Diatribae duae Medico-philosophicae, quarum prior agit DE FERMENTATIONE SIVE De motu intestino particularum in quovis corpore.

ALTERA DE FEBRIBUS, SIVE De motu earundem in sanguine Animalium His accessit Dissertatio Epistolica.

DE URINIS.

STUDIO Thomae Willis Medici Oxoniensis.

—ita res accendunt lumina rebus. Lucret. l. 1.

LONDINI, Typis Tho. Roycroft; Impensis Jo. Martin, Ja. Allestry, & Tho. Dicas, ad Insigne Campanae, in Coemiterio D. Pauli. MDCLIX.

Amico Lectori Praefatio.

DE Fermentatione dicturo idem accidit mihi, quod celebri olim Historico Imperii Romani com­mentarium pertexenti: scil. dum res istius solum gentis velut brevi in tabella depingere conabatur, necesse habuit non uni­us populi, sed generis humani facta recensere. pariter, cum ipse pauca tantum de fermentorum energia, & operandi modis me­ditarer; in tractatum hunc velut [...] qua­dam tumefactum, totius naturae penus & dos omnis tantum non irrepsere. Disquisitionem istam aggressus, me ad pistrinam detrusum, & solummodo ad panificum, & cerevisiari­orum furnos relegatum esse putaram; nec ul­tra istos limites, nisi forte raptim, aut petita prius venia, procedere licere: postquam [Page] vero rem penitius intueri caeperam, provinciam longe amplissimam nactus videbar. quippe praeter istaec Artis, plurima Naturae opera, effectus fermentationi non modo similes, sed ipsosmet fuisse plane constabat. Cum enim pro solvendis phaenomenis quae circa massae fa­rinaceae intumescentiam, nec non vini alio­rumque liquorum effervescentias occurrunt, varias rationum syllogas, & hypotheses con­texuissem; comperi tandem primogenias istas particulas, quarum orgasmo vulgaria ista praeparata fermentescunt, in quibusvis praete­rea mistis, motuum & alterationum causas ex­titisse; quare si longe a proposito nostro aber­rasse, & nimis copiosam materiae messem hic congessisse cuiquam videar, sim venia dig­nus; quia prorsus eodem ratiocinationis filo, & conjunctissima rerum affinitate, ad varia & diversimoda haec concreta ducebar. Quod si notiones inusitatas, & fere tantum in chy­micorum officinis auditas, me perperam ad vulgi opera prostituere quisquam objiciat; di­co haec principia quae apporto, motus naturali­um automatos revera perficere; etiam cap­tui [Page] vulgari eosdem facillime representare, & tantum non oculis, imo manibus ipsis admove­re. hujusmodi substantiarum quas refero par­ticulas rebus inesse, rudes & imperiti licet homines vel sensuum ope percipere possunt: insuper sulphuris, salis, spiritus, & reliquorum nomina, familiarius nota sunt quam materia & forma, aut quatuor Peripateticorum prin­cipia. Quod ad methodum nostram & philo­sophandi modum spectat; nemo mihi vitio vertat si non ad amussim hic omnia, & juxta Analytices regulas descripserim: quoniam in hoc opere fine duce aut viatore loca tantum de­via, & velut solitudinem nullis calcatam ve­stigiis peragrare contigit, ubi non iter tantum, sed & viam facio. quocunque igitur deflexero, apud aequos conatus nostri aestimatores errasse vix dicar, qui semitam non habuerim cui in­sistendum fuerat, nec orbitam agnoscam quam transi [...]sse deprehendar.

AUTHORI In illius diatribas Medico-philosophicas Carmen gratulatorium.

ABstrusas rerum causas, quo semine litem,
Quo pacem natura paret, quis corpora motus
Urgeat, indomitos undis quid misceat ignes,
Qui nexus elementa ligent, felicior aetas
Conspexit tandem; cunctisque ignota priorum
Abdita laxantur vasti penetralia mundi.
Progenies coeli, terrae defossa metalla
Visceribus, quamvis Phoebo ostentata parenti
Indiga lucis erant; radios obscura premebat
Umbra, & lucenti splendor quaesitus in auro est.
Lumina praestrinxit ferrum, ignotumque latebat
E damnis notum nimis; & simul agmina fudit,
Ingeniumque una victor superaverat ensis.
Sic olim curas, vanaeque indaginis artes
Elusit natura parens; sic limine jussit
Sistere, & extremo defigere cortice lumen.
At nobis tentare adyta, atque invisere rerum
[Page]Ultima concessit, mundique arcana tueri:
Nec nota est magis ipsa sibi. quis montibus altis
Regnet amor, quae flamma leves in marmora succos
Excoquit, unde novi tellus rudimenta metalli
Faecundo fovet amplexu. cur vere tepenti
Pandit opes terra, & nativo fulgurat ostro.
Qui Zephyri molles praegnanti semina Vestae
Inspirent: nebularum arcu caelique relictis
Sedibus, in nostris Iris quae gestiat undis.
Cur fluviis immersa Ceres, commixtaque Nymphis
Intumeat. quae bella movet, quas concitat iras
Fervidus, inque cadis celebraverit Orgia Bacchus.
Sicaniae quis desertis fornacibus Aetnae
Vulcanus, molles per corpora suscitat ignes.
Quin etiam humanos agitet quis spiritus artus.
Unde hinc purpureus venas, hinc lacteus imber
Irrigat; in fontes quae causa recedere jussit
Sanguinis assiduo remeantia flumina motu.
Qui caeci in venis ignes, quae viscere flamma
Deliteat, febremqueciet: quid misceat aestu
Frigora, diversae coeant quo foedere Zonae.
Quae Pestem Stygio furiarum emittit hiatu,
Grassarique jubet, ventosque armare veneno.
Quis sit fatidicus renes qui perluit humor,
Qualis odor matulae, quem nec fastidiit olim
Balsama cui victae pelvis spiravit Idumes.
Cuncta patent: nec cui furtivos impius ignes
Intulit artifici, melius sua cognita proles.
Artis circuimus mundum, indignataque Gades
Transiit extremos, veteremque scientia Thulen.
Felix qui potuit rerum cognoscere causas!
Naturae Phoeboque sacer! cui Delphica laurus
Amplecti frontem, radiataque tempora gestit.
Flammae illi parcent quem sacris artibus Hermes
[Page]Imbuit, & docto [...] tenebris qui vindicat ignes.
Illum nulla dies rapiet, qui lumina Phoebi
Donavit radiis, lucisque fugaverat umbras.
Non illum afflato Pestis violare veneno
Audeat, aut tacita Febris torrere fa villa,
Qui morbis vitam, & letho donaverit aevum.
Phillipus Fell, Med. Stud. Oxon.
Elenchus rerum. …

Elenchus rerum.

CAP. I. De principiis rerum naturalium. pag. 1.
FErmentationis vocabulum unde desumitur. p. 1. cor­pora ad fermentescendum apta heterogeneis constant particulis. p. 2. secus quae minus fermentescunt. ibid. principia rerum naturalium triplicis generis. p. 3. scil. peripateticorum quatuor elementa, epicureorum corpora Almoeidea, Chymicorum spiritus, Sal, Sulphur, aqua, & terra.
CAP. II. Principiorum Chymicorum descriptio, eorumque pro­prietates & affectiones p. 5.
Spiritus quid sint, & quibus subjectis insunt, ibid. triplex eorum status; scil. depressionis, exaltationis, & deflectionis p. 6. sulphur quid sit. ibid. ejus particulae in subjectis sunt fixae, aut solutae p. 7. hae sunt in tripli­ci statu, aut enim sunt depressae & aliis obvolutae, au tad axaltationem evectae, aut fugitivae & ad eruptionem pa­rarae, ib. triplex earum discessus & eruptionis modus, scil. 1. Lenis, sensim & sine tumultu procedens; 2. Citatior cum faet [...]re & dispositione ad putredinem, 3. Rapidissimus cum disperditione subjecti aut incen­dio p. 8. sal. quid sit, ibid. in subjectis aut est fixus, aut solutus p. 9. soluti triplex genus; fusionis, vola­tilisationis, fluoris p. 10. sal fixitatem rebus inducit, inflammationi resistit p. 11. Aqua & terra quid mixto conferunt p. 12. Aqua est spiritus & sulphuris vehi­culum, rebus debitam consistentiam elargitur, ibid. [Page] Terra spatiola a caeteris relicta explet, durationem & molem rebus couciliat p. 13. principiorum conjugatio­nes quaedam: spiritus & sulphur facile cohaerent, item sal & sulphur p. 14. sulphur inter spiritum & sa­lem quasi distrahitur p. 15. sal strictissime unitur ter­rae p. 16. hujusmodi principia rerum analysis tum na­turalis, tum violenta plane exhibet. ibid.
CAP. III. Fermentatio quid sit, ejus divisio quoad subjecta, quomodo in mineralibus se habet p. 17.
Fermentatio quid sit ibid: cernitur vel in natura­libus, quae sunt mineralia, vegetabilia; vel in ope­ribus artis ibid. in mineralibus fermentationis motus obs [...]urior p. 18. eorum generatio dicitur proprie conge­latio aut coagulatio; vitrificationi comparatur ibid. me­teora a fermentatione minerali dependent p. 19. fontium acidulorum & thermarum origo p. 20.
CAP. IV. De fermentatione quatenus in vegetabilibus obser­vatur p. 20.
Fermentatio in vegetabilihus conspicua est, in iis principiorum varia contemperatio p. 21. plantarum germinatio qui fiat p. 22. earum vegetatio maturitas & declinatio juxtoe anni tropas expenduntur. p. 23, 24.
CAP. V. De fermentationis observandis circa animalia p. 25.
Animalia principiis fermentativis constant, ipsaque fermenta in variis locis recondita habent; scil. in corde in quo sanguis velut accenditur p. 26. in ventriculo cu­jus ope chylus elaboratur ibid. in cerebro p. 27. in vasis seminalibus p. 29. in Liene p. 30. in cysti fellea p. 31. morbi eorumque curationes a fermentis depen­dent ib. totus mundus particulis fermentativis plenus est p. 32.
[Page] CAP. VI. De fermentatione quatenus in artificialibus peragitur pag. 25.
De quibus considerare oportet haee tria. 1. Quae sunt magis fermentescibilia. 2. Quomodo fermentati­onis motus promovetur, aut sistitur. 3. Quotuplex sit fermentationis finis & effectus p. 33. ad fermentatio­nem perfectivam requiritur ut particulae sint disjunctae, ut sint heterogeneae, ut sint extra cruaitatis & matu­rationis statum p. 34. fermentatio promovetur adjectione fermenti, p. 35. per debitam aeris ambientis conditionem, & corporis fermentescentis repositionem p. 36. fermen­tationis late sumptae finis & effectus sunt triplicis ge­neris. 1. Partium ejusdem corporis exaltatio & reso­lutio. 2. Partium alterius corporis dissolutio & prae­cipitatio. 3. Partium modo ejusdem, modo diverso­rum corporum coagulatio & congelatio p. 37.
CAP. VI. De fermentatione quatenus in corporum exaltatione spectatatur p. 37.
Quae optime cernitur in panificio, Brasii, cerevisiae, vini, aliorum (que) praeparationibus ib. massae farinaceae cum variis fermentis subactio, & intumescentiae ratio p. 38, 39. Brasii praeparatio p. 40. cerevisiae compositio & fer­mentatio p. 41. coacescentia ejus a salis fluore velut in aceto p. 42. cerevisiae coctio, per se & cum floribus lupuli p. 43. vinorum fermentatio & defaecatio quo ritu succe­dunt, & quibus modis adjuvantur p. 44. eorum effer­vescentiae immodicae unde cientur, & quomodo compesci solent p. 45. vini Tartaruse quibus constant ibid vi­num, rancidum, decolor, & mucilaginosum qua rati­one emendantur p. 46. depauperatum quibus remediis sustentatur p. 47. quare mustum utribus inclusum impetuose effervescat ibid. fermentatio ad toram artem coquinariam et diaeteticam exte nditur p. 48.
[Page] CAP. VIII. De fermentationis motu prout in corporum interitu, putrefactione, & corruptione observatur p. 49.
Principia corporum naturalium a cruditate ad ma­turationem, indeque ad dissolutionem rei cujusvis festi­nant ibid. vegetabilium declinatio & interitus p. 50. animalia accretionis & durationis praefinit [...]s habent ter­minos ibid. cum vita interi [...]t caro corruptionem subit, p. 51. carnes quo pacto a putredine vendicantur p. 52. mineralia minus putredini obnoxia, secus compositiora & aquosa p. 53. res inter corrumpendum fiunt aut mu­cidae, aut rancidae, aut acescunt, aut in vappam degene­rant ib: Corruptio quid sit: cum vel etiam sine faetore, putredinem aut marcorem inducit p. 54.
CAP. IX. De fermentationis motu quatenus in corporum disso­lutione observatur p. 55.
Duo magna solventia naturalia, aqua et ignis, artifi­cialia quamplurima ibid. aquae menstruum acuitur sale ant sulphure p. 56. quo ritu solventia spirituosa salina & sulphurea parantur, & quae corpora dissolvunt. p. 57, ad 61. de solutione metallorum, item de auri & argenti menstruis appropriatis p. 62, 63. de menstruo universali ibid. praeparatio chalybis, sulphuris, aliorumque minera­lium, qua pulveres eorum sint in quovis liquore facile solubiles p. 64, 65.
CAP. X. De natura ignis, obiter de calore & luce pag. 66.
Ignis solummodo producitur & sustinetur in corpori­bus sulphureis p. 67. ejus ratio formalis ibid. ignis c [...]ndens, flamma, & fumus quomodo ab invicem dif­ferunt ibid. quot modis ignis accenditur, & quae sin­gulorum sit ratio p. 68, 69, 70. de calore, & ad usus humanos varia ignis applicatione p. 71, 72. de luce 73. 74. desulphure 75. de salnitro p. 76, 77. de pul­vere▪ [Page] pyrio p. 78. de auro fulminante p. 78, 79, 80.
CAP. XI. De fermentationis motu quatenus in corporum prae­cipitatione observatur p. 81.
Praecipitatio celebratur vel in naturalibus, vel in ar­tis operibus ibid. quomodo ex lacte ejusque floribus praecipitatis conficiuntur caseus & butyrus p. 82, 83. praecipitatio sanguinis & urinae ibid. praecipitatio in artificialibus dissolutiones sequitur p. 84. varie distin­guitur pro diversitate menstrui solventis, materiae dis­solutae, & praecipitantis infusi ibid. praecipitatio solu­tionum mineralium p. 85, 86, 87. in quibus aut tan­tum menstrui pori constringuntur; aut soluti particu­lae, mole & pondere augentur ibid. praecipitatio parti­cularum minutissimarum, in qua nihil subsidit sed tan­tum color, odor, aut consistentia liquoris alterantur p. 88, 89.
CAP. XII. De fermentationis motu quatenus in corporum coa­gulatione & congelatione observatur p. 90.
Coagulatio & congelatio a principio salino potissimum dependent ibid. utriusque vocabuli significatio & ra­tio formalis assignatur p. 91. crystallisatio salium quo­modo peragitur p. 92. unde salium determinatae figur [...] p. 93. de vitrificatione p. 94. de laterum & fictilium coctione p. 95. salium diversi generis congelatio, inde­que producta diversi generis, praecipitata & sublimata p. 96. conglaciatio artificialis p. 97.

Res legentibus molesta typis bisce obrepsit, nimirum quod puncta seu distinctionum notae mala side sae [...]ius collocantur; quando sin­gula percur [...]ere mora esset, hoc semel monuisse sufficiat.

In tractatu de fermentatione, so [...]almata quae in v [...]ibus occur­runt, (levioribus omissis) in hunc sere modum restitui poter [...]n▪

Errata.

PAg. 2. lin. 11. lege reponantur. p. 5. l. 3. lege Naturae. p. 7. [...]l. 16. sale. p. 22. l. 12. implentur. p. 35. l. 22. accidentia. l. 35. [...]uores. p. 38. l. 32. levain. p. 40. l. 16. ceu. p. 44. l. 9. solent. p. 45. l. 29. evecta. p. 50. l. 22. naturae. p. 56. l. 1. [...]rme. l. 31. Exportat. l. 33. relinquunt. p. 57. l. 3. in­struatur. p. 62. l. 14. minutissime. p. 65. l. 18. facile. p. 67. l. 16. con­cipiunt. p. 71. l. 11. evaporatur. p. 76. l. 35. dupla. p. 79. l. 32. calor. p. 88. l. 27. dele si. lege referentes. Crystallina enim. l. 31. mutatum. p. 89. 18. alias p. 92. l. 14. & p. 93. l. 2 [...]. oct [...] hedricas. p. 96. l. 13. iidem. l. 23. furno.

DE FERMENTATIONE, sive De motu corporum naturalium inorganico.

CAP. I. De principiis rerum naturalium.

IN vulgari philosophia ubi res naturales in­anibus Formarum & Qualitatum [...]igmentis explicantur, Fermentationis vocabulo ni­hil occurrit rarius: inter saniores vero (praesertim e neotericis,) qui Materiam & Motum praecipue in corporibus spectant, nullum fere usitatius. Dicitur autem Fermentatio a fervescen­tia, ut sit fermentum quasi fervimentum. Celebra­tur vox maxime in panificio; in musti, cerevisiae, & liquorum potulentorum defaecationibus: deinde ap­plicatur etiam aliis quae simili ritu solent turgescere: ut tandem significet quamcunque effervescentiam, seu turgescentiam quae in corpore naturali, a particulis istius corporis varie agitatis concitatur.

Corpora ad fermentescendum apta sunt diversae consistentiae & habitudinis, scil. tenuia aut crassa, li­quida aut solida, animata aut inanimata, naturalia aut artificialia; in quibus tamen omnibus reperitur partium aut particularum heterogeneitas, nimirum insunt substantiae quaedam summe agiles & semper [Page 2] avolare nitentes: adsunt etiam aliae crassae, terrestres, magis fixae, quae particulas subtiles irretiunt, & im­plexu suo inter avolandum detinent, a gemelli hu­jus foetus in eodem utero lucta & contranitentia, fer­mentationis motus praecipue dependet. e contra au­tem quae minus fermentescunt particulis consimilibus, ejusdem figurae & conformationis ut plurimum con­stant; quae quidem inter se consociatae sine tumultu aut turgescentia quietae jacent atque alta fruuntur pace. Si mustum aut cerevisia novella in utribus stri­cti orificii reponatur, impetuose adeo effervescunt, ut saepe vas [...]s dissilitio periclitetur. Sin eorundem li­quores seorsim extillatos & segreges factos incluse­ris, nihil inde motus aut orgasmi sequitur. Quare aquae destillatae, spiritus ardentes, olea, sales herba­rum fixi, & quamplurima a Chymicis simpliciora prae­parata, sine quavis alteratione aut fermentatione di­utissime perstant: particulae forsan quaedam evapo­rant, reliquae autem non tumultuantur. Interim ve­getabilium aut animalium succus & sanguis, nec non liquores quivis concreti & a pluribus compositi cito fermentescunt, & exinde varias mutationum vices sub [...]unt. Spiritus vini phialae strictim inclusus, nulla effervescentiae signa prodit; sin vero Spiritui huic parum olei Terebinthinae adjiciatur, particulae liquoris adeo exiliunt, ut hinc vitrum Hermetice obsignatum effractum viderim. Aqua quaevis herbarum stillati­tia si modo simplex in vitro servetur diu incorrupta perstat, sin eidem saccharum aut syrupum adjicias, bre­vi acescit, & corrumpitur. Quare ut corporum fer­mentatio rite explicetur, inquirere oportet, qualis & cujus naturae sint istae particulae, sive substantiae e qui­bus mixta componuntur, & e quibus invicem com­missis & mutuo colluctantibus, motus plerique natura­les dependent.

[Page 3]Circa principia rerum naturalium Ticet plures & di­versae sint Philosophorum sententiae, tamen tres in­signiter prae caete [...]is s [...]dem & assensum meruere. Principem locum obtinet celebris illa Peripatetico­rum Quadriga, quae Solis [...] aemula, per ficti­tium primae materiae coelum citato passu rapitur, & vastum illud inane perpetua reciprocatione meti [...]ur. Aiunt, (nimirum ex Aqua, Aere, Igne, & Terra) omnia constitu [...]; & ex diversa horum metat [...]esi, ge­nerationum & corruptionum, nec non alterationum quarumcunque vicissitudines oriri. In secundis con­sistit proximumque locum sibi vendicat Democriti & Epicuri sententia, quae nunc de [...]uo in nostro hoc saeculo rediviva est. Statuitque effecta quaevis natu­ralia ab Atomorum diversimode figuratorum co [...]lu­xu pendere; ita ut in omni corpore sint particulae Rotundae, Acuminatae, Quadratae, Cylindriacae, Stri­atae, aut alius configurationis; & pro diversis ha­rum [...] Subjectum est hujus aut alius Figurae, Operationis, aut Efficac [...]ae. Tertia rerum naturalium [...] a Spagyria introducitur, quae cum analysi ab igne facta corpora quaevis in spiritus, sulphuris, salis, aquae, & terrae particulas rs̄olvit, optimo ju­re eadem his constare affirmat. Quoniam haec hy­pothesis corpora in partes sensibiles determinat, & res veluti ad vivum dissecat, nobis prae caeteris arri­det: Quoad quatuor Elementa & primas qualitates inde deducendas, fatendum est pro explicandis natu­rae phaenomenis, hanc opinionem aliquatenus condu­cere, verum crasso adeo modo, & sine peculiari re­spectu ad secretiores naturae recessus rerum apparen­tias solvit, ut fere sit idem dicere domum constare ex ligno & lapidibus, ac corpus ex quatuor elemen­tis. Altera sententia, quae tantum Epicureae philo­sophiae subtegmen est, quatenus mechanice res ex­pli [...]anda [...] [Page 4] suscipit, & instrumenta velut artisicis ma­nu fabrefacta naturae accommodat, ac sine recursu ad occultas qualitates, Sympathiam, & caetera igno­rantiae asyla, difficiles aliquot scientiarum nodos & aenigmata feliciter & perquam ingeniose extricat, lau­dem certe non levem meruit. At quoniam princi­pia sua supponit potius, quam demonstrat, docetque qualis figurae elementa i [...]a corporum sint, non quae ipsa fuerint, atque etiam notiones inducit valde sub­tiles & a sensu remotas, quaeque naturae phaenome­nis, quando ad particularia descenditur, non satis quadrant. hac etiam insuper habita, tertiae sententiae, quae Chymicorum est, placuit calculum nostrum ap­ponere, atque huic in sequenti tractatu praecipu [...] insistere; statuentes nimirum corpora quaevis e Spi­ritu, Sulphure, Sal [...], Aqua, & Terra constare, & pro diverso horum in mixtis motu & proportione rerum ortus & interitus ac imprimis fermentationis rationes & varietates expendendas esse. Quo vero rectius procedat Oratio, ex usu erit pauca de hu­jusmodi principiis in genere eorumque affectionibus praefari.

Principiorum nomine intelligo, ha [...]d Entia sim­plicissima & omnino incomposita, sed ejusmodi tan­tum substantias in quas veluti partes ultimo sensibi­les res physicae resolvuntur. Harum combinatione & motu intestino corpora gignuntur & accrescunt: harum mutuo ab invicem discessu & dissolutione, alterantur & intereunt. Interim quae subjectis ag­geruntur aut ab iis decidunt particulae, sub forma Spiritus, Sulphuris, Salis, aut unius caeterorum, apparent.

CAP. II. Chymicorum principiorum descriptio, eorum­que proprietates & affectiones.

I. SPiritus sunt Substantia maxime subtilis, aethe­rea, & divinioris aurae particula, quos na­tura parens in sublunari hoc mundo, tanquam vi­tae & animae, motus & sensus cujusque rei instrumen­ta, condidit; dum suis viribus, semper expansi sunt, & avolare nitentes, ne tamen subjecta sua nimis cito derelinquant, modo crassioribus alligantur particulis, ut eas subigendo, subtiliando, ac varie explicando, res ad maturitatem disponant, prout in corporum vegeta­tione ac fermentatione observare est; modo intra Spa­tia quaedam, scil. animantium vasa, ac viscera coerciti, eadem motus sui stadia pro vitae sensus & motus obeun­dis muneribus, saepius repetere coguntur. Ab horum motu corporum animatio, plantarum vegetatio, fructu­um liquorum & aliorum praeparatorum maturationes procedunt; formam & figuram cujusvis rei veluti desi­gnatione divina praefixam determinant: mixtionis vin­cula praesentia sua conservant, di cessu pro libitu rese­rant; Sulphuris & salis inordinationes refraenant: in co­pia & exaltatione Spiricuum rei cujusvis perfectio & status; in defectu & destitutione, casus & declinatio­nes consistunt.

Quoad subjecta quibus Spiritus insunt: mineralia, quia fixioris sunt naturae, motus & vegetationis ex­pertia, Spiritibus fere carent, aut saltem paucioribus contenta sunt: Pro vegetabilium ortu & accretione, in quantitate mediocri requiruntur. In constitutione animati ubi Spirituum pro sensu & motu major est [Page 6] usus, quantitas longe uberior reperitur. In artis operibus, & praecipue in its quae digestione ac fer­mentatione ad perfectionem ascendunt, Spirituum satis magna proportio habetur. In subjectis vero quibuscunque, dum spiritus immersi caeteris princi­piis commiscentur, triplex eorum conditio, seu status in considerationem venit; vel enim depressi & con­fusi particulis crassioribus adeo involvuntur, ut parum emineant aut vires exerant, prout in rebus indigestis, crudis, ac immaturis cernitur, in quibus Spiritus vix fese in motum extricant, & e quibus vix destillatione proliciuntur. Vel secundo, Spiritus den­sa reliquorum mole evoluti, vigore pollent, particu­las crassiores exagitant, rite disponunt, crassa sub­tiliant, cruda digerunt, & res ad maturitatis & per­fectionis [...] perducunt. Vel denique, Spiritus summa rerum potiti luxuriant, & e corpore excur­sus faciunt: hinc qui residui sunt, copia & viribus sensim extenuantur, donec particulis Salium & Sul­phuris potentia minores, sub eorum jugum mittan­tur, & paulatim e subjecto dispereant, & prorsus abigantur. E triplici hoc statu rerum initia seu ru­dimenta, maturitas & exaltatio, nec non defectus & occasus dependent.

II. Sulphur est principium consistentiae paulo cras­sioris quam spiritus, post ipsum maxime activum: cum enim, soluta mixti compage, spiritus primo erum­punt, particulae sulphureae statim subsequi nituntur; rei cujusque temperies quoad calorem, consistenti­am, & amabilem texturam, a Sulphure imprimis de­pendet; hinc etiam colorum & odorum varietas, cor­porum pulchritudo & deformitas, nec non Saporum diversitas, maxima ex parte oriuntur. In sinu hu­jus Spiritus immediate resident, quo, velut copula, durioribus caeterorum complexibus, uniuntur. Sul­phuris [Page 7] substantia, licet minus subtilis, tamen majo­ris ferociae & effraenationis est, quam sunt Spiritus: hoc enim, nisi aliorum implexu tanquam vinculis coercetur, ejusque particulae caeterorum interjectu ab invicem detinentur, non solum deserit subjectum, sed impetuosa nimis eruptione, ipsum destruit. Si­quidem hujus corpuscula leniter commota, digestionem & maturitatem, dulcedinem, & qualitates plerasque perfectivas, rebus conciliant: paulo intensius exagita­ta, calorem, & qualitatum excessus ac inordinatio­nes, imprimisque rancorem inducunt: impetuosius vero concita, corporum dissolutiones, imo flammam & conflagrationem inferunt.

Substantia Sulphuris nusquam sincera cernitur, imo seorsim ab aliis non consistit, quin tenues evanescit in auras: particulae ejus vel cum sole & terra con­cretae & concatenatae, velut immobiles, figuntur, pro­ut in metallis & lapidibus quibusdam cernitur; vel Spiritu ac aqua dilutae, simulque cum caeteris contem­peratae in motu existunt, sub qua ratione intra mixti compagem (non aliter ac prius de Spiritu dictum est) in triplici sunt statu: vel enim primo, corpuscula hu­jus sale & terra obvoluta, aut humiditate aquea ni­mis perfusa obscurantur, adeo ut parum virtutis ex­erant, unde rerum temperies humida & frigida exi­stit, qualitates sunt, obtusae, hebetes, & minoris ef­ficaciae, ac corpora sunt minus inflammabilia, pro­ut cernitur in fructibus immaturis, succis crudis, & lignis viridibus. Vel secundo, particulae Sulphuris una cum Spiritu emicare, densius agglomerari, & caete­ris principiis eminere incipiunt. Atque sic motu suo humiditatem superfluam evaporant, cruditates dige­runt, rebus temperiem calidam, qualitates activas, vim vegetam & maturitatem inducunt: qualem Sul­phuris exaltationem observare licet in vino & liquo­ribus [Page 8] diu fermentatis, fructibus maturis, animanti­um juventu [...]e, & constitutione florida. Vel tertio, demum particulae Sulphureae in vigorem collocatae ni­mis effervescunt, mixtionis vincula solvunt, & avo­lare affectant, atque pro diverso eorum discessus ac separationis modo, corporum dissolutio varie contin­git. Primo, vel enim cum aqua & Spiritu sensim & sine tumultu evaporant, ac subjecta marcida & exic­cata relinquunt, quae, cum Sulphur omnino abierit, in pulverem recidunt: Vel secundo in corporibus quae Sulphure turgescunt, cum mixtio solvitur ac spiritus avolare incipiunt, derelictae sulphuris particu­lae exagitari plurimum & effervere solent: densa mo­le conclusae propius aggregantur, & calorem quan­doque & incendium (prout in fimo & foeno incales­centibus) concipiunt: hoc modo confertim & impe­tuose erumpentes tetrum odorem expirant, ac sub­jecto putredinem accersunt. Tertio, est tertius eru­ptionis modus quo particulae sulphureae e corporibus evadunt, cum facto velut agmine sese proripiunt, & simul aggregatae in ignem aut flammam erumpunt: quo quidem efferae & indomitae factae repagula quae­vis effringunt, & subjecti compagem prorsus destru­unt: hoc ritu, vel sponte sua & propria efferve­scentia incendium concipiunt, ut cum foenum madi­de repositum, curruum rotae aut axis a motu excal­facta, exardescunt; vel quia sulphur a sulphure ac­cenditur, etenim hujus particulae impetuosius com­motae vicinas quasvis exagitant, & in similem con­flagrationis motum concitant, uti inferius cum de natura ignis disseremus plenius ostendetur.

III. Sal paulo fixioris naturae est quam aut Spi­ritus aut Sulphur, neque adeo ad avolandum habi­lis, quin rebus compactionem & soliditatem, nec non pondus & durationem, largitur. Corporum dissolu­tiones [Page 9] retardat, congelationes & coagulationes pro­movet, putredini, corruptioni, & inflammabilitati plurimum resi [...]it; quatenus nimirum Sulphur & spi­ritum nimis volatilia implexu suo figit & in corpore detinet: quare ligna ponderosa, lapides, metalla, & quae sale abundant aegre accenduntur, & diutius a corruptione in munia praestant. Nec tantum indivi­du [...] duratio, sed & specie [...] propagatio a principio sa­lis plurimum dependet: quippe mineralium accretio, terrae fertilitas, plantarum vegetatio, & imprimis crebra animalium foetatio & progenies a seminio sa­lino originem ducunt: hinc dicitur Venus orta Ma­ri, & libido salacitas appellatur. Sal etenim fusio­ne potitus, otiosa aut nimis disjuncta spiritus aut sulphuris corpuscula, congregat, ac in motum suscitat, & una cum ipsis producendis primis rerum staminibus optime inservit.

Sal intra mixti compagem vel est fixus, cum par­ticulae ejus Spiritu & aqua fere destitutae, veruntamen cum terra aut sulphure, aut simul utrisque constri­ctae, in lapides metalla aut alius generis mineralia concrescunt, qualem a natura fixitatem vitrificatio, laterum fictilium coctio imitantur. vel est Sal a con­cretione solutus, scil. cum particulae ejus caeteris prin­cipiis, ac imprimis spiritu & sulphure commistae, & aqua dilutae, sese explicant, & per mixtum diffusae una cum reliquis fermentescunt. Dum salis corpu­scula hoc ritu in motum vindicantur, triplex eorum status seu conditio observatur, nimirum fusionis, vo­latilisationis, & fluoris.

Statum fusionis dico, quando salis corpuscula cae­teris commista quoad minima dissolvi, & per totam mixti compagem huc illuc diffundi & explicari inci­piunt; sicut in plantarum germinatione, primis ani­ma [...]um conceptibus, & fermentationum initiis, ob­servare [Page 10] licet; hinc rudis tantum & indigesta rerum formatio, Sapor ingratus, plerunque acerbus aut auste­rus, oriuntur.

A primis hisce motuum rudimentis, particulae sali­nae ad vigorem & volatilisationem una cum spiritu ac sulphure paulatim ascendunt, qua scil. universam corporis molem permeant, ejusque materiem varie exagitant, & versus maturitatem disponunt. Cor­puscula quaedam acuunt, & in motum concitant, alia [...]igunt, stabiliunt, & in duritiem lapideam congelant; Si copia sit spiritus & sulphuris, salis particulae, ve­ [...]ut eorum pedissequae, iis intime uniri & associari ambiunt, ut non solum per quosvis mixti recessus una cum ipsis rapiantur, verum (subjecto destillationi ex­posito) etiam sal, aeque ac spiritus, Alembicum ascen­da [...]. A Salis volatilisatione forma atque pulchritu­do, atque sapor imprimis dulcis, rebus accedunt, prout in florido animalium sanguine, fructibus ma­ [...]uris, etiam in saccharo, lacte, & melle experi­mur.

Salis fluorem appello, cum particulae salinae quae prius cum terra aut sulphure colligatae, aut spiritui associatae, adeoque ab invicem secretae extiterunt, postea, laxato mixtionis vinculo, prorsus liberae, & caeterorum jugo solutae evadunt. Sic enim una con­fluun [...], per totam subjecti compagem sese explicant, & dum spiritus & sulphur magna ex parte avolant, [...]ae in reliqua dominium exercent, & toti mixto aco­rem inducunt: ob hujusmodi salis fluorem, vinum, lac, sanguis, edulia prius grata & dulcia, quando cor­rumpi incipiunt, ingrate acescunt; & propter hanc rationem sales quicunque violenta ab igne destillati­one fluorem adepti, (hoc est a terrae combinatione propulsi) acescunt. dein si idem liquor acetosus ca­pi [...]i mortuo insipido committatur, denuo Totum sal­sum evadit.

[Page 11] Sal reliquorum (terra excepta) consortio priva­tus denuo fixus evadit, prout observare est in Sale marino, aut herbarum incineratione facta, quarum particulae salinae adeo cohaerent, ut ab igne intensis­simo divelli nequeant. Cum destillantur vegetabilia, salinae quaedam particulae pauciores, licet fusionem a­deptae, una ascendunt, indeque genuinum mixti sa­porem aquae quaedam extillatae retinent: animalium partes destillation [...] expositae salem volatilem exhibent: cum mineralia, aut ligna ponderosa sale referta, ope­ri Chymico subjiciuntur, liquor extillatus salem flu­ore potitum refert, & valde acescit.

Spiritus & Sulphur mixti compagem facile rese­rant, sibique exitum parant; sal vero nequaquam, nisi cum spiritui associatus una cum ipso foras rapi­tur. Sicut spiritus & sulphur exterius admota, corpus dissolvendo aut concremando, soci [...]s suis intus conclu­sis velut fores aperiunt, sic etiam liquores Salini ex­ [...]illati idem faciunt. Etenim aquae Stygiae metalla potenter corrodunt, &, velut flamma adjecta, eadem comb [...]rere & absumere videntur.

Sal inflammabilitati resistit, quatenus implexu suo particulas sulphureas detinet, & ab eruptione prohi­bet. Excepto tamen quod sal nitri sulphuris accen­sionem a [...]get; quod vero per accidens contingit, quia sal is [...]e velut androgynus, particulis etiam sul­phureis in mixtione combinatis, plurimum turgescit, quare cum ab alio sulphure ignito, sal resolvitur, sul­phur inclusum cum impetu erumpit, & (velut flatus e follibus explosus) ignem circumcirca accensum ex­agitat, & in corpus subjectum impetuosius adigit: interim si nitro flammam admoveas, non omnino ac­cenditur, corpori autem sulphureo commissum ejus accensionem promovet. reliqui autem sales particu­l [...]s Sulphureis minus turgidi, aut potius destituti sul­phure [Page 12] commixti ejus incendium retardant, & aliquan­do extinguunt.

Hactenus de principiis activis, quae prima velut stamina corporum effici [...]nt: quae sequuntur iis con­sistentiam & molem imprimis largiuntur. Hinc enim liquida aut solida, exigua aut grandiora existunt. Et­enim aqua & ' terra spatiola ex combinatione caetero­rum vacua, interjectu suo replent, & corporis linea­menta, alioqui nimis curta & contracta, ampliant ac dilatant.

IV. Aqua est maxime idoneum Spiritus & Sul­phuris vehiculum, cujus interventu ista invicem & cum sale consociantur; etenim caetera principia humore aqueo dissoluta, aut saltem diluta in motu perstant, sine quo velut congelata obrigescerent.

Cum aqua deficit, principia activa nimis arcte co­eunt, sese mutuo atterunt & absumunt, cumque hac ratione alimenti supplementum rescinditur, corpus emarcescit. Si humiditas nimis abundat, Elementa haec ab invicem elongantur seu dissociantur nimis, quare subjectum iners & pigrum & minoris effica­ciae & motui ineptum existit: Porro corpora nimis hu­mida sunt putredini & corruptioni plurimum obno­xia quoniam ab humiditate nimia combinatio Spiri­tus, sulphuris, ac salis nimis laxa efficitur, ut se mu­tuo non implicent, nec implexu in subjecto retine­antur. Verum aqua superabundans facile evaporat, ac dein reserata mixti compage & portis velut pa­tefactis, spiritus & sulphur qua data via, facile e­rumpunt, & subjectum quasi vapidum aut a sale aci­dulatum relinquunt: hinc enim vegetabilium infu­siones, decocta, herbarum succi, & liquida quaevis praeparata, si quantitas aquae sit caeteris principiis [...]ajor, & improportionata, cito corrumpuntur.

Aqua e re qualibet distillatione facillime prolici­tur, [Page 13] cum enim Spiritus & Sulphur Salis aut Terrae in­volucris saepe irretiantur, & amplexus suos aegre di­mittant, & calori non nisi intensiori obsequ [...]ntur, ac saepe putrefactionem praeviam requirant, aqua fa­cillime, & saepe nullo cum negotio e corpore quovis urgetur. Saepissime autem Spiritus ac Sulphuris la­xiores quasdam particulas inter avolandum rapit, & secum foras convehit.

V. Sicut Aquae interjectio in liquidis, ita Terrae in solidis spatiola inania & vacuitates a caeteris prin­cipiis relictas, replet. Haec enim principia activa a complexu nimis arcto quo se atterant & invice [...] contingant, prohibet. Etiam crassitie sua nimis vo­latilia retinet: insuper molem & magnitudinem cor­poribus debitam elargitur.

Quo magis Terra quidpiam abundat, eo est mino­ris activitatis, durationis vero longioris: hinc mi­neralia diutissime perstant, dein proxime arbores gran­diusculae; interim aevi brevioris sunt animalia & plan­tae teneriores.

In destillationibus Terra vix omnino, aut non nisi in parva quantitate Alembicum ascendit: ut plu­rimum cum portione salis pro capite mortuo relin­quitur; ideoque Terra [...]amnata ap [...]ellatur: quia cum caetera principia velut carcere effracto liberantur, hae [...] usque detinetur: praeterea Terra reliquorum consor­tio orbata, nullius est usus, nec mutationis, nec exal­tationis capax.

Hac de Elementis seu principiis rerum naturalium, seorsim & per se consideratis; sequuntur eorum con­jugationes & affinitates quaedam explicandae: quippe haec cum istis satis arcte cohaerent, cumque aliis ae­gre, aut vix omnino connectuntur. Ex mutua quo­rundam combinatione, aliorumque discrepantia va­riae affectiones oriuntur, quarum [...]otitia fermentati­onis [Page 14] doctrinae facem non levem praefert.

Inter Spiritum & Sulphur est cognatio quaedam & partium similitudo, quae in utroque sunt agiles & dissipatu faciles. quare Spiritus e corpore fugatus, par­ticulas sulphureas copiose secum trahit, prout cerni­tur in liquoribus spirituosis e re qualibet extillatis, quorum nonnullis si aquam admisceas, Sulphure prae­cipitato liquor velut turbidus apparet, Spiritus ve­ro absque Sulphure, Aquae indiscriminatim m [...]scetur. qui tamen ob volatilitatem suam aeque facile avoca­tur, & destillatione secernitur.

Spiritus Sali non statim conjungitur: etenim sac­charum & Salia a rectificato Spiritu vini vix omnino dissolvuntur; verum a longa digestione & circulati­one quodammodo associantur, prout cernitur in Sa­le volatili animalium, & tincturis e Salibus herbarum, aut mineralium cum spiritu vini elicitis. Quod si Spiritus copia & virtute antecellant, particulas salinas sibi assumunt & volatilisant. Ideoque Sal. animali­um succo aut sanguine contentus, spiritui associatus, volatilisatur: etiam spiritus vini cum sale herbarum fixo, multis cohobiis destillatus, ipsum volatilem red­dit, perque Alembicum transire facit. Sin vero ma­jor sit salis potentia, spiritui dominatur, ipsumque figit. Hinc sanguis ob malam victus rationem salsi­or factus, minus spirituo [...]us existit. Sales fixi, ac­que oleum vitrioli, spiritus nimium volatiles ac ef­fraenes, figunt, ipsumque vini spiritum coagulant.

Est autem Sulphur magis idoneum Spiritus subje­ctum, cujus interventu Sali & caeteris principiis facile unitur, & sicut Spiritus optime Sulphuri ac Aquae, ita Sulphur Terrae & Sali intime cohaeret.

Quoad Sulphur, praeter affinitatem ejus cum Spiri­tu, ip [...]i cum Sale magna intercedit necessit [...]do, cujus volatilisacioni non parum confert. Quare in corpo­ribus, [Page 15] quae Sale volatili abundant, etiam Sulphuris copia reperitur; uti in Succino, fuligine, cornibus, ac ossibus, nec non excrementis animalium. Ubi Sal & Sulphur in motu sunt, & a subjecto evaporant, odor valde ingratus emittitur; etenim Sulphur Sale aculeatum sensorium fortius pungit, & cum acrimo­nia ferit; interim sulphur cum Spiritu exhalans, & sensum leniter demulcens odorem valde jucundum excitat.

Sulphur inter Spiritum & Salem quasi distrahitur, & simul utrisque adhaeret partibus. In destillatione succini, terebinthinae, cornu cervi, & similium pars quaedam Sulphuris parcior Spiritui unita primo ascen­dit, & oleum flavum, seu liquorem limpidum grati odoris constituit: pars altera Sulphuris Sali conjun­cta secundo propellitur, & cum foetore pessimo sub forma olei rubicundi aut nigri destillatur. pariter in circulatione sanguinis, portio Sulphuris pura & delicata Spiritui commista, spiritui tum vitali tum a­nimali materiam suppeditat, pars altera crassior cum Sale cocta & adusta, v [...]lut excrementum quoddam a sanguine secretum, in vasa cholidocha seponitur. Sicut Spiritus Sali, ita Sulphur Aquae non facile co­haeret: quare pinguia & oleosa, nec non gummi, & resinae Sulphureae, aut summae aquae innatant, aut in fundum ejus subsidunt. Sulphurea autem, mediante Sale, latici aquoso commiscentur, prout videmus olea Saccharo aut Sale imbuta, in aqua commun [...] dissolvi, quae alias separatim fluitarent.

Sulphur non ita facile, uti Spiritus, Aqua, aut Sal, destillationi obsequitur: etenim hujus particulae plurimum viscosae, se mutuo aliasque quibus cohae­rent, valde irretiunt & retinent, ut ab implexu non facile divellantur: Hinc ex Sulphureis, alia sunt, quae n [...]n nisi forti & adurente calore, in oleum f [...] ­tidum, [Page 16] & valde Empyreumaticum urgentur, alia ve­ro pertinacius cohae rentia, a destillatione minime re­solvuntur; sed tantum in partes integrates frangun­tur: adeoque sub specie halitus sicci ascendunt, pro­ut Sulphur commune, Benzoin, Camphora & si­milia.

Sal praeter affinitatem ejus cum Sulphure, etiam Terrae strictissime unitur; quare lapides & duriora mineralia ex Sale & Terra potissimum constant. Spi­ritus mineralium acidi (qui sunt tantum sales de [...]il­latione in liquorem resoluti) si capiti mortuo denuo committantur, amplexu arctissimo cohaerent; ut igne violentiori opus sit, quo denuo propellantur. Etiam in vitro, unio Salis & Terrae adeo strictim peragitur, ut nullo modo divortium patiatur. Sal item facillime in aqua dissolvitur; in ipso etiam aere humidiori sponte deliquescit: haec tamen aeque facile ab invicem separantur.

Atque haec de principiis rerum naturalium eorum­que affectionibus & Syzygiis dicta sunto. Hujusmodi substantias corpori cuilibet inesse (praeter Analyses corporum Spagyrice institutas) etiam ex mutationi­bus & effectis rerum, quae sponte naturae contingunt, abunde colligitur. Quando mustum in vinum ma­turatur, nonne praeter liquorem aqueum, Spiritus, pars Sulphurea, item Sal, & terra, sunt gustui, imo oculis nostris conspicua? etiam cujuslibet plantae suc­cus digestione exaltatus, eadem exhibet sincera & veluti distincta: quod majus est, res flammae subje­ctae, quando concremari & fere in nihilum redigi videntur, in hujusmodi particulas secedunt. Praeter salem in cinere superstitem, fumus & flamma in fu­liginem velut in meteoron concrescunt, in quo Spi­ritus, Sulphur, Sal, Aqua & Terra quodam velut mistionis compendio, simul comprehenduntur. Etenim [Page 17] principia activa in fuligine, plusquam in alio quovis corpore inanimato, abundant. His modo praemissis, rem ab initio propositam (sc. fermentationis doctri­nam) aggredimur.

CAP. III. Fermentatio quid sit. Ejus divisio quoad subjecta: & primo de mineralibus.

FErmentatio est motus intestinus particularum, seu principiorum cujusvis corporis, cum tendentia ad perfectionem ejusdem corporis, vel propter mutationem in aliud. Etenim particulae elementares, aut sponte naturae▪ aut occasionaliter, in motum concitae, se mi­re exagitant & exagitantur; invicem diducunt & ob­volvunt: Subtiles & magis activae sese quaquaver­sus explicant, & avolare nituntur: quae tamen ab aliis crassioribus implicitae, inter avolandum detinen­tur. Interim crassiores ipsae a subtiliorum nisu & ex­pansione subiguntur plurimum, & attenuantur; donec singulae ad [...] & exaltationes suas evectae, aut debitam subjecto perfectionem conciliant, aut altera­tiones mutationesque a natura designatas complent.

Fermentari dicuntur vel res naturae in triplici fa­milia, Mineralium, Vegetabilium, & Animalium: vel artis opera, cum nimirum, ab externo agente acti­va passivis applicantur. Licet artificialibus & chirc­technicis, fermentationis vox & consideratio praeci­pue debeantur: tamen non absque re fuerit, quae­dam de naturalibus praemittere, ut comparatione ab utrisque facta, hypotheseos nostrae veritas, & certi­tudo principiorum, confirmentur. Verum haec obiter [Page 18] & sicco tantum pede in hoc loco pertransibo; quia plenior eorum tractatio ad Physiologiam spectat.

Primo, quoad mineralia, licet in visceribus terrae fermentatio sit minus conspicua, quam in superficie; tamen facile constat particulas Elementares seu prin­cipia fermentativa, in profundo telluris, velut utero quodam praegnanti, includi: quae ibidem concreta & strictis amplexibus colligata, mineralium productiones constituunt; soluta autem & in telluris gremio commota, aut sursum exhalantia, meteorωn apparen­tias faciunt.

Mineralium, imprimis duriorum, generatio conge­lationem potius, quam fermentationem inducit; quia nimirum principia haec in subjecto quopiam coalescen­tia figuntur adeo, & tanquam vinculis colligantur, ut se neutiquam movere, aut ab invicem discedere queant. Hujusmodi fixatio praecipue dependet a co­pia & majori proportione Salis & Terrae (quando­que cum additione Sulphuris) quam subest Spiritus aut Aquae. Nimirum Sal & Terra minutissime con­fracta, & usque in vaporem resoluta; se invicem com­prehendunt, & in materiam duram, & non denuo re­solubilem, obrigescunt: ad eundem fere modum, quo vitrificatio, nec non laterum & fictilium coctio, per­aguntur. Constat enim vitrum ex sale & terra: quae, cum ab igne valde intenso minutissime suba­cta fluorem patiuntur, se mutuo comprehendunt, adeoque strictim & intime coeunt, ut non in perpe­tuum resolvantur. Vitrum est fragilius, quam aut ollae fictiles, aut metalla; quia majorem habet salis quam terrae copiam, quae in fictilibus & mineralibus uberior est: quorum nonnullis etiam modicum Sul­phuris accedit, atque idpropter sunt tenaciora & ductilia, prout observare licet in metallis; cum in­terea lapides, & quae minus sulphuris continent, sunt [Page 19] fragilia, & ab ictu quovis in partes dissilire apta. In vitrificatione pro fusione Salis & Terrae, violento igne opus est (cujus particulae, ut vulgo dicitur, Chy­micorum pistilla sunt): verum intra telluris viscera, pro mineralium concretione, talis ab igne fusio non requiritur: quia Sal & Sulphur in particulas simpli­cistimas naturaliter resoluta existunt; quae, cum ter­ram prehendunt, in metallum, aut saxeam duritiem, facile obrigescunt. Reperiuntur nonnulli fontes, qui, cum sale primogenio & in minima resoluto sca­turiant, corpora quaecunque immersa, protinus sa­xea efficiunt: Etiam ab aura seu vapore quodam su­pra terram lato, homines in saxa mutatos, imo to­tam urbem in substantiam lapideam obriguisse legi­mus: cujus rei fides penes sit Authores.

Meteora constant ex iisdem quibus mineralia prin­cipiis, & eodem fere utero conceptis; veruntamen a concretione solutis, hinc inde vagis & diversimode fluitantibus: quae vel cryptis subterraneis inclusa, ibidemque commota, varias fontium scaturigines, aut halituum calidorum ebullitiones, producunt; vel e terrae specubus exhalantia, & corpusculis aeriis com­mista, intra Atmosphaerae regionem nubium, vento­rum, aliorumque in terrae superficie aut in sublimi apparentium, diversimodam velut scenographiam in­ducunt: in utrisque principia summe activa sunt, im­primis Sal & Sulpur. Spiritus in Meteoris, non se­cus ac in mineralibus, aut deficiunt, aut in exigua tan­tum proportione reperiuntur: nimirum ab his fere excluduntur ob nimis strictam subjecti compagem, quae eorum motui spatium & commeatum non faci­le concedit; etiam ab istis abstinent propter laxam & omnino solutam materiae struem, unde ea, qua va­lent pernicitate, facile erumpunt, & avolare affe­ctant.

[Page 20]Intra telluris sinum particulae salinae usque in va­porem resolutae, ac dein materiae terrestris aut aqua­rum dilutione, subactae, fontium & Acidularum, quae Vitrioli, Aluminis, Nitri, modo Ferri, aut Cupri in­dolem referunt, eruptiones faciunt. Etiam corpus­cula sulphurea soluta & simul aggregata, calorem quandoque & ignes subterraneos accendunt; quo­rum halitibus specus ac cavernas velut ab hypocau­sto excalefactas, dum latices aquosi pertranseunt, inde fervorem concipiunt, & fontium calidorum scaturi­gines pro thermis suppeditant.

Pariter in mundo hoc visibili & sublunari, vapo­res tum sulphurei tum salini, diversi generis & na­turae, perpetim exhalant, & per totam aeris regio­nem diffunduntur. Hinc ventorum diversitas, calo­ris & frigoris vicissitudines, pluvia, nix, grando, ros, & pruina, & quae sunt hujus naturae, originem ducunt. Circa particulares horum instantias, con­sulatur clarissimus Gassendus; qui in Philosophia sua Epicuraea, a Sulphuris & Salium, modo nitrosi, modo Vitriolici, aluminosi, aut Armoniaci, exhalationibus, meteororum fere omnium phaenomena, eorumque ra­tiones, commode diducit.

CAP. IV. De Fermentatione, quatenus in Vegetabilibus observatur.

IN vegetabilibus fermentatio adhuc apertius cerni­tur: dum enim germinant, accrescunt, florent, fru­ctificant, maturantur, declinant, & intereunt; par­ticularum seu principiorum motus diversos, varias [Page 21] eorundem habitudines, & attemperationes licet ob­servare. Hujus instituti non est, singulos horum modos & processus, describere. Sufficiat pro expli­plicanda fermentationis doctrina, circa hoc subje­ctum instantias quasdam praecipuas, annotasse.

Quotidiana experientia constat, plantas quascun­que [...] Spagyricae expositas, in quinque prae­dicta elementa facili negotio resolvi posse: verum in aliquibus reperitur major salis copia, in aliis Sul­phuris, in quibusdam Spiritus abundant: aqua & terra in plerisque juxta molem & magnitudinem rei proportionantur. Plantae, in quibus Sal abundat cum mediocri sulphure & exigua Spirituum quanti­tate, sunt ut plurimum longaevae, grandiusculae, aut tota hyeme viridescunt; aut licet folia concidant, succum nutritium sub cortice asservant. Cujusmodi sunt quercus, fraxinus, ulmus, buxus, ligna & frutices quivis ponderosi.

In aliquibus cum mediocri Sale & Spiritu abundat sulphur; ut sunt abies, pinus, cupressus, juniperus, hedera, oliva, cedrus, myrtus, arbores & plantae quaevis resinosae: quae ut plurimum suaveolent & perpetim frondescunt, propter succum, quo nutriun­tur, viscosum & minus dissipabilem. In aliis, praeter Salis & Sulphuris copiam, etiam Spiritus in majori proportione reperiuntur; uti sunt arbores frugife­rae, & praecipue vitis, e cujus fructu succus expressus & fermentatione depuratus, Spiritu admodum tur­gescit. Hujus item census sunt plantae pleraeque medicae; item quae flosculos odoratos & elegantes producunt. In quibusdam vero prae caeteris elemen­tis, aqua & terra nimis larga quantitate luxuriant; veluti in plantis frigidis, & quae in uberi nimis solo crescunt.

Plantarum germinatio, sive ex semine, radice, trun­co, [Page 22] aut sponte naturae ex nuda terrae matrice fiat, ad hunc modum contingit. Primum spiritus, intus con­clusus, a calido & humido ambiente, ac mixti com­pagem laxante, solutus, statim avolare nititur: ve­rum a crassioribus reliquorum particulis in fuga de­tentus, claustra quidem sua magis expandit, & una cum caeteris, quibus stipatur principiis, in longum & latum quaquaversus protenditur: non secus ac si contracta fili bombycini fasciola, in plicas & aper­turas huc & illuc diduceretur. Interim spatiola a dilatatione spiritus relicta, & velut excavata, a mate­ria proxima usque in vacuitates propulsa, impletur. Atque ad hunc modum Spiritus architectus, cum sa­le & Sulphure administris, sese usque protendens ad instar [...]limacis, sibi domum, cujus incola est, cudit, & sese dilatando, ipsam dilatat; donec ultimo plantam in debitam molem & figuram a natura destinatam, ela­boraverit.

Advertere hic libet quod anni tempora pro vege­tabilium germinatione, efflorescentia, & maturitate, & occasu, magnae sunt efficaciae & virtutis. Tota hi­eme terrae uterus velut obsignatus, fere sterilis exi­s [...]it: etenim particulae spirituosae quae caeteras actu­are, & motuum naturalium velut choreas ducere so­lent, a frigore hyberno aut fugantur, aut in subje­ctis suis congelati figuntur. Quare hoc tempore ger­minatio & vegetatio admodum rarae sunt, nisi quod plantae quaedam anomalae, quarum spiritus Sale & Sul­phure copiose stipantur, erumpere audent. Vere au­tem, cum a solis vicinia parum intepescunt terrae viscera, statim mira foecunditate impraegnantur, & [...] suae effectus produnt. Nec solum terrae superficies, quin etiam aqua & aer, particulis spiri­tuosis ubique turgescunt; quae, velut emortua sali [...] & sulphuris co [...]puscula, resuscitant, ac in motum vin­dicant. [Page 23] Idcirco, praeterea quod plantae germinant; animalium succus & sanguis vegetior, & ad luxu­riandum ap [...]ior, existit. Hoc tempore aves & pisces nidificant, & ova pariu [...]t: etiam in nobis ipsis san­guinem in vasis exundare, & nimis fermentescere, ha­bilem persentimus. Etenim substantia hac aetherea tunc omnia sunt plena; & tota naturae moles velut fermento vivido inspirata, motuum & generationum abunde ferax est. Quinimo principia haec nostra prius ab invicem separata & dispersa, velut copula­tionis appetitu ducta, mutua ineunt connubia, & in­finitis fere conjugiis simul maritata, amplissimam rei botanicae Sationem & germinationem faciunt.

Sub initium aestatis (& forsan in quibusdam citi­us, in quibusdam tardius) cum pro statura & mag­nitudine cujusvis plantae satis indultum est, jam­que ad accretionis [...] pervenitur; naturae in­cumbit suum opus perficere, molem adhuc rudem & indigestam concoquere & maturare. Quare princi­pia activa se crassioribus sensim extricant, & versus summitates perreptant, ibidem mutuo coalitu repo­sita, in flores & flosculos efformantur, e quibus ta­men (cum molli & levi textura constant) spiritus & sulphur facile evaporant, ac mixti compages cito corruit. Attamen natura in perpetuitatem [...]ujusque rei sollicita, cum individuum perennare nequit, pro­vida est ne species omnino intereat: quare novas adhuc spiritus, salis, ac sulphuris combinationes, eas­que firmiores & diu mansuras, instituit: Etenim e tota plantae mole nobiliores & maxime activas par­ticulas segregat, easque cum pauxillo terrae & aquae simul collectas, in semina velut plantae cujusvis quin­tas essentias efformat; interim truncus, folia, caules, & reliqua plantae membra, principiis activis pene orbata, valde depauperantur, ac minoris efficaciae ac virtutis existunt.

[Page 24]Circa autumnum post constituta semina, (velut pig­nora in plantae memoriam relicta,) quae supersunt Spi­rituum Salis & Sulphuris particulae, jam in vigore seu exaltatione collocatae, dissolutionem & ab invicem discessum moliuntur. Et primo Spiritus cum humo­re aqueo, per fores ab aestivo sole patefactas, sensim evaporant, quibuscum puriores Sulphuris partes una iter faciunt: interim sal fixus, cum terra, & crassi­ori Sulphure relinquitur. Quare in plerisque, folia hoc tempore decidunt, & quorum tenera & levis est compages, principia in totum dissipantur, atque trun­cus, & caules, una cum radice penitus emoriuntur. In nonnullis post semina cum frondibus decidua, emar­cescunt caules; interim principia, quae sequenti Vere plantam redintegrare valent, in radice asservantur.

Etiam incumbente hyeme, facies rerum omnino mu­tatur; elementa, quae vere invicem conjungi, & in­nubere affectarunt, nihil magis quam divortia quae­runt. Spiritus a plerisque rebus aufugiunt, & aethe­reas in auras emigrant; interim salis & sulphuris particulae velut torpidae & consopitae jacent. Nec tantum vegetabilium, verum & plurium animalium corpora tota hyeme velut emortua relinquuntur, do­nec a spiritu cum verno sole reduce iterum in vitam resuscitantur, & quasi de novo animantur. Sed le­vi hac de Plantarum vegetatione racematione facta erit modo opportunum, ut ad fermentationem, quae circa animalium partes & humores observatur, ex prae­stituta methodi nostrae lege, transitum faciamus.

CAP. V. De Fermentationis observandis circa animalia.

ANimalium corpora principiis supradictis constare adeo certum est, ut probatione non indigeat. Etenim Spiritu, Sale, & Sulphure ita copiose turgent, ut eorum particulae sensui sint obviae: quare & mo­tu rapidiori agitantur, & praestantiores vitae sensus, & caloris functiones subjectis, quibus insunt, elargi­untur. Nimii esset laboris & taedii, singulos hic fer­mentationum modos & processus, describere. Pri­ma vitae initia, a Spiritu in corde, velut punctulo quodam fermentescente, ducuntur. Hujus motus non ut in vegetabilibus, lentus est & insensibilis, & tan­tum ab incrementis dignoscendus, sed statim rapidus & oculis conspicuus: quippe Spiritus a puncto sali­ente (velut a carceribus) citatus, & cruoris vehicu­lo potitus, celeriter excurrit in densa mole, cui in­cluditur: pro excursu suo sibi spatia excavat, cum­que exiliens penitus avolare nequeat, alia statim via in retrocessum cogitur. Cordi denuo redditus fer­mentescit magis; quare & excursus sui spatia ulte­rius protendit, inde & recursus viam aeque facile ex­cavat; atque hoc ritu pro circumvehendo sanguine, arteriae & venae, tanquam canales aut rivuli, per o­mnes corporis partes cuduntur: & ex tali motus vi­cissitudine seu reciprocatione, vita animalium depen­det: quam ut natura diutius conservet, posuit in corde fermentum, cujus instinctu seu occursu sanguis impetuose effervescit, ac velut in flammam accen­sus, deflagratione sua caloris effluvia quaquaver­sus [Page 26] diffundit: etenim a fermentatione, seu accensione quam sanguis in cordis sinu patitur, quamplurimae spi­ritus, salis, & sulphuris particulae, e laxata ejus compa­ge, erumpere nituntur: quibus admodum rarefactus, & instar aquae super ignem ebullientis, citatus ac effer­vescens cruor, non sine tumultu & insigni turge­scentia per vasa defertur. De fermentatione sangui­nis tum naturali, tum febrili, essent hic plura di­cenda; nisi quod in peculiarem tractatum (ubi de febribus agetur) hujus considerationem reserva­mus.

Praeter hoc fermentum in cordis foco constitutum, e quo sanguinis motus & effervescentia plurimum dependent, sunt & alia diversae indolis passim in visceribus recondita, quorum ope & chylus, (qui est sanguinis rudimentum,) & spiritus animalis ejus quinta essentia, rite elaborantur. Sunt etiam alia, quae sang [...]ini perficiendo, in alios liquores trans­mutando, ipsumque a materia excrementitia liberan­do, inserviunt: singulis horum insistere, esset a me­thodo proposita nimis longe aberrare, & in messem alienam falcem immittere: quare tantum instantias quasdam selectas, quae fermentationis doctrinam il­lustrant, hoc in loco subjiciam.

Chyli in ventriculo coctionem, ratione fermenti cujusdam acidi fieri, vulgo receptum est: tale quod­dam subesse testantur ructus acidus in eupepsia; ejus privatio in apepsia, febricitantibus, dysentericis, &c. ejus restitutio, convalescentiae signum: quibus addi potest haec observatio; Medicamenta chalybeata ore sumpta, paulo postea nidorem excitent in gula sul­phureum, velut si ova, ad duritiem cocta, fuerint comesta: quod omnino fieri videtur a fermento a­cido ventriculi, ferrum corrodente: Siquidem Spi­ritus vitrioli, limaturae chalybis inspersus, talem ex­citat [Page 27] odorem sulphureum & foetidum. Dicunt non­nulli hoc fermentum aliene stomacho inspirari; quod tamen quo du [...]tu fieri possit▪ observatione Anatomica nondum constat. Non improbabile videtur, hoc fer­mentum ventriculo implantari; ut sit tantum chyli confecti aliquod residuum, quod plicis ventriculi infi­gatur, ibidemque acescens, fermenti naturam induat, non secus ac portio massae frumentaceae fermentatae, & ad acorem servatae, pro conficiendo pane fer­mentum satis idoneum evadit. Pariter, hujusmodi humor acidus ex alimentis paratus, & in ven­triculo diu congestus, alimenti coctionem & sub­actionem promovet. Acida enim, quae sale ad fluorem evecto, refertissima sunt, corporibus tum fermentan­dis tum dissolvendis optime conducunt: quare hu­jus actione, sal & sulphur, quibus esculenta abun­de scatent in ventriculo, confringuntur, & in par­tes minutas rediguntur. Chylus hoc modo fermen­tatus colorem lacteum acquirit, propter particulas sulphureas una cum salinis dissolutas, & fermento acido commistas, Si enim liquori cuilibet aut sul­phure aut sale volatili impraegnato, humorem ace­tosum confundas, illico lactescit, uti cernitur in praeparandis lacte sulphuris, aut extractis vegetabi­lium resinosis. Quin & spiritus cornu cervi, aut fu­liginis, sale volatili plurimum refertus, si liquori aci­do vel aquae simplici confundatur, colorem lacteum acquirit.

Prout sanguis in corde & vasis appensis, chylus in ventriculo; ita spiritus animalis in cerebro ela­boratur, cujus origo & motus admodum in occul­to sunt. Nec enim liquido constat de spiritu ani­mali, quali artificio paretur; nec per quos cana­les, ictu oculi citius, ad distans feratur. Videtur autem mihi, quod cerebrum cum Calvaria superob­ducta, [Page 28] & nervis appensis, repraesentet capitellum seu Alembicum vitreum cum spongia imposita, quo, pro spiritu Vini summe rectisicando, uti solemus: equi­dem sanguis e cordis foco cum effervescentia rare­factus, ad caput defertur, non secus ac spiritus vini in cucurbita ebulliens, ac in vaporem resolu­tus, in alembicum elevatur; ubi, spongia per totam foraminis aperturam obducta, spiritus solum pene­trantiores & valde subtiles transmittit, ac in rostri decubitum deducit: interim particulas crassiores re­remoratur, & a transitu prohibet. Non absimili modo, sanguine in caput delato, spirituosae, volati­les, & subtiles ejus particulae a calvaria ejusque meningibus, velut ab Alembico, intus coercitae, a spongiosa cerebri substantia imbibuntur, ibidemque in majorem nobilitatem evectae, in nervos, velut totidem rostra huic appensa, derivantur. Interim crassiores sanguinis particulae ab ingressu prohibi­tae, circulationi remandantur: spiritus vero summe agiles, & subtiles, minimos & vix omnino patentes cerebri & nervorum porulos subeunt, eosque mira pernicitate perreptant. Etenim pro spiritu anima­li, talibus solummodo receptaculis & canalibus opus erat, in quibus nullae, aut saltem exiguae, essent ca­vitates & foramina; secus ab eorum sequela & con­comitantia, non excluderetur sanguis aut excremen­titii humores. Praeterea item, si spatiis nimis aper­tis & laxis discurrant hi spiritus, facile dissipati avo­larent: quare cum fistula opus sit pro transmitten­do sanguine, aut latice seroso; spiritus vini per se­cretos fidium aut corii ductus satis rapide transcur­rit. Nec tantum pro secernendis subtili a crasso, puro ab impuro, constrictior cerebri & nervorum compages inservit; quin & liquor iste spirituosus & sub [...]ilissimus, a sanguine velut extillatus, ulteriorem [Page 29] adhuc perfectionem in cerebro nanciscitur; illic enim fermento quodam inspiratur, quo adhuc magis vo­latilisatur, & pro obeundis motus & sensationis mu­neribus idoneus redditur. Quippe cerebri substan­tia sale volatili abunde refertur, qui pro acuendis & subtiliandis spiritibus plurimae virtutis existit: quare spiritus fuliginis, aut cornu cervi, longe pe­netrantior est quam spiritus vini.

Vasa seminalia, & partes genitales particulis fer­mentativis adeo turgent, ut nihil magis. Videntur hi [...] spiritus, sal, & sulphur simul compacta, & summe exaltata, in semen, velut in elixerem nobilissimum, redigi. Activa hujusmodi principia, non tantum in utero pro foetu efformando fermentescunt; quin & vivido velut fermento, per universum corpus totam inspirant sanguinis massam, ut volatilisetur magis, & acrius effervescat. Quare in foeminis, a fermento uterino se recte habe [...]te, facies colore florido & ele­ganti suffunditur, calor vegetus & copiosus existit; insuper cruoris massa nimis luxurians, quovis men­se catameniorum fluxu depleri necesse habet: cum autem deficit haec ab utero fermentatio, fiunt tum virgines, tum mulieres pallidae, ac velut exangues, anhelosae, & ad motum quemvis ineptae. Etiam in viris a fermento seminali, caloris abundantia, vires robustae, vox sonora, & virilis barbae & pilorum eruptio accedunt: propter hujus defectum effoemi­nantur viri, sc. vox gracilis, calor debilis, & de­speratio barbae, inducuntur.

Quandoquidem de fermentis agitur, quae in corpo­re animali reperiuntur, erit hic opportunum inquire­re, quis sit usus lienis? de quo, a quibusdam, omnia bona dicuntur; ut sit velut alterum hepar, & sanguificationi, pro visceribus ventris inferioris, inser­viat: ab aliis usus vilissimi reputatur, ut sit tan­tum [Page 30] cloaca sive sentina, in quam foeculentiae san­guinis rejiciuntur. Ratione structurae ejus, hujus­modi conjecturam facimus: quoniam arteriae huic sanguinem conferunt, & venae referunt, nec impor­tatur aliud quidpiam, nec extra convehitur; cumque substantia ejus sanguine atro & stagnante usque reple­atur, videtur quod sit veluti promptuarium prore­cipienda terrestri & limosa parte sanguinis; quae postea in fermenti naturam exaltata, effervescentiae gratia sanguini remandatur. Quare dum sanguis per arterias advectus lienem subit, ipsi detrahitur quid­dam, sc. particulae limosae & terrestres, quae sunt cruoris velut foex, & caput mortuum, ut hac rati­one tota cruoris massa, a succo melancholico, seu atra bile, liberetur, quae in liene, non secus ac fla­va bilis in hepate, secernitur; quare lien plerumque est atri aut lividi coloris, propter foeculentias illi [...] depositas. Cum vero hic succus in liene repositus, non sit omnino inutilis, sed ob copiam salis fixi sit valde fermentescibilis naturae, non statim, uti bilis, in cloacam rejicitur, sed ulterius in liene coquitur; & exaltatus in fermentum abit, quod denuo sangui­ni commissum, ejus motum & volatilisationem pro­movet. Quare ut sanguine per arterias lienem in­gresso, aliquid detrahitur, scil▪ crudus melancholiae succus: sic eidem per venas refluo, aliquid continuo additur, sc. idem succus coctus & in fermenti natu­ram exaltatus. Non secus ac Chymici inter destil­landum, ut liquor optimus fiat, partes subtiles & spirituosas, a capite mortuo, destillando segregant, ac dein ipsi reaffundunt: atque hoc opus to ties repe­tunt, donec caput mortuum crebra destillatione vo­latilisetur, & liquor, secundum omnes suas parti­culas, rite exaltetur. Quod hujusmodi sit lienis usus, indicium est; quia viscere hoc male affecto, sanguis aut fermentescit [Page 31] nimis, uti in affectibus scorbuticis & hy­pochondriacis: aut si lien sit obstructus vel scirrho­so tumore obsessus, sanguis idonea fermentatione destituitur, atque hydrops, cachexia, vel tympani­tes, inducitur.

