihil congruebat praeter Laudani liquidi dosin; quam ad levandos dolores, primo bis tantum in hebdomada, idque non sine cautione, & metu exhibere audebam: impetravit illa tandem ut noctibus alternis▪, & dein ut singulis remedium illud assumeret. Itaque hoc sine ullo incommodo quotidic usa, noctu somnum uberem, & satis placidum, atque interdiu indolentiam, & stomachi [...] obtinuit, adeoque vires sensim recolligens lecto exurgere, & alimenta quotidie ingerere coepit; [Page 151] quin alia medicamenta assumere tunc potuit, & voluit, donec tandem integre convalesceret.
XXVII. Nec minus pharmaci hujus divini laudes praedicare solebat femina quadam lectissima, doloribus subinde colicis atrocissimis per plures annos obnoxia. Nam quoties ab eo morbo decumbens, cruciatus intolerabiles sentiebat, à nullo remedio praeterquam ab Opio relevari potuit; quare hujus dosin quaque nocte sumebat, donec materia morbifica sensim absumta, demum languore omni, & doloribus immunis evaderet.
CAP. II.
De Opii nocumentis, ac incommodis; quibus subnectuntur cautiones circa usum ejus.
HActenus Opii bona, seu faciem velut Angelicam una cum juvandi modis, ac rationibus ostendimus. Pharmaci istius, velut numismatis inversi, si [...] altera inspiciatur, plane diabolica apparebit; in qua haud minus damni, ac maleficii, quam in priori ista emolumenti vidimus, detegere licebit; adeo Panaceae huic plurimum toxici adjungitur, ut de usu ejus crebro, ac familiari, minime liceat securos nos esse; quare prout commodorum, ita & noxarum ejus admoneri nos oportet; proinde ut circa pharmaciam hanc, non secus ac profectionem maritimam, cum ex utraque parte, tum portus adpellendi, tum scopuli evitandi plane innotescant, minus periculi, aut discrim inis incurratur.
II. Opii usum quandoque noxium, & maleficum fuisse, tristi quorundam experimento ratum vidimus; in quantum nonnulli statim ab hoc assumto somnum perpetuum inivere, aliique propter nimiam, aut intempestivam ejus dosin, aut vitam suam corripuere, aut facultatum principum laesione eam incommodam postea, aut infelicem reddidere. Instantiae, & exem pla hujus generis ab Agyrtis, & empiricis passim facta nimis crebra occurrunt. Memini quosdam, à Laudani pilula devorata, illico soporem adeo profundum obdormivisse, ut nuuquam expergesieri potuerint: vixerunt quidem per tres aut quatuor dies, quoad pulsum, respirationem, & calorem satis recte habentes; nullis interim remediis, aut torturis, ad sensum, & vigiliam revocandi. Attamen observavi alios ab Opio assumto, mediocriter tantum, immo in [...]erdum, parum aut vix omnino dormivisse; quoad pulsum vero, & respirationem, & calorem mox deterius habuisse: illi nimirum statim ab hoc pharmaco assumto languescere, dein anhelosi magis atque magis deficere solebant; nec cardiacis ullis illorum vigor instaurari potuit, quin sensim fatiscentes vitam exhalarent. Alibi Historiam recitavi cujusdam viri robusti ab Opio interemti, cui somnus plane nullus, priusquam ultimus ac lethalis, viz. mors ipsa supervenit; ille statim ab assumto pharmaco de insigni ventriculi gravamine, & frigore conquestus, mox languore insigni cum spirituum omnium concidentia, & extremorum infrigescentia afficiebatur, atque intra quatuor horas oculos suos caligare, & prorsus caecutire queritans, expirabat.
III. Ex bis facile colligitur, opium non uno semper, eodemque modo vitam destruere, sed binas saltem praecipuas trucidandi vias obtinere. [Page 152] Unius ratio in eo consistit, quod pharmaci assumti particulae, prius ac potius cerebrum; ac alterius, quod ita cerebellum afficiant. Quoad posterius hoc, res juxta modum sequentem habet: si, post pharmacum assumtum, forte accidat cerebelli ambitum à corpusculis narcoticis in tantum obsideri, ut, spiritibus extimis illico deletis, interiorum versus praecordia affluxus minuatur, & deinde paulatim rescindatur; necesse erit cor, & respirationis organa, circa functionis vitalis munia primo fatiscere, & dein prorsus ab opere cessare; interim ut aegrotantes torpore graviori immunes evigilent, satis animo constent, & usque dum vivunt sensu vigeant. Sin veto particulae Opiaticae primo, & pleno agmine in cerebri oram irrumpentes, ejus incolas potissimum adorirentur; in tantum, ut spiritibus extimis mox prostigatis, etiam [...]nterni quique, meditullia ejus occu [...]antes, valde consternantur; &, ne r [...]rsus emergant, & acies suas de novo conserant, prorsus supprimantur; tunc statim sopor altus seu veternus invincibilis, & perpetuus succedit, pulsu interim, ac respiratione in debito statu aliquamdiu perstantibus.
IV. Prater exitiales hujusmodi clades, quas Opium vitae humanae passim intentat, insuper hoc pharmacum plures alios nocendi modos sortitur; quibus private cuidam functioni, aut corporis parti, saepe male [...]icum existit. Cum taedio fuerit noxarum minorum, quas narcotica uspiam excitare solent, species omnes recensere; hic tantum referre libet, quae mala ab improprio, aut intempestivo ejus usu, in capite, quaeque in pectore, quae item in ventre imo quandoque accidunt.
1. Quoad prius satis vulgo notum est, functiones Animae principes, viz. memoriam, discursum, & ingenii acumen saepenumero à narcoticis insigniter laedi. Frequens eorum usus in multis hominibus memoriam debilitat. Novi quendam à Laudani dosi majori, cum febricitaret, assumta, facultatem istam penitus amisisse; dein post aliquot septimanas, quando usus ujus redire coeperat, tantum quae intra peculiarem temporis tractum, nihil eorum quae ante, & post gesta fuerunt, racordabatur. Scio quosdam ab hoc pharmaco ingenii tarditatem, aut stupiditatem, aliosque amentiam contraxisse. Hinc (notante Frettagiv) cum Prosper Alpinus, & Bellonius tradant Aegyptios, & Turcas vesci Opio, ad comparandam alacritatem, audaciam, venerisque appetitum; addunt tamen Opii devoratores, [...]si ejus usu recte valere, minime laedivideantur, tamen frigid [...]ores reddi, eorum functiones esse deteriores; ebr [...]s, & torpid [...]s fere perpetue apparere; fieri comatosos, stupidos, inconstantes; modo affirmare, modo negare; ade [...], ut caveant tract are & conversari; ut etiam in dicterium, convitio non absimile, quod sibi mutuo objiciunt, abierit; [...]u edisti opium; non aliter quam cum nostrates alicui temulentiam vel ebrietatem exprobrant. Fr [...]i [...]ag. lib. de Opio cap. 3. Horum Aetiologia ex superioribus satis manifesto liquent; viz. Op [...]um Affectus modo citatos producere, quatenus cerebrum, ac potissimum▪ impetat; dumque ibidem spiritus quosdam Animales destruit, aut pro [...]ligat, plerosque alios à solitis emanationum viis pervertat, inque tractus devios deslectat. Quod vero opium à Tureis (addam & quibusdam è nostratibus propter diutinam consue [...]udinem contra virus ejus munitis, ac velut armaturam quandam nactis) in magna quantitate imp [...]ne, vel saltem absque vitae per [...]culo devoretur; ratio est, quoniam particulae ejus, etiamsi spiritibus primo infestae, & venenosae, crebro tamen usu tandem magis congruae, & familiares evadunt; quemadmodum observamus circa Nicotianae sumum per tubulum ore exceptum: cum enim primis diebus vertiginem, saepe vo [...]itum, aut purgationem, quinimo sudorem frigidum, cum tremore, & crebris animi deliquiis inferre soleat, postea tandem, cum imperturbate, immo cum magna delectatione assumimus. Quod autem major Opii dosis, illis Animi fiduciam, adeoque, ut intretrepide [Page 153] pugnam ineant, audaciam insignem addat; in causa videtur esse, quod pharmacum illud, spiritus n [...]nnihil stupefaciendo, attonitos reddat, proinde ut sensibilium ut ut terribilium occursus immoti perferant. Quod denique asseritur, Opiata venerem stimulare, cum potius videretur ea spiritus extinguendo oestrum illud supprimere, & domare; dicimus (si modo effectum istum revera habeat) humorem genitalem, spiri [...]usque in eo scatentes, non à cerebro descendere, sed immediate in vasa spe [...]matica suffundi; id propter, quatenus Opiata spirituum intra cerebrum genesin impediunt aut imminu [...]t, eos forsan uberius ad membra gen [...]talia diverti faciunt.
2. Opiata praecordiis, & pectori inimica interdum existere, inde satis constat, quia pulsum, & respiratione [...] deprimunt, & dimin [...]unt; quandoque item (prout supra oftensum est) vacillare, & sensim penitus cesfare faciunt. Quare in febribus, ubi sanguis, insigniter depravatus, cr [...]sin nullam aut non bonam habiturus videtur, simulque iste, spiritus regimini Animali perpaucos tantum, & debiles suppeditat; narcotica fere semper ma [...]e [...]ica & quasi venena sunt. Nam quamvis in peste, & febribus malignis, donec pulsus & respiratio vigent, Theriaca, Mithridatium, & Diascordium, immo & Laudanum, saepe cum fructu exhibeantur; attamen si quando in morbis istis, aliisque in febribus haud multum malignis functio vitalis languet, Antidotis istis celebribus parce admodum, fortioribus vero Opiatis non omnino utendum erit. Porro in [...]ussi laboriosa, ph [...]hisi, pleuritide, empyemate, aliisque morbis Thoracicis, in quibuscunque, viz. natura ad illud quod molestum est, ac pectus aggravat, subito exc [...]rnendum incitatur, magnoque suo molimine urget; simulque respirationis organa, spirituum copia satis uberi destituta, vacillant, atque opus suum aegre, & difficulter peragunt; ab Opio haud minus quam Aconito abstinendum erit: nam in tali casu narcotica pondus amovendum augent, figuntque; atque partium, quae istud amoliri debent, vires minuunt.
3. Opiata intra coctionis viscera, aliasque ventris imi partes operari, iisque vario respectu saepe juvamina insignia conferre, supra ostendimus; attamen illa regioni huic non adeo semper amica, & benigna existere, quin & magnam quandoque noxam inferre, aeque facile erit declaratu. Enimvero narcotica crebro assumta faculta [...]i principi, s [...]. alimentorum Appetitui (à quo nutritio omnis, & vi [...]ae radix dependet) nonnunquam valde injuria sunt; utpote quae hunc plurimum obtundunt, & non raro prorsus destruunt. Quippe cum spiritus, Tunicam ventriculi interiorem incolentes, à particulis Opiaticis s [...]upesiunt aut perimuntur, ita, ut [...]ibrae istae nerveae quantumvis inanitae, non amplius corrugentur; proinde fames omnis cessat, arque alimenta minime appetuntur; quin eadem, stomacho oblata, quia molestiam potius quam delicias exhibitura sunt, mox respuuntur. Porro ob eandem rationem ventriculi vis concoctrix saepe debilitatur, atque tum hujus, tum intestinorum motus excretorii pigrescunt. Nam communis observatio est [...], & Alvi segnitiem, medicinae Opiaticae familiares effectus esse.
V. Ex his non difficile erit praecepta, & cautiones medicas, circa rectum pharmaciae Opiaticae usum designare; quod equidem fiet, quatuor haec sequentia observando: viz. priusquam medicamen narcoticum exhibetur, perpendere oportet, 1. Cujusmodi sit patientis constitutio. 2. Qualis sit morbus quo laborat. 3. In quo statu spiritus Animales respectu functionis tum Animalis tum Vitalis versentur. 4. Denique in qua conditione sanguis al [...]ique humores fuerint.
1. Quoad prius, quando hypnoticum indicatur, vide sis ne contra indicent Aegrotantis temperamentum, corporis habitus, vel indispositio, consuetudo, vitae genus. E. gr. qui statura medioc [...]i, corpore firmo, & [Page 154] quadrato, sanguine calido, aspectu vivido aut acri praediti sunt, medicinam istam melius ferunt, & saepius cum emolumento sumunt; qua insuper multo securius utentur, si prius eidem assueti fuerint: è contra autem ea minus convenit, immo interdum valde officit illis, qui obesi nimis, vel admodum graciles sunt, insuper qui aut rarioris texturae spiritus facile dissipabiles, aut temperamenti frigidioris carnes molles, & flaccidas habent, atque indolis pigrae & indocilis ex se hebetes, & somnolenti existunt; quibus scrupulus hic accedit, & reliquorum pondus auget, si medicinam istam prius nunquam experti sunt.
2. Morbi natura, propter, vel contra Opiata magni interdum momenti est. In sevioribus affectibus (juxta Septalium) Adulatoris medici est, eadem in usum ducere. Porro in quibusdam magnis aut vetatur iste, aut valde suspectus habetar. In Paralysi, Vertigine, Incubo, Apoplexia, item in Orthopnoea, Hydrope pectoris aut abdominis, in membrorum stupore aur tremore, in febribus admodum malignis, inque intermittentium paroxysmis, aut aliarum crisibus, narcotica saepissime interdicuntur. Porro in tussi cum sputo copioso, & crasso, Asthmate, & in quibusque aliis cum pulmonum oppressione affectibus thoracicis, inque passionibus hystericis, aliisque convulsivis, rarius, & non sine cautela, & prudentis medici consilio exhibènda sunt. Veruntamen in cephalalgia immani, catarrhis, colica, pleuritide, febribus ordinariis, in vomitu, dysenteria, in paroxysmis nephriticis, arthriticis, & doloribus quibuscunque, pharmacia Opiatica non modo conceditur, sed ad ipsam, quasi ad panaceam divinam, accurritur.
3. At quoties haec proponitur, aut in deliberationem venit, insuper confiderare oportet in quo tenore spiritus Animales cujusque ditionis praesides fuerint: nam si panciores, vel oppressi jam jam concidunt, & vela [...]a non satis explicant; nequaquam certe à pharmaco amplius minui, aut consterni debent. Quapropter dummodo facultates Animales quoad sensum, vel discursum non clare vigent, aut satis vegete se exerunt; aut cum pulsus & respiratio reciprocationum suarum vices non nisi debiles, item celeres, aut etiam solito tardiores, impeditas, & inaequales habent; aut denique si membra, & partes motivas stupor, & enervatio cum languore insolito occupabit, pharmaciae cuivis hypnoticae omnino supersedendum erit. Eandem vero in usum ducere non haesitabimus, siquando ob graviores affectus indicatur, simulque spiritus animales secundum hos aliosque respectus satis robusti existant, aut etiam expansi nimis, vel supra modum efferi, ac seroces evadant.
4. Interea tamen sanguinis, & humorum status haud negligendus est; quippe interdum iniqua, aut improba horum conditio, Opiata prorsus vetat, aut non nisi parcius, & cum restrictione quadam sumenda permittit. Sanguis eorum usus contra indicat, quatenus vel quantitate, vel qualitate, sive in crasi sua peccat. Quoad priorem, latex cruentus vel superabundat, vel deficit; & utroque respectu pharmaciam narcoticam excludit. Primo enim siquando sanguis copia turgens, simulque in febre ebulliens, vasa immaniter distendat, adeoque praecordia ad eum ociss [...]me, ne alicubi stagnet, aut exundet, circumpellendum cum systol [...], vicibus celerrime repetitis summe adlaborant; tunc certe narcoticum exhibere, quo iste cordis labor & nixus ultimi ad vitam tuendam necessari [...] praepediantur, venefici potius, quam medici officium esset. Quare in sanguinis plethora, phleb [...]tomia Opiatarum usui semper praemitti debet. Secundo nec minus malum à narcoticis imminet, quoties in sanguinis defectu, sive penuria, uti post magnas haemorrhagias, longas inedias, aut diuturnas aegrotationes exhibentur: quippe, cum sanguinis rivus perexiguus est, & pr [...] exiguitate vix continuu [...], ne fluor ejus interrum [...]atur, & proinde cesset, cor pulsu [Page 155] admodum veloci agitatum, velut nixibus duplicatis circumactionem ejus celerrimam molitur. Hinc obvium est concipere, quantam Opiata, quae huic cordis molimini, tunc apprime necessario, sufflamen sive remoram imponunt, noxam inferant. Profecto ob hanc rationem videtur esse, quod mulieribus, mox à puerperio, lochiis copiose fluentibus, & quibusvis à libera sanguinis missione, aut immensis haemorrhagiis, somnum interdicimus; viz. ne cor, quibus sanguinis rivum diminutum ocius circumpellat, spiritus inter dormiendum revocati destituant Porro interdum sanguis qualitate (sive ut proprie magis loquar) in Crasi sua peccans, Opiatarum usum contra indicat: quippe dum in cacochymia, aut febre, cruor recrementis plurimum resertus majori cordis nixu agitari, & velocius circulari debet, nempe ut particulae heterogeneae subjugentur, & cito evaporent; narcotici operatio interveniens, haec praecordiorum molimina suf [...]aminat, proindeque sanguinis lustrationem retardat, & nonnunquam frustratur.
VI. Quod spectat ad alios humores recrementitios, intra ventriculum, aut intestina accumulari solitos, etiam hos per vomitum, aut secessum subduci, & expurgari oportet, priusquam Opiatum propinatur; secus enim illic defixi, pertinacius h [...]rebunt. Quippe fibrae splanchnicae, à pharmaco stupefactae, non uti prius irritantur; nec recrementis istis expellendis spasmos excretorios facile ineunt, aut vegete perficiunt: quare, juxta vetus praeceptum, si quid evacuandum fuerit, ante pharmaciam Narcoticam evacuetur.
CAP. III.
Opiatarum species, praeparationes, & formulae.
POst pharmaciam Narcoticam in genere nunc traditam, ejusque rationes, & operandi modos satis fuse explicatos, proxime incumbit medicamenta [...]ali virtute praedita tum simplicia, tum composita recensere, & particulati [...] expendere, adeoque Opiologiam quandam instituere.
II. Itaque imprimis, juxta methodum à plerisque Authoribus observatam, remedia pro Anodynis habita, in binas hic classes, viz. prout fortiora aut debiliora existunt, distinguere visum est. Enimvero quaedam ex illis plane narcotica non modo somnum praeternaturalem cogunt, sed, cum occasio requirit, indolentiam, & stuporem; atque indebite exhibita, non raro lethum accersunt; attamen alia hujus generis medicamenta perhibentur, quatenus spiritus excandescentes, non perimendo, aut stupefaciendo, sed tantum leniendo, & demulcendo in quietem allectant, & blande componunt.
I. Ad priorem ex his (quae proprie tantum Opiata sive Narcotica dicuntur) classem referri solent, Papaver tum album, tum erraticum, Hyoscyamus, Cynoglossus, Mandragora, Solanum, & quaedam alia venenosa magis, adeoque nunquam medice praescribenda. Quorundum vero ex iis, non adeo insalubrium, radices, folia, flores, femina, & succi inspissati, crebro sunt in usu, & maximo saepe cum fructu (prout supra ostensum est) sumuntur. At vero, quandoquidem singula haec quidquam toxici admixtum habent, idcirco non, prout in alia pharmaceutice, licebit modo haec, modo ista indifferenter praescribere; sed tantum, quae maxime tuta, & longa experientia comprobata sunt, experiri. Hinc demum mos obtinuit (à quo sine vitae humanae periculo recedere non licebit) ut papaver, ejusque praeparata fere totius pharmaceutices Opiaticae basis, aut complementum sint. Semina Hyoscyami, atque radices, aut succus Cynoglossi, hypnoticorum quorundum compositiones ingrediuntur: attamen, quoties somnum efficaciter, simulque tuto provocare studemus, tota medicinae vis in Opio, aut Diacodio collocatur. Non opus erit Papaver album, ex quo haec conficiuntur, hic describere, neque succi Opiatici extractionem, aut syrupi istius compositionem tradere; siquidem haec omnia tum in veterum, tum recentiorum libris Botanicis, atque Antidotariis satis fuse declarant [...]r. Quod itaque superest, atque maxime ad propositum nostrum facit, Opii partes elementares exponere, indeque tum illius, tum Diacodii virtutes, & intoxicandi rationes eruere nitemur.
III. Opii corpus integrum, & illibatum melius, quam spagvrice resolutum, quoad partes ejus constitutivas examinari, & dignosci potest: quippe si per ignem destilletur, propter sulphuris impuri copiam, empyreuma horrendum contrahit, simulque foetorem valde nocivum diffundit. Attamen sensui obvium est, particulas sulphureas in hoc concreto abundare; quod etiam odor ejus teterrimus, & inflammabilitas manifesto declarant; & quam vis aeque certum est, sulphuri huic particulas salinas adjungi, adeoque concretum hoc, his duobus una cum terra aliquanta potissimum constare, attamen cujus indolis, & in quo statu sal iste fuerit, definite non licet; tantummodo autem ab effectis statuere possumus, concretionem hanc sulphureo-salinam spirituum Animalium texturae, quae spirituosa, [Page 157] & salino-volatilis est, omnino contrariam, & destructivam existere. Et quidem pluribus instantiis colligere datur, vim narcoticam in sulphure cum sale aculeato, (unde foetorem adeo tetrum acquirit) latere; hujus enim naturae sunt Papaver album, Mandragora, Hyoscyamus, Nicotiana, & caetera Opiata, quae omnia graveolentiam fere similem, & inter olfaciendum spiritibus nostris valde ingratam, habent. Porro juxta quod spiritus Animales in variis corporibus texturae nonnihil diversae fuerint, idcirco Opiata fortius, & virulentius in aliquibus quam in aliis operantur. Turcae ac Aegyptii, quibus ex adusto sanguine spiritus fixiores, aut minus volatiles procreantur, Opium impune, aut saltem absque vitae periculo comedunt; non adeo Europaei, qui spiritus magis subtiles, & puriores obtinent. Canes Opium in quantitate magna, absque sopore [...]llo, aut letho devorant. Dosis ejus perexigua felem è vestig [...]o perimit; ed nimirum, quod hujus spiritus, admodum salino-volatiles, sulphur narcoticu [...] non omnino sufferre possunt. Atque hinc est, quod gt. unica olei Nicotianae, hujus Animalis linguae imposita, mox spasmos, & stuporem excitat; quibus illico mors succedit. Olim cani gregario Opii panis offae involuti Drach. ij. exhibitas vidi: brevi postea valde aegrotans ille torpidus se [...] potius stupidus fiebat, atque difficulter, & laboriose suspirans plane moribundus videbatur; deinde vero intra semihorulam, alvum cum foetore teterrimo, & maxime omnium quae unquam sensi molesto, copiose dejecit, & derepente [...]anus, ac vegetus evasit. Quod autem tanta Opii quantitas Animali huic minus nocuerit, in causa forsan ex parte fuit ventriculi ejus fermentum insigniter acidum, à quo particulae sulphuris narcotici refringi, & aliquantulum subigi potuerint; adeoque propter hoc sulphur, à stomachi menstruo acido plurimum dissoluto, alvi dejectio summopere foetida processit. Quippe de aliis corporibus observare est, dum acidum in sulphureum agit, foetorem ingratum excitari: Ita namque fieri solet, cum aqua stygia, aut spiritus vitrioli limaturae ferri affunditur. Pariter item, cum spiritus aceti, lixivio Antimoniali committitur. Possim & multa alia hujus generis notare. At vero haud negandum est, Opii particulas in spiritus caninos operari, qui tamen fortius, quam aut hominis, aut aliorum quadrupedum spiritus, veneno narcotico resistunt; prout ab historia modo citata liquet; quatenus nempe cum torpor, & respiratio difficilis ac impedita, propter spiritus [...] hospites narcosi affectos, oriri coeperunt; symptomata istaec, quamprimum fomes narcoticus per catharsin subducebatur, mox evanuerunt. Porro hujus sententiae veritatem experimento Anatomico amplius confirmatam novi. Ante multos annos Opii tincturae, in vino Canarino ad saturitatem factae, circiter tres uncias in venam jugularem canis vivi transfusam vidimus; vase composito canis solito more discurrebat, parum aut nihil affici aut immutari visus; post quartam horae partem parum obstupescere, caput nutare, & tandem somno obrui coepit; cui tamen ne indulgeret, eum verberandō, terrefaciendo, & in cursum urgendo cum aliquamdiu impediremus, demum affectione soporosa ita prorsus abacta satis sanus, & vegetus evasit: hinc ut constet virus Opiaticum adeo vel intra coctionis viscera, à fermentis eorum subigi, vel ab ipsis spiritibus animalibus resisti, ut non semper nec pariter in omnibus, aut hypnoticum, aut exitiale fuerit.
IV. Quod spectat ad Papaveris albi capita, cum seminibus, è quibus Diacodium, item decocta, emulsiones, aliaeque confectiones hypnoticae parantur; facile constat, haec longe minus, quam concretum Opii succum sulphure narcotico praedita esse; quodque hujus illis inest, multo purius atque innocentius existere. Quapropter remedia ex his composita saepius, & secure magis exhibemus. Neque enim ad Laudanum fas sit ascendere, nisi quando prae symptomatum vehementia Diacodiata minus [Page 158] efficiunt. Porro cum haec minus virulentiae in se continent, non multa praeparatione egent, quin simplice aut decoctione, aut infusione, aut expressione facta, in usum medicum adhibeantur: Opium vero, raro admodum simplex, & per se praescribitur, sed vario, & diversimodo apparatu corrigi, & componi solet, quo Anodynon sat is tutum evadat.
V. Opii praeparatio, aut simplex est, aut cum dissolventibus, & corrigentibus adjunctis. Prioris ratio fere tantum in hoc consistit, ut massa ejus in taleolas discissa, calori ignis, aut solis tamdiu exponatur, donec, sulphure narcotico ex parte evaporato, reliquum friabile, & minus graveolens fiat: cujusmodi praeparatio ejus, plerisque aliis praemitti solet. Nam sive Opii tincturam, extractum, aut confectionem molimur, prius [...] hac praevia exsiccatur, & in pulverem redigitur. Porro huc referri debet fumigatio ejus cum sulphure, endem sc. ritu quo Scammonium cicuramus: quippe vapor acidus à sulphure communi, dum efflagrat, ascendens, sulphuris utriusque alterius tum narcotici, tum cathartici virulentiam subigit, aut multum infringit.
VI. Opii praeparationes cum adjunctis, seu potius compositiones ejus, plures ac diversimodae existunt; quarum aliae apud Antiquos, aliae inter recentiores usitatae magis ac celebres fuere. Veterum Opiata maxime infignia sunt pilulae de Cynoglosso, Requies Nicolai, & Philonium, cujus ultimi quatuor habentur, sc. Romanum & Persicum (quorum usus etiam aliquatenus retinetur) atque Philonium Galeni, & Mesuae.
VII. Horum omnium descriptiones, in plerisque Antidotariis satis vulgo prostant, ut non opus sit eas hic repetere. Compositionum istarum maxime Anodyn [...] ratio, etsi fundamento erroneo innixa, quoad alium respectum satis recta deprehenditur. Quippe ex supposito falso, Opium in quarto gradu frigidum esse, Philoniis, quae plurimum ejus recipiunt, multa in eodem gradu calida, sc. Pyrethrum, Euphorbium, Piper album, & similia adduntur: quae quidem Opii correctiva haud impropria existunt. Attamen non quatenus horum caliditas, illius frigiditati contravenit, (quippe revera non frigidum, sed calidum potius existit) verum acria istaec, sale volatili referta, Opii sulphur narcoticum perdomant, & virulentiam ejus infringunt.
VIII. Neotericorum Opiata, propter talis pharmaci laudabilitatem vulgo Laudana dicuntur; quibus insuper à nonnullis, quia dolores tollunt, Nepenthes nomen imponitur. Quo tempore haec primo innotuere Renodaeus perquam ingeniose queritur, Pseudo medicorum cohortem coortam esse, qui, pro pilulis de Cynoglosso us [...]atissimis, confectionem Opiatam, Laudanum illis dictam, exhibent, qua non tantum somnum conciliare, sed morbos quosvis [...]igere pollicentur. Hujus (inquit) pharmaci nunc apud circulatores adeo [...]valuit Encomium, ut nullus sit Empiricus, nullus tam hebes Medicaster, nullus vel plebeius Tonsor, qui se Laudamstam non prositetur. Proculdubio hic mos, ut ut pessimus, ac in vitam humanam valde perniciosus, nondum exolevit. Quippe etiamnum apud nostrates pseudochymicorum, & Agyrtarum non coliors, sed potius examen est: quorum unusquisque peculiare suum Laudanum jactat, quod in unoquoque morbo, ejusque statu temerarie exhibent, &, si forte contigerit aegrotantem dormire, & rursus evigilare, protenus [...]o canunt, & sibi gallum deberi clamitant; cum saepe furcam potius mereantur, in quantum pulsu, & respiratione propter Opiatam intempestive exhibitam dejectis, non raro crisees, & curationis spes omnis frustratur: quare à Laudanistis illis imperitis ut sedulo caveatur, quibuscunque vita in pretio est, admoneri oporter.
[Page 159] IX. Nec tantum Oplatarum usus, led multo magis earundem invention & praeparatio empiricis, & Agyrtis interdicantur: enimvero Medici prudentis, & docti opus est, toxica ita temperare, ut non in venenum, sed Antidotum cedant. Quapropter Laudana, non, nisi à peritis inventa & diu experta, in praxin admittantur; cujusmodi satis multa jamjam publice recepta, & probata extant, ut nihil opus sit nova quotidie procudi. Laudana Antiquiora à Paracelso, Crollio, Quercetano, Hartmanno, aliisque Chymicis celebrioribus tradita, in plerisque item pharmacopoeis descripta, tantummodo sub forma Extracti componuntur; in quibus omnibus pro base est Opii tinctura cum menstruo idoneo prolicita; cui tincturae aliae, sc. Croci, Castorei (quod Guianerus Opii Bezoar appella) specierum Diambrae & similium adduntur; adeoque omnes simul confusae destillantur in balneo, ut menstruo avocato, residuum ad mellis consistentiam redigatur; in cujus denique complementum, Magisteria, pulveres pretiosi, olea chymica, aliaque pro Cardiacis habita adjiciuntur: Pharmacum ita confectum in forma pilulari fere tantum exhibetur.
X. Quamvis hujusmodi Laudana satis efficacia, & eleganter composita videantur, Neorerici tamen, formam nonnihil variantes, consistentiam eorum (quo melius possint in liquore quolibet assumi) liquidam fecere; cui accedit, quod cum Pilula Opiatica (haud minus propter nocumeutum, quam commoda insignis) quibusdam terrori fuerit, dosis Landani liquidi (si forsan patiente reluctante necessaria videatur) melius obscurari possit, atque alteri liquori affusa pro cardiaco potius, quam hypnotico cedat. Et quidem circa Opiatarum usus, aegroti interdum nimis, aequo ac minus cauti existunt; adeoque sicut in uno casu admonendi sunt, ita in altero traduci ac falli debent. Pro Laudano liquido pariter ac solido conficiendo, pari fere ritu, Opii, & adjunctorum tincturae seorsim extrahantur; quibus dein confusis, & menstruis ad medietatem avocatis, manebit pharmacum splendide rubescens: cujus dosis à Scrup. ss. ad Scrup. j. esse solet.
XI. Circa haec utriusque generis Laudana, maxime interest cum quo menstruo Opii tinctura extrahitur; adeo, ut haec res inter quosdam haud minoris notae chymicos in magnam contentionem venerit; dum quidam illud frigidum supponentes, spiritu vini utuntur, aliique è contra ad refraenandum Opii calorem, ipsum in spiritu aceti, aut succo citri dissolvunt: profecto utrumque menstruum satis, & sere ex aequo convenit, dummodo in extractum redigatur: attamen si in forma liquida, nullum praestantius Opii solutivum occurrit, quam spiritus vini, sale Tartari volatilisato impraegnatus. Hic namque massam ejus promtissime dissolvit, tincturam instar rubini splendescentem recipit; porro sulphur narcoticum nonnihil subigit, ejusque graveolentiam tollit: revera sal Tartari Opii correctivum optimum, seu potius antidoton, existit. Hinc Empirici cujusdam pilula Opiatica, in qua Opii dissolvens est sal Tartari, oleo Terebinthinae imbutus, usus non contemnendi habetur: compositioni isti additur pulvis Hellebori albi; verum ideo tantum, ut opinor, quia Paradoxi quidam asserunt, venena cicurata in medicamina praestantissima evadere.
XII. A nuperis annis increbuit usus Laudani cujusdam liquidi, cujus Author, Helmontius vulgo perhibetur: pro menstruo recipit, succum Cydoniorum in fermentationem per flores cervisiae concitum; cum hoc simul Opii, & Croci tinctura saturata extrahitur, quae colata, & aromatisata, ad medietatem in balneo avocatur; dein residui pars usui servatur, estque Laudanum hoc liquidum: cujus dosis à gt. 15. ad 20. Pars altera destillatione ulteriori in formam pilularem redigitur, & à gr. j. ad ij. exhibetur. Opiatum istud liquidum, in affectibus dysentericis, saepius [Page 160] cum felici successu exhibui: Laudanum vero nostrum liquidum, (quo sc. frequentius utimur pro menstruo habet tincturam salis Tartari, ad summam rubedinem longa digestione evectam; cumque Opii tinctura per hanc extracta medicamenti basis sit, pro complemento addimus Crocum, Castoreum, Caryophyl, & lignum Aloes: dosis à gt. 15. ad 25.
2 Post papaver album, ejusque praeparata Opiatica, dicendum sequitur, de silvestri sive erratico, quod certe virtutem quandam hypnoticam, sed longe mitiorem & benigniorem, quam illud alterum obtinet; quare in quibusdam casibus eximie convenit, & circa usum ejus securiores esse licebit. Ex hoc syrupus, & aqua destillata parata in pharmacopoliis prostant, quae in febribus plerisque continuis saepe cum fructu exhibentur, inque pleuritide, vi quadam specifica juvare creduntur; quia nempe dolores tollunt, a [...]que pulsum nonnihil sufflaminan [...]o, sanguinis aestuationem febrilem deprimunt. Porro ex floribus hujus, in spiritu vini infulis, tinctura paratur, quae apud Empiricos, & mulieres beneficas, celebre medicamen est, & contra crapulam valere perhibetur. Cujus juvaminis ratio videtur esse, quod spiritus vini stomachi contenta à putrefactione vindicet, atque florum virtus narcotica febrem ingruentem praecaveat.
3. Exacta Meconologia, in narcoticorum classe succedunt Mandragora, Hyoscyamus, Cynoglossus, Nicotiana. De binis prioribus, quia in usum medicum vix omnino (exceptis Hyoscyami seminibus) recipiuntur, non est, ut verba faciamus; Cynoglostus vero odorem plane soporiferum spirans, indolem suam narcoticam aperte prositetur, & formae pulcritudine ad seipsum assumendum nos ultro quasi invitat: est enim planta perelegans, solia habens mollia, & grate virentia; sloribus puniceis, & amoenissime purpurascentibus coronatur, Pulvis radicum ejus ingreditur ac denominat antiquum & celebre istud Opiatum, dictum pilulae de Gynoglosso: succus ex tota planta, circa initium veris collecta, expressus, & digestione clausa & calida depuratus, & à faecibus decantatus, liquorem exhibet clarum, & instar rubini splendide rubescentem. Hic usurpari potest vel pro menstruo ad componendas alias confectiones narcoricas; vel syrupus hypnoticus ex eo paratur; vel denique blande evaporatus in extractum redigitur, ex quo, sicut ex Opio, cum idoneis menstruis tincturae, & extracta consiciuntur.
XII. Narcoticorum agmen claudit, & inter ea jure locum vindicat Nicotiana; quamvis enim eorum compositiones minime ingrediatur, attamen fumus ejus per tubulum haustus eundem saepenumero, quem illa, effectum producit: quinimo, quod magis mirandum est, non modo ipsum somnum, sed quandoque contrarium ejus, nempe vigiliam accersit. Non est ut instituti hujas originem, aut morem, communissime notum, utpote ab hominibus cujusque sexus, aetatis, & conditionis usitatum, describere facessam: profecto quod Opiatis illud accenseam ideo est, quoniam fere idem apud nostrates, quod Opium apud Turcas, praestat: utraque nimirum spiritus animales motu quodam inassueto afficiendo, & velut attonitos reddendo, absque magno molestiae aut lassitudinis sensu, ad quodvis agendum aut patiendum disponit. Quapropter Nicotianae fumo, juxta morem vulgarem ore suscepto, virtutes & effectus non solum multiplices, sed diversimodi, immo (sicut jam diximus) contrarii, & sibimet invicem repugnantes ascribuntur. Quippe vulgo dicitur nos infrigidatos sive algentes calfacere, atque aestuantibus refrigerium praebere; somnum inducere, aut abigere; pariterque famem atque sitim restinguere, aut excitare: quorum omnium ratio in eo consistit, quod spiritus Animales ab enthymiamate hoc blande agitati, & velut in choreas quasdam conciti, ad molesta cujusvis appulsus plane obsurdescunt; immo quicquid [Page 161] difficile ab iis agendum, aut patiendum incumbit, insensiles fere ac imperturbati obeunt: quapropter militibus, & nautis Tabaci usus (ubi congruet) non modo utilis, sed paene necessarius videtur; in quantum sc. utrosque illos, ad pericula quaevis intrepidos, atque famis, frigoris, & laboris patientes reddat. At vero fumum hunc valde narcoticum, & spiritibus (priusquam crebra assuetudine iis familiaris evasit) valde infestum esse, inde constat; quoniam à primo ejus tentamine, & usu, nullus fere est, qui non maximas in cerebro, & genere nervoso perturbationes patitur. Si quando enim ad potationem hanc siccam quispiam initiatur, mox quasi ebrius, vertigine & scotomia afficitur; dein vomitio immanis, & non raro purgatio succedit; vacillant pedes, tremunt manus, lingua balbutit, aut delira loquitur. Non raro item sudor frigidus, & lipothymiae terribiles sequuntur; quorum omnium causa est, quod spiritus Animales à sulphure narcotico velut intoxicati, in toto regimine suo, distrahuntur plurimum, inque [...] adiguntur; nec tantum prima aut secunda vice, verum ab initio saepissime perquam diu est, priusquam Tabaci fumus, sine magna spirituum confusione hauriri potest. Quamprimum vero mos iste cuipiam fit assuetus & familiaris, etiam gratissimus evadit; & cum tanto lenocinio spiritus Animales captat, ut nonnulli cibo, aut potu citius, quam usu ejus interdici mallent. Cujus ratio est, quod fumi-suctio ista, spiritus Animales uspiam segnes, & desides, blande exsuscitans, & quasi titillans, in motus lenes, & expansivos, quibus mire tanquam à vini potu recreantur, ciet.
XIV. Haec de Narcoticis praecipuis, eorumque praeparatis, ac utendi modis, quorum omnium census ad vegetabilium genus spectat: attamen ut putetur mineralia nihil non efficere posse, etiam ex durioribus hisce concretis quidam Opiata praestantissima, prorsus sine Opio, se parasse venditant. Quercetanus ex vitrioli sulphure narcotico, atque oleo solis, & lunae, cumque tinctura Coralliorum, aliorumque cordialium insignium, Nepenthen quoddam, ad dolores, & languores omnes tollendos adprime efficax, conficiendum praescribit: cujus medicamenti tantum abest me virtutes admirari, ut potius existimem, sulphur ac olea ista metallica aut revera non esse, aut parum vel nihil posse: itaque his posthabitis ad narcotica genuina & realia reversi; demum coronidis loco, eorum select as quasdam formulas subjiciemus: quas insuper in classes quasdam digeremus, juxta quod Opiata pro basi sua vel Papaveris erratici syrupum aut aquam destillatam, vel Diacodium, vel Laudanum extractum, aut liquidum, vel pilulas de Styrace, vel de Cynoglosso, vel denique Philonium habeant.
Rec. Aq. Papaveris erratici, Paralyseos, ana Unc. vj. syrupi Papaveris rhoead. Unc. ij. Salis prunellae Drach. ss. misce, f. Julap. Dosis Vnc. iij. vel iv. ter in die, in pleuritide, doloribus, ac vigiliis sine febre, aut causa manifesta.
Rec. Aq. Papaveris Vnc. iv. ad vj. sumatur interdum per se bis aut ter in die propter easdem intentiones.
Rec. Diacodii Unc. ss. ad Vnc. j. Aq. Paralyseos Vnc. iij. Aq. Theriacalis Drach. iij. f. potio.
Rec. Aq. Cardui Unc. iij. Diacodii Unc. ss. sp. C. Cervi Scrup. ss. ad Scrup. j. f. haustus ad somnum, & sudores provocandos.
Rec. Diascordii Drach. ss. pul. Gascon. Scrup. j. Diacodii Drach. ij. misce, sumat. è cochleari.
Rec. Diacodii Vnc, iij. Aq. Limacum Unc. j. misce. Convenit in tussi, & phthisi: Dosis cochl. j. hora somni, & si opus fuerit, repetatur post mediam noctem.
Rec. Laudani Londinensis gr. j. pul. è Chelis compos. Scrup. ss. ad [Page 162] [...]. j. cu [...] [...]. s. syrupi Caryophyl. f. pil. iij. sumendae hora somni.
Rec. Laudani gr. j. pil. ita [...]ach. cum gummi Drach. s. f. pil. iv. su [...]. [...] [...], in Colica.
Rec. Laudani gr. j. ad iss. Diasoordii Scrup. j. f. bolus, loco Diascordii add. confect. Alchermes, vel de Hyacint.
Rec. Laud. gr. j. dissol. in cochi. j. Aq. Theriacalis, adde aq. Paralys [...] [...]. ij. f. hauctus.
Rec. Laud. [...]ost. liquidi Tartarisati, gt. 20. detur in cochl. j. Aq. Mirab. [...]el Cinnam [...] cujus [...]is alterius idoneae: Convenit in doloribus colicis, nephriticis, [...] arthriticis.
Rec. Specier. hiera Drach. ss. Laudani ejusdem gt. 20. f. [...]. iv. su [...] [...] somni ad purgand. simulque dolores sedand. in Colica.
Rec. Laud. liquidi Cydoniati gt. 15. ad 20. detur in cochl. j. Aq. Cin [...]. teu [...]is, ad affectus dysentericos.
Rec. Cons. Rosar. rub. Unc. j. Theriacae Audrom. confect. de Hyacintho, ana Drach. ij. pul. Pannonice rub. Drach. j. Laud. Cydoniati Drach. ij. [...] [...] Coralliis q. s. f. confect. Dosis Drach. j. quarta vel quinta quaque [...]ara in Dysenteria valde cruenta, cum torminibus.
Rec. Pil. de Styrace gr. v. ad vj. lactis Sulphuris Scrup. ss. olei Anisi [...]. j. Balsami Peru. q. s. f. pil. iij. in tussi, Asthmate, &c. sumeud.
Rec. Pil. de Cynoglosso gr. vj. ad viij. f. pil. ij. devorand. hora somni, propter easdem intentiones.
Rec. Philonii Romani Scrup. j. ad Scrup. ij. conser. Caryophyl. Drach. ss. [...], f. bolus sumendus horae somni. Convenit ad Colicam, in temperamento frigido.
XV. Post remedia narcotica modo satis fuse explicata, proxime dicendum esset, de medicamentis mere Anodynis: quae viz. spiritus Animales quovis modo perturbatos, aut excandescentes, non profligando, aut stupefaciendo, sed tantum leniendo, & demulcendo in quietem allectant, & blinde componunt. Attamen citca horum [...], utrum talia revera existunt? manifesto constare oportet, priusquam [...] disquisitio instituitur: praeterquam enim hoc, quod Fotus, Cataplasmata, Linimenta, exterius exhibita, atque Enemata intestinis injecta, dolorem quandoque sonant; nullum alium effectum ab ejusmodi mere Anodynis, saltem quando intus ore assumuntur, praestari novi: quare super his, quibus pro somno conciliando, aut torminibus quando atrociter urgent sedand is minime fidendum sit, haud operaeprerium videtur Aetiologiam quamvis contexere.
XVI. At vero [...]um hactenus de Opiatis, earumque praeparatis, & operandi modis ita plene disseruimus; juxta methodum superiorem, de medicament is hisce contrariis sive Antihypnoticis, quae viz. somnum nimis urgentem arcendo, nos vigiles reddunt, modo tractandum sequeretur; [...] [...] in cerebri pathologia (ubi de Lethargo aliisque affectibus soporosis, eorumque remediis agitur) pensum hoc omnibus ferè numeris [...] pereg [...]; [...] ut non opus sit eadem hic repetere. Quandoquidem vero tum ibidem, tum aliis in locis, liquoris cujusdam Coffee dicti ad [...] pe [...]endam summe efficacis, frequens à nobis mentio facta est; hand omnino ex re sore videtur de potu hoc, ejusque effectibus, & [...] [...]bus (quas alibi innuimus) pauca quaedam amplius hic subjungere. Circa Antiquitatem, & communissimum ejus modo apud Tureas, [...] [...] A [...]s, aliasque orientales usum, extra propositum nostrum esset hic disserere: quandoquidem vero à nuperis annis, hic potus etiam [...] nostrates in morem abiit, & virtutem ejus pro somno abigendo fere nullus est quin experimento facto satis efficacem persentit; idcirco in effectus [Page 163] hujus satis noti, & experti rationes modo inquiramus. Hajus Aetiologiam (in capite de Pervigi in) diximus, in eo consistere, quod potus iste particulas adustas (quibus abunde sensu [...]um gustus, tum olfactus indice, scatet) mox sanguini, & dein succo nerveo insinuat, quae proinde tum incongruitate, tum mobilitate live inquietudine sua, & o [...] rebri exterioris poros usque apertos derineant, & spiritibus copula quavis alia, & torpore exutis oestra quaedam, ac stimulos, à quibus ad munia sua diutius obeunda excitantur, addunt: enim [...]eto ad somnum ineundum, haec duo necessario requiruntur, quorum modo unum, modo alterum in efficiendo prius ac potius existit. Nimirum oportet cerebri exterioris, five corticis ejus poros, & meatus omnes à liquote ibi [...]lem, à fa [...]guint ve [...]a extillato, ac inundante inferciri plurimum, as impleri, proinde quae occludi; dein praeterea ad affectum istum acciendum, opus est, ut spiritus Animales poris, & meatibus illis exclusi, ac insuper particulis nutritiis, & serosis saepe onusti, versus cerebri meditullium se recipiant [...] indulturi. Circa haec pensa ad somnum requisita non semper unus, idemque ordo est. Quandoque enim spiritus Animales primo, & spo [...]e [...] istaec spatia derelinquunt, succo nerveo in eadem inanita mox [...], interdum vero humor nerveus cum sero uberius suffusus meatus istos primo in vadit, spiritus exinde licet invitos propellens, ac intus cogens.
XVII. At vero operatio Coffee ut risque his effectibus contrarie videtur. Nam statim à potu ejus, particulae adustae, summe agiles, ac impigne, in sanguinem delatae, liquorem ejus nonnihil fundunt, seroso [...] versus renes, & habitum corporis detruso; porro illae cerebrum adpelle [...]es, poros ejus facillime aperiunt, quos & mobilitate sua valde apertos detinent: dein spiritubus illae accrescentes, eos particulis quibusque aliis tum gravativis, tum nutritiis denudant, adeoque leves, & pe [...]nices ubique in motus cient, atque per totum cerebri ambitum oppletione gravi, & obstructione liberum, expandi faciunt.
XVIII. Interea tamen, dum spiritus ad hunc modum jugiter, ac indefessim exerciti, succi nervei accessu & assimilatione privantur, copiae illorum haud satis, ac solito more instaurantur. Spiritus quidem veterani agiliores, ac impigri magis redduntur, at novorum subsidia minnuntur. Hinc ut facile constet, potum hunc communissimo licet in usu, ac in quibusdam casibus valde utilem, & adprime medicum, in aliis forsan no [...]ium aut minus salutarem existere. Ita quidem rem habere, non tantum ratio, sed & vulgaris observatio passim dictitat; in quantum Coffee potatores nimii, macilenti, saepenumero item paralysi, atque veneris impotentiae obnoxii, evadunt. Prior effectus ita frequens & passim notus est, ut pluribus Coffee potum ideo tantum interdixerim, quoniam ad macilenriam disponit.
XIX. Quippe cum sanguis ex assiduo, & nimis crebro ejus usu acris, & magis retorridus fiat, proinde ad nutriendum minus habilis existit. Quood cerebri autem & nervosi generis affectus, existimo me ad eos interdum curandos, hunc potum adeo frequenter praeseribere, ut non alius quispiam magis: quippe ad Tabernas, ubi venditur iste, Aegrotantes quosdam potius quam ad pharmocopolia ablegare soleo.
XX. Profecto in morbis, aegritudinibus plerisque cephalicis, viz. cephalalgia, vertigine, lethargo, catarrho, & similibus, ubi cum pleno corporis habitu, & temperamento frigido, aut minus calido, atque sanguine aquoso, adsint cerebrum humidius, ac spirituum Animalium feguities, & torpor, potus Coffee magno saepe cum fructu sum itur: nam assidue haustus utramque animae partem mire clarificat, & illustrat, atque functionum quarumcunque nebulas omnes dispellit: verum è contra, qui graciles, & temperamenti biliosi aut melancholici, sanguinem acrem, [Page 164] aut retorridum, cerebrum calidius, atque spiritus animales nimis incitatos, & irrequietos habent, à potu isto prorsus abstinere debent; utpote qui tum spiritus, tum humores magis pervertit, & functionibus quibusque obeundis inhabiles prorsus, simulque impares reddit. Observavi enim multos spirituum copia haud satis uberi praeditos, ac insuper cephalalgiae, vertigini, palpitationi cordis, artuum tremori, aut stupori obnoxios, à potu Coffee illico deterius habuisse quoad istos affectus, & statim in toto corpore languorem insolitum persensisse.
PHARMACEUTICE RATIONALIS, SIVE DIATRIBA DE Medicamentorum OPERATIONIBUS IN Humano Corpore.
PARS SECUNDA
AUTORE Tho. Willis M. D. in Univ. Oxon. Prof. Sedleiano.
OXONIAe, E THEATRO SHELDONIANO, M. DC. LXXVIII.
Imprimatur.
AMicissimo Authori, post tam Immortale opus, nihil mortale facturo, tanquam Lumina morienti claudens, extremum hoc officium praestat.
ATHENIS BRITANNICIS, Literati Orbis lumini Splendidissimo, UNIVERSITATI OXONIENSI: Et ibidem ILLUSTRISSIMO PRINCIPI JAC. ORMONDIAe DUCI, CANCELLARIO HONORATISSIMO; RAD. BATHURST DECANO WELLENSI, VICECANCELLARIO DIGNISSIMO; Reverendis admodum, & perquam Eruditis DOCTORIBUS, PROCURATORIBUS, Facultatum omnium PROFESSORIBUS, Collegiorum & Aularum Praefectis; NEC NON Venerabili Magistrorum Senatui, Diatribam hanc Pharmaceuticam Pietatis & gratitudinis ergo Dicat Dedicatque Alumnus & Beneficiarius adstrictissimus
CANDIDO LECTORI PRAeFATIO.
A Quo primum Medicamentorum in corpore humano operationes, & agendi modos considerare coeperam, & super hac re aliquamdiu meditatus, tandem Pharmaceuticae Rationalis Specimen quoddam edideram; tanto istius speculationis ulterius prosequendae studio tenebar, ut horis subsecivis, (quoties nimirum à praxi Medica vacare liceret) vix aliud quidquam intendere, aut cogitare potuerim: idque non tam ut aliis placerem, quam ut ejusmodi Meletemata saepius in animo ver sando, & scribendo, pro Aegrotantibus melius praescribere discerem. Enimvero rationibus, quibus medicamenta operantur, non rite expensis, Iatrice omnis quasi adhuc mere empirica, casu ac fortuna potius quam consilio regitur; & saepius usu venit Pharmacum temere exhibitum, nil aliud esse quam alea de vita hominis jacta. Quapropter ut mihimet ipsi satisfacere, & medicinam cum salva (ut dici solet) conscientia practicare possim, energei [...] Pharmaceutic [...]n Aetiologiis eruendis operam nostram adhuc amplius impendere libuit. Et quoniam in hoc tractatu, medicamina, privatas quasdam corporis partes, aut regiones, earumque morbos peculiares [Page] respicientia, praecipue consideramus, idcirco in re proposita haec tria imprimis expedienda curavimus; viz. Primo, ut partium, quarum affectus & remedia tractantur, descriptio Anatomica, quoad vasorum omnium fabricas & usus (si satis non jam jam prostat) accuratissima exhibeatur. Quamobrem in pectore, & pulmonibus, quoad intimos quosque recessus, & penetralia, diligentissime perlustrandis versati, quicquid notabile super his veteres ac recentiores protulerunt, & porro quicquid amplius cultro ac Microscopio detegere licuit, exposuimus. In quo penso, uti prius in quibusdam aliis ejusdem naturae exactius peragendis, Amici mei, & Doctiss. D. D. Edmundi King operae sedulae, inque dissecando dexterrimae, plurimum me debere fateor. Et quidem adeo necessarium duxi, Pharmaceuticae nostrae Rationali, partium Historias quasi basin substruere, ut sine ist is crederem, quod tota moles imposita, quasi mere Phantastica, prorsus instabilis, aut saltem inutilis futura esset. Enimvero Medicinam aut facere, aut operationes ejus in corpore humano, sine exacta partium, & ductuum, in quas & quibus agunt, notitia, designare velle, pariter absurdum videtur, ac si Philosophus rei Mechanicae ignarus, Automati horologici lationes & technas, juxta Motus Naturalis Theoricen ab Aristotele traditam, explicare, & dirigere [Page] prae se ferret. Itaque imprimis in corpore nostro Pharmaciae subjecta, sive operandi loca, quasi Circum in quo discurrere oportet, summa cum diligentia & accuratione perlustravimus. Dein secundo haud minus soliciti fuimus, ut juxta partium quarumcunque Ehaenomena, per observationes Anatomicas nuperrime detecta, affectuum, quorum remedia designamus, hypotheses verae, & reales conderentur; ut non tritae medicinae veteris semitae usque insistendi, caeco quodam & implicito obsequio, ac, uti in proverbio est, pecorum more, tantummodo antecedentium vestigiis duceremur. Quin morborum causas, & rationes formales ab ipsis fontibus derivantes, ubique ostendere nitimur, à qua sanguinis, & humorum diathesi, à qua spirituum Animalium affectione, item à quali fibrarum, aliarumque partium solidarum habitudine unumquodque [...] procedat. Atque his ita praemissis, & solidi fundamenti instar jactis, demum tertio in loco, ut Pharmaceuticae nostrae structura rite compacta, feliciter assurgat & firmiter consistat, medicamina privatas plerasque partes, aut corporis regiones, earumque affectus peculiares respicientia, hic quamplurima, viz. tum simplicia, tum composita; & vetera, & nova; & dogmatica, & Empirica; tum ex libris tum medicis cujusque seculi excerpta, tum vulgo apud Agyrtas, & mulierculas maxime celebria [Page] congessimus: quorum omnium, aut saltem ex iis praecipuorum, formulis selectioribus & utendi modis, apte designatis, quoad ipsorum, tum praeparationes & effectus, Aetiologias subdidimus. At vero quod in tractatu hoc, ea omnia quae in priori omissa erant minime comprehenduntur quod tamen futurum speraveram, propter materiae copiam, operisque molem prae man bus indies accrescentem, acciderat. Hujusmodi enim Pharmaceuticen completam, & omnibus numeris absolutam exhibere, certe non unius hominis aut Aetatis res esset. Quippe huic Disquisitioni, si plenius & quoad latitudinem suam instituatur, non tantum materia omnis medica, quae bene infinita est, sed etiam tota Medicina sese ingerit. Quare nostra haec incoepta, non Tractatus, sed Specimina tantum audiant. Profecto non opus erit plerosque Medicos, saltem qui naturae phaenomena negligunt, praxi & lucro unice intenti, circa pharmaciae omnis rationes erudiri: verum ad eas è re nata semper cruendas, & serio perpendendas, Artis genuinos filios operae pretium erit si non dirigi, saltem incitari. Atque si leves hi conatus, alios ad studium istud melius excolendum instigarint, quicquid ab invidis ac malevolis opprobrii metiar, operae me meae neutiquam poenitebit. Enimvero cum bene conscius mihi fuerim quod facultates meas tenues licet (c [...]u [Page] Talentum à Deo opt▪ max. mihi concreditum) per ignaviam perire non sim passus, ade [...]que illas non terrae fuisse defossas, ut cum foenore aliquo ultra sordem reddantur; erit unde placeam mihi, imo serio gratuler atque triumphem.
POSTSCRIPTUM.
DUM haec prelo subduntur, tristissimus affertur nuncius, Autorens immortalitate dignissimum, Pleuritidis ineluct abili impetu oppressum, è vivis excessisse, nec profuisse Domino artes, quae aliis omnibus profuerant. Dabit veniam Lector, si memoriae tam sacrae aliquantisper parentemus; nec supervacuum ducet paucis audire, qualis ille Vir fuerat, qui talia scripserat: porro intelligere gestiet, quam bonus erat ille, aui tam doctus; quam etiam in Pietatis praxi exercitatus, qui in praxi Medica versatissimus.
Res quidem justum Commentarium poscit; sed illa breviter proponemus, quae raptim cogitanti, & animo tam inexpectato fulmine perculso, prima fronte obversabantur.
Honesta familia ortus, Patrem habuit ingenuis studiis enutritum, qui Magistri in artibus gradu in Academia hac suscepto, ruris otio captus [Page] praedium, quod suburbanum habuit, secessit; & domesticis curis & familiae alendae unice vacavit: satis terrarum orbem demeriturus, qui talem natum genuerit. Is vero, gliscente civili bello, febris castrensis contagio correptus, filium viginti fere annorum, prima studiorum Tirocinia in Aede Christi ponentem, Orphanum reliquit: qui ad haereditatem curandam evocatus, per aliquod tempus ruri egit: sed rebellium incursionibus, qui ad quintum lapidem praesidia satis valida tenebant, & praedas passim egere, fatigatus, Oxoniam, Regis juxta ac Musarum castra, se denuo recepit; ubi in Legione Academica miles conscriptus, per plures annos meruit; donec oppressa Optimi Principis causa, Cromwelliana Tyrannis pacem bello omni saeviorem miserae genti attulit. Inde Ecclesia pessundata, & Theologia una cum sacerdotibus conculcata, ad Med [...] studium conversus, in ea [...]revi profectus eximios fecit. Pietatis interi [...] studio nihilo minus addictus; cujus non leve fuerit indicium, quod cum Liturgia Ecclesiae Anglicanae templis exturbaretur, nec impune liceret Officiis sacris avito more interesse, Religionem quasi profugam hospitio excepit; & Domus suae parte sacris usibus accommodata, id egit ut conventus & preces publicae, aliaque Pietatis Officia ad ritus Ecclesiae Anglicanae illic perpetuo haberentur. [Page] Scripsit interea temporis ediditque egregios tractatus, quibus primum orbi innotuit, de Fermentatione, de Febribus, & Urinis.
Reddito tandem Rege, cum aditus sibi ad gradus Academicos & munia publica pateret, Doctoratum suscepit, & Professor Philosophiae Naturalis renunciatus est; quam Spartam summa cum laude ornabat; editis insuper Anatome Cerebri, & tractatu de Scorbuto, & Morbis Convulsivis.
Circa annum vero 1667. Londinum ad Medicinam faciendam evocatus, mirum dictu, quam cito & quanta cum laude inclaruerit, praesertim cum ita esset natura & moribus factus, ut nec verbis ad fucum faciendum compositis, nec vafris Agyrtarum technis se venditare posset. Sed licet totos dies, & tantum non noctes in aegrotantium cura exhauriret, Arti suae excolendae librisque conscribendis usque vacavit, unde inter mille interpellationes nati sunt tractatus, De Sanguinis accensione & Motu Musculari, De Anima Brutorum, De Morbis Cerebri, Pharmaceutices Rationalis pars prior, & demum altera, quam nunc damus. Quae omnia cum animadversionibus Autoris, scriptisque ineditis D J. Hemming pharmacopaei fidissimi curae commissis, in unum volumen collecta, Typis nos aliquando hic loci mandaturos speramus.
[Page] Porro pientissimae Animae divini numinis cultus eadem usque cura insederat; & quandoquidem horis Canonicis in Ecclesia Parochiali Aedibus suis vi [...]inae precibus publicis per negotia interesse non liceret; ut officia sacra primo mane & sero vespere ibidem celebrarentur, procuravit: iisque, negotiis quibuscunque frustra reclamantibus, semper fere vacavit. Insuper cum videret institutum illud utile admodum fuisse pluribus, qui in vicinia pariter toto die in mercatura aliisque artibus exercendis distringebantur, Sacerdotem id munus per futura secula obiturum idoneo Salario dotavit.
Sed leve hoc documentum egregii in Pietatem animi. Quanquam ipso nemo magis frugalis & ad rem attentus, nemo magis munificus; omnia scilicet sibi, nihil autem pauperibus, & miseris negaverat. Praeter illa quae propria manu elargitus est, Eleemosynarios & dispensatores in Urbe, Rure, & Academia sparsos habuit. Rem multis experimentis mihi compertissimam loquor; facilius quis ab ipso centum Aureos, idoneo pietatis opere proposito, acceperit, quam à plerisque aliis extorserit totidem Asses. Et quanquam diutinae diligentiae & perpetuae frugalitati amplas quas collegerat Opes jure merito quis potuerit imputare, ego imprimis effusissimae quam dixi largitioni, & benedictioni insuper divinae acceptum referendum [Page] senseo. A prima ejus adolescentia ad ultimum vitae diem, nullam pecuniarum quam acceperat summam pro suo habuit, donec Deo & Pauperibus partem non contemnendam sacram fecisset: cumque ante paucos dies, quodque mihi semper dolendum, ultimo una colloqueremur, de rationibus istis dispungendis (tanquam venturi fati fuisses praescius, & de pauperibus magis quam prole su [...] solicitus) consilia diligentissime agitabat.
Mitto dicere, quam in adversa fortuna infractus, in affluente fuerat temperans, quam in summa eruditionis fama modestus: cum indigne lacesseretur, quam ad injurias condonandas facilis, quam Principi ultima passo fidus, Ecclesiae oppressae obsequens, in Artis professione candidus & apertus, in studiis indefessus, sermone parcus, in toto vitae stata Christianus. Quae omnia pro merito exequi, non unius horae, paginaeve res esset. Breviter dicendum, quod perpetuis precibus, studiis, laboribus, eleemosynis, vigiliis exercitus, tandem annos fere 57. natus sub praesentis Novembris initium, Tussi (nunc temporis epidemia) laborare visus est, quae (cum ceu leve quiddam spreta esset) in Pleuritin, & Peripneumoniam illico transiit. Cumque Vir consultissimus sanguine saepius misso, & remediis diligenter adhibitis non relevaretur (Amicis meliora ominantibus) vitae exitum advenisse statim [Page] animadvertit; & constitutare familiari, sumt [...] S. Eucharistiae viatico, & pace Ecclesiae accepta, integris ad extremum spiritum sensibus, piam animam Deo commendavit, vitamque laudatissimam pariexitu clausit.
AVTORI CLARISSIMO, nec non mihi (de quo jure glorior) AMICISSIMO, in illius Pharmaceutices Rationalis Partem utramque.
QUERELA LIBRI POSTHUMI DE OBITU AUTORIS.
Pharmaceuticae Rationalis, SIVE DE MEDIC AMENTORUM OPERATIONIBUS IN Corpore Humano. PARS SECUNDA.
SECTIO I.
De medicamentis Thoracicis.
CAPUT I.
De Respirationis organis & usu.
IN priore tractatu, Pharmaciae cujusque rationes explicare aggressus, medicamenta sere tantum generalia, quae nempe evacuationem aliquam cient, aut spiritus vacillantes erigunt ac instaurant, vel nimis ferocientes & irrequietos consopiunt, attigimus: verum insuper multa alia & diversimoda extant remediorum genera, quae scilicet peculiarem quandam corporis partem, aut singularem aliquem morbum respicere, inque fines istos virtute five operatione quadam specifica destinari perhibentur. Circa horum, aut saltem praecipuorum ex iis tum [...], tum [...], viz. utrum ita revera habet, & ob quam rationem ita fiat, nunc operae pretium videtur inquirere: atque imprimis de medicamentis Thoracicis, quae videlicet contra Tussim, Phthisin, Catarrhum, Asthma, Dyspnoeam, aliosque pectoris affectus praescribi solent, dicemus.
II. Quandoquidem vero tum hujusmodi affectuum, tum in iis sanandis operationum medicinalium rationes valde abstrusae, & explicatu di [...]icillimae videntur: idcirco, priusquam hoc pensum aggrediar, quaedam circa partes ipsas, earumque tum usus & actiones ordinarias, tum aegritudines five affectiones praeternaturales praemitti debent. Quoad prius, Thoracis partes aut principes sunt, uti Cor, & Pulmones, cum vasis eorum appendicibus; aut subservientes, ut membranae, & musculi, cum [Page 2] Diaphragmate; item costae, cum vertebris; vasa pneumonica, cum nerveis [...]bris & glandulis. Cordis & vasorum ejus consideratio proprie non hujus loci est, quoniam inter Pathemata ejus non tam privati pectoris, quam to [...] corporis aegritudines generales haberi solent. Cum itaque [...] ad curandos istius regionis morbos, destinata, praecipue pulmones, [...]liaque respirationis organa ipsis famulantia respiciant; idcirco imprimis partium harum fabricam & usus, deinde earundem affectiones, una cum medendi methodo, & remediis describemus; ac denique horum omnium Aetiologias subderenitemur.
III. Pulmonum substantia ab Antiquis, & [...]ere hactenus à Modernis, instar compagis viscerum aliorum, pro carne semper & parenchymate habe [...] solebat; quae tamen levior & spongiosa (quatenus ab aere insuf [...]o [...] distendi, & in aquis supernatare apta fuit) dicebatur. P [...] [...]o [...]um & pulmones embryone exemti rubescant, & submergantur; & qu [...]um [...] is adultorum cocti & elix [...], satis compacti & solidiores appareant; [...]o [...] [...] car [...]eos existere [...]ere nullus dubitabat: donec nuper Clar. [...], diligentissimus naturae scrutator, partes istas prorsus excarneas, & mere membranaceas esse comperit; & proinde statuit pulmonis compagem, si [...]ervi & vasa quaedam cum tracheae ramis excipiantur, ‘vesicularum aggeriem quandam esse, atque vesiculas istas ubique protensas & s [...], talem situm & nexum obtinere, ut in easdem, ex aspera Arteria, dem ex aliis in alias aditus patescat; donec omnes tandem [...]o membranam pulmones investientem desinant. Et quidem rem ita habere experimento ad sensum declarat. Accipiatur nimirum pulmo calide exemtus, inque arteriam Pneumonicam aqua per syphonem toties injiciatur, donec sanguine penitus abluto tota compages subalbida, & [...] diaphana appar [...]at; dein aqua ista per compressionem expressa, & aere per tracheam immisso, & concluso, pulmo turgidus exsiccetur: non tantum lumini objectus, externe diaphanos exponit orbiculos; sed & interne [...]ectus, candidam vesicularum molem oculis exhibet.’ Porro microscopic adhibito detexit re [...]e quoddam mirabile singulas istas vesiculas vincien [...], & colligans; quod nimirum ex arteriae & venae productionibus & ramificationibus [...]inutis constat; quae vasa sanguinem per exiles, & [...]rtuosos ductus, perque multiplices tubulorum flexus circumagun [...].
IV. Praeter has vesiculas, maxima ex parte pulmonis compagem constituentes, novum & mirabiliorem visceris hujus apparatum Vir insignis [...] adinvenit: viz. plane ostendit molem pulmonariam, ex lobulis pene insinitis propria membrana circumseptis, qui communibus vasis donati, propaginibus asperae arteriae adnasc [...]ntur, conflari: cujusmodi lo [...]lorum insertio, & situatio, diversi mode habent, juxta quod modo tracheaebasi, modo costae, aut cono ejus assiguntur; etiam juxta quod desinunt in pulmonis vel superficiem externam & planam, vel angulos; insuper secundum quod ipsi inter se si [...]um, nexum, & interstitia debita, ad pulmonis compagem rite adimplendam obtinere debent. Lobuli ex quibus unusquisque pulmonum lobus contexitur in Tabula 3. accurate ac ad vivum exprimuntur.
V. Hos lobulos (qui in pulmone majore, aut alio quovis semicocto clare apparent) interstitia quaedam distinguunt, quae (prout notavit vi [...] Clar.) non nudaecavitates, aut intercepta inania spatia sunt, sed plures habent membranas, modo parallelas, modo angulares, à lobulis propagatas; & vasis etiam plurimio obductas, it a ut interstitia haec sint vesiculae quaedam membraneae, diaphanae tamen, & [...]enuissimae. Si in pulmonis lobo quodam singulari, unum ex his interstitiis cultelli cuspide leviter aperias, & [...] perexiguo facto per tubulum insufflaveris, illico totus iste lobu [...] [Page 3] interstitiis omnibus inflatis plurimum extendetur; dein [...]i compagem istam luci objicias, interstitia diaphana facta lobulos [...]uosque, etiam valde conspicuos, magnis intervallis interstinguent; ad [...]oque lobulorum [...] quaeque velut Polypodii folium apparebit, & sub ejusmodi [...] quales Malpighius descripsit, atque in Tabulae Nostrae tertiae Figura secunda repraesentantur. Cum vero à liquore conge [...]ab [...]li ductibus Trachealibus injecto lobuli implentur, & extenduntur, [...] eorum nonnihil diversa, & quasi uviformis videtur: quemadmodum in ejusdem Tabule Figu [...] prima exprimitur. Hanc asperae arteriae sobolem venae & arteriae ubique comitantur; quae nexu quodam, & pari ramificatione per totam e [...]nt pulmonum substantiam. Hoc jucundo spectaculo, in pulmonis lobo inanito ac turgido, & quibusdam vasis Mercurio vivo injecto, aliisque liquore tincto impletis, plane cernitur. Caeterum [...]n vivisectionibus vasorum genus aliud, viz. Lymphaeductus, per totos pulmones disseminari [...] patet: quinimo & nervos quamplurimos & propagines nerveas per eos ubique distribui, alibi satis clare ostendimus. Praeter has partes, & vasa pulmonis primaria, aliae quaedam, & velut secundariae adnotandae occurrunt. Quippe Venae & Arteriae pneumonicae, vasis sanguiferis aliis, ab Aorta oriundis, porro & glandulis, nec non fibris tum nerveis, tum motricibus praeditae sunt; atque trachea his omnibus, ac insuper cartilagineis, instruitur.
VI. Unde licebit inferre, pulmonis integram compagem mere fistulosam, ac ex tubis diversi generis & magnitudinis, & varie, imo intricatissime dispositis constatam esse: qui, licet mirabiliter complicati, multifariam contorti & perplexi videantur, ubique tamen continui, & cum mutua ad se invicem habitudine protensi, aerem, sanguinem, lympham, & spiritus animales, propter accessorios quosdam usus, huc illuc ordinatim usque, & regulariter convehunt ac disponunt. Hanc pulmonis molem, una & vasorum ejus omnium ramificationes, divaricationes, & mutuas complicationes anaglyphice describere, pensum haud minus difficile esset, quam serici admodum contorti & perplexi [...]a [...]ciam, [...]ive glomerem, quoad singula [...]ila, eorumque ad se invicem habitudines delineare. Nihilominus, ut juxta propositum nostrum Thoracis tum Pathologia, tum pharmacia rite innotescat, ex re fore videtur, pulmonum vasa omnia sigillatim hic percurrere, eorumque tum descriptiones, tum usus & affectiones praeternaturales tradere; quibus demum methodus Therapeutica subjunge [...]ur. Sunt autem vasa, è quibus integra pulmonum moles constat, Trachea, cum Bronchiis, & Vesiculis; Arteriae, Venae, Lymphaeductus, & Nervi; quibus addantur vasorum istorum partes & appendices: viz. vasorum majorum tunicae; quae vasis sangui [...]eris aliis & glandulis, nec non fibris nerveis & muscularibus donantur
VII. Quod itaque ad pulmonis vasa primaria spectat, quamvis haec singula propter mutua omnium inter se officia mira necessitudine communicent; attamen Arteriae, & venae Pneumonicae Tracheam, ejusque partitiones, [...] observant; nam cujusque horum rami & propagines è [...]runcis similiter oriundi, & huc illuc protensi, pari passu ub [...]que incedunt; ita, ut Trachea ejusque rami medium usque locum teneant, supra hanc vena, & infra Arteria pneumonica feruntur, omnesque aequali & socia ramisicatione distribuantur: quin & surculi & propagines compares, à singulis emissi, comparibus suis starim applicantur, inque plexus seu velut retia mirabilia, è quibus pulmonum textura fere in totum est constata, abeunt. Impossibile erit horum omnium simul incedentium, quoad surculos & propagines minores, protensiones, & varias inter se complicationes describere; si tamen unicuique vasi singulatim Argentum vivum, [...]ypsum [Page 4] calidum & fluens, ceram oleo terebinthinae dilutam, & liquefactam, aut aliusmodi materiam, quae ductus omnes aut praecipuos implebit, distentosque retinebit injeceris, inde figuram exacte satis adumbrare licebit: adeoque ex singulis per se & particulatim descriptis, totius pulmonis compages five textura concipi potest. Itaque super his, & quibusque aliis Pulmonum vasis, & partibus, ordine dicemus; & primo de Trachea.
VIII. Trachea, five aspera Arteria est fistula oblonga ex cartilaginibus & membranis constans, quae à gutture sive faucium imo incipiens, gulaeque incumbens, inque Pulmones descendens, per toras eorum compages ramificatione multiplici dispergitur. Hujus partes duae à veteribus assignantur, viz. superior quae Larynx, & inferior quae Bronchus vulgo dicitur; quibus etiam tertia five infima, a Malpighio Vesicularis dicta, addatur.
IX. Prior harum, quae asperae Arteriae initium, vociferationi potissimum inservit, ex pluribus variisque cartilaginibus conformatur, quibus etiam musculi appropriat [...] adjunguntur; quorum omnium descriptio, & usus ab Anatomicis adeo exacte traduntur, ut non opus sit iisdem amplius describendis immorari: methodi gratia compendio tantum advertimus, laryngem cartilagines quasdam majores diversiformes, aliasque uniformes habere; priores ob similitudines, quas ad res alias gerunt, dicuntur Epiglottis, Cartilago scutiformis, Annularis, & [...]. Huic ultimae continua cartilaginum, eadem prorsus sigura & ratione conformatarum, series succedit, quae singulae, cum circuli cujusdam sed non absoluti formam referant, eo modo disponuntur, ac si quis plures ligneos circulos ita componeret, ut ex parietibus eorum, aliorum usque aliis superpositorum, quaedam sistula, five canalis velut costis insignitus, assurgeret. Cartilagines hae circulares ductu toto aequaliter à se invicem distant, & membranae interioris benesicio, quae, velut periostium, interstitia eorum adimplet, tanquam ligamento connectuntur. Porro cujusque cartilaginis annularis pars posterior, ubi-Oesophago incumbit, quo melius deglutitioni ciborum inserviat, in membranam abit; quae & prorsus eadem est, ac illa vimina cartilaginea colligans, atque totam laryngis cavitatem obducens, unctuoso semper humore perfunditur; quo scilicet tum contra aerem asperiorem inspirandum, tum halitus acriores exspirandos muniatur.
X. Prater hanc membranam internam, etiam altera externa, tenuior licet, totam tracheam investit; cujus ope tum cartilagines inter se firmius connectuntur, tum tota canna partibus vicinis alligata, tutius & firmius ad Thoracem descendit. Porro utriusque membranae alios quosdam usus ac munia esse censemus, quam ut tracheae parietibus conformandis, aut muniendis mere inserviat: quippe hic plures nervos & propagines nerveas passim inseri, tum & interiorem ipsam asperae Arteriae tunicam fibris tum nerveis, tum carneis, five muscularibus, praeditam esse, plane advertimus: unde concludere licebit Tracheam aut quoad se totam, aut saltem partes ejus, & sensu & motu quodam potiri. Et quidem observatione maxime vulgari patet, interiorem ejus ductum sensu acutissimo pollere, quatenus à tenuissimo offendiculo in tantum irritatur, in illico in motum convulsivum, feilicet tussim, mire cogatur. Caeterum [...] molestiae sensus, proindeque motus obeundi instinctus, saepissime ab hoe vase exoritur, ita & vim sive impetum quendam motivum, five in respirando five in tussiendo, fibras ejus proprio marte quadantenus obite censemus. Profecto super his non est ut dubitetur quoniam in hac membrana interiore observare [...]st bino [...]fibrarum muscularium ordines, eo quidem ritu ac in Aorta & intes [...]inis dispositos: nimirum unus extat sibrarum rectarum [Page 5] ordo superior, quae dum contrahuntur, Cartilagines omnes circulares propius ad se invicem adduci, proindeque vasis hujus truncum successive secundum ejus partes omnes abbreviari faciunt: [...]ubter hunc jacet alter fibrarum circularium otdo, quibus (dum inflantur) contractis, ejusdem tracheae cavitas plurimum coarctatur. Cum itaque fibrae utriusque generis motrices, vasis istius ductum quoad omnes dimensiones angustari faciant; satis obvium est eos ad expirationis actus obeundos conducere, atque plus aut minus agere, juxta quod celerius vel tardius, intensius vel remissius, expirare incumbit. In tussi, expuitione, exsufflatione, & quibusdam aliis expirationis fortioris actibus, hae fibrae vehementius contractae, spiritum, aliaque asperae Arteriae contenta violenter expelli cogunt, porro ab hac actiore interdum depravata aut prepedita, Asthma, Dyspaceam, aliosque circa respirationem affectus exoriri inferius declarabitur.
XI. Tunica haec interior musculosa binas alias etiam quasi adnatas habet, scilicet glandulosam, & vasculosam. Nam, sicut alibi circa Arteriae sanguiferae anatomen notavimus, etiam advertere licebit, fistulam interiorem Tracheae, textura vasorum omnis generis ac praecipue sanguiferorum densissima & quasi retiformi obduci. Arteriae non à vasis Pneumonicis, sed à ramo bronc [...]iali (quem ab Aorta Clar. Dominus Ruisch oriundum detexit) profectae, huic inseruntur; quas etiam propagines venosae, originem suam Venae Cavae debentes, comitantur, binis hilce surculi nervei occurrentes, varie complicantur; adeoque ex omnibus intertextis quoddam quasi reticulum, totum tracheae dorsum obducens, constituitur; cui vasorum plexui glandulae perexiguae & albicantes ubique substernuntur, seu potius cohaerent; pari quidem ritu, ac in vasis plensque aliis majoribus, & visceribus quibusque membranaceis, habere alibi ostendimus, quibus omnibus Lymphaeductus adjuncti famulantur. Quod spectat ad usus horum, proculdubio Arteriae & Venae Tracheae tubum rivo sanguineo, propter nutricatum ejus, persuunt; atque Nervi spirituum copias, & motuum obeundorum instinctus, ad sibras musculates deferunt; dein quicquid humiditatis super [...], ab Arteriis depositae, Venae reducere nequeunt, glandulae excipiunt, & retinent, donec massae sanguineae per Lymphaeductus remandari possit. Si quando, ob lympham copiosius depositam, nimis inplentur illae, humor tum è glandulis, tum ab arterils in Tracheae cavitatem exstillans Catarrhum infert. Asperae Arteriae Tunicae omnes distinctae & ab invicem separatae in Tabula 7. exprimuntur.
XII. Tracheae pars secunda, [...] vulgo dicta, à pulmonum ingressu incipit: nam juxta quartam thoracis vertebram sistula illa magna descendens, in duos truncos dividitur; quorum unus pulmonis partem dextram, alter sinistram respicit: dein utrique pulmones ingressi, & propter lobos majores subdivisi, surculos quamplures, quemadmodum sere piscium branchiae habent, lobis minoribus sive lobulis per totam pulmonis compagem distribuunt. Horum omnium ductus, prout in larynge, Cartilaginibus, sed ritu nonnihil diverso conformatis, instruuntur: quippe in bronchiis, hae non annulares, sed velur loricatae existunt; ita ut, cum opus sit ductus istos contrahi, cartilago inferior superioris cavitatem subeat; simili fere ritu ac in locustae tunicae crustatae juncturis habet. Adeo quidem divino artificio cautum lest, ut, cum pulmones dilatantur, Bronchia in longitudinem maximam protendantur; cumque illi contrahuntur, partibus aliis intra alias diduct is summe abbrevientur.
XIII Bronchiorum, uti & Laryngis, tunicae, fibras musculares utriusque generis, una cum glandulis & vasorum plexu retiformi, obtinent. Unde concludere licebit, etiam minores quaeque asperae Arteriae fistulas constantes systol [...] & diastol [...] vices habere; seilicet omnes, dum expiratio peragitur, contrahi, dumque aer inspiratur, relaxari: porto ex [Page 6] [...]isdem glandulis & vaso [...]um reticulo, ubique fere intra intimos quosque pulmonum recessus continuatis, humorem Catarrhalem depluere. 'Tracheae ramus quidam Bronchialis ad singularem pulmonis lobum pertinens, designatur in Tabula 2. H. H.
XIV. Bronchia utriusque lateris ramisicata, non tantum lobos duos, aut plures majores, verum, uti Malpighius observavit, plurimos minores, sive lobulos inter se distinctos constituunt; unusquisque enim ramus Bronchialis plures hic illic ramulos, sive surculos à se mittit, qui singuli pares Arte [...]ae, & Venae Pneumonicae surculos sorti [...]i, in minores inde propagines [...]ere innumeras finduntur; quae omnes ubique sociae, ac inter se complicatae, quinimo nervos & Lymphaeductus peculiares adeptae, inque pulmo [...] superficiem extima [...] terminatae, quoddam quasi nemus secretum constituunt; adeoque tota pulmonum compages è plu [...]ibus praedictorum vasorum ramisicationibus complicatis, quasi totidem distinctis nemoribus, constat. Quorum comae, & latera extrema, licer se mutuo [...]angere, & cohaerere videantur, tamen alia ab aliis disjuncta, & quaeque intra proprios sines limitata existunt; longe secus, ac vasorum productiones & communicationes in cerebro habent, ubi Arteriae & Venae, in diversis ejus angulis emergentes, quaquaversus excurrunt, & per totam ejus aream perreptantes, & mutuo inosculatae, inter se omnes communicant.
XV. Prior ista vasorum conformatio perquam necessaria ad pulmonum usus fuit. Nam siquidem aer in eum solum modo finem pulmones ingredi, [...] sanguini particulas nitrosas pro accensione seu vitalitate ejus suffundat, & mox regredi debeat; cumque sanguis ideo pulmonem pertrans [...]at, ut secundum omnes suas partes aeri inspirato occurrat; idcirco opor [...]ebat utrumque horum, scilicet aerem, & sanguinem, in minutas portiones dividi, &, secundum eas, congressus ubique distinctos & breves facere. Hujus ratio in Bro [...]chiis piscium elegantissime cernitur; cum enim Bronchia sint quasi totidem lobi majores, unusquisque ex his in pl [...]imas spi [...]as, vasorum omnis generis complicatione instructas, quasi in totidem lobulos dividitur; in quibus singulis sanguis per minutas portiones, quasi [...]vulos, expromitur; ut secundum omnes suas partes, particulis nitrosis [...]curr [...]t, & mox in alveum redeat.
XVI. Fistulae Bronchiales, in cavitates ulteriores, scilicet in vesiculas numerosas, à Malpighio inventas, ducunt; quae quidem asperae Arteriae continuae quaedam partes sunt, verum à prioribus distinctae, eo quod car [...]lagines iis prorsus desunt, &, quae vices harum supplent, spatiis longioribus à se invicem distant. Enimvero rami quique Bronchiales, surculo [...] [...]inores quaquaversus à se mittunt; quorum ductus etsi cartilaginum expertes, ad c [...]rta tamen intervalla quibusdam quasi ligamentis coarctan [...]ur; atque horum inter [...]pedines, aere inspirato imp [...]etae, cellulas istas vesiculares ex parte effi [...]iunt. Revera ductus isti haud inepte conferri possunt muris colo intestino, cujus cavitas continua, quatenus variis in locis succincta est, in plures quasi loculos dividi videtur. Porro ductus isti vesiculares ex utroque latere sinus breviores, tanquam vesiculas singulares densissime accrescentes habent, proindeque cellularum omnium aggeries [...]rum [...]acemo haud multum absimilis videtur. Harum imagines quantum exacte licuit, in Tab. 3. repr [...]sentantur. Cellulae istae vesiculares, ut nixus pro expiratione contractivos edant, e [...]iam sibras, uti per Microscopium plane conspicere est, musculares obtinent. Quandoquidem enim aeris copia ingens intra pulmo [...]es attral [...], &, [...]unquam deficiat, ex parte reservari de [...]t; i [...]rco praeter ductus superiores, qui tanquam vestibulum ac antra sunt, insuper camerae interiores, & capaciores requiruntur; in quibus aer recondi, indeque propter usus emergentes depromi qu [...]at. Quippe interdum accidit aerem externum nimis asperum, aut alias pulmonibus [Page 7] incongruum existere; proinde ut summe necessum fuerit, eum parcius inspirari, ejusque violentiam mox ab aere insito retundi, aut temperari. Porro iste nonnunquam in quantitate satis idonea a [...]rahi sive inspirari nequit; uti in cursu, cantu, aut loquela longiore, item in affectibus quibu [...]dam morbidis: & tunc aer internus rarefactus exterioris defectum quodammodo supplebit.
XVII. Quandoquidem igitur cellulae istae vesiculares majorem aeris penum excipiunt, quam ut totum quaque expirationis vice mox [...]eddere [...]eneantur; idcirco vimina cartilaginea iis desunt, earumque cavitates ex se ampliores existunt, ut amplius distendi possint: attamen ut pro data occasione majorem aeris copiam exsus [...]ent, aut materiam extussiendam ejiciant, fibris muscularibus donatae, sese [...]rctius contrahunt, con [...]ntaque s [...]a penitus exterminant. Etenim ordinar [...] pectoris systol [...], qua [...] musculorum relaxationes ex parte efficiunt, aerem forsan totum à Trachea & Bronchiis, haud tamen à vesiculis, quaque vice ejiciunt: propter has (quoties opus erit) inaniendas, & totius pectoris cavitas plurimum angustatur, & cellulae ipsae vesiculares à propriis fibris constrictis coarctantur.
XVIII. 2. Vas proximum, è cujus ramis densissimis huc illuc quaquaversus protensis, cumque aliis ramis contortis, & complicatis, pulmonum compages existit, Arteria Pneumonica est. Haec è cordis sinu dextro egressa, & versus Tracheam inclinata, in ramum dextrum, & sinistrum finditur; qui paribus Tracheae ramis sese applicantes, eos ubique comitantur, seu potius iis submittuntur; nam in [...]erius consiti sunt, & primo in pulmonum lobos majores, deinde in lobulos universos feruntur: in quibus singulis Arteriae ramulus, in longum protensus, utrinque plurim [...]s à se propagines emittit, quae statim propaginibus aliis tum Bronchialibus, tum Venosis associantur, & varie complicantur; &, ubi asperae Arter [...]ae propagines externae in cellulas orbiculares abeunt, Arteriae cum Venis (uti per microscopium detegitur) complicatae, ve [...]iculas istas densa ramisicatione circumdant, & quasi corymbis vinciunt: unde conjicere licebit, haud pro nihilo esse, quod in pulmonibus ubique sanguiductus, al [...]eros istos aeris religiose observant, iisque adeo intime se immisc [...]nt, ac ubique insinuant. Certe quicquid aliis visum [...]uerit, haud facile crediderim, hoc in sanguinis, ejusque partium utut di [...]imilium miscelam exactiorem fieri. Nam ad hanc, ecquid aeris acces [...]u tam pleno opus est, quem in aliis mixtionibus (quarum perfectiores digestiones vocantur) rite obeundis data opera excludimus? Nam si iste admissus itus ac reditus habere sinatur, particulae commiscendae magna ex parte avolarent. Dein quod asseritur, tantum melioris [...] gratia fieri, quod in pulmone [...]anguis intra ductus adeo exiles, tortuosos, nec facile perv [...]os [...]eratur, dico hoc intentioni isti prorsus repugnate; nam optima cujusque l [...]quoris mixtio, (ut etiam ipsius sanguinis) fermentatione perficitu [...]; atque liquor sic miscendus sive fermentandus, sicut vinum in cado, spatium liberum & capax requirit: trajectio autem per ductus exiles & angustiores, velut colatoria, partium secretioni potius quam mixtioni inservit; quapropter nisi sanguis intra vasa majora exacte miscetur, ac ri [...]e [...]ermentatur, dum pulmones pertransit, faeculentias & particulas quasque non rite [...] xtas ibi relinquit, corumque ductus infercit, ac plurimum obstruit; ut [...] observare est in Pica, Cachexia, & Loucophlegmatia affectis; quibus respiratio difficilis, ob sanguinis non rite mixti recrementa ibi der [...]l [...]cta, supervenit. Quare pulmonis usus videtur esse, ut sanguis per vasa minora, tanquam rivulos exiles, secundum omnes suas partes explicetur; adeoque his omnibus nitrosae aeris particulae occurrant, easque vitalitatis gratia inspirent seu accendant. Arteria Pneumonica, pariter ac Aorta & Tr [...]chea, [Page 8] tunicam muscularem, binis fibrarum, scilicet rectarum & circularium, ordinibus instructam habet; quae proculdubio, dum contrahuntut, arterias etiam Pneumonicas pulsare, & sanguinem usque prorsus urgeri & circumpelli faciunt. Huic tunicae musculosae glandulae numerosae cum vasorum reticulo incumbunt. Arteriae Pneumonicae intra pulmonis lobum quendam singularem Fabrica & ramificatio exprimuntur Tab. 2. Vasis hujus Tunicae omnes distinctae & ab invicem separatae designantur Tab. 6. Fig. 1. item Tab. 4. Fig. 2.
XIX. 3. Vena Pneumonica, in sinistro cordis ventriculo radicata, & in ramos primo majores, & deinde, juxta pulmonum lobos & lobulos, in minores ac minimos divisa, & multifariam subdivisa, supra Tracheam defertur, inque progressu suo tum Arteriae Pneumonicae, tum tracheae ramificationi exactissime respondet, cumque illis utrisque pari passu ubique incedit; &, ubi Trachea in vesiculas desinit, propagines venosae, cum arteriolis (uti dictum) complicatae, reticulum sive corymbum, quo cellulae istae circumdentur, constituunt. Venae Pneumonicae, parum aut nihil à Venae Cavae ejusque ramorum Anatome differt. Singula hujus generis vasa quatuor tunicas à se invicem distinctas habent.
XX. 1. Harum extima fibris (uti videtur) nerveis, quae forsan aliquatenus musculares & rectae in longum (licet serie minus regulari) protenduntur, constat. Haec venae pulmonaris tunica admodum laxa, & à reliquo vase soluta existit, in tantum ut ubivis aperta per totum inflari, & quasi vas distinctum esset, plurimum extendi possit; unde suspicari licuit, hoc ductu peculiari lympham aut serum è sanguine secretum reduci; at vero magis probabile videtur extimum hujus vasis ambitum ita laxe conformari, ut pro sanguinis impetuosius effervescentis reditu viae summopere distendi sive ampliari possint.
XXI. 2. 3. Huic tunicae duae aliae (Venae cum Arteria communes) viz. vasculosa, & glandulosa substernuntnr, prioris munus est parti nutricatum suppeditare, & alterius serositates superfluas excipere & amandare.
XXII. 4. Tunica quarta & intima plane muscularis, fibris annularibus, uti similis Arteriae tunica, donatur; quae proculdubio pone sanguinis rivum successive contractae, cursum ejus reducem accelerari, & pro data occasione corripi faciunt. Attamen hinc dubitatio oritur: quamobrem, cum venis aeque ac arteriis fibrae musculares contractlvae, (quae in his pulsificae existunt) conceduntur, cumque utraque pariter vasa cordi perenniter pulsanti appenduntur, quamobrem non Venae aeque ac Arteriae, juxta constantes in corde systol [...] & diastol [...] vices, etiam solenniter pulsent? Huic imprimis obvium erat referre, Arterias fibrarum motricium strue sive aggerie longe densiori quam Venas donari; quare cum illae, successive fortiter contractae, sanguinem velut emboli impulsu forasejiciunt, & vi cujusque impulsus vasa continentia succutiunt, sufficit ut Venae pone sanguinis rivum lenius contractae, ipsum sponte ac velut in declive refluentem, blande ac aequaliter prorsum urgeant. Verum insuper, hujus ratio nonnihil à vasorum conformatione dispari seu potius inversa pendere videtur; siquidem sanguis intra Arterias trajectus, à spatiis amplioribus usque in angustiora, saltem minus patentia propellitur, quare haec cum impetu pervadens ubique distendit, vasorumque latera attollit, adeoque pulsum excitat: quippe dum sequens Arteriae cujusque portio per fibras musculares contrahitur, necesse erit anteriorem, ab insiliente sanguinis gurgite impletum evibrare: in Venis autem è contra, sanguis versus cor redux è spatiis usque minoribus in majora, sive è rivulis in alveum magis capacem & profundum decurrit, proindeque tacite & sine pulsus fluctuatione quavis prolabitur.
[Page 9] XXIII. Sanguis intra Venas Pneumonicas pariter, imo plus quam intra Arterias ab aere, ubique à Tracheae ductibus aut vesiculis adjunctis sese insinuante, animari, sive de novo accendi videtur: in quantum scil. iste primo in Venis Pulmonaribus ab atro-purpureo in coccineum mutetur; cujus ratio est, quod sanguis juxta vasorum intercapedines, viz. dum ab arteriis in venas transit, particulis aereis ubique ac plurimum occurrit. Quamobrem si liquor quilibet Arteriae Pneumonicae injiciatur, non ita promte & cito pulmonem trajiciens per Venam redibit, ac si in membro quopiam, aut in aliis corporis partibus experimentum illud feceris; quin pars liquoris injecti in Tracheae ductus, aut lobulorum interstitia exudabit, & pars alia, in spumam abiens, tarde admodum per Venas redibit; indicio sane manifesto, eum in transitu pulmonari inter vasorum oscula haerere, eumque particulisaereis commisceri. Sanguinis circulatio per pulmones quiddam diversum, seu potius contrarium habet ab ea, quae per reliquum corpus peragitur; in quantum scilicet Arteriae Pneumonicae sanguinem atro-purpureum, & Venae coccineum continent; cum in toto praeterea corpore, Aorta cruorem coccineum, & Vena Cava atro-purpureum transferat. Porro de Vena Pulmonari observare est, totum ejus ductum, excepto ubi cordi affigitur, valvulis carere Hoc inde constat, quod liquor trunco ejus injectus (pariter ac in Arteria habet) omnes illico ramos & surculos sine obice quovis pervadat Quod quidem in hunc finem ita fieri oportuit, ut sanguis intra praecordia, ob passionum impetus, fluctuationes ac regurgitationes quaquaversus libere semper habeat. Insuper ne sinister cordis sinus à sanguine impetuosius irruente obruatur unquam, naturae instinctu, fibris in Venae radice contractis, cursus ejus inverti, & retro fluere potest. Venae Pneumonicae quoad ramificationem ejus extremam descriptio habetur Tab. 4. Fig. 3.
XXIV. 4. Huic vasorum praedictorum, quibus aer & sanguis convehuntur, Triumviratui Lymphaeductus [...]quam exportantes adjunguntur. Horum ingens satellitium, per pulmones dispositum, Arterias & Venas stipat: porro surculi omnes, à pulmone exteriore versus radices ejus tendentes, in plures truncos majores coeunt, qui, ductui Thoracico communi inserti, lympham, à sanguine & humore nerveo supersluam, ingerunt. Profecto vasa hujus generis quamplurima in pulmonibus requiruntur; quippe cum sanguis hic maxime efflagret, & rapide circuletut; nihilque exterius per diapnoen exhalet, Venae haud facile totum cruorem ab Arteriis excipiunt; porro Glandulae, quod in iis depositum est, non diu continent: quare Lymphaeductibus, quasi alveis permultis, opus erat, quibus humor continuo superabundans amandari possit. Si quando hos obstrui, aut disrumpi contingat, pulmonum aut pectoris hydrops, quinimo tussis & affectus Phthisici saepenumero oriuntur. Haec vasa pulmonum lymphica optime conspiciuntur, si inter canem vivum dissecandum, ductus Thoracici summitatem, ut nihil Venae Subclaviae infundatur, comprimas: tunc enim pulmonum lymphaeductus, siquidem in commune receptaculum obturatum ac impletum sese exonerare nequeant, summe intumescunt, & valde conspicui fiunt. In cane saginato si talis compressio aliquandiu fiat, humor lacteus è ductu Thoracico, valvulis reseratis, in pulmones exundabit: quinimo idem lymphaeductus, etiam longe infra [...]enes consitos, pervadet, eosque humore distentos quasi lactescentes reddet. Lymphaeductuum exteriorum in lobi pulmonaris superficie perreptan [...]ium delineatio rudis habetur Tabula 1.
XXV. 5. Vasorum pulmonarium genus ultimum sunt Nervi, & propagines Nerveae; quorum ingens copia (prout alibi innuimus) ubique per pulmones dispergitur. C [...]ca horum munus olim ambigentes, opinari [...]ucebamur, motus Pneumonici primos impetus, aut saltem instinctus [Page 10] ab his Nervis pendere; quoniam alias haud intelligere datur; quomodo pulmonum motus in respiratione, tussi, risu, aliisque ipsorum actibus, juxta quasque naturae exigentias adeo semper exacte proportionentur. Nam prout sanguis plus aut minus in praecordiis aestuat, ac ebullit, etiam prout Tracheae contenta quaepiam fibras Nerveas irritant, celerius aut tardius respiramus, & saepe, invito licet, tussimus. Attamen praeterea Nervorum horum usus alius, & magis necessarius occurrit: nam ex quo liquet sanguiductuum, & Tracheae tunicas ubique fibris muscularibus, sive motricibus, quibus contrahuntur, donari; satis obvium est Nervos Pneumonicos tum spirituum copias, tum contractionum instinctus ad fibras istas convehere: quin & verisimile est, propter Nervos istos spasmodice affectos, Palpitationem cordis, nec non Asthma & tu Tim Convulsivam saepenumero excitari. Nervorum Pneumonicorum Anatomen sive descriptionem in Neurologia nostra, scilicet pag. 311. olim tradidimus, ut non opus sit eadem hic repetere, aut ampliare. Vasa praedicta quinaria, in distributionibus suis mutuo associata, & multifariam, quasi in nemora secreta cum vesiculis, velut lacunis ubique intertext is divisa, cum inter so varie complicentur, & contexantur, Telam quasi carneam, quae ipsa pulmonum compages est, constituunt: quae insuper instar parenchy matis solidioris apparet, quatenus Ateriae & Venae sanguine oppletae inferciuntur, atque Tracheae & lymphaeductus vasa, tum aere tum aqua inanita, concidunt ac coalescere videntur. Hujusmodi fabricam pulmonis carniformem, ex meris vasis & vesiculis contextam, minus admirari subit, dummodo perpendatur, Testis Sominarii compagem nihil aliud esse quam glomerem ex filamentis quodammodo cavis, sive ex tubis spermaticis simul intextis, complexum. Nervi Pulmonaris & quoad fibrarum quibus constat fasciculum, & quoad surculorum ejus propagationem descriptio habetur Tabula quinta.
XXVI. Pulmonis Telam, uti dictum est, ex vasis & vesiculis contextam, & juxta illorum ramificationes majores, & minores, in lobos & lobulos divisam, membrana, quasi commune integumentum, investit. Hujus binae sunt tunicae, scilicet unica exterior & tenuis, quae filamentorum Nerveorum textura quaedam (uti in plerisque aliis visceribus habet) subtilis videtur; altera interior, quae & aspera, & nonnihil crassa est, è vasorum & vesicularum extremitatibus fere meris constans: & propter foveas ab his passim factas, intima superficies ejus instar favi apum apparet. Harum formae Tab. 8. satis apte designant r. Membrana è binis hisce tunicis conflata poros quamplurimos & satis magnos habet, in tantum ut, si Hydrargyrus lobi alicujus minoris ramo Tracheali infundatur, membranam fere totam intus obducens ubique è poris erumpat. In hanc membranam velut aggerem tum ciuor Arteriosus, tum aer impingens reflectitur; iste nimirum per venas in cordis ventriculum sinistrum refertur, parte quadam aquosa per ly [...] phaeductus amandata: interim aer per cosdem Tracheae ductus, quibus influxit, revertitur. Enimvero aura continue recens, quae sanguini particulas nitrolas suppeditet, inspirari; eique ut concedatur locus, altera vetu, jam estoeta ac inutilis, prius exspirari debet. Quandoquidem igitur utrumque munus intra eosdem ductus peragendum sit, pa [...]s vicibus modo hoc modo illud fieri oportuit. Dum inspiratur aer, pulmones quasi vento immisso inflantur; dumque idem exspiratur concidunt, & ejus excludendi gratia arcte comprimuntur; adeoque follium ritu, perpe [...] [...]ystol [...] & diastol [...] vices obeunt. Quo tamen impulsu [...], & quibus organis hoc fiat, operae pretium videtur hic paululum expendere.
XXVII. Super his igitur observatione vulgari constat, pulmonis diastolen poctoris ampliationi, ejusque systolen hujus contractioni semper [Page 11] obsequi 3 proinde ut concludere liceat, quando thoracis cavitate dilatata pulmoni expandendo spatium majus conceditur, aerem externum, sive circum pulsum, five ob propriam vim elasticam (nam eodem res recidit) sponte in Tracheam insilire, & mox truncum ejus, Bronchia, & vesiculas omnes subire, ac ad summum inflare; in eum nempe finem, ut particulae ejus nitrosae sanguini, pulmonis loca omnia perluenti, ubique occurrant: deinde quando pectus, à dilatatione ista recedens, quoad cavitatem suam angustatur, etiam pulmo compressus, à diastole sua concidit, aeremque modo inspiratum excludit. At vero, quoniam aer non ea copia sponte exilit, qua insiluit, neque pectoris cavitas arcte adeo contrahitur, ut pulmones valde comprimat; idcirco Tracheae ductus omnes fibris muscularibus donantur, quae inter exspirandum seriatim contractae, Aeris expulsionem promoveant. Itaque ut respirationis causa & fiendi modus plane innotescant, inquirere oportet, quo ritu, & quibus organis vicissitudinaria ista pectoris dilatatio, & contractio peragantur.
XXVIII. Circa hos motus, divini Conditoris mechanicen, ad regulas Mathematicas plane adaptatam, satis admirari non possumus; siquidem nulla alia in re manifestius [...] videatur. Quippe cum pectoris tum ampliatio, tum coarctatio à quibusdam musculis (quorum munus unicum est contrahere) perfici debeat; res ita instituitur, ut costae, quae thoracis, velut parallelogrammi oblongi versus Cylindrum incurvati, latera efformant, in siguram modo quadratam, cum angulis rectis, pro pectoris ampliatione; modo in Rhomboeidem, cum angulis acutis, pro ejusdem contractione, ducantur. Quod vero à partium situ ita mutato sequitur, ut cum latera ab invicem longius abscedunt, fines propius adducantur, & è contra; proindeque spatii capacitas alterari potius, quam augeri aut diminui soleat; ne ita circa thoracis cavitatem accidat, per Diaphragmatis motum miro artificio sic cautum est, ut, dum coste superius pro pectore ampliando versus quadratam figuram ascendunt, ne fines interius abbrevientur, Diaphragma, quod finem inferiorem claudit, deorsum versus abdomen extumescat; adeo ut thorax quoad longitudinem simul, ac quoad profunditatem amplietur: dein vice verla, dum costae inferius ad pectus coarctandum versus Rhomboeidem figuram ducuntur, ne sines ex more longius abscedant, Diaphragma superius ascendit, proinde ut thoracis capacitas inter exspirandum, etiam quoad utramque dimensionem angustetur.
XXIX. Quod autem ad musculos pectoris, tum ampliationi propter inspirationem, tum constrictioni propter exspitationem in servientes, spectat, sapientissimus naturae Conditor plura & diversimoda utriusque muneris instrumenta instituit; propterea quidem ut respirationis opus, ad vitam adprime necessarium, incessanter usque & perquam robuste obiri possit. Musculorum prioris ordinis, à quibus scilicet thoracis cavitas dilatatur, alii costas attollunt, & posterius retrahunt, proinde ut arcuentur illae magisque amplientur; in quo censu sunt musculi tres scapulares, unus lumbaris, ac intercostales externi undecim: atque alter internus musculus, nempe Diaphragma, pectoris fundum deprimit, ejusque longitudinem, una cum profunditate dilatata, ampliari facit.
XXX. Praedicti musculi, viz. scapulares, lumbares ac intercostales, etiam cum Diaphragmate ad respirationis munus destinati, à pluribus Ana tomicis, ac imprimis à Fallopio satis jam accurate describuntur, ut parum opus videatur hanc telam nunc retexere; praesertim, quia plenior & permanens harum partium notitia non nisi per crebras dissectiones, & [...] Anatomicam acquiri soleat. Quatuor musculi priores diversiformes, ad inspirationes fortiores & violentas potissimum conducunt; intercostales vero exteriores, propter ordinarios inspirationis actus, quoad [Page 12] vivimus, operam perennem & vicissitudinariam navant. Hi singuli uniformes, cum basi ca nea & crassiore, in costae superioris imo radicati, fibris obliquis & antrorsum latis in costae subjacentis summitatem feruntur, cique cum fine tenuiore ac tendinoso implantantur: unde sequitur fibras istas, dum circa radices suas intumefacti abbreviantur, costam inferiorem ducere & retro trahere; dumque adeo hi musculi omnes simul contrahuntur, costae omnes sursum elevatae, & ab angulis cum spinis obliquis, in rectas alteratae, thoracis truncum capaciorem, sed aliquanto breviorem reddunt: cui Ellipsi ut succurratur, Diaphragma (quod, prius à systole liberum, intra pectoris cavitatem reconditur) una cum costis sursum tractis, inferius ad tensitatem ducitur; proinde ut pectus, quasi tympanum undique [...]rictum, capacissimum evadat; ac interea pulmones, spatio ampliore iis concesso, ab aere, qua data via, irruente inflentur, & totam thoracis ampliati cavitatem impleant.