Prout sanguinis partem terrestrem & limosam, quae ex terra & sale fixo imprimis constat, in liene se­cretam, illic in fermentum evadere asserimus: ita non improbabile videtur, quod etiam sanguinis pars adusta & velut ignea, scil. flava bilis, quae ex sale & sulphure praecipue consistit, in hepate secreta, ac inde ad intestina transmissa, alicui fermentationis usu [...] inserviat. Haec enim chymo, e ventriculo ad intesti­na delapso, permista, ipsum illic effervere & turge­scere facit; quo & particulae elementares minutius subigantur, ac propter rarefactionem sive intume­scentiam, pars purior, pro succo nutritio, in vasa lactea exprimatur.

Nec tantum ratione fermentorum nascimur & nu­trimur; sed & morimur: quilibet morbus virtute fermenti cujusdam suas excitat tragaedias: ut enim sanguinis pars Sulphurea, & spirituosa nimis evecta, instar vini efferventis, immodice in vasis ebullit, & exinde febres diversi generis & naturae accenduntur▪ aut interdum cruoris pars salina, nimis evecta, fluo­rem patitur; indeque sanguis acidus, austerus, quan­doque & acris factus, variis coagulationibus aptus est: e quibus scorbutus, hydrops, nephritis, lepra, & morbi plerique chronici oriuntur.

Quin & morborum curationes fermentationis ope molimur: etenim pro tuenda aut recuperanda homi­nis sanitate, medici fere idem est ac Oenopolae offi­cium: sanguis & humores, aeque ac vina, in aequa­bili temperie, & fermentationis motu, conservari de­bent. Quare cum sanguis nimis effervescit, non [Page 32] secus ac vinum, e vasis depleri, ejusque fervor at­temperantibus demulceri, solet. Si quid extraneum aut heterogenium ipsi confunditur, ni sponte effer­vescens illud foras eliminarit, pharmica purgantia, vomitoria, diaphoretica, sanguinem & humores ex­agitando ac fundendo, seclusionem ejus promovent: siquando sanguis depauperatur, & minus quam par est effervescit, cardiaca, digestiva, & imprimis cha­lybeata, ejus vigorem & fermentationem restituunt: non secus ac vina acescentia, aut in vappam dege­nerantia; foeci opulentiori, quo de novo turgescant, committuntur. In promptu esset intensiones cura­tivas, nec non pharmaci cujusque effectus & opera­tiones, juxta fermentationis doctrinam, explicare: verum hoc esset a proposito nostro nimis longe ab­errare.

Hactenus in spatioso naturae campo digressi, fer­mentatione plena omnia conspeximus; nec tantum in partitis mineralium, vegetabilium, ac animalium provinciis, hujus motus & effecta cernimus: quin & simul universu [...] sublunarium mundus, videtur qua­si una & eadem moles, particulis fermentativis per totum concita, & valde praegnans; quae in qualibet ejus regione & angulo, tanquam in molecula sua for­micae, in perpetuo versantur motu & agitatione; huc & illuc circumvolitant; modo sursum, modo deor­sum rapiuntur; sibi invicem varie occurrunt, associ­antur, & rursus discedunt; continua vicissitudine, diversa ineunt conjugia, & patiuntur divortia, ex quibus rerum ortus, interitus, & transmutationes dependent. Nec solum in telluris gremio, at me­diis in undis, horum corpuscula abunde scatent; sed imprimis per totam aeris Atmosphaeram, densa con­gerie, diffunduntur. Satis est hoc in loco exempla quaedam verbo annotasse: plenior eorum specula­tio [Page 33] non est hujus instituti. Tempus est ut a Physicis ad artis opera perveniamus.

CAP. VI. De Fermentatione, quatenus in artificialibus peragitur.

IN operibus artis tam varius & multiplex cernitur fermentationis apparatus, ut sit omnino impossi­bile singulas enumerare species, aut diversas hujus instantias, ad certas classes aut destributionis capita, revocare. Nos methodi sequentis filo utentes, ex­empla (quae nostrae observationi constant) aliquo [...] insignia subjiciemus, ad quorum normam alia plera­que explicari possunt.

Circa fermentationem, quae in subjectis manu aut industria humana tractatis, peragitur, haec tria sunt imprimis consideranda:

Primo, Cujus naturae & compositionis sunt cor­pora ad fermentescendum maxime [...]donea, & quae ad hoc sunt minus habilia.

Secundo, Qualia sint circa fermentationem requi­sita; nimirum quae motum ejus in subjecto quovis aut promovere, aut etiam inhibere solent.

Tertio, Quotuplex sit fermentationis motus; ejus­que finis; nec non quae sint effecta & alterationes quae ipsam consequuntur.

Quoad primum, ut corpora quaevis ( cum tenden­tia ad perfectionem) rite fermentescant, requiruntur;

Primo, Ut sit partium laxitas & disjunctio quaedam; s [...]cus expandi, aut a loco in locum particulae fer­mentativae commigrare, nequeunt: quare in compa­ctis [Page 34] durioribus, viscosis, nimium excoctis, ad spissi­tudinem aut siccitatem evaporatis, fermentatio non succedit. Quae sunt liquida, ut vinum, cerevisia, fruct [...]um & herbarum succi, facile & cito turgescunt; proxime his, quae molli, licet crassiori, consistentia sunt praedita, uti panis, esculenta pleraque, & com­positiones medicamentosae.

Secundo. Requiritur ut sit partium heterogeneitas, seu principiorum simul omnium confusio: nimirum ut particulae aliae alias oppugnent, & in motum ex­agitent. Corpora enim simpliciora, in quibus uni­cum, aut ut plurimum bina praepollent Elementa cum exigua reliquorum proportione, sunt ad fermente­scendum inepta: quippe particulae con [...]miles, sive ele­menta symbolica, torpida & quieta jacent. Inter dissi­miles vero pro dominatione statim lis exoritur, & aliae alias in motum provocant.

Tertio. Erit tertia conditio, ut in corpore fer­mentando nec sit partium cruditas nimia, nec matu­ritas. In priore, particulae activae & subtiles non facile crassioribus extricantur, neque in motum vin­dicantur: uti constat in succis, qui de fructibus im­maturis exprimuntur; item in cerevisia, quae ex hor­deo crudo & non germinante, paratur. In posteri­ori, particulae nimis volatiles factae, mixtionis vincu­lo non continentur, quin evaporant statim, & sub­jecta sua versus putredinem disponunt. Quare suc­cus e fructibus horariis aut aliis nimium maturis ex­pressus, non facile in vinum transit, quin ci [...]o cor­rumpitur. Atque ob hanc rationem sanguis extra­vasatus, lac, & urina, non fermentescunt, sed putre­dinem brevi subeunt.

Quod erat secundo propositum: plures sunt mo­di quibus fermentatio aut promovetur, aut sistitur. Primus & praecipuus erit, fermenti cujusdam corpori [Page 35] fermentando adjectio; cujus particulae, cum prius s [...]nt in vigore & motu positae, alias in massa fermen­tanda otiosas & torpidas exsuscitant, & in motum vindicant. Est autem fermentum duplex; vel Ab­solutum, quod est ejusmodi corpus, in quo particulae activae simul omnes in vigorem collocatae, insigniter in motu sunt; adeoque dum subjecto fermentando committuntur, alias ibidem particulas cujuscunque ge­neris prius inertes, secum in motum rapiunt: hoc modo flores cerevisiae, ova conquassata, & similia, fermentationem fere ubivis concitant. Vel est fer­mentum Respectivum; quod nimirum constat parti­culis, ut plurimum unius generis, quae in massa fer­mentanda aliis alterius generis occurrentes cum ipsis effervescunt, adeoque in mixto partium simul omnium turgescentiam producunt. Hoc modo particulae sa­linae fluorem adeptae, cum aliis salinis aut fixis aut al­chalisatis, valde effervescunt, uti constat cum liquores acetosi, coralliis, c. cervi, conchyliatis, nec non fer­ro, affunduntur: etiam cum sp. vitrioli & sal Tartari invicem committuntur, magna ebullitio excitatur.

Sunt etiam accidentiae quaedam & circumstantiae ex­ternae, quae fermentationis motui aut ciendo aut co­hibendo varie conducunt: cujusmodi sunt imprimis, aeris ambientis conditio, & corporis fermentandi re­positio & asservandi ratio.

Aer Austrinus, (in quo particulae calidae & humidae passim scatent, quae etiam corpora quaevis facile sube­untes, fermenti vim & vicem obtinent,) plerisque re­bus insignem fermentationis motum imprimit: quare in liquoribus potulentis, non modo primum effervescen­tiae impetum suscitat; sed & diu fermentatis novas turgescentias inducit. Econtra, aer gelidus & Bore­alis ▪ corpora constipat, & plurimum constringit: in rebus plerisque Elementorum fusiones & [...]lores impedit; [Page 36] saepe fermentationem aut concitandam impedit, aut inceptam cohibet. Aer item aestivus, quia principia activa nimis exagitat, spiritus & partes subtiles fugat, salinas & sulphureas in fluorem exaltat, adeoque mo­tum eorundem aequabilem pervertit, ac vel sulphure vel sale nimium evectis, ranciditatem aut acorem cor­poribus facile accersit, fermentationis negotiis quam­minime favet.

Circa corporis fermentescentis repositionem, haec sunt praecipue observanda. Cum res primo fermen­tescere incipiunt, ne vasis nimium constrictis occlu­dantur, neque dum incalescunt liquores, in utribus aut dolio reponantur. Etenim particulae primo tur­gescentes & velut rarefactae, satis amplum desiderant spatium: quare in vasis apertis & patentibus, vini aut cerevisiae fermentatio inchoatur: cum vero pa­rum deferbuerint ejusmodi liquores, ne particulae in motu collocatae, aut exagitentur nimis, aut a subje­cto avolent, in cella frigida & vasis occlusis opti­me servantur. In praeparatione aceti contrarium observamus; solet nimirum in loco calido prope hy­pocaustum collocari, aut etiam radiis solaribus expo­ni; nimirum ut spiritu vinoso depresso, pars salina in fluorem exaltetur, adeoque aciditatem liquori con­ciliet. Erit altera observatio, quod liquores in vasis ligneis, melius quam in vitreis aut lapideis, fermente­scunt. Etenim e ligno imprimis quercino, corpuscu­la quaedam salina longa infusione educuntur, quae fermentationem promovent.

Quoad tertium super hac re propositum; licet proprie loquendo, fermentationis motus sit tantum principiorum una confusorum, a cruditatis statu ver­sus maturitatem evectio, ejusque finis sit rei cujus­que ad perfectionem tendentia: tamen usus obtinuit, ut vocabulum hoc plerisque aliis motibus r [...]rum natura­lium [Page 37] attribuatur, & fines alios, & effecta longe diversa, includat. Cum igitur in corpore quocunque particu­lae fermentativae insigniter in motu sunt, alteratio­nes, quae exinde sequuntur, ad tres hasce classes quo­dammodo referri possunt.

Primo, vel spectatur partium ejusdem corporis exal­tatio & perfectio, aut eorundem resolutio & corruptio.

Secundo, vel intenditur partium alterius corporis dissolutio, aut solutarum praecipitatio.

Tertio, ab hujusmodi principiorum motu & actione, partium modo ejusdem, modo diversorum corporum, coagulatio, vel etiam congelatio, inducuntur. Restat, ut singulas hasce motuum naturalium species, & fer­mentationis modos breviter percurramus.

CAP. VII. De Fermentatione quatenus in corporum exaltatio­ne, & tendentia ad perfectionem, spectatur.

PArtium exal [...]atio optime cernitur in operibus aut rebus quibuscunque humano usui dicatis, quatenus a fermentatione majorem perfectionem & vigorem adipiscuntur; ut sunt imprimis alimenta & medica­menta. Inter alimenta panis, cerevisia, vinum, po­maceum, condimenta pleraque, quicquid habent virtutis aut vigoris, hoc potissimum fermentationi debent.

Circa panificium haec sunt praecipue observanda▪ farina triticea, hordeacea. aut alius generis cum aqua communi subacta, in massam redigitur postea in cliba­no coquendam. Huic si nihil praeterea addatur, pro­tinus gravis, & ponderosa instar luti, viscida, sapo­ris ingrati, & coctionis difficilis, evadit: Sin fermen­tum inter subigendum adhibeatur, massa protinus ef­fervet, [Page 38] mole intumescit, ac postea cocta fit levis, spongiosa, [...], & comestui grata. Si discriminis ratio inquiratur, ita se habet. Frumenti farina, spiri­tuum, nec non salis & sulphuris, proportione mediocri imbuitur: horum vero particulae in massa cum aqua subacta, viscosa humiditate obruuntur; adeo ut se in­vicem non exagitent, nec in motum exerant: quare inter coquendum humiditas quaedam superflua evapo­rat: quod reliquum est tenax, viscidum, instar luti compressum, & ponderosum, existit. Cum vero mas­sae farinaceae fermentum admiscetur, particulae activae fermenti, prius in motum exertae, consocias suas in massa farinacea prehendunt & secum in motum vin­dicant: Hoc ritu, dum aliae alias exagitant, brevi o­mnes in fermentationem concitantur, hinc illinc tu­multuantes totam permeant & pervadunt pastam, partes viscidas & terrenas subtiliant & attenuant, mo­tuque suo massam attollunt & foraminulis excavant; quae tamen interea ne spongiosa nimis evadat, & quo partes excavatae & attenuatae exactius misce­antur, longa subactione pinsitatur: dein postea, an­tequam cessat fermentatio, & partes excavatae denuo subsidunt; debet statim in clibano coqui. Inter co­quendum humiditas superflua evaporat, & praeterea quam plurimae spiritus, salis, & sulphuris, particulae a­volant; quare massa levior & minus ponderosa existit: interim quae in pane subsistunt exaltatae admodum & & ad maturitatem evectae, consistentiam ei laudabilem, cum sapore, & odore grato conciliant.

Fermentum vulgo usitatum, est vel portio massae fer­mentatae farinaceae, & incoctae, quae sale imbuta ad acorem servatur. Dicitur Clevains Gallice, quia massam attollit. Vel flores cerevisiae; aut horum defectu, ce­revisiae faeces; aut ova conquassata, adhibentur. In fer­mento farinaceo particulae salinae fluorem adeptae, [Page 39] imprimis emicant: sic etiam in cerevisiae faecibus. Quare panis ab his fermentatus, fit austerus & non­nihil acescens: interim cerevisiae flores spiritu pluri­mum turgidi, panem potentius fermentant, ac massae levitatem & dulcedinem pergratam conferunt. Ova conquassata cum spiritu & sale volatili abundant, pa­nem adhuc ulterius fermentescere faciunt, ipsumque magis spongiosum reddunt: possunt proculdubio, a­lia fermentorum genera adhiberi; quaecunque enim vel spiritu turgescunt, aut sale in fluorem evecto abundant, in hunc usum satis idonea videntur.

Interdum massa farinacea cum materia sulphurea, prout butyro, sevo, pinguedine, aut similibus, subi­gitur; quae in clibano cocta, dum incalescit, levis, & spongiosa videtur, (scil. dum particulae sulphureae a calore in clibano contracto, in motu servantur) postea cum frigescit haec massa, gravis, ponderosa, & valde compressa existit: scil. calore ascititio ex­halato, particulae sulphureae evectae, denuo subsidunt; cumque reliquorum particulae, non fuerunt in mo­tum concitae, ideo massa velut infermentata evadit: etenim in ejusmodi subjectis particulae sulphureae, quia plurimum viscosae, reliquorum motum impediunt, nec diutius quam a calore actuali urgentur, ipsae in mo­tu persistunt.

Panis interdum paratur ex farina tritici aut hor­dei germinantis, qui sine adjecto fermento, adeo nimis effervescit, ut in massa compacta contineri nequeat; quin inter coquendum late diffluat: cu­jus ratio est, quoniam in tali frumento, a germina­tione ejus, principia activa prius in vigore, & ex­altatione sua posita sunt; quare in massa subacta, cum a calore clibani urgentur, inordinate excur­runt, & partes crassiores sibi obstantes impetunt, ac velut in praeceps deturbant. De panificio dictum [Page 40] est satis: modo ad cerevisiam transeamus.

Cerevisia paratur ex Brasio, seu hordeo germinante & tost [...], quod ad hunc modum conficitur; Primo hor­deum aquae communi, per tres dies ad intumescenti­am infunditur, dein (aqua e [...]fusa) super aream sic­cam, in acervum reponitur, movendo semel, bis, aut ter, in die, ne incalescat nimis, donec germinare incipiat, & leves radicum surculos emittat. Postea, crebra agi­tatione, ab ulteriori germinatione prohibetur; & po­stremo, furno superimpositum, ad tostionem exsiccatur; hoc modo paratum, farinam mire dulcescentem exhibet.

Hujusmodi processus haec est ratio; Hordeum germi­nare permittitur, ut principia ejus activa, in vigorem seu exaltationem collocentur: cum enim germinat spi­ritus, sal, & sulphur, prius sopita & inertia, una tur­gescunt, & ad vires suas statim exerendas, ceu veterno excusso, accinguntur. Reliqui apparatus, hordeum ab ulteriori germinatione prohibent, ne principia ejus plurimum laxata, nimis exhalent, & e subjecto avolent. Farina hordei sic parati dulcescit, quia principia activa, velut in fructu ad maturitatem perducto, in exaltatio­ne constituta sunt; quare & liquor hac farina imprae­gnatus, particulis spirituosis, & fermentativis valde tur­gescit, cum simplex hordei decoctum vix omnino fer­mentescit, nec diu servatur, quin mucidum & insipidum evadit.

Cerevisia autem ad hunc modum consicitur; Super farinam hordei modo supradicto parati, aqua cocta funditur, & per aliquot horas macerari sinitur, ut par­ticulis activis hordei germinantis, jam in vigore po­sitis, sufficienter impraegnari possit: liquor hic satu­ratus e magmate subsidente clarus educitur, & denuo coquitur, ut consistentiam nonnihil crassiorem, & di­utius persistibilem, nanciscatur: dein, cum parum re­frixerit, fermento, aut floribus cerevisiae adjectis, fer­mentatur, [Page 41] ac in dolio reponitur. Circa fermentatio­nem ejus haec sunt praecipue observatu digna.

Si diutius quam par sit, cum farina hordei mace­ratur, liquor evadit crassus, & mucilaginosus, & postea vix omnino fermentescit: hujus ratio est, quo­niam principia activa, in hoc opere prompti sunt mo­tus, & una secum particulas terrestres agitant; quibus, si longiori mora, meatus & pori liquoris implentur, nimis saturati, penitus obstruuntur, &, velut in stomacho ad crapulam saginato contenta, vix omnino fermentescunt.

Si calidus nimium, aut frigidus, in dolio repona­tur liquor; pariter, in tempestate aestiva praefervida, aut hyemis gelida, fermentatio non rite succedit: et­enim a calore nimio, particulae ab invicem dissipantur, ne se mutuo prehendant, adeoque exagitent; a fri­gore nimis constipantur, & figuntur, ut vix motum ineant, nedum strenue absolvant.

Cum cerevisiae liquor in dolio fermentescit, par­ticulae activae se quaquaversus explicant; crassiores & terrestres, partim, veluti in fugam actas, ad fun­dum praecipitant; partim ipsis adhaerentes, veluti ca­ptivas, ad summitatem dedu [...]unt, ibidemque in bullas continuo succrescentes excavant, & quasi in servi­vitutem asserunt. Post debitam fermentationem, tota liquoris intercapedo, clara & defaecata redditur, in qua spiritus, cum mediocri sale & sulphure, luxuri­ant; interim in faece subsidente, aliquantulum spi­ritus & Sulphuris, cum sale & terra copiosis, re­manet. Quamdiu vero hoc in loco res fuerint, liquor defaecatus, dulcis & spirituosus existit; sin di­utius servatur, aut non strictim dolio includitur, spi­ritus magna ex parte avolant: interim ab horum de­fectu, particulae salinae exaltatae, & fluorem adeptae, totum liquorem impraegnant, ipsumque acescere faci­unt, [Page 42] cum enim cerevisia, aut etiam vinum in acetum transeunt, non ideo contingit, quia spiritibus omni­no privantur, (sic enim in vappam degenerarent,) sed quoniam partes Tartareae, sive salinae, ad fluorem evehuntur, & acore suo liquorem inficiunt, interim spiritus potentia minores, deprimuntur, ut iis resi­stere nequeant. Tempestas praefervida, tonitrua, bombardarum sonitus, aut insolatio sub dio, cere­visiam subito coacescere faciunt, etenim his modis, spiritus motu suo aequabili exturbati, dissipantur; ac interea partes salinae seu Tartareae, prius secretae & depressae, commoventur, ac in fluorem evehun­tur.

Quod revera in aceto partes spirituosae, non de­struantur penitus, sed tantum deprimantur, interim salinis in fluorem collocatis, liquido constare vide­tur, quoniam ex aceto liquor ardens & fragrantissi­mus, instar spiritus vini, extillari potest, ad hunc mo­dum; Cum aceto destillato, e minio seu plumbo cal­cinato, sal extrahatur; cujus si copiam habueris, & in retorta destillaveris, spiritus vinosus & ardens, in receptaculum propellitur; cujus ratio est, quia cum aceti salinae particulae cum sale plumbi uniuntur, spi­ritus vinosi adhuc superstites, denuo liberantur, & sui juris facti, e latebris illorum vi caloris urgen­tur: isti autem spiritus a plumbo minime proce­dunt, quia, si ignem vehementiorem adhibeas, sal plumbi denuo in metallum liquatur.

Verum unde digressi sumus, ad cerevisiam rever­tamur; cui quanta perfectio a fermentatione acce­dat, hoc experimento constat. Si accipias cerevisiam recens confectam nec adhuc fermentatione depura­tam, ac in vesica, aut cucurbita destillandam expo­nas, tantum aqua vappida, spirituum & vigoris omni­no expers, ascendet: si cum cerevisia rite fermentata [Page 43] eodem modo procedas, aquam ardentem & valde spi­rituosam habebis. Atque hinc tollitur objectio non­nullorum, qui aquam farina Brasii modo impraegna­tam, amplius decoqui prohibent ne spiritus exhalent: quoniam spiritus ante fermentationem crassioribus re­liquorum particulis, adeo obvolvuntur, ut e con­creto minime erumpant.

Quo cerevisia, Brasii farina magis impraegnata, for­tior existit, eo diutius sine acescentia servatur, hu­jus vicem supplet, si flores lupulorum ei incoquun­tur, e quibus primo amarescet, postea vero gratam dulcedinem recuperat: hujus ratio est, quia pori li­quoris, qui a farinae particulis vacui sunt, cum ab illis lupulorum occupantur, fit consistentia magis com­pacta, & particulis fermentativis plus saturata; qua­re salis fluori, non cito conceditur spatium. Quod vero liquor, primo amarus, postea dulcescat; ideo contingit, quia partes spirituosae & sulphureae a Bra­sii farina suppletae, propter alias a lupulo incocto admistas, non adeo propere ad maturitatem suam per­veniunt: cum vero hanc attigerint, caeteris quibus­cunque facile praepollent, & toti dulcedinem imper­tiunt. De praeparatione cerevisiae hactenus; cujus (uti & panis) consideratione, diutius immorati su­mus, quoniam fermentationis vocabulum his maxi­me debetur. Proxime ad vina transeamus.

Excepto animalium sanguine, nulli praeterea liquo­res, uti vina, effervescunt; in nullis spirituum salis & sulphuris uberior copia, aut insignior turgescentia, reperitur. Vinorum fermentatio, & fermentescen­tium tractatio, apud vinitores seu oenopolas, tan­quam arcana, solum mystis sive artis suae Adeptis edocenda habentur. Inter istos, scientia quaedam [...], seu medicinae methodus, traditur; quo ritu, vinorum impuritates expurgentur, fervores attem­perentur, [Page 44] aut etiam defectus & languores sanari pote­rint. Multi praeterea fucationum modi, secreto adhi­bentur, quibus vina depauperata & vappida, pro sa­nis & opimis, venditantur. Quoad nostrum vero propositum, ut Fermentationis doctrina illustretur, circa vina praecipue spectari debent haec tria: Primo, Eorum defaecatio & in partes secessus. Secundo, Immo­dica effervescentia, quibus de causis cieri, & quo pa­cto solent compesci. Tertio, Eorum declinatio cum in deterius vergunt: & quibus remediis, ne cito in vap­pam aut acetum transeant, sustententur.

1. Quoad primum. Ut fermentatio in musto in­choetur, fermenti adjectio (uti fit in cerevisia) non requiritur; etenim succus uvis expressus, principiis activis adeo copiose turget, ut sponte sua statim in­signiter effervescat: usitatum vero est, in quibus­dam regionibus, quando uvae calcantur, iis calcem vi­vam inspergere, cujus, velut fermenti, stimulo, liquor expressus magis turgescit, & citius depuratur. Mu­stum primo doliis apertis impositum (cum prae insigni effervescentia, in occlusis contineri nequeat,) impetuose adeo ebullit, ut non magis aqua super ignem effervens. Cum vinum aliquantulum deferbuit, vasis paulo occlu­sioribus reponitur, in quibus usque fermentescendo ul­terius depuratur. Inter depurandum, particulae spiri­tuosae & subtiles, faeculentias crassiores exagitant, & a se quaquaversus dimittunt, ut liquoris vinosi massa, faecum mistione immunis facta, clara & defaecata red­datur. Constant vini faeces ex sale & sulphure, cum exiguo spiritu, & copiosa terra; quae dum vina efferve­scunt paulatim secreta, vel se mutuo coagulando, va­sis parietibus, sub Tartari specie, affiguntur, vel amur­cae instar ad fundum subsidunt. Interim liquor super­natans, pellucidus & valde spirituosus existit.

Vinorum defaecatio interdum aegre succedit, ut liquor [Page 45] vinosus a Tartari mixtione non facile liberetur: quare solent vinitores corpora quaedam, aut depurantia aut praecipitatoria, vinis adjicere, ut materia terrestris liquo­ri innatans, citius ad fundum subsidat. Quae vina hoc modo clarificant duplicis sunt generis: Aut enim partes habent viscosas, ut sunt ichthyocolla, ovorum albumina, & similia, quae tenacitate sua faeculentiis vi­ni adhaerent, easque secum versus fundum deducunt. Aut etiam vi praecipitatoria pollent; quae, dum poros liquoris subeunt, particulas crassiores ab iis deturbant, & ad fundum repercutiunt; ut sunt pulvis Alabla­stritis, silices calcinati, & similia.

Vina, licet primo bene defaecata fuerint, immodi­cas tamen effervescentias postea concipiunt, ita ut Tar­tarus de fundo commotus, ipsis denuo commisceatur; etiam spiritibus exolutis, particulae modo sulphureae modo salinae nimium evectae, vina rancida, mucilagino­sa, aut acetosa, reddunt, ac interdum in vappam de­generare faciunt. Haec quibus de causis fiant, & quo pacto curentur, expendamus.

Vina saepissime fervores contrahunt, cum Tartaro seu faece nimis opulenta saturantur: Tartarus enim seu faeces, licet a vini liquore secretae & ad fundum vasis de­pressae, cum tamen sale & sulphure copiosis constent, particulas fermentativas usque a se demittunt, quarum afflatu vinum in aequabili fermentationis motu conser­vatur: & prout vina sensim maturantur, ita Sal & Sul­phur, quae in Tartaro latitant, paulatim exaltantur; do­nec tandem ad fluorem evectae, liquorem vinosum faece turbida inficiunt, & immodice effervere & ebullire co­gunt. Contra has nimias vinorum effervescentias, ne­cesse est ut statim a faece istac nimis opulenta eximantur, ac vasi alteri imponantur; quod nisi fiat, ob nimiam tur­gescentiam, sulphure plurimum exaltato, rancida & mucilaginosa evadunt; aut spiritu exoluto, & sale ad [Page 46] fluorem evecto acorem contrahunt, ac versus acetum declinant.

Nec tantum a Tartaro, seu faece opulenta, vinum plus satis effervescit; sed a nimia agitatione, calore im­modico, aut corpore extraneo & non miscibili, ipsi confuso: his enim aliisque modis, pars vini sulphu­rea excandescit, indeque fervorem & indebitam e­bullitionem concipit, cujus sedandae gratia, praeter exantlationem ejus e vase in vas aliud, in usu est copiam lactis dolio infundere; cujus mixtura, vino­rum effervescentia & tumultus statim demulcentur. Cum vero hac ratione vini spiritus plurimum obtun­ditur, diu servari nequit, sed paulo post in acetum aut vappam degenerat; quare necesse habent oe­nopolae, ut vina, hoc artificio emendata, statim ve­nalia exponant, & quam citissime exhauriant.

Hujusmodi vinorum effervescentiae, licet tempesti­ve sedentur, priusquam vina in totum deperduntur; attamen vitia quaedam relinquunt, quibus liquor vi­nosus a debito colore & consistentia alteratur, & palato fit minus gratus: etenim vina effervefacta, saepe fiunt coloris magis saturati, scil. a limpido & aquoso versus citrinum aut rubicundum degenerant, & rancorem gustui affigunt, quae quidem omnia a sulphure nimis evecto & exaltato procedunt. Hu­jusmodi vinorum affectibus his modis occurritur. Pro colore emendando saepe lac simplex, aut cum ichthyocolla vel amylo incoctis, dolio infunditur; haec enim & sulphuris exaltati secretionem quandam procurant, & albedine sua colorem versus limpidum restituunt. Vina mucilaginosa emendatur, alumi­nis combusti, calcis vivae, gypsi, salis, & similium in­fusione; haec enim fermentationem de novo indu­cunt, ut particulae crassiores reliquis extrudantur, & versus fundum praecipitentur. Ranciditas iisdem reme­diis sanatur.

[Page 47]3. Quod tertio erat propositum; vina depauperan­tur, cum a longa effervescentia, spiritu & puriore sulphure plurimum exhalatis, particulae salinae ex­altari incipiunt: in hoc casu, remediis quibusdam velut cardiacis, languidae eorum vires sustentan­tur.

Sicut spiritui ac sulphuri nimium evectis & ex­altatis, medetur vinorum a faece opulenta exemptio: sic iisdem depressis remedium est, ut faeci seu Tarta­ro ditiori committantur. Quare solent vinitores vina depauperata, spirituum ac sulphuris copia desti­tuta, & quae ob salem evectum acescere incipiunt, faeci seu Tartaro recenti seu lautiori affundere; ut spiritu & sulphure quasi de novo inspirata, denuo fermentescant, & vigorem & vim novam recupe­rent: insuper ex vino generoso & ditiori, cum sac­charo & aromatis, syrupos conficiunt, quos vinis exole­tis & depressis affundunt.

Usitatum est vina tenuia, etiam cerevisiam novellam, per aliquod tempus utribus aut lagenis vitreis inclu­dere, quibus postea apertis, liquor adeo impetuose effervescit, ut fere totus in spumam rarefactus, e vase ebulliat: qui praeterea tantum acorem con­trahit ut vix deglutiri possit, quorum ratio (uti vi­detur) sic se habet; Hujusmodi liquorum turgescen­tia, & insignis acetositas, imprimis a sale exaltato, & fluorem adepto, procedit; cum enim liquor Tar­taro copioso, & spiritu mediocri, saturatus, vase stri­ctim occluditur, particulae simul omnes fermentari coguntur; cumque aliae ab aliis aufugere & sepa­rari nequeunt, sese plus exagitant, & minutissime refringunt; ut hac ratione mixtionis vinculum peni­tus solvatur, attamen corpuscula ab invicem soluta, & velut libera, propter vas continens occlusum, una coercentur: quare cum vas aperitur, particulae [Page 48] simul omnes in fugam paratae, instar aurae, subito rarefactae, cum strepitu & tumultu erumpunt; & quoniam ob Tartari copiam, partes salinae fluorem adeptae, spiritu & sulphure potiores sunt, hinc in­signis acetositas liquori inducitur.

Non opus erit de pomaceo, mulso, vino passularum factitio, aliisque liquoribus potulentis ac fermen­tativis, speciatim dicere, quoniam ex iis quae dicta sunt, caeterorum phaenomena, juxta eandem hypothe­sin nullo cum labore erui & explicari queant. Poterit sub hoc censu ars tota Coquinaria & Diaetetica con­scribi. Etenim ab utrisque id unice agitur, ut in alimentis nostris, tum jucunditatis tum sanitatis gratia, particulae activae in vigore & exaltatione sua collocen­tur; sic enim & palato maxime arrident, & facili­ori digestione in nutricatum abeunt. Ob hanc ra­tionem, non tantum potus & confectiones frumen­taceae, aut oleraceae, diversi generis & naturae, ex­cogitantur; verum & carnes, tum elixas tum assa­tas, varie praeparamus, iisque condimenta adhibemus, ut particulis, modo sulphureis, modo salinis, ad fluo­rum evectis, cum acumine quodam gustui arrideant. Quae sunt fixioris naturae, saccharo, sale, aut pipere con­dita, ad exaltationem perducuntur. Solent carnes non­nullae fere ad putrilaginem servari, ut particulis acti­vis hoc modo in vigorem & motum collocatis▪ magis grati evadant saporis. De compositionibus medi­camentosis poterit hic longa dissertatio interseri: quoniam vero hoc subjectum peculiarem considerati­onem meretur, hic plura dicere supersedeo. Proxime videamus, quo fermentationis motu & principiorum habitudine, corpora naturalia versus dissolutionem tendant; seu qualis sit progressus ad putrefactionem & corruptionem cujusvis rei.

CAP. VIII. De Fermentationis motu, qui corporum interitu, nec non putrefactione & corruptione observatur.

COrpora naturalia, in quibus spiritus sal & sul­phur in quantitate vel mediocri reperiuntur, in eodem statu non diu permanent: etenim activa haec principia perpetim in motu versantur. Cum primo conveniunt, a cruditate, & confusione, versus per­fectionem contendunt: cujus gratia, quando summum quo pervenire datur, attigerint; minime in hoc pun­cto quiescunt: verum exinde, versus dissolutionem istius rei festinant. Quae magis volatilia sunt, soluto mixtionis vinculo, primo erumpunt; dein caetera in partes secedunt, donec forma mixti penitus dis­pereat: spiritus ad summum evectus cum aqua & puriore sulphure, primo avolat, & expiratu suo odorem satis gratum dffundit; postea sulphur cras­sius cum sale, a vinculo quo ligabantur, soluta & fluorem adepta, sensim evaporant, simulque foeto­rem valde tetrum dispergunt. Una cum his partes aqueae difflantur, atque in terram seu caput mortuum corruit subjecti compages.

Hujusmodi processum, tum in naturalibus, tum in subjectis ab arte paratis, observare licet: circa res naturales, Elementorum disjunctio ac in partes se­cessus spectari debent; Tum in corporum viventium interitu, seu vitae & vegetationis extinctione; tum in eorundem defunctorum corruptione, & in putredi­nem reductione.

In vegetabilibus, sicut accretio & maturitas a principiorum combinatione, & mutua adhaesione; ita declinatio & interitus, ab eorum discessu & separatione [Page 50] dependent: in plantis & fructibus, a succo crudo & austero, spiritu & sulphure sensim exaltatis, ad ma­turitatem pervenitur; cui sapor dulcis, odor & color amoenus accedunt: inde statim iisdem, spiritu, & sul­phure, caeterisque elementis, a subjecto paulatim avo­lantibus, res cito in marcorem & putrilaginem redi­gitur. Si, postquam subtiles & puriores spirituum & sulphuris particulae avolarunt, adhuc copia terrae & salis cum aliquali sulphure usque commorata fuerit, res minime putret, sed cum marcore exarescit: sin ve­ro Sal & Sulphur crassius fluorem adepta, una cum caeteris, mixtionis vinculo soluto, e subjecto erum­punt, statim externa humiditas, relicta ab his spa­tia occupat, & corpus in putrilaginem resolvitur.

Etiam animalia quaecunque accretionis, & durati­onis suae praefinitos habent terminos. Etenim ab ortu tardis incrementis, ad motum & sensationem, dein ad naturae suae vigorem, & exaltationem, ascendunt; in quo puncto minime consistunt, verum aequis ex­inde gradibus versus occasum festinant.

Si hujusmodi limitationis causa inquiratur, dici­mus quod natura parens posuit, in primigenio cu­jusque rei semine, talem spiritus, salis, & sulphuris copiam, quae pro ducendis ultimis corporum stamini­bus, seu lineamentis, sufficeret: ita ut accretio, & rei ad [...] ascensus, sit tantum istius materiae radica­lis evolutio, & in majorem dimensionem protensio; interim spatiola & vacuitates, quae a protractione hujus materiae fiunt, particulis activis a nutritione suppeditatis, explentur; quae etiam continua motus se­rie maturantur, exhalant, & aliis succrescentibus locum cedunt. Quam cito seminalis ista materies ad sum­mum evolvitur & exaltatur, ut ulterius promoveri aut expandi nequeat, res ad perfectionis suae statum perducitur: deinceps vero aliquot substantiae hujus radicalis [Page 51] particulae, una cum secundariis ab alimento sup­pletis, evaporare incipiunt; atque aliis quotidie, ali­isque, hoc modo absumptis, tum solidae partes sensim mole sua decrescunt, tum etiam succus nutritius & sanguis usque in pejus declinant, donec longa inta­bescentia, stabilimenta corporis emarcescunt, & san­guis depauperatur adeo, ut sustentando igni vitali neutiquam sufficiat: hand secus ac in lampade cernitur; si, oleo continuo absumpto, ejus vice aqua substituitur, liquor inops & dilutus redditur, ut ellychnii flam­mam diutius fovere omnino non valeat.

Quando vita animalium periit, (sive modo prae­dicto sensim exspiret, ac instar lucernae, oleo peni­tus absumpto, extinguatur; sive morte praepropera, fati aut morbi violentia, accersita, suffocetur,) sta­tim spiritus cum sale & sulphure in sanguine con­flui, nec non cujusque partis insiti, a motu suo re­gulari cessant, & in confusionem aguntur: deinde, partim e poris, cum calore evanescente, exhalant, partim intus in cavitatibus conclusi cum reliquis particulis, inordinate fermentescunt; & corporis to­tius ac viscerum intumescentias faciunt. Postea vero partium solidarum compages sensim laxari, & par­ticulae sulphureae, una cum salinis fluorem adeptis, evaporare, incipiunt; hinc foetor summus & putredo ori­untur. Principia activa confertim erumpentia, non ra­ro se mutuo prehendunt; ac in cadaveris superficie com­binata, vermes producunt: tandem cum e subjecto penitus exhalarunt, quod superest, in pulverem recidit.

Etiam animalium corpora victui nostro parata, ad eundum modum putrent, siquando per aliquot dies reponantur, donec particulae activae laxari, & in motu ad exhalationem tendenti, esse incipiunt; qua­re tum caro flaccidior, & inter comedendum tene­ra & mollis evadit; & si diutius servatur illa, dum par­tes [Page 52] salinae & sulphureae in fluorem evectae erumpant, statim foetor & putrescentia inducuntur.

Plures extant modi, quibus carnes a putredine solent praeservari: quorum praecipui sunt, ut sale aut aromatis condiantur. Sale condita longo tempo­re incorrupta, & comesta satis grata perstant: Aro­matis cadavera imbuuntur, ut in sepulchris diu su­persint. Quoad primum; muria, seu conditura sa­lina, sulphuris eruptionem prohibet, & implexu suo ipsum in subjecto figit, ac retinet. Aromata, cum particulis valde activis constant, fermentationem no­vam in subjecto cadavere concitant, atque insita hu­jus elementa, in motus sui societatem adsciscunt, & plurimas eorum particulas avolantes, diutius adhuc in corpore retinent: Prout sal & Aromata pro car­nibus & sulphureis diu asservandis usurpantur (quae etiam caetera quaevis a putredine vindicant,) ita ve­getabilia, eorumque flores & fructus melius sac­charo conservantur: hoc enim & particulas sub­jecti activas, mulcendo intus cohibet, & praeterea confectiones saporis valde grati reddit.

Mineralia imprimis solida & dura, quoniam sa­lis & terrae copia cum minori sulphuris & mini­ma spirituum quantitate praedita sunt, ideo raro aut vix omnino putredinem concipiunt. Par ratio est de resinosis, quae licet Sulphure cum Sale & Terra abundant; quia tamen exigua est aquae & spiritu­um portio, ideo eorum compages non facile laxa­tur; nec cito putredini sunt obnoxia. Inter mine­ralia tantum aqua communis sub hoc censu cadit: haec enim si modo stagnet, aut in vase diutius con­servetur, ejus Sal & Sulphur, in exigua licet quan­titate, fluore praedita, evaporare incipiunt, simul­que putredinem inducunt: quamdiu autem aqua in motu est, hae particulae usque aliis obvolvuntur, [Page 53] adeoque ab implexu mutuo & evaporatione deti­nentur.

Artisicialia & praeparata, non minus quam na­turalia putredinem subeunt; etenim panis & escu­lenta quaevis, vinum, cerevisia, & caeteri liquores potulenti, etiam confectiones medicae diu servatae, primo vires & vigorem amittunt: dein postea cor­rumpuntur; de quibus sequentia observare licet.

Quo magis res sunt compositae, & principia ha­bent simul omnia conjuncta, eo certius & facilius putredinem subeunt: quare esculenta e carnibus pa­rata, juscula, herbarum decocta, item pharmaca ple­raque Galenico more facta, intra breve tempus (nisi sale aut saccharo plurimum condiantur) solent corrumpi: interim destillata, & Chymice praepara­ta, quae homogeneis, aut non multum diversis con­stant particulis, sarta tecta diu servantur.

In compositis, si nimia sit aquae quantitas, res citius putrescunt; sic enim mixti compages nimis laxa est, ita ut principia fixa non possint volatilia prehendere, aut a fuga retinere: Ea autem in quibus spiritus cum sale, & sulphure mediocribus abundant, si in vase clauso serventur, ut parum evaporent, lon­go tempore perstant; uti cernitur in vino genero­so. His proxime accedunt, quae melle aut saccharo con­diuntur, aut quibus particulae salinae coposae a na­tura insunt.

Plurima ex his, dum corrumpuntur, fiunt aut mu­cida, aut rancida; vel acescunt, vel in vappam dege­nerant: res fiunt mucidae, cum particulae subtiles, inter exhalandum a crassioribus detinentur; atque in corporis superficie mutuo implexu inviscatae, si­mul in mollem lanuginem concrescunt; veluti cum muscus saxis aut lignis humido expositis induci­tur.

[Page 54] Ranciditas sulphureis imprimis contingit; etenim oleosa & pinguia, a fervore aut vetustate, rancida evadunt; nimirum cum, spiritu plurimum exhalato, particulae sulphureae exaltantur nimis, & evaporare incipiunt.

Aciditas inducitur a sale nimis evecto & reso­luto; cum enim spiritus deprimitur, aut exhalatur, sal fusus fluorem concipit, adeoque acorem infert; hinc vinum, cerevisia, pomaceum, etiam lac, edulia pleraque, & herbarum succi, cum diutius servantur, vel si immodico aeris fervore aut con­cussione percellantur, facile acescunt.

Liquida in vappam degenerant, cum principiis a­ctivis maxima ex parte exolutis, praeter aquam & terram nihil eminens, aut partium subtilium in sub­jecto, relinquitur.

Ut contraham quae superius dicta sunt; Cujus­vis rei corruptio solummodo est principiorum prius mutuo combinatorum (soluto mixtionis vincu­lo) a se invicem separatio, & in partes secessus, qui motus pro varia erumpentium diathesi (cum, vel sine foetore) in putredinem desinit, vel marco­rem.

Ubi spiritus abundant, atque adest sulphuris & salis copia, & particulae vinculis solutae confertim e­rumpunt, mistum cum foetore putrescit; etiam si den­sa mole constet, ita ut cunctae partes haud rite ven­tilentur, a putredine calorem concipit: in tali cor­ruptione foetor procedit ab exhalatione sulphuris cum sale aculeati: putredo sequitur, eo quod hu­miditas externa, in locum particularum avolanti­um, subingreditur: calor autem producitur a parti­culis sulphureis confertim commotis, atque intra sub­jectum conclusis, ut simul aggregentur, & unitae fortius agant. Sin vero in subjecto adsit minor sa­lis [Page 55] & sulphuris proportio, ita ut, cum mixtio solvi­tur, particulae segnius commoveantur, & sensim evaporent; sine insigni graveolentia, putredine, aut calore, corpus exarescit, & in marcorem redi­gitur.

Hactenus de fermentatione, & principiorum mo­tu; quatenus intra ejusdem subjecti confinia illud vel ad maturitatem & perfectionem, aut versus disso­lutionem & corruptionem, disponunt. Sequitur modo agendum, de ejusmodi particularum & principiorum motu, in quantum aliqua unius corporis in alia alte­rius agunt, eaque, vel, mixtum dissolvendo, penitus educunt & extramittunt, vel praecipitando, in partes secedere faciunt.

CAP. IX. De Fermentationis motu, quatenus in corporum dissolutione observatur.

PRo solutione corporum, duo sunt magna solven­tia seu menstrua, quae a natura existunt, scil. Aqua, & Ignis. Ignis, si proxime & immediate ad­hibeatur, corpora pleraque destruit, principia ab in­vicem abigit, & velut in auras dissipat, superstite so­lum terra cum pauxillo salis; si mediate adhibea­tur, particulas quasdam educit; ita interim ut aliae supersint: Quo modo destillationibus & operibus chy­micis praecipue inservit; etiam in parandis pro vi­ctu nostro necessariis, circa alimentorum tum eli­xationem tum assationem, usurpatur. Aqua non ita prompte destruit corpora, verum partes aliquas e subjectis allicit, easque in sinu suo excipit, & pro [Page 56] variis usibus ferme retinet: cum vero non facile corpora quaevis penetret, sed quae fixioris sunt na­rae fere intacta relinquat; varii excogitantur modi, quibus menstruum Aquae acuitur, & quibusvis cor­poribus dissolvendis idoneum redditur. Etenim pro ratione corporum quae dissolvere, & partium quas in se debet suscipere, quibusdam velut armis instru­i [...]ur; quibus subjecta quaevis reserare, & particulas modo has, modo illas, occupare poterit. Acuitur aquae menstruum, spiritu, sale, aut sulphure: nimirum vel singulis horum, vel pluribus simul alligatis; di­cemus primum de monstruo aqu [...]o cum vario ejus acu­mine, & postea de solvente igneo.

Aqua communis corpora simpliciora, excepto sul­phure, facillime dissolvit; eorumque particulas po­ris seu meatibus suis abscondit; sales cujuscunque ge­neris prompte suscipit, spiritus facile imbibit, terrae compagem laxat, ejusque tenuiora corpuscula com­plexu suo fovet; verum oleosis, & pinguibus aegre miscetur, eorumque particulas non nisi aliorum inter­ventu excipit, verum ad superficiem suam quasi non miscibiles propellit, aut ad [...]undum detrudit.

Corpora composita, quorum compages est laxi­or, aqua aliquatenus subit; indeque particulas quas­dam non simplices, sed totius mixti naturam refe­rentes, in sinum suum recipit; hinc vegetabilia pleraque, etiam animalium partes, & nonnulla m [...] ­neralia, aquae communi infusa ipsam virtute qua­dam impragnant, & e metallis plerisque, longa maceratione, vires quasdam, licet exiguas, expor­tant. Corpora quaedam dissolvuntur ab aqua, quae tamen menstrua sulphurea, aut spirituosa, fe­re intacta relinquit; ut sunt Gummi Tragacanthum, Arabicum, &c. item sales, & saccharum.

Primus & communis [...]imus acuminis modus, quo [Page 57] aqua simplex corpora dissolvenda facilius subit▪ est, ut particulis igneis, seu caloris adventitii spi­culis, instruitur; sic enim cum incitatione quadam in corpora profundius adigitur, atque ex intimis eorum recessibus, ramenta aliquot & veluti minutias deli­bat. Quare solemus materiam dissolvendam, aquae diu incoquere, aut saltem tepidae infundere, qua ra­tione tenuiores & subtiles quaedam particulae, quae subjecti indolem referunt, facile educuntur, & aquam cum totius mixti virtute impraegnant.

Haec de simplici seu naturali aquae menstruo, qua­tenus scil. ejus activitas solet interdum ab igne, seu calore ascititio promoveri. Verum hac adeo simplex haberi nequit, quin aliquales in se contine­at alterius generis parti [...]ulas; prout ex ejus facili putredine colligi potest; saepe enim halitibus spiritu­osis, sulphureis, aut salinis ex aere aut terra contra­ctis, impraegnatur; ut pro eliciendis plurium rerum tincturis nonunquam menstruo artificiali praestet; quippe aquae acidulae minerales, aqua pluvia, & ros Maialis, pro insigni qua pollent dissolvendi facultate, apud Chymicos crebro in usu sunt. Sed transeamus ad menstrua artificialia, in quibus liquor aquosus, spiritu sale aut sulphure; aut seorsim, aut pluribu [...] eorum simul collectis, instruitur.

Menstruum aquae spirituosum efficitur, quando e corpore spiritibus turgido liquor clarus & limpidus extillatur, prout in vino, aut cerevisia fortiori, aut corporibus aliis rite fermentatis, & ad exaltationem perductis: hujusmodi dissolvens vix ita sin [...]erum habe­tur, quin admistas habeat purioris sulphuris, quan­doque & salis volatilis particulas. Prioris generis liquor dicitur Spiritus vinosus, qui subtilis, & val­de penetrans vegetabilium, nec non animalium cor­pora & partes facile subit, mineralium vero agre, [Page 58] aut vix omnino: particulas non quasvis, aut toti­us mixti indolem referentes, (uti aqua communis,) e plerisque extrahit; sed imprimis spirituosas & sul­phureas, caeteris fere intactis; quare pro magisteri­is vegetabilium resinosis, (quae sub forma gummi, aut resinae, fere sincera educit,) usurpari solet: in­terim pro extractis plantarum, quae sulphure non ita praeditae sunt, aqua communi minus praestat: E sulphureis, uti sunt Benzoin, Sulphur, Olibanum, Styrax, Succinum, & similia, tincturas elegantes eli­cit: Sales herbarum fixos, item corallii, & marga­ritarum, prius cum aceto paratos, longa digestione dissolvit, eorumque tincturas in se recipit: saccha­rum & gummi, in aqua solubilia, fere intacta re­linquit. Menstruum vero spirituosum alterum, quod sale volatili acuitur, qualis est liquor qui ex san­guine, urina, c. cervi, aut fuligine, extillatur, supe­riori longe potentius existit, & corpora pleraque, ex­ceptis metallis, in partes discindit, & saepe totius mix­ti formas destruit: quinimo metallum [...]ixissimum, s [...]il. aurum, a proprio menstruo prius in calcem re­dactum, optime secundo dissolvit, ac in tincturam, seu liquorem potabilem, reducit.

Menstrua sulphurea habentur, quae a corporibus sulphureis, sub olei forma educuntur: haec autem vel destillatione parantur, qualia sunt imprimis oleum Te­rebinthinae, Juniperi, & similium; vel expressione, qualia ex olivis, amygdalis, aliisque vegetabilium fructibus aut seminibus, extorquentur. Destillata ma­joris efficaciae sunt, quam expressione parata; utra­que e vegetabilibus, aut animalibus, particulas quas­dam extrahunt, quarum virtutibus haec olea imprae­gnata, usui medico accomodantur. Quinetiam, pro extrahendis sulphureis mineralium particulis, satis indonee usurpantur, quas aliquando sinceras edu­cunt: [Page 59] sic oleum Terebinthinae, aut lini, sulphuris communis partem combustibilem dissolvendo extra­hit; interim partes salinae residuae, ac a menstruo intactae, in crystallos concrescunt; uti cuivis obviam est in praeparando Balsamo sulphuris.

Corpora mineralia, in quibus concretionis vincu­lum, a sulphure imprimis dependet, ut sunt lapis py­rites, Antimonium, sulphur commune, & similia a menstruo sulphureo aliquatenus dissolvuntur, quod nimirum particulas congeneres a corpore educit, sa­linis fere intactis: quare oleum Terebinthinae, lini, &c. ex his tincturam eliciunt; interim menstrua salina, ut sunt acetum destillatum, aut aquae Stygiae, pro solvendis eorum corporibus parum proficiunt: quin ista, nisi prius calcinata, vix adoriuntur. E contra autem, ubi mixti compages vinculo salino constat, ut sunt ferrum, cuprum, & similia; men­strua salina, prout aqua fortis, sp. vitrioli, salis, &c. particulas sibimet congeneres dissolvendo excipiunt, sulphureis pene intactis. Hoc manifesto apparet in metallorum solutionibus, praecipue autem & in­signiter in Camphora, quam aquae stygiae in li­quorem oleiformem menstruo innatantem, reducunt; nimirum ejus compagem solvunt, & partes aliquo­tas, e quibus concretio dependet, salinas, in se ex­cipiunt; interim sulphureae intactae seorsim in super­ficie liquoris aggregantur.

Menstrua salina sunt diversi generis & naturae; scilicet, vegetabilium, animalium, aut mineralium. Inter vegetabilia eminent fructuum & herbarum succi acetosi, aceta factitia, liquores acidi e lignis ponderosis, ut sunt Guiacum, Quercus, & Buxus, extillati; in quibus omnibus particulae salinae fluo­rem, aut ab arte aut a natura, adeptae, insignem a­corem referunt. Vel constat mens [...]ruum vegetabile, [Page 60] e salibus Tartari aut herbarum incineratione factis, & deliquatis, qui ab igne acuuntur valde, & acre­dinem acquirunt; in his particulae salinae sunt fixae, & in statu fluori opposito. Ad Animalium classem refero Spiritum urinae, c. cervi, &c. qui licet spiri­tibus impraegnantur, tamen a sale volatili vires prae­cipuas sumunt. Menstrua autem salina potentissima e mineralibus eliciuntur, qualia sunt liquores acetosi, qui ex salibus Nitri marino, Alumine, Calcantho, & similibus, igne fortissimo urgentur.

Qui e vegetabilibus eliciuntur, uti aceta; & liquo­res acidi, optime dissolvunt corallia, margaritas, con­chylia & testacea: quoniam in his magna est copia salis alcali, cum quo sal fluidus qui in menstruis acetosis istiusmodi abundat, strictissime uniri appetit; quare corpori dissolvendo apposita, ejus poros & meatus subeunt, particularum salis al [...]ali complicatio­nes solvunt, easque in amplexum suum rapiunt. Eodem prorsus modo sal fluidus in menstruo vegeta­bili, salem volatilem in cornibus animalium adoritur.

Hujusmodi menstrua metalla quaedam superficiem tenus corrodunt; verum non ita potenter uti Aquae Stygiae eorum corpora dissolvendo reserant. Sulphu­rea quaedam subjecta calcinatione prius laxata, satis apte subeunt, indeque particulas salinas educunt. Qua­re pro sale stanni, plumbi, antimonii, fuliginis, alio­rumque in calcem prius redactorum, aceto destillato utimur.

Sales Tartari & herbarum fixi, licet praecipita­tioni magis quam dissolutioni inserviant, tamen quia particulis acuti [...], & valde penetrativis constant, egre­gii sunt usus: His enim menstrua aquosa, pro ex­trahendis vegetabilium tincturis, praecipue acuuntur. Et quanquam corpora, quae Alcali scatent, uti mar­garitae, corallia, &c. omnino intacta relinquant, ob [Page 61] nimiam in utrisque partium homogeneitatem: etiam [...]etallis apposita, eadem superficie tenus, parum cor­rodant, ac cum sale ac sulphure eorum in rubigines accrescant: Tamen corpora sulphurea, modo ab igne laxata, prompte subeunt, eorumque compages rese­rant, & divellunt; quare pro conficiendo lacte seu magisterio sulphuris sal Tartari optime conducit.

Menstrua salina fortissima sunt quae ex minerali­bus destillatione propelluntur, s [...]il. ex Chalcantho, Nitro, Sale marino, Alumine, Arsenico, aut singulis, aut ex pluribus eorum simul commixtis, liquores a­cetosi destillantur; qui cum sint summae acredinis, instar ignis, corpora pleraque, imprimis vero metal­lica, & quae vinculo salino constant, prompte sube­unt, easque in partes minutas facile dissolvunt. Sunt autem hi liquores tantum particulae salinae, quae vi caloris a terrae suae complexu propul [...]ae, indeque fluo­rem adeptae, in aquam convertuntur: Quemadmodum ignis actualis sulphurea imprimis adoritur, & corpus destruendo, partes sibi congeneres educit; sic aquae Sty­giae (quae & ignis potentialis dicuntur) corpora quae sale plurimum abundant, uti metalla, facile divellunt, ea­dem (que) ab igne inviolabilia in minutissimas partes con­ [...]ringunt.

Circa mineralium solutiones, observare licet, quod eorum compages, non uti caetera naturae concreta, fa­cile dirui [...]ur, aut in partes laxatur; verum ad hoc men­strua fortissima, eaque imprimis acetosa, e salibus de­stillata, requiruntur: cujus ratio est, quod mineralium concretio, a sale copioso, tanquam vinculo caeteras par­ticulas colligante, potissimum dependet: quare eorum moles solidior, magis dura, & compacta existit, quin & soli menstruo salino cedit. Cum minerale quodvis, aut metallum dissolvitur▪ particulae salis [...]luidi in menstruo, salis fixi in mixto complicationes strictiss mas, & alii [Page 62] cuivis solventi impervias facillime subeunt, a nexu la­xant, at (que) in amplexus rapiunt; hoc modo salium parti­culae adunitae, & a liquore dilutae, menstrui poris & me­atibus absconduntur, atque his una cohaerent; simul­ (que) a menstruo absorbentur, quae puriora & minutissime divisa, in mixto extiterunt, terrae aut sulphuris cor­puscula; interim crassiora, & terrestreitate magis re­ferta, ad liquoris solventis fundum praecipitantur. Quare aurum & argentum, in totum a menstruo devorantur; ferrum vero, plumbum, &c. ut & re­crementa metallica, inter dissolvendum, particulas heterogeneas, velut scorias quamplurimas, a se dimit­tunt. Quando mineralia hoc modo in partes fran­guntur, particulae divisae & minutissimae confractae (quamdiu cum particulis salis fluidi, quae in menstruo sunt, aequabiliter cohaerent) per liquorem menstrui dispersae, ejusque poris & meatibus absconditae, ab­sorbentur ac invisibiles redduntur. Quin etiam, menstrui humore avocato, calx residua, quae constat e particulis mixti & salis fluidi una combinatis, in quolibet praeterea liquore dissolvitur: sin vero post solutionem metallicam, sal fluidus a soluti particu­lis aut calcinatione avocatur, aut nova salis fixi adjectione, liquori cui inest, praeponderat, soluti cor­puscula menstrui poris excidunt, nec a liquore quan­tumvis addito denuo absorbentur.

Quod vero e metallis nonnulla, a quolibet liquo­re acetoso corroduntur; interim alia, uti argentum & aurum, a solvente peculiari, tanquam clave ap­propriata, reserari postulant; quodque magis mi­rum est, aqua fortis communis, quae argentum ex­edit, aurum omnino intactum relinquit; dein idem liquor additione salis Armoniaci, fit proprium auri dissolvens, & nullam argento vim infert; ho­rum ratio ad hunc modum se habet: Aurum & [Page 63] argentum sunt metalla compactiora, a terrestri ma­teria plurimum defaecata; quare non a quolibet solvente, sed ab ejusmodi tantum menstruis quae sa­le cum istis homogeneo, constant, in partes fran­guntur. Cum autem Lunae compages, a sale vitri­olico dependet, atque Solis a sale Armoniaco, (sive generis perfectioris, qualis nimirum cum sulphure arctissime complicari solet) hinc▪ aqua fortis, quam­diu vitriolica pollet virtute, cum argenti sale com­binatur, ideoque compagem ejus recludit: verun­tamen auri concretionem, quae a vinculo heteroge­neo dependet, minime laxat: quod si huic men­struo sal Armoniacus addatur, vitriolici potentia deletur, & solventis spicula salina, Luna intacta, so­lummodo Soli adaptantur. Quod vero menstrua nonnulla (uti spiritus salis, & nitri,) utraque haec metalla corrodunt, ideo est, quoniam haec solven­tia, sunt mediae naturae inter salem vitriolicum & Armoniacum, utriusque vires aliquatenus referunt, neutras tamen eminenter habent; quare sunt velut claves in quibus vectium ordinatio ad plures una seras recludendas habilis existit.

Praeter solventia hactenus citata, (quae, pro ratio­ne particularum quae in ipsis pra pollent, in peculi­arem & determinatam materiam agunt;) scio Chy­micos mirabilia venditare, de menstruo quodam uni­versali, cujus afflatu unumquodque corpus in prin­cipia, seu Elementa primogenia, facillime resolvi po­terit: & licet Helmontius se arcanum hoc proprio labore [...]ruisse jactitet, & quotidie nunc Chymiae Adepti, in hanc metam aspirent; tamen plurimos in hoc opere, non secus ac in lapide philosophico, spes & votum fefellerunt. Sunt & alia qua dam menstrua famosa, scil. Quercetani aqua vitae Tar­tarisata, ejusque acetum philosophicum, quae pro [Page 64] medicamentis parandis, insignioris sunt usus; cum vero in dissolutione corporum, nihil novi aut mi­ri apportent, eadem haec sicco pede praeterimus.

Hactenus de menstruis solventibus: circa corpora dissolvenda, apparatus quidam institui poterit, quo quidem facilius eorum compages reserari, & in par­tes minutas dissecari valet. Propterea concretum modo in pulverem contunditur, modo in taleolas disscinditur, ut ad intimos ejus recessus, solventi patefiat aditus. Quod si durior, & constrictior sit subjecti compages, ut non nisi longo tempore, men­struo cedat, antequam dissolutio inchoatur, adhiberi debent aperitiva quaedam, quibus concretio prius la­xari, & nonnihil recludi queat. Quare tinctura chalybis facilius extrahitur, si limatura ejus, succo limonii, aut spiritu vitrioli irroretur: simili modo, cornu cervi, aut rasura Eboris tractatur, cum eo­rum decocta cito perfici intendimus. Cum pridem super hac re, fueram valde sollicitus, scil. ut cor­pora duriora, in quovis menstruo facile solubilia redderem, & imprimis circa ferrum plurima tenta [...] ­sem; post varia experimenta, tandem casu quodam, & fere aliud agenti, mihi praeparatio inventa est, qua sine quovis corrosivo, aut liquore acido, medi­ante solum leni calore, ferri corpus aperitur, ut in pulverem redactum, in quovis liquore tincturam immediate deponat, ut nec sales ipsi citius in aqua communi dissolvantur. Hoc modo aquas minerales, quae Acidulas nostras Tunbrigenses exacte referunt, in magna quantitate extempore parare soleo; at­que etiam vina, cerevisiam, lac, aut serum ejus, nul­lo cum negotio, chalybeata reddere. Hoc modo, Syrupi, tincturae, extracta, aut magisteria ex chaly­be facillime habentur. Insuper eodem plane artifi­cio, corallia, margaritae, oculi & chelae cancrorum, [Page 65] & Testacea quaevis parantur, ut eorum pulveres tin­cturam, seu totius concreti virtutes cuilibet men­struo statim impertiant. Atque in hac praeparatione, nulla qualitas aliena subjecto introducitur, nec pro­pria amittitur.

Quando hoc ritu, corpora quaecunque vinculo constant salino, reserare didicissem, statim ex hujus analogia innotuit modus recludendi subjecta, quo­rum concretio est omnino sulphurea; etenim sulphur commune, ita parare soleo, ut pulvis ejus quemvis liquorem, sulphuris tinctura & virtute immediate impraegnet. Spiritus vini colorem saturatum & val­de rubicundum illo immisso brevi contrahit: Aqua communis infusione, aut coctione ejusdem pulveris plane sulphurea redditur, & argentum deaurat; atque hoc modo tincta illa▪ & vino albo aut aceto praecipitatione facta, lac sulphuris in magna quanti­tate facit, paratur. Ex vino hujus infusione sulphu­rato syrupum consicio, quo in affectibus thoracis vix datur praestantius remedium. Tincturae, extracta, magisteria, ex sulphure, hoc modo nullo cum labo­re & sine quovis Empyreumate praeparantur. Eo­dem ritu e succino, benzoin, aliisque sulphureis praeparata, in quovis menstruo dissolubilia facile componuntur. Sed de his satis superque: ad alte­rum naturae magnum dissolvens, transitum facia­mus.

CAP. X. De natura Ignis, obiter, de calore & luce.

QUod olim Philosophi de Materia prima, fere idem pronunciare possumus de igne, quod nimi­rum potentialiter sit ubique, & in omnibus; verum actu in nullis. Etenim inter haec sublunaria, ignis ex sua natura nullibi existentiam, aut certum dura­tionis modum obtinet: in quolibet fere subjecto producitur, verum in nullo diu retinetur, quin bre­vi evanescit, & expirat: imo nisi quod externa quaedam accidentia, ad ejus productionem saepe con­currerent, puto, quod in terrarum orbe vix omnino superesset. Somniarunt nonnulli, ejus sphaeram sub concavo lunae sitam; verum hoc solum, pro conte­xenda quatuor Elementorum hypothesi, phantasma introducebatur: nec enim tale quiddam sensui, aut rationi consonum videtur. Ut naturam ignis rite indagemus, inquirere oportet; in quibus praecipue corporibus, & quomodo dispositis, reperiatur; dein ad essentiam ejus explicandam procedemus.

Subjecta igni tum producendo, tum sustinendo maxime idonea, sunt ejusmodi, in quibus habentur plurimae sulphuris particulae, verum aquae, salis, & terrae portio tantum mediocris: haec enim accensionem ignis impediunt, & copiose suffusa accensum extin­guunt. Quare bituminosa, pinguia, & oleosa, flammam citissime concipiunt: sic item stipites, stramen, ligna exsiccata, & minus ponderosa: interim metalla, mi­neralia, telluris gleba, fimus, stramen madidum, & [Page 67] ligna viridia, aegre aut vix omnino accenduntur.

Secundo observamus, quod toto tempore quo ignis in subjecto perdurat, particulae sulphureae con­fertim avolant, & ab eorum discessu, corporis ac­censi compages sensim disperditur; interim salis & terrae plurimum, sub forma cineris post incendium remanet.

Erit tertia observatio, quod cum particulae sulphu­reae e subjecto quopiam penitus, aut maxima ex parte avolarunt, incendium omnino cessat, & forma ignis penitus destruitur, nec in materia residua sulphuris experte, redintegrari potest.

Quarto sit notandum, quod interdum corpora quae­dam sine ignis alterius adventu, tantum propria effer­vescentia, & ab intestino particularum insitarum motu, incendium concipiunt, & sponte sua in cinerem redi­gantur; velut cum foenum madide repositum primo incalescit, dein postea in fumum, & flammam erum­pit; aut curruum rotae & axes agitatione nimia ex­calfactae, accenduntur.

His juxta positis, asserere possumus, quod forma ignis omnino dependeat a particulis sulphureis, in subjecto quopiam agglomeratis, & confertim erum­pentibus: quodque ignis sit nihil aliud, quam ejus­modi particularum impetuosius concitarum motus, & eruptio. Est enim sulphur indomitae prorsus, & ef­feratae naturae, cujus corpuscula, cum excusso mix­tionis jugo, densius agglomerari incipiunt, torren­tis instar quaquaversus se diffundunt; subjecti, cui insunt, repagula diffringunt; & quicquid in op­positum venit, destruunt, aut in praeceps deturbant. Nec solum propria subjecta reserant, verum & proxi­mi cujusvis quod attingunt, fores, & ostia patefaci­unt, ibidemque sulphuris particulas quasvis conge­neres, pari furore incitant, & ad eruptionem pro­vocant, [Page 68] quare ignis passim ignem accendit.

Particulae sulphureae, dum intra subjecti sui confinia, aut in superficie ejus agglomeratae, motu rapido agi­tantur; aliorum vero corpusculorum implexu, ab eruptione liberiore & magis aggregata detinentur, formam ignis constituunt, qualis in prunis ardenti­bus, aut in ferro candente conspicitur; cum vero ex eodem subjecto, ejusmodi particulae confertim, & si­mul colligatae avolant, flammam producunt, quae est tantum congeries, seu potius torrens particularum sul­phuris, simul confluentium, & conjunctim avolantium: si particulae aqueae, terrestres, & salinae cum sulphureis erumpentibus sint commixtae, easque disjungere & se­gregare valeant, tantum fumus excitatur, qui postea corpusculis sulphureis uberius exhalatis, & invicem co­euntibus, in flammam erumpit.

Ignis accensio pluribus modis contingit: primus & simplicissimus est, cum a corporibus duris invi­cem allisis, saepissime autem a silice ferro percussa, ignis scintillae erumpunt; quae fomite, ex panno lineo ad nigredinem usto, exceptae, se dilatant, & dein sulphurato admoto flammae accensionem faci­unt. Secundo, Ignitio in lignis aridis, & exiccatis non raro accidit; cum a nimio partium attritu, & agitatione effervefacta, sponte incendium concipi­unt. Erit tertius modus, quando corpora sulphure abundantia, uti foenum aut linum madide reposita (de quibus supra mentio fuit,) sponte excalfiunt & postea accenduntur. Quarto, Modus usitatissimus in­troducendi ignem in quodvis subjectum, est ut ab alio igne accendatur: singulos horum processuum modos paulo expendamus.

I. Corpora dura invicem allisa, ignis scin­tillas excutiunt: prout silex cum ferro aut silice, cannae Indicae, lapis Pyrites, & alia quamplurima. [Page 69] Hujus ratio est, quia sulphuris particulae, quae in corporis duri superficie resident, si ab alio corpore duro percutiantur, intus recedere nequeunt, (quo­niam in duris non datur partium a loco in locum cessio) nec possunt particulae sulphuris concussae, paulatim evaporare; quin ob ictus vehementiam, ne­cesse habent confertim erumpere. Quare cum hac ratione plures earum commoveantur, & simul ag­gregentur, ignis apparitionem exhibent. Scintilla linteo semiusto excepta, in majorem ignem dilatatur, [...]o quod sulphureae particulae in tali subjecto emi­neant, & ad ipsum eruptionis velut apicem produ­cantur, quare a minima scintilla, qua data porta, citatae aufugiunt.

Par omnino ratio est de lignis a nimia attritione excalfactis, & postea accensis; quo pacto curruum, aut molendinarum axis & rotae non raro igniuntur: etenim particulae sulphureae, hac ratione plurimum commotae, densius agglomerantur; & cum, facto velut agmine, caeteras amovere, aut eliminare possunt, illico caterva­tim erumpunt, & discessu suo incendium producunt.

In foeno aut fimo madide repositis, sulphuris particu­lae plurimum scatent, quae latice aquoso pro vehicu­lo potitae, sese in motum exerunt: cum vero ob ven­tilationis defectum, paulatim exhalare nequeant, in­tus coercitae, adeoque in exaltationem suam perdu­ctae, invicem magis approximari, & se mutuo inci­tare valent: dein postea plurimum conglobatae, sese latius explicant, & subjecti claustra perrumpere in­cipiunt, adeoque incendium producunt. Etenim ob­servare licet in quocunque subjecto, quando sulphuris particulae segnius commotae, paulatim avolant; nec calor, nec ignis, verum siccitas tantum, & marcor succedunt. Sin rapidius commoveantur, quam ut sen­sim exhalare poterint, calor in subjecto excitatur: [Page 70] dein si adhuc vehementius, & impetuosius agitentur, simulque densius agglomeratae, confertim erumpant, calori deflagratio supervenit.

Ignis in subjecto quovis accensus proximum quod­vis sulphureum aggreditur, & accendit. Nam veluti menstrua salina, scil. aquae Stygiae, metalla sale mi­nerali referta adoriuntur, & particulas eorum sali­nas, utpote congeneres, a mixtione solvunt: sic etiam particulae sulphureae accensae, proximas quas­vis sulphureas corripiunt, & in parem cum ipsis in­cendii motum suscitant.

Haec de natura & productione ignis: restat proxi­me ut de effectis ignis, nec non de virtute ejus, & efficacia inquiramus; qualia nimirum corpora, & quo pacto dissolvat, & quibus insuper usibus inserviat. Ignis effecta praecipua sunt calor, & lux; utraque per emanationes sive effluvia, a corpore accenso di­missa excitantur; verum modo longe diverso: siqui­dem calor sine luce, etiam lux sine calore sensibili, saepissime ad distans producitur.

Calor quatenus ad sensum tactus spectat concipi­tur, cum in cute, aliove tactus organo, passio quae­dam inducitur, qua fibrillae, partesque nervosae va­rie distrahuntur, in leves spasmos aguntur, ac inter­dum (si ictus sit vehemens) solutionem continui pati­untur. Hoc fieri solet vel admotione ignis, vel cor­poris alterius ab igne, aut alio modo excalfacti. Et­enim ab utrisque particulae sulphureae, seu calo­rificae, in motum rapidiorem excitatae & con­fertim erumpentes dimanant, quae velut totidem spicula, cuti nostrae, aliive tactus sensorio impacta, eadem vel leniter titillando, placitum caloris; vel gravius feriendo, molestum ustionis, vel tostionis sen­sum inferunt.

Propter caloris effectum, ignis applicatur corpo­ribus, [Page 71] vel immediate, & sic vel combustionis, tostionis, aut fusionis gratia; vel mediate, scil. alterius cor­poris interjectu. Comburuntur bitumina, carbones, & alia fossilia, etiam vegetabilia, & praecipue eorum folia, & ligna, propter calorem (ad usus humanos necessarium,) & producendum & conservandum. Com­buruntur lapides propter calcem vivam; vegetabilia ad parandos sales: torreri solent animalium carnes, & vegetabilium fructus; qúo quidem hominibus in me­liorem escam cedant. Etenim a tostione humiditas superflua evaporata, & partes sulphureae a calore vi­cino commotae in vigorem & exaltationem suam collo­cantur, unde victum palato gratiorem & ventriculo [...] praebent. Ab igne funduntur metalla, & mi­neralia pleraque, quo nimirum aut purificentur, aut a fabris in varias figuras melius efformentur. Me­talla, & mineralia pleraque, etiam sales, licet non inflammentur, & incendium capiant, (quia sulphure minus quam sale abundant) tamen ab igne violento candescunt, & fusionem patiuntur; eo quod sulphu­reae ignis particulae, corpuscula salina, licet compa­ctissima, subeunt, eaque ad tempus dissociant; quae tamen ab invicem divulsa, statim igne exhalato de­nuo coeunt, & strictim uniuntur.

Secundo, Quando ignis mediate adhibetur, sulphu­ris soluti & in ignem conglobati particulae dissocian­tur, veluti cum nubes in minutissimas pluviae guttas di­spergitur: quare ignis formam deponunt; verum, di­spersae licet, obicem quem vis facile pertranseunt, & ca­lorem satis fortem cuilibet subjecto inducunt. Hoc modo ignis plures ad usus accommodatur, quorum praecipui, & magis consueti sunt elixatio, digestio, & destillatio.

In Elixatione particulae caloris menstruum aque­um subingrediuntur, ejusque particulis unitae sese in rem coquendam altius insinuant: cujus humiditates [Page 72] superfluas auferunt, cruditates digerunt, ac in matu­ritatis statum evehunt. Instituitur elixatio, vel ut liquor rei coquendae viribus impraegnetur, vel ut res coquenda a liquore subeunte inteneretur; ejusque particulae exaltentur: etenim cibi & esculenta quaevis ab elixatione, non secus ac a tostione, comestu gra­tiora redduntur.

Digestio ut plurium adhibetur in medicamentis, ut eorum, particulae segniores ad majorem activitatem evehantur; atque interdum, ut nimis efferatae sigan­tur, & mitiores reddantur.

Nobilissimus usus caloris, seu ig [...]is mediati in de­stillationibus habetur; etenim caloris particulae, ali­as subjecti particulas ab aliis divellunt, (velut ana­tomia spagyrica) corpora quaeque in partes suas, & principia resolvunt. Verum hujus consideratio nimis operosa, & ardua est ut huic tractatui inseratur.

Prout calor Tactus, ita lux Visus sensor, um respi­cit, ipsumque adeo proprio & peculiari modo afficit; ut nihil omnino cernatur praeter lucis radios, dire­ctos, aut reflexos. Etenim variae colorum apparen­tiae, & diversimoda corporum simulachra, quicquid demum oculis videmus, tantum lux est; aut recta ni­mirum a corpore lucido prodiens, aut ab alio cor­pore in oculum retorta, indeque in varias configu­rationes, & chromatismos efformata. Consideratio lucis, res plurimum stupendas, & altae speculationis in se continet; quae tamen hujus loci propriae non sunt: paucula hic annotasse sufficiat, circa ejus originem, mo­tum, & perceptibilitatem.

Lux distingui solet, quod sit vel aetherea, quae a sole & sideribus profluit; vel elementaris, quae tantum a corpore ignito in flammam accenso procedit. Vi­detur, quod utraque sit tantum flamma in majo­rem dimensionem accensa, ac in [...] tenuissimam [Page 73] dilatata: etenim sensui constat, quod a sulphureis inflammatis, (e. gr.) a lucerna ardente, e [...]luvia te­nuissima seu corpuscula minutis [...]ime divisa, perpe­tim dimanant: quae in orbem diffusa, & rectis lineis velut a centro in circumserentiam exporrecta, usque in magna congerie quaquaversus expanduntur, to­tumque intra sphaeram activitatis suae spatium, radio luminoso complent. Flammae particulae, quae a corpo­re lucido primo decedunt, ab iis pone sequentibus, prorsum adiguntur; atque hae demum ab aliis, & sic e continuata serie particularum flammae usque succe­dentium, lucis [...]adii efformantur, & in omnes partes confertissimae diriguntur.

Horum motus est admodum pernix, ut instar vir­gulae aquarum cum impetu erumpentium, ictu ocu­li citius medium pertranseant; & velut ejusmodi a­quae, si prope fontem motus succiditur, citissime e­vanescant. Cum lucis radii a corpore luminoso re­cta pergunt, sine coloris aut imaginis cujusvis ap­parentia medium solummodo diaphanum, sive luci­dum constituunt: cum iidem radii corpori solidiori occurrunt, ha [...]d recta pertranseunt; sed vel refra­cti immerguntur; vel denuo reflectuntur, & resili­unt, velut cum pila in parietem projecta, motu con­tinuato in alias partes juxta incidentiae angulos, re­percutitur. Lucis radii ab aliis corporibus reflexi [...], inque oculum illapsi, rerum visibilium imagines, & co­lorum varietates repraesentant. Cum enim corporum visibilium sint asperae superficies, porulis & eminen­tiis innumeris praeditae; hinc lucis radii densissime iisdem impacti, & ab omni parte juxta omnes incli­nationum & directionum modos reflexi, quousque pergunt, circumquaque in conorum apices quam­plurimas coeunt, in quibus radii a toto objecto, ve­lut basi prodeuntes, totius imaginem [...]ive simula­chrum [Page 74] referunt, atque hujusmodi imaginibus medi­um undiquaque est consitum, ut ubicunque pona­tur oculus, ejusdem rei licet non prorsus eodem mo­do, imaginem cernat. Quatenus vero ejusdem lucis radii cuilibet corpori impacti, & circa superficies ejus asperas & inaequales, varie refracti, & distorti; in­de in oculum, velut cum gyris, & vorticibus refle­ctuntur, diversimoda colorum phaenomena apparere faciunt. Enimvero colores, & rerum imagines ex sua natura non existunt, sed velut spectra, tantum aliunde scil. ex radiis lucis apparitiones suas mutu­antur. Cum nox obscura inferiori huic mundo te­nebras altas inducit, res nisi quod tactu percipiun­tur, [...] suas omnino amittunt: quando Sol hemisphaerium revisit, nova prodit rerum creatio, & tota simul Atmosphaera multiplici & subita progenie, scil. infinitis corporum simulachris & colorum appa­rentiis oppletur.

Itaque lux haud tantum illustrat medium ut visio peragatur, uti nonnulli volunt; verum & ipsa cre­at visus objecta, eademque in oculi penetralia, imo ad intimos cerebri recessus introducit; idem hoc prae­stat officium oculo, quod fertur intellectus animae, scil. corporum Idaeas sive Imagines cudit, atque eas­dem ab intuitiva facultate perceptibiles reddit. Lux sola tunicas & humores oculi penetrare, nervi Opti­ci fibrillas commovere, & in sensationis actum con­citare valet. Quippe rerum simulachra e lucis ra­diis varie reflexis, & in conorum apices coeuntibus conflata, intra oculi pupillam sistuntur; veluti in camera clausa objecta per foramen admissa, ad vi­num depingi videntur: atque vitra concava aut convexa, quibus radii paralleli refringantur, vel in­versi reducantur, supra humanae artis industriam, e­gregie supplent humores in oculo collocati; quo­rum [Page 75] ope, objecti cujusvis imago, in justa figura & proportione, juxta retinam depingitur: ac dein a motu, quem hac imago fibrillis nervi Optici im­primit, visionis actus in cerebro perficitur. Ha­ctenus de calore & luce, quorum speculatio licet a fermentationis doctrina prorsus aliena vide­atur, quatenus vero ejusmodi particularum sulphu­rearum motu aeque ac pleraeque aliae operationes physicae perficiuntur, brevis eorum mentio hoc in loco praeteriri non debuit. Priusquam vero ignis con­siderationem plane dimittimus, erit hic operae preti­um de subjectis quibusdam, velut anomalis inquire­re, in quibus nimirum ignis, virtutes admirandas & praeter communem sui morem exerit: hujusmodi au­tem sunt e simplicibus sulphur commune, & sal ni­trum; e compositis pulvis Pyrius, & Aurum ful­minans.

De sulphure communi observare licet; quod ci­to ignem corripiat, quod immediate in flammam pro­rumpat (qualiter praeterea nihil,) quod deflagratione sua ignem culinariam extinguat, quod flammam cae­ruleam emittat, & fuligine sua objecta quaevis deal­bet. Si hujus subjecti materiam spectes, sive partes e quibus mixtum conflatur, spagyrica ejus analysis ex­hibebit sulphuris puri copiam ingentem, salis Vi­triolici quantitatem modicam, spiritus, aquae, & terrae tantillum. Cum enim sulphur commune a spi­ritu Terebinthinae dissolvitur, pars sulphurea, Tin­ctura valde saturata menstruum impraegnat, salina in Chrystallos concrescit: aut quando sub campa­na accenditur, sulphur penitus deflagrat, interim sal resolutus & fluorem adeptus circa vasis latera de­figitur, adeoque liquorem exhibet spiritui vitrioli si­millimum, aut potius ipsummet eundem. Quibus ad­de, si oleum Vitrioli & Antimonium commisceas, & [Page 76] in retorta destilles, sulphur citrinum, communis ae­mulum, in collo retortae sublimabitur.

Dico igitur, quoniam in hoc concreto plurimae adsunt sulphuris particulae, eaeque satis laxae & so­lutae in mixto jacent (scil. neque terrae aut aquae in­terjectu divisae & separatae, nec a sale multum con­strictae) ideo sunt motus promptissimi: quare ab ignis scintillula, soluta compage, erumpunt, & quia plures una se foras proripiunt, ideo non ignis nu­dus, prout in qualibet praeterea re combustibili, sed primo & immediate flamma accenditur. Ejus flam­ma caerulea evadit, quia purum fere sulphur exar­descit, non cum admixtis aquae, & terrae particulis, prout fit in ligno, aut stramine. Simile omnino contingit in spiritu vini inflammato. Ignem culi­narium extinguit ob salis Vitriolici corpuscula dere­licta, eademque cum flamma, & fumo sulphuris even­tilata, colorem album rebus obducunt; cui etiam simile efficiunt effluvia a spiritu Vitrioli, aut aquis Stygiis exhalata.

Circa Salnitrum annotamus, quod per se non omni­no accenditur, sed ab igne intenso colliquatur; sulphu­reis vero quibuscunque admixtum, cum impetu & explosione quadam in flammam prorumpit. Etenim Sulphuri communi, Antimonio, aut Tartaro addi­tum, cum intonatione deflagrat; etiam si nitro col­liquato lignum aut carbonem indideris, flamma cum vento circumcirca exploditur, ita ut materies immissa huc illuc agitetur & saepe extra vasis ambitum eji­ciatur: ab hujusmodi deflagratione, quicquid nitro­sum absumitur, sale fixo (qualis Tartari est) resi­duo. Quando Nitrum destillatur, sabulum aut fa­rina laterum, in apta (ut minus) quantitate admi­scentur; secus Nitrum colliquescens non omnino in vaporem solvitur. Inter destillandum vapor emissus [Page 77] admodum rubescit; ut receptaculum, velut a flam­ma inclusa, cum splendore rutilet. Extillatur liquor acetosus corrosivus▪ qui metalla pleraque, etiam au­rum dissolvit.

His rite perpensis, videtur, quod mixtum hoc prae­cipue constet ex sale copioso, & modico sulphure; verum iisdem non fixis, & otiosis; sed utrisque ex­altatis, in motum promptis, & non sine reniten­tia quadam una colligatis: nimirum corpuscula sul­phurea salinis obvoluta, & velut arcte compressa us­que emicare nituntur; verum intus constricta, vi aut indole propria emergere nequeunt: quam cito autem corporis alterius sulphurei mixtura, & accensione, dis­junguntur salis particulae, & claustra reserantur, statim inclusa sulphuris corpuscula, velut carcere effracto, se cum impetu proripiunt, obicem quemvis amovent, & aerem subita eruptione violenter feriunt.

Quare quod ignis Nitrum vase inclusum non ac­cendat, sed tantum colliquet, cum interim materia quaevis sulphurea ignita ipsum cum strepitu deflagrare facit, ratio est, quoniam quae ab igne decedunt▪ cor­puscula▪ nitrumque subeunt, parum laxant & disso­ciant salis concretionem; ipsum vero non ita solvunt, ut sulphuri incluso patefiat aditus: Verum a sulphureis adjectis compactio salina plus dissolvitur, ac in tantum reseratur, ut inclusae sulphuris particulae una omnes avolent, & ab angustiis liberatae se valde amplient, & spatium immensum desiderent.

Quod sulphur copiose insit Nitro; praeter defla­grationem ejus, satis testatur ipsius genesis; nascitur enim praecipue in locis ubi scate nt animalium excre­menta sulphurea. Idem arguit Usus in agricultura, quoniam ab hoc terrae fertilitas plurimum dependet; hoc etiam color flammeus inter destillandunt emicans suadere poterit.

[Page 78]Ex praemissis, non difficile erit putveris pyrii in tormentis bellicis usitati naturam explicare. Ete­nim subita accensio a mixtura sulphuris communis procedit, cujus particulae sulphureae usque sunt la­xae, & in motum promptissimae: quae quidem quam­primum accendi inceperint, a corpusculis nitrosis una commotis in majorem flammam augentur; ab iisque cum impetu erumpentibus, velut follium ut supra dictum est afflatu, agitantur. Hujus pulveris vehe­mens explosio, a sulphuris nitrosi eruptione violen­ta & impetuosa, dependet. Quod vero huic com­positioni carbonum pulvis additur▪ ideo est ut corpus­cula utriusque nimis propere accendi apta, parum disjungantur, adeoque materies successive, & per partes, & non tota simul flammam concipiat.

Auri fulminantis ratio non ita manifeste patet: quin mirum videtur, ut metalli alias ab igne invi­olabilis calx in pulverem cedat, cujus granum uni­cum ab igne leviter incalescens, cum tanto impetu explodatur & strepitum edat, qualem non centu­plum pulveris pyrii. Scio plures a mixtura nitro­sulphurea, velut in pulvere pyrio, hujus causam de­ducere. Nimirum supponunt, nitrum a menstruo solvente elicitum cum sulphure metalli coalescere, ide­oque pulverem hinc paratum vim fulminantem adi­pisci. Verum enimvero haec res accuratius pensi­tanti longe diversa apparebit; quippe hic [...] pulvis non omnino accenditur veluti praepa­ta ex nitrosulphureis: si admovetur ignis, per gra­nula tantum successive crepitat, nec uti in pulvere pyrio simul totus fulminat; vasi autem ferreo, ar­genteo aliive idoneo impositus & ab igne subdito diu incalescens, tandem particulis una omnibus in motum concitis, cum ingenti strepitu exploditur; ex­plosus vero nec flammam, nec scintillas edit, neque [Page 79] aurum deperditur. Si enim in vase cooperto hic pul­vis fulminet; quicquid auri est, sub forma pulviscu­li purpurei post detonationem remanet, & colligi potest. Ut hujusce causa genuina extricetur, erunt nonnulla circa praeparationes ejus observanda, quae facem non levem praeferant.

Pro conficiendo hoc pulvere omnino requiritur, ut solutio Auri fiat cum Menstruo Sale Armeniaco impraegnato, aut saltem huic analogo: etenim cum spiritu nitri, salis, cum spiritu Bezoartico & non­nullis aliis incassum tentavi. Dein proxime requiri­tur, ut calx praecipitetur cum oleo Tartari; nam si ea­dem cum Argento aut Mercurio injectis in pulve­rem colligatur, vim fulminantem amittit. Item si li­quor Tartari praecipitanter nimis infundatur, ut cum magna effervescentia fiat soluti repercussio, saepe Virtus [...] perit: praecipitatione vero sensim facta, pulvis ad fundum subsidens, aqua calida sae­pius affusa eluatur; qui tamen licet saepissime elo­tus & exsiccatus, auri dissoluti pondus longe supe­rat.

His juxta positis, verisimile videtur, quod dum aurum a menstruo ad hanc rem appropriato solvi­tur, ejus particulis corpuscula quaedam salis Armo­niaci (aut alterius forsan analogi) utpote maxime Soli congenera, arctissime cohaerent; quae dein a sa­le Tartari sens [...]m infuso, inter praecipitandum plus figuntur, & una strictius colligantur: & dein [...]isti­us pulveris sive [...] solaris explosio sit nihil aliud, quam ejusmodi salium ab auri cohaesione violenta ab­ruptio. Cum enim pulvis ad hunc modum paratus igni admovetur, aut alias incalescit; calori▪ particu­las Sal-Armeniacas, aliasve analogas solaribus affixas, dissociare satagit; quae tamen (cum aegre ab invi­cem discedunt,) non sine forti & diuturno calore di­velluntur: [Page 80] postea tamen vi quadam divulsae, pro­pter subitam & violentam abruptionem, aerem im­petuose feriunt, adeoque strepitum pro ipsarum mo­le validissimum edunt. Interea tamen, si subtus cochlear argenteum explosio fiat, videbis utriusque particulas segreges factas; hinc solares coloris pur­purei; illinc salinas, coloris cineritii. Quod vero hic pulvis non fulminet, nisi cum oleo Tartari sen­sim praecipitetur, ideo est, quia nonnullae salis Tar­tari particulae cum Sal-Armeniacis prius colligatis, una coeunt; qua ratione simul omnes fortius combi­nantur. Etenim sal Tartari, cum mixtura Nitri, & sulphuris tritus, eorum particulas pro tempore figit, ut haec compositio non statim a calore accendatur; postea tamen cum strepitu validiori exploditur. At­que pulvis hoc modo paratus, auri fulminantis na­turam imitari videtur: & probabile est, quod ex a­liis mineralibus solutis & praecipitatis, ob strictas salis cum materia metallica cohaesiones, & violentas abruptiones, calces [...] parari poterint. Quod reve­ra sal Tartari hujusce pulveris praeparationi non­nihil confert, indicio est; quod quae vim fulminan­tem huic adimunt, sunt ejusmodi quae in salem Tar­tari praecipue agunt; utpote trituratio cum sul­phure communi, spiritu salis, oleo Vitrioli, aut sul­phuris: haec enim cum sale Tartari effervescunt, & conjungi appetunt, adeoque ipsum ab auri am­plexibus avocant; unde laxatur salium cum solis par­ticulis combinatio, & propterea vis scolopetaris perit. Quod fertur vulgo hunc pulverem a levissimo calo­re, aut propter agitationem cum rudicula ferrea pro­tinus accendi, aut explodi, uti mihi saepius tentanti constitit, nullatenus verum est. Nec magis side di­gnum, quod dicitur hunc solummodo deorsum impe­ [...]ere, & vi sua tabulata crassiora perforare; inte­rim [Page 81] superimposita nequaquam movere, aut concute­re, quippe olim hoc modo expertus sum: Bina hu­jus grana cochleari argenteo indita cum thalero ob­texi; dein lucerna cochleari subdita, a pulvere ex­ploso strepitus validus insequutus est, eratque simul fovea in sundo cochlearis sere ad perforationem im­pressa, & nummus usque ad camerae tectum cum impetu ferebatur; quare cum hic pulvis [...] exploditur, ejus vis in orbem diffunditur.

CAP. XI. De Fermentationis motu quatenus in corporum praecipitatione observatur.

DE corporum solutionibus hactenus; restat ut de praecipitatione agamus. Celebratur haec tantum in liquidis; quae, cum particulis heterogeneis sunt referta, a materia praecipitante istarum particularum coguntur aliae ab aliis secedere, & diversa subsisten­tiae suae loca, & modos obtinere: quare cum in hoc opere, sit partium exagitatio & motus; ad fer­mentationis doctrinam, ejus consideratio referri de­bet.

Praecipitatio adhibetur vel in naturalibus, uti im­primis in lacte, sanguine, urina, & forsan quibus­dam aliis; vel in artificialibus, quae sunt diversi ge­neris, & naturae; verum ordine quodam conscribi, & recenseri possunt, quatenus liquor aut praecipi­tandus, aut praecipitans sit vel spirituosus, sulphureus, aqueus, aut salinus: praeterea, in quantum parti­culae a reliquis secretae sint vel Elementares; (scil. vel sulphureae, terrestres, aut salinae,) vel integrales, [Page 82] quae de totius mixti natura participant, & sunt tantum minutae ejus portiones plurimum confra­ctae.

Duo sunt vulgares, & triti praecipitationis modi, quibus e lacte conficitur tum caseus, tum butyrum: quoad primum; si lacti tepenti quodvis acidum in­fundatur, illico partes crassiores, & caseosae a sero­sis & tenuioribus secedunt, ac in crassamentum spis­sius congregantur: Cujus ratio in hoc sita est: ha­bet lac consistentiam nonnihil crassam, ejusque pori & meatus sunt contentis spissioribus (nimirum caseosis) plurimum obsiti; quare cum aliquid subtilius & pene­trantius (quale est coagulum acidum) liquorem per­meat, crassiores quibus pori occupantur particulas facile extrudit, quae dein se mutuo implicant, & se­orsim a tenui & seroso liquore secernuntur. Quan­do lac diutius ad acorem servatur, absque coagulo infuso (modo super ignem intepescens) eodem ritu praecipitatur. Etenim lacte inveterascente ejus par­tes salinae fluorem adipiscuntur; dein ab igne com­motae, proprio acore coaguli acidi vicem supplent; etiam sal Tartari, Vitriolum, Alumen, & alia quam­plurima lacti infusa, ipsum coagulatum reddunt: sac­charum vero lactis, & cujusvis praeterea liquoris prae­cipitationem impedit. Cum enim sit facile solubile, ejusque particulae sint molles & obtusae, conten­ta liquori prius insita, non extrudunt; quin vacuita­tes quasvis replent, ut postea non sit spatium quo li­quor alter praecipitans sese explicet, & in aliena domi­cilia perrumpat.

Butyrum vero solent rusticae e floribus lactis ple­rumque ad acorem servatis solum conquassando con­ficere; cujus ratio (uti mihi videtur) ita se habet: floribus lactis inest copia sulphuris, cui etiam portio mediocris salis, & terrae admiscetur, prout conjicere [Page 83] licet e liquoris a butyro residui tum acore, tum con­sistentia spissiori. In hoc mixto partes tum salinae, tum sulphureae, sunt in motu & fluore: cum vero liquor sit crassior, statim avolare nequeunt; quare restat ut si mixtionis vinculum ulterius solvatur, in partes secedant; & imprimis ut sulphuris particulae, quae caeteris copia excellunt, mutuo implexu una con­gregentur; quare haec duo praestat florum lactis con­cussio; s [...]. partes sulphureas crebra earum obvolutione sibi invicem adducit, quo se implicent magis, & mu­tuo irretiant; insuper earum cum caeteris mixtio­nem disrumpit. Ob hanc rationem tempore hyber­no (cum flores lactis sunt tenuiores, & sulphure minus abundant) butyrum difficilius conficitur. Praeterea sa­lis, aut sacchari admixti ejus confectionem omnino im­pediunt; quoniam horum corpusculorum interjectu, partes sulphureae a mutua adhaesione detinentur.

Praecipitatio sanguinis praecipua, quae intra cor­pus animale peragitur, sit in renibus; ubi non sine coaguli cujusdam vi, materia serosa a reliquo cru­ore secernitur; non secus ac serum a lacte: ob quam rationem diuretica sunt ejusmodi, quae & lacti coa­gulationem inducunt; ideoque quia sanguinem fun­dendo plus pracipitant, largam urinae profusionem inferunt. Sanguis extra vasa missus propria indole in varias substantias secedit: dum incalescit, a liquo­ribus quibusdam infusis varie praecipitatur, (pariter etiam urina) non sine jucundo spectaculo. Si mo­do sanguini calenti spiritum vini, c. cervi, fuligi­nis, vitrioli, aliosve liquores imprimis spirituo [...]os, aut salinos, infuderis, mira ebullitio, & effervescen­tia excitabitur; unde conjicere licebit, quo ritu in febricitantibus turgescat. Prae caeteris autem sal Tar­tari, & solutio Aluminis, tum in sanguine, tum in urina maximam liquoris perturbationem, & [Page 84] partium subsidentiam procurant: haec enim, con­tenta quaevis poris & meatibus liquoris deturbant, & dein adstrictione sua ipsos plurimum obse­rant.

Praecipitatio in artificialibus, majoris notae & usus est: haec enim dissolutiones plerumque sequitur, iis­que velut ordinis cujusdam ritu succedit; siquidem haec praedam, quae menstrua quaevis dissolvendo au­cupantur, velut faucibus eorum exigit, ac seponit. Pro diversitate menstrui, ac corporis dissoluti, etiam praecipitatio varie contingit: in quibusvis tamen sub­jectis, circa praecipitationis modum, duo sunt impri­mis notabilia, nimirum soluti particulae, menstrui poris & meatibus immersae, solent iisdem excidere▪ vel propter spatii continentis angustiam, vel pro­pter contenta pondere, & mole aucta: etenim in nonnullis, solventis pori aut sensim constricti, aut corpore alieno obsessi, soluti corpuscula cellulis suis excludunt, ac ad fundum dimittunt; uti observare li­cet in solutionibus sulphureis, aut totius mixti partium integralium, in tenui liquore factis; quae a frigore externo, aqua simplici, aut saltem ab acido quovis infuso turbantur, & contenta sua deponunt. Ad hunc modum tincturae resinosae etiam sulphuris, ben­zoin, olibani, vegetabilium infusa & decocta, item urina, lac, & sanguis praecipitari solent: verunta­men in quibusdam aliis, praeterea quod menstrui po­ri & meatus aut sensim contrahuntur, aut novo hospite occupantur, etiam soluti particulis a mate­ria praecipitante, aliquid novi accrescit; quo qui­dem pondere & mole auctae, amplius sustentari ne­queunt; quin necesse habent ad fundum subsidere. Hoc praecipue cernitur in solutionibus mineralium salinis, quae tantum a salibus praecipitantur; quorum particulae protinus cum soluti corpusculis cohaerent, [Page 85] eorumque moles adaugent, ut proprio statim pon­dere ad ima descendant: etenim in solutionibus sa­linis, soluti corpuscula cum particulis salis fluidi a menstruo arcte constringuntur; atque in ejusdem sa­lis fluidi amplexus, particulae salis fixi a praecipitan­te infuso confestim ruunt, & una agglomerantur: quare cum haec tria (nimirum utriusque salis, & rei solutae corpuscula) simul cohaerent, granula ma­jora constituunt, quam quae in angustis menstrui spatiolis contineri queant; ideoque detrusa versus fundum decidunt, quod haec revera, ad hunc modum se habent, indicio esse poterit tum salis fluidi & fixi magna affinitas; ut amborum particulae juxta positae, aut commistae statim una combinentur: tum quia solutiones pleraeque mineralium a sale fixo statim praecipitantur, non autem a vitriolo aut alu­mine injectis, quae multo magis constringunt & liquoris poros obducunt. Tertio demum, quia ma­teriam in praeceps datam, mole & pondere, solu­tam longe superare, & sale fixo adhaerente imprae­gnari, vel sensuum examini liquido constat. Ve­rum his insuper habitis, ad particulares praecipita­tionum casus descendamus; quatenus scilicet pro diversitate menstrui, materiae solutae, & praecipitantis infusi, praecipitatio multifariam peragitur.

Aqua simplex, quas infusione aut coctione in se excipit mixti particulas, licet non bene sustineat; tamen a praecipitatione eas aegre dimittit. Sunt e­nim pori hujus menstrui nimis aperti & laxi; qua­re materia praecipitans, soluti corpusculis non faci­le impingit: interim ob laxiorem menstrui com­pagem, corporis soluti partes quaedam subsidunt, a­liae sponte evaporant; unde liquor iste virtutes, aut tincturam quibus aliunde impraegnatur, non diu servat. Ut partes quaedam crassiores, & terrestres [Page 86] ad fundum deturbentur, aut alias secernantur, vel succum limonii vel quodvis acidum instillamus, aut ovorum albumina incoquimus; nimirum, ut visco­sae eorum substantiae quicquid spissius est, adhae­rescat.

Menstrua spirituosa, & sulphurea, dissoluti parti­culis sulphureis impraegnata, sarcinam suam facile deponunt, etenim aqua communi, aut quavis stilla­titia praecipitantur; prout cernere est in tincturis sulphureis & resinosis, sulphuris, scammonii, benzoin, thuris, aliisque hujus generis, cum spiritu vini aut oleo Terebinthinae paratis, quae ab aqua, aut phle­gmate infuso statim lactescunt. Etenim in hujusmo­di solutionibus pori sunt omnino occupati, ut nihil praeter dissolutum admittant, & praeterea tum liquor tum materia soluta, sunt admodum tenuia, ut cuivis praeterea infuso facile locum cedant.

Cum hujusmodi menstrua particulis salinis, satu­rantur, ut in tincturis, e sale coralliorum, Tartari & similibus observare licet; non statim ab aqua commu­ni, sed a liquore acido, ut spiritu Vitrioli, salis &c. praecipitatio succedit.

Menstrua salina, lapidum aut metallorum soluti­onibus impraegnata; a particulis salinis facillime, & vi [...] ab aliis, praecipitantur. Liquar maxime praeci­pitatorius est sal Tartari aut herbarum incinerata­rum deliquatus; hic enim cujusvis soluti particulas repercutit, ac in fundum deturbat; quatenus nempe solventis spatiola undequaque permeat, & contentis adhaerescens, eadem mole auget; Ut pondere suo, menstrui poris etiam una constrictis, facilius exci­dant.

Quod sal fluidus (uti sunt acetum, aquae stygiae, &c.) dissolvit, idem sal fixus praecipitat; & e con­tra; [Page 87] quippe sal Tartari deliquatus sulphur commune optime penetrat & tincturam excipit; quae dein a sale fluido, scil. spiritu vitrioli & similibus praecipi­tatur. Quod quidem accidit non ob particulas sa­lium discrepantes, & se mutuo oppugnantes; sed propter easdem valde affines, & in mutuos amplexus ruentes: hinc enim soluti granula propter salium una amborum cohaesiones, pondere & mole aucta, promptius e menstrui spatiolis deturbantur, & ad fundum descendunt. Hujusmodi instantiis parcius hoc in loco insistimus, quia plenior eorum tractatus ad opus chymicum spectat.

Praecipitatio non solum in materiae crassioris a seroso latice secretione, partiumque deturbatarum versus fundum subsidentia, observatur: verum ali­quando particulae intra poros & meatus liquoris conclusae adeo sunt minutae, & subtiles; ut in prae­ceps datae haud visu discernantur, neque ad fun­dum descendant; sed tantum ex earum situ & po­sitione varie immutatis, color & consistentia liquo­ris diversimode alterentur. Olim ludere solebam cum vegetabilium & mineralium solutionibus, quae cum seorsim factae (instar aquae fontanae) clarae & dia­phanae apparebant; invicem commixtae, colorem modo atrum, modo lacteum, rubicundum, viridem, caeruleum, aut alius generis referebant. Solutio Sa­turni cum aceto destillato facta, tanquam aqua com­munis pellucida apparet: huic si oleum Tartari in­star aquae limpidum adjicias, mixtura statim lacti similis albescit. Si Antimonium cum nitro calcina­tum aquae fontanae incoquitur, colatura videtur limpida & fere inodora; quae tamen acido quovis perfusa, colorem illico croceum cum pessimo foetore acquirit. Solutio stanni calcinati, [...]ali Tartari de­liquato commissa, caerulea evadit. Infusio gallarum [Page 88] limpida, solutioni vitrioli permixta, fit atramentum; huic si spiritum vitrioli, aut aquam stygiam adji­cias, liquor nigricans instar aquae fontanae sit denuo pellucidus: hunc, oleum Tartari rursus in atramen­tum reducit. Quodque magis mirum est; si in charta cum Vitrioli infusione limpida scribas, & li­teras quascunque exaraveris; quod ita scribitur bre­vi evanescit, nec characteris vestigium aliquod re­linquitur: veruntamen si infusio gallarum chartae il­linatur, protinus literae velut atramento scriptae le­genti prostant: quas tamen penna spiritu vitrioli in­tincta, uno illitu prorsus delet; atque statim alia liquori Tartari imbuta, denuo reddet. Tinctura vio­larum caerulea oleo Vitrioli suffusa, purpurascit: cui si guttas quasdam spiritus cornu cervi addas, color iste purpureus in viridem mutatur. Lignum Acan­thinum e Brasilia petitum, aquae communi infusum, tincturam grate rubicundam vino rubello similem deponit; huic si parum aceti destillati infundas, li­quor instar vini albi limpidus apparet: guttae quae­dam olei Tartari, colorem valde purpureum redu­cunt; dein si spiritus Vitrioli infundatur, instar vi­ni Hispanici pallide flavescit. Hoc ritu imitari licet famosum istum [...], qui aqua fontana copio­se ingesta, evomere solebat in vitra hinc inde posi­ta, liquores diversimode coloratos, & vinorum di­versi generis ideas, referentes: crystallina enim pra­dictis tincturis (leviter ita ut astantium oculos omni­no fugiant) medicata, immissam aquam non solum vina quaelibet imitari instituent; sed ipsum poe­tarum Protea in undas mutat [...]m, & dein colores omnes formasque infinitas induentem exhibe­bunt.

Hujusmodi phaenomenωn ratio si inquiratur, omni­no peti debet a particulis minutis intra poros cu­juslibet [Page 89] liquoris contentis; quae quoad situm, & po­sitionem, ab alio liquore infuso diversimode altera­tae, radios lucis varie transmittunt, multifariam re­fringunt aut reflectant, adeoque diversas colorum apparentias faciunt. Cum enim radii lucis fere re­cta pertranseunt, fit color inslar aquae fontanae lim­pidus: si in transitu parum refringantur, liquor citrinescit; plus adhuc refracti, ruborem inducunt: si incurventur adeo ut non denuo emergant, opacitas aut nigredo oritur: sin ab extima liquoris superfi­cie statim reflectuntur, albedinis phasin creant: atque hoc ritu circa alios colores, eorumque appa­rentias varie philosophari licebit, quorum diversi­tas, & subitae alterationes in liquidis, a praecipita­tione imprimis dependent. Quippe prout particu­lae in liquore contentae, ab alio infuso modo pro­prius adiguntur, ut se invicem complicent, modo in illas positionum series ordinantur, sit diversimo­da colorum repraesentatio. Etenim liquor hujusmo­di corpusculis sive atomis minutissime confractis im­praegnatus, videtur quasi acies mili [...]um statis ordini­bus collocatorum, qui prout stationum ordinatarum series; modo contrahunt; modo dilatant; modo dex­trorsum aut sinistrorsum invertunt; pro multiplici artis Tacticae apparatu, diversissime apparent. Cum duo pellucidi liquores simul commissi atramentum conficiunt; ideo est quoniam particulae in utrisque contentae invicem approximantur, & velut clausis ordinibus collocatae, radiorum lucis transitum inhi­bent: cum ab alio liquore infuso, atramentum hoc denuo clarescit; ideo est, quoniam infusi nova cor­puscula particulas priores attiguas ab invicem disper­tiunt, ac in ordinum clausorum aperturas adigunt,

CAP. XII. De Fermentationis motu, quatenus in corporum coagulatione, & congelatione observatur.

COagulatio & congelatio corporum naturalium, non minus quam solutio eorundem, a princi­piis hisce nostris unice dependent. Improportio­nata horum mixtura, & quorundam prae caete­ris exaltatio ac praepollentia, utriusque causa sunt. Spiritus & sulphur vinculis soluta, non tantum pro­pria divellunt subjecta, sed & proxima quaevis ad­oriuntur; ac ubi copia ac viribus praestant, nihil magis quam divortia & separationes a reliquis prin­cipiis affectant, & nullibi moram patiuntur: e con­tra autem Sales cum caeteris uniri, & in substanti­as duraturas, & solidas compingi amant; atque re­liquorum consortio destituti, statim novas inire ami­citias, & tantum non cuilibet obvio conjungi appe­tunt: Si quando seu invito genio impetuosius mo­ventur illi, aut soluti, aliorum compages destruunt, videtur res ista in hunc finem quasi a natura desti­nato fieri, ut subjecta sibi congrua adinveniant, & pace per bella parta, iis tandem strictius uniantur: qua­re cum menstrua salina lapides aut metalla corrodunt, cum eorum particulis coagulantur, & in crystallos diversimode figuratos concrescunt.

Cum de coagulatione hic agimus, haud more usi­tato hoc vocabulum sumimus: nimirum vulgo usur­pari solet, quando lac congelatum redditur, hoc est, ex simplici & aequabili liquore in substantias hete­rogeneas, scil. caseosas & serosas, sive crassas & te­nues [Page 91] facessit; pariter, cum sanguis aut alii humores eo ritu in partes secedu [...]t, coagulari dicuntur: eti­am nos alibi hunc sensum huic verbo concedimus, licet proprie loquendo, istiusmodi motus ad praeci­pitationem potius, quam coagulationem referri de­bent. Hic autem coagulationis nomine, intelligi ve­lim ejusmodi in corporibus alterationem, ut c [...]m res primo tenerae & molles, in materiam rigidam ac velut saxeam obdurescunt: sive coagulari aliquid dicatur, quando corpuscula salina in subjecto quo­piam late dispersa, congregari & invicem conjungi incipiunt indeque aut sibimetipsis aut cum terra uni­ta, e fluida, aut molli substantia, duram & com­pactam producunt. Hoc advertere licet in fructuum & seminum putaminibus plane saxeis, in ossibus ac cornubus animalium, in piscium conchis, & incru­stamentis testaceis; quae quidem omnia sale Alcali, aut codem volatilisato plurimum abundant. Inter chirotechnica, sive humana industria parabilia, salium crystallisatio, vitrificatio, nec non ollarum & sictili­um coctio ad coagulationem referri debent.

Congelatio autem dicitur proprie, cum particulae salinae aliunde advenientes, subjecta quibus impin­guntur arcte constringunt, particulas intra mixti compagem varie commotas sigunt, & invicem colli­gant, ut solum exinde rigidum & velut saxeum eva­dat. Hujusmodi effecta cernimus in glacie & prui­na; quibus molle coenum aut fluidae aquarum sca­turigines, in duritiem plane marmoream obrigescunt. Nec non inter artis opera, idem manifesto cernitur in salium quorundam confusione, & inter sub [...]iman­dum mutua concretione; unde in substantiam modo glaciei, modo nivis aemulam facessunt. Quibus addi potest aquarum conglaciatio artificialis, quae salis & nivis commi [...]ione peragitur; instantias vero, quas [Page 92] in utrisque his circa artis opera notavimus, hoc in loco breviter percurremus, earumque rationes & mo­dos fiendi paulo expendemus.

Crystallisatio salium ad hunc modum procuratur; sales cujuscunque generis in aqua communi quoad minima disso [...]vuntur, eorumque particulae per totam liquoris massam dispersae omnino disparent: postea si liquor iste aliquatenus evaporetur, ut meatibus & poris ejus nonnihil constrictis, salis corpuscula sibi invicem approximentur, se mutuo prehendunt, & externo frigore constipante, una coeunt, & mediis in undis in crystallos suae naturae proprias siguran­tur. Hoc modo sal nitri in pyramidas, marinus in cubos, Alumen in figuras octohedrias, sal Armeni­acus in hexagona, salesque alii in alias siguras sua sponte constanti ritu efformantur.

Si in hujus rationem inquiratur; dicimus, quod ejusmodi sales non sunt elementa simplicia, sed cor­pora ex sale copioso, cum reliquis principiis in exi­gua quantitate varie permixtis, conflata; quae per­inde ac alia naturae concreta, juxta salis, aut spi­ritus praepollentiam, & cum caeteris commixtionem, peculiares figurationum modos a primo conditore sortita sunt. Etenim in corporum naturalium figu­ris determinandis, spiritus ac sal habent se uti cir­cinus ac regula, in describendis figuris Mathema­ticis. Spiritus uti pes Circini mobilis, sive stylus in manu artificis, varie excurrit, & diversimoda li­neamenta huc illuc protrahit. Sal autem (velut re­gula apposita) alterius excursus moderatur, & de­terminat, atque intra confinia a natura designata coercet. Ubi sali spiritus praepollet, prout in ve­getabilibus & animalibus, in figuratione rerum oc­currit major varietas; quoniam spiritus latius ex­currens, [Page 93] protractus sui plura efformat vestigia, & lineis non rectis, sed intortis, & plurimum varie­gatis corpora describit. Ubi sal spiritui dominatur, uti in concretis mineralibus, & praecipue salinis, cum siguris minus exornatis, & ejusmodi quales in mathesi lineis rectis aut circularibus descriptae, pri­mae [...] & simpliciores habentur corpora concre­scunt. Sunt enim sales isti, elementa velut secun­da; & ab eorum in corporibus insitione, pro­priae & nativae re [...]um figurae plurimum dependent; quare & ipsi consiguratione quadam elementari, pri­mitus a natura imbuuntur. Adeo juxta Platonem, revera [...], & in simplicioribus, sigu­rae primo regulares cuduntur, ut ex iis compo­sita, omnimoda figurarum varietate instructa, emer­gant.

Sales herbarum sixi, calcinatione parati, quia spirituum consortio sere destituuntur, vix omnino in cryllallos abeunt, nec sine longa evaporatione coagulantur. Sal marinus spiritu admodum pauco contentus, magno cum labore in cubos facessit. Pro­xime huic, Alumen paulo uberius spiritu dotatum, facilius coagulatur, & in elaboratiores siguras, scil. octoedricos concrescit. Sal Nitri spiritu turgescens, facillime coagulatur, & in siguram perfectiorem scil. pyramidalem, quae lineis sphaeri [...]is, a que ac rectis, cons [...]at, ef [...]igiatur. Sal autem volatilis, (qua­lis ex urina, sanguine, ac cornibus animalium ex­tillatur) spiritui copioso associatus, in concreta plu­rimum variantia, quae modo cervo [...]um cornua, mo­do plantarum figuras imitantur, exarantur. E Mercurio cum sale seu cal [...]e lunae, mediis in aquis amalgamato, arbor argentea, cum s [...]irpe, trunco, & ramusculis ad vivum quasi depictis, efforma­tur. Tempore hyberno us [...]atum est, auram vapo­ribus [Page 94] salinis impraegnatam, & in fenestrarum vitra impactam, in pulcherrimas arborum, imo syl­varum, Iconas condensari. De salium crystallisatio­ne hactenus: alia coagulationis species est vitrificatio, de qua proxime dicemus.

Vitrificatio (quae & dicitur Ultima corporum mu­tatio, cujus natura capax est, & a qua non datur regressus) a sale fuso, & materiae terrestri secundum minimas particulas unito, dependet: cum enim ab igne vehementissimo utraque haec materies funditur, ac per minima dividitur, utriusque corpuscula in fluore posita adeo stricto connubio invicem jun­guntur, ut postea non in perpetuum divellantur.

Vitrificationis plures sunt modi, & diversi appara­tus; nimirum ex sale Alcali, cum arenis aut mate­ria sabulosa ab igne violento simul fusis, vitrum commune paratur: quod transparens est, & ob salis copiam, & ob sabuli Diaphaneitatem; si enim arenu­las e quibus vitrum conficitur, microscopio intuea­ris, singuli eorum globuli, (tanquam gemmae vi­treae) clari & pellucidi apparent. Quare sal istius materiae diaphanae fusionem ab igne inducendam promovet, & deinde in fusae amplexus strictissimos admittitur.

Praeterea ex Minio, calce stanni, Antimonii, & aliorum quorundam mineralium (quando pars sul­phurea prius avolarit) modo per se, modo cum si­lice aut materia arenosa fusis, vitra diversi coloris, & consistentiae parantur: Quorum omnium ratio in hoc sita est, ut sal, & terra a violenta ignis fu­sione, minutissime confracta, & quoad minimas particulas divisa se invicem prehendant, adeoque stri­ctissimo mixtionis vinculo simul colligentur. Ho­rum coalitio non denuo resolvitur, quoniam intus in mixto desunt alia principia, quae subjecti compa­gem [Page 95] reserent: quin sal & terra mediante igne con­juncta, adeo intime cohaerent; ut divortia neque ex se affectent, neque ex alio patiantur.

Vitrificationi affinis est ollarum fictilium & late­rum coctio; qua udum & molle lutum in duritiem plane saxeam obrigescit: verum in his major subest terrae copia & minor salis; quare sunt minus fra­gilia & minime transparent. Circa haec dicendum est, quod mediante ac velut manuducente igne, par­ticulae salis minutissime confractae & divisae, singu­lis materiae terrestris particulis maritantur, & cum ipsis in substantiam velut lapideam, eamque non facile resolubilem, obdurescunt. Etiam in mate­riis hujusmodi ab industria humana paratis, elegan­ti sane artificio, concretiones ossium & lapidum in diversis animalium vegetabilium; ac mineralium fami­liis, a natura factas imitamur.

Quod ad congelationem spectat, sales diversi gene­ris non raro simul coeunt, & in substantiam velut novam obrigescunt: hoc autem pluribus modis con­tingit. Ex his sales nonnulli una commissi statim in crystallos concrescunt; etenim spiritus minerali­um acidi, salibus Tartari aut vegetabilium incinera­tione factis additi, cum effervescentia spumosa in co­agulum album instar nivis facessunt. Cujus ratio est, quod particulae salis fluorem adepti in spiritu, alias salinas in deliquio alcalisatas, prehendunt; ve­rum ob particulas utriusque primo dissimiles factas oritur lucta; dein ab iisdem una consociatis, crassa­mentum istud album consistit.

Non absimili modo iidem spiritus acetosi, puta Vitrioli, Nitri, Salis, & aliorum, metallis commissi; ea dum corrodunt, una cum salinis eorum particu­lis crystallisantur: Ita spriitus Vitrioli, Nitri, item aquae Stygiae (quae sunt tantum sales fluorem ade­pti) [Page 96] argentum, ferrum, cuprum, & alia dissolvendo, in crystallos elegantes efformantur. Etenim sales (aeque ac sulphur) a mixtione soluti, alia dissolvunt mixta, cumque homogeneis istius subjecti particulis uniri appe [...]unt.

Erit alter congelationis modus, quando sales cum alia quadam materia commixti, sublimatione e sub­jectis suis elevantur, ac dein particulas istius novae materiae, quas secum apportant, congelant, & una cum ipsis (meteori instar) in sublimi concrescunt. Hoc modo sales vitrioli, nitri, & marini, cum Mer­curio sublimati, in substantiam velut niveam conge­lantur: iisdem cum Antimonio meteorisati, in ma­teriem glaciei persimilem facessunt. Licet hoc mo­do congelationes naturales; quibus mineralia quae­dam, ac imprimis vitriola, & sulphurea in terrae vi­sceribus nascuntur, imitari. Etenim ex ferro & cu­pro vitriola factitia, parantur, quae naturalibus sunt perquam similia: ex Antimonio sulphur conficitur, quod nostro vulgari inflammabilitate, nec non co­lore, & odore ad amussim respondet, v. g. Anti­monio pulverisato oleum vitrioli ad digiti transver­si eminentiam affundatur; ac in retorta, in fumo arenae destilletur, in collo retortae sulphur citrinum sublimabitur, quod a communi sulphure neutiquam discerni poterit: quod indicio est, concretionem sul­phuris in terra fieri, cum a sale vitrioli minerale quoddam sulphureum corroditur, cujus pars sulphu­rea cum eodem sale congelatur. Hoc etiam argu­mento est, oleum sulphuris, quod accensione sub campana, a materia sulphurea separatur, esse tantum salem Vitriolicum, nec ab oleo Vitrioli quidpiam differre.

Congelationum instantias & exempla conclude [...] congelatio artificialis; qua nimirum aqua communis, [Page 97] aut alii liquores etiam in hypocausto aut super ignem positi, subito in glaciem stringuntur: modus satis [...]ritus & vulgo notus est. Sal cum nive & glacie com­mixtus, in vase aquae imposito agitatur, & derepente aqua vasis latera circumambiens conglaciabitur. Res succedet sive cum sale communi, sive marino, nitro, aut etiam vitriolo, alumine, sale Armoniaco, aut Mer­curio sublimato tentaveris: etenim sal cujuscunque ge­neris nivi aut glaciei additus, eorum mixtiones sol­vit, & particulas nitrosas, & congelativas a subje­ctis dimittit; quae statim aquae vicinae immersae, ipsam (veluti si recens a Borea sufflarentur) conge­lant.

Quod magis mireris; patina nivem continens, su­per prunas ardentes collocetur, atque medio nivis imponatur vitrum aqua plenum; prout nix sensim ab igne deliquescit, aqua congelabitur; s [...]il. particulae nitrosae a calore fugatae, decessu suo aquae vicinae im­pinguntur, & ipsam conglaciant.

Atque haec de fermentatione in genere, variisque ejus­dem partibus breviter dixisse sufficiat: instantias in re tam diffusa congerere, in [...]initae prorsus & nostro pro­posito alienae esset operae. Quae hactenus habentur utcunque ex Philosophia naturali delibata, dissertatio­ni medicae proxime succedenti aequum erat ancillari: ut motuum mutationumque causis quae in corporibus quibuscunque varie occurrunt aliquatenus perspectis, [...]umultuum qui ab irritato sanguine reliquisque hu­moribus in corpore humano subinde nascuntur, origi­nem, progressum, & statum, nec non remedia, & cu­ram felicius assequeremur; in quam palaestram favente numine jam tandem descendamus▪

Amico Lectori PRAEFA …

Amico Lectori PRAEFATIO.

DOctrinam de febribus novam hoc seculo instituere forsan idem videatur, ut siquis regi­onem hic in medio sitam pro terra prius incognita describere sata­gat: Nam quae ad hujus morbi diag­nosin spectant, veterum & recentiorum praeceptis & praxi jam jam firmiter stabilita videntur; imo longa experien­tia duce adeo omnium in ore, & passim nota sunt, ut nulli domus magis sit sua. Utcunque tamen si a vulgari circa febres sententia, tanquam via maxime trita, paulisper recedam, & minus calcato insi­stam tramiti, veniam meruero, quo­niam non primus ipse, aut solus con­tra receptam opinionem, velut torren­tis [Page] decursum brachia direxi. Enimvero in re medica (idque jure merito) non ea nostris, quae prioris aevi hominibus placuere: quippe veteres, supposito circa motum sanguinis falso innixi, ve­lut per lubricum & loca paludosa pro­cedentes, saepius foede, nec minus peri­culose lapsi sunt. Quare ex quo insig­nissimus Harvaeus noster circulationem sanguinis tanquam novum in medicina fundamentum posuit, nihil mirum si instaurandam penitus [...], & fulci­mentis veteribus collapsis, aedificium ab ipso solo (quod aiunt) reficiendum cu­raverint posteri. At (que) in hoc opere tum nostratium imprimis tum exterorum Viri Doctissimi, non modo in amoven­dis prioris structurae ruderibus, sed mar­more, tabulatis, reliquaque materia u­bertim suppeditanda, feliciter desuda­runt. Olim inter antiquos, prout hu­moris nutritii, sanguinis, & succi nervo­si distributio & motus naturales, ita eo­rundem praeternaturales, & effervescen­tiae [Page] febriles omnino in abstruso & te­nebris latuerunt: nunc vero cum nova affulserunt lumina, & prius abditas r [...] ­rum causas novisse datum est; minime decet viros prudentes, & Philosophi­am professos, usque cla [...]sos tenere ocu­los, atque in luce ipsa etiamnum caecuti­re. praesertim vero circa morbum a q [...]o tertia pars mortalium usque hodie cadi [...], malle cum antiquis errare, quam cum neotericis verum sentire, aut verisimili­us opinari, animum insignis pervicac [...]ae reum arguit. Cum itaque prior is me­dicinae [...], basin instabilem & minus firmam habere; atque h [...]c plu­rima erronea & plane falsa superstrui facile sit ostendere, quid obstat quin nos principia certiora nacti, circa febres scientiam meliorem eruere conemur? Profecto vix fieri posse arbitror, quin, licet veterum placita adhuc in scholis palam venditentur, plerique tamen medici, quibus intra corticem prospi­cere anmus est, ratiocinatione propria [Page] sibi novas cudant hypotheses, quibus exactius, quam vetustiori i [...]ti, febrium quadrent phoenomena. Quod vero objicitur, iisdem remediis, & simili me­dendi methodo, ab Hippocratis & Gale­ni temporibus in hunc usque diem fe­bres sat feliciter curatas fuisse; ideoque opus temerarium & minus tutum vi­deri, ut posthabita tot saeculorum expe­perientia res novas molitemur, praeci­pue cum de corio luditur humano: hu­ic facile erit referre, quod medicina fuit primitus empirica, & remedia crebro singularium tentamine, minimeque praeceptis generalibus, aut Analogia fu­erunt inventa: atque si Hippocratis exemplo ducti, posteri ejus observatio­nes tantum & experimenta recoluissent, proculdubio ars medica cum majori ae­grotantium fructu, melius & ornatiu [...] accrevisset. Quod vero lumen ab anti­quis clare accensum cito praeclusit, po­sterorumque oculos obfuscavit, fuit prae [...] posterum illorum studium qui proper [Page] nimis [...] in methodum generalem, ad modum scientiae alicujus speculati­vae, tantum non ex ingenio suo efforma­bant: namque hac ratione, priusquam fundamenta firma ponerentur, speciosa satis, at fallax & instabilis struebatur do­ctrinae moles. Quod igitur in curatio­ne febrium indicationes quaedam anti­quitus receptae, adhuc ratae perstant, e­runtque in perpetuum observandae, ex­perientiae primae hujus artis magistrae, & minime scholarum praeceptis totum debetur. Atque hinc defensionem satis locupletem paratam mihi spero; si enim veterum scita prorsus erronea non obsti­terint, quin praxis medicinae, observa­tionum inductione quadam primo in­stituta, commode satis processerit; mul­to minus theoria veritate subnixa dam­ni aliquid languentibus apportabit; aut a tramite illo, quem longa aetas nobis laudatum dedit, medicinam facientes transversos rapiet. Interim non dissi­mulandum est, nudam Empiricam sine [Page] methodi rationisque subsidiis parum valere, imo non raro quamplurimum obesse; neque enim iidem morbi iis­dem remediis ubique profligantur: Qui vero utraque conjunxerit, ut non ratio experimenta & naturam ipsam perver­tat, neque haec rationem a gradu dimo­veat, omne tulisse punctum videbitur. Quod licet me quam minime assequu­tum satis sciam, libere tamen profitebor in hunc scopum me collimasse; & for­tasse aliqua pars erit laudis, ejusmodi ausis vel excidisse. postquam enim in libris quod animo veritatis avi­do satisfaciat minime reperirem, mecum statui in vivis, spirantibusque exem­plis perquirere: ideoque aegrotis crebro assidens eorum casus sedulo explorare, symptomata singula perpendere, ea­demque cum exactis morborum diariis scriptis tradere solebam; dein super his assidue meditari, alia cum aliis confer­re, atque demum particularibus even­tis, notiones generales adaptare coepe­ram: [Page] cumque hoc [...]itu longo tempore febrium accidentia & decursus [...]b [...]er­vando, & pro iisdem solvendis ratio­num formulas inveniendo occupatus fuissem, tandem nova hujus mo [...]bi pa­thologia animo concepta est; quae po­stea, accedente crebra observa [...]ionum syndrome, velut succo & sanguine, in foetum, qualis modo videtur, sensim formata est. Partum vero quem para­doxis, velut specie monstrosa, insigni­tum, intra privatos lares furtim tueri institueram, importuna amicorum di­ligentia manibus meis abstractum in propatulo incedere, atque coram aspe­ctari curavit. Quae ergo praeter com­munem morem isthic de febribus di­cuntur, nolo quispiam a me tanquam e cathedra [...] prolata existimet, co­gitata haec dubitans in medium profero, doctiorumque examini & emendationi submitt [...]: Priores super hac re non omnia vere dixisse, argumento erit me posse errare, imo (si libet) errasse: Ut­cunque [Page] si aliqua saltem in nova hac veritatis indagine vestigia recte posu­erim, atque alios (qui longe melius possunt) ad istam penitus eruendam hac occasione incitavero, haud omnino me caepti hujusce, licet temerarii, poeni­tebit.

Elenchus rerum.

CAP. I. Anatome sanguinis, ejus resolutio in 5 principia, comparatio cum vino, & lacte p. 1.
FEbris fermentationis species ibid. liquor fermente­scens praecipue est sanguis; dein aliquatenus succus nervosus, chymus, & serum p. 2. sanguinis compo­sitio ex 4 humoribus expenditur p. 4. ejus analysis in 5 chymicorum principia p. 5. eorum affectiones recensentur p. 6, 7, 8. sanguis comparatur vino ge­neroso quoad utriusque effervescentiam tum natura­lem tum praeternatualem p. 9, 10. etiam juxta crudita­tis, maturationis, & defectionis tempora p. 11, 12. san­guis confertur lacti quoad consistentiam & coagula­tionem p. 13, 14. succi nervosi motus et circulatio p. 15.
CAP. II. De sanguinis motu & effervescentiis. p. 16.
Sanguinis motus seu effervescentia 2 x. naturalis & praeternaturalis ibid. naturalis dependet tum a par­tium sanguinis heterogeneitate, tum a variis fer­mentis, quorum praecipuum in corde statuitur p. 17, 18. sanguinis in corde seu fermentatio, seu accen­sio, quo ritu peragitur p. 19, 20. plurimum depen­det ab ipsius sanguinis crasi in vasis, p. 21. sangui­nis accensi in corde ac deflagrati invasis recrementa du­plicia; tenuia seu fuliginosa, & crassa seu terre­stria: [Page] p. 22. sanguinis effervescentia praeternatura­lis confertur immodicae turgescentiae vinorum ibid. hujus 2 x. causa scil. rei non miscibilis confusio, et spirituum aut partis sulphureae efferatio p. 23, 24. his aliquando accedit ipsius sanguinis coagulatio quaedam ibid.
CAP. III. De febribus intermittentibus p. 25.
Febris definitio & divisio ibid. effervescentia in f [...]bre intermittente fit propter rei non miscibilis confusio­nem: p. 26. istud immiscibile est succus nutritius propter sanguinis dyscrasiam inter assimilandum de­pravatus p. 27, 28. hujus congestio quo ritu paro­xysmos con [...]itei p. 29, 30. Unde frigoris & rigo­ris sensus, aestu & sudore succedentibus p. 31. quae [...]it intermissionis & statarum periodorum causae in quotidiana, tertiana, & quartana, p. 32, 33, 34. febres intermittentes a sanguinis dyscrasia ori­undas arguunt pulsus, urina, & alia symptomata p. 35, 36. etiam causae [...], praesertim aurae & anni conditio p. 37, 38. idem constat e febrium harum curatione, & crisi p. 39, 40. remedia Empi­rica, & interdum vomitoria, quo pacto parox­ysmos tollunt p, 41. febrium intermittentium anoma­lia p. 42, 43, 44.
CAP. IV. De febrium intermittentium speciebus & primo de Tertiana pag. 45.
Febris tertiana 2 x. notha & exquisita p. 46. ejus ratio formalis, ut prius item causae [...], & eviden­tes p. 47, 48. hujus consequentia, & in alias fe­bres mutatio ibid. circa curationem tres primariae intentiones: p. 45, 50. vomitoria in hoc morb [...] haud semper necessaria p. 51. curationis exemplar in ju­vene p. 52.
[Page] CAP. V. De febre quotidiana pag. 53.
Febris quotidiana non duplex tertiana est, licet ei sae­penumero succedat: ibid. oritur a crasi sanguinis magis laesa, quo plus succi nutritii pervertitur p. 54. ejus curatio Dogmatica & Empirica p. 55. Exemplum curationis in foemina cachectica ibid.
CAP. VI. De febre quartana p. 5.
Quartanae typus & causae procatarcticae ibid. ejus ratio formalis fundatur in sanguinis dyscrasia atrabilia­ria p. 58. cur hujus duratio longior et cura dissi­cilior p. 59. quare in Autumno potissimum incre­bescit p. 60. quartana Epidemica p. 61. ejus curatio salivatione aliisque modis tenta [...]a ibid.
CAP. VII. De febribus continuis p. 64.
Effervescentiae sanguinis in [...]bre continua tres sunt causae: scil. spirituum excandescentia unde syno­chus simplex seu ephemera: 2. Sulphuris seu oleosae cruoris partis inflammatio unde putrida. 3. Mi­asmatis venenati seu maligni contagium a quo febres malignae oriuntur p. 65, 66. effervescentia sanguinis in febre continua, ut differat ab altera intermittenti­um p. 67.
CAP. VIII. De febre Ephemera pag. 68.
Hujus descriptio causae, & symptomata p. 69. inten­tiones curativae ttres p. 70. curationis exemplum p. 71.
CAP. IX. De febre putrida p. 72.
Oritur a parte sanguinis sulphurea nimis excalfacta p. 73. ejus descriptio p. 74. causae procatarcticae, & evdientes p. 75. ejus quatuor describuntur tem­pora p. 76. initium, a primo sanguinis fervore [Page] usque dum totus incendium conceperit p. 77. incre­mentum a quo totus cruor deflagrat & recrementa adusta congerit p. 78. status quando sanguis defla­gratus, & materia adusta satur crisin molitur p. 79. ubi de natura criseos p. 80, 81. declinatio sta­tum excipit at (que) fit cum diacrisi in melius aut peius p. 85. hujus varii casus eorumque rationes expenduntur p. 86, 87, 88.
CAP. X. De symptomatis & signis in febre putrida praecipue notabilibus p. 88.
Cujusmodi sunt calor immodicus in toto accersitus ib. lassitudo spontanea p. 89. praecordiorum aestus, sitis, lin­guae & faucium ardor p. 90. Cancer albus, seu ma­teria crustacea oris cavitatem oblinens p. 91, 92. capitis dolor, vigiliae, delirium p. 93. motus con­vulsivi p. 94. syncope, cardialgia, p. 95. vomitus & nausea p. 96. diarrhoea, & dysenteria p. 97. observatio pulsus quanti sit momenti circa progno­sticon rite faciendum, & circa medendi methodum p. 98, 99, 100. inspectio urinarum quantum valet p. 101, 102.
CAP. XI. De Synocho putrida 104.
Febris putrida vel symptomatica vel essentialis ibid. pleuritis, angina, &c. sunt febris producta & ef­fectus, non causae p. 105. febris istis affectibus conjun­cta est synochus simplex, saepius quam putrida p. 106. de febre lenta p. 107. de hectica ib. feb ris essentialis di­viditur in putridam (qualis supra describitur) & in causum, item in quotidianam tertianam & quarta­nam p. 108. paroxysmorum ratio in febribus conti­nuis p. 109. intentiones curativae circa has febres quales adhiberi debent p. 110, 111. in febris de­clinatione quid▪ agendum a crisi perfecta p. 113. quid ab imperfecta p. 114. quid a nulla aut mala ibid. recensentur variae historiae febris putridae & [Page] nonnulla pleuritide affectorum p. 115. & deinceps ad p. 133.
CAP. XII. De febre maligna seu Pestilentiali in genere p. 134.
Morbi pestilentes a miasmate venenato dependent ibid. venenum quid sit p. 135. subjecta ejus passiva imme­diata in homine, sunt spiritus animales, & liquor sanguinis ibid. labes impressa modo est distincta, mo­do ab alterutro in alterum communicata p. 136, 137. spiritus animales a veneno aut stupore aut di­stractione urgentur p. 138. sanguis [...] veneno aut fun­ditur nimis, aut coagulatur p. 139, 140. quale vene­num sit in peste p. 141, 142. ejus origo & communica­tio▪ p. 143, 144. de natura contagii p. 145. &c.
CAP. XIII. De Peste pag. 148.
Pestis descriptio, & differentiae ibid. ejus praenuncii & praesentis signa p. 149, 150. de carbunculo, bubone, exanthemate, Ectymatis, & pustulis malignis p. 151. &c. hujus morbi prognosis p. 154. hujus prophy­laxis publica et privata in quibus consisti [...] p. 156. cu­raio generalis, & specialis p. 158. varia remediorum genera, & medendi methodus in peste usurpanda p. 159. 160. medici cujusdum insignis circa hunc morbum praxis p. 162.
CAP. XIV. De febribus pestilentialibus ac malignis in specie, aliisque Epidemicis pag. 163.
Hujusmodi febres quomodo inter se & a peste diffe­runt p. 164. utriusque descriptio, & ratio forma­lis p. 165. non raro epidemicae gra [...]antes symptomate quodam communi signantur: earum causae signa & curatio p. 168. febres Epidemicae quandoque sunt de intermittentium censu p. 170. puerperarum fe­bres saepe sunt malignae p. 171. febris pestilentis 1643 circa Oxonium grassantis descriptio p. 172. febris malignae historia seu exempla quaedam p. 176.
[Page] CAP. XV. De variolis & morbillis p. 182.
Variolae sunt affectus homini fere omni, soli & semel proprius ibid. variolarum causa [...] p. 183. evidens p. 184. conjuncta p. 185. qualis alteratio ab hoc morbo cruori inducitur, p. 186. morbi processus describitur ibid. variolarum diagnosis p. 187. quare dolor in capite & lumbis hoc morbo adeo infestus p. 188. morbi hujus prognosis p. 190. curatio in tria tempora distinguitur p. 192. de morbillis p. 195. historiae quaedam rariores varolis affectorum.
CAP. XVI. De febribus Epidemicis p. 201.
Febris Epidemicae circa autumnum Anni 1657. incre­bescentis descriptio ibid. hujus morbi hypotyposis p. 202. ad intermittentium censum referiur p. 203. hujus causa [...] fuit anni intemperies cali­dissima, diathesin sanguinis valde biliosam inducens p. 205. ejus causa evidens, et conjuncta, fere qualis intermittentis Tertianae communis p. 206. ab hoc ve­ro aliquatenus discrepans, morbus novus appella­tur p. 207. symptomata huic a coeteris peculiaria sunt, Primo, quod saepe sudore ac rigore careat, aestum vero habeat intensissimum ibid. Secundo quod accessio minime in [...] desinat p. 208. Tertio quod febris haec passim in alios contagio propagetur, quarti quod interdum diarrhoea ac aliquando dysenteria sti­p [...]tur ibid. hujus prognosticon generale non pestem sed febrem quartanam imminere indicat p. 210. particulare respicit signa in morbi decursu salutaria aut periculosa p. 211. indicationes Thera­peuticae sunt quatuor, scil. sanguinis reductio, secun­do succi nutritii procurandae assimilatio, tertio ser­mentorum in sanguine & visceribus restitutio, quarto symptomatum praecipue urgentium medicatio p. 211. &c.
[Page] Febris catarrhalis 1658. medio vere Epidemicae descriptio pag. 216.
Tussis molesta cum intemperie febrili eo tempore quam­plurimos incessit p. 217. morbi hujus caus [...] non subita Aeris alteratio, sed praecedens totius fere anni inordinatio p. 218. praecipue autem quod tunc verno tempore, sanguis turgescens, propter [...] impe­ditam in spatio coarctaretur, p. 219. hujus morbi symptomata recensentur p. 220. ejus prognosis pri­vatae & communis p. 221. ejus methodus Therapeu­tica quas indicationes suggerit ibid.
Febris Epidemicae sub initium autumni 1658. exortae descriptio p. 222.
Haec febris, sicut priores ab anni intemperie originem duxit p. 223. ejus decursus & symptomatum syn­drome p. 224. causa [...] statuitur tempesta­tis praegressae insignis anomalia p. 225. morbosus apparatus inde contractus in duobus consistebat, scil. in sanguinis dyscr [...]si [...], & pororum constitutione in­debita p. 229. morbi typus erat varius ibid. ma­lae capitis [...]ffectiones hujus symptoma pathognomicum p. 230. paroxysmi saepe frigore carent, raro i [...] sudo­rem finiuntur, ibid. hoc morbo affecti statim viribus exolvutur p. 231. in villis & pagis minoribus po­tissimum increbuit ibid. hujus prognosticon duplex generale & particulare p. 233. intentiones Thera­peuticae tres; scilicet Primo sanguinis & liquoris nervosi cita reductio. Secundo, aegrotantium circa paroxysmos recta tractatio. Tertio symptomatum maxime urgentium curatio p. 234.