XXXI Haec de musculis inspirationi inservientibus: quibus subinde à contractione cessintibus, costae statim à positione recta in obliquam decidunt; simulque Diaphragma à tensitate laxum, in pectoris cavitatem ascendit, seu potius à visceribus abdominis illuc protruditur; adeoque, ob partium situs ita mutatos, scilicet pectus constrictum, & pulmones compressos, exspirationis actus succedit. Hunc nonnulli meram alterius inter missionem esse, & tantummodo à motus muscularis (quo respiratio peragitur) quiete, seu vacatione procedere statuerunt. Quinimo costarum à rectis angulis in obliquas declinatio, & Diaphragmatis ascensus, partium harum situs naturalis perhibetur, quoniam in defunctis sub tali positione reperiuntur. Huic opinioni assensum haud facile deberi existimo, quia interdum exspirationis multo fortius & vehementius, quam inspirationis munus peragi debet; prout in tussi, cantu, risu, vociferatione, aliisque affectibus, quorum exercitia pectoris labor difficilis, & graviores nixus sunt. Quapropter non est, ut arbitremur exspirationis actus hujusmodi intensos, à mera musculorum praedictorum quiete seu vacatione, quin vero ab aliorum oppositorum motu excitari. Porro non tantum propter vehementes, verum ordinarios & solennes [...] vices, saltem ad librandum respirationis munus, musculi modo citati oppositi, & pectoris constrictivi requiri videntur: secus enim isti alii, quorum officium est thoracis cavitatem dilatare ac ampliare, interdum pensi sui immemores, aut fortius aut diutius quam par est agunt; quare opus est eos ab aliis. Antagonistis scilicet, exspirationi inservientibus subinde admoneri, & in officio contineri. Sunt autem musculi ad pectus constringendum dicati, sacrolumbus, triangularis, intercostales interni, ac musculi quidam abdominis, quorum omnium usus & descriptiones cum à pluribus Anatomicis, tum accuratissime à Fallopio traduntur. Musculi intercostales interni uti situm, ita & munus intercostalibus externis contrarium obtinent; quod nimirum est costas deprimere, & pectoris cavitatem, in figuram Rhomboeiden ducendo, coarctare. Quippe observare est, cujusque horum basin carneam & crassiorem costae inferioris summo implantari, atque fibras motrices, inde oblique & antrorsum ascendentes, atque alteras intercostalium exteriorum decussantes, cum fine tendineo & tenuiore, costae superioris imo inferi; hinc ut nullus haec perpendens dubitet, quin bi musculi interiores costas omnes deprimant, sive inferius ducant. Caeterum dum costae ita deprimuntur, ut pectoris truncus angustior & magis acuminatus reddatur, hi musculi interni, secus ac alteri externi, non solum costas, sed etiam appendices earum cartilagineas deorsum trahunt. Enimvero appositissime ad hanc rem notavit Fallopius, musculos intercostales exteriores solummodo costarum, ac minime cartilaginum intervalla, internos vero utraque spatia adimplere: cujus ratio, Architectonices divinae speculationem [Page 13] jucundissimam praebens, ad hunc modum habere videtur: viz. dum costae ad inspirationis actum sursum ducuntur, simulque versus spinam retrahuntur, motus iste à postico incipiens, à costis ipsis perficitur; quibus primo commotis cartilagines, velut funes appensi, facile obsequuntur; quare his rite componendis subsidio musculari parum opus videtur; ad costas vero agitandas, non solum praedicti musculi intercostales, sed quatuor alii majores operam continuam navant: verum è contra, ut costae deprimantur, simulque antrorsum ducantur, vis potissima anterius incipiens, à cartilaginibus perficitur, quae, tanquam funes ductuarii, quo tendendum est secum, costas facillime deflectunt.
XXXII. Porro ob hunc finem, nempe ut costarum appendices cartilagir eae ad exspirationis actum deorsum & propius invicem trabantur, non solum musculi intercostales interni cartilaginum aeque ac costarum intervalla implent, verum insuper musculus triangularis huic negotio totus destinatur; hic enim inferius ab osse sterni enatus, & sursum oblique ascendens, cartilaginibus inferioribus inseritur, quas versus caput suum, & invicem propius adducens, thoracem constringit. Quod circa hunc musculum annotavit Fallopius, consideratu dignum est; viz. cum in homine parvus adeo & subtilis iste fuerit, ut vix pro musculo accipi queat, in cane per totum os pectoris protenditur, & cartilagines omnes, etiam verarum costarum sterno inosculatas, occupat. Cujus discriminis ratio divinam circa Animalium fabricas Providentiam plane indigitat. Quippe cum hoc animal, ad cursus velocissimos & diu continuandos natum, quo sanguis, dum intensius agitatur, rite accendatur eventileturque, aerem celerrime & fortiter uti inspirare, ita etiam exspirare debet; (nam, ut recens aura liberius hauriatur, oportet veterem usque totum fortiter ejici & velut explodi:) idcirco propter hunc actum firmius obeundum (cujus in homine haud magnus est usus) musculus caninus molem ingentem & tanto operi parem sortitur.
XXXIII. Haec de musculis pectoris truncum coarctantibus, ex quorum apparatu satis constat, musculorum oppositorum relaxationes huic negotio non sufficere. Caeterum ut interea, dum pectus constringitur, Diaphragma superius ascendens cavitatem ejus abbreviet, haud satis est ipsum à contractione sua remitti, verum etiam necesse est ut, quamprimum haec cessat, musculi abdominis contracti viscera comprimant, & superius propellant; à quibus statim Diaphragma relaxatum attollitur, inque thoracis truncum altius adigitur.
XXXIV. Ex horum omnium rationibus supputatis, inferre licebit, haud minores musculorum nixus circa exspirationis actum, quam ad inspirationem requiruntur, impendi: immo majores dicamus, postquam his addetur, quod Tracheae & Bronchiorum Tubi sibris muscularibus (prout supra ostensum est) praediti sint, quae solummodo inter exspirandum contractae, aerem intus contentum cum majore impetu explodi faciunt. Et quidem ita fieri oportuit, quoniam aer vi elastica pollens in ductus pulmonares, quoties aperiri sinuntur, sua sponte satis promte insilit; illinc vero ut denuo statim penitus excludatur, impetu quodam & partium compressione, velut explosione opus est. Namque licet inspiratio ordine sit prior, tamen exspirationem mox subsequi, & juxta istius tenorem proportionari necessum est; quippe, ut ista sit magna, hujus vices usque majores exiguntur. Quapropter in vehementi aut totius corporis, aut solius pulmonis exercitio, ut aura recens copiosius inspiretur, vetus omnis non solum ex Trachea, & Bronchiis, verum etiam ex ultimis vesiculis quaque [...] vice commoveri, & quoad maximam partem explodi debet; idcirco cum ad inspirandum, pulmonibus otiosis, tantum musculi pectoris occupentur, ad exspirandum fortius, tum musculi pectoris oppositi, tum & ipsi pulmones laborant.
[Page 14] XXXV. Explicatia ad hunc modum respiratiónis organis, adhuc inquirendum restat, quo instinctu itla ad motum concita, perpetuas ad [...]o systol [...], & diastol [...] vices iterent; ut modo hi musculi ad inspirationem modo illi ad expirationem contrahantur, at (que) oppositi interim quiescant; adeo (que) vicissim moveantur, ut sibi invicem mutuo locum c [...]dant. Super his imprimis obvium est (quod etiam alibi fuse declaravimus) spiritus animales, pro musculorum motibus contractivis obeundis, è tendinibus in sibras carneas insilire; & dein pro iisdem relaxandis, ex his in illos recedere. Porro cum functio mutua sit duplex, sc. spontanea, & mere naturalis, olim ostendimus in priore, spiritus è tendinibus in sibras carneas per appulsus juxta appetitus imperium evocari, atque intra has in actione manere, donec illius nutu dimittuntur; deinde vero in endines reversos quiescere, donec rursus foras jubentur; hinc ut illorum motus & quiet [...]s tempora sint inaequalia, incerta, & pro libitu nostro varie determinanda.
XXXVI. In sunctione vero naturali multo secus habet: quippe spiritus animales è tendinibus in carnes perpetua vice, sive constanti reciprocatione efferuntur; & contractione brevi facta, mox ex his in illos resiliunt, ac ita vicissim: ad quem modum cor ipsum, Arteriae & respirationis organa, quinimo ventriculi & intestinorum fibrae carneae, nisi propter objecta sua alias determinentur, per systolas & diastolas perennes agitantur.
XXXVII. Non opus erit hic repetere, quod etiam alibi circa haec bina motuum genera notavimus, sc. spiritus Animales functionis motivae spontaneae, omnino aut potissimum à Cerebro, aliosque mere naturalis Autores à Cerebello dispensari; porro & spirituum utriusque generis tum copias, tum actuum ineundorum instinctus, per nervos convehi.
XXXVIII. Attamen hic ambigitur, ad quod genus function is motivae, sc. spontantae, aut mere naturalis, respirationis actus referri debeat; cujus etiam ditionis, viz. Cerebri an Cerebelli, spiritus animales negotio isti destinati, fuerint. Satis liquet munus hoc motus spontanei quodammodo particeps esse; quoniam in nostra potestate est illius actus modo corripere, modo producere, aliasque diversimode alterare, imo interdum p [...]rumper cohibere: porro nervi ad praecipua ejus organa motiva, scil. Diaphragma & musculos thoracis pertinentes, è n [...]rvis Brachialibus & Lumbaribus oriundi, prosapiam suam Cerebro deberi, eorumque spiritus incolas ad motus voluntarios potissimum ordinari plane consitentur. Verum insuper è contra, respiratio in tantum functio mere naturalis est, ut illius organa in somnis absque notitia nostra, inque vigilia nobis non advertentibus, constantes systol [...] & di [...]stol [...]vices reciprocent: porro licet actum sive exercitium ejus aliquantulum sistere aut variare pro libitu nostro possimus, integrum vero respirationis munus penitus abrumpere, aut diutius suspendere nequimus. Praeterea licet neivi, ad musculos pectoris & Diaphragma destinati, à nervis Spinalibus procedant, tamen hi posteriores, à ramis Brachialibus profecti, in progressu suo cum nervi Intercost ilis propaginibus communicant; quineciam ab his nervis (qui ex Cerebelli ditione sunt) nervi reliqui omnes, per Tracheam & Pulmones disseminati, oriuntur.
XXXIX. Ex his plane sequitur, respirationis opus actum quasi mixtum, utriusque functionis motive, scil. tum spontaneae, tum naturalis participare; atque spiritus ac nervos utriusque provinciae, qui tum à Cerebro, tum à Cerebello procedunt, in hoc negotio occupari. Et quidem juxta Occonomiam a [...]lem ita fieri oportuit: nam licet respirationis actus qui [...]m, ad vitam sustinendam necessarii, constantes & perennes esse debent; sunt tamen plures alli Pectoris & Pulmonum motus occasionales tantum, & saepius pro libitu nostro obeundi; uti cernitur in risu, ploratu, [Page 15] cantu, vociseratione, sibilatione, aliisque privatis Pulmonum & Tracheae operibus; quibus sortiter peragendis musculi thoracis conspirant, & operam conjunctam navant. Porro in violentis totius corporis laboribus & exercitiis, à quibus sanguis plurimum incitatus eventilatione majori indiget, Brachia vehementer agitata, etiam Pectoris musculos, aliaque organa Pneumonica ad respirationem crebriorem in motus citatiores adigunt. Et revera, propter hujusmodi Brachiorum & Diaphagmatis [...], nervi hujus motui inservientes, ab illorum ramis nerveis procedunt. Porro hac ratione cautum est, ne corporis exercitia Pulmonum vires, & respirationis tenorem excedant unquam aut labefactent: quippe cum hujus organa difficilius laborant, aut fatiscere incipiunt, Diaphrapmatis nervi, alteros Brachiales vellicantes, & quasi officii admonente [...], à motione nimium intensa desistere jubent.
XL. Enimvero cum respirationis munus in plures usus, quorum alii mere naturales, [...]aliique spontanei aut violenti sunt, destinetur; id propter spititus & nervi, qui utriusque regiminis tum à Cerebro, tum à Cerebello proficiscuntur, in hoc opere conjungi, & nixus sociales praestare debent: ea tamen lege, & mutuo quasi pacto, ut alii aliis ad opera quaeque maxime necessaria, aut convenientia imprimis obeunda invicem cedant, & mutuo obsequantur. Hinc respirationis ordinariae aut mere vitalis instinctus, à nervis Pneumonicis incipiens, illico nervis Diaphragmatis, & exinde Thoracicis quibusque communicatur; adeo ut partes motivae omnes mutuo statim in actu conspirent, atque pectoris ejusmodi systolas & diastolas efficiant, quales ad praesentem sanguinis statum requiruntur. Attamen è contra quoad alios respirationis, aut spontaneae, aut violentae, actus habere videtur; viz. horum instinctus sive primus impetus, à musculis modo his, modo illis incipiens, mox organis quibusque aliis communicatur; ita ut, pro respirationis actibus designatis obeundis, simul omnium, ictu oculi citius, socia opera accieatur.
XLI. Quae hactenus circa respirationls organa, eorumque munia ac usus disseruimus, ut clarius elucescant, ex▪re fore videtur, quarundam ex iis partium maxime notabilium Icones ad vivum delineatas, una cum Tabularum explicationibus subjicere: prius tamen hic pauca quaedam circa Pulmonis lymphaeductus, & lobulorum interstitia in superioribus [...]termissa, inserere visum est.
XLII. Cl. Malpighius hos Pulmonis lobulos, eorumque interstitia primus detexit; quibus tamen usibus inserviunt, haud satis clare denotavit. Videatur forlan hos [...]e loculos sive spatia int a Pulmonem inania, etiam aeris (quo sit amplior ejus condus) receptacula, quaedam esse. At vero experimento saepius facto evidenter constar, aerem Tracheae sistulae (quae unicus ejus in Pulmonem aditus est) insufflatum, haec lobulorum inter [...]ia minime subire, aut inflare; attamen si foramini in quolibet ex his interstitiis facto insufflaveris, illico spatia haec omnia in toto Pulmonis lobo inflata intumescent, adeoque jucundo spectaculo lobuli omnes magnis intervallis distincti appar [...]bunt; uti exprimitur Tab. 3. Fig. 2. Porro lymphaeductus pulmonis superficiem perreptantes, ubi [...]ue fere membranulis interstitia integentibus includi, corumque sines in ipia interstitia desinere videntur. Caeterum vasa lymphic [...], cum unaquaeque valvulis, ita quae ad pulmonem spectant numerosissimis instruuntur; prout in Bovis lobo amphori calente eviden [...]e discernere est, & ad vivum exprimuntur, Tab. [...]. d. d. d. d.
XLIII. Circa borum us [...] ut conjectari ausim, verisimile est cavitates istas quosque lobulos intercipientes, [...]pores à sanguine accenso quanuaversus copinse emanantes, (cum nullibi melius detrudi, aut seponi possint) excipere, qui sc. è vasorum finibus in cavitatos, hasce per tenuissimos ipsorum [Page 16] parietes transudant, indeque mox ulterius propulsi in aquam per haec vasa appropriata, è pulmone deportandam condensantur: insuper ne lym. phae intra ductus istos, à vaporibus factae, ac ita condensatae, in pulmones (magnam ipsis noxam illaturae) regurgitent, densissimi valvularum obices impediunt.
XLIV. Enim vero saepe saepius miratus sum, quid fiat de effluviis vaporosis, quae perpetim è sanguine in praecordiis efflagrante copiosissime, & nonnunquam impetuosissime dimanant. Quamvis enim plurima eorum per Tracheae ductus una cum aere inter exspirandum avolant, attamen iis quaquaversus in orbem densissime erumpentibus unica exitus via, sive emissarium singulare haud sufficit, quapropter loculi sive spatia istaec inania ubique ex omni parte disponuntur, quae vapores in pulmone occlusos excipiant, & eosdem mox condensatos per Lymphaeductus, quasi per totidem Alembici rostra, extillent.
XLV. Vasa Lymphica pulmonibus egressa; cum surculis numerosis versus ductus Thoracicos tendunt, iisque magna ex parte inseruntur; in itinere vero Oesophagum, nec non Tracheae & Aortae truncos superscandunt, in iisque varia insertione propagines multas amittunt; proinde ut videatur aliquantum humoris Lymphici pro vasorum istorum parietibus lubricandis impendi.
Figurarum Explicatio.
TABULA prima exhibet pulmonis lobum unum integrum revolutum, in cujus superficie Lymphaeductus, huc illuc perreptantes, conspiciuntur.
A. Tracheae in medio vasorum jacentis resectae orisicium.
B. Arteriae Pneumonicae subjacentis orificium.
C. Venae Pheumonicae superpositae orificium.
d. d. d. d. Lymphaeductus exteriores per lobi istius superficiem disseminati.
e. e. e. e. Lymphaeductus plures in dorso hujus lobi cocuntes, unde transeunt in ductus Thoracicos.
TABULA II. exhibet pulmonis Ovini lobum unum in medio sectum, ut portione superiore (in qua Venae caudex est) amota, & Asperae Arteriae Trunco seposito, Arteriae Pneumonicae per totam ejus compagem, sc. lobulos minores & minimos, ramificatio ostendatur. Hujus ductus omnes, sc. propagines & surculi, ut ut minuti, à liquido quodam injecto impleti & colorati, ad vivum delineabantur.
A. A. A. A. Lobi Pulmonaris divisi medietas inferior, Arteriae Pneumonicae ramificationem continens.
B. B. B. Arteriae Pneumonicae truncus ad hunc lobum pertinens.
C. Foramen unde ramus ejus alter amotus res [...]cabatur.
D. D. D. D. Caullices è quibus rami ejus alii (siquidem in hac Tabula exprimi nequibant) res [...]cab [...]tur.
E. E. E. E. Trunci hujus Arteriosi, in longum protensi, rami laterales utrinque in dextram & laevam protensi.
F. F. F. F. Surculi & propagines minores, qui paribus venosis, & Bronchialibus ubique complicantur; ac ultimo cum Venosis velut contexii, vesiculas orbicularis ubique circumdant, & quasi Corymbis vinciunt.
[Page] [Page 17] G. G. G. G. Rami Bronchiales, qui à Tracheae caudice seposito resecti, & lobo huic Pulmonari immersi, ramis sanguiseris associantur.
H. H. Asperae Arteriae caudex ad hunc lobum pertinens, qui Arteriae Pneumonica incumbebat, resectus & sepositus.
f. f. f. f. Caudices ramorum Bronchialium, qui partim in lobi hujus portione descripta G. G. G. G. immerguntur, partimque in medietate ejus altera abscissa distribuuntur.
TABULAe III. Figura I. exprimit pulmonis lobum unum, juxta Asperae Arteriae ramificationes, in lobulos minores & minimos divisum: cujus vasis surculi & propagines à liquido prius injecto impleti, & deinde quoad lobulos ab invicem sejuncti, etiam ad vivum delineabantur.
A. Asperae Arteria trunous, à reliquo ejus corpore abscissus.
B. B. B. Pars ejus inferior per sectionem aperta, ut tum foramina in singulos ramos ducentia, tum villi ejus recti musculares conspiciantur.
a. a. a. Foramina praedicta in ramos huc illuc protensos ducentia.
b. b. b. Villi musculares recti, quibus alii circulares incumbunt.
C. C. Caudicis hujus Trachealis pars superior integra, sive clausa, ut Cartilagines Annulares appareant.
D. D. D. D. Rami Tracheales lobulos minores constituentes ibidem integri & clausi, etiam ut in iis Cartilagines Annulares appareant.
E. E. E. E. Rami pares per sectionem aperti, ut foramina & villi musculares recti conspiciantur.
F. F. F. F. Caudices, è quibus rami Tracheales abscissi removentur, ut reliquit post divisionem expandendis spatium concedatur.
G. G. G. G. Lobuli secundarii Bronchiorum caudicibus tanquam uvae appensi, qui etiam in lobulos adhuc minores dividi possunt, quorum omnium ductus interiores è Bronchiis in cellulas vesiculares transeunt.
h. h. h. h. Vasa sanguisera lobulorum istorum superficies perreptantia.
TABULAe III. Figura II. exprimit portionem lobi pulmonaris, in quo, interstitiis membranosis inflatis, lobuli omnes in propria figura apparent, atque Polypodii folium nonnihil repraesentant.
A. A. Asperae Arteriae cum reliquis vasis complicatae portio, cui caudici ex omnibus istis conflato, lobuli instar foliorum arboris accresctunt.
b. b. b. b. Lobuli ipsi.
c. c. c. c. Vasa sanguifera eos perreptantia.
d. d. d. d. Lobulorum interstitia membranosa, quae item vasis sanguiferis e. e. e. e. obdueuntur.
TABULA IV. exprimit vasa tum Trachealia tum sanguifera, pro uno lobulo constituendo ab invicem separata & distincta, nec non cujusque illorum conformationes peculiares.
Figura I. repraesentat rami Trachealis intra lobulum unum distributi divaricationem, inque Tubos & vesiculas orbiculares ramificationem.
A. A. Asperae Arteriae caudex, in cujus superficie Cartilagines Annulares apparent.
b. b. b. b. Rami minores à caudice isto profecti, in quibus etiam Annuli apparent.
c. c. c. c. Ramorum istorum in vesiculas orbiculares, qui uvarum racemis similes videntur, transitus.
[Page 18] d. d. Vasa sanguifera à Pneumonicis distincta, quae Tracheam obducunt, eique enutriendo inserviunt.
Figura II. & III. Arteriae & Venae Pneumonicae intra eundem lobulum pares ramificationes distinctim ostendunt; quae ambae cum vasis Trachealibus complicatae, compagis pulmonaris texturam maxima ex parte constituunt.
TABULA V. exhibet Nervum Pulmonarem subsidio microscopii paulo accuratius descriptum: adeo ut plane constet truncum ejus fibrillarum innumerabilium una colligatarum quasi fasciculum esse; quinimo & caudicem ejus, dum in Serpilli modum pulmones perreptat, surculos à se varios huc illuc propagare.
Figura I. Trunci Nervei portionem abscissam refert, cujus extremitas una aperta, & per microscopium inspecta, in fibras fere innumeras explicabilis videtur.
A. Nervi truncus.
a. a. a. a. Fibrillae circa extremitatem abscissam ab invicem divisae, & late expansae.
Figura II. & III. tum trunci, tum rami cujusque fibras quasdam explicatas, ac in super surculorum è varia stirpe propagationes, crebro iteratas ostendunt.
B. Truncus primarius.
b. b. b. b. Fibrillae circa extremitatem abscissam explicatae.
c. c. c. c. Surculi è fibrillarum fasciculis propogati.
TABULA VI. imprimis Arteriae sanguiferae Anatomen, quam in nupero tractatu descripsimus, hic aptis Iconibus delineatam exhibet.
Hujus Figurae primae ac superiores, vasis istius quatuor tunicas distinctas, sc. nerveam, muscularem, glandulosam, & vasculosam repraesentant.
I. Tunica intima nervea, quae forsan aliquatenus musculosa est. sibris rectis sive longitudinalibus constans; quae contractae Arteriae, Tubum abbreviari faciunt.
II. Tunica proprie muscularis, sibrarum muscularium aggerie constans, quae cum successive pone sanguinis rivum contrahuntur, circuitum ejus corripi faciunt. Ab harum motu est quod Arteriae pulsant.
III. Tunica glandulosa, quae, (secus ac in Intestinis habet) tunicae musculosae superposita, è glandulis perexiguis & numerosissimis contexitur.
IV. Tunica extima vasculosa, sive vesicularis, quae è vasis sanguiferis inter se, cumque propaginibus & fibris nerveis varie complicata & contorta, quoddam quasi reticulum videtur.
TABULAe VI. F [...]gurae secundae & inferiores, Venae Anatomen, sive quatuor ejus tunicas Iconibus idoneis expressas ostendunt; quae tunicae, ut è vasu portione quadam (exterius incipiendo) successive eximuntur, integrae apparent.
[Page 19] I. Tunica extima, fibris nerveis (quae forsan aliquatenus musculares sunt) quodammodo rectis, sive in longum (licet serie minus regulari) protensis constans.
II. III. Tunica vasculosa & glandulosa, quae pariter ac in Arteria habent.
IV. Tunica intima muscularis, etiam fibris circularibus sicut in arteria constans, quae pone sanguinis rivum contractae, cursum ejus reducem accelerari faciunt.
TABULA VII. Asperae Arteriae tunicas distinctas, & ab invicem separatas exprimit.
I. Figura prima Tunicam intimam, fibris muscularibus rectis, sive longitudinalibus praeditam ostendit.
II. III. Figura secunda Tunicam glandulosam, & tertia vasculosam (quae pari fere ritu ac in vasis sanguiferis, ac etiam in intestinis habent) designat.
IV. Figura quarta tunicam exteriorem (quae partim cartilaginea, & partim muscularis est) exprimit. Hujus fibrae transversae, sive Annulares, cartilaginum interstitia adimplent & connectunt.
TABULA VIII. Tunicae pulmonaris extimae, totam ejus compagem obducentis, portionem, microscopii ope elegantissime simulque accuratissime descriptam exhibet.
Figura I. exhibet praedictae tunicae portionem, quae partim ob vasorum cujusque generis in ea terminatorum extremitates, foveolis quasi puncturis densissimis excudi videtur; & partim è vasorum sanguiferorum complicationibus. velut corymbis, vesiculas orbiculares cingentibus, in plures velut areas [...] distinguitur.
Figura II. repraesentat membranae extimae portionem à vasorum corymbis avulsis separatam, & sine areis, solummodo foveis minutissimis quasi puncturis insignitam.
Figura III. exprimit Tunicae praedictae aream quandam singularem, ope microscopii magnitudine auctam.
CAP. II.
De Respirationis laesae variis speciebus, earumque causis, & symptomatum rationibus.
HActenus pulmonem, partesque ejus motui, & consequenter functioni vitali, quoquo modo inservientes lustravimus; quae cum plures & diversimodae sint, adeoque multiplex & respirationi valde accommodus organorum apparatus existat; ita multifariam, & propter diversas occasiones eadem perverti, aut vitiari periclitantur. Revera Horologium ex elastro, rotis, modiolis dentatis, spiris, libramento, summo cum artisicio fabrefactum, haud mag is aut facilius depravationi obnoxium est, quam haec pectoris machina pneumonica, per quam aerem inspirando, sanguinis flammam vitalem cum motu & calore ejus tuemur. Enimvero cum ad respirationis munus spectent pulmonum vasa, scilicet trachea, cum bronchiis & vesiculis; item cor cum arteriis & venis; insuper adsint nervi cum fibris tum muscularibus, tum nerveis, lymphaeductus, & glandulae; porro cum & vasorum horum contenta, sc. aer, sanguis vetus & recens cum sero ejus, lympha, & spiritus animales; vitium quodvis in unoquoque horum contingens, saepe totam functionem pneumonicam perturbat. Nec minus etiam organa pectoris motiva, sc. musculi cum diaphragmate, atque nervi iis destinati; quinimo interdum spiritus animales, antequam nervos eos subeunt, perperam se habentes, non raro magnas circa respirationem [...] inducunt.
II. Cum praecipua pulmonum functio & usus fuerint, sanguinem & aerem per totas partium compages intimosque recessus, atque ductus quosque minutissimos traducere, & ubique invicem committere; in eum nempe finem, ut sanguis venosus à circuitu redux, & chymo recenti dilutus proindeque crudus & velut semiextinctus, tum perfectius misceatur & velut subigatur, tum potissimum ut secundum omnes suas partes ab aere nitroso de novo accendatur; hinc primaria circa hoc negotium, sive munus pulmonare, delicta, ut plurimum in his duobus consistent; sc. prime quod sanguis non rite trajicitur per cordis sinus, & vasa pneumonica; & secundo quod aer haud debito modo in Tracheam ejusque ductus inspiratur exspiraturque. Utriusque horum duae sunt partes: primo enim quoad sanguinis trajectionem, culpa interdum intra cordis sinum dextrum, aut arterias pneumonicas; quandoque item intra venas pulmonares, aut cordi [...] ventriculum sinistrum committitur: dein secundo quoad aerem modo in inspirando, modo in exspirando, imprimis ac potius delinquitur; quanquam insuper utraque functio interdum ex aequo peccet. Singulorum e [...] his varii sunt casus. plures item causae, & fiendi rationes; quarum pr [...] cipuas hic breviter perstringam.
III. Primo igitur, quando sanguis non rite cordis sinum dextrum [...] arterias pneumonicas pertransit, aut proprio ipsius vitio, aut ductuum modo istorum, modo ulteriorum culpa illud contingit. Quippe nonnunquam sanguinis rivus in citeriore praecordiorum regione subsistit, propte [...] obicem in altera factum; quinimo interdum aeris inspirati defectus, au [...] vitium, sanguinis trajiciendi remoram facit.
IV. Quod spectat ad sanguinis vitium, quo minus expedite hic cord sinum dextrum & arterias pneumonicas trajicit, Clarissimi Sylvii op [...] [Page 21] nio, nisi operis prolixi, & longe à proposito nostro esset, hic discutienda foret. Enimvero supponit ille, sanguinis venosi ramum de scendeniem, chymo simulque humore lymphatico à toto corpore reduci imbutum, spiritus acididulcis indolem habere; ejusque interea ramum ascendentem bile e cysti fellea in cruoris massam suffusa impraegnatum, salis volatilis oleosi participare; deinde ex horum subcontrariorum intra dextrum cordis sinum confluxu, blandam & naturae amicam excitari pugnam sive effervescentiam: in qua, & ob quam, latentes conclusaeque in utroque partes igneae, compedibus solutae, & in libertatem vindicatae, chyli & sanguinis partes omnes rarefaciunt, ac ita mutant & alterant, ut tum vitae & caloris, tum motus & nutritionis in tota corpore munia obeant. Hypothesi huic perquam ingeniosae, & concinne adaptatae, ne statim assensum praebeam, plurima faciunt. Praeterquam enim quod multi circa bilis genesin, & dispensationem longe aliter statuunt, adeoque, non sine firmis rationibus & experimentis persuasi, talem sanguinis diversae indolis, & in cordis sinu dextro litigantis, [...] edocti, effervescentiam negant: Nostra, quae fuit olim, adhuc fert sententia, utrumque sanguinis rivum pariter chymo recente perlutum, prorsus homogeneum existere; at que id propter, vasa lactea thoracica tam longo itinere chyli partem circumducere, quam trunco venae cavae descendenti, aeque ac partem alteram vasa mesaraica trunco ejus ascendenti infundunt: quod etiam una cum chylo humor lymphaticus vasis subclaviis infundatur, ita ut in sanguinem reduci percommode queat; nec quidem aliis aut pluribus ejus ductibus opus videtur. Porro humorem istum recte constitutum, aeque ac chylum ipsum dulcefactum, massae sanguineae absque lucta in corde excitata, simul congruere & facile assimilari statuimus. Sin vero humor lymphaticus, à cerebro & nervoso genere aeque ac à glandulis redux, à debita crasi degener, (uti crebro assolet) acorem contraxerit, idcirco sanguini venoso reinfusus ipsum fundit, & in serositates praecipitat, proinde ut magna urinae profluvia inducantur. Porro à tali causa Diabeten excitari alibi ostendimus. At vero tantum abest, ut talis humoris lymphatici fluor, in dextro cordis sinu majorem sanguinis effervescentiam concitet, ut potius è contra exinde cum pulsu debili, saepe totius infrigidatio, aut rigor, non raro etiam spirituum deliquia aut affectus spasmodici excitentur & urinam copiosam & pallidam comitentur. Quorum ratio proculdubio est, quod tum humor limpidus è cerebro & nervosis partibus exundans sanguinem in serositates fundit, & nimis diluendo refrigerat; proindeque spiritus animales, vehiculo suo destituti, aut deficiunt, aut motus inordinatos ineunt.
V. At vero sanguinis in cordis sinu dextro, à partium dissimilium lucta, effervescentiam elasticam uti prorsus negamus; ita quoties exinde in pulmones non debito modo ejicitur, illud non tam proprio ipsius, quam facultatis animalis vitio aut defectu accidere statuimus. Si quando enim spiritus, cordis fibras motrices actuantes, aut deficiunt, aut in [...] spasmodicas adigantur; cor proinde inordinate vibrans, laticem cruentum aut infirme, aut irregulariter foras propellit.
VI. Quod autem sanguis corde egressus arterias pneumonicas haud semper expedite trajicit, id interdum propria ex culpa, quandoque item ob vias obstructas, quin & alias ob causas passim contingit. Ipse sanguis duplici respectu, sc. aut quoad accensionem, vel quoad crasin suam peccans, proprio per pulmones transitui officit. Utriusque horum varii sunt casus. Primo enim quatenus iste aut minus, aut nimis quam par est, accenditur, in circuitu pulmonari impeditur. Si quando in massa sanguinea, spiritu ac sulphure absumtis aut depressis, partes aqueae, terrestres, aut salinofixae praepolleant; id propter latex ejus aeque aut parum ab aere nitroso accensus, non facile intra ductus pulmonares rarefit, eosque exilientis instar [Page 22] flammae sua sponte vix trajicit; sed gravis & quasi limosus usque in viis haeret, atque plurimum molestiae ac laboris, quo circumpellatur, cordi creat. Hinc quoties à totius corporis, aut partium ejus motu citatiore, fanguis paulo uberius in praecordia urgetur, cor & pulmones pro circumpulsione ejus difficillime, & extremis quasi cum nixibus laborant. Atque in hoc casu verisimile est sanguinem, intra cordis sinum dextrum rapidius aggestu [...] aliquatenus stagnare; quia nimirum in ductus à fronte oppletos st [...] transferri nequit. Porro ob hanc causam concretiones istae grumosae si [...]e carnosae, cordis [...]olypi dicti, interdum exoriri videntur. Hinc & in pica, leucophlegmacia, hydrope, ac scorbuto inveterato, à corporis motu citatiore, respiratio valde difficilis ac labor [...]osa existit.
VII. 2. Sa [...]guis [...]imis interdum accenditur, totusque fere in flammam erumpens, ac supra modam expansus, intra ductus pulmonares, quos plurimum inflat & extendit, vix contineri potest, quin eos inflammare sive accend [...]re peric [...]t [...]tur; quare, ne diutius in iis moretur, praecordia creberrim is simulque fortissimis nixibus vibrant, ut san [...]is ita nimis accensus satis eventilari & circumagi possit: secus enim iste, intra pulmones aggestus, eosque totos inflammans, functionem vitalem cito destruet.
VIII. Praeter haec sanguinis quoad accensionem, restant alia quoad crasin, sive mixtionem ejus vitia, propter quae ductus pneumonicos minus libere aut expedite trajicit. Enimvero quando compages ejus aut minus laxa, ant supra modum stricta existit, per exiles pulmonum meatus haud facile pertra [...]sibit; quin saepe in iisdem haerere & stagnare, aut etiam excurrere, & extravasari periclitatur.
IX. Sanguis in compage diversimode solutus, aut deliquia, aut recrementa, aut corruptelas suas in pulmonibus exuit; qu [...] in vasorum recessibus deposita, aut parietibus eorum affixa, rivi sanguinei cursum variis modis inhibent, aut pervertunt.
X. Primo sanguinis dissolutio, quae pulmonibus saepissime (quamvis non periculose admodum) infesta est, contingere solet, quatenus serositates, intra massam ejus contineri habiles, cum non satis per Diaphoresin, aut Diuresin è vestigio amandantur, intra pulmones à cruore abscedunt; adeoque effervescentes, & è propriis vasis exundantes, tum aeris tum sanguinis transitus perturbant, aut praepediunt; proinde ut recrementi hujus serosi expellendi, & circuitus sanguinei continuandi gratia, pulmones in tussim crebram, & valde molestam, irritentur. Quae autem sit tussis ratio formalis, & fiendi modus, inf [...]rius exponemus.
XI Cum plures sint causae & occasiones, propter quas latex serosus, è sanguinis compage soluta abscedens, in pulmones exundat, plerumque illud ob unam aut al [...]ram ex his tribus contingit: sc. primo & saepissime, quia poris exterius à frigore constrictis, serositates, per diapnoen amandari solitae, in massam cruoris regurgitant; quam statim effervescere, & superfluitates serosas intra pulmones exuere cogunt. Ab hujusmodi causa catarrhi & tusses frequentissime o [...]iuntur, proinde ut vulgo cujusque tussis initium tali [...], nempe frigori contracto, constanter imputari soleat. Secundo liquorum acidorum, uti Pomacei, vini Rhenani albi, Clareti Parisiensis, aliorumque tenuiorum potus, nonnullis tussim, aut affectionem catarrhalem fere semper accersit: cujus ratio est, quod sanguis, in crasi debilis, uti lac ab acidis injectis, statim funditur, inque serositates, quae arteriarum interiorum statim osculis exudent, praecipitatur. Hoc equidem in meipso cuotann is expertus sum, cum aestivo tempore (quando sanguis sulphu [...]e abundat) pomaceum, & vina meraciora impune, imo saepe commode biberim, eadem hyeme (cum sanguis ad acorem proclivis est) vel modice libata illico tussim excitare. Tertio subest altera diluvii serosi in pulmones exundantis causa, viz. quando lympha, partes nerveas [Page 23] & solidas irrigans, subito fluorem patitur; proindeque è fibris & glandulis aliisque ductibus, & receptaculis in sanguinem regurgitat; cujus liquorem illico fundit, inque serositates, quae pulmones non raro infestant, praecipitat.
XII. Propter hanc rationem tussis subitanea ac molesta affectus spasmodicos saepenumero comitatur; qu [...] vulgo, tussis vaporosa dicta, vaporibus ascribitur. Verum insuper in magnis aeris mutationibus, & praecipue quando tempestas à sicca in humidam alteratur, & propterea sales volatiles aut fixi deliquescunt, tussis & cararrhi valde increbescunt.
XIII. Nec tantum latex serosus, sed & plures alii humores, aut sanguinis recrementa, in pulmonibus deposita, eorum ductus saepe inferciunt; adeoque tum aeris; tum cruoris [...]ransitus praepediendo, dyspnoeam, aut tussim inducunt. Hoc in Cacochymicis, item in gul [...]sis, bibonibus, aliisque vitam inordinatam, aut desidem agentibus, passim cernitur. Quapropter cursores, ut pulmones humorum illuvie & sanguinis recrementis usque immunes habeant, diaeta tenui & perquam exacta utuntur. Observavi quosdam melancholicos, sanguinis faece adusta intra ductus pulmonares exudante, sputum instar atramenti nigricans; quin & alios biliosos, aut ictericos, flavum, & quandoque summe amaricans (siquidem pura puta bilis fuit) excrevisse.
XIV. 3. Insuper pulmones interdum sanguinis corruptelas & putrilagines luere, plures instantiae satis manifesto declarant. Si quando enim massa ejus miasmate, aut contagio pestilente aut venenato tacta, corrumpi incipiat, inque portiones coagulatas, & sphacelatas facessat; pulmones inde labem praecipuam, unde sc. maximum vit [...] periculum imminet, suscipiunt. Hoc in morbillis, variolis, peste, & febribus malignis notius est, quam ut explicare aggrediar: à quibus affectibus quoties aegrotantes intereunt, ita fieri videtur, vel quia sanguis intra cordis aut pulmonum vasa grumescens, proprii ibidem circuitus viam obstruit, proinde statim ut influxus ejus in cerebrum praepediatur; vel quia sanguinis corruptelae ductuum pulmonarium parietibus affixae, affectionem quasi phlegmonod [...] iis inducunt; proindeque tussim molestissimam, aut dyspnoeam, & non raro sputum sanguineum, accient. Hactenus de circulationis sanguineae impedimentis, quae intra pulmones, propter cruoris massam nimis dissolutam, inque partes aut portiones (quae ibidem relictae ipsorum ductus obstruunt) abscedere aptam, contingunt. Supersunt aliae praecordiis haud minores injuriae, quae à sanguinis compage nimis constricta, & nihil à se dimittente procedunt: cujusmodi ob causam aut febris causus, aut pleuritis, vel peripneumonia, oriuntur.
XV. In priore affectu sanguis plus debito sulphureus, simulque crassus, sero non satis diluitur; quasque hujus in se particulas continet, à complexu suo aegre deponit: quapropter intra pulmones uberius accenditur; cumque horum ductus tum ob majorem effervescentiam, tum ob crassitiem suam difficilius pertransit; cor, impigre & vehementissime vibrans, circumpulsionem ejus totis viribus molitur; nihilominus, à flamma ejus majore intra praecordia gliscente, aestus, & sitis molestissima, cum linguae scabritie & velut torrefactione quadam, oriuntur.
XVI. In altero affectus genere, viz. pleurit [...]de, aut peripneumonia, sanguis aeque crassus, sed minus sulphureus sive inflammabilis existit; quapropter incendium haud tantum concipit: artamen, ob crassitudinem suam, cum ductus thoracicos aut pulmonares non ita facile & expedite trajicit, saepenumero extrava [...]atur, a [...]que ductuum inter [...]iis aut parietibus haerens, obstructionem & p [...]logosin brevi excitat; quibus saepe dolor, cum sputo sanguineo aut di colori, succedit. Observare est à phlebotomia in hujusmodi morbis racta, cruoris, postquam subsederit, superficiem [Page 24] pellicula albicante, aut alias discolori, crassa & viscosa semper obduci: cujus ratio est, quod sanguis cum inter circulandum particulas veteres non à se dimittit, novasque in se haud satis recipit, diuturna coctione inspissatur, ac, instar carnis elixae, à colore sanguineo versus albidum mutatur; in quo statu, siquidem vasorum ductus exiles haud facile pertransit, extravasari periclitatur, & pleuritin, aut peripneumoniam facile excitat.
XVII. Praeter has sanguinis, dum praecordia pertransit, remotas, ob propriam ipsius noxam excitatas, sunt insuper alia suffiamina, & impedimenta ejus, quae aut cordis, aut viarum, aut etiam aeris inspirati vitio, vel defectu contingunt.
XVIII. Quot modis, & quibus de causis, cor in motu peccans, sangui rem minus recte aut debite è sinu suo dextro per pulmones in sinistrum propellit, in nupero de affectibus Cardiacis tractatu, satis clare ostendimus: nimirum musculus iste, nonnunquam spirituum inopia, aut defectu laborans, vibrationes suas haud satis vegete & robuste peragit. Revera cum à corporis exercitio, cruor solito uberius è Vena Cava in cordis sinum urgetur, siquidem hoc firmiter se contrahere nequit, juxta vires suas impigre laborans, pulsus creberrimos simulque debiles exerit: porro huic ut suppetiae ferantur, tum Arteriae Pneumonicae, tum aliae in variis corporis partibus, quae sanguinem quoquo modo circumpellunt, contractiones crebras & inordinatas edunt. Hoc observavi in virginibus pica laborantibus, aliisque interdum cachecticis, à motu corporis citatiore, non solum cordis palpitationem, sed in collo, & temporibus, aliisque locis arterias irregulariter pulsasse. Nec tantum spirituum defectus, sed quandoque etiam illorum inordinatio in causa est, quod praecordia minus recte sanguinem trajiciant; quippe interdum spiritus, nervorum cardiacorum incolae, à copula incongua irritati, & spasmodice affecti, cordi aut arteriis contractiones irregulares, quibus sanguinis iter varie pervertitur, aut impeditur, imprimunt; uti passim in cordis palpitatione, tremore, pulsu intermittente, aliisque hujus farinae pathematis accidit.
XIX. Tertio Sanguinis iter pneumonicum quandoque ob vias non satis patentes varie inhibetur: cujusmodi impedimenta contingunt quatenus meatus sive ductus isti vel obstruuntur, vel abrumpuntur. Prioris duae sunt rationes, seu fiendi modi: viz. viae aliquando occluduntur, quatenus vasorum ductus, à fibris carneis contractis, ad se invicem propius adducuntur; uti in cordis palpitatione, & Asthmate spasmodico nonnunquam accidere alibi ostendimus. Cujusmodi affectus, propter clausum sanguinis intra praecordia rivum, respiratio difficilis & anhela, pulsus exilis, & totius in frigidatio comitari solent. Porro interdum sanguinis meatus occluduntur, quatenus vasorum ductus à corpore, aut humore quodam exterius incumbente comprimuntur: quare cum cellulae, aut Tubi Bronchiales (uti frequentur assolet) à phlegmate viscoso materia purulenta, sanguine demum extravasato implentur, quemadmodum in ipsis liberior aeris, ita in vasis adjunctis etiam sanguinis transitus inhibetur. In ejusdem causae rationem veniunt tumores, tubercula, vermes, nec non concretiones, velut lapidosae, arenaceae, caseosae, aliaeve alius generis diversimode excitari solitae; quarum praecipuas inserius speciatim attingemus. Insuper quandoque vidimus tum arteriae, tum venae pneumonicae canales plane offeos alicubi factos, eorumque parietes ita compressos, ut rima tantum exigua ad sanguin is transitum relinqueretur. Non ita pridem Juvenem, à tali venae pneumonicae mala conformatione extinctum, dissecuimus; in quo vasis hujus truncus, prope cordis insertionem lapidescens, adeo coaluerat, ut sanguis non nisi guttatim, aut cum perexiguo tantum [Page 25] filo cordi instillaretur. Secundo ductus sanguiferos saepenumero impleri, & obturari, propterea ut sanguinis rivus obstruatur, aut angustetur, plures instantiae & observationes Anatomicae satis manifesto declarant. Ex his enim liquido constat sanguinis concretiones grumosas, seu veluti carneas, ipsius cordis sinus & vasorum majorum radices ita nonnunquam opplere, ut fluenti sanguini cursus fere in totum obstruatur. Quinimo hoc in vasis minoribus saepius contingere, & ratio suadet, & experientia concludit: quippe (prout modo innuimus) sanguis in rheumatismo, peripneumonia, & pleuritide, per phlebotomiam emissus, postquam refrixit, pellicula consimilis omnino substantiae cum concretionibus istis polyposis obducitur; indicio (uti videtur) manifesto, eum, propter crassamenta ista viscosa, vasorum minorum ductus aegre pertransire: quapropter ut quoquo modo evadat, ea plurimum distendit, quandoque etiam perrumpit; saepe item eorundem ora reserat, inque Tracheam hiatus aperit, proinde ut cruoris extravasati portiones crebro tussi ejiciantur. Novimus quosdam [...] & anhelosos obiisse, quorum pulmones, ulcere aut continui solutione quavis graviote immunes, adeo intumuerant, ut illorum intra thoracis cavitatem motui spatium desideraretur: cujus ratio proculdubio fuit, quod sanguis crassior & faeculentior, proindeque vasa istaec non facile pertransiens, arterias & venas ubique extenderet, inque minoribus eorum tubis stagnaret. Insuper cruoris faeculentiae, modo salinae diversi status, modo sulphureae aut terrestres cum illis combinatae, saepe vasorum ductibus exilibus impactae, ibidemque fixae, eos penitus obstruunt; propterea ut sanguinis circulatio pneumonica in spatium brevius contrahatur, & consequenter Tubis aut cellulis compressis respirationis ambitus coarctetur. Plures & diversimodi talis obstruction is casus, & species extant, quae si omnes aut praecipuae enumerentur, talis pathologia in molem immensam excresceret. Tertio sanguinis commeatus pneumonicus non tantum ob vias occlusas, aut obstructas, sed quandoque etiam abruptas impeditur. Etenim vasa istaec in quibusdam tenuia, aut tenera, aut valde laxa, sanguinis impetu aut acrimonia non raro aperiuntur; ita, ut latex cruentus vel in tracheam erumpens per sputum ejiciatur, vel ductuum interstitiis aggestus peripneumoniam, vel in thoracis cavitatem decedens empyema producat. Super his singulis in capite de Haemoptoe speciatim dicetur.
XX. 3. Restat adhuc tertium sanguinis in itinere pneumonico impedimentum, quod viz. propter aeris defectum, aut vitium accidit. Si quando sanguis intra pulmonum ductus, ab aere per Tracheam inspirato, haud debito ritu accenditur; propterea statim uti flamma ejus irregulariter habet, ita & motus varic inhibetur, aut pervertitur. Quanquam enim sanguis mero cordis impulsu per pulmones adigitur, attamen hujus pulsus juxta istius ab aere accensi tenorem proportionatur; quare cum sanguinis flamma propter aeris vitium, aut defectum diminuta, aut suppressa existit, pulsus statim languidus aut inaequalis evadit, atque ob sanguinis cursum perturbatum aut subsistentem, statim in toto corpore pallor, ac refrigeratio, cum membrorum enervatione succedunt. Quod si inspiratio penitus intercipitur, aut (quia desunt particulae nitrosae) frustratur, statim pulsus cessat, & mox vita perit. Quorum omnium ratio est, tum quia sanguis, ab incendio multum prohibitus aut extinctus, instar musti deferventis, mox subsidit, atque ad motum ineptus est; tum praecipue quia sanguinis flamma concidente & à cerebro substracta, illico spirituum animalium hypostasis, quasi lux exinde emanans, statim concidit, si [...] [Page 26] [...]um facultatum exercitia, sive actus cessant. Si quando, sanguinis sulphure, atque aeris nitro plus debito concurrentibus, [...] [...]pra modum accenditur; propterea statim, quo hic nimis effla [...] [...] satis eventiletur, cordis pulsus quoad ultimum ejus molimen in [...]ditur. Plures hujus formae instantias adjicere possimus: verum haec s [...]guinic consideratio, ad secundum de respiratione laesa propositum [...]cit; nempe ut perpendatur, cujusmodi deliquia aut defectus, circa aeris nitrosi, ad flammam vitalem sanguinis tuendam requisiti, tum inspirationem, tum exspirationem contingunt; nempe â quibus ista causi [...] [...], quos itidem effectus producere solent. In qua disquisition [...] [...] [...] [...]spiratione [...]aesa dicemus.
CAP. III.
De Inspiratione Iaesa.
REspiratio laedi dicitur, quando usus ejus frustr [...]tur, aut quoquomodo inhibetur; quod saepissime accidit propter aeris inspi [...]di [...], vel defectum. Quoad prius, si forsan [...] depravatus fueri [...], sanguimem nec rite accendit, neque eventilat, quinimo nonnunquam hujus [...] pessundat, sive venenat, prout in aurae constitutione admodum maligna, sive pestilente passim cernitur. Hujusmodi affectuum ut [...] praetipuas attingamus, advertere est, quod siquidem aeris particulae [...] (uti multiplici experimento constat) ad vitam [...]uendam imprimis necessariae existunt; ita frequenter accidit illud aeris nitrum aut de [...]cere, sive plane deesse, aut ab aliusmodi particulis o [...]scu [...]a [...] in tantum, au [...] ligari, ut virtutem suam [...] satis exerere nequeat, aut denique eidem corpuscula maligna sive exitialia adjungi. Primo aeris particulae nitrosae deficiunt, si quando ipso stagnante aut valde aestuante, nitrum inde abigitur, aut in actum minime concitatur; quapropter in camera arctiore vel nimis conclusa, aliisque in locis, aut hominum frequentia stipatis, aut solis ardore effervefactis, difficulter ac aegre respiramus. Idem usu venit in locis valde excelsis, supra montium altiorum cacumino, Atmosphaerae summitatem excedentia; in quibus ob nitri defectum respiratio aegre ducitur, & diu illic vivere non licet. Secundo particulae aeris nitrosae ab aliis accessoriis interdum obscurari, aut obrundi, quandoque item nimis acuari solent. Quoties enim, flante Austro, aura nimis humida & crassa evadit, in quantum particulae nitrosae ab aquosis ac sulphureis occupantur, ac plurimum obtunduntur, dum inspiratur illa, sanguis haud vegete accenditur, verum, instar ligni viridis igni suppositi, fumigat potius, quam clare efflagrat; proinde ut durante tali aeris statu, torpidi ac heberes, ac ad motum inepti perstemus: è contra autem quando laeviente Borea particulae frigorificae, acerrimae & summe aculeatae nitrosis adjunguntur, sanguis satis accenditur, & libere respiramus. Attamen flamma vitalis à gelu intenso ipsi improportionato undique reprimitur, & ni motu & calore refocilletur, non raro prorsus extinguitur.
II. 2. Praeter haec aeris vitia, quibus respiratio interdum laedi solet, hoc insuper malum nonnunquam ab ejus defectu procedit; quatenus nimirum iste copia satis ubere introduci nequit. Cujusmodi effectus cum plures & diversimodae causae existant, ut plurimum vero illud propter respirationis organa vel quoad motum impedita, vel quoad meatus obstructa contingit.
III. 1. Respirationis organa aut sunt mere passiva, quae scilicet moventur, uti pulmones; aut sunt activa, quae seipsa, ac insimul istos movent, uti Musculi thoracis, ac Diaphragma. In quibusque horum motus impedimenta, quibus respiratio laeditur, varie contingunt. Et primo quod ad pulmones spectat, supra innuimus hoc interdum ob vasa plurimum distenta, & sanguine impleta, valde intumescere, in tantum ut rigidi & inflexiles thoracis systol [...] ac diastol [...] vicibus minime obsequantur. Por [...]o interdum accidit ob phlegmonen, tubercula, aliasque diversimodas concretiones, parem in ipsis rigiditatem excitari. Secundo respirationis organa activa, sive partes moventes, scilicet musculi pectoris, & Diaphragma, à functione sua motiva varias ob causas inhiberi aut perverti [Page 28] solent. Solutio continui in quolibet horum facta, sive per sanguinis aggestionem, sive per seri, aliorumque humorum decubitus, uti in pleutitide & Scorbuto, sive à plaga aut vulnere inflictis, dolorem in loco affecto cum motus impotentia & respiratione difficili passim ciet. Quinimo interdum sine dolore, aut causa quapiam evidente, partes istae à motu praepeditae dyspnoeam gravissimam inducunt; prout in Asthmate, suffocatione uterina, & quibusdam aliis affectibus spalmodicis, aut hypochondriacis, crebro cernitur, Cujusmodi pathematum ratio procul dubio in eo consistit, quod Spiritus Animales functioni istarum partium motrici dicati, aut circa originem perturbati, aut intra nervorum ductus impediti, à debito in fibras motrices influxu avertuntur. Quapropter multi quoad pulmonet sat is sani, & tantum cerebri & nervorum affect bus ebnoxii, etiam Dyspnoeae paroxysmis horrendis saepe corripi solent: prout alib fusius declaravimus.
IV. 2. Aeris, quo minus libere pulmones subeat, inhibitio respirationem laedens, saepenumero ob vias', nempe tracheae ductus occlusos, aut non satis patentes contingit. Enimvero ductus isti (ut prius de vasis sangulferis notavimus) occludi, & plenum aeris ingressum prohibere solent, quatenus vel opplentur, vel comprimuntur, vel arctius contrahuntur. Cum plures sint causae & modi, quibus tracheae ductus oppleri solent, imprimis & saepissime hoc facit seri, dum à sanguine abscedit, fluor catarrhalis, & è vasis sanguiferis in has partes exundatio; quod primo tenue & acre tussim molestissimam parit; postea per coctionem crassescens, & tracheae parietibus adhaerens, inspirationis vias valde angustat, & extremitates earum prorsus implendo, decurtat: pariter etiam sanguinis extravasati, nec non puris, aut materiae ichorosae è lymphae-ductibus aut sangui-ductibus in vesiculas tracheales exudatio, dyspnoeam gravem, & non raro Phthism producit; cujusmodi affectuum pathologia infra fusius explicabitur. Secundo ductus tracheales tum ultimos tum intermedios saepenumero per compressionem angustari, aut occludi, observatione satis vulgari constat. Enimvero à pastu uberiore, nec non à vini, aut cervisiae fortioris potu copioso (quatenus vasa pneumonica ob cruoris turgescentiam valde distenduntur, & tracheae latera comprèsla liberum solitumque aeris ingressum non admittunt) homines, alias satis sani, difficulter & anhelose respirant: quod quidem ob pulmones repletos & extensos, potius quam à stomacho saginato, & diaphragmatis systolen impediente, accidere putamus. Porro ob hanc rationem, etiam in febrium paroxy smis respiratio crebra & laboriosa existit. Nec tantum à sanguine turgescente, sed etiam ab eodem stagnante, aut extravasato, insuper à concretionibus lapidosis, aliisque diversimodis, tracheae vasa compresta inspirationem liberam perficere nequeunt.
V. 3. Tracheae ductus nonnunquam à fibris eorum spasmodice affectis propius contracti & occlusi, aeri ad debitam inspirationem aditum negant. Hinc cum nulla fit in pulmonibus obstructio, aut mala conformatio, nulla insuper diathesis tabida; tamen à fibris istis praeternaturaliter convulsis, & simul contractis, Asthmatis paroxy smi horrendi saepe oriuntur. Super hujusmodi pathematis cum alibi disseruerimus, non opus erit pathologiam istam hic denuo repetere. Praeter hos Inspirationis laesae casus, subsunt quidam alii, qui propter aerem in primo aditu, scilicet intra nares, guttur, aut laryngem à tumore aut mala conformatione prohibitum excitantur: Ita namque polypus in nare, angina in gutture, aut tonsillarum inflammatio, respirationem difficilem reddunt; pari quidem ratione, ac arenae circa portum aggestio navium exitus reditusque obstruit. Quandoquidem vero ejusmodi pathematum rationes & fiendi modi sensui patent, supervacaneum videtur corundem Aetiologias hic tradere.
CAP. IV.
De Exspiratione laesa.
SIcut Ex spiratio multo facilius, & cum minore negotio quam inspiratio peragitur; ita quoad actum suum minus inhiberi, aut perverti periclitatur. Enimvero ad istum perficiendum musculorum pauciorum nixus contractivi requiruntur, in tantum ut nonnulli asserant, parcium motricium, à quibus pectoris dilatatio perlicitur, meras relaxationes ad constrictionem ejus sufficere. Hinc cum in Agone mortis ultiraus naturae labor sit thoracem aperire, & spiritum ducere, quo vit slamma perennetur; quam primum irritus iste conatus suerit, nullo cum negotio animal exspirat ac moritur. At vero in superioribus satis clare evicimus [...] haud minus quam [...] pensa à musculorum peculiarium opera obiri. Quare cum exspirationis organa laedi aut inhiberi contingit, necesse erit functionis istius difficultatem, aut depravationem oriri.
II. Partes motrices, quae pectus constringunt ejusque cavitatem coarctant, praecipuae sunt musculi pectorales interni, lumbares quidam, aliique abdominis; insuper laryngis, & Tracheae fibrae musculares: propter vitia quaevis, modo has, modo istas, aut singulares aut plures simul occupantia, exspiratio diversimode inhiberi, aut perverti solet. Quanquam autem sunctionis hujus laesio saepenumero ab inspiratione laesa dependeat; quandoque tamen ea solitarie contingit, ita ut, cum aerem satis recte & facile ducimus, eum non nisi impedite aut perverse reddamus. Quod quidem ob varias causas, & pluribus modis (quorum praecipuos hic breviter attingemus) fieri solet.
III. Primo enim siquando solutio continui, vel affectio spasmodica, vel paralytica in musculo (qui exspirationem facit) uno aut pluribus accidat, propterea thoracis cavitas ad aerem sive spiritum plenius esslandum, non ita libere constringi ac comprimi potest. Hinc non tantum pleuritide, sed tumore, aut vulnere in musculis intercostalibus aut abdominis laborantes, tussire, aut canere, aliosque exspirationis fortioris actus non facile obire possunt; nec minus, ob fibras istarum partrum motrices resolutione aut spasmo affectas, thoracis constrictio debita inhibetur,
IV. 2. Exspirationis actus cum varie pervertatur, aut perturbetur, tum potissimum hoc in tussi, sternutatione, risu, ploratu, ac singultu contingit: In quorum rationes, & fiendi modes breviter inquiremus; & primo dicendum erit de tussi.
V. Tussis describi potest, quod sit exspiratio vehemens, crebrior, inaequalis & sonora, propter cujusdam molesti & irritantis aut sedationem, aut è pulmonibus per Tracheae ductus expulsionem, excitata. Quippe aer violente exclusus, & in transitu ad ductuum trachealium lat [...]ra allisus, quicquid iis ullibi impactum est, si facile mobile fuerit, discutit & absterget, & non raro foras amandat.
VI. Ad tussim excitandam musculi thoracem contrahentes, tum Bronchiorum sibrae motrices, intima [...] in motu concurrunt Quippe dum illi pectoris cavitatem coarctant, ac undique totos pulmones comprimunt; hae ductus tracheales modo hos, modo illos contrahendo, & à tergo aerem dum foras propellitur occludendo, expulsionem ejus citiorem & vehementiorem moliuntur.
[Page 30] VII. Omnem tussis actum inspiratio subita intensior praecedit, nempe [...] aer, in majore copia admissus, statim violentius explodi possit; in que nisu non tantum recens, qui modo inspiratur, sed etiam vetus, intra vesiculas tracheales antea aggestus, ad augendum spiritus exsufflatum unà exploditur; cumque non primo impetu quod molestum est sedatur aut amovetur, hujusmodi vehemens exspiratio crebra vice usque ad magnam naturae fatigationem iteratur.
VIII. Tussis cujuscunque causa primaria est nervorum aut fibrarum, ad pulmones pertinentium, irritatio: de nervis observare est, quod non [...]antum rami, & propagines eorum pulmonibus inserti; vorum alii, è quibus oriuntur illi, aut quibuscum intime communicant, in locis à pectose dissitis lacassiti, illico tussim accient: quam ob causam saepe [...]humor aeris intra [...] aggestus, indeque in capitello nervorum pectoralium decumbens, tussim molestissimam aut affectus Asthmaticos inferre solet; prout olim per instantias notabiles declaravimus. Propter eandem rationem molestia naribus, palato, aut gulae inflicta, tussim, seu potius tussiendi nixum licet inanem, concitat. Parum insuper seri ex arteriis, in gulae aut laryngis partes superiores extillans, absque notabili pulmonum noxa, tussim crebram & valde molestam producit. At vero haec irritatio, nervis ac fibris in ipso pulmone distributis inflicta, crebrius & quidem immanius tussiendi nixum provocat; qui per vices iteratur, donec quod molestum est foras excernitur, aut irritatio ejus compescitur. Hujusmodi tussis [...] exemplum notabile inferius subjicietur.
IX. Causae irritativae tussim inducentes & sunt multiplices, & variis in locis consistunt: praeterquam enim quod nervi, prout modo innuimus, insuper & membranae, quibus intima cum pulmonibus communicatio est, in nare patulo, aliisque in locis irritatae pathema istud è longinquo pulmonibus imprimunt; saepissime exspiratio ista irregularis propter aliquod incongruum, aut aliquo modo improportionatum, pulmonibus impactum excitatur. Quippe molesti hujus amovendi gratia imprimis nervi, fibraeque nerveae circa pulmones dispersae irritantur; dein, horum consensu, musculi pectoris constrictivi, simulque tracheae fibrae motrices, in contractiones vehementes & crebro iterandas adiguntur.
X. Tussis omnis vel humida, vel sicca est; in priore humor quidam, alicubi intra ductus tracheales depositus, tussiendo succutitur, sursumque in os foras excernendus ejicitur. Humor iste, cum multiplex. & diversimodus existat; ut plurimum dicatur vel serosus, vel nutritius, vel purulentus, vel sanguineus.
XI. Prioris plures sunt species, & differentiae; nempe quoad consistennam, aut tenuis, aut crassus est, sive crudus, vel concoctus; quoad colorem, aut albus, aut flavus, aut subviridis, quandoquc item caesius aut ar [...]. Porro tussis humida varie distinguitur, quoad loca, è quibus humor extussiendus procedit; quandoque enim laryngis parietibus adhaerescens, aut iis exudans, fibris motricibus per lenem tussiculam succussis, facile ac brevi transitu in os ejicitur; interdum materie excernenda paulo altius bronchiorum tubis impactâ, non nisi per expirationes magnas & crebro repetitas excutitur; denique nonnunquam accidit, recrementa ejicienda intra tracheae vesiculas ultimas deponi, è quibus non sine vehemente & crebrius iterato tussiendi labore educitur, & dein, longo per totus pulmones itinere, foras propellitur. De tussi humoris nutritii, item sanguinei & purulenti, postea, cum de Phthisi ejusque medela agemus, spuciatim dicetur.
[Page 31] XII. Tussis sicca, quoties pulmonum Idiopathica est, pluribus modis & ob varias causas excitatur; hanc enim ductuum quorumcunque pneumonicorum obstructio, sive per compressionem, sive oppletionem, sive contractionem ea fiàt, necessario inducit. Quapropter inflammatio, tumor, tuberculum, sanguinis ob plenitudinem aut depauperationem stagnatio, item concretiones Argillaceae, lapideae, polyposae, vermes, qui [...] & multa alia praeternaturalia, quatenus fibras nerveas fere perpetuo i [...]icant, tussim siccam & inanem, sed valde molestam, inducunt. Caeterum tussis sicca interdum naturae instinctu, velut Antliae loco, excitatur; nimirum ut sanguis, vel ob propriam dyscrasiam, vel ob vasa pneumonica non satis patentia, pulmones aegre pertransiens, partium harum succussu promoveri, ac in motum rapidiorem urgeri possit.
XIII. Quod spectat ad alios Exspirationis laesae actus, uti cum in sternutatione, singultu, risu, ploratu, aliisque affectibus functio ejus naturalis & aequabilis perturbatur, aut pervertitur; quandoquidem harum Aetiologiae (quas etiam alibi quadantenus designavimus) ad propositum nostrum haud proprie spectant, eas hic loci praetereuntes, ad rem primario institutam, sc. ad pectoris morbos, eorumque remedia, ac medendi rasiones nunc demum transibimus.
CAP. V.
De Phthisi sive Tabe in genere.
CUm hactenus pulmonis fabricam graphice delineatam, ejusque una & totius pectoris motum, perque ipsum aeris, & sanguinis, aliorumque humorum vian ac itinera perlu traverimus; nec non eorundem varia impedimenta, remoras aut diverticula, juxta quod function is pneumonicae inter inspirandum vel exspirandum actus diversimode laedi aut perverti contingit, notaverimus; jam proxime incumbit ad regionis hujus ita peragratae Pathologiam descendere, &, quod ab initio erat propositum, medicamenta Thoracica, sive remedia ad sanandos pectoris affectus dicata, eorumque operandi modos tractare.
II. Inter morbos pectoris Phthisis, sive Tabes, jure principem locum vendieat: nullus enim hoc crebrior, aut curatu difficilior existit. Porro eaeteri omnes affectus thoracici, male aut minime sanati, in hunc, velut rivi minores in lacum majorem ducunt, adeoque in Phthisin desinentes, & naturas, & nomina sua pristina amittunt.
III. At vero haec Phthiseos & Tabis vocabula propria significatione solummodo denotant Atrophiam, sive contabescentiam solidarum partium cum debilitate virium: cujusmodi affectio quamvis saepenumero à pulmonum unitate soluta, sive ulcere procedat; quandoque tamen sine horum vitio, aut mera sanguinis, aut praecipua succi nervei culpa, totius corporis extenuatio sive contabescentia exoritur. Priusquam igitur de Phthisi pulmonari privata agimus: ex re fore videtur generales hujus morbi rationes exponere, & ostendere quot modis, & quibus de causis humorum dyscraliae totius corporis atrophiam quasi tabidam inducere solent. Enimvero ipsa Tabes pulmonaris non proxime ac immediate à visceris istius ulcere aut corruptione procedit; verum oritur, quatenus sanguis inde labem contrahens, & summe inquinatus, propterea virtutem suam nutritivum prorsus amittit. Porro tum hic, tum insuper liquor nerveus, ob multas alias causas diathesin talem [...] acquirit. De quibus in genere modo disquirendum erit.
IV. Et primo quod ad Sanguinem spectat, saepenumero advertere est, quosdam sine tussi, & citra apparens in pulmone aut pectore vitium emarcescere, & indies solitae carnium molis dispendium pati; interea ut circa appetitum, digestionem, somnum, & fere totius functionis naturalis, imo & animalis Oeconomiam mediocriter habeant; attamen, quasi alimentum receptaculo usque perforato infunderetur, minime nutriuntur; verum, invitis omnibus diaeteticis regulis, sensim contabescunt. Cujusmodi affectus ratio formalis sive conjuncta saepenumero tantum in eo consistit, quod sanguis, insigniter depravatus, succum alibilem sibi jugiter suffusum assimilare nequit; quare ipsum non modo protenus amandat, sed etiam solidarum partium particulas delibat; quas in se rapiens, statim foras prosundit, vel in diverticula cogit, vel evaporando absumit.
V. Sanguinis depravationes, sive status degeneres, Atrophiam inducere solitae, vel in propria ipsius dyscrasia consistunt; vel ipsi al iunde, & quidem praecipue aut à visceribus, aut à liquore nerveo etiam degeneri, communicantur.
VI. Propria ipsius sanguinis dyscrasia [...] duplex existit, juxta [Page 33] quod particulas Salino-acidas aut Sulphureas & summe acres supra modum exaltari & caeteris praepollere contingit. Enim vero cruor interdum ab indole sua genuina, sc. dulci & volatili, in acidam facessit; prout in Scorbuticis quibusdam, melancholicis, & cachecticis passim cernitur. Quapropter succus nutritius, perpetim in massam sanguineam suffusus, siquidem assimilari, & partibus solidis apponi nequit, rursus brevi religatur; atque vel protinus per urinam, aut sudorem, aut diarrhoeam amandatur; vel intra carnes aut viscerum cavitates aggestus, hydropem infert: cujusmodi Affectus, in malum statum evecti, effectus ordinarius solet esse, quod cum aliquae partes valde intumescunt, aliae plurimum extenuantur. Longe à proposite nostro hic esset, praedictorum affectuum Aetiologias tradere, inque messem non modo alienam, sed & procul remotam, falcem mittere. 2. Porro subest alter sanguinis status [...] huic plane contrarius; quando nimirum iste super modum calidus, & sulphureus, proindeque immaniter semper efflagrans, effervescentia sive accensione sua succum nutritium absumit, & nimis evaporari facit; adeo ut partes solidae debito ejus penu defraudatae emarcescant. Diathesi huic obnoxii, vasa habent ampla, & cruore plurimum distenta, carnes vero emarcidas, & prae calore induratas. Quamvis taliter affecti raro ad mortem usque intabescunt, attamen citius consenescunt, & plerunque brevius vitam finiunt.
VII. 2. Sanguis non tantum ex propria indole, sed insuper ob tabem [...]liunde, & praecipue à Visceribus vel Succo nerveo communicatam, non raro tabificus existit. Et primo hoc viscerum culpa crebro accidit; haec enim male affecta, chymum, sanguini convehendum, interdum haud rite coquunt; saepe item pervertunt, ac fermentis extraneis & heterogenels inquinant, in tantum, ut haematoseos & nutritionis munera frustrentur. Porro interdum ob vasa chylifera in iis obstructa, etsi multum comedatur, parum tamen, aut debito minus, in massam sanguineam convehitur. Insuper in coctionis visceribus nonnunquam tumores, abscessus, aut ulcera contingunt; à quorum putrilagine sanguis, inter transeundum infectus, reliquam ipsius massam contaminat, ac operi nutritivo ineptum reddit. Quoties vidimus à scirrho in Liene, Hepate, Pancreate, aut Mesenterio excitato, ab Intestini cujusdam, aut etiam Renis, Uteri, aut Vesicae ulcere vel tumore cancroso, aut alias cacoethe, absque notabili pectoris aut pulmonis vitio atrophiam lethalem successisse? Quinimo Tumores, Abscessus, aut. Ulcera strumosa vel cancrosa in partibus externis, & praecipue in dorso contingentia, frequenter in tabem exitialem desinunt. Quorum ratio facile patet, quatenus nimirum in ejusmodi Affectibus, tum succi nutritii copia ingens, ad partem affectam per arterias advecta, ibidem vel tota impenditur, vel inde foras profunditur, in tantum ut caeterae quaeque totius corporis partes debito penu defraudentur: tum insuper quod materies virulenta aut valde incongrua illic genita & aggesta in [...]enas resorbetur, quae sanguinem Tabo impuro inquinat. proindeque ad nutritionis munus obeundum prorsus inhabilem reddit.
VIII. Nec solum à visceribus, & partibus solidis, sed insuper à Succo nerveo, sanguini labes (propter quam [...] existit) non raro communicatur. Si quando enim hic latex à crasi genuina, sc. dulci ac [...]olatili, in acidam degeneret, subinde è fibris & partibus nerveis exundans, inque sanguinem resluens, liquorem ejus praecipitat, inq [...] fluores [...]ogit; quibus materies omnis nutritiva ejicitur, & modo per urinam, [...]ut sudorem, modo per vomitum, vel diarrhoeam profunditur. Horum [...]mnium rationes & fiendi modos in nupero tractatu explicavimus.
IX. Caeterum ipse liquor nerveus, interdum per se, ab indole sua de [...]ciscens, & in crasi vitiatus, Atrophiae causa existit: quod item duplici [Page 34] respectu, sive binis afficiendi modos, fieri contingit. Enimvero interdum succus iste plurimum vitiatus & degener, quasi vappidus & effoetus evadit; proinde ut fibras tum nerveas, tum carneas non satis actuet, & spiritu animali irradiet: quapropter ubique in solidis partibus uti virtus motiva, sic etiam nutritiva deficit. Hinc aut totum corpus, aut membra quaepiam vel partes ejus, Paralysi aliquandiu affecta, tandem emarcescunt: cujus rationem alibi satis fuse declaravimus. 2. Porro item notavimus, plures febre lenta (sive [...] à nobis dicta) laborantes, statim oblanguescere, & dein brevi tempore plurimum emaciari. In utroque casu ratio eadem, aut analoga assignari dcbet: quippe ostenso alibi, quod spiritus animales, una cum liquore nerveo eorum vehiculo (qui seminis instar masculini est) humorem nutritivum, ubique juxta partes solidas aggestum, quasi semen femineum actuant, inque opus nutritivum quasi fecundum reddunt; idpropter, si quando liquor iste nerveus, aut vappidus aut depravatus fiat, partium solidarum moles, quasi sterilis facta, emarcescet.
X. Haec de Atrophia, sive contabescentia, ejusque ratione formali, causis, & variis fiendi modis in genere. Hujus Affectus cum plures sint species & differentiae, ita duae praecipuae, & magis notabiles, quarum utraque particularem considerationem meretur, occurrunt; viz. Tabes sive Phthisis Dorsalis, vulgo dicta, & Pulmonaris. Posterior haec, quae proprie hujus loci est, in capite sequenti tractabitur; interim de altera ista, (quoniam ejus notitia hujus Pathologiam illustrat) verbo dicemus.
XI. Tabes Dorsalis etsi in nostro hoc seculo nomen suum fere amisit, aut sorsan mutavit in Gonorrhoeam, tamen Hippocrates mentionem ejus facit, & morbum hunc ex professo tractans, duplicem ejus speciem assignavit, sc. unam ex immodica Venere, & alteram à destillatione in spinam dorsi. Quod ad posteriorem hanc spectat, saepius observavi, quosdam dolore circa lumbos, imo interdum in toto dorso miserrime vexatos fuisse, qui cum aliquandiu ita laborarunt, postea gibbi aut claudi evaserunt, ac ultimo in toto corpore, excepto capite, insigniter contabuerunt. Cujusmodi Affectus causa proculdubio in hoc consistit, viz. quod imprimis humor, sive materies quaedam incongrua & morbifica, cum succo nerveo pe [...] meduliam spinalem descendens, in nervorum vertebralium ramos incurrebat, proindeque ab initio ob fibras vellicatas, dolor fere continuus oriebatur; dein ob quasdam è fibris carneis resolutis, oppositae vehementius contractae, spinae vertebras quasdam distorquebant, & denique, siquidem spiritus animales nervos & fibras ad truncum & membra pertinentes haud uberi satis copia actuarent, ob nutritionem frustratam, totius corporis emarcelcentia successit. Profecto cum liquor nerveus & spiritus animales è spina dorsali in totum corpus haud plene & libere dispensantur, proinde marcor saepenomero oritur; hinc abscessus & ulcera circa lumbos vel as sacrum excitata, quatenus liquorem nerveum absumunt nimis aut profundunt, Atrophiam in toto, aut saltem in partibus inferioribus inducunt.
XII. 2. Altera Tabis dorsalis species longe frequentior, item duple [...] existit: ea nimirum vel à magno, vel nimis crebro humoris genitalis dispendio, aut à continuo putrilaginis è partibus genitalibus profluvio exoritur.
XIII. 1. Quoad prius, observatione satis vulgari constat, immodentum Veneri [...] usum, etiam in voluntarium (si magnus iste vel continuu [...] suerit) seminis effluxum, totius corporis languorem, & demum contabescontiam producere. Hujus ratio (prout alibi innuimus) non est, quod semen juxta quorundam opinionem à cerebro per nervos in corpor [...] spermatica descendat, proindeque à magno ejus dispendio imprim [...] [Page 35] [...], & consequenter partes omnes à spirituum inde scaturientium influentia dependentes, infirmentur & contabescant. At vero, cum satis evicimus materiem seminalem è massa sanguinea in partes genitales immediate suppeditari, eandemque prorsus cum illa existere, è qua in cerebrum instillata spiritus animales procreantur; necessario sequetur, quo major ejus portio pro reparando seminis dispendio ad testes corripitur, eo cerebrum debito ipsius tributo defraudari, & propterea tandem in toto corpore functionem, tum motivam, tum nutritivam vacillare ac imminui. Quod autem vesani Scortatores majorem circa lumbos debilitatem sentiant, partesque infra hos consitae, sc. femora & tibiae maxime contabescant, ratio est, tum quia spirituum animalium penu in prima scaturigine, viz. [...] deficiente, rivi extremi, sc. spinalis medullae sines, nervique ab ea oriundi defectum hunc primo ac potissimum luunt; tum insuper quia juxta lumbos sanguis arteriosus praestantior s & maxime instaurativas sui particulas, dorso enutriendo destinatas, plus nimium testibus elargitur, ac interea sa ngu is venosus propterea effoetus, quicquid opulenti potest à lumbis suffuratur.
XIV. Seminis dispendia contabescentiam inducentia modo sunt voluntaria, cujusmodi noxam patiuntur salaces ac Veneri dediti, modo sunt involuntaria; cujus affectus variae sunt species. Nam in aliquibus fere tantum propter insomnia aut phantasmata impudica contingit; in alus vero praeter istas occasiones, nixus qui libet dorsi, sive ob ponderis lationem, sive propter urinae, aut fecum alvi excretionem, etiam humorem genitalem dimitti facit; cujus causa est, & quia semen aquosum & tenue, simulque acre ac irritativum existit, & praeterea quod partes sunt debiles, proindeque ipsum nec rite concoquere nec retinere valent.
XV. In tabe altera dorsali, cujus mentionem supra fecimus, non Semen ipsum, verum ichor sive putrilago quaedam, è partibus genitalibus profunditur; cujus effl uxus si quando ingens & continuus fuerit, non raro totius corporis vires labefactat, & materiem nutritivam subtrahendo & prodige ablegando, atrophiam sive contabescentiam inducit. Enimvero juxta vasa spermatica, aut in tranfitu ab iis, tum in viris tum in feminis Emunctoria quaedam consita sunt, quorum munus est humorem à semine efformato superfluum excipere, & quando exuberat per partes genitales foras amandare. Proinde quidem ut in utroque sexu ductus isti (ne exarescant, ac rigidi aut minus sensiles siant) lubricentur ac irrigentur, Prostatae in viris, & glandulae circa uteri cornua in feminis constituuntur; è quibus utrisque semper in actu coitus, & nonnunquam citra ipsum, quando corpora spermatica nimia humiditate scatent, latex quidam serosus exudat: ac in feminis (quarum corpora humidiora sunt, & in quibus has vias natura ad monstruam excretionem fecit) hoc saepius ac multo uberius contingit quam in viris. Quod si Emunctoria istaec debilitate magna, aut virulentia quadam afficiantur, ita ut laticem illuc missum aut corrumpant, aut non satis contineant, non modo iste perpetim amandatus copiose per pudenda effluit, sed & alii totius corporis humores superflui, aut recrementitii, ad partes istas debiles affluentes una profunduntur. Quinimo & succus nutritius partibus quibusque vicinis destinatus illuc confluit, & continenter abscedit; ita demum ut propter succi nutritii (qui ibidcm affluens corrumpitur & continue amandatur) dispendia, non modo partium vicinarum, sed totius corporis languores & emarcescentia succedant. Haec satis vulgo innotescunt in Gonorrhoea, item in fluore muliebri, sive Affect is isti per impurum concubitum, aut Veneris immoderationem, sive ob plagam, contusionem, nixum majorem, aliamve noxam lumbis inflictam excitantur; cujusmodi pathematum Aetiologias & Therapeias particulatim [Page 36] tradere haud proprie hujus loci est: quod propositi nostri res erat, ad Phthisin sive Tabem proprie dictam, quae nimirum mero aut praecipuo pulmonis vitio exoritur, tractandam pergamus.
CAP. VI.
De Phthisi proprie dicta, sive de Tabe Pulmonum vitio excitata.
PHthisis adeo frequenter & communissime à Pulmone vitiato procedit, ut nonnulli eam visceris hujus morbum peculiarem statuerint: quod autem saepissime ita fiat, ratio est, quia cum supra ostendimus corporis intabescentiam plerunque à sanguine depravato & ad nutriendum inepto immediatius procedere, satis constat, illius uti perfectionem in pulmonibus acquiri, ita ab his male affectis eundem potissimum vitiari, inque statum [...], imo corruptivum degenerare. Enimvero in Pulmone, potius quam in Corde aut Cerebro, vitae stamina ducuntur, ibid emque saepius labefactantur aut abrumpantur.
II. Phthisis definiri solet, quod sit totius corporis intabescentia, ab ulcere pulmonis orta. Verum minus recte: quia plurium ab hoc morbo defunctorum cadavera aperui, in quibus pulmones ulcere quov is immunes, tuberculis, aut lapidibus, aut materia sabulosa per totum consiti fuerunt: nam exinde sanguis, siquidem in praecordiis nec libere circulari, nec ab aere nitroso satis animari possit, cumque interea à propriis recrementis in pulmone depositis continue inquinetur, saepe vitiosus & [...] sactus labem arcessit: quapropter Phthisis melius definitur, quod sit totius contabescentia à mala pulmonis conformatione orta.
III. Veteres Hippocratem secuti, sere tantum duas hujus morbi causas assignarunt, sc. Catarrhum, & Venae ruptionem, quibus nonnulli satis recte Empyema addunt: aliique interim ab hoc censu catarrhum excludunt: nam quod vulgo asseritur pituitam à capite in pulmones deciduam, saepissime Phthiseos causam existere, nec non ab illa, siquando intra pulmqnes diutius commorata putrescit, crebro inferri, prorsus erroneum esse cum alibi prius innuimus, ita mox clarius ostendetur. Interim ut constet quae sit materies Phthisin generans, quoties ea sine Empyemate, aut Haemoptoe praeviis exoritur, considerare oportet quot modis, & quibus viis aliquid incongruum aut heterogeneum pulmones subeat, qua indagine facta facile apparebit, quodvis pulmoni inimicum irrepere ac intus admitti praecipue aut per Tracheam, aut per Arterias pneumonicas, etiam aliquatenus forsan per Nervos, nihil autem per Venas aut Lymphaeductus, quorum munus est sanguinem vel lympham solummodo referre sive exportare, atque nihil prorsus ingerere.
IV. Quoad Tracheam, satis constat eam in hunc finem constitui, ut per ductus sive tubos ejus aer constante reciprocatione ingeri & mox regeri possit; insuper an quaepiam alia materies praecordiis infesta aut tabisica per eandem viam admittatur, modo inquirendum est. Et quidem hoc aditu pulmones saepe labem exitialem concipere inde liquet, quia regionum quarundam aer humidus, fumosus, aut vaporibus malignis scatens, diathesin Phthisicam saepenumero inducit; cujusmodi tamen affectio per [Page 37] particulas tantum aereas & minutas, sive atomos (quibus nempe aut sanguinis crasis, aut pulmonum conformatio, vel simul utraque laeditur) communicari solet. Verum an praeterea materies serosa, vel humor aliquis pulmonum corruptivus, per hunc commeatum eos subeat merito am bigitur: etsi complures catarrhum, sive seri à cerebro per tracheae ductus in pulmones depluvium praecipuam Phthiseos causam statuant. Quam opinionem ab antiquis erroneè traditam, miror quempiam è modernis aut Medicis aut Philosophis admississe, siquidem ex observatione Anatomica manifesto liquet, nihil à cerebro per glandulam pituitariam (quae unicus exinde transitus videtur) in palatum aut pectus decidere, sed serum ibi depositum per ductus appropriatos ad venas jugulares deferri, & sanguini remandari. Porro [...] etiam constat, quicquid reliquum seri in glandalis aurium, oris, nasi, aut faciei deponitur, ex iis omnibus per ductus item peculiares foras convehi, proinde ut nullus omnino humor, aut à cerebro, aut è palato in pulmones depluat.
V. At vero licet materies tussim excitans non à capite per tracheam in pulmones depluat, quandoque tamen ex tracheae lateribus in ipsorum cavitates decidens, Affectum catarrhi nomine vulgo insignitum producit. Enimvero Aspera arteria pariter ac Arteriae sanguiserae, uti tunicam nerveam & musculosam pro sensu & motu occasionaliter habendis, sic etiam vasculosam & glandulosam pro calore vitali & nutricatu sustinendis obtinent. Posteriores hae tunicae interstitia cartilaginea constituunt, quinimo ipsas cartilagines quodam modo obducunt. Porro in tunicam glandulosam serositates à sanguine totam tracheam irrigante superfluae deponuntur, quae statim magna ex parte in tracheae cavitates exudantes, ipsis lubricandis & humectandis praecipue inserviunt, si quando autem massa sanguinea nimis funditur, ac in serositates praecipitatur (uti à frigore suscepto, acidis epotis, & ob multas alias occasiones crebro assolet) propterea statim materiae aquosae ingens copia è tracheae glandulis & arteriolarum osculis in cavitates ejus exudat, quae cito tussim valde molestam, & non raio sputum multum (quod & postea fit tabificum) infert.
VI. At vero haec sputi ac tussis quodammodo catarrhalis causa perraro solitaria existit; quia dum sanguis tracheam irrigans sluorem pastus, serositates suas glandulis (unde mox in cavitates ejus exudent) ingerit, insimul & reliqua massa sanguinea pariter fusa, serum intra arterias pneumonicas secretum, partim in sinus tracheales, partimque in lymphaeductus insinuat, cujus diluvio pulmones quasi inundati & valde irritati, in tussim & expuitionem fere continuam cientur.
VII. Cujusmodi tussis & expuitio dummodo moderate habent, & tantum sanguinis serositates superfluas excernunt; saepe in commodum potius quam nocumentum cedunt; quoniam massa sanguinea ipsisque pulmonibus hoc ritu expurgatis, symptomata ista utplurimum sponte cessant, & valetudo integrior exinde sequitur. Sin vero Affectibus istis diu protractis, serosus humor utrobique in ductus tracheales depositus, & indies uberius aggestus, tandem versus putredinem alterari incipiet; propterea tum libera aeris reciprocatio praepeditur, tum sanguinis & motus, & crasis pervertuntur: hinc tussis immanior, & respiratio sit difficillor; quinimo tota massa sanguinea, quarenus à tabo (quod Venae à pulmonibus excipiunt) polluitur, ab indole sua benigna paulatim desciscens & depravatus, non modo serum supersluum, sed & succum nutritium (quem assimilare nequit) ex arteriis pneumonicis in ductus tracheales continue proiundit; adeoque materiae tabisicae moles indies auge [...]r, donec pulmonibus magis uique & magis oppletis & obstructis, atque sanguine plus inquinato & ad quaeque munia sua praestanda inhabili facto, tussis & sputum ingravescunt, & cito mali motis evadunt; insuper respiratio impedita, totius corporis languor & emarcescentia, functionum omnium [Page 38] debilitas, & demum febris hectica, & festina ad mortem declinatie succedunt.
VIII. Quando tussi ac sputo diu continuatis & sensim auctis, humor copiosius è massa sanguinea in pulmones deponitur, iste imprimis vesiculas tracheales subit, ac tandem implet, & nonnihil distendit, è quibus cum quolibet mane, per expectorationem tunc uberius habitam, fere totus ejicitur, exinde pro brevi tempore thorax gravamine immunis, & respiratio magis libera videtur: paulo tamen postea sanguis sero aut succo nutricio resarcitus, novam materiem pulmonibus suff undit, proindeque rursus è cibo, aut somno, vesiculae replentur, atque humores affluxu indies adaucto magis distenduntur amplianturque, tandemque lateribus, duarum forsan aut plurium disruptis, multae hic illic vesicul [...] in unum quasi lacum efformantur; intra quem materies tabifica copiosius aggesta, ibi (siquidem haud tota statim ejicitur) putrescit, proindeque & pulmonis cui insidet substantiam corrumpit, & sanguini pertranseunti inquinamentum putridum insinuat. Fovea ita in pulmonibus facta indies augetur, & saepenumero plures simul ac diversis locis cuduntur, atque ob magnam humoris in iis aggesti & putrescentis copiam pectoris gravitas, velut onus ingens sentitur, respiratio magis impeditur; insuper à Tabo uberius in massam sanguineam suffuso crebrae hujus effervescentiae, succi nutritii disperditio, porro sit is ac aestus, inappetentia, sudores nocturni, & totius corporis intabescentia oriuntur. Caeterum cruor à pulmone inquinatus hunc affectione reciproca, viz. à proprio Tabo magis plecti facit; quippe sanguis venosus unoquoque circuitu materiem istam purulentam excipiens, eam mox arterioso tradit; unde cum neque per diaphoresin, aut diuresin satis amandari queat, tandem per arterias pneumonicas ad pulmones refertur, ubi rursus à sanguine secreta, ubique in Tracheae tum vesiculas tum ductus minores insinuatur; ita demum ut tota pulmonum compage impleta, & foveae five ulcera deinceps in pluribus locis efformentur, & sinus reliqui omnes ichore spumoso inferciantur.
IX. At vero interdum accidit, ejusmodi lacum five foveam unicam, aut forsan binas in pulmonibus efformari, easque circumcirca parietes callosos obtinere, ita ut materies ibi collecta, in massam sanguineam minime transferatur, sed quotidie tota, copia licet ingenti expectoretur. Taliter affecti quasi tantummodo fontanellam in pulmone haberent, sputum etsi multum, & crassam, immo flavum, & quasi purulentum omni mane, & aliquantulum in toto die rejiciunt, tamen alias satis sani degunt, bene respirant, comedunt, & dormiunt, [...] aut saltem in modico corporis habitu perstant, & non raro persenescunt: hinc nonnulli dicuntur Phthisin per 30 aut 40 annos habuisse, & morbum eum usque ad vitae terminum (haud proinde abbreviatum) protraxisse; atque interim alii cum minus tussiant aut expuant, intra paucos menses in febrem hecticam incidunt, ac brevi in sepulcrum praecipitantur.
X. Hactenus de Phthiseos five Tabis pulmonaris causa conjuncta, & ratione formali; quod ad causas alias (viz. Procatarcticas, & Evidentes) spectat, illae quidem variae & multiplices existunt; quatenus nimirum sunt propinquiores vel remotiores, intrinsecae vel extrinsecae, & denique connatae vel adventitiae; harum omnium iu phthisi producenda [...], & afficiendi modos ut designare suscipiam; imprimis oftendere oportet, quot modis, & ob quas [...]; humor serosus five (ut vox populi sonat) catarrhalis, è massa sanguinea in pulmonum vesiculas aliosque ductus tracheales deponi solet. Circa quam indaginem unicuique obvium est concipere causam morbificam è binis partibus consistere, simulque in vitio esse hinc Sanguinis materiem noxiam ad thoracem mittentis [Page 39] dyscrasiam, inde Pulmonis eam facile suscipientis imbecillitatem, five [...].
XI. Quoad prius, observatione fatis vulgari constat, massam sanguineam particulis incongruis, sc. vel propriis degeneribus, vel alienis illuc aliunde suffusis refertam, propter eas expurgandas effervescere, quodque secernendum est, cum per alias vias haud facile amendetur, in pulmones suffundere, iisque (si forsan constitutionis debilioris fuerint) penitus affigere.
XII. Plures & diversimodae sunt sanguinis dyscrasiae, & affectiones quibus liquor ejus in compage solutus, & quasi fusus, serum & succum nutritium non debite intra se continet, quin hos aliosque humores recrementitios à se perpetim amandans, uti interdum in alias partes, ita saepius in pulmones deponit.
XIII. 1. Sanguis interdum instar lactis sponte acescentis, sensim depravatur, tandemque ab indole genuina versus acetosam desciscens, & in compage solutus, serositates suas (facile nimis abscedere aptas) ex Arteriis tum pneumonicis, tum trachealibus in ductus tracheales suffundit. Ita quibusdam solenne est semel, aut bis in anno sine ulla causa manifesta tussi gravi ac molesta cum sputo copioso affici, quae tractu quodam temporis (postquam sanguis faeculentiis & recrementis expurgatus crasin suam recuperat) sponte cessant, & deinceps valetudo firmior & diuturna succedit. Per hujusmodi tussim sanguinis [...], novi quosdam saepius in die & praesertim omni mane, sputum instar atramenti nigricans cum levi tracheae nixu excernere solitos; quo affectu cum per plures menses constanter laborassent, post tussim graviorem occasionaliter contractam, cum sputo multo ac flavo, deinceps priori isto atrato prorsus immunes evasere; cujus ratio est, quod tussis immanior cum expuitione coplosa per aliquot dies persistens, faeculentias istas atrabilarias è sanguine prorsus expurgat, quinimo & sanguinis temperiem immutat, seu potius dyscrasiam tollit.
XIV. 2. Liquor nerveus non raro degener factus, & cum lympha copiosa è fibris & partibus nerveis in sanguinem redundans, uti viscerum & Renum affectus periculosos (quos alibi notavimus,) ita quandoque tussim immanem & valde molestam infert. Hujusmodi tussis modo Catarrhalis est, quatenus lympha ista massam sanguineam transgressa, per arterias in pulmone deponitur; modo Spasmodica, quatenus nervi & fibrae ad pectus movendum destinati à latice isto occupantur, inque motus convulfivos irritantur: ab utraque causa, aut conjunctim aut separatim, evenit, quod cerebri & nervosi generis pathemata graviora tussim molestam frequenter accersunt, vel in eam commutantur.
XV. 3. Praeter sanguinis & liquoris nervei vitia saepe tussim excitantia, probabile est hoc malum interdum exoriri propter lymphaeductus qui ad pulmones spectant obstructos: cum enim hujusmodi vasa quam [...] plurima per pulmones ubique disseminantur, quorum munus est, quicquid lymphae, per arterias ad praecordia advectae, & per venas haud statim reducibilis, superfluum est excipere, & ad ductus thoracici truncum convehere; si forsan accidet hos ductus, à materia viscosa ob [...]uratos vel compressos, aut à frigore constipatos officio suo minus defungi, necesie erit recrementa istaec aquosa, ab emissariis solitis exclusa, aut in sanguinem regurgitantia effervescentiam ejus ciere, aut in Tracheae ductus suffusa tussim excitare.
XVI. 4. Nec tantum humores praedicti, quatenus sanguinis crasin aut motum pervertunt vel impediunt, tussim (quae saepenumero phthiseos prooemium est) inducunt; verum insuper Evacuationes quaeque folitae aut solennes suppressae, aut praepeditae, noxam pulmonibus frequenter [Page 40] imprimunt. Fluxus menstruus aut haemorrhoidalis obstructus, haemorrhagia narium assueta si forte cessat, fontanellae occlusae, pustulae, scabies & exanthemata repercussa, Thoraci labem non raro affigunt. Si quando sputatio copiosa è glandulis oris sponte desistat vel medicina curatur, postea nonnunquam tussis tabifica succedit; quare vulgo dicitur idem Rheuma, quod modo ex capite in fauces & guttur deciderat, postea exinde altius in pulmones descendere; cum revera nihil aliud hoc suerit, quam quod sanguinis serositas quaedam superflua, per arterias cephalicas in glandulis oris deponi solita, postquam illuc excluderetur, per arterias pneumonicas in pulmones irrueret.
XVII. Praeter has evacuationes privatas & periodicas, vel extraordinarias, quarum suppressiones ad tussim & phthisin inclinant, occurrit altera generalis & constans, viz. Transpiratio insensilis; quae inhibita vel suppressa, plus ac saepius quam caeterae omnes, istius mali occasio aut parens esse solet. Quippe effluvia, per poroscutis evaporare solita, intus cohibita sanguinem fermentant & cito pervertunt, inque serositates fundi & praecipitari faciunt; quae cum aliis massae sanguineae recrementis statim in pulmonibus depositae, tussim molestam & non raro tabificam accersunt. Hinc vulgaris observatio est, frigoris quo pori constipantur susceptionem, sive per aurae gelidae afflatum, sive à pluvia aut fluvio madefactionem, sive vestis depositionem, aut alio quovis modo fiat, quamplurimos ad affectus thoracicos disponere. Quare nostro Idiomate, posita causa pro causato, tussis appellari solet frigus susceptum.
XVIII. Hae sunt praecipuae causae & occasiones, quae ex parte sanguinis quoquo modo depravati, & propterea materiam noxiam in pulmone deponentis, occurrunt. Sequuntur aliae ex parte pulmonis, quae nempe viscus hoc ad tussim aut phthisin promtius contrahendam disponunt: cujusmodi imprimis sunt hae tres, viz. primo mala pectoris conformatio; secundo pulmonum innata debilitas, sive haereditaria ad tabem diathesis; tertio thoracis morbi praecedanei, uti sunt vulnus vel plaga, Pleuritis, Peripneumonia, Empyema, Haemoptoe, Variolae & Morbilli, cum quibusdam aliis; quarto his addatur (utpote inter causas procatarcticas locum merita) Aurae, quae inspiratur, incongruitas. Propter unam quam que ex his causis, & aliquando ob plures simul, materies tussim excitans, & postea frequenter tabifica, pulmones facile invadit & intime subit, iisque noxam non raro exitialem imprimit. Super his singulis breviter dicemus.
XIX. Primo igitur quoad pectoris conformationem res ita habet: viz. ut pulmones usque sarti tecti, & labe quavis phthisica immunes, in officio suo diu conserventur, oportebit eos motu usque vegeto agitari, &, quasi velis plene expansis, systol [...] & diastol [...] reciprocationes validas obire; in eum nempe finem, ut aer ubertim inspiratus ad intimos quosque ipsorum recessus admittatur, & exinde statim, una cum effluviis & fuliginibus omnibus quaque respirationis vice, maxima ex parte regeratur. Quandoquidem vero hujusmodi pulmonum actio à thoracis tanquam machinae motivae conformatione plurimum dependet; necesse erit propter malam hujus fabricam respirationis munus in multis deficere. Sunt autem pectoris male conformati duae praecipuae species, (nempe gibbositas, & scapulae velut Alatae) propter quas plures in phthisin proclives reperiuntur: quarum ratio est, quod in tali utraque pectoris vel depressi vel oblongati figura, neque pulmones spatium ita liberum amplumque obtinent, neque musculi motivi ita fortiter contrahi possunt ac in pectore quadrato.
XX. 2. Pulmonum innata debilitas, sive haereditaria ad tabem dispositio, adeo srequens & vulgo notabilis est, ut cum al iquis in phthisin proclivis reperiatur, à quibusque statim interrogetur, annon parentes ejus [Page 41] tali morbo obnoxii fuerant? Horum plurimi pectore angusto & collo oblongo praediti, & constitutionis valde tenerae, à levissima quavis occasione tussim contrahunt; Auram nec gelidam, nec humidam ferunt. Horum nonnullis habitatio in urbibus, ubi aer crassus & fumosus inspiratur, valde infesta est; è contra aliis, in eandem affectionem proclivibus, plurimum amica; (cujus ratio inferius disquiretur.) Illis omnibus ventus Borealis fere semper inimicus, utpote qui tussim frequenter, item Haemoptoen, Pleuritin, aut Peripneumoniam excitare solet; sc. vasis Pneumonicis aut thoracicis exinde constipatis, atque interim sanguine, ob transpirationem impeditam, & effluvia intra massam ejus cohibita, turgido magis & acriore facto.
XXII. Enimvero Diathesis ad phthisin haereditaria in his duobus potissimum consistit: viz. primo quod patientes, sanguine acriore & elastico praediti, [...] uberiorem exigunt; quae si forte minus conceditur, materies evaporare solita, in pulmones imbecilles redundat. Dein secundo, siquidem vasa pneumonica nimis laxa & tenera existunt, serum, aliaque sanguinis recrementa, intra massam ejus solutam haud rite continent, verum & ista, & nonnunquam ipsius cruoris portiones quasdam in ductus tracheales erumpere sinunt: quorum fibrae motrices cum insuper debiles fuerint, quod in cavitates suffusum est non statim foras eliminant; quin ibidem commorari & putrescere, demumque in tabum, & pulmonis & sanguinis corruptivum, degenerare patiuntur.
XXIII. Phthisis interdum aliorum pectoris affectuum praeviorum aut productum, aut consequens est. Pathemata ista tabifica imprimis sunt Empyema, Pleuritis, Peripneumonia, Pulmonis vomica; porro quandoque variolae, morbilli: quin & febres Anomalae male aut minime judicatae idem efficiunt. Affectuum horum praecipui, aut saltem qui thoracis proprii sunt, una cum Aetiologiis, &, quatenus ad tabem disponunt, rationibus & fiendi modis inserius exponentur; interim advertimus hujusmodi noxam iis omnibus communem esse, viz. quod pulmonis unitatem solvunt, vel tonum labefactant, quodque insuper sanguinis crasin pervertunt; unde quicquid incongruum aut [...] ab hujus massa degeneri aut depravata iis suffunditur, facile admittunt, atque difficulter aut vix omnino repellunt.
XXIV. Phthiseos causis procatarcticis modo explicatis, quae nimirum ex parte tum sanguinis, tum pulmonis consistunt, merito accensetur altera utrique communis, & (tametsi prorsus extrinseca) cum utroque maximam necessitudinem habens; quae nimirum est aeris inspirati conditio sive temperies. Enimvero nonnullis phthisicis tanta est hujus influentia, ut morbi causa aeris in quo degunt incongruitari quandoque fere in totum ascribatur, & pro curatione soli aut coeli mutatio caeteris quibusque remediis praeferatur. Hinc nostratium plures tussientes, aut tabidi, Australes Galliae regiones gregatim petunt; aliique interim, quibus trans mare currere non libet, aut licet, è fumosis urbibus statim in rus tanquam ad certissimum refugium festinant: propterea quidem villae omnes prope Londinum, quae aere claro & perflato gaudent, Phthisicorum quasi totidem nosocomia habentur. Veruntamen à tali locorum mutatione haud ex aequo omnes juvamen recipiunt; multi enim aut Galliam, aut villas rusticas petentes, ibi sepulcra porius quam sanitatem inveniunt. Quinimo Londinum haud statim à Phthisicis omnibus relinquendum est; novi enim plures tussi ac phthisi obnoxios, multo melius in hoc aere fumoso, quam ruri valuisse. Ita propter ejusdem morbi sanationem, dum alii hanc urbem quasi Barathrum vitant, alii huc tanquam ad Asylum se conferunt.
[Page 42] XXV. Horum rationes ex respirationis Doctrina superius tradita satis clare elucescunt; nimirum ostendimus sanguinem pulmones pertranseuntem, & quoad accensionem seu vitalitatem, & quoad motum suum ab aere nitroso inspirato plurimum pendere; unde sequitur hujus tenorem ad illius crasin ita proportionari debere, ut sanguis intra praecordia modice accensus, clare & vegete, tum sine fumo & fuligine, tum sine flamma nimis intensa efflagret; proindeque vasa pneumonica satis libere absque remora aut recrementorum depositione trajiciat. Quamobrem aer humidus, palustris, ac minime perflatus cum nulli salubris, ita tussientibus plurimum infestus existit; è contra aer serenus, ac mitis, sole ac vento moderatis gaudens, uti cunctis salubris, ita Phthisicis quibusque amicus deprehenditur. Quoad alias aeris inspirandi conditiones, nonnulli aussim evitant, aut amittunt, degendo in locis montanis ac apricis; ubi Atmosphaera impendens, vaporum quorumcunque crassiorum fumosorum & faeculentorum expers, particulis nitrosis abundat: nam quorum sanguis crassus & faeculentus sulphure impuro scatet, ad hunc rite accendendum, & ad faeculentias accensione absumendas, aere pertenui & maxime nitroso opus est. Si modo pulmones haud nimis teneri sint, sed firmi satis & robusti, asperiores ejusmodi particularum appulsus ferunt; è contra qui sanguinem tenuem & subtilem, facile dissolubilem atque sulphure puriure, sed perexiguo praeditum, simulque pulmones teneros, molles & texturae rarioris valde sensiles obtinent, aeris nitrosi & asperioris impatientes, crasso ac imprimis sulphureo maxime gaudent. Quare his utile est urbis fumosae auram pinguem, & hebetiorem haurire; quae nimirum fanguini jejuno, & tenuiori, sulphur (quod aliquatenus deficit) aeque ac nitrum praebeat, ejusque consistentiam subtilem ac nimis difflabilem nonnihil incrasset ac figat; insuper & pulmonis substantiam, sive texturam nimis sensilem & rariorem hebetet, & contra aeris acrioris & improporrionati occursus muniat. Profecto crebra experientia satis liquet, aerem crassiorem, modo etiam sulphureus fuerit, Phthisicis quibusdam (ne dicam omnibus) valde benignum existere. Communis observatio est, regiones istas, sive in Anglia sive in Belgia, ubi cespite ignes nutriuntur, & odorem valde sulphureum spirant, Tabem rarius infestare; quinimo loca ista p [...]hisi obnoxiis, aut ea laborantibus, maxime salubria, & non raro sanativa existere. Cui accedit, quod suffumigium ex sulphure, & Arsenico (quod sulphure copioso refertum est) pro curandis pulmonum ulceribus pene deploratis remedium licet ultimum, efficacissimum tamen habetur. Porro huc refer, quod medicamenta pectoralia, ex sulphure parata, quibusvis aliis longe anteponuntur; hinc ut sulphur à Chymicis jure optimo pulmonum Balsamum dicatur. Quo ritu & quibus afficiendi [...]dis haec pharmaca operantur, inque morbis thoracicis adeo insigniter [...]vant, inserius disquiretur: interim quod aer sulphureus Phthisicis quibusdam ita benignus reperiatur, ratio, ni fallor, in his duobus consistit; viz. imprimis quod, uti modo innuimus, à tali aura inspirata, & sanguini jejurio ac inopi, & pulmoni tenero & facile obnoxio succurratur una & parcatur; dein secundo quod particulae sulphureae, una cum nitrosis inspiratae, humorum quorumcunque aciditates (à quibus istorum in pulmones fluxiones & extravasariones potissimum oriuntur) maxime praecavent, aut tollunt. Et quidem ob hanc rationem est, quod pharmaca sulphurea, etiam intus sumta, tussientibus, aut phthisicis juvamen adeo insigne conserant; atque idcirco sulphur, ut modo dictum, pulmonis bal [...]m audit. Nam sicur bal [...]amica ulceri aut vulneri imposita, ichoris ibidem exudantis, acque fibras corrumpentis aut graviter irritantis, aciditatem collunt, cito dolorem leniunt, & postea solutionem continui s [...]ant; sic etiam particulae sulphureae, aut cum aere, aut cum sanguine in pulmones [Page 43] traductae, quatenus humorum omnium, se. cruoris, seri, lymphae, succi nervei ac nutritii aciditates praecavent, aut delent, ad phthiseos prophylaxin, aut therapelam plurimum conducunt. Aetiologia haec inferius, cum medicamenta sulphurea particulatim tradentur, fusius instituetur.