Iterum exorandum est lector ut leviores Orthographiae, & univ [...]rsos [...], seu punctationis lapsus (cum corrigere vix detur, saltem) excusatos habeat: dumque scripta h [...]c nostra per [...]urrit, uberiorem subinde judicio suo sidem, quam oculis com­modet. Quae majoris moments videbantur sequens tabella exhibebit.

Errata, intractatu de Febribus.

PAg. 12. lin. 7. lege degenerat. p. 19. l. 16. leg. triculo. p. 20. l. 27. -tri­culis. p. 26. l. 25. spiritus aut sulphur. p. 31. l. 25. poris. l. 27. -patis. p. 41. l. 26. dele c. p. 44. l. 34. quat. p. 49. l. 26. -tetur. p. 50. l. 22. amethodū. p. 60. l. 14. acescens. p. 61. l. 27. - [...]io. p. 62. l. 9. -tum. p. 70. l. 22. ut cum a. l. 28. secerni. p. 74. l. 12. dele fere. p. 75. l. ult. - [...]. p. 76. l. 3. sulphur. p. 77. l. 6. -dunt. p. [...]79. l. 13. tamen. p. 80. l. 9. hoc cum. p. 82. l. 6. -geat. p. 83. l. 5. -ceri [...]. p. 84. l. 5. -dicum. l. 21. signorum &. p. 86. l. 4. -clinet. l. 9. primo, p. 87. l. 4. -vescebat cruor. l. 16. nimis. p. 88. l. 26. -ximam. p. 92. l. 1. -trisque. p. 93. l. 3. pa [...]. l. 12. tas. p. 94. l. 18. queturl. 34. -tes. p. 96. l. 3. -tato. p. 97. l. 14. strictam. [...]. 97. l. 14. [...]am. p. 99. l. 22. aegri. p. 110. l. 32. -iatur. p. 116. l. 20. -cant. p. 120. l. 8. respu. p. 125. l. ult. reso [...]beretur. p. 137. l. 18. -tiam. l. penult. eos. p. 151. l. 12. dele morbus & prorsus. p. 152. l. 17. lobos. p. 158. l. 2. primo. l. 28. -tri­catum. p. 159. l. 5. haec. p. 160. l. 17. quoad. p. 163. l. 26. [...]. p. 171. l. 31. divert: p. 172. l. 1. (quos malum illud prae: p. 188. l. 16. -sone. p. 191. l. 3. nimium. p. 192. l. 19. primo. p. 203. l. 27. -pare [...]. p. 205. l. 17. -upi [...]. p. 207. l. 3. -tatu [...]. l. 16. eum. p. 208. l. 1. Choled. p. 212. l. 9. dele a. p. 213. l. 4. -tarus. p. 216. l. 7. -mitem. p. 221. l. 17. habet. p. 229. l. 23. -anae. p. 236. l. 25. -toria. p. 237. l. 2. gantes. p. 239. l. 2. conste [...].

DE FEBRIBUS.

CAP. I. Anatome sanguinis: ejus resolutio in 5 prin­cipia: comparatio cum vino & lacte.

EXplicata fermentationis doctrina, restat de prae­cipua ejus instantia, seu exemplo, nimirum de fe­bribus tractare. Videtur enim quod febris sit tantum fermentatio, seu effervescentia immodica sanguini, & humoribus inducta. Hujus nomen a februo (seu pur­gamento quod etiam a ferv [...]o derivatur) ortum du­cit: quae quidem vox commode omnino febri im­ponitur, eo quod sanguis in hoc morbo effervescit, & insuper fervore suo, velut mustum efflorescens, a sordibus purgatur. Ut vero fermentatio haec, seu ef­fervescentia febrilis rite explicetur, erunt haec tria perpendenda. Primo, Quis sit liquor fermentescens, an tantum sanguis, an alii praeterea humores. Se­cundo, quibus in mixtione principiis, & quali eorun­dem proportione, liquor iste constet; Tertio de­mum, quali istarum partium, aut particularum e quibus sanguis con [...]atur, motu & turgescentia, ef­fervescentia febrilis concitetur. His ita praemissis, fe­brium doctrina; non ex aliorum Placitis, verum jux­ta rationum syllogas, crebra & diligenti observati­one [Page 2] (nostra licet) erutas, certisque experimentis con­firmatas, tradetur: quae tamen omnia peritiorum ju­dicio lubens submitto.

Sanguinem in febre immaniter ebullire, & impe­tum facere, vel sensui plane constat; etenim de cruo­re affecto, eodemque in vasis effervente, ac velut in furorem acto, unusquisque (rudis, & imperitus licet) fe­bricitans que [...]itur. Etiam praeter sanguinem in venis & arteriis aestuantem, suspicare fas sit, quod succus iste quo cerebrum & nervosae partes irrigantur, saepe in vitio esse solet; cum enim liquor hic motu constanti, & circulatione quadam e sanguine in nervosum genus, indeque per vasa lymphica in cruoris sinum referri vi­deatur, probabile est, si ob labem a sanguine contra­ctam humor iste in crasi depravatur, aut a motu suo aequabili pervertitur, quod exinde rigor, & dolor, con­vulsio, delirium, phrenitis, & pleraque nervosi gene­ris symptomata in febribus usitata oriantur.

Post sanguinem, & liquorem nervosum, duo alii hu­mores, prout effervescere apti, in considerationem ve­niunt, scil. chymus, sive succus nutritius cruoris mas­sae continuo adveniens, & latex serosus ab eadem per­petuo discedens, qui licet primo▪ & ultimo sint liquo­res a sanguine secreti, & ab eo distincti, tamen huic confusi, velut partes ascititiae seu complementa ejus de­bent censeri; etenim succus alibilis recens adductus, sanguinis pars cruda, & assimilanda, atque serum pars ejus inveterascens, & ableganda habetur. Atque hoc modo quamdiu cum ipso sanguine in vasis utraque circulantur, de cruoris primogenii effervescentiis par­ticipant, & non raro easdem occasionaliter inchoant, aut inceptas augent: quibus tamen modis haec fieri contingunt, propriis in locis inferius dicetur. Quoad caeteros humores, qui sunt tantum succi nutritii aut sanguinis recrementa, cum sint aut propriis recepta­culis [Page 3] inclusi, aut in visceribus intra spatia angusta coer­ [...]iti, nec uti cruor, aut liquor nervosus, aut reliqui humores modo citati singulas corporis partes lustra­tione continua perluant, erunt ab hoc censu eximen­di; aliquando forsan causa occasionalis esse poterint, ut sanguis effervescentiam indebitam concipiat, aut in eadem diutius persistat, veruntamen ipse est solum­modo sanguis (cum succo alibili & sero adscititiis) qui excandescentia sua supra modum ebulliens, & per vasa cum impetu citatus, calorem praeternaturalem in toto corpore diffundit ac febris rationem formalem inducit: attamen quo pacto hoc fiat, non nisi ex san­guinis natura intime perspecta, & liquoris ejus velut Anatome facta, planum habeatur.

Sanguini (quemadmodum liquoribus quibuscunque fermentativis,) insunt particulae heterogeneae, quae cum diversae sint figurae & energiae, earum mutuo occursu & subactione, quamdiu in mixtione perstant, fermen­tationis motus jugiter conservatur; prout in vino, cerevisia, aliisque liquoribus fermentescentibus cerni­tur: dein si a fermentis adjectis liquoris mixtio non­nihil resolvatur, particulae activae a vinculis liberatae, adhuc magis turgescunt, & fermentationem cum mo­tu rapidiori, & calore inducunt; quod videre est in fa­miliari Chymicorum experimento, scil. cum sales flui­di, liquoribus alius generis salinis committuntur, inde calor ingens, ac [...]bullitio concitantur. Quare de san­guine inquiramus oportet, quibus particulis constat, ut sit ex sua natura (uti vina, cerevisiae, aliique liquo­res) ad fermentescendum habilis: dein cujusmodi fer­mentorum ope, cum calore & motu citatiori, efferves­centiae ejus tum naturales, tum febriles peragantur.

Cruoris massa ex opinione veterum, quatuor hu­moribus, nimirum sanguine, pituita, bile, & melan­cholia constare perhibetur: pro hujus aut illius hu­moris [Page 4] eminentia, diversa temperamenta efformari, atque propter eorum fervores, aut exorbitantias fe­re omnes morbos oriri statuitur. Haec sententia, licet a Galeni usque temporibus medicorum scholis increbuerit, nostro tamen seculo, cui sanguinis mo­tus circularis, ejusque aliae affectiones, prius incog­nitae, innotuerunt, aliquantulum suspecta esse coepit, nec ita passim pro solvendis morborum phaenomenis usurpari: quippe ejusmodi humores sanguinem mi­nime constituunt, verum qui sic appellantur (exce­pto sanguine) sunt tantum cruoris recrementa, quae debent ab ipso continuo secerni: est enim sanguis revera humor unicus, nec alius circa viscera, & alius in habitu corporis; nec alio tempore movetur pitui­ta, & alio bilis, aut melancholia (uti vulgo asseritur) sed liquor in vasis effer vescens solummodo sanguis est, & ubicunque loci per singulas corporis partes defer­tur, usque idem est, & sui similis. Quoniam vero in aliquibus ob caloris insiti abundantiam, & propter e­jusdem in aliis penuriam, alimenti coctio & in visceri­bus, & in vasis, modo intentius, modo remissius per­agitur, ideo sanguinis (licet unici & ejusdem semper liquoris) temperies diversa existit; & juxta variam hu­jus crasin, dici potest, quod homines sint biliosi, me­lancholici, aut alius temperamenti. Praeterea, quia dum sanguis in vasis inter circulandum conficitur, partes quaedam continuo inveterascunt, & aliae de novo sup­plentur, hinc a cruditate aut nimia coctione quid excrementitium congeri necesse est: quod tamen ef­fervescentia (veluti in vinorum efflorescentia seu de­puratione succedit) ab ejus massa separatur: scil. hu­mor aquosus visceribus aut solidis partibus defixus, is est qui di [...]itur pituita: Salis & sulphuris adustorum reliquiae quaedam in hepate secretae & vasis choledo­chis exceptae, dicuntur bil [...]; faecul [...]ntiae terrestres in [Page 5] lienem depositae, dicuntur melancholia. Interim san­guis, si recte depuretur pituita, bile & melancholia ca­rere debet: non secus ac cum vina quaedam aut ce­revisia depurantur, particulae leviores sursum eve­huntur, quae ejus florem constituunt; crassiores & faeculentae in imum deprimuntur, quae in faecem si­ve Tartarum concrescunt: tamen, nemo recte dixe­rit vinum vel cerevisiam e floribus, tartaro, & liquore vinoso componi. Cum autem humores isti vulgo sic di­cti ex aliis principiis constant, scil. bilis ex sale & sul­phure cum admixtione spiritus & aquae, & melancho­lia ex iisdem cum adjectione terrae, cumque ex hujus­modi principiis, sanguis immediate conflatur, & in eadem sensibiliter solet resolvi, satius duxi, missa vul­gari humorum acceptione, pro explicanda sanguinis ejusque affectuum natura, celebrata haec Chymico­rum principia in usum adsumere. Insunt igitur san­guini, veluti liquoribus quibuscunque ad fermente­scendum aptis, plurimum aquae & spiritus, modicum salis & sulphuris, & aliquantulum terrae. Sanguis pu­trefactione resolutus, eadem exhibet separata, & dis­tincta. Etiam in sanguine vasis contento, aut iisdem recens emisso, eorundem energias & effectus licet de­tegere: Praeterea cum esculentis quibus vescimur, & quorum succo sanguinis liquor constat, haec eadem in­sint, etiam cruorem ex iisdem conflari, nemo inficias eat: quare haec breviter percurram, & quo pacto sanguinis consistentiam, proprietates, & affectiones constituant, ostendere conabor.

I. Spiritus (qui facile principatum obtinent) sunt subtilis & maxime volatilis sanguinis portio; Eorum particulae semper expansae, & avolare nitentes, caete­rorum quibus obvolvuntur corpuscula crassiora, exa­gitant, & in fermentationis motu continuo detinent. Horum effervescentia, & aequabili expansione, in vasis, [Page 6] cruoris liquor continuo ebullit, caeteraque principia in motu ordinato, & sub exactae mixtionis vinculo, continentur; siquid heterogeneum aut mixtioni in­eptum massae sanguineae confunditur, statim spiritus in motu suo perturbati, impetum faciunt, sanguinem exagitant, & immaniter effervere cogunt, donec quod extraneum est & non miscibile, aut subigitur ac reducitur, aut foras eliminatur. Horum irradia­tione, seu potius irrigatione, nervorum corpora in­stantur, viscerum functiones, necnon motus & sensa­tionis munia, obeuntur: a spirituum defectu item ex eorum motu depravato, aut impedito, oriuntur maxima oeconomiae naturalis vitia. Horum motus, & effer­vescentia in sanguine (supra quam quod in vino est) citatior, praecipue dependent a fermento cordis; quip­pe dum sanguis cordis sinus pertransit, ejus mixtio plurimum solvitur, ita ut spiritus una cum particu­lis sulphureis, aliquatenus laxati, & velut in flam­mam accensi, dissiliant, & plurimum expandantur, in­deque deflagratione sua calorem Toti impertiant▪ Pro­pter hujusmodi expansionem, & caloris suffusionem, fit jugis spirituum expensa, qui nimirum rarefacti, velut: accensi continuo avolant, & foras evaporan­tur: atque horum, quoad vivimus, fit continua re­paratio per alimenta imprimis generosa, que plu­rimum spiritus & materiae turgescentis in se conti­nent; e quibus succus per digestionem elicitus, & sanguini collatus, ipsi assimilatur, ejusque defectus resarcit. Quando sanguis animalium destillatur, spi­ritus (instar aquae vitae) coloris limpidi ascendunt, sa­lis adhaesione fiunt plurimum acres, & pungitivi; non tamen ita facile prout spiritus vini proliciuntur, quin necesse habent intensiori igne urgeri, quoniam a con­sortio crassiorum, quibus obvolvuntur, partium, aegre propelluntur.

[Page 7]II. Quod sulphur copiose insit sanguini, consta­re videtur, quoniam alimentis pinguibus & sulphu­reis praecipue vescimur; etiam a sangui [...]e nutrimen­tum solidis partibus appositum, in sulphur & pin­guedinem facessit. A dissolutione h [...]jus, verisimile est quod rubicunda sanguinis tinctura oriatur: et­enim corpora sulphurea, prae caeteris quibuscun­que, menstruo solventi colorem rubedine maxime saturatum impertiunt; & si quando ob nimiam cru­ditatem, sulphur minus dissolvitur, sanguis aquosus & pallidus existit, ut vix lintea rubore inficiat. San­guinis massa sulphure, una & spiritibus, impraegna­ta, valde fermentescibilis existit, quae tamen dum cordis ventriculos subit, illie effervescentiam majo­rem seu potius accensionem patitur, & a particulis praecipue sulphureis, deflagratis & inde per totum diffusis, calor in nobis vegetus & vitalis dependet. Quando pars sulphurea evehitur, ac in cruore ni­mis luxuriat, ejus crasin a debito statu pervertit, ut exinde sanguis vel depravatus seu bi [...]iosior fa­ctus, succum alibilem non rite coquat, vel in to­tum accensus, aestus atque ardores, quales in febre continua oriuntur, concipiat. Etenim sulphur ni­mis exaltatum & plus debito turgescens, maximas in sanguine effervescentias concitat: & quorum san­guis sulphure uberius impraegnatur, ii sunt febri­bus maxime obnoxii. Propter hujus particulas suc­co nutritio incoctas, indeque solidis partibus adpo­sitas, pinguedo, mollities, & teneritudo corpori no­stro accedunt. A carne aut sanguine putrescentibus, propter copiam sulphuris evaporati, foetor pessimus exspirat: in destillatione sanguinis, sulphur sub olei nigricantis forma ascendit, quod etiam propter em­pyreuma perditissime foetet.

III. Salem inesse sanguini gustu evincitur; qui tamen [Page 8] e vegetabilibus fixus, ex aliis esculentis primo minus volatilis, comestu elicitur, postea optima naturae di­gestione & circulatione summe volatilisatur, ut non tantum sine captite mortuo residuo, singula corpo­ris nostri membra, & partes permeet, verum & sanguine destillationi exposito, alembicum ascendat, & caput mortuum, velut terram insipidam, relinquat: si quando in sanguine, propter malam digestionem, particulae salinae non rite exaltantur, verum crudae & magna ex parte fixae permanent, inde cruor eva­dit spissus, & circulationi ineptus, ita ut in visce­ribus & solidis partibus obstructiones gignantur, & cruditates serosae passim congerantur: sin vero spi­ritu depresso, aut deficiente, Sal nimis evehitur, & fluorem patitur, sanguini diathesis acetosa & auste­ra accersitur, qualis in scorbuticis & febre quartana laborantibus observatur. Etiam a sale ob hanc ra­tionem varie coagulato, Arthritis, strumae, nephri­tis, lepra, & morbi plerique chronici oriuntur. Cum autem in visceribus, & vasis, coctione rite per­acta, Sal debite exaltatur, & spiritui associatus vo­latilisatur, tunc propter ejus mixtionem, liquor san­guinis magis aequabiliter fermentescit, etiam a pu­tredine, stagnatione, & coagulatione vindicatur: Ece [...]im particulae salinae, spirituum, & imprimis sulphuris, efferationes refraenant; quare qui sanguinem habent sale volatilisato bene saturatum, ii sunt mi­nus febribus obnoxii: hinc etiam qui saepius sangui­nem mittunt, ad febres aptiores fiunt.

IV. Insuper sanguini, cum sit humor crassus, & con [...]istentiam habeat spissam, particulae terrestres copiose insunt: hinc etiam nimia ejus volatilisatio velut statuminatur, & praepropera nimis accensio inhibetur: non secus ac pulveri pyrio carbones ad­duntur, ne partes ejus simul, & cito nimis ignem [Page 9] concipiant. Porro a terrestribus sanguinis & succi nutritii particulis, corpori moles & incrementum acce­dit. Denique a destillatione sanguinis, caput mor­tuum leve & friabile in magna copia relinquitur.

V. Ab Aquosa sanguinis parte fluiditas ejus de­pendet; hinc enim stagnatio ejus impeditur, & sine inspissatione cruor in vasis circulatur: etiam nimia ejus conflagratio & adustio restinguitur, nec non ca­lor attemperatur. Cum sanguis destillatur, aqua lim­pida & insipida, respectu caeterorum in dupla ut mini­mum proportione educitur; hinc enim urinae, sudo­ris, ac humidi cujusvis excrementi materia maxima ex parte procedit.

Quae de sanguinis principiis & affectionibus inde deducendis, modo asseruntur, melius elucescent, si eruorem juxta partes ejus sensibiles paulum expen­damus: ipsumque cum aliis liquoribus, qui inter nos crebro sunt in usu, conferamus. Sunt autem liquores ejusmodi, quibus cum sanguine maxima intercedit analogia, scil. Vinum generosum, & Lac. Quoad fermentationis ac effervescentiae rationes aptis­sime comparatur vino: quoad consistentiam, coagu­lationem, & partium a se invicem discessum, confer­tur lacti.

Primo igitur, de vino observare licet, quod quam­diu vase live dolio includitur, ejus particulae subti­les & spirituosae, alias crassiores perpetuo exagitant, refringunt, & exactae mistioni aptas reddunt: quod heterogeneum est & subactioni ineptum, effervescen­tia secernitur: Interim liquor depuratus blande fer­mentescens, in perenni est motu, quo partes omnes, (velut atomi in trans [...]nna lucis varie permoti) quaquaversus sese expandunt, & a summo ad ima, ab imo dein ad summa, constanti circumgy­ratione contendunt. Particularum attritu & refra­ctione, [Page 10] a liquore decedunt magna atomorum effluvia, quae si vase strictim occluso intus cohibentur, li­quor nimis effervescit, ac saepe vas continens in partes dissilire facit. Non absimili modo sanguis intra venas & arterias conclusus, constanti circula­tione urgetur: spiritus vitalis crassiores particulas subtiliat, refringit, & exacte subigit: quod heteroge­neum est, & non miscibile foras expellit; interim a par­tium & corpusculorum refractione, & subactione calo­ris effluvia constanter emanant, & per poros foras evaporant; quibus occlusis si transpiratio impeditur, statim ob nimiam sanguinis effervescentiam febris ac­cenditur.

Secundo, circa vina observamus, turgescere ea si aliquid extraneum & fermentativae naturae iis confun­ditur, imo interdum sponte sua plus solito commo­veri. Cum enim longa digestione pars vini sulphurea nimis exaltatur, effervescentiam debito majorem con­cipit, & (ni statim sedetur) turgescentia sua totius li­quoris crasin pervertit. Par omnino videtur ratio de effervescentia febrili in sanguine excitata, quae ob ejus­modi causas introduci solet, prout capite proximo ostendetur, ubi de motu & effervescentia sanguinis agemus.

Tertia observatio, sive sanguinis cum vino collatio erit hujusmodi: vina (ut & plerique alii e. g. cerevisiae aut pomacei liquores) habent sua cruditatis, matu­rationis, & defectionis tempora. Cum enim primo conficiuntur, partes spirituosae caeteris crassioribus ita obvolvuntur ut parum emineant, & fere nihil virium, aut virtutis exerant: cumque caeterae particulae non­dum sint subtiliatae, nec rite excoctae, totus liquor crudus, & ingrati saporis existit, & si destillati­oni committatur, nequaquam spiritus ascendit. Ab hoc statu ad perfectionem paulatim pervenitur, & cum spi­ritus [Page 11] involucris extricati, fiunt sui juris, & crassiores caeterorum particulas subtiliarunt atque exaltarunt, to­ta liquoris massa clar [...], spirituosa, dulcis, & balsami­ca evadit. Ultimo, cum a longa fermentatione spiritus absumi, ac tandem desicere incipiunt, inducitur defe­ctionis status, quo vina aliique liquores, aut in vappam transeunt, aut demum sale vel sulphure nimium exal­tatis, acetosi aut rancidi fiunt. Pariter & sanguis, dum in vasis circulatur, juxta triplicem hujusmodi diathesin considerari potest: primo in fieri, seu cruditate, quae ad chymum in visceribus modo confectum, & sanguini recens confusum, spectat; cujus particulae, instar fructus immaturi, sunt crudae & indigestae. Secundo, in perfecto statu, five maturatione, quae ad cruorem sa­tis elaboratum, & secundum omnes suas particulas volatilisatum pertinet, postquam fermentis inspira­tur, & in corde accensus exaltatur. Tertio, in defecti­one, postquam sanguis deflagravit, ejusque partes spi­rituosae plurimum avolarunt; reliquae autem sene­scentes, & depauperatae, necesse habent amandari; & sic, vel sunt reliquiae salis, quae cum sero continuo per urinam excernuntur; vel sunt salis & sulphuris particu­lae simul coctae & adustae, quae virtute hepatis in vasa choledocha secernuntur: vel denique sunt ipsius san­guinis faex & recrementa terrestria, quae in lienem defe­runtur, ibidemque (velut caput mortuum nova dige­stione exaltatum) in fermentum sanguini denuo trans­mittendum facessunt. Quamdiu ad hunc modum rite peraguntur sanguinis genesis, ejusque debita matura­tio, intra vasa placide circulatur ille, neque motu aut ca­ [...]ore deficit, neque iis inordinate urgetur. Sin vero aut succi alibilis supplementum, cum reliquo cruore non sit congener, nec cum ipso assimilatur, quin vel ob coctio­ [...]is defectum, in humorem prorsus crudum diluatur, vel propter ejus excessum, in materiam retorridam assetur▪ [Page 12] si sanguis veterascens suas non deponit exuvias, & novo cedit humori nutritio, propter hujusmodi (in­quam) circa [...] vitia, cruor a debita crasi, & motu equabili, varie pervertitur, evaditque mo­do aquosus, & frigidus, modo acris aut salsus, mo­do acidus, austerus, aut alia saltem ratione degene­ra, ac interdum stagnationibus, quandoque etiam im­modicis effer vescentiis obnoxius.

Observare licet hujusmodi cruditatis, coctionis & defectionis gradus in sanguine tum sanorum, tum aegrotantium; in sanis, post uberiorem pastu [...], cra­pulam, aut largiores potus, cum nimium seri, au [...] succi cruori infunditur, tota ejus massa, humore cr [...] ­do nimis diluta, aquosior, & minus spirituosa existi [...]; quare homines redduntur torpidi, & ad motum au [...] exercitium inepti. In aegrotis, phlegmatica corporis constitutio massae sanguineae talem cruditatem indu­cit, prout in leucophlegmatia, hydrope, pica, & [...] cernitur. Etiam in febre intermittente hujusmodi cruditatis status occurrit, & revera acces­sionis febrilis causa existit, scil. ob sanguinis dyscr [...] ­siam succus alibilis congestus ipsi non assimilatur▪ sed magna ex parte in materiam crudam aut ali [...] ▪ degenerem facessit; qua cum cruoris massa ad ple nitudinem saturatur, turgescens, paroxysmum in­fert.

Maturationis status coctione finita in sanis ali­quot a pastu horis, praecipue matutino tempore contingit; quando scil. chymi supplementum cir­culationibus iteratis in totum spiritualescit, ac velu [...] accenditur: tunc enim magis vegeti, & vividi fiu [...] homines, & ad studia aut negotia quaevis expedi­tiores.

Defectionis statum in sanguine patiuntur sani po [...] inediam, duros labores, & longa j [...]junia; tunc eni [...] [Page 13] spiritu vitali plurimum evaporato, cruoris massa quasi vappescere incipit, quare oblanguescunt illico, atque imbecilles fiunt. In super sanguis a diuturna ni­mis coctione aduritur, & bilescit, unde inediae aut je­juniis assueti, tristes & melancholici ut plurimum e­vadunt. Morbi quidam talem sanguinis diathesin habitualiter inducunt, ut sunt scorbutus, icterus, cachexia, febres diuturnae & morbi plerique chronici, in quibus tota cruoris massa a spirituosa, in natu­ram aut aerem, aut acidam, aut austeram trans­it.

Haec de comparatione sanguinis eum vino gene­roso, quae sequitur ipsius cum lacte similitudo, con­sistit in partium diversitate, & ab invicem subs [...]den­tia, quae [...] cernitur in ipso e venis emisso, & in vase refrige [...]a [...]o. [...]m enim calor & spiritus vitalis, qui omnia in mixtione conservant, avolarunt, partes residuae a se invicem decedunt, & fit tenuis a crasso, s [...]ri a sanguine fibroso secretio. Hujusmodi partium separatio fere ad eundem modum ac in la­ctis coagulatione s [...]ccedit. Insunt lacti partes ba­tyraceae, caseesae, & serum: pariter se habet san­guis dum frigescit; ejus nimirum pars purior, & sulphurea (cremoris instar) in superficie concrescit, quae in sanis splendide rubescit, atque haec flori la­ctis respondet: Huic substernitur crassamentum pur­pureum, quod constat e filamentis & fibris una co­incidentibus▪ & velut in parenchyma concretis: et­enim calore absumpto & mixtionis vinculo soluto, partes fibrosae se invicem implicant, & pondere suo in coagulum crasius subsidunt, quod caseosae lactis portioni respondet: interim partes serosae caeteris extrusae sui juris fiunt, & liquorem instar aquae lim­pidum constituunt; qui tenuior cum sit, ad sum­mum ascendit, & caeteris innatat. Porro veluti se­rum [Page 14] lactis ulterius coagulari solet, & adhuc partes aliquotas, tum butyraceas, tum caseosas in se con­tinet, ita liquor hic sanguini innatans, si vel igni exponatur, instar albuminis ovi parum cocti inspis­satur, vel si liquor acidus ei suffundatur, in coagu­lum album praecipitabitur. Hoc viso existimant non­nulli aquosum istum laticem, esse succum alibilem, qui e cruoris massa inter circulandum toti corpori nutricatum impertit, & quod reliquus sanguis sit tantum vehiculum caloris & spirituum, a [...] nulli prae­terea usui inserviat. Mihi autem verisimilius vide­tur quod in liquore isto aquoso, succus continetur nutritius qui nervosis, & partibus vulgo dictis spermaticis impenditur; e fibroso autem sanguine, parenchymatis, & musculoso generi nutrimentum suppeditetur. Prout autem sanguis extravasatus, co­agulatione sua, & partium ab invicem discessu, la­ctis gelati varias substantias imitatur, ita nonnun­quam in venis & arteriis conclusus, instar ejus­dem coagulo perfusi, a causis morbificis parem omni­no mutationem subit; ob quam in circuitu praepe­ditus, aut alicubi congelatus, juxtaque portiones defixus, plures affectus producit: videtur enim, quod hinc pleuritis, angina, peripneumonia, dysente­ria, originem ducunt, atque huic Causae morbi pesti­lentes perniciem suam imprimis debent, prout inferius loco dicetur.

Sanguinis parallelam huc usque produxisse satis est; e cujus cum vino & lacte comparatione col­ligi potest cujusmodi substantias & particulas in se comprehendit; scilicet spirituosas, & valde agiles, (quales habet vinum generosum,) pro calore, & motu; & praeterea molles & teneras (quales lacti insunt) pro corporis nutricatu. Quinimo haec ana­logia ejus cum vino & lacte, adhuc ulterius consir­matur [Page 15] usu istorum in victu nostro, e quo sanguis gene­ratur, siquidem lac est optimum, & simplicissimum ali­mentum; eoque infantes, & pueri, quibus uberi san­guinis proventu opus est, potissimum nutriuntur; vinum autem spiritus vit [...]les prae caeteris rebus copiose g [...]gnit, atque debiles & collapsos optime res [...]aurat, quare senibus & provectae aeta [...]is hominibus Necta­ris loco haberi solet.

Explicatis ad hunc modum sanguinis intra vasa con­ [...]ui, natura, & Analysi, adhuc considerationem me­retur succus nutritius e sanguine suppeditatus, & pro nutritione solidarum partium e cruoris massa se­cretus, iisque (quo melius assimiletur,) instar roris adhaerescens. Etenim nervi, membranae, tendines, caeteraeque totius corporis solide partes, succo quo­dam alibili pertunduntur: Hujus vehiculo spi [...]i us ani­males potiti, corpora nervosa ad tensitatem inflant, atque motus et sensus actiones expedite obeunt: eti­am humor iste solidis partibus adposit [...]s▪ iisque assimi­latus, molem, & accre [...]onem largitur. Hujus origi­nem, exortum, & dispensationis modum non est hu­jus loci exquirere: sufficiat solum annotasse quod a massa sanguinis suppeditetur, ac circulatione quadam (uti summe probabile a doctissimo Glissonio & Wharto­no redditur) postquam nervosas partes trajecerit, quod superest effoetum jam & quasi pauperius factum, per vasa lymphica ad sanguinem relegatur. Cum a san­guine depravato, hic succus minus coctus, aut defae­catus partibus nervosis suppeditatur, solet eas in spa­smos & motus convulsivos varie irritare: etiam non pauca in febribus symptomata propter hujus succi de­pravationem & motum irregularem oriuntur, prout alibi fusius patebit.

CAP. II. De sanguinis motu & effervescentiis.

HActenus de sanguinis anatome, quoad ejus ele­menta primaria, & partes constitutivas, in quas sensibiliter resolvi solet; nec non juxta affectiones quae ex comparatione hujus, cum vino & lacte elu­cescunt: restat proxime inquirendum, de sanguinis motu, tum naturali, (scil. cujusmodi fermentorum ope, & quali partium turgescentia; perenni motu per vasa circuletur) tum praeternaturali, scil. ob quas causas & qualium partium orgasmo, quandoque su­pra modum in vasis ebulliat, & effervescentias fe­briles concipiat. His rite explicatis & praemissis, do­ctrinam de febribus aggrediemur.

Circa motum sanguinis naturalem, non hic inquiri­mus, de circulatione ejus, scil. quali cordis & vaso­rum structura velut in machina hydraulica, con­stanti ritu circumgyretur; verum de ejus fermenta­tione, scil. quali partium mixtione earumque mutua in se invicem actione; (instar vini in dolio fermen­tescentis) continuo ebulliat, atque hujusmodi motus, (nimirum sanguinis vere intestinum bellum,) depen­det tum a partium ipsius sanguinis heterogeneitate, tum a variis fermentis quae a visceribus cruoris massae inspirantur.

Quoad primum; quae omnino consimiles habent particulas minime fermentescunt, quare nec aquae de­stillatae, olea Chymica, spiritus vini, aut alii simpli­ces liquores commoventur, uti supra observat [...]m: dixi autem sanguinem; pro ingenio rerum cito irritabilium, [Page 17] constare ex proportionata elementorum mixtura; in quibus spiritus, utpote valde agiles, sese continuo expandere & avolare nituntur: crassioribus vero caeterorum particulis irretiti, in fuga detinentur. At­que hoc modo detenti, crassiora a quibus impedi­untur corpuscula exagitant, refringunt, & pluri­mum subtiliant; salem alioqui fixum, minutissima subactione & sui adhaesione volatilisant; sulphur in se compactum, & cum caeteris non miscibile perfe­cte dissolvunt, & sero incoquunt; terram secundum minima refringunt, & caeteris commiscent: Interea tamen, a salis & sulphuris subactione, & attritu, magna caloris effluvia procedunt, quae reliquis com­mi [...]a & quaquaversus diffusa, fermentationis motum adaugent. Atque ad hunc modum omnia minutis­sime confracta & particulis aquosis diluta liquorem sanguinis constituunt; qui dum in vasis, velut vi­num in dolio, includitur, continuo fermentescit, & secundum omnes suas particulas in perpetuo est motu.

Interea tamen in hoc differt, fermentatio vini & sanguinis; quod in vino, nulla sit veterum partium absumptio, & novarum accessio; quin liquor vase inclusus usque idem perstat; secus ac de sanguine, in quo partes quaedam continuo deperduntur, & ea­rum loco, semper aliae de novo generantur. In vi­no cruditatis, maturationis, & defectionis tempora, sunt distincta & successive in toto peraguntur: in sanguine triplex iste status eodem tempore, & per partes celebratur: in vino fermentatio semel incoe­pta, usque ad finem prorogatur▪ in cruore autem, quoniam crudis usque succis perfunditur, usque re­novari debet, qua humoris nutritii particulae non con­generes▪ reliquo latici assimilentur; quare ad hoc opus praetor fermentationem semel in sanguine incoeptam▪ [Page 18] fermentis quibusdam opus est, quae eandem alias desituram usque continuent.

Fermenta ad sanguificationem requiri argumento est, quod cum a natura deficiant, bono cum successu ar­tis opera supplentur: etenim sales fixi, alcalia, ex­tracta, digestiva, deoppilantia, & imprimis remedia chalybeata tantum sub hac ratione juvant, quod velut fermento quodam, sanguinis ebuslitionem aut im­becillem aut fere extinctam, de novo restau­rant.

Quod ad fermenta naturalia spectat, possunt cer­te plura formari, & diversis partibus aut visceribus recondi: etenim humor quispiam; quo salis, sul­phuris, vel spiritus particulae, plurimum exaltatae continentur, fermenti naturam induit: ad istum modum, flores aut faeces cerevisiae, vel musti, fari­nae subactae massa ad acorem servata in hunc cen­sum veniunt, quibus cerevisia novella, & consimiles liquores, nec non panis massa, optime fermentantur. Pariter in ventriculo humor acetosus, de sale exaltato participans, coctionem ibidem adjuvat: & in lie­ne faeculentiae sanguinis de sale & terra exaltatis, in fermentum abeunt.

Quantus ab utero, & partibus genitalibus sangui­ni accedit vigor, hinc constat, quia ab horum pri­vatione aut dyscrasia in virginibus [...], in vi­ris barbae sterilitas, vox tenella, & virilitatis amis­sio sequuntur: praecipuum vero fermentum quod sanguificationi inservit in corde stabulatur; hic enim maximus caloris focus, in quo velut accenduntur cru­diores chymi particulae, & volatilitatem acquirunt; quod multis rationibus confirmare licet; praecipue vero ab effectibus quos in praecordiis patimur, quo­ties sanguis debito plus aut minus fermentescit: quan­do enim sanguis nimis in corde accenditur; impe­tuose [Page 19] veluti ab admotis ignibus agitatur, (cujus im­modicae ebullitionis signa sunt pulsus altus, & ve­hemens) tum in praecordiis aestu fere intolerabili, cum siti vehementi, aegri molestantur. Ex altera parte cum in corde diminuta est fermentatio sanguinis, respi­ratione difficili & anhelosa ad quemvis motum affi­cimur; prout in hydrope, cachexia, & ictero cerni­tur: cujus ratio est, non quia pulmones sunt infarcti, vel ichore lento oppleti; sed quia sanguis non recte in illo [...] conditivo fermentescit; quare in si­nus ejus illapsus, non statim rarefit, nec cito in pul­mones exilit, quin illic stagnare & residere aptus, cordis ipsius oppressionem inducit; in cujus suble­vationem, respiratio crebra instituitur, ut sanguine in pulmones exantlato, eidem succurratur: sin mo­tu aut exercitio, cruor illius ventriculum plus ur­getur, quam respiratione aut pulsu potest in vasa pneumonica derivari, suffocationis periculum incur­ritur. Pariter in moribundis contingit: quando pul­sus est valde exilis, & sanguis in corde agglomera­tus prae fermentationis defectu stagnare & grumescere incipit, tunc altius cum strepitu & pectoris elevati­one respiramus; nimirum ultimo naturae conatu, & toto pulmonum nixu sanguis, quamdiu fieri possit, in pulmones exantlatur, [...]e in corde residens ipsum omnino suffocet.

Itaque motus & calor in sanguine, a duobus praecipue dependent; scil. partim, a propria ipsius crasi, & constitutione, qua principiis activis spi­ritus, salis, & sulphuris, ubertim conflatus, in va­sis (non secus ac vinum dolio inclusum) sponte turge­scit: & partim a fermento cordi insito, quod li­quorem, sinus ejus pertranseuntem, plurimum rare­facit, & cum spumosa effervescentia exilire cogit: ut qui per venas, instar fluminis leniter decurren­tis, [Page 20] cordi placide instilletur cruor, inde per ar­terias (torrentis more) cum strepitu, & orgasmo ex­iliens ad singulas totius corporis partes proripiatur. Quo ritu hoc fiat, licet mechanice explicare in prom­ptu non sit, tamen a doctissimis viris Ento, Carte­sio, aliisque, rei hujus modi, & rationes quaedam non improbabiles traduntur: supponunt nimirum, velut Ignem in cordis foco continuo stabulari, qui san­guinem per venas infusum protinus accendat, (quem­admodum cum vinum flamma admota exardescit,) qui dein accensus, deflagratione sua (fulguris instar) arterias citislime trajiciat: ita ut calor, motus ra­pidissimus, & effluvia per [...] emissa, a san­guinis in corde accensione solummodo procedant. Statuit Hogelandus fermentum in cordis sinubus re­condi, quod sanguinis liquorem, cum calore & co­piosa fuliginum emissione, ebullire & effervescere cogit; non secus ac cum spiritus nitri Butyro An­timonii confunditur: Adeo ut sanguis leniter per venas influus, a fermento cordis illico in spumam, & vaporem rarefactus, impetuose admodum, arteri­arum ductus pervadat. Res fere eodem recidit, sive hoc, sive isto modo fieri dicatur: etenim alteratio quam sanguis in corde recipit, possit aeque a flam­ma ac fermento nitro-sulphureo, illic collocari sup­posito, deduci. Quippe dum sanguis cordis ventri­culos illabitur, statim liquoris compages solvitur, & & particulae activae imprimis spirituosae & sulphureae, soluto mixtionis vinculo, a caeteris exilire & sese quaquaversus expandere nituntur; verum a va­sis intus contentae, & cum reliquo liquore simul coercitae, per apertos arteriarum ductus, qua data via, cum tumultu & turgescentia ruunt, & exinde caloris effluvia per totum corpus diffundunt: parum interest sive haec particularum cruoris expansio, & [Page 21] in motus libertatem exertio, ab accensione, vel a fer­mentatione fieri perhibeatur, siquidem utrovis modo, sanguinis compages ita reserari poterit, ut exinde, spiritus, salis, & praecipue sulphuris particulae in mo­tum concitae, (velut ab igne accenso) calorem toti corpori impertiant.

Haec autem cruoris in corde rarefactio sive accen­sio, ab ipsius sanguinis in vasis crasi, & constituti­one plurimum dependet: si enim liquor ejus sit ri­te coctus, volatilisatus, & (instar vini generosi) ad ma­turitatem evectus, tunc debito modo illic fermentescit; quo solutae spirituum & sulphuris particulae calorem aequabilem & moderatum singulis partibus diffun­dant. Quod si cruor ob malam victus rationem, & coctionis defectum sit crudus & aquosus, tunc mi­nus in corde accenditur; indeque frigida totius in­temperies, respiratio difficilis, & anhelosa, cum pulsu imbecillo, & languido, sequuntur; prout in cachecticis, [...] affectis, & moribundis cernitur: sin vero sanguis, ob sulphuris evecti copiam, aut effluvia co­hibita, aut victum calfacientem, nimis luxurians & turgescere aptus evadat; ejus in corde, sive accen­sio, sive fermentatio, plurimum intenditur, ita ut exinde calor febrilis, & effervescentiae solito majo­res in toto concitentur. Varia haec sanguinis in corde fermentatio, juxta variam ejusdem temperiem, illustrari potest exemplo vini; quod adhuc crudum, & recens mustum, licet coquatur aut igni admoveatur, minime exardescit; hoc vero defaecatum & maturi­tatem adeptum, facile accenditur, sed flammam exi­guam & cito desituram emittit: Idem prius effer­vescens, aut alias excalfactum, si accendas; valde in­flammatur, & deflagratione, magna ex parte absu­mitur.

Dum sanguis hoc modo in corde rarefactus, seu [Page 22] accensus, indeque per vasorum ductus effervescens, in partes minutas resolvitur; a soluta ejus compa­ge, corpusc [...]la quaedam discedunt, quae denuo adu­niri, & cum reliquo liquore coaptari renuunt: haec autem sunt duplicis generis, vel tenuia, quae, velut fuligo ab igne accenso, aut effluvia a liquore fer­mentato, a sanguinis liquore, constanti diaphoresi per corporis spiracula evaporant; vel crassiora, quae velut cinis ab incendio residuus, aut faeces a fermentatio­ne subsidentes, a cruoris massa, protinus secerni, & foras amandari debent: secus enim confusione sua insignes perturbationes in sanguine producunt. Quo plus effervescens cruor magis in corde dissolvitur, eo recrementa haec tum fuliginosa, tum terrestria, copiosius aggeruntur; & cum prae nimia congestio­ne statim subigi, & a cruoris massa secludi neque­ant, sanguinis turgescentiam & febriles effervescen­tias pariunt.

De sanguinis motu, calore, & fermentatione na­turali, in quorum aequabili tenore sanitatis nostrae ratio consistit, quae hactenus dicta, sufficiant. Expli­catius aliquanto agamus de praeternaturali seu effer­vescentia nimia, e qua febrium typi, & paroxysmi dependent. Fermentationem nimiam seu praeterna­turalem dico, quando sanguis (instar ollae supe [...] ignem ebullientis) ultra modum effervescit & turge­scentia spumosa rarefactus, vasa distendit; pulsum celeriorem excitat, &, velut liquor sulphureus incen­dio concepto, calorem adurentem quaquaversus dif­fundit.

Hujusmodi motus seu fermentatio sanguinis, opti­me illustratur exemplo vinorum effervescentium. Etenim vina, praeter lenem & aequabilem fermen­tationem, qua primo depurantur, quibusdam tempo­ribus adeo insigniter ebulliunt, ut vasis ora excedant; [Page 23] & si strictim occludantur, in partes dissilire faci­unt: Ad hunc modum velut orgasmo percita, ni statim a Tartaro, seu faece sua, in vas aliud deplen­tur, effervescere non cessant, donec spiritu plurimum exoluto atque sulphure vel sale nimium exaltatis, aut rancida fiunt, vel in acetum degenerant.

Talis effervescentia ob duas praecipue causas solet concitari; primo quando aliquid extraneum, & non miscibile dolio infunditur: (ita guttae quaedam sevi, aut pinguedinis dolio instillatae, hunc motum pro­ducunt:) vel secundo, quando vina faece, seu Tar­taro nimis op [...]lento, ditata, (propter partes sul­phureas supra modum exaltatas,) sponte fervores concipiunt & immaniter ebulliunt: Etenim in qua­cunque substantia sulphur luxuriat, ejusque particu­lae a mixtione solutae, invicem consociantur, & una coercentur, ibidem tales ef [...]ervescentiae immodicae con­ [...]iliantur.

Consimili (licet prorsus non eodem) modo, quo vina effervescunt, ebullitio sanguinis inducitur; ni­mirum vel quid extraneum, & minime congener cru­ori permiscetur, quod, cum non assimilatur, per­turbationem & effervescentiam inferre solet, donec heterogeneum illud aut subigatur, aut foras elimi­netur; & particulae sanguinis confusae, & perturba­tae, denuo extricentur, ac priorem in mixtione re­petant positionem & situm. Vel secundo, sanguis praeter modum effervescit, quia principium quoddam seu elementum, ejus constitutivum, (scilicet spiritus aut sulphur,) ultra temperiem naturalem evehitur, atque efferatum evadit; quo nimirum hujus aut il­lius particulae non congeneres caeteris, a mixtione solvuntur; solutae plus debito impetum [...]aciunt, san­guinis liquorem exagitant, & effervescentiam pari­unt, quae minime sedatur, donec sanguis velut in­flammatus [Page 24] diuturno febris incendio deflagraverit. Utroque modo, sive cruor ob rei non miscibilis con­fusionem, seu ob spiritus aut etiam sulphuris evecti efferationem, in vasis efferbuerit; quoniam hinc com­pages ejus plus laxatur, ideo magis in corde accen­ditur, & particulae activae prius solutae, a fermento illic consito, plurimum excandescunt, a mixtione exiliunt, & motu suo, calorem intensum ac velut igneum, quaquaversus dispergunt: sub hoc tamen discrimine, quod effervescentia quae ab extranei cum sanguine confusione dependet, sit plerunque bre­vis, aut interpolata; quae cum heterogeneum quod­vis secernitur aut subigitur, sponte sedatur; par­tesque sanguinis conquassatae, & extra ordinem po­sitae, facile ad situm, & crasin naturalem redeunt. Quae vero a spiritus aut sulphuris efferati inordina­tione, ebullitio exoritur, sit continua; nimirum hic tota cruoris massa, ita laxatur, & stricto mixtionis vinculo exolvitur, ut tanquam liquor oleosus in­cendio correptus, effervescere seu inflammari non desinat, donec spiritus aut sulphuris seu materiae combustibilis particulae maxima ex parte deflagrave­rint.

Restat adhuc tertius praeternaturalis effervescen­tiae modus, in quo sanguis alterationem subit, quae minime vino, saepissime autem lacti contingit; ni­mirum aliquando a causa morbifica ejus liquoris co­agulatio inducitur, ita ut substantia illius fundatur, ac in partes secedat, fiatque crassi & terrestris a tenui secretio; cujus ratione, cruor minus idonee in vasis circulatur, quin portiones ejus gelatae, in extremis defigi, aut in corde stagnare aptae, mo­tum aequabilem interrumpunt, aut graviter impedi­unt: cujus restaurandae gratia effervescentiae solito majores in sanguine concitantur; quales nimirum [Page 25] in pleuritide, peste, variolis, & morbis venenatis, passim occurrunt.

CAP. III. De Febribus intermittentibus.

PRaemissis quae superius de sanguinis anatome, motu, & effervescentiis dicta sunt, ad tractatum de febribus, facilis nunc patet aditus. Quae de fe­bri ex vi vocis & Etymologia vulgo prostant noti­ones, hic consulto omittam: describi potest in hunc modum, quod sit motus inordinatus sanguinis, ejus­que nimia effervescentia, cum calore, & siti, aliis­que praeterea symptomatis, quibus oeconomia natura­lis varie perturbatur. Prout supra de sanguinis ef­fervescentia, ita modo de febre advertimus, quod nimirum, accessio ejus sit vel brevis, & interpola­ta; quae idcirco dicitur intermittens: vel etiam ma­gna, & diu protracta, quae & febris continua ap­pellatur: primo de febre intermittente dicemus.

Licet febris intermittens populari nostro idioma­te, proprio insignitur nomine, & febri communite [...] acceptae, contradistinguitur; tamen quia sanguinis nimiam effervescentiam habet adjunctam, febris di­cenda erit. Huic a febre continua, peculiare est, quod quaedam [...], sive intermissionis habe [...]t tempora, quod quilibet paroxysmus, a frigore, aut rigore plerunque incipiat, & in sudorem desinat; quod accensiones statis periodis, certisque temporum intervallis redeant, ut non sit automaton horolo­gicum [Page 26] exactius. Quare primo circa hanc febrem in genere disquiremus, qualis sit sanguinis efferve­scentia, quae paroxysmum ejus constituat, & unde suscitetur. Secundo, quare paroxysmus aeque frigo­re constat àc rigore cum sudore succedente. Ter­tio, quae sit intermissionis necnon periodorum stata­rum causa. Quarto & ultimo, subjungentur ano­maliae quaedam febrium intermittentium, ut cum de­sit modo frigus, modo calor, aut sudor; aut cum periodi sint vagae & incertae, cum [...], sive in­termissionis spatium non sit aequale, sed modo prae­occupet, modo postponat: & interdum, reduplicat: atque horum, aliorumque phaenomen [...]n, quae in hoc affectu varie contingunt, rationes assignare cona­bor. Hisce explicatis, proximo in capite febris in­termittentis divisionem, ejusque species explicare ag­grediar.

Quoad primum: effervescentia sanguinis in febre intermittente, pro duratione paroxysmi, aeque in­tensa & violenta est, ac in febre continua: quare partes sanguinis inter se, aut cum heterogeneo quo­dam admisto colluctari & supra modum fermentesce­re concludendum est. Ut vero inter se fermente­scant & nimis ebulliant, requiritur ut principium quoddam, velut imprimis spiritus sulphur, nimis ex­altatum & efferatum caeteris superemineat; quod, cum iis conjugari nequeat, luctam & effervescenti­am continuam inducat: verum ab hac causa febris continua ortum duceret; quia talis ebullitio sangui­nis semel incepta, non subito sedatur; & si quan­do compescitur, non illico statim repetit: Quare pro febre intermittente, supponendum est, hetero­geneum aliquid sanguini confundi, cujus particul [...], cum non assimilantur, eousque ejusdem ebullitionem faciunt, donec vel subactae miscibiles reddantur, aut [Page 27] subtiliatae foras excludantur. Quare tali materia sub­acta aut foras exclusa, cessat paroxysmus, & quan­do repullulat haec materia, novam ebullitionem con­citat, & proinde novus infertur paroxysmus.

Circa hanc materiam, quae sanguine confusa pe­riodicas effervescentias & caetera febris intermitten­tis symptomata inducit; valde ambigitur, & diver­simode inter medicos disceptatur, ubi generatur, in qua sede seu foco hospitatur, & qua ratione adeo exacta motus & ebullitionis suae tempora observet. Singula hic veterum & recentiorum placita recense­re, in ordinem redigere, eorumque rationes expen­dere, esset opus nimii laboris & taedii, quare quid mihi rem accurate pensitanti in mentem venerit, du­bitans proponam, aliorumque judicio submittam.

Quod sanguinis effervescentiam exacte periodicam infert, sit aliquid necesse est, quod ad singulas pe­riodos seu febris acce [...]ones, in stata mensura & & aequali semper proportione, in corpore nostro generatur, & cruoris massae communicatur; quo cum sanguis ad plenitudinem saturatur, illico turgescit, & effervescentiam concipit: hoc autem supponitur esse vel humor excrementitius in minera quadam deli­tescens, qui sensim, & stato tempore ad incremen­tum provectus, & commotus, cum cruore fermen­tescat: vel est succus n [...]tritius ex esculen [...]or [...]m ma­teria suppeditatus, & in ponde [...]e & mensura sangui­ni delatus, qui cum ob hae [...]atose [...]s defectum minime assimiletur, ad plenitudinem in va [...]s conges [...]us, pro­pter sui expulsionem, turgescentiam sanguini inducit. Priori modo sebrium intermittentium ratio vulgo explicatur, & ab humoris natura ejusque sede seu [...]oco, intermissionis & statarum accessionum causae [...]etuntur: Hujus morbi focus, seu minera unani­ [...]i fere consensu, ad primam corporis officinam [Page 28] relegatur; atque hinc petitur intermissionis ratio, & febris intermittentis a continua, differentia: ma­teriam vero statuunt bilem, pituitam, & melancho­liam; & prout humores isti tardius aut citius pu­trescere perhibentur, etiam circuitus febriles unius aut plurium dierum spatio absolvi dicuntur. Ve­rum haec Opinio, postquam circulatio sanguinis plane omnibus innotuerit, merito rejicitur. Cum enim sanguis nusquam in vasis stagnet, sed cum perenni motu loca quaevis perluat, eorumque sordes conti­nuo transferat, impossibile est ut in venis mesarai­cis, ubi vulgo asseritur hujus morbi minera, sub­sistat: quod attinet ad cavitates, sive specus pro congestione humorum in visceribus, nec constat quo ri­tu sine tumore, aut abscessu tales cudantur; nec quo in­stinctu tales humores in foco conclusi, adeo exactis temporum intervallis accrescant, absumantur, ac denu [...] repullulent. Praeterea quod de bile, pituita, & me­lancholia, eorumque motibus periodicis affirmatur, omnino suspectum habemus; quia non dantur ejus­modi humores sinceri, quales in scholis describun­tur: Verum sanguis aut variam sortitus indolem, prout modo calidior, modo frigidior, natura su [...] talium humorum qualitates imitatur; aut inter cir­culandum recrementa sua deponit, quae in propri [...] capsulis vasisque deposita, humores morbifici & prae­ternaturales falso creduntur. Quare cum succus nu­tritius, sit unicus humor quo sanguinis massa quo­tidie resicitur, ejusque supplementa usque in men­sura & proportione fiant, proculdubio periodic [...] sanguinis effervescentiae ab hujus accessu & commix­tione erunt deducendae.

Superius annotavi circa particulas sanguinis tri­plicem cruditatis, maturationis, & defectionis statum nimirum succus nutritius e quotidiano pabulo suppe [Page 29] ditatus, crudus advenit; sanguini commixtus, & ali­quandiu circulatus assimilatur, & in humorem per­fectum maturatur: postea veterascens, in partes ab­it & seponitur. Dum aequabili hoc ritu sanguis con­tinuo instauratur, & ejus dispendia reparantur, sine tumultu aut immodica effervescentia placide fermen­tescit, & intra vasa circulatur; sin vero succi nu­tritii supplementum non (uti prius) maturatur, nec digestione perfecta in sanguinem facessit, ejus par­ticulae cruori confusae, velut heterogeneum quoddam & non exacte congener, in sanguinis massa persi­stunt; quibus cum ad plenitudinem saturatur, illi­co turgescit sanguis, & effervescentiam febrilem con­cipit, qua vel subigitur, vel foras excluditur depra­vati hujus succi recens supplementum. Dico igitur, a primo instanti, quo succus nutritius cum sangui­ne non assimilatur, ejus particulae licet commixtae, adhuc cum eo sine magno tumultu, aut perturbati­one circulantur; atque ita deinceps, donec iis ad turgescentiam cruoris massa adimpletur; tunc vero protinus ebullit illa & fervorem concipit: ad eun­dem fere modum ac cerevisia novella utribus infu­sa, quae si strictim occluditur ut nihil evaporet, pri­mo sine fervore aut impetu in vasis illis contine­tur, postea, cum effluviis usque cohibitis liquoris mas­sa turgescit, insigniter fermentescit, & propter fer­mentationis impetum saepe vas dissilire facit. Eti­am hoc stato tempore contingit, & totidem hora­rum spatio, velut in febre intermittente, liquor ad tur­gescentiae [...] assurgit.

Adhuc difficultas restat, quam ob causam suceus nutritius cruori confusus, non assimiletur, quin in materiam heterogeneam & fermentativam degene­ret: hoc ut plurimum fieri existimo, non alimento­rum nec etiam viscerum culpa, sed ipsius sanguinis [Page 30] vitio. Etenim sanguis, non secus ac vina, in­terdum a nativa & genuina indole in naturam a­crem, acidam, aut austeram transit; & quia sanguis sanguificat, usu venit ut cum ipse a debita temperie desciscat, succi nutritii penum, quo reparari debuit, facile pervertat. Qualis sit ista sanguinis diathesis, & quo pacto contrahatur, inserius dicetur, ubi de febrium intermittentium speciebus, earumque causis evidenti­bus, & proca [...]arcticis, verba faciemus. Effervescen­tia itaque sanguinis, quae febris intermittentis paro­xysmum constituit, unice dependet a succi nutritii assimilatione praepedita; hujus particulae sanguine confusae, non (uti prius) maturantur, neque in cru­orem perfectum facessunt; quin harum mixtura, san­guinis massa, (veluti cerevisia novella) corpusculis valde fermentativis imbuitur; quae cum densius ag­glomerantur, iisque cruor ad turgescentiam satura­tur, illico effervescit; fit ingens particularum agita­tio, & lucta, qua se invicem infringunt & subtiliant; donec tandem spiritu vitali praepollente, caeterisque subactis, quod heterogeneum est foras protrudatur; cujus consortio cum sanguis liberatur, sequitur [...], & accessionis febrilis intermissio; postea vero a novo hujus succi supplemento novus inducitur pa­roxysmus.

Secundo quoad rigorem, aut frigus in hoc affectu calori praecedaneum, dico; Cum succi nutritii par­ticulae a cruditatis statu, versus maturitatem per­gunt; ipsam vero non attingunt, insignem acorem con­trahunt, quo partes nervosas valde pungunt, & vel­licant, atque frigoris sensum incutiunt: (non secus ac cerevisia novella quae utribus inclusa, a dulci in acidum & nitrosum saporem transit, ut prae acore & frigiditate vix deglutiri poterit.) Cum itaque san­guinis massam, hujusmodi crudi succi particulae ni­troso [Page 31] acore praeditae, ad turgescentiam implerunt, & cum densius agglomeratae in fluore esse incipiunt, spiritus vitales acore suo primo obtundunt, & calo­rem nonnihil obruunt: quare sanguis frigidior ex­istit, & tardius circulatur: quin & ob calo [...]is de­fectum sensus frigoris in toto corpore percipitur, & pulsus admodum rarus existit. Porro cum hujus­modi succo acetoso partes nervosae, & solidae, pro ultimo suo alimento irrigantur, hujus fluore qui si­mul contigit cum sanguinis turgescentia, partes istae sensiles vellicantur, & in tremores ac spasmos irri­tantur. Atque haec proculdubio est vera & genu­ina causa frigoris & rigoris qui in paroxysmo fe­bris intermittentis excitatur; nimirum succi nutritii in materiam nitrosam degeneris fluor, & turgescentia, quo spiritus & calor suffusi obtunduntur, & corpo­ra nervosa irritata intremores cientur. Postea vero, cum particulis hisce nitrosis aliqua ex parte in super­ficiem corporis protrusis, earum gravamine & op­pressione sanguis nonnihil liberatur, spiritus vitales se recolligunt, & emicar [...] incipiunt; deinde autem calor in­tensissimus succedit, quoniam et cruoris massa propter effervescentiam cum materia febrili laxata, ejusque mixtione soluta, particulae sulphureae uberius in cor­de accenduntur: & quia pori cutis ab eadem ma­teria versus circumferentiam corporis protrusa occu­pati, effluvia vaporosa intus cohibentur, quae san­guinem magis exagitant & effervefaciunt: calor iste in sanguine usque persistit, donec materia ista fer­mentativa penitus combusta, ac una cum recremen­tis adustis a deflagratione residuis plene subacta, & subtiliata, seroque involuta, sudore aut transpirati­one insensili evaporet.

III. Hisce praemissis non difficile erit intermissio­nis nec non statarum periodorum rationes & causas [Page 32] ostendere, scil. intermissio sequitur quia materia mor­bica uno paroxysmo omnis difflatur; adeoque do­nec nova substituitur, [...] sequatur ne­cesse est. Gigni autem incipit nova, ex quo ulti­mus desiit paroxysmus: nimirum sanguinis massa mo­do inanita, denuo excipit succum nutritium, ipsum­que ob debitae [...] & coctionis defectum (uti prius) in materiam fermentativam pervertit, verum exigua hujus copia, parum aut nihil molestiae aut fermentationis ciet; cum vero sanguis ad turgescen­tiam impletur, illico effervescit, & in fluore est; veluti cum cerevisia novella, aut mustum vase diu inclusum, tandem certo tempore ebullit, & vasis ora excedit.

Quod vero statis temporum intervallis, accessiones plerunque repetunt, idque tam certo, ut automa­ta horologica non exactius; ratio est, quia succus alibilis e visceribus, sanguini in vasis confluo, aequa­li mensura & modo, ut plurimum suppeditatur, li­cet enim non exacte in pondere, & dimenso, tantun­dem cibi & potus. quotidie assumimus; tamen quia statis, ut plurimum, horis ad appetitus satietatem edimus, ex comestis & chymi massa in visceribus congesta, per vasa lactea aequalis succi nutritii por­tio sanguini convehitur: quare si totidem horis, tantum humoris nutritii cruori infunditur, qui ad plenitudinem & turgescentiam accres [...]ens, hoc die pa­roxysmum inducat; certe hoc finito, ejusdem tem­poris spatio; pro sequenti paroxysmo sufficiens ma­teria congeretur: sin vero errata in victu committan­tur, & aegroti, genio indulgentes, plenius aut inor­dinate comederint, paroxysmi insultus solitam anti­cipat horam, propter sanguinem materia febrili citius saturatum; quod si abstemii fuerint aegri, & parci­us alimenta ingerant, intermissio diutius protrahitur.

[Page 33]Si adhuc inquirat [...]r, quare febrium intermitten­tium periodi, non lint unius generis, & ejusdem di­stantiae, quin aliae quotidie, aliae tertio, aut quarto die repetant? in causa est, diversa sanguinis consti­tutio, qua nimirum, a debita temperie, in diathesin modo acrem, modo acidam, aut austeram perver­titur. Pro diversa hujus dys [...]rasia, succus alibilis re­cens advectus, plus aut minus a maturatione desci­scit, & in materiam citius aut tardius fermentesce­re aptam, pervertitur. Quando sanguis diathe­sin acr [...]m, calidam, & biliosam, acquisivit, suppo­no, quod pars quaedam succi nutritii, in humorem perfectum maturatur, & sanguini assimilatur, inde­que in alimentum solidis partibus adponendum facessit, iisque affigitur: verum altera ipsius portio, a san­guine nimium cocta, & depravata, in materiam fe­brilem mutatur; & ex supposito, quod dimidia pars succi nutritii, tali modo pervertatur; duplo istius tem­poris, quo in corpore nostro concoctio plenarie ab­solvi dicitur (hoc est, post horas quadraginta octo,) hujusmodi materia fermentativa ad plenitudinem, & turgescentiam assurgit, & tunc inducet paroxysmum febris tertianae. Quod si ob sanguinis degenerati naturam austeram & ponticam, (in qua sal fixus cum faece terrestri nimis exaltatur) ideoque segnius fer­mentari aptam, tertia solum pars succi nutritii cor­rumpatur, tunc triplo praedicti istius temporis spatio paroxysmus inducitur; hoc est post horas LXXII. quibus solet concludi periodus quartanae, sin ob ma­jorem sanguinis labem, fere totum succi nutritii sup­plementum in materiam febrilem pervertatur; tunc isto temporis spatio, quo debuit coctio in vasis & ha­bitu corporis plenarie absolvi, (hoc est post horas XXIV) materia haec ad turgescentiae motum assur­git, & quotidianum paroxysmum inducit. Atque [Page 34] hinc fit ut in febre quartana vires & robur non statim fatiscant; dum in tertiana aegri, solito imbecillio­res fiant; a quotidiana autem febre in languorem & summam imbecillitatem cito ducuntur: nimirum in singulis quo plus aut minus succi nutritii in mor­bi pabulum abeat; tantundem etiam de viribus & cor­poris firmitate detrahitur. Verum de his plenius ubi de singulis februm intermittentium speciebus, earum­que causis agemus.

Contra aequales harum febrium circuitus, arguitur, quod paroxysmi aliquot horarum spatio statum diei tempus plerunque anticipant, quandoque etiam post­ponunt. Verum enimvero haec objectio tollitur, si intermissionis tempora, non diebus, sed horis, com­putentur; sic enim intervalla quae modo praeoccu­pantia, modo diutius protracta videntur, ad hanc normam plerunque aequalia apparebunt, siquidem re­spectu diei dicitur febris tertiana quandoque duas, tres aut plures horas solitum accessionis tempus prae­venire, aut postponere; interim singuli circuitus post totidem horas qualibet vice exacte repetunt. Quare prima febrium intermittentium discrimina solum in hoc consistunt, ut tempus accessionis in qua­dam febre celerius, in altera tardius adveniat, scil. horis distet modo 24, modo 34, modo 70, aut si­militer.

Ex praedictis (ni fallor) liquido constat, qualis sit sanguinis effervescentia quae febris intermittentis pa­roxysmum constituat; unde frigoris & rigoris prae­ludia, quae denique sit intermissonis & statarum peri­odorum ratio. Quod autem haec & pleraque alia hu­jus affectus phaenomena, a mala sanguinis diathesi & propterea a succi nutritii depravatione, & non ab hu­more in minera quadam delitescente, dependent, ad­huc magis patebit a signorum & symptomatum col­latione [Page 35] quae in hoc affectu notatu digna occurrunt: tum secundo ex causis procatarcticis rite perpensis, quae hunc affectum solent inducere: ac tertio demum ex criseos & curationum viis, quibus hic morbus aut sponte cessat, aut medicamentorum ope profligatur.

I. Primo; inter signa praecipuam considerationem merentur, pulsus & urina: pulsus, ingruente frigoris paroxysmo admodum rarus est, & depressus; qui pla­ne arguit calorem & spiritus vitales in sanguine a ma­teria quadam cruda, & non facile combustibili, velut obrui; non secus ac ignis in foco accensus, a [...] dein lignis viridibus obtectꝰ lente admodum glis [...]it, et parum deflagrat, qui postea difflato humore crudo in flam­mam apertam & valde intensam erumpit: sic etiam san­guis, materia cruda, quae in fluore est, aliquatenus subacta aut dispersa, plurimum accenditur; & quod in cruore residuum est cum ipsius particulis fermen­tescens exuritur, & calorem cum siti intensissimum in­ducit, quare sanguis impetuose effervescens pulsu ve­hementi & velocissimo urgetur: secus, in corde nimi­um congestus suffocationis periculum induceret.

Quoad urinam; ea, (praecipue in febre tertiana) colore saturato & velut flammeo, etiam cum desint contenta, imbuitur; quod sanguinis a [...]ationem & temperiem nimis adustam innuere videtur: porro in hoc affectu, secus ac in aliis, ut plurimum se ma­le habet urina, quando cum aegrotis bene est; &, e contra, siquidem toto intermissionis tempore maxime a statu naturali distat, colore rubicundo saturata; & frigori exposita, crassa evadit, sedimentum (que) copiosum, instar boli armenae, deponit; quod ideo fieri necesse est, quia toto [...] intervallo, materia febrilis cum sanguine circulatur, & tacitis ibidem incrementis ad maturitatem assurgit: in medio autem paroxysmo cum calor & aestus quam maxime vigent, urina laudabi­lis [Page 36] existit, magisque ad naturalem accedit; scil. materia fermentativa ad circumferentiam corporis transmissa.

Symptomata paroxysmum praecedentia hoc ipsum [...]onfirmant; pluribus siquidem horis antequam inci­pit paroxysmus, sentitur humorum ac sanguinis per­turbatio, cephalalgia, vertigo, oculorum corusca­tio, somni inquieri, &c. quae plane indicant sangui­nem materia fermentescente prius infectum; & tan­tum eatenus differri paroxysmi insultum, donec cru­oris massa hujusmodi materia ad turgescentiam satu­retur, paroxysmi statim ingruentis praeludia sunt, mo­do in extremis manuum & pedum digitis, aut un­guibus pallor, interdum spasmus, & stupor; modo in lumbis & femoribus frigus, & dolor; aliquando totum simul corpus rigor & tremor invadunt: quae manifesto ostendunt sanguinem in arteriis & venis fermentationis motum primo concipere, & non a foco quodam, aut minera, hanc effervescentiam con­citari. Quod si objicitur, circa paroxysmum aegros saepissime vomitu infestari; unde videtur concludi, materiam noxiam potissimum in ventriculo & pri­mis viis stabulari; praesertim cum affectus iste vomi­torio tempestive sumpto potissimum curatur, fateor quidem in paroxysmo febris intermittentis vomitus immanes saepe concitari: hoc tamen saepius con­tingit, quoniam in rigore febrili, membranae totius corporis convelluntur; quare & ventriculus cum sit pars valde nervosa, convulsione afficitur, & proin­de spasmo contractus, quicquid in sinu suo fovet, sursum ejicit: Quod si praeterea vasa choledocha bile turgent, etiam eodem viscerum spasmo bilis meatu felleo in duodenum exprimitur, & in ven­triculum exantlatur, ibidemque ferocia sua tetriorem adhuc vomitum provocat, quare ut plurimum, qui ob hanc rationem excitatur vomitus, tantum in ri­gore [Page 37] succedit. Quod autem bilis antequam urgeret, paroxysmus in stomacho non fuerit, sed tantum, viscerum spasmo & motibus convulsivis, meatu cho­ledocho emulgetur, & in ventriculum effunditur, exinde constat quod, si vomitorium medio inter du­os Paroxysmos intervallo exhibeatur, parum vel ni­hil materiae biliosae eliciet, porro humor iste amari­ans, istius ferociae est, ut diu in ventriculo contineri nequeat, quin statim cardialgiam & vomitionem pro­curabit. Fraeter hujusmodi vomitum, in rigore ex­citatum, quandoque in medio aestu aut sudore vomi­tio cietur; cujus causa est humoris biliosi in sangui­ne redundantia; cujus si uberior sit copia, quam ut sero diluta per sudorem excernatur, multa pars ejus, dum sanguis per anfractus hepatis circulatur, in va­sa choledocha seponitur; quae cum ad distentionem fuerint repleta, se exonerant, & bilem intestinis & ventriculo dimittunt, ibidemque spasmo statim exci­tato, interdum vomitus provocatur; quandoque etiam alvi dejectiones liquidae succedunt. Hoc anno, 1657 observavi plurimos hoc modo affectos; cum enim post siccam aestatem, & calidam, circa medi­um, autumni febris intermittens passim grassaretur, solebant aegri medio caloris paroxysmo, quandoque etiam sudore dimanante, derepente se male habere atque sudore intus revocato, lipothymia corripi, bre­vi tamen cum vomitio biliosa succederet, allevia­bantur.

Nec tantum signa & symptomata sed & causae hu­jus morbi procatarcticae, plane indicant ipsum a tem­perie sanguinis immutata originem ducere: quippe febres intermittentes, ea potissimum tempestate & lo­cis increbescunt, quibus sanguis maximam ab aere alterationem suscipit, scil. aut vere, cum calor ver­nus hybernum frigus excipiens, sanguinem prius tor­pidum [Page 38] & segnius moveri aptum, in vasis effloresce­re & luxuriari facit, indeque temperiem calidam & biliosam nancisci: vel autumno, quando sanguis ab aestivo calore torrefactus ideoque spiritu ejus pluri­mum depresso, ac sale aut sulphure exaltatis, dia­thesin modo acrem, & biliosam, modo stypticam & austeram, acquirit: quare hac tempestate febres mo­do tertianae modo quartanae increbescunt, praeterea quibusdam in locis, ea est coeli constitutio, ut ho­minibus quibuscunque febrem aut tertianam, aut (quod frequentius) quartanam brevi accersat; licet in pri­mis officinis, ubi minera morbi hospitari vulgo cre­ditur, nulla sit ob malam victus rationem humorum congestio, aut invaletudinaria dispositio. Imo, in hunc morbum facillime incidunt, qui viscera habent firma, & robusta, & qui calore vegeto abundant: e contra quibus ob debilem coctionem cruditates in primis viis continuo congeruntur, ut sint in hydro­pem aut cachexiam proclives, plerumque ab hoc af­fectu immunes degunt; nimirum sanguis aquosior fa­ctus, (instar vini in vappam degenerati) est omnino ad fermentescendum ineptus.

Nec minus hanc nostram assertionem comprobare videtur febrium intermittentium curatio, sive ea sit naturalis, & critica, sive artificialis, & medica­mentorum ope perficiatur. Quoad primum; dupli­ci modo solent febres intermittentes terminari; Pri­mus est cum ab ipsis paroxysmis sanguinis temperies alteratur, & non raro in naturalem reducitur: cum enim in qualibet accessione plurimum sulphuris & salis adusti deflagraverint, & sudore exhalarint, liquor sanguinis inde temperatior & minus retorridus existit: quare saepenumero sex aut septem periodis hic mor­bus judicatur, & sponte cessat, sin vero diutius pro­trahitur & sanguis a temperie seu diathesi acri & [Page 39] biliosa nonnihil immutatus, in naturalem non resti­tuitur, quandoque in acidam & aquosam, aut etiam ponticam degenerat; unde febris tertiana diuturna, in quotidianam, aut quartanam transit, saepe etiam, quia sanguis a diuturna hujus febris mora valde depravatur, icterus, aut scorbutus, aut cachexia suc­cedunt. Alter modus quo hic morbus terminatur, est cum coeli aut soli mutatio insignem sanguinis alterationem infert: sic enim febres aequinoctiis in­ceptae, circa solstitia finiuntur; etiam aegri in alteram regionem migrantes saepe convalescunt.

Quod vero attinet, ad curam medicamentis instituen­dam solet illa iniri dupliciter: scilicet Empirice, & Dogmatice; atque in hoc morbo remedia Empirica ab agyrtis, aut mulierculis petita, pluris aestimantur, & non raro plus efficiunt, quam quae, juxta exactam me­dendi methodum adhibentur, medicorum praescripta.

Remedia Empirica, quae dicuntur febres intermitten­tes curare ejusmodi sunt, quae sine quavis evacuatio­ne paroxysmum ingruentem arcent: &, vel intus su­muntur, vel exterius (ubi pulsus praecipue micant) applicantur, scil. vel regioni cordis, vel carpis manu­um aut plantis pedum plerunque alligantur, haec inter­dum prodesse adeo vulgo notum est, ut quidam sub mul­ctae cujusvis poena, per ista remedia subitam hujus morbi curationem polliceantur. Quare inquisitu di­gnum est, quo modo haec operentur, & qua ratione, accessiones febriles sistant. Constat imprimis eorum, quae exterius adhibentur vim & actionem sanguini & spiritibus immediate impertiri; & [...]um paroxysmum sine humoris aut materiae cujusvis evacuatione, praeca­vendo arceant, necesse est ut hujus effectus ratio solum­modo in hoc consistat, quod hujusmodi medicamentorū usu, sanguinis cum materia febrili turgescentia, ac fer­mentatio inhibeantur, nimirum, a pharmaco circa vasa [Page 40] alligato, corpuscula quaedam sive effluvia sanguini communicantur, quae ipsius particulas valde fi­gunt, & constringunt; aut etiam fundendo & exagi­tando velut praecipitent; utroque modo spontanea sanguinis effervescentia impeditur: non secus ac cum aqua frigida ollae ebullienti instillatur; aut veluti cum acetum, aut alumen cervisie novellae, & fermentes­centi infunditur, illi [...]o fermentatio cessat, & liquor novum saporem & consistentiam acquirit, quo ad potum aeque sit idoneus ac si longo tempore matu­raverit. Quod autem ad hunc modum haec sebrifuga agunt, constare videtur, quoniam quae sunt praeci­puae notae, vi styptica & adstrictoria, aut etiam prae­cipitatoria virtute pollent, hinc sal marinus nitro­sus, gemmae, succus plantaginis, Bursae pastoris, herbae quaelibet adstringentes cum aceto contusae, & simi­lia carpis alligata, radix millefolii, tormentillae, eti­am camphora col [...]o suspensa, perhibentur hunc mor­bum tollere: quin etiam quae intus sumuntur, sunt ejus­dem farinae, succus plantaginis, aq. rosarum rubra­rum, alumen, quatenus sanguinem figunt & con­stringunt: decoctum piperis, sal Ammoniacus, aut absinthii, spiritus vitrioli, item passio subitanea irae au: timoris, quatenus sanguinem fundendo, & exa­gitando praecipitant, non raro accessionem febrilem impediunt: non secus ac liquoris cujuslibet concus­sio & exagitatio aut adstringentium infusio in ipso spontaneam effervescentiam & [...] impediunt. Quod vero paroxysmus semel impeditus postea non facile redit, ratio est, quoniam si materia ista febri­lis & depravata in sanguine diutius continetur, po­stea concoquitur, & aliquatenus maturatur: ideoque & hanc & penum de novo succrescentem sanguis non (uti prius) omnino pervertit, sed digerere, & assimilare incipit: praeterea cum paroxysmus semel [Page 41] sistitur, ejus consuetudo interrumpitur; cujus solius instinctu, natura saepe ipsos etiam errores suos repe­tit: ut enim cum semel deliquit, solet eodem modo saepius perperam agere: ita cum delictum suum semel omittit, facile in melius assuescit.

Curatio Dogmatica, medicamentis ut plurimum vomitoriis, & catharticis, nec non sanguinis missi­one instituitur; quibus misere excruciantur aegri & raro profligatur morbus; ut merito hic affectus, me­dicorum opprobrium dicatur, febres vero tertianae quandoque a vomitorio paulo ante paroxysmum ad­hibito, tolluntur: quod quidem accidit (ut opinor) ob rationem quam superius innuebam: Dixi enim febris tertianae causam, esse malam sanguinis diathe­sin, qua in naturam acrem & biliosam transit; ide­oque succum nutritium appositum, non rite assimi­lat, sed in materiam fermentativam commutat; quare si bilis copiose a sanguine emulgetur, intemperies ista calida, & biliosa, ut plurimum tollitur; & vis ista fermentativa sponte cessat, hoc autem imprimis prae­stant pharmaca Emetica; si enim fortiter operantur, non tantum ventriculi fundo spasmus inducitur, sed & duodenum motu inverso versus pylorum contra­hitur, atque bilis e meatu choledocho proritatione continua expressa, in ventriculum suffunditur, quae statim vomitu rejicitur, qui si copiosus succedate ve­sica fellea fere inanitur, & deinceps receptaculum evadit, quod humorem biliosum, sive salis & sul­phuris adusti particulas, sanguini ubertim suffusas, emulgeat, & excernat; paroxysmns mox sequuturus nonnunquam hoc modo praecavetur; non quod mi­nera morbi vomitu extirpatur, sed quoniam evacu­atio & motus, motui febrili contrarius excitatur, & proinde sanguinis effervescentia spontanea praecave­tur. Etiam hac ratione quandoque in posterum mor­bus [Page 42] tollitur; quoniam hoc modo sanguis a bilioso humore plenius emulgetur: Est tamen observatione dignum, quod vomitoria in febre quartana nihil pro­sunt, & raro in tertiana, nisi statim ab initio exhi­bentur, quando febrilis diathesis adhuc levis est, nec plene confirmata.

Circa febres intermittentes in genere, adhuc earum anomaliae quaedam, quibus a more solito deflectunt, explicandae restant, nisi enim inusitata haec phaeno­mena solvantur, hypothesis haec nostra deficere, & aliqua ex parte [...]laudicare videbitur; primo ita (que) solent paroxysmi frigore aut rigore interdum carere. In­crebuit hoc autumno febris intermittens cujus acces­siones tantum cum calore, eoque intentissimo, aegros exercuere, in plerisque adfuit vomitus immanis, minime vero frigus aut sudor, post 4 dein aut 5 periodos, ingruente paroxysmo, parum algere & postea aperte rigescere solebant aegri, & in declina­tione sudare: hujus ratio erat, quoniam a praefervi­da aestate sanguinis constitutio acris, & plurimum retor­rida evaserat; quare succi crudi particulae ipsi confusae torrefiebant statim & praeassabantur; ut non cum aco­re, (instar novellae cerevisiae) efferverent primo, ac dein postea deflagrarent; sed turgescentia concitata totum, (instar ligni aridi foco superstrati,) illico in­cendium caperet, & in flammas erumperet, postea vero liquor sanguinis quibusdam paroxysmis defla­gratus, minus retorridus extabat; ut succus alibilis depravatus, non statim torrefieret, sed in materi­am nitrosam & cum acore fermentescentem transi­ret, quae primo turgescens frigoris sensum toti cor­pori induceret. Cum frigus paroxysmum inchoat, plerumque sudor ipsum concludit: quod revera con­tingit, quia sanguis aquosior factus cum materia febrili facilius in vaporem resolvitur, non secus ac liquor [Page 43] aquosus distillatione facilius prolicitur, quam qui sit oleaginosus, aut consistentiae crassioris.

Non raro accidit in declinatione hujus morbi, cum paroxysmi minorari incipiunt, ut frigoris & rigoris sensus paulatim minuatur & tandem evanescat, at­que cum levi tantum calore, accessio aegros mole­stet: cujus ratio est, quoniam isto tempore sanguis versus statum naturalem aliquatenus restitutus, succum crudum concoquere & maturare incipit, ita ut plu­rima pars ejus assimiletur; quaedam vero excremen­ta in cruore congesta, levem adhuc effervescentiam pariant: Cum vero particulae febriles de nitroso acore minime participant, sine rigore fermentatio sanguinis inducitur; quia quod extraneum est, de­flagrat, & vel subigitur, vel foras amovetur. Quan­doque etiam in declinatione hujus morbi, paroxys­mi, sine quavis incalescentia, tantum levi constant frigore: cujus ratio est, quia materia morbifica ni­trosa, potius quam sulphurea, cum in fluore est, ca­lorem naturalem aliquatenus obtundit, & deinde sine magna deflagratione dissipatur & evanescit.

Maxima adhuc dubitatio est, de periodorum inter­vallis, quae aliquando in eadem febre videntur esse duplicia, ut accessio prima respondeat tertiae, & u­traque eveniat forsan hora matutina, & rursus se­cunda quartae & ambae obtingant vesperi, atque ita de­inceps: quare febris, hujusmodi typum gerens nomi­nari solet, tertiana aut quartana duplex. de quibus non facile constat quomodo fieri possunt si a mala sanguinis diathesi, & proinde a succi alibilis depravati ad turge­scentiam congestione, paroxysmi dependent: (quam ob causam a duplici foco sive minera duplicem hunc typum concitari seu originem ducere vulgo statuitur) mihi au­tem verisimilius videtur quod in hoc casu aliquan­do accidit febrem esse simplicem, & unius generis, [Page 44] etiam Typos esse consimiles, & omnes sibi invicem congruos; errorem vero praecipue, oriri, quia non horis, sed diebus computentur periodorum interstitia, cum enim non viginti quatuor, exacte, sed vel 16 vel 30 horis in quotidiana; atque in tertiana, non 48, sed 40 aut 56 plus minus, aut id circiter, di­stent paroxysmorum initia: fiet ut alterni paro­xysmi ante, & reliqui post meridiem eveniant. Cui etiam accedit quod dispar victus ratio qua utuntur aegri, magnas typorum inaequalitates saepenumero producat; ut interdum bis in die paroxysmus re­plicetur; uti non raro observavi in hominibus cache­cticis, & inordinate viventibus: veruntamen non raro contingit ut febres intermittentes paroxysmos repetant, qui nec eandem observent distantiam, nec prorsus ejusdem moris typum gerant, multoties ob­servavi in febre quartana, quod praeter accessiones statas, die quarto circa eandem horam redeuntes pa­roxysmi quidam vagi & incerti aegros infestarent; ut interdum die paroxysmum solitum praecedente, quandoque ipsum insequente, insuper de novo alter (levior tamen) cum rigore, aestu & sudore, typum febris intermittentis exacte referens, excitetur: & nihilominus accessio primaria tempore consueto re­diret, hoc ut plurimum evenire solet aut a victu ma­le instituto, praecipue a crapula & vini potu; aut a pharmacia perperam adhibita: cujus ratio (ni fal­lor) in hoc consistit. Sanguinis massa cum materia fermentativa stato tempore ad turgescentiam satu­rari solita, saepe, ob errata quaedam in victu, plus materiae congerit, quam quae uno paroxysmo facile difflari poterit: cumque eandem materiam fermen­tativam inaequaliter coquet, non raro accidit ut par­tem ejus superfluam aut tenuiorem, quasi velitatione quadam, leviori paroxysmo prius excutiat, aut cras­siorem [Page 45] (post accessionem primariam) adhuc in cruore residuam, fermentatione febrili de novo suborta, dispellat. Et cum in febre intermittente paroxysmi hoc modo reduplicant, utrique se remissius habent, ut sit eadem in utroque materies, tantum divisa, & binis accessionibus eventilata. Praeterea cum mate­ria haec fermentativa, sive succus nutritius inter cir­culandum depravatus, contineatur partim in arteri­is & venis cum sanguine, & partim in genere ner­voso & solidis partibus, evenire potest ut utrique humores haud simul fermentescant, sed uno paro­xysmo diffletur maxima unius portio, & dein altero maxima alterius.

CAP. IV. De Febrium intermittentium speciebus & primo de Tertiana.

AD hypothesin nostram de febrium intermitten­tium natura & origine superiori capite traditam, facile erit singula quae illuc spectant phaenomena, eorumque rationes accomodare. Cum vero quae sunt hujus generis non idem observant intermissio­nis aut recursus spatium, eorumque typi, quoad si­gnorum & symptomatum apparentias, non pror­sus ad eundem modum contingant: ideo juxta ho­rum diversitates, & pracipue a paroxysmorum di­stantia, febrium intermittentium variae assignantur species, & differentiae. Potissima earum divisio est in tertianam, quotidianam, & quartanam: de sin­gulis praecipua notatu digna hic loci advertemus.

Dicitur febris tertiana, non quae ad trium dierum distantiam peragitur; verum inclusive a die quo in­cipit [Page 46] unus paroxysmus; dehinc tertio, redit alter. Interim aliquando, si paroxysmi sint longi, & ultra 12 horas protracti, [...] spatium saepe nycthe­mero minus est. Vulgo distinguitur hic morbus in exquisitam & notham; febris tertiana exquisita est quae incipit, cum rigore vehementi, cui succedit calor acris, & mordax, qui in sudorem exolvitur, atque intra 12 horas accessio finitur, sequiturque perfecta intermissio, in tertiana notha, frigus & calor se remissius habent, ac­cessio vero supra 12 horas, imo saepe ad 18, aut 20 ex­tenditur. Differunt hae quoad variam sanguinis diathe­sin, qui in priori magis retorridus & acris existit; ideo succum alibilem a cruditate versus adustionem perver­tit, quare effervescentia vehementior excitatur. Sed [...]um materia aequalius deflagrat, citius finitur. In posteriori, praeter adustionem, sanguis humiditate se­rosa nimis scatet: quare succus nutritius in materi­am crudiorem (ideoque subigi & deflagrare minus aptam) degenerat: quare ejus accessio est mitior, & inaequalior, & non nisi longiore spatio peragi­tur.

Essentia ergo febris tertianae in eo consistit, quod sanguis (instar cerevisiae e brasio nimis tosto paratae) plus satis acris & retorridus, succum alibilem, qui e comestis crudus infertur, non rite subigit & maturat, sed plurimum ejus in materiam nitro-sulphuream per­vertit; qua cum sanguinis massa ad turgescentiam saturatur, instar cerevisiae novellae utribus inclusae, ef­fervescentiam concipit: a fluore istius materiae ni­trosae, quae calorem & spiritus vitales obtundit, par­tesque nervosas vellicat, primo excitatur frigus cum rigore; dein, praepollente rursus spiritu vitali, ma­teria haec in sanguine effervescens subigi ac in corde accendi incipit; a cujus deflagratione calor inten­sus per totum corpus diffunditur; dein reliquiae ejus [Page 47] secretae, ac sero involutae, per sudorem amandan­tur.

Retorrida haec sanguinis constitutio in hoc sita est, quod sulphuris & salis particulis plus debito im­praegnatur; quare quae ad hunc morbum disponunt causae procatarcticae sunt temperamentum calidum & biliosum, aetas juvenilis, praefervida victus ratio, uti vini & ciborum piperatorum immoderatus usus, prae­cipue autem verna & autumnalis anni tempestas, quan­do sanguis (non secus ac vegetabilia quaeque) efflo­rescere, & sua sponte fermentari aptus sit: Pro­pter hujusmodi occasiones cruoris liquor perassari so­let, ac in temperiem biliosam verfi: & cum a crasi naturali in tantum descessi [...], ut succum nutritium in materiam plane fermentativam pervertat, hujus fe­bris initium inducitur, quod aliquando ab hac intem­perie sensim aucta, & ad summum provecta, contin­git; frequentius vero hanc dispositionem, causa evi­dens in actum suscitat, & accidenti cuidam notabili hu­jus morbi originem ascribimus. Quare humidus [...]u­bitus; a sudore frigoris susceptio aut quovis modo transpiratio impedita, item crapula, aut ab inordi­nate comestis ventriculi perturbatio; quaecunque de­mum effervescentiam immodicam in cruore cient, latentem hujus morbi diathesin in actum ducunt: quippe a tali qualibet occasione, succus nutritius in sanguine congestus, & aliquatenus depravatus, flu­orem concipit, & a reliquo sanguine secedens cum acore nitroso fermentescit; dein a spiritu & calore vitali accensus, & exagitatus, cum aestu valde intenso paroxysmum inducit.

Febris tertiana solet esse vere frequentior; quo tempore sanguis vegetior & opimior existit; ideoque ad diathesin▪ hujusmodi febrilem magis idoneus. Fe­bris incaepta, si intra modicum tempus finitur, vulgo [Page 48] dicitur medicina potius quam morbus; quod ex par­te verum est, quoniam hoc ratione sanguinis impu­ritates deflagrant, viscerum obstructiones expediun­tur, & revera totum corpus ventilatur, ita ut ma­teria quavis excrementitia & nascentium morborum seminario prorsus liberetur. Sin vero diu protrahi­tur hic morbus, plurium aegritudinum & diuturnae invaletudinis causa existit; Hinc enim sanguinis massa, spiritu vitali plurimum spoliatur, & (instar vini ni­mis fermentati) quodammodo vappescit: quare, icte­ritia, scorbutus, aut cachexia, hanc febrem sero cu­ratam excipiunt. A crebris enim paroxysmis, spi­ritus vitalis plurimum evaporat, qui, siquidem a com­estis parum restituitur, cruor inde debilior & fere vapidus evadit: interim salis & sulphuris particulae evehuntur magis & exaltantur; unde sanguis fit acris & salsus, adeoque circulationi & [...] inep [...]ior.

Hic morbus diu protractus, non raro typum com­mutat, & a febre tertiana, fit aut quotidiana, aut interdum quartana; dein aliquando ab utrisque in tertianam redit. Horum ratio est sanguinis diathe­sis varie immutata: qui enim primo acris, & bi­liosus, succum nutritium isto modo perverterat ut die tertio ad tergescentiae plenitudinem assurgeret; postea a crebra deflagratione evadit minus acris, ve­rum magis aquosus, & multo debilior, ita ut hu­morem alibilem minus assimilet, aut maturet: unde citiora fiunt materiae fermentativae incrementa & quo­tidie accessiones redeunt. Sin a victu aut pharmaco denuo versus biliosam alteretur sanguinis temperies, etiam periodi alterantur, & tertianae typum resumunt▪ Par etiam ratio est in quartana, de qua in proprio loco dicetur.

Quoad curationem: medendi methodus vulgo in [Page 49] unitum hunc scopum dirigitur nimirum ut morbi mi­nera extirpetur, & sine fomite residuo aut recidivae metu materia febrilis e corpore nostro eradicetur, quare vomitoriis & catharticis diligenter insistitur, quae cum nihil ad curam proficiant, qum plurimum frangantur vires, aegroti a medicis relinquuntur, & res tota naturae committitur. Intentiones (uti mihi videtur) debent esse hujusmodi. Primo, sanguinis ad temperiem naturalem restitutio. Secundo, deprava­tionis succi nutritii (quantum fieri potest) praecautio. Tertio, fermentationis febrilis, ne paroxysmus susci­tetur inhibitio. Atque hae indicationes non tantum in febre tertiana, sed in qualibet praeterea, inter­mittente locum habent: quae tamen non iisdem mo­dis, aut remediis, verum aliis & aliis pro diversita­te morbi, conditionis aegri, & symptomatum maxi­me urgentium, sunt peragendae. Utcunque in cu­ratione hujus morbi plus naturae & bene institutae vi­ctus rationi, quam pharmaciae tribuendum est.

I. Circa primam intentionem nimirum ut sanguis ad temperiem naturalem reducatur; vomitoria, ve­nae sectio, & purgatio magni sunt usus: praecipue si in morbi principio celebrentur. Juvant vomitoria tum quatenus ventriculum expurgant, ut coctio pri­maeva melius perficiatur, indeque chymus nutritius pro materia sanguinis purior suppeditatur; tum prae­cipue quatenus bilem e meatu choledocho copiose ex­primendo, cystin felleam inaniunt, ut exinde bilis [...] massa sanguinis plenius elutrietur; adeoque sanguis a recrementis salis & sulphuris adusti depuretur. Ve­nae sectio sanguinem refrigerat & ventilat, ut pro­pterea minus torrefiat, aut praerassetur, atque libe­rius sine adustionis periculo in vasis circuletur. Itém purgatio bilem e vasis felleis, & consequenter e cru­oris massa ubertim emulget, & proritando exprimit. [Page 50] In hunc finem (scil. cruoris reductionem) conferunt digestiva acetosa attemperantia, quatenus sanguinem fundunt, & alterant, ejusque fervorem attempe­rant, Quandoque etiam soli & aeris mutatio, malam sanguinis constitutionem prae caeteris quibuscunque re­mediis insigniter emendant.

Secunda intentio, diaeta & exacta victus ratione optime perficitur; quae in hoc morbo sit tenuis, & parca oportet, quare vulgo dicitur fames optimum hujusce aegritudinis remedium: & communi constat, experimento, a parciori victu accessionem febrilem ultra tempus consuetum saepissime protelari. Duo sunt imprimis circa victum observanda: Primo, ut alimenta sint tenuia, nihil exhibeatur sulphureum aut spirituosum; sic enim conflagratio sanguinis mino­ratur; dein secundo, ut ingruente aut urgente paroxysmo, nihil alimenti ingeratur: quare in je­junis paroxysmus est levior, & citius finitur.

Tertio, quod tertio erat propositum: accessionis fe­brilis inhibitio instituitur per remedia quae sanguinis fermentationem sistunt. Licet autem remedium Em­piricum & amethodicum valde infidum apud medi­cos audiat; tamen mihi compertum est, has febres hoc modo saepenumero curari, cum pharmaca non omnino prodessent. Qualia sint & quo ritu, absque veneficii suspicione, pro curando hoc morbo juvamen praestant, supra annotatum est. Hic solum adver­timus, horum usum post pharmaca & venae sectio­nem (si opus ea fuerit) esse maxime proficuum; & nisi haec rite praemittantur, istaec altera raro paro­xysmum inhibere. Vomitus, purgatio, & venae se­ctio, nisi ab initio statim celebrantur, parum opis praestant, imo saepius obesse solent: dum enim [...] guis spiritu vitali pollet, ejus mala diathesis facili negotio corrigi aut emendari potest: quare si bilis [Page 51] circa initia copiose emulgetur, aut cruor eventilatur, ad crasin naturalem reducitur: postea tamen, in morbi hujus progressu (spiritu jam plurimum exhau­sto, atque sale & sulphure nimium exaltatis) si hu­jusmodi evacuationes adhibentur, sanguinis crasin plus debilitant: ideoque observatione constat, ab his remidiis sero admotis febrem tertianam raro aut vix omnino curari, & saepe in quotidianam trans­ire. Vulgo increbuit opinio febrem tertianam sine vomitorio vix sanari posse, quare solent nonnulli medicastri sub necessitatis praetextu quibuscunque hoc morbo laborantibus (languidis & infirmis licet) non sine magno vitae periculo pharmacum emeticum propinare: & quos tali remedio omnino impares censent tanquam non facile curabiles naturae relin­quunt. Verum (uti mihi saepius contrarium exper­to satis constat) hujusmodi praxis perperam insti­tuitur, quin potius existimo pro curatione febris ter­tianae, nisi in corpore robusto & ad vomitum facile proclivi, & cum contigerit ventriculum materia ex­crementitià aggravari, raro aut nunquam vomitoria requiri, sed vice hujus lenem purgationem, qua hu­morum saburra blande subducatur, rectius ex usu fo­re: quippe purgatio in hoc casu idem praestat quod vomitorium; nimirum vasa choledocha evacuat, ut bile e sanguine uberius exhausta dyscrasia febrilis emendetur. cum autem humor felleus in ventriculum exantlatus sursum educitur, gravis inde noxa stomacho infertur, ac insignis perturbatio in toto corpore ex­citatur: sin vero a leni cathartico humor iste de­orsum proritetur, sine quavis molestia foras excer­nitur. Dein, si blandae purgationi semel aut bis ite­ratae victus admodum tenuis & carnium expers acce­dat, indicationi praeservatoriae non raro satisfiet, ut pro causa morbi tollenda non aliis remediis opus [Page 50] [...] [Page 51] [...] [Page 52] fuerit; quin his rite praemissis in usum adhibeantur quae aut intus sumpta aut exterius applicata acces­sionem febrilem sistant. Hujusmodi plano & facili medicinae instituto, scil. purgatione ex infuso sennae & Rhabarbari, victu tenui, & topico febrifugo pecto­ri aut carpis adposito, sine pharmaci cujusvis alteri­us deleterii usu, febres tertianas brevi tempore saepissi­me curatas novi: quinimo gravidas, senes item val­de imbecilles quorum vires purgationi non sufficerent, solum tenuis diaeta cum periaptis tempestive adhibi­tis perquam feliciter sanavit. Istius methodi opta­tum successum ita crebro expertus sum, ut minime dubitem, febrem tertianam, si ab initio hoc modo tra­ctetur, scil. priusquam mala victus ratione, aut phar­macia perperam adhibita sanguinis temperies plus laedatur, aeque facile ac alium quemvis morbum per­sanatum iri. In hujus vero rei fidem liceat sequentem historiam proponere.

Juvenis quidam nobilis, bilioso temperamento praeditus, febre tertiana intermittente corripiebatur; ingruente paroxysmo plurimum bilis flavae & viride­scentis evomebat, dein cum insigni cardialgia calore & siti, intensissimis, per plures horas graviter mo­lestabatur. Huic, intermissionis die, quo forte ade­ram, ex praescripto meo, sanguis ad uncias octo fu [...] missus & post meridiem clyster emolliens injectus; etiam victu tenuissimo (scil. tantum ex hordeatis) utebatur: cepit qualibet nocte hora somni hanc opiatam, scil. Conser rosarum vitriolat. sem. drac. di­ascordii 1. scrup. etiam quolibet mane salis absinthii 1. scrup. e cochleari succi aurantii, sed cum haec non succederent (redibat enim paroxysmus nonnihil remissior seu cum vomitu atroci ut prius) in super cum vomitorium hic aeger valde perhorrescebat (quo­niam antehac non ita pridem ab emetico admodum [Page 53] leni fere trigesies evomuerat, usque dum spasmo & convulsionibus affectus in magnam virium prostra­tionem cum vitae periculo adduceretur) idcirco die praedictum paroxysmum sequenti potionem ex infus. Sennae Rhahabarb. & Santal. Citrin. cum sale absyn­ [...]hii in aq. fontan, exhibui, a qua decies purgaba­tur cum levamine: mane proximo 3 horis ante­quam paroxysmum expectaret, epithemata febrifuga carpis admovi, & sanguinem denuo misi ad 6. unc. ex quo accessione febrili caruit, & dem iterum eodem modo purgatus integre convaluit.

CAP. V. De Febre intermittente quotidiana.

FEbri tertianae, propter affinitatem & paroxysmi similitudinem, proxime succedit quotidiana, scil. cujus accessio quolibet die redire solet. Quorundam opinio est hujusmodi febrem esse solummodo tertia­nam duplicem & a materia dispersa, & duplicem focum nacta, oriri; cui tamen non assentior; ejusque exor­tum peculiari sanguinis dyscratiae attribuendum du­co. In hac frigoris & caloris symptomata sunt re­missiora; verum accessio diutius protrahitur, & sae­pe horas 18 aut 20 solet durare, haec febris, ut plu­rimum, tertianae succedit: cum enim spiritus vitalis a crebra sanguis deflagratione plurimum avolarit, at­que (diathesi febrili adhuc manente) cruor debilior factus sit, succum nutritium minus coquit, aut matu­rat, & totum fere in materiam fermentativam per­vertit; [Page 54] quare citius ad incrementum pervenit, & subduplo istius temporis, quo prius, ad turgescentiae plenitudinem congeritur. Quoniam vero materia congesta cruditatis aeque ac adustionis particeps est, ideo effervescentiae calor est remiss [...]or & inaequalior, atque (instar ligni viridis foco superstrati) lentius deflagrat, quare paroxysmus est durationis longi­oris.

Quandoque accidit febrem quotidianam sine prae­via tertiana primo oriri, scil, cum in corpus caco­chymicum & pravis succis refertum diathesis febrilis incidit; tunc enim sanguis spirituum inops, succum nutritium in majori copia pervertit, & breviori tempo­re ad turgescentiae plenitudinem congerit: Quae autem quotidiana incipit non raro typum commutat, & ter­tiana evadit; non secus ac tertiana saepe in quoti­dianam migrat, siquidem inter has febres, earum­que causas magna est vicinitas; & constitutio san­guinis parum immutata, alterius in alteram [...] facit. Febris intermittens quotidiana non ita facile uti tertiana, curatur: sive enim illa simplex primo advenit, sive alteri intermittentium succedit, utcunque a causa fortiori excitatur, & majorem ar­guit sanguinis dyscrasiam, quae remediis haud statim cedit. Quin etiam haec febris si diuturnior fuerit, aut morbo alii chronico supervenerit, praeter san­guinis labem, saepissime adjunctas habet viscerum in­firmitates: nimirum sanguis labefactus impuritate [...] suas sensim congestas visceribus, dum eorum anfractus pertransit, facile affigit: (hinc in febre quotidian [...] ventriculi aggravatio, hypochondriorum tensio, modo hepatis, modo lienis, aut mesenterii obstructiones, aut tumores conjunguntur; sunt autem hujusmodi affectu [...] non causa febris, (uti vulgo creditum) sed tantu [...] ejus producta. Quare in hac febre praeter simpl [...] ­cem [Page 55] curationis methodum, quae in tertiana indicatur, quamplures aliae intentiones, sive coindicantia, in considerationem veniunt: nimirum ut ventriculus humorum suburra expurgetur, viscerum infarctiones liberentur, infirmitates corroborentur, atque una cum his dyscrasia sanguinis emendari queat & ac­cessiones febriles inhiberi possint, omni ope niti de­cet; Unde propter varias hujusmodi intentiones lon­giori via ad curationem proceditur, in hoc casu vo­mitoria (si vires ferant) erunt prae caeteris ex usu: etiam purgantia, quibus assiduus materiae excremen­titiae proventus eliminetur, saepius iteranda: praeter haec, remedia digestiva, deobstruentia, quae fermen­ta viscerum & sanguinis restituunt, & dyscrasias corrigunt, erunt crebro adhibenda. Quamobrem sales herbarum fixi, earundem extracta, spiritus mi­neralium acidi, ac interdum chalybis praeparata ap­prime conducunt, circa haec media difficile incumbit pensum, cum ob multiplex malum simul plura sint a­genda; attamen ob paroxysmi febrilis assiduitatem paucioribus solum uti aegro vacat. In affectibus ita complicatis licet methodi ratio postulat, impedimen­ta primo amovere, & dein morbum sanare, tamen hujusmodi febrem in corpore cacochymico cum ple­risque aliis affectibus stipatum, saepe [...] & Empi­rico modo curatum novi, scilicet post levem totius provisionem, remedia febrisuga exterius applicata accessionem febrilem primo sublevarunt, ut dein re­liquis affectibus curandis tempus & medendi occasi­ones felicius concederentur. Nuper invisi foemi­nam illustrem, quae cachect [...]co corporis habitu diu praedita, post mensem a puerperio, languida & imbecillis, febre intermittente quotidiana corripieba­tur; a cujus sex aut septem accessionibus vires in tantum erant prostratae ut lecto exsurgere aut vero [Page 56] in eodem suscitari vix potuerit: alimenti licet te­nuissimi ne tantillum capescere, quin maximae inde molestiae stomacho cierentur; insuper regio ventri­culi & hypochondrii sinistri erat tumore duro re­nitente, & immaniter dolente, per totum obsita: propter vires summe prostratas praeter enematum usum nullus hic evacuationi fuit locus etiam alia quaeque remedia, nisi pergrata, & in exigua tan­tum quantitate, stomachus valde imbecillis aversa­batur. In difficili hoc casu, atque intra angustos medendi limites circumscripto, pauca haec consu­lui, nimirum ut bis in die sumeret hanc mixtu­ram, scil. Aqu. magistralis lumbricorum unc. 2. E­lixir proprietatis gl. vi. Insuper fotum ventri­culo adhibendum institiui, ex foliis Absinthii Pon­tici, Centaurii, Abrotani, cum radicibus Gentianae vino albo in vase cooperto incoctis, etiam ut post fotum placenta ex pane tosto & eidem liquori in­tincto supra ventriculi regionem gestaretur. Praete­rea Epithemata febrifuga carpis alliganda cu [...]avi: atque his solummodo remediis, die tertio paroxysmo febrili carvit, & ab eodem postea immunis perstitit, dein remediorum chalybeatorum usu, intra breve tempus integre convaluit.

CAP. VI. De febre quartana.

IN febre quartana, quam in caeteris periodus est longior; quae nimirum inclusive in diem quartum extenditur, etiam mora esse solet diuturnior, & cura­tio difficilior: quippe hic morbus ad plures menses, saepe etiam annos, extenditur; & raro, aut vix omni­no medicamentis cedit.

Paroxysmus ut plurimum a frigore & rigore in­cipit, quibus calor succedit satis molestus, sed re­missior quam in tertiana; sudor plerunque accessi­onem concludit. Quando morbus recens invadit, paroxysmi sunt graviores, & admodum infesti, ae­grosque lecto affigunt; nec non de robore & vigo­re corporis decidere faciunt: postea vero levi­ori absolvuntur plaga, ut accessiones extra lectum, quandoque in itinere, aut aliud quicquam agentes, ferant. Longius si haereat, affectionem scorbuticam aut hypochondriacam inducit, hominesque statu in­valetudinario implicat.

Causae uae ad hunc morbum disponunt, sunt primo soli & coeli constitutio; quippe tempus autumnale huic affectui fere proprium est, ut raro observes fe­brem quartanam nisi circa autumnum oriri: etiam in quibusdam locis, praecipue juxta oram mariti­mam, hic effectus solet esse Endemius, quosvis illic degentes, aut aliorsum advenas, confestim occupare: Huc etiam faciunt aetas declinans, quae in [...] constituitur, etiam melancholica temperies, & quae ob malam victus rationem affectioni hypocondriacae [Page 58] obnoxia est; insuper febres alius generis diuturnae, & morbi chronici non raro in febrem quartanam transeunt.

His juxta positis, & rite pensitatis, dicendum vi­detur, quod febris quartana, aeque ac caeterae inter­mittentes, a vitiosa sanguinis diathesi dependeat; qua nimirum succus nutritius, sensim in vasa delatus, in materiam fermentativam pervertitur; atque hujus usque ad turgescentiae plenitudinem congestae effer­vescentia, febris quartanae paroxysmum constituit. Cum vero in hac febre nonnulla sint a caeteris pe­culiaria, inquirendum erit, qualis sit in hoc mor­bo sanguinis dyscrasia a reliquis distincta, & quo pacto symptomata praecipue notabilia excitet.

Super hac re quae vulgo perhibetur opinio, a ve­ritate multurn recedit: Fere omnium consensu fe­bris quartanae essentia, & origo humori melancho­lico alicubi in primis viis coacervato, & periodice illic putrescenti, ascribitur. Vice hujus, asserimus nos, quod in hoc morbo sanguinis liquor a natura dulci, spirituosa, & balsamica, in acidam & non­nihil austeram, instar vini acescentis, transierit: ni­mirum adest spirituum penuria, atque sanguinis pars Terrestris seu Tartarea, (quae constat imprimis sale & terra) nimis exaltatur, & in fluorem evecta acorem cruoris massae inducit: non secus ac cum cerevisia a tonitru commota, & faece turbida infecta acescit. Sanguis hoc modo ab indole nativa degener, suc­cum alibilem non rite coquit & sibi assimilat, sed in materiam extraneam pervertit; qua cum ad pleni­tudinem in vasis saturatur, partesque nervosae a suc­co illinc oriundo irrigantur, sequitur hujus materiae fluor, & velut spontanea effervescentia, qua nimi­rum accessio febrilis cum rigore & calore, non secus ac in tertiana, solet induci.

[Page 59]In febre quartana periodi longiora habent inter­valla, quia cum sanguinis dyscrasia sit versus aci­dum ideoque minus acris & calida, succum alibilem sine lucta & tumultu pervertit; quare ejus nonni­hil assimilatur, & reliqui depravatio non ita longe, uti in tertiana a statu naturali recedit: atque hinc ejus congestio ad plenitudinem fit tardior, & fere sesqui-altero istius temporis quo in tertiana ad tur­gescentiam assurgit: ideoque hac febre correpti me­diocriter valent, & robusti sunt; quod indicium est succi nutritii minus depravati: etiam paroxysmi sine immani incalescentia fiunt, quia sine magna adustione humor nutritius in materiā fermentativam pervertitur.

Cur autem hic morbus tam difficilis sit curationis, adeoque pertinaciter aegros infestet, in causa est atra­biliaria sanguinis constitutio, quae non facile amo­vetur, & fere nullis cedit remediis. Diathesis bili­osa crebra sanguinis deflagratione emendatur, & sae­pe sponte cessat; non secus ac vina nimis opulenta propria effervescentia deprimiuntur, & in debitum sta­tum reduci solent: Verum melancholica haec san­guinis dyscratia, in qua cum spirituum inopia & de­fectu, sal & terra nimis exaltantur, (veluti cum vi­na acescunt) difficillime restituitur, & paene ejusdem laboris, & difficultatis est, ac in aceto vigorem, & spiritum vinosum redintegrare: etenim ut sanguis isto mode depravatus reducatur, opus erit ut tota ejus massa volatilisetur, ac velut de novo spiritualescat. Qua­re in hoc casu evacuantia ne hilum prosunt, imo san­guinem magis depauperando sine medela, saepe vires atterunt: Quin opus est iis quae quod fixum est exaltent & volatilisent, & in tota cruoris massa [...] promoveant: Inde est quod in hoc morbo caeli solique mutatio prae caeteris quibuscunque re­mediis soepissime juvamen praestat: Etenim febres [Page 60] quartanas circa autumnum oriundas, ver sequens non raro tollit: quod proculdubio contingit, quo­niam immutata aeris conditio malam sanguinis dia­thesin in melius alterare solet: Ob eandem ratio­nem etiam & loci mutatio hunc affectum, pharma­co cuivis inexpugnabilem, saepissime curat.

Si adhuc inquiratur, quare hic morbus in autumno potissimum oriatur, raro autem Vere aut Aestate? dico, tempus autumnale hujusmodi febrilem sangui­nis diathesin aptissime producere, cum enim ab aesti­vo calore plurimum spiritus & sulphuris avolarit, & quod reliquum est a frigore, constipari incaeperit; san­guinis liquor, veluti vinum a nimia effervescentia accrescens,) in naturam ponticam & acidiusculam fa­cile degenerat. Hoc etiam aura maritima, halitibus salinis, & spiritus figentibus inficiendo sanguinem, facile procurat: Quin etiam affinitas hujus morbi cum scorbuto, & affectione hypochondriaca plane indicat, in vitio esse malam sanguinis diathesin; qua nimirum salsus & terrestris, cum [...] defe­ctu, evaserit.

Circa febres quartanas, fuit novissimus annus ob­servationum adeo abunde ferax, ut nulli non lice­ret, quaecunque ad hunc morbum spectant [...] colligere, cum enim aestas calidissia praecesserat, cir­ca finem ejus, febris epidemica (cujus alibi habetur descriptio) insequuta est; dein vergente autumno, cum morbus iste cessaret, febris quartana plurimum increbescere caepit; ut pluribus in locis fere quarta pars mortalium eadem corriperetur: nec tantum senes, melancholicos, lienosos, sed cujusvis aetatis, aut temperamenti homines, etiam infantes, pueros, juvenesque hic morbus passim infestavit: quod pla­ne indicio erat, hunc affectum non ab humore atra­biliario ob lienis virium congesto, verum a sangui­nis [Page 61] dyscrasia, propter anni intemperiem inducta, or­tum traxisse: etenim sanguinis massa, post nimios fervores, non secus ac vina post immodicas efferve­scentias, nonnihil acescere, aut diathesin austeram nan­cisci habilis est, adeoque in hujusmodi febrem etiam proclivis, uti superius innuitur.

Quae propter hujus curationem, tum a medicis, tum empiricis tentabantur remedia, si una collige­rentur, eorum descriptio, in magnum volumen ex­cresceret; verum multiplex licet medicinae apparatus contra hoc malum institueretur, tamen pauci admo­dum intra autumni terminum curati sunt. In non­nullis circa prima aegrotationis initia, priusquam mor­bus radices egerat, vomitoria opem contulere, in plerisque autem pharmaca quovis modo cathartica, centies licet repetita, ne hilum profecerunt: Qui­bus altius insederat labes, a remediis excogitatissi­mis per totum autumnum usurpatis, aegroti, nequic­quam levaminis recepere. Cum vero hoc tempore vul­gares medicinae methodos incassum adhiberi cernerem, virgini cuidam perillustri, curationem subitam quo­vis licet modo perficiendam exigenti, proposui, ut si a pharmaco minerali per aliquot dies oris fluorem pateretur, inde morbum brevi profligatum iri spe­raret: Cum huic facile assensit, pharmacum ei mi­tius, & omnino tutum exhibui, a quo sputaito tan­tum levior, eademque intra duodecim dies finita, ci­ebatur. A quo salivatio incepit, paroxysmis statim caruit; quibus vero temporibus accedere solebant, perturbationem in toto corporecum cordis op­pressione, & lipothymiae metu persens [...]t; postea tamen sputatione finita plane convaluisse videbatur: cumque iterum post bimestre spatium hujus morbi leviores quasdam accessiones pateretur, a pulvere emetico bis aut ter exhibito, sine recidiva integre cu­rabatur.

[Page 62]Circa solstitium hyemale, hic morbus non ita gras­sari verum in nonnullis sponte sedari, in plerisque aliis pharmacorum usu facilius expugnari caepit: quippe hoc tempore dyserasia sanguinis ab aestivo fer­vore contracta propter brumae frigus sensim deleri, & cruoris massa inveterascens, velut exuvias suas deponere, & versus statum naturalem reduci solet. Qui vero temperamenti erant melancholici, aut vi­scera, & imprimis lienem, male affectam habebant, aut qui mala victus ratione utebantur, nullam ab hoc Tropico mutationem receperunt, quin ad pro­ximam anni periodum scil. ad aequinoctium verna­le morbum tulerunt; Et tunc in quamplurimis, san­guine, aut ex se redintegrato, aut intemperie ejus, remediorum usu, facilius emendata, hic affectus de­bellari visus est: interea tamen multi senes cacochy­mici, & alias invaletudinarii, toto hoc temporis tra­ctu, ab hoc morbo passim interibant, etiam non­nulli supersunt, qui solstitio aestivo licet praeterito, ejus jugum nondum excusserunt. Quanquam vero per totum fere annum hac febre velut epidemia plures laboraverint, tamen nullus (quod scio) ipsam in vere primo contraxit, & pauci admodum durante Autumno ab eadem convalescebant, ut revera san­guinis dyscrasiam hujus causam esse. & in mutatione ejus, curam consistere, minime dubitem.

Remedia quae saepissime opem contulerunt (uti no­strae saltem observationi constitit) fuerunt ejusmodi quae paroxysmum febrilem inhibent, etenim mala sanguinis diathesi, a mutata anni tempestate non­nihil emendata, si modo habitualis paroxysmorum consuetudo abrumpatur, natura se recolligit, & pri­stinum valetudinis statum proprio nisu facile recu­perat. Atque hujusmodi intentio (scilicet paroxys­morum inhibitio,) licet a vomitoriis paulo ante ac­cessionem [Page 63] exhibitis interdum perficiatur (haec enim motum sanguinis febrilem, motum alium huic con­trarium ciendo, non raro sistunt) tamen haec indi­catio longe certius, & quidem felicius, peragitur ejusmodi pharmacorum usu, quae non omnino e vi­sceribus evacuant▪ verum sanguini aut fixationem quandam, aut materiae febrilis praecipitationem pro tempore inducunt. Quare quos instante vere, & deinceps, curandos suscepi, hac methodo (& in ple­risque bono cum successu) tractavi. facta totius pro­visione cum pharmaco interdum emetico, interdum solutivo tribus horis ante paroxysmum, emplastra febrifuga carpis admoveri, simulque pulverem e [...]a­libus compositum in vino generoso propinari, ac ae­gros intra lectum in levi diaphoresi detineri praeci­pere solebam: raro evenit; quin prima, aut secun­da vice, hoc modo accessio febrilis inhiberetur, & dein eodem remedio aliquoties iterato, tandem mor­bus integre cessaret. Hujusmodi praxi (praeter ex­perientiam nostram) fidem & probationem nonnul­lam adstruere videtur, usus pulveris e cortice quadam [...]uper ab Indiis petita, quae hunc morbum certis­sime curare perhibetur, hujus tamen virtu [...] seu ope­ratio sine quavis evacutione, solummodo in hoc consistit, quod paroxysmos febriles ingruen [...]es in­hibeat.

CAP. VII. De Febribus continuis.

FEbris continua est, cujus accessio ad plures dies sine [...] protenditur: sua habet remissionis, & exacerbationis tempora; intermissionis vero ne­quaquam, exardescentia modo est remissior, modo intensior, usque tamen febricitant aegroti, donec a crisi, aut insensili convalescentia, morbus in totum solvitur. Super hac inquirere oportet quae sit san­guinis effervescentia quae febrem continuam efficiat; dein quot modis & quibus de causis excitari soleat; item quo pacto ab illa quae est in intermittentibus, dif­ferat. Atque his praemissis ad continuarum spe­cies descendamus.

Plures sunt modi, quibus sanguis effervescens fe­brem continuam inducit, quorum praecipui ad hae­capita revocari possunt: Primus modus est cum spi­rituosior & subtilis sanguinis portio nimis incalesci [...] & excandescentia quadam afficitur, quae idcirco reli­quas cruoris partes exagitat, & in orgasmum quen­dam incitat, adeo ut sulphur seu oleosa sanguinis pat [...] plus dissolvatur, & magis in corde accendatur; eti­am propterea adest inter omnes cruoris particula [...] [...] quaedam seu perturbatio, qua nimium con­fusae & extra ordinem positae, denuo statim extri­cari, atque in priorem situm redigi nequeunt, qua [...] re in toto corpore fervor, & incalescentia solito ma­jor excitatur; cum vero spiritus solummodo in cul­pa sint, eorum aestus & inordinatio intra breve tem­pus solent sponte sedari: idcirco haec febris sae [...] [Page 65] intra diem terminatur, raro ultra triduum extendi­tur: adeoque febris ephemera aut synochus plurium di­erum appellatur.

Secundus effervescentiae modus sive gradus est quando pars sulphurea sive oleosa sanguinis, nimis excalfacta fervorem concipit, tunc enim & immodice in vasis effervescit, & plurimum in corde accensa, deflagratione sua calorem valde intensum in toto cor­pore producit: Equidem sanguis, quoad temperiem suam, a conditione sulphuris maxime dependet, quan­do ob cruditatem sulphur minus dissolvitur fit cru­or aquosus & frigidus, ac in vasis pigre movetur: sin ultra crasin naturalem, sanguinis pars sulphurea seu oleosa incalescat statim effera & cum caeteris im­proportionata evadit, ita ut fere tota, a cordis fermen­to velut in flammam acta, sanguinis massam immodi­ce effervescere & ebullire cogat. Quemadmodum enim cum vina faece opulenta praedita a sulphure nimis rancido in fervorem concitantur: aut veluti foenum nimis madide repositum, ob ventilationis defectum particulis sulphuris a mixtione solutis sponte incen­dium concipit: pariter cum sanguis non rite ven­tilatur, quin ab evacuatione cohibita, propter rei calidae admixtionem, vel [...] uberiorem aut ob aliam causam, sulphuris particulae densius agglo­merari incipiant; statim totus ejus liquor a sulphu­re soluto, & in corde inflammato, immodice ebul­lit & hujusmodi febris inducitur, quae synochus putri­da vulgo nominatur; quae tamen appellatio, licet a pluribus rejicitur, eo quod sanguis quam diu in mo­tu est minime putrescat; quatenus, tamen in hac febre sulphure nimis exaltato sanguinis mixtio non­nihil solvatur, ejusque liquoris massa a crasi natu­rali immutata versus putredinem tendat, ideo febris putridae vocabulum; prout antiquitus in [...]levit, ad­huc [Page 66] bona cum ratione retineri poterit.

III. Tertius effervescentiae gradus (qui & distin­ctam febris continuae speciem constituit) a fermen­to quodam maligno & venenato excitatur, quocum sanguinis massa imbuitur, & spiritus & pars sulphu­rea una fervorem concipiunt; eorumque excande­scentia non prius sedatur, quam aut materia ista maligna absumpta sit et foras eliminetur, aut eti­am a veneno ejus corruptivo, sanguinis coagulatio, & velut putrefactio quaedam inducatur, qua & circulatio impeditur & spiritus vitalis extinguitur. Oriri solet haec malignitas vel a contagio quodam ab extra suscepto, vel a miasmate quodam intus in no­bis genito; juxta hosce modos febris maligna, va­riolae, morbilli, etiam pestis, origines suas ducunt & contagio suo late in plures grassantur.

Sunt itaque tres effervescentiae gradus sive modi e quibus febrium continuarum species determinan­tur; a subtili sanguinis effervefacti portione, seu spirituum ebullitione oritur Ephemera, nec non sy­nochus unius aut plurium dierum a sulphure seu ole­osa sanguinis parte nimis excalfacta & accensa febris putrida concitatur; dein tertio e miasmate venenato sanguinem inficiente ejusque liquorem congelante fe­bres malignae dependent. In singulis horum, a succi alibilis recens in sanguinem congesti depravatione, seu potius corruptione, varii paroxysmi, inaequali­tates, & motus critici oriuntur, verum priusquam singulas febris continuae species aggrediar, expende­re oportet, quo pacto, effervescentia sanguinis in fe­bre continua differt ab altera illa quae intermittentes constituit.

Dico igitur quod effervescentia sanguinis in fe­bre intermittente unice dependet a materiae cujus­dam fermentativae, & cum cruore non rite mi­scibilis, [Page 67] commixtione, ejusque ad turgescentiae plenitu­dinem congestione. Propter hujus effervescentiam cum sanguine invasis, & deflagrationem, in corde paroxys­mus inducitur; ejus difflationem [...] sequi­tur, ut paroxysmorum interstitio neque spiritus ne­que sulphur impetum faciant; verum integre ser­vato mixtionis vinculo; liquor aequabiliter & sine tu­multu in vasis circulatur: e contra in febre conti­nua spiritus aut sulphuris, aut simul utriusque inor­dinationes; propria [...] etiam sine alterius mi­scela, sanguinis ebullitionem concitant, quare ad [...], praeter materiae excrementitiae difflatio­nem, sanguinis accensi deflagratio ejusque ad debitam crasin reductio requiruntur.

Constitutio sanguinis in febre continua, est ejus­modi ac vinorum, cum a faece nimis opulenta effer­vescunt; nimirum & spiritu pollent, & sulphure ex­altato turgescunt, ideoque sua sponte sine alterius mixtione fervorem concipiunt & immaniter ebulliunt; In febre intermittente, diathesis ejusmodi est ac vino­rum cum in casu & declintione sua mucilaginosa, ran­cida aut acida fiunt, in quibus spiritus deprimitur; in­terim ut sal aut sulphur aut utrumque simul, supra debitam temperiem evehatur. Febris intermittens pe­riculo ut plurimum vacat, quoniam partes sanguinis constitutivae licet crasin paululum mutarint, utcun (que) mixtionis vinculum servant; & dum sui juris sunt, aequabiliter in vasis circulantur; quin & succum nu­tritium in materiam non omnino praeter naturam, sed copia, & plenitudine sua magis infestam perver­tunt. In continua febre, praeter intemperiem; san­guinis mixtio & liquoris compages solvitur, ut corru­ptio ejus facile sequatur, quare hic morbus saepe in mortem terminatur; insuper succus alibilis in materi­am penitus vitiosam, & omnimodo naturae infestam de­pravatur.

CAP. VIII. De Febre ephemera.

DIxi minimum effervescentiae gradum qui febrem continuam inducit in subtili & spirituosa san­guinis portione, nimis agitata & excalfacta posi­tum, haec enim instar spiritus vini de levi quavis occasione ebullit, & fervorem concipit: a nimio corporis motu, aut animi perturbatione, a calore ambiente, puta solis aut aestuarii, a calidis intro sumptis, prout vini potu, ciborum piperatorum esu & similbus; Etenim spiritus cruoris facile excande­scunt, & impetuosius commoti, non statim sedan­tur, quin alias sanguinis particulas exagitant; va­rie confundunt, in motum rapidiorem & inordinatum compellunt; Etiam ab hoc spirituum motu sulphur, seu pars sanguinis ol [...]osa, magis excoquitur, aliquan­tulum plus dissolvitur, & in corde nonnihil uberi­us accenditur; unde calor intensus in toto corpo­re cietur. Quatenus vero sulphur per minutas so­lummodo partes & non per totum excale [...]it & in­flammatur, iste spirituum fervor brevi compescitur & cessat: Quare febris quae hoc ritu suscitatur, ple­runque intra 24 horas terminatur, ideoque Ephe­mera dicitur. Quod si ob majorem sanguinis spiri­tuosi aestum diutius prorogetur, raro triduum exce­dit, diciturque Ephemera plurium dierum, sive sy­ [...]ochus non putrida: sin vero ultra hoc tempus pro­tendi contigerit, haec febri [...] facile in putridam [Page 69] transit, scilicet a diuturna spirituosi sanguinis ebul­litione tandem crassiores sulphuris particulae, incen­dium concipiunt, ac totam sanguinis massam effer­vescentia sua involvunt: non secus ac spiritus Te­rebinthinae cucurbitae inclusus, & balneo arenae im­positus si calore modico urgetur, lenitur ebullit; velut sanguis in febre Ephemera: sin vero calor intendatur, liquor impetuose effervescit, donec in flammam erumpat, cui sanguinis inflammatio in fe­bre putrida satis apte confertur.

Febris Ephemera & synochus simplex sine cau­sa evidenti raro incipiunt: eas solent inducere (praeter modo dicta) labor immodicus, vigiliae, pas­sio animi subita, pororum constrictio, crapula, item bubo aut vulnus, in puerperis lactis proventus; quae ad has disponunt causae procatarcticae sunt temperi­es calida corporis, habitus athleticus, vita sedentaria, & exercitii desuetudo.

Prima hujus morbi initia a praesentia causae evi­dentis dependent: vel enim caloris extranei corpu­scula, cruori confusa, instar aquae super ignem ef­fervescentis, ipsum ebullire faciunt: vel a motu, aut ob transpirationem praepeditam febris inducitur; non secus ac cum vina motu excalefacta, aut dolio strictius inclusa in fervorem aguntur: Quocunque demum modo phlogosis primo excitatur, statim spi­ritus impetum faciunt, & huc illuc conciti, sangui­nem ebullire, & cum spumosa rarefactione, in ma­jus spatium ampliari cogunt: quare vasa disten­duntur, & partes membranosae vellicantur: hinc do­lor, praesertim in capite aut lumbis, lassitudo spon­tanea ac velut inflatio totius corporis sequuntur. Quod si cum spiritu cruoris, una pars quaedam sul­phurea aliquatenus accendatur, calor acris per totum diffunditur, pulsus fit vehemens &, citatus, urina [Page 70] rubicunda, etiam sitis, vigiliae & pleraque alia sym­ptomata infestant, quarum rationes inferius subjun­gentur.

Circa febris Ephemerae & synochi non putridae solutionem, sive crisin, tria sunt praecipue requisita, scilicet causae evidentis remotio, secundo materiae [...]e­pravatae sive excrementitiae a sanguinis massa se­cretio & difflatio: Tertio, partium sanguinis seda­tio, earumque ad motum & situm naturalem ac ae­quabilem restitutio juxta quod haec, modo citius, modo tardius & magis difficulter succedunt, hic mor­bus brevi aut longiori tempore finitur.

Causa evidens quae plerunque extrinseca est, faci­le amovetur, solentque aegri statim atque noxae a re qualibet sensum percipiunt, istius rei praesenti­am seu assiduitatem vitare; nullus a vino febrici­tans, ejus potui adhuc indulget▪ quamprimum a bal­nei aut solis aestu quispiam plus solito incalescit, iis diutius immorari tede [...].

II. Quoad materiam excrementitiam, quae a san­guine secerni & difflari debet: haec vel ab extra confertur, vel cum a crapula, vini potu, insolatione aut balneo calidiore, effluviis seu corpuseulis calidis & fermentativis cruor inficitur; vel istaec materies intus progig [...]itur: ut cum a sanguinis deflagrati­one, ejus liquor recrementis seu particulis adustis re­fercitur: Utraque haec materies a sanguine disce [...] ­ni, difflari, & vel sudore, vel insensibili [...] de­bet foras protrudi priusquam febris sedatur, quare cum pori sunt constricti & transpiratio impeditur, febris Ephemera diutius prorogatur, & nonnun­quam a synocho simplici in putridam transit.

III. Causa evidenti remota, ac materia hac de­generi difflata, ad [...] requiritur, partium san­guinis sedatio, & in ordinem reductio, etenim motus rapidior [Page 71] & inordinatus in sanguine inceptus, non sta­tim sistitur, sed paulatim compesci debet; etiam di­versae sanguinis particulae hoc modo confusae, & pro­pter effervescentiam febrilem, sursum deorsumque actae, non statim repetunt priorem situs & positionis ordinem; quin eas sensim extricari & aequabili misti­oni paulatim restitui opus est.

Licet hic morbus post amotionem causae evidentis postea sponte naturae ut plurimum cessat, tamen re­media quaedam medica bono cum fructu in usum ad­hibentur, praesertim cum periculum est, ne febris Ephemera in putridam transeat. Praecipuae inten­tiones erunt, sanguinis servorem compescere, & transpirationem liberam procurare; quibus condu­cunt inprimis venae sectio, victus tenuissimus seu po­tius abstinentia; potus refrigerantes, foecum alvi per enemata subductio: prae caeteris maxime juvant somnus & quies; quae si de [...]rint opiatis & anodynis tempestive procurentur.

Quinimo licet historiae & observationes febre E­phemera affectorum nihil oppido rarum in se con­tineant: libet tamen hic exemplum unum aut alte­rum quo hujus morbi hypotyposis aliquantum illu­stretur subjungere.

Juvenis quidam illustris, [...]o circitur annos na­tus, habitu corporis athleti [...]o praeditus, ab immo­dico vini generosi potu in febrilem intemperiem cum siti calore & insigni praecordiorum aes [...]u inci­dit; phlebotomia celebrata, aquae sontanae ingentem quantitatem ebibit, indeque sudore copioso statim insequente, brevi convaluit, in hoc casu tenuior sanguinis portio, a vini spiritibus effervefacta im­petum fecit, totam cruoris massam exagitari, ejus­que compagem solito plus laxari coegit, atque id propter, a cordis fermento istam plus dissolvi, [Page 72] & particulis activis a mixitione solutis velut ac­cendi contigit, donec vasis a phlebotomia depletis sanguis turgescens eventilatur, & ab aquae potu ejus fervor attemperatur; dein calidis effluviis una cum materia adusta, sero copioso obvolutis, & per su­dorem amandatis, cruor debitam temperiem tandem recuperat insuper. Juvenis ingenuus vitae sedentariae simulque rei litterariae studio plurimum addictus cum nuper in aestivo sole supra modum se exercuisset, de capitis dolore, inappetentia, praecordiorum aestu, & intemperie febrili per totum suffusa queri caepit, cui (cum pharmaciam omnem aversaretur,) omni­modam abstinentiam nisi a cerevisia tenui & horde­atis praecepi, die secundo, ac dein amplius tertio symptomata paulatim se remittebant, quarto demum sine quovis medicami [...]e a febre immunis evasit.

CAP. IX. De febre putrida.

HActenus de febre continua, quae a simplicissima sanguinis effervescentia, sive infimo inordinati caloris ejus gradu concitatur; sequitur quae a gradu superiore dependet, scil. cum pars sanguinis oleosa, sive sulphurea, nimis excalefacta, supra modum turge­scit, ac veluti in flammam adigitur; ideoque a si­militudine qua humida putrescentia fervorem con­cipiunt, hujusmodi sanguinis ebullitio, quia calorem immodicum inducit, febris putrida appellatur: quod nomen sine injuria retineri debet, eo quod in hac [Page 73] febre sanguinis synthesis (quemadmodum liquoribus putrescentibus accidere solet) plurimum reseratur. Quando spiritus solummodo impetum faciunt (uti in ephemera) massae sanguineae compages nonnihil re­cluditur, ac laxatur, ut a fermento cordis plus so­lito dissolvatur, & particulae plures quam naturali­ter assolet, exiliant, & calorem intensiorem diffun­dant; adhuc tamen liquoris mixtio quoad partes praecipuas conservatur. Cum vero cruoris materies sulphurea excandescens supra modum effervet mixti­onis vinculum maxima ex parte solvitur, ut principia ejus a fermento cordis fere in totum distrahantur, & particulae activae a misto solutae velut in flammam erumpant. Quare sanguinis liquor hoc modo in corde rarefactus, & velut accensus, exinde motu rapidissi­mo per vasa defertur, & deflagratione sua caloris effluvia quamplurima dispescit. Hinc tota cruoris massa (instar aquae super ignem positae) continuo ebulliens, vasa distendit, cerebrum & partes nervo­sas vellicat, in iis spasmos & dolores concitat, ef­fervescentia sua spiritus vitales plurimum disperdit, viscerum fermenta destruit, coctionis & dispensati­onis munia impedit, succum alibilem nervoso gene­ri destinatum saepe depravat, ut exinde spirituum animalium maximae inordinationes consequantur, imo totam fere naturae oeconomiam pervertit.

Hujus morbi decursus ad hunc modum se habet; raro incipit sine causa procatarctica, sive dispositione praevia: nimirum sulphurea seu oleosa pars sangui­nis prius evehitur nimis, & supra debitum tenorem exaltatur, quae postea aut sponte sua (instar foeni minus eventilati) effervescere incipit, aut causae evi­dentis accessu in calorem praeternaturalem adigitur. Cum primo autem turgescit ob crudi succi cum san­guine admixtionem, modo rigor, modo calor in­festat, [Page 74] qui inaequaliter se habent, instar ignis▪ qui cum viridibus lignis coopertus est, modo fumum, modo flammam, emittit: Tandem vero incendio latius gliscente prout hic victor late se spargit Vul­canus, ita illic (dicto citius) tota cruoris massa in­flammatur, simulque aestu & motu citatissimo urge­tur: nec prius immodica haec sanguinis effervescen­tia sedatur, quam particulae ejus activae a mixtione laxatae, & dein successive in corde accensae, peni­tus deflagrent; quod non nisi plurium dierum spa­tio contingit: Atque tunc demum haec febris ces­sat, quando cruoris liquor residuus, fere spiritu & sulphure plurimum absumptis, fere vappidus & pau­perior factus, fermentationi tantum debili & minu­tae aptus fuerit. Ab hujusmodi sanguinis ac una suc­ci alibilis (eodem incendio ustulatorum) deflagrati­one, recrementa, seu corpuscula materiae torrefactae, in cruore congeruntur, quae fervorem ejus & ebul­litionem adhuc magis promovent: ac intemperiem febrilem pro tempore adaugent. Postquam sanguis plurimum deflagravit, & ejusmodi corpuscula ad turgescentiae plenitudinem congeruntur, spiritus vi­talis secretionem molitur, recrementa istaec adusta (qua potest) subigere, & concoquere satagit; ac de­in, copia eorum in turgescentiam actus, fluore obor­to prorsus excludere nititur. Atque in hujus mate­riae subactione & seclusione praecipue consistit mor­bi eventus; si enim praepollente spiritu vitali hu­mor sanguineus (cum satis deflagraverit, & parti­culis hisce adustis liberatus fuerit) pristinum teno­rem recuperat, quo fit motus & debitae in corde fermentationis idoneus, aeger in salutem tendit: sin vero a longa deflagratione, & inextricabili materiae morbisicae confusione, liquor, sanguinis, spirituum, & sulphuris purioris expers, aut iisdem (impura mi­xtione [Page 75] invallescente) veluti sub jugum missis, ita vappidus reddatur ut a fermento cordis non am­plius rarefiat, seu accendatur, sensim calor ac mo­tus ejus, una cum vita ipsa deficiunt.

Causae procatarcticae quae in hunc morbum dispo­nunt, sunt temperies calida & humida, habitus cor­poris athleticus, aetas juvenilis, tempestas verna, aut aestiva, victus lautus & opimus, insuper vinorum di­vitum potus assiduus, vita sedentaria & otiosa, cor­pus cacochymicum & vitiosis succis refertum; prae caeteris vero observatione constat quod crebra san­guinis missio, homines febri aptiores reddat, quare dicitur vulgo, quibus sanguis semel detrahitur, eos nisi quotannis idem faciant, in febrem proclives esse. Hujus ratio (ni fallor) haec est: crebra sanguinis missione sulphur in massa sanguinea copiosius con­geritur; interdum sal, (quod ipsum fraenare, & ab efferatione cohibere debet) hac ratione subducitur; etenim sanguis, quo magis inveterascit, eo evadit salsior; sale nimirum prae caeteris elementis, minime evaporante. Quo vero sale magis abundat cruor, eo minus sulphure; sal enim sulphur atterit, absu­mit, & evaporare facit: quare qui sunt graciles & cruore salso scatent, minus in febrem sunt procli­ves. Cum vero venae sectione pristinus sanguis de­trahitur, ejus vice alius opulentior, & sulphure im­praegnatior, substituitur; adeo ut evadat minus sal­sus, & plus sulphureus. Hinc fit ut qui crebro mit­tunt sanguinem, non tantum in febres sint procli­ves, verum & pinguescere soleant, propter cruorem succo sulphureo plus impraegnatum.

Causae evidentes, quae latentem hujus febris dia­thesin in actum deducunt, sunt ejusmodi quae febrem Ephemeram ac synochum simplicem accersunt; prae­sertim vero [...] impedita, ac crapula. Propter [Page 76] effluvia cohibita sanguinis massa, mole aucta, tur­gescit, & novo veluti fermento inspirata, fervorem concipit; a quo sulphuri in sanguine praegnans faci­le inflammatur, suique latentes [...] & [...] ad summum exerit: a crapula autem tum fermen­tatio immodica sanguini inducitur, tum etiam mate­ria nitrosulphurea adustioni & incendio apta, velut pabulum sanguini flagranti convehitur.

In hac febre licet quatuor observare tempora, quibus velut totidem stadiis ejus cursus peragitur, sunt au­tem haec; initium, augmentum, status, & declina­tio; Haec in quibusdam citius, in aliis tardius & longiori tempore solent absolvi. Initium computa­ri debet a quo sanguis fervefieri ejusque sulpur ae­stum concipere incipit, usque dum in totam cruo­ris massam fervor & incandescentia diffunduntur. Augmentum erit a quo sanguis per totum ferve­factus & accensus aliquo tempore deflagravit, ejus­que massa recrementis seu particulis adustis, quae & fermentationem augent, aggravatur, morbi status est quando (postquam sanguis satis deflagraverit ejusque incendium jam remisserit,) diu vexatus cruor tanquam nobilis athleta cedente aliquantum adversario, vires omnes recolligens, materiae istius adustae, qua ad pleni­tudinem saturatur, subactionem, & secretionem, nec non crisi semel, aut saepius tentata, foras expulsionem molitur. Declinatio post crisin succedit, in qua san­guis languente incendio minus effervescit, & vel, spiritu vitali adhuc praepollente, quod reliquum est materiae istius adustae & extraneae subigit, & paula­tim excernit, donec pristino vigori restituatur; vel, eodem spiritu nimis depresso, liquor sanguinis adhuc recrementis adustis inficitur, ideoque turbidus & depauperatus evadit, ut nec succum nutritium assimilet, nec circulationi, neque in corde accensioni pro lampade vitae sustentanda idoneus perstet.