XXVI. Explicatis ad hunc modum tussis ac Phthiseos causis conjunctis & procatarcticis, non opus erit de evidentibus multa disserere. Nam qua ratione pororum à frigore constipatio, crapula, aut compotatio assidua, aliaque varii generis in sex non naturalibus errata, ad affectus istos disponunt, & quandoque statim accersunt, clarius est quam ut explicatu opus fuerit. Nec est ut circa morbi hujus partem [...] diu moremur; veruntamen notare oportet morbi hujus status diversos, sive signa distinctiva, quae nimirum ad ipsum pertinent. Primo quando mere cussis est. Secundo quum in Phthisin degenerare incipit. Terzio, quando Phthisis perfecta & fere deplorata existit. Ex quibus rite designatis, praedictorum affectuum etiam prognosis elucescet.
XXVII. 1. Et primo quod ad tussim recentem & adhuc solitariam spectat, profecto haec, de quacunque causa exoriens, in corporibus ad Phthisin praedispositis vix unquam suspicione periculi vacabit; verum in homine robusto pectoris quadrati, & tussim saepe prius impune perpesso, haud statim timenda erit: si quando enim à causa evidente fortiori excitata, sine febre, aut totius corporis indispositione, non admodum molesta fuerit, tunc mere frigus susceptum audit, atque vel prorsus negligitur, vel brevi tempore sine multis aut magnis remediis finiri solet. Porro si hanc febricula cum siti & inappetentia comitabitur, spes est, isanguine ad rectam temperiem restituto, etiam tussim sponte desituram: sin vero illa diutius protracta, & remediis vulgaribus non facile cedens, sputum copiosum & discolorem producet; haud amplius negligi, sed medendi methodo & remediis idoneis, cumque exacta victus ratione tractari debet. Quippe tunc suspicari subest, Pulmones, in conformatione laesos, sanguinem haud totum, sed cum seri, aut lymphae, & frequenter cum succi nutritii depositione trajicere; ac insuper humores istos, ibi depositos, putrescere; proindeque noxa reciproca sanguinem, quo magis usque pulmones laedat, coinquinare.
XXVIII. 2. Quod si tussi cum sputo copioso & crasso indies ingravescente, totius corporis languor & intabescentia, appetitus dejectio, respiratio difficilis, sitis & sanguinis aestuatio superveniant; magna suspicionis causa est ad primos saltem Phthiseos limites (si non ulterius) perventum esse. Quare tunc omnem movere lapidem oportebit, quo & pulmones materiae jam-jam aggestae saburra liberari, & contra ejusdem incursum continuum muniri queant; simulque ut massa sanguinea depurari, & ad crasin rectam, qua serositates suas aliosque humores intra compagem suam rite contineat, aut alio quam ad pulmones tansferat, restitui possit.
XXIX. 3. Sin, ultra statum Affectus hujus modo descriptum, sputi copia & discoloratio indies augebuntur, caeterisque usque in deterius euntibus, virium omnium dejectio, & febris hectica cum siti continua, sudores nocturni, facies Hippocratica, & carnium fere ad sceleti ariditatem concidentia accedent; tunc fere nullus Medicinae, sed tantum tristi prognostico locus relinquitur; aut saltem curationis spe deposita, tantum Anodynis, quibus [...] procuretur, insistendum erit.
XXX. Quod itaque ad tussis in genere Therapeiam spectat, secundum tres praedictos morbi hujus status etiam medendi methodus trifariam ordinari debet; nempe ut positis quasi cancellis distinctius praescribatur, quid agendum sit pro tussi curanda, dum ea, citra Phthiseos limites subsistens, mere frigus susceptum audit: secundo quae sanandi ratio [Page 44] Phthisi incipienti, & tertio quae deinque eidem consummatae, aut deploratae conveniat.
XXXI. 1. Etsi contra tussim recentem remedia sere tantum Empirica usurpari solent, & nullus è plebe sit, quin multis & diversimodis hujus farinae instruitur, quae sine Medici consilio plurimi confidenter & [...], passim sumunt, & aliis propinant: attamen homines constitutionis tenerae, aut ad tabem haereditario proclives, vel prius interdum à tussi periclitari soliti, à primo statim appulsu ejus cavere, & statim ad [...] praecepta se recipere debent, juxta quam ut medendi methodus rite instituatur, indicationes therapeuticae potissimum erunt hae tres; viz. 1. Sanguinis inordinationem, qua seri fluxiones procedunt, sedare, aut tollere; 2. Cruoris recrementa, & exuvias quasque ab eo secedere aptas, à pulmonibus ad poros cutis, aut vias urinarias, aliaque emunctoria derivare; 3. Ipsos pulmones contra seri aliorumque humorum susceptiones corroborare, simulque contra frigoris externi, à quo amplius laedi solent, occursus munire. Super his singulis paulo explicatius dicemus.
XXXII. 1. Prima indicatio respicit tum sanguinis effervescentiam, qui propter effluvia cohibita nimis aestuat ille ac in vasis ebullit; tum dissolutionem ejus, qua nempe in compage solutus, serum aliosque humores à complexu suo nimis dimittit. Pro utrisque tollendis victus ratio tenuis institui, atque frigoris externi injuria sedulo vitata, diaphoresis paulo uberior procurari, aut saltem assueta restitui debet. In hos fines patiens illico crassius vestiatur, & intra lectum aut cameram se contineat, saltem vix domo egrediatur; vesperi & mane à liquore posseti cum rorismarino aut salvia incoctis sudatio tenuis provocetur. Si nihilominus tussis ingravescat, Phlebotomia, modo vires & constitutio ferant, saepe cum fructu adhibetur: qua celebrata hypnotica fere semper juvant, in quantum scea cordis motum & consequenter sanguinis cursum nimis praecipitem retardant: porro efficiunt ut leniter iste & moderate sine magna serositatum rejectione vasa pneumonica trajiciat, & quod superfluum est per diaphoresin potius aut urinam amandet. In hunc usum etiam decocta pectoralia, quatenus humorum aciditates destruunt, sanguinis dissolutionem, ac in serositates fusionem inhibent aut sistunt, adhibenda. Pari etiam ratione & efficiendi modo, medicamenta ex Sulphure parata contra tussim adeo insigniter juvant.
XXXIII. 2. Indicatio, viz. ut serum, aliaque sanguinis recrementa aut exuviae, à pulmonibus derivatae, per alias vias evacuentur, perficitur per Medicamenta Diaphoretica, Diuretica, & lenia Purgantia; quae cum aliis remediis intertexi aut subinde intercalari debent. Itaque post Phlebotomiam, mite catharticum exhibere, & aliquando repetere solemus. Decocta pectoralia, radicis chaerefolii, rusci brusci, enulae campanae, aliaque sudores ac urinam moventia ingrediantur. Millepedes, sal succini volatilis, aliique sales fixi, & pulveres testacei, cum terebinthina in Pilulas redacti, saepe cum fructu exhibentur.
XXXIV. 3. Indicatio, ut pulmones eorumque ductus contra humorum fluxiones & frigoris occursus muniantur, atque vulgo catarrhi suppressio dicta, per linctus, eclegmata, aliaque privata remedia perficitur, & duo imprimis respicit; nempe ut vasorum & glandularum oscula in tracheam dehiscentia, ne serositates in eam nimis expuant, modice astringentibus occludantur: & secundo ut ductuum tracheae latera satis mulceantur delineanturque; ut nec à seri acris suffusione, neque à frigoris externi occursu offendantur, inque tussim molestam continue irritentur; ac insuper ut, cum ductus isti satis lubricantur, sputum, parietibus ipsorum quandoque pertinaciter adhaerens, facilius excuti & extussiri possit. [Page 45] Propter intentionem priorem est, quod conserva rosarum rubrarum, olibanum, mastiche, Lohoch de pino, syrupus Jujubinus, de rosis siccis, de musco pyxidato, aliaque astringentia praescriptionum pectoralium formulas ita crebro ingrediantur. Pro secunda intentione liquiritia, cum variis ejus praeparatis, adeo celebre contra tussim quamcunque remedium habetur: in hunc finem syrupi, eclegmata, & cuncta alia pectoralia dulcia institui videntur. Quibus additur oleum Amygdalarum dulcium, aut per se exhibitum, aut cum syrupo pectorali longa agitatione in pultem lactiformem redactum.
XXXV. Hae sunt praecipuae indicationes therapeuticae, una cum aptis medendi intentionibus, quae pro tussi recente, dum adhuc Phthiseos suspicione vacat, aut saltem citra manifestos ejus terminos subsistit, maxime ex usu fore videntur; modo restat, post generalem hanc methodam breviter adumbratam, medicamentorum cuique intentioni appropriatorum formulas quasdam selectas subjungere. Hae cum multiplices, & diversi apparatus fuerint, quae tamen notae praecipuae, & maxime in usu, sunt mixturae, linctus, eclegmata, tincturae, Balsama, trochisci, tabulae, pulveres, pillulae, decocta & aquae destillatae. Cujusque horum recepta quaedam elegantiora subdemus.
1. Mixturae.
Rec. Syrupi de Meconio, Jujubini, ana Unc. iss. Olibani pulv. Drach. j. aq. Lumbricorum, vel Hystericae, vel Paeoniae composit. Drach. j. misce. Dosis coch lear. j. hora somni, & post mediam noctem.▪
Rec. Aq. Limacum, Lumbricorum, ana Unc. iss. Laudani liquidi Tartaris. Drach. ij. Syrupi Violacei Unc. j. Dosis cochl. j. hora somni.
Rec. Aq. Limacum Unc. vj. Syrupi è succo Hederae terrest ris Unc. iij. florum Sulphuris Drach. ss. misce. Dosis cochlear. j. hora somni & primo mane.
Rec. Syrupi nostri diasulphuris Unc. iv. aq. Lumbricorum Unc. j. Dosis cochl. j. eodem modo.
2. Linctus.
Rec. Syrupi Jujubini, Capillorum Veneris, ana Unc. iss. Syrupi Papaveris Rhoeados Unc. j. misce. Lambatur cum bacillo liquiritiae.
Rec. Olei Amygdalarum dulcium recent. Syrupi Capillorum Veneris, ana Unc. iss. Sacchari candi Drach. ij. misce, terendo in mortario vit reo, vel agitando in phiala, donec albescat.
3. Eclegmata.
Rec. Conserv. Rosarum rubr. Unc. iiss. Lohochi sani Unc. iss. spec. Diatragacant. frig. Drach. iss. florum Sulphuris Drach. ss. syrup. Violacei, vel Papaveris Rhoead. q. s. f. Eclegma molle. Dosis Drach. iss. vesperi & mane primo; aliis temporibus lambatue cum bacillo liquiritiae.
Rec. Pulv. foliorum Erysimi, vel Erucae, Unc. iss. Mellis despumati Unc. iv. misce, f. Eclegma. Detur eodem modo. Convenit in constitutione frigidiore.
4. Tincturae.
Rec. Tincturae Sulphuris sine Empyreumate Drach. iij. Dosis gult. vj. ad x. vespert & primo mane in Cochl. j. Syrupi Violacei, vel è succo Hedera terrestris. [...]Haud novi praestantius remedium in tussi quacunque, modo febris absit.
[Page 46] Rec. Tincturae sulphuris Antimonii Drach. ij. Dosis gutt. xx. vesperi & mane in Cochl. j. Syrupi pectoralis.
Rec. Tincturae Gum. Ammoniaci cum tinctura salis Tartari parat. Unc. j. Dosis gutt. xv. & xx. Eodem modo tinctura Galbani, Asae foetidae, gum. Hederae, eodem modo paratae, ad tussim conveniunt in constitutione frigida.
5. Balsama.
Rec. Opobalsami Drach. ij. Dosis gutt. vj. ad x. in cochl. j. vel ij. Aqu. Hyssopi vel Pulegii, aut cujusvis alterius pectoralis.
Rec. Balsami Artificialis destillat. vulgo dicti Matris Balsami Drach. ij. Dosis gutt. vj. ad x. in cochleari j. Syrupi Violacei, vel Vini Canarini vesperi & mane.
Rec. Balsami Sulphuris Drach. ij. Dosis gutt. v. ad x. eodem modo.
Rec. Balsami Peruv. Drach. j. Dosis gutt. ij. ad iv. vel vj. in Conserva Violacea.
6. Trochisci.
Rec. Spec. Diatragacanthi frigidi Unc. ss. Liquiritiae Drach. j. florum Sulphuris Scrup. ij. florum Benzoin Scrup. j. Sacchari penidiat. Unc. iij. solutionis Tragacanthi in Aq. hyssop. fact. q. s. f. pasta, formetur in trochiscos ponderis Drach. ss. sumatur j. saepius in die vel nocte.
Rec. Sem. Papaveris albi Drach. vj. pulv. florum Papaveris rubri Drach. j. extract. Clycyrrhiz. Drach. ij. lactis Sulphuris Drach. ss. Sacchari penidii Une. ij. mucilaginis sem. Cydoniorum q. s. f. pasta, quae formetur in trochiscas.
Rec. Spec. Diaireos, è pulmone Vulpis, ana Unc. ss. Sacchari penid. Unc. ij. solutionis tragacanthi q. s. f. massa in trochiscos efformanda.
Rec. Pulv. rad. Enulae Campan. sem. anisi, liquiritiae, ana Drach. ij. florum Sulphuris Drach. j. Sacchari Tabulati Unc. iss. succi liquiritiae dilut. & trajecti q. s. f. massa pro trochiscis.
7. Tabulae.
Rec. Spec. Diatragacanthi frig. Drach. iij. pulv. florum Papaveris Rhoead. lactis Sulphuris, ana Drach. ss. Sacchari solut, in aq. Papaveris & ad tabulat. cocti Unc. iv. s. a. f. tabulae ponderis Drach. ss.
Rec. Spec. Diaireos, è pulmone Vulpis, ana Drach. iij. florum Sulphuris, rad. Enulae Campan. ana Drach. ss. Benzoin. albissimi Drach. j. f. pulv. subtilis; adde olei anisi Scrup. j. Sacchari solut. & ad Tabulat. cocti Unc. viij. s. a. f. Tabul. pond. Drach. ss.
8. Pulveres.
Hi licet rarius, quandoque tamen in tussi, & affectibus pneumonicis cum fructu exhibentur.
Rec. Summitatum Hederae terrestris nonnihil rubescentium s. q. contusa formetur in placentam, quae sole fervido statim exsiccata, in pulverem subtilem redigatur, & in vitro servetur. Haec planta virtutem cum odore, & colore optime ac diutissime supra omnes conservas, aut syrupos, retinet, atque in tussi gravi & pertinace summopere prodest. Sumat. Drach. ss. ad Drach. j. bis in die cum aq. destillata vel decocto pectorali.
[Page 47] Eodem ritu pulveres ex plantis aliis pectoralibus parantur, & cum fructu exhibentur.
Rec. Musci pyxidati Drach. iij. lactis Sulphuris Drach. j. Sacchari candi Drach. ss. f. pulv. Dosis Scrup. j. ad Drach. ss. bis in die. Pulvis hic iussi convulsiva laborantibus commode exhibetur.
Rec. Florum Sulph. Oliban. Ceruss. Antimonii, an. Drach. ij. divid. in xij. partes; sumatur una mane & vesperi in cochleari j. vehiculi idonei.
9. Pilulae.
Rec. Aloes rosat. vel potius pilul. Ruffi, florum Sulphuris, ana Drach. iss. flor. Benzoin. Scrup, j. succi Glycyrrhiz. cum aq. Limacum dilut. q. s. f. massa, formetur in pilulas exiguas sumend. iv. vesperi, repetendo noctibus singulis vel alternis.
Rec. Pulv. rad. Enulae Campan. Liquiritiae, florum Sulphuris, ana Drach. j. florum Benzoin. Drach. ss. Picis liquid. q. s. f. massa, in pilulas exiguas efformanda: Dosis iij. vel iv. vespere & primo mane.
Rec. Millepedum praeparat. Drach. ij. pulv. sem. Urticae, Bardanae, ana Drach. ss. olei Nucis Moschat. stillat. Scrup. j. salis Succini Drach. ss. sucei Gly cyrrhiz. q. s. f. pilulae exiguae, quarum tres sumantur mane & vesperi.
10. Decocta. Haec sumuntur vel per se, vel cum lactis additione. Inter ea, quae sunt prioris generis, primo occurrit Decoctum pectorale juxta pharmacopoeiam Londinensem; quod sumatur bis in die ab Unc. iv. ad Unc. vj. vel viij.
Rec. Foliorum hederae terrestris, adianthi, linguae cervinae, tussilaginis, eupatorii, ana M. j. rad. chaerefolii, rusci brusci, ana Unc. j. sem. carthami, foenicul. dulcis, ana Unc. ss. coqu. in aquae fontanae lib. vj. ad medietatem, addendo circa finem vel liquiritiae Drach. iij. uvarum passularum enucleat. Unc. ij. & Jujub. sex, (vel) mellis optimi Unc. iij. despumand. f. Apozema clarificand. cum albumine ovi. Dosis Unc. vj. calide bis vel ter in die.
Decocta cum lacte sumenda usurpantur mane, & vesperi loco jentaculi & coenae, juxta modum sequentem.
Rec. Florum Bellidis majoris M. j. limaces mundatos iij. radic. eryngii condit. Unc. ss. Hordei Drach. iij. coquantur in aquae fontanae lib. iss. ad lib. j. Sumat. Unc. vj. ad viij. calide addendo lactis tantundem; & deinceps hujus quantitas sensim augeatur.
Eodem modo muscus pyxidatus, item folia hederae terrestris, hyperici, & aliorum pectoralium coquantur, & cum lacte sumantur.
Decocta ex lignis saepenumero ad tussim pertinacem curandam plurimum condueunt, praesertim si loco cervisiae pro potu ordinario constanter & aliquandiu sumantur.
Rec. Radic. Sarsaparil. Unc. iv. Chinae Unc. ij. Santal. alb. rubr. ana Unc. ss. ras. Eboris, G. Cer [...]i, ana Drach. iij. s. a. infundantur & conu. in aquae fontanae lib. viij. ad iv. addendo liquiritiae Drach. vj. passularum exacinat. Unc. iss. In c [...]nstitutione phlegmatica aut frigidiore addatur rasur. ligni sancti.
[Page 48] 11. Aquae destillatae. Harum cuique licebit formulas pro re nata & multiplices & diversimodas componere, atque juxta patientis constitutionem, modo lac simplex, modo lac cum aliqua vini parte, modo Allam, aut cervisiam Brunsvicensem designare. In specimen harum formulas subdemus.
Rec. Foliorum hederae terrestris, hyssopi, pulegii, ana M. iv. Limacum semicoct. in testis lib. ij. Nuces Moscat. incis. n. vj. omnibus simul minutim concisis affunde lactis recentis lib. viij. destillentur organis communibus. Dosis Unc. iij. bis aut ter in die, per se, vel cum alio medicamento. Quaeque dosis edulcoretur inter sumendum cum Saccharo cando, vel cum syrupo de succo hederae terrestris.
In constitutione minus calida, praesertim si nulla adsit sanguinis aut praecordiorum aestuatio, lactis lib. vi. aut vij. adde vini Canarini lib. i. aut ij. Atque in corpore phlegmatico aut senili, vice lactis, menstruum sit Alla, vel Cervisia Brunsvicensis.
Porro tempore hyberno, quando limaces haud facile, aut vix omnino haberi possunt, satis commode substitui possunt pulmones agnini, aut vervec ni, quandoque item vitulini semicocti, & minutim incisi, & cum praedictis ingredientibus & menstruo idoneo additis, in organis communibus, sive rosaceis destillentur.
XXXVI. Ad hanc classem, ubi de Tussi quae nondum phthisis est agitur, merito referri debet Tussis puerorum Convulsiva, seu suffocativa, & nostro Idiomate Chincough vulgo dicta. Morbus hic pueros & infantes potissimum incessit, & quibusdam temporibus, sc. vere praesertim ac autumno, Epidemicus esse solet. Aegrotantes tussiendi paroxysmos crebros ac atroces admodum habent; in quibus nimirum respirationis organa non tantum graviter laborant, sed etiam spasmodice affecta actus suos varie interrumpunt, suspendunt, aut pervertunt. Plerunque vero Diaphragma per se, aut partium aliarum impulsu convulsum, modo Systolen, modo Diastolen perquam diu obstinate ita continuat, ut inspiratione, vel exspiratione pro tempore inhibita, spiritus vitalis vix ac ne vix duci queat; proinde ut tussientes quasi praefocati ejulent, & ob sanguinem stagnantem in vultu atredinem contrahant; si forsan organis istis non in tantum convulsis liberius tussire possint, usque tamen vehementius & diutius, donec vires fatiscunt, tussire coguntur.
XXXVII. Morbi hujus ratio formalis, sive causa conjuncta in his duobus consistit: nempe quod adsit crebra & vehemens pulmonum irritatio, qua ad molestum aliquid tussi ejiciendum fere continue inci [...]antur; ac insimul quod partes Thoracis motivae, viz. nervi ac fibre nerveae, ad spasmos praedispositae, quoties irritantur, tussim non regularem sed convulsivam, & ordinario respirationis muneri oppositam aut injuriam accieant.
XXXVIII. Materies pulmonem ita crebro in tussim irritans, videtur esse serum à massa sanguinea propter compagem ejus nimis solutam perpetim exudans, atque pectoralia molestans, quatenus per Arterias tum tracheales in Asperae arteriae cavitatem destillat, tum per pneumonicas in ductus quosque patentes copiose suffunditur.
XXXIX. Partium motricium diathesis spasmodica, ut in aliis affectibus convulsivis, procedere videtur à materia heterogenea & elastica è cerebro per nervorum ductus, una cum liquore nerveo, in fibras pectoris motrices prolapsa; quare cum spiritus fibrarum istarum incolae ad motus exspirationis violentos edendos incitantur, motus convulsivos ineunt.
XL. Quod ad Prognosin hujus morbi spectat, tussis haec etsi raro lethalis [Page 49] aut valde periculosi, curatu tamen perdifficilis existit; & non raro propter anni mutationem cessat potius, quam à remediis superatur: cujus causa est, quod hic non, uti in tussi ordinaria, tantummodo sanguinem alterari, ejusque rectementa è pulmone ad habitum corporis per [...] amandanda derivari oportet, sed insuper & succi nervei emendatio procurari debet.
XLI. Circa morbi hujus curationem, medendi ratio in aliis Tussium generibus usitata hic raro prodest; quare mulierculae & Agyrtae saepius quam medici consuluntur, & posthabita ac neglecta rationali Therapeias methodo, pharmaca fere tantum empirica in usum adhibentur.
XLII. Inter multa hujus generis remedia duo haec sequentia quibusque aliis praeferri, & imprimis usurpari solent; viz. ut muscus pyxidatus, ejusque varia praeparata, & compositiones intus sumantur, atque si ulteriori medela opus fuerit, ut terriculamento quodam adhibito, puer laborans in subitum timorem conjiciatur. Quod si hujusmodi administrationibus successus optatus defuerit, ptisanae, syrupi, Julapia, aut decocta, aliaque pectoralia rejiciuntur, & non raro à medicamentis quibusque aliis desistitur, expectando donec morbus vel demum sponte terminetur, vel propter succedentem anni [...] sanetur.
XLIII. 1. Muscus pyxidatus, in communissimo apud nostrates contra puerorum tusses usu, quoad formam ejus & crescendi modum satis vulgo innotescit. Virtutis (quantum ex sapore colligimus) astrictoriae est, atque particulas nonnihil acres salis volatilis copiam redolentes in se continet: unde conjectari licebit, usum ejus esse, sanguinem figere, serique fluxiones sedare, ac insuper succum nerveum volatilisando diathesin spasmodicam tollere. Exhiberi solet in specie Pulveris, Decocti & Syrupi, juxta formulas sequentes.
Rec. Musci pyxidati pulver. Drach. j. Sacchari candi Scrup. j. misce: dividatur in tij. vel iv. partes. Sumatur dosis vesperi & mane cum vehiculo idoneo.
Rec. Ejusdem Musci Drach. ij. lactis Sulphuris Scrup. ij. pul. sem. Anisi Scrup. j. Divide in vj. partes, quae sumantur eodem modo.
Rec. Ejusdem Musci Drach. j. coqu. in Lactis s. q. pro una dosi. Colatura sumatur vesperi & mane. Quibus lac non congruit, aut minime prodest, paretur hujus decoctum in aqua Fontan. aut Hyssopi, aut alia pectorali, & detur ad Unc. ij. vel iij. bis in die, edulcorando cum Saccharo aut syrupo idoneo.
Rec. Musci hujus Unc. j. coque in aq. cujusdam pectoralis lib. ij. ad medietatem. Colaturae adde Sacchari candi lib. j. & evaporet leni balnei calore ad consistentiam syrupi.
XLIV. 2. Alterum pro Tussi puerorum convulsiva remedium esse solet, ut subito quodam timore afficiantur: hinc cum medicamenta minus efficiunt, apud vulgus in praxi familiari est, ut pro terriculamento, dum molendinum ingens cum stridore, & rotarum aspectu horribill circumagitur, Affectus grani sive frumenti receptaculo imponatur, indeque morbi hujus subita curatio nonnunquam contingit. Cujus ratio proculdubio in hoc consistit, quod spiritus animales fugati, inque novas distractiones adacti, inordinationes suas priores relinquunt; tum insuper quod materies spasm odica à perturbatione istac aut dissipatur, aut in alios nervos, ubi parum molesta est, adigitur.
XLV. Descripta ad hunc modum hujus morbi cura empirica, una cum remediis vulgo usitatis, eorumque Aetiologiis saltem probabiliter explicatis, hinc [...]erte licebit medendi methodum quandam rationalem, & forsan [Page 50] contra hujusmodi puerorum Tusses magis efficacem designare. Itaque in tali casu juxta formulas sequentes quandoque sat feliciter praescribere soleo. Et primo, quandoquidem à purgatione incipiendum est,
Rec. Syrupi è floribus Persicorum Cochlear. j. Aq. hystericae Scrup. j. misce, sumatur cum regimine.
Vel Rec. Calamelanos gr. vj. Scammonii sulphurat. resin. Jalap. ana gr. iij. f. pulvis, d [...]ur in parva quantitate pulpae Cerasi conditi puero sex annos nato, & dosis augeatur aut minuatur pro ratione aetatis. Repetatur purgatio in [...]a vj. vel vij. dies.
Si laborans (uti crebro assolet) in vomitum sit proclivis, Rec. Oxymelitis scillitici D [...]ach. vj. s [...]lis Vitrioli gr. iv. misce, exbibeatur puero sex annos nato, & juxta [...]anc propor [...]ionem dosis ea aliis accommodetur. Novi hujusmodi Em [...]icum omni mane per iv. aut v. dies continuos cum bono fructu exhibi [...].
Vesicatoria in crebro sunt usu, quae applicentur modo nuchae, modo pone aures, modo internis brachiis prope Axillas, & quamprimum ulcus [...]ula in his locis sanari inci piunt, alia excitentur in aliis.
Loco cervisiae, decoctum sequens pro potu ordinario sumatur.
Rec. Radic. Chinae Unc. iss. Santalorum omnium, ana Unc. ss. ras. Eboris, C. Cervi, ana Drach. iij. s. a. infundantur & coq. in aq. fontan. l [...]. vj. ad medietatem, addendo passularum exacinat. Unc. iss. [...]quiritiae Drach. iij.
Rec. Spiritus gum. Ammoniaci cum sale Armoniaco Drach. j. syrupi de Musco pyxidato Unc. iij. Aq. Hysteric. Unc. j. dosis cochlear. j. parvum ves [...]eri & primo mane.
Vel Rec. Tinctur. Sulphuris Drach. ij. Dosis gut. iij. vesperi & primo mane in cochlear. i. syrupi è Musco pyxidato.
Quibusdam constitutione calidiori praeditis, & inter tussiendum rubore vul [...]us intenso, seu potius atredine perfusis, phlebotomiam aut sanguinis per hirudines ad ij. vel. iij. uncias detractionem quandoque bono cum successu adhi [...]endam praecepi.
Rec. Millepedum vivorum mundatorum Unc. ij. pul. sem. Ani [...]i Drach. j. nucis Moschat. Drach. ss. Sacchari albissimi Unc. j. s [...]mul contusis affunde Aq. Hyssopi Unc. vj. Limacum magistral. Unc. ij. parum agitentur cum [...]stil [...]o & f. expressio fortis. Dosis cochl. ij. vel iij. bis in die.
XLVI. Hactenus de tussi ejusque medela, dum Tabis solummodo vestibul [...]m est; modo restat a [...]ectum ipsum, morbi hujus periculosi limen supergressum pertractare, atque medendi methodum, & remediorum formulas designare, quae tussi inveteratae, cum sc. vel neglecta, vel remediis non facile cedens, in phthisin degenerare incipit, sanandae conveniunt; quando nimirum ad eum statum pervenitur, ut sanguis in compage solutus, non modo serum superfluum, sed & succum nutritium, forsan & nerveum, lympham, aliaque recrementa sua pulmonibus suffundat intraque ductus eorum deponat; atque interea pulmonum labes in tantum augeatur, ut vesiculis distentis, aut pluribus in unam disruptis, adeoque solutione continui aut ulcere excitato, uberior Tabi copia indies aggerat [...]r; quin & materies ibidem aggesta, quatenus diu commorari sinit [...]r, pu [...]rescat, proindeque tum ipsos pulmones magis usque corrumpat, atque sanguinem perfluentem coinquinet. In hoc casu indicationes therapeuticae [Page 51] erunt potissimum haetres, viz. imprimis sanguinis dissolutionem, quae totius mali radix est, inhibere, & ne materiem usque in tanta copia pulmonibus suffundat, praecavere; secundo tabum, intra pulmones aggestum, expectorando, cito & satis evacuare; tertio pulmones, quo [...]d unitatem solutos, aut nimis laxos & humidos, aut alias imbecilles, ne plus indies corrumpantnr, & materiam morbificam usque magis suscipiant, corroborare & exsiccare. Unaquaeque harum indicationum varias medendi intentiones suggerit, atque diversimoda remedia, & plures administrationum modos requirit; quorum praecipuos hic breviter attingemus.
XLVII. 1. Quod itaque prima indicatio suggerit, ut sanguinis dissolutio inhibeatu [...], haec tria (quantum fieri potest) proc [...]rari debent: viz. 1. ut massa sanguinea, qu [...]cquid succi nutr [...]tii ei suppeditetur, continere, & assimilare possit; eoque ita proportionetur, ut nec quantitate ne [...] qualitate peccet: secundo ut aciditates, aut in sanguine genitae, aut eidem aliunde suffusae, ita destruantur, ut cruor usque mixtionem sive crasin retinens, non ita in fluxiones aut fusiones proclivis sit: tertio denique ut recrementa quaevis in sanguine producta, à pulmonibus ad alia emunctoria & evacuationum loca deriventur.
XLVIII. Quoad primam ex his medendi intentionem, ut succus nutritius sanguini proportionetur, ante omnia praecipiatur, ut tussientes ac phthisici à potu plurimum abstineant, atque liquida non nisi exigua tantum quantitate ingerant; proinde ut sanguis in crasi debilis, succi recentis, donec ei haud nimis perfunditur, portiones minutas facilius subigere, & intra compagem suam retinere possit. Porro succus iste recens ejusmodi particulis constet, quae lenes & tenues à sanguine domari, & sine effervescentia assimilari possint. Quare lac Asininum, quandoque item vaccinum, aut caprillum, etiam juscula avenacea, cremor hordei, ptisana, Amygdalata, aliaque simpliciora alimenta melius congruent, & plus nutrient, quam carnes, ova, vel jura consummata, alla fortior, vinum, aut aliud quodvis victus magis opimi genus. Secundo ut sanguis, crasin suam retinens, non facile in serositates pulmoni injurias dissolvatur, oportet tum ipsius, tum aliorum qui cum eo miscentur, ac imprimis nervei, ac limpidi, humorum aciditates destrui: quam intentionem pharmaca ex sulphure parata optime perficient; quae propterea in hoc casu (modo absit febris hectica) crebrius & copiosius propinentur. Quare tinctura, balsamum, syrupus, stores & lac sulphuris, in dosi satis larga, bis aut ter in die exhibeantur. Propter eandem rationem decocta traumatica, item ex herbis pectoralibus vulgo dictis, item ex lignis, vice potus ordinarii sumenda. Quinimo pulvis oculorum cancri, millepedarum, aliorumque sale alcali, aut volatili praeditorum saepe magno cum fructu exhibentur. Tertia medendi intentio primam indicationem respiciens, viz. ut sanguinis depravati recrementa (siquidem copiosa fuerint) à pulmonibus evocata, per alia emunctoria excernantur, complures evocationum vias in usum adhibendas suggerit. Nam praeter phlebotomiam, diuresin, & levem subinde purgationem (quae in omni tussi imo phthisi incipiente locum habent,) huc etiam balnea, aurae calidioris in qua uberius transpiratur capta [...]io, item extremorum frictiones, dropaces, fontanellae, vesicatoria, capillitii derasio, nasalia, apophlegmatismi, aliaque humorum aut vaporum privata seu publica quaeque emissaria referri debent.
XLIX. Secunda in phthisi incipiente indicatio, viz. ut materies tabifica, intra pulmones deposita, facile & quotidie penitus excernatur, medicamentis expectorantibus, perficitur. Haec duplici modo operari dicuntur, juxta quod eorum virtus duabus viis ad pulmones defertur. Namque ex istis, ore assumtis, quaedam particulas suas activas immediate in [Page 52] tracheam dimittuut, quae partim vias lubricando, simulque materiem impactam laxando, & partim fibras excretorias in spasmos irritando expectorationem procurant: in quo censu porissimum habentur linctus & suffitus. Remedia alterius generis expectorantia, quae merito potiora habentur, commeatu sanguinis [...] suam exerunt. Quippe cum ex ejusmodi particulis constent, quae à massa sanguinea subigi & assimilari nequeunt; illae in cruorem suffusae, & quia non miscibiles denuo statim exterminatae, ex arteriis pneumonicis in ductus tracheales penetrant; ubi materiae impingentes, eam dividunt, attenuant, adeoque exagirant, ut fibris exinde irritatis, & inter tussiendum successive contractis, tracheae & vesicularam ejus contenta sursum in os ejiciantur. Medicamenta in hunc usum idonea, praeter sulphur, ejusque praeparata, sunt balsama artificialia, cum oleo terebinthin [...] destillata, tincturae, & Syrupi, ex gummi ammoniaco, galbano, asa foetida, allio, porro, & similibus odorem gravem spirantibus; è quibus etiam lohoch & eclegmata parantur. Atque haec quidem utroque operantur modo, & partim in tracheam illabendo, partimque per circuitum sanguineum pulmones subeundo, materiam morbificam tum à fronte, tum à tergo adoriuntur, adeoque majori cum impetu foras eliminant.
L. 3. Quod spectat ad tertiam Indicationem, viz. ut pulmonum conformatio laesa, aut constitutio vitiata restitui aut emendari possint, in usum adhibeantur quae, putredini resistentia, mundificant, consolidant, exsiccant, & corroborant, in quos fines etiam pharmaca è sulphure parata, balsamica, & traumatica conveniunt. Hinc Empirici quidam non tantum sulphuris vivi, sed etiam Auripigmenti fumum, per tubulum aut per infundibulum in pulmones hauriendum, utiliter praescribunt. Porro ob hanc rationem est, quod coeli ac soli mutatio, nempe ab urbibus ad auram rusticam aut sulphuream, aut ab una regione in alteram calidiorem migratio, adeo insigniter juvat.
LI. Hactenus de medendi methodo, quae contra tussim graviorem, sive phthisin incipientem ex usu fore videtur; modo restat juxta singulas istas indicationes Therapeuticas selectas quasdam medicamentorum formulas subjicere; quas item, juxta pharmaciae rationem pro tussi leviori & phthiseos experte superius descriptam, in classes quasdam distinguemus, quae nempe sunt, Mixturae, Linctus, Eclegmata, Tincturae, Balsama, Trochisci, Tabulae, Pulveres, Pilulae, Decocta, & Aquae destillatae. Cujusque horum exempla quaedam designabimus: quibus etiam referri possint quaedam ex medicamentorum formulis pro tussi incipiente & nondum phthisica superius praescriptis.
1. Mixturae & Syrupi Magistrales.
Rec. Syrup. nostri Diasulphuris Unc. iij. Aq. Lumbricorum Unc. j. tincturae Croci Drach. ij. misce. Sumatur cochlear. j. hora somni & primo mane.
Rec. Syrupi è succo Hederae Unc. iij. Aq. Limacum Unc. j. florum Sulphuris Drach. j. misee, conquassando. Dosis cohl. j. vesperi & mane.
Rec. Tincturae Sulphuris Drach. ij. Laudani tartarisati Drach. j. syrup. è succo Hederae Unc. ij. Aquae Cinnamomi Drach. ij. Dosis cochi. j. bora somni, & si somnus deficiat, instante mane.
Syrupus Diasulphuris.
Rec. Sulphuris nostro modo parati Unc. ss. Vini Canarini opt. lib. ij. digerantur claus, in B. M. vel arena per xxviij. horas; quo facto, Rec. Sacchari [Page 53] albissimi lib. ij. dissolve & ad tabulat. coque in parum aq. florum Sam [...]u [...]; dein huic sensim affunde vinum Sulphure tinctum calide, paulisper eff [...] scat super ignem despumando, & per colum laneum trajice. Habebis syrupum aurei coloris elegan tissimum, & ad tussim aliosque affectus pulmonares, (modo absit praecordiorum aestus & febris hectica) valde proficuum. Dosis cochlear. [...]. vesperi & mane per se, vel cum altis pectoralibus.
Syrupus de Allio.
Rec. Allii lobulos x. vel xii. pelliculis denudatos, & in taleolas incisos, seminis Anisi, contus. Unc. ss. rad. Enulae campan. incis. Drach. iij. Liquiritiae Drach. ij. digerantur clause & calide in spiritus Vini lib. iss. per. ij. vel [...]ij. dies; colaturam claram & ferventem inde disculo argenteo; adde Sacchari albissimi lib. iss. vase prunis ardentibus superposito liquor slamma admota accendatur, & dum efflagrat, cum radicula agitetur; trajiciatur per colum laneum, & usui servetur.
Syrupus de Raparum radicibus.
Rec. Radices raparum in taleolas incisarum, & Sacchari albissimi, ana lib. ss. ponantur in olla vitreata S. S. S. Vos, charta coopertum, indatur clibano cum panibus coquendis; quando eximitur, liquor exprimatur, & usui servetur. Dosis cochl. j. mane & ves [...]
Syrupus Limacum.
Rec. Testudines recentes cum testis n. xl. mundificentur cum panno lineo; dein singulis cum subula trajectis, testae aperturae cum p [...]l [...]re Sacchari candi impleantur; atque sacculo lineo impositae, suspendantur in cella, vase vitreo ad syrupum, qui per deliquium destillabit, excipiendum supposito. Dosis hujus cochl. j. bis aut ter in die, in vehiculo idoneo, sc. aquae lactis, aut decocti pectoralis.
2. 3. Linctus & Eclegmata.
Rec. Conserv. Rosarum rubr. Unc. iij. tincturae Sulphuris nostri Drach. ij. misceantur subigendo in mortario vitreo. Dosis qu. Nucis Moschatae, vesperi, & primo mane. Huic aliquando, ad tussim molestam sedandam, adde pulv. Olibant Drach. ss. ad Drach. j.
Rec. Conserv. Rosar. rubr. Unc. iv. florum Sulphuris Scrup. iv. olei terebinthin. purissimi Drach. j. specier. è pulmon. Vulpis Drach. iij. syrup. è succo Hederae terrestris q. s. f. Eclegma molle, sumendum eodem modo, sc. vesperi & mane; etiam aliis temporibus lambatur cum bacillo Liquiritiae.
Rec. Sacchari candi pulv. Drach. iv. tinctur. Sulphuris Drach. ij. misce subigendo in mortario vilreo. Sumatur eodem modo..
Loco tincturae Sulphuris adhiberi possunt tincturae aliae balsamicae, sc. Balsam. Peruv. opabalsam. gummi heder. guaiaci, succini, cum multis aiiis, quae vel in conserv. Rosar. rubr. vel cum conserv. florum Farfarae, vel cum Saccharo cando misceantur..
4. 5. Tincturae & Balsama ejusdem naturae ac compositionis, verum in dosi paulum majore, conveniunt in phthisi, ac supra praescripsimus tussi incipienti.
Rec. Picis liquidae Unc. j. Aq. calcis vivae ter cohobat. lib. ij. destillentur [Page 54] in balneo ad medietatem; dein liquor filtratus abstra [...]atur in Balneo ad consistentiam mellis; cui affunde tinctur. salis Tartari lib. ss. digerantur in vitro clauso ad tincturae extractionem. Dosis gutt. xx. ad xxx. cum vehiculo idoneo. Simili modo tinctura paratur ex oleo nigro fuliginis, ex liquidambra, styrace liquida, & multis aliis.
Rec. Sulph. nostr. praeparat. cum additione Myrrh. Aloes, & Oliban. in subtripla quantitate Unc. j. extrahatur tinctur. cum oleo terebinth. item cum spir. Vini rectificat. Dosis hujus gut. xv. ad xx.
6. 7. 8. Trochisci, Tabulae, & Pulveres, quia tussim imprimis respiciunt, fere ejusdem sunt naturae & compositionis cum illis quos supra affectui isti recenti praescripsimus; [...]si quod ad pulmonis exsic [...]ationem & consolidationem sulphurea & traumatica in majore proportione requirantur.
Rec. Pulv. folior. Hederae terrestris Drach. j. flor. Sulphuris Drach. ij. Sacchari pen [...]diati Drach. iss. succi Glycyrrhiz. cum aq. hyssopi dilut. q. s. f. Trochisci ponderis Drach. ss.
Rec. Pulv. millefolii contus. ac in sole fervente exiccat. Drach. ss. florum Sulphuris, Olibani pul. ana Drach. j. pulv. florum Rosar. rubr. exiccat. Drach. ss. Sacchari solut. & ad tabulat. cocti Drach. vj. olei Anisi Scrup. j. s. a. f. Tabulae ponderis Drach. ss. Sumatur una ter aut saepius in die, & praesertim vesperi & mane primo.
9. Pilulae.
Rec. Succi Hederae terrestris per insolationem depurati lib. j. florum Farfarae siccat. summitatum hyssopi, salviae, pulegii, ana M. j. sem. Anisi, Carui, Foenicul. dulc. contus. ana Unc. ss. destillentur in B. M. ad medietatem; dein fiat colatura, quae destil. ad consistentiam pilular. addendo succi Glycyrrhizae Drach. ss. pulv. rad. Enulae Campan. slor. Sulp. ana Drach. iij. slor. Benzoin. Drach. j. Balsami Peru. Drach. ss. tinctur. Sulphuris Drach. iij. Laudani Tartarisati Drach. ij. f. Massa, formetur in pilulas exiguas sumend. iij. vel iv. vesperi, & primo mane.
10. Decocta, qualia tussi pertinaci supra praescripsimus, etiam contra phthisin incipientem commode sumantur. In casu fere deplorato decoctum sequens bis in die, ac insuper loco potus ordinarii, sumendum interdum magno cum fructu praescripsi.
Rec. Ligni sancti Unc. iv. Chinae, Sassaphras, ana Unc. ij. Santalorum omnium ana Unc. j. rasurae Eboris C. C. ana Drach. iij. s. a. infunde & coque in aq. sontan. lib. xii. ad medietatem addendo liquiritiae Unc. j. passularum exacinat. Unc. iv. f. colatura.
11. Aquae destillatae, quales supra praescribuntur, etiam hic conve [...]iunt: quibus addatur aqua Solenandri è sanguine porcino cum terebinthina; item Aquae Balsamicae ex terebinthina cum ingredientibus pecto [...]alibus destillatae.
Rec. Foliorum Hederae terrestris, marrubii albi, hyssopi, pulegii, ana M. iij. [...]adic. Enulae, iridis storentin. ana Unc. ij. terebinthin. cum oleo Tartari dissol. Unc. iv. Aquae Hyssopi lib. iv. Vini Malagani lib. ij. destillentur Baln [...]o a [...]enae; liquo [...] totus misceatur, oleo separato. Dosis cochl. ij. vel i [...]j. bis in die cum syr. è succo Hederae cohl. j.
[Page 55] LII. 12. Ultimo in loco, vaporationum & suffituum formulas hic describere oportet; cujusmodi administrationes interdum in phthisi nondum deplorata, plus quam alia quaevis remedia prodesse solent, quatenus nempe pulmonem ipsum attingunt, adeoque affectione immediata expurgant, exsiccant, à putredine vendicant, corroborant, ejusque ductus aperiunt. Primo igitur vaporatio humida juxta modos sequentes instituatur.
Rec. Folior. Hyssopi, Hederae terrestris, Marrubii albi, ana M. ij. radicum Enulae campanae Unc. ij. Calami Aromatici Unc. ss. sem. Anisi, Carvi, ana Unc. j. incis. & conius. coq. in s. q. aq. fontanae: colaturae efferventis vapor per foramen chartae in conum convolutae in pulmones hauriatur: adhibeatur mane & vesperi per [...]orae quadrantem.
2. Suffitus sive vaporatio sicca modo lenior ex meris balsamicis, modo fortior ex sulphureis ac interdum arsenicalibus confici solet.
Rec. Olibani, Succini albi, Benzoin, ana Drach. ij. gum. Guiaci, Balsam. Tolutan. ana Drach. iss. pul. Rosar. rubr. Santal. rubr. ana Drach. j. f. pulvis prunis ardentibus aspergendus.
Rec. Gum. Hederae, Thuris, ana Drach. ij. florum Sulphuris Drach. iss. Mastichis Drach. j. cum solutione gum. Tragacanth. f. Trochisc.
Rec. Succini albi, Olibani, ana Drach. ij. Auripigmenti praeparati Unc. ss. Styracis calamit. Labdani ana Drach. iss. cum sufficiente quamitate solutionis gum. Tragacan [...]b. f. trochisci pro sussitu.
Empirici ordinarie praescribunt Auripigmenti, instar nicotianae in [...]ubuloaccensi, fumum ore hauriendum, adeoque interdum bono cum successu. Porro apud vulgus in praxi est, panni cum auripigmento picti (quo sc. cauponarum parietes obducuntur) frustula minutim incisa, instar nicotianae in tubulo accendere, & fumum in pulmones tabidos curationis ergo haurire.
LIII. His ita de Tussi & Phthisi incipiente, tum quoad Pathologiam, tum Therapeiam explicatis; restat nunc ultimo de Phthisi graviore confirmata, & saepius deplorata, verba facere; & consulere quid agendum sit, quando pulmones plurimum vitiati, atque ulcere sordido uno aut pluribus affecti, nec aerem, neque sanguinem rite trajiciunt; quin hujus massam, tabum impurum ei continue suggerendo, inquinant sive corrumpunt; proinde ut febris hectica, & ob nutritionem frustratam Atrophia, cum facultatum omnium prostratione aegrotantem infestent, & vires indies labafectando versus sepulcrum praecipitent. Morbi hujus, [...]ta deplorati facti signum certissimum haberi solet dolor admodum molestus cum phlogosi in gutture: hic enim affectus arguit magnam pulmonis putrefactionem, unde effluvia [...] exhalantia gutturis isthmo impinguntur, quae fibras illic teneras lancinant & gravissime irritant. In hoc casu pulmonis mundificatio, nec non ulceris abstersio & exsiccatio frustra intenduntur: nam medicamenta quaeque calidiora in eos fines destinata, & in phthisi incipiente s [...]tis commoda, in confirmatâ intolerabilia existunt; quatenus nempe, pulmonis phlogosin augentia, febrem hecticam, sitim, vigilias, aliaque Symptomata perquam molesta intendunt, aut de novo accient. Quin vero in tali morbi hujus statu, ubi [...]tantum vitae protractio cum [...], & [...], proponitur, ea potissimum remedia conducunt, quae sanguinis fervorem compescunt, praecordia aestuantia contemperant, atque spiritus instaurant, & blande demulcent, Hinc pro victu lac asininum, item juscula avenacea, hordeacea, cremor hordei, & pro potu ptisana, emulsiones, aqua lactis cum [Page 56] limacibus & pectoralibus temperatis destillata, maximo ex usu esse solent. Syrupi & linctus, quae gutturis & pulmonis phlogosin leniunt, & expectorationem facilitant imprimis vero hypnotica mitiora, quibus moderata quies procuretur, crebro aut quotidie exhibeantur. Horum formulae satis vulgo prostant: utcunque ex more nostro quasdam cujusque generis selectiores subdemus.
Rec. Hordei Unc. ss. radicum Eringii condit. Drach. vj. Corticum pomorum M. j. Passularum exacinat. Unc. ij. Liquiritiae Drach. iij. co quantur in aq. fontan. lib. iij. vel ij. f. ptisana ad sitim restinguendam, quae sumatur ter vel quater in die; item usurpetur loco potus ordinarii, si congruat.
Rec. Caudas xx. Gammarorum, radicuni Eringii condit. Unc. j. crustam panis alba, Passularum exacinat. Unc, ij [...] Liquiritia Drach. iij. coque in aq. fontan. lib. iij. ad ij. f. colatura. Sumatur ad Unc. iii. vel iv. ter in die. Eodem modo paretur decoct. Limacum.
Rec. Limacum semtcoctorum incis. lib. iii. solior. Hederae terrestris M. vj. nuces Moschatas. incis. n. vj. micae panis albi lib. ij. Lactis recentis lib. viii. destillentur organis communibus. Eodem modo destilletur aqua è caudis Gammarorum. Dosis Unc. iij. vel iv. ter in die, edulcorand. cum Saccharo perlato vel rosaceo.
Rec. Aristarum Tritici virentis q. s. destilla in organis rosaceis. Propinetur ad Unc. iij. vel iv. ter in die edulcorando cum Saccharo perlato.
Rec. Syrupi de Meconio Unc. iij. Aq. Tritici virentis Unc. vj. misce. Propinetur ad cochlear. ij. vel iij. hora somni noctibus singulis vel alternis.
Rec. Conserv. storum Malvae silvestris vel hortensis Unc. iij. Lohoch de Pino Unc. ij. syrupi Jujubini Unc. ij. f. eclegma, de quo sape sumat ad Drach. iss. vel ij.
LIV. Quae hactenus de tussi cujusque generis (sive haec solitaria & simplex, sive phthiseos antecessor aut comes fuerit,) item quae de medendi methodo in singulis casibus adhibenda disseruimus, facile esset per curationum historias, aut per observationes ab eo morbo defunctorum Anatomicas illustrare. Hujus enim farinae instantia & exempla quam plurima jam prostant & quotidie passim eveniunt. Ex horum ampla farragine libet hic pauca selectiora, tussis ac phthiseos speciebus praecipuis accomodata, subjicere. Et primo Tussis simplicis, & quae per se incipit, & phthiseos suspicione vacat, typum per historiam unam aut alteram illustrate satagam.
LV. A pluribus nunc annis studiosi cujusdam, tussi usque ab ephebis obnoxii, ejusque non raro affectiones graviores, & diuturnas subire soliti, valetudinem curavi. Hic temperamenti melancholici, ingenii acris, & spiritus indefatigabilis, constitutione mediocriter firma praeditus videtur, nisi quod pulmones originaliter imbecilli, sanguinis in serositates fluorem quemvis luunt. Tempore aestivo, quamdiu libere transpirat, satis sanus degit; Vere autem ac Autumno, cum sanguis temperiem immutans fluxiones serosas aut sponte, aut à levi quavis occasione patitur, facile in tussim cum sputo copioso & crasso incidit; qui tamen affectus saepenumero intra sex aut septem dies, quamprimum cruoris massa per pulmones expurgatur, sine magno remediorum usu sensim evanescit. Sin vero praedictae morbi hujus [...], causae aliae fortiores, uti imprim is pororum constipatio, & errata circa victum accesserint, tussis nonnunquam immanior & pertinacior, remediis nec statim nec facile cedens, nihilque minus quam phthisin minitans, accletur; tunc plane Aegrotans primis diobus in tote leves rigores, inque larynge catarrhi sensum patitur; dein tussi ctebra, cum sputo tenui, simulque vertigine, sensuum torpore, & narium stillicidio molestatur.
[Page 57] LVI. In hoc statu remedium ejus optimum, & saepius cum successu expertum, esse solet, ut vinum generosum paulo liberius, & alium quemvis liquorem parcissime bibat: Ita namque sanguinis aciditate & fluore suppressis, & [...] liberiore procurata, plurimum alleviatur, & brevi interdum reconvalescit. Insuper hora somni & primo mane capere solet tincturae sulphuris gut. septem vel octo in cochl. Syrupi Violacei, vel de succo Hederae terrestris, vel
Rec. Conserv. Rosar. rubr. Unc. iv. spiritus Terebinthinae Drach. ij. misce. Dosis qu. nucis Castanea vesperi & mane.
LVII. Quod si haec remedia [...]na cum Antidoto Canarino, & victu tenui minus efficient, morbus ita non sanatus, inde in periodum longam excurrit, & per plures septimanas, imo interdum menses, acriter persistens, aegrotantem ad marcorem insignem, atque ipsius sepulcri oras redigit. Enimvero tussis, indies ingravescens & admodum molesta, somnum valde impedit, ac interrumpit, vires languent, appetitus dejicitur, aestus ac sitis urgent; interea sputum quotidie augetur, & copia ingente rejicitur; inde ut non modo sanguinis serum, & recrementa, sed & succus nutritius & partium solidarum deliquia, pulmonibus jugiter suffusa, in tabum, quod abunde extussitur, facessant: caeterum respiratio fit difficilis, artus valde debiles, & carnes plurimum contabescunt.
LVIII. Quando nuper hunc in modum Aegrotans noster laboraret, methodum & remedia sequentia, quorum longo usu tandem convaluit, praescripsimus. Imprimis diaeta tenuiore instituta, & potu cervisiali fere in totum interdicto, cepit Apozematis sequentis circa Unc. vj. bis in die calide, & tantillum aliis temporibus frigidi ad sitim restinguendam.
Rec. Radicum China Unc. ij. Sarsaparilla Unc. iij. Santali albi, citrini, ana Un [...]. j. rasur. Eboris, C. C. ana Drach. iij. s. a. infund. & coqu. in aq. fontan. lib. viij. ad medietatem, addendo Passularum solis Unc. iij. Liquiritiae Drach. iij. fiat colatura, quae usurpetur pro potu ordinario.
Rec. Tinctur. Sulphuris Drach. iij. Sumat gutt. vij. ad x. hora somni & primo mane in cochl. j. syrupi Violacei, vel syrupi è succo Hedorae terrestris.
Quando hoc medicamentum usu diuturno taedio esse coepit, ejus loco eclegma sequens substituebatur. Rec. Conserv. Rosar. rubr. Unc. iv, spiritus Terebinthinae Drach. ij. misce simul terendo, Dosis circiter Drach. j. iisdem horis.
Dein hujus vice quandoque pulvis sequens sumebatur.
Rec. Pulv. foliorum Hedera terrestris astivo sole praparat. Unc. iij. Sacchari candi Unc. ss. misce, Dosis cochl. ss. his in die cum aquae destillatae sequentis Unc. iij.
Rec. Foliorum Hederae terrestris M. vj. Hyssopi, Marrubii albi, ana M. iv. Pulmones agninos semicoctos, & minutim [...]s; affunde seri lactis cum alla tenui facti lib. viij. destillentur organis communibus, liquor totus misceatur, & inter utendum edulcoretur ad placitum cum Sacoharo cando vel Syrupo Violaceo.
Ad sedandam fere continuam tussis molestiam, trochiscos sequentes, vel parum extracti de liquiritia subinde deglutiebat. Rec. Spec. Diatragacanth. frigid. Drach. iij. pulv. sem. Anisi, Carut, Foenicul. dulc. ana Drach. ss. flor. Sulphuris Scrup. ij. florum Benzoin Scrup. j. extracti Liquirit. dilut. in aq. Hyssopi q. s. f. pasta, quae formetur in Trochiscos. Vel [Page 58] Rec. Spec. Diaireos, è pulmon. Vulpis, ana Drach. ij. florum Sulphuris, radicum Enulae campan. ana Drach. ss. olei Anis. Scrup. ss. Sacchar. soluti in s. q. aq. pulegii & ad tabulat. cocti Unc. cj. s. a. f. tabulae ponderis Drach. ss. Comedat. j. saepius ad libitum sensim deglutiendo.
LIX. In medio hoc cursu, quamvis pulsu ille debili & temperamento frigidiore praeditus fuerit, sanguis è brachio mittebatur; insuper his remediis, maximum ei juvamen accrevit ab aere aprico, quem fere quotidie, aut per equitationem aut vectionem in curru captabat; hinc enim primo appetitum, digestionem, ac somnum recuperare coepit; quibus deinde caeterorum symptomatum relaxatio sensira obsequebatur, ut tandem integre convalesceret. Simili huic methodo, quoties antehac saepe tussi diuturna & pertinace affligebatur, & cum pari successu usus est: jamque licet affectu isto prorsus immunis degat, sedulo tamen vitare cogitur occasiones sive [...], omnes, quibus aut pori constipentur, aut sanguinis fluor sive in serositates praecipitatio excitetur; cujusmodi potissimum solent esse remigatio super Thamesin Londinensem, & liquorum acidorum, uti pomacei, Vini Gallici aut Rhenani potus.
LX. Ex praedicta historia tussis, quae, sanguinis vitio excitata, citra phthiseos limites subsistit, & typum & medelae rationem concipere licebit: sequitur altera quae ejusdem affectus, quando potissimum à liquore nerveo procedit, naturam illustrat.
LXI. Puer in aetate decem circiter annorum, temperamenti calidi, & vultus floridi cum ab ipsa infantia tussi crebrae obnoxius fuerit, à sequioribus annis istius affectus insultus sive paroxysmos quosdam graviores & diuturnos perpessus est: nimirum per vices tussi alta & clangosa sine sputo laborare solet, quae ipsum dies & noctes fere continue molestat, adeoque plures dies imo hebdomadas infestans, aegrotantem ad summam imbecillitatem perducit: dein morbi periodo exacta (quae non nisi absumto materiae [...]; penu contingit) rursus brevi satis sanus ille, & aegritudine quavis thoracica perquam immunis evadit: donec, materia morbifica (uti videtur) denuo ad plenitudinem aggesta, sine causa quavis evidente, idem affectus redit, & cum solita ferocia Tragoediam tuam peragit. Circa prima ejus initia, tussis fere tantum mane, & vesperi molesta esse solet; dein malo sensim ingravescente, totos saepe dies ac noctes fere continue tussit, & si quando somnus, aut sponte aut Anodynorum usu contingens, quasdam inducias praebet, evigilanti statim atrocior tussiendi paroxysmus succedit. Ad hunc modum creberrime & acerrime, sine ullo sputo tussiens, per tres aut quatuor septimanas laborat, donec ad marcorem insignem summamque imbecillitatem redigitur; & tunc aegritudo paulatim remittit, ut paulo rarius tussiat, & somnos moderatos ducat; dein propediem valde esuriens, cito [...], & vegetus factus valetudinem pristinam brevi recuperat. Hujusmodi paroxysmi in aestate rarius infestant, verum in reliquo anno tertia nonnunquam aut quarta vice repetunt, & laborantem usque in magnum vitae periculum adducunt.
LXII. Si de natura, causis & ratione formali hujusmodi tussis insolitae, & quasi Anomalae inquiratur, imprimis constat hanc, sicut aliam quamcunque, ab irritatione pulmonum procedere; attamen de materia irritante, ejusque sede, & afficiendi modo valde ambigitur: quia sc. nec sputum crassum, nec tenue copiosum, (prout in aliis affectibus assolet) hic omnino rejicitur; neque patiens de cararrhi sensu, aut de pulmonum gravamine queritur. Itaque non uti in tussi vulgari, humor serosus, aut lente aut assatim è vasis trachealibus vel pneumonicis, in tracheae vesiculas aut [Page 59] tubulos exudans, praedicta symptomata inducit. Quinimo asperae arteriae ductus sero, aut humore crasso prorsus vacuos esse inde liquet, quia tussis semper profunda & sonora nihil excernit. Porro nec à sanguine pulmonum membranis impacto hanc tussim oriri, quia sc. neque febris, nec sitis aut dolor, prout in peripneumonia, hic adsunt. Porro neque materies morbifica nervis, aut musculis respirationis operi dicatis, inhaerere videtur; quia tunc, praeter tussim, paroxysmi Asthmatici, aut alias convulsivi, cum praefocationis sensu quandoque urgerent; qui tamen aegrotanti nostro minime contingunt.
LXIII. Circa casus hujus perquam difficilis Aetiologiam saepe ac serio meditatus, tandem opinari ducor, materiam quandam serosam & acrem, utpote labe scorbutica refertam, à capite nervorum ductu prolapsam, pulmonis sive tracheae fibras nerveas & membranas subire; quae illis penitus inhaerens, sensim ad plenitudinem aggeritur, & tandem commota, & turgescens irritatione fere perpetua, tussim adeo molestam creat. Alibi declaravimus hujusmodi materiem intestinorum tunicis, partibusque circumcirca vicinis impactam, non raro colicam scorbuticam, per plures dies, imo interdum septimanas, cum vomitu & cruciatu acerrimo infestantem excitare: quid ni pariter haec tussis pulmonum affectio quaedam spasmodica fuerit, cujus tamen labes, juxta partis laborantis capacitatem, potentiae motivae potius & plus quam sensitivae imprimitur. Namque pulmones, ut ut laesi & vellicati, parum aut vix omnino dolent; attamen à brevi quavis occasione, in tussiendi impetus & paroxysmos accientur. Profecto haue tussiendi affectionem eo potius colicae comparamus, quoniam utriusque subjecta, nempe trachea ac intestina, quoad tunicas, vasa, fibras, & glandulas, simili modo conformantur.
LXIV. Tussis modo descriptae accessio à materia morbifica intra fibras aspe [...]ae arteriae ad plenitudinem irritativam aggesta dependet; qua cum istae aggravantur, primo respiratio crebra & anhela, cum tussi solum matu [...]a infestat; quoniam ab initio istius materiae portio tantum exigua commota partem irritat: postea cum tota ejus massa turgescens fibras continentes fere perpetuo vellicat, tussis molest issima exoritur quae, item crebra vice repetens, tempore longo perstat; quoniam minera morbisica, partibus affectis impacta, nec statim naturae viribus discutitur, nec quibusvis remediis facile cedit.
LXV. Enimvero in singulis hujus morbi paroxysmis varias medendi methodos & diversimoda n edicamenta, usque tamen sine magno fructu expertus sum. Affectus iste uspiam incipiens periodum suam nim is longam, invitis quibusque remediis, peragere solet. Medicamenta, pectoralia vulgo dicta, ut Syrupi, linctus, eclegmata, morbo huic sanando parum aut nihil opit contulerunt: ea tamen quandoque in hunc sinem adhibere visum est, ut pulmones lubricent ac humectent, ne forsan à tussi violenta dilacerari, eorumque vasa disrumpi periclitarentur; quippe nonnunquam urgente paroxysmo atrociore, etsi nihil sputi crassi, minutulum tamen sanguinis Aegrotans noster extussire solebat.
LXVI. Purgatio lenis in morbi initio, item in declinatione saepius prosuit. Apozemata aperientia & diuretica semper cum fructu sumuntur, quibus utrisque satis in toto aegritudinis cursu pro potu ordinario utitur. Vesperi & mane Tincturae Sulphuris guttas aliquot cum aqua limacum lacteata sumit; sera nocte mixturae ex Diacodio vel ex Laudano liquido dosin nonnunquam exhibere cogebar: alvus ut plurimum satis respondet, ut raro enematum opus fuerit: in binis paroxysmis phlebotomia celebrata fuit, à qua nihil commodi cessit.
LXVII. In novissimo paroxysmo, qui sub Aequinoctio Autumnali incipiens [Page 60] paulo levius ac mitius pertransiit, sequens medendi methodus observata fuit.
Imprimis hoc Catharticum exhibitum, & post iv. dies iteratum fuit. Rec. Calamelanos Scrup. ss. resin. Jal. gr. iv. misce, f. pulv. sumatur in cochl. j. Syrupi Vi [...]lacei.
Rec. Radie. Chinae incis. Drach. j. rad. Graminis Unc. iij. Chaerefolii Unc. j. Eringii condit. Drach. vj. ras. Eboris, C. C. ana Drach. iij. Passularum solis exacinat. Unc. iij. coque in aq. fontan. lib. iij. ad lib. ij. f. colatura; sumatur propotu ordinario.
Rec. Syrup. Jurubini Unc. ij. Diacod. Unc. j. sp. salis Armoniac. cum gum. Ammoniac. Drach. j. misce, Dosis cochl. j. hora somni & primo mane. Hoc remedio plurimum alleviabatur, cepit tamen diebus tantum alternis aut tertiis, & loco ejus nonnunquam substituebatur Dosis tincturae Sulpburis, cum Syrupo Violaceo.
LXVIII. Morbo declinante purgatio per duas vices iteratur, & postea sensim convalescens intra duas septimanas satis sanus evasit. At vero cum cernerem hunc non modo crebris tussiendi recidivis obnoxium, sed quemque paroxysmum quando ingrueret irresistibilem esse, ejusque moram non obstante remediorum us [...] usque diuturnam, nihil minus quam phthisin minari; consului tandem ut tum praeservationis, & si affectus rediret, tum curationis facilioris gratia ad regionem climate nostro calidiotem peregrinaretur. Super hoc non multum deliberabatur, sed dictum factum, circa medias Calendas Novembris in Galliam navigat, indeque recto itinere Montem pessulanum proficiscitur; ubi sesquiannum diversatus bis tantum & utraque vice leviter aegrotavit: dein Angliam reversus tuss [...] prorsus immunis integra valetudine Deo gratias fruitur.
CAP. VII.
De Sanguinis Sputo.
HActenus de tussi, & Phthisi, tum incipiente, tum confirmata; qui pulmonum affectus communissimi, & maxime periculosi existunt. Insuper his plures alii partium istarum morbi occurrunt, qui cum minime, aut non tempestive curantur, plerunque in Phthisin degenerant. Sunt autem pathemata ista, aut saltem ex iis praecipua, (uti supra innuimus) Haemoptoe, Pulmonum abscessus vel uscus, Peripneumonia, Empyema, Pleuritis, Pulmonum tumor, & obstructio propter concreta diversimoda, sc. modo tubercula & scirrhos, modo tophos & lapillos, & modo aliusmodi materiam praeternaturalem; & deinque huc pertinent Asthma, & pectoris Affectus convulsivi. Super his ordine dicemus, & primo de Sanguinis sputo.
II. Sanguinis è pulmone sputum & per tussim modo leviorem & fere nullam, modo fortiorem ejectio, Affectus satis frequens (& mirum est quidem. quod non frequentior) existit. Quippe cum vasa sanguifera in surculos & & propagines innumeras, & perquam exiles dividantur; cumque per illos omnes, inter se multifariam complicatos, & varie intortos, sanguis usque immaniter aestuans rapidissime deferatur; vix concipere licet, quomodo circulatio ejus, adeo perplexa & tortuosa, simulque impetuosa, absque impedimento aut interruptione quavis peragatur Et quidem in viventibus hanc difficillimam esse concludimus, quoniam in defunctis per injectiones aegre succedit: quippe liquor, Arteriae pneumonicae per embolum immissus, haud promte statim & facile per venas redibit; quin diutius in transitu haerens, ductus usitatos transiliens, in vesiculas aliesque tracheae canales, inque lobulorum interstitia aliosque hiatus varie excurret.
III. Circa Haemoptoen considerare oportet, primo è quibus vasis, & quali eorundem affectione, sanguis erumpat; secundo in quibus locis saepissime deponatur; dein tertio quot modis, ut per os excernatur; sursum duci, aut ejici soleat.
IV. Quoad prius, ex circulationis lege supponendum erit, sanguinem, sponte erumpentem, omnino ex arteriis prodire: nam venae, donec integrae manent, eum versus cor reducunt, ac minime effundunt; quamvis inficias non eamus illas interdum à vulnere, casu, contusione, alioque accidente violento, quoad unitatem solutas, sanguinem extra sinus suos dimittere. Veruntamen saepissime sanguis, Haemoptoen faciens, ab arteriarum osculis reserasis, aut disruptis procedit; & tunc in culpa esse solet, aut ipsius sanguinis dyscrasia, aut vasorum mala conformatio.
V. Utriusque horum variae sunt species, ac differentiae; quae item ad sanguinis sputum excitandum diversimode concurrunt. Enimvero sanguis quandoque tenuior, simulque acris existens, arteriolarum oscula reserat, aut exedit; quandoque item crassior, & ad coagulandum aptus, cum à venis satis promte excipi nequeat, extravasatur. Propter hujusmodi sanguinis vitia, Scorbuto aut febre pestilente laborantes, etiam qui venena quaedam biberunt, frequenter in Haemoptoen cadunt. Nec minus ex vasorum culpa hic Affectus exoriri solet, quatenus nimirum ista vel tenera nimis vel gracilia, nonnunquam à motu violentiore, uti à tussi, vociseratione, [Page 62] saltu, alioque exercitio vehementi disrumpuntur; vel in quantum ea laxa nimis & humida quoad oscula sua dehiscunt & sanguinem è circuitu erumpere sinunt: porro interdum quatenus venae à frigore constrictae & corrugatae cruorem non promte trajiciunt, iste restagnans arteriolas distendit, & ex earum osculis erumpit.
VI. Circa Arterias, è quibus sanguis Haemoptoen faciens erumpit, multum interest cujusmodi illae, ac ubinam loci consitae fuerint; praeterquam enim quod sputi cruenti differentiae insignes oriantur, juxta quod cruor vase perexili, aut magno; ac alterutro aut in pulmonis summitate prope laryngem, aut in regione ejus media inter vasorum ramos majores, aut denique in extrema inter vesiculas orbiculares consito erumpit: insuper advertimus Arterias sanguinem expuere solitas, vel ex earum numero esse, quae à stirpe pulmonari oriundae tracheae ramos ubique comitantur; vel quasdam ex illis esse, quae, originem suam Aortae debentes, tracheae tunicam densa ramisicatione obducunt.
VII. Quippe manifesto liquet (prout supra declaravimus) ex harum, uti & glandularum, osculis, humorem unctuosum ad tracheae superficiem interiorem lubricandam exudare: porro, quatenus ex iisdem humor serosus affatim in asperae arteriae cavitatem destillat, catarrhum exoriri. Quapropter minime dubitamus asserere, etiam ex harum osculis reseratis, merum cruorem in ductus tracheales quandoque exudantem, in perexigua licet quantitate, sputum cruentum parere. Observavi plures sine tussi, aut pulmonum indispositione quavis, semel aut bis in die sputum unum forsan aut alterum cruentum excrevisse: quod quoties ingruit, patientes in imo gutture, aut summitate pectoris, quandam quasi destillationem persentiunt; unde statim mera fibrarum trachealium contractione, sive motu velut cochleari, parum sanguinis fluida pituita permixti, ac minime spumosi, expuitur: cumque interdum per plures menses talis affectio perdurasset, exinde nihil incommodi, aut quod Phthisin inferret aut minaretur, insequutum est: quod minime sieret, si quaedam ex vasis pneumonicis aperta fuissent.
VIII. 2. Haec de vasis Haemoptoicis, eorumque in sputo cruento Affectione diversimoda. Quod spectat ad loca in quibus sanguis extravasatus deponitur, haec praecipue, & fere tantum sunt Asperae Arteriae, ejusque partium cavitas interna. Quippe in hanc, velut in cloacam, ductuum quorum que caeterorum recrementa quaeque, aut superfluitates, per ultimos, qua licet, naturae nixus, foras statim amandanda derivantur. Quod si in lobulorum interstitia sanguis extravasatus impingetur, vel membrana extima exudans in horacis cavitatem decider, hîc empyema, & illic frequenter abscess [...]m creat. Ut plurimum vero cruor, à circuitu pulmonari, deciduus, varias sputi cruenti species producit; juxta quod nidum suum, vel superius intra laryngis cavitatem, vel paulo inferius circa intermedios ductus tr [...]s. vel denique ulterius intra vesiculas orbiculares nancis [...]ur. P [...] A [...] solummodo procedit ab Arteriae cujusdam, quae tracheae truncum obducit osculis re [...]ratis; proximus quandoque forsan ab hac causa, saepius tamen ab ipsis Arteriis pneumonicis apertis, aut disruptis; quae vasa, cum majora fuerint, sanguinis quantitatem saepe horrendam profundunt; cujus item expuitio, & totius pectoris musculis, simulque ipsius tracheae fibris multum irritatis, & valde contractis, copiosa & violenta existit. Sin vero sputi cruenti scatu [...]igo in vltimis vesiculis consistat, sanguis in minore quidem copia, [...]ed cum tussi profundâ, saepius iterata, & valde molesta rejicitur.
IX. 3. Atque hinc, (quod teitio erat propositum) excretionis è pulmonibus sanguineae differentiae, & multiplices sputi cruenti ritus sive modi [Page 63] innotescant. Nam cruor in laryngem exudans, post levem in gutture titillationem, sine tussi aut screatu, facile & fere insensibiliter in os ascendit: &, si hujusmodi cruoris extravasatio in somnis continget, evigilantibus Haemoptoes vix consciis statim ore effluit; quatenus nimirum tracheae fibrae motrices, etiam intra dormiendum contractae, sanguinem recens extillatum jam jam in fauces exantlarunt. Sin vero è vase majori, circa medios pulmones dehiscente, aut disrupto, sanguis (qui semper spumosus est) affatim in ductus tracheales erumpat, iste mox tussi concitata exinde sursum cum impetu & copia ingenti ejicitur; ut videantur affecti cruorem evomere potius quam extussire. Quod si denique cruor ex vasorum plexibus, quibus vesiculae orbiculares cinguntur, erumpens, in cellulas istas deciderit, inde per vices in quantitate minore, nonnisi per tussim profundam & saepius repetitam, excernitur.
X. Haec de Haemoptoseos ratione formali, causis conjunctis, & differentiis: quod ad causas procatarcticas & evidentes spectat, utraeque harum multiplices & variae existunt. In priore censu habentur, imprimis pulmonum indispositio haereditaria, uti cum ipsi debiles & teneri cum pectoris angustia originaliter fuerint. Porro illorum à tussi, empyemate, aut pleuritide praegressis mala affectio, & praesertim obstructio, aut mala conformatio, ad Haemoptoen valde disponunt; ac ita potius, si tali Diathesi sanguinis acrimonia, sive dyscrasia, à mala victus ratione, aere insalubri, aut aliis modis contracta accesserit. Fluxus menstrualis, Haemorhoidalis, aut è naribus effluentis suppressio, quosvis fere ad sputum sanguineum inclinat. Secundo inter causas evidentes referri debent, imprimis caloris aut frigoris excessus: quippe cum sanguis supra modum aestuat, aut transpiratio ejus per poros cutis impeditur; immaniter exinde turgescens frequenter è vasis pneumonicis erumpit. Hinc notavit olim Hippocrates, & etiamnum vulgi observatio est, [...] saepissime in hyeme flante Borea accidere. Nec minus raro Thermarum usus multis, antea satis sanis, hoc malum intulit. Quinimo hoc plures à vini, aut aqùarum ardentium potu, ab ictu, lapsu, exclamatione, vomitu, tussi, aliaque violenta totius corporis aut pulmonum agitatione passim contrahunt. Porro venena quaedam, & juxta Heurnium radii lunares, (cujus ratio non facile patet, neque fides constat) hunc Affectum excitare perhibentur.
XI. Morbi hujus prognosis satis vulgo nota est; cum nullus fere è plebe sit, qui non sanguinis sputum protenus suspectum & periculo plenum habeat. Attamen cum variae hujus species existant, alia quidem aliâ plus aut minus periculosa deprehenditur. Sanguis è tracheae vasis exudans malo saepe vacat: porro è vasis pulmonaribus extremis & minoribus erumpens, curationem saepenumero admittit; saltem multo tutior est, quam Haemoptoe copiosa ab Arteriae ramis majoribus, in tracheam apertis, contingens. Caeterum patientis praedispositio magnam circa morbi hujus prognosin differentiam facit: nam si Haemoptoe propter causam evidentem solitariam excitabitur, atque corpori prius sano & quadrato accidet, longe major salutis spes erit, quam si affectus sponte exoriens, Cachectico, Phthisico, Scorburico, aut alias valetudinario contigerit. Utcunque hunc morbum minus tutum, & semper curatu difficilem existere communis observatio est: cujus item ratio liquido patet, in quantum sc. pulmonum munus, in motu perpetuo consistens, continui soluti therapeiae, ad quam imprimis sedatio & quies requiruntur, omnino contrarium est. Cui etiam medelae impedimentum hoc majus accedit, quod moles pulmonaria non (uti putabatur) parenchyma est, sed vasorum innumerabilium textura, sive tela admodum subtilis; cujus unitas si quando solvatur, impossibile prorsus erit vasculorum disjunctorum fines [Page 64] rursus coire, aut spatium, uti in aliis partibus, carne aut callo adimpleri. At vero unicum hoc superest, ut dum vasorum extremitates incongrue semper & imperforate coalescant, sanguinis circulatio, in parte affecta cessans, per aliam vicinam suppleatur: quod quidem raro sine totius pulmonis noxa, aut incommodo, succedit.
XII. Quod spectat ad Haemoptoes Therapeiam, Indicationes curativae erunt potissimum hae duae, viz. primo sanguinis effluxum protenus sistere & cohibere; dein secundo continui solutionem absque tabe in pulmonibus relicta sanare.
XIII. Circa priorem haec duo erunt imprimis procuranda, primo nempe ut sanguis ad partem affectam non confluat; secundo atque interea ut vasis apertura quoquo modo claudatur.
XIV. 1. Ut sanguis ad partem affectam non confluat, plures medendi Intentiones simul in usum veniunt; viz. sanguinis copiam minuere, aestuationem ejus compescere, intemperiem alterare, atque motum deprimere, aut alio divertere oportebit: in quos fines phlebotomia, ligaturae, & frictiones saepissime conveniunt: porro Julapia, decocta, emulsiones, & succulentae herbarum expressiones propinari debent. Quinetiam Hypnotica moderata & imprimis Diacodiata, cum fructu exhiberi solent: haec enim, cordis motum sufflaminando, sanguinem deferbescere cogunt.
XV. 2. Ut vasis apertura claudatur, remedia astringentia & agglutinantia imprimis conveniunt. Horum praecipua in forma linctus exhiberi solent, ita ut inter deglutiendum, quaedam ex iis particulae, asperae arteriae illapsae, virtutem suam parti affectae immediatius communicent. Verum haec [...] ratio haud magni momenti esse videtur; quia medicaminum ipsorum efficacia potissimum, ac fere tantum, sanguinis commeatu ad morbi sedem pertingit. Quare non solum eclegmata, sed etiam decocta, pulveres, & pilulae ex traumaticis & balsamicis, cum fructu praescribuntur. Horum formulas infra subdemus.
XVI. Indicatio secunda, quae & Praeservatoria, continui solutionem, absque residua pulmonum noxa, sanandam respiciens, duo malorum genera praecavere debet, viz. ne Haemoptoe (in quam affecti postea fere semper erunt proclives) subinde repetat; & ne Phthisis, que Haemoptoicos quosque minatur, succedat. Propter hos sines circa morbi hujus prophylaxin, & sanguini & pulmonibus cura assidua, sive medendi ratio constans, adhiberi debet.
XVII. 1. Quoad sanguinem, massa ejus in debita semper quantitate, recta temperie, motu leni & aequabili, contineri debet. Hinc ne superabundet, aut, dyscrasiâ affectus, turgescentias ineat, aut impuras faeculentias in pectore deponat, phlebotomiam, & blandam catharsin interdum celebrare oportet. Exacta victus ratio semper necessaria est. Porro ad cruorem depurandum & edulcorandum, lactis Asinini, aut acidularum potus nonnunquam egregie conferunt. Caeterum decocta, aquae destillatae, herbarum succi, quae sanguinis dyserasias tollunt, atque serum, aliasque impuritates à pulmonibus derivant, & per Diapnoen aut urinam foras deducunt, sedulo erunt propinanda. Praeterea in hanc rem fontanellae summe conducunt.
XVIII. 2. Nec minus ipsius Pulmonis ratio haberi debet, quo nimirum tota ejus compages, & imprimis locus affectus, in debita conformatione, & recto tenore, praeservari queant. Hinc motus quisque violentus, à quo unitas magis dissolvatur, aut restitutio ejus impediatur, sedulo vitetur. In Aere n [...]tido & perflato, attamen haud aspero nimis & acuto, degatur: à cibis crassioribus, somno meridiano, coena lautiore, aliisque in victu erratis, quae praecordiis repletionem, aut obstructonem inducant, [Page 65] abstineatur. Caeterum remedia, quae. vi peculiari, seu virtute quadam specifica pulmones curare perhibentur, in crebro sint usu.
XIX. Adumbrata ad hunc modum medendi methodo ad Haemoptoen requisita, restat adhuc quoad singulas indicationes therapeuticas, & juxta varias, quae ad eas pertinent, medendi intentiones, Remediorum formulas quasdam selectiores subjicere; quarum agmen merito ducant, quae symptomati plurimum urgenti occurrentes, sanguinis per tussim, aut alias è pulmonibus ejecti effluxum subito cohibeant. In hujusmodi Medicamentorum primipilo habeantur ista, quae impediunt, ne sanguis ad partem affectam confluat, simul (que) virtute quadam astrictiva, simulque agglutinativa, qua vasis apertura claudatur, pollent; atque, post alvum per enema subductum, & Phlebotomiam (nisi per pulsum debilem & caloris defectum prohibeatur) celebratam, protenus exhiberi solent in forma Julapii, decocti, emulsionis, succulentae expressionis, pulveris, pilularum, aut eclegmatis. Singulorum ex his, uti etiam Hypnoticorum, praescripta quaedam elegantiora, & maxime efficacia subjiciemus; quae tamen non passim & indifferenter, sed juxta prudentis Medici consilium unaquaeque methodice & tempestive, pro varia patientis constitutione, & morbi conditione usurpari debent.
1. Julapia, & Aquae destillatae.
Rec. Aq. Portulacae, Papaveris Rhoeados, ana Unc. vj. sanguinis Draconis tenuissime laevigat. Drach. ss. syrup. Papaveris Rhoead. Unc. ij. spirit. Vitrioli Martis Scrup. ss. misc. Dosis Unc. iij. repetendo intra v. vel vj. horas.
Rec. Aq. Plantaginis lib. j. gum. Tragacanth. Arabic. pulv. ana Drach. ss. misce & dissolve; dein adde Syrup. è Rosis siccis Unc. iss. f. Julapium. Dosis Unc. iij. vel iv. hora quaque tertia vel quarta.
Rec. Aq. Gemmularum Quercus, Rosarum rubrarum, Nymphaeae, ana Unc. iv. lapidis Haematit. tenuissime laevigat. Bol. Armen. pulv. ana Drach. ss. syrupi de Nymphaea Unc. ij. misce. Dosis Unc. iij. vel iv. ter aut quater in die.
Rec. Roris Vitrioli, sive phlegmatis fere insipidi lib. j. syrup. Myrtini Unc. ij. misce. Dosis Unc. ij. aut iij. saepius in die vel nocte.
Rec. Summitatis Cupressi M. viij. foliorum aut florum Salicis M. vj. radic. Symphyti majoris, Nymphaeae, an. lib. ss. Balaust. M. ij. omnibus simul concisis, affunde lactis recentis lib. viij. destillentur organis communibus. Dosis Unc. iij. vel. iv. ter aut saepius in die.
Rec. Hujus aq. destillatae, & aq. Plantaginis, ana lib. ss. gum. Tragacanth. Arabici, ana Drach. ij. dissolve. Dosis Unc. iij. tertia quaque hora.
Sequens mixtura in Haemoptoe cochleatim à Frederic. Deckero praescribitur, & remedium utile videtur. Rec. Aq Plantaginis Unc. ij. Cinnamomi Drach. ij. confect. de Hyacintho Drach. iss. Acet. stillat. Unc. ss. Corallii rubr. praeparat. Drach. ss. florum Balaust. sang. Draconis, ana Scrup. ss. Laudan. opiat. gr. iij. syrupi Myrtini Unc. j. misce.
Rec. Aq. Plantaginis, Rosarum rubr. Portulacae, ana Unc. iv. lapidis Haematitis, & sanguinis Draconis in pollinem redacti, ana Drach. ss. Sacchari candi Drach. vj. f. Julapium.
Solutio Vitrioli communis, vel vitrioli Martis in aq. fontana facta, & cum petia vulneri applicata, haemorrhagias quascunque egregie sistit: eam vero int [...] exhibere haud convenit.
2. Decocta, Tincturae, & Emulsiones.
Rec. Foliorum Sanguinariae, Pervincae, Pilosellae, Plantaginis, Lujulae, Bellidis utriusque, ana M. j. florum Rosarum rubr. M. ss. Hordei Unc. ss. Passularum Unc. ij. coque in aquae extinctionis ferri lib. iij. ad ij. colaturae adde syrup. è succo Hyperici Unc. ij. vel de Pilosellae; f. Apozema, Dosis Unc. iv. ad vj. ter in die.
Rec. Foliorum Hyperici, Tormentillae totius, Pimpinellae majoris, Ulmariae, ana M. j. sem. Portulacae, Plantaginis, Acetosae, ana Drach. j. conserv. Rosarum rubr. lib. ss. aq. fontan. lib. iv. ebulliant clause in B. M. per horas xii. colatura adde spir. vitrioli Martis Scrup. ss. Sumatur eodem modo.
Rec. Aq. Hordei, cum radicibus Rubiae tinctorum incoctis, lib. iss. affunde tepide florum Rosar. rubr. M. j. adde spiritus Vitrioli Scrup. j. f. infusio clausa & calida per horas iij. f. tinctura; colaturae adde syrupi è succo Hyperici Unc. iss. sumantur Unc. iij. vel iv. ter vel quater in die.
Rec. Decocti radicum Urticae recentis lib. iss. sem. Papaveris alb. Hyoscyami, ana Drach. ij. sem. Melonum excorticat. Drach. vj. s. a. f. emulsio edulcorat. cum Saccharo penidiato. Dosis Unc. iij. ter vel quater in die.
3. Herbarum succi, & expressiones succulentae.
Rec. Succi folior. Plantaginis lib. ss. sume ad Drach. ij. vel iij. ter in die cum aq. destillata superius praescript. Unc. iij. edulcorand. ad placitum.
Rec. Foliorum Urticae recentis, Plantaginis, Bellidis minoris, ana M. iij. simul contusis affunde aq. Portulacae Drach. vj. f. expressio fortis: sumatur eodem modo.
4. Pulveres & Pilulae.
Rec. Pulv. lapid. Haematit. sanguinis Draconis, cum aq. Rosar. in marmore triti, Margarit. ana Drach. j. Bol. Armen. terrae Lemniae, ana Drach. ss. trochisc. de Alchekeng. Drach. ii. f. pulv. divide in xii. partes, capiat. j. ter in die cum aq. destillata superius praescript.
Rec. Sem. Hyoscyami, Papaveris albi, ana Drach. x. terrae Sigillat. Corallii rubr. ana Drach. v. Sacchari rosat. Unc. iii. f. pulvis. Dosis Drach. j. mane & vesperi. Compositio haec, cum syrupo idoneo in consistentiam mollem redacta, Electuarium Helidaei olim in Germania percelebre vocatur.
Praedicti pulveres etiam possint in Pilulas & Tabulas idoneas, adjiciendo solutionem Tragacanth. vel syrupum idoneum, redigi.
Excrescentia spongiosa Cynorrhodii fructibus adnasci solita, in pulverem redacta, ad Drach. ss. bis in die exhibita in Haemoptoe remedium valde preficuum est.
Rec. Millefolii contusi & aestivo sole siccat. q. v. redigatur in pulverem subtilem, & in vitro servetur ad usum. Dosis Drach. ss. ad Drach. j. bis in die in vehiculo idoneo.
Pulvis Julu Caesaris Scaligeri, seu potius Serapionis, valde commendatur. Dosis Drach. iv. bis vel ter in die.
Eclegmata & Electuaria.
Rec. Conserv. Rosar. rubr. Cynorrhodii, ana Unc. ij. pulv. Sem. Papaveris albi, Hyoscyami, ana Drach. ij. spec. Diatragacanth. frigid. Drach. iss. [Page 67] lapid. Haematit. sang. Draconis praeparat. ana Drach. ss. Syrup. Papaveris Rhoead. q. s. f. electuarium. Capiat qu. Nucis castaneae vesperi & mane; aliis temporibus lambat cum bacillo liquiritiae.
Rec. Conserv. florum Symphyti majoris, Nymphaeae, ana Unc. iss. trochisc. de Alchekengi, Diatragacanth. frigid. ana Drach. iss. syrupi Jujubin. q. s. f. eclegma molle, de quo saepe lambatur.
Rec. Albuminis ovi fortiter agitati Drach. ij. Sacchari rosacei Drach. j. Amyli Drach. iij. f. Lohoch. sumend. saepe ex cochleari.
Rec. Conserv. Rosar. rubr. Unc. iij. balsami Lucatellae Unc. ss. trochisc. de Alchekeng. Drach. ij. syrupi Papaveris Rhoead. q. s. fiat eclegma molle. Qu. nucis Castaneae mane & vesperi sumatur.
XX. Secunda Indicatio Praeservatoria, ejusmodi remedia suggerit, quae sanguinem in recta temperie, & pulmones in debita conformatione continendo, & Haemoptoes recidivam, & Phthiseos successionem praecaveant. Talia quae respiciunt sanguinem, vel sunt blande evacuantia per sedem, urinas, & diapnoen; vel mere alterantia. Unaquaeque horum praescribi solent, vel in forma Potus, Pulveris, Electuarii, aut Pilularum: quorundam ex iis praecipuorum typos selectiores hic subjiciemus.
XXI. 1. Quoad evacuantia, lenis purgatio ad hunc modum quandoque instituatur. Rec. Senn. opt. Drach. iij. Cassiae cum fistula contus. Unc. j. Tamarind. Drach. iij. sem. Coriandri Drach. iss. coquantur in aquae fontan. s. q. ad Unc. vj. colaturae adde syrup. de Cichorio cum Rhaharbaro Unc. j. clarific. cum ovi albumine. Vel,
Rec. Dococti Sennae Gereonis Unc. iv. syrup. de Pomis purgant. Unc. j. misce. f. potio.
XXII. 2. Ut sanguinis [...] praeservetur, ejusque recrementa, à pulmonibus derivata, continuo per diapnoen & urinas amandentur, Alterantia sequentia, aut quaedam ex iis, fere in constanti sint usu; quae item virtute sanativa pollentia pulmonibus infirmis, aut quoad unitatem solutis, succurrunt.
Pro potu ordinario, Aqua simplex, praesertim in constitutione calida, aut aq. vino clareto parum tincta bibatur. Quibus hic potus haud congruit, Bochetum ex china, sarsa, cum rasura Eboris, C. C. & Santalo albo; vel cervisia sive alla tenuis, cum foliis linguae cervinae, botryos, ac similibus insusis bono cum fructu usurpari solet.
Decocta pectoralia, aut hydromelita cum herbis traumaticis temperatis sumantur bis, aut ter in die, ad Unc. vj. vel vij.
Rec. Radicum Urticae recentis, Chaerefolii, ana Unc. j. foliorum linguae Cervinae, Veronicae Pilosellae, Hederae terrestris, Hyperici, ana M. j. coque in aq. fontan. lib. iij. ad ij. addendo passularum exacinat. Unc. iss. Liquiritiae Drach. ij. colaturae adde syrupi Byzantini Unc. ij. clarificentur cum ovi albumine, f. Apozema sumend. ad Unc. ev. vel vj. bis aut ter in die per mensem.
In constitutione frigidiore, aut phlegmatica, omissis liquiritia & passulis cum syrupo, adde circa finem mellis optime despumati Unc. ij. coletur, & usui servetur. Dosis eadem.
Horum usus interdum intercaletur cum aq. destillata in eundem finem appropriata, quae item in nonnullis, quibus Apozemata nauseae & taedio esse solent, crebrius usurpetur.
[Page 68] Rec. Summitaum Cupressi, foliorum Hederae terrestris, ana M. vj. Limacum semicoct. lib. iss. Santalor, omnium contus. ana Unc. j. incisis & contusis affunde lactis recentis lib. viij. destilla organis communibus. Dosis Unc. iij. vel iv. cum cochlear. j. Syrup. è succo Hederae terrestris bîs in die:
XXIII. 2. Respectu pulmonis, nempe ut sine vasorum obstructione vel apertione, partium unio, & totius debita conformatio praeserventur, Balsamica temperata imprimis conducunt. In hunc finem balsam. Lucatellae Haemoptoicis quibusque assiduo & longo tempore sumendus etiam vulgo praescribitur. Chymici, & feminae quaedam illustres oleum balsamicum destillatione prolicitum, Balsami matrem ab iis dictum, summis laudibus praedicant.
XXIV. Facile hic esset alia complura remedia Haemoptoica, tum ab antiquis, tum à Neotericis plurimum celebrata buc referre; attamen horum messis modo congesta jamjam satis locuples videtur. Superest vero hujus morbi tum Theoriam, tum Therapeiam supra traditam, per Aegrotantis historiam unam aut alteram illustrare.
XXV. Juvenis insignis, cum post Cachexiam scorbuticam paralysi afficeretur, atque pro hoc morbo sanando, remedia non solum magna, sed & sanguini & spiritibus improportionata, viz. Salivationem & Thermarum usus expertus esset, Haemoptoen contraxit, cujus paroxysmi (omnium quos unquam novi non statim lethales) atrocissimi fuerunt.
XXVI. Statim à prima hujus morbi apparentia, pulveris Husiani operationem (à qua sc. oris fluorem aliquandiu passus, sine paralysi curata ad magnum languorem redigebatur) Haemoptoe insequuta est: tunc catarrho & tussi perquam molesta afflictus, sputum discolor & sanguine modo tinctum, modo interspersum excernere incepit. Verum hic morbus ab initio mitis, remediorum usu cito evanuit, & deinceps rus profectus, & aerem puriorem hauriens, melius habuit, & propediem in pectore satis sanus visus, Bathoniam paralyseos sanandae gratia adiit; ubi per sesquimensem in aquis calidis quotidie balneatus, denuo tussim, & paulo postea Haemoptoen horrendam contraxit, adeo ut Nycthemeri spatio sanguinem, creberrime & copiose extussiens, in vasta quantitate effunderet.
XXVII. In hoc statu eum primo invisens, facta totius provisione, statim revulsionis gratia phlebotomiam praescripsi: à qua tamen administratione (& tunc & postea semper) sputum sanguineum aut repetebat, aut exacerbabatur. Porro Julapia, eclegmata, decocta, quinetiam Hypnotica exhibui; quibus parum aut nihil juvantibus, ligaturae circa brachia & crura adhibitae, primo hujus morbi Tyrannidem coercebant. Cumque subinde malum recrudesceret, suasi demum, ut potu cervisiali relicto, constanter biberet decoctum chinae, & sarsae, cum pectoralibus. Hujus usu fere continuo, insuper exactam victus rationem observans, atque vino, alimentis calidioribus, & sale & saccharo omnino abstinens, supra biennium satis recte valuit.
XXVIII. Postmodum vero cum in coetu forensi stipatus valde incalesceret, rursus in Haemoptoen terribilem incidit. Medico ascito statim phlebotomia in brachio celebratur; unde sanguinis sputum atrocius factum est: cumque die dein secundo ac tertio sanguinis missio repeteretur, quaque vice malum exacerbabatur: tandem ligaturis (uti primo) adhibitis, atque decocto pectorali, & linctu sedulo assumtis, morbus illico remisit, & brevi penitus cessavit; nihilominus decocti pectoralis usum, atque diaetam tenuem, sc. prorsus excarnem, supra sesquimensem continuabat; indeque per tres annos ab hoste suo inducias obtinuit; cumque postea interdum à vini potu, aut victu lautiori sanguis turgescens è pulmonibus [Page 69] erumpere cepisset, statim à ligaturis, ac insimul decocti, & linctus usu & diaeta tenui impetus ejus reprimi solebat.
XXIX. At vero non ita securus evasit, quin necesse habuit contra morbum istum usque insidiantem, excubias fere perpetuas agere. Etenim haud diu abhinc, propter intemperiem anni catarrhum valde molestum, cum tussi, sputo copioso & subinde cruento contraxit; & tunc medicamenta priora minus effecere. Quare ex proprio consilio ad nova se contulit, atque imprimis cepit vesperi & mane cochleare j. syrupi è succo hederae terrestris, indeque juvamen insigne consequutus est. Sed cum syrupus iste ob saccharum brevi taedio fuerit, sumsit herbae istius pulverem bene praeparatum ad Drach. ss. vel Drach. j. bis in die in cochleari cujus [...]ibet liquoris, quo remedio diu usurpato quoad catarrhum & tussim multo melius habuit. Sed cum sanguinis sputum etsi in perexigua quantitate subinde erumperet, medicamentum rursus mutavit, cepitque bis in die pulverem è summitatibus & praesertim è pilosis excrescentiis Cynosbati; quo quidem unico fere remedio, medicus quidam propter curationem Haemoptoes olim insignis, magno cum successu usus fuerat. Nec minus secundum ab isto pharmaco effectum patiens noster retulit; nam exinde statim tussi, catarrho, & sputo cruento prorsus immunis evasit, adeoque perquam diu perstitit, donec tandem hunc pectoris morbum penitus subjugatum, proindeque contemnendum existimans▪ contra alterum antiquiorem, viz. paralysin arma sumeret. Itaque dum Haemoptoe neglecta ad affectum istum debellandum medicamenta calidiora, sc. aquas Magistrales cum vino destillatas spiritum C. Cervi, salis Armoniaci, & pulveres ac confectiones Aromaticas, in dosi larga quotidie sumeret, insuper victui lautiori cum Allae & vini potu moderato indulgeret, leo rugiens prius sopiri visus denuo excitatur: Viz. methodo isti Antiparalyticae haud diu insistebatur, quin sputum sanguinis cum maxima atrocia rediret, adeo ut nycthemeri spatio supra tres lib. sanguinis spumosi extussiret. Deinde vero cum medicus accersitus illico phlebotomiam praescriberet, à sanguine misso Haemoptoe remitti incipiens (uti prius semper assolebat) rursus exacerbabatur: quae tamen à ligaturis adhibitis, atque linctu, & decocto pectorali sedulo assumtis, statim mitigabatur, & propediem penitus cessabat. Cumque exinde supra tres menses decocto pectorali & diaeta prorsus tenui, nimirum excarni, & ex meris herbaceis, frumentaceis, & lacticiniis uteretur, brevi pristinam veletudinem recuperabat; jamque in eo statu vivit, contra morbum istum crudelem adeo triumphans, ut plures Haemoptoici hunc velut oraculum consulant, & curationis gratia hujus methodum & vivendi genus, posthabitis medicorum consiliis, imitanda proponant.
XXX. In hoc casu mirari subest, quod post magnas continui solutiones in pulmone toties habitas, vir egregius per intervalla non tussi afficeretur, nec demum in Phthisin incideret; cum plurimi post vasa quaevis minutula in praecordiis aperta, deinceps aliquandiu tussi cum sputo copioso & crasso laborent, & tandem saepe tabidi fiant. Quod autem secus Haemoptoico nostro contigit, imprimis attribuendum censeo sanguinis ejus constitutioni balsamicae, viz. in cujus massa recrementa serosa aut minus congeruntur, aut adeo stricta immiscentur, inde ut rursus non facile abscedant, quare post vasa disrupta sive unitatem solutam, ichor copiosus (tussim & sputum procreare solitus) non uti in plerisque aliis exudat. Porro quod observavit ille, contra ac in plurimisaliis, Haemoptoen sibi nunquam in hyeme, sed tantum in aestate contigisse, etiam ob hanc rationem ita habuit: quippe cum sanguis recrementis vaporosis minus scateret, pororum apertio aut constipatio ei nec commodo vel incommodo cessere; attamen cruor plus debito incalescens cum minus exhalaret, necesse habuit è vasis erumpere; cumque iste rursus [Page 70] in quantitate diminutus, ichorem serosum è vasis orificio parum aut minime ablegaret, Haemoptoe absque tussi residua cessabat. Ratio eadem tenet de plerisque aliis Haemoptoicis, quare nimis alii plus aliis in Phthisin proclives reperiantur. Decocti pectoralis usum vir insignis semper sibi proficuum invenit: quare cum alia Medicamenta subinde variaret, eandem istius compositionem semper retinuit: quin & eam multis aliis Haemoptoicis cum fructu commendavit. Praescriptionis formula haec erat.
Rec. Santalorum omnium ana Drach. vj. infundantur per horas xii. in aq. fontan. lib. vij. deinde coque ad tertiae partis consumtionem, postea adde foliorum Tussilaginis, Capil. Veneris, Pilosella, Veronicae, florum Hyperici, [...]na M. ij. sem. Faenicul. dul. Drach. vj. Liquiritiae rasae Unc. ss. passularum exacinat. lib. ss. coquantur ad lib. iv. dein f. colatura, usurpanda pro potu ordinario.
XXXI. Porro sanguinis sputo urgente vel imminente cepit ter aut saepius in die electuarii sequentis quantitatem nucis moschatae, superbibendo Julapii cochlearia septem.
Rec. Conserv. Rosarum rubr. Unc. iij. Cynosbat. Symphyt. ana Unc. iss. sang. Dracon. Drach. j. specier. de Hyacinth. Scrup. ij. Coral. rubr. Drach. j. cum s. q. syrup. Papav. Rhoead. misce, f. electuarium molle. Sumat vesperi & mane primo circiter Drach. iss. superbibendo haustum Julap. sequentis. Alits temporibus lambat cum bacillo liquiritiae.
Rec. Aq. Plantag. Sperm. Ranar. ana Drach. vj. syrup. è Coral. è Ros. sicc. ana Unc. j. sang. Dracon. Scrup. ij. misce, f. Julap.
XXXII. Inter Haemoptoicotum exempla praeteriri non debet casus viri Reverendi D. D. Berwick, S. T. P. & nuper Ecclesiae Divi Pauli Decani; quem partim ab ipso patiente olim didici, partimque frater ejus D. D, Berwick Medicus peritissimus mihi amicissimus communicavit.
XXXIII. Insignissimus ille Theologus ante quindecim priusquam obiret annos, tussi pertinacissima, & subinde sputo cruento & falso cum gravi anhelitus foetore cocyten propemodum aemulante laborabat; unde maximo corporis marcore emaciatus, parum aberat quin plane tabidus extingueretur. Quoties Himoptoe aliquandiu intermitteret, etiam sputi & anhelitus graveolentia cessabat; dein hujus reditus alterum istum affectum mox affore constanter pronunciabat. In languido hoc statu cum vir egregius, regiis partibus tunc temporis gravi Tyrannide oppressis favisse deprehensus esset, ac in arctissimum Carcerem conjectus loco potus ordinarii meram aquam biberet, praeter omnium spem & expectationem revaluit, adeoque supra decennium mediocriter sanus perstitit. Postea tamen, nescio propter quam occasionem, nisi forsan ob hyemis frigidioris inclementiam non solum praedicta mala, sc. tussis cum sputo cruento, falso, & graveolenti recrudescebant, sed insuper superpondii loco, ventriculi debilitas, inappetentia, & febris nocturna accedebant. Deinde vero haud multum temporis praeteribat, quin symptomatis hisce paululum remittentibus sudum denuo affulgere videretur; donec quodam die coelo derepente in frigidissimum mutato, sub noctem magna pectoris angustia, cum respiratione difficillima, pulsu celeri & imbecilli, cumque spirituum omnium (quasi jam moribundus fuisset) fatiscentia incesseretur. Attamen ex hoc discrimine, per diacrises, sc. primo Haemoptoen copiosam, & mox diaphoresin satis uberem, cito evasit: verum ex eo tempore sputum ejus multum de solito foetore, & nonnihil de salsugine remittebat; [Page 71] cumque brevi postea ultimus & gravissimus immineret Haemoptoes insultus, solitum istum ab anhelitus graveolentia praesagium omnino deerat; subsequens vero sanguinis sputum valde copiosum vires adeo deprimebat, ut exinde sensim declinans, intra mensis spatium expiraret: cumque paulo ante obitum, propter acutum lateris dolorem vena tunderetur, cruor adeo deficere videbatur, ut fere nullus efflueret sanguis. Porro in cadavere post obitum dissecto sanguinis quantitas perquam minima reperiebatur: nec quidem ulla symptomatum aliorum maxime notabilium, viz. Haemoptoes, atque Sputi & anhelitus foet idissimi vestigia comparebant; quippe nulla fuit in pulmonibus aut cavitas ab ulcere aut solutione continui facta, nulla uspiam puris aut materiae putidae vel foetentis collectio; sed tantum visceris hujus lobus, ceu potius totum latus sinistrum, à tumore scirr [...]oso adeo obriguerat, ut sanguis molem istam ita constrictam, & quasi lapideam, non facile, aut minime pertransierit; quare non mirum est, si cruor rapidissime per pulmones trajiciendus, alicubi è vasis, quae ob scirrhositatem minime cohaerebant, aut circulationem sustinebant, subinde erumperet.