[Page 77]I. Cum itaque febre putrida quispiam corripitur, primum insultum plerunque rigor aut horror com­itatur: quando enim sanguis effervescere incipit, fit succi crudi recens in vasis congesti fluor, ac turge­scentia, non secus ac in paroxysmo febris intermitten­tis: rigori calor, & interdum sudor succedant, qui­bus crudi istius succi materies accenditur & difflatur: postea caloris remissio quaedam sequitur; tamen ab incendio usque in sanguine gliscente, lassitudo & per­turbatio cum siti & vigiliis continuo infestant: do­lor in capite aut lumbis viget, partim a sanguinis ebullitione partim a succi nervosi motu praepedito; nausea & interdum vomitus ventriculum lacessit, quoniam & bilis e vasis choledochis exundans ei suf­funditur, & spasmus, e vaporibus & succo acri per arterias advecto, in stomacho excitatur. Interim ca­lor licet auctior & inaequalis, nondum intensus est; quia sanguis crudis adhuc succis scatens, solum per partes accenditur, ideoque parum deflagrat & dein cessat, denuoque redit, instar flammae quae paleam udam & madidam depascitur. In hoc statu per ali­quot dies morbus perstat; urina fit solito rubicun­dior, ob sal & sulphur magis dissoluta, ac sero in­cocta; hypostasin adhuc retinet, quoniam coctio & assimilatio non omnino depravantur: sedimento constat debito majore, quod tamen facile secernitur, & sponte subsidit. Hoc tempore licebit sanguinem mittere, & vomitu aut purgatione pharmaciam ce­lebrare, modo sine magna sanguinis perturbatione fiant. non raro accidit ab hujusmodi evacuationibus tempestive adhibitis, majora morbi incrementa prae­caveri, febremque velut in ovo necari. Hujus sta­dii limites juxta aegri temperiem, & alia morbi ac­cidentia, varie determinantur; quandoque intra di­em unum aut alterum hujus febris prima rudimenta [Page 78] jaciuntur; aliquando ad plures morbi initium exten­ditur, si in corpore [...], copioso spiritu succo & sanguine calidis referto, in aetate juvenili, & tem­pestate praefervida contigerit, si dispositio ad febrem sit potens, & causa evidens fortis supervenerit, ef­fervescentia febrilis semel incepta, cito totum per­vadit sanguinem, & die secundo, aut tertio istis ra­dicibus, morbus ad incrementa assurgit, sin vero in corpore minus calido, temperamento pituitoso, aut melancholico, in aetate senili, aut tempestate frigida indispositio febrilis inchoatur, longiori fruitur pro­aemio, & vix ante sextum aut septimum diem primi hujus stadii limites excedit.

II. Hujus morbi incrementum computatur, a quo tempore febris incendium totam occupavit sanguinis massam: hoc est sulphur seu oleosa pars sanguinis, diu excalfacta, & per partes effervescens, tandem instar foeni madide repositi, post longam incalescen­tiam simul tota in flammam erumpit, sanguis hoc tempore immaniter ebullit, & plurimum in corde ac­census deflagratione sua calorem velut igneum in u­niverso corpore & praesertim in praecordiis diffun­dit, hinc aegri de siti intolerabili queruntur, insuper dolor capitis, vigiliae pertinaces, saepe etiam deliria, phrenitis, & motus convulsivi infestant: alimenta quaevis fastidio sunt, aut vomitu rejiciuntur, vel, si forte retinentur, nimio calore assata in materiam febrilem facessunt accedunt oris amaror, sapor in­gratus, linguae scabrities, pulsus vehemens & cita­tus, urina summe rubicunda, plerunque turbida, con­tentis saturata, sine hypostasi aut sedimento lauda­bili. Cum sanguis hoc tempore fere totus accen­ditur, deflagratione sua materiae adu [...]ae (velut cine­ris ab incendio residui) ingentem copiam progignit, qua & serum valde refertum urinam exhibet spissam [Page 79] & contentis gravidam: item cruor hujus saburra ad turgescentiam impletus, in motus criticos irritatur, quibus materies ista febrilis (si fieri potest) subacta & secreta, foras excludatur; atque hoc febris sta­tum inducit in quo inter naturam & morbum, lite velut ad examen revocata, judicium decernitur, ide­oque quae inde sequitur evacuatio crisis appella­tur.

Est itaque febris putridae status, illud morbi tem­pus in quo natura crisin seu materiae adustae, & a de­flagratione sanguinis residuae, expulsionem molitur. Ad hoc requiritur primo ut sanguis jam maxima ex parte deflagraverit: quippe in medio ejus incendio natura crisi non vacat, nec tam unquam prospere molita est, neque vero ab arte bono cum successu procuratur. Secundo, ut spiritus cruoris materiam hanc adustam, seu caput mortuum, aliquo modo subigat, ab utili secernat, & expulsioni peridone­am reddat: alias enim evacuatio licet copiosa eve­niat, natura sarcina sua neutiquam libera erit. Tertio, ut haec materies tanta in copia congeratur, ut tur­gescentia sua naturam ad expulsionem criticam irri­tet. Si haec rite concurrant morbi crisis plerunque perfecta succedet; in qua, non secus ac in paroxys­mis intermittentium, fluore oborto, quicquid extra­neum & heterogeneum in cruoris sinu continetur, exagitatur, dein secretum & sero involutum foras propellitur. Quando aliquid istorum defuerit, cri­sis plerunque est irrita & infida, ac raro morbum solvit. Si enim medio incendio priusquam sanguis satis deflagraverit, evacuatio sive per sudorem, diar­rhoeam, haemorrhagiam aut alio quovis modo con­tingat, materies adusta haud tota secernitur, aut etiamsi magna ex parte in praesens detraheretur, cruor amplius deflagrans statim novam substituet, & [Page 80] febrem expugnari visam denuo redintegrabit▪ quod si materia ista nondum subacta nec ad turgescentiae plenitudinem congesta natura ad expulsionem irrite­tur, crisis tantum imperfecta & partialis sequetur; & cum primus excretionis nisus irritus fuerit, raro perfectus & unica posthac vice judicatorius succe­det.

Crisis in febre continua fere idem est ac paroxys­mus intermittentium. Nam veluti in hoc, succi ali­bilis depravati & maturationi inidonei particulis, san­guinis massa ad turgescentiae plenitudinem satura­tur, fit istius materiae fluor, secretio, & foras ex­pulsio: ita in febre continua, a deflagratione san­guinis & succi alibilis, materiae adustae corpuscula quam plurima congeruntur, quibus cum cruor ag­gravatur, & paulisper ab incendio vacat, ea subi­git, paulatim secernit, & dein fluore concitato fo­ras eliminare nititur. Quare ut paroxysmi inter­mittentium non nisi stato tempore & post totidem ho­ras eveniunt, sic etiam motus critici a die quarto in quartum, aut forsan a septimo in septimum contin­gunt; hujusmodi enim spatio sanguis accensus deflagrat, & incendio suo materiae adustae velut cinerum conge­riem facit, quae naturae molesta irritatione sua mo­tus criticos inducit.

Quod itaque perhibent nonnulli crises a Lunae & siderum influentiis omnino dependere, eorumque a­spectus quadratos, oppositos, aut [...] sequi, verum non est: quia tantum a materiae adustae con­gestione & turgescentia evacuationes criticae deter­minantur. Quam cito enim cruor a deflagratio­ne vacat, & materiae istius adustae particulis satura­tus, eas aliquatenus subigere & secernere valet, flu­ore statim seu turgescentia oborta eas quovis modo excludere nititur; quae cum facile a sanguine sepa­rari [Page 81] possunt, & satis patent cutis spiracula; sero in­volutae cum sudore amandantur. Estque haec optima criseos via, quae si recte succedat, non raro semel, & una vice, sine recidivae metu morbum perfecte solvit: huic proxime succedit quae per haemorrhagiam crisis tentatur, etenim materies haec velut efflorescen­tia cum cruore commota (si ob [...] minus li­beram sudore non ejicitur) in partem aliquam a cor­de remotam transfertur, & frequenter impetuoso san­guinis raptu in caput trajicitur; ubi s [...]e sinubus in nares dehiscentibus patet exitus, materia morbifica una cum portione sanguinis foras exilit. Secus autem, saepe in cerebro defixa, phrenitim, deliria, aut alios graves atque diuturnos capitis morbos ad­fert. Quin observare licet, quod in febribus qui­buscunque fere continuis, si quando difficile aut im­perfecte judicantur, ita ut sanguis materia febrili seu recrementis adustis per longum tempus inficia­tur; quod exinde succo nervoso, (uti videtur) la­bem contrahente, affectus, modo pertinaces, vigiliae, nec non deliria, tremores, motus convulsivi, & diu haerentes nervosarum partium imbecillitates sequan­tur. Sunt & alii criseos modi quibus non simul & integre, sed paulatim & per partes natura materi­am febrilem expellere nititur; modo per urinas, modo per vomitum aut secessum, modo per Exan­themata & bubones; quocunque modo, ut bono cum eventu fiat, requiritur ut sanguinis deflagratio prae­mittatur, utque materies adusta concoquatur, & se­cerni apta reddatur.

Est itaque morbi status, non unus & simplex, neque semper ad eundem modum contingit, sed cum vario symptomatum discrimine, & ad eventus longe diversos tendentia. A prudenti autem medi­co prognosti [...]um adhiberi expedit; quo temporis spa­tio, [Page 82] morbus ad statum prevenerit, & qualem habitu­rus sit exitum.

Si febris ab initio sit vehemens, & subito totam sanguinis massam cum incendio pervadat, si cum symptomatum ferocia sine remissione, constanter & aequabiliter urget, plerumque intra quatuor dies sanguis in tantum deflagrabit ut materies adusta crisin factura, ad turgescentiae plenitudinem assurgat. Quod si initia sint tardiora, & accensio sanguinis saepe in­terrupta, circa diem septimum febris ad [...] perve­niet. Si adhuc remissius incipiat, morbi status ad unde­cimum aut decimum quartum protrahi solet. Interea notandum est quod sicut paroxysmi intermittentium febrium, statis redeunt temporibus, ita motus criti­ci in continuis; diem autem quartum, ut plurimum, observant: nam licet crisis perfecta ad 14. 17. aut for­san vicesimum diem prorogatur; quoniam citius omnia ad plenum morbi iudicium requisita non concur­runt; tamen intermedio tempore motus leviores con­tingunt, quibus materia febrilis ad incrementa sen­sim assurgens, parum depletur, & velut per partes amputatur, donec pleniorem ejus discussionem natu­ra aggredi valeat; cum autem sanguine deflagrante intra quatuor dies ingens materiae adustae proventus in vasis cumuletur, natura, nisi alias perturbata, quarto quovis die materiae copia lacessita, partem oneris sui turgescentia quadam excutere tentat: qua­re ut plurimum diebus, quarto, septimo, undecimo, decimo quarto motus critici non planetarum directi­one, sed ob naturae necessitatem eveniunt.

Quoad eventum, num crisis bona futura sit, nec­ne, a viribus aegri, pulsu, urina, aliisque signis, & symptomatum concursu praenotiones quaedam de­sumuntur, si urgente febris incendio aeger aliquate­nus viribus constat; pulsum habet fortem & aequa­lem, [Page 83] si urina sit consistentiae mediocris, cum aliqua hypostasi, contentorum separatione, & facili subsi­dentia: si absque vomitu immani, vigiliis, phre­nitide, motibus convulsivis, & malignitatis suspiti­one, morbus progressum fecerat, erit status lauda­bilis cum bona crisi expectandus: si contraria his accidant, scil. ut statim vires prosternantur, sitque aeger crebrae lipothymiae, convulsionibus, aut delirio cum pulsu debili, intermittente; aut inaequali ob­noxius; si vigiliae pertinaces, sitis intolerabilis, & vomitus continuo infestent; si urina sit crassa & tur­bida sine hypostasi, aut partium subsidentia; si urgente adhuc incendio, natura ad evacuationes cri­ticas stimuletur, periculosus imminet morbi status, nec de crisi quid boni liceat sperare.

Circa febris putridae crisin libet hic prognosticon particulare subiungere, in quo licet quae ab initio apparent optatissimum eventum spondeant, valde fu­nestus imminet, saepenumero observavi in febre pu­trida, quae tarde & cum incendio diminuto incipit, si urina sit rubicunda, ac cum redditur statim tur­bida ac opaca; quae neque a frigore praecipitatur, ne­que sedimentum sponte deponit; ac si eodem tem­pore per plures noctes agroti jacent insomnes, licet quieti & minime jactabundi fuerint, res eorum in magno periculo versatur: eritque gravior suspicio si interea nec febre intensa, neque siti ac calore ad­modum infestis urgentur: quippe ad hunc modum affecti circa morbi statum plerumque in deliria, mo­tus convulsivos, & non raro in maniam incidunt; e quibus brevi in mortem praecipitantur; & cum haec symptomata emergunt, urina e crassa & rubi­cunda, in tenuem & pallidiorem alteratur. Vide­tur, in hoc casu, cruoris massa febre correpta non ita sulphure ad summum exaltato turgescere, quemad­modum [Page 84] solent vina ac cerevisia in illorum efferve­scentiis; verum (sale & foece terrestri una cum sul­phure commotis) eodem ritu affici quo vina & ce­revisia a tonitru subito turbata & acescentia; quare licet sanguis haud statim a febre immodicam fervo­rem concipiat, tamen mutata sua diathesi succum ce­rebro & nervosis partibus destinatum omnino depra­vat; ideoque circa initium febris pertinaces vigiliae accedunt; dein statu urgente totius nervosi generis oeconomia pervertitur. Hujusmodi febribus melan­cholici sunt maxime obnoxii, in quibus nimirum efferationes sulphuris a sale & foeculentiis terrestri­bus una commotis parum refraenantur; quae tamen omnia sensim evecta postea cum majori clade erum­punt.

Quando morbus ad statum pervenerit, vel uno conflictu res agitur, & exinde cum declinatione manifecta fit [...] ad salutem, aut mortem; vel fi­unt crebrae velitationes, inter naturam & morbum, & motus critici saepe tentantur priusquam in alter­utrius partes victoria cedat.

Quoad primum; si cum bona signorum sympto­matum [...], postquam cruor satis deflagraverit, ejusque incendium remiserit, materies adusta aequa­biliter subacta, & subtiliata, pleno incremento ad turgescentiae motum assurgat, atque natura quovis impedimento aut depressione libera, viribus satis in­tegris ad decertationem valet, uno ut plurimum ef­florescentiae motu materia febrilis exterminatur, & sanguis ejus labe & consortio immunis factus, pri­stinum vigorem brevi recuperat.

Sin natura ad motum criticum irritatur, priusquam sanguis perfecte deflagraverit, aut materies isthaec a­dusta ad excretionem praeparetur, licet quoad caetera, res in mediocri sint statu; tamen hinc crisis non [Page 85] nisi imperfecta succedit, qua quidem aliquid sarcinae, sive oneris, quo sanguis aggravatur, detrahitur, atta­men ejus loco statim aliud a novo incendio repul­lulat, & statis dein temporibus (forsan 4 aut 7. di­erum spatio) velut paroxysmi intermittentium, se­cunda forsan aut tertia vice motus critici repetun­tur, priusquam lite dirempta in hanc aut illam par­tem res aperte inclinaverit.

II. Cum vero, praecedente malo signorum & symtomatum apparatu, urgente adhuc sanguinis in­cendio, absque materiae febrilis coctione quavis, aut subactione, motus criticus provocetur, primo inter­dum conflictu natura prosternitur; nec denuo se re­colligit, quin morbo victas manus cedens, in mor­tem praecipitatur. Nec multo melius res agitur, quando crisis primo imperfecta & irrita, sine quo­vis aegri levamine celebratur, & exinde huic proxi­ma deterior succedit, indeque alio aut forsan alio conflictu morbus praevalet, donec viribus omnino fractis & prostratis de salute plane actum sit.

Hactenus de morbi statu & crisi e cujus bono aut improspero successu morbi eventus dependet; hujus periodum, febris declinatio excipit, de qua proxime agendum.

IV. Licet febris declinatio, plerumque in melio­rem partem accipiatur, ut denotet conditionem ae­gri a morbo convalescentis, in qua sanguis efferve­scentia fere immunis vires & spiritus labefactos sen­sim recuperat, & quod extraneum in sinu suo re­linquitur expellit: tamen significatu satis genuino usurpari potest pro eo statu cum a crisi mala aut irrita sanguis depauperatus, & mixtione extranea, & febrili infectus, usque in pejus declinat, donec tan­dem (instar vini in vappam mutati, circulationi & in corde accensioni omninino inhabilis factus, mor­tem [Page 86] accersat. Igitur declinationis nomine, hoc loco intelligo conditionem aegri & morbi quae statum se­quitur, sive in salutem sive in mortem tendat; seu febris, aut ipsa aegrotantis vita, hoc tempore declinat.

Quoad delinationis tempora, erit operae pretium inquirere, quae sit sanguinis temperies, & quas al­terationum vices subeat, quoties a crisi bona aut ma­la versus salutem aut mortem fit morbi progressus, Nimirum imo quae sit sanguinis & spirituum diathe­sis seu conditio a crisi bona, & quibus alterationi­bus ejus liquor labefactatus pristrinum vigorem re­cuperet. Secundo, quae sit eorundem temperies a crisi mala, & quibus gradibus usque in pejus tenditur; quo denique pacto se habeant cum a statu dubio, & longa imbecillitate, aegri vix tandem emergunt & sanitatem recuperant.

Vitium seu depauperatio quam sanguis ab effer­vescentia febrili contrahit, in his consistit: spiritus plurimum evaporat & disperditur: pars sulphurea nimis assatur, & a deflagratione multum absumitur atque ab incendio ejus materies adusta (velut caput mortuum) relinquitur: cujus particulis massa san­guinis aggravatur & debilitatur: interim partes sali­nae & terrestres nimis exaltantur; non secus ac in vino aut cerevisia nimium fermentatis usu venire solet. Sanguis his modis labefactatus succi nu­tritii penum male assimilat: quin & in corde, ob sulphuris assationem aut defectum haud recte fer­mentescens aut inflammatus, spiritum vitalem per­peram dispensat; interim a materia adusta ac sale nimis exaltato plus debito effervescit, seque magis disperdit.

A crisi bona, spiritus, licet debilior factus, adhuc dominio potitur, quare quod reliquum est materiae febrilis paulatim subigit & expellit, succum nutriti­um [Page 87] (modo adhibeatur tenuis,) concoquit & assi­milat: inde sanguinis massa spiritu ac sulphure de novo reficitur; quique modo salsus & acris conti­nuo effervescebat, naturam dulcem & balsamicam denuo acquirit, & motu & calore vegeto citatus vi­tae & sensus munia rite peragit.

A crisi mala res aliter se habet; liquor sangui­nis (instar vini nimis sermentati) fere in vappam degenerat; spiritus valde diminuitur; quae supersunt reliquiae materiae adustae particulis ut plurimum in­tricantur, & velut obruuntur; unde continua effer­vescentia adhuc in cruore perstat, sine coctione tamen, succive alibilis assimilatione, aut inutilis ab utili se­cretione: Sulphur benignum & vitalis flammae pa­bulum multum absumitur, ita ut sanguis debito mi­nus in corde accendatur; interim a recrementis ad­ustis, nec non sale & terra minus evectis, cum siti & calore perpetim in vasis effervescit: & quoni­am indies spiritu & sulphure benigno absumptis, depauperatur, atque sale & foeculentiis terrestribus nimium exaltatis magis inficitur, ejus liquor brevi fit vappidus, circulationique & accensioni in corde pro sustinendo igne vitali inidoneus evadit: quare vitam perire necesse est, non secus ac Ellychniis flamma extinguitur, cum, vice olei absumpti, liquor tantum salsus & limosus suppeditatur.

A crisi imperfecta & dubia, quando aegri diutur­na imbecillitate labefactati, non nisi longo tempore convalescunt, res ad hunc modum se habet. San­guinis partes spirituosae & sulphureae tarda deflagra­tione plurimum absumuntur; liquor residuus, a re­crementis adustis & foeculentiis non expurgatus, val­de impurus redditur; cum vero adhuc superest aliquid olei pro vitali lampade, neque spiritus pro subigen­da materia febrili omnino deficiunt, sanguis usque [Page 88] circulatur, & (diminute licet) in corde accendi­tur; quin & paulatim se recolligunt spiritus, mate­riam a febre residuam aggredi, & qua possunt sub­igere incipiunt: dein pertinaci coctionis assiduitate, instar flammae inter ligna viridia vacillantis & se­me-extincti, tandem victores emergunt; motuque & calore sensim redintegratis fermentationem in corde vividam vegetamque de novo restituunt.

De febre dicta putrida in genere hactenus: pri­usquam ad species & particulares ejus casus descen­do, restat ut symptomata & signa in hujus febris decursu praecipue notabilia recenseam, eorumque rationes, causas, & fiendi modos subjungam.

CAP. X. De symtomatis & signis in febre putrida praecipue notabilibus.

SYmptomata in synocho putrida praecipue obser­vanda sunt calor in toto corpore, lassitudo spon­tanea, praecordiorum aestus; sitis intolerabilis, linguae ac faucium ardor ac scabrities, capitis & lumborum dolor, vigiliae pertinaces, phrenitis, motus convul­sivi, syncope, cordialgia, vomitus, nausea, inappe­tentia, diarrhoea, dysenteriae; quibus non simul omnibus, sed modo his, modo illis, solet hic mor­bus stipari. Inter signa, pulsus & urina maximum praeferunt facem. De singulis pauca annotabo.

I. Calor qui in toto corpore acris, & mordax sentitur, a nimia sanguinis effervescentia, ejusque [Page 89] in corde accensione dependet: etenim pars sulphu­rea, seu oleosa sanguinis exaltata & fervorem con­cipiens, proportione ut minus dupla plus solito in corde accenditur; quare deflagratione sua, caloris effluvia per totum corpus copiose diffundit. Quan­do sulphur minus dissolvitur, ac in corde accendi­tur, uti in pica virginum, leucophlegmatia, &c. ca­lor in toto deficit: in febre autem quando nimis exardescit sulphur, aestus superabundant. Etenim calor non tantum ab actuali sulphuris inflammati­one aut ignitione dependet, verum sine igne, in mixtis quamplurimis ubi particulae sulphureae aut cor­rosione dissolvuntur, aut ob ventilationis defectum densius agglomerantur, calor intensus excitatur; quare cum ferrum a spiritu quovis acido minerali corroditur, cum butyro antimonii spiritus nitri suf­funditur, calor ingens cum fumo producitur. pariter cum fimus vel foenum madide reposita a ventilatione prohibentur, summe incalescunt, eadem ratio est cur sanguis supra modum exardescit in febribus; nimi­rum sulphuris particulae nimis exaltatae & efferve­factae densius agglomerantur in vasis, & plus dis­solvuntur ac velut accenduntur a fermento cordis; quare mixtionis vinculo solutae, & ubivis expansae, calorem circumquaque diffundunt.

II. Lassitudo spontanea in toto corpore sentitur, nimirum ob vasa cruore ebulsiente distenta: etiam caro musculosa sanguine, & copioso habitu pluri­mum infarcitur, ut ad motum sit minus accomo­da: veluti qui anasarca laborant habent artus minus expeditos, propter serosi humoris exundantiam: prae­terea in febribus ob sanguinis phlogosin, succus qui nervoso generi suppeditatur, a debita temperie desci­scit, ut sit actuandis corporibus parum idoneus.

[Page 90]III. Praecordiorum aestus fit ob sanguinem copio­se in cordis foco accensum, qui exinde cum magna exardescentia in pulmones ebullit: quare quo pro­pior est haec regio isti caloris foco, eo majore percelli­tur incendio.

IV. Sitis fere inextinguibilis fit tum ab aestu in praecordiis gliscente, tum ob particulas materiae fe­brilis acres & calidas ventriculo a sanguine inter circulandum affixas; quae quidem elui desiderant, non secus ac alimenta salsa & piperata uberius comesta, aut etiam acria ore, vel gutture volutata, hujusmo­di enim affectus liberiorem potus ingestionem, pro­ut membrum nimis incalescens aquae frigidae suffusi­onem suggerit.

V. Linguae ac faucium ardor & scabrities, saepe etiam amurcae cujusdam albae, aut flavae, aut nigrae accretio proculdubio accidunt propter calorem & fuliginem e ventriculo & pulmonibus aestu flagranti­bus exhalatam: lingua vero albescit., quotiescun­que humiditas illa (qua plurima naturaliter imbuta est) exaruit & decoquitur, adeoque exterior lin­guae cutis a retorrido calore velut elixatur: hinc quoque scabra evadit; quod etiam in sanis cernitur, si quando linguam jusculo, aliove sorbili praefervi­do, amburi contingit, pariter cum linguae animali­um ad mensarum usum elixantur, earum cutis alba & aspera evadit. Sive enim saliva, glandulis max­illaribus (prout e solertissimi Whartoni doctrina pri­mum innotuit) sive alius quispiam humor e Tonsil­lis aut aliunde proliciatur; quia tamen ob calorem & siccitatem nimiam incrassescit & viscida evadit, etiam tunc quoque linguae tunica exterior albicat ni­hilominus, sed & mucoso quodam lentore obduci­tur nimirum quia humor iste prae crassitie linguam oblinere quidem potest, diluere tamen & humectare [Page 91] non potest: si vero accidat linguam humore bilioso vel introrsum suffundi, vel extrinsecus tingi (ut in vomitibus [...] usu venit) tum villi ejus, utpo­te spongiosi flavum virus imbibentes; colorem quo­que similem exhibent. Quod si denique calor adeo intensus fiat, ut sanguinem adurat, ignemque solito ardentiorem accendat, sequitur ut e cordis foco per pulmonum spiracula vix tanto incendio ventilando sufficientia, fuligines suscitentur; quae ad palati for­nicem allisae linguam quasi reverberio feriunt, & ni­grore inficiunt. Istiusmodi autem nigredo, ut & re­liqua linguae inquinamenta, in medianis ejus parti­bus magis conspicua est, quia, scil. exteriores ambi­tus frequentiori ad gingivas & palatum attritu de­tergentur.

VI. Quandoque in febribus (ac praecipue circa earum declinationes) contingit, linguam, palatum, gingivas, imo totius oris, & gutturis cavitatem, materia viscosa, albicante, velut crusta quadam, ob­liniri; qua saepius detersa statim nova repullulat: & ni diligenter os fricando, & colluendo, crustosa haec materies crebra vice abstergeatur, suffocationis periculum aegri non raro subeunt. Ejusmodi affe­ctus infantibus recens natis saepissime excitatur; so­lent enim plerunque intra dies 14, effervescentia ex­terna cum maculis latis, & rubris per totam cutim suffundi; quod si haec ruboris suffusio, minus libere erumpit, aut debito citius evanescit, ut plurimum crusta isthaec albicans in partibus oris succedit. Hoc symptoma quando hoc ritu infantes molestat, lactis vitio solet ascribi; utpote quod acre nimis, affe­ctionem oris ulcerosam inducat. In febricitantibus idem vaporibus crassis & fuliginosis a ventriculo elevatis vulgo attribuitur▪ mihi autem verisimilius [Page 92] videtur quod in utriusque hic affectus a totius san­guinis (& forsan aliquatenus humoris nervosi) im­puritatibus circa has partes depositis, oriatur: etenim quoties in utriusque humoris massa aliquid extraneum intime confusum continetur, quod nec sudore sit difflabile, nec per urinas facile amanda­tur; illud saepissime cum serosa colluvie circa os de­sigitur; unde affectus catarrhales, tumores, & spu­tationes molestae cientur: cum enim pro masticatione ciborum humor salivalis hic loci uberttim suffundi de­bet, per patentes & hasce assuetas excretionis vias, na­tura saepe quod superfluum est, aut alias molestum foras amandare nititur. Hinc a Mercurio exhibito, cum & cruor & succus nervosus particulis ejus mi­nutissime divisis, abunde referciuntur, easque sero involutas excernere moliuntur, quia nec per sudo­rem, urinam, aut alia via, Mercurialia haec corpus­cula intime confusa, exterminare queant, quod re­liquum est, per arterias aliosque ductus qui salivam ori suppeditant, eadem seroso latice obvoluta expel­lere nituntur. Pariter etiam in febribus, cum a lon­giori sanguinis deflagratione, materies adusta pluri­mum congeritur, cujus non minima pars, post crisin residua, adhuc cruori & succo nervoso confunditur, aut cerebro aliove loco defixa ab iisdem denuo re­sorbetur; probabile est quod isthaec materies diu­turna coctione perassetur; adeo, ut fere glutinis in­star crassescat, quare nec sudore nec transpiratione insensili difflabilis, nec per vias urinarias secerni ha­bilis, quod demum arteriolis, aliisque salivae ductibus in palatum dehiscentibus (utpote usitata excretionis via) sensim exudet, & protinus prae crassitie sua in lentorem istum concrescat. Eadem ratio tenet de in­fantibus quorum sanguis a sordibus in utero con­tractis [Page 93] impurior factus, statim efflorescentia exterius facta depurari satagit; quae si ob materiae crassiti­em haud rite succedat, statim hac via velut poten­tiori, impuritates viscosae exterminantur. Novi quendam in declinatione febris, cui non solum hu­jusmodi lentoris incrustatio, in partibus oris succes­sit, verum salivatio copiosa velut ab assumpto Mer­curio cum foetore anhelitus, item linguae & gingi­varum intumescentia per plures dies ciebatur.

VII. Capitis dolor in febribus excitatur, propter me­ningas cerebri vaporibus, & sanguine acri & effer­vescente, vellicatus; etenim sanguis impetuose com­motus propter arteriae magnae directionem, majori copia ad caput quam ad partes infernas defertur; quippe transitus e cordis sinu in caput rectus est, ex eodem in membra inferiora obliquus, & velut re­flexus: quare cum cerebri membranae sint valde sensiles, ibidemque sanguis in cursu rapido sistatur ac reverberetur; nihil mirum est si immanes cepha­lalgiae in febribus concitentur. Praeter impetuosum hunc sanguinis affluxum quo (velut arietatione qua­dam) capitis membranae perculsae & distentae gravi­ter dolent, etiam cephalalgiae interdum oriuntur pro­pter succum nervosum (qui a sanguine aestuante sup­peditatur) nimis acrem & pungitivum: quare cum eodem membranae & nervosae partes irrigantur, a­crimonia ejus vellicatae in dolores & spasmos agun­tur.

VIII. Pariter & caeteri capitis affectus, ut vigi­liae, delirium, phrenitis, convulsio, &c. quandoque a sanguine impetum faciente, adeoque motus inordi­natos in cerebro concitante, quandoque etiam a succo nervoso degeneri, ac idcirco spirituum anima­lium regimini improportionato facto, oriuntur. sae­pissime autem hujusmodi symptomata in febribus in­crebescunt [Page 94] ob matereriae febrilis e cruoris sinu in has partes metastasin. Etenim sanguis recrementis adustis a deflagratione residuis satur, eas (velut mu­stum efflorescens) omni modo subigere & consortio suo excludere; nititur: quas cum fluore oborto per sudorem, urinam, aut haemorrhagiam expellere ne­quit, saepe in cerebri, substantiam transfert, ibidem (que) eas affigit: atque hinc potissimum praedicti effectus, quando fixi: & firmiter radicati sunt, originem tra­hunt▪ cum autem leviores & facile mobiles sint, a causis prius▪ citatis non raro procedunt.

IX. Motus convulsivi propter causas diversas in fe­bus contingunt▪ quandoque ob materiam, in primis viis congestam quae insigni pravitate sua [...] partes ibi­dem membranosas vellicat, & dein consensu nervosi generis, statim spasmus nervorum origini in cerebro communicatur, & exinde in partes▪ modo has modo il­las retorquentur: qua ratione lumbrici in visceri­bus scatentes, humores acres commoti; & pharma­ca deleteria convulsiones inducunt; vel secundo, quando febris malignitatis cujusdam sit particeps; sic variolis, morbillis, aut pesti convulsiones frequen­ter accidunt; quia scil. sanguis a temperie benigna & naturali, in deleteriam & venenatam alteratur, qua nervi eorumque principia percelluntur, ac in spas­mos aguntur: Non raro etiam, absque malignita­tis suspitione, in febre putrida, propter materiae, febrilis metastasin ad cerebrum, motus convulsivi in­ducuntur, [...]rout modo inuitur: ita saepius obser­vavi quando morbus crisi non statim solvitur, aegroti longa aegritudine decumbunt, & motibus convulsivis & tremulis fiunt obnoxii. Tertio, denique in una­quaque ut plurimum febre quae in mortem termi­natur, motus convulsivi sunt tristes lethi praenun­tii; quod accidere puto, non tantum a ma­teriae [Page 95] malignitate, qua nervosum genus vellicatur & percellitur, sed quia spiritus plurimum exhausti & debilitati non satis inflant & distendunt nervorum corpora, quare a solita tensitate & motu tonico re­laxata, debiliori utcunque spirituum nixu, in motum inordinatum agitantur.

X. Syncope pluribus modis et viis solet in febribus concitari; potissimum vero ob has tres causas, ni­mirum aut ore ventriculi affecto, quae pars cum sit mul­tiplici nervorum plexu intexta, [...]it valde sensilis; & quia ab eodem sexti paris ramo, ad cor aeque ac ven­triculum nervorum surculi derivantur, si ventriculi o­rificium ita nervis consitum, magna molestia afficiatur, etiam cordi communicatur noxa, & in ipso aut sistitur motus aut saltem inordinatus concitatur, quo aequabi­lis spirituum & sanguinis effluxus ad tempus inter­rumpitur. Novi quendam in febre acuta crebra syncope correptum; qui tamen affectus, postquam lumbricum longum & teretem vomitu, rejecerat, omnino cessavit. Secundo, etiam syncope interdum inducitur, quia venenata materia cum sanguine circula­tur, quae spiritus vitales repente figit & extinguit: prout usu venit in peste, variolis, &c. de quibus inferius spe­ciatim dicetur. Tertio, accidere solet syncope ob rari­orem spirituum texturam, qui cum valde teneri & sub­tiles sint, motu aut dolore quovis immodico facile exol­vuntur, ita novi quosdam qui in lecto compositi satis bene se habuerunt; verum in hanc aut illam partem commoti, statim animo defecerunt▪

XI. Cardialgia in febribus contingit, quando ven­triculus, & imprimis ejus orificia, ob multiplices ner­vorum insertiones valde sensilia, humore acri & amari­cante, aut etiam acido & corrosivo obsidentur; hinc enim dolor ab acrimonia humoris: simili modo ac cum sphincter ani in dejectionibus biliosis dolore & molestia afficitur.

[Page 96]XII. Ob ejusmodi causam vomitus & nausea so­lent excitari; nimirum ventriculo a materia extranea, & sibi non congeneri obsesso, & ad spasmum irritata: Talis excrementitia materia tribus modis in ven­triculo congeritur; aut enim alimenta partim ob de­fectum acidi fermenti, quo rite coqui deberent, par­tim ob calorem ventriculi adurentem, in talem pu­trilaginem exassantur. Aut secundo hujusmodi materia ex arteri [...]s in ventriculum terminatis in cavitatem ejus deponitur, prout usu venit in vari olis, peste, & febribus malignis. Aut tertio me­ra bilis e meatu choledocho in jejunum intestinum expressa, propter motum inversum, ac veluti con­vulsivum istius intestini, in ventriculum suffunditur. Inappetentia etiam accidit ob ventriculum succis vitio­sis scatentem, & quia fermentum acid [...]m a calo­re torrefaciente omnino pervertitur. Hujusmodi ventriculi, & viscerum affectiones aliquando oriun­tur a materia excrementitia, (scil. alimentosa inter coquendum degeneri,) diu ante febrem in primis viis congesta, quae non raro ipsius febris causa oc­casionalis existit: interdum vero nausea, inappeten­tia, vomitus, cardialgia, &c. sunt immediata febris producta, cum enim pridie aegrotationis Affecti sa­tis stomacho valuerunt, quamprimum immodica ef­fervescentia sanguini inducitur, dum iste supra mo­dum ebullit, tum effluvia & recrementa exterius evaporari solita, tum humor biliosus e vasis chole­dochis exundans, ventriculo suffunduntur, quibus ip­sius crasis evertitur, etiam chyli reliquiae, aliaque in visceribus contenta insigniter depravantur, unde praedicti affectus originem ducunt.

XIII. Nec minus frequens symptoma in febribus est diarrhoea, sive alvi fluxus, qui aliquando circa morbi initia contingit; oriturque (ut plurimum) [Page 97] aut a bile e vasis choledochis in duodenum exundante, aut a sanguinis & succi nervosi recrementis, ex ar­teriis & ductu pancreatis ad intestina suffusis. Sin­guli praedicti humores praesertim vero biliosus, quando in copia suppeditantur, cum massa e chymo residua non raro fermentescunt, ut eadem spumosa rarefa­ctione intumescens, intestina irritet, & in excreti­onis motum stimulet: Quandoque etiam circa morbi statum, & in declinatione ejus diarrhoea concitatur; & sic vel, natura victrice, crassiora sanguinis pur­gamenta hoc modo critice excernuntur, vel eadem succumbente, viscerum omnino viribus & firmo tenore exolutorum, alvi fluor effectus & signum est. In­terdum accidit in febre alvum esse semper astrictum, ut nisi a pharmaco proritata minime solvatur, &, licet aegri per plures dies liquida tantum ingesserint, dejectiones usque sint consistentiae solidae & durius­culae; hoc autem plerumque fieri videtur, quando sanguis acriter & plurimum excandescens, humidi­tates ubivis scatentes velut ignis absumit, & copiosa halituum emissione materiam aquosam e visceribus in se allicit, & statim exterius ea vaporari facit; quare pars crassior in intestinis relicta, a calore torrefa­ciente, velut caput mortuum a destillatione residu­um, inspissatur.

IV. Dysenteria est affectus in febribus continuis adeo frequens, ut quibusdam annis Epidemius evadat, & peste non mitior plures interimat: in causa esse solet non humor aliquis intus in visceribus produ­ctus qui acrimonia sua intestina corrodit (uti non­nulli asserunt) sed miasma quoddam sangu ni impres­sum adeoque intime ipsi confusum, ut sub vaporis aut humoris sinceri forma a cruore divelli nequeat: quare intestina versus propulsum, arteriarum oscula reserat, ulcuscula & sanguinis exundationes illic fa­cit, [Page 98] veluti cum a sanguine febrili cutem versus efflo­rescente pustulae, & phlegmones exterius erumpunt, verisimile autem est quod affectus illi dysenterici qui febres malignas aut Epidemias comitantur, a sanguinis coagulatione quadam oriantur, uti postea plenius dice­tur.

Atque hic inter symptomata febrium recenseri pote­rint etiam quae exterius in superficie corporis apparere solent, ut sunt maculae, exanthemata, bubones, car­bunculi, &c. quoniam vero haec ad febrem malignam speciali modo pertinent, ideo eorum consideratione hoc in loco supersedemus, donec de peste, variolis, fe­bre petechiali, & maligna dicetur.

Symptomatum & signorum in febre putrida hic ag­men claudant pulsus & urina, quibus praecipue attendi­tur pro dignoscendis tum morbi statu, tum aegri vi­ribus: cum enim duo sint quibus vita nostra inniti­tur, scil. calor in corde accensus, & coctio in vi­sceribus & vasis peragenda, quoniam pulsus & uri­na alterationes in utrisque a febre inductas optime ostendunt, ideo hinc affectus in mortem aut salutem cessuri certissimum desumitur criterion. Haud necesse arbritror de his fuse agere, aut singulas utriusque causas & differentias recensere. Sat erit de iis praecipua annotasse quae in febrium decursu consideratione di­gna occurrunt. Et primum consulitur pulsus velut constitutum a natura thermometron, ut exinde men­suretur calor in febre accensus; qui si intensior fuerit, & magnam sanguinis ebullitionem concitet, arteria vehementius & citatius vibratur, quamdiu spiritus vigo­re pollent; dein ipsis paulo exhaustis, validior pul­sus remittitur; qui tamen celeritate compensatur, & sit celer, & parvus. Si febris sit mitior, & minor [...] incen­dio tumultuetur etiam pulsus a naturali statu minus deflectit; & in toto morbi decursu hujus moderatio na­turae [Page 99] inducias denotat. Nec tantum pulsus febris, veluti hostis, copias prodit, sedet naturae robur & resistendi valorem plane ostendit: Quamdiu pulsus est laudabilis, res in vado est; & spem optimam exhibet; sed ex malo hujus statu pessimum infertur omen, & salutis desperatio. Adeo sine crebro & diligen­ti pulsus examine, medicus nec prognosticon rite faciet, nec pharmaciam tuto instituet.

I. Quoad primum; innotescat oportet (quoad fi­eri licet) qualis sit cujusque pulsus juxta naturalem constitutionem; his enim fortior, illis debilior exi­stit: deinde in singulis febrium momentis perpen­dendum est quibus gradibus a naturali statu distet: modo enim est debito vehementior, & arguit fe­brem intendi; modo infra solitum deprimitur, & de­notat spiritus et vires dejectos.

Quibus sanis, arteria debiliter et languide pulsat, eos febre correptos, pulsum habere exilem et debilem non adeo malum est, ut statim de salute desperemus. Quibus pulsus a natura fortis, et vehemens est, si a morbi crisi vix mediocri pollet vigore, licet non sit omnino debilis, aegro rem suspectam, et minime tutam arguit.

Si ab initio febris, priusquam sanguis deflagravit, vel si facta crisi, cum pars oneris detrahitur; aut si alio tempore, sine causa evidenti, pulsus debilior evadat, malum portendit: sin post longas vigilias, aut a magna evacuatione, paulo debilior sit pul­sus, non ideo de salute conclamatum erit, quoniam vires his modis dejectae aut labefactatae, poterunt de­nuo restaurari, et spiritus refici.

Quando pulsus subito in deterius alteratur, licet aeger quoad caetera symptomata se melius habere visus sit, triste mortis prognosticon edicat & vice­versa, licet horrenda urgent symptomata, & tamen pul­sus [Page 100] sit laudabilis, adhuc salutem sperare liceat. Si in viro robusto febricitante pulsus valde exiliret formicans evaserit, mors in propinquo est.

2. In exhibendis medicamentis, cautiones & re­gulae non levis momenti a pulsu desumuntur: pur­gatio, & vomitus prohibentur a pulsu nimis citato, & violento; etiam ab humili, & depresso; quippe dum sanguis nimis effervescit, evacuatio parum con­ducit, tum quia quod noxium est minime secerni­tur; tum etiam quod a perturbatione vires plus de­bilitantur. Cum vero spiritus sunt fracti, & vires dejectae, pharmacia eas magis prosternit, & quan­doque penitus exolvit. Quare cum medicus evacu­ationem [...] vel [...], meditatur; prius pulsum ex­ploret, & hoc opus aggrediatur solummodo cum natura est fortis, & sedata: ut una medicamenti operationi vacare, & viribus possit sufficere.

Nec minori circumspectione opus est in diapho­reticis, & cardiacis: quae si in febrili paroxysmo adhibentur, cordis motum, prius violentem, nimis intendunt; & saepissime ejus robur frangunt, etiam cum pulsus valde languidus sit si cardiaca calida, & validiora adhibentur, (ut cum exilis flamma fortiori spiritus afflatu urgetur) facile vita extinguitur, quare vulgaris observatio est, quod cardiaca non raro mortem accelerant; eo quod cruorem nimis exagitan­do, vires citius atterant.

Adhuc maxima opus est cautela & pulsus directi­one in exhibendis narcoticis: haec enim (quia spi­ritus vitales nimium feroces extinguendo & figendo, opus suum perficiunt) si in pulsu debili aut vacil­lante usurpantur, aut spiritus vitales diminuendo, eos morbo omnino impares reddunt: aut eos nimis suffocando, somnum perpetuum accersunt: quare in [Page 101] pulsu languido, inaequali, aut formicante, cane pe­jus & angue opiata vitentur.

Pulsus inaequalis, ac intermittens ex medicorum scri­ptis pessime audiunt; tamen pravae licet notae, non uti pulsus debilis tam certo mortem portendunt: novi enim plures cum ejusmodi signis, licet sepul­chro damnatos, evasisse: quippe multo certius & facilius spirituum inordinatio compesci, aut sedari po­terit; quam eorum dejectio restaurari.

2. Urinarum inspectio, in febribus, prae caeteris quibuscunque morbis, plus habet certitudinis, & maximi est usus: hinc enim aegri, & morbi status, optime eognoscuntur; & medicae intentiones, circa agenda melius diriguntur. Quae super hac re, vul­go prostant observationes & regulae, adeo plurimae sunt, ut singulas enumerare paene infiniti esset ope­ris & taedii: praecipua hic quaedam annotasse suffi­ciat.

Circa urinas febricitantium, praecipue advertenda sunt, color, consistentia, contenta, & subsidentia, color urinae indicat modum, aut excessum caloris in sanguine; qui prout augetur, vel remissius se habet, etiam urina plus aut minus rubicunda existit, cu­jus causa est ebullitio sive effervescentia, cruori a fe­bre inducta: propter quam particulae salis, & sul­phuris, sanguini, humoribus & solidis partibus insitae, plus dissolvuntur, & sero incoquuntur, eique rubedinem impertiunt; non aliter ac cum sal Tar­tari, & sulphur commune invicem commixta, & aquae incocta, liquori rubedinem saturatam imperti­unt.

Quorundam urinae, summe rubescunt, quando parum vel leviter febricitant: & e contra aliorum aestu febrili laborantium urinae sunt minus colora­tae. Qui calore vegeto, & sanguine praefervido a­bundant, [Page 102] aut scorbuto, phthisi, aut affectioni hy­pochondriacae, sunt obnoxii; cum a frigore susce­pto, [...], crapula, aut vini potu, febricula quavis tentantur, urinam intense rubicundam red­dunt: eo quod salis & sulphuris particulae in san­guine eorum exaltatae & prius semi-solutae extite­runt; quare necesse est ut, febre urgente sero plus incoquantur; e contra qui temperie frigida cum pulsu debili, & imbecillo praediti sunt, febre correpti, cum majori sanguinis effervescentia, urinam minus colo­ratam excernunt.

Urinarum consistentia, contenta, & subsidentia, ve­lut in eodem filo posita, simul dependent a mate­ria adusta & recrementitia quae a deflagratione febri­li in sanguine residua est: hujus si copia adfu­erit, urinae consistentia nonnihil spissior evadit; & postquam steterit, a frigore turbatur: si aut minor sit hujus quantitas, aut alio quam ad renes derivatur, (nimirum si vel sudore, aut critica in hanc vel illam partem me [...]astasi avocetur) consi­stentia fit tenuior, & liquor clarus persistit. Etiam hujus materiae particulae urinae contenta elargiun­tur; quae se diversimode habent; juxta quod suc­cus nutritius a sanguine modo nonnihil coquitur & assimilatur, modo omnino pervertitur, & in pu­trilaginem facessit. Coctionis, & assimilationis, signa quaedam exhibent, in urinis febricitantium, modo hypostasis laudabilis, modo ejusdem vestigia quaedam, & rudimenta: coctionem vitiatam deno­tant, hypostaseos privatio, & partium urinae con­fusio, & perturbatio. Prout autem haec materies plus aut minus in sanguine assatur, contenta sunt modo pallidi, modo ruffi coloris, instar ochrae. Pro ratione qua recrementa sanguini confusa, vel spiritu praepollente subigi & secerni incipi­unt, [Page 103] vel eodem nimis depresso separari minus que­ant, etiam contenta urinae, plus, aut minus, citius, aut tardius, a reliquo liquore secerni, & versus fun­dum subsidere solent.

Quoad prognostica ab urina desumenda, annota­mus, quod urinae color nonnihil remissior, con­sistentia mediocris, contenta pauciora, sponte sub­sidentia aut facile in nubeculam collecta, bonum portendunt: e contra, rubor intensus, consistentia spissa, & turbida, contenta [...]rassiora, & opaca, quae tarde aut vix omnino versus fundum subsi­dunt, effervescentiam magnam, materiae adustae co­piam, ejusque subactionem & secretionem difficilem, aut frustratam denotant.

Quoad directiones pharmaceuticas, res in hoc cardine versatur; ut crebra urinarum inspectione naturae motum attendamus, eidemque obsequamur; nec catharsi, nec diaphoresi movendum, nisi cum hypostasis quaedam in urinis coctionis & separati­onis signa exhibet. Super hac re plura hic inse­rere supervacaneum duxi, quoniam alibi proprio in loco, quae ad urinas spectant fusius tractan­tur.

CAP. XI. De synochi putridoe speciebus.

ATque haec dicta sunto, de synocho putrida in genere, in quibus, describitur ejus ratio forma­lis juxta accidentia & symptomata, quae in typo ejus vulgo observantur, sunt praeterea hujus morbi (ne dicam species, sed) varietates quaedam, sive anoma­liae, quibus haec febris a communi hac norma ali­quando deflectit; & propter affectus quosdam ac­cidentales, nova sortitur, nomina, & distinctiones.

Primo itaque, dividi solet synochus putrida, in symptomaticam, & essentialem; symptomatica dici­tur, quae ab alio quodam affectu, sive morbo in corpore prius excitato originem ducit: ita ut febris sit tantum symptoma isti alteri morbo super­veniens: cujusmodi habetur, quae ab angina, pleu­ritide, [...], a vulnere, ulcere, aut abscessu quopiam, in parte principe, aut ejus vicinia depen­det, de quibus nos paulo aliter sentimus, quod scil. revera, nulla febris putrida, sit mere symptomatica; occasionaliter forsan oriatur ab alio quodam affe­ctu; fundatur vero immediate in sulphurea sanguinis parte nimis effervefacta & velut accensa: etenim sine [...], seu praecedente sanguinis indispositi­one, praedictae affectiones raro aut vix omnino fe­brem putridam accersunt.

Quod vero spectat ad anginam, pleuritidem, [...] ac similia: dico, quod tales affectus, sunt [Page 105] febris producta, seu affectus ipsam consequentes; minime vero ejusdem causae, saepissime enim causa eviden [...] praecessit, quae sanguinis effervescentiam fe­brilem produxerit; utpote frigoris susceptio, eva­cuatio cohibita, &c. dein licet non aperte statim fe­bricitant aegri, tamen sanguinis ebullitio folito ma­jor concitatur; prout ex urina, pulsu, & inquie­tudine totius corporis licet facile conjicere. Post ali­quot dies (modo citius, modo tardius) inflammatio in hac vel illa parte producitur; cujus ratio satis probabilis hujusmodi assignatur: sanguis propter ef­fluvia retenta (quae se instar fermenti habent) mo­le augetur, & in vasis plus solito turgescit; cum­que ob ventilationis defectum, circulationis suae spa­tio angustatur, facile qua data porta arteriis exilit, & circulationis filo interrupto extravasatus, in tu­morem aggeritur: & quoniam ab ejusmodi tumo­re, calor, & dolor in parte intenduntur, sanguis in motu suo magis perturbatur, adeoque febris pri­mo accensa plus aggravatur.

Praeterea in hujusmodi affectibus advertere licet, sanguinis aptitudinem quandam ad coagulandum; qua fit minus fluxilis, ideoque in vasis minoribus congelari habilis: non secus ac in lacte cernitur, cum acescere incipit, tunc enim fine coagulatione non coquitur, nec super foco incalescit: pariter & in san­guine, suspicari est diathesin quandam ad acescen­dum, cujus ratione coagulationi sit obnoxius; facile enim constat, quod in pleuritide, peripneumonia, an­gina, & similibus morbis inflammatio seu cruoris extravasatio, non semper dependet a sanguinis ex­uberantia, & vasorum plenitudine: saepe enim cum pulsu debili, & vasorum subsidentia, sanguis in motu sistitur, & in latere, aut alibi extravasatus, dolorem acutum infert. Imo ex una parte depulsus, mox [Page 106] in alia defigitur: Quandoque in ipso corde stagnare incipit, ibidemque oppressionem saepe lethalem indu­cit: quare solent pleuritici nonnulli, cum dolores evanuerunt, de insigni gravamine, & velut ponde­re circa cordis regionem defixo queri: cumque ex hujusmodi affectibus obeuntium cadavera aperuimus, in cordis sinubus, & vasorum circumcirca cavita­tibus, sanguinem in frustula & glomeres oblongos concrevisse vidimus. Quandoquidem autem hi morbi seorsim a febre tractari solent, ideo hic plura dicere supersedemus.

Solummodo inquirendum restat, utrum febris quae hos affectus comitatur habenda sit ex earum censu quae putridae dicuntur, nec-ne? cui referimus, quod saepis­sime, sunt synochi simplices, in quibus tantum subti­lis & spirituosior sanguinis portio inflammatur: ideo­que, si a copiosa sanguinis detractione aut vasis a su­dore depletis cruor extravasatus circulationi reddatur, statim effervescentia compescitur, & febris brevi seda­tur. Quandoque tamen cum praedispositio, velut in plethora, aut insigni cachochymia, accesserit, simul cum hujusmodi affectibus ab eadem prorsus occasione febris putrida accenditur.

Inter febres symptomaticas refertur quae vulgo lenta appellatur: qui hac laborant, plus debito incalescunt, praesertim a pastu, motu quovis aut exercitio; urina plerunque rubicunda est; spiritus sunt debiles, & vires dejectae: circa appetitum, & somnum se mediocri­ter habent; tussi aut sputo copioso carent; verum in­dies (tabidorum instar) & sine causa manifesta emar­cescunt. Vitium plerunque ascribitur obstructionibus in viscere quodam (puta hepate, liene, aut mesenterio) cujus culpa alimentum non bene coquitur; nec rite dispensatur. Videtur autem mihi quod hujusmodi affectio immediate fundatur in mala sanguinis dia­thesi; [Page 107] qua in temperiem nimis salsam, & acrem ver­git, ideoque nutritioni, & aequali circulationi mi­nus aptus redditur. Etenim sanguis in corde, non secus ac oleum in lampade, si particulis salinis nimi­um redundet, non placide & aequabiliter, sed cum crepitu & magna partium evaporatione accenditur; quo quidem citius dispenditur, & flammam non nisi languidam, & imbecillam exhibet. Quendam tali morbo defunctum olim aperui; in quo viscera cocti­oni dicata satis recte se habuerunt; pulmones vero erant exsucci & aridi, nec non materia sabulosa in­star cretae per totum obsiti. Non raro item in hoc affectu mesenterium glandulis tali materia argillacea repletis obsidetur: utrum vero sanguis salsior factus, ejusmodi viscerum affectiones primo intulerit; vel an viscerum dyscrasia sanguinem prius infecerit, in­certum est: probabile videtur quod alterutra affectio ab altera dependeat, & mali utriusque causae reciprocae fuerint.

Febris autem, quae symptomatica dici maxime me­retur, ea est quae in Phthisicis a pulmonum ulcere, aut contabescentia excitatur. Etenim sanguis dum pulmones in circulatione sua totus pertransit, huic visceri plurium morborum ideas soepe imprimit; & viceversa ab eodem male affecto, easdem recipit. Quicquid impurum in cruoris massa continetur, arte­riarum extremitatibus, velut musti efflorescentia, eji­citur: quare cum natura, debilior facta, in super­ficiem corporis recrementa sua nequit transferre; pro­priore lustratione eadem in pulmones deponit. Hinc insignis cacochymia & morbi pleri (que) chronici frequen­ter in phthisin desinunt: pariter cum pulmonum caro contabescit, aut ichore [...]lceroso scatens, semiputrida e­vaserit, sanguis pertransiens materia purulenta, aut [Page 108] tabido inquinamento inficitur; & proinde in con­tinuam effervescentiam, ob rei non miscibilis confu­fusionem, concitatur: quare & febrem assiduam inducit, & succum alibilem omnino pervertit. Par ratio est de febribus ab ulcere, aut abscessu saepe in aliis partibus concitato: haec enim, non secus ac tabida pulmonum constitutio: saepe phthisim & fe­brem hecticam accersunt. Plena harum consideratio hujus loci non est; quare unde digressi sumus, ad febrem putridam proprie dictam, seu essentialem revertimur.

Synochus putrida essentialis, dividi solet in putri­dam, (qualis supra describitur) in Causum, & prae­terea in quotidianam, tertianam, & quartanam: synochus putrida modo delineata caeterarum regula sive norma esse debet, ad cujus typum, plerunque febres quae sunt hujus generis componuntur. Quoad reliquas modo dictas, juxta quod speciem suam va­riant, breviter s [...]bjiciam.

Causus seu febris ardens, ea est quae cum majori aestu, siti fere intolerabili, aliisque symptomatibus in­signiorem sanguinis phlogosin arguentibus, cursum su­um peragit: ejus ratio formalis, qua a caeteris discri­minatur, in hoc consistit, quod temperies sanguinis in affectis sit calidior, hoc est sulphure concremabili magis abundat; ideo cum effervescit, majori copia accenditur, & deflagratione sua, caloris intentissimi effluvia per totum corpus diffundit, ejus motus est acutus, & cito ad statum pervenit, symptomatibus magis horrendis stipatur, crisin habet difficilem, & eventum periculosae aleae plenum.

Quod vero spectat ad periodos istas, sive paroxys­mos, quibus febris putrida stato tempore interdum exacerbari solet, & (veluti intermittens) diebus mo­do singulis, modo tertio quovis aut quarto, febri­lem [Page 109] quasi accessionem repetat; hujus ratio non fa­cile explicabilis videtur: praesertim si quatuor hu­mores, quorum spontaneo motui hic affectus vulgo ascribitur, ab hoc censu rejiciamus. Super hac re quod mihi verisimilius videtur, dubitans proponam. In febre continua, duo sunt pracipua (prout supe­rius annotavimus) quae sanguinis effervescentiam ut plurimum inducunt, nimirum in cruore partis sulphu­reae exaltatio & accensio; deinde consequenter, ma­teriae adustae & a deflagratione sanguinis residuae, ad turgescentiam congestio: a priori febris conti­nuitas, ab altero ejus status & perturbationes criti­cae dependent: his aliquando tertium quiddam acce­dit, nimirum succi crudi ab alimentis recens con­gestis, plenitudo & turgescentia; quae statis tempo­rum intervallis, in febre continua (prout in paroxys­mis intermittentium) majorem effervescentiam in­ducit. Cur autem, non semper, nec eodem pror­sus modo hoc contingit, ratio haec est: Quando synochus putrida est valde acuta & sanguis fere to­tus cito inflammatur, & summe aestuat; quicquid succi nutritii cruori affunditur, statim aduritur & incendio absumitur; quare parum aut nihil ejus in paroxysmi materiem, in massa sanguinea continetur. Sin vero haec febris sit minus acuta & sanguis mo­dice & per partes solummodo deflagrat, succi cru­di supplementum, non prorsus adustione absu­mitur, sed mitiori incendio in materiam fermen­tativam revertitur; quae cum ad turgescentiae ple­nitudinem in vasis assurgit, fluorem concipit, & effervescentia sua colorem febrilem prius in sanguine gliscentem, velut novi pabuliaccessu, intendit: Hu­jus materiae efflorescentia non raro cum levi rigore aut frigore incipit, & aliquando in madorem desi­nit: plerunque vero transpiratione insensili exha­latur. [Page 110] In singulis paroxysmis praeter succi nutri­tii degeneris penum, aliquid e materia sanguinis adusta & concremata evaporat; quare morbi crisis diutius protrahitur; ut raro intra dies 11 aut 14 judicetur; quin (ut plurimum) in febre hujusmodi paroxysmis & remissionibus intercalata, vix intra di­es 20 perfecta morbi solutio contingit: atque ali­quando sine manifesta diacrisi sensim remittit, & de­in longa declinatione in mortem aut salutem termina­tur.

Quod vero hujusmodi remissio & exacerbatio ju­xta typos febris intermittentis varientur, ut diebus mo­do singulis, modo alternis, & interdum non nisi intra quatriduum vices suas repetant: hujus ratio a do­ctrina febrium intermittentium superius tradi [...]a, erit petenda: nimirum juxta quod sanguinis dyscrasia diversimode se habeat, succi nutritii degeneris sup­plementum citius aut tardius ad turgescentiae plenitu­dinem assurgit, & proinde effervescentia sua, modo crebriores, modo rariores in hac febre paroxysmos efficit.

Circa Therapiam hujusmodi febrium, tres sunt in­tentiones generales quibus totius negotii cardo in­nititur. Primo, ut sanguis (si fieri possit) ab in­cendio vendicetur, & prorsus supprimatur flamma sive ignis in sulphurea ejus parte accensus, quod circa prima hujus morbi initia non raro fieri contingit. Secundo, ut cum sanguis incendio tactus protinus extingui nequeat, saltem mitius & cum minori no­xa deslagrationem suam peragat. Tertio, demum ut deslagratione finita materiae concrematae & adustae re­crementis, liquor cruoris expediate, & postea ad cra­ [...]in & vigorem naturalem restituatur.

Quoad remedia particularia, quibus intentionibus istis satisfiat varia sunt praescripta, & medicamento­rum [Page 111] formulae non solum apud medicos, sed etiam mulierculas & Empiricos quosvis passim in usu: qui­bus tamen, cum instar gladii in caecutier t [...]s manu si­ne discrimine, & exacta methodo medendi, usurpen­tur, plus damni saepius, quam emolumenti aegris ac­crescit. non opus erit hic purgantium, cardiacorum, aliorumve pharmacorum formulas, a pud plerosque authores satis eleganter traditas, hoc in loco repe­tere: praecipuas quasdam indicationes, & cautiones medicas, quae in decursu hujus febris, juxta varia ejus tempora, & diversa symptomata, observari de­bent, paucis subjiciam.

I. Circa primum hujus morbi insultum, danda erit opera, ut febris protinus supprimatur; atque sulphuris effervefacti inflammatio inhiberi possit: cui venae sectio imprimis conducit; hoc enim modo, sanguis eventilatur, & particulae calidae nimis agglo­meratae, & incendio jam proximae, ab invicem dis­sipantur: veluti cum foenum exardescere aptum, si aperto aeri exponatur, ejus accensio praecavetur. In­super tenuis instituatur victus, in quo nihil spiritu­osum, aut sulphureum adhiberi debet: viscera, & primae viae, materiae excrementitiae saburra liberen­tur: quare enemata erunt usus necessarii, quando­que etiam vomitoria, & levia cathartica quibus ali­quando tempestive & cum judicio adhibitis, fe­bris inter ipsa statim initia, detracto accensionis pa­bulo extinguitur. Quod si, non obstante hac me­thodo, incendium latius serpit, & sulphureas san­guinis particulas, magis indies, & magis corripit; procuretur (qua fieri possit) ut deflagratio sine ma­gno tumultu leniter procedat.

II. Quare cum febris in augmento fuerit, si cru­or nimis effervescat, & cum pulsu forti, & vehemen­ti vasa plurimum distendat; si vigiliae, phrenitis, [Page 112] aut dolor capitis, immaniter urgeant: sanguinis mis­sio denuo repetatur; transpiratio (quantum licet) libera procuretur: quare in lecto, ut plurimum, ae­gri decumbant: victus sit parcus ex alimentis ad­modum tenuibus: item potus tenuis, & copiosus, ut sanguis exardescens sero uberiore diluatur: ene­matum creber sit usus; pharmaca autem sive cathar­tica, seu diaphoretica, & quae sanguinem nimis ex­agitant, eadem industria vitentur, qua ventorum fla­mina aedibus incendio flagrantibus: Quin potius opiatae & anodyna, quae sanguinem, & spiritus si­gunt, & constipant, erunt usurpanda: item Jula­pia, & decocta quae viscera aestuantia refrigerant, cruorem attemperant, & spiritus refocillant, erunt crebro in usu. liquores acetosi vegetabilium, aut mi­neralium, nec non nitrum purificatum, quia san­guinis aestum cohibent, & sitim extinguunt, rite conveniunt. Aquae ardentes, spirituosae, pulveres cardiaci, & bezoarcici, (quamdiu morbus malignita­te caret) procul habeantur: si modo sanguis inae­qualiter circuletur, & magis impetuose versus caput, quam pedes feratur, conducunt Epithemata ex tepidis animalium carnibus, aut visceribus; plantis pedum ap­plicanda.

III. Quando febris in statu est, diligenter atten­datur naturae motus, num sit crisin factura necne? quare nihil temere a medico tentandum: venae se­ctio, aut fortis purgatio, omnino prohibentur, post­quam vero a sanguinis deflagratione aliquatenus re­mittitur febrile incendium, & signa coctionis in u­rina apparent, si modo segnior sit naturae motus, diaphoresis aut lenis purgatio procurentur; quae ta­men melius & tutius a medico peraguntur, cum pri­us natura, motu critico, materiae morbificae seclusio­nem fuerit aggressa. Quod si omnia sint cruda, & [Page 113] perturbata, urina adhuc turbida absque sedimento, aut partium secretione; si vires sint languidae, pul­sus imbecilles, si crisis nulla, aut tantum irrita prae­cessit, non sine manifesto vitae periculo, aut sudore aut catharsi evacuatio quaevis tentatur: quin diu­tius expectandum est, ut spiritus cruoris se recupe­rent, materiam excrementiam & adustam aliquo mo­do subigant, & dein paulatim secernant; interim cardiacis temperatis vires refocillentur, immodica san­guinis effervescentia (si adsit) inhibeatur; & debi­ta ejus fermentatio sustentetur, quod revera a co­rallis, margaritis & ejusmodi pulveribus optime per­ficitur; quae quidem a viscerum fermentis dissolvun­tur, & dein cum sanguine fermentescunt, ejusque motum imbecillem & vacillantem valde restaurant. Interim (natura laborante,) obstacula quaevis, & im­pedimenta removeantur, & praecipue excremento­rum proventus in primis viis congestus, crebro ene­matum usu subducatur.

IV. In febris declinatione, cum a crisi perfecta natura fuerit morbo superior, res in vado est; nec multum negotii medico relinquitur: solummodo re­stat, exactam victus rationem proponere, ut sine recidivae metu, cito vires aegri recuperent: etiam leni purgatione, materiae febrilis reliquias extermi­nare conducit. Circa victum, huic scopulo saepis­sime alliditur, scil. a praepropero carnium aut cibi fortioris comestu, aegri in febrem relabuntur: cum enim viscera sunt debilia, & alimenta (nisi admo­dum tenuia) non facile coquunt; cumque & fan­guinis crasis sit imbicillior, ut succum nutritium for­tiorem non assimilet; si alterutri quid improporti­onatum afferatur, iterum naturae oeconomia perver­titur, & omnia pessum eunt. Quare a carnibus con­valescentes diu temperent, iisque demum [...]tantur, [Page 114] non nisi postquam urina fuerit sanorum similis, ne­que amplius a frigore turbatur: & quidem tum sa­tius erit a diluto carnium jusculo incipere, atque de­in pedetentim, ad alimenta fortiora ascendere.

V. Cum a crisi imperfecta, res in dubio versatur, & adhuc sub judice lis est; tunc medico difficile in­cumbit pensum: sedulo attendantur naturae motus, & vires, num morbo praevalere incipiat, an eidem succumbat: si coctionis adsint signa, & vires con­stent, evacuatio lenis, & tantum per epicrasin erit celebranda. Interim symptomatis maxime urgentibus cum remediis idoneis succurratur, impedimenta quae­vis tollantur; cardiacis & recta victus ratione (quan­tum fieri possit) erunt vires sustentandae.

VI. Cum a crisi, aut mala, aut nulla, omnia in dete­rius vergunt; cumque de morbi curatione, fere de­sperat medicus, eventum ejus suspectum & valde ti­mendum praedicat: Neque tamen nudo prognosti­co adeo fidendum, ut reliqua omnia metus occupet; verum adhuc, quantum artis est medicae, pro salute conclamata licet consulatur: symptomatis maxime infestis, remedia adhibeantur: spiritus cruoris fere extincti cardiacis redintegrentur. Cum de sanitate despondemus, vita quamdiu potest proletetur, & sal­tem euthanasia procuretur.

Juxta varios febris putridae typos modo descriptos, in promptu esset aegrotantium historias, & obser­vationes particulares circa curationem factas quam­plurimas subjungere, cum hujumodi exempla in pra­xi quotidiana passim occurrant; ita ut ingens volu­men implere suff [...]cerint, ex his tamen paucula quaedam singulas febris praedictae species respicientia, quibus earum doctrina atque medendi methodus superius [Page 115] tradita elucescant, candidi lectoris bona cum venia, breviter proponam.

Nobilis matrona 50 circiter annos nata, gracili corporis habitu, statura humili, facie rubicunda prae­dita, cum Junii die decimo quinto ob aestivum ca­lorem vestes solito tenuiores indueret, vesperi ma­le habuit; inde nausea, & oppressione ventriculi af­ficitur, dolores sentit vagos, modo in scapula, mo­do in dorso urgentes, sitibunda, sine calore tamen immodico: die secundo, & tertio fere ad eundem modum, die quarto post vomitorium scil. infus. cro­ci metal. 1. unc. exhibitum, quater evomuit bilem flavam, ac ter alvo soluta, alleviari visa est: no­cte insequenti aliquanto melius dormivit: die au­tem proximo, febre per totum accensa, de siti, prae­cordiorum aestu, & dolore modo in latere, modo in dorso, querebatur; protinus sanguis mitteba­tur ad 8. unc. erat urina rubedinis valde satura­tae, opaca, & turbida, sine hypostasi, aut con­tentorum subsidentia, pulsus inaequalis, & sae­pe intermittens; nox insequuta insomnis: die morbi sexto, primo mane erupit sudor exiguus, unde ca­lor nonnihil sedatior, qui vesperi iterum intendi­tur: die septimo calor valde acutus, cum siti, aestu, pulsu inordinato, & intermittente, nec non summa inquietudine & jactatione totius corporis. Octavo, symptomata erant nonnihil remissiora, etiam in u­rina hypostaseos vestigia quaedam; cepit isto die se­rum lactis cum foliis ulmariae incoctis, copiose su­davit, & febris judicata est. Toto aegrotationis tem­pore pro victu tantum exhibebantur cerevisia tenu­is, serum lactis, decocta hordeacea, aut avenacea; enemata erant crebri usus, potus & Julapia refrigeran­tia pro libitu concedebantur.

[Page 116]Illustris haec foemina a [...] seu transpiratione praepedita, in synochum putrem incidit: effluvia per cutim evaporare solita intus retenta (una cum bile e vasis choledochis exundante) partim visceribus af­fixa eorum crases everterunt, & imprimis stomacho molestias [...]ecerunt, partim musculis & membranis suf­fusa dolores & spasmos ciebant: erat pulsus inae­qualis & intermittens, non propter morbi maligni­tatem prout in peste, verum ob idiocrasiam quan­dam cordis, qua nimirum fermento ejus non ben [...] constituto, sanguis effervescens non statim aequabi­liter accenditur, & totus exilit, sed pars cruoris in­fluentis primo exigua dein major, & post aliquot vi­ces maxima, in sinubus cordis pro momento tem­poris restitans, pulsum inaequalem & intermitten­tem producit. Novi in pluribus aliis plane simile [...] pulsus affectionem: quamdiu, scil. ab intempen [...] fuerunt immunes, pulsus erat omnino equalis, & ordinatus; sin vero subita animi passione aut co [...] ­poris agitatione nimia, solito intensius incalescent, statim pulsu inaequali, & intra vibrationes forsan, 4, 7, 10, aut 20 intermittente afficiebantur; & qu [...] ­tiescunque febricitarent, pulsus irregulari modo in se habuit. Cum nondum habitualis ista circa pul­sum anomalia experientia crebra mihi innotuerit, so­lebam usque malignitatem in morbo suspicari, & even­tum funestum augurari, qui secus evenit.