XXXIV. Attamen hic major difficultas oritur, nempe cum pulmones ulcere quovis, aut notabili solutione continui prorsus immunes reperirentur, undenam iste sputi, & anhelitus odor teterrimus, sputi cruenti semper praecursor & comes (exceptis tantum ultimis hujus morbi insultibus) procederet. Super his alibi advertimus, Phthisicorum ulcera pulmonaria, & sputa purulenta raro aut nunquam, materiem vero è pulmonis vomica ejectam saepius foetere: quod autem in aegrotante Domino pulmones utroque affectu immunes anhelitum adeo tetrum expirarent, ratio optime constabit, si inquiramus de causa & productionis modo foetoris in genere. Hunc autem excitari observamus, quando sulphur impurum, à sale lixiviali, aut acido, sc. alterutro dissolvitur, ac ab altero praecipitatur. Sulphur commune, aut Antimonii ab oleo Tartari, aut ab aqua Stygla dissolvitur; dein si huic solutioni salis fixi deliquium, ac isti acetum infundas, foetor teterrimus emanabit. Pariter in casu proposito opinari subest, sanguinis valde im puri particulas sulphureas, à sale fixo, quo latex ejus abunde scatet, corrodi; dein quando humor acidus fluorem passus, è partibus nerveis in massam sanguineam redundat, sulphur solutum praecipitat, proindeque è pulmonibus foetorem istum exhalari facit, ac insimul dum sanguinem in turgescentiam adigit, paulo postea Haemoptoen accieri cogit. Novi quosdam pectore satis firmo praeditos, atque tussi omni ac diathesi tabida liberos, anhelitum valde tetrum fere semper expirare; quod equidem à nulla alia causa, praeter eam quam modo notavimus, procedere possit. Sanguis impurus & sulphure à salibus dissoluto scatens, si forsan dum intra pulmones rarefit ac in compage laxatur, humori acido occurrat, inter expirandum effluvia putida & tetra exhalabit. Propter consimilem sanguinis alias dispositi rationem accidit, quod uti quorundam anhelitus valde putens, ita aliorum suaveolentus existir. Revera spiritus sive aer per respirationem reciprocatus, quatenus sanguinis intra praecordia maxime rarefacti effluvia secum foras evehit, vaporem modo gratum, modo summe ingratum dispergit.
CAP. VIII.
De Peripneumonia.
PEripneumonia definiri solet, inflammatio pulmonum cum febre acuta, tussi, & respiratione difficili. Hoc affectu laborantes in pectore phlogosin insignem, cum pulmonum intumescentia, & dolore interdum pungitivo, persentiunt, anhelitum laboriosum & brevem, sive, uti Hippocrates ait, sublimem ducunt; febris cum siti immani, vigiliis, & tussi molesta urget; cui etiam sputum sanguineum, aut sanguine interspersum, succedit. E quibus signis manifesto liquet, morbum hunc oriri, in quantum sanguis, febriliter effervescens, vasa pneumonica minora non facile trajicit; sed intra ductus eorum haerens, primo obstructionem, dein plus aggestus & extravasatus, plegmonen cum calore, tussi, & sputo discolori parit. Porro quatenus sanguis ita coacervatus & stagnans, ductus pulmonares hos inflat, & illos comprimit, respirationis difficultas & angustia; & quatenus iste fibras nerveas vellicat, aut destendit, saepe dolor excitatur.
II. Quod si inquiritur, quomodo phlegmone in pulmonis compage mere vesiculosa & excarni concrescere possit; & qua ratione ab affectu isto in carne musculosa, aut visceris parenchymate excitari solito differat? Dicendum erit, quamvis praedictae partes quoad texturam varient, tamen affectus rationem in iis singulis prorsus eandem esse. Nam vasa sanguifera perexilia, tum in pulmonibus ductus omnes tracheales, tum in musculis fibras carneas, tum denique in parenchymatis fibrillas & stamina nervea, cum plexibus densissi [...]is, velut corymbis, ubique pariter amplexant, vinciunt, & varie circumligant. Quod autem phlegmonen parit, ipse est sanguis; qui dum valde effervescit simulque in transitu suo impeditur, ubique loci, ac praesertim in pulmone, cujus vasa in plexus minutissimos ramificantur, primo obstructionem, & consequenter inflammationem ciet.
III. Itaque Peripneumoniae ratio formalis, & causa conjuncta, in hisce duobus consistunt, viz. quod sanguis febriliter effervescit, simulque quod intra pulmonum ductus angustiores haerens, obstructionem ibi inflammatoriam creat. Nisi bina haec concurrant, à morbo isto immunitas est; namque in febribus plerisque aliis, ac imprimis in causone, sanguis, ut ut vehementissime aestuans, & tota praecordia inflammans, quinetiam in pica, malacia, & hydrope pectoris, iste lentus admodum, & intra ductus pulmonares plurimum haerens, peripneumoniam haud concitat; ad hanc producendam opus est ut utrique affectus conveniant, & vires jungant. Attamen cum utriusque diathesis jacta est, modo haec, modo ista prior in actu est, & quodammodo alterius causa, aut saltem occasio existit. Nam interdum sanguis, in febrem concitus, obstructionem pulmonarem facit; quandoque item iste, in pulmone remoram offendens, à propria obstructione effervescentiam febrilem concipit. Attamen ad morbi hujus procatarxin constituendam, sanguis una ad effervescendum, simulque ad vasa pulmonaria obstruenda, aptus esse debet.
IV. Cujusmodi haec liquoris sanguinei diathesis ad peripneumoniam inclinans fuerit, etsi non facile designatu fuerit, ejus tamen ratio ex phlebotomia in hoc morbo semper cum successu optimo celebrata nonnihil elucescit. Enimvero sanguis è quibusque hoc morbo, prout etiam pleuritide [Page 73] laborantibus, detractus; postquam refrixit, in superficie sua, loco cre▪ moris coccinei, pelliculam subalbidam aut alias discolorem, quae item tenax ad modum & viscida est, succrescentem habet: unde conjicere licebit, massam sanguineam in compage sua nimis strictam, dum inter circulandum recrementa sua non dimittit, nimis incrassari, & quasi lentescere, proindeque tum ad effervescendum, tum intra vias angustiores & praesertim pulmonares haerere, nimis proclivem fieri.
V. Quod si amplius inquiritur, undenam haec sanguinis dispositio, qua instar vini penduli, fit tenax & viscosus, procedat; hujus ratio generalis haec est, viz. quod cruoris partes crassiores à subtilioribus non satis comminuuntur; ita ut, omnibus aequaliter mixtis & mutuo subactis, demum humores utiles in munia quibusque appropriata secedant, atque inutiles per cloacas idoneas continue amandentur. Verum è contra in quantum sanguinis particulae sulphureae, una cum salinis & terrestribus nimis evectis combinatae, caeteras quasque irretiunt & inviscant; proinde liquor ejus, recrementa quaeque & impuritates intra se continens, instar glutinis lentescit, & propterea diathesin peripneumonicam concipit.
VI. Enimvero unicuique obvium est, sanguinem quatenus ita lenteicit, ad vasorum ductus angustiores (qui certe in pulmone perquam angusti sunt) obturandos aptum reddi; insuper ob eandem rationem, etiam ad effervescentias febriles ineundas inclinari: viz. in quantum iste, faeculentias quasque & recrementa sua intra proprium sinum pertinaciter retinens, ab iisdem subinde in plenitudinem aggestis, in turgescentiam immanem (à qua necesse est pulmonis obstructionem inflammatoriam incipi, vel augeri) cogitur.
VII. Insuper ad morbi hujus procatarxin, non raro pulmonum vitiositas accedit, atque ad hanc partem afficiendam, generalem istam sanguinis dyscrasiam determinat. Nam ut cruor lentescens effervescat, praecordia firmiora & robusta saepe noxam ab illo intentam evadunt, atque labe in pleura, aut circa habitum corporis defixa, pleuritis, aut rheumatismus potius quam Peripneumonia excitatur. Attamen pulmones teneri, tussi obnoxii, aut propter haemoptoen, aut alios pectoris affectus in conformatione prius laesi, à sanguine (dum in compage sua nimis strictus, & [...]ena [...] est) ebulliente, oppilationem [...] facillime concipiunt.
VIII. Haec de Peripneumoniae causis conjunctis & procatarcticis: ad evidentes, quod spectat, huc referri debent quaecunque sanguinis crasin subito pervertunt, aut diapnoen liberiorem cohibent, uti imprimis sunt caloris & frigoris excessus, vini aut Aquarum ardentium potus immodicus, vehemens exercitium, aquarum quarundam & praecipue glaciatarum potus. Porro nonnunquam maligna acris temperies hunc morbum pluribu [...] accersit, & Epidemicum facit.
IX. Authores medici passim adnotant (quod etiam vulgaris observatio est) Peripneumoniam saepenumero Pleuritidi succedere, aut supervenire; caeterum nihil usitatius est, quam in pleuritide, sputum sanguineum & crassum, & quasi purulentum excerni. Hinc magna disquisitio orta est, quo transitu, vel quibus viis materies sputo rejecta, à pleura ad ductus tracheales feratur. Alii hanc in cavitatem thoracis delapsam, à pulmonibus tanquam à spongia imbibi; atque alii per membranas adnatas, quibus saepe pulmo pleurae cohaeret, eam exinde saepe huc transferri putant. Verum uterque modus valde improbabilis, si non impossibilis videtur. Primo enim pulmones specus thoracici contenta non exugere, inde constat, quoniam in hydrope, aut vulnere pectoris, quando pulmone intacto contingunt, neque aqua, neque sanguis omnino per tussim rejicitur; tametsi humoris hujus aut illius copia saepe magna subeat, quae [Page 74] è Thorace per sectionem aperto statim sponte effluit. Caeterum pulmoni quandoque membranas adnasci, ipsumque pleurae annectere, ex observatione Anatomica satis liquet; quinimo hac commeatus via, materiem purulentam, in latus translatam, ibidemque per fontanellam ab arte, vel natura excitatam, cum crisi salutari evacuatam fuisse, aliquoties novi: attamen tales membranae pulmonis cum pleura conjunctivae raro praeexistunt, inque Pleuritide, qui morbus peracutus est, haud, tuberis instar, unius aut alterius diei proles esse possunt: insuper licet interdum praesto sint caeci illi ductus, qui forsan admirabili naturae instinctu, quiddam è pulmonibus versus Thoracis pomoeria exportant; attamen contra naturae Oeconomiam videtur, ut corruptelam quamvis exterius genitam, intus ad nobilissimam hanc partem, quae revera vitae & caloris sons est, derivent.
X. Super hoc, ut sententiam nostram proponere liceat, opinari ducor Peripneumoniam & Pleuritin affectus esse modo singulares & separatos, modo connatos & primitus coexistentes, & modo invicem successivos, aut succedaneos esse. Enim vero causâ procatarctica in actum concita, adeo ut sanguis lentescens, simulque effervescens vasa minora alicubi obstruat: morbi nidus interdum in pleura, aut pulmone separatim, quandoque in utrisque simul, & nonnunquam primo in hoc, & denique in illa defigitur: plerunque vero pleura imprimis salutata, mox eadem causa morbisica etiam vasa pneumonica invadit. Porro novimus diversimodam liujus affectus merastasin; eum viz. primo latus dextrum, vel sinistrum, mox eo relicto pulmones, & dein utrisque desertis cerebrum occupasse, & non raro sedem inde in priora loca transtulisse. Caeterum ob rationem praedictam Peripneumonia non tantum Pleuritidi, sed frequenter etiam Anginae, & aliis interdum affectibus succedit: quippe dum sanguis lentescens, simulque effervescens, febrem in toto continuat, obstructionem phlegmon [...] huc illuc varie transfert. Atque hinc observationis istius, viz. quod peripneumoniae interdum paralysis aut hemiplegia lethalis succedat, solutio, quae interpretes ita plurimum torsit, liquido patet; in quantum sanguis, qui lentescens modo vasa pneumonica obstruxit, postea vasorum plexus quosdam carotidas infarciens, spirituum animalium in hac aut illa [...] regione genesin, indeque in partes nerveas respectivas affluxum inhiberet. Ex praedictis Peripneumoniae differentiae praecipuae innotescunt, quod nempe sit affectus, vel simplex, aut cum pleuritide, angina, aut alio quodam conjunctus; & tunc vel primarius, vel secundarius existat. Porro distingui solet quoad febrem, & respirationis tenorem: nempe juxta quod haec plus, aut minus laedatur; atque illa intensior, aut remissior fuerit; etiam morbus hic plus aut minus acutus dicitur.
XI. Quod ad Prognosin spectat, morbum hunc valde periculosum esse communis experientia testatur, quatenus plurimi ex eo decumbentes aut moriuntur, aut aegre convalescunt. Nec minus ex Aetiologia ejus hoc concludere licebit; nam solutio continui, cum multa sanguinis extravasatione, aut stagnatione in pulmone facta, difficillime sanatur; atque locus affectus nunquam pristinae conformationi restituitur. Signa prognostica, quae praecipuae sunt notae, desumuntur ex symptomatum apparentia, ab excretorum natura, & virium statu.
XII. 1. Peripneumonia Pleuritidi aut Anginae superveniens plerunque deterior est, quam per se exorta, aut alterutri ex iis succedens: quod si morbum hunc, quocunque modo exortum, mox febris acuta cum siti immani, vigiliis & orthopnoea excipiant, male; multoque adhuc deterius habet, si insuper delirium, phrenitis, motus convulsivi, aut hemiplegia accesserint. Porro haud minus in discrimine peripneumonicus versasatur, [Page 75] si valde anhelus, vomitu immani, aut crebra leipothymia, cum pulsu debili, & sudore frigido afficietur. Quippe dum haec symptomata urgebunt, sanguinis in pulmone obstructio minime expeditur, nihil coquitur, aut sputo rejicitur, quin sanguinis circulatione magis & magis impedita, ojusque accensione per respirationem inhibita, spiritus animales perturbantur, & demum fatiscunt, donec una cum virium omnium prostratione flamma vitalis extinguitur.
XIII. 2. Quoad prognosin ab excretis, observamus periculosam esse Peripneumoniam, in qua nihil expuitur; proxime huic, quando sputum tenue & crudum est, cum sanguine permixtum; longe melius habet, quando sputum flavum & crassum est, cum pauco sanguine interspersum. Urina ab initio flava, bonae consistentiae, cum enaeoremate, indicat sanguinis recrementa fere tota in loco affecto deponi; cum ab eo statu in crassum & turbidum mutatur, indicat materiam morbificam ex ea parte rursus in cruorem resorberi; sin ejusmodi urina subito in tenuem mutatur, delirium aut mors impendet. Sudor copiosus, urinae profluvium, Diarrhoea, haemorrhagia narium, fluxus mensium, aut haemorrhoidum, saepe bonum in hoc affectu denotant; imo quaelibet harum evacuationum, tempestive eveniens, non raro morbum solvit.
XIV. 3. Virium status ad prognosin in hoc morbo rite faciendam magni semper momenti est: saepenumero enim cum symptomata horrenda, uti febris intensa, respiratio summe laboriosa, cum tussi, vigilia, aliisque signis infaustis urgebit; si pulsus adhuc fortis & spiritus animales in vigore persistant, melior aegrotantis spes erit, quam si rebus istis plus sedatis pulsus debilis, & spiritus torpidi aut oppressi fuerint.
XV. Circa Peripneumoniae Therapeiam primaria indicatio est, ut sanguis vasis pneumonicis impactus, & obstructionem phlegmon [...] efficiens, inde discuti & circulationi pristinae restitui possit. Quod si fieri nequit, secunda indicatio erit, ut materies ista rite coquatur, aut suppuretur, & per sputum citissime educatur.
XVI. 1. Dum prior indicatio praevalebit, medendi intentiones erunt hae sequentes. Imprimis ut sanguinis ad partem affectam uberior affluxus rescindatur, aut quoquo modo inhibeatur. Secundo annitendum erit, ut materies in pulmone stagnans, vel extravasata, à venis in reliquam massam resorbeatur, & circulationi reddatur. Quod ut melius fieri possit, tertio sanguis lentore sive viscositate sua, qua fluiditas ejus impeditur, liberari debet. Quarto item symptomatis valde urgentibus, sc. febri, tussi, vigiliis, & dyspnoeae, per idonea remedia occurrendum erit. Sin vero his non obstantibus indicatio altera in usum venerit, remediis modo citatis maturantia, & expectorantia vulgo dicta accensere oportebit.
XVII. 1. Ut primae & secundae insimul intentioni satisfiat, phlebototomia fere in omni Peripneumonia requisita est, imo interdum saepius iterari debet; nam vasa sanguine depleta non solum morbi fomitem subtrahunt, sed & materiem loco affecto impactam resorbent. Quapropter, si vires constabunt, & pulsus satis robustus erit, sanguinis missio liberalior statim ab initio convenit; secus vero ea in quantitate modica celebretur, subinde tamen pro data occasione repetenda. Supra innuimus sanguinem in Peripneumonia, item in Pleuritide detractum, postquam refrixit, in superficie sua pelliculam viscosam & discolorem habere: porro observare est cruorem modo totum, modo tantum portionem ejus, mutationem hanc subire. Si quando enim sanguis intra tres aut quatuor disculos recipiatur, interdum in omnibus, saepius vero in secundo & tertio vitiosus, atque in primo & ultimo satis laudabilis apparebit. Quare vulgo praecipitur sanguinem eousque semper emittendum esse, donec qui ita depravatus est, exire incipiet; & si vires ferant, emissionem ejus continuandam [Page 76] esse, done [...] iterum bonus effluat. Profecto hanc praxin uti frequen [...] experientia, [...]ic etiam ratio satis comprobat; quippe in hoc morbo, siquidem haud totus illico sanguis lentorem istum acquirat, portiones primo depravatae circa obstructionis locum maxime aggregantur, & circumcirca in vasis minoribus haerent. Quare sanguis per phlebotomiam prim [...] exiens saepe culpa vacabit; dein vasa depleta alterum morbificum prius stagnantem excipient, & circulationi reddent; cumque portiones ejus juxta consitae juncto velut agmine ferantur, ad venae orificium delatae simul effluunt, & postquam ista [...]anguinis vitiosi aggeries tota effluxit, reliquus stati [...] purior succedit. Quare in hoc casu vena semper cum orificio ampliore secetur, atque sanguis è scatebra non tantum pleniore, sed & continuata detrahatur; secus enim si in media phlebotomia, sanguine vitiato effluente, foramen (uti quorundam mos est, ne spiritus exolvantur) digito occludatur, cum denuo aperitur, cruor sati [...] purus proxime effluet, vitioso, si quid ejus reliquum erit, praeterlapso, & non statim ad orificium istud redituro. Praeter phlebotomiam multa alia remedia, viz. quae [...]unque sanguinis turgescentiam reprimunt, & ductus ejus, quo materies morbifica resorbeatur, deplent, hic in usum veniunt. Quare victus tenuissimus ex meris fere hordeaceis & avenaceis praescribitur: & si cathartica, quia sanguinem exagitant inque partem affectam impetuosius adigunt, omnino prohibentur; attamen clysteres, qui alvum blande subducunt, & sanguinis recrementa versus alvum solicitant, quotidie exhiberi debent. Insuper Julapia & Apozemata attemperantia, quae sanguinis fervorem compescunt, & serositates ejus superfluas prolectant, quin & pectoris vias blande aperiunt, cum fructu sumun [...]ur.
XIX. Tertia medendi intentio, quae sanguinis lentorem, seu viscositatem obstructivam adimendam respicit, per remedia, quae compagem ejus nimis strictam reserant, & salium combinationes dissolvunt, omnino perficietur. Et quidem ejusmodi remedia, quae sub hoc respectu ratio & Analogia dictitarent, per longam experientiam jam jam in usu ad [...]ibentur. Enimvero pulveres testacei, dens Aprugnus, mandibulum pisci [...] u [...]il▪ aliaque sale Alcali praedita, item sal prunellae, à practicis fere omnibus tum Antiquis, tum modernis praescribuntur. Sp. salis Armoniaci, C. C. in hoc morbo insigne juvamen s [...]pius contulisse novi: & propter eandem rationem est, quia nempe sal volatilis prodest, quod infusio stercoris equini, etsi vulgare sit remedium, opem saepe egregiam praestat.
XX. Quarto quoad symptomata eorumque medelas, pleraque remedi [...] his appropriata cum prioribus coincidunt; nam contra febrem eadem Julapia & Apozemata, quae sanguinis aestum sedant, simulque spiritus animales [...]ecreant, communissimi sunt usus: quibus insuper, respectu tussis & dyspnoeae, remedia pectoral [...]a temperata adjunguntur. Maxima difficultas est quid contra vigilias, si quando gravius urgebunt, exhibere opor [...]ebit; quippe opiata, quia respirationem, quae in hoc morbo jam jam impedita est, amplius laedunt, vix tuto sumuntur, imo interdum per [...]iciosa evadunt. Quapropter laudana, & fortiora Opii praeparata, in Peripneumonia cane pejus & angue vitentur; interea tamen Anodyna, & hypnotica mitiora, ut: imprimis aqua & syrupus papaveris Rhoeados, non [...]antum conceduntur, verum in hoc morbo, & pleuritide, remedia specifica habentur: caeterum Diacodiatis, dummodo vires constent, & pulsus satis [...]ortis & la [...]dabilis fuerit, interdum uti licebit. Ad dolorem pectoris, st quando molestus fuerit, linimenta, fotus, & cataplasmata interdum exhiberi expediat.
XXI. Indicatio Therapeutica secundaria, eujus intentiones sunt ma [...]riam pulmonibus impactam (siquidem ea discuti aut resorberi nequeat) [...]quere, & pe [...] sputum excernete, medicamenta vulgo maturantia & [Page 77] expectorantia requirit; quae tamen utraque temperata sint oportet, quae nemp [...] sitim & aestum febrilem sedant potius quam exasperant. Hujusmodi remediorum, pectoralium prop [...]ie dictorum, species in capite de Tussi supra recensuimus; praescripta selectiora, & ad hunc affectum maxime accommoda, infra subdentur.
Remediorum Formulae.
1. 2. Medicamenta ad primam & secundam intentionem conducentia juxta formulas sequen [...]s praescribuntur.
Rec. Aq. Cardui Maria Unc. x. Papaveris R [...]oead. Unc. iij. syrup. ejusdem Unc. j. Margarit. praeparat. Drach. j. f. Julapium. Dosis cochl. vj. quarta quaque [...]ora.
Rec. Aq. Cerasorum nigrorum, Cardui benedicti, Melissae, ana Unc. iv. pulv. den [...]is Aprugni Drach. j. syrup. Violac. Drach. x. f. Julapium, sumend. eodem modo.
Rec. Radic. Graminis Unc. iij. rasur. Eboris, C. C. ana Drach. iij. passular. exacinat. Unc. iss. Liquiritiae Drach. ij. coquantur in aq. fontan. lib. iij. ad ij. colaturae adde syrup. Violacei Unc. j. salis prunellae Drach. j. f. Apozema: sumatur ad Unc. iij. vel iv. ter in die.
XXII. Propter eandem intentionem, viz. ut vasa depleta morbi fomitem subtrahant, aut ipsammet materiem morbificam resorbeant, etiam Catharsis à multis praescribitur. In veterum praxi contra hunc morbum, sicuti & plerosque alios, post phlebotomiam, praeparantia & purgantia, ritu constante institui solent; atque nuper Chymici cum majori audacia vomitoria propinant, & prae caeteris quibusque remediis in Peripneumonia praedicant. Quinimo phlebotomia neglecta, aut interdicta, praecipuum sanationis cardinem in Emeticis stybeatis collocant: quo temerario illorum consilio nes [...]io an quidquam perniciosius excogitari possit. In rusticis & robustis corporibus interdum haec pharmacia impune celebratur, plerunque tamen haud minus infructuose; in teneris vero constitutionibus, vix veneno inferius censeri debet. Quod vero ad catharsin spectat, etsi non statim ab initio conveniat, quin fere semper officit; attamen finita materiae morbificae fluxione, & sedata sanguinis effervescentia, cum pharmaco solutivo corpus blande evacuare licebit.
Rec. Decoct. Sennae Gereonis Unc. iv. syrup. Rosarum solutiv. Unc. j. misce f. potio. Vel,
Rec. Sennae. opt. Drach. iij. Cassia totius, Tamarindorum, ana Unc. ss. sem. Coriandri Drach. ij. coquantur in aq. fontan. s. q. ad Unc. vj. colaturae adde syrup. Violacci Unc. j. clarificetur cum ovi albumine, & exhi [...]atur.
XXIII. Purgantia non semper, nec unquam tem [...]re in hoc morbo propinentur: verum Enemata crebro, imo plerunque quot▪ diano sint in usu; haec autem lenia tantum sint, & emollientia, quae, sine magna humorum aut sanguinis agitatione, alvum blande subducant. In hunc finem lac, aut serum lactis, cum Saccharo rubro, aut syrupo Violaceo saepe convenit: vel, Rec. Folior. Malvae utriusque, Meliloti, Mercurialis, ana M. j. sem. [...]ini Faeni [...]ul. dulc. ana Unc. ss. pruna dulcia n. vj. coquan [...]ur in aq. [...]o [...]an. s. q. ad lib. j. cui adde syrupi Viol [...]cei Unc. j. Sacchari Drach. x. salis prunell [...] Dra [...]. j. f. enema.
[Page 78] XXIV. 3. Medicamenta propter tertiam intentionem, viz. sanguinis Jentorem dissolvendum, exhiberi solent sub forma pulveris, spiritus, hauitus, vel boli, juxta modos sequentes.
1. Pulveres.
Rec. Oculor. Caneri pulv. Drach. ij. salis prunellae Drach. iss. Sacchari perlati Drach. j. f. pulvis, dividatur in vj. partes, sumatur una sexta quaque hora, cum Julapio, vel Apozemate appropriato.
Rec. Pulv. dentis Aprugni (vel mandibul. piscis Lucii) oculor. Cancri, ana Drach. iss. storum salis Armoniaci, pulv. slorum Papaveris Rhoead. ana Drach. ss. misce pro iv. dosibus.
2. Spiritus & Liquores Chymici.
Rec. Spir. salis Armoniaci cum Olibano destillat. Drach. iij. Dosis gutt. xij. ad xv. vel xx. ter in die.
Rec. Spiritus Urinae vel Fuliginis Drach. iij. detur eodem modo.
Rec. Spiritus Nitri dulcis, viz. cum spiritu Vini saepius cohobati, Drach. iij. Dosis gutt. vj. ad x. eodem modo.
Rec. Spiritus Tartari Unc. ss. Dosis gutt. xv. ad xx. vel xxv. cum vehiculo idoneo.
Rec. Mixturae simplicis Unc. j. Desis Scrup. j. ad Drach. ss. eodem modo.
3. Haustus.
Rec. Aq. Cardui lib. j. Stercoris equini recentis Unc. iij. dissolve calide, & filtra. Dosis Unc. iij. vel iv. bis aut ter in die, addendo syrup. Violacei vel Papaveris Rhoead. Unc. ss.
Rec. Folior. Taraxici M. ij. contus. affunde aq. Cardui Mariae lib. ss. Theriacalis Unc. ss. f. expressio; cui adde pul. Oculor. Cancri Drach. j. sum. cochl. iv. ad vj. ter in die.
XXV. Quarta medendi intentio respectu Symptomatum maxime urgentium diversimodos medicamentorum apparatus suggerit. 1. Respectu febris Julapia & Apozemata superius descripta conveniunt. Porro Cristalli mineralis usus valde frequens esse debet. 2. Ad tussim & dyspnoeam linctus, eclegmata, & decocta, vel Julapia pectoralia cum fructu exhibentur.
Rec. Syrupi Jujubini, Capillorum Veneris, ana Unc. iss. Violacei Unc. j. florum Nitri Scrup. j. f. linctus, sumendus subinde lambendo.
Rec. Syrup. Dialihaeae Unc. j. Diacodii, Papaveris Rhoead. ana Unc. ss. Oeulor. Cancri tenuissime pulv. Scrup. ij. f. linetus sumend. eodem modo.
Rec. Syrup. de Hyssopo, Liquiritiae, ana Unc. iss. pul. florum Papaveris Rhoead. Scrup. j. Oculor. Cancri Drach. j. Lohoch de Pino Drach. vj. misce, f. Eclegma: de quo sumatur qu. Nucis Moschat. quater aut saepius in die.
Rec. Raedic. Graminis, Chaerefolii, Althaeae, ana Unc. j. ficus iv. Jujub. Sebesten. ana n. vj. Passularum solis Unc. j. Liquiritiae Drach. iij. Hordei Unc. ss. coquantur in aq. fontan. lib. iij. ad ij. f. colatura: cujus Dosis Unc. iij. vel iv.
Rec. Passularum exacinat. Unc. iss. Corylos iv. incisas, Liquiritiae incis. Drach. iij. aq. Hyssopi lib. iss. s. a. f. infusio clausa & calida per sex horas; [Page 79] colaturae adde syrup. de Althaea Unc. iss. f. Julapium. Dosis cochl. iij. vel iv. saepius in die sensim deglutiendo.
Tertio contra vigilias. Rec. Aq. Papaveris Rhoead. Unc. iij. syrup. ejusdem Drach. vj. Aq. Epidemic. Drach. ij. f. haustus hora somni sumendus.
Si pulsus sit fortis, & vires constiterint. Rec. Aq. flor. Paralyseos Unc. iij. syrup. de Meconio Unc. ss. f. haustus hora somni sumendus.
4. Si dolor circa locum affectum molestus erit, Rec. Unguent. Dialthaea Unc. ij. olei Amygdal. dulc. Unc. iss. misce, f. linimentum cum charta emporetica tenuiore adhibendum.
Rec. Unguent. Dialthaeae, Pectoralis, and Unc. iss. olei Lini expressi retentis Drach. j. cui Rec. Emplastr. de Mucilaginibus q. s. f. emplastrum pro pectoris regione supra locum affectum applicandum.
XXVI. Quinto propter ultimam medendi intentiouem, quae, indicationi secundariae succurrens, medicamenta maturantia, & expectorantia praescribit, formulae sequentes conveniunt.
Rec. Olei Lini recenter expressi Unc. iij. syrupi Violacei Unc. ij. Aq. Hyssopi lib. ss. misce in vitro. Sum. Unc. ij. vel iij. ter in die, vas prius conquassando.
Rec. Olibani pulv. Drach. j. ponatur in pomo excavato, & coquatur cineribus calidis; comedat bora somni repetendo per tres aut quatuor vices.
Rec. Olei Amygdal. dulc. recentis. Syrup. Capil. Veneris, ana Unc. iss. Sacchari candi Drach. ij. terantur in mortario vitreo ad perfectam mixtionem: f. linctus cum bacillo liquiritiae saepius in die sumendus: item cocbl. j. ter in die in haustu liquoris possetici capiatur.
Quoad caetera, remedia ad Phthisin incipientem praescripta etiam in hoc casu prosunt.
XXVII. Facile hic esset Peripneumonia affectorum Historias, ac instantias plurimas congerere: sed cum simili ritu & morbi typus & symptomatum rationes pene in omnibus habeant, sufficit hic exemplum solummodo unum aut alterum notare. Itaque dum haec scriberem, ad Peripneumoniacum graviter aegrotantem accersor. Hic in Aetate 50 circiter annorum, corporis macilenti & temperamenti biliosi, à frigore suscepto in febrem, cum tussi, dolore pectoris, & respiratione difficili incidit. Cum ita quatriduo sine ullo remedio aut administratione medica laborasset, reperi insigniter febricitantem, cum siti & immani praecordiorum phlogosi, difficillime & cum Thoracis nixu & Bronchiarum strepitu aegre respirantem, ut plane in ipso mortis agone positus videretur. Huic cum pulsus (etsi celer, & perturbatus) satis tamen fortis esset, illico phlebotomiam praescripsi, ad Une. viij. vel x. à qua cum parum levaminis recepit, post tres horas immisso prius clystere repetendam ad Unc. xij. praecepi: insuper Spiritus C. Cervi gut. 12. sexta quaque hora cum Julapio appropriato, & intermediis temporibus pulveris sequentis Dosin exhibendam curavi. Rec. Pulv. Oculorum Cancri, Salis prunellae, ana Drach. iss. Margaritar. Drach. j. Sacchari candi Scrup. ij. f. Pulvis, dividatus in octo partes. Porro cepit haustum Apozematis pectoralis saepius ad libitum. Horum usu intra tres horas symptomata omnia remittere coeperunt, atque nocte insequenti sudavit, & aliquantulum doemivit; postridie phlebotomia iterabatur, & deinceps iisdem remediis continuatis intra quatuor aut quinque dies integre convaluit. Sanguisè vena detractus in superficie viscosus semper & decolor fuit.
[Page 80] XXVIII. Vir quidam generosus temperamento sanguineo & habitu corporis Athletico praeditus, post vini potum immoderatum sebrem cum Peripneumonia gravissima contraxit, adeo ut siti & calore summe urgentibus, erectus usque in lecto aut Cathedra sedens, & creberrime anhelans aerem flammae vitali sustinendae parem vix ac ne vix introducere potuerit. Cum phlebotomiam copiosam ferre nequiret, sanguinem bis aut ter de die in diem detraxi; enemata crebra injiciebantur: insuper Apozemata, Julapia, item spiritus Armoniaci, ac pulveres testacei per vices exhibebantur. Intra quatuor aut quinque dies febris remisit nonnihil, item melius respirare, & somnos interdum breves capessere c [...]pit, usque tamen de pectoris gravamine insigni & spirabilium oppressione intolerabili querebatur: Quare cum phlebotomia non amplius tuta foret, vesicatoria perampla brachiis & cruribus applicai: ulcuscula in brachiis brevi sanabantur, in Tibiis vero excitata, non tantum aperta manebant, verum post quinque vel sex dies in immensum fluebant, & deinceps fere per mensem ichoris acerrimi copiam ingentem quotidie profundebant; interea pulmones sensim melius habuere, & demum sarcina omni immunes evasere; denique ulcuscula vesicatoriis excitata aegre admodum, & non sine crebra pharmacia persanari potuerunt.
CAP. IX.
De Pleuritide.
QUanta intra Pleuritin & Peripneumoniam sit affinitas, super innuimus; nimirum quod, licet uterque affectus interdum solitarius, & ab altero separatim existat, saepius tamen aut coincidunt, aut alter, modo hic, modo iste, alteri supervenit, aut succedit. Utriusque eadem Procatarxis, viz. sanguinis ad lentescendum, simulque effervescendura Diathesis; quinimo eadem causa conjuncta est, nempe vasorum alicubi minorum, ob talem sanguinis dispositionem obstructio phlegmon [...]; porro à Medicis plerisque neotericis ad utrumque morbum eadem praescribitur medendi methodus: potissima discriminis ratio, qua ab invicem distingnuntur, à locis affectis, quae nomina eorum denotant, defumitur. Enim vero sanguis, ad obstructionem inflammateriam alicubi acciendum praedispositus, morbi nidum ideo saepius in pectore defigit; quoniam hic, propter incendii vitalis focum, immanius efflagrat; ac insimul effluviis vaporosis aliisque recrementis, quae circulationem praepediunt, minime liberatur. Quibus accedit, quod regione hac clausa sanguinis compages, per ductus angustiores transitura, non, uti in visceribus imi ventris, aut fermento quopiam reseratur, aut succo aquoso recens diluitur: itaque si forsan cruor, per arterias vertebrales in membranam costas succingentem provectus, in transitu suo circa vasorum angustias aut intercapedines haerebit, affectus, de quo nunc agitur, succedet: pariter si quando intra ductus pulmonares obstructio contingat, peripneumonia, prout supra ostensum est, excitabitur. Quamobrem juxta morbi hujus Pathologiam superius traditam, quae ad pleuritidis tum Theoriam, tum Therapeiam spectant, facili negotio designari possunt.
II. Morbi hujus (quoties primarius & solitarius existit) sedem in pleura seu membrana costas internas succingente consistere, tum doloris sensus, tum observationes Anatomicae Pleuriticorum defunctorum habitae plane testantur. Est autem Pleuritis vera & singularis, inflammatio ipsius pleurae, ex affluxu sanguinis effervescentis, simulque lentescentis, per arterias vertebrales excitata, cum febre continua & acuta, dolore lateris pungente, tussi, & difficultate spirandi.
III. Cansa hujus proxima, est sanguis in membranae istius vasis minoribus ac interstitiis (pariter ac in Peripneumonia) ob lentorem obstructus, aut extravasatus; dein ob turgescentiam copiosius ibidem aggestus, proindeque phlegmonen excitans. Huic supervenit dolor acutus, ob solutionem continui in parte maxime sensili; item tussis oritur, propter irritationem musculis intercostalibus impressam; insuper & respiratio difficilis, ob fibras musculares quoad actionem suam laesas; quae siquidem contractiones longas & validas perficere nequeant, debiles, sed & crebriores inire coguntur: secus ac in Peripneumonia, in qua symptoma istud à pulmone nimis oppleto & infarcto oritur. Febris à sanguinis effervescentia cietur, & Pleuritidis fere semper comes potius quam effectus est. Enimvero sanguis, à quacumque causa in turgescentiam febrilem actus, si infimul in compage sua constrictus ad lentescendum aptus fuerit, una cum febre saepissime Pleuritin, vel Peripneumeniam, vel utramque inducit. Hinc observare est morbum hunc speciem saepe variare, & locum mutare, viz. de Pleuritide in Peripneumoniam, ac vice versa; dein ab utroque, aut alterutro [Page 82] in Phrenitin, aut Anginam migrare: in quantum sc. cruor inter effervescendum exuvias suas viscosas modo in hac parte, modo in illa, modo simul in pluribus deponit, dein iterum resumit, ac varie transfert.
IV. Causae Pleuritidis remotiores eaedem prorsus ac Peripneumoniae, viz. quaecumque sanguinem ad lentescendum, simulque effervescendum praedispositum exagitant, inque turgescentiam febrilem concitant. Huc spectant caloris & frigoris excessus, pororum constipatio subita, crapula, vini aut liquorum ardentium potus, exercitium immodicum; quandoque aeris constitutio maligna hunc morbum sere quibusvis inducit, & epidemicum reddit: cui accedit, quod nonnullis à constitutione sua, aut consuetudine, hic morbus admodum familiaris existat; proinde ut sanguinis intemperies, per quamvis fere occasionem inducta, mox in Pleuritida transeat.
V. Ex praedictis morbi hujus signa, quibus tum quoad essentiam suam dignoscitur, tum ab aliis morbis, & praesertim à Pleuritide notha, & Peripneumonia dictinguitur, satis manifesta apparent. Notandum vero lateris dolorem quandoque valde molestum exoriri, qui cum pleuritin mentiatur, pro ea interdum, licet perperam, sumitur. Enimvero in quibusdam scorbuto, & affectibus nervosi generis obnoxiis, nonnunquam accidit humorem acrem, & summe dolorificum in pleuram, aut musculos intercostales descendere, ibique defixum, cruciatus acerrimos inferre; quae tamen affectio à pleuritide discriminatur, quatenus ea febre ac siti vacat, pulsus usque moderatus & laudabilis perstat, non raro appetitus, imo & vires constant; porro dolor haud diu fixus est, aut uni limitatur loco, sed senum huc illuc in partes vicinas repit, juxta quod materies, per fibrarum ductus, è loco in locum dilabitur..
VI. Morbi hujus differentiae haud plures occurrunt; attamen distingui solet, quod nempe sit vel exquisita & vera, qualem modo descripsimus; vel notha, quae sedem in musculis intercostalibus vel in eorum interstitiis habens, à flatu, vel humore seroso & acri ibidem aggesto procedit; atque sine phlegmone, aut febre dolorem minus acutum excitat: cumque dolor exterius consitus sit, aegrotantes plerunque in latus oppositum melius quam in affectum decumbunt, secus ac in pleuritide vera. Secundo Pleuritis aut simplex est, vel cum Peripneumonia, aut alio quodam affectu complicata; & sic vel primaria, vel secundaria est, vel cum altero affectu connata.
VII. Quod spectat ad morbi hujus prognosin, Hippocrates plura tecmeria notavit, quibus pleuriticis bonus aut malus eventus significatur. Singula haec percurrere, & commentariis adjectis explicare, nec otium erit, neque operae pretium videtur. Quod rei summa est, de pleuritico expectatur, vel ut morbus statim solvatur partim crebra & libera phlebotomia, & partim sudore critico die quarto vel citra octavum exorto; vel ut his non rite succedentibus, diutius protianatur; & tunc saepissime huic morbo peripneumonia, aut empyema, vel utrique affectus superveniunt, è quibus sequitur morbi solutio non nisi lenta & incerta, & saepissime aleae periculosae plena.
VIII. Peripneumonia pleuritidi non statim judicatae (uti saepius assolet) superveniente, tota spes in sputo mature concoquendo & cito expectorando consira est: hoc enim si laudabile & copiosum fuerit, atque facile & festine excernatur, saepe morbum utrumque in totum solvit. Attamen haud propterea sequitur materiam pleuriticam è latere in pulmonesper ductus nescio quos caecos derivari aut eandem, è pleura in cavitatem pectoris exudatam, à pulmonibus imbibi, & demum per ductus sursum antlari, & soras excerni. Sed cum Peripneumonia Pleuritidi supervenit, atque materies, pulmonibus impacta, per sputum evacuari incipit, adeo ut loca affecta [Page 83] pulmonaria continue depleantur; sanguis [...]burram alteram in pleura defixam resumit, eamque ad pulmones, ubi exportationis loca patefiunt, sputo ejiciendam defert. Quod si pleuritis neque per se, neque per peripneumoniam adscitam judicabitur, tandem vel abscessu in pleura, aut etiam in pulmone facto, Empyema succedit; vel materies omnis, in pulmonem delata, ibidemque putrescens, & visceris unitatem solvens, Phthisin aegre sanabilem, aut exitialem parit.
IX. Circa pleuritidis curationem, quandoquidem hujus morbi status, crisis & tendentiae multiplices fuerint, pro vario ipsorum respectu indicationes Therapeuticae diversimodae occurrunt; & pro re nata juxta prudentis medici consilium, primitus institui, & subinde alterari, aut continuari debent. Enimvero alia convenit methodus ad Pleuritin simplicem, & solitariam, atque alia si cum Peripneumonia complicetur; insuper aliam atque aliam ordinare oportet, si forsan aut per sputum crisis expectatur, aut, rebus in pejus euntibus, morbus vel in empyema transiturus, vel ad phthisin inclinat. Quod ad tres casus posteriores, viz. quando Pleuritis primo incipiens in Peripneumoniam, vel Empyema, aut denique diathesin phthisicam transit, ratio medendi appropriata in cujusque horum morborum pathologiis particulatim traditis designatur. Quod itaque ad praesens institutum pertinet, ad Pleuritin primariam, & simplicem tres indicationes se offerunt, sc. Curatoria, Praeservatoria, & Vitalis.
X. Prima Indicatio Phlegmonen, sive sanguinis in pulmone obstructionem, omni modo quam citissime tollendam curat; in quem finem Phlebotomia omni semper aevo à medicis quibusque (exceptis tantum fanaticis quibusdam aut pseudo-chymicis) velut remedium praecipuum praescribi solebat. Cujus ratio prorsus eadem est, ac in Peripneumonia, & plerisque aliis affectibus, propter sanguinis alicubi remoram, & proinde aggestionem excitatis: nimirum quod vasa sanguifera multum inanita, non tantum morbi fomitem rescindant, sed & materiem, quae causa ejus conjuncta est, resorbeant, & alio deferant. Quamobrem sanguis in pleuritide, modo vires constent, & pulsus sit fortis, liberrime detrahatur. Et quidem longe praestat eam prima, & quaque deinceps (quoties repetere opus erit) vice plenius emitti, quam phlebotomias parciores saepius iterare. Quippe sanguinis lentescentis, ac in viscositatem degeneris, portiones quamplurimae circa locum affectum aggregantur; quae nisi vasis per phlebotomiam copiosam valde depletis, illinc avocentur, & magna ex parte foras effluant, sanguinis missio effectu desiderabili frustrabitur. Quare quod medici quidam praescribunt, sanguinem in pleuritide usque ad leipothymiam hauriendum esse, rationi haud incongruum videtur; quam vis ea praxis haud temere facienda sit: quoniam omnis evacuatio virium tenori & tolerantiae proportionari debet, quam regulam talis phlebotomia excedit.
XI. Quanquam autem de sanguine in pleuritide mittendo generalis fere omnium medicorum fuit consensus; attamen circa locum, quae vena aperiri debeat, maxima semper lis erat. Hippocrates & Galenus è dextro latere laborantis venam secabant; postea Arabes &c eorum asseclae Irali ac Galli, aut saphenam aut basilicam lateris oppositi apericbant, phlebotomiam ejusdem lateris sub piaculo damnantes. In sequiore tamen aevo Graecorum antiquorum praxis paululum revixit, ut nonnulli venam ejusdem lateris secare auderent; usque tamen alteri alteros oppositae sententiae authores, quoties infaustus contigit eventus, quasi homicidii reos judicabant. Dumque adeo inter medicos circa phlebotomias haud minor quam inter Judaeos & Samaritanos circa latreias sacrum locum decertario esser, tandem circulationis sanguineae doctrina à Cl. Harveo, novae instar facis [Page 84] prodita, controversiae hujus nebulas omnes discussit; statim ut liquido appareret perinde fere esse, sive in pleuritici latere affecto, sive opposito vena secetur; quamvis nostro seculo mos invaluerit, primo & potius venam affecti lateris aperire. Attamen vena brachii sive hujus sive istius aperta, immediate nihil omnino ab arteria vertebrali aut à pleura detrahit; tantum venae Azygi aut vertebralis rami sunt, quae sanguinem è loco affecto excipiunt: hoc autem ut faciant, non alio modo deplentur illi, nisi quod totius sanguinis quantitas per phlebotomiam ubicunque factam minoratur. Pro vena lateris affecti potius secanda tantum hoc dici potest, quod vena basilica depleta arteriae brachiales uberiorem sanguinis penum excipiunt; hinc Aortae rivus sanguineus, ex isto latere rapidius versus ramos brachiales decurrit, ac interea forsan in celeri isto transitu suo, paulo minus sanguinis arteriis vertebralibus pro morbi somite infundit. Quod spectat ad opinionem istam, sanguinem [...] è loco in locum quandoque uberius deferri, hinc ut, pulmone dextro aut hepate phlegmone aut obstructione obsessis, pars dextra capitis doleat, & faciei plus rubescat; dico interdum ita fieri, quoniam aegrotantes super latus affectum constanter in lecto decumbunt; proinde ob vasa compressa, sanguis in partibus aliis ejusdem lateris inter circulandum diutius moratur. Super his, cum phlebotomiae historiam, & Aetiologiam trademus, altius inquiretur.
XII. Quod si phlebotomia, ob pulsum debilem, & functionis Animalis languorem, nec primo celebrari, neque dolore licet plurimum urgente, iterari debeat; hujus vicem cucurbitae cum scarificatione, loco dolenti adhibendae, bene supplent. Riverius & Zacutus Lusitanus notabilia curationum hoc remedio effectarum exempla citarunt. Et quidem haec praxis rationi satis firmae inniti videtur; nam sanguine è latere affecto, detracto, qui in vasis vicinis aggestus, morbi causa conjuncta est, commovetur, & partim extrahitur, partimque circulationi redditur. Porro ad tollendam pleurae phlegmonen, praeter sanguinem phlebotomia libera aut scarificatione detrahendum, etiam humores serosi, aliique recrementitii, tum è massa ejus, tum è visceribus per sedem, urinam, ac sudorem solicitari, ac blande excerni debent. Cathartica fortiora jure interdicuntur, quia sanguinem exagitant, inque loca affecta altius impingi faciunt. Quod autem chymici quidam celebres, viz. Ang. Sala, Hartmannus, M. Rulandus, cum multis aliis, vomitoria stybeata pleuriticis quibusque audacter exhibent, & pro remedio optimo praedicant, mihi sane nec tutum hoc, nec rationi congruum videtur; unica, ut opinor, juvandi ratio, eaque valde incerta & discrimine plena potest esse, viz. ut pharmaco vehementius operante, dum laborantes spirituum exolutiones, aut leipothymias patiuntur, sanguinis vigor omnis & turgescentia concidant, proindeque fibrae nerveae corrugationes aut contractiones suas dolorificas remittant, arque vasa sanguifera plurimum inanita materiam morbificam resorbeant: interea periculum est ne humores violenter commoti, ad partem affectam impetuosius ruant; saltem ne spiritibus nimium dejectis, & naturae opere circa materiae morbificae coctionem aut secretionem perturbato, vires succumbant, antequam morbus judicabitur. Interea tamen enemata crebri aut quotidiani sint usus: quinimo pharmaca interdum solutiva mitiora, modo febris non admodum intensa sit, concedantur. Julapia, & decocta attemperantia, atque sudores vel urinas blande moventia, qualia supra ad Peripneumoniam praescripsimus, hic etiam conveniant; calidoria quaeque acria, sive aromatica, aut spiritu vinoso praedita, sedulo vitentur.
XIII. Secunda Indicatio Praeservatoria, contra sanguinis lentorem, & effervescentiam destinata, ejusmodi medicamenta praescribit, quae, cum s [...]le volatili aut Alcalisato constent, salium acidorum, fixorum, aut [Page 85] alias [...], cum aliis particulis crassioribus combinationes initas destruunt. In quem finem oculi, aut chelae cancrorum, dens apri, lapis carpionum, mandibulum piscis Lucii, os cordis cervi, priapus cervi, sal prunel. sal coralliorum, sal urinae, aut C. C. volatilis, pulvis sanguinis hircini, infusio stercoris equini, Sp. C. cervi, salis Armoniaci. Sp. Tartar, Mixtura simplex, Bezoarticum minerale, Antimonium diaphoreticum, flores salis Armoniaci in pleuritide remedia perquam celebria existunt.
XIV. Tertia Indicatio vitalis, quae prospicit, ut vires & calor vitalis durante morbi cursu in debito tenore ac statu praeserventur, praescribit imprimis aptam victus rationem, ac insuper remedia Cardiaca, & Anodyna, quaeque aliis si forsan emergant, symptomatis tempestive occurrent. Primo in pleuritide vera victus tenuissimi ratio, ex meris scavenaceis, ac hordeaceis institui debet, & pro potu ordinario ptisana, aut cervisia lacteata potius, quam cervisia simplex convenit: quanquam in siti immani etiam haec in quantitate moderata concedenda sit. Insuper ad sitim restinguendam Julapia, Apozemata & emulsiones per intervalla sumantur: quibus omnibus sal prunellae adjiciatur. Secundo Cardiaca solum temperata adhibeantur, quae spiritus animales blande refocillent, & sanguinis, plus debito efflagrantis, accensionem minime intendant. Propter has intentiones. Aq. Cardui Mariae, Card. benedicti, Melissae, Boraginis, Paralyseos, Cerasorum nigrorum, cum fructu exhiberi solent: quibus Margaritarum & Coralliorum pulvis adjiciatur. Tertio Anodyna tum intus ad somnum, si quando valde deficiat, conciliandum; tum extus ad dolorem lateris leniendum adhibere oportet. Prioris generis usitatiora sunt Papaveris Rhoeados aqua destillata, syrupus, & pulvis, quae in Pleuritide aeque ac Peripneumonia, Specifica aestimantur. Porro cum dolor valde acutus, & vigiliae plurimum urgebunt, etiam Diacodiata propinare licebit. Contra dolores linimenta, fotus, cataplasmata, ac interdum animalium recens mactatorum viscera calentia applicanda conveniunt. Hae sunt praecipuae medendi intentiones, quae ad exquisitam & simplicem pleuritida, antequam Peripneumoniam sibi consciscat, vel in ipsam aut empyema transeat, sanandam requisitae videntur. Restat modo singulis hisce selectiores medicamentorum formulas adaptare.
XV. Primo igitur circa morbi initium, ad phlegmonen tollendam Julapia, Apozemata, pulveres, clysteres, & blande solutiva praescribi solent. Rec. Aq. Cardui Mariae Unc. viij. Papaveris Rhoeados Unc. iv. Syrup. ejusdem Unc. j. Salis prunel. Drach. j. f. Julap. Dosis Unc. ij. vel iij. tertia quaque hora.
Rec. Radic. Graminis Unc. iv. Hordei Unc. ss. Corticum Pomorum M. j. Passularum solis Unc. j. Liquiritiae, Unc. ij. coquantur in aq. fontan. lib. iij. adij. colaturae clarificatae adde syrup. Violacei Unc. iss. Salis prunel. Drach. iss. f. Apozema Dosis Unc ij. vel iij. saepius in die.
Rec. Salis prunel. Drach. ij. slorum Nitri Drach. j. pul. slorum Papaveris Rhoeados Scrup. ij. Sacchari candi Scrup. iv. f. pulvis: Dosis Drach. ss. ter vel quater in die.
Rec. Decocti Malvae totius cum prunis dulcibus lib. j. Syrup. Violacei Unc. iij. salis Prunel. Drach. j. f. enema.
Rec. Cassiae totius contus. Unc. ij. Tamarindorum Unc. j. slorum Rosarum pallidarum M. j. sem. Coriandri Drach. ij. coquantur in s. q. aq. font. ad lib. j. colaturae adde Syrupi de Cichoria cum Rhabarbaro Drach. ij. clarificetur cum ovi albumine: Dosis Unc. v. vel vj. mane per duos vel tres diet continuos.
[Page 86] XVI. Secundo ad sanguinis lentorem sive viscositatem coagulativam dissolvendum sequentia ex usu erunt, sc. forma potus, pulveris, & spiritus.
Rec. Stercoris equini recentis Unc. iv. Aq. Cardui lib. iss. f. infusio clausa & calida per horas ij. dein liquor filtretur: cui adde syrup. è succo Taraxici, vel Cichorii, Unc. ij. sp. salis Armoniaci Drach. j. detur ad cochl. v. vel vj. ter aut quater in die.
In hunc sinem aq. stercoris equini egregie convenit.
Rec. Stercoris equini lib. iv. foliorum Cardui benedicti, Mariae, Seabiosa, Anag illidis, ana M. iij. simul concisis & commixtis affunde lactis recentis lib. vj. destillentur organis communibus: Dosis Unc. ij. ad iij. vel per se, vel cum aliis aq. destil. in forma Julapii.
XVII. In eundem usum tincturae, aut solutiones aliorum stercorum à medicis quibusdam exhibentur, & summis laudibus praedicantur. Helmontius jure stercus Jumenti, Panarolus stercus columbinum, alii stercoris gallinacci album in pleuritide commendant. Epiphanius Ferdinandus decoctum Nicotianae cum sapa dissolutae Pleuriticis cum fructu exhibere solebat; Valeriola Decoctum florum Papaveris Rhoeados pro experto, & familiari remedio habuit: Cl. Sylvius mixturam sequentem, cochleatim per brevia intervalla sumendam, praescribit.
Rec. Aq. Petroselini, Hyssopi, ana Unc. ij. Foenicul. Unc. j. Theriacalis simpl. Unc. ss. Laudan. Opiat. gr. iv. salis Armoniaci Drach. ss. syrup. Papaveris erratici Unc. j. misce.
Huic compositioni Fredericus Deckers addit pulv. Oculor. Cancri, & Bezoartici mineralis, ana Scrup. j.
Medicamenta, in hunc usum maxime efficacia, forma pulveris exhiberi solent. Exempli gratia.
Rec, Pulveris Oculorum Caneri Drach. ij. Salis prunel. Drach. iss. florum Papaveris Rhoead. Drach. ss: misce, f. pulvis; Dosis Drach. ss. ter aut quater in die cum vehiculo idoneo.
XVIII. Loco oculorum Cancri, pulvis mandibulae piscis Lucii, aut dentis Aprugni, aut priapi Cervini, vel Taurini usurpari possunt; & si ist is successus defuerit, tentari debent sequentia.
Rec. Antimonii Diaphoretici, vel Cerussae ejus. aut Bezoartici mineralis Drach. ij. Salis volatilis C. C. Drach. ss. pulv. florum Papaveris Rhoeados Scrup. ij. f. pulvis. Dosis Scrup. j. ad Drach. ss. ter aut saepius in die.
XIX. Propter eandem medendi intentionem est, 'quod Riverius pulv. Fuliginis Camini à Drach. ss. ad Drach. j. alii pulverem stercoris Columbini aut gallinacci exhibent. Quinirno propter analogiam hanc, qua animalium stercora sale volatili referta, in hoc morbo juvant, probabile est, quod stercus caninum pleuritidi haud minus quam Anginae sanandae conferat; ac ita potius, quoniam hi morbi saepe Typos invicem commutant, atque alter alterutrius speciem assumit. Liquores Chymici, sale volatili praediti, etiam in pleuritide interdum insigniter juvant. Rec. Sp. Sanguinis Drach. ij. aq. Papav. Rhoead. Unc. iij. syrup. ejusdem Unc. j. misce, detur cochleatim per brevia intervalla.
[Page 87] Rec. Sp. salis Armoniaci cum Olibano destillat. Drach. iij. Dosis gut. xij. ad xv. vel xx. ter aut quater in die in vehiculo idoneo. Eodem modo sp. Urinae, Fuliginis, vel C. C. exhiberi potest.
Rec. Spiritus Tartari Drach. iij. Dosis Scrup. j. in vehiculo idoneo.
Rec. Mixturae simplicis Drach. iij. Dosis Scrup. j. ad Drach. ss.
XX. 3. Quoad indicationem tertiam, praeter victum tenuem, remedia Cardiaca & Anodyna praescribuntur. Prioris generis formulae per Julapia & Apozemata pro indicatione prima; per spiritus & pulveres pro secunda praescripta suppleri possunt. Anodyna interna in vigiliis & dolore admodum intenso exhibenda, juxta modos sequentes, praescribuntur.
Rec. Aq. Papaveris Rhoead. Unc. ij. syrupi ejusdem Drach. vj. sp. C. C. gut. xij. f. haustus, sumendus hora somni.
Si ad altiora procedendum sit. Rec. Aq. Cardui Unc. ij. Diacodii Drach. iij. ad Unc. ss. vel Drach. vj. sp. salis Armoniaci cum Thure Scrup. ss. f. haustus. Quandoque, tametsi rarius, ad Laudana ascendere expedit; quae tempestive exhibita, quatenus somnum concitant, & sudores & urinas movent, insigniter prosunt.
Rec. Aq. florum Pardlyseos Unc. ij. Laudani Tartarisati gut. xvj. ad xx. sp. Sanguinis Scrup. ss. syrupi Violacei Drach. ij. misce, f. haustus.
Anodyna exteriora in forma linimenti, fotus & cataplasmatis praescribi solent.
Rec. Unguent. Dialthaeae Unc. ij. olei Amygdal. dulc. Unc. j. Albi Graeci Drach. ij. misce, simul terendo.
Rec. Emplastr. de Mucilaginibus Unc. iiss. malaxetur cum oleo Lini, & applicetur supra chartam emporeticam.
Rec. Summitatum Malvae utriusque, foliorum Mercurialis, Betae, an. M. iij. coquantur in aq. fontan. s. q. colatura usurpetur pro fotu.
Rec. Magma herbarum post liquoris expressionem contus. adde farinae Avenaceae Drach. vj. sem. Lini, Foenugraeci, ana Unc. ij. Unguent. Dialthaeae Unc. ij. f. cataplasma.
XXI. Pleuriticorum historias & instantias non est ut longe perquiram, hujus enim morbi exemplum notabile jam sub manibus versatur: nimirum virgo lectissima affectui isti frequentissime, & velut habitualiter obnoxia, curae nostrae committitur. Haec juvenis, admodum pulcra, temperamenti sanguinei sed constitutionis valetudinariae, à levissima quavis occasione, viz. à frigore suscepto, aut erratis in quolibet sex non naturalium, quinimo interdum à mera anni aut aeris mutatione, in febrim (cui mox dolores pleuritici cum tussi, & respiratione difficili, & plerunque dein convulsiones horrendae superveniunt) à multis nunc annis incidere solebat: cujusmodi pathematis adeo graviter olim succumbebat, ut non taro quotannis, per aut supra sex menses intra cubiculum se continere cogeretur. Nuper autem etsi ab hac plaga non absolvitur, rarius tamen ea plectitur. Superiori anno per totam aestatem, & fere Autumnum mediocriter valuit, sub initium hyem is ab eo morbo decubuit, jamque circa finem ejus denuo aegrotat. Dolor pleuriticus latus dextrum constanter occupat, ubi sanguine circa musculos intercostales in transitu haerente & extravasato, fibrae irritatae sensum molestissimum, simulque motum tussiendi convulsivum ineunt, & fere perpetuo iterant: interea pulmones satis firmi, & quoad ductus aperti, sanguinem, ut ut lentescentem, sine remora (quae peripneumoniae saepe parens est) expedite trajiciunt. Huic [Page 88] nulla remedia sine phlebotomia prodeffe solent; quae semper adeo potissimum necessaria est, ut unaquaque aegrotationis vice, invitis omnibus eam ter aut quater, imo interdum saepius repetere cogeremur: cruor emissus in superficie pelliculam viscidam & albicantem constanter habet. Hic morbus semper fuit pleuritis simplex, peripneumoniae expers, & pro curatione ejus methodo sequenti constanter cum successu usa est.
Rec. Spiritus salis Armoniaci cum gum. Ammoniac. Drach. iij. capiat gut. xv. ad xx. ter in die cum julapio sequenti.
Rec. Aq. Cardui, Cerasorum nigrorum, una Unc. vj. Hysterie. Drach. j. Sacchari Drach. vj. Intermediis temporibus cepir dosin pulveris cum Apozem. Une. iij.
Rec. Pul. Oculorum Cancri, dent. Aprugni, Salis prunel. ana Drach. j. f. pulv. divide in sex partes.
Rec. Radic. Graminis Unc. iij. Eringii condit. Unc. j. raf. Eboris, C. C. ana Drach. ij. cortic. Pomorum M. j. Passularum folis Unc. j. coquantur in aq. fontan. lib. iij. ad ij. colaturae adde syrup. Violacei Unc. j. Salis prunel. Drach. j. misce, f. Apozema.
Enemata ex Lacte cum syr. Violaceo diebus modo singulis, modo alternis fuerunt injecta. Si quando ad sopiendum dolorem opiata ut ut mitiora fuerant exhibita, dolor & torpor capitis atque affectus convulsivi gravissime eam exinde infestare solebant.
CAP. X.
De Empyemate.
PLeuritin, & Peripneumoniam morbos non tantum affines, sed invicem commutabiles, & alterutrinque successivos esse, ex superioribus manifesto liquet; porro tum haec, tum illa, nonnunquam utraeque simul non bene judicatae, in Empyema transeunt. Si quando enim phlegmone circa pleuram excitata suppuratur, tandem Apostemate disrupro, pus in thoracis cavitatem decidens, hunc morbum producit. Pariter ex pulmone inflammato interdum succedit: nimirum ichor circa locum affectum aggestus, diutina coctione in humorem crassum & flavum abit, qui nisi per tussim ejicitur, aut pulmonis substantiam interiorem sensim labefactans, diathelin phthisicam insert, vel unitatem pulmonis totius solvendo, tandemque membranam extimam corrodendo in pectus dilabitur, adeoque empyema parit. Unusquisque pulmonis abscessu aut ulcere laborans, etsi pus copiosum & foetidum (uti in pulmonis vomica saepe contingit) expuat, non ideo dicatur Empyematicus. Enimvero vocabuli hujus acceptione communi denotatur, puris intra cavitatem thoracis collectio, qua scilicet respirationis organa opprimuntur: illuc vero pus istud confluere solet vel ex Pleuritide, vel Peripneumonia (& quandoque forsan ex Angina) suppuratis, & disruptis.
II. Quandoquidem igitur empyema nunquam primario & per se incipit, sed aliorum morborum haud rite judicatorum, fere semper effectus sive productum est, circa causas ejus non opus erit multum inquirere. Ratio formalis sive causa conjuncta ejus satis innotescit. Ea sc. est materia purulenta, è pleura, aut pulmone, aut larynge, in thoracis cavitatem effusa. Causae autem reliquae affectuum praeviorum propriae, ad cujusque istorum Aetiologias pertinent.
III. Circa materiam morbificam quaedam disceptatio est; quippe alii hanc merum pus, aliique non hoc, sed materiam purulentam esse contendunt, in qua opinione est Joh. Heurnius, qui materiam purulentam pro Empyematis causa conjuncta statuens, inter hanc & merum purumque pus distinguit; asserens hoc fieri ab humore nutritio sanguineo, hoc est, ab ipso sanguine aliquatenus corrupto, sed pepasmi capaci; materiam vero purulentam humorem excrementitium, viz. serum, aut ichorem esse, qui à sanguine inter circulandum alicubi praepedito & obstructo provenit. Hinc observare est de abscessu qui pus verum & laudabile exhibet, eum plerumque compactum, undique conclusum, & vel cysti, vel privatis quasi moeniis obvolutum esse; dein postquam maturatus & disruptus humorem contentum effundit, cito ac facile sanari. Verum abscessus materiam purulentam praebens, nidum suum non ita constipatum & parietibus obseptum, sed plerumque inaequalem & sinuatum obtinet, atque disruptus saniem potius quam pus effundit, dein ob perennem humoris excrementitii scaturiginem aegre sanatur.
IV. Porro advertere est, utrumque humorem: sc. tum pus, tum materiem purulentam interdum insigniter foetere, quandoque item odore quovis tetro prorsus immunem esse. Quaedam apostemata maturata & disrupta, pus foetidum, alia inodorum effundunt. Pulmonum vomicas, quin & partium aliarum phlegmonas, ita diversim habuisse saepius notavi. [Page 90] Materies purulenta è plerisque ulceribus effluens grave olet; phthisicorum sputa, quae multo magis periculosa existunt, ut plurimum inodora sunt. Usitatum est è latere propter Empyema perforato, materiem primo haud insuavem exundare, dein post duos vel tres dies aere orificium saepius subingresso, eam horrende putuisse: quae tamen putiditas post injectionem spiritus cujusvis vinosi aut aromatici rursus brevi evanuit. Sed multi taedii res esset, singulorum hujusmodi accidentium & alterationum rationes particulares designare; in quantum perexigua tantum puris, aut materiae purulentae alteratio, iis foetorem inducit adimitque. Cum particulae sulphureae aequaliter coctae, & salinis subjugatae in mixto continentur, graveolentia abest; quamprimum vero illae solutae avolare incipiunt, secumque salinas (à quibus aculeantur) auferunt, odorem valde tetrum quaquaversus dispergunt. Quod autem ulceri putido, Empyematis nido, lotio vel injectio cum liquore vinoso aut aromatico aliquoties adhibita saepe foetorem tollit, in causa est, quoniam ulceris haud secus ac testae putentis latera quodam quasi fermento liquorem contentum inquinant, adeoque foetorem imprimunt: cumque adeo à liquore bene temperato & potente, illud vasis aut visceris fermentum eluitur aut subigitur, deinceps foetoris propagatio ista cessat. Hinc sequitur indicium non semper malum, nec itaque valde bonum esse, siquando phthisicorum sputa, & empyematicorum abscessus cum, vel sine graveolentia excernuntur; quoniam utriusque generis casus quosdam salubres, aliosque funestos extitisse cognovi. Adhaec non certius indicium inde sumitur, quod phthisicorum quorundam sputa aquae injecta supernatant, aliorumque submerguntur.
V. Quanquam autem istam puris & materiae purulentae distinctionem haud multum improbamus, attamen nec solummodo hanc, nec semper istud Empyematis causam conjunctamesse statuimus. Quando hic morbus pleuritidi simplici succedens, ab apostemate in latere suppurato & disrupto oritur, saepissime purum merumque pus est, quod in pectoris cavitatem decidens morbum istum parit. Sin vero empyema Peripneumoniae soboles sit (nisi pulmonis vomica intercedat) materies ichorosa, circa phlegmones locum aggesta, & postea mera coctione crassescens, pulmonis unitatem solvit, & tandem membranam investientem perforans, inque thoracem exudans, Empyema producit. Ista materia purulenta potius, quam merum pus dicatur.
VI. Empyematis signa, vel ipsum dum in fieri est praenuntiant, vel plane factum indicant. Prioris generis habentur morbi alii, quorum hoc proles esse solet, praegressi; cujusmodi sunt Pleuritis, Peripnemonia, Angina, quandoque item pectoris plaga aut vulnus, quin & alii interdum ejus affectus, non bene judicati, aut soluti; è quibus empyematis secuturi major erit suspicio, si post unam aut alteram septimanam sine sputo copioso, rigores & febris & spirituum languores superveniant. Dein post xiv. aut xx. dies empyematis plane facti signa erunt, respiratio difficilis, pectoris gravitas, materiae fluctuatio, & molestiae sensus è corporis situ mutato, sitis & febricula fere constans, genarum rubor, totius inquietudo & vigiliae.
VII. Empyema multifariam distingui solet, sc. imprimis juxta affectionem praecedaneam cujus soboles est; item quoad sedem ejus in thoracis latere modo dextro, modo sinistro, modo in tota capacitate ejus; & deni (que) quoad materiam morbificam, quae vel merum & laudabile pus est, vel materia purulenta, atque haec modo mitis & benigna, modo acris & foetida.
VIII. Morbi hujus Prognosis tum ante, tum post sectionem instituitur; prior determinat utrum latus aperiri debeat nec ne; item praedicit, cujusmodi cum, vel sine apertione morbi eventus futurus sit. Si empyema tardius post primarium affectum, sc. non ante 30. aut 40. diem, quando vires plurimum [Page 91] attritae, atque pulmones vitiati sunt, eorumque conformatio laesa, succedat; ac insimul si febris velut hectica persistat, respiratio brevis ac laboriosa, pulsus debilis & celer, cum sudore frigido, cumque diarrhoea velut colliquativa, & crebris spirituum deliquiis, tunc empyici status plane deploratus sectionem minime admittit; medicus eum sinat incruente mori, ne videatur occidere. Sin vero è contra, post manifesta empyematis maturius facti indicia, pulmonum aut lateris molestia, nec non febris aliaque symptomata remittent, atque pulsus & spirituum robur constabunt, licebit tuto ad sectionem procedere, indeque successum felicem sperare. Sectione facta si pus album, verum, bene coctum, aut alias laudabile cum euphoria exilit, & exinde pectoris gravitas, &c dyspnoea remittit, & oegrotans quoad alia pathemata melius habet, de therapeia minime dubitandum erit: sin vero pus nullum aut malum, si tenue, subcruentum, aut foetidum, ex latere aperto effluet; perexiguam exinde salutis spem concipere licebit.
IX. Hippocrates inter signa empyematis funesti praenuncia recen set specillum à pure velut ab igne coloratum, sive quod saepe advertimus & nonnunquam absque malo eventu, si specillum argenteum lateris aperti orificio inditum, statim colore tanquam aureo aut cupreo tingeretur: quod certe nihil aliud significat, nisi quod puris aut materiae purulentae particulae sulphureae adeo exaltantur, & à mixtionis vinculo laxantur, ut facile abscedentes, corpori cuilibet alteri, & imprimis argenteo (cui affines sunt) affigantur. Vidi aliquando ferinam à longa & laboriosa venatione occisam, statim ob epulas in clibano coctam, non modo tenerrimam ut cochlearibus eximi potuerit evasisse, sed etiam cochlear argenteum nitidum primo contactu deaurasse. Cujus ratio prorsus eadem ac prioris est; nempe carnes istas à nimio dum viveret animal exercitio adeo ad putredinem dispositas fuisse, ut sulphuris particulae à concretione liberae, & ad avolandum aptae, subjecto statim alteri capaci adhaererent. Verum haec in parergo.
X. Quod autem spectat ad Empyematis Therapeiam, imprimis considerare oportet, utrum morbi hujus, utpote jam facti, indicia certa sint vel dubia. In priori casu pharmacia haud multum opus erit; sed tantum corpore praeparato, illico ad lateris apertionem procedatur. Itaque si à Pleuritide, aut Peripneumonia non rite judicatis, aut à sanguine post plagam, casum, aut vulnus intus suffuso, puris, aut materiae purulenae, vel sanguineae intra thoracis cavitatem fluctuatio cum sputo nullo, aut diminuto percipitur; non opus erit ut medicamentis maturantibus, aut expectorantibus amplius immoremur; verum alvo soluta, & sanguine ac humoribus per Julapia, Apozemata, & Anodyna rite contemperatis, aut nuda sectio instituatur, aut in teneris & meticulosis cauterium imprimis intra sextam & septimam vertebram applicetur; dein eschara excitata, scalpellus oblique posteriora ac superiora versus sensim, ac paulatim adigatur, donec in cavitatem thoracis penetret, dein cannula argentea indita, materies intus contenta per vices emittatur; ita tamen ut quantum vires ferent, totius humoris evacuatio acceleretur; nam portio ejus intus relicta intra paucos dies (propter aerem prout supra dictum est) saepius intus admissum, foetorem horrendum contrahet, quod malum ut praecaveatur aut cito tollatur, liquor traumaticus & abstersivus bis terve in die per syphonem injiciatur. Non opus erit reliqua ad operationem hanc, [...]jusque processum spectantia particulatim describere; quoniam haec singula chirurgis qu ibusque peritioribus plane innotescunt, & in praxi familiari habentur. Post sectionem ejusque administrationem appendicem rite institutam, medico haud multum praeterea agendum supererit. Ratio victus idonea, crebra alvi (quoties opus erit) per enemata solutio, insuper & [Page 92] remedia vulgo dicta traumatica, quae sanguinis dissolutionem, ejusque in serositates pectori injurias profusionem impediunt praescribere oportebit.
XI. Quod si morbi hujus indicia minus certa, ac (uti à Peripneumonia ac pulmonis vomica praeviis plerumque assolet) prorsus dubia sint, ad sectionem haud cito nimis, aut temere procedatur. Novi enim in aliquibus materiam purulentam, imo pus foetidum cum insigni dyspnoea & pectoris gravitate expuentibus, thoracis paracentesin & frustra, & non prosus innoxie celebratam fuisse. Itaque dum per signa pathognomonica de empyemate plane facto constabit, medicamentis (qualia pro Peripneumonia curanda supra praescribuntur) expectorantibus, nec non evacuationem per urinas & sudores blande moventibus, aliquandiu insistendum erit: quibus tandem nihil proficientibus, & empyemate adhuc manente, vel aucto (quia dummodo vires constabunt, praestat remedium anceps experiri, quam nullum) ad paracentesin procedatur.
XII, Quod spectat ad medicamentorum pro empyemate curando requisitorum formulas, ante sectionem eadem remedia quae ad Peripneumoniam praescribuntur conveniunt; paracentesi autem facta, sequentia potissimum ex usu erunt.
XIII. Contra languores, & spirituum deliquia quae in operatione ista, vel postea contingunt, Julapium sequens praesto sit, subinde ad iv. vel v. cochlearia sumendum. Rec. Aq. Melissae, Cerasorum nigrorum, ana Unc. vj. Aq. mirabilis Unc. j. Margaritarum pulv. Drach. j. Syrup. Caryophyllorum Unc. j. misce, f. Julapium.
Decoctum sequens propinetur ter aut quater de die.
Rec. Folior. Linguae Cervinae, Veronicae, Eupatorii, Tussilaginis, Pilosellae, Sa [...]culae, ana M. j. radic. Rubiae tinctor. Chaerefolii ana Unc. j. Hordei Unc. ss. Cicerum rubr. Unc. ss. Passul. solis Unc. iss. coquantur in aq. fontan. lib. iv. ad medietatem, edulcoretur inter sumendum ad placitum cum melle depurato, vel cum syrupo de Pilosella. Si absit febris pilulae seq. sumantur ves [...]eri, & primo mane ad Scrup. j. vel Drach. ss.
Rec. Pulv. Oculor. Cancri Drach. ij. flor. Sulphuris Drach. j. Salis prunellae Drach. ss. spec. Diarrhod. abbatis Scrup. j. Terebinth. Venet. lotae q. s. f. massa, formetur in pilulas exiguas: vel omissa Terebinthina idem medicamentum sumatur in forma pulveris Drach. ss. ad Scrup. ij. bis in die.
XIV. Empyematicorum exempla non ita passim & crebro prostant, atque ab eo morbo curatorum multo rarius. Novi duos lateris sectionem à medicis omnimodo praescriptam admittere nolentes fatum obiisse, eorumque cadavera dissecui. Item binis aliis operationem istam adhibitam vidi, quorum unus convaluit, alter tabidus interiit; cujus tamen ratio erat, quod pulmone insigniter vitiato, & viribus prostratis, lateris apertio serius facta nullum isti juvamen contulit; sed spiritus prius imbecilles depressit valde, eorumque copias absumsit. Iste cujus latus aperiebatur, pulmonem satis firmum habuit; sed à lateris abscessu intus rupto, materies in thoracis cavitatem decidens septum adeo comprimebat, ut vix respirare potuerit. Chirurgus sine caustico, inter vertebram sextam & septimam calpellum intrusit, & carne penitus perforata cannulam indidit. Ichor cruentus primo effluxit, & dein per vices in modica copia exemtus per triduum sine foetore quov is effluxit; postea vero quoties foramen aperiretur, odor teterrimus, cloacae cujusvis maxime putentis foetorem superans expirabat, totamque cameram graveolentia intolerabili inficiebat: quinetiam adeo per plures dies persistebat, donec per injectiones ex myrrha, [Page 93] & herbis amaricantibus aqua & vino incoctis factas, & saepius quotidie adhibitas, tandem extingueretur; quorum usu diuturno, materia morbifica, & sorditie omni demum abluta, effluxus omnis cessavit; & denique foramine clauso patiens integre convaluit. Illorum, qui cum lateris apertionem nullo medici aut amicorum suasu admittere vellent interibant, cadavera dissecui. Unius alibi mentionem feci; cujus summa erat, quod pus ab Apostemate in pleura, & musculis intercostalibus excitato, intusque disrupto emanans, loci affecti & pulmonis contigui partem sphacelo affecerat, indeque diaphragma corrodens, & foramine in dextro ejus latere facto, in viscera imi ventris descenderat; ibidemque toto ductu ventriculi, & intestinorum tunicae exteriores, in quas materies purulenta deciderat, corrosae & discolores apparebant; & demum materies purulenta intestinum rectum corrodens, & perforans, una cum excrementis per anum foras prodibat. Dominus Aegrotans robustus & medicinae cujusque impatiens, morbi hujus Tyrannidem per duos circiter menses sustinuit; sed interim febricula, siti, inquietudine, ventriculi molestia & crebra subversione, & [...] fere continua miserrime afflictus degebat. Cadavere post obitum aperto, odor foetidissimus cloacam omnem superans per totam cameram diffundebatur. Alterius ab Empyemate defuncti Anatome, non ita vastam materiae purulentae diffusionem exhibebat. Illa quidem in latere nidum habuerat, unde in thoraris cavitatem decidens, ibidemque in copia ingenti aggesta, & pulmones continue immersos polluens, febrem lentam & quasi hecticam, à qua aegrotans valde senex interiit, excitabat.
CAP. XI.
De Pulmonis Vomica.
EMpyemati & Peripneumoniae nonnihil affinis est Pulmonis Vomica, utpote cujus materies morbisica semper pus merum est; quod tamen sine febre, aut phlegmone, imo sine tussi immani, aut sputo, tacite ac velut improviso in pulmone generatur; & non raro malum hoc non prius se prodit, quam patientem interimit. Galenus hujus meminit lib. j. de locis assectis; apud Authores qui medicinae systemata & praxes scripserunt, mentio ejus raro aut vix omnino occurrit. Tulpius lib. 2. cap. 10. affectum hunc ita describit, vitium hoc (pulmonis vomicam innuens) latet inter initia ita clanculum, ut vix ulla sui proferat indicia, praeter tussiculam primo siccam, mox humidam; qua aliquandiu continuante, trahitur difficulter spiritus, deficit anima, & emarcescit paulatim corpus, licet interim nec pus, nec sanguinem pra se ferunt sputa; sed si rumpatur nec opinanti vomica, occiditur (dictum ac factum) homo. Ita interdum solet contingere, verum novi plures qui ex pulmonis vomica insensim orta, maturata, & demum rupta, pus copiosum & foetidum expuisse; cumque tale sputum per multas hebdomadas imo menses quotidie excernentes, debiles adeo & velut tabidi evaserint, tandem medicamentorum ope, cum ulcus detergeretur & siccaretur, integre convaluisse.
II. Hic morbus, si ratio formalis, & causa ejus conjuncta inquirantur, revera est abscessus alicubi in pulmone genitus; cujus materies etsi heterogenea, & naturae inimica, haud tamen ab initio nimis acris aut irritativa existit. Quippe cum primum haec à sanguine secreta, alicubi in pulmonis sinu, forsan intra cellulam quandam vesicularem deponitur, nec tussim excitat, nec febrem inducit; postea vero cum sensim aucta, vasa sanguifera vicina comprimit, quin & ipsi sanguini juxta transeunti effluvia incongrua insinuat, proinde febricula cum inquietudine quadam & marcore succedit; & tandem illa ad plenitudinem aggesta, & diuturna coctione in pus sincerum maturata, cystim sive nidum suum prius valde distentum rumpens, quaquaversus exundat. Quod si ad puris exitum viae non patent, statim sanguini se immiscet, ipsumque aut venenat, aut à circuitu p [...]pedit; vel in ductus tracheales confertim irruens, simul plurimos eorum implet, adeoque infarcit, ut aeri pro sanguine inspirando aditus sufficiens denegetur, & illico flamma vitalis expiret: sin vero materies ista exitum inveniens, & paulatim in tracheam influens, inde sursum continenter ferri, & expui possit, propterea vitae induciae, & therapeiae opportunitas, & spes conceduntur. Et quidem multos ab hoc morbo curatos novi.
III. Vomicae pulmonaris materies proxima merum pus est, quod saepissime insigniter foetet, eoque differt à sputo quod in peripneumonia aut p [...]hisi ejicitur. Undenam vero materies ista ab initio provenit, & cujusmodi indolis antequam in pus maturetur fuit, determinare non licet: quoniam morbi bujus seminia secreto jacta, & clanculum adulta, originem prorsus occultum ducunt: quapropter causae ejus procatarcticae sive remotiores latent; quinimo dum incipit, & accrescit, neque per signa ulla pathognomonica dignosci, neque prognosis institui potest, antequam ictu ferali se prodit, sed tota ejus res in insidiis est.
IV. Quod si post vomicam disruptam, & puris sputum cum. [...], [Page 95] & virium constantia inceptum, methodo cuipiam therapeuticae locus dabitur, Indicationes primariae, juxta communem in plerisque morbis ritum, erunt hae tres sc. curatoria, praeservatoria, & vitalis. Prima abscessus materiem celeriter expuendam, ejusque latera detergenda, & quantum fieri possit, consolidanda esse praecipit. Secunda novae materiae ad nidum istum, aliave pulmonis loca vicina (unde phthisis gigneretur) confluxum praecavet. Tertia spirituum languores sanat, atque vires collapsas, & nutritionem frustratam instaurat.
V. 1. Propter Indicationem primam, remedia expectorantia vulgo dicta, ex iis quae calidiora & asperiora, plus detergent & exiccant, atque imprimis (siquidem febris plerunque hic deest) sulphurea conveniunt: quae item juxta formulas sequentes praescribantur.
Rec. Tinctur. Sulphuris Drach. iij. sumantur gut. vij. ad xx. hora somni. & primo mane in eochlear. j. syrup. è succo Hederae terrestris. Vel,
Rec. Syrup. Diasulphuris nostri Unc. vj. sumatur cochlear. j. iisdem horis.
Rec. Foliorum siccat. Hederae terrestris, Chamaedryos, Adianthi, Tussilaginis, Hyssopi, Marrubii albi, Satureiae, ana M. j. radic. Enulae, Ireos florentin. Charefolii, ana Unc. j. sem. Anisi Unc. ss. coquantur in Aq. fontan. lib. vj. ad iiiss. adde circa finem Vini albi Unc. vj. Mellis opt. despumati Unc. iij. colatura clarificetur, & ad usum servetur, dosis Unc. vj. ter in die, calide. Vel,
Rec. Aq. Calcis vivae lib. vj. pone in vitro ampli orificii cum sacculo sequenti.
Rec. Folior. siccat. Chamedryos, Hedera terrestris, Marrubii albi, ana M. j. radic. Enulae, Ireos florentin. incis. ana Unc. iss. sem. Anisi contus. Unc. ij. Liquiritiae Unc. iss. Passul. exacinat. Unc. iij. stent frigide & clause. Essundatur inter utendum, sacculo usque relicto.
Rec. Lohoch sani. Unc. iij. spec. Diaireos Drach. iiss. flor. Sulphuris Drach. iss. Oxymelitis simpl. Unc. ij. f. linctus, de quo lambatur, cum bacillo liqueritiae.
Rec. Pul. folior. Erysimi, Hederae terrestris, ana Unc. ss. flor. Sulphuris Drach. iss. syrup. Diasulphuris (vel è succo Hederae) q. s. f. Eclegma molle pro linctu.
Rec. Myrrhae opt. Succin. albi, ana Unc. ss. Sulphuris vivi, Auripigmenti, ana Drach. ij. corticum Pistachiorum Drach. iss. f. pulvis pro suffitu, usurpetur cum infundibulo chartaceo mane, & vesperi.
VI. Secunda Indicatio praeservatoria, materiem morbificam rescindens, adeoque phthisin succedere aptam praecavens, sanguinis depurationem, & pulmonis corroborationem molitur; in quos fines purgantia, decocta traumatica, aq. destillatae, & potus medicatus conveniunt.
Rec. Decoct. Sennae Gereonis (cum Agarici Drach. iss.) Unc. iiiss. syrup. de Pomis purgant. Unc. j. Aq. mirabilis Drach. ij. f. potio sumenda cum regimine semel in hebdomad.
Decoct. Traumatici formula sit eadem ac quae pro Empyemate post sectionem praescribitur, vel decoctum illud officinarum (quia febris hic deest) exhibeatur ad Unc. iv. vel. vj. ter in die.
Rec. Summitatum Abietis M. vj. folior. Hederae terrestris recentium, Hyssopi, Satureiae, Erucae, Erysimi, Barbareae, ana M. iv. sem. flor. solis Unc. vj. Faenicul. dulc. Unc. ij. radic. Enula, Ireos florentin. ana Unc. iij. incisis & contusis assunde cervisiae Brunsvicensis, vel Sprucensis lib. viij. destil. organis communibus. Liq. totus misceatur, & edulcor. ad placitum inter [Page 96] utendum, cum syrupo è succo Hederae terrestris. Dosis Unc. iij. vel iv. ter in die.
Rec. Radic. Sarsaparil. Unc. vj. Chinae Unc. ij. Santal. omnium an a Drach. vj. ras. Eboris, C. C. an a Unc. ss. ligni Lentiscin. Unc. j. incisa & contus. s. a. infundantur & coquant. in aq. fontan. lib. xij. ad medietatem, addendo Liqueritiae Unc. j. Passularum solis Unc. iv. colatura usurpetur pro potu ordinario.
VII. Tertia Indicatio vitalis, praescribit remedia Cardiaca, Anodyna, & idoneam victus rationem. Medicamentorum formulae eaedem fere ac pro Empyemate post sectionem praescriptae, hic conveniunt; item diaeta eadem, ac in Phthisi incipiente instituatur; etiam in hoc casu lac Asininum saepe prodest Circa morbi hujus curationem observavi sontanellam in latere excitatam, non raro insigniter profuisse. Memini duos affectu isto laborantes, & post ruptam pulmonis vomicam, pus merum & foetidum copiose expuentes, ab hoc remedio brevi sanatos fuisse. Curationum historiae infra subdentur; in utrisque ex foramine cutaneo per sectionem in latere facto intra tres aut quatuor dies purum pus effluere, & perinde sputum diminui coepit; & postquam effluxus iste indies auctus aliquandiu continuaretur, sputum omnino cessavit, & aegrotans integre convaluit.
VIII. Effectus hujus admirandi ratio videtur esse quod pulmonis pars affecta, aut quae huic contermina est, dum morbus erat in sieri, aut prius ipso, lateri accreverat, itaque natura imprimis hac via, puris vomica contenti exclusionem molita fuerat; atque id propter ductus forsan secretos, usque ad lateris fere superficiem excuderat; quare postea exitu per cultrum penitus patefacto, materiae morbisicae excretio illuc dirigitur. Probabile est item lobi pulmonaris partem quandam prius morbo lateri accrevisse, & propter adhaesionem ejus, vomicam deinceps subortam fuisse; quippe cum pars ea fere i [...]mobilis, non uti reliquus pulmo agitari potuit, illuc materies morbifica deponi, & residere sive nidum suum melius efformare valuit.
IX. Quamvis Vomica pulmonis à plerisque medicis affectus admodum rarus, & à Tulpio adeo lethalis censeatur, ut quando rumpitur, dictum factum interimat; tamen novi plures hoc morbo laborasse, & medicamentorum ope ab eo convaluisse. Libet eorundem historias duas, vel tres insigniores hic describere.
X. Generosus mediae aetatis, & antea robustus & semper sanus, absque causa manifesta non bene habens, valetudinem quasi neutram contraxit: nam sine dolore, vomitu, tussi, aut febre notabili, brevi languidus, inappetens, ad somnum difficilis, sitibundus, ac circa praecordia aestuans fiebat; hic diu à medicis quibusdam pro scorbutico, & ab aliis pro hectico tractabatur; & postquam variae medendi methodi incassum tentarentur, tandem morbus velut è latebra erumpens aperte se prodebat: dum enim nocte quadam solito irrequietior, in lecto se valde jactaret, subito abscessu intra pulmonem disrupto, puris teterrime foetentis copia ingens per tussim rejiciebatur; ita ut intra [...]v. aut v. horas duas circiter libras excreverit: porro deinceps tussi supra duos menses continuata, ejusmodi materiem purulentam, crassam & summe soetidam quotidie expuebat; donec carnibus absumtis, & viribus prostratis, ad languorem, una & marcorem insignem redigeretur. A sputi & anhelitus foetore, totum conclave afficiebatur adeo, ut graveolentiam ejus famuli, aut ministrantes diu sufferre nequirent.
XI. A vomica ita disrupta, ipse & bini alii celebres Medici, in consilium adsciti, medicamina quae abscessum abstergeant & sanent, sanguinem [Page 97] & pulmones mundisicent, ipsosque à Tabe imminenti vindicent, sedulo exhibuimus. Tinctura & syrupus noster diasulphuris, una cum decoctis, & destillatis pectoralibus & traumaticis, item linctus & pilulae Balsamicae de die in diem methodo constanti capiebantur: cum his enemata, item blande cathartica, & diuretica intercalabantur; vaporationes primo, dein sussitus, tum sulphurei tum Arsenicales mane & vesperi adhibebantur. Postquam haec diu & sedulo usurpata nihil juvarent, thoracis apertionem saepius proponebam, attamen dominus Aegrotans hanc [...] obstinate renuens, se mori quam occîdi malle profitebatur: tandem vero cum hoc remedii genus, aut nullum amplius tentandum inculcarem, deliberare coepit; & statim pectus denudando, me locum ubi cauterium applicarem indagare sinebat: hoc statim extra dubium fuit, nam è laeva sterni parte, intra quintam & sextam vertebram tumor apparebat. Vice cauterii huic emplastrum suppurativum admovi, atque intra tres dies moleculae istius summitas, rubra & mollis evasit; è qua postridie aperta, primo ichor tenuis, & paulo postea pus flavum & concoctum effluxit, & postea quotidie uberius emanare perstitit; exinde sputum foetidum diminui coepit, & intra xiv. dies penitus cessabat, materia morbifica per foramen istud exitum & facilem, & congruum magis obtinente. Quamvis ab effectu constabat orificii istius ductum interne in pectus, medium que forsan pulmonem patere, attamen nullus per syphonem liquor injectus, illuc penetrare, aut adigi potuit; adeo secreti summeque intricati sunt meatus, quos natura in ultima sua subsidia efformat, ut eadem via qua materia morbifica exterminatur, nihil amplius noxium ingredi possit. Ista lateris apertura tandem in fontanellam mutabatur, & piso aut pilula lignea quotidie indita, per sesquiannum ichorem copiosum quotidie profundebat; ac interea Dominus insignis, labe quavis pectorali penitus excussa, & torosa corporis habitudine recuperata, quoad omnia sanus evasit; denique fontanella ista ad Brachia translata, circa pectus nec morbum istum, nec amplius munimentum gerit.
XII. Post curationem hanc ita casu peractam, ad hujus imitationem contigit me alteram huic similem, ex consilio non minus feliciter perficere; nam propediem ad feminam illustrem accersebar, quae cum tussi, & praecordiorum aestuationi à multis annis fuerat obnoxia, quodam die inter tussiendum, in pulmone aliquid disruptum persensit, statimque puris puti, ac putidi copiam excrevit; postquam ejusmodi sputum cum tussi, non obstante remediorum usu, per septimanam persistens, augeri potius, quam diminui videretur; consului, ut fontanellam in latere, prope locum unde pus ascendere percepit, secari pateretur: cum hoc facile admittérét, intra triduum ex foramine aperto merum pus, quale per tussim expuebat, effluere coepit. Dein postea materia morbifica per fontanellam istam exitum satis uberem ossendente, & tussis & puris sputum penitus cessabant, atque intra sesquimensem aegrotans integre convalescebat.
XIII. Post haec ad alium, viz. Virum Robustum, & potatorem strenuum accersebar, qui etiam pulmonis vomica affectus, pus copiosum & maxime foetidum expuebat. Hic rudi quadam pervicacia fontanellam quamcunque abhorrebat, quare non passus est ullam in latere excitari; nihilominus cum medicamina quaevis oblata libentissime sumeret, longo remediorum usu, tandem morbo isto immunis evasit. Pharmaca à quibus potissimum juvamen recepit, sulphuris erant praeparata; quare syrupus noster & tinctura quotidie, & crebro sumebantur. His pro vehiculis adjecimus modo decoctum, modo hydromel pectorale, modo aquam calcis cum infusione ingredientium tum pectoralium, tum traumaticorum. Porro fumigationes & sussitus, praesertim ex sulphureis & Arsenicalibus, opem egregiam praestitere.
CAP. XII.
De Asthmate.
INter affectus, quibus pectoris regio infestari solet, si illorum Tyrannidem & feritatem spectes, Asthma (quae ob peculiare interdum symptoma, etiam Orthopnoea dicitur) locum non ultimum meretur; hujus enim paroxysmis vix quidquam asperius, aut terribilius occurrit, respirationis organa, quinimo & praecordia, quae ipsius vitae fundamenta, & columnae sunt, ab hoc morbo tanquam à terrae motu concutiuntur adeo & nutant, ut nihil minus quam totius fabricae Animalis ruina imminere videatur; quippe respiratio, per quam potissimum vivimus, hujus morbi insultu valde impeditur & tolli periclitatur.
II. Asthma dicitur ab [...] (quod est anhelare, sive difficulter respirare) & describi potest, quod sit respiratio difficilis, crebra, & anhelosa, cum magna pectoris agitatione, & plerunque citra febrem.
III. Respirationis actus dependet, tum à pulmone movendo, cujus conformatio ejusmodi esse debet, ut ductus ejus, & meatus omnes, pro aere libere inspirando, & expirando semper patescant; tum à partibus sive organis ipsum moventibus, quae per alternas syffol [...] & diastol [...] vices, pectoris cavitatem, & consequenter ipsos pulmones dilatari, & contrahi faciant: cum itaque plures, & diversimodae sint afficiendi rationes, quibus respiratio laeditur, ad bina haec capita fere omnes reduci possint; nempe quod vitium sit vel in pulmone movendo, vel in partibus sive instrumentis quae ipsum movere debent; atque hinc morbi istius differentiae & species optime designantur; nam juxta variam causae morbificae naturam & situm, Asthma dicatur vel mere pneumonicum, omnino à ductibus aeriferis obstructis, aut non satis patentibus procedens; vel mere convulsivum, quod tantummodo ob defectum, aut culpam in organis motivis exoritur; vel mixtum, quando utraeque partes in vitio conspirant, cujusmodi originem Asthma quodvis immane, & inveteratum habere solet; super his singulis ordine dicemus.
IV. 1. Medici veteres, & plerique adhuc moderni primam solummodo Asthmatis speciem agnovere, morbi hujus causam usque proximam, & fere unicam statuentes, Bronchiorum angustiam: viz. quod ductuum illorum spatia vel per obstructionem vel compressionem coarctata, quoties respirationis usus augeatur, aerem in copia satis idonea non admittunt: quare ob pleniorem aeris quantum opus erit [...], respirationis organa nixibus creberrime repetitis difficillime laborant. Quod autem nonnulli sine manifesta pulmonum labe, paroxysmis Asthmaticis obnoxii reperiuntur, totum hoc vaporibus à liene, utero, mesenterio, aut alio quodam viscere, satis immerito adscribi sclebat: at vero Pathema istud, absque bronchiorum angustia, aut viscerum istorum culpa, à partium motricium spasmis oriri, alibi satis evicimus, & mox clare ostendetur. Porro interim quo ritu etiam à tracheae ductibus obstructis vel compressis oriatur, declarare incumbit.
V. Bronchiorum angustia primam Asthmatis speciem iuducens, per obstructionem sieri supponitur, quoties aut humores crassi & viscidi, vel materies purulenta, vel sanguis extravasatus iis impingentur, aut tubercula, scirrhi vel calculi eorum ductibus insidebunt, vel denique humoris [Page 99] serosi catarrhus in eos confestim depluet. Porro idem affectus per compressionem excitari putatur, quoties ejusmodi (cujusque illorum generis) materies Arteriae aut Venae pneumonicae ductibus inhaerebit. Profecto à variis hisce causis & afficiendi modis diathesis Asthmatica dependet: verum morbi insultus quique, aut saltem paroxysmi majores, propter accidentia quaedam, aut occasiones excitari solent. Quippe dum sanguinis rivus dimissus, & leniter decurrens, respiratione modica contentus esse potest, praecordia sine magno pulmonis, aut pectoris labore pertransit. Sin vero effervescens iste, & pulmones impetuosius trajiciens, pleniorem aeris [...] desiderat, propter hunc per vias angustas uberius admittendum, organa pneumonica statim omnia in nixus creberrimos accientur. Quicquid igitur sanguinem effervefacit, inque orgasmum concitat, uti motus violentus corporis aut animi, frigoris aut caloris externi excessus, vini potus, venus, quinimo interdum merus lecti calor, praedispositis insuitus Asthmaticos accersit. Usitatum est huic morbo obnoxios s [...]pe lectum ingredi non ausos, tantummodo in Cathedra, aut super cubile vestibus indutos dormire posse. Cujus ratio est, quod corpore stragulis cooperto & concalfacto, sanguis proinde, in motum paulo citatiorem concitus, & servescens, uberiorem aeris inspirationem requirit, quam per tracheae ductus coarctatos suppleri queat: nam quo plus sanguinis quaque systoles & Diastoles vice pulmones trajicit, eo propter accensionem, simulque eventilationem ejus, aer copiosius & celerius ingeri regerique debet: cui penso (cum propter impedimenta non facile absolvitur) tamen quoquo modo peragendo, partium omnium respirationi dicatarum, cum magna totius pectoris contentione, conatus ultimi exeruntur. Porro sanguis agitatus, in praedispositis non tantum Asthmatis occasio, sed aliquatenus etiam causa existit: nam proinde vasa sanguifera intra pulmones magis impleta & distenta, ductus tracheales jamjam angustos comprimunt, & multo arctiores reddunt.
VI. 2. Asthma convulsivum (quod secundam hujus morbi speciem esse, & sine magna Bronchiorum obstructione aut compressione, à meris fibrarum motricium spasmis excitari statuimus) non uni loco, aut peculiari cuipiam organo limitatur, sed [...] valde diffusae, ad partes fere omnes respirationi dicatas (quarum modo haec, modo illa, vel alia in culpa est) extenditur. Enimvero affectio spasmodica insultum asthmaticum ciens, ad vasorum pulmonarium fibras motrices, ad diaphragma, ad musculos pectoris, ad nervos qui è pectoris aut pulmonis ditione sunt, quinimo ad nervorum istorum origines intra [...] consitas spectat, atque singulis hisce in locis dum materies morbisica hospitatur, respirationis opus inhibens, aut pervertens, morbi istius paroxysmos infert: prout in alio tractatu olim plane ostendimus. Quippe spiritus animales ad respirationis munus destinati, si quando molestantur valde, inque motus irregulares urgentur, organorum spirabilium fibras tum nerveas, tum motrices inordinate subeunt, easdemque proinde irregulariter modo contrahi, modo distendi, nec non solennes & aequabiles systol [...] & diastol [...] vices varie perturbari, aut impediri faciunt.
VII. Causa morbisica sive materies spiritus operi pneumonico accinctos irritans, cum variis in locis, tum praecipue in his tribus, vim sive potentiam suam exerere solet; viz. 1. aut in ipsis fibris muscularibus, aut 2. in [...]amis vel propaginibus nerveis, vel 3. denique intra [...] juxta nervorum origines. 1. Quoad prius, interdum materies heterogenea & spiritibus inimica ab [...] in nervorum truncos excussa, exinde per eorum ductus & propagines, si forsan in quantitate perexigua fuerit, absque noxa magna, aut multum sensibili, in fines ultimos dilabitur. Cumque [Page 100] dein fibris nerveis inciderit, & sensim indies aggesta demum in molem accreverit, spiritus incolas molestare, inque spasmos Asthmaticos concitare incipit; qui subinde infestant, & pro ratione causarum evidentium augentur, nec plane cessant, donec penus materiae sic aggestae discutiatur penitus, & absumatur; dein quando renovatus iste ad plenitudinem assurgit, morbi istius paroxysmi repetunt, proindeque, uti observationi communi patet, saepenumero periodici existunt. Juxta hanc afficiendi rationem Asthmatis convulsivi causam nonnunquam in vasorum pneumonicorum tunicis muscularibus, quandoque item in septi aut processuum ejus lumbarium fibris delituisse merito suspicamur. Haud multum probabile est, morbi istius nidum, intra hujus aut istius musculi pectorelis fibras consistere; quanquam in scorbuticis etiam ab his materia spasmodica obsessis, dolores & spasmos leviores cum respiratione laesa obortos novimus.
VIII. 2. At vero (prout alibi non tantum ratiocinio, sed per observationes & Aegrotantium historias plane ostendimus) Asthma convulsivum saepius infertur, quoties materies morbifica, in nervos pneumonicos delapsa, alicubi intra ductus eorum, & praecipue circa plexus haeret: unde quoties ad plenitudinem aggesta, discuti & moveri incipit; propterea spiritus ibidem scatentes, & ad respirationis organa affluentes, perturbati, in Anomalias adiguntur, illique mox spiritus alios fibrarum pectoralium aut pulmonartum incolas afficiunt, inque spasmos irregulares & Asthmaticos excitant. Propter hujusmodi causam & afficiendi rationem, non tantum morbi hujus insultus, sed insuper, & praecordiis proinde perturbatis, passiones cardiacas accieri declaravimus.
IX. 3. Asthmatis convulsivi causam nonnunquam in occipite juxta nervorum origines consistere, per observationes Anatomicas plane deteximus. Nimirum adverti, quosdam Aegrotantes, qui cum ab aliis morbis deploratis decumbentes, insuper Asthmatici fierent, necessum habuerunt, intra lectum aut cathedram cum capite sem per erecto, aut prono detineri; reclinati autem, aut supinati, statim anheli ac velut moribundi, difficilime respirabant; cujus causa (prout per dissectionem apparuit postquam obierunt) tantum erat, quod cum intra cerebri cavitates seri acris colluvies [...]ugens aggereretur, si ob caput reclinatum, illa in nervorum octavae paris originem recideret, illico praecordia, ac imprimis spirabilia spasmis horrendis tentabantur. Porro interdum ob hanc rationem videtur esse, quod Orthopnoici in lecto absque suffocationis periculo decumbere nequeunt, quin corpore erecto sedere coguntur.
X. 3. Quamvis Asthma nonnunquam ab initio simplex, sc. vel Pneumonicum mere, vel Convulsivum existat, attamen postquam alteruter morbus aliquandiu increbu it, plerunque alterum sibi consciscit: hinc ut concludere liceat, Asthma quod vis inveteratum, affectionem mixtam esse, & partim pulmonis male conformati, partimque nervorum & fibrarum nervearum ad spirabilia pertinentium vitio excitari. Quippe cum ductus pneumonici à qualibet causa coarctati, vel obstructi, liberam aeris inspirationem, exspirationem que non admittunt, propterea etiam sanguis, quinimo & humor nerveus à cursibus suis praepediti, atque lente procedere & flagnare coacti, faeculentias suas & recrementa partibus nerveis assigunt; unde spirituum meatus obs [...]ruuntur, aut pervertuntur, ipsisque demum labes spasmodica accrescit. Porro sanguis, siquidem intra praecordia haud debite inspiratur, eventilaturque, tandem in crasi sua vitiatus, cerebro & nervoso generi succum non nisi depravatum suppeditat; cujus delicta respirationis organa, utpore prius laesa & debilitata, maxime suunt. Pariter etiam è contra reciprocatur malum, quoties hic morbus nervosi gene [...] culpa incipit; nam quatenus pulmonum motus, propter [Page 101] fibrarum muscularum spasmos crebro sistitur, aut impeditur, tum sanguis, tum liquor nerveus à motibus solitis coerciti, recrementa & faeculentias congerunt, eaque partibus continentibus affigunt, à quibus non tantum humores viscosi & ductuum obstructivi, sed & tumores, aliaque solidiora concreta, pulmonis conformationem vitiantia, producuntur.
XI. Si quando igitur Asthma aliquandiu confirmatum, & habituale factum, paroxysmos crebros & quavis occasione emergentes habuerit; causa ejus conjuncta, quin etiam procatarctica tum intus in ipso pulmone, tum forinsecus in fibris ac nervis, inque spiritibus ad respirationis munus destinatis collocanda erit. Nec difficile erit, singula haec pervestigando, in quolibet Aegrotantis casu materiae morbificae tum nidos praecipuos, tum fomites reperire. Quod vero ad causas Evidentes spectat, etiam hae multiplices admodum & diversimodae existunt. Huc enim referri debent quaecunque aut sanguinem, aliosque humores exagitant, aut spiritus Animales perturbant, inque [...] adigunt. Asthmatici nihil violentum, aut inassuetum ferre possunt: à frigoris vel caloris excessu, à vehementi quovis corporis aut animi motu, ab aeris aut anni mutationibus quibusque magnis, ab erratis vel levioribus circa res non naturales, imo propter mille alias occasiones in dyspnoeae paroxysmos incidunt.
XII. Quod ad prognosin spectat, Asthma inveteratum difficillime aut vix unquam curatur; veruntamen medicamentis & medendi methodo rite institutis, magnum saepe juvamen affertur, viz. paroxysmorum ferocia minuitur, induciae longiores procurantur, quinimo ipsius vitae discrimina frequenter imminere visa tolluntur.
XIII. Morbus iste in deterius vergens, aut Phthisin, aut Hydropem, aut affectum quendam soporosum, vel convulsivum minatur; juxta quod serum propter [...] praepeditam (quia Aegrotantes in lecto satis dormire nequeant) copiosius aggestum, aut in pulmone desigitur, aut in habitum corporis, aut ad cerebrum transfertur. Propter hanc rationem, Affecti melius in aestate quando liberius transpirant, quam in hyeme degunt; melius item in regione calida quam frigidiori, flantibus Austro aut Zephyro, quam Euro vel Borea.
XIV. Circa Asthmatis Therapeiam duae erunt primariae Indicationes, seu potius tot distinctae medendi methodi; sc. Curatoria & Praeservatoria. Prima docet, quid agendum sit in paroxysmo, ut laborans à praesenti periculo liberetur; altera quid extra paroxysmum, pro causae morbificae sublatione, ne affectio istaec saepius aut gravius repetat, moliri oporteat.
XV. 1. Itaque paroxysmo urgente duae erunt praecipuae medendi intentiones, viz. 1. Ut ratione tum aeris tum pulmonis habita, respiratio uberior, saltem quantum pro vita sustentanda sussiciat, procuretur; & secundo ut respirationis organa à spasmis initis, & pervicaciter continuari solitis, quam primum avocari, & compesci queant.
XVI. 1. Ad priorem quod spectat, imprimis Aegrotans situ corporis erecto, in loco apertiori & modice perflato, à sumis & adstantium halitibus libero collocetur; deinde navetur opera, ut pulmones ab omni infarctu, & oppressione interna, nec non compressione externa immunes facti, spiritum altius ducere & reciprocare possint. In hos fines ne viscerum inferiorum [...] praecordia comprimat, aut angustet, alvus ab enemate subducatur, vestimenta & alia quaeque Thoracem operientia, aut succingentia laxentur; cumque insuper in hoc casu, aut à sanguine intra va sa pneumonica supra modum turgescente, aut à sero in ductus tracheales ex arteriis & glandulis depluente, opprimi solent, utriusque humoris orgasmi & impetuositates compesci, ac sedari debent: hinc si vires ferent, & pulsus [Page 102] satis robustus fuerit, phlebotomia saepe convenit; Porro quae sanguinis aestuantis serum ac superfluitates per urinas, & sudores amandant, sedulo exhibeantur: cui intentioni Julapia, Apozemata, Pectoralia vulgo dicta, egregie inserviunt: quinimo Pulveres testacei, Millepedarum praepatata, Spiritus & Sales volatiles cum fructu sumuntur. Interim praeterea exhibeantur, quae tracheae ductus aperiant, lubricent, & expectorationem cieant; quaeque insuper si opus fuerit, catarrhum in eos depluentem sistant: in quos fines Linctus, Eclegmata, Decocta pectoralia, & Sussumigia conveniunt.
XVII. 2. Quoad alteram in paroxysmis Asthmaticis medendi intentionem, viz. ut respirationis organa à spasmis initis avocata, ad pensa sua ordinaria tranquille redeant (nisi hoc sponte post sedatas sanguinis & seri intra pulmonem aestuationes succedit) remediis Antispasmodicis & Anodynis utendum erit: etenim medicamenta in passionibus hystericis exhiberi solita, etiam in Asthmate convulsivo conveniunt.
XVIII. Spiritus C. C. fuliginis, & imprimis Sp. salis Armoniaci cum gum. Ammoniaco destillat. item Tinctura gum. Ammoniac. Sulphuris, Castorei, Asaefoetidae, Syrup. ex Ammoniac. de Sulphure, Oxymel scilliticum, & similia, quae, cum ingrati saporis aut odoris sint, Spiritus quasi dissipant, & à tumultibus retrahunt, nonnunquam egregie juvant. Quod si hoc modo spiritus debacchantes sedari nequeunt, ad narcotica perveniatur, ut quibusdam profligatis caeteri in ordinem redeant: enimvero nisi obstat pulmonum infarctus cum insigni praecordiorum oppressione, Opiata nonnunquam insigniter prosunt. In horrendis morbi hujus paroxysmis cum alia medicamina minus effecissent, saepe bono cum fructu Diacodium, imo Laudanum Tartarisatum exhibui. Verum haec non sine magna cautione propinentur; quia cum respirationem (quae jamjam difficilis & praepedita est) amplius & nimis impediunt, non raro in vitae discrimen adducunt. Insuper his, ut spiritus pneumonici à spasmis suis avocentur, nonnunquam expedit spiritibus aliis in locis molestiam inferre; nam aliquibus ullibi afflictis, ut plurimum caeteri quique perculsi inordinationes suas dimittunt: quapropter vesicatoria, cucurbitulae, ligaturae, & frictiones dolorificae juvamen conferunt; imo ob hanc rationem vomitoria in medio paroxysmo sumta prosunt. Medendi scopis, quomodo Asthmatici urgente morbi insultu tractari debent, modo designatis, adhuc restat remediorum in eos fines appropriatorum formulas quasdam selectiores proponere.
XIX. Primo igitur ad sanguinis ac seri fluxiones sedandas, eorumque superfluitates, à pulmone derivatas, per Diaphoresin, ac Diuresin amandandas, sequentia praescibantur.
Rec. Aq. folior. Hederae terrestris Unc. viij. Rutae, Pulegii, Dracontii, ana Unc. ij. Salis prunel. Drach. iss. syrup. Byzanteni, Papaveris Rhoeados, and Unc. j. misce, f. Julapium, sumatur ad Unc. iij. vel iv. ter aut saepius in die.
Rec. Radic. Graminis Unc. iij. Rusci Brusci Unc. ij. Enulae campanae condit. Unc. iss. Hordei Unc. ss. Passularum solis Unc. j. coquantur in aq. fontan. lib. iij. ad ij. colaturae adde Salis pranel. Drach. iss. edulcoretur, si opus fuerit, cum q. s. syrup. Byzantini, aut Violacei.
Rec. Tinctur. Sulphuris Drach. iij. Dosis gutt. vj. ad x. vesperi & primo mane in cochleari uno syrup. è succo Hederae, vel Violacei.
Rec. Faeculae Aronis, Bryoniae, ana Drach. iss. flor. Sulphuris Drach. j. flor. Benzoin. Drach. ss. Sacchari candi Unc. ss. Liquiritiae Drach. ij. f. pulv. sumend. ad Drach. ss. vel Ser. ij. his in die cum Julapio, vel Apozemate superiori; vel,
Rec. Pulv. praescript. Unc. ij. Mellis vel Oxymelitis q. s. f. linctus, [Page 103] capiat hora somni & primo mane circiter cochl. ss. aliis temporibus lambat cum bacillo liquiritiae.
Rec. Syrup. de Prassio, de Allio, ana Unc. iss. tinctur. Croci, Castorei, ana Drach. ij. misce, sumat circiter cochl. parvum in agonibus.
Rec. Sp. salis Armoniac. cum gum. Ammoniac. Drach. iij. Aq. Limacum, Lumbricorum, ana Unc. iij. Syrup. de Prassio Unc. ij. misce, sumat cochleatim repetendo intra iv. vel v. horas.
Rec. Pulveris de Erysimo, vel ex Hedera terrestri aestivo sole collect. Unc. j. Oxymelitis simpl. q. s. f. linctus.
XX. 2. Haec de methodo, & medicamentis in paroxysmo Asthmatico requisitis. Indicatio altera praeservatoria causae morbificae, & totius [...] [...] sublationem intendens, duas habet partes sive distinctos medendi scopos: qui ambo plerumque in usu adhiberi & complicari solent. Unus horum pulmonis conformationem, si quovis modo laesa aut vitiata fuerit, emendandam; atque alter partium motricium, & spirituum ad eos destinatorum Anomalias tollendas molitur. Utrisque his intentionibus optime satisfiet, si remedia vulgo dicta pectoralia cum Antispasmodicis conjungantur, atque horum usus cum medicamentis aliis, totius corporis praeparationem, & symptomata emergentia respicientibus intercaletur: in quos fines methodus & remediorum formulae sequentes adhiberi possint.
Rec. Aloes rosat. Drach. iss. flor. Sulphuris Drach. j. salis Succini Drach. ss. Picis liquidae q. s. f. pilul. xxiv. sumantur iv. vesperi noctibus singulis, vel alternis aut tertiis. Vel,
Rec. Gum. Ammoniac. & Edellii in aceto Scillitico solut. ana Unc. ss. flor. Sulphuris Drach. iij. pul. foliorum Erysimi, & Satureiae, ana Drach. ss. cum s. q. syrup. Diasulphuris vel Oxymelitis Scillitici, f. massa, formetur in pilulas exiguas sumend. iij. omni vesperi. Vel,
Rec. Millepedarum praeparat. Drach. ij. flor. Benzoin. Drach. ss. salis Succini Scrup. ij. extract. Helenii Drach. ss. Castorei Drach. ss. Croci Scrup. j. Terebinth. Venet. q. s. f. massa in pilulas exiguas efformanda. capiat iv. omni vesperi & mane, exceptis purgandi temporibus.
XXI. Quod si formula pilularis non arridebit, aut Pharmaca praedicta minus juvabunt, sequentia deinde pro pulmonibus ab infarctu liberandis tententur.
Rec. Sp. gum. Ammoniac. cum sale Armoniaco destil. Drach. iij. Syrup. è succo Hederae Unc. iij. Aq. Limacum Magistral. Lumbricorum, ana Unc. j. tinctur. Croci Drach. ij. misce, sumat cochlear. j. hora somni & primo mane. Vel,
Rec. Tinctur. gummi Ammoniac. Drach. iij. Dosis gutt. xv. ad xx. in cochl. j. Oxymelitis, aut syrupi ex Hedera terrestri. Vel,
Rec. Tincturae Sulphuris Drach. iij. Dosis gutt. vij. ad xij. aut xx. iisdem horis medicis, cum vehiculo idoneo.
Pari insuper modo Spiritus alii sale volatili praediti, cumque syrupis pectoralibus, & aquis Cephalicis permixti, vesperi & mane utiliter praescribi possint.
XXII. Loco mixturae vel Julapii Asthmatici ex aquis destillatis officinalibus sequens magistralis in usum crebrum & multiplicem paretur.
[Page 104] Rec. Radic. Helenii, Ireos Florentini, Angelicae, Imperatoriae, ana Unc. iv. Bryoniae lib. j. solior. Marrubii albi, Hyssopi, Satureiae, Pulegii, Heder. terrestris, ana M. iv. baccarum J [...]niperi, Hederae recentium, ana lib. j. Laur. lib. ss. sem. Foeni [...]ul. dul. Carvi, Anisi, Levistici, Aneth. ana Unc. j. Cubebarum Unc. ij. Piperis long [...], Caryophyl. Macis, ana Unc. j. incisis omnibus & con [...]usis affunde cervisiae Brunsvicensi [...] lib. viij. destillentur organis communibus, liquor totus misceatur, & inter utendum edulcoretur ad pl [...]citum cum Saccharo, vel syrupo de su [...]co Hederae, vel cum Oxymelite.
XXIII. Porro loco Oxymelitis, vel syrupi pectoralis cujuspiam vulgaris, [...]jusmodi medicaminum in Asthmate magis appropr [...]atorum formulae seque [...]es praescribantu [...]; atque imprimi [...] syrupus de Heleni [...] ab Horatio Augenio inventus, [...]oque nomine i [...]signitus; dein à Platero, Sennerto, Riverio, aliisque practicis celebrioribus commendatus, hic notari, inque usum crebrum adhiberi debet.
Rec. Radic. Helenii & Polypodii quer. praeparat. ana Unc. ij. Passularum Corinth. Unc. ij. Sebesten. n. xv. Farfarae, Pulmonariae, Satureiae, Calamentha, ana M. j. fol. unum magnum Tabaci, Liquiri [...]iae rasae Drach. ij. sem. Urticae, Bombacis, ana Drach. iss. coquantur in mulsa diluta, ad lib. iss. & cum Sacchari tantundem f. Syrupus: sumatur vel per se in [...]forma linctus, aut cochleatim vesperi, & mane; vel addatur cochl [...]ar. j. dosi aquae destillatae aut Apozematis.
Rec. Rad. Ireos Florentin. Helenii, ana Unc▪ ss. Allii excor [...]icat. Drach. iv. Caryophyl. Drach. ij. Benzoini albissimi Drach. iss. Croci Scrup. j. incisa & contusa digerantur calide in spirit. Vini rectificat. lib. j. per 48. horas; c [...]laturae adde Sacchari albissimi lib. j. pone in s [...]utella argen [...]eae super prunas arden [...]es, dein liquor accensus agitetur quousqu [...] flagrabit, dein flamm [...] extincta in syrupum abibit: exhibeatur eodem modo ac superior.
XXIV. Porro huc referri debent decocta galli vo [...]eris, à medicis celebribus tum Antiquis tum modernis pro curation [...] Asthmatis tantopere laudata; quae licet Septalius velut crassa & effoeta damnavit, Riverius tamen postliminio vindicat; atque ad testandam remedii hujus efficaciam, experientiam [...]uam alterius experientiae opponit. Jura haec bini generis, viz. cum vel sine purgantibus, & utriusque varia & diversimoda apud Authores practicos Recepta extant, quae singula taedio hic esset recensere. Libet unam aut alteram solummodo formulam proponere.
Sine purgantibus exemplum vulgare hoc est. Rec. Radic. Em [...]lae & Ireos flor. ana Unc. ss. fol [...]or. Hyssopi, & Prassii si [...]at. ana Drach. v [...]. sem. Car [...]ha [...]i Unc. j. sem. Anisi & Anethi, ana Drach. ij. Liquiri [...]iae rasae, & Passular. mundat. ana Drach. iij. praeparentur & insuan [...]ur v [...]n [...]ri Galli ve [...]ris, qui decoquatur in aq. fontan. lib. xv. done [...] caro ossibus abs [...]edat; colatura per subsidentiam depuretur: liquoris clari dosis Un [...]. vj. cum Oxymelitis simpl. Unc. j. Vel si remedium [...]oc solutivum desideratur, in unoquoque haustu dissolve Cassiae recentis & Mannae [...]na Unc. ss. sumatur per plures dies continues, quandoque per mensem integrum.
Ju [...]culi hujusmodi purgantis formulam idoneam Riverius praescribit.
Rec. Ra [...]ic. Enulae & Ireos slorentin. ana Drach. iss. sol [...]or. Hysso [...]. Tussilaginis, ana M. j. Liquiritiae ras. Passular. mundet. ana Drach. ij. sicuum pinguium n. iv. Sennae mundat. Drach. iij. radic. Polypodii quer. sem. Carthami, ana Unc. ss. sem, An [...]s [...] Drach. iss. coquantur cum tertia vel [Page 105] quarta parte galli veteris s. a. & fiat Jusculum pro una vice mane sumendum, continuetur per xij. vel xv. dies.
XXV. E plurimis quae subsunt Asthmaticorum exemplis, libet hic casus tantum duos rariores proponere, viz. uniu [...] qui morb [...] hujus mere convulsivi, atque alterius qui ipsius partim convulsivi, & partim pneumonici, paroysmis fu [...]runt obnoxii, historias describere. Vir illustris, procerus, torosus, & antea satis sanus, postquam à casu latus sinistrum solido cuipiam allisisset, exinde tunc noxam, & postea labem Asthmaticam contraxit. Enimvero suspicari fas est, nervorum ad praecordia spectantium, plexum quendam juxta consitum per accidens illud laesum fuis [...]e, proindeque postea à tali causa affectum hanc originem duxisse; viz. ut quibusdam temporibus ha [...]d c [...]rtis, primo dolor circa locum is [...]um ingravesceret, & subinde statim dy [...]pnoea gravissima, cum spirabilium omnium contentione laboriosa & diuturna insequeretur; adeo ut durante paroxysmo aeg [...]otans in ipso mortis agone versari putaretur. Ad hunc primo accersebar, postquam per duos dies tali insultu Asthmatico laborans, pene pro deplorato haberetur; cognito tamen pulmones fuisse illaesos, prognosticon nostrum adhuc bene sperare jussit, & statim inito cum aliis medicis consilio, juxta modum sequentem praescribebatur.
Rec. Spiritus gum. Ammoniaci cum sale Armoniaco destillat. Drach ii [...]. sumat gut. xv. ad xx. in co [...]hl. j. Julapii sequentis, superbibendo cochl. v. repetatur sexta quaque hora.
Rec. Aq. flor. Sambuci. Chamomeli, Pulegii, ana Unc. iv. aq. Limacum Unc. ij. Sacchari Unc. j. misce. Intermediis temporibus capiebat dosin pul. sequentis cum eodem Julapio, vel Decocto pectorali.
Rec. Pul. Oculor. Cancri Drach. ij. Salis prunellae Drach. iss. salis Suocini Drach. ss. misce, dividatur in viij. partes pro [...]o [...]dem dosibus.
Vesicatoria ampla internis brachiis prope axillas applicabantur, [...]nemata quotidie, & frictiones crebro adhibentur. Horum usu levamen subitum ac inopinatum recepit, atque intra paucos dies paroxysino isto prorsus immunis evasit. Postmodum vero quoties mo [...]i istius velitationem quandam persentisceret, illico spiritus istius dosin largam, cum eodem Julapio, ter aut quater in die sumebat; quo remedio modo praeservationis, modo curationis gratia frequenter sumto, supra biennium Asthmatis antea habitualis insultu quovis immani & terribili caruit, ejusdem interea leviore [...] quosdam attactus facile difflabiles subinde passus.
XXVI. Senex perhonorificus, multis magnisque titulis insignitus, iisdemque omnibus major, postquam per aliquot annos unaquaque hyeme tussi cum sputo moderato, & [...]atis benigno obnoxius degisset; sub [...]inem novissimi Autumni, à longo itinere domum reversus (à frigore uti putabatur suscepto) minus recte valebat: querebatur enim de dolore i [...] medio pectore juxta sternum excitato, qui vesperi quam primum lecto incales [...]eret, ingravescens, somnum perturbabat, & plurima nocte valde molestus erat: sine quavis tamen dyspnoea, aut Asthmatis signo evidenti. Ad dolorem hunc tollendum, & purgatio, & phlebotomia celebrantur, pectoralia & Antiscorbutica quotidie exhibentur, loco dolenti linimenta & fotus applicantur, sine magno tamen fructu aut levamine▪ nam quae deinceps alteratio contigit, potius in deterius cessit; nam dolori paulo remissius habenti, respiratio dissicilis & impedita superv [...]nit, ita ut à pri [...] mo somno aut appulsu ejus statim Asthmaticus [...]ieret, atque anhelus, & [...]irca praecordia laborans in lecto erectus sedere coge [...]etur, [...]orro hujusmodi [Page 106] dyspnoea, & spirabilium agitatio convulsiva non modo quovis vesperi redibant, sed indies immaniores facti longius durabant; proinde ut nocte quadam à primo somno evigilans, Asthmatis paroxysmo gravissimo, qui ipsum tantum non interemit, per plures horas afficeretur. Medici longe absentes, quamvis circa [...] desiderati, non ante auroram sequentem adven erunt; interea propter phlebotomiam à Barbitonsore celebratam, Dominus illustris ab ipso sepulchri ore revocatus revixit; deinde vero initis medicorum consiliis, isto die diaeta tenuis, & alvi per enema subductio praescribuntur: vesperi & primo mane cepit spiritus gum. Ammoniac. cum sale Armoniaco destillati gut. xii. cum vehiculo appropriato, ejusque usum postea per plures dies continuabat; vesicatoria internis brachiis prope axillas applicabantur; insuper Julapia & decocta pectoralia, ecl [...]gmata, anemata, quin & blande cathartica interdum vices suas habuerunt; item phlebotomia post biduum iterabatur. Cum prius pro haustu matutino cervisiae cum absinthio & cochlearia circiter libram bibere solebat, loco hujus circa horam octavam cepit Elixiris proprietatis Tartarisati gut. xv. cum haustu Coffee ex decocto salviae parati. His remediis paroxysmi Asthmatici de solita ferocia statim remiserunt, in tantum ut cujusque noctis initium & finis satis tranquilla fuerint, circa mediam vero leves circa praecordia perturbationes eum insomnem & erectum, per horam unam aut alteram detinebant. Medicamenta quaedam alia à medicis fuerunt proposita, aliaque diversimoda ab amicis clanculum oblata, quae tamen vit Honorabilis aut penitus respuit, aut cito fastidivit; idque potius quia vergente tunc hyeme à veris appropinquantis adventu, & aurae agrestis fruitione, citra multae pharmaciae opem reconvalescentia speratur. Quare è medicamentis supra citatis modo haec modo illa per vices tantum breves usurpavit, & interdum à quibusque feriari solebat: interim vero licet insultus Asthmatici parum aut minime eum uti prius noctu incesserent, tamen ob pulmones plurimum infarctos, & humorem serosum in pedes delapsum, citatius incedere, aut loca acclivia ascendere, sine gravi dyspnoea, & praefocationis periculo nequibat; jamque (dum haec scribo) deinceps non tam Asthma aut Phthisis, quam hydrops timetur.
XXVII. Casus hujus Aetiologia ex supra dictis satis liquet, viz. Asthmatis hujus procatarxis una in pulmone valde obstructo versabatur, proinde ut cum sanguis effervescens praecordia impetuosius pertransiret, aer ad ipsum eventilandum requisitus non satis uberi copia admitti potuerit; quare ad hunc defectum supplendum necesse fuit pulmones, eorumque organa motiva, in nixus crebriores & vehementiores incitari. Postea dein huic accessit fibrarum pectoris motricium diathesis spasmodica: quippe materies heterogenea una cum succo nerveo in ea [...] partes descendens, & ad plenitudinem aggesta, primo dolorem, & postea in organis pneumonicis spasmos atroces & periodicos excitavit: jamque diathesi hac posteriori quamvis cessante (quia scil. materies elastica & spasmodica à serosa illuvie obtunditur, aut obruitur) adhuc tamen procatarxis altera manet, alterumque comitem, viz. cacodaemonem seipso deteriorem, sc. hydropem conscivit.
CAP. XIII.
De Pectoris Hydrope.
PEctoris regionem Hydrope nonnunquam affici, & certo & multiplici indicio plane constat: namque illud in viventibus aquarum fluctantium sensus ac sonitus, inque defunctis [...] Anatomica evidentissime demonstrant. Attamen circa morbi hujus causam, & fiendi modam, quibus nempe viis, & quali ritu dispositis, aquarum intra Thoracis specum aggestio primo incipiat, dein sensim augeatur, & saepenumero insensim donec morbus deploratus evadit continuetur, res adhuc in abstruso latet. Si quando hydropis aut Anasarcae affectus generalis existens, & carnes, & viscerum cavitates, ubique, aut plerisque in locis occupaverit, nihil mirum est, si aquarum istarum illuvies etiam pectoralia occupabit; attamen praeterea interdum accidit regionem Thoracicam, aut primo, aut solummodo inundari, caeteris interim partibus ubique satis sanis, aut secundario tantum laesis.
II. Circa morbi hujus ortum, & generationis modum valde ambigitur, undenam & per quos ductus, aquarum illuvies, uspiam intra Thoracis specum reperta illuc perveniat. Authores nonnulli eam desuper, viz. à capite per tracheam descendere, aliique scaturiginem ejus ab infra derivantes, à cavitate abominis, quandoque item ab hepate vel liene, aquas istas in pectoris cavitatem per vias nescio quas caecas deferri statuunt. Verum neutra ex his sententiis aut assensum nostrum vendicat, aut elenchum meretur: nullus enim sanguinis, & humorum in corpore transitus perpendens, aut hanc, aut istam commeatus viam agnoscet; quin vero statuere oportet, humorem serosum hydropem pectoris excitantem, illuc pervenire aut specie vaporis, qui à praecordiis & Thoracis parietibus exhalatus, in aquam facile condensatur; vel secundo serum illuc deponitur sub propria forma, quatenus nempe è vasorum, sc. Arteriarum osculis reseratis, in cavitatem istam exudat. Utrum lymphaeductus, aut chyliferi, alicubi aperti aut disrupti, morbum istum quandoque pariant, mox disquiretur.
III. Quoad prius, in tantum probabile est. Hydropem pectoris, à vaporibus intra specum ejus condensatis nonnunquam oriri, ut mirum videatur quomodo uspiam secus habeat, aut quispiam à tali affectu immunis degat. Quantum enim vaporis est, quod à sanguine ebulliente decedit? cumque in praecordiis iste insignius defervet, qui sieri potest, quin vapor copiosus in claustro hoc, velut sub Alembico conclusus, in aquam condensetur? Et quidem non facile erit determinare, cum halitus vaporosi intra pectoris specum ita perpetim aggerantur, quid de iis fiat, quomodo absumantur, aut exinde foras ablegantur. Profecto dicendum erit, eos vel Thoracis parietes penetrare, vel (quod potius videtur) in pulmonum poros insinuari, adeoque inter expirandum avolare. Utraque sane via vapores Thoracici exhalare possunt: & forsan si alterutra deficiat aut praepediatur, propterea hydrops pectoris accietur.
IV. 2. Verum insuper opinari subest morbum hunc etiam modo altero, (viz. quatenus serum sub propria forma è vasis exudat) interdum contingere. Enimvero in constitutione corporis cacochymica, aut valde scorbutica, ubi sanguis aquosus & debilis serum superstuum è compage sua passim dimittit, & ab arteriarum osculis etiam laxis & patentibus ubique ejiciens [Page 108] circulationis silo excludit, nihil usitatius est, quam cavitates viscerum, nec non & praecordia, imo & cerebrum ipsum illuvie aquosa inundari: porro in tam generali ad hydropen diathesi, regionem modo hanc, modo istam vel alteram, primo & nonnunquam fere tantum occupari; quandoque item penetralibus intactis, carnes exteriores, sc. musculos eorumque interstitia, ab illuvie serosa inundari.
V. 3. Inter vasa materiem hydropicam in pectoris cavitatem infundentia, Lymphaeductus, & Tubi chyliseri merito in suspicionem veniunt. Ad priores quod spectat, [...] Anatomica constat, ingens horum satellitium totos pulmones perreptare, atque ab exterioribus eorum oris oiterius latos, versus ductus Thoracicos tendere, iisque laticem suum, quem à sanguine arterioso superfluum ubique absorbent, maxima ex parte infundere. Si quando igitur haec vasa obstruantur, aut quoquo modo à munere suo defungendo impediantur, necesse erit aquarum in pulmone aggestionem fieri; quae postea in pectoris cavitatem decidentes, regionis istius hydropem excitabunt. Enim vero hac lympha in compagem pulmonarem restagnante, saepenumero accidit vesiculas hydatidas dictas, in extima hujus visceris superficie excitari, quae postea disruptae, & aquas in thoracis cavitatem dimittentes, ibidem Ascitem producunt. Hujusmodi affectio in ovibus, quando ob tempestatem humidiorem, & pascua aquosa ab hydrope gregatim intereunt, passim cernitur. Et quidem nonnunquam in homine, pectoris Asciten à tali causa procedere sequens Historia (cujus subjectum morbi hujus spirans exemplum existit) plane arguere videtur. Nuper Adolescens satis sanus & robustus venationi, equitationibus improbis, aliisque corporis exercitiis quantumvis immodicis, dudum impune assuetus, tandem in Thorace plenitudinem seu velut inflationem quandam persensit; in tantum ut pulmonis latus sinistrum intumescere, & cor extra locum suum dextrorsum protrudi videretur: ea namque ex parte pulsatio ejus maxime percipiebatur. Postquam in hoc statu aliquandiu perstiterat, quodam die cujusdam quasi vasis intra Thoracis cavitatem disrupti sensum habuit, indeque per semihorae spatium in regione ista humoris velut ab alto in pectoris fundum cadentis, stillicidium non tantum ab eo percipi, sed etiam ab astantibus audiri potuit. Quanquam affectus hujus raritate primo attonitus esset, quia tamen exinde quoad vires, appetitum, somnumque, aliaque naturalia satis recte valeret, mox denuo securus, & medicinae negligens evasit: postmodum vero [...] corporis motu, inclinatione, aut agitatione quavis in latere sinistro aquae intus aggestae fluctuatio ab ipso persentiebatur; quin etiam ab aliis motus, & sonitus evidentissime, tum tractatu tum auditu percipiebatur. Hinc cum extra dubium fuerit Dominum insignem pectoris hydrope tunc affici, ita verisimillimum videbatur morbum istum ex eo originem duxisse, quod lymphaeductus ad pulmonis latus sinistrum spectantes prope insertiones suas in ductum chyliferum primo obstructi, ad molem ingentem intumescerent, & postea disrupti humorem suum in Thoracis cavitatem extillarent.
VI. Quando nunc praecordiorum, arcisque adeo vitalis inundatio immineret, tandem vir egregius sibi prospiciendum ratus medicinam adiit, & curationis ergo pharmaca quaedam ruri sumsit, sine ullo tamen fructu notabili. Deinde Londinum adveniens primo D. D. Lower sibi prius notum consuluit. Hic Thoracis apertionem quasi unicum remedium proponens D. D. Michlethwait, meque in consilii partes adscisci curavit. Dein communi statim omnium consensu lateris sectio decernitur: itaque post factam totius provisionem, chirurgus inter sextam & septimam vertebram cauterium applicuit, & postridie foramini in pectoris cavitatem secto ca [...]alem indidit, quo facto statim liquor crassus, ac instar chyli albescens & [Page 109] quasi lacteus effluebat. Hujus prima vice tantum sex circiter unciae detrahebantur, & postridie tantundem. Die tertio cum paulo major quantitas exire sineretur, magno statim languore affectus, & deinde febricitans, per diem unum aut alterum male habuit. Quapropter donec temperiem & vires recuperaret, materiae istius exitum inhibere, visum est: postea vero ejusdem evacuatione tantum parca quotidie facta, pectoris cavitas fere in totum inaniebatur: adhuc vero canalem cum epistomio in foramine gerit, quo semel nycthemeri spatio aperto humoris usque tantillum emanat: interim stomacho vultu & viribus valens, foras obambulat, equitat, aliaque exercitia prius assueta satis vegete obit. Pharmacia haud multa usus est, aut opus habuit. Post sectionem Cardiaca temperata, sc. pul. Perlarum, Julapia, & quandoque hypnotica, & postea decoctum traumaticum quotidie his sumendum praescripsimus.
VII. Hac methodo, & medicamentorum formulis aliquandiu continuatis, vir insignis temperiem, vires, corporis habitum, imo & pectoris immunitatem recuperare visus erat, usque tamen cannam argenteam in lateris foramine (è quo ichor quotidie effluxit) gerebat: cumque post aliquot menses hac subtracta fontanella ista occluderetur, intra pectoris specum ejusdem humoris, per sonitum & fluctuationem perceptibilis aggestio fiebat: deinde vero cum recurrente morbo idem recurreret remedium, proindeque lateris apertio decerneretur (forte natura hoc chirurgi munere defungente) ea sponte obveniens, materiae ad erum pendum aptae exitum praebebat. Jamque necesse incumbit ad praecavendam pectoris illuviem, foramen istud quasi lacunam constanter patefieri.
VIII. 4. Ex his satis constare arbitror, pectoris Asciten quandoque ob vasa lymphica intra pulmonem disrupta exoriri; nec minus dubito quin idem affectus etiam à ductibus chyliferis intra thoracem diffractis excitari possit; attamen hic casus tam raro contingit, ut eum hactenus neque ex propria observatione nec aliorum relatione cognoverim. Porro minime refert talis morbi Aetiologiam inquirere, quia non tantum incurabilis, sed brevi lethalis existit, quia sc. à chyli inundatione praecordia statim obruentur, simulque sanguis & spiritus animales succi nutritii vectigali solito defraudati illico exolventur.
IX. Ex variis hujus morbi causis modo designatis, facile erit differentias ejus colligere: nam primo pectoris hydrops aut affectio simple [...] & primaria est, regioni huic peculiaris; aut secundaria, sc. hydropi generali superveniens, uti in cachecticis crebro assolet. Secundo hic morbus distinguitur quoad loca affecta, nempe quatenus aqua vel in toto pectore colligitur, vel tantum in altero ejus latere. Tertio quoad materiam in Ascite pectorali aggestam, quae modo limpida & plane aquosa est, modo crassior, albicans, & quasi lactea, qualis in praecedenti historia describitur.
X. Signa diagnostica satis manifeste hunc morbum produnt: nimirum aquarum fluctuatio tractatione, & corpore inclinato sensu percipitur, ejusque sonitus plane auditur. Porro affecti tussi sicca & inani plurimum molestantur, necnon dyspnoea fere continua & gravi, praesertim dum loca acclivia ascendunt, afficiuntur: insuper adsunt sitis cum febricula, & noctu post primum somnum, propter vapores à calore tunc intensiori elevatos, magna inquietudo, & corporis jactatio. His interdum accedunt cordis palpitatio, pulsus intermittens, aut perturbatus, & crebra animi deliquia. Quoad prognosin, morbus hic sanatu semper difficilis existit, & ex opinione vulgi incurabilis habetur. Et revera si abdominis Asciti aut Anasarcae in toto corpore excitatae superveniat, deploratus jure censetur; attamen si affectio sit primaria, & corpori alias sano contigerit, de curatione haud protenus desperetur.
[Page 110] XI. Quod ad morbi hujus Therapeiam spectat, indicationes primariae, juxta communem in plerisque aliis affectibus medendi methodum, erunt tres: sc. curatoria, praeservatoriae, & vitalis.
XII. Prima aquas in pectoris cavitate aggestas quoquo modo evacuandas respicit. Secunda ne subinde nova ibidem illuvies colligatur, praecavet. Tertia vires instaurandas, & symptomata eas laedentia quamprimum tollenda procurat.
XIII. Ut primae Indicationi satisfiat, atque ut pectoris Ascites inaniatur, duae tantum viae seu evacuationis modi, quibus aquarum illuvies ista educatur, occurrunt: nimirum vel ut pectoris vasa & humorum ductus inaniti lympham istam rarefactam resorbeant, & dein aut sanguinis aut aeris commeatu fora [...] convehant; vel secundo ut per lateris sectionem aquae istae in propria specie affatim educantur.
XIV. Prior iste modus etsi rarius, quandoque tamen succedit: quod equidem ex propria observatione testari possum. Enimvero pulmonum compages, intus spongiosa, & extus porosa admodum, aquis substratis dum quaque diastoles vice immergitur, eas in vaporem conversas nonnunquam imbibit, adeoque vel sanguini remandat, vel cum aere jugiter expirato ore exhalat. Hujusmodi effectus pro morbo isto sanando ut facilius contingat, subsidia medica hic in usum adhibentur: itaque propter intentionem istam, sanguinis, aeris, & humorum ductus quantum licebit inaniri, & vacui servari debent. In hunc finem purgantia, diuretica, & diaphoretica mitiora methodice, & per vices exhibeantur; item remedia Thoracica & expectorantia locum vendicant; victus sit tenuis & calsaciens, & ejusmodi quoad omnia regimen instituatur, quod sanguinem plus exhalare, & humores quosque superfluos evaporare faciat. Medicamentorum in hos usus accommodorum libet hic formulas quasdam subjicere.
Rec. Radic. Chaeresolii, Rusci Brusci, Polypodii qu. ana Unc. j. folior. Eupatorti, Adianthi, Rotryos, Hederae terrestris, ana M. j. sem. Carthami Unc. j. radic. Ireos florentin. Unc. ss. sem. Ebuli Drach. v. rad. calami Aromatici Unc. ss. coquantur in aq. fontan. lib. iv. ad tertiae partis consumtionem, dein colaturae adde foliorum Sennae Unc. iss. Agarici Drach. ij. Mechoae. Turbith. ana Unc. ss. Santal. citrin. Drach. iss. rad. Galang. minoris Drach. j. ebulliant clause per horas ij. dein coletur. adde mellis opt. Unc. ij. & clarificetur cum ovi albumine, f. hydromel purgans, dosis Unc. vj. ad viij. mane, bis vel ter in septimana. Vel,
Rec. Calamelanos Scrup. j. resin. Jalap. Scrup. ss. Balsam. Peru. q. s. f. pilul. iv. sumantur mane repetendo intra v. vel vj. dies.
Rec. Tincturae Sulphuris Drach. iij. capiat gut. vij. ad x. hora somni & primo mane in cochl. j. mixturae sequentis superbibendo cochl. iij.
Rec. Aq. Limacum. Lumbricorum, Raphani composti. ana Unc. iv. Aq. è Succo baccarum sambuci fermentat. lib. j. syrup. è succo Hederae terrestris Unc. ij. misce, f. Julapium. Vel,
Rec. Tinctur. gum. Ammoniac. vel Galbani; exhibe ad gut. xx. vesperi & primo mane cum eadem mixtura. Vel,
Rec. Millepedarum praeparat. Drach. ij. flor. Sulphuris Scrup. ij. florum Benzoin. Scrup. j. pul. sem. Dauci, Bardanae, ana Drach. ss. Terebintbinae Venet. q. s. f. massa, formetur in pilulas exiguas, sumantur iv. vesperi, & primo mane; superbibendo haustulum ejusdem Julapii.
Hora nona matutina & quinta p. m. sumatur haustus aquae Calcis vivae compossit. ad Unc. iv. per se, vel cum alio medicamine appropriato.
Pro potu ordinario sumatur bechetum sequens.
Rec. Radicum Sarsaparil. Unc. vj. Chinae Unc. ij. ligni Santal. albi, citrin. ana Drach. vj. ras. Eboris, C. Cervi, ana Drach. iij. rad. Calam. [Page 111] aromat. Unc. ss. Passul. exacinat. lib. ss. Liquir. Drach. iij. s. a. infundantur & coquantur in aq. fontan. lib. xij. ad vj. f. colatura.
XV. Olim ante XXV. annos cum Oxonii degerem, ad Juvenem scholarem accersebar, qui per tres hebdomadas de dolore Thoracis, & dyspnoea gravissima vesperi constanter, insuper à corporis motu citatiori, aut gressu acclivi supra modum infestante, laborarat: in neutrum latus diu potuit discumbere, verum necesse habuit in lecto supinus usque jacere, & cum capite erecto; si forsan in latus alterutrum discumbere niteretur, corporis situm istum illico dolor assequebatur; & si forsan à latere uno in alterum se devolveret, etiam dolore statim translato, persensit velut aquas è loco in locum fluctuare. Hinc merito▪ Ascitis pectoralis suspicio incidit, de quo ut certior fierer [...], praecepi ut supinus supra lectum jacens, caput à margine ejus usque ad pavimentum reclinari sineret; illico persensit aquae versus claviculas decursum, simulque illuc doloris metastasin: insuper his si quando à motu, calore lecti aut foci corpus plus solito aestuaret, illico in Thorace tanquam aquae supra ignem ebullientis sensum habuit, simulque de vertigine, & levi spirituum defectione conquestus est. Quandoquidem ex his rite perpensis colligere liceret, eum pectoris Hydrope affectum fuisse, methodum & medicamenta sequentia cum successu praescripsi.
Rec. Calamelanos gr. xv. resin. Jalap. Scrup. ss. syrup: Rosar. solut: q. s. f. pilul. iij. cepit mane primo, & duodecim habuit sedes cum magno levamine; dein die tertio ab eodem medicamine tantum quater alvus dejiciebatur, sed cum majori adhuc fructu; cepit postea per plures dies Apozematis diuretici & pectoralis Unc. vj. bis in die: denique ultimo, cathartico eodem repetito integre convaluit
SECTIO II.
De Medicamentis Splanchnicis, sive quae viscera imi Ventris respiciunt.
CAP. I.
De Ictero ejusque remediis, eorumque operandi modis & Aetiologiis.
HActenus Thoracis Pathologiam, simulque Pharmaceuticen satis fuse explicavimus, jam proxime sequitur circa imum ventrem ejusmodi pensum absolvere. Verum medicamina ad hanc regionem pertinentia, eorumque operandi modos, & rationes, una cum ventriculi & intestinorum Anatome, in superiori tractatu jam jam maxima ex parte descripsimus: remedia stomachica, dysenterica, aliaque intestinalia, imo & diuretica, una cum singulorum Aetiologiis tractavimus; porro de remediis Hypochondriacis, & Hystericis alibi ex professo egimus. Quod itaque superest, de affectibus Hepaticis tum propriis, tum ei vulgo ascriptis, eorumque medelis in hac sectione disseremus; attamen in his singulis, circa partem pharmaceuticam, potius quam pathologicam plus operae impendemus.
II. Morbi praecipui quibus Hepar, ejusque appendix, implicari solent, sunt Icterus & Tumor; atque sub posteriori hoc, plures alii affectus, sc▪ Obstructio, Inflammatio, induratio, & scirrhus accensentur: quibus omnibus remedia vulgo Hepatica dicta, quae & magnam pharmacopeiae partem constituunt, vulgo destinantur.
III. Icterus aut per se morbus est, primario incipiens, de quo hic proprie agitur; aut alterius morbi effectus, sive productum; uti cum febri intermittenti supervenit, quam & saepenumero judicat, de quo etiam mox obiter dicemus.
IV. Icterica Affectio ex communi plurimorum consensu exoriri statuitur, in quantum flava bilis, è venae portae finibus, in po [...]i bilarii ductus non omnino, aut non satis excepta, in massam sanguineam restagnat, eamque virore suo (unde etiam cutis inficitur) inquinat.
V. Obstructio ista multis modis, & variis in locis contingere solet. Quandoque enim fit juxta extremos utriusque generis vasorum, sc. venae portae, & pori bilarii sines; quorum intercapedines ob hepatis parenchyma intumefactum, aut alias vitiatum, nonnunquam comprimi, & obturari accidit; quapropter humor felleus è portae vasis secretoriis, in vasa al [...]era exceptoria minime traductus, in sanguinem regurgitat. Secundo humoris selle [...] transitus interdum in mediis pori bilarii ductibus intercipitur; in quantum sc. horum cavitates materia aut viscosa, aut sabulosa, & nonnunquam lapidea implentur; uti passim cernitur in jecinoribus jumentorum, hyberno tempore dum soeno ac stramine vescuntur. Tertio ex [Page 113] observatione Anatomica etiam constat obstructionem Icteri causam nonnunquam in ipsa vesica fellea, aut in meatu cystico fieri; siquando enim illa lapidibus impleta bilem non recipit, aut hic obturatus aut coalescens, bilis versus intestina descensum inhibet, humor iste quamvis à sanguine bene secretus, in massam ejus restuere cogitur, adeoque morbum regium parit.
VI. Contra receptissimam hanc opinione, qua statuitur Icteri causam plerunque citra vesicam felleam, aut circa ipsam versus hepar consistere: Cl▪ Sylvius omnino ultra hanc, viz. in meatu cystico aut ductu communi eam collocat. Quippe bilem non è sanguine intra ductus hepaticos secerni, sed in ipsa cysti fellea, ex humore per arterias illuc advecto progigni supponens; partem ejus maximam per pori bilarii ductus superius latam, sanguini propter insignes quosdam usus suffundi, partemque alteram etiam ob sines necessarios, inferius ad intestina descendere statuit: quamobtem si posteriori hoc emissario occluso, bilis tota sursum in sanguinem evehatur, eum humore isto nimis saturans à crasi genuina in Ictericam pervertet.
VII. At vero ne meatus cystici, aut ductus communis occlusio (cujus neutra facile, aut à levi occasione contingit) ad Icterum quemcunque excitandum minus efficax videatur; idcirco five talis obstructio locum habet, sive non, insuper ingeniose supponit Vir Clariss. bilem dum in cysti generatur, quandoque mutationem notabilem subire, propter quam moveatur, & feratur impetuosius, & copiosius, versus sanguinem, cui tamen solito minus permisceatur, sed ipsi duntaxat confundatur, adeoque facilius ab codem recedat, partesque solidas colore suo inficiat & tingat.
VIII. Quod autem bilis in Ictero cum caeteris humoribus permisceri, aut intime [...] inepta reddatur; fieri statuit, à spiritu nimis volatili ci copiosius admisto, ipsamque proinde spirituosiorem aliisque immiscibilem faciente. Assertionem hanc binis instantiis confirmat, in quantum sc. venenum à viperae morsu spirituosissimum, atque potus generosior, sc. vini, aut aquarum ardentium aliquamdiu usurpatus, Icterum accersit. Insuper hypothesi huic fidem astruere nititur, eo quod morbus iste non tantum à medicamentis deobstruentibus, verum ab iis quae salis volatilis ferocientis vim retundunt, (cujusmodi sunt decoctum seminis cannabini, item sapo Venetus, cum multis ejusdem sarinae) curarl solet.
IX. Non hujus loci, neque ad propositum nostrum est, ad hanc litem dirimendam descendere: neque temere nunc determinare ausim (postquam tot egregia recentiorum ingenia res fatigavit) utrum bilis revera conficiatur in cysti fellea, vel annon à sanguine intra hepar, magnum secretionis organum, duntaxat separetur; fateor posteriorem hanc sententiam mihi potius arridere. Et quidem haec serio perpendens opinari ducor, Icteri causam in eo potissimum consistere, quod bilis in hepate secreta, ob vias obstructas, non omnino aut non satis ad vesicam felleam transferatur, quin necesse habeat in massam sanguineam regurgitare; interea tamen haud inficias imus, affectum hunc (etsi rarius) à meatu cystico, aut ductu communi obstructis interdum exoriri posse. Caeterum in causae morbisicae partem, & forsan aliquando totum, etiam sanguinis vitium accedere putam us; quando nimirum ob particulas ejus sulphureas, & salino-fixas supra modum exaltatas, bilis in cruoris massa uberius ac ocius progignitur, quam per vias ordinarias secerni, aut soras amandari queat; quare haec à sanguine cum sero ubique decedens, partibus solidis affigitur, iisque tincturam suam imprimit. Et proculdubio ob hanc rationem est quod venena quaedam, & imprimis viperarum morsus, atque potus generosior diutine usurpatus, in corpore prius sano morbum Arquatum inducit, pro cujus Therapeia interdum phlebotomia, & medicamina sanguinem ad rectam [Page 114] crasin reducentia, plus quam deobstruentia prodesse solent. Porro ob hanc causam esse videtur, quod febris tertiana intermittens, ita frequenter in Icterum terminatur; quippe haud suspicari licet, postquam in singulis paroxysmis tanta sanguinis & humorum agitatio per frigus & aestum, eorumque tanta per vomitum aut sudorem evacuatio contigerit, ductus hepaticos quoquo modo obstrui posse; ac vero sicuti paroxysmi febriles accientur, in quantum sanguinis pars sulphurea nimis evecta, succum nutritium primo in materiam morbificam pervertit, & dein accensa eandem absumit, & exterminat; ita postea cum sal fixus demum in sanguine una cum sulphure exaltatur, ideoque bilis pura puta [...]opiose progignitur, propter salis fixi vim restinctivam sanguinis accensio febrilis c [...]ssat, ejusque loco dyscrasia Icterica succedit. Quemadmodum autem sanguis ad dyscrasiam sulphu [...]eo-sa [...]inam nimis evectus, Icterum quibusvis ut ut minime praedispositis accersit, ita in aliis quantumvis praedispositis, viasque bilarias obstructas habentibus, cruoris sulphur nimis depressum, morbi istius immunitatem parit; enimvero cognovi plure [...] cachecticos & phlegmaticos, tametsi hepatis quoad p [...]urimos ejus ductus obstructione & induratione laborarint, Ictero caruisse.
X. Circa morbi hujus Aetiologiam, non est operae pretium amplius ut disquiramus; ad Therapeiam quod spectat, tres erunt primariae Indicationes, quas omnes (siquidem quae sit potissima & primo adhibenda, fere semper latebit) simul prosequi oportebit; itaque medendi intentiones erunt. Primo ut ductuum obstructiones, siquae forsan aut in poro bilario, in meatu cystico, aut alibi circa hepar, vel vasa choledocha fuerint, aperiantur. Secundo ut sanguis, ne bilem supra modum progignat, aut secretioni ineptum reddat, ad justam temperiem & crasin reducatur. Tertio demum ut vires sustententur, & symptomatis [...]as praecipue laedendentibus occurratur.
XI. 1. Ut primae Indicationi satisfiat, evacuationes catharticae, tum pe [...] vomitum, tum per sedem, quibus bilis versus intestina descensus irritetur, simulque vasa obstructa, magna eorum succussione facta, ab infarctione liberentur, egregie conducunt. Secundo Medicamenta acria, amara, falsa, a [...]aque incitatione quadam praedita, quae bilis in hepate aggestae, & stagnantis motum stimulent, adhiberi debent; huc etiam referre oportet, quae ex similitudine substantiae & velut signatura, quatenus nempe succo flavo praedita sunt, contra Icterum juvare creduntur; attamen pleraque ex his quoniam urinas, aut sudores cient, sub eadem qua priora, sc. evacuantium classe, satis apte recenseri possint.
XII. Secunda Indicatio alterantia omnino requirit, medicamina sc. quae sulphuris ac salis fixi exaltationes sive efferationes deprimant, atque [...]alis volatilis interim depressi restitutionem promoveant; propter hos fines remedia sale acido, aut volatili praedita, insuper cha [...]ybeata adprime conducunt; hinc spiritus salis, vitrioli, succus limoniorum, item spiritus C. Cervi, item stercus ovinum, anserinum, crocus martis, aliaque diver [...]imoda ejus praeparata, in Ictero saepe cum fructu praescribi solent.
XIII. Tertia Indicatio vitalis vires instaurandas, & symptomata quibus laedantur tollenda procurans, plures & diversimodas medendi intentiones suggerit, quas omnes aut praecipuas speciatim enumerare, & praescribere operi [...] ac taedil immensi foret; quapropter regu [...]as quasdam circa diaetam generales, & [...]emedia quaedam Cardiaca & Anodyna in hoc casu appropriata sub [...]emus.
XIV. Designatis ad hunc modum Indicationibus Therapeuticis, jam p [...]oxime [...]ncumbit quibusque modo propositis medendi intentionibus medicamenta selectiora, viz. tum simplicia, tum composita accomodare, & remediorum, quae ad hunc morbum praecipuae notae habentur, operandi [Page 115] modos, & rationes explicare. Primo igitur pharmacorum Evacuantium in Ictero appropriatorum formulas proponemus.
1. Vomitoria.
XV. Pharmaca Emetica in Ictero recenti, dum viscerum tonus & vires constant, saepissime juvare solent; quatenus nimirum & ventriculum phlegmatis viscosi saburra in hoc morbo fere [...]emper aggravatum alleviant; insuper & vasa choledocha irritando, atque ductus omnes hepaticos valde succutiendo, infarctiones eorum expediunt, & bilis per vias prius assuetas transitum solic [...]tant.
Rec. Infusionis C [...]oci Metal. Un [...]. ss. ad Drach. vj. Vini Scilli [...]ici Unc. j. Oxymel. simp [...]. Unc. ss. f. vomitorium cum regimine sumendum.
Vesperi praecedente interdum exhibere convenit mixturam sequentem pro facilitanda vomitione praeparatoriam.
Rec. Pul. radicum Asari, faeculae Aronis, a [...]a Scr [...]p. j. Tartari vi [...]riolat. Scrup. ss. Oxymelitis simplicis Un [...]. j. misce.
Rec. Sulphuris Antimonii gr. vij. Seammonii sulphurat. gr. viij. Cremoris Tartari Scrup. ss. f. pulvis, detur è cochl. j. panatellae.
Rec. Fol. Asari 9. incisis & contusis assunde Vini albi Unc. iij. exprimatur succus, detur mane cum regimine.
Rec. Gum. Gut. praep. gr. viij. Tartari vitriolat. gr. vij. f. pulvis.
2. Cathartica.
XVI. Medicamenta purgantia in hoc morbo sive recenti, sive inveterato [...]ocum habent, viz. tum ut [...]berior excrementorum proventus subinde è primi [...] viis subducatur, tum ut vasa choledocha ad excretionem stimulentur.
Rec. Electuarii è succo Rosarum Drach. iij. R [...]abarbari Drach. j. salis Absinthii, Cremoris Tartari, ana Scrup. ss. syrup. de R [...]abarb. 9. s. f. bolus.
Rec. Radic. Lapathi acuti praep. Unc. j. summitatum Absinthii pontici, Centaurii minoris, ana P. ij. rad. Gentian. Curcumae, an [...] Drach. ij. Santal. citrin. Drach. j. coq. in aq. fentan. lib. iss. ad lib. j. circa finem adde Sennae [...]pt. Drach. vj. R [...]abarb. opt. Drach. iij. Agarici Drach. iss. sem. Coriandri Drach. ij. Vini aibi Unc. ij. efferv [...]fiant clause per hor [...]s ij. de [...] f. colatura per subsidentiam depuranda: Dosi [...] [...]ne. iv. ad vj. cum syrupi de R [...]abar [...]aro Unc. j. aq. Lumbricorum Drach. iij. f. potio repetenda per tres vel quatuor dies continuos, vel alternos.
In constitutione debiliori.
Rec. Rhei electi Drach. ij. Agarici Trochiscat. Drach. ss. Cinnamom. Scrup. ss. Zinz. Scrup. ss. f. infu [...]io in Vini albi & aq. Cic [...]orei, ana Unc. iij. clause & calide per iij. [...]oras, in colatura dissolve syrup. de Rhabarbaro Unc. j. aq. Lumbricorum Drach. ij.
Rec. Pul. Rhabarb. Drach. ss. ad Drach. j. salis Absinthii Scrup. j. f. pulvis.
Rec. Pilul. Russ [...] Scrup. j. extract. Rudii Scrup. ss. f. pilul. iv. sumantur mane cum regimine, repetendo intra iv. vel v. dies.
[Page 116] XVII. Tertio sequuntur Deoppilativa, quae item Diuretica, vel Diaphoretica existunt, quorum etiam nonnulla ob substantiae similitudinem Specifica habentur: hujusmodi medicamina & bilis à sanguine secretionem promovent, ejusque secretae, per ductus & meatus in hepate minus patentes, transitum urgent. Porro interim ea sanguinem fundendo, & serositates & recrementa ejus biliosa aliquatenus per sudores aut urinas amandari faciunt.
Rec. Elixir. proprietatis Unc. j. sumat gut. xx. mane, & hora quinta p. m. cum vehiculo idoneo. Eodem modo tinctura Antimonii, aut salis Tartari, item Mixtura simplex in majori dosi saepe cum fructu exhibentur. Pro vehiculis etiam propter eandem medendi intentionem Apozemata, Aquae destillatae, & Julapia conveniunt.
Rec. Radic. Chelidoniae majoris, Urticae urentis, Rubiae tinct. [...]na Unc. j. summitatum Absinthii pontici, Marrubii albi siccat. Agrimoniae, Chamaedryos, ana M. j. sem. Santonici Drach. ij. ras. Eboris, C. C. and Drach. ij. Santali citrini Drach. iss. sem. Coriandri Drach. ij. coq. in aq. fontan [...] lib. iij. ad ij. adde Vini albi Unc. iv. & f. colatura, adde syrupi è Cichorio cum Rhabarbaro Unc. ij. Aq. Lumbricorum Unc. iss. f. Apozema: dosis Unc. iv. ad vj. bis in die.
Rec. Folior. Marrubii albi siccat. Centaurii minoris, ana M. j. rad. Gentian. Curcumae, ana Drach. iij. Cinnamomi Drach. j. Croci Drach. ss. incisa ponantur in vitro cum Vini albi vel Rhenani lib. ij. f. infusio clausa, dosis Unc. iij.
Huc spectat celebre istud Gesneri Antict [...]ricum. Rec. Radic. Urticae majoris lib. j. Croci Scrup. j. contundantur probe, & cum vino albo extrahatur tinctura. Dosis Unc. iij. mane per iv. vel v. dies.
Huic simile est illud Fr. Joelis. Rec. Radicum Chelidoniae majoris incis. M. ij. granorum Juniperi M. j. contusis asfunde V [...]ni Rhenani lib. j. & extrahatur succus, dosis Unc. iv. bis in die.
Succus Marrubii albi à Dioscoride, & syrupus ejus à Foresto pro curatione morbi regii valde commendatur.
XVIII. Loco elixiris, aliorumque liquorum chymicorum, qui ad nauseam evitandam, in quantitate perexigua sumendi praescribuntur, allis fortiori constitutione praeditis electuaria, pulveres, & pilulae cum meliori fructu exhiberi possint.
Rec. Conserv. Absinthii pontici, s [...]avedinis Aurantii, Limonii, ana Unc. ij. s [...]ec. Diacurcumae Unc. iss. pul. Eboris, Santali citrin. ligni Aloes, a [...]a Drach. ss. t [...]chisc. de Capparibus Drach. j. de Rhabarb. Drach. ss. salis Absinthii Drach. ij. cum s. q. syrupi de Cichorio cum Rhabarbaro f. Electuarium, dosis qu. Nucis castanea bis in die superbibendo Julapii sequentis Unc. iij.
Rec. Aq. Chelidoniae majoris, Fumariae, Absinthii simpl. flor. Sambuci, ana Unc. v. Aq. Limacum magistral. Lumbriccrum composit. ana Unc. ij. Sacchari Unc. ss. misce, f. Julapium. Vel,
Rec. Rad. Urticae majoris, Angelic. Gentian. ana Unc. iv. Chelidon, majoris totius M. vj. Absinthii, Tanaccti, Abrotani utriusque, ana M. iv. cortices exteriores xij. Aurautiorum & iv. Limoniorum, Lumbricorum praep. Limacum, ana lib. j. Caryophyllorum contus. Unc. ij. incisis & contusis affunde Vini albi lib. viij. destil. organis communibus; liquor totus misceatur. Vel,
Rec. Limaturae Chalybis lib. j. Fragrorum recentium lib. vj. ponantur in olla vitreata simul agitando, & stent per diem, dein adde radicum Rhabarbari [Page 117] Anglicani incis. lib. j. cortices iv. Aurantiorum: incis. asfunde Vini albi lib. vj. & destil. s. a. liquor totus misceatur, dosis hujus & prioris Unc. iij. bis in die post electuarium, vel aliud medicamentum.
Rec. Pul. rad. Curcumae, Rhabarbari, ana Drach. iss. cortic. radicum Capparis, rad. Asari, ana Drach. ss. extracti Gentian. Centaurii, ana Drach. iss. salis Absinthii Scrup. iv. sem. Nastur [...]ii Drach. ss. Erucae Scrup. ss. Elixir. proprietatis Drach. j. gum. Ammoniae. solut. in aq. Lumbricorum q. s. f. massa pilularis, formetur in pilulas exiguas; Dosis Drach. ss. vesperi & mane, superbibendo aquae destillatae Unc. iij.
Sylvius pro curatione Icteri valde praedicat decoctum sem. Cannabini in lacte, & solutionem sap [...]is, indeque (prout supra innuimus) hypothesin suam, qua [...]cteri Aetiologiam à bilis a [...]enatione potius, quam à meatuum ejus obstructione deducit, stabilire nititur.
XIX. Indicatio secunda sanguinis alterationem sive aequationem respiciens, quo sc. bilem modice tantum progignat, & rite secernat, ejusmodi medicamina requirit, quae sulphur & sal fixum nimis evecta deprimant. In hos fines, nescio quo casu aut ductu, pharmaca sale volatili praedita, uti lumbrici, limaces, millepedae, immo pediculi, quadrupedum & volatilium stercora, pro Ictero sanando in praxin introducta, non tantum ab empiricis, sed etiam à medicis celebrioribus praeseribi solent: haec interdum per se, verum saepius evacuantibus, & deoppilativis adjuncta, praecipuas Antictericorum compositiones ingrediuntur.
Fonseca praescribit stercus Anserculi verno tempore collect. & siccat. etiam pullorum excrementum album, quorum utriusque pulvis detur à Drach, ss, ad Drach, j. in idoneo vehiculo.
Rec. Pul. Lumbricorum terrestrium praep. stercoris Anserini, ana Drach. iij. Eboris, Santali citrin. pul. ana Drach. ss. Croci Scrup. j. s. p [...] vis, dividatur in vj. partes pro totidem dosibus matutinis cum liquore appropriato. Apozemati, & tincturae Antictericae superius descriptis, lumbrici rerrestres, item stercus anserinum, quin & ovinum utiliter addi solent.
Rec. Millepedarum recentium & vivarum n. 50. ad 100. Croci. Scrup. ss. Nucis Moscat. Scrup. j. simul contusis assunde Aq. Chelidoniae Unc. iv. Lumbricorum Unc. ij. f. expressio fortis, & ebibatur: ad hunc modum sumatur primo semel, dein bis in die per septimanam.
Remedium vulgare, & empiricum apud nostrates est, ut novem pediculi vivi sumantur mane, per v. vel vj. dies, quo remedio (cum alla minus efficerent) plures sanatos audivi: quod certe nullo alio modo juvare potest, nisi quod salem volatilem in sanguine depressum restituat.
XX. Propter eandem juvandi rationem, etiam in hoc morbo slores salis Armoniaci, sales volatiles succini, C. C. suliginis; item horum spiritus, saepe magno cum fructu exhibentur.
Rec. Pul. Lumbricorum praep. Drach. ij. spec. Diaeurcum. Drach. j. florum salis Armoniaci Drach. ss. salis Succini Scrup. j. extract. Gentian. Drach. j. Croci Scrup. j. gum. Ammoniaci solut. in aq. Lumbric. q. s. f. massa, formetur in pilulas exiguas, dosis iij. vel iv. mane & vesperi superbibendo Julapii superscrip [...]i Unc. iij.
Rec. Spiritus C. Cervi cum croco tincti Drach. iij. Dosis gut. xv. ad xx. cum aq. destillata superius descripta.
XXI. In hac medicaminum, quibus sanguinis dyscrasia Icterica emendanda intenditur, classe, etiam remedia chalybeata jure locum vendicant; [Page 118] haec enim non tam viscerum obstructiones reserando, quam sulphuris, & & salis fixi efferationes deprimendo, & cruorem volatilisando, in morbo regio, haud minus quam in aliis cachexiae affectibus, insigne juvamen praestant.
XXII. Itaque Decocto, item Tincturae, sive infusioni superius praescriptis, ferri limatura, aut pulvis ejus (compage minerali quoquo modo resoluta) praeparatus, aut sal vitriolicus extractus, commode adjiciantur: enimvero hinc est, quod Acidulae Ictericos prognostico relictos, interdum usque ad miraculum sanant; quanquam & hae praelarga quantitate epotae, quatenus vasa omnia permeant, etiam ductus hepaticos quantumvis occlusos aperiant.
XXIII. Idcirco etiam Electuario, pilulis, & pulveribus, supra praescriptis etiam Chalybis praeparata, modo hoc, modo illud, in debita proportione addantur. Porro syrupus ejus ad cochlear. j. in Apozematis vel Aquae destillatae antictericae Unc. iij. detur bis in die: item tinctura chalybis ad gut. xii. vel xv. eodem modo cum fructu exhiberi possit.
XXIV. Ultimo in loco huic pharmacorum alterantium classi, accenseri debent ea, quae non intus sumta, sed exterius aut per contactum applicata, aut Ictericorum urinis adhibita, morbum hunc curare perhibentur.
XXV. Quoad prius, remedium apud vulgus satis tritum habetur, ut Tinca piscis vivens, cujus squamae & exterior superficies nonnihil flavescunt, Icterici hypochondrio dextro aut ventriculo juxta quosdam, & plantis pedum juxta alios applicetur, unde morbi evanescentia subita expectatur: hinc licet multi certam medelam promittunt, mihi tamen aliquoties idipsum experto successus defuit.
XXVI. Icteri curatio altera ad distans, nescio quâ sympathia aut secreto operandi modo fieri perhibetur.
Rec. Urinam ictericam recentem quae una vice mingitur, cineris lignorum fraxini cribrati q. s. misce & redige in pastam, quae formetur in tres pilas aequales, in loco clauso prope focum aut hypocaustum collocandas; quando pilae hae exiccatae indurescent, Icteritia evanescet. Hoc ritu morbum hunc inneteratum, & multis aliis remediis surdum, feliciter curatum novi. Praxis haec apud vulgus familiaris existit.
Si effectum hune plerumque aut saepius eventurum pro certo constaret, hujusque ratio inquiretur; imprimis supponere oportebit, consensum sive sympathiam inter spiritus aliasque particulas in cruore animato, cum aliis symbolis urinae recentis incolis; quodque illi pari statim ritu cum his afficerentur. Attamen satis constat, sal lixiviale urinae commixtum, salem volatilem prius subjugatum, aut aliis particulis implicitum a illico manumittere: uti plane cernitur in destillatione urinae, quam si per se arenae calore urgebis, nihil praeter phlegma ascendet; sin tartari calcem aut cineres addas, è vestigio spiritus & sal volatilis prodibunt: quapropter administratione istac empirica adhibita, eodem tempore quo in urina [...]cterica, etiam in aegrotantis sanguine, sal volatilis à salis fixi & sulphuris dominic evadet; proindeque Icterica cruoris dyscrasia evanescet. Hac etiam ratione innititur curatio altera morbi regii sympathetica, cujus Phil. Grulingius, & Felix Platerus mentionem faciunt: sc. mictionem supra stercus equinum, dum calet, ab Aegro factam, plures ictericos sanasse, in quantum sc. urinae, proindeque sanguinis icterici sal fixus à stercoris recentis sale volatili alteratur, inque crasin debitam reducitur.
XXVII. Indicatio Therapeutica tertia vitalis, idoneam victus rationem instituit; & insuper cardiaca, & anodyna, quibus utrisque saepe opus est, praescribit.
[Page 119] XXVIII. Ad priorem quod spectat, alimenta in hoc morbo plusquam alio fere quocunque medicata esse solent. Etenim vegetabilia, eorumque partes, remedia Hepatica vulgo dicta, ictericorum jusculis incoquuntur. Haec etiam loco aliarum carnium, è lumbricis aut limacibus (qui morbi regii antidota habentur) confici solent. Porro cervisia, aliique potus ordinarii pharmacorum infusione impraegnantur.
Rec. Radic. Urticae majoris, Fragrariae, ana Unc. iss. Eringii conditi Unc. j. ras. Eboris, C. C. ana Drach. ij. Lumbricos mundatos n. xx. crustam Pani [...] albi, Maceris Drach. ij. coq. in aq. fontanae lib. ij. ad lib. j. coletur per manicam Hippocratis, cui impone spec. Diatrion santal. Drach. ss. f. Jusculum, cujus Unc. iv. ad vj. sumantur bis in die: pro potu ordinario doliolum iv [...]ongiorum impleatur Cervisia, cui post fermentationem imponatur sacculus sequens.
Rec. Summitat. Absinthii pontici, Marrubii albi siccat. ana M. ij. rad. Lapathi acuti siccat. Unc. vj. corticis Fraxini, Berberorum, ana Unc. iij. cortices exteriores viij. Aurantiorum, & iv. Limoniorum, incisa & contusa praeparentur s. artem.
XXIX. Icterici plerique siquidem magno languore, & crebris spirtuum deliquiis solent affici, etiam remediis cardiacis opus habent.
Rec. Aq. Mirabilis tenuioris Unc. viij. Lumbricorum Unc. iv. syrup. [...] corticibus Aurantiorum Unc. ij. misce: dosis Unc. ij. vel iij.
XXX. Porro hoc morbo laborantes doloribus nonnunquam valde molestis, qui noctu potissimum desaeviunt, ac insuper vigiliis saepe obnoxii reperiuntur; quapropter etiam Anodyna in usum adhibenda veniunt.
Rec. Aq. Mirabilis, Lumbricorum, ana Unc. j. Diacodii Unc. vj. tinctura Croci Unc. ss. misce, dosis cochl. j. vel ij. sera nocte siquando somnus deficies.
Rec. Laudani Tartarisat. Drach. ij. Aq. Mirabilis Uno. ij. syrup. Caryophyl. Unc. j. misce: dosis cochl. j. eodem modo.
CAP. II.
De Remediis aliis Hepaticis.
HEpar, siquidem colatorij, & juxta nonnullos, visceris mixtor [...]i munus obit, raro aut nunquam Atrophiae, aut extenuationi obnoxium reperitur; quin è contra plures ob causas & occasiones quoad molem augeri, & diversimodis ingestis, & concretionibus infarciri, ac intumescere periclitatur. Hinc sanitatis rati [...] haud levis in hoc co [...]istit, ut jecur [...]ite conformatum, sanguinem usque libere absque tributo, seu vectigali nimio sibimet arrepto, trajiciar.
II. Profecto multa huic visceri, uti & lieni, & quidem haud prorsus immerito, vitia imputantur: quorum genera praecipua attingemus. Hepar saepe ac potissimum in his duobus, uno sc. aut altero solet delinquere: viz. Primo quod succum nutritium aliis partibus destinatum intercipiens proprio impertit usui. Hoc passim cernitur in pueris Rachitide affectis, quin & multis al [...]is vitam desidem & otiosam agentibus. Olim apud Romanos ars fuit Anserem ita pascere, ut hepar in immensum accrescens totum praeterea corpus praeponderet. Secundo aliud Hepatis vitium est, quod sanguinis depravati faeculentias, & recrementa quaeque oblata in recessus suos intimos facile nimis suscipit, eaque retinendo, non modo grandescit, sed quoad ductus suo [...] obstruitur; unde saepenumero [...]cterus, aut hydrops: quinetiam tumores, & concretiones pr [...]ternaturales varii generis contrahit.
III. Ad geminum hunc censum plures & diversimodi jecinoris affectus referri debent: de quibus singulis pathologias particulares instituere haud nostri propositi est. Quod spectat ad generalem hujus visceris pharmaciam, [...]nus erit principalis medendi scopus, nimirum ut [...]iscus ejus quantum fieri possit diminuatur [...], a [...] omnino praescindatur. Itaque haec duo procurare oportebit, viz. ne jecur succum nutritium sibi nimis accipiendo supra modum accrescat, & ne sanguinis faeculentias retinendo, obstructionibus & tumoribus praeternaturalibus afficiatur.
IV. [...]traque haec visceris hujus delicta, multo facilius erit praecavere quam curare. Enim vero prius efficietur, habita tantum ratione ut sanguis in crasi sua bene constitutus, & circulatione libera potitus, & succum nutritium ad partes & praesertim extimas dispenset, & recrementa quaeque sua ad peculiaria cujusque emissaria propellens, ibidem deponat. Et quidem medicamina Hepatica vulgo dicta, virtutem suam per sanguinis lustrationem, potius quam hepatis emendationem, pr [...]us & immediatius exerunt: ista nimirum ejusmodi particulis constant, qu [...] cruorem subingressae, cumque [...]o non miscibiles, massam ejus adeo exagitant, inque minutias frangunt, ut coagulationibus & concretionibus quibusque in [...]ibitis, f [...]culentiae & impuritates omnes facile abscedant, inque propriis emunctoriis depositae foras convehantu [...].
V. Remedia en [...]m vero omnia quae dicuntur splanchnica, primo in sanguinem operantur, ejusque partes constitutivas in effervescentiam quandam incitant, adeoque comminuunt, dividunt, & huc illuc rapidius adigunt, ut effluvia vaporosa in habitum corporis, recrementa serosa in renes, biliosa in hepar, a [...]rabilaria in lienem, aliaque in alia emissaria quibusque adaptata, si [...]e impedimento aut adhaesione secludantur.
VI. Quapropter eadem pharmaca quae hepar, etiam lienem, renes, [Page 121] pulmones, & reliqua viscera in secretionibus suis juvant, & plerumque diaphoresin & diuresin movent. Siqua unam aliquam prae aliis partem virtute quadam specifica respicere deprehendatur, ideo est, quia eorum particulae, recrementis intra viscus illud secernendis magis affines, & proinde associatae, una cum ipsis illuc ferantur. Propter hanc rationem Rhabarb, curcuma, chelidonia major, cum multis aliis, humoris biliosi adjuncta, facillime ductus felleos petunt, & in ictero prodesse solent. Hujusmodi medicamentorum energias & operandi modos supra notavimus. Quod ad reliqua Hepatica vulgo dicta spectat, primo eorum quae hepatis accretionem nonnaturalem, dein quae obstructionem & tumores ejus praeternaturales praecavere, aut tollere perhibentur, formulas quasdam b [...]eviter subdemus.
VII. 1. Contra Hepatis accretionem nimiam sive nutritionem improportionatam, impri mis diaeta parcior & tenuior, somnus brevior, & exercitia crebra & moderata conveniunt: quare in [...]antibus & pueris, si quando huic affectioni, uti & Rachitidi obnoxii deprehenduntur, ut lac tenue & serosum sugant, nutricum brachiis quotidie agitentur, & huc illuc ocius rotentur, aut in curru aut cathedra rapide vehantur, & quamprimum pedibus uti, ac incedere discant, praescribimus.
Rec. Aq. Limacum, Lumbricorum, ana Unc. iij. syrupi è Cichoreo cum Rhabarbaro Unc. ij. spir. salis Armoniac. cum gum. Ammoniaco Scrup. j. misce, sumatur cochl. j. vesperi, & primo mane.
Rec. Radicum Filicis maris, Ch [...]refolii, Eryngii condit. ana Unc. j. folior. Agrimoniae, Linguae cervinae, Veronicae maris, ana M. j. ras. Eboris, C. C. ana Drach. ij. Santali albi, citrin. ana Drach. j. Passul. exac [...]a [...]. Unc. iss. Hordei Drach. iij. coquantur in aq. fontan. lib. iij. ad ij. colaturae adde Aq. Limacum, Lumbricorum, ana Unc. iss. syrupi de Cichorio Unc. ij. f. Apozema, sumatur ad Unc. ij. vel iij. in die.
Rec. Pul. Santal. alb. citrin. Oculor. Can [...]ri, ligni Aloes, ana Drach. ss. salis Absinthii Scrup. j. f. pulvis, dosis Scrup. ss. ad Scrup. j. bis in die.
Rec. Emplastri Diasaponis, Cerati santalini, ana q. s. f. emplastrum hypochondrio dextro applicandum.
Rec. Unguent. splanchnici Unc. ij. olei Absinthii Unc. j. misce, f. linimentum pro regione hepatis.
Possint hic plura alia medicamenta tum methodica, tum empirica ad Rachitidem usitata referri; verum ad alia festinamus.
VIII. 2. Remedia ad plerosque alios hepatis affectus dicata, simplicia sunt vel composita. Prioris generis quamplurima, ab authoribus quasi in hunc usum peculiarem procreata recensentur. Dicit Heurnius summ [...] Deum h [...]jusmodi remediorum magnam copiam, ob insignem eorum ne [...]ssitatem mundo in [...]ulisse. Ad hunc censum referri solent, imprimis cichoracea omnia, oxalides, oxylapathi, & vegetabilia fere cuncta amarore, & non nihil acredine (in quibus virtus deoppilativa consistere perhibetur) praedita, uti sunt absinthium, chamaedrys, cham [...]pytis, fumaria, tanacetum, agrimonia, hepatica, lignum aloes, [...]antala omnia, cortex [...]amarisci, fraxini, radices capparum, cum pluribus aliis, quae Botanices maximam fer [...] partem constituunt; adeo cum Hepar quasi diva quaedam Haematosei praeficeretur, quamplurima in ejus satellitium aut subsid [...]um pharmac [...] conscribi solebant-
IX. Sales herbarum fixi, & spiritus mineralium acidi per destillationem proliciti, jure optimo ad hunc censum pertinent; utpote qui massam sanguineam summe exagitant, concretiones ejus dissolvunt, infarctiones expediunt, ipsamque quoad omnes ejus partes ubique permeabilem faciunt.
[Page 122] X. Chalybeata si hic praeteream, chymici plerique me hepati valde iniquum censebunt: nam siquidem Veneris praerogativa, ita ut amare cogat, huic visceri vulgo attribuitur, hinc certe expectare licet, Martem ei semper benignum fore. Quin vero tum ratione, tum experientia constat ferri praeparata in affectibus hepaticis, uti imprim is Ictero & Hydrope saepius convenire; quare haec & veterum & modernorum recepta, & compositiones pharmaceuticas ingrediuntur. Qua ratione chalybis praepara [...], uti etiam acidulae ferratae, tum naturales tum artificiales, massam sanguineam purificant, & per consequens affectibus plerisque hepaticis vulgo dictis succurrunt, alibi à nobis satis fuse ostensum est, ut non opus sit hic repetere.
XI. Pharmaca ab Authoribus medicis jecinori destinata, in varias classes, imprimis vero in calida & frigida, insuper in humectantia & exiccantia dividuntur; juxta quod visceris istius temperies variis modis habere supponitur: cum revera sanguinis tantum dyscrasia est, quae ita diversimode peccans, ita variam medicaminis energiam desiderat. Nec minus error vulgaris est, quod in aestimandis [...]hominum constitutionibus varium cujusque temperamentum sanguini debitum, hepati imprimis, uti calido aut frigido, aut alias disposito ascribitur.
XII. In Veterum Antidotariis plures extant compositiones officinales in solius Hepatis gratiam designari visae, cujusmodi sunt electuarium è scoria ferri Rhasis, crocus ferri Balchusis, qui Theriaca mixtus ad affectus hepaticos commendabatur; species Diatrion santalon, Diarrhodon Abbatis, Tr [...]chesc. de Rhabarbaro, de Eupatorio, de Capparibus, Diacurcumae, Dialaccae, syrupus de Absinthio, de Cichorio, de Quinque radicibus, Byzantinus, cum multi [...]aliis, quorum omnium formulis, virtutum pro curandis quibusque jecinoris morbis catalogus ingens subjicitur. His autem posthabitis, libet modo juxta recentiorum praxin, pharmacorum quae deoppilativa habentur species & exempla quaedam proponere.
Itaque pro decocto aperiente.
Rec. Radicum Filicis, Chaerefolii, Urticae majoris, Taraxici, ana Unc. j. [...]oliorum Agrimoniae, Linguae cervinae, Veronicae, Botryos, Hepaticae, ana M. j. Santali albi, citrini, ana Drach. iij. rasur. Eboris Unc. ss. Cicerum rubr. Unc. j. sem. Coriandri Drach. iij. Passul. Unc. ij. coq. in aq. fontan. lib. iv. ad ij. addendo sub sinem Vini albi Unc. iv. f. colatura per manicam Hippocratis, cui impone spec. diarrhod. Abbatis Drach. j. Chalybis nostri praep. Drach. ij. colaturae adde syrupi de Cichorio cum Rhabarbaro Unc. ij. aq. Limacum, Iumbricorum, ana Unc. j. Dosis Unc. vj. bis in die post dosin electuarii sequentis.
Rec. Conserv. flavedinis Aurantii, Limonii, ana Unc. ij. Absinthii, Fumaria, ana Unc. j. pulv. radicum Ari simplicis, Santali citrini, Ligni aloes, radic. Capparis, ana Drach. iss. Oculor. Cancri Drach. j. salis Absinth [...] Drach. ij. Syrupi de Fumaria q. s. f. electuarium, dosis qu. nucis juglandis bis in die, superbibendo [...]austum Apozematis modo descripti, vel aq. destillat. sequentis.
Rec. Folior. Absinthii, Centaurii, Tanaceti, Abrotani utriusque, comarum Tamarisci, ana. M. iv. Juglandium virid. lib. iv. Linguae avis sive sem. fraxini viridis lib. ij. cortices exteriores 10. Aurantiorum, iv. Limoniorum. Lamacum, Lumbricorum praep. ana lib. j. incisis omnibus affunde Vini albi lib. viij. destil. organis communibus, liquor totus mosceatur. Dosis Une. iij. eduleorando cum Saccharo, vel syrupo idoneo.
[Page 123] Si formula pilularum magis arridebit, extractum sequens ecphracticum in officinis dictum, utile videtur.
Rec. Tartari albi pellucid. & limaturae Ferri recentis, ana Unt. iv. simul terantur in pulverem, dein coq. in aq. fontan. lib. iv. ad ij. (normulli vino albo utuntur.) Colaturae adde summitatum Centaurii, Absintbii po [...]ci, Caerdui, ana M. j. rad. Gentian. Unc. ss. spec. Diacurcum. Drach. iss. esservefiant clause per horas iij. vel iv. f. colatura, quae leni balnei calore evapores ad consistentiam pilutarum, addendo si libet Trochisc. de Rhabarb. vel specierum Hierae picrae Drach. ij. Dosis Scrup. j. ad Drach. ss. in pilulas redact. vesperi cum vehiculo idoneo.
Propter eandem intentionem, viz. ad praecavendas, vel tollendas hepatis obstructiones, cervisia medicara purgans, vere & autumno per plures dies sumenda, à nonnullis valde praedicatur, & à quibusdam quotannis per totam vitam religiose observatur.
Rec. Radie. Lapathi acuti praep. Polypodii qu. ana Unc. iij. Rubia Tinctorun [...] Unc. ij. Rhabarbari Anglicani Unc. ij. folior. Se [...] Unc. iv. Epithymi Unc. ij. Santali citrini Unc. j. sem. Carthami, Coriandri, ana [...]. iss. incis. & contus. s. a. f. sacculus pro iv. congits cervisiae, post vj. dies sumatur ad Unc. xij. plus minus mane, expectando iv. vel v. sedes fine regimine.
CAP. III.
De Hydrope Ascite, ejusque remediis.
POst Icterum, ejusque remedia, methodi ratio ducit jam proxime ad dicendum de Hydrope; non quia juxta vulgi opinionem, ejusdem visceris culpa hic sem per oritur; sed quoniam morbus iste prior diu contimuatus, plerunque in hunc desinit: quod ita contingit, non tam hepatis, quam totius sanguinis vitio, hic enim, non illud sanguificat. Quare cum hujus massa recrementis biliariis diu referta, & demum à crasi degener, humores etiam aquosos congerit, Ictero tandem diathesis hydropica supervenit.
II. Cum autem tres vulgo statuuntur Hydropis species, viz. Ascites, T [...]mpanites, & Anasarca; duas tantum priores ad Pathologiam splanchnicam pertinentes, in praesenti tractabimus. Et primo ad Ascitem quod spectat, hic morbus quoad materiem & rationem ejus formalem, vel sensuum simul plurium indicio manifesto dignoscitur: viz. Abdominis tumor est, ab humore aquoso intra cavitatem ejus contento. Aqua tumorem hunc efficiens, interdum ad diluvium ingens, & quantitatem vix credibilem accrescit. Semel vidi doliolum xv. congiorum capax aquis feminae ab hydrope defunctae abdomine exemtis impletum. Undenam vero iste humor provenit, item quo ritu, & quibus de causis aggestio ejus in ventre primo incipit, & dein sensim augetur; quibus denique viis, & quali remediorum hydragogorum virtute ac operatione inde rursus demi & evacuari interdum possit, explicatu difficillimum videtur.
III. Quoad prius, sc. Aquae proven [...]um, quidam opinati sunt, eam ab hepate, aliique à liene male affectis, in abdominis cavitatem descendere, adeo (que) [...]isc [...]s hoc aut illud vitiatum, semper Ascitis causam esse. Veruntamen secus habere, plurium ab hoc morbo defunctorum Anatomiae manifesto decla [...]nt: cum post ventrem inundatum, hepar & lien saepe inculpata reperiuntur. Et quidem haec viscera haudquaquam illuviei cujusvis scatebrae videntur; u [...]po [...]e nullis quibus aquae congerantur cavitatibus donata: quapropter Ascitis tanquam stagni, aut lacus originem ab humoris cujusdam rivo, aut saltem depluvio derivare oportebit.
IV. Humores intra ductus, aut vasa velut rivos, scatentes, sunt imprimis hi tres, viz. sanguis, humor lacteus, & lymphicus. Aquae depluvium aut stillicidium fieri possit à liquore nerveo, qu [...] interdum è fibris, & membranis lente & insensim exudat; atque à vaporibus intra corporis specum, aut cavitatem aliquam condensatis. Utrum ex his modis Ascites potius, ac saepius oriatur, modo disquiremus.
V. Et primo ad sanguinem quod spectat, extra dubium habetur, serum [...] massa ejus dissoluta nimis deciduum, uti fluxiones & catarrhos varii generis, ita nonnunquam majores aquarum illuvies, sc. hydropic [...]s excitare, quare cum Anasarca ab hac causa omnino procedat: cumque isti morbo haud statim sanato saepenumero Ascites superveniat: inferre li [...]ebir, utru [...]que affectum ab humore aquoso, arterlarum osculis ubique e [...]uso induci. Porro non multum improbabile est, sanguinis dissoluti serum, ex arteriae coeliacae, & mesentericae [...]inibus quibusdam apertis, in abdominis cavitatem primo, & solitarie exudare, adeoque Asciten absque Anasarca praevia inferre; ac ita praesertim si forsan accidat, tumores [Page 125] scirrhosos, ganglia, tubercula, aut aliusmodi concretiones praeternaturales circa mesenterium, lienem, hepar, [...]terum, aut alia quaevis imi ventris viscera prius excitari: nam quandoquidem in istis locis sanguinis circulatio praepeditur, ut cruor per arterias evectus quoquo modo reduci queat, par [...] serosa è consortio ejus extrusa, in cavitatem decidit. Enimvero ita fieri, experimento hoc à nobis alibi citato evidentissime liquet; viz. si in vivo animali venis jugularibus [...]ilo exceptis, & lig [...]tis, sanguinis reductio inhibetur, tota capitis regio aqua intercute, & plane hydropica brevi intumescet. Et quidem saepius observavi, tumoribus privatis, & circumscriptis al [...]cubi in imo ventre excitatis, Asciten supervenisse: quod certe ob rationem praedictam contigit. Quando sanguinis cursu praepedito, pars ejus aquosa brevi extravasat [...]r, humor iste non mere serosus est, sed insuper liquor nutritius solidis quibusque partibus alendis destinatus, in ventrem profunditur: quare dum haec regio in [...]umescit, membra extenuantur, & lympha Ascite exemta, instar ovi albuminis, à calore inspissatur & albescit.
VI. 2. Verisimile est etiam, vasa lactea disrupta, humorem suum in abdominis cavitatem effundere. Profecto Clarissimus Sylvius à tali causa morbum hunc saepissime progigni autumavit. Et quidem ex vasis lacteis, vel lymphicis, scilicet aut alteris, aut simul utrisque divisis, aut apertis, aquae aut chyli illuviem ventris imi viscera nonnunquam inundare, prout suspicari fas est, ita sequens observatio id ipsum confirmare videtur. Nuper quidam diu Ictericus, ac interea temperatus, ac à potu (ad quem siti minime premebatur) abstinens, Asciten in immensum brevi adauctam contraxit. Post medicamina incassum adhibita, paracentesis juxta Sylvii modum cum acu perforata tentatur; è foramine aqua non Icterica, sed limpida & tenuis copiose effluxit; unde liceat inferre, humorem istum hydropicum non è massa sanguinea profluxisse, tune enim coloratus fuisset; sed è vasis lymphicis, aut lacteis in abdominis cavi [...]atem extillasse. Vasorum lacteorum, & lymphicorum circa Asciten progignendam rationes, utpote affines, una conjunximus, quia sc. utraque vasa chylum, aut quod ei analogum est, ad commune receptaculum deferunt, & plurimi utriusque generis rami five ductus circa viscera imi ventris distribuuntur; interim non improbabile est vasis alterutrius vitium solitarium quandoque Asciten producere.
VII. Quoad alios Ascitis generandi modos ab initio propositos, viz. opinari ducor, tale ventris diluvium, ab humoris nervei stillicidio, aut propter vapores illic condensatos facile exoriri posse; quanquam in Tympanitide forsan, ubi abdominis cavitas ampliatur, & transpiratio praepeditur, effluvia exhalare solita, intus coercita in lympham vertantur, quapropter morbo isti, Ascites fere semper conjunctus reperitur.
VIII. Designatis ad hunc modum Ascitis causis immediatis, five conjunctis, quae nimirum videntur esse, vel humor aquosus è vasis sanguiferis, vel lympha aut chylus è propr [...]is utriusque ductibus effusus: jam proxime inquirendum erit, circa morbi hujus causa [...] remotiores, viz. ob quas [...] & quo ritu vasa cujusque generis affecta sarcinas sua [...] in ventris cavitatem deponant.
IX. Primo igitur quod sanguinis pars aquo sa in aqualiculum exudat, aut ipse cruor, aut vasa continentia, aut simul utraque in culpa reperiuntur. Sanguinis vitium est, qui in craft depravatus, partes constitutivas intra compagem suam haud rite continet, quin ad dissolvendum aptus, serositates suas à mixtione passim rejicit; quas vel foras per urinam aut sudores ablegat, vel intus residere permittens, in carnium poros, aut in viscerum cavitates detrudit. Vasa sanguisera sub secunda ratione peccant, quod nempe illorum sines five oscula aut nimis laxa, aut prorsus occlusa [Page 126] existunt. In priori statu circulationis sanguineae filum haud integre & firme continuatur, sed cruoris pars tenuior & crudior abscedere apta, juxta arteriarum & venarum intercapedines aut inosculationes effluere sinitur; pariter è contra, cum vasorum quorundam osculis propter tumorem, aut obstructionem penitus occlusis, sanguinis cursus praepeditur, huic ita coarctato ut transitus quoquo modo patefiat, quod tenue & aquosum est extravasatur, inque loca vicina amandatur, prout supra ostendimus.
X. 2. 3: At vero Ascites solitarie incipiens, non raro ob vasa lactea, aut lymphica vitiata exoritur: quare cum morbi istius, hujusmodi causam saepenumero conjunctam existere supponimus; inquirendum erit, quot modis, & propter quas occasiones, haec vasa adeo aperiri aut disrumpi solent, ut liquorem suum in ventris cavitatem effundant.
XI. Primo igitur lymphaeductus quod spectat, vasa haec diversimode in culpa esse possunt, potissimum vero, aut quod juxta origines suas obstructa, aut compressa humorem non excipiant, aut circa medietates vel fines disrupta eum in aqualiculum profundant. Cujusque horum plures sunt causae, & efficiendi rationes: fieri enim potest ut materies viscosa corum principia obstruat, tumores glandulosi, scirrhosi, aliique praeternaturales eos comprimant, nec non lymphae exundantis diluvium ingens, quinetiam vehementes corporis motus, ant animi passiones eos disrumpant.
XII. Secundo vasa Iactea, haud minus quam lymphica, discindi, adeoque liquorem suum in ventris cavitatem effundendo, hydropem Afciten excitare periclitantur: & quidem pari ratione laedi solent, quatenus eorum ductus intermedii, aut fines, vel à chylo viscidio [...]e iis impacto, aut pituita intestinali obstruuntur, vel à tumoribus in Mesenterio adnatis comprimuntur: nam proinde chylus vasorum initia subiens, & transitum non inveniens, imprimis ea plurimum distendit, & postea disrumpit. Plures sunt causae & occasiones, propter quas humores crassiores & oppilativi in vasa lactea propelluntur; nam praeter diaetam irregularem, & plerumque ex cibis dyspeptis, malum hoc saepe incurritur à potu nimio, aut exercitiis immoderatis statim à pastu habitis, etiam à potu frigido dum viscera summe aestuant; ita nempe vasorum ductus prius hiscentes subito constringuntur, & postea arctius connivent, propterea ut chylus intra rivos suos coarctatos haerens, eos brevi penitus oppleat, & obturet.
XIII. Quod spectat ad morbi hujus differentias, praeter eas modo citatas, viz. quod Anasarcae supervenit, vel solitaria accedat; quod etiam haec multiplex, & diversimoda fuerit, juxta quod vasa sanguifera, aut lymphica, vel lactea, in culpa reperiantur; insuper advertimus quod hydrops Ascites, interdum à mero humore aquoso partes imi ventris implente & distendente procedit; quandoque vero huic diluvio membranarum extensiones, sive inslationes à spirituum incolarum inordinationibus factae, accedant, adeoque abdominis intumescentiam adaugeant: atque in hoc casu Tympanites quaedam Asciti supervenit, prout saepius è contra haec illius soboles existit.
XIV. Porro in Ascite mere aquosa, quandoque lympha intra cavitatem abdominis solummodo fluctuat, interim ut viscera ei immersa usque integra, & mole sua minime aut parum aucta perstent; interdum vero praeter lymphae in aqualiculo diluvium, fanguis ibidem tarde circulatus, & fere stagnans, aqua plurimum diluitur; insuper viscerum parenchymata, vasorum & membranarum parietes, ac imprimis glandulae ubique numerosae aqua irrigua madefactae intumescunt; adeoque ventris tumor ex pluribus velut aquarum stagnis, & contentis paludosis consistens, in molem ingentem assurgit.
[Page 127] XV. Morbi hujus prognosis suspecta semper & mali ominis habetur: nullus enim è plebe est, quin abdominis tumorem pertinacem, summe periculosum, & curatu perdifficilem pronuntiet. Si quispiam hydrope, vel phthisi affici videatur, apud vulgus statim proxima de haerede ejus quaestio est.
XVI. Ascites Anasarcae superveniens (qui ut plurimum à tota massa sanguinea in serositates fusa, easque arteriarum osculis in cavitatem abdominis exudante procedit) facilioris curationis, aut saltem melioris spei habetur, quam morbus iste solitarius propter tumores circa viscera, vel propter vasa lymphica, aut lactea, disrupta eveniens: quippe prioris affectus tum causa conjuncta, tum procatarctica, saepe in totum, aut quoad partem tolli solent; verum in altero casu, utraque ut plurimum incurabilis existit. Urina in hydrope Ascite rubicunda, lixivialis, & pauca, male significat, quippe indicio est sanguinis massam, sale & sulphure scorbuticis simul incoctis refertam, in compage sua nimis strictam esse; proinde ut faeculentias non bene secernat, & per cloacas idoneas amandet, quas tamen coacte in ventris cavitatem, quatenus ibidem in circulatione praepeditur, perperam deponit. Enimvero in Ascite, non semper cruor ut in Anasarca dissolutus, sed in crasi sua quandoque nimis compactus existit; ita tamen ut serum salsum poris cutis & viis urinariis denegatum, propter viscerum obstructiones intra abdomen exuere cogatur.
XVII. Si quando in Ascite, à Cathartico exhibito, aquae copiose cum [...] per sedem evacuantur, indeque abdominis intumescentia quidpiam minuitur, de curatione non desperandum erit; sin vero purgantia parum aut nihil seri vel lymphae educant, indeque ob fibras nerveas irriratas, inque extensiones sive inflationes viscerum & membranarum (uti crebro assolet) adactas, venter plus intumescet, & velut tympaniticus evadet, morbi eventum non nisi funestum expectare licebit.
XVIII. Circa hydropis Ascitis curationem, imprimis considerare oportet quibus viis, & quot modis, aquae intra abdomen aggestae, illinc educi, & evacuari possint; quippe per vias tantum possibiles talis evacuatio tentari debet. Atque hic statim occurrit, remedia juxta ordinariam medicinae praxin pro hydragogis habita, finem istum intendere per catharsin, per diuresin, per diaphoresin, & per insensibitem transpirationem: in quibusdam Aegrotantium casibus hac via, inque aliis potius istac, vel alia procedatur; & si nulla ex his possibilis videbitur, aut bene succedit, de paracentesi mature deliberetur. Operae pretium erit singula haec pharmaciae genera, & cujusque rationes, & operandi modum, quantaque virtute hydragoga pollent, expendere.
XIX. Primo igitur quod spectat ad Catharsin, alibi ostendimus, à pharmaci irritatione, in ventriculo & intestinis habita, tum viscerum horum contenta & flatus, tum insuper humores tunicis & glandulis eorum impactos, item in partium vicinarum vasis & ductibus aggestos, commoveri, & partim in ductus intestinales exprimi, partimque in massam sanguineam relegari; proinde ut tumor abdominis, à partium ejusmodi infarctu, & affectione velut paludosa oriundus, à catharticis tempestive exhibitis minuatur saepe, & nonnunquam penitus tollatur; verum non ita succedit, si quando hic morbus à lympha intra abdominis cavitatem fluctuante, vel à membranarum inflatione, sive extensione Tympanitica procedit: quoniam hydragoga aquas istas parum aut minime educunt, & si fortiora sint, pathema hoc [...] exasperant, & augent.
XX. Cathartica pro hydragogis habita, vel sunt Emetica vel Purgantia; illa in ventriculo, atque haec virtutem suam potius in intestinis exerentia, quatenus fibras nerveas immaniter irritant & vellicant, simulque sanguiguinem, [Page 128] & liquorem nerveum vi quadam velut septica plurimum fundunt, humores serosos ubilibet impactos succuti, & qua data via copiose amandari faciunt. Utraque varii generis, viz. vel simplicia, vel composita; vel leniora, vel fortiora, tum apud veteres, tum recentiores recensentur. Quaedam ex iis quae praecipuae notae sunt hic breviter notabimus.
XXI. 1. Hydragoga emetica maxime celebria, sunt Gummi guttae, Esula sive Cataputia, eorumque diversimoda praeparata, nec non Hercules Bovii, & Pilulae lunares.
XXII. 2. Purgantia sunt Sambucus, & Ebulus, Soldanella, Gratiola, Succus Ireos, Elaterium. Cujusque horum aut praeparandi, aut componendi, aut exhibendi formulas quasdam & modos breviter designabimus.
XXIII. 1. Gummi gutta pharmacum primo Indicum, dein apud nostrates à pictorum officinis ad pharmacopolia translatum, in usu esse coepit, & ad serosos humores educendos valde praedicatur. Quatenus vero per se exhibitum, stomachum vehementer perturbat, & non raro debilitat, idcirco ut vis essera, & violenter emetica nonnihil retundetur, varii ejus praeparandi modi excogitantur: omnium optime vero corrigitur, cum spiritu acido, aut cum sale Alchalisato, aut permiscendo & subigendo cum aromaticis.
XXIV. Hadrianus à Mynsicht laudat magisterium ejus, quod fit dissolvendo cum spiritu Vini, & dein abstrahendo, & praecipitando cum aqua fontana, item dissolvendo cum spiritu Vini vitriolato, cum que rosis ac santalo rubro tincto, & dein evaporando: alii praeparant, cum fumo sulphuris, ad modum scammonii sulphurati; alii in marmore laevigant, imbuendo cum oleo Cinnamomi, aut Caryophyllorum, aliisve chymicis Aromaticis. Mihi potissimum in usu esse solet, solutio ejus cum Tinctura salis Tartari facta, cujus dosis à gut. xv. ad xx. vel xxx.
Rec. Gum. gut. gr. vj. Mercurii dulcis gr. xv. conserv. Violarum Drach. iss. misce, f. Bolus.
Rec. Gum. gut. gr. xij. salis Absinth. gr. vj. olei Macis gut. j. conserv [...] Rosar. damase. Drach. j. f Bolus. Exhiberictiam solet cum Tartaro vitriolat. vel cremore Tartari & pul. Rhabarbari.
Rec. Gum. gut. sulphurati aut vitriolati gr. xv. cremoris Tartari Scrup. ss. extract. Rhabarb. Scrup. j. olei Ginnam. gut. ij. f. pilul. iv.
XXV. Nuper femina Ascite gravissima, ac uti mihi videbatur deplorata laborans, medicamine sequenti per sex dies continuos assumto, multo melius habuit, & brevi postea integre convaluit.
Rec. Gum. gut. pulv. gr. xij. olei Cinnamomi gut. j. syrupi de Spina cervina q. s. f. Bolus, dosis indies augeatur ascendendo à gr. xij. ad xx.
Rec. Tinctur. nostr. Gum. gut. Scrup. j. Aq. Lumbricorum Unc. j. syrupi de Rhabarbaro Unc. ss. misce, detur cum regimine.
XXVI. Esulae, sive Tithymali, cum varlae sint species, omnesque propter insignem irritationem ab iis in visceribus factam, per vomitum, aut secessum violentius operentur, proindeque serosos humores copiose educant; tamen ob plurium ex iis vim nimis efferam, Esula minor fere tantum nunc in usu est; ejusque praeparata maxime celebria, sunt cortieis radicum ejus pulvis, & extractum; nos etiam Tincturam ejus reliquis non inferiorem addimus.
[Page 129] Rec. Esula cum radicibus mundat. M. iv. ligni Aloes, Caryophyl, and Drach. j. contus. eoqu. in aq. fontan. lib. iv. ad medietatem, colatura depuretur per subsidentiam in vitro oblongo, dein liquor clarus evapores Balnei calore ad consistentiam extracti: dosis Scrup. j.
Rec. Hujus extracti Unc. ss. affunde in matracio Tinctur. salis Tartari Unc. vj. digerantur Balneo arenae ad tincturae extractionem. Dosis gut. xx. ad xxx. cum vehiculo idoneo.
Rec. Pul. radic. Esulae gr. vij. ad x. Cinnamomi Scrup. ss. salis Tartari gr. viij. simul tere in mortario vitreo, detur per se, aut cum additione conserv. aut syrupi idonei, f. Bolus, aut Pilulae.
XXVII. 3. Praecipitatum mercurii cum sole, sive Hercules Bovii, quod ab Authore pro sanandis hydropicis summopere praedicatur, à nobis in tractatu priori, capite de vomitoriis describitur, ejusque ibidem parandi, & operandi modus, ac Aetiologia traduntur. Pharmacum hoc quatenus acrimonia sua fibras stomachicas insigniter vellicat, & ob particulas mercuriales & salinas sanguinem fundit, vomitionem atrocem ciet, proindeque serosos humores in cavitates viscerum violenter expressos, ejici facit.
XXVIII. 4. Pilulae lunares dictae, pariter ob particulas argenti vitriolicas cum aliis menstruis salinis aculeatas similem effectum producunt, sc. viscerum fibras plurimum corrugando, serosos humores in eorundem ductus fortiter exprimi, & evacuari cogunt.
Solutio Argenti in aqua stygia facta, & bene depurata, parum evaporando in Crystallos elegantes redigitur; qui per se (aut sale nuri ad ferociam vitrioli Lunaris retundendam adjecto) cum mica panis in pilulas formantur: Dosis pilula modo unica, modo dua, aut tres, pro ratione operationis, & virium tolerantia. Hujusmodi pharmaca in constitutione robusta, & visceribus adhuc firmis, & bene confirmatis, cum fructu interdum exhibentur; corporibus vero teneris, aut cachecticis, vix unquam commode, & raro impune sumuntur.
XXIX. Hydragoga mere, aut potissime purgantia, vel sunt mitiora, uti sambucus, cbulus, soldanella, & succus Ireos nostratis, quae rarius per se exhibita, acriorum stimulis indigent, eorumque vice versa ferociam nimiam retundunt; vel sunt fortiora, uti Gratiola, Jalapium, & Elaterium.
XXX. Sambuci & Ebuli semina, sive grana siccata in pulverem rediguntur, qui ad Drach. J. pondus exhibitus, serosos humores per sedem blande educit. E succo baccarum utriusque fermentato, Aqua & Spiritus destillantur, item Rob, & Syrupus conficiuntur; quae cum multis aliis vegetabilium istorum praeparatis, ad affectus omnes Hydropicos valde praedicantur.
XXXI. Soldanella, & Gratiola in nostro hoc seculo rarius per se in usu sunt, nec quidem medicamina ulla ex istis simplicibus elegantia, & valde efficacia parari solent; quorundam aliorum hydragog [...], ac imprimis Apozematum compositiones saepe ingrediuntur.
XXXII. Succus Ireos nostratis pharmacum utile est, & quia pro pauperibus facile parabile, pluris aestimandum: datur à Drach. vj. ad Unc. iss. vel Unc. ij. aut per se in vehiculo idoneo, aut cum aliis appropriatis. Jalapium contra omnem hydropem medicina notissima, & saris vulgaris est. Unusquisque è plebe morbo eo laborans, statim radicis Jalapii pulveris quantum denario constabit, cum parum Zinziberis, vino albo permixtum assumit; idemque remedium aliquoties per intervalla repetitum effectus desideratus non raro sequitur.
[Page 130] XXXIII. Elaterium hydragogon potentissimum jure habetur, utpote quod fibras splanchnicas gravissime irritans, ac insimul sanguinem & humores virtute quadam velut septica fundens, quicquid viscerum, membranarum, vasorum tunicae, necnon glandulae, & carnes serositatum in se continent, in stomachi & intestinorum cavitates expui cogit: à quo pharmaco feliciter operante, abdominis detumescentia nonnunquam succedit. Profecto Armamentarii empirici hoc praecipuum contra Asciten quamcunque telum est; quo tamen passim utentes, saepius ad patientis noxam, quam emolumentum exhibent: dosis à granis iij. ad x. vel xv. sumitur vel per se, additis duntaxat Aromaticis correctivis, vel cum aliis hydragogis, in forma Pulveris, Pilularum, aut Electuarii. Tinctura & essentia ejus extrahuntur cum spiritu Vini, aut cum tinctura salis Tartari.
XXXIV. Haec sunt praecipua hydragoga simplicia, è quibus rite praeparatis cumque aliis adjectis, composita multiplicia, tum officinalia, cum magistralia conficiuntur, &c passim in usu sunt; quin & alia quamplurima, pro re nata extempore praescribi possint. Ex iis formulas quasdam paucas selectiores, ac imprimis quae sub specie potus, pulveris, electuarii, ac pilul. sumantur, hic subdemus.
Rec. Radic. Ebuli, Ireos nostratis, ana Vnc. iss. folior. Soldanellae, Gratiolae, ana M. j. radicum Asari, cucumeris Asinini, ana Vnc. ij. radic. Galangae minoris Drach. vj. Jalap. select. Unc. ss. Elaterii Drach. iij. Cuhebarum Drach. ij. incisis & contusis affunde spiritus Vini tenuioris Tartarisati lib. iij. digerantur clause in furno Arenae per duos dies, f. colatura clara, quae per subsidentiam depurata, detur à cochl. ij. ad iij. cum vehiculo idoneo.
Rec. Elaterii, Soldanellae, Zinziberis, ana Scrup. j. Galang. Caryophyl. Cinnamomi, ana Scrup. ss. salis Tartari gr. xv. f. pulvis pro duabus dosibus.
Rec. Pul. radic. Jalap. select. Drach. j. Zinziberis Scrup. j. cremoris Tartari gr. xv. f. pulvis; detur in haustu vini albi.
Rec. Rhabarb. pul. Scrup. j. Elaterii gr. v. Tartari vitriolat. Scrup. ss. Spicae gr. iij. cum syrupo de Spina cervina, f. pilul. iv.
Rec. Pilul. Aloephangin. Drach. ss. Elaterii Scrup. ss. olei Caryophyl. gut. iij. f. pilul. iv.
Pilulae Hydropicae Bontii dentur à Scrup. ss. ad Drach. ss. Ad hunc modum parantur.
Rec. Aloes opt. Drach. iiss. Gum. gut. parat. Drach. iss. Diagridii correct. Drach. j. gum. Ammoniac. solut. Drach. iss. Tartari vitriolat. Drach. ss. f. massa, quae formetur in pilulas.
Electuaria quaedam hydragoga nunc passim in usu apud practicos celebrantur; cujusmodi imprimis sunt unum à Cl. Sylvio, ac alterum à Zwelfero descriptum. Nobis hoc sequens arridet.