Die quinto in hac aegra febris licet tardius accen­sa ad augmentum pervenit, indeque celeriori mot [...] reliqua pertransiit stadia: sexto materiae adustae ad plenitudinem assurgentis diaphoresi oborta, levis de­pletio, adeoque aestus febrilis quaedam remistio in­sequuta est: die septimo materies ista adusta ad sum­mum incrementum assurgens morbi statum fecit, c [...] ­demum in octavo cum omnibus ad bonam crisin re [Page 117] quisitis, sudor copiosus successit, & febrim perfecte judicavit: quippe evacuationem hanc criticam (uti fieri debuit) haec tria praecesserant, primo scil. san­guinis plena & sufficiens deflagratio, uti constabat ex calore intensissimo & plane igneo, per 3 antea dies continuato: secundo item materiae adustae ad plenitudinem congestio prout colligere erat ex sum­ma inquietudine & jactatione in nocte praecedenti, ac dein ejusdem materiae pepasmus quidam & secre­tio in sanguine incaepta, quod symptomatum sedatio & in urina coctionis signa ostendebant; quare sudor copiosus [...] tam laudabili superveniens, quam­diu abfuerit malignitatis suspicio, nil nisi bonum portendit.

Sub initium aestatis. Anni 1656. vir Clarissimus, habitu corporis athletico praeditus, sine causa mani­festa (nisi quod rei litterariae studio addictissimus nullo insuper exercitio uteretur) male habuit, pri­mo de nausea & inappetenia cum immani cephalal­gia querebatur: die secundo modo rigore, modo calore identidem reciprocantibus, siti insuper & praecordiorum aestu, cum linguae scabritie, & sapo­re ingrato, afficiebatur. Isto die sumpsit liquoris emetici 10. drach. a quo septies evomuit, rejecitque bilis flavae copiam ingentem, & 4 habuit sedes; nox inquieta, & fere insomnis insequuta est, in qua ae­ger calore aducto intensius febricitavit, die tertio cum symptomata praedicta ingravescerent, sanguis ad 10 unc. mittebatur: fuit urina rubicunda, crassa, cum sedimento copioso, pulsus citatus & vehemens; noctu parum sudavit, cum somno brevi, sed per­turbato; mane sequenti parum alleviari visus est: vesperi tamen omnia exacerbabantur, cum vigiliis, calore ac siti intensissimis, die quinto a levi sudore aestus nonnihil remisit, qui tamen solita atrocia paulo [Page 118] ante vesperam rediit: nox iterum insomnis cum jactatione corporis fere continua: mane a levi dia­phoresi sensit parum levaminis, vesperi rursus omni­um exacerbatio; nox etiam fuit valde inquieta: cir­ca initium diei sequentis sudor uti prius successit, & paulo in majori copia: hoc die fuit [...] manifesta versus salutem; calor & sitis paulatim defervesce­bant; fuit urina minus rubicunda cum aliquali hypo­stasi; deinceps per tres dies febris sensim declinabat; qualibet tamen nocte paroxysmum quendam, re­missiorem vero quam prius, habuit: die 11 uberius sudavit, & perfecte judicatus est, toto aegrotatio­nis tempore victu parcissimo utebatur, utpote ni­hil alimenti capessens praeter cerevisiam tenuem, & serum lactis cum ea paratum; potus & julapia re­frigerantia ex decocto hordei, & aquis stillatitiis, ali­quoties sumebat; quotidie si alvus non sponte sol­veretur, clyster emolliens fuit injectus: nullo prae­terea pharmaco, scil. nec carthartico nec cardiaco tisus est: Febre autem sedata, fuit bis purgatus, & dein cito convaluit.

Fuit haec febris synochus putrida; prout ex rigore circa initia & deinde calore continuo, siti, vigiliis, aliisque symptomatis per plures dies graviter infe­stantibus conjicere licebit. quatenus vero intemperies ista qualibet nocte exacerbabatur, dicenda eri [...] con­tinua quotidiana: sine causa evidenti hic morbus primos insultus fecit; quia sanguisminus eventilatus, veluti vinum sponte effervescens, a sulphure exaltato ardorem conceperat, bilis vasis choledochis exundans, unaque sanguinis aestuantis purgamenta interius suf­fusa (uti in febribus plerumque assolet) statim in primis viis magnas molestias, & inordinationes cie­bant, propter materiae excrementitiae hac ratione ibidem congestae depletionem; mox ab initio vomi­tionem [Page 119] procuravi, quae tamen evacuatio, uti & per alvi secessum fortior purgatio, si febre per to­tum accensa adhibeantur, quia sanguinem nimis exa­gitant, & materiae febrilis adustae coctionem valde perturbant, exinde plus damni aegris quam commo­di plerumque adferunt: primum hujus morbi sta­dium, scil. dum totus cruor incendio corriperetur, ad diem tertium extendebatur; atque deinceps cum sanguis deflagrans recrementis adustis aggravaretur, major ejus ebullitio cum crebro per diaphoresin ex­pulsionis nixu insequuta est: die septimo quando cruor maxima ex parte deflagraverat, & recremen­ta adusta in sinu ejus ad turgescentiae plenitudinem congesta, molesta esse ceperant; motus criticus cie­batur: quo tamen, materie isthac nondum penitus subacta, nec ad secretionem parata, morbus haud perfecte judicatus est; quin post alteram periodum eadem denuo succrescens, & die undecimo commo­ta sanguini turgescentiam alteram, & perfecte judi­catoriam induxit: diebus intercalaribus, quia prae­ter recrementa a deflagratione sanguinis residua, & in crisin reservata, etiam a succo nutritio haud sta­tim incendio correpto, sed peculiari modo depra­vato, altera in cruoris sinu materies ad turgescen­dum apta congereretur; idcirco a quotidiano hujus incremento, & fluore, febri huic continuae, paroxys­mi (quales intermittentium esse solent) statis diebus ac horis accesserunt.

Juvenis studiosus in aetate 25 circiter annorum, vultus luridi; & temperamenti melancholici, sine manifesta occasione, Augusti 1656 aegrotare caepit: primo de intemperie febrili cum siti, lassitudine spon­tanea, & inappetentia querebatur: die secundo in­super de dolore in latere dextro, & distentione utri­usque hypochondrii, item vomitu fere continuo, vi­giliis, [Page 120] & immani capitis dolore die tertio medico ac­cersito, illico sanguis ad uncias 12 mittebatur: vesperi magis incaluit & deliravit: postea sudore, licet exiguo, succedente, mane proximo melius habu­it: die quarto iterum ingesta quaevis statim rejecit, item continuo fere vomendi nixu tentabatur. Vo­mitorii exhibitionem a medico propositam, tum aeger, tum amici periculo prius edocti renuerunt. Ab ene­mate injecto sex habuit sedes, & parum alleviari vi­sus est; etiam nocte insequenti aliquantulum dor­mivit: die quinto iterum vomitio crebra cum siti intolerabili: intus aestuabat, sed caloris immodici sensus exterius haud tactu perceptibilis; quoniam cruoris effervescentis recrementa quae per cutem ex­halare debuerant, intus restaguare & in viscera ex­undare videbantur. Ideo vesperi ad provocandam diaphoresin hic bolus exhibetur. Conserv. Rosar▪ vitriolat. 1. drach. pulv. Gasconici 1. scrup. lauda­ni soluti in aqua meliss. 1. gr. ista nocte medio­criter dormivit, & a sudore copioso succendente symptomata mitiga [...]i visa: nihilominus die sexto cun­cta iterum exacerbari; calor in toto, sitis & prae­cordiorum aestus immaniter urgere: die septimo & octavo pulsus erat inaequalis & inordinatus, ple­rumque delire loquebatur; & si in lecto commove­retur, crebro in syncopen incidit. Die nono eadem restabant symptomata; insuper tendinum in carpis contractione, aliarumque partium motibus convul­sivis tentabatur, ut pene de salute desperaremus. Isto mane quoniam natura victas manus tradidisse visa est, quantum erat artis, succurendum restabat: quare diaphoresin copiosam velut ultimum refugium inten­dens Sp. C. cervi, 1. drach. in haustulo Julapii car­diaci una vice propinavi; exinde per quatuor ho­ras valde inquietus & furibundus vix in lecto con­tineri [Page 121] potuit; postea tamen somno obrepente plu­rimum sudavit, & res extra periculi aleam subito constitit. Nocte insequenti pro continuanda dia­phoresi, quibuslibet sex horis dosin pulveris contra­ervae exhibendam praecepi, febris & affectiones nervosi generis brevi cessabant, & aeger convalu­it.

Haec, febris quoad typi rationem synochus putrida ap­pelletur; quae in hoc aegro a sanguine instar foeni incalescentis sponte effervefacto, adeoque fermenta­tionem immodicam concipiente, originem sumebat: propter sanguinis temperiem melancholicam, fuit ca­lor minus intensus, licet symptomata alias pejora, at­que imprimis nervoso generi inimica obtigerint: etenim cruor deflagrans, velut ignis in furno cespi­tibus cooperto, incendio potissimum intestino glisce­bat: idcirco de praecordiorum aestu, cum siti into­lerabili aeger conquestus est, cum interim exteriora minus incalescerent: ob hanc rationem, & quoni­am corpus fuit minus perspirabile, sanguinis recre­menta adusta crisin factura, & quae statis tempori­bus exterius difflari solebant, introrsum suffusa (na­tura scil. valde oppressa & perpetuo irritata) vomi­tus immanes, & fere continuos induxerunt; quare cum materia febrilis, ante plenitudinem aut coctionem ejus ita crebro expulsionis nixu ad primas vias deri­varetur, crisis minime insequuta est. Nec ab irre­gulari ista evacuatione a ger se melius habuit, quin­imo sanguis mixtione usque deterior factus, in se corrumpi, & liquorem nervosum omnino perverte­re incaeperat: unde praeter vomitiones assiduas, cre­brae lipothymiae, pulsus inaequalis, nec non deliria & motus convulsivi oriebantur; quatenus vero utri­usque humoris mixtione, nondum penitus soluta di­aphoreticum fuit exhibitum; quod pro insigni par­tium [Page 122] agilitate, & cruorem & liquorem nervosum citissime trajecerit, eorumque impuritates & extra­neas mixturas, fermentatione vegeta & festina de novo concitata foras eliminarit; status morbi ad exi­titium tendens, versus salutem reducebatur, atque hoc modo in criseos naturalis vicem, medicinae ope succenturiata, aeger velut ab inferis revocatus bre­vi sanitatem recuperabat.

Mulier in aetate 30 circiter annorum, corpore ro­busto, & temperamento atrabilario (uti ex moribus valde austeris conjicere licebat) praedita, tertio post puerperium mense, cum noctu infantem lactaret, stragulis discooperta frigus contraxit, & deinde sta­tim in rigorem incidit; huic calor solito auctior suc­cessit, qui postea (diaphoresi leni oborta) cito remi­sit. Die secundo & tertio erat sitibunda, ac cibi inappetens, sine aestu tamen immodico, ut vix dum se febricitare crederet: qualibet nocte quieta jacuit, verum somni omnino expers; urina erat intense ru­bicunda, a contentorum multitudine nonnihil spissa & opaca, quae tamen a frigore minime turbata, si­ne hypostasi aut partium subsidentia, usque eodem modo perstitit. Die quarto calor in toto accenditur; quare medico tunc primum accersito sanguinis cir­citer, 12. unc. e brachio detrahebantur; post san­guinis missionem, & alvum eodem die a clystere immisso copiose subductam, vesperi in sudorem in­cidit, a quo tamen minime alleviata (medicamento licet anodyno exhibito) noctem (uti prius) insomnem duxit. Die quinto ab enemate injecto tres habuit se­des, & levamen sensit: urina usque eadem persti­tit rubicuda & turbida: cum sanguinem e vena po­plitis mitti in praescripto esset, aegrota obnixe renuit se convalescere existimans; noctu insequenti cum diu insomnis & inquieta jacuisset, tandem paroxysmum, [Page 123] qualis vulgo hystericus perhibetur, gravi modo passa est; & primo stupore quodam, sive punctionis sen­su, extremas corporis partes (praecipue pedes crura & femora) occupante, simulque flatu intestina ven­triculum & hypochondria immaniter distendente, affi­ciebatur: sensit in imo ventre velut molem quan­dam sursum obrepere; quae cum ad cor, indeque ad cerebrum, ascendisset, aegra statim intellectu vacilla­bat, & per totam exinde noctem delira & absurda loquens jacuit: Die sexto post alvum a clystere sub­ductam ad se rediit, recte animo constabat, & medi­ocriter habuisse visa est. Vesperi autem, cum in le­cto commoveretur, ejusmodi (ut prius) paroxysmi insultum persentiscere caepit; nimirum in toto cor­pore habuit punctionis sensum, veluti si urticis sti­mularetur, simulque in ventre velut globum con­volutum, qui sursum obrepen [...] intestina & ventri­culum distendebat, ut exinde flatus & ructus copio­si ederentur: Levaminis gratia aquae frigidae potum postulabat. Insuper remedia in affectibus hystericis usitata, uti castoreum, odor asafoetidae, suffitus e plumis ustis, ligaturae, & frictiones crurum, & simi­lia adhibita sunt, quorum usu in praesens videbatur affectu praedicto libera, & prorsus immunis facta per horas quatuor: cum autem supina in lecto decu­buit ut somno capessendo se accingeret, derepente totum corpus eadem symptomata simul pervadere conquesta est, & mox inde in delirium incidit; tota nocte insomnis ejulans & clamans delire loqueba­tur; die sequenti oculis apertis sine motu aut lo­quela jacuit: vesperi iter [...]m cum febre a [...]cta, fuit aegra furibunda ut vix in lecto contineretur: atque ita per tres dies, modo delira clamans & ejulans, modo velut stupida sine motu aut v [...]ce perstitit, usque tamen motibus convulsivis circa musculorum [Page 124] tendines percellebatur: die decimo respiratio­nem altam & anhelosam cum pulsu debili & velut formicante duxit, media nocte obiit.

Erat haec febris e putridarum censu, quae tamen ob diathesin sanguinis atrabilariam (uti supra innui­tur) haud multum incendio seu calore ingravesce­bat; attamen solutu difficilior, etiam cerebro & ner­voso generi fuit plurimum infesta: sanguis ad effer­vescendum praedispositus a frigore suscepto facile in­temperiem contraxit; veruntamen a sale & faecu­lentiis terrestribus una cum sulphure commotis, mi­nus aperte inflammabatur; nihilominus incendio in­testino & velut clauso ardescens insignius depravaba­tur: hinc statim ab initio urina erat summe rubi­cunda & turbida, etiam omnino insomnis degebat: die quinto sanguis deflagrans, & recrementis seu materia adusta satur, plenitudine sua ad excretionem moliendam irritatur; quare isthac nocte turgescentia oborta sarcinam suam sudore minus dis [...]labilem in caput transfert, ibidemque cerebro & nervorum ge­neri affigit: inde statim spirituum animalium irra­diatione solita in ipso fonte perturbata, eorum in­ordinationes in extremis partibus primo sentiri acci­dit, quare punctio aderat in toto corpore, venter inflatus, hypochondria distenta, & velut moles quae­dam sursum ascendens & successive ventrem praecor­dia & demum caput pervadens: hujusmodi enim symptomata non semper (uti vulgo creditur) a va­poribus ab utero elatis & sursum contendentibus, oriuntur; verum non raro a cerebro & nervorum principiis maxime affectis: cum enim labes ibidem infligitur ut spiritus animales juxta originem suam in motu perturbentur, nec (uti prius) corpora ner­vosa inflent ac distendant, statim spiritus alii in ner­vorum extremitatibus siti, influxu solito privati, tu­multuari [Page 125] incipiunt; & inordinate ac versus princi­pia sua commoti, partibus quibus insident spasmos inducunt: hic motus irregularis & convulsivus in extremitatibus incoeptus, continuo spirituum & par­tium nervosarum ductu, mox in partes alias, & de­inde alias, usque cerebro propiores serpit; donec tandem (tota spirituum, velut militum, serie suc­cessive in retrocessum acta) spasmi in ipsum motus fontem continuantur. Quod revera hoc ritu motus convulsivi dissitissime a causa seu affectus loco ali­quando incipiunt, hoc unico argumento planum fi­et: quoties, scil. in crure aut brachio, ligatura strictiori aut incubatu, influxus spirituum animalium inhibetur, punctionis sensus, sive spasmus cum stu­pore, primo in pede aut manu sentitur; qui postea successive versus partem affectam altius ascendit: quare in hac aegra ob materiam febrilem (scil. re­crementa aducta) e cruoris sinu metastasi critica in cerebro defixam, atque illic nervorum principia ob­sidentem, symptomata ista affectionem hystericam imitantia, ciebantur: propter nervos (qui median­te spinali medulla per totum corpus dispescuntur) juxta originem affectos, punctionis sensus in extre­mis inceptus mox in toto percipitur. Ob sexti pa­ris similem in fonte laesionem, primo in surculis ejus dissitissimis (nimirum circa abdomen) spasmi & di­stentiones oriebantur: fuit is [...]e velut molis cujus­dam ascensus, solummodo viscerum & musculorum abdominis a spasmo successive inflatorum, tumefa­ctio; deinde eodem affectu (mediante ejusdem sexti paris ramo) superius usque & propius cerebrum perre­ptante, videbantur praecordia & dein caput ipsum (ve­lut a vapore quodam ab inferioribus sursum elato) cor­ripi: die proximo, cum materia haec febrilis primo leviter cerebro infixa a cruore denuo resarciretur, [Page 126] symptomata praedicta ad tempus cessabant; dein brevi posthac (sanguine iterum efflorescente & recremen­ta sua rursus in cerebro deponente) ejusmodi, uti prius, affectionem ingruere haec aegra persentiscit; quae tamen frictionibus, foetentium odore, aliisque remediis in passione hysterica usitatis, per quatuor horas ab insultu retardabatur; quatenus nimirum spiritus animales ab externo objecto lacessiti, & in motum violentum irritati, impedirentur ne motus convulsivos ita subito conciperent: postea vero cum ista spirituum incitatio exterius adhibita cessaret, ur­gente adhuc causa morbifica, spiritus illi graviter ob­sessi non successive ab extremitatibus incipiendo (uti prius) sed derepente, omnes, tum in cerebro, tum in nervosa appendice, una in confusionem aguntur. Crisi ad hunc modum tentata, scil. materiae febrilis ad cerebrum translatione, morbi eventus, tum in hac aegra, tum in aliis, quorum aegritudines dili­genter observavi, plerunque funestus successit. Et­enim sanguis, nisi valde depravatus & impeditus, de­purationem suam vix unquam molitur: & quoties­cunque hoc modo excretionem satagit, cerebro & nervoso generi labem, nec cito nec facile delebilem, infligit: etiam ipsa cruoris massa raro admodum ta­lis efflorescentiae motu, a materiae febrilis impura mixtione immunis redditur.

Juvenis eruditus, gracilis habitus, & pallidi vul­tus, ineunte vere nullius errati circa victum con­scius, queri cepit de lassitudine & impotentia ad am­bulandum, etiam de capitis torpore & somnolentia. die secundo insuper siti, inappetentia, & praecordi­orum aestu torquebatur: die tertio medico accersito vomitorium sumebat, a quo cum ter evomuerat, & quinquies biliosa & calida dejecerat, nonnihil ala­crior factus est, & nocte insequenti mediocriter dor­mivit: [Page 127] die quarto fuit stillicidium sanguinis in exigua quantitate; dein sitis & calor plurimum aucti: erat urina rubicunda cum sedimento copioso, & aliquali hypostasi. Quoniam autem post signa coctionis in urinis apparebat naturae veluti oppressae ad excer­nendum conatus sine eva [...]uatione sufficienti, ideo sanguis ad 7 unc. mittebatur & exinde plurimum alleviari visus est, vesperi tamen omnia exacerban­tur & exinde per tres dies sebris [...]sque intendi vi­debatur. Die septimo de gravi torpore in capite, & caligine oculis obversante, querebatur; post me­ridiem haemorrhagia copiosissime successit, ut prae im­menso sanguinis dispendio aeger fere viribus exolve­retur, atque opis medicae pro sanguine sistendo ma­xima incumberet necessitas: in hunc finem tum ve­nae sectio in brachio, ligaturae, epithemata, tum ca­piti tum imo ventri, adhibita, & quamplurima alia remedia (urgente praecipiti medendi occasione) a qui­buslibet praescripta incassum tentabantur: tandem, mulieris illuc casu occurrentis suasu, nari stillanti fer­rum ignitum admovebatur, & derepente a vapore sanguinis torrefacti in nares suscepto, istius fluxus sistebatur; hoc remedium postea in plerisque bono cum successu usurpatum novi. Copiosa ista haemor­rhagia febris continua judicata est; cui tamen inter­mittens quotidiana successit, quae postea juxta me­dendi methodum superius traditam brevi curata est.

Haec febris sine manifesta occasione incipiens, ac per plures dies cum siti & calore continuata, erit syno­chus putrida dicenda; quae tamen [...]ine quovis hor­rendo circa initium aut statum symptomate, facili decursu, licet crisi demum periculosa, & difficili, ju­dicata est: huic, sanguinis verno tempore turge­scentia, simulque in eodem ventilationis defectus, ori­ginem [Page 128] praebuerunt: cruor incendio febrili defla­grans circa diem quartum aliquantulum materiae adustae congesserat; ut efflorescens motum criti­cum (haemorhagia licet exigua) tentaret: eva­cuationis plenioris defectum venae sectio pro tem­pore supplevit: postea, recrementis adustis in magna copia congestis, iisdem in corpore non bene per­spirabili per diaphoresin minus difflari aptis, quo tem­pore natura erat crisin molitura, haemorrhagia in­gens sequuta est. Cum enim sanguis ob materiae febrilis seclusionem motu critico agitatur, ejus parti­culae quamplurimae a mixtione solvuntur, ita ut tur­gescentia majori citata, quod vis extraneum ipsis con­fusum eliminent: si hoc tempore cutis spiracula minus pateant, cruoris massa (velut mustum utri [...]tri­ctioris orificii inclusum) usque insignius turgescit; & quia materiam febrilem per sudorem excutere ne­quit, una cum ipso, qua data porta, se foras prori­pit; quare cum per vasa in apertura narium dehi­scentia sanguini ebullienti facillimus pateat exitus, e ductu isto (instar ejusdem musti quando vas aperi­tur) spumosa rarefactione ampliatus copiose exilit. Febre continua hoc modo soluta, quotidiana inter­mittens successit, quia post longam sanguinis defla­grationem, ejusque ingens dispendium, qui residuus erat cruor spiritu plurimum orbatus, ac sale cum re­licto sulphure perassato, ejusmodi diathesin facile contrahebat, qua succum alibilem haud rite coque­re, sed in materiam usque fermentativam pervertere aptus fuerit.

Matrona sexagenaria cum linteis non satis a ma­dore exciccatis lecto instratis quadam nocte discu­buisset, male habere caepit: primo afficiebatur ca­tarrho suffocativo, ut, prae serosa colluvie in laryn­gem exudante, vix ei respirare, nedum dormire li­cuisset: [Page 129] postridie nausea & inappentia, cum ali­quali siti & caloris excessu: die tertio dolor acu­tus in latere, cum tussi & febre aucta invasit. uri­na fuit rubicunda, & clara, cum hypostasi lauda­bili; pulsus inaequalis & intermittens: medico vo­cato sanguis ad 10. unc. detrahebatur, etiam isto die ab enemate immisso alvus copiose soluta: sub noctem dolor evanuit, & mediocriter dormivit: uri­na tunc erat rubicunda, turbida, & contentis satu­rata; die quarto, febris nonnihil auctior; ve­speri tussis valde molesta, succedente mox dolore acuto (uti prius) in eodem latere; urina iterum clara cum hypostasi: dolor a sanguinis missione denuo ce­lebrata, brevi cessavit. Die quinto febris remissior, nox tamen inquieta, cum calore & jactatione corporis, verum sine dolore. Mane proximo copiose sudavit, & alleviata est; dein victu adhuc tenui per aliquot dies usa, & semel purgata, sine recidiva convaluit. Observatione dignum fuit, quod urgente dolore uri­na erat clara, & cum hypostasi, nec a frigore tur­bata; quae tamen, eodem sedato, statim crassa, ma­gisque rubicunda, & contentis saturata evasit.

Hic morbus propter acutum lateris dolorem, ve­lut symptoma pathognomicum, pleuritis dicetur; ve­rum hic febrem habemus dolori praecedaneam, & minime ipsius productum: aegritudinis causa evidens fuit a pororum constrictione transpiratio impedita, propter effluvia retenta sanguis effervescens, simul­que seroso latice nimis scatens, plurimum ejus ex arteriis in laryngem terminatis quasi evomens, ca­tarrhi suffocativi sensum inferebat: etenim hujus­modi affectus (uti & tussis cum sputo copioso) mi­nime oriuntur, eo quod humor aquosu [...] (prout vulgo [Page 130] perhibetur) e capite in guttur & pulmones depluit, sed quia latex serosus modo e vasis pneumonicis im­mediate in pulmones suffunditur, modo arteriis in la­ryngem dehiscentibus exudans in pectus decumbit. Die tertio ab eodem humore seroso, cum portione sangui­nis in latere desixo, dolor acutus oriebatur; etenim sanguis effervescere incipiens, cum adhuc in se materi­am a succo alibili degeneri crudam, & (uti videtur) acidiusculam contineret, eandem (quia foras per dia­phoresin ejicere nequiret) lustratione propiori per ar­terias intercostales in membranam costas succingen­tem deposuit; at (que) illic (uti semper in pleuritide assolet) sive coagulatione, (quod suspicari fas sit) sive vasorum obturatione, sanguis eadem materia implicitus in motu sistitur; dein novi usque sanguinis appulsu mole auctus, solutionem continui, adeoque dolorem acutum infere­bat. Quod in hac aegra ejusmodi materies sanguinis massam perturbans, cum portione ejus extravasati, circa pleuram defigeretur, exinde constabat, quoniam urgente dolore urina erat clara & contentis minime sa­turata: dein cum vasa propter phlebotomiam inanita, materiam istam, prius e cruore exterminatam, in ejus massam denuo resorberent, urina statim turbida & con­tentis iterum gravida evasit: pulsus erat inaequalis & intermittens, propter idiocrasiam, qua nimirum in qualibet intemperie ita se habere solebat: cum enim ante plures annos hanc mulierem febricitantem cura­rem, pulsus inaequalis & intermittens mihi aliisque circa morbi eventum tristis praesagii metum incusse­rat; qui tamen eo tempore (uti & in hac aegritu­dine) sine horrendo quovis symptomate prospere cessit.

Juvenis robustus & [...], circa solstitium aesti­vum post immodica exercitia, indeque frigus subi­taneum [Page 131] calori superveniens, male habuit: primo inappetentia, nausea, saevo capitis dolore, nec non siti, & calore solito intensiori, afficiebatur; die se­cundo dolor acutus in latere dextro cum tussi & respiratione difficili invasit; sanguine statim e bra­chio ejusdem lateris copiose detracto, dolor iste non­nihil remisit; qui tamen vesperi, cum tussi & sputo cruento atrocior factus, rediit. Nox insomnis & valde inquieta successit: die tertio sanguis denuo mittebatur; insuper linimenta & fotus lateri dolen­ti applicabantur; pulveres, julapia, & decocta an­tipleuritica intus sumpta; sub noctem dolor fere in totum cessavit: dein mox cephalalgia immani cum vertigine aeger afficiebatur. Die quarto fuit sanguinis stillicidium e nare dextro ad 2. unc. a quo affectus isti capitis plane cessabant, vesperi autem dolor in latere prius affecto cum majori atrocitate rediit: interim pulsus erat parvus & debilis, ut, cum de sanguine mittendo consuleretur, periculum esset ne vires dejectae tale remedium non admitte­rent: quare in exigua tantum quantitate phlebo­tomia celebrata: fotum & cataplasmata lateri dili­genter applicari; insuper spiritus c. cervi guttas 20 in cochleari; Julapii cardiaci propinari, idemque sex horarum intervallo continuo repeti, praescribitur: sudavit ista nocte copiose, & dolor plurimum re­misit; sputum erat parvum, cruore interspersum; quod intra diem (dolore etiam sensim evanescente) omnino cessavit. Cepit aeger bis in die ejusdem sp. c. c. 1. scrup. & sine recidiva intra paucos dies integre convalvit.

Fuit haec febris synochus simplex a causa eviden­ti, scilicet pororum constrictione, excitata, quam ci­to [Page 132] cruor recrementis adustis nonnihil saturari, ade­oque magis turgescere coepit, materies quae secer­ni debuerat propter peculiarem ejus labem in pleu­ram transfertur; ibidemque defixa sanguinem sibi adscitum coagulari, ideoque in circuitu sisti, & (cum a venis minus exciperetur) statim extravasa­ri coegit: hinc dolor acutus in latere, & sputum cruentum mox ab initio hujus morbi acciderunt: dein postea eadem materies foco isto quem adscive­rat depulsa, & in cruoris massam resorpta in ca­pite defigitur, atque illic similem cruoris stagnati­onem, & (uti probabile est) coagulationem indu­cens, vertiginem cum atroci dolore inferebat; qui tamen affectus (haemorrhagia ob sanguinem extra­vasatum oborta) brevi solvebatur. Parte materiae morbificae hoc modo detracta, pars altera a san­guine resumpta denuo ad focum usitatum (scilicet latus prius affectum) convehitur, ubi deposita lati­cem suum (scilicet cruoris portionem) rursus coagu­lat, & extravasari cogit: etenim dolor iste cum sputo cruento Die quarto renovatus, a sangui­nis ebullitione [...]imia, ideoque e vasis exundantia, provenire nequibat; quoniam isto tempore pulsus erat parvus & debilis cum vasorum concidentia, ut revera cruorem vasis exudasse putandum sit, eo quod a materia morbifica coagulatus, (ideoque licet arteriis expulsus, a venis tamen referri minus habi­lis) in circuitu sisteretur. Huic dolor acutus suc­cedit, quoniam sanguis crebro appulsu congestus, & in tumorem elevatus, continui solutionem fecit▪ etiam mox ab initio sputum cruentum supervenit, quia sanguis intus in corpore alicubi in motu cohi­bitus, ob tenerrima & facile patentia vasorum oscu­la, in cavitates exudat; cum eidem exterius extra­vasato, [Page 133] propter cutim densiorem & obserata vaso­rum oscula, non nisi in abscessum facto & suppu­rato, patefiat exitus. Venae sectio in pleuritide in­cipiente prodest, eo quod sanguinem alicubi in cir­cuitu praepeditum a nimia effervescentia cohibet; praecipue autem quia cum vasa hac ratione valde deplentur, humores quoscunque prius extermi­natos, adeoque sanguinem in parte affecta sta­gnare inceptum, denuo excipiunt, & fluxilem red­dunt. Etiam remedia circa initium hujus morbi maxime juvantia sunt ejusmodi quae sanguinis coa­gulationem impediunt, aut inter coagulandum dis­solvunt; qualia sunt quae sale volatili aut alchali­sato plurimum abundant: nimirum spiritus fuligi­nis, sanguinis, C. cervi; item spiritus & sal uri­nae, pulvis e chelis aut oculis cancrorum, e dente aprugno, aut mandibulo piscis lucii, egregii sunt usus. Inter vulgares mos est infusionem stercoris equini propinare; quod equidem medicamentum in casibus fere deploratis non raro opem contulisse novi. Interim acida quaecunque, quia sanguinem plus coagulant, & expectorationem impediunt in hoc morbo summe laedunt

CAP. XII. De Febre maligna sive pestilentiali in genere.

PRaeter febrem continuam, qualis supra describi­tur, quaeque, ob principium aliquod sanguinis ni­mis evectum, & caeteris improportionatum, exori­tur, datur altera hujus species, quae propter sangui­nem miasmate venenato tactum, ideoque varias co­agulationes, & corruptiones subire habilem, conci­tatur: in qua non solum spiritus, & sulphur, velut in febre putrida impetum faciunt, & sanguinem im­modice effervere cogunt, verum insuper cruoris mi­xtio statim dissolvitur, ejusque liquor in partes fa­cessit; adeoque horrenda symptomata, cum mani­festo vitae periculo in hujusmodi affectione inducun­tur. Sub hoc censu febres malignas, pestilentes, Pestem, variolas, & morbillos comprehendimus: de quibus in praesenti agendum restat.

Morbi pestilentes adeo in tenebris grassantur, & ignotam ducunt originem, ut eorum causae, & essen­tia sine recursu ad occultas qualitates raro explicen­tur. Unanimi omnium consensu, horum vires & potentia in materia venenata collocantur; quoni­am ab affectu pestilenti, non secus ac ab epoto vene­no, vires subito prosterni, vitamque brevi profli­gatam cernimus. Ideoque pro explicanda pestilen­tiae natura, non abs re fuerit, primum inquirere de veneno in genere, & quo ritu corpora nostra affi­ciat; dein ostendere, quale venenum in peste & mor­bis [Page 135] contagiosis dispergatur: quibus praemissis de af­fectibus modo citatis speciatim dicemus.

Veneni nomen meretur, quicquid in corpus nostrum impingens, temperiem, & actiones cujusvis partis, aut totius, occulto modo & vehementer laedit, spi­ritus profligat, aut eorum motus pervertit, liquo­rum mixtiones solvit, coagulationes, & corruptio­nes inducit, viscerum fermenta, & functiones de­struit, adeoque subito, & latenter vitae periculum adducit. Eorum quae hoc modo nobis insidiantur in rerum natura subest ingens copia, & proventus valde opimus: saepe intus in corpore nostro gignun­tur, exterius ab omni plaga e quovis terrae, aquae, & aeris tractu, abunde suppeditantur; e distinctis Mineralium, vegetabilium, & animalium familiis quo­tidie emergunt; adeoque alimentis, imo medicinae nostrae sese immiscent, ut cum Plinio queramur, quod non sit fateri, an rerum natura largius mala, an remedia genuerit.

Sicut magna est venenorum varietas, ita quoad subjecta & laedendi modos, non minor est eorum diversitas: nam licet plurima venenata, tota sub­stantia nobis perhibentur contraria, ut quodvis ado­riantur, &, feralis instar ignis, vi Caustica velut in cineres redigant; tamen ex his nonnulla, peculi­ari noxae stimulo donata, plus uni parti, aut sub­stantiae nocent, quam alteri. Subjecta, quibus pro­xime, & immediatius, veneni labes infligitur, du­plicia assignamus; nimirum spiritus animales, seu, liquorem spirituosum, subtilem, in cerebro & ner­voso genere scatentem; & sanguinem in vasis & corde fluxilem. Quando objectum alteri tantum, aut simul utrisque improportionatum offertur, ut exinde liquorum, aut partium continentium crasis evertatur, quo functiones muniis vitae & sensus [Page 136] obeundis necessariae inhibeantur, idque latenter ac velut improviso fiat, hujusmodi effectus veneno ascri­bimus.

Corpora nervosa, cum spiritu animali, haud pror­sus eodem modo, a quibuslibet venenis impetuntur, modo enim cum stupore, modo spasmis & motibus convulsivis, iisque diversi generis, & moris tentantur; Morsus Tarantulae choream infert; a torpedine per Tridentem, aut retium funiculos, vis transmissa, ma­num piscatoris stupefacit. Pastinacae sylvestris radices, aut lolii semina comesta, homines insanire faciunt: Opium, Mandragora, Hyoscyamus, & similia, somnum altum & aliquando lethalem accersunt. Haec & plera­que alia sine insigni sanguinis perturbatione, aut noxa cordi illata, facultati seu spiritui animali vi­rus praecipue imprimunt.

Sunt etiam toxica nonnulla, quae massae cruoris malignitatem eorum potissimum insinuant. Quare a pharmacis quibusdam, icteritia flava, aut nigra, modo Elephantiasis, affectus leprosi, aut intumescen­tiae totius corporis producuntur. Vapores a cryptis subterraneis erumpentes, etiam a Carbonibus recens accensis, non raro spiritus vitales suffocantes, una sanguinem congelant, ac in motu sistunt, quo mi­nus in corde vitae flamma perennet: Quanta cru­oris massae, a miasmate▪ [...] corruptio impertia­tur e maculis & exanthematis (quae sunt velut san­guinis siderati stigmata) cuivis perspicuum est.

Si noxa alterutri, scil. cordis, aut cerebri regi­mini, primo inflictu sit levior, sine magna alteri­us offensa plerunque absolvitur. Quare motus con­vulsivi, stupor, lethargus, melancholia, affectiones paralyticae, cum pulsu laudabili, & sine immodica sanguinis effervescentia, non raro incipiunt; & de­inde, si affectus non invalescat, sensim finiuntur, [Page 137] ac cessant. Alia prostant venena, quae saepe cruo­rem depravant, ejusque mixtionem dissolvendo cor­rumpunt, interim ut functiones animales sartae tectae perstent. Sin veneni fermentum sit fortius, & alti­ores radices egerit, statim ab uno in alterius pro­vinciam, virus dispergitur: cum enim partes ner­vosae, succo virulento turgescunt, veneni portio cum latice nervoso, per vasa lymphatica in venas reduce facile in cruoris sinum convehitur, ejusque massam lue qua tumet, inquinat: etiam a sanguine, veneno graviter tacto, succus quo irrigantur nervi, brevi labem contrahit; hinc rabiosi febricitant, & febre pestilen­ti correpti, saepissime delirio, aut phrenitide tentan­tur. Super his considerare oportet, qualis sit alte­ratio, sive noxae impressio; quae spiritui animali, cum cerebro & appendice nervoso; qualis item quae sanguini, cum corde & vasis annexis, a veneno in­fligitur: Licet hic fiendi modum, plane ostendere ac velut digito monstrare, penes humani ingenii soler­tium non sit; tamen ratiocinatione, & facta cum aliis affectibus comparatione, hujus rei notitiam ali­qualem consequi poterimus.

Circa prius observamus, quod liquor ille subtilis, sive spiritus animales, quibus nervosa corpora in­flantur, & quorum expansione, sensus & motus re­ciprocas actiones edunt, a tensitate sua, & aequa­bili expansione facile pervertuntur: cum enim ner­vi sint mollis texturae, & spiritus, qui in iis scatent, substantiae admodum subtilis, objecta quaevis fortia, aut vehementia ferre nequeunt: quare cum aliquid, violentum, aut improportionatum ingruit, ab ex­pansione, & excursu suo, saepe in fugam, & re­trocessum & non raro in motuum anomalias, co­guntur: quare subitae animi passiones, eas distrahunt, & in spasmos ac convulsiones adigunt; quando suc­cus [Page 138] alibilis quo reparantur nimis acris, acidus, aut austerus suppeditatur, modo paralyses, modo contra­cturas patiuntur: quod si objectum aliquod magis incongruum (quale venenatum statuimus) offertur, cujus particulae tali sint ferocia praeditae, aut ejus­modi configurationis, ut cum nervoso liquore im­petuose effervescant, subtiliorem seu spirituosam ejus portionem, huc illuc exagitent, aut prorsus abi­gant, atque reliquum liquorem, aut vi styptica [...]i­gant, aut ebullitione in motus inordinatos cogant, hinc cerebri & nervosarum partium malae affectiones, scil.▪ modo convulsio, tremor, rigor, modo stupor, aut resolutiones reliquaque gravioris notae symptomata oriantur necesse est. Quae hoc ritu succum nervosum veneno insiciunt, modo sunt crassiora, & solum quan­do in substantia valde corporea applicantur, noxam infligunt: modo sunt tenuia, et in vaporem aut halitum usque resoluta, e punctulo quodam, veneni fermentum per totum nervosum genus suffundant. Vi­rus interdum rei noxiae comestum, primo in ven­triculo tragaediam inchoat; saepius nudo contactu in superficie corporis, miasma virulentum relin­quit, quod facile & cito fermento suo spiritus per totum dispersos contaminat. Labes extremitatibus ner­vorum, ubivis sive intus, sive extus inflicta, facili eorun­dem ductu, latius dispergitur; illico pluribus ejus­dem rami surculis, in mali consensum adductis. Non raro levior rei venenatae contactus, e digito aut membri cujusvis extremitate, statim cerebro susceptam communicat labem, indeque in totum corpus, & mem­bra dissitissima retorquetur; hujus ratio est, quod tum succi nervosi, tum miasmatis cujusdam venenati parti­culae sint ita agiles, & motus expediti, ut alterutrae per totam alterius massam, citissime tanquam lu­minis radii per medium diaphanum trajiciant.

[Page 139]2. Quoties sanguis, e re venenata noxam con­trahit virus infixum est aut hebes, & minoris acti­vitatis, quod non statim se prodit, nec in fera sym­ptomata erumpit, donec a longo tempore, cum ta­cita fermentatione maturetur, & prius totam san­guinis massam infecerit, uti observare licet, in qui­busdam venenis, quae perhibentur ad distans, & non nisi post aliquot menses, aut annos occidere. Vel inspirata cruori toxica, stimulo multo acutiori imbu­untur, ut ab eorum contagio labes contracta, in fe­ra symptomata e vestigio erumpat, indeque sequatur modo febrilis effervescentia, cum vomitu, siti & prae­cordiorum aestu, modo totius intumescentia, cutis discoloratio, saepe exanthematum & bubonum eru­ptio, non raro item repentina virium prostratio, ita ut subita mors sine tumultu, & fere insensata obre­pat: ubi obiter notandum, si spiritus cruoris ab ho­ste lacessiti, ipsum aggredi, & pro victoria decertare valeant, e conflictu hoc ebullitio febrilis in sanguine concitatur; sin veneni particulae, viribus longe potio­res, spiritus cruoris subito profligent, ac vitam extin­guant, statim corrumpitur massa sanguinea, ut nec in vasis circulari, nec in corde rite accendi possit.

Si inquiratur adhuc, quas mutationes in substan­tia, aut consistentia sua, sanguis veneno infectus su­beat, ut propterea vitae sustentandae minus idoneus red­datur: Respondeo in hunc modum venena: quaedam sanguinem fundunt, ejusque serositatem nimis praeci­pitant, ut sunt pharmaca, quae vel purgatione deleteria, aut urinae profluvio, aut totius intumescentia, vel dis­coloratione, vel pustularum eruptione, plurimam se­rosi laticis secretionem faciunt; interea magna ebullitio cruoris massae inducitur, qua spiritus vitales valde di­sperduntur, salis & sulphuris particulae a coctione nimia exaltantur, & saepe assantur, adeo, ut icteritia aut flava, aut nigra inducatur.

[Page 140]Sunt alius generis venena [...]onge periculosiora, quae sanguinem congelant, ejusque mixtionem destruendo corrumpunt: scil. massae sanguineae primo congelatio­nem, dein putredinem inducunt; cum enim spiritus cru­oris a veneni contagio profligati, dissipantur, liquo­ris mixtio aequabilis solvitur; quare particulae cras­siores se mutuo implicant, & instar lactis ab infuso coagulo, aut spontanea accrescentia invicem coagulan­tur: hinc cruor in vasis grumescit, ut minus prom­pte in iis circuletur: hujus portiones coagulatae in­terius in cordis sinus delatae illic stagnare aptae sunt, adeoque crebras syncopas & lipothymias pariunt: exterius advectae, & inter circulandum in cute de­fixae, modo uberius congestae, per totum nigredinis suffusionem inducunt, modo parcius dispersae, macu­las tantum, aut vibicum instar, stigmata purpurea, caeteraque malignitatis phaenomena efficiunt. San­guinis autem coagulatio, ipsum ad putredinem seu corruptionem cito disponit; uti videre est in san­guine extravasato, qui cito nigrescere, & putrere so­let. Etenim spiritu exhalato, in cruore residuae sul­phuris & salis particulae, a se invicem discedere & mixtionis vinculum dissolvere, unde putredo sequitur, incipiunt.

His ita praemissis de veneno in genere; Metho­di ratio postulat, ut febrium quae omnino a mias­mate venenato, & maligno, originem ducunt, tra­ctatum aggredia [...]: cumque sub hoc titulo, pestis facile principatum obtinet, ab ejus consideratione incipiam, postea de febribus malignis, variolis, & mor­billis ordine dicturus. Priusquam tamen ejus defi­nitionem proposuero, breviter inquiram de veneno pestifero, cujus sit indolis, ac naturae; unde etiam nascatur & demum quo pacto per contagium in alios propagetur.

[Page 141]Ad exprimendam pestis naturam solent Authores corpora quaedam veneneta eligere, & ab eorum no­minibus Elogia teterrimi istius morbi conficere; qua­re in definitione pestis, virus Napellinum, Aconitale, & Arsenicale vulgo recensentur: quorum tamen vis lethifera cum in materia valde crassa consistat, & non nisi corporeo contactu sese exerat, luis pesti­lentialis essentiam non rite imitatur: haec enim in miasmate vaporoso & spiritali fundatur; e quo ef­fluvia quaqua versus diffusa se adeo potenter expli­cant, ut ex minimo seminario feracem mortis, & exitii segetem cito propagent. Ob insignem ejus activi­tatem, veneni velut quinta quaedam essentia hoc miasma dici meretur; hujus particulae valde agiles & subtiles, quaevis penetrant corpora & fermento suo inspirant: sive enim per aerem dispersae, vel in fo­mite quopiam reconditae, corpori humano, leviter li­cet & quasi per transonnam, impegerint, ipsum faci­le subeunt; spiritus tum animales, tum cruoris, ci­to inficiunt, & exinde labem venenosam in membra omnia brevi suffundunt.

Cum halitus seu vapor pestilentialis quempiam in­vasit, atque illud virus spiritus animales, aut cruoris aut etiam simul utrosque (quemadmodum superius dictum est de venenis) primo corripuit; a subtili & tenuiori horum substantia labes in materiam crassio­rem cito derivatur: quippe totam sanguinis, aut succi nervosi massam, atque humores excrementitios ubivis scatentes brevi fermentat, indeque in partes solidas deducitur, iisque malum infigit. Si haec lues spiritus animales prius occupet, statim cerebro ner­vosoque generi, ac imprimis ventriculo noxa com­municatur; humorem in hisce gliscentem illico ve­nenat, ejus mixtionem solvit, motum regularem per­vertit, Ipsumque teneriori partium continentium sub­stantiae [Page 142] omnino incongruum & infestum reddit: in­de mox spasmi & motus convulsivi, vomitus imma­nes, cardialgia, nec non Phrenitis, delirium, aut vigiliae pertinaces circa primum morbi insultum concitantur▪ cum interea labe nondum per cruorem dispersa, aegri non febricitant; nec pulsu inordinato, aut syncope, aut stigmatum apparentia urgentur, quae tamen sym­ptomata quam primum Sanguis inficitur pos [...]ea emer­gunt. Si quando spiritus cruoris miasmate venena­to; aut cum aere inspirato, aut per poros attracto, primo occupantur: illico per totam sanguinis massam ejus fermentum dissipatur; portiones infectae statim ab aequabili mixtione solvi, in partes secedere, & coa­gulari incipiunt; eaedemque in cordis si [...]us delatae, ibidem stagnare, adeoque syncopen, lipothymias, & non raro subitam mortem inducere; exterius etiam advectae, atque circa cutim defixae, Bubones, Ecthy­mata & caetera venenositatis stigmata inferre solent, interim ut satis animo constent aegroti; nec delirio, nec motibus convulsivis tententur. Quod si a cau­sa fortiori simul utrisque partibus noxa infligatur, cum magis horrendo symptomatum apparatu, ac praesertim syncope, ac phrenitide una infestantibus morbi cursus peragetur.

Quod ad ortum ejus attinet; quando pestis in re­gione aut terrae tractu primo exoritur, ejus duplex assignatur causa, scil. primaria seu metaphys ea, item secundaria five naturalis, huic subordinata. hunc morbum, ubicunque grassaretur, pro castigandis homi­num sceleribus, primitus a Deo immissum ipsi agno­verunt Ethnici, ideoque pro extirpatione ejus preci­bus & piamentis, aeque ac medicamentis insistebatur. quod vero ad causam naturalem spectat, variae ferun­tur sententiae. Pestilentiam recens exortam volunt nonnulli tantum a coelo & syderum influentiis derivari [Page 143] contra alii solummodo ab interna humorum corpo­ris nostri putredine suscitari statuunt: hujus affectus causam isti nimis procul, atque hi debito propius de­ducere nituntur. Nos media incedamus via, &, quod ratio suadet, & quod Authores quamplurimi asserunt, primum & praecipuum hujus veneni seminarium in aere collocamus▪ quippe rationi consonum videtur, ut ab eo­dem fonte, quo vitae communis pabulum, etiam necis haud minus diffusae initia petantur: eadem nobis respi­randi aeris, ac piscibus in aqua degendi, incumbit necissitas: quare sicut piscium catervatim morienti­um, aquis veneno infectis, lues ascribitur; ita ho­mines sine causa manifesta, e clade epidemica occum­bentes, nil praeter aeris communiter inspirati labem, in­terimere poterit.

Constat enimvero aer, quem pro vita ducenda ne­cessario inspiramus, halituum & vaporum congerie, qui perpetim e terra expirantur; quibus salium & sulphuris exhalationes commistae, corpusculorum [...] hic densam quasi nebulam constituunt: ho­rum motus & pernicissimus & irrequietus, figurae sunt multiplicis, & plurimum diversae. quare alia con­tinuo aliis occursant; &, juxta varias eorum confi­gurationes, cum his cohaerent & mutuo combinan­tur, ab istis abiguntur & aufugiunt: hinc sympathiae, & antipathiae cujusque rationes potissimum dependent. A diversis hujusmodi atomorum agitationibus pro­pe terrae superficiem, hic aut iste tractus aeris diver­sas alterationes subit, quibus corpora imprimis vi­ventia varie afficiuntur: quippe motus intestinus particularum cujusvis animalis, a motu & temperie particularum aeris plurimum dependet: hae siquidem istas perpetim exagitant, consopitas exuscitant, avo­lantium dispendia reparant, nitrositate sua flammam vitalem exagitant, ei (que) pabulum nitrosulphureum sup­peditant, continuis accessuum & recessuum vicibus ac­censam [Page 144] eventilant & fuligines auferunt. Quamdiu pro motu & configuratione in utrisque, apta con­temperatio intercedit, vita & sanitate integris ani­malia fruuntur: sin vero corpuscula aeri innatan­tia sint ejusmodi figurae & potentiae, ut spiritibus animalium insitis plane adversentur, horum, a caeteris quibꝰ colligantur elementis, mixtiones solvunt & mo [...] ▪ pervertun [...]; hinc rerum Crases perduntur, vita profliga­tur; ea (que) vix dum extincta, corpora putredinē subeunt, hinc arborum aut segetum culmi syderatione percussi derepente emarcescūt, hinc inter pecora lues saepenume­ro grassatur, quae simul totas interficit greges; prop­ter hujusmodi causam pestilentiae semina se primo exerunt, & humano generi internecionem intentant: nam sicuti venenata corpuscula, in terrae visceribus aut ejus superficie concreta, mixta Arsenicalia aut Aco­nitalia producunt, ita haec in vaporem usque resoluta et in aere agglomerata auras perniciosas creant, e qui­bus morbi maligni & pestilentiales oriuntur; inqui­namentum, quod hoc modo aerem contaminat, Di­embrochius solertissimus hujus morbi explorator con­tendit solummodo (velut [...]) ab irata Dei dextra immediate demitti: verum hoc esset absque necessitatis praetextu multiplicare (ne di­cam entia sed) miracula, & in qualibet peste novae substantiae creationem asserere; cum interim materiae venenatae in hanc rem satis idoneae copiam in terrae vi­sceribus delitescere, mineralium ac vegetabilium viru­lenta producta quae quotidie emergunt, nobisque (uti pestis) tota natura adversa, plane testentur. Ete­nim corpuscula, quae materia terrestri obvoluta mixta venenata in telluris gremio constituunt, eadem in vaporem resoluta non minus noxia futura sunt, & afflatum pestiferum aeri cui obversantur impriment, quare pace tanti viri dixerim, non improbabile vide­ri, quod quae alicui aurae tractui pestilentiae seminarium [Page 145] primo affigunt, sint salium ac sulphurum efferatorum, ac e terrae visceribus (divino instigante nutu) expi­ratorum venenata effluvia; quae modo ex specubus & cavernis, prius diu inclusa, sensim exhalantur: mo­do ob terrae motus aut hiatus confertim erumpunt; cujusmodi item a militum [...]astris squalore immundis, a cadaveribus insepultis, vel a locis c [...] no stagnanti & foetido obsitis passim expirantur: corpuscula ve­ro hoc modo exhalata longa putredine miras [...] & [...] asciscunt, ut propterea sint aliis qui­buscunque incongrua & heterogenea; adeoque in aerem suscepta ipsum (velut liquoris massam) fer­mentent, ac a natura salubri & benigna, in perni­ciosam & tetram pervertant.

Malignam aurae pestilentis tincturam corpora quae­dam facilius, alla non ita prompte suscipiunt. Qui­bus ex mala victus ratione ingens subest Cacochy­mia, quique ob plethoram habent sanguinem sulphu­re concremabili refertum, his venenatae aurae levior afflatus virus pestilentiale infigit, praesertim si me­tus & tristitia accedant, quae levissima contagii spi­cula, velut [...] quadam, intus convehunt & ad Cor deducunt. E contra qui viscera habent mun­da, & sanguinis massam bene temperatam, quique animo forti & intrepido praediti sunt, luem hanc non ita facile recipiunt, & aliquando receptam de­nuo exterminant.

Hactenus de pestilentiae ortu & divulgatione, juxta primos sui fontes, indeque deductam aeris infecti sca­turiginem; restat dicendum de propagatione ejus per contagium, quatenus velut ex traduce ab aliis sub­inde ad alios derivetur.

Per Contagium intelligimus vim istam five actio­nem, qua affectus quispiam residens in uno corpore sui similem excitat in alio. Cum vero hoc accidat vel imediate & per contactum, ut si aliquis in eo­dem [Page 146] lecto cum altero peste correpto accumbens eun­dem morbum contrahat; vel mediate & ad distans▪ ut si ab una domo in alias remotas labem transfer­ri contigerit, aut etiam si quempiam post aliquot dies, aut menses, forsan annos, vestem aut supel­lectilem a domo infecta petitam contrectantem, sta­tim pestis adoriatur. Ideo ut contagii natura & diversi ejus modi plane innotescant, expendamus pri­mo, quid sit illud quod ab infecto corpore dima­nat; secundo, quomodo se habeat per transitus sui medium; tertio, quo ritu affectum sui similem in alio corpore progignat.

I. Quod ab unoquoque corpore, fixioris licet na­turae, atomorum effluvia constanter avolant & excur­runt, quae circumcirca velut nebulam seu halonem con­stituunt, & instar lanuginis in pomo persico, quasi vestiunt, adeo receptum est inter saniores Philoso­phos, ut nihil magis. Quo vero plus activis ali­quid constat particulis, eo corpuscula insignioris vir­tutis & energiae a se dimittit. Hinc quae ab Ele­ctricis decedunt Effluvia valent alia corpora loco mo­vere: a sulphureis Emanationes procedunt, quae to­tam viciniam odoribus replent. Cum itaque vene­num pestilentiale, uti superius dictum, in minima licet mole, sit maximae Efficaciae & operationis, hinc ubicunque defigitur, a corporibus ipso imbutis Ema­nationes quaedam procedant necesse est, quae ejusdem veneni & malignitatis indolem referant, & quaqua­versus pro activitatis suae sphaera diffundant. Quum vero haec corpuscula quae pestilentiae contagium reti­nent, quum ab uno manarunt corpore, non statim excipiuntur ab alio, inquiramus quomodo se habe­ant respectu transitus sui per medium.

Ubi statim occurrit eorum ab aliis plerisque discri­men, siquidem effluvia quae passim evaporant, cor­poris [Page 147] a quo dimanant indolem non diu retinent, quin aut tenues evanescunt in auras, aut aliis cor­poribus impactae, iisdem assimilantur: Quae vero a miasmate pestilentiali decedunt particulae non facile ab aere aut ab alio corpore absorbentur, adeo ut prorsus dispereant; verum inter varias atomorum confusio­nes, & aliorum corporum allisiones, sese illibatas ser­vant. Etenim hoc virus indomitum fere & ab aliis insuperabile usque idem perstat, &, minima licet con­stet atomorum congerie, non statim evanescit, quin fermento suo proxima imbuit corpuseula, adeoque sibi novas asciscit copias, & vires acquirit eundo; unde in fomite quovis diu delitescit, atque post longum tempus cum idoneo subjecto impegerit, sese exerit, & veneni sui labem alteri impertiens, pestilentiae mor­bum prius explodi visum de novo resuscitat, & ex minimo licet seminario lethale virus longe lateque spargit.

Etenim Pestis adeo certissima prodit Contagii sui signa, ut nonnulli Authores contendant, eam solum­modo hac ratione inter mortales superesse, & nu­spiam de novo ortam esse, quin a fomite tantum conservari, & ab una regione subinde in aliam defer­ri. Referunt Historiae hujus semina in veste aut stragulis per plures annos sopita jacuisse, ab iisdem po­stea commotis emicuisse, & pestilentiae morbum de no­vo succrescentem cum ingenti hominum strage conci­tasse. Cum ratione fomitis pestis hoc modo ad distans propagatur, quae in miasmate supersunt venenata cor­puscula, commota statim exiliunt, & virus suum qua­qua versus velut irradiatione quadam explicant: si qua humano copori impingunt, spiritus statim pre­hendunt, eorumque vehiculo intus convehuntur, at­que dein facili negotio sanguinem & humores quos­cunque in vasis confluos, fermento suo inficiunt, [Page 148] iisque brevi coagulationes & putredinem inducunt. Atque ad hunc modum per subtilissima Effluvia fit morbi pestilentialis velut transmigratio quaedam; non secus ac cum surculus ab arbore quadam abscissus, atque ad tempus sepositus, & postea alteri trunco insertus, ex minima licet gemmula, valet arborem ejusdem spe­ciei & naturae producere.

CAP. XIII. De Peste.

HActenus edisseruimus de veneno in genere, item de pestilentia, ejus exortu & per contagium propa­gatione: restat modo ut pestis descriptionem ejusque naturam, juxta accidentia & symptomata maxime no­tatu digna explicemus; dein quae ad therapeiam ejus spectant nonnulla subjungentur.

Pestis in hunc modum describi potest, quod sit morbus epidemius▪ contagiosus, humano generi summe infestus, ex miasmate venenato, ab aere primum suscepto, dein per contagium propaga­to, ortum ducens; qui occulte & latenter homines aggressus spirituum extinctiones, cruoris coagulati­ones, ipsius & partium solidarum syderationes & [...] infert, cumque apparentia Exanthematum, bubonum, aut anthracum, nec non aliorum sympto­matum horrendo apparatu, aegros in vitae periculum adducit.

Licet Pestis sit unicum morbi genus, ejusque dif­ferentiae specificae aut essentiales minime reperiantur; tamen propter accidentia diversimoda quae ipsi super­veniunt, [Page 149] ejus diversitates & anomaliae quaedam ob­servantur, quae typum morbi nonnihil variant, etsi speciem non immutent. Etenim primo hic affectus quandoque est universalior, ut per plures simul vi­cos & urbes passim grassetur; interdum vero an­gustioribus terminis circumscriptus, tantum uni regio­ni seu terrae tractui minatur. Secundo, pestis ali­quando simplex & aliis affectibus impermixta adve­nit, quare clam & velut ex insidiis, fere sine Febre aut symptomatum vehementia, internecionem secre­tam aegris adducit. Quandoque cum symptomatum aliorumque morborum iliade complicatur, ut cum tumultu & crebris inter naturam & morbum velita­tionibus res geratur. Tertio, malignitatis gradus in­signe discrimen constituit; est enim pestis quibusdam locis & temporibus longe mitior, ut decumbentium plurimi evadant; quandoque summe exitialis est, ut plurimi correpti intereant, & ex centum aegris viX unus convalescat.

Quoniam vero hic morbus sagittas suas abscondit, & improviso homines adortus, eos repente interi­mit, ideo danda erit opera, ut signis quibusdam ve­lut positis excubiis, clandestinum hunc hostem adven­tantem dignoscamus, licet a longinquo venientem prospicere non valeamus. Plurima occurrunt signa quae pestilentiam brevi adfuturam praenunciant: ni­mirum si annus temperamentum non servet, verum immodicos & valde intempestivos habeat caloris aut frigoris, siccitatis aut squaloris, excessus: si mor­billi aut variolae in magna copia passim grassantur; Si phlegmones aut Bubones febres regnantes comi­tantur. Insuper solent Astrologi ex syderum aspe­ctibus aut Cometarum apparentiis pestem imminen­tem praedicere, verum hoc potius inanis conjectura quam certa praescienta appellari debet. Ex fame praece­dente [Page 150] certissimum pestis secuturae praesagium desu­mitur, ut in adagio sit [...]. Etenim similis anni constitutio, quae plerumque ob segetes sideratas annonae caritatem advocat, apta est & pe­stem roducere: etiam mala victus ratio, qua utun­tur famelici, quaevis insalubria sine delectu comeden­tes, ad labem facilius suscipiendam eorum corpora▪ disponit. Quin etiam terrae motus crysptaeque & ca­vernae dehiscente solo recens apertae, propter ma­lignae & venenatae aurae eruptiones, pestilentiis non raro initia dedere. Enimvero sicut magna opus est diligentia pestem imminentem velut e specula prospicere, ita non minoris erit solertiae ean­dem recens exortam & prima intentantem spi­cula, animadvertere: saepe enim solliciti nimis & febres vulgares, si forsan in mortem desina [...]t, pro hac lue perhorrescimus; ac interdum nimis securi pe­stilentiam ratione symptomatum febris communis ae­mulam contemnentes, pericula nostra non nisi sero deprehendimus. quare ad pleniorem hujus morbi no­titiam, signa ejus, & symptomata tum communia, tum pathognomica, subjiciemus, eorumque causas ra­tiones, & modos fiendi, obiter describemus.

Praeter signa superius tradita, quae [...] quadam, a priori pestis adventurae suspicionem incutiunt, dan­tur alia quorum [...] ejus praesentiam in cor­pore aegrotante plane indicat: ex his quaedam pesti cum febre putrida communia, quaedam huic af­fectui sunt magis propria. Etenim pestilentiae im­pressio, sanguinis effervescentiam sepessime conci­tat, & febrem ita crebro adjunctam habet, ut a non­nullis in desinitione pestis, loco generis habeatur fe­bris; quare ob sanguinis ebullitionem & noxam vi­sceribus illatam, statim incalescentia cum lassitudine spontanea, sitis, praecordiorum aestus, vomitus saepe [Page 151] immanes, Cardialgia, intestinorum tormina, linguae scabrities aut nigredo, dolor capitis, vigiliae, phrenitis, cordis palpitatio, syncope, & subita vi­rium prostratio sequuntur; hujusmodi symptomatis licet febres vulgares saepissime stipentur, tamen si eodem tempore in vicinia pestis increbrescat, & ejus­dem metus, animis hominum insederit, hinc major hujus mali suspicio incutitur; potissimum vero quia regnante pestilentia, coeteri quivis morbi propriam relinquunt indolem, & in ipsam migrant: quare si affectibus modo citatis, accedat ejusdem aegritudinis morbꝰ in plures communicatio, et funerum frequentia; ut prorsus valde lethalis us (que) per contagium latius ser­pat; & si praeterea Bubones, Carbunculi, Exanthe­mata, aut alia luis pestiferae stigmata appareant, res extra dubium ponitur, & non minori fiducia hinc pestilentiam denuntiamus, quam cum aedes per tabu­lata erumpente igne flagrantes cernimus, incendium proclamamus: Quoniam autum bubonum, anthra­cum, aliorumque symptomatum (quorum superius, ubi de febribus putridis dictum est, meminimus) hic mentio facta est, restat, ut eorum causas & mo­dos fiendi breviter perstringamus: sunt autem haec; Carbunculus, Bubo, Exanthemata, Ecthymata & pustu­lae malignae.

Super his in communi asserimus, quod sint omnia sanguinis & succi nervosi veneno pestifero tactorum, & per partes in circuitu coagulatorum & putredine varie affectorum, producta. siquidem spiritus in utro­que liquore praesertim in sanguine residui, non citi­us malignae luis afflatu profligantur, quin liquori re­siduo, non secus ac lacti acescenti aut succo acido perfuso, coagulatio inducitur: quare portiones ejus, veneno gravius tactae, cito grumescunt, & instar sanguinis extravasati cum nigredine corruptionem patiuntur; unde statim in vasis, & corde sanguinis [Page 152] reliqui, motum propediunt; ipsumque ratione fer­menti sui plus coagulant, quicquid vero conge­latione in grumos concrevit, ni statim foras ejici­tur, cruoris circuitum inhibendo, brevi mortem ac­cersit; atque extus ad ambitum corporis protrusum inter angustos vasorum anfractus in motu sistitur; & vel spiritu prorsus destitutum, velut syderatione percussum, [...] sua vibices, & stigmata nigra aut purpurea producit: aut propter sal & sulphur a fermento pestilentiali exaltata, & novas res affectan­tia, in tumores varii generis concrescit.

Carbunculus sive Anthrax, est tumor igneus cum pustulis circum se acerrimis, & ardentissimis, dolore­que acuto aegros infestans; qui variis in locis in­discriminatim emergens, minime suppuratur, ve­rum latius in ambitum serpens, carnem exurit, e­jusque corruptae tandem labes excutie, & ulcus ca­vum velut Escharotico inustum relinquit.

Anthracum generatio videtur ad hunc modum fi­eri; cum in sanguinem sua natura retorridum mias­mata venenata impingunt, portiones ejus congelatae in superficie corporis defiguntur; ibidemque loci, quia sanguinis motus paulum impeditur; tumor pri­mo exiguus inducitur; qui postea, fermento malig­no se statim latius explicante, sensim adauctus, in viciniam serpit: suppuratio minime succe­dit, quoniam materia extravasata & stagnans haud leni calore coquitur, & digeritur, verum ob parti­culas sulphuris efferati una cum sale evecto in tumo­ribus hisce congestas, & propter stagnationem a mi­xtione statim exolutas, adustio excitatur, veluti si cauterium esset parti affixum: carnium velut Escha­ra obducta exesarum frusta & lobi decidunt, quia venenum corrosivum musculis impactum, non tantum superficie tenus, verum ipsos transversim per totam [Page 153] substantiam corrodit; quare priusquam tota absu­mitur caro, membranis quibus involvuntur, exesis, frustum aliquod a reliquo velut abcissum decidit. Carbunculus saepe unus saepe plures oriuntur, inter­dum solitarii sunt, aliquando Bubonem habent co­mitem.

Bubo pestilens in locis tantum adenosis prosili [...]; in cujus molem non tantum sanguis a veneno con­gelatus, & per arterias advectus, verum & succus nervosus illic congestus, & in venas regerendus, cedit. Quoniam hic tumor ex succis minus retor­ridis, & in parte frigidiore contingit, ideo suppu­rationis particeps est; Etenim materia sensim con­gesta, cum (spiritu vitali ob stagnationem deciduo) sanguinis formam amiserit, a particulis salis & sul­phuris exaltatis, & in tumore cohibitis, diuturna concoctione in pus convertitur, Quod vero in adeni­bus tantum hi tumores contingunt ratio est, non quod destinatione quadam naturae morbi fomes ad has partes defertur, sed cum miasmatis virulenti parti­culae, ubique passim in cruore & succo nervoso sca­tent, illic promptius velut in communi foco agge­runtur, ubi & sanguis ad Arteriolarum extrema delatus, difficulter & non ita prompte suscipitur ac refertur a venis; & una succus alibilis, a nervis in ve­nas referendus deponitur: horum utrumque circa Adenes fieri experientia & nuperis Anatomicorum observationibus liquido constat: Quare cum in his partibus utrique humores, contagii pestilentis semini­bus referti, simul convenerint, propter virulentiam ab utrisque hic depositam, malignitatis velut nidus conflatur.

Exanthemata, ecthymata, nec non maculae pur­pureae, respectu venenositatis sunt ejusdem farinae cum tumoribus modo descriptis: verum in his viru­lentiae [Page 154] producta, in minori consistunt mole cum ma­jori tamen periculo, ob veneni semina magis dis­persa: cruoris coagulati portiones exiliores in cute defixae phaenomena haec minora constituunt, quare ex his nonnulla in papulas aucta suppurantur: alia propter sanguinis corrupti [...] quandam, sive syderationem, in vibices & maculas purpureas con­crescunt.

Licet pestis, ob perniciem aegris & secreto & val­de celeriter intentatam, prognostico vix locum aut tempus cedat; cumque ob occultos nocendi modos hic morbus nihil non suspectum in se contineat; tamen crebra observatione constat in hujus decursu, nonnulla apparere signa e quibus salutem aut mortem augurari solemus. Res plena timoris est si lues cito in epidemiam transierit, & violentos fecerit insultus; si haemorrhagia aut sudor tantum exiguus in morbi principio succedant: si urina sit crassa, & turbulen­ta; pulsus inaequalis & debilis; si convulsio, aut phrenesis statim sequantur; si vomitus aut dejectio­nes sint lividae, nigrae, aut summe faetentes; si Ex­anthemata prius rubra postea livorem contrahant; si carbunculi sint plures, si bubones prius extume­scentes dispareant, si vires subito dejiciantur, facies sit horrida aut livescat, si cum rigore extremorum adsit viscerum aestus; praesertim si in corpore valde cacochymico aut tempestate insalubri haec aut eo­rum pleraque eveniant. E contra, bono esse ani­mo jubentur aegri, si pestilentiae status sit Jevior & minus exitialis, si in corpore sano, & robusto, cum ani­mi fortitudine morbus contingat, si remedia tem­pestive adhibeantur, priusquam morbus totam occu­pavit sanguinis massam. Item si cum virium con­stantia, pulsus robore, & aequalitate, bubonum sup­puratione, & larga puris profusione, cumque symp­tomatum [Page 155] horrendorum absentia; morbi decursus peragatur: interim quanquam hic omnia bona spe­rare liceat, tamen securos esse non conceditur, quia nonnunquam cum laudabili signorum apparentia, clam vitae struuntur insidiae: & tanquam a recon­ciliato hoste gravistima patimur, qui ferocientis mi­nas evasisse videbamur.

Circa plurimarum aegritudinum curationes, potis­simum opus naturae committitur, cujus necessitati obstetricatur [...]; atque medici officium & scien­tia praecipue in his versantur, ut idoneas huic labo­ranti suppetias ferendi occasiones praestoletur. ve­rum pestis hoc peculiare habet, quod ejus curatio minime sit naturae▪ relinquenda, quin omni modo conscriptis ab arte remediis occurrendum. Nec de magis opportuno & quasi molliore tempore solliciti simus, verum citissime comparentur medicamina, at­que nullis non horis & tantum non minutis iis insistamus. Quia tamen regnante pestilentia, non minori opus est cura ut contagium procul arceatur, quam ut lues impressa sanetur; ideo me­dico duplex incumbit pensum, nimirum ut maligni hu­jus morbi prophylaxi, aeque ac curationi prospiciat. De utrisque methodum conscribere esset opus plenum taedii, & Cramben ab Authoribus millies coctam ap­ponere; quare hic praecipuas quasdam indicationes, earumque rationes tantum obiter perstringamus, ad alia festinantes.

Cautiones prophylacticae vel respiciunt Rempubli­cam & ad magistratum per [...]nent; vel privatas per­sonas, quibus docetur, quid [...]ngulis hominibus quan­do pestis timetur sit agendum.