Rec. Resin. Jalap. Drach. ij. Tartari vitriolat. Drach. j. extract. Rhabarb. Drach. ij. Esulae Drach. iss. rad. Galang. minoris Drach. j. iterum tere, ultimoque adde conserv. flor. Ireos nostratis Vnc. iv. & cum s. q. syrupi è floribus Persicorum f. electuarium, doses Drach. ss. ad Drach. iss. vel ij.
XXXV. Possim hic multa alia hydragoga purgantia citare, aut describere, verum Cathartica Asciten non semper curant; imo saepe exacerbant, & [Page 131] (si diutius eisdem insistitur) incurabilem reddunt; hinc ut necesse fuerit, pro hoc morbo sanando ad alia remediorum genera recursum habere. Itaque jam proxime inquiramus utrum diuretica hic prosint, nec ne?
XXXVI. Et quidem facile quispiam existimet, medicamenta urinas moventia, propter aquas è quocunque loco aut corporis specu educendas, plurimum conferre. Revera haec Anasarcam frequenter sanare, & prae aliis quibusque remediis juvamen praestare, experientia satis crebra liquet; videamus igitur quid pro abdominis cavitate elutrianda efficiant.
XXXVII. Super hoc imprimis constat, nullum ad renes à stagno Ascitico, quamvis vicino, ductum immediatum patere; sed quicquid aquarum hinc inde transfertur, necesse erit primo in massam languineam resorberi, & deinde è sinu ejus in cloacam urinariam effundi: at vero quantulum est, quod venarum oscula, circa viscerum superficies (si forsan omnino patent) dehiscentia, excipere possunt: atque hoc unicum diuretica efficere queunt, ut sanguinem fundendo, ejusque serositates ad renes copiosius pellendo, ipsum adeo inanitum aquas in ventre fluctuantes ad se allicere faciant; interim haud minus periculum est, ne diuretica intempestive exhibita, dum cruorem nimis fundunt, serum abscedere coactum, in Ascitis nidum, plusquam in renes adigant, adeoque ventris diluvium augeant potius quam tollant. Enimvero ita interdum evenire, observatione crebra mihi satis compertum est; quare cum diuretica ad Asciten curandam praescribuntur, à tali effectu contrario summopere cavendum erit. Profecto ob hanc rationem est, quod remediis hydropicis (ex veterum Authoritate & praxi per experientiam inventa) ad stringentia, & corroborantia semper admiscentur; non quod talia Hepatis tonum (uti vulgo dicitur) confirmant, verum sanguinis crasin sive mixtionem, ne fusione nimia penitus dissolvatur, praeservant. Itaque in Ascite, qui propter viscerum & vasorum compages, ac imprimis tunicas, glandulas, ipsasque fibras, earumque interstitia ab humore seroso infarctas, proindeque summe intume factas, potissimum aut ex parte contingit, quemad modum Cathartica, ita & Diuretica conveniunt, & non raro cum fructu sumuntur; in quantum sc. horum usu, massa sanguinea (sero ad renes copiosius derivato) inanita, aquas istas juxta ipsorum oscula ubique stagnantes, facile in se recipit, & versus cloacam urinariam convehit: verum è contra in mera Ascite, ubi viscerum texturis à seroso infarctu immunibus aquarum illuvies ventris cavitatem inundat, diuretica aut frustra, aut incommode exhibentur; quatenus nempe nihil è ventris stagno exprimunt, & saepissime cruorem fundendo, aquas illic instillari aptas impetuosius adigunt.
XXXVIII. Diuretica in Ascite non omnia cujusque generis ex aequo conveniunt, neque indifferenter exhiberi debent; quippe observare est morbo isto affectos, plerumque urinam paucam, rubicundam, & quasi lixivialem reddere; quod equidem indicio est, sanguinis crasin à sale fixo & sulphureo exaltatis; & simul combinatis, nimis strictam in iis existere: proindeque serum ejus intra renes haud debite secerni, quod tamen circa viscerum obstructorum an fractus exuitur, adeoque in ventris cavitatem deponitur. Quapropter in hoc statu, ad urinas ciendas ea tantummodo propinare oportebit, quae sanguinis constitutionem ita restituunt & emendant, ut salis fixi & sulphuris enormitatibus sublatis, pars serosa intra renes separari, & uberius amandari possit; in quem finem, non acida, aut lixivialia, verum sale volatili praedita destinantur. Nam saepius observavi in ejusmodi aegrotantibus, cum spiritus salis, aliaque mineralium stagmata acida, cumque salis Tartari, genistae, aliorumque deliquia, aut solutiones, noxae potius quam commodo extitere, succum Plantaginis, Beccabungae, aliarumque herbarum sale volatili abundantium, nec non Millepedarum expressiones plurimum juvasse: propter eandem rationem, [Page 132] sal nitri summe purificatus, sive Crystallum minerale non raro insigniter prodest. Medicaminum in hunc usum accommodorum formulae in tractatu priori nostro extant, ubi sc. Diureticorum, quibus tum sal volatilis tum sal nitrosus pro basi est, exempla describuntur. Porro huc referri debet experimentum notabile, quo Johannes Anglus Asciten à causa calida saepius curatam asserit, quod etiam medicamentum Medicus experientissimus D. Theodorus Mayerne in simili casu praescribere & magnifacere solebat: sc.
Rec. Succum Plantaginis & Hepaticae, & imple ollam terream usque ad summum, quae cooperta & exacte clausa ponatur in furno calido, pane extracto, & siat ignis in lateribus ollae debilis, ad calorem furni sustinendum, post coctionem liquor coletur, & cum saccharo dulcoratus potetur mane & sero, & curat: ad hujus imitationem, saepe cum successu, modo sequenti praescripsi.
Rec. Folior. Plantaginis virentium M. iv. Hepaticae, Beccabungae, and M. ij. simul contusis affunde aq. Raphani composit. tenuis, aut alterius magistralis appropriatae lib. ss. f. expressio fortis: dosis Unc. iij. ter in die.
XXXIX. Diaphoretica licet in Anasarca potissime, in Ascite tamen, aut nullius, aut rarioris usus existunt: quippe intempestive adhibita, sine ullo juvamine magnam saepe aegrotanti noxam afferunt; quatenus nimirum sanguinem excalfaciendo, aquas in ventris cavitate fluctuantes aestuare, & velut ebullire faciunt: propterea ut spiritus & humores à vaporibus exinde elevatis valde perturbentur: adeoque functionum omnium inordinatio consequatur, ipsaque viscera velut elixata plurimum laedantur. Porro à diaphoresi ita perperam instituta, cruor in fusionem & seri praecipitationem coactus, ipsum amplius in Ascitis nidum deponit. Quod igitur nonnulli fotus & linimenta ventris tumidi aqualiculo applicanda, & Balneationem praescribunt, laborantibus fere semper in deterius cedit; nam praeter febricitationem, cephalalgiam, vertiginem, spirituum deliquia, aliaque cerebri, & cordis mala symptomata ita saepissime excitata, etiam venter exinde plus intumescit, in quantum sanguis agitatus & fusus, serum ibidem amplius deponit; quinimo & vasorum ora proinde magis laxantur, & aperiuntur, ut aquas è massa sanguinea abscedere aptas promtius extillent. Remedia autem quae prope loca affecta (cum citra paracentesin morbi curatio intenditur) maxime cum fructu adhiberi solent, sunt Enemata ac Emplastra.
XL. Priora absque totius mass [...] sanguineae fusione (quam Cathartica fortiora cient) serum è vasis & glandulis intestinorum ac mesenterii proliciunt, quae proinde inanira lymphas extravasatas aliquantulum imbibunt. In hunc finem Clyster sequens, à nobis in hoc casu praescribi solitus, egregie convenit; quatenus nempe una fibras intestinales vellicat, atque serum à sanguine imbibitum, aut in eo prius contentum, versus renes prolectat.
Rec. Urinae hominis sani & vinum bibentis lib. j. Terebinth. Venetae cum vitello ovi solut. Unc iss. salis Prunellae Dracb. iss. f. enema, repetatur quotidie. Emplastra nonnunquam in Ascite juvamen conferunt: illa tamen ejusmodi sint quae virtute quadam restrictiva, & confortativa viscera corroborant, & vasorum ora, ne serositates expuant nimis, constringunt: in hunc finem emplastrum Diasaponis saepe cum fructu ventri tumido applicare soleo. Vel.
Rec. Emplastri de Minio, Paracelsi, ana q. s. f. emplastrum abdomini applioandum. Si quando hic morbus cum Tympanite complicatur, aliusmodi epithemata conveniunt, prout inferius declarabitur.
[Page 133] XLI. Magnum & praesentissimum Ascitis remedium est, ut Paracentes [...] facta aquoe extrahantur: quae tamen administratio haud saepius morbum curat, quam patientem interim it; quapropter summa cautione opus est cujusmodi affectis & quo morbi tempore adhiberi debet: cachecticis, & diu invaletudinariis, in quibus viscerum conformatio & temperies prorsus vitiantur, frustra erit ex Aqualiculo perforato lymphas elutriari; nam exinde statim spiritus fatiscunt, atque vires exolvuntur; quin & propediem humoris morbifici nova illuvies succedit. Forro qui prius [...] & quoad partes quasque alias satis sani, à causa quadam magna evidenti in Asciten incidunt, uti paracentesin non primo statim tentare, ita nec diu nimis, si requisita fuerit, eam differre oportebit: etenim mora longiori viscerum, dum aquis immersa, & velut elixata diu perstant, vitiositas inemendabilis contrahitur.
XLII. Paracenteseos administrationem, sive modo ordinario, sive Sylviano per acum perforatum fiat, non opus, imo extra propositum nostrum erit hic describere; [...] hanc utpote periculosam cum medici raro praescribunt, his saepissime inconsultis, Agyrtae, ac empirici eam temere ac infauste aggrediuntur. Libet hic coronidis loco Ascitis veri ac immanis, absque paracentesi nuper curatae, historiam subjungere.
XLIII. Femina juvenis Mercatoris uxor, tenuis & procera, cum infantem suum lactaret, ad lac augendum interdiu & noctu cervisiam modo simplicem, modo lacteatam immodice ingerebat. Postquam hac mala victus ratione per sesquimensem usa fuerat, Asciten, cujus initia minime adverterat, brevi immanem contraxit; quippe abdomen aqua intus fluctuante gravidum, valde intumescebat, ejusque moles cum è latere uno in alterum se devolveret, extra ilia & reliqui corporis oram concidebat: interea membrorum omnium carnes valde absumebantur, ut non minus tabida simul, ac hydropica videretur.
XLIV. Infante ablactato, & meliori victus ratione instituta ad medicinam se contulit, cepitque imprimis hydragoga leniora tum Cathartica tum diuretica, absque ullo tamen commodo; quin à purgatione omni semper deterius habuit, hanc postea curae nostrae commissam, & pene deploratam, methodo sequenti tractabam.
Cervisiae & liquoris cujusque potulenti (pharmacis exceptis) usu fere in totum interdicto, medicamenta haec praescribo.
Rec. Foliorum Plantaginis, Beccabungae, Aparines, ana M. iv. simul con [...]usis affunde Aq. Lumbricorum & Raph. composit. ana Unc. iij. f. expressio, cepit bis in die, viz. hora viij. matut. & v. postmer. Medicamenti hujus usum diu continuabat, sed compositionem subinde variabat, mutatis modo herbis, modo liquore iis contusis assundendo.
Rec. Tincturae salis Jartari rubicundissimae Unc. iss. cepit gut. xx. hora somni & primo mane in cochlear. ij. Julapii sequentis, superbibendo cochl. vij.
Rec. Aq. slor. Sambuci, Saxifragiae, ana Unc. vj. aq. Limacum, Lumbricor. Raphani composit. ana Unc. ij.
Super abdomen gestabat emplastrum ex emplastro de Minio, & Oxycroceo.
Enema sequens adhibebatur primo quotidie, postea diebus alternis aut tertiis.
Rec. Urinae hominis sani lib. j. Terebinthinae solutae cum vitello ovi Unc. iss. Sacchari Unc. j. sali [...] Prunella Drach. j. f. enema.
[Page 134] Horum usu constanti, intra sesquimensem venter detumuit, sed carne indies contabescente Phthisis metuebatur. Quare hujus praecavendae gratia rus profecta, lac asininum bibebat; cujus nutrimenti, & aurae purioris beneficio, medicamina usque praedicta assumens, intra tres aut quatuor septimanas integre convaluit, & etiamnum vivit, valetque.
CAP. IV.
De Tympanite.
TYmpanites vulgo, etsi minus proprie, hydropis species habetur, à quo tamen censu, Prosper Martianus Hippocratis testimonium allegans, tum morbum illum, tum Anasarcam rejicit. Verum prior iste Abdominis regionem infestans, inque molem attollens, jam proxime post Asciten (cui nonnihil affinis est) in considerationem venit: ubi primo occurrit, affectum hunc, prout curatu, sic etiam cognitu difficillimum existere; nam licet exterior ejus species, sc. ventris tumor subdurus, renitens, & à pulsatione instar Tympani sonitum edens, sensuum una plurium indicio evidentissime percipiatur; attamen quae sit materies morbifica tumorem istum inducens, quomodo in ventre aut progignitur, aut aliunde illuc advenit, plane nescitur: ideo Tympanitici quasi vento revera gravidi, conceptus sui [...] & modum, & tempus ignorant. Profecto morbi hujus naturam, & causas idcirco latere arbitror, quia cum prima ejus initia non advertantur, subito in immensum accrescit; adeo ut affecti vix prius se aegrotare sentiant, quin pene incurabiles fiant. Dein Tympania, statu ejus peracto, in Asciten degenerans, seu potius hanc sibi conciscens, naturam suam amittere videtur: & quidem post obitum, inspectio Anatomica vix quidquam magis in cadaveribus à Tympania, quam ab Ascite defunctorum detegere solet. Quod autem plerique Authores medici, affectum hunc à flatibus intra abdominis cavitatem conclusis, excitari facile pronunti [...]nt, animo veritatis avido minime satisfacit; quoniam omnino improbabile videtur, flatus in eo loco tam subito, & co pia tam ingenti produci; aut si producerentur, tumorem adeo durum, immobilem, & constantem excitare posse.
II. Porro inter ipsos, de morbi sede, ubi flatus concludi supponitur, non facile convenit; statuunt enim non nulli, locum hunc in peritonaei concavo, atque ab intestinorum, aliorum que imi ventris viscerum superficie convexa determinari; quomodo autem tanta aggeries ventorum ibi colligatur, nulla ut opinor ratione, exemplo, aut parallela instantia declarari potest. Praererea si ita res haberet, multo facilius punctura, quam Ascites paracentesi sanari potuit; quod tamen nunquam audivi factum. Refert Helmontius à paracentesi in quodam Hydropico flatum putidum editum; repente abdomen sidisse, & virum quam primum interiisse. Verum Platerus & Smetius, Authores nihilominus fide digni, se deprehendisse asserunt, in quibusdam qui Tympanitici putabantur, post mortem sectis, nullum flatum è ventris cavo erapisse, nec ventrem subsedisse, sed intestina praesertion tenuiora, adeo slatibus distenta, & convoluta prositiisse, ut in eundem ventrem amplius reponi nequirent.
[Page 135] III. At vero, neque haec observatio mihi argumento est, morbi (de quo agimus) causam intra cavitates intestinorum subsistere, atque flatus ibidem aggestos, saepius aut potissime ventris intumescentiam Tympaniticam excitare. Praeterquam enim, quod affectus à tali [...] oriundus non ita immobilis, & frequenter incurabilis foret; insuper opinari ducor, non tam intestina à flatibus conclusis immaniter dilatari & extendi, verum illa saepe sponte extumescentia, flatibus, quo spatia ampliata implerentur, consequenter & secundario producendis occasionem praebere, prout mox planius ostendemus.
IV. Quod autem ab aliis asseritur, flatus, qui Tympanitis causa sunt, inter mesenterii, & intestinorum tunicas progigni, multo adhuc improbabilius videtur: quia cum nulla ibidem praeexistat cavitas, quomodo flatus eas partes ita divellet, & ab invicem separabit, proinde ut à specubus ita efformatis, & ventorum cumulis illuc reconditis tota ventris regio in molem ingentem accrescat? Certe tot tantaeque continui solutiones, absque torminibus continuis, & cruciatibus acerrimis fieri nequeunt.
V. Quamobrem his opinionibus circa Tympaniten posthabitis, ad pathologiam ejus paulo certius investigandam, alia procedamus via; perpendendo sc. quot modis, & quibus de causis evidentibus, abdomen intumescere solet. Itaque advertimus quatuor esse contentorum genera, à quibus ventris imi [...] in viventibus procedit. (Cur in defunctis abdomen intumescit, ratio inferius explicabitur.) Sunt autem ista Solida, Humida, Flatus & Spiritus.
VI. Primo satis obvium est Tumores viscerum internos, sc. scirrhosos, strumosos, cancrosos, glandulosos, & quosdam forsan alîus generis, quando ad molem notabilem assurgunt, totum ventrem intumefacere; interea ramen donec simplices & recentes existunt, tactu percipi, & circumscribi possunt; postea tamen inveterascentes in viciniam suam, imo in totam abdominis regionem mala alia accersunt. Profecto hi interdum Ascitis, uti & Tympanitis ab initio sunt causa procatarctica, quibus deinde in utriusque morbi complementum, causa alia conjuncta, sc. aquarum illuvies, aut spirituum inordinatio accedit.
VII. Secundo humor aquosus intra abdominis cavitatem aggestus, aut partibus ejus membranaceis, vel glandulosis impactus, non raro Asciten producit; cujus rationes, & fiendi modus, satis fuse superius explicantur.
VIII. Tertio flatus intra coctionis viscera à cruditate, dyspepsia, aut humorum dissimilium fermentatione excitati, non raro intestinorum cavitates inflant, atque ventris [...], plerunque tamen brevem & transitorium producunt. Quippe succorum [...] cessante, atque flatuum eruptione procurata, subinde statim ventris detumescentia succedit. Huic causae, & Colica & Tympanites non tantum vulgo, sed etiam à multis magnae notae medicis imputantur; verum nostra fert sententia eam solitariam neutrum ex iis affectibus producer [...].
IX. Quarto restat adhuc alia subita & quidem immanis ventris intumescentia, quam spiritus Animales (non de nihilo ab Hippocrate [...] dicti) acciere videntur. Si quando enim hi fibras nerveas ad viscera imi ventris pertinentes [...] & inordinate irruent, illico partes quas hae contexunt, plurimum inflari, distendi, & quaquaversus extumescere facient. Enimvero ab hac causa, subitaneum totius abdominis [...] & inflationem velut Tympaniticam in paroxy smis tum Colicis tum Hystericis vulgo dictis crebro accieri, alibi saepius ostendimus. Et quidem hi affectus Tympaniti in tantum affines sunt, ut in ipsam non raro desinant: nam frequenter observavi, passioni Colicae, aut Hystericae, diu ac [Page 136] graviter obnoxios, nisi curantur, demum. Tympaniticos fieri. Et tunc maxima discriminis ratio erit, quod affectio ista, sc. ventris intumescentia, quae prius Symptoma erat, vagum, & cito pertransiens, demum morbus fixus, & permanens evaserit. Quapropter ex re fore videtur, pathematum istorum Aetiologias, à nobis alibi traditas, ad praesentis morbi naturam, & causas explicandas accommodare.
X. Quod equidem non magni negotii, aut difficultatis res erit. Supposito enim (quod alibi fusius exposuimus) membranarum & viscerum concavorum extensiones [...], seu velut inflationes, à spirituum in fibras nerveas (è quibus contexuntur illa) incursibus impetuosis exoriri, satis obvium erit concipere, etiam Tympanitin à tali causa, sed fixiori, & in actu diutius, aut perpetim existente produci; in cujus discriminis rationem mox inquiremus.
XI. Interim opinari ducor Tympaniten non à flatibus intra, vel extra Intest inorum cavitates conclusos excitari; talis enim in iis locis flatuum aggestio hujus morbi effectus, sed non causa est: verum exoriri, quatenus, in imo ventre spiritus Animales, ad viscera membranacea spectantes, ab incongruo quodam in [...] adacti, fibras ubique nerveas tumultuarie irruunt, inflantque, nec statim denuo ab iis recedunt: hinc peritonaeum extumescit, intestina ampliata & distenta velut inflantur, mesenterium, aliaque viscera membranacea spiritu impetuoso turgida, velut in molem attolluntur; porro dum haec fiunt, ut vacuitates à viscerum concavorum extumescentiis factae impleantur, humoris statim cujusvis intus contenti portio in vapores rarefacta, illico in flatus spatia istaec inania oberrantes cedit.
XII. Profecto spiritus Animales inordinatione sua partes membranaceas inflare, adeoque affectus quasi [...] producere, in Pathologia nostra spasmodica, rationibus, & instantiis satis clare ostendimus. Porro idem ex observatione Anatomica per vivisectionem facta apertissime demonstratur; in quantum sc. truncus nervorum octavi paris, per cervicem utrinque descendens, si excipiatur & filo ligetur, totus illico ventriculus, tanquam à vento inflatus, extumescit; quod certe à nulla praeterea causa procedere potest, quam quod spiritus fibrarum istius visceris insiti, aliique per ductus nerveos influi (quatenus à fonte suo praescissi, in confusionem aguntur) partes illas tnmultuarie subeunt inflantque. Insuper his, ad hypothesin hanc adhuc amplius illustrandam, libet hic Historiam à Clarissimo Smetio citatam referre, de Tympanite (uti appellat) universali in juvene quodam Leodiensi, qui oum in conflictu subter Axilla dextra vulnus punctim factum, in pectoris oavitatem penetrans accepisset, postridie toto corpore post unicam noctem, mane turgidus apparebat, non solum pectore, sed & dorso, ventre, lumbis, imo scroto qùoque, praeterea & Bràchiis, humeris, collo, vultuque, ut ne palpebras quidem deducere possit, quinetiam in vertice ipso, cute ubique distenta, & tumefacta, tumor ubique erat tensus, & cum dolore non pauco. Affectionem hanc admirandam, Author appellat Tympaniten universalem. Casum huic similem Cl. Senuer [...]us ex propria notitia recenset: quin ipse me tale quoddam à vulnere pectoris prope Axillam facto legisse, vel audivisse memini.
XIII. Attamen symptomat is hujus ratio à Smetio assignata, & à Sennerto comprobata mihi haudquaquam arridet: quippe ascribunt illi generalis istius Tympanitis causam, insufflationem pectoris, per vulnus axillare, subter cute tota illa nocte factam, quo modo vesicam recentem, & flaccidam, inserto calamo à pueris inflari videmus: quod equidem non solum improbabile videtur, sed etiam vix possibile censemus, ut ventus è thoracis vulnere exufflandus, propter foramen unica nocte obturatum, cutem subeat, indeque totum corpus permeans, ubique intercus fiat. Praeterquam enim [Page 137] quod illine in partes omnes ventus, etsi per calamum ex ore subter cute insufflaretur, tam subito transire nequiret; insuper dum vulneris foramen obturatur, nullus omnino à cavitate pectoris ventus exsufflari potest, quia nullus interea potest ingredi. At vero stupendi istius affectus (unde etiam Tympanitis ratio formalis illustratur) causa proculdubio haec est; in pectore prope Axillas, magni & perquam insignes (prout in Neurologia nostra descripsimus) extant nervorum plexus, per quos nervi totius corporis inter se communicant: viz. truncus octavi paris cum nervo intercostali, & utrique cum nervis spinae dorsi, per ramos & propagines hinc inde missas conveniunt. Quapropter plexu istoc nerveo, per gladii puncturam forte transfixo, primo spiritus ibidem hospitantes irritati, [...] ineunt, dein consensu per nervos tot eximios statim facto, & quaquaversus huc illuc transmisso, spiritus alii, & subinde a lii, pares inordinationes concipiunt, atque membranas, fibrasque nerveas (quas ubique tumultuarie subeunt) inflantes, totius corporis affectionem quasi Tympaniticam inducunt. Propter similem furorem, sive oestrum virulentum spiritibus alicubi impressum, & inde mox longe lateque diffusum, toxica quaedam epota, telorum aut ferarum ictus vel morsus venenosus, saepenumero partium una plurium, aut totius corporis, intumescentiam inducunt; cujusmodi spirituum affectio Typhodes, ab Helmontio dicitur Indignatio Archaeas. Complures alii subsunt casus, & instantiae, quibus clarissime evincitur, spiritus Animales irritatos, & in excandescentias actos, quatenus fibras nerveas impetuosius subeunt, partes imprimis membranaceas intumefacere, & multas ex iis passiones excitare, quae vulgo sed perperam flatibus ascribi solent: revera ut Tympanitis nulla alia causa verisimilior assignari possit.
XIV. Quod si objicitur, defunctorum Abdomina, post aliquod tempus, à statu in molem attolli, & quasi Tympanitice intumescere: dico hoc omnino ab humorum putredine, & extrema mixtionis dissolutione, in qua particulae activae omnes manumissae ab invicem discedunt, & avolantes quaquaversus exitum quaerunt, & obstacula quaeque, ac imprimis cavitatum parietes immaniter distendunt (quod minime in viventibus contingit) procedere; quapropter uti cadavera non omnia ex aequo putrescunt, ita illorum ventres citius aut tardius magis aut minus extumescunt: attamen durante vita nulla fit in corpore animato putredo, aut particularum dis [...]olutio, [...] sive intumescentiam splanchnicam illatura. Interea non inficias imus, flatus intra pepseos, haematoseos, & secretionum officinas, imo intra singulos quosque corporis nostri specus & recessus generari; attamen è singulis istis (donec spiritus fibras tum nerveas tum motrices rite influunt, actuantque, ut viscerum parietes haud distenti ac rigidi teneantur) flatibus ubicunque genitis, aeque facilis patescit exitus. Atque in Tympanite revera flatum spatia vacua implere concedimus, verum spiritus ipsi, quatenus inordinatione sua viscera extendunt, vacuitates istas (in quibus flatus secundario & consequenter progignuntur) primo efficiunt, & illi (quatenus viscera eadem usque rigida & distenta servant) ne flatus isti ablegentur impediunt.
XV. Jamque ex praedictis satis constare arbitror, spiritus Animales, potius quam flatus, ejusmodi ventris intumescentias, saltem breves & transitorias, quales in paroxysmis Colicis & Hystericis contingunt, excitare. Attamen magna adhuc dissicultas restat, quomodo abdominis [...] Tympaniticus, qui fixus & permanens, imo plerumque immobilis est, à tali causa procedit; praesertim quia spiritus Animales, ex sua natura irrequieti & valde mobiles, fere semper lationem affectant, ut nisi defessi, aut defuncti, vix unquam resideant.
[Page 138] XVI. Ut nodum hunc solvere ratiocinando pergam, considerare oportet, una cum spirituum Animalium hypostasi, Succum Nerveum, qui istis ubique pro vehiculo simulque pro retinaculo est: namque spiritus hujus fluento subtilissimo potiti, libere expatiantur, & ne ab invicem dissipati avolent, in serie integra continentur. Si quando igitur latex iste quoad crasin, aut motum suum peccat, exinde statim spiritus Animales, in functionum suarum exercitiis varie delinquunt, aut pervertuntur, uti in Pathologia nostra fuse exposuimus. Ne isthaec modo repetendo, longas ambages faciam, quod ad praesens institutum spectat, paucis contraham.
XVII. Itaque imprimis advertere licet, imi ventris contenta (dem [...]is solura hapate, liene, ac renibus) visceribus membranaceis (quas fibrae nerveae magna ex parte contexunt) plurimis instrui: unde sequitur succum nerveum, cujus in his partibus major ambitus simulque angustior transitus est) remoras hic plures offendere: quod etiam ab effectu comprobatur, in quantum insultus spasmodici, in passionibus hypochondriacis, colicis, nephriticis, & hystericis passim excitati, abdomen ita graviter infestant. Si quando igitur latex iste, fibras harum partium nerveas irrigans, vel ex se tenax & viscidus fuerit, vel iisdem faeculentias plures impingat, propterea quidem accidet, Spiritus Animales, si quando in has fibras quadentenus obstructas impetuose adigantur, exinde non omnes facile redire: cumque ita saepius plenior eorum incursus, & parcior reditus fiat, tandem eveniet, magnas spirituum copias in fibras istas magis indies magisque impactas manere, easque distentas usque & plurimum inflatas tenere; demumque propter ituum & redituum in fibris istis vias occlusas, ibidem prorsus immobiles fieri, atque partes continentes semper extensas & rigidas servare: interea quoniam hi spiritus ibidem, intra ductus nerveos impacti, ac densim stipati, cum aliis ad illorum antra influis commercium habent, idcirco pars affecta quam vis rigida, & fere immobilis, usque tamen sensu potitur. Pathologia haec, ut ut paradoxa ac insolens quibusdam videatur, minus dubito quin à pluribus assensum merebitur, si perpendatur eos potissimum, qui affectibus hypochondriacis, colicis, aliisque imi ventris spasmodicis diu obnoxii fuerunt, demum Tympaniticos fieri.
XVIII. Designatis ad hunc modum Tympanitis ratione formali, & causa conjuncta, priusquam ad causas ejus remotiores investigandas procedimus, ex praedictis licebit, morbi hujus Definitionem, aut saltem descriptionem quandam tradere: nempe quod sit tumor Abdominis fixus, & constans, aequabilis, durus, renitens, & à pulsatione sonitum edens, à partium & viscerum membran aceorum instatione [...] ortus, propter spiritus Animales in fibras istas copia nimia adactos, ibidemque sucoi nervei obstruentis vitto, a recessu impeditos; cui affectioni, consequenter, slatuum in locis vacuis aggestio, velut complementum accedit.
XIX. Quod ad morbi hujus causas procatarcticas, & evidentes spectat, perraro accidit eas omnino adverti, quin tacitis iste initiis obrepens, saepe consummatus, aut deploratus evadit, antequam percipitur; proinde ut contra affectum hunc vix prophylaxis ulla instituatur: quippe donec functiones ordinariae haud multum [...]duntur, ventris intumescentia tantummodo à flatibus exoriri praesumitur; dumque ut sponte evanescat exspectatur, saepe in Tympaniten accrescit. Itaque ut hujus procatarxis tempestive notetur, sciendum est Affectus quolvis praevios ad eum disponere; cujusmodi imprimis sunt Diathesis hypochondriaca, colica, hysterica, imo & nonnunquam Asthmatica; qua rum paroxysmis frequenter excitari solicis, si demum abdominis tumor ut ut ab initio parvus superveniat, illico Tympanites metuatur. Priorum ex istis affectuum casus passim occurrunt, & vulgari observationi prostant: de posteriori refert [Page 139] Scherichius, virum sexagenarium aliquoi menses antequam in manfestum tumorem attollebatur venter, hoc symptomate infestatum fuisse, quod quotie scunque assidens mensae, cibum mordere aggrederetur, item quando se ad somnum componens, obdormiscere inciperet, tanta corripiebatur anhelandi difficultate, ut pro crebritate respirandi, suffocationis periculum prae se ferret; quo tempore etiam percipiebat circa hypochondria palpitationem quandam, ac si praecordiis aliquid vivi Animalis subesset, cujusmodi affectio postea cessit in tumorem abdominis à quo interibat. In hoc aliisque modo citatis casibus, eadem ratio tenet, nempe quod Spiritus Animales ad faciendos in fibras imi ventris nerveas excursus irregulares assueti, tandem eas non modo crebrius & copiosius subeunt, sed in iisdem impacti ac impediti resident, adeoque demum viscerum infrationes Tympaniticas inducunt. Quae quidem [...] Epigenesis citius ac certius evenit, si insuper cansae evidentes accedant, quae spiritus imi ventris perturbant, inque [...] crebras adigunt, simulque succi nervei intra fibras istas scatentis, aut motum sistunt, aut crasin pervertunt; in quo censu habenter inordinationes in sex non naturalibus, passiones immodicae, ac praesertim moeroris, evacuationes solennes suppressae, post aestum ingentem frigidi potus, aut subita ab aere, aut aqua, infrigidatio ventri illata.
XX. Quoad prognosin morbus hic adeo pessimi semper ominis habetur, ut vulgo ejus nomen abhorreatur; in tantum, ut saepe cum de ventris tumore nulla fere mali suspicio fuerit, si forsan iste tumor à medico Tympanites pronuncietur, illico de spe omni conclamatum sit. Attamen hic Affectus raro per se interficit, quin longo tempore protractus, quo demum certius jugulet, sibimet Asciten lethi praenuncium adsciscit; in cujus rationem ut inquiramus, satis obvium erit concipere, dum in imo ventre viscera omnia distenta, & veluti rigida teneantur, insimul sanguinis, nec non humoris nervei, ac Lymphici ductus aut nimis extensos, aut compressos plurimum coarctari; proindeque laticem suum haud libere & expedite transmittere; unde sequitur unumquemque humorem in transitu angustatum, ut demum quoquo modo pertranseat, è massa sua serosum quoddam, qua data via exuere, & denique ista humorum stillicidia, in abdominis cavitatem decidua, hydropem Asciten excitare.
XXI. Quod spectat ad morbi hujus Therapeiam, fere totus medendi scopus contra flatus dirigitur: viz. indicationes ab Authoribus practicis inculcatae, materiam unde flatus elevantur evacuandam, & causam quae eos attollit removendam, status vero qui jam ventrem distendunt, discutiendos & dissipandos suggerunt.
XXII. Propter hos fines, purgantia contra humorem maxime suspectum destinata, se. modo phlegmagoga ita dicta, modo melanogoga, modo chologoga, quibus insuper hydragoga (ut tela in quemcumque hostem intendantur) cum magna confidentia, etsi minimo plerumque, aut malo cum successu praescribi solent. Namque hic morbus (uti nostra observatione constitit) à catharticis, praesertim fortioribus, fere semper exacerbari, & raro aut nunquam alleviari solet; cujus ratio satis evidens est, quia sibris nerveis à pharmaco acrior [...] irritatis, Sp [...]us Animales excursus suos irregulares reiterant, & magis usque ac magis intendunt, potius quam remittunt; quare licet dejectiones crebrae & copiosae cum sedibus aquosis & statuosis inde procurantur, venter tamen plus intumescit. Porro dein ad flatus dispellendos, discutiendos, aut compescendos vis plusquam Aeolia conscribitur; medicamenta carminativa vulgo dicta, cujusque fere generis, vel formae, intus, ac extus, supra, ac infra, ac super partem affectam sedulo adhibentur; quibus tamen omnibus hic morbus plerumque obsurdescit; unde plurimum suspicari est, veram hujus morbi causam adhuc latere, quia medicamina [Page 140] per Aetiologiamejus ordinariam indicata, aut suggesta, minime prosunt.
XXIII. Quamvis non ego meliorem in hoc morbo sanando successum, aut certiorem medendi methodum, ab experientia comprobatam venditare possim; attamen libet hic quendam aliam Therapeias ritum, hypothesi nostrae accommodum, & rationibus satis firmis stabilitum, in medium proferre.
XXIV. Itaque in Tympanite, sicut in plerisque aliis affectibus, tres erunt Indicationes primariae, quarum prima & maxime semper urgens curatoria, Spiritus Animales ab affectione [...] revocando, inque ordinem reducendo, abdominis tumorem removendum molitur. Secunda praeservatoria, quae spiritus istos, aut alios ab inordinatis in fibras imi ventris nerveas excursibus cohibet, simulque liquoris nervei eas irrigantis, quoad crasin aut motum, vitia emendat. Tertia Vitalis, symptomata maxime urgentia tollendo, functiones quascunque, quantum fieri possit, oppressas aut collapsas sublevat ac sustentat.
XXV. Prima indicatio maximi semper momenti est, in qua sc. totius Therapeiae cardo versatur, verum difficillime perficitur; quippe non facile occurrit, quibus remediis, aut administrationum mod [...]tentari debeat, cum pleraque medicinae tela contra inviolabilem hunc hostem parum aut minime valeant. Phlebotomia nullum hic locum habet, quin fere semper ut noxia vitatur; item cathartica, quatenus fibras affectas irritant, atque spiritus perturbant, inque illas impetuosius adigunt, ventris [...] adaugent potius quam diminuunt aut curant; pariter etiam diaphoretica, spiritus una & particulas [...], quas è fibris allici, & evocari oportuit, altius in eas impellunt. Medelae ratio potissima in diureticis, & Enematum usu consita videtur; quin etiam à Topicis magna expectantur, quoniam ipsi morbo immediatius, & per contactum adhibentur, & quia tumores in aliis locis optime dissolvunt, aut discutiunt. Attamen non omnia dissolventia, nec quidem in aliis tumoribus maxime proficua, hic conveniunt; calidiora enim pro discutientibus habita, sive per fotum, linimentum, aut sub cataplasmatis aut Emplastri forma applicantur, in Tympanite saepius noxam quam juvamen praestant; nam & sibrarum ductus aperiunt & dilatant, proinde ut spirituum incursibus magis pateant; simulque particulas impactas rarefaciunt, proinde ut cum spatium amplius occupent, ventris inflatio ac intumescentia augeantur. Denique ad alterantia quod spectat, etiam ex his quae contra alios nervosi generis affectus juvant, non nisi pauca quaedam in Tympanite conveniunt; nam ubi materies morbi [...]ica intra ductus angustiores haerens, prorsum, aut penitus impelli nequit, medicamenta elastica adhuc materiem altius in [...]igendo, obicem usque majorem, & fixiorem reddunt; quare Spiritus C. Cervi, fuliginis, Salis Armoniaci, quinimo Tincturae, Elixires, aliaque medicamina sale volatili, aut particulis aliusmodi activis praedita, in Tympaniticis non modo calorem & sitim valde molestum accient, sed & abdomen plus intumescere faciunt in quantum sc. ea sanguinem & succum nerveum fundunt, atque spiritus exagitant, proinde ut particulae ab his singulis depositae, in partes affectas cogantur.
XXVI. At vero licet medicina contra hunc morbum adeo minime valeat, non tamen (quasi nihil, aut malum tantum efficeret) prorsus negligenda est; quin aegrotanti ut quoquo modo succuratur, omnem movere lapidem oportet, ut demum ei aut cura, aut sa [...]tem alleviatio obtineatur. Itaque imprimis (quoniam mos est ab Evacuantibus incipere) etsi cathartica fortiora semper obsint, atque tenuiora ad causam conjunctam educendam vix unquam polleant; attamen posteriora haec quatenus morbi [Page 141] fomitem nonnihil subtrahunt, etiam, quo medicamina alia energeias suas liberius exerant, viam sternunt, in praxi medica vices suas, viz. semel intra vj. vel vij. dies habere debent; atque aliis temporibus Enemata (quorum usus multo praestantior est) crebro exhibeantur. Hydroticis interdictis, Diureticis moderatis sedulo incumbatur, quibus insimul adjungantur spirituum & humorum alterationem, & reductionem respicientia, quae quidem Pharmaciae Tympaniticae partem praecipuam constituunt. Porro interea Topicorum usus haud negligatur. Medicamentorum in singulos hosce fines appropriatorum formulas quasdam selectiores subdemus. Pro medicamine blande solutivo usurpetur vinum laxativum à Cl. Greg. Horstio in Lib. Observ. iv. Cap. xxx. pro Tympanitico praescriptum, vel loco ejus sequens compendio magis praescribatur.
Rec. Flor. Persicorum, Rosar. damascen. ana p. ij. Genist. Sambu [...]. Centaurii minoris, ana p. j. foliorum Agrimoniae, Absinth. marini, ana M. j. Sennae opt. Unc. j. Rhabarb. Drach. vj. sem. Carthami Unc. ss. Ebuli Drach. ij. Santal. citrin. Drach. iij. radic. Galang. Drach. ij. incisa & contusa includantur sacculo ex serico, qui vitro indatur, cum Vini albi lib. ij. aquae Saxifragiae lib. j. salis Tartari Drach. iss. stent per 48. horas, dein patiens bibere incipiat, sumendo circa Unc. iv. ad vj. diebus tertiis, aut quartis.
In constitutione calidiori, formula sequens, in hoc morbo nonnunquam cum successu à me probata, adhibeatur.
Rec. Aq. mineral. Catharticae lib. viij. salis Absinth. Drach. ij. leni Balnei calore evaporet ad lib. ij. Huic addere soleo Aqu. è Catharticis cum vino destillat. Unc. iv. Dosis Unc. iv. ad vj.
Vel liquori isti ad lib. ij. evaporat. adde rad. Mechoac. Turbith. ana Unc. ss. Rhabarb. Drach. vj. Santal. citrin. Drach. ij. Caryophyl. Drach. j. digerantur clause & calide per duas horas: filtretur calide per chartam emporeticam tenuem: dosis Unc. iij. vel iv.
Enemata in hoc morbo, quatenus alvum sine magna fibrarum irritatione subducunt, crebrioris sunt usus.
Rec. Aq. infusionis stercoris Equini maris cum floribus Chamomeli lib. j. Mellis mercurialis Unc. ij. Eodem modo etiam ex stercore Canino, cum carminativis parentur decocta aut infusiones.
Rec. Decoct. em [...]llientis lib. j. salis Prunel. vel salis Armoniaci Drach. j. ad Drach. iss. f. enema.
Rec. Urinae sanae l [...]b. j. salis Prunel. Drach. j. Terebinthin. Venet. solut. cum vitello ovi Unc. iss. f. enema.
XXVII. 2. Diuretica in hoc morbo siqua alia remedia opem promittunt.
Rec. Millepedarum vivarum mundatarum Unc. iij. N [...]cem j. moschatam incisam; simul contusis affunde aq. diureticae infra praescriptae lib. j. f. expressio fortis, dosis Unc. iij. ad iv. bis in die.
Rec. Baccar. virid. Juniperi, & Sambuci, ana lib. vj. Conorum abietis lib. iv. Jugland. virid. lib. ij. corticis Winterani Unc. iv. cortices exteriores vj. Aurant. & iv. Limoniorum. sem. Ameos, Erucae, Nastur [...]i, ana Unc. iss. Anethi Unc. ij. concisis & contusis assunde Seri lactis e vino albo parat. lib. viij. destil. organis communibus, liquor totus misceatur.
Rec. Crystal. mineralis Unc. ss. salis Succim volatilis Drach. ij. pul. sem. [Page 142] Dauci Drach. j. Terebinth. Venet. q. s. f. pilul. exigua, sumantur iij. vesperi & primo mane, superbibendo aq. praedict. Unc. iij.
Rec. Spiritus salis dulcis Unc. ss. sumat gut. vj. ad xij. bis in die cum haustu ejusdem aquae, addendo syrupi Violacei cochl. j.
Rec. Spir. salis Tartari Unc. j. sumat. Scrup. j. ad Drach. ss. bis in die eodem modo: sic etiam spiritus Nitri, & Tinctura salis Tartari exhiberi possunt.
Rec. Folior. Plantaginis, Chaerefolii, Aparines, ana M. iv. contusis affunde aq. destillat. prioris lib. j. f. expressio fortis, dosis Unc. iij. bis vel ter in die, cum alio medicamine.
Rec. Rad. Graminis Unc. iij. Rusci Brusci Unc. ij. Chaerefolii, Eringii condit. ana Unc. j. ras. C. C. Eboris, ana Drach. ij. Cor. cervi ust. Drach. iiss. sem. Bardanae Drach. iij. coquantur in aq. fontan. lib. iij. ad ij. colatura fervida effundatur soliorum Aparin. & Nasturtii aquat. contus. ana M. j. addendo vini Rhenani Unc. vj. f. infusio calida & clausa per horas ij. dein iterum coletur, & adde aq. Lumbricorum magistral. Unc. ij. syrupi è v. radicibus Unc. iss. f. Apozema, dosis Unc. iv. bis in die cum alio medicamine.
XXVIII. Dum haec intus sumuntur, etiam Topica, & Applicationes externae sedulo adhibeantur, non calida, & discutientia, sed particulis falis volatilis, & nitrosis praedita, quae nempe salium aliorum combinationes destruunt, & spirituum impactiones dissolvunt, in quos fines sequentia proponimus. Si fotus omnino in usum admitti debent, ne calide nimis applicentur, item non è carminativis vulgo dictis, sed imprimis è salibus & mineralibus parentur. Cabrotius (citante Helmontio) se octogenarium sanasse narrat, cujus ventrem bis in die somentabat cum lixivio, cui sal, alumen, atque sulphur incoxerat; ac inde fimo vaccino, pro cataplasmate utebatur. Ego sequentia praescribere soleo.
Rec. Florum salis Armoniaci Unc. j. Crystalli mineralis. Unc. ij. spir. Vini tenuioris multo phlegmate imbuti lib. ij. misce & dissolve in vitro.
Pannus laneus huic tepide intinctus, super totum abdomen applicetur, & subinde mutetur denuo intingendo: fiat bis in die per horae semis, dein applicetur vel cataplasma ex fimo vaccino cum pul. stercoris canini, vel emplastr. sequens.
Rec. Emplastri diasaponis h. e. de Minio cum Sapone Veneto, q. s. extendatur tenuiter super alutam tenuem, toti ventri applicetur renovando intra x. vel xij. dies.
XXIX. Indicatio secunda remedia alterantia potissimum requirit, quae nempe in visceribus imi ventris humorum fermentationes, & spirituum orgasmos, & excursus irregulares sistunt, quae insuper chyli & succi nervei mixtiones aequabiles, & motus debitos procurant: in quos sines chalybeata imprimis accientur. Et quidem non modo ad hunc morbum, sed & plerosque alios splanchnicos, ad medicamenta ex serro, tanquam inde tela maxime aculeata pararentur, statim accurri solet: cum interea à multis empiricis, aut medicastris, qui haec confidenter & dogmatice praescribunt, parum, aut minime attenditur quo ritu talis pharmacia operatur, aut quas in melius alterationes inde expectare liceat: quapropter dum ferrum in medicamentum cedens, etiamsi Goliathi gladius, à caeco arripitur & vibratur, nihil mirum est, si in irritum cedat, imo si loco morbi hostis, ipsa interdum natura percutiatur, ac laedatur: & quidem ita frequenter [Page 143] accidit, cum chalybeata, quorum magna varietas, & operationum diversitas est, sine ullo delectu, aut in patientibus temperamenti, constitutionis, & morbi status respectu, & discrimine exhibentur.
XXX. De medic amentis ex ferro ac chalybe praeparatis eorumque virtutibus, & operandi modis, alibi ex professo egimus; ut non opus fuerit hic eadem repetere. Ad morbum hunc, si ulla omnino ex iis, certe non omnia conveniunt; ea namque in quibus mixti compage referata, sulphur usque remanet, & solutum caeteris praedominatur, ab hoc censu prorsus exulent; quippe [...] sua insigni viscerum succos valde fermentant, atque sanguinem & spiritus adeo exagitant, ut tota imi ventris regio, quasi à spiritu quodam impetum faciente, in majorem molem attollatur.
XXXI. Nec minus hic conveniunt, à quibus particulae sulphureae una cum salinis prorsus abiguntur; uti fit in Croco Martis, per calcinationem fortissimam, ac diuturnam praeparato. Hoc enim medicamen cum ad fluxiones omnes sistendas utile sit, ita & humorum, & spirituum impactiones quasvis figit magis, & obstinatiores reddit.
XXXII. Verum restat medii generis pharmacum Martiatum, in quo sulphure in totum, aut maxima ex parte abacto, sal vitriolicus remanet ac praepollet: uti quidem habet in ferri limaturae solutione, aut infusione simplici, aut acidulata; in sale, aut vitriolo martis, in chalybis praeparatione nostra, cum multis aliis, ex quibus pharmaca praeparata, aut composita, in nonnullis casibus opem insignem contulisse, experientia satis crebra liquet. Haec enim viscerum fermenta exotica destruunt, & genuina restituunt; obstructiones eorum reserant, sanguinem sigunt, ejusque compagem à dissolutione nimia cohibent: quapropter remedia chalybeata, quemadmodum etiam alterantia quaedam alia, contra Tympanitis causas procatarcticas, & remotiores, aliquantum forsan prosunt; verum ad causam ejus conjunctam, parum aut nihil opis conferunt.
Rec. Chalybis nostri tenuissime laevigati Drach. ij. Aq. destillat. superius praescript. lib. ij. syrupi è v. radicibus Unc. ij. misce in vitro & per subsidentiam clarificetur. Dosis Unc. iij. vel iv. mane & bora quinta P. M.
Rec. Pul. radicum Ari, Oculor. Cancri, ana Drach. iij. Crystalli mineralis Drach. ij. vitrioli Martis Drach. iss. Sacchari Anthosat. Drach. ij. misce, dosis Drach. ss. his in die, cum vehiculo idoneo.
XXXIII. Hartmannus egregie praedicat, liquorem è floribus Tapsi barbati, quasi remedium in hoc morbo specificum: flores istos recentes inde in Alembicum immittendo, & fortiter comprimendo, dein vas exactae clausum ponatur in clibano dum panes coquuntur, & postea è floribus exemtia liquor fortiter exprimatur, qui in balneo destilletur. Dosis Scrup. j. in Decoct [...] sem. & radic. foenicul. Certe medicamentum hoc, si quid omnino efficiet, in dosi majori exhiberi debet.
XXXIV. Johannes Anglicus commendat electuarium ex rosata novella cum Diatron. santal & ovis formicarum; quod equidem remedium satis probabile aliquid promittere videtur. In horum imitationem libet hic sequens proponere.
Rec. Conserv. florum Cichorii, Nasturtii Indici, an a Unc. iij. pul. rad. Ari, ligni Aloes, Santal. citrini, ana Drach. j. Oculor. Cancri Drach. iss. salis Absinthii Unc. j. Ovorum formicarum Unc. j. liquoris Tapsi barbati Drach. ss. cum s. q. syrupi c corticibus Citri, f. Electuarium, Dosis Drach. ij. his in die, superbibendo aq. destillat. prioris, aut Julapii sequentis Unc. iij.
[Page 144] Rec. Aq. soliorum Ari, è succo baccarum Sambuci, Aq. Juniperi, flor. Sambuci, ana Unc. vj. Aq. Limacum, Lumbricorum magistral. ana Unc. ij. syrupi è Succo baccarum Sambuci Unc. ij. misce, f. Julapium.
XXXV. Indicatio tertia vitalis praescribit remedia potissimum contra spirituum deliquia & dyspnoeam, & contra vigilias & sitim. Utriusque generis formulas quasdam breviter subjicemus.
1. Cardiaca.
Rec. Aq. Naphae, florum Calendulae, Chamomeli, ana Unc. iij. Doctoris Stephani Unc. ij. Tinctur. Croci Drach. ij. Sacchari Unc. j. Margarit. Drach. j. f. Julapium. Dosis cochl. iv. vel v. ter aut saepius in die in languoribus.
Rec. Conserv. flor. Calendul. Unc. ij. confect. Alchermes, de Hyacintho, ana Drach. ij. Margarit. pul. Unc. j. syrupi è Succo citri q. s. f. confectio, sumatur quantitas nucis Moschat. vesperi & mane, superbibendo haustum Julapii.
2. Hypnotica.
Rec. Aq. Hystericae Drach. vj. syrup. de Meconio Unc. ss. misce, sumatur sera nocte. Vel,
Rec. Aq. Cinnamomi tenuioris Unc. j. Diacodii Unc. iij. Tinctur. Croci Drach. ij. misce, sumat ad cochl. j. sera nocte si somnus desecerit. Vel,
Rec. Syrupi e floribus Paralyseos cochl. iij. Aq. paeoniae composit. cochl. j. Laudan. Tartarisat. Drach. j. sumat cochl. j. sera nocte si vigiliae urgebunt.
3. [...] in hoc morbo valde siticuloso frequenter ac in quantitate solum perexigua exhiberi debent, ut molestissimum illud symptoma absque multo potu, qui semper perniciosus est, compesci queat. In quem finem.
Rec. Conserv. Lujulae per setaceum traject. Unc. iij. Pulp. Tamarindorum Unc. ij. Salis Prunel. Drach. j. syrup. è Succo Lujulae q. s. f. Eclegma molle, de quo saepius lambat.
CAP. V.
De Anasarca.
EXactis modo duabus (juxta vulgi recensionem) Hydropis speciebus, sc. Ascite & Tympanite, quamvis tertia, viz. Anasarca (siquidem totius corporis, potius quam imi ventris affectus) proprie hujus loci non est, attamen Pathologiam ejus prioribus nonnihil affinem, quin & medelam brevi contractam, etiam hic tradendam censemus. Anasarca ad hunc modum describitur, quod sit totius corporis exterioris, aut quar [...]ndum ejus partium, tumor albus, mollis, tactui cedens, & foveam à compressione relinquens, ab humore aquoso extravasato, atque tum intra musculorum interstitia, tum intra carnium, cutis, imo glandularum, & membranarum poros aggesto procedens.
II. Differt ab Ascite quoad formam externam, & apparentiam; minime tamen quoad materiam morbificam, quae in utroque affectu eadem, quatenus intra cavitates majores, aut minores aggeritur, morbi appellationem diversam sortitur.
III. Humor aquosus Anasarcam constituens, omnino aut maxima ex parte à sanguine procedit, iste nimirum Haematoseos defectu & vitio, intra massam sangineam juge productus, ex Arteriarum finibus in majori copia profunditur, quam ut per venas & lymphaeductus excipi, & reduci, ac per renes, & poros cutis, aliaque serosi laticis Emissaria, amandari queat.
IV. Ex his sequitur, morbi hujus causam Materialem esse humorem aquosum; & Efficientem esse sanguinem, qui sc. aquas progignit, inque locis affectis deponit. Utriusque istarum rationes, atque fiendi, aut efficiendi modos perpendemus, & primo de Anasarcae causa efficiente dicemus.
V. 1. Sanguinis diathesis, seu potius foetura hydropica, in his duobus consistit; sc. primo quod ob haematoseos defectum aut vitium, suecum nutritium massae suae jugiter infusum non recte assimilat, sed in humorem aqueum degenerare sinit; dein secundo quod propter mixtionem ejus nimis laxam, humorem istum ita degenerem, intra compagem haud tam diu retinet, donec per emunctoria aut emissaria idonea ablegari possit, quin ubique juxta Arteriarum fines eum in vasorum intercapedines exuit, ibidemque relinquit. Utraque haec sanguinis vitia paulo amplius perpendemus.
VI. Primo quoad prius, Sanguinem ipsum, & non Cor. aut Hepar sanguificare, nuper ex quo partium harum munia plane intelliguntur, fere apud omnes in confesso est; attamen quo ritu sauguis chylum sibi infusum assimilat, inque sanguinem recentem in usus plures, ac diversimodos impendendum convertit, non ita facile patet. Quod autem nonnulli asserunt, hoc tantum exacta particularum comminutione & commixtione fieri, proindeque utriusque generis particulas simul confusas, intra angustiores hepatis, & pulmonum ductus, velut cum pistillis subigi & pinsitari autumant, nobis certe minus verisimile videtur; quin è contra putem viscera haec (prout superius ostendi) secretionum potius quam mistionis organa constitui; Haematoseos vero rationem omnino in hoc consistere, quod sanguinis veteris particulae activae, nempe salinae & sulphureae, cum spirituosis in vigore positae, illico in symbolas chymi infusi particulas in statu adhuc inferiori existentes agunt, easque exuscitant adeo [Page 146] & fermentant, ut exinde statim hae crassiorum involucris extricatae, in parem cum prioribus exaltationis, aut perfectionis gradum evehantur, ipsisque demum associatae, insimul homogeneae, & similes factae, eandem sanguinis naturam induant, particulis interim crassioribus & heterogeneis à quibus exuuntur & emergunt illuc alio ablegatis. Enimvero Sanguificatio, quemadmodum musti in vinum aut cervisiam maturatio, omnino fermentatione peragitur; verum discriminis ratio est., quod vinum doliolo inclusum usque in eadem massa integre permanens, quoad totam ejus compagem lente fermentatur, & non nisi longo tempore perficitur; sanguis autem in perpetuo fluxu, & partium quarundam impendio, aliarumque reparatione constitutus, per partes usque recentes fermentatur, & de novo generatur.
VII. Profecto sanguis vetus erga chymum recentem, fere idem praestat, ac fermentum è cervisiae veteris flore, aut faece, cervisiae novellae adjectum: attamen modo quasi inverso; quia sanguinis massa ingens prius fermentata, chymi portiones exiguas continue infusas subito fermentat alteratque, in cervisia vero liquor fermentans in quantitate perexigua alterius massae ingenti fermentandae imponitur, quam non nisi longo tempore ad maturitatem perducit. Post sanguinis rudimenta, ita per fermentationem jacta, complementum ejus & perfecta in sanguinem assimilatio, per Accensionem acquiritur, (eum namque revera accendi [...] (uti opinor) olim ostendi; quae argumenta, per demonstrationem potissimam, scilicet à propria Passione desumtam confecta, etsi multi cavillati sunt, nullus adhuc diluit.) Dum itaque tota sanguinis massa ex cruore & chylo simul confusis constans, inter circulandum fermentatur, eadem insuper in portiones minutissimas divisa, per totos pulmones explicatur, ut ab aere nitroso inspirato secundum omnes suas partes successive accendatur: ita namque & flamma vitalis perennatur, porro & sanguinis particulae omnes, velut ignem passae, defaecatiore, ac inter se magis congruae evadunt: quin etiam inter efflagrandum adeo disponuntur, ut dum aliae in spirituum, succi nervei, & partium solidarum nutrimenta abeunt, allaeque minus utiles in viscerum fermenta, aut recrementa secedunt, aliae interim fixiores, in massa sanguinea diutius permanent, ejusque compagem sustentant, & succum nutritium fermentando, sanguinem usque novum generant, donec ipsae dumum effoetae amandantur, & aliis dein adultis locum cedunt.
VIII. Ostenso ad hunc modum, quo ritu Haematosis per sanguinis tum fermentationem, tum accensionem, perfici debeat; facile erit concipere in quibus vitium ejus, diathesin hydropicam producens, consistit. viz. haec oriri solet, si quando alterutra, aut simul utraque ex istis conditio ad sanguificationem requisita, aut deficiat aut pervertatur.
IX. Primo igitur hoc crebrius, & potius contingit, quia sanguis in crasi sua depravatus succum nutritium sibimet infusum non rite fermentar, ut in sanguinem laudabilem mutetur. Si quando enim in massa sanguinea, sale ac sulphure cum spiritu depressis, particulae aquosae cum terrestribus praepollent, uti functiones omnes, tum vitales, tum Animales, exinde languent & vacillant; ita imprimis ipsa haematosis deficit ac pervertitur. Etenim chyli succus sanguine commixtus, cum ab hujus particulis dissolvi, ac fermentari nequit, (liquorum aliorum ritu, quoties simul mixta [...] carent) in humorem aqueum forte acidum aut pendulum, aut alias vitiosum abit, qui postea indies coacervatus, & demum ad plenitudinem assurgens, sanguinem aggravat, ejusque calorem fere tantum non obr [...]it; proinde ut necesse sit eum quoquo modo, & qua data via protenus amandari; deinde vero quia secretionum officinae (spirituum [Page 147] animalium penu propter diminutum influxus sanguinei tributum languente) in functionibus suis deficiunt, serum exuberans ex arteriolarum osculis ubique in poros, & vacuitates proximas sive minores, sive majores deponitur; à cujus aggestione magna, & diuturna, postquam pori omnes implentur, oritur iste totius corporis externi, aut quorundam ejus membrorum habitus velut paludosus, Anasarca dictus.
X. Secundo nec tantum fermentationis, verum & accensionis sanguineae defectus aut virium, massae interdum ejus diathesin Hydropicam inducit: quod plane cernitur in quantum nonnulli, loca palustria aut maritima incolentes, sine ulla praeterea causa, aut occasione, nisi quod auram crassiorem halitibus incongruis, à quibus nitrum abigitur, aut obscuratur, praeditam hauriunt, in hydropem incidunt. Propterea namque sanguis, siquidem intra praecordia rite accendi, & efflagrando perfici nequit, degener factus, & quoad crasin vitiatus, chyli succum non rite dissolvit ac assimilat, sed in laticem aquosum perverti sinit. Quanquam autem sanguis etiam hac ratione primo depravatus, subinde vim suam fermentativam amittit, ac ideo potius & immediatius hydropem accersit; attamen primum ejus vitium, ab aere insalubri inspirato, & sanguinem non rite accendente ortum habuisse, inde constat, quia tales hydropici habitationem suam in loca aprica & montana transferentes, absque alia medicina convalescunt.
XI. Haec de Anasarcae causis proxim is, ipsique morbo conjunctis, quae nimirum sunt massae sanguineae, potissimum quoad fermentationem, & aliquatenus quoad accensionem ejus depravatio, aut defectus: quae posterior vix effectiva esse solet, nisi quando priorem superinducit. Quod vero spectat ad morbi hujus causas remotiores & procatarcticas, à quibus nempe affectio ejus [...] (ut nihil amplius dicam de accensionis ejus defectu, aut depravatione) oritur; dico has adeo multiplices, & diversimodas existere, ut vix possibile existimem eas omnes particulatim recensere; plurimae tamen, aut saltem praecipuae, ad tria haec capita reduci possunt. Nempe quandoquidem dyscrasia sanguinis [...] exoritur, quatenus principia ejus activa, viz. spiritus, sal, & sulphur, vim sive virtutem suam [...], h. c. sanguificam minime exerunt dico hoc fieri, vel primo quoniam particulae istae propter magna impendia nimis absumuntur; vel secundo quia per refectiones idoneas & proportionatas non satis reparantur; vel tertio quoniam à particulis aliis hebetioribus, aut heterogeneis in massa sanguinea nimium aggestis obruuntur, aut obscurantur. Cujusque horum rationes & fiendi modos paululum expendamus.
XII. Primo, prius horum evidentissime cernitur in crebris aut immodicis haemorrhagiis, à quibus saepissime, plus quam ab alio quovis accidente, aut occasione plerique homines, quantum vis robusti, & constitution is prius firmae, illico ad hydropem inclinantur. Cujus ratio est, quod sanguis, particulis ejus nobilioribus in copia ingenti profusis, depauperatur adeo, ut postea succum chyli allatum, nec rite fermentare, nec accendere possit. Porro idem interdum effectus, tardiori licet passu, à febribus, aliisque diuturnis aegritudinibus, vel languoribus succedit; quatenus nempe sanguis longa depressione laborans extenuatur adeo & dispoliatur, ut demum aquosus & [...] evadat.
XIII. Secundo sanguis nonnunquam ab indole genuina desciscens, in hydropicam vergit, quia propter alimentum solito aut debito tenuius ei suppeditatum, particulae activae & sanguisicae intra massam ejus non satis reparantur; ita namque advertere est, quosdam vino & potui lautiori assuetos, postea ad aquae aut cervisiae tenuioris potum, & edulia tantum [Page 148] famelica redactos, subito in hydropem incidisse. Communis observatio est, & saepenumero satis vera, licet mali ominis, bibulos & potatores assiduos, si forsan more istoc vesano relicto, tandem sobrii ac abstemii evadunt, multum periclitari, ne propter solitam sanguinis [...] depressam, morbo isti obnoxii fiant. Novi Bibonem insignem, qui sacerdotem eximie doctum juxta ac pium, necis suae reum pronunciavit, eo quod ipse monitis ejus obtemperans Temulentiam reliquerat, & exinde paulo postea hydropem lethalem contraxerat.
XIV. Caeterum tertia causa, sive occasio ad morbum istum disponens, communissima, & maxime notabilis in eo consistit, quod particulae sanguinis activae, aliis hebetioribus, aut heterogeneis obvolutae, vel ab invicem dissipatae, vim suam [...] amittunt, vel exerere nequeunt. Talis vero earum affectio cum à variis causis, & accidentibus, ita potissimum ab his tribus, modo solitariis, modo simul unitis, excitari solet: viz. Primo à nonnaturalibus immodice ingestis, secundo à naturalibus indebite retentis, vel tertio à praeternaturalibus in corpore perperam genitis.
XV. Ad primam ex his classem, errata in victu, (à quibus uberrima semper istius morbi seges est) merito referimus. Etenim vulgaris, & fere omnium in ore decantata est haec prognosis, gulosos quosvis & valde bibaces demum ab hydrope interituros: ad quem insuper inclinant, non modo crapula & compotationes immodicae ac assiduae, verum & comessationes nimis crebrae ac intempestivae, quin & alimentorum absurdorum, aut dyspeptorum frequens ingestio. Quippe à victus ratione cujusque generis mala diutius usurpata, siquidem chyli succus non nisi crudus saepe, incongruus, & plerunque supra modum copiosus, massae sanguineae infunditur, necesse erit eum primo aggravari, dein compage ejus laxata, particulas nobiliores ab invicem divulsas, ab aliis heterogeneis ita obvolvi, aut retundi, ut à virtute sua fermentativa sive sanguifica impeditus desistat; proinde ut viscerum laesionibus etiam brevi in accessum datis, cachexia, & propediem hydrops (cujus illa semper prodroma est) insequantur.
XVI. Secundo in loco ponantur evacuationes omnes ordinariae assuetae, aut solennes suppressae. Satis notum est à fluxu menstruo, aut haemorrhoidali diminuto aut nullo, haud minus quam à nimio (propter sanguinis [...] à particularum heterogeneitate impeditam) cachexiam non raro hydropicam excitari. Porro idem saepe effectus, & ob parem rationem, à fontanellis occlusis, vel eruptionibus cutaneis subito repercussis exoriri solet. Denique urina suppressa, & Diaphoresis multum impedita, affectione immediata & necessaria sanguinem aquosiorem reddunt, ac ad hydropem incliant. Satis frequens etiam de sanis observatio est, qui aliquamdiu lecto abstinere coguntur, eorum pedes intumescere.
XVII. Tertio praeternaturalia intus in corpore genita, praesertim vero tumores, ac humores, sanguinem saepe in motu praepediunt, aut in crasi pervertunt, eique adeo diathesin hydropicam inducunt. Tumores alicubi circa viscera excitati, quatenus sanguinis circuitum obstruunt aut angustant, ejusillic serum extravasari & profundi faciunt; à cujus intra cavitatem aliquam aggestione, primo Ascites (prout supra ostendimus) & postea demum Anasarca, istius consequens, saepe accientur. Porro humores diversimodi variis in locis intus geniti, atque in sanguinem traducti, massam ejus primo inquinant, & particulis heterogeneis inficiunt, à quibus ea demum infirmatur adeo & in crasi laeditur, ut chyli succum infusum (cum amplius fermentare & assimulare nequeat) in laticem hydropicum pervertat. Propter hanc rationem, nihil usitatius est quam phthisicos, [Page 149] item ulceribus strumosis, cancrosis, imo quibusvis intra renes, mesenterium, intestina, aliaque imi ventris viscera excitatis laborantes, postquam diu contabuerunt tandem hydropicos interire.
XVIII. Haec de morbi hujus causa efficiente proxima, item de remotioribus praecipuis tum procatarcticis, tum evidentibus. Quod vero ad causam materialem spectat, sensui patet, hanc meram esse lympham intra cutis aliarumque partium exteriorum poros aggestam; quae quidem à sanguine illic deposita (partim ejus latex serosus, partimque succus chylosus est) sed ab haematosi & corporis nutritione, quibus destinabatur, deficiens, recrementi instar, in spatia quaevis vacua vasis interjecta rejicitur. Quod autem materies hydropica, à sanguine & chylo procedens, nec cruenta, nec lactea, sed limpida existit, nihil mirum videatur; quoniam urina vel sanorum post potum pleniorem cruda pariter & aquosa redditur; ac proinde constat eam nihil à sanguine mutuari, verum quicquid coloris aut consistentiae crassioris ad massam ejus attulit, ibidem relinquere. Et quamvis in utriusque casus Aetiologiam referri possit, urinam quatenus per renes, & materiam hydropicam quatenus per solidarum partium poroscolatur, ita limpidam & aquosam evadere; attamen observatione constat, chyli partem aquosam etiam dum sanguini confunditur, cum ipso non intime misceri, sed colore & consistentia spoliatam sub forma lymphae intra sanguinis poros manere: cujus certe indicium est, quod sanguis à quocunque animali per phlebotomiam detractus, postquam infrigidatus in partes secessit, laticem aquosum (qui sero & succo nutritio constat) plane limpidum & à reliquo cruore separatum exhibet. In hujus rationes, & fiendi modos, & quare sanguis qui aquae infusus, ipsam illico tingit, & solida quaeque si quando ipsis inspergitur, cruentat, proprium serum quocum intime confunditur & diu circulatur, nullo colore inficiat, à praesenti instituto erit modo altius inquirere.
XIX. Ex morbi hujus Aetiologia modo tradita, differentiae ejus facile colligi possunt, viz. Primo quod sit vel universalis, cum totus corporis habitus & membra omnia intumescunt; vel particularis, in quo plerunque membra tantum inferiora laborant, reliquo interim corpore propter nutrimenti defectum emarcescente, cujusmodi affectionem, ac minime tympaniten, Prosper Martianus vult Hippocratem Hydropem siccum appellare; in quo sc. quod de Syrene fertur, Siccum Aquoso jungitur.
XX. Secundo Anasarca sive Universalis sive Partialis, aut simplex est, aut cum Ascite complicatur: & tunc vel Anasarca superinducitur Asciti, aut hic morbus isti supervenit. Porro Anasarca respectu causarum tum procatarcticarum, tum evidentium, multifariam distingui potest, prout supra innuimus; & ejusmodi ejus discrimina, circa prognosin & Therapeiam rite instituendas magni saepe momenti deprehenduntur.
XXI. Itaque ad Prognosin quod spectat, morbus hic dum simplex, inter omnes hydropis species minus periculosus existit; atque Particularis, membra tantum inferiora occupans, modo venter non simul intumescat, multo tutior est quam Universalis.
XXII. Anasarca Asciten superinducens, in quo plerunque urina & satis copiosa est, & sitis non admodum intensa, longe tutior est, quam eadem ab hoc morbo inducta; qua laborantes ut plurimum valde sitiunt, atque urinam paucam, rubicundum, & crassam, aut quasi lixivialem reddunt. Pariter, aut pejus habet, quando Anasarca (prout interdum assolet) Tympaniti, aut Phthisi supervenit. Denique morbi hujus prognosticon non leve, ab Aegrotantis circa victum & medicinam morigeratione aut obstinatione desumitur. Nam utcunque habeat morbi conditio, si hydropicus pharmacum recusans genio indulgebit, nihil inde boni sperare liceat.
[Page 150] XXIII. Circa Therapeiam rite designandam, duo praecipui hic medendi scopi occurrunt, viz. Primo ut aqua intercus quoquo modo evacuetur, & absumatur; dein secundo provideri debet, ne nova continue generetur & aggeratur; in quem finem danda erit opera medica, tum ut coctionis viscera recrementis inanita, & obstructionibus libera, chylum usque laudabilem conficiant, ac in debita copia massae sanguineae suppeditent; tum insuper ut sanguis (principiis ejus ad [...] restitutis) chyli succum ei jugiter suffusum, rite fermentet, inque sanguinem assimilet. Indicatio vitalis minime in hoc morbo, uti in multis aliis, necessaria videtur; quoniam raro hic adsunt spirituum deliquia, aut vigiliae, pro quibus cardiaca & hypnotica requiruntur: atque victu resumtivo parum opus est, quia Jejunium, & abstinentia potius juvant, & saepissime in magnam curationis partem cedunt: cujus ratio est, quod vasa per inediam inanita, aquas intercutes, aut alibi stagnantes resorbent, easque partim per renes, poros cutis, aliaque emissaria foras ablegant, partimque succo alibili adhuc turgidas corpori enutriendo utilissime impendunt.
XXIV. Primo ut prima Indicatio curatioria, materiae morbificae evacuationem intendens, perficiatur; adhiberi debent pharmaca hydragoga omnia, tum simplicia, tum composita; quin & medicamentorum formulae, supra in capite de Ascite recensitae, & praescriptae. Porro huc pertinent, non tantum cathartica, & diuretica, sed etiam diaphoretica, quae licet in aliis hydropis speciebus ut plurimum interdicta, in curatione Anasarcae saepe locum habent.
XXV. In simplici Anasarca fortiter purgare licet, & non raro multum juvat. Et quidem ab hoc morbo interdum per catharsin sanato, empirici de medelis suis plurimum gloriari habent, eorumque medicamina quaedam pro curandis hydropicis multum decantata existunt; quippe si forte unum aut alterum Anasarca laborantem, specificis hydragogis, aut elateriis, eos uspiam sanasse contigit, satis est de quo se & artem suam semper vend [...]tent, etsi eodem medicamento centum Asciticos jugularunt. Quapropter licer esulae aut elaterii praeparata, pilulae lunares, Hercules Bovii, aliaque hydragoga in quibusdam casibus nonnunquam profuerunt; tamen si indifferenter hydropicis omnibus, aut omnino ulli constitutione debili & visceribus toni praefracti, aut conformationis laesae, praedito exhibentur, saepius necem quam remedium afferunt. Itaque semper prudentis medici judicio committatur, quando, quousque, & quibus Catharticis utendum erit.
XXVI. Catharticorum cujusque generis hydragog [...] sc. tum [...] tum [...] vim suam exerentium, atque tum lenius tum fortius operantium, formulas supra descripsimus, unde possunt huc referri, & medendi methodo jam propositae accommodari.
XXVII. Quod si ratio inquiritur, quomodo cathartica in hoc morbo operantur, & quare felicius, & multo efficacius, quam in ali is hydropis speciebus aquas educunt, dico in Anasarca materiem [...] (quae lympha est) partim in massa sanguinea, partimque in habitu corporis, intra poros, & vacuitates vasorum sinibus interjectas, subsistere; quapropter catharticum fortius exhibitum, illico massam sanguineam exagitat, fundit, & ad superflui cujusvis, aut heterogenei excretionem ciet; simulque arteriarum oscula, [...]us intestinorum cavitates dehiscentia irritat, ut per haec potius emissaria humor è sanguine rejectus exitum inveniat. Hinc imprimis aquae intra sanguinem fluctuantes copiose elutriantur, dein vasa [...] aquam mox intercutim resorbent, & partim illico per sedem, partimque per urinas, aut diaphoresin foras amandant; nullus interea metus [Page 151] est ne, ut in Ascite, materies morbifica à sanguine per medicamentum exagitata & fusa, in loca affecta, unde non facile remeabilis est, amplius adigatur: item ne, ut in Tympanite, propter ventriculi & intestinorum fibras à pharmaco nimis irritatas, viscera ista in extumescentias [...] accieantur. Quippe donec viscera erunt firma, & bene constituta, medicamenti particulae nullam iis noxam infligunt: verum exinde in sanguinem traductae, non modo aquas ex eo eliciunt, sed massam ejus exagitando, particulas activas prius obrutas exuscitant, & versus [...] suam [...] disponunt.
XXVIII. Secundo hydragoga per diuresin operantia, tum simplicia tum composita, nec non medicamentorum ex utrisque paratorum formulas, & exhibendi modos etiam supra descripsimus; quae item (ut repetitione non opus sit) huc transferri possunt. Quoniam vero pharmaca hujus generis non omnia pariter in quibusque affectibus juvant, advertere hic subest, pro curanda Anasarca Lixivialia (prout nostra observatione saepe constitit) caeteris diureticis longe praestare. Enimvero tritum & vulgare nunc remedium est, ut quispiam membra habens tumida, post purgationem praemissam, sumat bis vel ter in die lixivii ex cineribus absinthii, vel genistae cum vino albo facti Unc. vj. ad viij. ejusque usum per aliquot dies continuet. Medicamentum hoc, uti in pluribus notavi, urinas potenter movet, imo nonnunquam in tanta copia, ut lotio supra sesquicongii mensuram, intra nycthemeri spatium profuso, Aegrotantes fere ad miraculum usque brevi convaluerint.
XXIX. Quo ritu, & quali viscera, sanguinem, aliosque humores afficiendi modo, Diuretica cujusque generis operantur, in priori tractatu explicavimus; quod vero in Anasarca laborantibus, medicamina sale fixo, & lixiviali, plus quam sale acido, Alcali, aut volatili praedita, urinas expellunt, ratio ut opinor haec est, viz. in morbo isto affectis postquam deficiente sanguinis [...], & virtute sanguifica, humores aquosi & erudi tum in ejus massa, tum intra corporis habitum aggesti, ibidem fere immobiles aliquandiu permanserunt, tandem illi (prout succorum aqueorum paulo stagnantium mos est) coacescunt; quapropter medicacamenti particulae lixiviales in sanguinem suffusae, illico cum aquarum acidis effervescunt, quas insuper dum exagitant & fermentant, in tota massa sanguinea [...] insignem, & excretivam cient; proinde ut particulis omnibus in motum concitis, non tantum aquosae ac recrementitiae caeteris extrusae, per renes amandentur, sed & ipsius cruoris insitae & activae crassioribus quibus obvolvuntur sese extricent, & denuo emergentes, virtutem suam fetmentativam resumere, & sanguificare incipiant.
Rec. Cinerum Genista, vel Absinthii, vel sarmentorum Vitis ad albedinem calcinat. & cribrat. Unc. iv. ponantur in lagena vitrea cum Vini albi lib. ij. digerantur clause & calide per iij. vel iv. horas, dein coletur. Dosis Unc. vj. ad viij. bis in die.
Rec. Tartari albi cum nitro calcinati, & dein in crucibulo ad caruleitatem fusi, Unc. iij. spiritus Vini tenuioris lib. iss. aq. Limacum, Lumbricorum, ana Unc. iv. digerantur clause in furno arenae per duos dies: Dosis liquoris clari Unc. ij. ad iij. cum decocti radicum Rusci, & Bardanae, in cervisia facti Unc. iv.
Pro potu ordinario.
Rec. Cinerum Genistae alborum, & mundat. lib. ij. ponantur in sacculo cum ras. ligni Sassaphras Unc. iij. radicum Galangae minoris Unc j. Baccarum Juniperi, & sem. Dauci, ana Unc. iss. fiat sacculus pro iv. congiis cervisiae; post 7. vel 8. dies hauriri incipiatur.
[Page 152] XXX. 3. Diaphoretica in leucophlegmatia (quae sc. Anasarcae prooemium aut declinatio est) non raro egregie conferunt: caeterum in hoc morbo confirmato, melius quam in aliis hydropis speciebus convenire solent. Et quam vis ab initio propter habitum corporis crassiori velut palude obsessum, sudores movere nequeant, utcunque dum sanguinem exagitant, particulas ejus insitas activas, antea sopitas, & semiobrutas exuscitari, & versus [...] disponi, quin & recrementitias quasque, & praesertim aqueas in motum accieri faciunt, proinde statim ut illae è receptaculis suis exundantes, promtius ac facilius per sedem, vel urinam, & saepe aliquatenus per [...] abscedant. At vero postquam aquis per catharsin elutriatis, materies morbifica in tantum diminuitur, ut corporis moles, & membrorum intumescentiae remittere incipiant, humoris reliquiae per [...] moderatam, & diaphoresin constantem optime absumentur.
XXXI. Hydroticorum censum & formulas nuper in alio Tractatu descripsimus; quoad praesens institutum, pro curatione Anasarcae, ea maxime conveniunt, quae in dosi paulo largiori exhibentur; quorum enim quantitas perexigua est, particulae eorum activae aquis immersae obruuntur, priusquam in sanguinem diffusae, vires suas exerere possunt. Quamobrem spiritus sive Armoniaci, sive Vinosi, nec non Tincturae, & Elixires, imo ac pulveres contra morbum istum rarius in usum veniunt: quia nimirum in dosi minori minus efficiunt, atque in perampla si exhibentur, efferatione sua viscera saepe laedunt: quin ea potius seligantur, quae haustu pleniori, & calide assumta, sanguinem totum illibata permeare possunt; cujusmodi imprimis sunt decocta ex lignis, & radicibus, quorum particulae sanguini satis congruae, ab eoque indomabiles, totam ejus massam pertranseunt, & vim elasticam, humores omnes commovendo, exerunt.
Rec. Rasurae lign. Sanct. Unc. vj. Sassaphras Unc. ij. Santalorum omnium, ana Drach. vj. ras. Eboris, C. C. ana Drach. iij. s. a. infundantur, & coquantur in aq. fontan. lib. viij. ad medietatem; addendo radic. calami Aromatici, Galang. minoris, Bardan. Petasitidos, ana Unc. j. foliorum Salviae acutae, Chamaedryos siccat. ana M. ij. Colatura servetur ad usum; dosis Unc. viij. ad x. calide bis in die; unicuique dosi addi possunt Spir. salis Armoniaci succinat. vel Fuliginis, gut. xx. ad xxv. vel Tinctur. salis Tartari Drach. ss. ad Drach. j.
XXXII. Haec de medicamentis hydragogis internis, quae lymphas, vel intus versus intestina eliciendo, vel extus ad renes, aut poros cutis pellendo, foras educi faciunt. Praeterea in usu sunt Administrationes quaedam externae, quibus aquae intra corporis habitum aggestae commoventur, adeoque vel generaliter ad egrediendum per diaphoresin, aut diuresin disponuntur, vel particulariter, exitu in privatis quibusdam locis facto, protinus emittuntur.
XXXIII. In prima classe frictiones, linimenta, fotus, & Balnea tum sicca tum humida ponuntur dein Aquas educentia particularia sunt, vesicatoria, escharotica, & per acum puncturae. Super his singulisaut saltem praecipuis, quatenus ad hunc morbum spectant, breviter dicemus.
XXXIV. Frictiones in leucophlegmatia, & Anasarca effectum saepe utilem praestant: quippe cum habitus corporis non tantum illuvie aquosa illic aggesta adeo impletur ut nihil evaporare possit, sed & partes externae, propter sanguinis ad eas appulsum inhibitum frigescunt, frictiones crebrae ac validae, aquas stagnantes commovent, & aliquatenus inde dissipant, [Page 153] quin & sanguinem, vias aperiendo in partes eas unde exulârat, denuo accient, quare non solum membra intumefacta sed & totum corpus semel aut bis in die cum pannis asperis, aut cum verriculo in eum usum ordinarie nunc parato fricari expedit.
XXXV. 2. 3. Inter, vel post frictiones, linimenta & fotus interdum conveniunt. Parantur vel ex salibus aliisque mineralibus dissolutis, vel ex vegetabilibus calidis & discutientibus, cum vini faecibus aquae incoctis: quorum applicatio calida poros aperit, aquas aggestas amplius commovet, ac discutit, etiam circuitus sanguinei ambitum aggerie aquosa aliquatenus dissipata protendit. Linimenta constent ex sulphure, & salibus diversi generis, vel ex calce viva aliisque mineralibus, quae pulverisat [...], & herbarum acrium extractis mucilaginosis excepta, in unguenti formam redigantur; quibus ob meliorem consistentiam, olei scorpion. quantitas idonea adjiciatur. Porro oleum hoc (modo sit genuinum) per se adhibitum, opem non raro insignem praestat. Novi puerum ab Anasarca universali valde tumidum, unico hoc remedio sanatum fuisse: mater enim (nescio quo consilio) totum corpus mane & vesperi oleo scorpionum illinebat, partes omnes cum manu calida valide fricando; quo facto intra triduum coepit urinae copiam ingentem profundere, cumque per aliquot dies ita meiere perstitisset, intumescentia sensim evanescente, sanus evasit.
XXXVI. 4. Balnea hydropi vix ulli praeter Anasarcam, atque huic non nisi in diathesi, aut declinatione conveniunt. Quippe cum ab hujus calore totum corpus ambiente, sanguis effervefactus, & incitatus aquas prius stagnantes ubique commovet, & in se resorbens varie transfert, periculum est, ne (uti frequenter assolet) eas è corporis habitu, in massam suam excipiens, è vestigio in praecordiis, aut cerebro deponat: quippe nihil usitatius est quam partium istarum affectus, viz. Asthma, vel Apoplexiam, hydropicis à balneatione intempestiva supervenire. Attamen cum morbi causa conjuncta, (viz. intumescentia) moderata, aut non multa fuerit, Balneum ex aqua salibus ac sulphure impraegnata, aut etiam laconicum, à quibus blanda [...] promovetur, non raro cum fructu adhibetur: pro laconico, plus expedit, & insigniter saepe prodest ut Aegrotantes in salariorum Aedibus, prope furnos in quibus aqua mineralis in salem decoquitur, in cellis idoneis collocentur.
XXXVII. 5. Vesicatoria aquas intercutes copiose, & non raro profuse nimis emittunt. De modo quo operantur, infra speciatim dicemus; interim advertimus haec caute admodum hydropicis adhibenda, quia sc. ejusmodi epispasticum locis tumidis applicatum, emissarium nimis patens facit, quo aperto, aqua primo erumpens, saepe magnam post se illuviem è tota vicinia trahit, unde statim sequitur magna spirituum concidentia. Porro nonnunquam locus ita subito inanitus, siquidem caloris, & spirituum orbus, brevi in sphacelum labitur; quapropter medicamen hoc raro hydropicorum tibiis, aut pedibus, ubi calor debilis, & tumor maximus est, sed interdum fomoribus, & brachiis secure (quoties opus erit) applicetur.
XXXVIII. 6. Escharotica paulo tutius, quam vesicatoria locis tumidis adhibentur: quoniam ex hoc emissario, aquarum fluxus non tam praeceps, & copiosus statim ab initio contingit: verum iste moderate incipiens, deinde paulatim ad fluentum ingens accrescit; quod natura (postquam ei sensim assuesit) melius tolerat. Porro minor ab escharotico, quam à vesicatorio, gangrenae metus est, quoniam in ista applicatione, pars cujus continuitas solvitur, contra caloris exolutionem, per escharam munitur. Novi olim Empiricum indoctum & rudem, qui hydropicorum membra, ut ut tumida, sequenti modo per escharoticum non raro felicites [Page 154] evacuabat; viz. Primo Tibias fovebat vesperi & mane cum decocto ebuli, absinthii, chamomeli, aliarumque herbarum calidarum, cervisiae aut vini saecibus adjectis; atque inter fotus tempora cataplasma ex decocti istius magmate cum furfure paratum applicabat; post haec per triduum usurpata, utramque tibiam cum pede, totam cum emplastro ex pice Burgundica tegebat; relicto tantum super utramque suram foramine exiguo, ad magnitudinem nucis avellanae, quibus in locis Escharoticum ex cinere corticis fraxini cuti nudae imponebat: quo post xij. horas amoto Eschara tenuis relinquebatur, è cujus poris, aqua primum lente exudare, dein indies paulo uberius extillare, & postmodum (eschara decidua) tanquam è fonte aperto, copiosius emanare solebat, donec è toto infra & supra crure elutriaretur.
XXXIX. 7. Restat adhuc alius (prioribus non inferior, etsi minus usitatus) aquas intercutes educendi modus, sc. per Acus puncturam; quae itidem, ne praeceps ac nimius accieatur aquarum effluxus, caute admodum ac minutim celebrari debet. Accipiatur Acus ordinaria (quali sartores utuntur) & super locum maxime oedematosum, in cutim punctim adigatur, eousque tantum, ut sanguis non sequatur: adeoque fiant uno tempore vj. vel vij. foraminula, pollicem latum ab invicem distantia; ex unoquoque foraminulo, aqua guttatim erumpet, adeoque continue extillabit, do nec circumcirca loca puncta tumor omnis evanuerit: dein proxima vice, post horas modo xij. modo xviij. aut xxiv. ejusmodi puncturae in alia cruris ejusdem, aut alterius parte celebretur, adeoque deinceps semel, aut bis in die in membro hoc, aut illo, unico vel duobus, vel simul in pluribus, talia aquarum intercutum emissaria excitentur. Enimvero hoc modo uberius ac tutius quam ab alia quavis [...] exteriori, illuvies hydropica exhauriri possit; cujus interea proventus novus, si per internam pharmaciam praecavetur, morbus facilius sanabitur. Porro in hydrope deplorato, optime per administrationem istam vita prolongatur, in quantum sc. aquis per emissaria isthaec externa continue elutriatis, inundatio interna vitalis diutius protelatur. Nuper senex septuagenarius toto corpore hydrope immersus, unici hujus remedii ope praeter spem omnium per plures menses in vita perstitit, & caput super aquas extulit.
XL. Hactenus de remediorum generibus & formulis per Indicationem primam sc. curatoriam suggestis; quod ad alteram sc. praeservatoriam spectat, quae nempe sanguinis crasin, & virtutem [...] sive sanguificam restituendam procurat, ejusmodi illa medicamenta suggerit, quae particulis calidioribus & elasticis praedita, massae sanguineae principia activa aut depressa resuscirat, aut absum ta reparari facit; in quos fines remedia alterantia vulgo dicta, sub forma Electuarii, Pulveris, Pilularum, Aquae destillatae, Julapii, Apozematis, & Diaetae praescribi solent; quibus etiam Spiritus, Tincturae, Elixires, interdum majoris efficaciae ergo adjiciantur. Cujusque horum exemplar unum aut alterum proponemus.
1. Rec. Conserv. Absinthii marini, Cochleariae, flavedinis Aurantii, ana Unc. ij. Corticis Winteran. Drach. ij. spec. Diacurcum. Drach. iss. Chalybis praeparat. cum sulphure Drach. iij. salis Absinth. Drach. ij. syrupi è corticibus Citri q. s. f. Electuarium, dosis Drach. ij. mane & hora quinta p. m. superbibendo haustum vel Jalapii, vel aq. destillatae ad Unc. iij. vel iv.
XLI. Chalybeata in hoc morbo, uti in Pica Virginum, saepenumero egregie prosunt; in tantum ut non raro totus, aut saltem praecipuus medendi scopus, in hec remedii genus devolvatur: attamen advertere est, [Page 155] modi medicamenta non omnia in istis casibus ex aequo convenire: nam quae maxime in usu sunt, viz. sal chalybis sive vitriolum martis, aliaque cum acidis praeparata ac sulphure in totum spoliata, nequicquam juvant, utpote quae sanguinis [...] minime promovent, sed potius è contra eum nimis efferum, aut elasticum figunt. Attamen ad Anasarcam, & quamcunque in habitu corporis Cachexiam oedematosam, ejusmodi chalybeata adhibeantur, in quibus particulae sulphureae relinquuntur, & pollent; uti imprimis sunt ferri limatura, & squamae in pollinem reductae, item Chalybs cum sulphure liquatus, & pulverisatus. Horum pulveres assumti, illico à salibus intra corpus nostrum acidis dissolvuntur, unde particulae sulphureae metallicae manumissae, & in sanguinem traductae, totam ejus massam fermentant, particulas ibidem symbolas, antea sopitas, exuscitant, ipsisque adjunctae sanguinem vigorant, ejusque vim [...] sive sanguificam prius depressam redintegrant. Quapropter observare est ab hujusmodi chalybeatis, vel paulisper usurpatis, faciei [...] in vultum floridum mutari.
2. Rec. Pulv. radic. Ari composit. corticis Winteran. ana Drach. iij. radicum Galangae minoris, Cubebarum, and Drach. iss. Chalybis cum sulphure praep. Unc. ss. Sacchari Anthosati Drach. vj. f. pulvis, divid. in xx. partes, dosis. p. j. omni mane & hora quinta p. m. cum haustu Decocti sudoriferi superius praescripti.
3. Rec. Extract. gummosi residentis post destillationem Elixir. vitae Quercetan. Unc. ss. pul. Lumbricorum praep. Drach. ij. radic. Galangae minoris, corticis Winteran. ana Drach. iss. salis Absinthii Drach. ij. Rubiginis ferri Drach. iiss. Balsam. Peruv. Drach. j. Tinctur. salis Tartari Drach. ij. Balsam. Capivii. q. s. f. massa, formetur in pilulas exiguas, dosis Drach. ss. vesperi & primo mane superbibendo Julapii vel aq. dectillat. sequentis Unc. iij.
4. Rec. Aq. florum Sambuci, è succo Baccarnm ejus fermentato, ana lib. j. Aq. Lumbricorum magistral. Raphani composit. Mirabilis, ana Unc. ij. syrupi è succo Baccarum Sambuci Unc. ij. misce, f. Julapium.
5. Rec. Folior. Cochleariae hortensis, Erucae, Piperitidos, ana M. vj. radicum Calami aromatici, Galangae minoris, Zedoariae, Iridis florentin. Sambuci, Ari, ana Unc. vj. Corticis Winterani, piperis Jamaicensis, ana Unc. iij. baccarum Juniperi Unc. iv. Caryophyllorum, Zinzib. nucis Moschat. ana Unc. j. incisis & contusis affunde vini Rhenani veteris lib. viij. destil. organis communibus, liquor totus misceatur.
XLII. 6. 7. Decoctum Antihydropicum supra inter Diaphoretica describitur. Potus diaeteticus loco Cervisiae sumendus, juxta formulam sequentem conficiatur.
Rec. Rasur. ligni Sancti, Sassaphras, ana Unc. iv. radic. Iridis florentin. Calami Aromatici, Galangae minoris, Enulae Campan. ana Unc. iss. Baccarum Juniperi, Lauri, ana Unc. ij. sem. Aniss, Carvi, Foenicul. dulcis, Coriandr. Anethi, ana Unc. j. Piperis longi, Cubebar. ana Unc. iss. Caryophyl. nucis Moschat. Zinzib. ana Unc. ss. Piperis Jamaicensis Unc. ij. folior. siccat. Salviae acutae, Scorodoniae, Calamenthae, Agrimonia, ana M. j. Liquiritiae Unc. iv. incisa & contusa coquantur in aq. fontan. congiis iv. ad medietatem. Colatura frigefacta servetur in lagenis vitreis ad usum; hujus potu constanti plures Anasarca fere deplorata laborantes convaluisse novi. E multis hydropicorum sanatorum exemplis libet modo unicum proponere.
[Page 156] XLIII. Vir quidam robustus, mediae Aetatis, postquam febre quartana Epidemice contracta, & ab initio male tractata supra annum laborasset, ac interim mala victus ratione usus fuisset, in hydropem Anasarcam incidit, quae deinceps, cum pro siti (quae immanis erat) restinguenda potui liberalius indulgeret, brevi in immensum accrevit; adeo ut membris omnibus à capite ad calcem, ipsoque insuper abdomine intumefactis, se in lecto de latere in latus, sine ministrantium ope devolvere nequiret.
XLIV. Hunc primo invisens, & de curatione desperans (sicut medicus apud Celsum lib. 3. cap. 21. qui Hydropicum quendam intemperatum sanari posse negabat) illico prognosticon hoc dixi, eum sc. ni potu abstineret, brevi interiturum. Ad quod respondens ille, profitebatur se, modo salvari possit, hebdomadae spatio non omnino bibiturum. Et quidem dictum factum admodum licet siticulosus per vj. aut vij. dies vix quidquam liquidi, nisi quod medicamentum fuit, ore ingerebat; atque per id tempus, cum interim hydragoga Cathartica, & Diuretica, quin & alia quaelibet praescripta sedulo assumeret, multo melius habuit: & postea methodo (qualis supra describitur) aliquamdiu adhibita, ad sanitatem integram restituebatur, & etiamnum post v. circiter annos vivit ac sanus degit.
XLV. Restant alii quidam affectus splanchnici, de quorum Remediis juxta methodum sequentem hic agendum esset, attamen hoc pensum sub aliis Titulis magna ex parte jamjam praestiti; nam, prout supra innuimus, medicamenta quae renes concernunt pleraque, sub diureticorum; ac quae stomachum ac intestina, sub emeticorum ac purgantium censu explicavimus: quae ad lienem in Pathologia Hypochondriaca, & quae uterum in Hysterica absolvimus. Quod ad partes genitales, eorumque morbos, & medelam attinet, in aliud tempus & locum reservare visum est; jam proxime incumbit, post pharmaciam internam hactenus tractatam, nonnihil de externa, atque administrationum ejus Aetiologia disserere, quod in proxima Sectione fiet, cujus initium è Phlebotomia, magno sc. remedio, ducetur.
SECT. III.
CAP. I.
De Phlebotomia.
INter universa Philosophiae documenta, aut medicinae subsidia, nulla unquam Theoria, vel Praxis, aut antiquior, aut generalior extitit, quam languinis speculatio, ejusque per venae sectionem extramissio. De priori alibi saepius agentes, sanguinis naturam & partes constitutivas explicavimus, quinimo ejusdem virtutes & energeiam explicantes, ipsum revera aceendi, & ab accensione ejus vitae animalis, quasi lampadis flammam incipere, ac perennari demonstravimus. Ad Phlebotomiam vero quod spectat praecipui omnes cujusque seculi Authores hujus mentionem fecerunt: quin eadem apud cunctas nationes utcunque barbaras ac incultas in usu medico semper fuit. Nec mirum hoc, siquidem [...] istius necessitatem & viam natura ipsa imprimis commonstravit; etiam lex divina circumcisionis ritum, quasi symbolum ejus praecipiens, innuere videtur, ingenitas naturae humanae impuritates aliquatenus per sanguinis missionem expurgari debere.
II. De magno hoc remedio ut methodice disseramus, imprimis considerare oportet, quot modis, item ob quas causas & fines Sanguinis Emissio, aut sponte naturae contingit, aut per Iatricen indicatur: dein secundo praecipuos evacuationis hujus effectus tum bonos tum malos, sive commoda ac incommoda subdemus, simulque regulas quasdam, & cautiones circa phlebotomiam rite administrandam observandas proponemus.
III. Quoad prius, Haemorrhagiae spontaneae (quae phlebotomiae usum suggesserunt) cum multiplices, ac diversimodae fuerint, ad bina haec capita, sive classes vulgo reduci solent; nempe dicuntur illae, vel criticae, natura aliquid bonum ac salutiferum moliente; vel symptomaticae, quae ut plurimum, hac à regimine suo dejecta, & omnia susque deque habente, contingunt. Prioris generis eruptiones cruentae rursus distinguuntur, quod vel sine febre excitantur, & sunt vel periodicae, quae statis saepe temporibus eveniunt, uti catameniorum fluxus muliebris, ac in nonnullis vasorum sedalium, inque aliis nasalium apertiones solennes, aut alias, assuetae; quae saepenumero juxta magnas anni [...] aut acris mutationes succedunt: vel sunt vagae ac incertae, uti cum sanguis è locis istis ac è multis aliis, modo in hac modo in ista corporis parte, haud incommode erumpit. Porro [...] sanguineae interdum in febre contingunt, eamque non raro judicant, prout Hippocrates olim annotavit, & etiamnum ex observatione maxime vulgari constat. In singulis hisce casibus sanguis erumpit, quatenus intra vasa turgens, & supra modum rarefactus, spatium amplius desiderat, quapropter ni portio quaedam abscedit, tota statim massa constipati, ejusque tum motus inhiberi, tum accensio suffocari & crasis perverti periclitantur.
IV. Enimvero duae sunt praecipuae rationes, sive [...], propter quas hujusmodi sanguinis turgescentiae oriuntur; in quantum sc. liquor ejus tum inflammabilis, tum fermentativus existit.
V. 1. Quoad prius horum, ut sanguis pro vita tuenda, ejusque functionibus rite exercendis debite accendatur, particulas hujus sulphureas [Page 158] insitas nitrosis ab aere adventitiis proportionari oportet. Quotiescunque igitur cruor valde effervescens & rarefactus, in compage sua plurimum aperitur & laxatur, adeo ut sulphur solutum in majori copia accendatur, etiam ad nitrum uberius hauriendum, respiratio creberrima & laboriosa instituitur. Quod si hoc modo sulphur exuberans efflagrando absumi, flammaque vitalis regulari nequit, proxima statim pabuli sulphurei minuendi ratio est, ut sanguinis rarefacti portio quaedam foras crumpat. Hinc non tantum in febribus, sed post vini potum, balnea, insolationem, aliaque à quibus sanguis valde turgescit, accidentia, aut Haemorrhagiae sponte succedunt, aut saepe opus est talis evacuation is spontaneae defectum per Phlebotomiam supplere. Quod autem hujusmodi sanguinis effusiones, sive per naturam, sive per Chirurgiam factae, vulgo dicuntur calorem, sive aestum ejus compescere; revera hoc solummodo agunt, quatenus pabuli sulphurei, velut olei partem subtrahendo, cruoris accensionem diminuunt.
VI. Verum insuper secundo sanguis, in quantum liquor fermentativus etiam ad extravasandum aptus est. Iste nimirum, siquando heterogeneum aliquid, ac non miscibile latici ejus confunditur, instar vini in dolio effervescit valde, ac in vasis ad incongruum illud excludendum ebullit; quod siquidem nec fubigere, neque per diapnoen, urinam, aut alias exterminare possit, ipse cruor sui portionem quasi vehiculum pro materia isthac foras ableganda qua data via excludit. Propter hanc rationem (viz. ut quidpiam incongruum, ac indomabile è massa sanguinea excernatur) diversimodae haemorrhagiae tum in febribus, tum citra ipsas, varie contingunt; quae omnes, prout etiam illae quibus sanguinis nimia accensio deprimitur, à natura propter boni intentionem excitantur; quod autem secus frequenter evenit, variis accidentibus, & circumstantiis imputari debet. Ut plurimum vero circa haemorrhagias spontaneas critice institutas delinquitur, aut primo quia sanguis inter effervescendum effluxus modum nescit, ideoque in [...] concitus nimis exundat; vel secundo quia vasorum ora semel aperta haud denuo statim connivent, aut occludi possunt; vel tertio quia natura excretionem sanguineam moliens, eam per loca magis patentia, sed saepe incommoda facit; uti cum per pulmonem, per renes, intestina, aliaque viscera haemorrrhagia contingit, quae idcirco è critica in symptomaticam, & non raro malignam cedit.
VII. Nec tantum his modis, sed praeterea ob multa alia naturae delicta, aut impedimenta haemorrhagiae symptomaticae contingunt; in quibus omnibus, aut ipse sanguis, aut vasa eum continentia, aut simul utraque, potissimum in culpa esse solent.
VIII. Primo sanguis praeter rationes supra citatas (quatenus nempe supra smodum inflammabilis, aut fermentiscibilis existit) insuper ad extravasandum aptus est, quia latex ejus aut venenatus, aut alias corruptus, debitam mixtionem retinere nequit; quin ad coagulandum aut putrescendum aptus, in partes secedit; quarum dum aliae, hic illic defixae, maculas, exanthemata, caeteraque malignitatis stigmata accientes, cutim & carnes discolorant, propriosque ductus obstruunt, aliae aliàs excurrentes, & qua data via erumpentes, variis in locis excretiones cruentas producunt; uti passim cernitur, in peste, variolis, morbillis, & febribus malignis: imo aliquatenus forsan in affectibus scorbuticis, uti maculae, & vibices, ita & haemorrhagiae tam familiares existunt. Secundo vasa sanguifera pluribus variisque modis, potissimum vero his tribus peccantia, haemorrhagiae symptomaticae causa existunt. Primo viz. imprimis si forsan alicubi illorum aliqua obstruantur, quoties sanguis rapidius movetur, aut ibidem, aut in vicinia, quandoque item in partibus [Page 159] longinquis erumpere cogitur. A tali causa haemoptoe sapenumero procedit; quinetiam catameniorum, aut haemorrhoidum suppressioni, sangninis sputum, aut haemorrhagiae narium crebro succedunt. Secundo vasorum oscula (ob fibras carneas quibus stipantur laxatas, aut resolutas) interdum male conformantur; ita cum arteriarum fines nimis dehiscant, venarum oscula connivent. Propter hujusmodi affectionem scorbutici, & cachectici haemorrhgaiis, prout alibi notavimus, plurimum obnoxii reperiuntur. Caeterum tertio frequenter accidit, vasa ita male conformata, etiam spasmodice affici, proindeque causa morbifica quasi duplicata, malum hoc plurimum augeri, ita ut vasorum fibrae musculares inordinate contractae sanguinis [...] subitas, & violentas, modo superiora, modo inferiora versus, faciant; proind eque illorum osculis interea patentibus, haemorrhagias immanes concitent. Enimvero in quibusdam observavi, quando sanguinis rivus, cum pulsu exili & debili, satis tenuis fuerat, vasorum spasmos alicubi exortos, & prorsum modo huc, modo illuc, sub specie flatus varie transcurrentis propagatos, cruorem, ut ut ex se demissum, impetuosius compulisse, inque eruptiones violentas coegisse; ac in hujusmodi casibus, cum Phlebotomiae, & medicamina sanguinem refrigerantia, ac attemperantia minime profuerunt, à narcoticis, antispasmodicis, & ligaturis maximam juvaminis rationem fuisse.
IX. 3. Verum tertio si forsan haec sanguinis, & vasorum vitia complicari, simulque noxas suas conjunctim exerere contigerit; exinde necesse erit malum hoc intendi, atque haemorrhagias & crebriores & immaniores concitari; quarum rationes cum ex praedictis satis elucescunt, non opus aut opportunum erit iis explicandis hic amplius immorari: quin potius, cum hactenus naturae circa spontaneam sanguinis effusionem actiones, & ritus tum bene institutos, tum perperam & improbe coactos designavimus; jam proxime ostendere oportebit, quantum Ars, naturae plerunque simia, atque interdum ejusdem magistra aut moderatrix, circa sanguinis emissionem pariter bene, aut melius agere potest, & quomodo interdum deterius solet.
X. Super his in genere advertimus, Iatricen in quibusdam sanguinis emittendi casibus, naturam imitari, in aliis eam excedere, & non raro proevaricantem regulare aut reducere. Porro nonnulli extant casus, in quibus natura circa excretiones sanguineas Artis efficaciam longe superat: de singulis hisce breviter dicemus.
XI. Primo igitur in quibus effectibus Haemorrhagiae spontaneae juvamen conferre solent, si quando haec deficient, medicina naturae pedissequa recte Phlebotomiam substituit. Itaque si forte sanguis ob sulphur ejus solutum nimis & evectum supra modum accenditur, vena secta pabuli istius inflammabilis quod superfluum est effluet; quinetiam cruoris turgescentiae immodicae, propter quoddam indomabile ei confusum, hac ratione sedantur. Quapropter sanguinis missio contra febres tum continuas, quae à causa priori, tum intermittentes, quarum paroxysmi ab hac altera procedunt, commode adhibetur. Pariter item quoties evacuatio solennis suppressa, aut humor à partibus externis repercussus, aut subita pororum constipatio, aut si crapula, vini potus, aliaque hujusmodi accidentia cruoris (quatenus particulas heterogeneas ei impingunt) turgescentiam inferunt, Phlebotomia remedium saepe praesentissimum existit.
XII. Secundo Iatrice circa sanguinis Emissionem, non solum imitatur naturam, sed non raro praecellit; quin etiam hanc laborantem, & errantem frequenter sublevat, aut reducit. Si quando enim sanguis velut [...] percitus, versus partem aliquam [...]; irruit, ibidemque aut statim inordinate erumpit, aut affatim aggestus inflammationem parit, vena [Page 160] in loco remoto pertusa, praeternaturalem istam sanguinis [...] sistit, & non raro [...] aut [...] tollit. Quamobrem in pleuritide, angina, peripneumonia, in sanguinis sputo aut vomitu, cum natura aut succumbit, aut quasi furibunda sibimet manus violentas injicere videtur, Chirurgia sanguinem alio revocans, & emittens, rem pene deperditam restituit.
XIII. Porro saepenumero medicina naturam in sanguine effundendo nimis prodigam, aut praevaricantem cohibet, aut reducit: enimvero haemorrhagiae quaeque immodicae fraenis semper, ac minime calcaribus indigent. Caeterum in peste, variolis, & morbillis eruptis, in que febribus malignis, quandoquidem sanguis spontanec effluens plerunque malum portendit; idcirco in affectibus istis medicamenta [...] sive sanguinis eruptionem sistentia, potius quam venae sectio conveniunt.
XIV. 3. Attamen è contra [...] à natura institutae casus nonnulli extant, quos medicina neutiquam imitari, neque si forte deficiant, per Phlebotomiam supplere potest. In febribus circa morbi crisin, sc. post materiae pepasmum, h. e. ad secernendum praeparationem, Haemorrhagia spontanea, siquidem in tempore facta, Phlebotomiae cuicunque cujus tempus optimum nescitur longe praestat; porro catameniorum & Haemorrhoidum fluxus naturae instinctu eveniens longe utilior est, quam sanguinis missio in iis locis ab arte provocata.
XV. Inter Phlebotomiam, & haemorrhagiam spontaneam discrimen adhuc notabile (quamvis non magni in praxi medica momenti) occurrit; quoad utriusque viz. subjectum, & materiam; quippe in hac, sanguis floridus, & per totum coccineus, fere tantum ex Arteriis effluit; verum in evacuatione altera cruor atro-purpureus, cum cremore coccineo, & tantummodo ex vena hauritur. Undenam sanguinis rivus qui intra vasa omnia unus est, & per totum continuus, tam diversimodam apparentiae speciem acquirat, cum alibi ostendimus, haud praesentis instituti est in Aetiologiam hanc altius inquirere: etenim pro curando quopiam affectu, non multum refert è quo vase sanguis emittatur, modo libere effluat: quod autem veteres nondum cognita sanguinis circulatione, in quibusdam casibus Arteriotomiam commendant, & venae sectioni longe praeferant, quo jure id fiat, alibi disquisivimus.
XVI. Hactenus de Phlebotomia comparata cum haemorrhagia spontanea: jam proxime incumbit usum, & effectus ejus in praxi medica, tum bonos, tum malos designare. Itaque imprimis in genere ostendemus, qualem haec evacuatio massae sanguineae alterationem inducat; dein quos, aut totius corporis, aut partium singularium morbos immediatius respiciat.
XVII. Circa prius satis obvium est, sanguinem, à venae sectione, & quoad quantitatem ejus, & quoad temperiem ac crasin, & quoad motum ejus alterari.
XVIII. Prima & communissima Phlebotomiae indicatio est, ut per hanc administrationem sanguinis copia minuatur. Et quidem ad plethoram tollendam, aut praecavendam hoc perquam vulgare remedium est. Unusquisque vel è plebe, ad habitum corporis athleticum accrescens, absque medici consilio venam tundi procurat; quinimo rustici & agrestes, sanitatis praeservandae ergo, & sibimet, & jumentis suis semel, aut bis in anno sanguinem detrahi faciunt. Quamvis autem haec consuetudo apud quosdam cruoris sui valde prodigos, in tantum inolevit, ut à levissima occasione, imo nonnunquam citra causam ullam manifestam, venam aperiant: attamen reperire est multos alios, contra hunc morem non minus obstinatos, ut nulla de causa, nisi cum maxima urgebit necessitas, quicquam sanguinis amittant.
[Page 161] XIX. Super hac re (cum pro utraque parte depromuntur argumenta) quod statuendum videtur ut paucis decernam, imprimis concedere oportet, contra plethoram aut factam, aut incipientem, sanguinis missionem convenire: nullo enim alio remedio istius affectionis mala melius tolli, aut praecaveri solent. Attamen hujus evacuationis necessitas, qua licet evitari debet: quoniam sc. exinde (prout alibi innuimus) sanguis sit magis sulphureus, & minus salsus, proindeque homines fere quosvis ad febricitandum, & pinguescendum disponit. Porro venae sectio magnum remedium, si ad parvas quasque occasiones prostituatur, quando opus erit, ad grandes effectus minus efficax evadet. Cui accedit, quod juxta vulgi observationem, quo familiarius quispiam phlebotomia utitur, eo crebriue hac indigebit, quippe sanguine ad plethoram evitandam emisso, massa reliqua denuo citius ad plethoram assurget: longe secus ac quorundam fert opinio, qui verentur ne cruoris penus crebra phlebotomia absumatur: quoniam è contra hoc modo fit quantitas ejus auctior, licet crasis deterior: ita namque cruor sale balsamico & contra putredinem praeservativo multum spoliatus, loco ejus, sulphure pinguifico, & [...] magis saturatur.
XX. 2. Phlebotomia sanguinis mixtionem, & temperiem saepe emendare solet, adeoque multiplici respectu. Primo enim si quiddam heterogeneum massae ejus confunditur, quod scilicet nec recte subigi, nec facile secerni, ac amandari possit; vena pertusa, sanguis effluens materiae istius portionem non raro multam secum foras convehit, proinde ut reliqua perdomari, aut expelli queat. Enim vero vasis foramine aperto, statim sanguis fermentescens particulas extraneas, qua licet una congregat, & sui portionem istam in qua plurimae aggregantur, foras extrudit: hinc observare est quando cruor primo, ac ultimo effluens, satis recte habet, medio tempore emissum saepe corruptum apparere? Pariter item secundo, sanguis à temperie sua desciscens, non raro per Phlebotomiam restituitur. Cum enim massa ejus sulphure, aut sale fixo, vel simul utrisque exaltatis, in acrem, salsum, aut salino-sulphureum degeneraverit; cruoris portione detracta, nova statim ejus fermentatio oritur, & non raro particularum omnium ejusmodi fit metathesis, ut deinceps spiritus cum sale volatili paululum emergant, & dominium suum recuperent, sulphure & sale sixo (uti par est) sub jugo missis. Ob hanc rationem est, quod sanguinis missio, non tantum in febribus, sed insuper in scorbuto, ictero, imo in phthisi incipiente, magnum saepe juvamen confert: enimvero sanguis post vasa inanita, velut stomachus exoneratus, humores quosvis ingestos melius coquit, & assimilat, quodque heterogencum est facilius secernit, ac amandat.
XXI. At vero si cruoris mixtio plurimum solvi, & pessum ire incipit, uti in peste ac febribus malignis, à Phlebotomia omnino abstineatur; quippe sanguine detracto, spirituum (quorum unice interest massam sanguineam à putredine & corruptione vindicare) penus diminuitur: proiude ut statim omnia in dissolutionem exitialem tendant. Porro si dyscrasia sanguinis ejusmodi fuerit, ut principiis nobilioribus, sc. spiritu, sale volatili, ac sulphure depressis vel absumtis, particulae aquosae ac terrestres praepolleant, sanguis haud quaquam emitti, sed tanquam vitae thesaurus praeservari debet; quippe cum spirituum copiae tantum exigu [...] sunt, illorum quodvis dispendium functiones omnes vacillare facit, inque morbi partes cedit; quare in hydrope, cachexia, Tabe, aliisque, ubi principia activa summe deprimuntur affectibus, venam secare fere idem est, ac hominem jugulare.
XXII. In praedictis casibus ubi sanguinis crasis respicitur, determinatu obvium erit, utrum Phlebotomia conveniat, nec ne; verum in quibusdam [Page 162] aliis, uti imprimis in febre continua putrida, quando super hoc cardine vita ac mors versantur, maxima deliberatione opus est: ac ita potius, quia morbi eventus omniumque in toto decursu ejus accidentium successus, sive bonus sive malus, sanguinis missioni modo peractae, modo neglectae imputari solet: atque hinc est quod medici de propria existimatione tuenda nonnihil soliciti, super hac re in consiliis suis maxime ambigunt. At vero in difficili hoc nodo, ne vulgi Phlebotomiam (uti sors feret) modo probantis, modo damnantis rumore, sed auspiciis certioribus ducamur: considerare oportet sanguinis statum, materiae morbificae tendentiam, & naturae vires. Primo, quoad priorem, si in febre putrida sanguis plurimum aestuans, calorem ingentem cum siti, vigiliis, & faucium ardore excitabit, nullaque sudoris copiosi, aut exanthematum eruptio apparet, aut brevi expectatur, venae sectio ita plane indicatur, ut eam sit nefas omittere; verum è contra si in corpore languido febris lenta, ac remissa, sed continua, cum pulsu debili oriatur, sanguinis detractioni parcatur, ejusque per [...], urinam, & vesicationem, expurgatio procuretur. Attamen in medio cruoris & febris statu, Phlebotomia ex se fere indifferens, quoad alia determinetur. Itaque secundo perpendere oportet materiae morbificae tendentiam, sive [...], quae si in massa sanguinea segnis, ac ad secernendum inepta maneat, adeoque (uti frequenter assolet) metathesi loco criseos in caput facta, cerebro & nervoso generi minatur, venae sectio, qua haec mala praecaventur, tempestive adhiberi debet. Attamen si materies istaec cito in [...] concita, & vel intus ad viscera imi ventris ruens, vomitationem immanem, aut affectus dysentericos cieat, vel extus propulsa, variolas, morbillos, aliave exanthemata illatura videatur, talis quicunque naturae impetus si bonus non perturbari, si malus non in pejus incitari per Phlebotomiam debet; nam in his casibus sanguinem mittere non modo periculosum, at saepissime etiam valde ignom inio sum existit. Tertio circa Phlebotomiam in casu dubio adhibendam, insuper ad patientis vires attendatur: nam in constitutione sana, aetate vegeta, morbo incipiente, & functionibus tum Vitali tum Animali adhuc in statu vivido aut mediocri existentibus, sanguinis missionem, nisi aliquid contra indicat, confidenter praescribere licebit. Attamen quando secus quoad conditiones istas habebit, haud temere ad evacuationem istam procedatur.
XXIII. Tertio sanguinis motus inordinati, quando nim irum iste tanquam oestro percitus, in partes modo has modo illas, aut impetuose irruit, aut materiem noxiam transfert, per Phlebotomiam optime cohibetur aut reducitur: quapropter ad cephalalgias immanes, insultus quosque soporosos, aut convulsivos, ad catarrhos, ophthalm [...], ac tussim, asthma, paroxy smos arthriticos, & nephriticos, aut phlegmonas, erysipelata, quinimo ad complures alios affectus ob sanguinis aut seri fluxiones excitatos, venae sectio communissime praescribitur, & quidem uti bono pleruaque cum successu, ita cum recta ratione; quippe vasis inanitis, sanguis spatium liberius nactus, placide ac imperturbate circulatur, porro quicquid hujus aut seri extravasatur, resorberi, inque cursum suum reduci solet.
XXIV. Designatis ad hunc modum effectibus tum bonis, tum malis, qui sanguini in diversimodo ejus statu per Phlebotomiam accidunt, jam proxime disquiramus quos praecipue morbos, aut totius corporis, aut privatae cujusque regionis illud remedii genus immediatius respiciat. Et primo ad affectus generales quod spectat, satis vulgo notum est sanguinis missionem ab intemperie calida & sicca indicari, & ab humida & frigida prohiberi: in omni febre proponi solet, nunquam vero in hydrope. Dein si morbos particulares consideremus, nulla corporis regio, aut pars [Page 163] est, quin uti sanguinis vitalis simul ac nutritii (dummodo recte habeat) influentia gaudeat, ita quoties alicubi tumultuatur, aut loco succi benigni, incongruum aut irritativum exporrigit, avocationem & extra missionem ejus postulat. Singulos Indicati hujus casus si notare vellem, fere totam corporis humani pathologiam hic recensere oporteret. Caput dolens, cerebrum sanguine, aut sero (unde nascitur malorum Ilias) oppressum, aut inundatum, oculorum phlogosis, faciei, oris, ac gutturis inflammatio, pectoris ac praecordiorum morbi omnes (utpote quibus singulis inordinatio sanguinis originem, aut fomitem praebet) pariter jecoris, lienis, aliorumque viscerum obstructiones, aut affectus inflammatorii, quin etiam uti totius corporis plethora, & habitus Athleticus, ita & cujusque membri tumores, & pathemata dolorifica, aut convulsiva sanguinem, velut mali omnis Authorem accusare videntur, ejusque missionem quasi vindictae genus quoddam exigunt.
XXV. In his & perpluribus aliis affectibus, si quando sanguinis detractio planissime indicatur, priusquam ea peragitur, super his quatuor deliberare oportebit, viz. in quo loco, quali modo & instrumento, quo tempore, & quanta copia sanguis eximi debeat.
XXVI. 1. Quoad prius, etsi juxta circulationis sanguineae leges, quoties massa sanguinea diminuenda fuerit, parum intersit, à quo vase, modo satis amplum hoc fuerit, ejus portio emittatur: attamen quia pr [...]ter generalem sanguinis evacuationem, interdum partialis derivatio proprie dicta (uti cum sanguis è privato ubi aggeritur loco educendus est) ac insuper revulsio, quando in hanc aut istam partem revocandus est, intenduntur; idcirco in corpore humano varii quasi termini stat untur, è quorum modo hoc, modo isto, vel alio, sanguis pro data occasione ac ad usus maxime requisitos emitti queat.
XXVII. Si quando igitur sanguinis evacuatio universalis indicatur, vena brachii mediana optime secatur; haec enim satis ampla facile aperitur, atque ad orificium ejus satis patens cum è toto corpore aequaliter fluit, cujus liberiori effluxu non tantum plethora adimitur, sed vasis majoribus hoc modo ubique inanitis, sanguis alicubi stagnans, in motum vindicatur, atque extravasatus denuo in venas resorbetur. Quare in magnis affectibus, ubi sanguis in cerebro, aut circa praecordia aggestus citum exitium minatur, optima non tantum generalis evacuationis, sed & revulsionis via est, è vena brachii largiter pertusa sanguinem pleno fluento emittere.
XXVIII. Sin vero absque magna plethora, sanguis è toto evacuari, & à corporis regione superiori versus inferiorem revelli debet, uti in fluxus menstrui, aut haemorrhoidalis suppressionibus, cruorem è pede potius, aut vasis sedalibus per hirudines, educere conveniet. Quod si post sanguinem è toto evacuatum, ipse insuper è privata quadam parte ubi aggeritur derivandus sit, detractio ejus prope locum affectum fiat. Hinc in morbis Cephalicis, venam frontis, temporum, aut juguli aperimus. Ad sanandos tumores, aut dolores in artibus excitatos, infra, aut juxta eas, aut vas secamus, aut sanguinem per cucurbitas, vel hirudines extrahimus. Pariter in affectibus Thoracis, ac imi ventris, aut regioni laboranti cucurbitae, aut vasis sedalibus hirudines applicantur.
XXIX. Quod autem vasa nonnulla pecullarem respectum erga viscera quaedam gerere, in eorumque affectibus pertundi debere perhibentur; uti nimirum sunt vena brachialis externa quae caput, ac interna quae hepar, item vena manus exterior ad digitum penultimum tendens, quae lienem respicere dicuntur, atque id propter haec Salvatella, atque illarum prior Cephalica, & altera Jecoraria appellantur; totum hoc mere vulgaris error est, qui nulli rationi aut observationi Anatomicae innixus, nescio unde [Page 164] originem cepit. Quamprimum igitur de vena secanda, ejusque loco convenit, accipiatur vas satis amplum, & maxime conspicuum, ut facilius aperiri, atque ab Arteria, nervo ac tendine remotum, ut securius pertundi possit; quare in brachio saepissime eligitur vena mediana; quamvis exterior cephalica dicta, vasis aliis minus stipata, tutius secatur.
XXX. Vena jugularis, in jumentis quotres sanguis mittendus est, fere semper pertundi solet, mirum quod non ita mos obtinuit in, homine, cum hujus canalis amplus ac eminens, & facillime, & tutissime, omnium secari potest; quippe nec arteriam habet sociam, & procul à nervo omni incedit. Porro ex hoc vale, aeque ac alio quovis pertuso, sanguinis evacuatio universalis fit à toto corpore, simulque optima derivatio ejus à capite, proinde ut cruores, serique stagnationes, aut aggestiones omnes illinc expediantur.
XXXI. Circa vasa in pede, aut manu, haud magna delectus ratio, quin accipiatur vena maxime tumida: de loco parum refert, nisi quod supra aut prope malleolum si incidenda fuerit, summe cavendum est ne tendo laedatur; quod à chirurgis imperiris, aut temerariis, cum magno patientis damno interdum accidit. Porro curetur, ne vena secetur prope Anastomosin ejus cum arteria: nam si hoc fiat, sanguis pet totum coccineus impetuose exiliet, ejusque effluxus non facile sistitur, nec vasis orificium cito occluditur.
XXXII. Designatis ita sanguinis mittendi praecipuis locis, ostensoque vasorum delectu, jam proxime dicendum esset de modis; sive instrumentis, quibus sanguis extrahitur: quod nempe fieri solet, aut venae sectione per cultellum, aut suctione per hirudines, aut per cucurbitas post scarificationem. Attamen super his non opus erit multa disserere, quoniam hae singulae [...] passim apud agyrtas, Barbitonsores, & mulierculas in familiari sunt usu; & omnia qu [...]e ad eas spectant tam vulgo nota, ut nulli domus magis sit sua; quare verbo tantum dicemus.
XXXIII. Venae sectionem nuper Helmontius, & adhuc quidam sectatores ejus Pseudochymici, & Fanatici, ab omni medicina ejecerunt, quia sc, evacuationem hanc naturae (quam aut proprio marte, aut ipsorum panacaeis adjutam per se [...] superare volunt) maxime injuriam esse putant; certe haud minus ridiculum hoc, quam quod olim Chrysippus Apaemantes, Strato, & quidam alii (uti Galenus refert) remedium hoc damnarunt, quia vena difficile internoscatur ab Arteria. Profecto experientia satis tristi constat, inter venam secandam, arteriam quandoque pertundi, unde vel mors vel membri abscissio nonnunquam sequuntur, cujus ratio est, non, uti vulgo dicitur, quod Arteriae tunicae, magis nerveae aur membranaceae quam sunt Tunicae venosae, aegre aut non omnino persanari possunt, cum revera vas illud, fibris carneis pluribus & crassioribus donatur: attamen causa est quod Arteria pariter, ac cor ipsum incessanter vibrare, ac pulsare debet, fibris ejus systol [...] ac diastol [...] vices perpetuas iterantibus; quapropter foramen in canali ejus factum, propter continuum vasis motum, & sanguinis effluxum fere insanabile existit. Longe secus habet in vena, cujus apertura denuo statim sponte occluditur: hujus enim tunicis parum operis contractivi [...]mbit, quinimo hoc tantum, ut libris ejus leviter pro data occasione diductis, sanguis ultro refluens, blande propellatur; atque post Phlebotomiam istae, vase inanito, otiari permittantur; interim ut foramen incisione factum, facile [...]gglutinetur. Venae sectionem, si quando medicus, aut patiens adhiberi [...]erentur, sanguinis extractio per hirudines, aut cucurbitas scarificatas satis up [...]e, & cum pari saepe commodo defectum ejus supplebit. Porro hae administrationes, ad tollendam morbi causam conjunctam, ubi nimirum [Page 165] derivatione, sive evacuatione partiali potius quam generali opus est, non raro Phlebotomiae praeferantur: utriusque [...] modis & effectuum rationibus, etiam vulgo satis notis, non opus est hic amplius explicandis immorari; quin ad alia procedentes, sanguinis mittendi tempus, & quantitatem jam proxime perpendemus.
XXXIV. San guinis mittendi opportunitas tanti saepe momenti est, ut cum evacuatio haec uno tempore prosit, in alio quodam summe officiat. Sunt autem varii temporum respectus, qui circa Phlebotomiam rite faciendam in considerationem veniunt: potissimum vero hi qua [...]or, sc. tempus morbi, aetatis, anni, & diei, primus horum patientis curationem, & reliqui ejus praeservationem praecipue concernunt.
XXXV. Primo igitur si in morbo quopiam sanguis mitti debet, maxime opportunum erit hoc fieri circa initium, aut augmentum ejus, minime vero, aut caute admodum in statu, aut declinatione. Quippe in illo, dum natura crisin moliens maxime occupatur, adeo ut spiritus summe laborent, & sanguis valde fermentescat, iste supremus ejus nixus perturbari non debet; atque in morbi [...] aut natura victrix subsidio isto non indiget, aut victa talem evacuationem non feret.
XXXVI. Secundo, si quando [...] gratia de sanguine mittendo deliberatur, infantes, pueri, & senes, ex solenni omnium nationum ritu manumissionem obtinent: gravidis etiam evacuatio haec olim interdicebatur, nunc autem communissime praescribitur. Homines constitutionis vegetae ac mediae aetatis Phlebotomiam satis bene tolerant, eaque saepenumero indigent. Attamen prima & secunda vice eam non sine magna occasione inire debent, quia semel incepta, & dein iterata, cito in consuetudinem inevitabilem transibit. Hinc qui Vere & Autumno sanguinem mittere solent, postea evacuationem hanc non sine discrimine omittere possunt. Quibus autem utile, aut necesse erit, semel aut bis in anno venam aperiri, tempora ad hoc maxime opportuna erunt, sub initio veris, ac autumni, quando nimirum sanguis de novo fermentescere aptus, crasin suam mutare periclitatur. Phlebotomia tempestive adhibita praecavet, ne sulphure ac salibus exaltatis, intemperiem febrilem, scorbuticam, aut alias vitiosam contrahat; item ne fluorem passus, recrementa serosa, aliasque faeculentias cerebro, pulmoni, aut ventris imi visceribus suffundat. Circa solstitia, cum corpora nostra maxime frigent, aut aestuant, sanguis uti & vegetabilium omnium succus, in statu fixiori, ac ad turgescendum inepto positus, nisi causa quadam urgente extra mitti non debet.
XXXVII. Quod autem nonnulli circa Phlebotomiam, pariter ac rustici circa Animalium Castrationes, ad coeli positum, atque lunae & siderum aspectus religiose, seu potius ridicule advertunt, omnino f [...]ivolum videtur; ideoque potissimum hic mos damnandus est, quod pseudo-Astrologi in Almanachis suis siguram habent, in qua singula Zodiaci sig na particularibus quibusque corporis nostri membris appenduntur; proindeque sub quo signo luna versatur, è respectiva hominis parte sanguinem omnino detrahi vetant: certe qui [...] coelum observant, toto (uti dicitur) coelo errant. Porro vulgaris hic error non tantum absurdus, sed non raro maleficus existit, qua tenus sc. multi plebei à Phlebotomia utcunque indicata abstinebunt, si modo signum (uti aiunt) in sanguinis mittendi loco sit.
XXXVIII. 4. Ad tempu s diei quod spectat, in morbis acutis, quando Phlebotomia confestim peragenda indicatur, medicus accersitus, post corpus praeparatum, qualibet diei aut noctis hora operationem istam praescribat: secus autem si mora concedatur, tunc potius in aurora, cum ventriculo j [...]juno & vasis per Diaphoresin nocturnam inanitis, rivus sanguineus [Page 166] maxime sedatus, & ab illuvie serosa immunis existit, venae sectio, commodius celebrabitur. Quinimo etiamsi necessitas urgeat, parumper ea differatur, donec recens ingestorum succus in sanguinem transierit; vasa enim inanita chymum non modo crudum, sed non raro sanguini incongruum, aut improportionatum in se corripient, unde non solum motus ejus perturbatur, verum & flamma vitalis nonnunquam obrui periclitatur. Novi quosdam à Phlebotomia paulo post potum pleniorem, aut liquoris vinosi ingestionem adhibita, in leipothymias terribiles incidisse, quae perquam diu, donec spiritus vitalis semiobrutus denuo emergeret, perduraverunt.
XXXIX. Quinto insuper his venaesectione indicata, ejusque tempore statuto, restat adhuc consideratio non minima de quantitate sanguinis mittendi; in quo puncto saepe plurimum delinquitur, dum quidam nimis audaces, aliique haud minus timidi, ejusmodi terminos figunt, quos ultra citraque rectum plerunque consistit. Nam ut praeteream illos qui Phlebotomiam (prout supra innuimus) aegre aut vix omnino admittunt; etiam ut aliorum qui sanguinem usque ad leipothymiam haurire non verentur, praxi non facile assentiam: insuper intra fines moderatos error non levis momenti committitur, dum in quibusdam casibus sanguis nimis parca, inque aliis liberiori quam par est man [...] detrahitur. In febre ardente, Pleuritide, Peripneumonia, Angina, Phrenitide, Apoplexia, aliisque magnis morbis, à sanguinis turgescentia aut incursu [...] oriundis, Phlebotomia diminuta semper plus officit quam prodest. Praeterquam enim quod morbi causam antecedentem, sc. plethoram non tollit, insuper conjunctam, sc. inflammationem, aut sanguinis irruptionem, augeri facit. Enim vero constans observatio est, à cruore parcius detracto, totam illico massam ejus insignius effervescere, novasque in partem affectam [...] habere: cujus ratio est, quod in magna plethora, plures & sanguinis & seri portiones, in recessus & angustias protrusae illic residere cogantur; quae post vasa perpaulum inanita, in massam sanguineam impetuose regurgitant, ipsamque valde exagitant, & huc illuc impetuosius adigunt. Quapropter hoc etiam respectu vasa permultum depleri opus est, viz. ut praeter laticem priorem ab angustiis liberandum, etiam succo ab exilio reduci spatium concedatur; qui secus cruori minus congrue adveniens tumultuatur, ipsumque in effervescentias & eruptiones concitat. Hinc advertere licet, quoscunque fere homines statim à Phlebotomia magis incalescere, qui tamen sanguine sufficienter evacuato, paulo postea temperatius habent.
XL. Quemadmodum autem sanguinis detractio minuta in quibusdam casibus non tantum frustra, sed etiam noxie celebratur, ita in aliis nimia ejus effusio raro impune cedit, & nonnunquam insigne sanitatis detrimentum adfert. Nam si quando aut vires languent, aut corpus insigni cachexia laborat, sanguini parcendum erit, ejusque detractio aut prohibetur, aut propter accidens quoddam indicata non nisi in parva quantitate conceditur. Quare in hominibus constitutione tenera, debili, aut frigida praeditis, inque tabidis, febre longa, aut maligna affectis, item in hydropicis aut valde cacochymicis, vena haud temere secetur, saltem è secta non multum sanguinis effluere sinatur. Impossibile erit, quoad singulos eujusque individui casus regulas generales praescribere, quibus sanguinis mittendi quantitas, juxta morbi vires & patientis tolerantiam, exacte proportionetur; quin hoc praesentis, & quidem prudentis medici judicio relinquatur, ejusque praeceptum religiose semper observetur; nec ita (passim uti sit) agyrtis, empiric [...]s, & ba [...]bitonsoribus, de vita humana Iudendi venia concedatur, qui Phlebotomiam temerarie, ac improbe celebrant; & si sorsan cruor liberius exilier, aut discolor apparebit, idcirco [Page 167] de vase bene pertuso gloriantes, eum quia malus videtur, uberius emittendum clamitant, cum saepius è contra ei parcendum fuerit.
XLI. Quamprimum sanguinis detrahendi quantitas determinatur, proxima tunc cura esse debet, ut facto orificio largiori, idem aequaliter mixtus tempore citissimo effluat; secus enim, si ex foramine exiguo, aut stillatim, aut cum virgula minuta exibit, massa sanguinea fermentescens in partes secedet, quodque subtilius, & magis spirituosum est erumpet, portione crassiori & faeculenta pone subsistente. Hinc observare est, si quando sanguis ex orificio amplo, cum fluento pleniori emissus, digito imposito parum sistatur, & paulo postea effluere sinatur, cruor secunda vice exiens, priori multo purior & splendidior evadet, quia nimirum in effluxus intervallo, particul [...] subtiliores crassioribus extricatae, & simul agglomeratae, sese ad avolandum accinxerunt. Quapropter si Hippocratis praeceptum, pro sanguine ad coloris mutationem observandum fuerit, procurare oportet, iste ut cum pleno, & non interrupto fluento citissime emittatur. Super his, item quae ad sanguinis vena emissi, & infrigidati alterationem, ejusque inspectionem & judicium pertinent, cum alibi saepe disseruimus, ea nunc consulto praeterimus, ad alia festinantes; jamque methodi filum ducit nos ad tractandum de remediis Phlebotomiae oppositis, sc. [...], quae nempe ad haemorrhagias immodicas, sive à natura, sive per accidens inducuntur, sistendas conveniunt.
CAP. II.
De Remediis
[...], sive sanguinem sistentibus.
SIcut Ars Naturam imitatur, sanguinem copia, aut crasi, aut etiam motu peccantem, per Phlebotomiam emittendo, ita huic laboranti, aut perperam agenti eadem succurrit, sanguinis effluxum, si quando immodicus aut noxius fuerit, sistendo. Cum variae, & multiplices sint haemorrhagiae species, ad eas omnes medicina non opus est. Si forsan continui solutione per accidens externum, uti vulnus, aut plagam excitata, cruoris effusio magna contingit, chirurgia administrationum modos, quibus cohibeatur illa, suggerit. Porro haemorrhagia dum critica fuerit, mero naturae (dum sui juris est) regimini relinquenda, nulla medicina interturbari debet; quin ad symptomaticam, donec parva, aut non multum incommoda est, [...] minime requiritur: attamen tum praecipue, & fere tantum hac opus est, si quando sanguinis fluxus aut immodicus sit, aut per loca incongrua erumpat.
II. Eruptiones sanguineae posterioris generis medelam imprimis exigunt, si forsan cruor tussi, aut vomitu sursum ejicitur, vel deorsum per sedem, aut vias urinarias excernitur. Enimvero in his casibus, [...]licet sanguinis excreti quantitas saepissime haud multum timetur: attamen quia continui solutionem ita in pulmone, vel in stomacho, aut intestinis, vel in vena factam, non raro ulcus periculosum, aut exitiale sequitur; idcirco haemorrhagiis istis à prima statim apparentia sedulo occurrendum est. Idcirco inter morbos illarum partium, tales excretiones sanguinolentae recensentur; atque nos jam jam Haemoptoes, & affectionis dysentericae Theorias, & medendi rationes alibi tradidimus; u [...] non opus sit eas hoc in loco repetere: nec etiam urinae cruentae, siquidem ad pathologiam nephriticam pertinet, medelam hic proponere: quin vero ad pathemata ista, à quibus ob sanguinis effluxum immodicum, remediis [...] praecipue opus est, transibimus.
III. Hujusmodi affectuum species potissimae sunt hae tres, viz. haemorrhagia narium, mensium, & haemorrhoidum fluxus immoderati. Ultimi hujus curatio ad Chirurgiam magis quam ad medicinam spectat, atque alterius considerationem ad Pathologiam hystericam referre visum est. A [...] [...] è naribus generalissima istiusmodi pathematum species, utpote à cujus diagnosi & Therapeia rite designatis medicamentorum [...] usus, & efficacia optime elucescant: nam quae ad hujus eruptionis sanguineae causas, & curationem explicandas proferimus, ad caeteras quasque haemorrhagias immanes accommodari possunt.
IV. Observatio satis vulgaris est, sanguinis è naribus Effluxum plerisque hominibus propter magnas occasiones passim evenire; nam quoties sanguis vel ob propriam turgescentiam, vel ob vasorum laxitatem, erupturus, alicubi viam facere, aut invenire aptus est, naturae instinctu quodam, saepissime ad nares, quasi partem facillime aperiendam dirigitur. Vasa è quibus ibidem effluit, sunt propagines rami Arterialis à Carotide, postquam Cranto superato cerebri basin attigit, profecti; haec enim juxta processus mamillares procedens, plures surculos quaquaversus à se dimittit, quorum aliqui notabiles, cum nervis olfactoriis foramina ossis cribrosi transientes, per membranam glandulosam summi naris anfractus investientem [Page 169] distribuuntur. Arteriae hae nasales, à carotidis trunco, intra cranium primo abscedentes, sanguinis partem maxime serosam à cerebro anticipant, atque serum ipsum, & recrementa alia aquosa, in naris glandulas, velut propria istius regionis emunctoria deponunt, unde in cavitatem ejus destillant. Quapropter siquidem Arteriolarum istarum oscula propter seri exudationem semper paululum dehiscunt, nihil mirum est, si ipse sanguis turgidior factus, eadem (quae non raro ex se nimis laxa sunt) paulo amplius reserans foras erumpat. Profecto hoc tum seri, tum sanguinis Emissarium, ordinarie aut pro data occasione recludi aptum, cerebri, aut praecordiorum, imo nonnunquam totius corporis magnas incommoditates praecavet aut curat.
V. Namque imprimis hac via serum (prout dixi) à capite derivatur, cumque vasorum istorum ora à Ptarmaco nari immisso vellicantur ac irritantur, serum exinde copiosius elicitur; quod tamen non à cerebro descendit, (uti vulgo putatur) sed ne ipsum petat, per arterias hasce nasales anticipatur; è quibus cum Errhinorum usu uberius exprimitur ac emulgetur, propterea cerebrum magis serenum, & nebulis immune evadit. Dein secundo ne cerebrum à sanguine impetuosius inundante obruatur uspiam, portio hujus per haec vasa abscedens, & foras erumpens facile impedit.
VI. At vero interdum accidit, hujusmodi Haemorrhagiam in morbum, potius quam remedium cedere. Si quando enim sanguis è nare crebrius, & copiosius quam par est effluet, si non vita illico ob nimia ejus impendia periclitabitur, exinde tamen reliqua cruoris massa depauperata, & crasin suam amittens, diathesin Cachecticam, & non raro hydropicam acquiret; quemadmodum in superioribus satis clare innuimus: ubi insuper ostendimus hujusce affectus Aetiologiam, cum aliis haemorrhagiis nimiis communem, aut in sanguinis, aut in vasorum, aut simul in utriusque horum vitio consistere.
VII. 1. Sanguis per se Haemorrhagiam inducens, aut quantitate, aut qualitate peccat; proindeque dum occasionaliter effervescit, intra vasa contineri nequit, quin eorundem ora aut distendendo aperiens, aut acrimonia sua reserans, foras exilit: quibus accedit, quod sanguis interdum in compage solutus & quasi venenatus, circulationis filo continuando imparevadit, quatenus nimirum portiones ejus ab invicem decedentes, partim in carne aut cute defigantur, necrosin passae; partimque erumpentes, haemorrhagias immanes & non raro lethales cient; uti passim in febribus malignis, & aliquatenus nonnunquam in scorbuto cernitur. Attamen sanguis mera quantitate aut acrimonia peccans, nisi vasorum culpa etiam superveniens effluxum ejus proritet, aut facile nimis permittat, raro in haemorrhagiam immanem erumpit.
VIII. 2. Itaque vasa sanguisera, quoties ad affectum istum producendum conspirant, in vitio esse solent, vel primo quatenus ob fibras nimis laxas & debiles, oscula illorum dehiscentia, sanguinem ex arteriis in venas non expedite transvasant; quod vitium in scorbuticis & cachecticis passim contingit; vel secundo quatenus ob easdem fibras motrices spasmodice affectas, & convulsas, sanguis huc illuc, & imprimis versus caput impetuose correptus, propter continuandum circulationis filum erumpere cogitur; prout ex Aegrotantis casu (quem infra subdemus) plane apparebit.
IX. Quoad Prognosin, etsi primo immoderatus sanguinis fluxus, in variolis, morbillis, febribus malignis, ac in peste semper malum portendat, eumque sist [...] expediat; attamen non meris refrigerantibus, aut revulsoriis cohiberi, sed per hydrotica temperata in diaphoresin commutari debet.
X. 2. Haemorrhagia narium haud immanis, in cachecticis cum pulsa [Page 170] debili, & sudore frigido, multo periculosior est, quam valde copiosa in hominibus sanguine praefervido, & pulsu satis forti praeditis.
XI. 3. Morbo huic propter sanguinis dyscrasiam, simulque vasorum laxitatem obnoxii, si insuper fibrarum Arteriosarum diathesis spasmodica accedat, longe difficilius curantur; & non raro, propter magna sanguini [...] impendia, ad extremos languores rediguntur.
XII. 4. Quibus febricitantibus sanguis multus è naribus effluet, & morbum non judicabit, saepe loco criseos, affectio delira aut soporosa succedit. Restant plurima alia circa haemorrhagiam prognostica, olim ab Hippocrate accurate notata: quae tamen ad [...] proprie spectantia hoc in loco praeterimus, siquidem fere tantum affectus hujus in genere Therapeia hic intenditur.
XIII. Circa quam tres erunt primariae Indicationes, sc. Curatoria, vitalis, & praeservatoria. Duae priores symptoma quoties urgebit illico sistendum respiciunt; ac ultima morbi causam, quo minus aut minime Haemorrhagiae insultus redeant, tollendam satagit. Praeterea haemorrhagia also modo sine febre, & nonnihil diverso si cum illa urgebit, tractari debet.
XIV. Si quando igitur citra febrem, sanguis multus è nare effluxerit, illico ut remediis [...] opus fuerit, tres erunt praecipuae medendi intentiones, simul omnes in praxin sumendae. viz. Sanguinis turgescentia, quo minus in [...] inordinatas aptus fuerit, compescatur. Porro [...]tidem detur opera, tum ut fluxio ejus à naribus avocata, alio divertatur, tum ut vasorum ora intra nares dehiscentia occludantur: in quos fines remedia, tum externa, tum interna, quamplurima ac diversimoda adhiberi solent; de prioribus ordine ac breviter dicemus.
XV. Primo igitur Aegrotans cum situ capitis erecto quietus maneat, dein brachiorum, & crurum artus una plures, sed non omnes ligaturis ar [...]is constringantur; quae tamen subinde solvi, & in alias partes transferri debent; namque omnibus simul, & diu ligatis, propter sanguinem in externis detentum, & à corde nimis exulantem, leipothymias terribiles accidisse novi; secus autem hoc remedium prudenter adhibitum non raro juvat. Quippe cum hac ratione sanguis in membra per Arterias excurrens, inhibetur ne statim per venas redeat, impetuosior ejus in caput [...]atio impeditur. Porro per artuum ligaturas dolorificas, Arteriarum carocidum fibrae musculares à spasmis, quos saepe ineunt, avocantur.
XVI. 2. Ad sanguinis [...] à naribus devocandam, quandoque expedit venam in brachio; aut pede aperire. Quippe quo plus sanguinis per arterias ad venae sectionis locum feratur, eo minus erit affluxus ejus ad nares. Attamen haec administratio non usque adeo semper juvat, quin effectus ejus contrarius nonnunquam accidit; prout supra in Haemoptoe notavimus. Cujus ratio est, quod vasa subito & non satis depleta, humores incongruos prius ejectos, & intra poros stagnantes, denuo resorbent; à quibus sanguis illico in majorem turgescentiam eruptivam accietur.
XVII. 3. Frigida fronti, ac temporibus, etiam nuchae, ubi Arteriae vertebrales ascendunt, applicata, vasa constringi, & sanguinis affluxum nonnihil reprimi, aut repelli faciunt. Attamen male est, quod nonnullivenis jugularibus Topica infrigidantia adhibenda consulant; ita namque sanguis in recursu tardatus, uberius è naribus effluer. [...]orro quod usitatum est lintea, aut spongiam aceto madefactam, pubi & genitalibus applicare, haud alia ratione, quam ligatio membrorum juvat; in quantum sc. sanguinis venosi [...]efluxus impeditur. Aquae frigidae, in faciem subita ac inopinata aspersio, quatenus terrorem incutit, haemorrhagiam non raro [...] it.
[Page 171] XVIII. 4. Cucurbitae hypochondriis, iliis, internis femoribus, imo & pedum plantis applicandae, apud medicos tum veteres, tum recentiores propter sanguinis [...] à naribus devocandam, celebre remedium habentur. Et quidem hujus ratio facile constat, quia sc. Ventosâ imposita, per orificii spatium, aeris impulsu prohibito, & circumcirca aucto, illico sanguis & humores, imo & vapores, & partes solidae, ab alia quavis tendentia avocati, versus inane cucurbitae substratum pellentur.
XIX. 5. Frictiones extremorum à quibusdam practicis in hoc affectu commendantur, quas tamen non usque adeo utiles, imo vix tutas censemus; licet sanguinis ad pedes aut manus appulsum majorem solicitant, adeo nihilominus reditum ejus accelerant, ut tota cruoris massa in effervescentiam concitata, de [...] ejus ad nares violentiore periclitetur.
XX. 6. Zacutus Lusitanus, inter revulsoria remedia, proponit cauterium actuale utrique plantae pedum applicandum; & Crato digiti minimi ex eodem latere incurvationem, quod siquidem nullo cum negotio fiet, experiri oportet: non ita de remedio altero consulimus, nisi juvandi ratio esset certior, quae dolorem & claudicationem insequuturam compensaret.
XXI. 7. Leipothymia quocunque modo excitata, haemorrhagiam ut ut contumacem illico ut plurimum sistit; quare cum [...] languidi è lecto eximuntur, aut Phlebotomiam etsi parciorem timidi admittunt, vel membra habent diutius ligata, vel rumore quolibet sicto subito perterrentur, vel propter aliam quamvis occasionem, in syncopen sive animi deliquium incidunt, sanguinis è naribus effluxus evestigio ces [...]at. Cujus ratio satis evidens est; quia quamprimum cordis motus fatiscit, illuc statim & sanguis, & spiritus ruunt, proinde ut effluxus omnis exterior derepente sistatur, & qui immodicus antea fuit non denuo repetat.
XXII. 8. Ultimo in loco, ad reprimendum sanguinis è naribus effluxum, recenseri debent remedia quae modo occulto, & per sympathiam, aut antipathiam operari perhibentur; cujusmodi imprimis sunt, pulvis sympatheticus, ex vitriolo Romano per solem aestivum ad albedinem calcinato; item ligni è fraxino virginea sive primum arborescente, & circa momentum, quo sol Tauri signum ingreditur, incisi portio: cujus remedii efficaciam, in nupero bello civili, pro sistendis militum vulneratorum haemorrhagiis, plures fide digni probatam testantur. Quin etiam adhuc non nulli hoc cum multa fiducia, in quibusvis sanguinis eruptionibus praescribunt. Hujusmodi effectuum, si modo saepius eveniant, rationes me latere fateor. Porro nec minus empiricum & remedium [...] videtur, quod sacculus è serico, cui Bufo siccatus includitur, supra ventriculi scrobem gestatus, haemorrhagiam quamcunque sistat, ejusque reditum praecaveat; nifi forsan (juxta Helmontii Aetiologiam) applicatura ista Archaeum terrefaciens, sanguinem illico perculsum, ab excur [...]u suo inordinato recedere aut desistere cogat.
XXIII. Restant multa alia [...] celebria, quorum operatio ad causas occultas, & virtutem quandam secretam referri solet: uti sunt monilia ex lapide haematite collo suspensa, item usnea, sive muscus cranii humani, manu gestata; Epithemata ex foliis urticae contusis, & plantis pedum ac volis manuum applicata; cujusmodi administrationes empiricas cum citra molestiam aut sumtum adhiberi possint, non est ut recusemus: praecipue siquidem in casu periculoso fere nihil non agendum sit; cumque ejusmodi applicationes eo respectu interdum juven, quod aegrotantis imaginationem corroborant.
[Page 172] XXIV. Dum hujusmodi administrationes externae, ad sanguinis effluxum à naribus reprimendum, aut devocandum usurpantur, etiam Topica alia naribus indantur, quae vasorum ora dehiscentia occludant, in quem usum liquidorum injectiones, Turunda, pulveres insufflandi, & suffitus praescribi solent, quibus non juvantibus, ultimo ad Escharotica deveniatur.
XXV. 9. Inter liquida, non modo prima, sed instar omnium habetur, solutio vitrioli in aqua fontana facta. Quidam hanc pro magno secreto & certissime [...] venditant. Profecto eadem vulneri recenti applicata, quatenus vasorum descissorum extremitates corrugando occludit, sanguinis fluxum cohibet, ac potenter sistit. Verum applicatio ista in hamorrhagia narium, ubi sanguis ad arteriolarum oscula dehiscentia delatus, excipi debet à venis, quatenus has aeque, ac potius quam illas occludit, minus, ac saepe non omnino prodest, prout saepius expertum novi. Paratur medicamentum hoc, ex vitrioli viridi, viz. Hungarico, aut Nostrate, etiam ex vitriolo Martis factitio, in s. q. aq. fontan. dissoluto. Scio nonnullos commendare vitrioli Romani solutionem, quam non tantum injiciendo, sed etiam sympathetice lineo cruentato applicando, adhibere solent. Quin & aquam ex infusione vitrioli albi, cum bolo & camphora paratam, tum ad vulnera, tum ad alias haemorrhagias frequenter, & quidem utiliter usurpatum novi.
XXVI. 10. At vero siquidem Aqua nari injecta vasorum osculis non satis adhaeret, sed à sanguine erumpente eluitur, priusquam virtutem suam exerere possit; idcirco potius expedit, vel pulverem stypticum insufflari, vel Turundam aquae vitriolicae intinctam, aut per se, aut pulvere astringente imbutam, ad naris summitatem intrudi. In hanc rem pulveres styptici plures ac diversimodi praescribi solent; ego saepissime utor aut Croco Martis ad summam rubedinem calcinato, aut pulvere Vitrioli Camphorati, aut fuligine vitriolica de fundo cacabi aenei veteris derasa, cujus pulverem in hoc casu saepe cum successu expertus sum. In obstinatis haemorrhagiis, aliisque remediis non cedentibus, Turunda, cujus summitas Colcothare caustico imbuitur, naribus altissime immittatur, ut vasorum osculis inustis, & eschara obductis, sanguinis effluxus omnis illico sistatur. Errhina multa alia [...] apud Practicos celebria habentur, cujusmodi sunt stercus porcinum naribus intrusum, quod mero odore tetro sanguinem effluxurum repellere putatur: item fumus sanguinis in ferrum candens extillantis, in narem repercussus, cujus etiam ita combusti pulvis intus exhibetur. Usnea sive muscus cranii humani inhumati naribus inditus, ad hunc effectum à nonnullis valde commendatur: sed hujusmodi applicationes posteriores si quicquam omnino valent, ad Aetiologiam sympatheticam referri debent.
XXVII. Haec de remediis [...] externis, quorum virtus, & efficacia insimul ab internis tempestive exhibitis & cooperantibus promoveri debet.
XXVIII. Itaque victu tenui instituto, & Aegrotante in situ erecto, aut non multum supino se continere jusso, dum administrationes praedictae ordinatim adhibentur, medicamentum in eundem finem appropriata etiam intus sumenda praescribantur. Hujusmodi remediorum duo praecipui erunt scopi, viz. primo ut sanguinis effervescentia sive incensiva sive fermentativa suppressa, liquor ejus intra vasa coercitus, placide circuletur. Secundo, ut cordis motus impetuosior, sanguinem nimis rapide circumpellentis per sufflamina idonea deprimatur.
XXIX. 1. Intentio prima ejusmodi medicamenta requirit, quae sanguinis [Page 173] accensionem nimiam supprimunt, ejusque fermentationem indebitam sedant, in quos usus sequentia praescribere soleo.
Rec. Aq. Plantaginis, Papaveris Rhoead. Poriulae. Spermatis ranarum, ana Unc. iv. syrupi Nymphaea Unc. ij. salis prunel. Drach. j. m. f. julap. Dosis Unc. iij. ter aut quater in die.
Rec. Aq. Hordei lib. ij. flor. Rosar. rubr. M. j. spir. Vitrioli q. s. ad gratum acorem, sive circiter Drach. ss. f. infusio tepida, ad tincturae extractionem, adde syrupi de succo Hyperici Unc. ij. Dosis Unc. iij. vel iv. ad libitum saepius in die vel noctu.
Rec. Folior. Urticae urentis, Plantaginis, ana M. iij. contusis affunde aq. Plantaginis Unc. vj. f. expressio fortis, sumatur.
XXX. 2. Propter secundam intentionem, viz. ad cor vehementer nimis pulsans sufflaminandum, hypnotica & opiata conveniunt.
Rec. Aq. Papaveris Rhoead. Unc. iij. syrupi Diacod. Unc. ss. misce, f. haustus sumendus hora somni. Vel,
Rec. Conserv. Rosar. rubr. Unc. iss. pulv. sem. Hyosoyami, Papaveris albi, ana Drach. ij. syrup. Papaveris q. s. f. opiat. Dosis qu. nucis Moschat. sexta vel octava quaque hora. Vel,
Rec. Laudani Cydoniati Drach. j. Dosis gut. xv. bis in die in vehiculo idoneo.
XXXI. Haec de Haemorrhagia immodica ejusque remedio, quando sine febre contingit: quae vero in febre eveniens, propter nimia sanguinis impendia sisti debet, vel est Critica, propter accidens quoddam in immoderationem excurrens, ad quam methodus & medicamenta modo praescripta, cum cautione quadam, & respectu ad febris statum habito, accommodari possunt; vel est mere symptomatica, quae in febre maligna, petechiali, variolis, morbillis, aut peste, excitata, remediis supra dictis repelli, aut sisti vix potest, aut debet. Sanguinis enim missio non convenit; Topica repellentia, item Julapia vel decocta refrigerantia, aut narcotica locum non habent: praecipua medendi intentio erit, ut haemorrhagia in diaphoresin commutetur; nam sudore blando excitato, fluxus sanguinis, si non admodum sit periculosus, frequenter sponte cessat.
Rec. Aq. Ulmariae, Tormentillae, ana Unc. iv. Cordialis frigid. Saxon. Unc. ij. Theriacalis Unc. iss. Aceti Bezoartici Drach. iij. syrup. è Coralliis Unc. iss. consect. de Hyacinth. Drach. ij. f. Julapium, dosis cochl. vj. tertia quaque hora.
Rec. Pulv. Bufonum praep. Drach. ss. Camphorae gr. ij. sumatur cum Julapio praedicto, sexta quaque hora: Vel,
Rec. Pulv. Pannonici rubri Drach. ss. ad Scrup. ij. eodem modo sumend.
Rec. Confect. de Hyacinth. Drach. iij. pulv. Pannonici rubr. Drach. j. syrup. è Coralliis q. s. f. Confect. Dosis qu. nucis Moschat. alternis horis.
Rec. Radie. Bistortae, Tormentillae, ana Unc. j. folior. Ulmariae, Pimpinel. Lujulae, ana M. j. C. cervi usti Drach. ij. rasur. Eboris, C. cervi, ana Drach. ij. coquan. in aq. fontan. lib. iij. ad ij. adde circa sinem Con. Rosar. rubr. Unc. iij. f. colat. Dosis Unc. iij. sapius in die.
XXXII. 2. Hactenus de Indicatione prima Curatoria, una cum medendi scopis, & Remediorum formulis ad Haemorrhagiam è nare, cum, vel sine febre contingentem destinatis. Indicatio secunda vitalis solum modo victum [Page 174] tennem, Cardiaca temperata, & Aegrotantis tractationem idoneam praescribit. Priorum apparatus adeo parvus, & facilis est, ut non opus videatur ad ea modum, & regulas particulatim designare. Circa posteriorem praecipua quaestio est utrum [...] in, vel extra lectum detinere oporteat. Extra dubium est▪ languidos, & crebrae leipothymiae obnoxios, nisi forsan tentaminis curativi (prout supra innuimus) gratia, excitandos non esse: quoad alios minus imbecilles ita statuendum videtur. Quorum sanguis ob poros constipatos non facile transpirat, atque à lecti calore incitatus iste in turgescentias majores, & eruptivas aptior est; expediet eos non tantum extra lectum, donec sanguis effluet manere, verum insuper nonnunqum per applicationes externas, in toto corporis habitu, aut saltem in plerisque membris infrig [...]dandos esse. Qua [...] obrem Fabri [...]ius Hildanus narrat se quendam maxima narium haemorrhagia correptum, post multa praesidia ordinaria incassum tentata, labro aqua frigida impleto immersisse, & subito curasse. Cum pari item successu, Riverius alium simili modo affectum, lecto exemtum, & super mattam laneam in pavimento recumbere jussum, linteis oxycrato madidis per totum corpus fovebat. Attamen haec methodus non passim omnibus, aut omni tempore convenit; verum è contra quorum sanguis halituosus & poris apertioribus potitus, facile evaporat, & à calore moderato ambiente in sudorem exolvi, & proinde sedatius habere solet, eos intra lectum manere convenit, non modo dum sanguis erumpit, sed quamdiu eruptio ejus subinde redire periclitatur. Profecto ob hanc rationem est, quod plures haemorrhagiis immanioribus obnoxii, durante aestate, quando liberius transpirant, eo morbo immunes degunt, urgente vero frigore brumali, ob poros constrictos, insultus eos magis crebros, ac diros patiuntur.
XXXIII. 3. Indicatio tertia praeservatoria, quae morbi istius causam tollendam respiciens, fanguinis eruptiones aut inhibet, vel easdem rariores aut minores reddit, binas hasce praecipuas medendi intentiones suggerit; viz. Primo ut sanguis ad temperiem & mixtionem debitam restitutus, intra vasa absque turgescentiis, & eruptionibus placide circuletur. Dein secundo ut vasa sanguifera, quoad osculorum conformationes, & [...]ibrarum muscularium tenores, usque in statu legitimo contineantur; ita ut neque sanguinis in caput [...] inordinatas illa efficiant, aut è nare effluxus sinant. In utrosque hos sines imprimis sanguinis nimia copia, & magna impuritas, per phlebotomiam & catharsin tempestive celebratas, sedulo praecaveantur; dein propter [...] ejus procurandam & conservandam, alterantia sequentia, aptis medendi temporibus exhibeantur.
Rec. Conserv. Rosar. rubr. Cynorrhodii, ana Unc. iij. pulv. Santalorum omnium, ana Drach. ss. Coralliipraep. Drach. j. Croci Martis rubicundissimi Drach. ij. Salis prunel. Scrup. iv. cum s. q. syrupi è Coralliis, f. Electuarium, captat primo mane, & hora somni qu. nucis castaneae vel per se▪ vel super [...]ibendo aq. destilla [...]. sequentis Unc. iij.
Rec. Summitatum Capressi, Tamarisci, ana M. viij. summitat. Hyperici, [...]seti, ana M. iv. Sa [...]alorum omnium contus. ana Unc. j. micae Panis albi lib. ij. Minutim concisis, assunde lactis recentis lib. viij. destillen [...]ur organis communibus; edulcore [...]ur quaeque dosis inter sumendum, cum s. q. sy [...]p [...] è succo plantaginis.
Rec. Folior. Pla [...]aginis, Beccabungae, Urticae urentis, ana M. iv. contusis [...]ff [...]le aq. praescript. lib. s. Aq. C [...]nam [...]m [...] te [...]s Unc. [...]j. f. expres [...]o fortis. Dosis Unc. iij. ad [...]. mane hora nona & quinta p. m.
XXXIV. Hujusmodi medicamenta sumantur vere ac Autumno per xx. aut xxx. dies, quandoque lene catharticum intercalando. In aestate vero [Page 175] bibantnr Acidulae chalybeatae per mensem; quibus in hoc casu non datur praestantius remedium. E multis quae praesto sunt haemorrhagia laborantium ac curatorum exemplis, libet casum modo unicum, sed rariorem, hic proponere.
XXXV. Nuper ad distans consulebar pro generoso quodam, sanguinis eruptiones crebras & immanes, modo ex naribus, modo vasis sedalibus aliquamdiu passo. Huic Phlebotomiae ex amicorum suasu frequenter celebratae, nihil profuere; imo saepissime post venaesectionem in sudore [...] trigidos, ac leipothymias incidens, argue sanguinis eruptionibus nihilominus obnoxius, multo deterius habere solebat. Huic ego nondum viso Julapia, & decocta refrigerantia, & Anodyna, item herbarum expressiones succulentas, aliaque sanguinem refrigerantia praescrip [...]; verum etiam his (quasi omnia adhuc essent à scopo aliena) nihilo melior adfuit successus. Tandem rus ad eum invisendum accersitus, reperi affectionem, qua laborabat iste, mere aut potissimum spasmodicum fuisse; quippe cum sanguis quotidie erumperet, pulsus erat debilis, extrema frigebant, & vasa omnia quas [...] ▪ nimis inanita conciderunt; porro Aegrotans vertigine fere continua, ac cordis tremore, & subinde [...]eipothymia, aut metu ejus afficiebatur. Profecto tantum aberat ut sanguis ob plenitudinem, aut turgescentiam nimiam è vasis erumperet, ut potius è contra rivus ejus admodum depressus & tenuis, vix circulationis fluento sustinendo par videretur. Attamen quod res▪fuit, saepius in die persentiscebat in corpore suo aliquid modo sursum modo deorsum sub flatus specie confestim obrepere, & plerunque motus istius tendentiam, sanguinis è naribus, aut haemorrhoidibus effluxus sequebatur; hinc ut facile concludere esset, vasorum sanguiferorum fibras, quibus contra [...]untur illa, motrices spasmo affectas, sanguinis fluvium, ut ut ten [...]m, & dimissum, huc illuc inordinate corripuisse, & [...]ubinde in eruptiones compulisse: quod item facilius evenit, in quantum vasorum ora laxa, & dehiscentia, cruorem ad ea compulsum absque remora debita effluere sinebant. Aetiologiam hanc medendi methodus instituta, quatenus tali supposito innitens feliciter successit, plane comprobat; nam Phlebotomia, & medicaminum [...] usu deinceps omisso, praescripsi usum pulveris sequentis, cujus dosin sexta quaque hora, cum Julapio idoneo sumebat.
Rec. Pulv. radic. Paeoniae maris, Corallii rubr. Margaritarum, ana Drach. j. Eboris, Oculorum Can [...]ri, Lapidis haematit. ana Drach. ss. Lapidis prunel. Drach. j. f. Pulvis, dosis Drach. ss.
Rec. Aq. Ceras. nigr. Unc. viij. Meliss. Cinnamomi hordeati, ana Unc. ij. Theriacalis Unc. [...]. syrup. è Coralliis. Unc. iss.
Caeterum praecep [...], ut ligaturae quibusdam locis ex ritu constanti, & subinde aliis pro data occasione, tum ad sistendos, tum ad intercipiendos vasorum spa [...]mos adhiberentur; atque hujusmodi remediis, & administrationum modis sine ulla morbi recidiva brevi convaluit.
CAP. III.
De Vesicatoriis.
DE sanguine per Phlebotomiam emittendo, si quando molestus, aut injurius intra vasa turget nimis ac tumultuatur, insuper de illo per remedia [...] vetinendo, quoties effr [...]nis, aut importunus, sponte nimis exundat ac effluic, hactenus satis fuse disseruimus. Restant alii quidam humores, sc. nerveus, & nutritius, quin etiam serosus, aliique recrementitii intra cerebrum, nervos, fibrasque tum nerveas, tum carneas, imo intra cutis, & partium solidarum poros scatere soliti; qui saepe depravati, aut in motu impediti, emissionem requirunt, secus magnas molestias & non raro morbos periculosos excitaturi. Quare ut affectibus à tali causa oriundis, aut exoriri aptis, tempestive occurratur, [...] emissaria quaedam alia, praedictos humores è partibus & locis ubi peccaverint, immediate vel mediate derivantia adinvenit. Sunt autem ista vel continua, sc. fontanellae varii generis, quae tanquam fontes perennes, ichorem jugiter profundunt; vel temporaria, quando pro data occasione, in quadam corporis parte, cuticula ademta, vasorum extremitates in cute denudantur, simulque adeo irritantur, ut serosos humores varii descensus ac indolis in magna copia expuant, & per aliquod tempus modo longius, modo brevius eosdem ita evacuare continuent. Talis autem humores serosos, è corporis aut partis cujusdam superficie exteriori educendi modus, per pharmaca à veteribus Phaenigmos, aut Sinapismos, à recentioribus vesicatoria dicta, procurari solet; de quibus (quia horum notitia ad doctrinam de fontanellis viam perstruit,) hic imprimis dicemus, atque his tribus explicandis potissimum insistemus; viz. primo ostendetur ex quibus corporibus, & quali modo dispositis vesicatoria parari solent; secundo cum varii sunt generis, quae sint in singulis, aut saltem eorundem praecipuis, operandi modus ac ratio, declarabitur; tertio demum cujusmodi affectibus sanandis destinari, & quibus locis applicari debent, inquiremus.
II. 1. Quoad prius, vesicantia simplicissima sunt vel ignis, vel corpora solida, aut liquores particulis igneis imbuti; quae tamen propter terrorem quem incutiunt, atque periculum imminens, ne durius applicata, non tam cuticulam vesicent, quam hanc & cutim, aliasque partes exurant, raro in hunc usum adhibentur. Quod itaque tutius ac minus formidolosum est, Epithemata ex concretis particulas acriores, ac (uti dicitur) potentialiter igneas habentibus, locis vesicandis applicentur; quae vel mitiora, ab antiquis Phaenigmi, quatenus partem cuticula ademta rubificabant; vel sinapismi, respectu materiae dicebantur, & parari solebant ex sinapi, ste [...]core columbino, scilla trita, allio, lacte ficulneo, & similibus: vel fortiora erant, & plerunque constabant ex Euphorbio, cantharidibus, flammula Jovis, batrachio, plantagine aquatica, cum multis aliis, quae vi quadam adurente & septica praedita, exterius in praedictum usum adhibentur, interne vero sumta, venenata & non raro lethalia existunt.
III. Velicantium compositiones, & formulae multiplices ac diversimodae feruntur. Quamvis una tantum, aut altera, & quo simplicior eo melior, hic sufficiat, ac in plerisque casibus, fere ex aequo convenit; ex more tamen nostro hujusmodi pharmacorum praescriptiones quasdam selectiores & maxime utiles hic subdemus. Atque ut de dropace, sinapismis, ac [Page 177] phaenigmis, parum hic dicamus, utpote quorum usus fere exolevit; vesicatoria fere omnia quae nune adhiberi solent, pro basi fua habent Canthafidas.
Rec. Pulv. Cantharidum Drach. ss. ad Drach. j. pul. sem: Ameos Scrup. j. Fermenti veteris cum aceto subacti q. s. f. massa Emplastri, cujus portio super alutam extensa, loco vesicando applicetur per xij. horas. Hoc certissime & potenter satis operatur: sed quia minus compactum & tenax, aut è loco ubi imponitur dilabi, aut in minutias affriari aptum est, idoirco commodioris applicationis gratia sequens adprime convenit, & apud plurimos nunc passim in usu est.
Rec. Pul. Cantharid. Drach. iij. Eupherbii Drach. ss. pul. sem. Ameos Drach. j. emplastri de Meliloto q. s. incorporentur, cam manu calida, excipiendo tantum pulveris, quanti mass [...] emplastri capax est; hujus s. q. extendatur super alutam, & applicetur per heras xij. vel xvj.
IV. Quibusdam in usu est praedictum pulverem, cum pice Burgundica ad saturationem incorporare, & super alutam extendere, dein emplastri hujus marginem, cum massa alia, ex pulvere santali rubri cum pice Burgundica incorporato, obducere, unde Dropacem simul & vesicatorium adhibent. Porro idem Emplastrum post cuticulam vesicatam, & exemtam, loco rubificato, & ulcerato continue applicando, atque solummodo semel aut bis in die abstergendo, & denuo statim admovendo, ulcuscula à vesicatione excitata, quamdiu libitum erit, imo nonnunquam supra mensem manare, & ichorem copiosum profundere faciunt.
V. Alii Cantharidas contusos & aceto aspersos, sacculo ex serico rarissimo includunt, & loco vesicando applicant.
VI. Empirici quidam loco Cantharidum, massam ex foliis Batrachii, aut flammulae Jovis, contusis loco vesicando imponunt; qua applicatione cuticula vesicata, seu potius exesa, cutis ipsa non raro tanquam ab igne actuali tacta, plurimum inflammatur, & profunde ulceratur; unde non tantum ichoris profusio, sed quandoque membri totius inflammatio, & febricitatio insequuntur: quapropter his non temere utendum est.
VII. 2. Quod si de modo, & ratione inquiritur, quo haec & alia vesicatoria operantur: primo ostendere oportet, quo ritu ignis actualis, & res particulis ab igne profectis imbutae, Vesicationem cient: dein facili analogia, ejusmodi Pharmacorum quae igne potentiali praedita seruntur, vis, & operandi modus innotescent. Itaque de priori advertimus, quod particulae igneae, haud vehementer nimis applicatae, cuticulam absque continui solutione penetrantes, cutim ipsam, ubi vasorum sanguiferorum, nervorum, fibrarumque nervearum extremitates terminantur, subeunt; ibidemque has à positione sua alterantes, varie contorquent, & totius texture cutaneae conformationem pervertunt: in tantum ut è vasis omnibus summe irritatis, humor aqueus particulis igneis imbutus, & propterea tum à sanguine, tum à succo nerveo rejectus, in magna copia expuatur: Lympha istaec, quia cuticulam pertransire nequit, eam à cute separat, atque in molem vesicularem attollit: è qua demum sponte, aut occasionaliter disrupta effluit. Porro quamdiu particulae igneae cut [...] inhaerebunt, & vasorum ora, eschara aut cuticula obducta, non occludentur, haec ab illis continue vellicata, ichorem expuere persistent. Effluxus hujusmodi ichorosus citius desinet, si statim à noxa illata, particulae igneae [...] eujusdam, uti sc. ipsius ignis, nitri, saponis, cepae, & similium applicatione extrahuntur. Porro iste diutius protrahitur, si Antipyretico omisso, pharmaca cuticulae, aut cicatricis generationem impedientia, & vasorum ora reserantia, super locum affectum gerantur.
[Page 178] VIII. Ex his facile erit intelligere quo ritu vesicatoria operationem suam perficiunt: viz. Cantharides (pariter item alia quaelibet ejusdem virtutis) exterius applicatae, & ab effluviis partis subjectae calfactae, adeoque ad vires suas exerendas incitatae, à se particulas acres, & quasi igneas copiose dimittunt, quae cuticulam sine dilaceratione penetrantes, cuti impinguntur; ubi primo in spiritus, & dein horum affectione, in humores & partes solidas agunt. Spiritus illae valde irritant, ac in fibrarum spasmos dolorificos adigunt, humores fundunt, ac in partes secedere cogunt, ita ut pars aquosa, particulis istis acribus & quasi venenatis maxime imbuta, à reliquo latice quaquaversus rejiciatur; cumque interea vasorum, & sibrarum extremitates aut ustione exedantur, aut vellicatione reserentur, & velut emulgeantur, ex ipsorum osculis ichor iste, particulas infestas convehens, ubertim expuitur; quae proinde cuticulam imperviam à cute separat, ac in vesiculam attollit, atque post hanc disruptam, & exemtam, à cute ulcerata (uti propter ignis particulas evenire ostendimus) aliquamdiu profunditur.
IX. Attamen non ita tantum fit, quia latex serosus particulas medicamenti acres imbibens, & foras convehens, haud semper eas totas, eadem qua ingressae sunt via regerit; verum iste interdum aculeis hisce imbutus, in massam sanguineam regurgitat; & deinde cum eo circulatus, cumque sarcina sua infesta per alia emunctoria ejectus, in transitu aut exitu, ductus quosdam imbecilles aut teneriores offendit; hinc plurimi à vesicatoriis magnis aut multis, ob vias urinarias id propter acrimonia aut erosione affectas, stranguriam (quae in nonnullis fit acerrima ac intolerabilis) contrahunt. Porro aliis calculosis applicatio ista nonnunquam urinas cruentas ciet; hinc suspicio oriatur etiam pulmones teneros, aut in affectionem phthisicam proclives, ab hoc Pharmaco exterius adhibito, multum periclitari; quod tamen nulli adhuc ita contigisse novi: quin potius è contra illud emolumento potius quam noxae cedere crebra experientia testari possum. Enimvero acriores cantharidum, si diutius applicantur, particulae, à sanguine interdum copiosius imbibitae, totum ejus serum inficiunt; qui tamen latex ita aculeatus, quamdiu cum sanguine balsamico confunditur, nulli parti officit: verum ab hoc per renes separatus, quandoque illis noxam affiigit, & frequenter vesicae collum non modo acrimonia sua vellicat, sed nonnunquam corrodens, inde mucum ac pelliculas, imo & cruorem abscedere facit: in massa autem sanguinea, eaedem particulae acriores salino-volatiles, non raro insigniter juvant: quatenus in ea sales fixos, aut acidos destruunt, quin & sanguinis compagem nimis strictam reserant, adenque recrementa serosa, aliaque [...] prius inviscata, ab ea secerni, & per urinas, & sudores facilius amandari faciunt; hinc in febribus vesicatoria diutius applicata, urinas copiosas & diaphoresin faciliorem cient. Porro eadem vias obstructas reserant, atque sanguinis aut seri portiones alicubi stagnantes, aut extravasatas commovent, & circulationi reddunt. Quamobrem illa non tantum in morbis serosis, sed & sanguineis, imo in pleuritide, peripneumonia, & febribus quibuscunque aliis juvare solent.
X. Ostenso hactenus quo ritu vesicatoria primo in spiritus, & deinde in humores, & partes solidas agunt, jam proxime eorundem Effectus, & bonos, & malos, nec non utendi modos tradere incumbit. Quod autem illa primo in spiritus agunt, inde constat, quod in defunctis vim nullam exerunt; etiam in valde languidis malum omen est, vesicatoria non operari, quia sc. indicio est spiritus Animales valde prosterni aut copia diminui.
XI. Itaque circa Pharmaciae hujus [...], sive virtutem rite explicandam, considerare oporter, quos humores immediate, vel mediate [Page 179] evacuet vel alteret; & deinde in quibus morbis, & corporibus qualiter dispositis, prosit vel obsit.
XII. Quoad prius, humores per vesicatorium immediate extramissi partim è cutis poris & glandulis, & partim ex arteriolarum osculis, partimque è fibrarum nervearum finibus extillant; è venarum osculis succi recens excepti forsan aliquantulum, attamen haud multum regeri posse videtur. Humores mediate per vesicatorium excreti, sunt isti, quos praedictae partes inanitae aliunde excipiunt, & foras derivant.
XIII. 1. Cutis, est membrana crassa, tunica duplici constans, admodum porosa, item glandulis numerosissimis cum adipe, nec non vasorum, & fibrarum finibus in ea terminatis, & varie inter se contextis, densissime consita. Quapropter dum portio ejus, cuticula per vesicatorium ademta, denudatur, & fibrae nerveae vellicatae glandulas & poros constringunt & intorquent, humor serosus in utrisque contentus copiose exprimitur. Porro cum pori alii in alios sunt pervii, serum haud tantum ex loco vesicato effluit; sed nonnunquam in loculos ita primo inanitos, seri portio è poris vicinis adveniens succedit, & exinde mox foras exudat. Quamobrem in hydrope Anasarca affectis, ulcuscula per vesicatorium excitata, aquas undequaque in magna copia elutriant, ac è tota vicinia, imo interdum è longinquo educunt.
XIV. 2. Arteriarum oscula circa locum vesicatum discooperta, & vellicata, non tantum seri portionem ex ritu ordinario iis allatam evomunt; verum latex serosus, in tota massa sanguinea pharmaci stimulis imbutus, exinde uberius à cruore secernitur; & quaque circulationis vice, major ejus copia per eadem arteriarum oscula continue irritata excernitur: quin etiam una cum sero ita velut stagnante, & proinde à toto sanguine in cutis ulcuscula ablegato, recrementa alia, ipsaque interdum materies morbifica copiose abscudunt, perque eadem emissaria foras amandantur; atque ob hanc rationem in febribus malignis, imo in putridis quibusque judicatu difficillibus, cum sanguinis recrementa & corruptelae ad secernendum inepta, praecordiis aut cerebro minantur, vesicatoria eam continue & sensim elutriantia, juvamen saepe eximium praestant: cui accedit, quod eadem insuper (prout supra innuimus) sanguinem quoad sales degenerem aut depravatum alterant ac rest ituunt, quin & compagem ejus aperiendo aut subtiliando, versus [...] disponunt. Quare non tantum in statu sanguinis febrili, verum & alias vitioso aut cacochymico, hoc remedii genus non raro adprime convenit.
XV. 3. Vesicatoria è nervis, fibrisque nerveis humorem quendam eva [...]uare, & proinde in affectibus spasmodicis prodesse, & ratio & experientia satis comprobant. Enimvero liquorem cerebri, ac systematis nervosi irriguum, particulis heterogeneis interdum scatere, alibi satis plane demonstravimus. Porro observatione crebra, & familiari constat, liquoris istius impuritates & recrementa; una cum latice aquoso è nervis fibrisque nerveis quandoque fluore aborro, sponte exudare, atque vel in massam sanguineam restagnantia, per urinam, aut sudores, vel in viscerum cavitates deposita, per vomitum aut secessum amandari. Quaptopter cum vesicatorio applicato, nervorum & fibrarum nervearum fines alicubi denudantur & summe irritantur, statim humor prope eorundem extremitates scatens expuitur; quin & totus idcirco latex, intra ductus ipsorum longa serie consitus commovetur, & à stagnatione vindicatur; simulque particulae heterogeneae, latice isto nerveo commistae, ubique agitatae, & à cerebro derivatae, versus emissarium recens apertum, sensim prolabuntur, ac demum foras amandantur.
XVI. Ex his colligere licebit, ad quos morbos sanandos hoc remedii genus praecipue conducat; nam propter evacuationem ejus ex poris & [Page 180] glandulis cutaneis, quoties in his partibus aut in earum vicinia humor serosus, salsus, acris, aut alio modo infestus aggeretur, & à circulatione sanguinea exclusus, ibidem pertinaciter haerebit, certe ejusdem foras educendi nulla promtior aut facilior datur via, quam per vesicatorium, super, aut infra locum affectum applicando. Quare non tantum ab anasarca, ac a quibusque cutis defaedationibus, aut eruptionibus indicatur; sed in super à doloribus, sive Arthriticis, sive scorbuticisalicubi in exteriori corporis habitu, aut membro quodam defixis, vesicatorium requiritur.
XVII. Secundo respectu sanguinis, tum à materie quavisheterogenea ac morbifica sensim expurgandi, tum ab indole nimis acida, aut salsa, au [...] alias vitiata in rectam temperiem alterandi, vesicatoria semper in febribus malignis adhibentur; imo in putridis quibusque mali moris, ac judicatu difficilibus, praestantissimi sunt usus. Propterea item in scorbuto, leuoophlegmatia, pica virginum; etiam in quacunque alia cocochymia, istud remedii genus opem saepe insignem praestat. Porro non tantum ipsius sanguinis emendandi gratia, verum insuper quoties iste depravatus corruptelas suas partibus aliis suffundit, adeoque in capite, thorace, imo ventre, aut membris, morbos primo incipit, eorumque paroxysmos excitat; vesicatoria passim cum sructu adhibentur. Quare in Cephalalgiis, Vertigine, & affectibus soporosis, tritum hoc & vulgare remedium est; nec minus in catarrho, & quavis desluxione, sive in oculos, nares, palatum, aut pulmones, unusquisque vel è plebe, medico inconsulto cantharidas pro revulsorio sibimet ipsi praescribit. Fateor me saepius tussi immani, cum sputo copioso & crasso (cui originaliter sum obnoxius) correptum, a nullo alio remedio, plus quam à vesicatoriis juvamen recepisse: itaque solco, dum iste affectus urget, primo super vertebras cervicis, dein ulcusculis ibi sanatis, infra aures, ac postea si opus videbitur super homoplatas medicamina [...] applicare; ita namque serosa illuvies è sanguinis compage soluta exundans, à pulmone derivatur, quin & cru [...]ris mixtio, quatenus hoc modo sales ejus enormes destruuntur, crasin suam citius recuperat.
XVIII. 3. Respectu humoris, è nervoso genere, ipsoque cerebro evacuandi, aut derivandi, epispastica in affectibus soporosis, spasmodicis & dolorificis, prout communissimi sunt usus, ita maximum saepe juvamen conferre solent. Ecquis unquam Lethargo, Apoplexia, aut Epilepsia correptus fuit, quin statim familiares, aut ministrantes utounque impeniti, in corium ejus cantharidum applicatione desaevierunt? in motibus convulsivis stupendis, nihilo minus quam fasclnationi ascribi solitis, vesicatorià magno cum successu, in plunbus simul corporis partibus applicavi, eaque subinde in locis recentibus reiterando supra mensem continuavi. Quin & dolores in partibus membranosis fixi & acerrime discruciantes sine hac administratione raro curantur. Enimvero interdum humores, & particulae morbisicae, quae penitus radicatae, catharticis, aut medicamentis per diaphoresin, aut diuresin operantibus, nequicquam cedunt per vesicatoria, tanquam remedia [...] h. e. manus morbo injicientia, radicitus evelli videntur.
XIX. Attamen hoc remedium etsi generalissimum, in quibusdam morbis, & constitutionibus, non ita facile & feliciter operari solet; quare non temere, aut indifferenter eo quibusvis utendum est. Etenim nephritici, & stranguriae frequenti ac gravi obnoxii, applicationem ejus vix unquam impune ferunt; quare taliter affectis, vesicatoriis non nisi in febribus malignis, aut morbis cephalicis acutis, propter majus malum evitandum, utilicebit.
XX. Quod spectat ad varia hominum temperamenta & constitutiones, quorum respectu, vesicatoria plus, aut minus conveniunt, aut commodo [Page 181] esse solent; super his triplex hoc discrimen notabile occurrit. Primo quidam hujus pharmaci usum fere semper bene tolerant, atque ulcuscula, ab eo in cute excitata, ichorem satis copiosum sine dysuria, aut magna loci vesicati inflammatione exudant; & dein sponte sanantur: cujusmodi effectus tantum in sanguine [...] succedit, ubi sc. cum sale & sulphure modicis, ac rite constitutis, adest seri copia satis magna; cujus latex à reliquo sanguine facile, & paulo fusius secedens, pharmaci particulas acriores imbibitas, secum aufert, easque partim per locum vesicatum exudat, partim (que) per vias urinarias, absque earum noxa foras convehit; propterea item in massa sanguinea effectus utiles modo citati producuntur.
XXI. 2. Verum secundo pharmacum hoc aliis nec bene congruit, nec commode operatur; quippe locum cui applicatur admodum rubi ficat, seu potius cum dolore atroci & [...] magna excoriat; ulcuscula tamen ibidem facta, etsi patientem aliquamdiu discruciant, ichorem perexiguum, aut vix ullum profundunt: porro his ita cum tormento semper vesicatis, stranguria ut plurimum atrox supervenit. Hujusmodi molestus, simulque infructuosus vesicatorii usus, hominibus temperamenti calidioris, & biliosi saepissime contingit: quorum nempe sanguis sale ac sulphure copiosis cum sero modico, alteris penitius incocto, praeditus est. Quapropter cum hujus latex, qui pharmaci particulas acriores auferre debuit, a reliquo cruore nec facile nec ubertim (ut eas è vestigio eluat) abscedit, particulae istae usque in cure haerentes, sanguinem ipsum pertranseuntem inficiunt & quasi venenant, ipsumque proinde à circuitu praepeditum, circa vasorum extremitates (unde inflammantur) aggeri & stagnare saciunt. Porro latex serosus demum per renes secretus, cum ex se paucus & acris, insuper particulis à pharmaco aculeatus fuerit, vesicae collum irritat, & non raro acrimonia sua corrodit.
XXII. 3. Restat tertius etsi rarior vesicatorum casus; in quibus sc. ulcuscula in cute excitata, illico serosum humorem in copia adeo immensa profundunt, ut propediem necesse fuerit medicamenta repellentia, & ora vasorum occludentia fedulo adhibere; secus à nimio aquarum effluxu, virium exsolutio, & spirituum fatiscentia insequi periclitantur. Hoc in quibusdam adeo constanter evenisse novi, ut deinceps à cantharidum usu, quantumcunque iis opus fuerit, abstinere cogerentur: cujus ratio videtur esse, quod sanguis sero salso & acri plus debito praeditus, compagem nimis facile dissolubilem haberet: quapropter latex iste serosus, ex se acris, & efferus, quamprimum à pharmaci particulis sanguinis compagem nimis facile dissolnbilem laxantibus incitatur, impetuose statim è cruoris massa erumpens, qua data via, per vasorum ora in locum vesicatum dehiscentia, pleno quasi torrente exundat. Praeter hunc seri effluxum nimium, à prima vesicatorii applicatione excitatum, iste nonnunquam in febribus malignis, aliisque male aut minime judicatis sero contingens, & aliquamdiu persistens, materiam morbisicam penitus absumit, & agrotantem ab ipsis orei faucibus non raro liberat. In tali casu postquam ulcuseula primis diebus ichoris parum, aut modicum profuderunt, tandem, natura hac via crisin moliente, ex lisdem seri illuvies ingensemanat; adeoque per plures dies imo septimanas nonnunquam effluere pergit; donec Aegrotans pro deplorato prius habitus, sanitatem integram recuperat. Ulcuscula ita ubertim fluentia, prout non facile est, ita (priusquam tota morbi minera absumatur) non tutum est occludere. Non ita pridem Londini Med. D. insignis cum à febre maligna aegre convalescens, in variis corporis partibus loca vesicata ichorem copiosum quotide exudantia haberet; post aliquod tempus iis omnibus (siquidem ipsi molestiae, ac taedio fuerunt) repercussoria fortiora applicuit, adeoque effluxum omnem illico cohibuit. Vix biduum seaturigines istae sistebantur, cum ille morbi recidivam passus, [Page 182] derepente spirituum languore & crebris deliquiis, cum sudore frigido & pulsu exili & debili afficeretur: cumque remediis nullis, ut ut cardiacis relevari potuit, intra triduum interibat; cujus causa videtur, quod materies maligna subito repercussa, in nervos cardiacos inciderat; qúorum actione idpropter impedita, functio vitalis cito defecit.
CAP. IV.
De Fonticulis, sive Fontanellis.
PRaeter Vesicatoria, quae seri, aliorumque humorum exterius deductilium Emissaria velut extemporanea, solummodo propter occasiones quasdam excitantur, & deinde post [...] suam parumper editam, siccari permittuntur; alia quaedam habentur, quasi fontes perennes, ac idcirco Fonticuli, sive Fontanellae dictae, è quibus ichor, sive humor serosus scaturigine constanti effluit. Priora istaec, ut plurimum curationis gratia, in morbis acutis, aut aliis, quorum materies [...] ablationem citam exigit, requisita, affectus causam conjunctam imprimis tollendam respiciuut; atque idcirco latiora, sed superficialia tantum fiunt, ut talia cutis ulcuscula ampliora, multum evacuent, & dein facile sanentur. E contra autem Fontanellae, praeservationis gratia potissimum indicatae, ad morbi causam procatarcticam aut amovendam aut superandam destinantur; quapropter orificio angustiori, sed & profundiori per totam cutis crassitiem facto, constant, proinde ut cum materiem morbificam usque in minori copia emittunt, eam longius derivent, & diutius elutriare persistant.
II. Circa Fontanellas, tria erunt praecipua haec disquisitionum capita; sc. primo quos potissimum humores emissaria istaec evacuant, ac undenam eos deducunt; secundo in quibus morbis, ac constitutionibus melius, aut minus conveniunt: dein, tertio in quibus locis, sub qua forma, & qualibus instrumentis perfici debent.
III. 1. Quoad prius Fonticuli, pariter, ac vesicatoria humores quoscunque intra cutim, minori licet ambitu defixos, aut per eam è vasis tum sanguiferis, tum nerveis traductos, elutriant; nec tantum ut illa superficiem cutis exteriorem proritant, & quasi emulgent, sed corium totum perforando, quicquid è foraminis lateribus per vasa abrupta exundat, quicquid etiam subtus foramen aliunde prolabitur, foras convehunt. Quare ad fonticulos confluunt non tantum humores intra cutis poros, aut glandulas aggesti, aut per arterias, & nervos illuc advecti; sed insuper recrementa serosa subtus cutim, per musculorum & membranarum interstitia de loco in locum transferri aut prorepere solita, undequaque ad eos tendunt, & exitum inveniunt. Porro humores morbificos ad partes alias prius debiles, & diu afflictas deferri assuetos, fontanella in via constituta anticipat, adeoque ab illorum incursu partem modo hanc mo [...]o illam liberat, & munimenti instar ab hoste defendit. Hinc materies aut arthritica, aut nephritica, aut colica, imo interdum paralytica, aut alias scorbutica, intra transcundum è mineris suis, ad nidos sive locos [...], per Fonticulos non raro intercipitur; adeoque solitis morbi insultibus evitatis foras convehetur: nec minus emissarium hoc, tanquam colliciae ad derivandam [Page 183] uliginem excitatae, humores cuilibet corporis parti, aut regioni impactos, ibidemque noxam facientes, inde sensim elutriant, adeoque diathesin morbidam praecavent aut curant.
IV. 2. Ex variis hisce juvandi rationibus, quibus fontanellae in genere prodesse solent, facile colligitur ad quos potissimum affectus requiruntur; nam licet nullus fere occurrat morbus, cui hoc remedium aut noxium, aut inutile sit, attamen in quibusdam casibus plus quam aliis necessarium videtur. Ad singulos fere capitis morbos, tum externos, tum internos, etiam vulgo praescribitur: ad infantum ac puerorum motus convulsivos, ipsorum ophthalmiam, tumores strumosos, quinetiam ad adultorum, aut senum cephalalgias, affectus comat [...], vertiginosos, aut spasm [...], unusquisque vel è plebe Fontanellam, instar omnium habet. Nec minus contra morbos pectoris hoc remedium praedicatur. Ecquis tussi, sputo cruento aut tabido, vel Orthopnoeae obnoxius, corio imperforato diu fruitur? Pariter etiam ad affectus imi ventris fonticuli commendantur. Nullus fere hypochondriacus, aut mulier hysterica, nullus itidem Arthriticus, aut cachecticus, quin cutim multis in locis, plus quam murena perfossam habet. Immensi operis esset, aegritudines omnes, ad quas fontanellae juvamen conferunt, hic particulatim recensere.
V. 3. At vero hoc remedium utcunque ex se utile & benignum, non omnibus congruit, neque igitur quibusvis indifferenter praescribendum erit: nam duo sunt hominum genera, qui tametsi aegrotarent, à fontanellis excusari possunt; in quantum sc. Emissarium hoc in quibusdam evacuat nimis, inque aliis parum aut minus quam oportuit, atque interea dolorificum valde ac intolerabile existit.
VI. Fontanella interdum non bene convenit, quoniam nimis evacuat vel absumit humorem, aut Spiritus. Etenim observavi in nonnullis, fontanellam in qualibet corporis parte excitatam, ichorem quantitate immodicum, & qualitate vitiosum profundere: ex illa nimirum crebra vice, si non continue, latex aquosus tenuis, ac foetidus, pisum & integumenta saepe atredine inficiens in magna copia exudat; proindeque à nimio hujus effluxu vires ac carnes atteruntur.
VII. Cujus ratio videtur esse, quod in quibusdam mala sanguinis & humorum diathesi praeditis, solutio continui facta, & à sanatione praepedita, brevi in ulcus foetidum, & cacoethes degenerat; cujus latera fermenti acidi corruptivi naturam induunt; à quo sc. sanguinis illuc continue appulsi portiones inquinantur adeo & dissolvuntur, ut serum ejus sulphure soluto, aliisque corruptelis imbutum, à venis repudiatum, copiose illuc foras exundet. Porro [...] hoc Fontanellae inquinamentum, sanguini communicatum, totam ejus massam aliquatenus depravat, & exinde saltem (simulque ob nimium serosi laticis impendium) minus nutritium reddit: porro à sanguinis sulphure juxta fontanellae parietes soluto, & cum sero effluente, ichor emanans adeo foetet & lintea denigrat. Fontanella quandoque ichorem haud immodicum profundens, spiritus, ac vires plus debito absumit; quod equidem ab effectu, & interdum non nisi à posteriori dignoscitur; in quantum sc. nonnulli dum fonticulum unum, aut plures apertos gerunt, languidi & macilenti perstant; ils vero occlusis, illico vegetiores ac magis torosi evadunt. Porro vulgaris observatio est, multos à fontanella prope caput excitata, subinde quoad visum defectu quodam, ac imbecillitate correptos fuisse; hinc ut eam propediem occludere cogerentur: quod ideo contingere videtur, quoniam ubi spirituum penus exilis, & consistentia pertenuis est, parva horum, vel succi è quo procreantur, impendia, si modo sunt constantia, aegre feruntur.
VIII. Caeterum alio, & quidem diverso respectu Fontanellae, prout [Page 184] etiam vesicatoria, quibusdam interdicuntur, aut caute admodum praescribuntur; quia sc. cum parum aut minimum evacuant, locum in quo excitantur, plurimum divexant. Nam quibus temperamento bilioso, aut alias calidiori praeditis, cruoris massa debito crassior, atque sero minus diluta, in compage strictior existit, in his solutione continui propter fonticulum facta, & reservata, sanguis ipse (siquidem quo evadat, serum non satis exuit) in transitu haeret, proindeque extravasatus, Phlogosin valde dolorificam ciet; ac interea cum talis fontanella ichoris perexiguum profundit, inutilis aeque ac molesta existit. Fonticulorum operatione, ac usibus, eorumque indicationibus nunc designatis, ultimo ostendendum erit, in quo loco, sub qua forma, & quibus instrumentis excudi, & quomodo tractari debent.
IX. Fonticulorum loca constitui solent, secundum medendi fines, sive intentiones ab iis requisitas; qui potissimum sunt hi tres, sc. primo humorum è toto corpore generalis evacuatio, secundo evacuatio & simul à particulari quodam membro revulsio; tertio evacuatio, & simul à membro particulari derivatio. Respectu prioris fontanellam in Brachio sinistro incîdi expedit; intentio secunda eam procul à parte affecta, & tertia fonticulum prope ipsam excitandum postulat.
X. Propter hos fines, sc. modo hunc, modo illum, vel istum, fonticuli in quibusque corporis regionibus, viz. in capite, in pectore, ac abdomine, inque brachiis, ac cruribus, imo in plerisque singulorum partibus, vel per incisionem, vel cauterium, vel perforationem procudi, inque illorum foveis aut foraminibus, ut aperta serventur, pisa, vel pilulae ligneae, Turundae vel Teniolae indi, ac asservari solent. Corporis nostri partes, ac membra percurrendo, fonticulorum praecipua loca, ac genera notabimus.
XI. Fonticulus in sutura coronali, per cauterium inurendus à quibusdam praescribitur; ac ad humores è cerebro, & integumentis ejus exterius avocandos evacuandosque commendatur. Hoc quamvis nonnulli in familiari habent praxi, in pluribus tamen minus feliciter successisse comperi; adeo ut multos fonticulos ita in summitate capitis excitatos occludi praeceperim; atque hoc non sine ratione, aeque ac experientia edoctus; quippe sanguis versus locum, ubi recrementa sua deponere assuefactus est, faeculentias plures transfert, easque in tota vicinia, ac potissimum in parte affecta (utpote debiliori & magis susceptibili) deponit; unde saepius morbum augeri potius, quam sanari contingit. Propter eandem rationem, nempe ad humores à capite interiori ad extra derivandos, alii in Bregmate supra suturam sagittalem, aliique in occipite circa initium lambdoeidis fontanellas excudunt: verum eadem contra haec, ac priorem manet exceptio. Multo certe rectius materiam morbificam [...] deponi solitam fonticulus in Brachio anticipat, in crure revellit, & paulo infra caput excitatus, eam inde derivat. Hinc ad graviores cerebri aut meningum affectus, infantibus, ac pueris, foveam nuchae incidimus; adultis, ac senibus cauteria ex utroque spinae latere, inter Homoplatas applicamus; ibidemque duas fontanellas plurium pisorum capaces, cum magno saepe commodo procudimus. Quoad foramina pone aures incisa, vel inusta, aut setaceum lobo ejus carneo trajectum, rarius haec emolumento, saepius vero molestiae fuisse observavi; in quantum sc. solutio continui in his locis facta, ichorem nec multum nec diu profundit; etenim fovea, aut foramen, quamvis piso aut pilula oppleta, cuticula invitis omnibus succrescente obducetur.
XII. Fontanellae in dorso non solum ad morbos capitis, materiam [...] evacuando & derivando, sed insuper ad arthritin, nephritin, & [Page 185] colicam omnem, morbi fomitem anticipiando, eamque dum ad nidos suos tendit, intercipiendo, egregie conferunt. Quod equidem per experimenta, & observationes ab aegrotantium juvamine desumtas, plane comprobatur.
XIII. Ad pectoris morbos fontanellae inter homoplatas, item in brachio, aut crure, ad humores versus pulmonem affluentes, evacuandos, aut anticipandos, etiam propter eosdem illuc depositos avocandos, conducunt. Quomodo fonticulus in ipso Thorace, inter costas incisus, materiem tabificam à pulmone nonnunquam immediatius derivat, alibi ostendimus.
XIV. Abdominis regio ad fonticulum, in ulla parte sui gestandum, inhabilis videtur. Attamen quorundam praxis, etsi rarior, ad affectionem quamque hypochondriacam, multum praedicata est, fonticulum amplum, & plurium pisorum capacem, supra Lienis regionem per cauterium inuri. Hoc in nonnullis sine magno commodo, certe non quantum talis remedii molestiae compensandae par est, factum novi.
XV. Per fontanellam in inguine, lumbaginem immanem, quibusque aliis remediis obstinatam; inque alio, affectionem Ischiadicam inveteratam feliciter olim sanavi. Enimvero emunctoria glandulosa illic loci constituta, sanguinis & liquoris nervei recrementa quamplurima imbibunt; quae si ex illis, per emissarium idoneum protenus & continue amandentur, multum hoc conducet ad partes vicinas à minera quavis morbifica liberandas.
XVI. Femur, membrum mole amplum, fonticulis pluribus & magnis, qui sc. è toto corpore humores copiosos elutrient, gestandis satis idoneum videtur. Attamen non ita in multis succedit; partim quia ob figuram ejus instar coni inversi nimis declivem, deligatio pisum in foramine continens non apta instituitur; & partim quia solutio continui inter tendinum plurimorum concursus facta, saepenumero inflammatoria, & dolorifica evadit; proinde ut necesse interdum fuerit fontanellam inibi excitatam, propter doloris & claudicationis molestiam tollendam, rursus propediem occludi: attamen in quibusdam secus, ac melius habet, quia phlogosis non semper loco perforato supervenit; & caligas supra genu stringere solitis, deligatio eidem adhibita, immota perstat.
XVII. Porro circa fontanellam, non tantum in corpore, sed insuper in membro cui incuditur, locum idoneum deligere oportebit, quod imprimis Medici aut Chyrutgi periti judicium exigit; etenim sedulo cavendum erit, ne supra, aut nimis prope tendines aut vasa majora, cauterium aut incisio adhibeatur; caeterum non in ipso corpore musculi, sed in spatio, sive interstitio inter musculos fonticulus excitetur; ubi foramen totam cutim, ac uti Joannes Heurnius docte observat, eousque ulterius pervadere debet, donec musculi subjecti membranula exeditur. Quapropter haec [...], haud temere Agyrtis, aliisque Anatomiae ignaris committenda est; quoniam ab hac male peracta, non tantum boni omnis frustratio, sed exinde magna saepe incommoda, imo interdum usque ad vitae periculum, eveniunt.
XVIII. Non est pro fonticulis excitandis, ut cauterium praeparandi & componendi modos, aut instrumenti incisorii figuram & usus, utpote quibusvis è plebe notissima, hic describere satagam. Attamen quo ritu symptomata, quae emissariis istis, postquam excuduntur, accidunt, eorumque energeias impediunt, aut pervertunt, tractare oporteat, non abs re erit hic nonnihil disserere.
XIX. Cum plures & diversimodi affectus fontanellis contingunt, non ad eos omnes, sed tantum qui majoris sunt momenti, medela requiritur. Hac itaque imprimis opus erit, si quando parti aut loco ubi extat, inflammatio supervenit. 2. Si foramen debito plus, aut minus ichoris profundit. [Page 186] 3. Si ulcus sponte exiccari, & subinde cuticula obduci; vel si illud carne spongiosa circa labia succrescente luxuriare aptum fuerit. Quoad minora vitia, uti cum ulcus in haemorrhagias crebras erumpat; vel si locum mutans, in alium minus commodum irrepserit, cum multis aliis quibus praevaricari solet, non operae pretium erit hic advertere.
XX. 1. Inflammatio fontanellae frequenter accidit, eaque tam gravis interdum, ut sphacelum minetur, imo & nonnunquam inferat. Talis autem affectus aut foramini recens excuso supervenit, vel postea ob sanguinem, & humores occasionaliter commotos, & [...] ad focum istum irruenres contingit.
XXI. Cum fontanella primo excitatur, propediem ob continui solutionem, & consequenter ob sanguinis in eo loco circuitum aliquatenus praepeditum, Phlogosis quaedam, & molestia ulcerosa quibuscunque eveniunt. In aliquibus vero sanguine praefervido, seroque minus diluto praeditis, haec multo immanior succedit. Enimvero sanguis per arterias illuc ablatus, siquidem abscissis, simulque occlusis vasorum finibus, nec foras exire, nec per venas statim regeri possit, ibidem in transitu haerens, magis usque ac magis aggeritur, & demum extravasatus, atque cutis & carnis vicinae poros omnes inferciens, ac implens, tumorem cum rubore ac calore intensis excitat; quo facto, aut sanguis ita aggestus, & extravasatus, brevi ob constipationem fit immobilis, proindeque à reliqua ejus massa quasi abscissus extinguitur, & necrosin passus, parti sphacelum inducit: vel secundo, cruor ita stagnans, quoad particulas suas quadantenus agitatur, ac stamma usque vitali potitus, ab eadem intensiori facta, velut excoquitur, adeoque in pus abscessu evacuandum mutatur: Vel tertio, quod saepius accidit, & in nostro casu semper procurari debet, sanguis Phlogosin acciens, in vasa reducitur, & circulationi per alios, in quos urgetur ductus, restituitur.
XXII. Verum ut reducatur iste, haec duo erunt necessario requisita, sc. primo ut sero illuc ubertim affluente, seu potius in partem protruso, multum diluatur; dein secundo ut vasa pone tumorem inanita cruorem à sero dilutum, & repercussum absorbeant; etenim sanguis versus tumotem compulsus, cum non ultra progredi, tamen ut mole diminutus regredi queat, serum à se copiose amandat, inque loca obstructa propellit; quod cruorem stagnantem subiens, eum diluit, inque loca ejus succedens, eum retro in vasorum ductus adigit, illudque interea serum prorsum tendens per poros exhalat, adeoque sanguine, qui extravasabatur, per serum diluto & remandato, ipsoque sero evaporato, tumor cum Phlogosi sensim evanescit. At vero si (prout in temperamentis calidioribus saepe assolet) cruor extravasatus, porisque impactus, sero copiosius ad pellente non diluitur; haud tantum illic pertinaciter haerebit, sed Phlogosin immaniorem, cum febre, aliisque horrendis interdum symptomatis acciebit. Non ita pridem, cum Theologus insignis sanguine crassiori & calido praeditus, fontanellam in tibia interiori incisam habuerat; etsi cutis tantummodo secaretur, inflammatio brevi insequuta est, quae intra paucos dies eo atrociter accrevit, ut vix remediorum quorumcunque usu, ne in Gangraenam cederet, impediri potuerit. Quapropter cum sanguis, ob solutionem continui extravasatus, atque seri, quo diluatur & reducatur affluxu carens, in Phlogosin immaniorem tendit, Fotus & Cataplasmata ex emollientibus exterius adhibita, saepe multum juvant; in quantum sc. particulae humidae lenes ab his deciduae, cruorem stagnantem subeunt, ac diluunt, adeoque blande commoventes, in vasa facilius redire faciunt; hinc ut ejusmodi applicationes humidae exterius habitae, seri interni ad cruorem diluendum requisiti defectum suppleant: attamen ut sanguis ita dilutus, ac in motum accitus, circulationi reddatur, insuper opus est vasa [Page 187] eum exceptura satis inaniri, in quem finem praeter victum tenuem, Phlebotomia & catharsis saepe necessarii sunt usus. Et quidem ex more solenni cacochymicos, & plethoricos paulo ante, vel postquam fontanella excuditur, purgamus, & non raro iis sanguinem detrahimus. Nec tantum in fontanella recenti, haec remedia propter inflammationem praecavendam aut tollendam conveniunt, sed etiam utilia sunt, quoties affectus iste foramini cutis antiquo superveniet. Si quando enim sanguis valde impurus simulque febriliter effervescens turgescentiam [...] inibit, saepe accidit eum recrementa, & faeculentias suas alias expurgari inhabiles, circa fontanellam exuere, ibidemque ab iis aggestis in circuitu praepeditum extravasari, proindeque Phlogosin immanem acciere. Nuper talis affectio, in sene perillustri contingens ac ab initio neglecta, brevi in Gangraenam cessit; ex qua tamen remediorum appropriatorum, tum intra, tum extus sedulo adhibitorum, ope, non sine magno vitae discrimine evasit. Circa inflammationis, uti & Apostematis & Sphaceli Aetiologias, & remedia, posthaec forsan aliquando, de morbis cutaneis agentes, fulius dicemus. In praesenti alia fonticulorum symptomata perpendemus.
XXIII. 2. Si quando igitur fontanella ichorem nimium, qui plerumque tenuis, & valde foetidus, & nonnunquam discolor est, profundat, ita ut tam vasta humoris impendia, simulque graveolentia, vix tolerabilia, medelam exigant; in tali casu duae erunt praecipuae intentiones therapeuticae, sc. primo ut sanguinis mixtio, ne compages ejus in dissolutionem, & effluxum serosum nimis apta foret, corroboretur; & secundo ut loci per Pontanellam ulcerati tonus praeservetur, ac à fermento quovis putredinali vindicetur; adeo ut nullum miasma ibi reconditum sanguini inter circulandum pertranseunti inguinamentum impertiat, à quo venenatus iste in partes illico secedat, serumque illic copiosius exuere cogatur.
XXIV. Prior iste medendi scopus, vix quidquam praeter catharsin ex intervallis moderatam, & rectam victus rationem praecipit; nempe ut ab omni crapula, & immoderatione, quoad alimenti copiam, qualitatem, & assumendi tempora; item specialius ut à vini tenuioris, pomacei, aliorumque liquorum acidorum, quibus sanguis fundi, ac in effluxus serosos cogi solet, temperetur. En imvero taliter affecti quemvis in victu errorem & inordinationem, molestia subinde circa fonticulum excitata, certissime luunt.
XXV. Propter loci ubi fontanella excitatur, tonum rite praeservandum, & à putredine quavis vindicandum, imprimis sedula detur opera, ut sorditie omni vitata, tum solida foramini indenda, tum integumenta, sive ea sint emplastra, vel hederae folia, vel pannus vernice obductus, bis in die mutentur; nam in nonnullis quodlibet ex his cito foetorem contrahit, & illico fontanellae ulcus putere facit. Quod si hoc in putredinem tendit, statim loco pisi, aut pilulae ligneae, indatur pilula ex cera virginiana, cum santalo rubro & viridi aeris incorporatis, insuper & fotus ex decocto hyperici, millefolii, centaurio, &c. vesperi & mane adhibeatur.
XXVI. 3. Interdum accidit fontanellam, quasi fontem aridum, parum aut nihil humoris effundere: cujus ratio solet esse, vel quia foramen minus profundum cutim haud totam penetrat, quod sacile ipsum altius infigendo curatur; vel ulcus, licet cavum satis ac amplum, usque tamen exiccum manet, quia serum è massa sanguinea, propter compagem hujus nimis strictam, non facile nec copiose abscedit; & tunc unicum remedium est, solida, quae magis irritent, & vasorum ora insigniter vellicent, intra foramen gestare: in quem finem pilulae ex ligno hederae, aut buxo, vel ex radicibus gentianae, aut hermodactylorum parantur, & saepecum fructu adhibentur.
XXVII. 4. Saepe accidit fonticuli foramen nimis breve, & ichorem [Page 188] parce exudans, cuticula cum piso incluso intus obduci, & cum fovea sanari; cu [...] vitio remedium idoneum vix adhiberi potest. Quare fontanellam istam (potius quam in corium usque incassum desaevire) praestat occludere, aut in alium locum transferre.
XXVIII. 5. Fonticuli ulcus ad sanationem tendens, & ab ea prohibitum, saepissime circa labia, & quandoque in cavitate carnem spongiosam accrescentem habet. Cujus ratio est, quod liquor nutritius ad arteriarum & fibrarum nervearum fines delatus, & ab ichore seroso non statim ablutus, ibidem haere [...], & assimilari incipiens, utraque haec vasa ad cavitatem carne implendam protendit, inque haec carnis rudimenta & sanguis & spiritus animales copiose fluunt; atque sanguis interea illuc adyectus, pro reditu suo intra molem istam propagines ve [...]osas pro [...]udit attamen caro istae [...] adhuc rudis & informis, quoad maximam partem à foramine exclusa, supra marginem accrescit, cumque adeo altius assurgit, quam ut cute & cuticula de novo obduci & tegi queat, nuda usque ac spongiosa manet. Excrescentia haec satis facile, sc. pulveres escharoticos, ex alumine usto, colchothare, aut mercurio praecipitato, in spergendo curatur; hujusmodi enim pharmaca, acrimonia simul ac stipticitate carnem ita luxuriantem exedunt, humorem nutritium repellunt, atque ora vasorum obserant. Quando circa fontanellae marginem caro ista superflua continuo, ac multum accrescit, indicio est illuc humorem nutritium, uberius quam excrementitium profluere; proindeque in taliter affectis, emissarium istud non usque adeo beneficum fore. Quare sub hujus rationis praetextu multi remedium istud (plerisque certe innocuum, etsi non omnibus pariter utile ac commodum) valde aversantur. Praecipua ejus incommoda, item quae objiciuntur scandala, supra expendimus; restat tamen quoddam aliud juxta vulgi sententiam, seu potius errorem, contra fontanellas notabilis objectio, quam hic coronidis loco nunc ultimo discutiemus.
XXIX. Apud plures hic in Anglia (nescio an ita in aliis regionibus) opim [...] nunc pervicax increbuit, fonticulum sive unum, sive plures, ad ste [...]ilitatem disponere. Quapropter feminis quibusque maritatis, & sobolem expetentibus, hoc remedii genus, utcunque alias ad sanitatem conducibile, religiose interdicitur: cujus tamen in terdicti ratio adhuc nulla profertur, sed tantum historiae mulierum quarundam cum fonticulis sterilium citantur; cum aeque facile esset plures sine fonticulis pariter steriles, cumque [...]lis multas alias prolificas recensere; & quidem hunc potissimum elenchum contra opinionem istam (cum redargutione alia non opus sit) r [...] [...]o [...]quere soleo.
CAP. V.
De Affectibus Cutaneis, eorumque Remediis.
POst remedia cuticulam, & cutim [...], nempe Fontanellas, & Vesicatoria, in superioribus tradita, methodi lege quadam ad partium istarum morbo [...], & alia diversimoda remediorum genera pertractandu [...] ducimu [...]; quorum certe utro [...]umque Aetiologiae, speculationis maxime jucundae, pariter ac utilis, materiem praebent.
II. Quoad partium istarum fabricas, ac usus, non est ut omnia in libris Anatomicis jam jam accurate descripta, & passim nota hic repetam. De Cuticula annotasse sufficiat, hanc pelliculam esse tenuem ac densam, exanguem & exanimem, utpote vasis & fibris destitutam, quae cuti cohaerens, [...]am integit, & ab externis injuriis tuetur. Haec ubique perforata est, in cujus foramina, sudoris vasa excretoria hiant, quae Malpighius per microscopium accuratius in spiciens, paulo ante hiatus [...]uos, quibusdam quasi valvulis, pro sudore detinendo, aut liberius emittendo, donari asserit: verum has me latuisse fateor.
III. Cuticula per Phoenigmum, aut ignem detracta, cutis nuda, & ob vasa sanguifera rubens apparet. Est autem haec, membrana crassior, quoad maximam partem ex filamentis vasorum sanguiferorum, nervorum, sibrarumquo nervearum, varie inter se complicatis contexta, quibus glandulae numerosae, & lymphaeductus, sive sudoris, & vaporum vasa excretoria densissime interponuntur. Hujus substantia duplex à plerisque Anatomicis perhibetur, exterior nervea, & interior carnea, seu potius glandulosa: pro hujus exemplari, mali Aurant [...]i cortex adducitur. Si cutis nuda per microscopium in spicitur, ex observatione Clarissimi Malpighii, primo se [...]e offert corpus reticulare, cujus crebris foraminibus continentur non solum ductus sudoriferi, sed & plurimae papillae pyramidales, per ordines parallelos è cute erumpentes, & in cuticulam, ubi in plures velut fibrulas dividuntur, protensae; quas idem Author tactus sensorium statuit. In super his, substantia cutis habet glandulas plurimas, quibus mediantibus lympha, sive materies hydrotica, ex arteriis per lymphaeductus sive vasa excretoria ad poros deducitur. Enimvero observavit accuratissimus Stenon singulis poris suas glandulas subjacere, quae juxta [...] usum, majores aut minores existunt: sudor, aut vapores ex his per vasa excretoria foras constanter emanantes, papillas nerveas, ne forte arescant, in transitu suo madefaciunt.
IV. Quoad poros sive foramina sudatoria, per microscopium detegitur eos bini generis existere, sc. Majores in quibus plerisque radices pilorum consitae sunt, & per intervalla, ex utroque latere cujusque rugae cutaneae, or [...]ine parallelo disponuntur: vel secundo sunt meatus isti Minores, quorum innumeri spatia omnia prioribus interjecta quasi punctis creberrimi [...] adimplent. Enimvero tota cutis, cum r [...]gis suis, instar agri ab aratro sulca [...]i, & dein cum ordinibus versis, seu potius obliquis occati, apparet; ita ut plano suae areae supra sulcos utriusque gener is eminentes, figurae ut plurimum Rhomboeidis existunt; & juxta quod sulci isti, cum rugis, sive areis, breviores ac minores, aut etiam profundiores ac majores [...]uerint, textura cutis delicata sive tenuis, vel crassa sive levidensis videtur. Hujus constitutio licer plurimum nativitati, ac primogeneae staminum ac humorum [Page 190] concretioni debeatur, ea tamen propter diversimoda vitae insequentis accidentia, mulcifariam alterari solet. Victus crassior, labores duri, aeris inclementia, ac imprimis caloris ac frigoris excessus, cutim asperiorem; etiam è contra educatio mollis & delicata tenorem ejus magis subtilem, ac leviorem reddunt.
V. Ut cutis magis tersa, polita, & aequabilis evadat, multum interest, poros ejus omnes humore benigno, miti, ac velut oleoso adimpleri; ita namque dum meatus omnes pleni, ac tensi fiunt, totius cutis planities laevissima apparet: attamen si humor vitiosus poris istis suppeditatur, aut qui infuit benignus, nimis exhauritur, cutis proinde aspera & rugosa fiet. Quare si cujuspiam cute mollissima ac planissima praediti manus aqua saponara, lixiviali, calearia, aut etiam sanguine calenti aliquamdiu madefient, propterea mox humore salino, per sales alios è puris extracto, sulci & rugae illico majores & profundiores evadent: quare feminae delicatiores lavacra saponata, & quaevis alia cutim sulcantia, religiose evitant.
VI. Nec tantum humor è poris nimium exhaustus, sed etiam in lis supra modum ac indebite retentus, cutim asperam ac inaequalem reddit. Foramina pilosa (quae & sudatoria etsi non unica, aut plurima ita fuerint) ob transpirationis beneficium, effluvia copiosiora constanter emittunt, quare majora semper illa, ac patentiora videntur; sin vero à frigore externo haec subito occludi contigerit, vapores intus coerciti, cutim circa eruptionum loca undique inflant, ac in moleculas attollunt: hinc si quando corpora nostra Boreae nuda exponantur, aut fluvio immergantur, superficies exterior prius glabra ac mollis, mox cuti anseris deplumati similis, scabra & confragosa evadet. Proculdubio majora istaec foramina, juxta cutis sulcos parallel [...] & velut quincuncis ritu seriatim consita, quasi totidem foveae, pro pilis velut arboribus conserendis instituuntur; ita namque in quadrupedibus, imo & in quibusdam hominis partibus hirsutis aliquatenus habent.
VII. His ita breviter de cuticula, & cute, quoad eorum fabricas & usus, designatis, via satis praestruitur ad indagandos & explicandos partium earundem morbos, & medendi rationes.
VIII. Itaque imprimis ad cuticulam, cum sit vitae ac sensus expers, morbi vix ulli proprie spectant. Haec interdum densa [...] nimis diapnoen impedit; quandoque item propter accidentia quaedam in nonnullis locis nim is crassa & callosa evadit: verum ex se plane [...] minime aegrotat, attamen haec in causa est quod affectus quidam, forsan per evaporationem difflabiles, circa cutis supersiciem haereant; in quantum sc sanguinis, & humorum recrementa, & faeculentiae exterius propulsa, & totam cutim transgressa, cum ob cuticulae densitatem prorsus evaporare nequeant, super cutim extimam desixa, varias ejus discolorationes, & defaedationes producunt; cujusmodi imprimis sunt maculae Epheliaes dictae, nec non scorbuticae & malignae, item lentigines, & quaecunque aliae suggillationes, sine tumore, aut asperitate cutim, vel cuticulam notis, sive nubeculis quibusdam aspergere videntur.
IX. At vero quod ad ipsius cutis assectus in genere spectat, siquidem hi varii ac multiplices fuerint, sub vario respectu distingui solent, atque imprimis quod sint vel cum, vel sine tumore: posteriores hosce modo notavimus.
X. Assectus cutanei cum tumore, vel sunt universales, per totum corpus dilpersi, vel particulares in his, aut istis membris sporadice, & quasi for [...]o excitati.
XI. Priores vel febri superveniunt, ut imprimis variolae, morbilli, aliaque exanthemata maligna, quibus etiam accedunt infantium e [...]lore centiae [Page 191] volaticae; vel sine febre contingunt, uti imprimis pruritus, impetigines, & affectus leprosi.
XII. Tumores externi particulares, five sporadici, plerunque non meram cutim, sed & partes subjectas, sc. modo carnes, modo tendinosas, aut membranosas, ut glandulosas occupant, proindeque variae indolis ac formae diversimodae existunt. Super his omnibus particulatim disserere, & singulorum Aetiologias & Therapeias designare, non modo integri tractatus, sed magni voluminis res esset: itaque impraesentiarum de affectibus mere, aut maxima ex parte cutaneis (cujusmodi imprimis sunt maoulae omnes, ac lentigines, nec non scabies sive pruritus, impetigines sive affectiones leprosae) breviter dicemu [...]de tumoribus cujusque generis speciatim edisserendi olim fortassis aliquando opportunitas dabitur.
XIII. Primo igitur (ut à maculis uti pathematis minoris momenti ordiamur) occurrunt Ephelides dictae, quoniam ab insolatione potissimum [...]citari solent; atque idpropter in vere, ac aestate plurimum increbescunt, dirca hyemem rursus evanidae. Porro cum in formosioribus, ac cutim rarissimam habentibus maxime contingant, in iis praecipue locis, ubi cu [...]icula soli, ac aeri exposita, densissima est, sc. in facie, ac manibus maxime [...] punt. Coloris subflavi, aut fusci, circa magnitudinem morsus puli [...], inaequales tamen, & quoad figuram irregulares existunt. Parum aut nihil hae differunt à puncturis istis subfuscis, aut flavis, quas nonnulli lentigines vocant, quae lentis magnitudine, faciei partes crebris quasi guttis insigniunt.
XIV. Harum materies videtur esse, humoris biliosi portio tenuior, vi solis illam attenuantis, & poros cutis aperientis, exterius prolecta; quae evaporari incipiens, in cute extima, aut cuticulae, quam partransire nequit, concavo defigitur. Profecto has maculas à bile, aliisve sanguinis recrementis flavis procedere indicio est, quod maxime familiares sunt iis quorum pili etiam flavescunt. Porro quod in complexione saepius pulcriori, ac praesertim in partibus soli, ac aeri expositis oriuntur, ratio satis liquet; utpote quorum cutis rarior, humorem ab aestu solari rarefactum eousque transmittit, donec à cuticula densiori prope exitus loca sistitur. Hic affectus quoad valetudinis statum, nihil mali indicat, aut ominatur, & quamvis in apparentia nonnihil turpitudinis refert, id tamen compensatur, quatenus ita maculosos puriori constitutione praeditos significat.
XV. Praeter has maculas exiguas lenticulares, occurrunt aliae multo ampliores, supra palmae magnitudinem, quae cutim variis in locis, praecipue vero circa pectus, & dorsum lituris modo fuscis, modo luridis, aut subnigris conspurcant. Hae certis temperibus, ac uti in multis observavi, certis in partibus exoriri, ac evanescere solitae, vulgo maculae Hepaticae dicuntur, iisque plurimum insigniti, jecur minus sanum, aut saltem haud bene sanguificum habere creduntur; quod tamen sub hac ratione verum non est, at solummodo quatenus humores biliosi, cum non satis intra hepar à massa sanguinea secernuntur, ad cutim protrusi, eam ita discolorant: quod vitium quodammodo etiam lieni imputatur; enimvero defaedatio haec oritur, eo quod sanguinis faeculentiae, ac recrementa, cum non satis à secretionum officinis excipiuntur, una cum sero, quo diluuntur, ad cutim feruntur, ibidemque sanguine exuta, ac à seroso latice inter evaporandum derelicta, circa poros extimos & foraminula (tanquam lanugo muscola fluvii angustiis h [...]rens) defiguntur.
XVI. Liturae istae potissimum in aestate apparent, & maxime supra pectus & dorsum, viz. quo tempore & quibus in locis homines ad sudandum sunt plurimum apti: ipse nimirum latex serosus, qui faeculentias istas è massa sanguinea in cutis angustias provehit, eas penitus evaporate inhabiles, [Page 192] illic relinquit. Affectio haec nihil mali conjunctum habet, neque enim morbi praesentis symptoma est, nec ullum brevi futurum portendit; porro cum locis plerumque tectis obveniens, nullam deformitatem, aut molestiam adfert, curatione ejus parum aut nihil opus esse videtur; sed quoniam apud vulgus opinio increbuit, Hepar ob maculas istas insigniter periclitari, & medicinam necessario requirere, idcirco ut quibusdam pharmaca importune efflagitantibus satisfiat, praeter cosmetica externa, etiam Remedia hepatica interna praescribere solemus: quorum usus etsi non admodum necessarius, quia tamen exinde sanguinis depuratio, & viscerum [...] sataguntur, haud prorsus inania existunt. Medicamenta interna ad hunc finem utilia, supra inter remedia Hepatica describuntur: externa sive Topica prorsus eadem in his, ac in aliis quibusque macularum generibus conveniunt; quorum formulas quasdam selectas subdemus.
XVII. De maculis pestilentialibus, uti & scorbuticis, cum alibi ex professo egimus, non opus erit hic eadem repetere; praesertim quoniam ad has methodus prorsus alia, quam ad modo descriptas requiritur; quatenus nimirum, in uno macularum genere, medicamenta fere tantum externa, absque splanchnicis aut cardiacis, inque altero tantum interna, sine ullis cutaneis adhiberi solent.
XVIII. Itaque ad maculas Ephelidas, lentigines, & hepaticas vulgo dictas, ars Decoration is proprie spectat; & propter haec cutis deturpamina tollenda, sine quavis medendi methodo, pharmaca tantum Cosmetica praescribuntur. Horum apud Dominas Curiosas, aliosque de cute curanda solicitos, cum ingens ubique & uberrima sit seges; ea tamen omnia, quatenus duas solum medendi intentiones respiciunt, ad bina haec capita reduci possunt: illa nimirum aut cutis ac cuticulae poros aperiendo, atque hanc interdum excoriando, humorem exterius attrahendum & prorsus evaporandum moliuntur; vel è contra, & saepe non minori cum successu adhibentur illa, ut materiem maculosam è cute repercutiant, ac intus adigant. Topicorum utriusque generis formulas quasdam ordinarias rationaliter inventas, & non raro sat feliciter usurpatas, hic ordine subdemus, quandoquidem non licet sine magnatum offensa, secretiora artis cosmeticae mysteria detegere, & apud vulgus profanare.
XIX. Primo igitur ad cutim detergendam, & materiem macularum foras extrahendam,
Rec. Lixivii è sale Tartari minus saturati Unc. iv. olei Amygdalarum amararum per expressionem facti q. s. in tali proportione misceatur, ut totus liquor illico lactescat, ac ita perstet; cum hac mixtura partes affectae mane, & vesperi illinantur, & blande confricentur.
Rec. Radic. Ari, Bryoniae, Sigil. Solomonis recentium, ana Unc. j. pul. sem. foenugraeci Drach. j. Camphorae Drach. ss. simul contusis assunde olei Tartari per deliquium Unc. iij. f. expressio, applicetur cum petia intincta, bis in die.
Rec. Sulphuris vivi pul. Unc. j. Saponis nigri Unc. ij. ligat. in petia, suspend. in Aceti lib. j. per ix. dies, dein in usum adhibeatur, loca affecta bis in die abluendo, & conscicando.
XX. Secundo propter alteram intentionem, sc. maculas è cute discutiendas, earumque materiem repellendam, ac intus adigendam, lac virginis eelebre apud antiquos remedium fuit, & etiamnum à pluribus commendatur, ac in usum adhibetur. Hujus praeparationes satis innotescunt, nempe solutio Lithargyri in Aceto destillato facta, ab olco Tartari per deliquium affuso, in liquorem instar lactis albicantem praecipitatur, quo facies, & manus bis in die, [Page 193] laventur, & blande confricentur. Medicamentum huic simile aut idem, saltem ejusdem virtutis, paratur ex solutione minii, vel cerussae, in eodem menstruo facta, & cum aqu. Aluminis aut salis Gemmae praecipitata. Vel,
Rec. Camphorae incis. Drach. ij. teratur in mortario vitreo, sensim affunde succum unius Limonii, dein adde Vini albi lib. j. f. Colatura, & Camphora residua, petia ligata, in vitro suspendatur.
Rec. Virdis aris Unc. iv. affunde Aceti vini albi lib. ij. cucurbitae vitreae indita destillentur in calore arenae: phlegma primo extillans ad usum servetur, quo facies illinatur bis in die. In hunc finem etiam ros aut phlegma, vitrioli per se destillati egregie convenit. Sufficit nonnullis aqua florum fabarum, aut fumariae simplici stillatitia, aut etiam vitis succo limpido è ramis ejus verno tempore sectis extillante uti. Attamen feminae curiosiores, & artem cosmeticam maxime callere prae se ferentes, vix ullis remediis cutaneis, nisi mercurialibus contentae sunt; quapropter aqua sequens ad omnes faciei turpitudines commendatur, & ab Empiricis magno pretio venditur.
Rec. Merc. Sublimati Unc. j. pulverisat. ponatur in vase stanneo cum aq. fontan. lib. iij. stent per xxiv. horas, cum spatula lignea subinde agitando donec totus liquor nigrescat, qui tamen per chartam Emporeticam colatus limpidus evadit: cum petia aut pluma huic intincta, facies semel intra diem unum, aut alterum blande obducatur.
XXI. Medicamentum hoc contra turpitudinem quamcunque cutaneam insigniter juvat; quatenus nempe humores intra porulos & foraminula, ut ut minutissima impactos expedit, salium aut sulphurum combinationes inveteratas & pertinaces dissolvit, totamque ubi applicatur cutim quoad meat us ejus male conformatam restituit, & [...] facit. Quapropter non tantum ad faciei maculas abstergendas, sed etiam ad pustulas, & ruborem ejus nec non affectus erysipelat [...] tollendos utile est. Porro interdum accidit, plerasque faciei partes, praesertim vero nasum & frontem, punctis nigricantibus creberrimis, quasi à pulvere pyrio exploso inustis, insigniri: quod tamen inde procedit, quia foramina sudatoria, modo humore atro crassiori, modo vermiculis capita nigra habentibus implentur (quae quidem animalcula è poris expressa, & soli exposita, vivere & se movere facile cernuntur) atque in tali cutis affectione, lotiones, aut litus nulli praeter mercuriales prodesse solent: attamen huic melli aculeus plus nimium malignus saepe praesto est; namque hydrargyri particulae, una cum salibus (à quibus in minutias dividuntur, acuunturque) faciei applicatae, materiam inde noxiam & defaedatoriam poris excutiunt, ac depellunt; eam vero intus repercussam insequuntur, & propediem sanguini & liquori nerveo (quorum crases laedunt,) se facile insinuant; quinimo horum commeatu saepissime cerebro, & nonnunquam praecordiis, & partibus aliis virulentiam suam non raro postea indelebilem imprimunt. Hinc frequens observatio est, feminas aut viros cosmetico mercuriali diu ac multum utentes, vertigini, & affectibus spasmodicis, aut paralyticis obnoxios fieri, eorumque dentes nigricare, & nonnunquam vacillare.
CAP. VI.
De Psora, sive Scabie cum pruritu.
POst Cutis affectus simpliciores, qui nempe sine tumore, aut ulceratione contingentes, eam solummodo apparentiis maculosis defaedant, jam ordine dicendum erit de pathematis gravioribus, & continuitatem solventibus; atque imprimis de Psora sive Scabie, quae in variis, & crebris totius corporis locis, cutim pustulis sive eruptionibus exiguis, modo siccis & saepe squamosis, modo humidis ac ad ulcerationem dispositis, cum pruritu valde molesto infestat; atque hujusmodi affectio propriissime istius partis morbus est, utpote quae in ipsa cute propter contagium externum saepe incipit, & frequenter per remedia quaedam tantum cutanea sanatur; saltem utriusque ratio eatenus tenet, ut raro aliter perfecte aut suscipiatur, aut curetur.
II. Psora sive scabies vulgo describitur esse, pustularum in toto corpore sparsim eruptio, ab humore acri & falso, intra poros cutis aggesto procedens; & exinde ut discutiatur, ob pruritum insignem, scalpendi necessitatem inducens.
III. Ut morbi hujus causas, & symptomatum rationes rite investigemus, paulo altius de materie [...], & causa ejus conjuncta inquiremus, nimirum ut innotescat, cujusmodi sit humor iste intra cutim aggestus, quo pacto illic aut generatur, aut aliunde adveniat, dein quibus poris aut loculis contineatur, & quomodo foras erumpere nitens pruritum adeo molestum creat.
IV. Itaque circa hujus morbi ortum, ut non cum veteribus jecori, vel lieni, culpam nimium imputemus, materies ejus non esse quilibet humor singularis, è quatuor vulgo suppositis, viz. non pituita, nec bilis flava, vel atra, nec etiam ipse sanguis per se extravasari aptus; porro nec illa [...] duobus vel pluribus horum simul mixtis constare, videtur. Enim vero ut dentur tales humores, ex iis tamen si morbus hic sem per constet, non ita facile per merum & leve contagium suscipi, aut litu solo curari possit. Quamobrem potius opinari fas sit, materiem morbificam esse humorem lymphicum, in glandulis cutaneis constanter residem; attamen ab indole sua genuina, sc. salino volatili in acidam aut alias vitiosam degenerem [...] Enim vero cum huic ita depravato, & perpetim evaporanti, supplementa continua à sanguine adveniant, latices isti, vetus & recens, non facile congruunt, aut uniuntur; at salium dissimilium ritu mutuo effervescentes, in materiem recrementitiam coagulantur, quae poros cutis implens ac distendens, ubique passim in tumores attollit; insuper sanguinem in transitu nonnihil impedit, & extravasari cogit. Hinc pustulae crebrae excitantur, & quatenus materies ista in ichorem facessens, à sero & sanguine subsequentibus, usque prorsum & foras urgetur, in moleculas assurgunt; dein spiritus animales fibras nerveas, ut ichoris istius excretionem promoveant, inordinate subeuntes, molesti pruritus sensum efficiunt.
V. Profecto humorem quendam lymphicum in glandulis cutaneis, qu [...] singulis foraminibus sudatoriis subjacent, propter usus quosdam recondi, quin & juxta copiam, & moram ejus diversimodam, glandulas has plus aut minus turgidas existere, inspectio Microscopica planissime detegit. Latex iste à sanguine per arterias in glandulis hisce deponitur, nempe ut farcinula hac exuta, facilius iste per venas redeat, interim illic repositus, [Page 195] suos usus habet, sc. imprimis papillas miliares, quae cum fibrillis suis nerveis substratae proprium tactus sensorium sunt, continue madefaciens, ab ariditate qua sensatio impeditur praeservat; insuper idem effluvia adusta à sanguine accenso perpetim decedentia, juxta cutis transitum humiditate quadam imbuit, & halituosa reddit; dumque adeo laticis hujus pars cum sanguinis effluviis continue evaporat, impendia ista per lympham usque recentem à sanguine arterioso (uti dictum est) jugi exutam reparantur.
VI. Attamen haec cutaneae regionis Oeconomia non ita regulariter usque servatur, quin humor iste glandulosus, ab indole & functione sua desciscene, non modo in cute, sed interdum in toto corpore affectiones praeternaturales diversimodas excitabit. Hic lentescens, inque loculis pertinacius haerens, diapnoen obstruit; ab eo nimis ubertim foras exundante sudatio immodica, ab eodem intus restagnante diuresis debito copiosior procedunt. Porro ad scabiem, & eruptiones pustulosas quod spectat, humor iste cùm pluribus, ita potissimum tribus hisce modis depravari, proindeque diathesin cum sero à sanguine recens affu so coagulativam inire solet: viz. Primo ipse sanguis valde impurus, simulque dissolutus, corruptelas & recrementa sua ubertim in glandulis cutaneis relinquit, quae ibidem fermenti magis corruptivi naturam induentia, cum succis aliis adventitiis, aut pertranseuntibus effervescunt, & varie coagulantur, adeoque non solum affectus [...], verum & leprosos diversimodos pariunt. Hinc piscium crustatorum, quin etiam aliorum, & quadrupedum salitorum, & sole aut fumo induratorum comestio crebra & assidua, item potus incongrui, & pharmaca venenata assumta, eruptiones cutaneas passim, & non raro horrendas cient.
VII. Secundo humor glandulis cutaneis aggestus, interdum mera stagnatione non tantum [...], sed etiam frequenter [...]; evadit; quare non tantum diu incarcerati, sed etiam qui vitam sedentariam agentes, squalori insuper, & praedori assuefiunt, praedictis affectibus obnoxii degunt; quatenus nempe latex cutaneus minime eventilatus, liquorum putrescentium ritu, mera stagnatione corrumpitur, adeoque fermenti [...] indolem addipiscitur; cui insuper à sanguine perinde etiam depravato putredinis complementa accedunt.
VIII. Tertio si for san hae causae defuerint, ut cutis humor glandulosus nec à sanguinis vitio, nec propria stagnatione labem ullam contrahat, attamen miasma virulentum ab extra communicatum, eum quoad morbos istos nihilominus prolificum reddit. Ex observatione maxime vulgari hoc liquido constat, in quantum maxime sani, & constitutione optima praediti, vix unquam in eodem lecto ubi scabiosus simul decumbit, aut nuper decubuit, impune dormiunt: nec ita tantum, quin & scabiosorum sudaria aliis in eodem lavacro lotis, ejusdem affectus saepe contagium impertiunt. Nullius certe morbi labes (peste tantum excepta) facilius, aut certius quam Psorae propagatur.
IX. Quod si hujus ratio inquiratur, statim occurrit, liquorem miasmatis [...] susceptivum ad illud maxime exponi & facillime disponi; ad utrum (que) certe multo promtius quam aut sanguinem, aut succum nerveum. Enim vero cutis latex glandulosus, in extima corporis superficie scatens, atomos quascunque per foramina & meatus ubi (que) patentes intromissas, primo imbibit, & à sanguine anticipat. Porro quod iste à contagio scabioso tam cito inficiatur, faciunt tum fermenti communicari activitas, tum liquoris glandulosi ad degenerandum eo modo proclivitas. Enim vero effluvia à cutis scabiosae efflorescentiis decidua, satis apte comparantur cerevisiae floribus, summitatem ejus quasi pellicula extrema occupantibus; quorum si portio per quam minima inde demta alteri cervisiae novellae infermentatae committatur, [Page 196] totam illico massam quantum vis magnam fermentat, a [...] in Iiquoris unde adimitur indolem commutat. Magna certe energeia est, quam particulae, utcunque minimae aut paucae, ad summam activitatem evectae praestare valent; praesertim vero si in liquorem (cujusmodi est cutaneus) [...] particulis subtilibus cujusque generis, tum à sanguine tum à succo nerveo delibatis, conflatum, proindeque citissime fermentari aptum inciderint. Ubicunque igitur miasmatis praedicti effluvia, corporis sani parti cuivis externae impinguntur, imprim is humorem cutaneum tantum illuc loci consitum inficiunt, deinde vero hujus ita infecti particulae, à sanguine venoso susceptae, & mox arterioso traditae, per totum corporis habitum diffunduntur, adeoque brevi humoris istius totam massam coinquinant, & [...] efficiunt.
X. Ex his de Psorae causis tum conjunctis, tum procatarcticis explicatis, symptomatis primarii, sc. eruptionis pustulosae, ratio satis liquet. Quoad alterum vero, sc. pruritum, cum sit sensio molesta, ut ratio ejus formalis iunotescat, considerare oportet, ad quod sensorium proprie spectat, & cujusmodi ejus assectio sive passio fuerit.
XI. Circa haec, primo certum est pruritum ad sensum Tactus pertinere; atque hujus instrumenta primaria esse papillas miliares, earumque fibrillas per totum cutim dispersas, supra ostendimus. Insuper hoc sensu fibrae omnes nerveae ubique per totum corpus dissusae donantur. Attamen cum Tactus duae sint passiones supremae, & quasi genericae, sc. Dolor, & Volup [...]as, merito ambigitur, cuinam ex his Pruritus referri debeat. Pro cujus solutione ostendere oportet, quo ritu spiritus animales Tactus sens [...] rium incolentes afficiuntur in dolore, quomodo item in voluptate: deinde eorundem gestu etiam circa pruritum desiguato, facile constabit, cujus ditionis haec passio fuerit, & in quibus ejus natura, & fiendi modus consistunt. Haec quamvis in digressu si plenius & forsan ad taedium usque exponam, ignoscat lector, quoniam Aetiologia haec ad aff [...]us plerosque externos tum dignoscendos, tum curandos perquam necessaria vi [...]etur. Dolor à Tristitia distinctus, & ad Tactum pertinens, definiri solet, sensio m [...]lesta à continui solutione procedens. Et quidem exoritur iste, quoties, & quatenus sensibile incongruum, aut improportionatum, sensorio isti applicatum, sibras ab invicem dividit & divellit; proindeque spiritus animales in iis hospitantes à solita & placida emanatione sua repellens, ab [...]nvicem distrahit & quasi in fugam vertit; dein propterea statim, quatenus iste spirituum exterior repulsus, continuata aliorum serie ad [...] communicatur; spiritus illic degentes in parem confusionem ciet, & doloris, sive molestiae exterius inflictae, perceptio efficitur. Re [...]era tota spirituum animalium quae dolore afficiuntur series, quasi animae sensitivae membrum quoddam singulare, ab objecti impressione velut anxietatem concipiens, cum molestia corrugari, inque dimensionem minorem sese contrahere cogitur.
XII. Cum solutio continui doloris causa statuitur, non ita intelligendum est, ac si affectio haec tantum à vulnere, aut plaga corpori inflicta cieretur, namque eadem à frigore, calore, flatibus, à sanguinis aliorumque humorum extravasatione, aut alicubi aggestione, saepe membri conforma [...]o [...]e adhuc integra manente, passim induci solet; in quibus casibus licet continui partes, ac imprimis fibrae & filamenta nervea, minime praescindanrur, ista tamen in omni doloris affectu aut ab objecti pressione, aut à parti [...]lis alienis cuneorum instar adactis, à solita positione divelluntur, inque [...]nsionem nimiam, aut distorsionem, aut divulsionem adiguntur; pro [...]deque spiritus incolae, à mutuis amplexibus divulsi, & dissipati, gravate [...], & molestiae sive doloris passionem ineunt.
[Page 197] XIII. Dolori opponitur Voluptas, estque sensionis modus isti plane contrarius; qui nempe oritur, quatenus blando mulcimine supra sensorium facto, spiritus illuc consluunt, & mox densius conglobati, & delectatione quadam perfusi, in organo quasi exultant & conjubilant: dein quatenus spiritus intra corpora striata insimul parem ovationem ineunt, voluptatis perceptio accietur.
XIV. Maxima voluptas quae Tactui affertur, in eo consistit, ut doloris causa amota, partes ab ea prius affectae temperiem & conformationem pristinam recuperent; ita namque spiritus animales prius fugati, & ab invicem dispersi, se recolligunt, & ad loca quibus exularunt, copiis duplicatis [...]ruentes, qua [...] ad ovandum se accingunt. Hinc Peripa [...]e [...]ici voluptatis rationem formalem solummo [...]o in molesti cujusdam remotione posuerunt; uti [...]um frigoris, aut caloris excessus, à statu opposito, & magis congruo excipitur. Profecto objectum tangibile (siquidem hoc crassum usque ac hebes fuerit) vix aliud ( [...] si exceperis) spiritus animales ad sensorium conglobatim allectat, nisi quod eorum confusioni praecedenti succurrit.
XV. Ex his circa passiones istas ita designatis, facile constat, pruritum, quoad rationem ejus formalem plene & perfecte, nec dolorem esse, nec voluptatem; verum imperfecte, & inchoative, de utroque statu participare. Enimvero materies [...] intra cutis poros aggesta, & pluribus in locis continui solutiones faciens, versus dolorem inclinat: attamen cum illa sit volatica, mobilis, & versus exitum properat, idcirco spiritus animales à fibris etiamsi divulsis non fugantur, cum molestiae sensu retro vertuntur; verum è contra, quasi humore infesto se potiores, eique ejiciendo pares sentirent, intra sibras cutaneas densius, sed inordinatim agglomerati, eas varie convellunt, deducunt, quo citius materiem morbificam excutiant, & foras depellant. Quapropter quatenus spiritus animales minime fugati, aut repulsi, sed extrorsum conglobatim in tactus organa con [...]uentes, ibidem [...] & tumultuarie se gerunt, atque fibras sensiles velut titillando, in leves spasmos cient, non voluptas, verum sensio molesta, quae item nec dolor est, sed passio ab eo plane diversa exoritur. Quamprimum au [...]em fricando aut scalpendo, spirituum copiae ubique circa sensorium aggregatae melius disponi, ac quasi in ordinem redigi incipiunt, maxime exinde voluptatis persensio inducitur. Quare pruritus medius quidam inter doloris & voluptatis initia status, sive spirituum ab illius rudimentis versus hujus complementum transitus videtur. Verum à Physiologia hac parerga, ad pathologiam nostram revertamus. Ex supra dicti [...] facile erit morbi hujus differentias colligere.
XVI. Primo igirur Psora quoad originem suam, aut per contagium accipitur, aut propter malam victus rationem, incendiculum & fomes ejus à chylo & sanguine vitiosis communicatur, vel ob paedorem & transpirationis defectum in ipsa cute generatur: quibus addere licet, infantes quandoque hanc labem à parentibus haereditario contractam nanci [...]ci.
XVII. Secundo eruptiones cutaneae quoad formam suam, juxta diversimodas affectorum constitutiones variant: nam in quibusdam temperamenti ficcioris biliosi aut melancholici, scabies tantum sicca, & quatenus ob seri desectum minus evaporat, cum pr [...] non adeo molesto excitatur; in aliis vero temperamento humidiori, & sanguine impuriori praeditis, exanthemata plurima ichore imbuta, & summe prurientia, ad scalpendum vaide irri [...]ant, & propter ulcera inde concitata, pr [...]ritus s [...]binde in dolorem commutatur.
XVIII. Quoad prog [...]osin, licet hic morbus e [...] se nunquam exitialis, aut valde periculosus, & cura [...]u semper sacilis existit: attamen saepe malum [Page 198] eventum habet: in quantum sc. diu continuatus, & sanguinem & liquorem nerveum summe depravat, atque ab eo confestim sanato, propter materiem, dum poris excutitur, intus susceptam, praecordiis & cerebro, aliisve partibus nobilibus labes perniciosa infertur.
XIX. Maximum à scabie periculum pueris & cachecticis imminet; utpote in quibus utrisque, labes ab humore cutaneo partibus nobilibus facilius imprimitur, quae deinceps cum lues exterior [...] deletur, intus manens, non nisi larga pharmacia, (cujus neuter capax aut patiens est) penitus expugnari potest; quapropter tales omni cura & diligentia adhibita, à scabiei tanquam à pestis contagio praeservari debent.
XX. Circa scabiei sive Psorae curationem duae occurrunt primariae indicationes, ac utraque duplex, viz. prima curatoria haec duo respicit, ut humor glandulosus (fermento ejus corruptivo penitus extincto) ad debitam crasin reducatur. Secundo dein, ut ipsius cutis pori & meatus, concretionibus ichorosis liberati, conformationem pristinam seu [...] recuperent.
XXI. Indicatio secunda praeservatoria haec duo praecavet, sc. prima, ne Psorae impuritates & miasmata corruptiva è cute (dum fermentum expurgatur) excussa, in sanguinem ac liquorem nerveum regurgitent, iisque non tantum dyscrasias, sed insuper (ut saepe assolet) cerebro aut praecordiis noxam graviorem inferant. Secundo item navetur opera, ut humorum & partium nobilium labes à materie [...] prius contractae, dum cutis vitia emendantur eradicari possint.
XXII. Omnes hae medendi intentiones, per remedia tum interna, tum externa simul usurpata, una complicari, aut saltem intercalari debent; nempe ut materies morbifica loculis suis excussa, in nullas uspiam latebras secedere, & delitescere queat, quin ex omni parte, intus & foras per medicamenta, impetita in totum amoveatur; itaque purgantia hanc medendi methodum inchoare semper & finire debent. Quanquam Helmontius pharmaciam catharticam cum magna pompa exagitat, & quasi trium phatam ducit, quia per se scabiem non curat, affirmare tamen licet, morbum hunc sine medicina ista, vix unquam facile, nunquam vero tuto sanari. Porro Phlebotomia, nisi aliquod contradicat, mox ab initio celebretur; insuper his alterantia quae sanguinem purificant, & viscera corroborant, ac contra materiae [...] incursus muniunt, vices suas habeant; atque interea linimenta, aut Balnea, aut alîus generis remedia Topica, & proprie cutaneaadhibeantur: utpote sine quibus non tantum Cathartica, & Phlebotomia, sed & Diaphoretica, Diuretica, imo remedia quaecunque fanguinem ac humores evacuantia, aut alterantia, incassum cedunt. Medicamentorum cujusque generis modo recensitorum, formulas quasdam selectiores subdemus. Et primo ad Catharsin rite moliendam, detur ab initio pharmacum purgans, aut emeticum; item, post Phlebotomiam (si opus fuerit) celebratam, Apozema, vel cerevisia cathartica, sumatur per vij. vel viij. dies.
Rec. Electuarii Diacarthami Drach. iij. spec. Diaturbith cum Rhabarbaro Drach. j. cremoris Tartari, salis Absinthii, ana Scrup. ss. syrupi de Pomis purgant. q. s. f. bolus sumend. cum regimine. Vel,
Rec. Sulphuris Antimonii gr. vij. Scammonii sulphurati gr. viij. cremoris Tartari Scrup. ss. f. pulvis.
Rec. Radic. Polypodii qu. Lapathi acuti praepar. ana Unc. j. foliorum Sennae Drach. x. Turbith, Agarici, Epithymi, ana Unc. j. sem. Carthami Unc. ss. Santali citrini Drach. ij. sem. Anisi, Carvi, ana Drach. ij. incisa & contusa digerantur clause & calide in Vini albi lib. iv. per xxiv. horas, [Page 199] liquor clarus effundatur, sine expressione, dosis Unc. vj. per se, vel cum cochl. j. Syrupi ex Epithymo. Vel,
Rec. Ingredientia praedicta, & coquantur in aq. font. lib. vj. ad medietatem, dein adde vini albi lib. j. & statim coletur, f. Apozema, detur eodem mode. Vel,
Rec. Radic. Polypodii qu. Lapathi acuti, ana Unc. iij. Sennae opt. Unc. iv. Epithymi, Turbith, Mechoac. ana Unc. ij. Santali citrini Uno. j. sem. Coriandri Drach. vj. s. a. praeparentur, f. sacculus pro iv. congiis Cerevisiae, post v. vel vj. dies hauriatur, & sumatur ad Unc. xij. plus, minus, omni mane per viij. vel x. dies.
Pro potu ordinario doliolum iv. congiorum impleatur cerevisia tenui, cui imponatur sacculus sequens.
Rec. Summitatum Tamarisci, Fumariae siccat. ana M. iv. radic. Lapathi acut. siccat. Unc. vj. corticis Solani lignosi Unc. ij. incisa & contusa, misce. Vel, sumatur Bochetum ex decoct. Sarsaparil. Santalo, cum rasur. Eboris, C. cer vi, Liquiritiae, &c.
XXIII. Ad remedia alterantia quod spectat, praeter cerevisiam medicatam pro potu ordinario, non multis aliis opus videtur, sed tantum ut recta victus ratio observetur, vitando cibos salitos & piperatos, pisces crustatos, aliosque muria condîtos; etiam à vino, aquis ardentibus, cerevisia fortiori, & à liquoribus quibusque sanguinem incitare nimis ac fermentare aptis temperetur. In psora contumaci & corpus cacochymicum occupante, expediet electuarium sequens cum aqua destillata bis in die exhibere.
Rec. Conserv. Fumariae, radic. Lapathi acuti, ana Unc. iij. Trochise. de Rhabarbaro, specierum Diatrion santal. ana Drach. iss. salis Absinthii Drach. j. vitrioli Martis Scrup. iv. cum s. q. syrupi è Cichoreo cum Rhabarbaro, f. Electuarium, dosis Drach. j. ad Drach. ij. bis in die superbibendo aq. destillat. sequentis Unc. iij.
Rec. Summitatum Abietis M. vij. folior. Fumaria, Agrimonia, Elatines, Epatica, Becabung. ana M. iv. radic. Lapathi acuti lib. ij. corticis Sambuci, M. ij. cortices exteriores vj. Aurantiorum. Incisis, & contusis affunde seri lactis cum cerevisia media facti lib. viij. destil. organis communibus, liquor totus misceatur.
XXIV. Unguenta cuti illinenda communissime, & efficacissime, pro scabie curanda praescribi solent; attamen quae aliis plerisque tumoribus, aut ulceribus adhibentur, minime hic juvant; verum Sulphur, ejusque praeparata, in hoc morbo virtutem quandam specificam habere videntur, adeo ut linimenta fere omnia [...] ingrediuntur, & totius compositionis basis sunt. Receptum apud vulgus maxime tritum est hoc.
Rec. Pulveris, aut flor. Sulphuris, Unc. ss. Butyri non saliti Unc. iv. Zinzib. pulv. Drach. ss. f. linimentum.
Paulo elegantius, etsi non multum efficacius ad hunc modum praescribitur.
Rec. Unguenti rosacei Unc. iv. Sulph. vivi pul. Unc. ss. olei Tartari per deliquium q. s. f. linimentum, cui odoris gratia adde olei Rhodii Serup. j.
Si quando sulphuris energeia aliorum adjectorum virtute corroborari, aut intendi debet.
[Page 200] Rec. Unguenti enulati sine mercurio Unc. iv. pul. Sulphuris Unc. ss. olei Tartari per deliquium q. s. In eundem finem unguent. ex radic. Oxylapathi in butyro, vel oleo, cum vino albo ad vini consumtionem coctis, cum sulphure & oleo Tartari componitur. Porro unguenta ista interdum per se, curiosioribus tetrum sulphuris odorem abhorrentibus, saepe cum fructu usurpantur.
XXV. Tertium linimenti [...] genus fit ex Mercurio, nullo praeterea sulphuris, aut vegetabilium satellitio indigens. Quin ex se hoc nimis efficax, non toti corpori, sed brachiorum, & crurum solummodo juncturis applicari, aut cingulo inclusum circa lumbos gestari solet: ita namque de scabie curanda spes fere nunquam deficit. Attamen periculum est ne praxis haec ( [...]ti sape assolet) symptomata mala, & perniciosa inducat. E litu Mercuriali salivatio frequenter, quandoque item scotomia, vel affectus soporosi, aut convulsivi succedunt. Porro nonnunquam Pharmaci virus intra praecordia, aut viscera, horrendos Asthmatis, leipothymias, aut dysenteriae affectus producit.
Unguenti Mercurialis ad pruritum formula vulgaris, & maxime usitata haec est.
Rec. Hydrargyri cum acido in minutias reducti ac (ut dici solet) extincti Unc. iss. pinguedinis porcini recentis Unc. vj. incorporentur optime, diu terendo in Mortario lapideo, aut vitreo.
XXVI. Nec tantum sub forma linimenti, sed & pluribus aliis modis praedicta medicamenta usurpari solent. Nam Cinnabaris (quod ex Mercurio cum sulphure paratur) carbonibus injecti fumus ore exceptus, aut corporis superficiem feriens, Psoram curat. Aq. Mercurialis cosmetica superius descripta subduplo imbecillior, si cuti in locis maxime ulceratis cum petia applicatur, scabiem omnem tollit. Attamen horum usus non usque adeo tutus est, ut passim omnibus adhibeantur.
XXVII. Ex sulphure, ac vegetabilibus, vel seorsim utrisque, sc. per se vel conjunctim, aqua incoctis balnea parantur, quae non lavacri communis ritu, cutis tantum sordes eluendo, sed & fermentum ejus destruendo, morbum hunc sanant. Insuper his, restat adhuc alius facilior, & multo elegantior pruritus sanandi modus, nempe ut camisia aquae fontanae cum sulphure pulverisato incocta, & per solem, vel ignem exiccata, super nudum corpus per quatuor vel quinque dies gestetur; ita namque morbus iste sine balneatione, aut litus squalore, aut malo odore, curari solet.
XXVIII. Quod si horum Aetiologia inquiritur, & imprimis quare sulphur adeo specificum Psorae Antidotum sit, ut pauperes & plebeii (quibus alia pharmacia utendi deest copia) contra affectum istum tantummodo sulphuris pulverem cum lacte intus sumunt, & cum butyro exterius adhibent, dico hujus rationem superius, ubi sulphuris virtutem erga pulmones Balsamicam explicavimus, ex parte ostendi. Illud nimirum in utroque casu prodest, quatenus sanguinis & humorum aciditates, ac asperitates quasvis exoticas, & corruptivas destruit, a [...] unicuique latici indolem benignam, sc. mollem & quasi oleosam restituit: atque ita sulphuris particulae quoquo modo exterius applicatae, cutis poros facile subeunt, atque intus admissae protenus in ichorem ulcerosum illic scatentem agunt, sales inibi praepollentes mortificant, & latici cutaneo naturam Balsamicam, deinceps ut bene congruat cum sanguine & sero continue affluis, conciliant.
[Page 201] XXIX. Quoad Mercurium, nihil mirum est si medicamina ex eo parata, cutis loca, ubicunque applicantur, [...] persanant; siquidem hac applicatione exanthemata, & ulcera quaevis cacoethea, sc. venerea, & scorbutica quaeque perdomari solent. Porro nec res stupenda est, quod Pharmaca haec privatis quibusdam locis adhibita, dummodo salivationem cient, pruritum universalem curant; at vero quod sine sputo talem effectum producant, uti cum zona hydrargyrum includens circa lumbos gestata totius corporis scabiem tollit, idque interdum sine ulla evacuatione sensibili, aut noxa exinde concitata, hujus inquam ratio non ita facile patet.
XXX. Attamen pro hujus solutione; dicendum videtur Mercurii particulas, fermenti cujusvis [...] extinctivas, cum privatae cuipiam parti applicantur, illico istius loci scabiem tollere; easque insuper à sanguine venoso susceptas, per totam hujus massam diffundi, & paulo postea per sanguinem arteriosum, non solum in eundem ubi suscipiantur locum regeri, sed quaquaversus extrorsum latas, ubique in totius corporis cute deponi, ibidemque scabiei miasma quodvis destruere: dein si forsan contigerit particulas hasce Mercuriales, post medelam peractam, rursus omnes cute evaporari, nulla deinceps salivatio, aliudque incommodum sequentur.
CAP. VII.
De Impetigine, sive Lepra Graecorum.
POst Scabiem cum pruritu, agendum sequitur de affectu alio, huic ob pustularum eruptiones non nihil affini, qui communiter Impetigo, à quibusdam lichen & vitiligo, atque ab aliis Lepra Graecorum appellatur. Hic ut [...] diversa sortitur nomina, ita eadem ab Authoribus varie applicantur, & ab his morbi speciem unam, & ab illis aliam designare perhibentur. Quare cum affectus hujus appellationes varie confundantur, & forsan quoad naturam & rationem ejus formalem in diversis regionibus diversimode habuerit, neque prorsus idem sit in nostro hoc seculo ac fuit olim: idcirco non ex libris, sed ex propria Aegrotantium observatione, morbum hunc describere satagam.
II. Impetigo ad hunc modum exoriri, & afficere solet, viz. imprimis papillae sive pustulae rubrae, modo singulares, modo plures simul congestae, in variis corporis partibus, praesertim vero in brachiis aut cruribus excitantur; quibus singulis (morbo incrementum sumente) undique novae adjunguntur, & brevi ejusmodi molecularum plures velut aggeries, five corymbi fiunt. Etenim papillae juxta unamquamque stirpem, primo indies erumpentes, & latius usque serpentes, sese in orbem diffundunt, adeoque exanthematum aggeries quasque ampliari faciunt. Cujusque harum superficies, aspera & nonnihil albida, & squamosa apparet, unde, si scalpatur, squamae decidunt, & ichor saepe tenuis exudat, qui tamen mox exiccatus, in squamam rursus crustaceam indurescit.
III. Hi papillarum corymbi primo exigui, & pauciores existunt; in brachio, aut crure, aliove membro singulari, tres forsan, aut quatuor ad magnitudinem denarii, aut semidrachmae apparent: postea vero, si morbus crescere sinatur, crebriores ubique erumpunt, quae quidem, quoad areas sensim auctae, postea coronam argenteam aequant aut superant, verum non semper rotundae, aut figurae regularis, sed variiformes existunt. Porro in hoc statu non sistitur, sed affectus nisi per medicinam cohibeatur, in pluribus usque locis ebulliens, & latius ubique serpens, tandem haud solum membra integra, sed & totum corpus vitiligine leprosa obducit; atque hanc Impetiginis speciem, sive gradum potius summum, veteres propter efferationem ejus [...] appellarunt, & plerumque incurabilem censuerunt.
IV. Hinc morbi hujus differentiae praecipuae innotescunt; & imprimis, quoad morem ejus plus aut minus malignum, distinguitur juxta quod propius ad scabiei, aut Leprae naturam accedit, vel statu medio se habeat. Insuper notare est, affectum hunc quandoque membra quaedam singularia, uti brachia forsan, aut crura, corporis reliqui partibus intactis, infestare; interdum vero in iis omnibus simul incipere, & ubique sparsim papillas, aut earum corymbos excitare. Porro hujusmodi eruptiones in quibusdam temporariae, adeoque diversimodae existunt; namque in his sere tantum in hyeme infestant, circa aestatem evanescentes, item è contra in aliis quasi Brumam horreant, hirundinis adventum & exitum observare solent: in aliis vero plerisque hic morbus continuus, nullam remissionem, vel mediocritatem habet.
V. Porro impetiginem, à morbis aliis affinibus, atque imprimis à scabie, & lepra distinguere oportet. A priori differt, quoad pustularum formas: [Page 203] namque in Psora ubique fere singulares, & spatiis licet exiguis, ab invicem remotae existunt; hic plures conglobatim, & quasi per racemos magnis intervallis sejunctos erumpunt. Verum inter hos affectus, discrimen maximum inde nascitur, quod scabies per contagium facillime & vix aliter exoriri aut propagari soleat: impetiginis vero infectio tam rara aut nulla est, ut miasma à viro in uxorem, aut ab hac in illum assidue concumbentibus, minime transeat.
VI. Hic morbus etiam à lepra discriminatur, tum quoad eruptionis formam, tum respectu contagii, quod in hac pariter activum est, ac in Psora; ipsaque [...] multo immanior, & horrenda est, viz. crustacea, & squamosa, ubique continua, & per totum corpus diffusa.
VII. Hinc constat impetiginis causam materialem, non esse humorem mere cutaneum, propter miasma ab extus susceptam, aut ob alias occasiones depravatum & à crasi sua degenerem; quia nimirum, non uti in Psora per contagium facile aliis communicatur, neque statim per totum corpus dispergitur. At vero pustulae circa morbi initia primo erumpentes, inde procedere videntur, quod in massa sanguinea concretiones quaedam acido-salinae (instar Tartari in vino) contingunt, quae cum subigi, aut rursus dissolvi nequeant, hic in cutim, quemadmodum in dolii parietes, depelluntur. Hujusmodi concretiones donec parvae ac pauciores fuerint, in membro forsan uno, aut altero, perque unicum aut alterum forsan arteriae ramum in cutim convehuntur; dein quatenus natura, eundem quem coepit, excretionis modum continuare solet, materies per eadem vasa ad cosdem ubique nidos advecta, juxta pustulas primas, aliarum circumcirca consitarum aggeries facit; postea vero cum sanguinis dyscrasia indies aucta, materies ista Tartarea intra massam ejus uberius progignitur, plures ejus portiones per arterias alias, & subinde alias exterius convehuntur; & propterea pustulae etiam plures, tum in iisdem, tum in aliis membris erumpunt, quas nova materies per easdem arterias continue accedens, & juxta posita, pustularum aliarum adjectione indies ampliat ac undique dilatat; & demum si hujusmodi sanguinis Tartarus in immensum accrescat, per plurimas, aut simul omnes arterias extra delatus, in cute defigetur, & processu temporis superficiem ejus omnem incrustatione squamosa, aut plane leprosa obducet: atque tunc humor ipse cutaneus per totum corruptus, in morbi partes cedet; namque hic sanguinem & humores, dum inter circulandum pertranseunt, magis inquinando, seu potius venenando, materiae morbisicae penum augeri faciet; quin etiam effluvia [...], sive corruptiva à se dimittens, ejusdem morbi contagium aliis tradet.
VIII. Itaque affectus hujusce causae tum procatarctica, tum conjuncta, in eo consistuut, quod imprimis absque ullo cutis vitio, sanguinem particulis salinis diversimodi status ac indolis saturari contingit; (in cujus diatheseos causas [...], mox inquiretur) atqui salia ista praesertim ubi fixa ac acida praepollent, (uti eorum mos est) se mutuo prehendunt, adeoque in coagula quasi Tartarea concrescunt; quae portiones in sanguinem protrusae, papillarum eruptiones, quasi totidem morbi hujus nidos inchoant; dein illae sensim juxta materiae supplementa tum numero, tum magnitudine indies auctae, morbi hujus initium, incrementum, & [...] producunt.
IX. Ad causas [...], & evidentes quod spectat, duo sunt praecipua occasionum genera, à quibus hic affectus plerumque originem sumit, sc. mala victus ratio, & morborum aliorum, uti imprimis scorbuti ac luis venereae male aut minime curatorum miasmata in corpore relicta. Singulorum ex his rationes paulo expendamus.
[Page 204] X. Quoad prius, praeter communes circa diaetam inordinationes, quibus nonnulli carnium salitarum, & dein sole, aut fumo induratarum esui, simulque vinorum acidorum potui nimis dediti, hunc morbum facile contrahunt: insuper vulgaris observatio est, plures in eum à carnis porcinae, & piscium praecipue crustatorum comestione nimis crebra, aut assidua disponi. Prioris instantia satis notabilis est, quod potissimum in morbi hujus prophylaxin, cibus iste Judaeis interdicebatur: dein alterius exemplum est, quod olim in Anglia Cornubienses, oram fere undique maritimam incolentes, quatenus ex iis pauperiores fere tantum piscibus vescerentur, affectibus leprosis plurimum obnoxii fiebant; in tantum ut propter horum sublevamen, multa in ea regione Nosocomia conderentur. Horum rationes ut paucis innuam, opinari subest utrumque cibum, sive qua rancidus, sive alias improportionatus, sanguini nostro particulas non rite miscibiles, aut facile domabiles convehere; quibus ita heterogeneis, & dein longo talis diaetae usu in magna copia aggestis, particulae cujusque generis salinae se facile associant, adeoque coagula Tartarea in cutim exterminanda, & affectus impetiginosi, aut leprosi seminia constituunt.
XI. Attamen uberrima ejus seges, à scorbuti ac luis venereae miasmatis in corpore relictis, & demum quoad salium ac sulphuris efferatorum combinationes ad [...] evectis progignitur. Morbi prioris, & speciatim symptomatis praedicti eidem [...], rationes alibi explicavimus, quae ad hypothesin modo propositam accommodatae magis elucescunt. Atque luis venereae inveteratae, imo interdum curari visae, ita passim accidit ejusmodi eruptiones pustulosas supervenire, ut nullus fere his affectus, morbi istius pudendi suspicione careat; saltem medici, quoties in tali casu consulitur, prima statim quaestio est, annon patiens iste labem veneream aliquando prius contraxerit? Enim vero sanguinis corruptelae, postquam diutina mora heterogeneae prorsus, ac indomabiles fiunt, tandem particulas salinas sibi consciscunt, quibuscum in coagula ejusmodi Tartarea concrescentes, ac in cutim protrusae, exanthemata impetiginosa producunt.
XII. Quoad prognosin hic morbus, etsi mortem, aut imminens periculum raro minatur, tamen postquam radices altius egit, curatio ejus perdifficilis aut nulla est. Impetigo primo incipiens, atque pustulas earum que aggeries, in membro forsan uno aut altero pauciores excitans, quandoque Therapeiam, sed vix sine Pharmacia efficaciori procurandam admittit. Sin morbus eo processerit, ut papillarum corymbi crebri, ac lati in toto corpore sparsim appareant, tunc parva remedia nihil efficiunt, atque magna utcunque sedulo observata curationem non facile perficiunt, Quod si morbus invitis quibusque remediis, indies in pejus evectus, tandem in affectionem quasi leprosam accrescet, ponunciat Celsus hanc curari non posse, ideoque ab ea abstinendum esse.
XIII. Circa Impetiginis Therapeiam duae sunt primariae Indicationes, sc. praeservatoria, quae morbi causam, & curatoria, quae symptoma, viz. eruptionem pustulosam respicit. Vitalis in hoc casu nisi plane deplorato, ubi somnus ac vires deficiunt, raro locum habet. Medendi methodus semper incipere debet ab Indicatione praeservatoria, quae morbi causas per remedia interna amovendas procurat, secus enim exteriora fere nunquam (uti in Psora) cum fructu adhibentur; attamen praescissis intra sanguinem morbi radicibus, efflorescentiae cutaneae cito emarcescunt: propter istas vero tollendas, alia procedendum erit ratione quando Impetigo per se incipit, nonnihil diversa quando scorbuto inveterato, aut Lui venereae male aut minime curatae supervenit; singulos hosce casus seorsim & distincte perpendemus.
[Page 205] XIV. Quando igitur hic Affectus simplex, & primarius, item adhuc recens fuerit, causae evidentes & externae amoveantur, mala victus ratio, & aeris insalubritas emendentur; itaque cibis salsioribus, & porcorum aut piscium carnibus dudum, ac nimis assueti, ad diaetam [...] & [...] transeant; porro oram maritimam, aut loca paludosa incolentes, auram deinceps sicciorem, & apricam hauriant; interea non minor potus ratio habeatur, vitando cervisiam crassiorem, & faeculentiorem, atque vina tenuiora, & acida, Tartaro nimis referta; demum caveatur ne potus vel edulia parentur ex aquis mineralibus lapid escere aptis.
XV. 2. Respectu causae conjunctae, & procatarcticae, duae sunt praecipuae medendi intentioness; nempe ut viscerum, & humorum impuritates cito expurgenter; item ut sanguinis, & liquoris nervei dyscrasiae acidosalinae, (quo minus in iis materies Tartarea progignatur) in melius reducantur; propter quos fines, medicamenta turn evacuantia diversi generis, tum alterantia praescribi solent. Attamen quia non omnia, sed remedia fere tantum magna hic conveniunt, ideo quae potissimum in usu & maxime proficua deprehenduntur, sunt Cathartica, Phlebotomia, serum lactis, acidulae chalybeatae, herbarum expressiones succulentae, decoctum ex lignis, medicamenta chalybeata, & salvatio; cujusque horum formulas quasdam, ac utendi modos subdemus.
XVI. Imprimis itaque purgatione universali, Phlebotomia, (quemadmodum in Psorae Therapeia) celebratis, infusio sive Tinctura Cathartica sequens instituatur, cujus dosis Unc. vi. ad viij. intra vi. vel vii. dies repetenda.
Rec. Radic. Oxylapathi siccat. Polypodii qu. ana Unc. ss. Sennae Drach. x. Epithymi Drach. vj. Rhabarb. Mechoac. ana Unc. ss. Santali citrini Drach. ij. Spicae celticae Drach. ss. salis Tartari Drach. iss. ponantur in vitro cum Vini albi lib. iij. Aq. florum Sambuci lib. j. stent clause in frigido per dies iij. dein in usum depromantur effundendo quotidie q. s. liquoris clari.
XVII. Secundo ad sanguinem edulcorandum, ejusque sales eluendos, serum lactis simplex, vel cum Fumaria, Cichoraceis, & Oxylapatho infusis bibatur omni mane ad lib. ij. vel iij. per dies xx. vel xxx. si stomacho congruet; simulque vesperi & mane primo sumatur dosis Electuarii sequentis.
Rec. Conserv. radic. Lapathi acuti Unc. vj. Oculor. Cancri, Coralli praepar. ana Drach. ij. Eboris Drach. j. pul. ligni Al [...]es, santal. Citrini, ana Drach. iss. Salis prunel. Drach. ij. vitrioli Martis Drach. iss. syrup. è succo Lujulae q. s. f. Electuarium, dosis Drach. ij.
XVIII. Tertio propter eandem rationem, qua serum lactis, etiam Acidulae ferratae, contra hunc morbum praescribuntur, non raro insigniter juvant: quippe cum caetera quaevis medicamenta incassum cessere, cum his solis impetiginem gravem, & pene leprosam aliquoties curavi. Porro his etiam majoris efficaciae gratia, salis prunel, aut vitrioli Martis, aut Electuarii modo descripti usus commode adjungatur.
XIX. Quarto in quibusdam sero nimio, & constitutione a quosiori praeditis, ubi seri lactis, aut acidularum potus minus convenit, nonnunquam expedit decoctum ex lignis horis medicis, ac insuper pro potu ordinario constanter sumi.
Rec. Ras. ligni Salicis, lib. s. radic. Sarsaparil. Unc. viij. Santal. albi. ligni Lentiscin. ana Unc. ij. rasur. Eboris, C. Cervi, ana Drach. vj. rasur. [Page 206] Stanni, Antimonii crudi, ana Unc. iv. in petia ligat. Liquiritiae Unc. j. s. a. infund. & coquantur in aq. fontan. lib. xvj. ad medietatem, colatura servetur ad usum.
XX. Quinto Medicamenta Chalybeata, quoniam inter remedia praestantiora passim habentur, raro in hoc morbo omitti, quamvis non saepius cum fructu exhiberi solent: pleraque enim ferri Praeparata, in quibus particulae sulphureae praepollent, quatenus sanguinem fermentant, inque effervescentias [...] cient, eruptiones impetiginosas augeri potius quam diminui saciunt; attamen sal, syrupus, Tinctura & infusiones vitriolicae, quatenus sanguinem figunt, & salium efferationes nonnihil cohibent, medendi intentioni modo propositae satis apte quadrant; sed potentia minores contra morbum adeo Herculeum minime valent.
XXI. Quamobrem, sexto, his & plerisque aliis remediis nihil juvantibus, multi Salivationem quasi Athletam fortissimum, ac tanto hosti unice parem commendant. Attamen praegrandi huic expectationi eventus non semper respondet, fateor enim me hoc remedium in quatuor personis impetigine graviori, & medicamentis aliis obstinata laborantibus, sine commodo expertum fuisse. Quidam ex his inunctionem ex hydrargyro, aliique per catapotia ex praecipitato solari, in sputationem copiosissimam, quam per xx. circiter dies pertulerunt, ciebantur; quo temporis spatio elapso, eruptiones omnes squamosae, & papillarum Corymbi evanuerunt; nihilominus ad Therapeiam confirmandam potus diaeteticus ex decocto sarsae cum crebra sudatione subtus cratem & debita purgatione interjecta institutus, per mensem continuabatur: attamen hoc cursu finito, cum nulla tunc impetiginis vestigia relinqui viderentur, inter mensem alterum, nova ejusdem morbi seges pullulare incipiens, brevi tempore ad solitam maturitatem accrevit. Porro cum unus ex iis hanc medicinam repetere, atque alter post duas morbi recidivas, eam vice tertia experiri voluit, uterque demum post immanes tot aerum narum perpessiones, de curationis spe decidit: unde constat luem veneream, quam vis summe malignam, atque ulcera foedissima & Cacoethoa carnes ac ossa depascentia excitantem, multo facilius, & certius quam Impetiginem sanari posse.
XXII. Cujus ratio si inquiratur, obvium erit concipere, posterioris hujusce Affectus causam, in miasmate maligno, & prorsus heterogeneo, sanguinem & liquorem nervosum ad tempus quoddam inficiente, & quasi venenante, eorundem vero crases non prorsus evertente, aut quoad futurum penitus depravante, consistere; quapropter à salivatione, aut diaeta sudorifica, virus illud totum extirpantibus, atque superstite dein genuina sanguinis & humorum indole, cura peragitur: verum in Impetigine graviori sanguinis particulae elementares, & primitus constitutivae corrumpuntur, adeo ut nisi harum crasis, & legitima diathesis restituantur, evacuationes quaecunque, atque materiae malignae venenosae, aut heterogeneae cujuspiam expurgationes, ut ut copiosae, & eradicativae, parum aut nihil efficient. Quare non immerito plerique olim celebres medici, morbum hunc confirmatum, ac ad leprae confinia evectum, vix ac ne vix curabilem censuerunt.
XXIII. 2. Hunc morbum scorbuto inveterato supervenientem eventus nequicquam melior attendit; forsan hinc medendi intentiones paulo certiores eliciantur, quando hic affectus, istius basis sive radix supponitur; nempe ut Indicatione Therapeutica primaria inde sumta, remediis antiscorbuticis potissimum insistatur; verum hujus generis acria, & calidiora, uti Cochlearia, Nasturtia, Raphanus silvestris, Piperitis, aliaque sanguinem nimis incitantia, quatenus crasin ejus plus dissolvunt, & coagula Tartarea [Page 207] ad cutim uberius propellunt, semper noxae potius, quam emolumento esse deprehenduntur; atque ob hanc rationem Thermarum usus, sive balneatio in aquis calidis, quae siquidem per diaphoresin copiosissimam totius corporis humores evacuat, atque cutis poros absterget, ac summe mundificat, in hoc morbo valde proficua videatur, saepissime in tantum à juvando abest, uteruptiones exinde plurimum augeri, & exasperari soleant: novi enim plures haud graviter impetiginosos, Bathoniam nostram ad Balneandum in aquis calidis profectos, inde prorsus leprosos rediisse. Quapropter, si quando hic affectus symptoma scorbuto [...] existit, acrioribus, & elastic is quibusque vitatis, temperatoria solum, atque sale nitroso, aut vitriolico, aut volatili praedita exhibeantur. Cujusque horum generis species & formulas quasdam proponemus. Sale nitroso imprimis praepollent Crystallum minerale, herbarum quarundam succi, vel decocta, & acidulae quaedam purgantes.
Rec. Crystalli mineralis, sive nitri summe purificat. Unc. j. florum salis Armoniaci Drach. j. simul terantur in mortario vitreo, detur ad Drach. j. ter aut quater spatio xxiv. horarum.
Rec. Folior. Sedi majoris M. ij. contusa coq. in lactis recentis lib. iiss. donec in serum, & coagulum vertatur, colatura facta, liquor clarus sumatur ad lib. j. bis in die.
Rec. Foliorum Taraxaci M. vj. in massam contusa ponantur in olla fictili vitreata cum operculo, quae clibano post panes extractos indita, stet per hords vj. vel viij. dein massa in colum effusa, liquor clarus effluat, cujus dosis Unc. iv. ad vj. ter aut saepius in die.
XXIV. Fructus Cucumeris virtute nitrosa praeditus, & per experientiam contra hunc morbum utilis probatur; quare loco Acetarii, ubertim & saepe comedatur; porro tres aut quatuor eorum in taleolas incisi, aquae fontanae lib. iij. per noctem clause infundantur; liquori claro effuso, adde salis prunel. Drach. ij. vel iij. dosis lib. ss. ter aut saepius in die. In eundem usum etiam decocta ex foliis, una cum fructibus in aq. fontan. facta, conveniunt.
XXV. Acidulae sive aquae quaedam minerales Catharticae, cujusmodi imprimis sunt istae de North-Hall, Analysi per evaporationem facta, salem nitrosum quo imbuuntur manifesto referunt, earumque potum per plures dies ad iv. circiter libras assiduum, contra impetiginem leviorem juvare, aliquoties comprobavi.
XXVI. 2. At vero Acidulas sale vitriolico praeditas, cujusmodi sunt Spadenses, atque nostrates Tunbrigenses, tum Astropenses, istis nitrosis, imo & quibus (que) aliis medicamentis longe praestare, & pro curanda impetigine plus valere, superius innui. Quibus, his utendi non datur opportunitas, aquas communes chalybe nostro impraegnatas, adeoque acidulas istas exactissime referentes, bono cum successu, contra hunc morbum propinare soleo. Propter sales minerales, aut saltem ob particulas in iis mercuriales, usu venit, quod Stannum & Antimonium pro curanda Impetigine à multis praedicantur, & cum aliis remediis praescribi solent. Rasura stanni, & pulvis Antimonii crudi in cerevisia pro potu ordinario infundantur: item decocta ex sarsa cum lignis contra hunc affectum instituta ingrediuntur.
XXVII. Salis volatilis, pro Impetigine graviori, imo plane leprosa curanda, virtutem insignem satis commendat vipera, ejusque praeparatorum usus. Hoc morbi istius Antidotum, experimento casuali primo inventum fertur, quatenus nempe (uti Galenus refert) potus è lagena cui vipera imponebatus, ad quendam Elephantiasi laborantem, venenandum, ipsum que adeo è miseria sua liberandum datus, protinus in remedium cessit, & affectum [Page 208] neci destinatum, à morbo insanabili viso expedivit. Huc etiam refertur Analogia, ab animalis hujus natura desumta, unde colligitur ipsum in hoc morbo juvare: quandoquidem enim vipera exuviam suam squamosam quotannis deponit, ideo putaret quispiam, particulas ejus ad excutiendam leprosi pelliculam crustaceam valere; verum his ut non multum tribuamus, quandoquidem ex crebra observatione constat remedia viperina in impetigine ac lepra prodesse, certe juvaminis ratio sali volatili, quo plurimo hoc animal praeditum est, ascribi debet. Hujus enim particulae, salia fixa, & acida in affectorum sanguine praepollentia destruunt, eorumque combinationes dissolvunt; attamen Sal, spiritus ac oleum è viperis chymice extracta, ob particulas quas ab igne extrahunt empyreumaticas, & summe elasticas, in hoc morbo minime conveniunt, uti etiam nec spiritus, aut sal volatilis, C. Cervi, fuliginis, sanguinis, altique consimiles Armoniaci; quia nempe sanguinem & humores supra modum exagitando, eorum crases plus dissolvi, & corruptelas uberius in cutim propelli faciunt. Quare simpliciora viperarum praeparata, uti juscula ex earum carnibus Aquae incoctis; potus earundem infusionibus, aut incoctionibus impraegnati, atque pulveres ex iis siccatis & tritis confecti, contra hunc morbum utilius praescribuntur. Porro non tantum viperarum, sed alîus generis Anguium ovipararum carnes elixae, & loco cibi ordinarii comestae, opem saepe egregiam praestant.
XXVIII. 3. Impetigo, sive papillarum eruptiones squamosae, & in siguras velut corymbeas efformatae, luis venereae inveteratae, adeo frequens, & familiare symptoma est, ut quosvis affectione ista laborantes, annon aliquod istius malignitatis cujus conscii sunt lateat, imprimis interrogemus; atque ita rem habere si deprehenditur, statim specificis contra hunc morbum quibusque ac Antiscorbuticis omissis, protenus ad decocta ex lignis, iisque parum, aut minime juvantibus, ad medicamenta ex hydrargyro deveniendum erit. Et quidem hac methodo, plures pro impetiginosis, & leprofis habitos, cumque aliis remediis ad hos morbos appropriatis diu incassum tractatos, & misere divexatos, facile ac cito curavi: atque hanc impetiginis speciem, ad luis venereae, cujus appendix est, Pathologiam referimus.
XXIX. Indicatio secunda Curatoria, morbum ipsum & symptoma primarium, sc. Eruptiones squamosas, & pustularum corymbos respiciens, remedia Topica cuti exteriori, propter effectus hosce tollendos adhibenda praescribit: in quem finem balnea & linimenta imprimis conveniunt: quae tamen nisi causa procatarctica, viz. sanguinis diathesis Tartarea prius expurgetur, raro aut nunquam per se juvant.
XXX. Hujusmodi Topicorum farrago ingens, tum apud Authores medicos, tum apud empiricos, & agyrtas vulgo prostat: è quibus tamen universis, Balnea aut linimenta è pice liquida confecta, caeteris quibusque utriusque generis remediis longe praestant, revera ut illis unicis, nisi quod odorem valde tet: um emittunt, utendum fuerit; quapropter compositionum, & cum, & sine pice liquida formulas quasdam subdemus.
XXXI. Itaque pro Balneis usitatum est, aquas doliis, in quibus pix liquida includebatur, aliquandiu contentas, & infusione impraegnatas adhibere: Vel,
Rec. Picis liquidae lib. ij. incorporetur cum emeribus albis & eribratis in massam crassiusculam, quae coq. in aq. sontan. s. q. addendo folior. Hederae terrestris, Fumariae, Marrubii albi, radic. Lapathi acuti, Enulae Campan. ana M. iv. f. Balneum cum regimine usurpandum: vel paretur bujusmodi decoctum, sine pice liquida, pro impetiginosis odorem ejus horrentibus.
[Page 209] XXXII. Balnea sulphurea, tum naturalia, tum artificialia minus convenire, imo priora saepius officere, crebra experientia deprehenditur: quin etiam Balneatio quaecunque caute admodum adhiberi debet: nam quatenus administratio haec sanguinem exagitat & effervefacit, crasin ejus (uti modo dictum est) plus dissolvere, & corruptelas in cutim uberius suffundere periclitatur.
XXXIII. 2. Linimenta quorum usus & tutior, & commodior est, triplicis sunt generis sive gradus, sc. lenia, mediocria, & fortissima. Cujusque horum exemplar unum, aut alterum proponemus.
1. Primo igitur in Impetigine leviori, ubi eruptiones & papillarum corymbi pauciores, & perexigui sunt, commendatur saliva jejuna; item 'liquo [...]ex lignis viridibus, dum uruntur exudans; item mera fricatio 'cum radicibus lapathi acuti contus. & aceto macerat. Vel,
Rec. Olei Tartari per deliquium, olei Nucum, vel Amygdal. amararum per expressionem, ana p. a. f. linimentum locis affectis bis in die adhibendum.
2. Secundi Generis linimenta, pix liquida ingredi, ac instar omnium haberi solet.
Rec. Unguenti rosacei Unc. vj. Picis liquidae Unc. ij. simul liquefacta misceantur. Vel,
Rec, Portionem carnis Vervecina pinguiorem, quae frustis radic. Lapathi acuti consita, & veru infixa, assetur: atque interea, dum pice liquida sensim instillata continue imbuitur, utriusque deliquium, in vase supposito exceptum, pro unguento ad impetiginem praestantissimo servetur.
3. Linimenta contra hunc affectum fortissima, sunt Mercurialia, quae nimirum aut hydrargyro, aut praecipitato constant. Prioris formulae, & compositio eadem sit, ac quae supra contra scabiem praescribitur. Quoad alterum.
Rec. Praecipitati albi Drach. iij. unguenti Rosacei Unc. iij. misce, pro litu partium maxime affectarum: horum usus in hoc morbo maxime suspectus esse debet: nam si forte sputatio ciebitur, materiae poris cutaneis impactae saburra perquam immensa movebitur, quae si tota consertim nimis versus ductus salivales irruens, circa gutturis partes aggeretur, suffocationis periculum incurretur.
XXXIV. Ante aliquot annos Virgo illustris familiae, temperamenti calidioris, utpote sanguine acriori & salso originaliter praedita, postquam Impetigini perdiu, fere usque ab Ephebis obnoxia degistet, circa pubertatem, graviori modo, eadem laborare coepit; nam pustularum squamosarum Corymbi, non tantum brachia, & crura, aliasque corporis partis obtectas, ubique obsiderunt, sed etiam manus, & faciem, in tantum defaedarunt, illam ut in publicum incedere, cumque aliis ordinis sui conversari puderet. Remedia minora fere innumera, sine ullo successu adhibebantur; Thermarum usu primo melius habere visa, exinde tandem deterior facta est. Acidulae Astropenses, quae nonnullos impetiginosos integre sanarunt, huic parum, aut nihil opis contulerunt. Quapropter cum methodus quaepiam ordinaria minus effecisset, proposui demum ut salivationem, quasi remedium caeteris quibusque potentius ac (uti dicitur) ultimum, experiretur. Huic consilio cum & patiens, & parentes ejus facile consentirent, statim corpore per Catharsin, & Phlebotomiam rite praeparato, juxta morem nostrum, exhibui pilulas ex praecipitato selari per duos dies, & post unius intervallum, à Pharmaco tertia vice repetito, sputatio copiosa & laudabilis [Page 210] incepit, & sine malo quovis symptomate per mensem processit; cui tamen in debito tenore sustinendae, artuum juncturis, & locis maxime affectis, modo his, modo illis, litum subinde mercurialem applicandum curavi. Ante cursum hunc finitum eruptiones omnes evanuerunt: nihilominus in medelae confirmationem, simulque ob Hydrargyri extirpationem, mensem alterum purgationi, sudationi subtus cratim, & diaetae ex decocto sarsae, chinae, &c. impendebat; quo tempore perfecte sanari visa, ita per quadraginta circiter dies perstitit. Dein vero, quamvis exactam victus rationem observaret, morbus idem repullulare coepit, atque sensim accrescens, demum in statum uti prius [...] assurrexit. Hoc verum eventu confusus, suasi ut à fluxu menstruo, qui nondum eruptus brevi expectabatur, alterationem in melius spereret. Attamen post longam inde moram, [...] ista tandem eveniens, & deinceps regulariter habens, nullam morbi istius curam aut levamen, sed potius exacerbationem intulit. Quare iterum ad Pharmaciam recursus habetur, at (que) remedia diversimoda, cujusque fere generis tentantur: quae cum omnia incassum fuerint, efflagitabant amici, ut salivationis cursum denuo subiret; viz. in hanc spem adducti, methodum istam, quae imprimis pro tempore brevicurarat, secunda vice adhibitam, pro longiori saltem, aut forsan integre sanaturam. Itaque ex illorum votis, eodem sputationis, & sudationis cursu per bimestre spatium repetito, indeque pustulis, & eruptionibus squamosis ubique evanidis, puella insignis tunc denuo ad valetudinem recuperari videbatur. Verum intra sesquimensem, à medicina finita, papillae earumque aggeries, sive Corymbi rursus apparent, atque sensim indies mumero ac mole auctae, tandem majorem quam antea totius corporis defaedationem accivere: adeo morbus iste, Hydrae similis, post unum caput amputatum, cum septemplici reviviscit.
XXXV. Novi alium, virum robustum, & habitu corporis Athletico praeditum, qui postquam Impetigine per multos annos laborasset, morbo tandem ingravescente, ac ad statum [...] evecto, per totum corpus vitiligine alba, & quasi leprosa obducebatur; ut unaquaque nocte, squamae instar furfurum magna copia intra lectum deciduae, in acervos colligi potuerint. Hic curationis ergo, imprimis remedia cujusque fere generis ordinaria, sine ullo tamen fructu tentabat; deinde vero salivationem ex Mercurio leviorem expertus, nihilo melius habuit; postmodum ea methodo repetita, à sputatione longa & graviori ad sanitatem restitui videbatur; verum intra tres menses, idem morbus repullulans, brevi ad pristinam feritatem pervenit; quinimo cum tertia vice molestissimum illud medelae genus subirer, affectus iste pro tempore quodam abigi visus, redibat; & deinceps invitis tum hac, tum alia quacumque methodo, durante patientis vita, Tyrannidem suam exercuit. Non opus erit de Lepra hic quidquam disserere, quae morbi prioris tantum gradus intensior, medelam fere nullam admittit. Quod spectat ad alios Tumores, eorumque sc. species multiplices, & cujusque illorum Aetiologias diversimodas, fate or me vix continere posse, quo minus in amoenissimum hunc speculationis campum descenderem. Verum hoc perinde [...] ac insolens videatur, ac si quis longo cursu defatigatus, ac ad finem anhelans, ultra metam excurrens, illico stadium inchoaret novum.
INDEX PRIMAe PARTIS.
- ALexiteria sanguinis compagem nimis laxam, aut solutam restituunt. Pag. 120
- Eorum formulae. 128
- Antimonium crudum non vomitum ciet. 28
- Antimonii vitrum, flores, crocus, sulphur. 29
- Una cum praeparationum eorum Aetiologiis. 30
- Antimonium Diaphoreticum. 104
- Cerussa ejus. ibid.
- Aptitudo ad captandum frigus. 110
- Affectus hujus descriptio, instantia, & Aetiologia. 111
- Ratio formalis, & causa ejus. 112
- Curatio. 113
- Arteriae habent fibras musculares, & moventur sicut Cor. 132
- Etiam spasmis afficiuntur. ibid.
- Arteriae descriptio Anatomica. 138
- Astringentia in Diabete parum juvant. 88
- Aurum vitae. 34
- BEllinus Renum ductus per quos serum secernitur primus notavit. 68
- Bezoarticum minerale, ejusque Aetiologia. 103
- Bilis in Dysenteria Londinensi rarius ejicitur. 58
- Bovii Vomitorium, Hercules dictum. 34
- CArdiaca, & Alexiteria. 218
- In sanguinem, & spiritus agunt, potius quam in Cor. ibid.
- Cardiaca sanguinis accensionem moderantur, aut augent. 119
- Eorum formulae. 127
- Catharseos tres velut gradus. 46
- Cathartica quomodo operantur intra ventriculum. 44
- Quomodo intra duodenum, & tenuia intestina. ibid.
- Illorum actio in porum bilarium, ductum Pancreatis, Glandulas, & Arteriarum oscula. 45
- Eorundem actio in sanguinem. ibid.
- Non per attractionem, aut electionem operantur. 46
- Eorundem differentiae, & rationes notantur. 47
- Cathartici virtus à quibus particulis dependet. 49
- Catharticorum species, & formulae. 51
- Raro è mineralibus, saepissime è vegetabilibus desumuntur. ibid.
- [Page] Praeparatione chymica minime egent. Pag. 52
- Catharticorum formulae sc. potiones, pilulae, pulveres, boli, morsulae, vina, &c. 53
- Cervisiae, & Vina medicata. 54
- Coffee potus, ejusque effectus boni, & mali notantur. 163
- Cordis Palpitatio quid sit. 129
- Ejus descriptio & Aetiologia. ibid.
- Cynoglossus ejusque praeparata. 160
- DIabetis descriptio ejusque Aetiologia. 81
- Diabeten spasmodici affectus praecedunt, aut sequuntur. 83
- Ab Hydrope quomodo differt. 84
- Ejus causa, & symptomatum rationes. ibid.
- Diabete laborantium quare urinae dulcescunt. 85
- Morbi hujus curatio, cum medicamentorum formulis. 86
- Curationis Historia. ibid.
- Diaphoresis nimia ac depravata. 108
- Affectus hujus descriptio ac Aetiologia. ibid. 109
- Diaphoreticorum materies, & particulae quales esse debent. 96, 97
- Eorundem rationes, & operandi modus. 58
- Diarrhoea symptomatica. 67
- Diuresis quomodo à Diaphoresi differt. 81
- Diuresis nimia ejusque remedium. 164
- Diureticorum distributio quoad fines, materiam, & formam. 74
- Diversimoda existunt juxta quod pro basi habent salem volatilem, fixum, acidum, Alchalisatum, aut nitrosum. 75
- Singulorum rationes traduntur. 76, 77
- Dysenteria Londinensis, ejusque duae species. 58
- Sc. Aquosa, & cruenta. ibid.
- Prioris descriptio, causae, & curatio. 58, 59
- Medicamentorum formulae. ibid.
- Morbi Aetiologia. ibid.
- Quare in Autumno desaevit, & in hac urbe endemia est. 60
- Ejus causae remotiores. ibid.
- Dysenteria cruenta describitur. 61
- Methodus medendi cum medicamentorum formulis proponitur. 62
- Morbi Aetiologia. 63
- Differentiae ejus. 64
- Indicationes curativae. ibid.
- Curationum Historiae. 64, 66
- ELectuaria purgantia. 54
- Emetica stybiata quomodo operantur. 31
- Emetica Mercurialia quomodo agunt in corpore nostro. 32
- [...] ob quas causas, & occasiones excitari solet. 91
- Experimenta de liquoribus chymicis sanguini calenti affusis. 71
- Extracta cathartica resinosa quomodo parantur. 52
- Extractum Hellebori nigri. 56
- [Page]FIgurae, earumque explicationes, quibus Ventriculus, Oesophagus, Intestina, eorumque partes, & contenta exprimuntur Pag. 16, 17
- Flatus natura, & quomodo in visceribus gignitur. 40, 41
- Flores salis Armoniaci. 104
- Quomodo ab aliis spiritibus acribus differt. 105
- Fuliginis spiritus. ibid.
- GAlenus Arteriae quatuor tunicas recte assignavit. 139
- Glandulae densissimae Tunicas interiores Ventriculi, Oesophagi, & Intestini obsident. 6, 12, 16
- Pariter fere in Arteriis habet. 140
- Guiaci spiritus una cum Aetiologia. 106
- Ejus resina. ibid.
- HElmontii laudanum. 159
- Hercules Bovii, cum Aetiologia ejus. 34, 35
- Humorum praeparatio ante purgationem, haud necessaria. 48
- Hydrotica sunt spirituosa, vel salina. 97
- Eorum species ac formulae. 99
- Quae pro basi habent mixti partes integrales, vel elementares. 100
- Utriusque species, & formulae recensentur. ibid.
- Hydrotica salina varii generis. 102
- Hypercatharseos causae, & curatio. 57
- Hypnotica medicamenta. 142
- ILiaca passio saepissime in intestinis crassis oritur. 15
- Intestina duplicia sunt, crassa, & tenuia. 11
- Priorum fibrae, connexiones, & dimensiones. 12
- Nec non Tunicae, Vasa, cum singulorum usibus describuntur. ibid. 13
- Crassa intestina describuntur. 15
- Intestinorum motus excretorius, per quas fibras, & quibus stimulis perficitur. 42
- Quot, & quales humores educit. 43
- Ischureticorum species, & formulae. 88
- LActis coagulatio quo ritu fiat, & quibus modis inhiberi, aut tolli possit. 69
- Singulorum rationes traduntur. 70
- Lact is fusio & reductio varias sanguinis alterationes illustrant. ibid.
- Laudana opiata. 158
- In forma solida, & liquida parantur. 159
- Laudanistarum mala. ibid.
- [Page]MEdicinae initia, & progressus. Pag. 1, 2
- Medicamenta Anodyna, eorumque distinctio. 156
- Hydrotica. 99
- Cardiaca, & Alexiteria. 118
- Antihypnotica, eorumque rationes. 162
- Mercurius vitae cum Aetiologia ejus. 31
- Mercurius praecipitatus per se, solaris, communis, cum singulorum Aetiologiis. 32, 33
- Sublimatus & corrosivus, & dulcis, cum eorum Aetiologiis. 54, 55
- NArcotica quo ritu spiritus Animales afficiunt. 142
- Quomodo in cerebrum operantur. 143
- Quomodo in ventriculum. 144
- Quomodo in cerebellum. 145
- Narcoticorum bona sive emolumenta recensentur. ibid.
- Haec aut spiritus, aut sanguinem, aut alios humores respiciunt. ibid.
- Quomodo dolorem sedant absque somno. 146, 147
- Quo ritu spasmos sistunt. ibid.
- Qua ratione in calculo, & Arthritide juvant. 149
- Quomodo urinas, & sudores movent, & quare Alexiteriis accensentur. ibid. 150
- Narcotica nocent capiti, pectori, & visceribus. 151, 152
- Singulorum modi, & rationes, exponuntur. 153
- Nepenthe. 158
- Nervi Arteriis inserti quibus usibus inserviunt. 131, 132
- Nicotiana, ejusque sumisuctionis mos, & effectus. 160, 161
- OEsophagi descriptio. 3
- Tunicae ejus. ibid.
- Operationum medicinalium Aetiologia utilis est, sed desideratur. 1, 2
- Loca & subjecta notantur. ibid.
- Operationis Emeticae mudus, ratio, & accidentia. 24
- Opiata in quibus locis operari incipiunt. 143
- Quomodo in cerebro, ventriculo, aliisque locis operationes suas edunt. ibid. 144
- Ea non sanguinem uti spiritus Animales venenant. 145
- Eorum effectus tum boni tum mali. ibid.
- Opii nocumenta, & cautiones circa usum ejus. 151
- Opium in omnibus haud simili modo operatur. 156, 157
- Opiologia, & contenta ejus. 142
- PAssio Cardiaca. 129
- Papaver erraticum ejusque praeparata. 160
- Pharmacia tria praecipue consideranda continet. 2
- Pharmaciae subjecta immediata sunt spiritus, & humores; mediata sunt fibrae, & membranae. 3
- Pilulae purgantes. 53
- Pulveres purgantes. ibid.
- Pulsus intermittens una cum Aetiologia ejus. 137
- [Page] Primarium viarum descriptio. 3
- Quae sunt Oesophagus, ventriculus, & intestina. ibid.
- Purgatio quid sit. 40
- Purgantia quos humores educunt. 43
- Purgantia operantur tum irritatione in primis viis, tum fermentatione in sanguine, & humoribus. 44
- Purgationis Elateriae mala. 47
- Ejus notabilis instantia. ibid.
- Pylori descriptio, & usus. 10
- Remedia Cardiaca, & Alexiteria. 113
- Renum structur [...], & usus notantur. 68
- Resina Jalapiae, & Scammonii. 55
- Sal Prunellae, sive Crystallum minerale. 77
- Sal vitrioli, & Aetiologia ejus. 28
- Sal succini. 80
- Sal Tartari pro Tincturis Catharticis quantum valet. 52
- Sanguinis alterationes qualem cum lactis fusione & coagulatione analogiam gerunt. 70
- Sanguinis compages nimis stricta, qualia remedia requirit. 121
- Viz. imprimis salina, eaque varii generis, & status. ibid. 122
- Seri à sanguine secretio in excessu vel defectu peccat. 71
- Somni, & vigiliae vicissitudo ad vitam necessaria est. 142
- Stomachus quo ritu à Cardiacis afficitur. 143
- Spiritus nitri. 78
- Spiritus salis marini: ejus conficiendi modus compendiosus. ibid.
- Spiritus Urinae. 79
- Sudationis ratio, & causae. 91
- Ejus materies tum elementaris, tum humoralis. 92
- Ejus requisita sive conditiones. 93
- Sudorifera Cardiacis sunt affinia. 96
- Sudor Anglicus. 115
- Descriptio, & Aetiologia ejus. 116
- Symptomatum rationes. 117
- Diabeti, & Dysenteriae incruentae affinis est. ibid.
- Sulphur sive oleum vini. 79
- Tartari spiritus. 107
- Tinctura ejus, ejusque Aetiologia. 79
- Transpiratio cohibita quomodo sudorem excitat. 95
- Tremor cordis, 134
- Aetiologia ejus, & curatio. ibid.
- Non à vaporibus oritur. 135, 136
- Tunicae quibus Oesophagus, Ventriculus, & Intestina raedita sunt. 3
- Tunicae Oesophagi quibus usibus inserviunt. 5. 6
- Ventriculi quot sunt, & quibus usibus inserviunt. ibid.
- Turbith minerale. 33
- Tympanitis causa innuitur. 7
- [Page]Ventriculi plicae, & rugae quomodo nascuntur, & quibus usibus inserviunt. 7
- Ventriculi fibrae carneae: earum ordines. 8
- Nec non munia, & usus. 9
- Quibus & quot modis, & propter quos instinctus contrahuntur. ibid.
- Ventriculi orificia describuntur. Quibus nervis, & plexibus nerveis instruuntur. 10
- Ventriculi quae vasa, & quomodo distributa, & quibus usibus inserviunt. 11
- Ejus paralysis ut curanda. ibid.
- Vomitio quid sit. 39
- Quomodo Ventriculus, Oesophagus in ea afficiuntur. 18
- Est motus convulsivus. ibid.
- Ab aliis spasmis, & à catharsi differt. ibid.
- Quot & quibus modis, & ob quas causas excitari solet. 19
- Vel Idiopathica, vel Sympathica est. ibid.
- Hujus varii casus & causae notantur. ibid. 20
- Singulorum rationes explicantur. 20
- Vomitoria quo pacto operantur. 21
- Alia fortiora, alia mitiora. 22. 23
- Qualem, & quotuplicem materiem utraque educunt. 23
- Non virtute specifica, nec in peculiarem humorem agunt. ibid
- Eorum species, & formulae. 24
- Chymica parantur ex Vitriolo, Antimonio, vel Mercurio. 26
- Vomitionis nimiae remedium. 28
- Affectus hujus species, & causae variae notantur. ibid. ad p. 31
- Curatio ejus cum medicamentorum formulis describitur. 36
- Urinae materies, & secretionis modus. 37
- Potissimum à sanguine procedit, à quo modo facile, modo aegre secernitur. 38, 39
- Vrinae secretio per lactis fusionem, coagulationem, & reductionem optime explicatur. 67
INDEX PARTIS SECUNDAe.
- ACus punctura aquas in Anasarca educendi modus satis elegans. Pag. 154
- Aeris vitia circa Inspirationem. 27
- Aeris ad Tabem excitandam influentia. 41
- Anasarcae descriptio. 145
- Origo ejus à sanguine. ibid.
- Causae ejus conjunctae traduntur. ibid.
- Causae ejus remotiores five procatarcticae. 147
- Anasarcae causa materialis. 149
- Morbi differentiae. ibid.
- Prognosis. ibid.
- Curatio. 150
- Anasarcae curatae exemplum. 154
- Cartilago annularis. 4
- [...]. ibid.
- Arteriae Pneumonicae descriptio & usus. 7
- Quare inter venam secandam arteriae pertusio periculosa. 164
- Ascitis causae remotiores. 124
- Non semper ab hepate vel liene procedit. ibid.
- Ejus descriptio. 126
- Differentiae. ibid.
- Prognosis. 127
- Curatio. ibid.
- Quibus & quot remediis aquarum eductio molienda est. ibid.
- Asthma morbus maxime terribilis. 98
- Ejus tres species. ibid.
- Veteres primam tantum, nempe mere Pneumonicum, agnoverunt. ibid.
- Quicquid sanguinem effervefacit causa ejus evidens. 99
- Quare Asthmatici in lecto pejus habent. ibid.
- Asthma convulsivum. ibid.
- Sedes ejus multiplex & diffusa. ibid.
- Materies mobifica in variis locis consistit. ibid.
- Asthma mixtum. 100
- Asthmatis causae recensentur. 101
- Morbi Prognosis. ibid.
- Remediorum formulae. 103
- Historia Asthmatis Convulsivi. 105
- Historia morbi mixti. ibid.
- Casus Aetiologia. 106
- Casus Asthmatis in Tympaniten desinentis. 138, 139
- Aura crassior & urbana Phthisicis quibusdam salubris, aliis noxia. 42
- Aura sulphurea multis Phthisicis salubris. ibid.
- [Page]BRonchus pars Tracheae. 5
- Bronchiorum usus. ibid.
- E [...]rundem systole & diastole. ibid.
- Lobull eorum, & Ramificationes. ibid.
- Tubi Bronchiales interdum ita implentur ut obrigescant. 24
- Ejus rei instantia. ibid.
- Buso siccatus remedium contra Haemorrhagiam. 171
- CAntharides quomodo vesicas excitant & aquas educunt. 178
- Cartilago scutiformis. 4
- Cartilagines circulares. ibid.
- Ciuteria remedium externum ad Haemorrhagias sistendas. 171
- Chaly beata sulphure praedita in Anasarca egregie prosunt. 154
- Contagii [...] ratio explicatur. 195
- Cosmeticorum formulae. 192
- Cucurbitae remedium externum ad Haemorrhagias sillendas. 171
- Cucurbitulae cum scarificatione Phlebotomiae vicem supplent. 164
- Cuticulae descriptio. 189
- Cuticulae morbi nulli. 190
- Cutis descriptio. ibid.
- Cutis laevitas & asperitas unde. ibid.
- DIurericorum Lixivialium formulae contra Anasarcam. 151
- Doloris ratio formalis. 196
- Solutio continui semper ejus causa. ibid.
- Tabes Dorsalis. 34
- Ejus duae species. ibid.
- ELaterium Hydragogon potentissimum. 130
- Empyema affectuum aliorum pectoralium productum. 89
- Materia ejus morbisica quae sit. ibid.
- Morbi Prognosis. 90
- Curatio ejus. 91
- Remediorum formulae. 92
- Empyematicorum historiae. ibid.
- Epiglottis, cartilago Laryngis diversiformis. 4
- Macularum Ephelidum dictarum descriptio. 191
- Earum materia & causae. ibid.
- Esulae, sive Tithymali, praeparata. 128
- Exspirationis actus inspiratione facilior. 29
- Exspirationis laesae causae. ibid.
- FIgurae, earumque explicationes, quibus pulmonum lobi cum omnibus eorum vasibus & ramisicationibus explicantur. 16
- Frictiones remedium externum ad Haemorrhagias sistendas. 171
- Fontanella remedium praeservatorium potius quam curatorium. 182
- In quibus morbis praecipue conducunt. 183
- In quibus corporibus minus conveniunr. ibid.
- [Page] Quare spiritus nimis absumunt. ibid.
- Fonticulorum loca designantur. 184
- Symptomata iis accidentia ut curanda. 185
- Inflammatio fontanellae frequenter accidit. 186
- Fontanella exicca & molesta medelam exigit. 187
- Interdum invitis omnibus cum fovea sanabitur. 188
- Quandoque carnem spongiosam circa labia accrescentem habet. ibid.
- Vulgaris error est eos ad sterilitatem disponere. ibid.
- Lignum Fraxini Virgineae. 171
- Frigidorum applicatio remedium externum ad haemorrhagias sistendas. 170
- GOnorrhoea, Tabes Dorsalis. 34
- Ejus duae species. ibid.
- Gonorhoeae violentae ratio formalis▪ 35
- Gummi gutta. 128
- Varia ejus praeparata. ibid
- LApis Haematitis. 171
- Haematoseos ratio & modus explicantur. 140
- Haemoptoe Pulmonis frequens affectus. [...]
- Ejus ratio formalis. ibid.
- Ejus differentiae. 62. 63
- Causae ejus procatarcticae & evidentes. ibid.
- Ejus Prognosis. ibid.
- Curatio. 64
- Medicamentorum formulae pro variis indicationibus. 65 &c.
- Haemoptoicorum exempla. 68
- Haemorrhagia non omnis sistenda est. 168
- Haemorrhagiae immoderatae causae. 169
- Ejus prognosis. ibid.
- Curationis tres indicationes. 170
- De Haemorrhagiâ in febre maligna. ibid.
- Haemorrhagiae rarioris historia, Aetiologia, & curatio. 175
- Maculae Hepaticae perperam ita dictae. 191
- Earum descriptio & causae. ibid.
- Remediorum Hepati dicatorum genera. 120
- Quare humor Hydropicus sit limpidus, & non cruentus aut lacteus. 149
- Hydragogorum externorum species & administrationum modi. 152
- Hydrops saepe Icteri productum. 125
- Hydropis species. ibid.
- Hydrops pectoris facile dignoscitur. 107
- Causa ejus occulta est. ibid.
- Morbi quibus gignitur, traduntur. ibid.
- Historia ejus notabilis. 108
- Curatio per pectoris paracentesin. 108
- Morbi differentiae. 109
- Signa diagnostica. ibid.
- Curatio. 110
- Remediorum formulae. ibid.
- Eo morbo laborantis historia. 111
- [Page]ICterus affectus Hepaticus. 112
- Ejus descriptio. ibid.
- Gausa. ibid.
- Sylvii opinio de Icteri causa. 113
- Ejus causa interdum in sanguine. ibid.
- Icteri curatio. 114
- Remediorum formulae, pro variis indicationibus. ibid. 115
- Impetiginis sive Leprae Graecorum descriptio. 202
- Ejus differentiae. ibid.
- Causa ejus materialis concretiones Tartareae in sanguine genitae. 203
- Causa ejus proxima. ibid.
- Causae evidentes. ibid.
- Saepius Scorbuto ac lui Venereae supervenit. 204
- Prognosis. ibid.
- Curatio. ibid.
- Quare difficilius quam lues Venerea sanatur. 206
- Remediorum formulae. 205
- Hujus morbi historia notabilis. 209
- Inspirationis laesae causae. 27
- Iohannis Anglici pharmacum Empiricum contra Asciten. 132
- LAc Virginis. 192
- Laryngis descriptio. 4
- Maculae Lenticulares. 191
- Leipothymia quocunque modo excitata Haemorrhagiam sistit. 171
- Ligaturae remedium contra Haemorrhagias immodicas. 170
- Pilulae Lunares. 129
- Lymphaeductus Pulmonum. 9
- MAcularum curatio. 192
- Malpighii sententia, de pulmonum substantia experimento comprobata. 2
- Quomodo Mercurius Psoram sanat. 201
- Aqua Cosmetica Mercurialis. 193
- Usus ejus familiaris non tutus. ibid.
- Musculi Respirationi inservientes. 11
- Eorundem munia, tum in Inspiratione, tum in Expiratione. ibid.
- Muscus Pyxidatus magnum remedium contra Tussim Puerorum Convulsivam. 49
- PUlmonum Nervi. 9
- Nitrosorum formulae contra Impetiginem. 207
- PApillae Pyramidales organum Tactus. 189
- Paracentesin in Empyemate quae suadent aut prohibent. 92
- Paracentesis in Ascite quando & quibus conveniat. 133
- [Page] Peripneumoniae descriptio. 72
- Ejus ratio formalis & causae conjunctae. ibid.
- Causae evidentes. 73
- Morbi hujus differentiae. 74
- Saepe numero Pleuritidi succedit aut supervenit. 73
- Ejus Prognosis. 74
- Curatio. 75
- Remediorum formulae. 77
- Morbi hujus historiae. 79. 80
- Phlebotomia medicina generalis & antiqua. 157
- Natura per Haemorrhagiam eam primo commonstravit. ibid.
- Haemorrhagiae spontaneae sunt vel Criticae, vel Symptomaticae. 157
- Criticae quandoque in symptomaticas cedunt. 158
- Symptomaticae unde oriuntur. ibid.
- Phlebotomiae usus & effectus. 160
- In quibusdam casibus de ea valde ambigitur. 161
- Regulae circa Phlebotomiam in Peripneumonia. 75. 76
- Phlebotomia in omni Pleuritide necessaria. 83
- De Phlebotomia nimia cavendum. 166
- In quibusdam casibus omnino vetatur. ibid.
- Semper fiat cum orificio amplo. 167
- Phthisis inter morbos pectoris primaria. 32
- De Phthisi in genere. ibid.
- De Phthisi proprie dicta. 36
- De Phthisi incipiente. 50
- Remediorum ad eam formulae. 52
- De Phthisi confirmata. 55
- Ejus ratio formalis. ibid.
- Ea laborantium historiae & casus. 56
- Phthiseos Pulmonaris definitio. 36
- Ejus causae secundum veteres. ibid.
- Ejus causae evidentes. 38
- Causae procatarcticae. ibid.
- Diathesis ad Phthisin haereditaria quae sit. 40. 41
- Pleuritis & Peripneumonia morbi valde affines. 81
- Ejus sedes. ibid.
- Ejus causa proxima. ibid.
- Causae ejus remotiores. 82
- Differentiae. ibid.
- Prognosis. ibid.
- Curatio. 83
- Remediorum formulae. 85
- Pleuririci Historia. 87
- Pori duplices, majores & minores. 189
- In poris majoribus sunt pilorum radices. 190
- Pruritus quid sit. 197
- Quomodo spiritus in eo moventur. ibid.
- Medium quiddam est inter dolorem & voluptatem. ibid.
- Psora morbus proprie cutaneus. 194
- Ejus descriptio. ibid.
- Humor est non unus è quatuor vulgaribus, sed quidam glandulis cutaneis insitus. ibid.
- Latex iste describitur. 194. 195
- Tribus modis [...] evadit. 195
- Contagii ejus citissimi ratio explicatur. ibid.
- [Page] Psor [...] Differentiae. 199
- Prognosis ejus. ibid
- Curatio. 198
- Remediorum formulae? 198. 199
- Pulmonum substantia prorsus membranaces. 2
- Pulmonum tunicae. 10
- Pulmonum vasa recensentur. 3
- Ejus systole & diastole. 10. 11
- Sanguis in pulmonibus multis modis impeditur. 21, 22
- Pulmonis ulcus quomodo fiat. ibid.
- Pulmonis vomica morbus raro notatus. 94
- Ejus ratio formalit & causa conjuncta. ibid.
- Materies ejus morbifica. ibid.
- Remediorum formulae 95
- Morbo hoc laborantim historiae. 96
- Pulvis sympatheticus. 171
- Puris & materiae purulentae differenti [...]. 89
- REspirationis laesae causae. 20
- Dominus Ruisch ramum Bronchialem ab [...]orta oriundum detexit. 5
- SAlivatio Impetiginem pro tempore curat cum recidiva. 209
- De Sanguinis sputo. 61
- Sanguinis in pulmone plurima impedimenta. 21, &c
- Remedia externa ad sanguinis affluxum in Haemorrhagia narium revocandum. 170
- Sanguis combustus remedium externum [...]. 172
- Loca unde sanguis mittendus est. 183
- Quare sulphur Psorae antidotum. 200
- Medicamenta è sulphure parata, Phthisicis maxime congrua. 42
- Indusium Sulphuratum contra Psoram elegans remedium. 200
- Sylvii opinio circa sanguinem in pulmone effervescentem rejecta. 20. 21
- Sylvii opinio de Icteri causa. 113
- Ejus remedia empirica contra Icterum. 117
- TActus affectiones primae, Dolor & Voluptas. 196
- Tracheae descriptio. 4
- Ejus partes duae. ibid.
- Sensu & motu quodam potitur. ibid. 5
- Ductuum Trachealium spasmi. 28
- Tussis initium plerumque à frigore contracto. 23
- Tussis descriptio. 29
- Ejusdem ratio formalis, causae & species. ibid. &c.
- Tussis tres status distinctivi. 43
- Methodus Therapeutica contra Tussim incipientem. ibid.
- Medicamentorum formulae. 45
- Puerorum Tussis Convulsiva (Chin cough dicta) describitur. 48
- Ejus ratio. ibid.
- Causae. ibid.
- [Page] Curationes Empiricae. 4 [...]
- Curatie Rationalis. ibid.
- Terriculamenta conveniunt. ibid.
- Tussis clangosa. 58
- Tympanites haud proprie Hydropis species, 134
- Causa ejus quare occulta. ibid.
- Cujusmodi affectio est. 136
- Ejus causa & ratio formalis explicantur. ibid.
- Tympanites Universalis, ejusque causa. 136
- Tympanitis descriptio. 138
- Ejus causae evidences. 139
- Prognosis. ibid.
- Therapeia. ibid.
- Medicamentorum formulae pro variis indicationibus. 140, 141
- VEnae Pneumonicae descriptio & usus. 2
- Venae Pulmonaris ductus valvulis caret. 9
- Vena jugularis tutissime pertunditur. 164
- Quae vena in Pleuritide aperienda. 83
- Cur venter in defunctis intumescit. 137
- Cellularum Vesicularium usus. 6
- Vesicatoria à veteribus phoenigmi & sinapismi dicta. 176
- Ex quibus parantur. ibid.
- Vesicatoriorum formulae. 177
- Vesicatorium elegans cum Dropace. ibid.
- Quomodo operantur. ibid.
- Urinas & sudores movent. 178
- Quibus morbis sanandis Vesicatoria conducunt. 179, 180
- Quibus constitutionibus optime cougrunnt. 181.
- Vesicatorum ulcera in febribus non sunt sananda. ibid.
- Injectio aquae vitriolicae remedium contra haemorrhagiam. 172
- Voluptas quid sit. 197
- Ejus ratio formalis. ibid.
- U [...]nea remedium contra Haemorrhagiam. 171