Cura publica, tempore pestis praecipue in his con­sistit, ut cultus divinus rite observetur, ut omnes putredinis fomites rescindantur, sordes, sterquilinia [Page 156] & foetida quaevis e plateis amoveantur, & contagii quaevis occasio diligentissime evitetur, commercia cum locis infectis prohibeantur; & ut victus ratio salubris a civibus constanter observetur. In quam rem fructuum, olerum, aliorumque in salubrium usus interdicatur: pau­peres▪ quibus haud suppetit alimentorum copia, aut delectus, sumptibus publicis nutriantur. si pestilen­tia etiamnum grassari inceperit, venenata vis aeris quantum fieri [...]potest corrigatur, quod sul phureo­rum crebra accensione optime procurabitur; infecti a sanis separentur, ab eorum cadaveribus aut supel­lectile recedatur; denique medici & ministri in sa­norum usus, & aegrotantium necessitates habiles, & idone [...] comparentur.

Ratio prophylaxeos privatae solet his tribus con­cludi, scil. diaeta, pharmacia, & Chirurgia: Diaeta respicit 6 res non naturales; inter quas majoris mo­menti sunt aer et animi passiones: quoad reliqua, suf­ficit Hippocratis praeceptum, scil. labor, cibus, po­tus▪ somnus, venus, omnia sint mediocria. Aer pesti­lens vel evitetur, migrando in alium locum; vel ca­stigetur sulphureis rite accensis, vel inter respiran­dum curetur per suffumigia, & odorata, prope na­res erebro gestata. Quoad animi passiones, metus & tristitia, pestilentia grassante, velut altera pestis sunt; his enim venenati contagii femina, quae in su­perfi [...]ie corporis velut in extrema vorticis ora collo­cantur, cum impetu quodam intus rapiuntur, & cor­di traduntur, quare [...]ilaris & confidentis esse animi, exquisitissimae praestat Antidoto. Plures cognovi qui (& verbis Helmontii dicere solebant) vino & confi­dentia fortificando Archeum, nec aliis praeterea Alexi­pharmacis usi, inter infectos sine contagii noxa ver­sabantur: & e contra, quidam terrore perculsi, cum procul ab omni contagio degerent, pestilentiae semi­na velut ab astris derivata, imbiberunt.

[Page 157]Inter Chirurgica praeservationis gratia adhidenda commendari solent, Venae sectio, Cauteria & Amu­leta. Ubi adest plethora cum magna sanguinis tur­gescentia, aut quibus longa▪ consuetudine sanguis so­lenniter mitti solebat, iis venam secari convenit: quo enim sanguis minus effervescit, & sine tumul­tu in vasis circulatur, eo tardius lue pestifera con­taminatur: [...]onticuli a cauteriis excitati, adeo omni­um pene suffragiis, praeservationis gratia contra pe­stem usurpantur, ut eorum usus vulgo receptissimus existat: hi enim, constanti [...] a [...]iduum super­fluae & excrementitiae materiae proventum elutriant; & si qua intus admissa sint pestilentiae miasmata, hac velut porta aperta, foras ejiciunt.

Amuleta collo suspensa, vel carpis gestata, ad­versus pestilentiam, mirabilem vim obtinere credun­tur; ex his praestantissima a quibusdam habentur, quae ex Arsenico, Hydrargyro, pulvere bufonum, aliisque venenatis constant. Eadem in hoc casu pro­desse, praeter medicorum observationes, haec ratio nonnihil, suadere videtur. Effluvia seu corpuscula Atmoidea, e corporibus modo his emergentia, modo super illis residentia, per totam aeris regionem cir­cumvolitare, superius innuitur: haec cum diversimo­de sint figurata, eorum alia cum aliis optime cohae­rent; sin vero in quaedam alius formae impingant, eadem oppugnant; & evertunt: hinc pestilentis mi­asmatis particulae, quae spiritibus nostris adversantur, cum istis veneni corpusculis juxta positis optime con­veniunt, iisque prompte affiguntur. Quare hoc faci­unt amuleta e veneno conflata, scil. pestilentiae semina nobis occursantia, propter similitudinem partium, in se excipiunt; etiam a corpore nostro eadem in ample­xus suos alliciendo, infectas quodammodo a maligni­tate liberant.

[Page 158]Prophylaxis pharmaceutica in duplicem fertur sco­pum; imo ut assiduus materiae excrementitiae seu humo­rum proventus, leni purgatione (quoties opus sit) tollatur; secundo ut Alexipharmacis quotidie sum­ptis, spiritus & corpus nostrum contra veneni incur­sum muniantur. a priori, pabulum & fomes quae pu­tredinem a veneno inductam adauget, detrahitur. ab altero, pestiferae luis, feralis tanquum ignis, pri­ma accensio inhibetur. Alexipharmaca enim viden­tur sub duplici hac ratione contra pestis contagium juvare; tum quod sanguinis massa, & viscera horum particulis referta, nec non spiritus iisdem prius oc­cupati, venenati miasmatis consortia non facile ad­mittunt; tum quod sanguis leni harum orgasmo ci­tatus a coagulatione vindicatur.

Hactenus de praeservatione; sequitur modo de cu­ratione pestilentiae agendum. Cujus Doctrina est vel generalis, & complectitur remedia quae in hunc [...]i­nem ex Diaeta, Chirurgia, & pharmacia desumun­tur; vel specialis quae tradit usum & cautiones circa ista remedia exhibenda; & quo ritu symptomatis varie emergentibus occurrendum sit.

Diaeta 6 rerum non naturalium usum comprehendit: praecipua tamen cura, & cautiones medicae, circa vi­ctum adhibentur: hujus primariae indicationes non simul & eodem tempore consistunt: sed pro re na­ta vicissim & juxta naturae exigentiam suppleri de­bent: Respectu Malignitatis, & virium dejectarum; alimenta quae spiritus valde refocillant, & uberiorem nutrimentum praestant, desiderantur: respectu intem­periei febrilis; victus tenuior, refrigerans, & san­guinem attemperans, requiri videtur: medicus utri­que prospiciat; sed contra malignitatem, potius quam febrim remedia intendat.

Auxilia quae ad Chirurgiam spectant; sunt venae [Page 159] sectio, quae raro & admodum caute in hoc morbo celebrari debet; quia sanguine nimis exhausto, & vasis concidentibus, diaphoresis non adeo facile pro­curatur; hujus vicem melius supplent Cucurbitae cum scarificatione: Etenim hoc & vesicatoria pro veneno foras educendo recte adhibentur; insuper contra bu­bones anthraces, atque ulcera maligna ab iis pro­ducta, Cataplasmata, fotus, Emplastra, illitus & ple­raque alia exterius applicanda, e chirurgia petuntur, quibus venenata quaedam prout veneni Electrica, ad­misceri; a nonnullis praescribuntur, quare praeparata Arsenici, scil. oleum & balsamum ejus, in hoc casu, prout egregii usus & efficaciae, a plurimis commendantur.

Pharmaca, circa pestis curationem sunt vel eva­cuantia vel Alexeteria; priorum intentio est, ut latex serosus in sanguine, & humores excremen­titii qui scatent in visceribus, foras deturbentur; et una cum iis plurimae venenati miasmatis particulae ubivis in corpore dispersae: haec autem praestant tum vo­mitoria, & purgantia, quorum usus est rarior & tan­tum in morbi principio; Tum diaphoretica, quae nullo non tempore, quoad vires sufferre valent, a peste indicantur; haec enim plenius, & a toto simul corpore evacuant, quin & sanguinem exagitando, a congelatione vindicant: & cum a centro, usque ad circumferentiam movent, fermenta venenata nec non humorum & sanguinis corruptelas, procul a corde ar­cent, & hostem extra castra propellunt. Vomitoria, autem & purgantia minus universaliter evacuant, & materiam malignam saepe concentrando, intus dedu­cunt & visceribus affigunt. Haec autem medicamina, sive catharsi, sive diaphoresi operentur, ejusmodi sint o­portet, quae particulas habent miasmati venenato, potius quam sanguini, aut spiritibus nostris conge­neres: tale enim pharmacum, varios corporis no­nostri [Page 160] anfractus cum viribus integris & illibatis per­transibit, & ob utriusque similitudinem, virulentam morbi materiam certius prehendet, illamque mutua partium adhaesione, qua natura irritata ducit, secum foras rapit: quare medicamenta sive cathartica, sive sudorifica prae caeteris commendantur, quae ex Mercu­rio, Antimonio, auro, sulphure, vitriolo, Arsenico, & similibus parantur; quae cum a calore nostro mini­me subigantur, aut superentur, contra virus luis pe­stilentialis optima evadunt remedia. haec enim non mo­do superflua potenter evacuant, sed cum particulas val­de fortes & indomitas exerant, & quaquaversus in cor­pore explicent, veneni fermenta hinc inde gliscentia, dissipant, & a maturatione impediunt; Cum & ipsa remedia a natura insuperabilia, necesse habeant per patentes corporis exitus amandari, quicquid extrane­um & hostile occurrit, una foras educunt.

Quod Pharmaca alexiteria, quae absque sensibili evacuatione, hujus morbi veneno resistere perhiben­tur; sunt ea ejusmodi (ut plurimum,) quorum par­ticulae, naturae nec sunt valde congeneres, ut pro ali­mento cedant; nec ita diversae ut excretionem sti­mulent: Eadem intus sumpta, & quoad minima re­fracta, cruorem & succos in vasis & visceribus con­fluos, corpusculis suis, velut novo fermento inspi­rant; eosdem leniter movendo, & in aequabili mi­xtione servando, a coagulatione & putredine vindi­cant: veneni particulas agglomerari coeptas eadem blanda agitatione ab invicem dissipant, & a matu­ritate impediunt, denique sanguinem & spiritus prae­occupando, eos a Characteris pestilentis impressioni­bus tuentur: ex his remedia quaedam simplicia com­mendantur, ut sunt Ruta, scordium, &c. tamen longe potissima aestimantur, quae sunt compositiora; quare Theriaca, Mithridatium, & diascordium, quorum ali­qua [Page 161] 50 ut minus simplicibus constant, medicamina adeo omnibus numeris completa habentur, ut pia­culum habeatur, in eorum confectionibus, vel plan­tam unicam, aut ipsius drachmam omittere: ratio forte est, quod plurima simul posita massam exhi­bent, cujus diversimodae particulae longa digestione exaltatae, majorem in sanguine & humoribus no­stris fermentationem cient.

Recensitis hoc modo remediis, quibus pro curan­da peste, instructi esse debemus; jam proxime dicen­dum esset de curationis methodo, scil. quid primum, & quid deinceps ordine sit agendum: nisi quod hic morbus, adeo in praecipiti versatur, ut nec delibe­rationi sit locus, nec medicus prae contagii metu ae­gris frequenter interesse velit: quare non pluribus hic opus est praescriptis, aut longa indicationum se­rie; res haec cito peragenda est & paucis compre­hendi potest: Cum itaque regnante pestilentia quis­piam hujus morbi contagio afficitur, Dei omnipoten­tis auxilio precibus impetrato, illico ad remedia con­fugiendum est: si in corpus minime perpurgatum ac in vomitum proclive pestis inciderit, statim vomito­rium sumatur, cujus operatione finita, diaphoreticis confestim adhibitis sudor provocetur, idem pro viri­um tolerantia continuetur, postea saepius repeta­tur. Insuper alexipharmacis quovis fere momento utendum, donec Exanthematum, Anthracum, aut bubonum eruptione, venenum prorsus totum foras eliminetur: interea tamen symptomatis maxime ur­gentibus, remedia respectiva & propria opponantur: praecipue autem pro bubonum & Anthracum cura­tione auxilia idonea ex Chirurgia petantur: totius negotii cardo intentionibus hisce duabus innititur, ut virus pestiferum omni modo ab intus foras expellatur; ac dein expulsi recursus aequa diligentia praecave­atur.

[Page 162]De Peste non adeo in promptu est exempla, & aegrotantium historias, cum exactis symptomatum dia­riis conscribere; quippe hujusmodi aegritudines haud quotannis eveniunt, nec quando increbescunt, cuivis licebit medico, propriam salutem curanti, aegros crebro invisere, aut iis diutius commorari, quo singula acci­dentia diligenter annotet, eorumue rationes sedulo perpendat; quod tamen pensum Cl. Diemerbrochi­us adeo accurate praestitit, ut post illum licito aliis ab hoc opere supersedendum fuerit. Cum olim in hac urbe, scil. Anno 1645. pestis (licet haud imma­nis) grassaretur, Dominus Henricus Sayer, Medicus perquam eruditus, & in praxi felix, plerisque aliis hanc Spartam renuentibus, labora [...]tes quoscunque pauperes aeque ac divites audacter invisebat; iis pharmaca quo­tidie propinabat, bubones & ulcera virulenta propria manu tractabat, adeoque sedula, licet periculosa opera aegrotantium plurimos sanabat. Ut seipsum a contagio muniret, antequam domos infectas adibat, solummodo vini generosi haustum pleniorem ingerere, dein peram­bulatione sua circa ipsum mortis limen, & tantum non ipsius Orci fauces, peracta, idem Antidoton repetere so­lebat; postquam in hac urbe tanquam a peste inviolabi­lis, res aegrotantium sine noxa quavis suscepta diu cu­rasset, ad castrum Wallingfordiae, ubi haec lues atrocius grassabatur, velut alter Aesculapius, a praefecto illius loci accersebatur. illic autem intra breve spatium cum Duce quodam (cujus societatem intime colebat) a peste correpto in eodem lecto discumbere ausus, ejusdem morbi contagium suscepit: nec profuere tunc Domino, quae omnibus aliis emolumento fuerunt, artes; quin cum magno ibi degentium luctu, nec citra ingentem in scientia medica jacturam, ex eo morbo desiderabatur▪ circa alios pestilentia affectos hujusmodi medendi me­thodum instruere solebat, si priusquam exanthemata [Page 163] aut Bubones exterius apparerent vocaretur, ut pluri­mum vomitoria exhibuit, quorum praescripta erant ex Infus. Croci metallorum, cum vitriolo interdum al­bo, ac interdum Romano▪ vomitione finita a diapho­reticis statim exhibitis, in sudorem conjiciendos praece­pit: & deinde intervallis quibusdam pro refectione virium concessis, usque ad morbi declinationem dia­phoresin continuandam: sin post stigmata apparen­tia ad affectos accerseretur, vomitione posthabita, tantum sudorificis insistebat.

CAP. XIV. De Febribus pestilentibus ac malignis in specie, aliisque Epidemicis.

POst explicatam pestis naturam, ordine tractatus no­stri, procedere debemus ad affectus qui proxime ipsius indolem referre videntur; quales sunt praeci­pue febres dictae pestilens, & maligna; etenim vul­go notum est, febres interdum populariter regnare, quae, pro symptomatum vehementia, summa aegrorum strage, & magna vi contagii, pestilentiae vix cedant; quae tamen, quia putridarum typos imitantur, nec adeo certo, uti pestis, affectos interimunt, aut alios inficiunt, haud pestis, sed, diminutiori appellatione, febris pestilentis nomen merentur. Praeter has, dan­tur alterius generis febres, quarum & pernicies, & con­tagium se remissius habent; quia tamen, supra putri­darum vires infestae sunt, & in se aliquatenus [...] Hippocratis continere videntur, tenuiori adhuc vo­cabulo, febres malignae appellantur.

[Page 164]Differunt hae febres, tum a peste, tum a se invi­cem, juxta contagii & perniciei gradus & vehemen­tiam: ut sit pestis morbus summe contagiosus, & hu­mano generi exitialis; febris pestilens, quae cum mi­nori miasmatis sui diffusione, & funerum frequen­tia, communiter grassatur. Cum infectio tantum suspecta est, & cristis, supra vulgarium Febrium even­tus tantum infida aut minus tuto contingit, pro fe­bre maligna perhibetur; adhuc plenius describantur sic.

Quando febris vulgo increbescit, quae pro sym­ptomatum varietate, putridae sic dictae indolem re­fert; cui nimirum adsunt, Sitis, Ardor, Lassitudo, Anxietas, linguae asperitas, vigiliae, phrenitis, vomi­tus, inappetentia, syncope, Lipothymia, Cardialgia, aliorumque terribilium accidentium [...]: si prae­terea accedant maculae, aut exiguis pulicum morsi­bus similes, aut vibicum instar latae ac lividae; hunc morbum mali moris existimamus▪ super his, si so­lito febrium ritu non judicantur, quin aegrorum vi­res sine causa manifesta prosternuntur, & contra medici prognosticon mors saepe improvisa & insu­specta advenit; adhuc major ingruit malignitatis su­spicio: sin vero aegrorantium plurimi intereunt, ac qui aegris conversantur, ejusdem morbi labem con­trahunt, ut per totos soepenumero vicos aut civitates idem morbus grassetur; supra malignae appellatio­nem, febris pestilens dicetur; cujus adhuc▪ probati­onem facit, si communi quodam symptomate passim in plurimos desaeviat; ut cum angina, dysenteria, aut sudor funestus, qualis olim in Anglia increbuit, hujusmodi febres comitantur.

Quod si febris exoritur, quae plures in eadem regi­one degentes, fere eodem ritu simul afficiat, quae tamen decursu suo putridae vulgaris leges observet, [Page 165] & fere simili modo judicetur; (nisi quod in aliqui­bus, insigni cacochymia laborantibus, bubonum, aut macularum apparentia, crisi interdum funesta, & con­tagio in alios serpente, malignitatis quaedam signa prodit) haec minime pestilens, sed tantum febris mali­gna dicetur.

Si inquiratur, cuinam supra dictarum febrium clas­si, hujusmodi pestilentes ac malignae accenseri debent; eas solummodo continuarum censui ascribimus; inter­mittentes eximimus, quoniam per intervalla adeo firmas naturae concedunt inducias, & dein regulari­ [...]er ac ad amussim suas observant periodos, quod cum diathesi venenata minime consistit. Etiam hecticas a malignitate excipimus, quoniam secus non ita diu protelarent funera, quin veneni participes citius ju­gularent: e continuis, licet synochos simplices haud immunes, tamen rarius hac labe tactas asserimus: saepissime autem febris quae pestilitatis aut malignita­tis notas exhibet, ejusmodi est quae putridae sic dictae typum mentitur▪ cum enim in his febribus, praeter vi­rulentiae phaenomena, continuam sanguinis efferve­scentiam advertimus, quae, velut in putridis, princi­pii, incrementi, status, ac declinationis stadia per­transit; merito hic sulphuream cruoris par­tem excalfactam & accensam fuisse, atque incen­dio suo febrim induxisse statuimus: quare in hu­jusmodi febribus, duo sunt imprimis notanda, scil. sanguinis Effervescentia, & malignitas huic conjun­cta: quarum modo haec, modo illa est potior: eti­am in utrisque magna est latitudo, & plurimi sunt intensionis gradus, juxta quos febris evadit magis aut minus acuta, aut maligna.

Effervescentia ad eundem modum peragitur, ac su­perius de putridis dictum est: nimirum sanguinis pars sulphurea supra modum incalescens; fervore suo [Page 166] velut incendium concipit; inter deflagrandum, materi [...] adustae copiam ingentem in cruore accumulat, a cujus subactione & seclusione, solito febrium more, status & crisis dependent: super his vero, sanguis venenato quo­dam miasmate infectus, inter deflagrandum, ratione fer­menti maligni, per partes coagulari ac putrescere inci­pit. quare praeter usitata febris vulgaris symptomata, propter sanguinis portiones quasdam congelatas, aut necrosi affectas, syncope, & spirituum dejectio, nec non, macularum ac stigmatum apparentiae succedunt; insu­per effluvia venenata quae ab aegrotis decedunt, vi con­tagii similem affectum in aliis concitare valent; quare ob perniciem & contagium, & varios eorundem gra­dus, febris pestilens aut maligna appellatur.

Dum sanguis effervescens etiam fermento maligno, & venenato inficitur, non tantum propriae ipsius mas­sae coagulationes cum dispositione ad putredinem indu­cuntur, verum & liquor nervosus facile hujus labem contrahit, unde cerebro & spirituum animalium regi­mini improportionatus factus, in iis magnas anomali­as concitat: quare hujusmodi febribus non solum ma­culae & exanthemata▪ verum saepissime delirium, phreni­tis, sopores, artuum tremores, spasmi, & motus convul­sivi superveniunt. non raro observavi, quibusdam an­nis febres malignas increbescere, quae sine stigmatum apparentia, virulentiam suam, praecipue circa genus nervosum, ostentarunt; quippe in nonnullis, mox ab ini­tio, somnolentia cum insigni capitis torpore, in aliis vi­giliae pertinaces, animi perturbatio, cum tremore, & motibus convulsivis, in plerisque vero crisis aut nulla, aut tantum infida, ejusque vice materiae febrilis ad ce­rebrum translatio insequuta est, has insuper febres con­tagio in alios serpsisse, ab iis (que) plures interjisse animad­versum est, ut propterea malignae dici mereantur.

Hujusmodi autem febres, nonnunquam a venenato [Page 167] miasmate primo inchoantur; & sanguis particulis vene­ni tactus, sponte effervescentiam concipit, ac incendi­tur; ut cum a contagio aut malig [...]o aere inspiratis, quispiam sine causa evidenti, aut praedispositione, in fe­brem malignam inciderit; interdum vero intemperies febrilis a causa propria inducitur; ac dein sanguini effervescenti malignitatis semina, aut intus in corpore latentia sese exerunt, aut aliunde ex aere contamina­to, velut pabulum flammae prius accensae, adveniunt; etenim crebra observatione constat, tempore quo fe­bris epidemica grassatur, alias quocunque modo ortas in ipsam migrare.

Febres malignae, ut & pestilentes, plerumque sunt populares, ac plures simul invadunt: verum aliquan­do privatae, ac sporadicae, ut forsan unum, aut alterum in tota regione solummodo corripiant; in tali casu su­spicandum est, eas non ab aere maligno, aut causa epi­demica, sed a morboso corporis apparatu provenire; nam saepius observavi, quod cum vere, aut autumno, febr [...]s satis vulgaris, in urbe aut vico quodam grassa­retur, e qua aegroti plurimi evaderent; forsan aliquis, cui praedispositio mala, & causa evidens fortior, febrem induxerit, cum symptomatis magis horrendis, & insi­gnibus malignitatis notis, decumberet: in quo casu ista malignitas non febris communis dicenda, sed tantum sporadica, & accidentalis.

Licet maxima discriminis ratio, qua hujusmodi fe­bres ab invicem, & ab aliis, distinguuntur, in earum pernicie, & contagio consistit; tamen aliquando symptomate quodam peculiari insigniuntur, e quo tum malignitatis nota, tum nominis appellatio, pro isto tempore desumuntur: hinc quibusdam annis, febris epidemica regnat, quae plerisque affectis angi­nam, alio tempore peripneumoniam, pleuritim, dy­senteriam, aut alium quendam affectum, eumque [Page 168] periculosum saepe, & contagiosum induxerit: adeo morborum semin [...], non solum a parentibus ex tra­duce derivata fructus suos, velut designatione quadam, in eadem parte aut membro excitant: verum eti­am ex miasmate communiter grassante suscepta ejus­dem modi, ac typi, affectus in omnibus producunt: quod tamen accidere puto, non quia venenati mi­asmatis semina hanc aut illam corporis regionem, virtute quadam peculiari respiciunt: verum haec, sanguinis massam simili ritu ita in omnibus afficiunt, ut necesse sit, istius labis eluendae gratia, eodem mo­do crisin in omnibus tentari. Cum enim, absque malignitate, sanguis ob coagulationem aut forsan alias causas extravasari aptus fuerit, loca usitata, in quibus ejusdem extravasati portiones defigi solent, sunt guttur, pl [...]ura, pulmo & intestina: quare nihil mirum est, quando a causa maligna sanguinis congelatio, atque id propter extravasatio inducitur, si morbus in assu­ [...]to naturae foco niduletur.

Circa Causas hujusmodi febrium, non multis opus est: [...]respectu malignitatis, ut plurimum, a vitiosa aeris constitutione; respectu effervescentiae febrilis, a morboso corporis apparatu erunt deducendae, utraque ex iis quae superius de febre putrida & causis pestilentiae dicta sunt, facile elucescunt: si malignitas sit febre validior, eamque induxerit; ipsius impressio erit vel aurae inspiratae, vel contagio ab aliis suscepto, imputanda: si febris sit prior, ejus accensio transpi­rationi prohibitae, crapulae, aut alicui causarum evi­dentium supra enumeratarum ascribetur.

Quoad signa, praeter contagium, & perniciem, febris malignitatem ostendent subita virium dejectio, pulsus debilis, & inaequalis, cerebri & partium ner­vosarum mala affectio subito inducta, vomitus imma­nes, li [...]guae nigredo, atredinis per totum corpus suf­fusio, [Page 169] praesertim vero Macularum, Bubonum, aliorum­que stigmatum apparentiae.

Pro Curatione febrium tum pestilentium tum malig­narum, quam in cae [...]eris quibuscunque majori opus est judicio & circumspectione▪ cum enim duo sint pri­maria indicantia, scil, malignitas, & intemperies fe­brilis; cumque alteri sine alterius detrimento vix pro­spicere liceat: utri prius sit occurrendum, & po­tius consul endum, non facile erit discernere. Respe­ctu febris, purgatio, venae sectio, & refrigerantia imprimis conducunt: dum vero haec celebrantur; malignitas plerumque augetur, & neglecta vene­num latius diffundit, contra malignitatem alexi­pharmaca & diaphoretica requiruntur: verum haec febrem valde intendunt, sanguinem ac spiritus prius accensos velut follium explosu plus exagitant, & to­tos quasi in flammam adigunt: quare hic magna opus est solertia, ut haec rite inter se conferantur, & unde plus periculi emineat, illinc intentiones cu­rativae immediatius designentur; ita tamen ut dum alteri consulitur, alterius neglectus non habeatur. Verum in his casibus, praeter medici cujusque pri­vatum judicium, experientia potissimam medendi ra­tionem suppeditat: cum enim hae febres primo gras­santur, singuli fere singula tentant remedia, & ex eorum successibus una collatis, facile ediscitur quali demum methodo innitendum erit; donec ultimo cre­bro tentamine seu transeuntium vestigiis, via quasi regia & lata ad hujusmodi affectuum curationem teri­tur, variisque observationibus monitis (que) munitur.

Praeter hujumodi febre [...], quae simul in plures gras­santur, & propter contagium, perniciem, & con­spicuas virulentiae notas, pestilentes aut malignae di­ci merentur; dantur aliae quaedam epidemicae, seu populares quae singulis fere annis, aut vere, aut au­tumn [...] [Page 170] in quibusdam regionibus desaeviunt; a quibus incolae quamplurimi aegrotare solent, & non pauci praesertim e senioribus occumbere: in quibus tamen nulla pestilentiae aut malignitatis signa apparent, nec tam contagio videtur morbus ab aliis subinde in alios grassari, quam ob praedispositionem fere omnibus im­pressam una plures corripere. Hujusmodi autem af­fectus a praegressa anni constitutione potissimum de­pendent: si enim tempestas propter excessus frigo­ris, aut caloris, siccitatis aut humiditatis, valde intem­perata praecesserit, adeoque diu perstiterit, sanguinem nostrum ut plurimum a debita temperie immutat, qua postea effervescentias febriles concipere aptus sit; atque hinc febris, modo hujus, modo illius typi ac Ideae, pro­ducitur; quae statim epidemica evadit, quoniam a causa communi, qua simul omnium quodammodo afficiun­tur corpora, originem ducit: tales vero febres, qua­tenus a sanguine diathesin modo acrem, modo auste­ram aut alius generis, propter anni intemperiem, na­cto, dependent, ut plurimum sunt de intermittentium censu: proprio tamen symptomatum apparatu, juxta peculiarem cujusque anni constitutionem insigniri so­lent. Has sub communi quadam norma seu ratione formali, quae singulis hujus naturae quadret, compre­hendere non licet; quoniam ipsae juxta pleraque acci­dentia quotannis variant. Utcunque tamen, hujusmo­di febrium, nuperis annis in hac regione grassantium, descriptiones tum temporis habitas, in aliquale caetera­rum specimen, dabimus, & sub finem hujus operis coro­nidis loco subjiciemus.

Restat adhuc malignarum censui▪ febres quasdam ali­as privatas, & nullius contagii participes ascribere: cu­jusmodi sunt imprimis, quae foeminis puerperis ob par­tum difficilem & laboriosum, vel propter lochia deten­ta, accidere solent. Siquidem has valde periculosas, & [Page 171] non raro lethales esse, observatione communi satis con­stat: nam si laesis uteri partibus, aut frigore admisso, aut alia forsan causa, lochia sistantur, & qui excerni debuerat humor sanguinis massae confusus fuerit, ipsum luti mixtura quadam venenata, pessime inquinat, ut exinde statim febris excitetur, quae malo symptomatum apparatu, scil. calore & siti immani, vomitu, cardialgia & vigiliis ut plurimum stipatur, & plerumque crisin aut nullā aut valde difficilem obtinet: quippe ni solita via lo­chiorū fluxꝰ denuo restituatur, post sanguinis effervescē ­tiam per aliquot dies habitam, labes cerebro & nervoso generi communicari solet; unde mox deliriū, phrenitis, convulsiones, aliae (que) pessimae affectiones saepissime indu­cuntur, quae non raro in mortem terminantur. ve­rum hujusmodi febres hic verbo annotasse sufficiat, quia plenior earū consideratio puerperarum regimini accen­setur. Subit hic febrium superius traditarū, scil. pestilentis ac malignae, instan tias seu exempla quaedam proponere.

Febris pestilens, nuperis annis rarius quam pestis ipsa, in his regionibus grassata est: hujus generis unicae, quae nostrae observationi constitit, descriptionem brevi sub­jiciā. Anno 1643. cum ineunte vere, Essexiae comes Re­dingā praesidio Regio defensam, obsidione premeret, in utroque exercitu morbus admodum epidemicus exoriri eaeperat; utcunque tamen operi insistente illo, donec in­clusi ad deditionem cogerentur, affectus ingravescebat adeo, ut brevi postea utrinque discessum, & deinceps per plures menses non cum hoste sed morbo pugnatum fuerit: ac si exitiabili ingruente lue, in aliud mortis ge­nus districtis jam, & veluti huic uni incumbentibus fatis, vertere non esset otium. Essexius castra movens Thamae locis (que) adjacentibꝰ consedit, ubi magnam suorum partē brevi requisivit. Rex vero Oxonium rediit; ubi militi­bꝰ primo in campo aperto, dein postea per oppida & vi­cos dispositis, non multo leviora passus est: pedites enim ejus [Page 172] praecipue invasit) gregatim in arctis contuberniis col­locati, cum omnia squalore, tetra immunditie, & foedis odoribus complevissent, (ut ipsum aera inqui­nasse viderentur) catervatim & quasi per manipulos aegrotabant. Tandem febris jam plus quam castrensis, inermem & imbellem turbam, militum nimirum hospi­tes, aliosque quoslibet passim invasit, qui primo (lue ad­huc mitius inflicta) licet gravi & diuturno languo­re obsessi, plerique tamen evaserunt. Circa solstiti­um aestivum febris haec cum pejori symptomatum ap­paratu, etiamnum increbrescere, & plurimos colo­nos, aliosque ruri habitantes occupare cepit. Dein postea in hac urbe nostra, & universa vicinia, per decem ut minus milliarium spatium grassabatur. In­terim qui in aliis regionibus procul hinc degebant, velut extra contagii sphaeram, noxa immunes per­stiterunt. Hic vero morbus iste in tantum epidemi­cus evasit, ut maxima pars mortalium eodem infice­retur. quamcunque domum intraverat, statim totam adoriebatur; ut vix e sanis superessent, qui male ha­bentibus ministrarent: advenae aut conductitii in aegro­rum ministeria vocati, mox eadem corripiebantur lue; ut demum, prae contagii metu, ex hac febre decum­bentes, fere ac peste laborantes, a sanis vitaren­tur.

Nec minima quidem pernicies aut mortalium stra­ges hunc morbum comitata est: quippe senes ca­chectici, pthisici, aut alias invaletudinarii quamplu­rimi hoc fato interiere; etiam puerorum, juvenum, maturae, & robustae aetatis hominum, non pauci. Memini in quibusdam villis, seniores fere omnes hoc anno vita abreptos, ut vix superessent, qui traditi­onibus antiquitus acceptis, Paroeciae mores, & pri­vilegia tueri potuerint.

Quando haec febris primo incepit, synochi putris [Page 173] typum nonnihil referebat; erat tamen judicatu dif­ficilior, & cum sudore, aut diarrhoea solvi videretur, statim recrudescere solita est: plerumque vero post sanguinis deflagrationem, per 6 aut 7 dies continu­atam, hac remittente, & criseos vice, materia adu­sta in cerebrum translata, cum furore nonnunquam, soepius cum torpore, imbecillitate magna, & ali­quando motibus convulsivis, aegri longo tempore de­cumbentes, vix tandem evaserunt. Circa mediam aestatem, praeter contagium, & funerum frequenti­am, signis apertis, scil. exanthematum, & macula­rum eruptione, hic morbus vim suam malignam, & pestilentialem prodidit: quippe, sub hoc tempus, multis sine magno febris incendio pulsus inaequalis, debilis, & plurimum inordinatus, etiam sine mani­festa spirituum expensa, vires statim languidae & valde dejectae evaserunt: aliis simili ritu decumben­tibus, papulae modo exiguae, rubrae, modo latae ac lividae apparebant: in multis bubones (uti in peste) circa adenes: ex his nonnulli, sine magna spiritu­um lucta, aut excandescentia febrili in cruore cita­ta, tacite & improviso emoriebantur: interim alii mox furibundi, quoad vitae participes fuerant, spi­rituum animalium distractiones horrendas perpessi sunt. Ex hoc morbo evasuri sine crisi laudabili (ni­si sudore ab arte provocato citius liberarentur) ce­rebro demum ac nervoso genere affectis, cum sen­suum stupore, tremoribus, vertigine, membrorum debilitate, ac motibus convulsivis, non nisi post lon­gum tempus convaluerunt. Durante Canicula hic mor­bus usque infestus, non uti febris, sed velut diminu­tior pestis tractari, & remediis tantum Alexiphar­macis expugnari caepit; phlebotomia huic usque fa­talis credita est: vomitoria, & purgationes inter­dum, licet non ita crebro, usui fuerunt; potissima [Page 174] autem medendi ratio, in Alexiteriis, & diaphoresi tem­pestive procuranda, statuebatur. In hunc finem prae­ter medicorum praescripta e pharmacopoliis petita, remedia quaedam empirica laudem non exiguam me­ruere. tunc primum in hac regione pulvis Comi­tissae Cantii magni nominis esse cepit; etiam non minimae notae fuit pulvis alter cinerit [...] coloris, quem Aulicus quidam in hac urbe forte diversatus, bono cum successu pluribus exhibuit, aliisque ejus usum probantibus, magno pretio venalem exposuit. solebant aegri ab hujus semidrachma, in quovis liquore pro­pinati, in sudorem copiosissimum incidere, adeoque a morbi virulentia liberari. fuit diaphoreticum illud (cu­jus praeparationem ab Authoris consobrino postea e­didici) solummodo Bufonum sale expurgatorum, dein vino optimo lotorum, & in olla fictili leviter calcina­torum pulvis. Vergente autumno, hic morbus de solita atrocia sensim remittebat, ut pauciores aegro­tarent, & eorum plurimi convalescerent; donec in­cumbente hyeme, febre ista fere in totum evanida, status denuo salubris in hac urbe, & rure circumcir­ca in solidum reddebatur.

Liceat hic febris ab initio tantum castrensis, de­mum pestilentialis, ac epidemicae factae, exortum, pro­gressum, & postremo exitum intueri. Quod primo in militum castris morbus inceperit, non tantum eorum squalori, & tetris odoribus, verum aliquatenus com­muni aeris vitio imputandum videtur: namque si­quidem hae febres non quotannis eveniunt, earum origo peculiari constitutioni anni nonnihil ascribe­tur. Quippe exinde contracta levior aurae imtempe­ries, licet salubriter degentes haud male afficiat, in exercitu tamen, ubi [...] isti generali, causae evidentes, scil. errores in sex non naturalibus quam­plurimi accedunt, ejusmodi aegritudines facilius con­citari [Page 175] necesse est. Fuit autem hujus anni constitutio verna imbribus fere continuo madentibus valde humi­da; cui dein Aestas calidior succedens, & contagii febri­lis miasmata hic prius gliscentia usque in pejus evexit, & corpora quaevis ad suscipiendum ista magis dispo­suit. Quare quod hic morbus fere huic regioni pro­prius, & hoc tempore Epidemicus extiterit, ejus se­minario, ab exercitu circumcirca con [...]id [...]nte primitus oriundo, debetur: In quantum vero pestilentialis & valde epidemicus postea factus, mortalium hic degen­tium plurimos infecerit, & non paucos intefecerit, in causa erat, mala aeris affectio; qui propter anni intem­periem minus salubris, insuper halituum tetrorum, a militum castris & aegrotantium contuberniis; exspira­tione continua ita demum vitiosus evaserit, ut in eo di­spersa hujus febris miasmata, exaltarentur valde, & fere ad pestilentiae virulentiam assurgerent. Refert Diemerbrochius ab hujusmodi febre castrensi No­viomagi in aestate excitatam, postea aliam mali­gnam & pestilentialem, ac dein pestem ipsam accre­visse. Etiam febrem hanc nostram, ultimo ipsius pe­stis suisse aemulam, praeter magnam vim contagii, & funerum frequentiam, indicio erant, ab eadem in omnibus cruoris & liquoris nervosi affectiones pessimae statim inductae: quippe vires subito dejectae, pul­sus debilis intermittens, formicans, papularum & bu­bonum eruptio, sanguinis coagulationem & dispositio­nem coruptivam arguebant: insuper delirium, ma­nia, phrenitis, torpor, somnolentia, vertigo, tremores, motus convulsivi, alii (que) diversi modi capitis affectus, in­signē cerebri et nervosi generis laesionem ostendebant.

Ut febris malignae typus, [...]ive Idea ad vivum de­pingatur, observationes, seu aegrotantium historiae quamplurimae, satis ad manum prostant; e pluribus hujus morbi exemplis, libet hic pauca tantum ins [...]rere, [Page 176] quae ante aliquot annos in domo venerabilis viri, ut cum clade luctuosa ita non sine admiratione quadam obtigerunt.

Circa solstitium hyemale, anno 1655. puer in aeta­te circiter 7 annorum, sine causa manifesta male ha­bens, gravi capitis dolore, somnolentia, & insigni torpore afficiebatur; simul aderat febris, licet minu [...] intensa, cum incendio mediocri, quae tamen paroxysmis vagis, modo semel, modo bis in 24 horarum spatio exa­cerbabatur: mox ab initio morbi fere continuo dormi­eba [...], etiam in somnis ejulare, incongrue fabulari, & saepius lecto exilire solitus; excitatus, ac interdum sponte evigilans, statim animo constare, & potum constanter requirere; urina fuit rubicunda & con­tentis saturata, pulsus aequalis, & satis robustus, ten­dinum in carpis contracturae leves; in collo aliisque partibus corporis maculae quaedam rubrae pulicare [...] apparebant. Primis diebus lenis purgatio, & enema­tum usu crebra alvi subductio instituebatur; Julapia cardiaca cum alexiteriis quotidie sumebantur; vesica­toria collo, aliaque emplastra pedum plantis fuerant adhibita; die sexto sanguis parum e naribus stillavit; septimo, sine manifesta diacrisi febris plurimum remi­sit, calor tantum mitis fuit tactu perceptibilis; eti­am urina pallida, tenuis sine quovis sedemento, at­tamen somnolentia & capitis torpore longe gravius molestabatur, ita ut urina, & excrementa alvi involun­tarie effluerent; utcunque voce interpellatus adstan­tes novit. & interrogatis respondit: hujusmodi af­fectiones non obstantibus remediis indies ingrave­scebant: circa 14 diem aeger adeo stupidus evasit, ut nec intelligere, nec loqui potuerit, usque tamen ori ingesta (licet inscius) deglutivit, fuitque pulsus satis laudabilis: sub hoc tempore diarrhoeam spon­te naturae excitatam per quatuor dies passus est; qua [Page 177] demum cessante, crusta albicans & velut cretacea, totam oris & gutturis cavitatem oblinire coepit, qua saepius in die detersa, nova statim erupit: cum de­inde per quatuor dies hoc modo laborasset, circa in­tellectum & sensationem melius habuit, ita ut pa­rentes & amicos dignoscere, dictis annuere, & jussa aliqua exequi potuerit: Prout vero facultas sensitiva restitui, ita circa loquelae & deglutitionis organa ma­lum ingravescere cepit; proculdubio, materia e ce­rebro in nervorum principia, & ductus prolapsa. Torpori, ac stupiditati, paralysis in lingua ac gut­ture successerant; qui affectus brevi in tantum ac­crevit ut postea aegrotus non omnino deglutire po­tuerit, quin ore ingesta statim effluerent, nec quic­quam in ventriculum illaberetur; cum praeter mor­bi atrociam, periculum esset ne hic fame enecaretur, instrumentum parabatur ex pinna cetacea in virgu­gulam flexilem efformata, ejusque apici nodulo Bom­bycino adaptato; atque hoc gutturi incrusum, clau­suram ejus pro tempore reserabat, quo alimentis in­gestis transitus patefieret, post hujus usum die uno aut altero, iterum deglutire, & dein satis alimenti ingerere potuit: atque intra paucos dies loqui, quid­vis discernere, atque mirabiliter esuriens, totis diebus esculenta cujuscunque generis postulare, & oblata quaevis avidissime vorare caepit: Interim prae diu­turna aegritudine & partibus nervosis graviter laesis in tantum emaciebatur, ut demum ossibus vix cuti cohaerentibus, sceleton vivum exactissime repraesen­tare Postea tamen matris sedula, indefatigabili, & prudenti circa victum cura, sanitatem perfectam re­cuperavit, & adhuc sanus vivit.

Dum hic puer aegritudinis suae vix [...] transe­gisset, frater ejus binorum circiter annorum aetate major, Id. Januarii fere simili ritu decubuit. primo [Page 178] torpore, & capitis gravitate, perendie febricitans ▪ somnolentia & stupiditate afficiebatur: in somnis delire fabulari, dein evigilans vix animo constare caepit. post quatuor aut quinque dies symptomata haec ingravescebant: parum intelligere, non nisi ti­tubanter & vix articulate loqui potuit. Urina fuit crassa, opaca, sine hypostasi aut contentorum sub­sidentia: maculae rubrae, exiguae, pulicum morsui si­miles, prout in fratre apparebant; excrementa tum alvi tum vesicae involuntarie effluebant. Pulsus vero adhuc robustus, & aequalis constabat; hypochondria erant tensa, & inflata cum tumore abdominis; cir­ca diem octavum, stillicidium sanguinis exiguum: die aegrotationis undecimo in diarrhoeam incidit, qua intra 5 horas septies dejecit, biliosa, tenuia, & summe putida, unde spes aliqua conditionem aegri meliorem fore; postridi [...] tamen fluore alvi cessante, dolor ac tormina in ventre immaniter infestabant, ut clamans ac ejulans, die ac nocte querelas gra­vissimas mis [...]eret: hypochondria, & abdomen in­star tympani, erant tumida, & valde distenta: cum [...] nullis remediis plurium medicorum opera exqui­sitissima tentatis, quicquam levaminis recipere po­tuisset, die 14 in his cruciatibus convulsus obiit.

Paulo post hujus mortem, scil. 16 Idus Februarii, frater ejus senior, circa II annos natus, spei opti­mae puer, febricitare incepit; torpore, & gravitate capitis, uti priores, licet minus intense, affectus; ve­rum in sanguine, qui temperamenti erat calidioris, major effervescentia, & perturbatio apparebant, ut primis 6 diebus, praeter calorem & sitim, continuo excretionis nixu, modo per sudorem, modo per alvi fluxum molestaretur: urina erat rubicunda, & tur­bida; n [...]aculae quaedam rubrae, prout in caeteris eru­perunt; [Page 179] die septimo haemorrhagia ad 5. unc. obtigit, qua cessante torpor ingens successit, ut per totum istum diem, & noctem sequentem, vix oculos ele­vare potuerit: die octava haemorrhagia narium iterum copiosissima insequuta est, ut periculum esset, ne una cum sanguine animam effunderet▪ cruor copiose adeo e nare sinistro exiliit, ut pelui exceptus, casu suo in bullas ingentes efformaretur: cum supra duas libras sanguinis amiserat, & sudore frigido perfusus, viri­ribus exolvi inceperit, remediis demum adhibitis, dif­ficulter admodum fluxus sistebatur. Haemorrhagia se­data, puer altum dormivit, ac toto isto die somno­lentus evasit: crebro tamen evigilans, satis animo constabat, eratque sensu & intellectu vegetis; de va­letudine interrogatus, se mediocriter habere dixit; urina quae prius erat rubicunda, & turbida, tunc pallida, tenuis & cum hypostasi laudabili apparebat, ut videretur aeger, (praesertim quia sitis & immodici caloris expers) perfecte judicatus, & febre immu­nis: mane sequenti, die febris nono, adhuc torpidus mansit, excitatus vero sine intemperie, & alacriter degens, in convalescentiae statu videbatur, nisi quod loquela parum vacillare ceperit: vesperi cum res minus essent suspectae, febre denuo accen­sa, derepente in lethargum incidit, ut aegre a somno excitari, vellicatus vix quenquam noscere, aut ar­ticulate loqui valeret: licet adeo immanis sanguinis jactura praecesserat, pulsus fuit denuo citatus, altus & vehemens, etiam urina rubicunda: post remedia derivantia & revellentia tota istac nocte usurpata, egregius hic iuvenis paulo in meliori statu visus es ita ut mane proximo diutius a somno contineret oculos huc illuc deflectere, & se parum erigere ince­perit, sine loquela tamen, aut adstantium notitia: ante meridiem oculis denuo clausis, cujusque facul­tatis [Page 180] animalis usum penitus amisit: cum pulsu alto, & vehementi, palpitatione cordis, respiratione an­hela, & suspiriosa, triduo velut apoplecticus jacuit; pulsu demum sensim diminutiore facto, die febris de­cimo tertio motruus est.

Decimo quarto Calendas Martii, hujus soror mi­nuscula, cum intemperie febrili & siti, queri cepit de dolore & torminibus in ventre, tremore in mani­bus, & tensione delorifica in musculis colli: ultimo Februarii apertius febricitans, lecto abstinere nequi­vit: insuper calore vago, modo in facie, modo cir­ca partes inferiores, afficiebatur; item torpida & so­mnolenta evasit; e somno evigilans haud statim animo constitit. Martii primo cum expressione Rhahabarbari fuit leviter purgata, cum levamine: urina crassa & rubicund [...]; etiam maculae rubrae pe­techiales (prout in eaeteris) erant conspicua: huic deinceps per quatuor dies crebris vicibus, nimirum sex horarum intervallo, exhibuimus, sp. C. Cervi▪ scrup. e cochleari Julapii Cardiaci; symptomata prae­dicta postea sensim remiserunt, & sine manifesta diacrisi haec aegrotans salutem, licet tarde, recupe­ravit.

Sub eodem tempore fraterculus horum aetate mi­nimus, fere simili ritu aegrotavit; qui tamen diar­rhoea sponte naturae oborta, per plures dies, bilio­sa & viridia dejiciens, facilius absolvebatur. Etiam in eadem familia, plerique ali [...] domestici, atque ad­venarum adminstrantium nonnulli, velut labe per contagium propagata, ex eodem morbo decubue­runt: qui tamen omnes difficili demum & lenta convalescentia, sine crisi regulariter facta, evase­runt.

Hanc febrem fuisse malignam, ex contagio, per­nicie, macularum pulic [...]rium apparentia, multisque [Page 181] aliis indiciis constare videtur; licet miasma illud in­ficiens, quo ab alio subinde in alium grassata est, torpidum & minoris efficaciae extiterit: Quippe inter singulorum aegrotationes, plures dies ac saepi­us hebdomadae intercesserunt, ut morbi hujus etiam­si acuti infectio, ac in plures disseminatio, vix intra quadrimestre spatium in eadem domo finiretur. Fe­bris circa prima initia visa est mitis, & blanda, haud multum incendio terribilis; attamen materies a san­guinis deflagratione congesta, statim indomita, ex­terminatu difficilis, item cerebro, & nervoso generi inimica evasit; quare in singulis morbi initia, tor­pore, & somnolentia, potius quam fervore, & aestu erant dignoscenda: etiam crisis, licet variis modis, scilicet per sudorem, diarrhoeam, haemorrhagiam, tentata, haud feliciter successit, quin plerumque sanguis motu critico turgescens, materiam febrilem e propriis finibus, in spirituum animalium domi­cilia transferre cogebatur; nec tamen ipse hoc ri­tu depuratus evasit, quin circa febris statum, utri­que humores (nimirum & cruor, & succus nervo­sus) impura mixtione simul vitiati, & graviter ta­cti, morbi eventum aut funestum, aut valde peri­culosum constituerunt.

CAP. XV. De variolis & morbillis.

FEbrium pestilentium & malignarum censui ultimo referimus variolas & Morbillos, qui revera sunt mixti affectus; simul juxta, & adversus naturam nostram consistentes: Quoad originem suam, semi­narium habent nobis connatum, quoad effectus vero, symptomata praeternaturalia producunt, & (sicut pestis ipsa) venenata, adeo peculiare quoddam fe­brium genus constituunt, hominibus quidem pro­prium; verum alio modo quam Porphyrius assigna­vit, convenit enim homini omni, soli & semel variolis aut morbillis affici, si forte quispiam in tota vita immunis degerit, aut alius in hos affectus soepius inciderit, sunt haec rara & inusitata naturae eventa, quae communi observationi minime derogant: quin omnino ratum sit quod nimirum cuncti & so­li homines sint variolis & morbillis obnoxii, atque unica plaga iis absolvi soleant. De variolis seorsim a morbillis trademus, quae sit earum causa, dein qua­lia habeant signa & symptomata, ultimo quae pertinent ad crisin & curationem.

Circa causas considerare debemus, primo quae sit causa [...], quae nimirum praedispositio natu­ralis homines quidem solos, & omnes, idque semel, huic morbo obnoxios reddit. Secundo, inquirendum erit de causis evidentibus, scil. quibus, & quot modis, la­tens, & occulta haec diathesis, modo citius, modo serius, solet in actum deduci. Tertio dicetur quae sit causa con­juncta, [Page 183] quali nimirum sanguinis motu, & alteratio­ne, hujus morbi typus producatur.

1. Quoad primum, illa diathesis, seu naturalis praedispositio, quae genus humanum, ad hunc mor­bum inclinat, videtur esse labes quaedam, seu im­puritas sanguinis, inter prima faetus rudimenta, in utero concepta; hanc authores fere omnes, sangui­ni menstruo ascriptam volunt: quae sententia non omnino improbabilis videtur: quippe in utero mu­liebri, (secus ac in aliis plerisque animalibus) genera­tur fermentum quoddam, quod sanguinis massae com­municatum, ipsi vigorem ac [...] conciliat, ac dein statis periodis turgescentiam, & sanguinis su­perfl [...]i excretionem procurat; tempore autē conceptus, cum omnino des [...]s [...]iunt menstrua, plurimum hujus fer­menti, faetui impenditur; ejusque particulae, caeteris quibuscunque heterogeneae, velut extraneum quod­dam, humorum ac sanguinis massae confunduntur; cui involutae, & ab invicem separatae, diu delitescunt; postea tamen aliquando a causa evidenti commotae, cum sanguine fermentescunt; ipsique ebullitionem, ac deinde coagulationem, inducunt: e quibus varia hujus morbi symptomata oriuntur.

Fermentativa haec semina, modo sunt pauca, & mitiora, aliisque corpusculis ita obvoluta, ut non fa­cile emergant, & in actum deducantur: quando­que sunt plura, & fortiora, ita ut levi quavis occa­sione, in hunc morbum maturentur: hinc quidam citius, & primis annis variolis corripiuntur: alii tar­dius, & non nisi provecta aetate; etiam aliqui con­tagium facile suscipiunt, alii vero sine periculo saepe cum aegris conversantur. Quo citius hoc morbo af­ficitur quispiam, eo securius se habet: quare pueri saepissime evadunt, senes aut aetate grandiores, plus periculi subeunt. scil. in pueris aut juvenibus, tran­spiratio [Page 184] facilior est, etiam corporis habitus firmior, & salubrior. Licet autem venenata hujus morbi semina ut plurimum semel, & unica aegritudine so­lent difflari: quandoque tamen accidit, ut parte miasmatis adhuc relicta, bis aut ter aegri in hunc affectum inciderint.

2. Causa evidens, quae haec semina fermentativa commovet, & saepissime in actum deducit triplex assi­gnatur: scil. contagium aliunde susceptum, dispositio ae­ris, ac immodica sanguinis & humorum perturbatio: Contagio hunc morbum in alios serpere, late (que) grassari, quotidiana experientia manifestum est, scil. a cor­pore infecto continuo decedunt effluvia, quae ab aliis corporibus suscepta, statim instar veneni, cum sanguine fermentescunt, & semina ejusdem affectus latentia ipsisque homogenea suscitant, & in hujus morbi ideam disponunt: nec solum contactu, sed ad distans miasma communicatur. Qui intra ejus­dem aedes aut in aegrotantium vicinia degunt, faci­le labem suscipiunt: nec non & vestium interventu fovetur, longius dissipatur, & ad remota transfer­tur loca: Qui sunt consanguinei, alterutros citius inficiunt: etiam qui sunt timidi, & maxime hunc morbum perhorrescunt, in eum promptius inci­dunt; timore enim miasmatis particulae, a super­ficie corporis intus convehuntur. Quo tempore in­crebescit contagium, & variolae sunt epidemicae, fere alii quivis morbi in hunc degenerant. Secundo, peculiaris quaedam aeris dispositio, variolas insigni­ter producit; hinc saepissime popularis evadit ac per totas regiones, urbes; vicosque passim desaevit; hinc etiam vere, & autumno crebrior existit: quip­pe in aere tunc temporis imprimis diversimoda atque exinde tumultuantia, innatant corpuscula; quae cum aura vitali inspiramus, indeque variae humorum [Page 185] ac sanguinis effervescentiae, & morborum ideae susci­tantur. Nec tantum hic affectus ob has causas crebrior, & epidemicus evadit; sed & multiplicem adipiscitur naturam, ut variolae quandoque sint le­thales & velut pes [...]iferae, quandoque mitius & benig­nius se habeant, prout nimirum plus aut minus ma­lignitatis ab aere contractae referunt; hinc etiam pustulae interdum [...]grae, & lividae apparent, & multum de natura pelulentiae habent. 3. Interdum vero, licet deerit contagii fomes, nullaque maligni aeris constitutio praecesserit, tamen ob sanguinem & humores immodice perturbatos, variolae oriun­tur: ita novi quosdam a crapula, aut exercitio immodico, in hunc morbum incidisse, cum praete­rea nemo circumcirca in tota regione aegrotavit; ni­mirum sine praevio miasmate, latentia hujus mali semi­na a nimio sanguinis fervore commota, & invicem associata agglomerantur, facileque totam inquinant sanguinis massam, & fermento suo inficiunt.

3, Hactenus de causis [...] & evedenti; quo­ad conjunctam vero, scil. quae s [...]t hujus morbi ratio formalis, seu modus fiendi, res paulo intricatior vi­detur. Vulgo comparari solet effervescentiae musti aut cerevisiae, cum in dolio depurantur: istis enim li­quoribus, si aliquid fermenti adjicias, ejus particulae cum sint heterogenea, & mirae activitatis, illico per totam se diffundunt liquoris molem, crassiora ac im­pura quibus inpinguntur corpuscula varie exagi­tant, invicem deducunt, & obvolvunt, donec, efflo­rescentia facta eadem ab intimo reliquorum consor­tio, ad extremam superficiem propellunt. Pari mo­do, heterogenea hujus morbi semina sanguinem fer­mentare, & dein pustularum eruptione velut efflo­rescentia quadam depurare creduntur. Verum enim­vero, si rem striictius consideramus, magnum hic [Page 186] discrimen apparebit: quippe miasma variolarum, habet se uti fermentum, sed corruptivum: & sanguinem, non versus perfectionem, sed depravationem effer­vescere cogit; cum enim venenatae hujus miasma­matis particulae subjecto capaci impinguntur, alia statim corpuscula; sibi ipsis similia, & nobis conna­ta exuscitant, quibus associatae, totam pervadunt san­guinis massam, eamque insigniter turgescere & ebul­lire, ac post aliqualem effervescentiam in partes se­cedere, ac coagulari faciunt: scil. dispersa veneni se­mina cruoris mixtionem solvunt, spiritus puriores statim profligant, dein crassiores ejus particulas sibi consciscunt, & adhaesu suo velut congelatas reddunt: portiones ita coagulatae, una cum implexis veneni seminibus, a reliquo sanguine in circuitu ejus, inter vasorum extremitates derelictae, cuti affiguntur: quo pacto si natura satis robusta, cum gelato sangui­ne totum virus eliminarit, reliqua cruoris massa licet pauperior facta, utcunque salubris & vitae proro­gandae habilis existit. sin cruor nimium coagulatus, hoc modo depurari nequit; vel si portiones sangui­nis cum veneno coalescentes, non plene erumpunt, aut denuo intus restagnant, & sanguinis liquorem penitus corrumpunt: etiam visceribus, & imprimis cordi affixae, eorum Crasin ac robur destruunt.

Sanguinis cum veneno congelati portiones, circa diem quartum, (modo citius, modo tardius) erum­pere incipiunt: quippe non statim, sed post aliquod tempus, quo venenum se explicat, & effervescentis cruorem fermentat, coagulatio inducitur: Primo le­ves portiunculae sanguinis inquinatae, eaeque nume­ro paucae, instar pulicum morsus, in cute defigun­tur: cito posthac plures apparent, & primo eruptae, novae materiae accessu, & cruoris congelati continuo [Page 187] appulsu, accrescunt & in tumorem elevantur: dein hae moleculae, primo rubrae, sensim auctae, tandem albescunt; scil. sanguis cum veneno extravasatus, propter calorem & stagnationem, in pus mutatur: circa septimum ab eruptione diem, albi tumores in scabiem siccam-incrustantur: tenuiore enim materiae parte evaporata, reliqua indurescit: quae dein cuticu­la exesa, & abrupta, a cute decidit.

Cum variolarum miasma spiritibus & cruori se­mel imprimitur, raro admodum medicamentis, aut venae sectione deleri, aut difflari potest; quin dia­thesis latens, in actum erumpat; quare primo se paulatim diffundit, & sanguinis massam velut fermen­to inspirat: hinc ebullitio & effervescentia in toto corpore producuntur, vasa distenduntur, viscera ir­ritantur, membranae vellicantur; donec contagii se­mina sanguinem fundendo, & coagulando, tandem congelatis ejus portionibus obvoluta, foras protru­duntur. Hujus morbi essentia, melius patescit, si modo signa & symptomata, quae in toto ejus de­cursu observantur, recenseam, eorumque rationes, & causas e quibus dependent, ordine subjiciam: sunt au­tem ista, vel, quae morbum praesentem indicant, vel quae statum & eventum ejus praenuntiant.

Quoad diagnosin hujus affectus, qua innotescat, num quis primo aegrotans, variolas habiturus sit necne; perpendenda sunt eo tempore contagii vis, & sympto­matum primo apparentium [...]; si enim ob ma­lignam aeris constitutionem, hic morbus late, & passim grassatur, nemo tunc febre corripitur, sine suspi­cione variolarum; praecipue si ipsis tota vita prius caru­erit: sin rarior sit hic morbus, & absit contagii metus, tamen improvisus ejus insultus, brevi hujusmodi sig­nis & symptomatis se prodit.

Primo, adest febris incerta & vaga, modo intensa, [Page 188] modo remissior, nullam observans incrementi aut [...] rationem; adeo ut aegroti nunc summe incalescant, mox sine causa evidenti [...] degant; cujus causa est, quod semina fermentativa, non aequabili motu agitentur, sed instar ignis semi­obruti, nunc magis gliscant, nunc fere sedentur, & expirent; donec incendio latius serpente, flamma ubique erumpat.

Secundo, dolor in capite, & lumbis, adeo pecu­liare est signum in hoc affectu, ut fere solus, in fe­bre continua, variolas imminentes significet: cujus ratio vasis majoribus, a sanguinis effervescentia plu­rimum distentis, vulgo imputatur: veruntamen haud constat, cur non aeque in aliis partibus, propter similem vasorum destentionem, eadem molestia in­feratur & quare in variolis potius quam in Cantore aut aliis febribus, ubi sanguis plus effervescit, ejus­modi dolores increbescant, non video, quin obser­vare licet insignes, modo in capite, modo in lum­bis, cruciatus urgere, quando sanguine parum tur­gescente, vasa minime amphantur; scil. in morbi principio, quando febrilis intemperies, nondum con­spicua est: dum aegroti adhuc foras obambulant, & stomacho valent, variol e ingruentes primo hisce do­loribus se produnt. Quare videtur potius in nervo­so genere hujusmodi [...] causam subsistere: scil. in cerebro, & spinali medulla, propter mem­branas, & partes nervosas, a veneni particulis vellicatas, istos dolores oriri. Etenim verisimile est, quod innata variolarum semina, in partibus sperma­ticis potissimum recondantur, & quod primum mi­asmatis contagium, plerumque spiritus animales cor­ripiat; hinc in succo, quo cerebrum & partes ner­vosae, praesertim vero medulla spinalis, irrigantur, primam effervescentiam concitari, & exinde cruoris [Page 189] massae labem communicari, quare incipiente hoc mor­bo, caput & lumbi dolore atroci urgentur, postea veneno in sanguinem translato, effervescentia febri­lis in toto concitatur.

3. Magna anxietas, & inquietudo, interdum & syncope aegrotantes infestant, scil. ob perturbatum sanguinis motum, nec non aequabilem ejus mixtio­nem a fermento venenato solvi inceptam, cruor hinc in corde stagnare, & in circuitu suo praepediri aptus, affectus modo citatos infert.

4. Vomitus immanis, etiam quando ventriculus impura humorum saburra vacuus est, saepissime hunc affectum comitatur; cujus ratio est, quia semina fer­mentativa in motum concita, arteriolis in ventri­culi tunicas dehiscentibus, ad singulos appulsus san­guinis deponuntur; & vomitum non secus ac stibii particulae deglutitae concitant, postea tamen, quam­primum diaphoresi procurata venenum extra pro­pellatur, symptoma hoc cessat, & sine quavis ex­purgatione noxiae materiae, stomacho valent ae­gri.

5. His accensentur symptomata, quae juxta varias corporum habitudines, se vario habent modo, ut sunt somnolentia gravis, terrores in somno, deliria, tremores & Convulsiones, sternutatio, calor, rubor, punctionis sensus in toto corpore, lachrymae invo­luntariae, oculorum splendor & pruritus, tumor fa­ci [...]i, vehementia symptomatum ab initio, ut mor­bus statim vigorem attigisse videatur: quorum omni­um ratio, si, quae superius de febrium symptomatis dicta sunt, observentur, respectu habito ad diversas aegrotantium temperies, habitum, aetatem nec non an­ni conditionem, facile elucescet.

2. Quoad prognosin hujus morbi ipsum aut salutarē, aut lethalem, aut dubii eventus fore signis [...] [Page 190] indicatur: Primo res in vado esse videtur, quando hic affectus circumstantias habet benignas; nimirum cum accidit in bona constitutione aeris, & anni, quo tempore variolae sunt minus malignae & pesti­lentes; prout anno 1654 Oxonii, circa autumnum, variolae latissime grassabantur, tamen plurimi evase­runt: olim vero circiter annum 1649 rarior erat hic morbus, tamen plures ex eo interibant. Etiam mi­nus subest periculi, si in aetate puerili, aut infantia, si in temperamento sanguineo & habitu corporis bo­no, si in familia contigerit, cujus antecessoribus va­riolae non fuerunt exitiales: praeterea si in toto morbi decursu, symptomata eveniant laudabilia; si primo insultu febris adest lenis, sine immani vomi­tu, syncope, delirio, aut aliis horrendis affectibus; circa diem quartum si febris cum symptomatis ma­xime urgentibus sedatur, & tunc maculae quaedam rubrae apparere incipiunt: si die exitus secundo, maculae ejusmodi rubrae longe plures sunt conspicuae, quae postea sensim in moleculas accrescunt, & in pus maturantur; circa decimum plus minus ab eru­ptione diem▪ si tumores albi incrustari, & dein pau­latim decidere incipiunt, si a quo primo eruperunt variolae sint molles, distinctae, paucae, rotundae, fa­stigiatae, solummodo cutim, & minime partes inter­nas occupantes, res aegroti in bono esse statu, confide­re licet.

2. Phoenomena quae in variolis rem suspectam & periculi plenam significant, sunt hujusmodi: si ad­est maligna aeris constitutio, ut hic morbus pesti­lentior evaserit, eoque plures interierint; si homi­nes provectae aetatis eo corripiuntur, si intempera­mento frigido & melancholico, aut in corpore im­puro, & cacochymico acciderit; ubi sanguis non expedite circulatur, nec transpiratio recte peragitur [Page 191] vel si hypochondria aut praecordia sint obstructa; viscera quaevis infirma, aut ulcere affecta, aut si ha­bitus corporis sit nimirum obesus, variolae non sine magno vitae periculo eveniunt: nec minus timen­dum est, quando statim ab initio, febris ingens, vomitus immanis, syncope, virium dejectio, phre­nitis, aut delirium ingruunt, neque variolis plene eruptis desistunt; haec enim, nimiam in sanguine, & humoribus perturbationem, significant; etiam ma­teriae morbificae confusionem & contumaciam, quae nec subigi, nec a cruoris massa facile secerni, aut aequabiliter extrudi poterit. si adsit anxietas, & ma­gna inquietudo, cum inordinata humorum efferve­scentia, & ebullitione, etiam sitis ingens & difficul­tas spirandi, nec non alvi fluxus, aut dysenteria indicant diaphoresin praepeditam, & humores mali­gnos versus interiora restagnare, variolae tarde e­rumpentes, materiae cruditatem, effrenationem, & na­turae impotentiam arguunt; multo magis duplices, & continuatae ejusdem materiae quantitatem ni­miam, confusionem, nec non Expulsionem inor­dinatam & irregularem, cum non certis forami­nulis sed indiscriminatim quaquaversus ejicitur: vari­olae durae, ejusdem materiae incoctibilitatem, depressae expulsionem debilem significant, eoque deteriores sunt, si in earum medio maculae nigrae appareant, aut si maculae febris purpuratae seu pestilentiali familia­res, variolis interspergantur, malignitatem insignem & sanguinis putredinem indicant qualis nimirum in peste reperiri solet. Denique variolae nigrae lividae aut virides male ominantur quia praeter sanguinis coagulationes ejus [...] & corruptiones, prout in gangraena aut Anthrace pestilenti arguunt▪ si ubi egressae sint variolae, confestim marcescunt, & tumor partium remittitur, indicat malignae materiae sive [Page 192] sanguinis cum veneno congelati retrocessum, & ad interiora restagnationem; unde ni statim diaphore­si liberius excitata, denuo foras eliminetur, cita mors ut plurimum succedit: hinc enim sanguis plus co­agulatus, putredinem subit, etiam in motu praepedi­ri, & in corde, & vasis stagnare aptus est. si post eruptionem variolarum, alvi fluxus aut haemorrha­gia supervenit, mali indicium est, quoniam hac ra­tione venenum extra propulsum denuo intus revo­catur; interdum vero haec symptomata, cum magno aegrotantium levamine contigisse observavi, scil. na­tura prius gravata, & oppressa hoc modo velut parte oneris detracta sublevatur, quare se operi, di­aphoreseos accingit, & noxiae materiae expulsionem promptius expedit.

Quod ad Therapeiam, attinet, cum morbi hujus stadium, sive decursus tria habeat tempora, velut to­tidem metas invicem distinctas; etiam curativae in­tentiones singulis horum accommodari debent; quare circa variolas docet methodus therapeutica, eo quid agendum sit, quamdiu sanguis, materiae fermentati­vae motu, intus ebulliat, & effervescat, ac variolae nondum appareant, quae periodus ut plurimum qua­tuor aut 5 diebus solet absolvi: Secundo quae victus & medicinae ratio instituenda sit, a variolarum eru­ptione, usque ad morbi statum, scil. dum pustulae ad summum pervenerint, & plene suppuratae exa­rescere incipiunt. Tertio denique quid in morbi de­clinatione, usque dum variolae exiccatae plane decide­rint, observare debeamus.

1. Quoad primum, intentio sit ut naturae impe­dimenta quaevis auferamus, quo sanguis variolarum fermento inquinatus, & coagulari aptus, adhuc mo­tum aequabilem in corde, & vasis sine stagnatione re­tineat, ac effervescens, portiones cum veneno gela­tas [Page 193] foras expellat; interim cautio sit, ne fermenta­tionis seu effervescentiae opus, ullatenus cohibeatur, aut nimium proritetur; hoc enim cruoris massa plus debito, in portiones congelatas agitur, isto re­stringitur nimis in motu, nec particulae venenatae cum cruore gelato foras amandantur: natura a secre­tionis & expulsionis opere impediri solet, nimia ex­crementorum congerie, in visceribus, aut sanguinis exundantia in vasis; quare primo statim morbi in­sultu, danda erit opera ut evacuatio per vomitum, aut sedem, si opus fuerit, tempestive procuretur, pharmacis tantum mitioribus & blandis utendum est, quae nimirum non irritent aut humores perturbent: quare hoc tempore interdum emetica, purgantia, aut Enemata, modo haec, modo ista locum habent; eti­am sanguinis missio si plethora adsit, bono cum suc­cessu celebratur.

Durante hac sanguinis Effervescentia, victus insti­tuatur tenuis & modice refrigerans, scil. ex horde­atis & avenaceis, liquore posseti cerevisia tenui, & similibus: vitentur caro & juscula ejus, quibus san­guis ob nimiam pabuli sulphurei copiam, plus debi­to accenditur, etiam frigida, & acida quaevis nocent, haec enim sanguinem magis congelant, & astrictio­ne vasorum oscula contrahunt, ut variolae minus li­bere erumpant; etiam calida & cardiaca caute ad­hibeantur, his enim sanguis & humores agitantur ni­mis, & in confusionem aguntur.

Cum variolae apparere incipiunt, tria sunt quae regula constanti quibusvis aegrotantibus agenda prae­cipimus; nimirum ut lenis & blanda diaphoresis usque in sanguine continuetur; etiam ut, guttur, ac oculi a nimia variolarum eruptione praeserventur: quo san­guis leniter effervescens, variolas emittat, decocta [Page 194] [...]icuum, florum calendulae & rasurae cornu cervi, in liquore posseti vulgo praescribuntur, & eorum usus a longo tempore fere inter omnes increbuit, pro­pter eandem intentionem; Cardiaca moderata ali­quoties in die propinare solemus, calida autem & fortiora sedulo vitentur, purgatio & venae sectio hic pessime audiunt, & cogente licet necessitatis prae­textu, propter opprobrii metum, haec medici vix au­dent celebrare: pro tuendis gulae, & gutturis par­tibus, exterius scutum croco intersutum & lacte mu­liebri intinctum apponimus, haec enim poros aperi­endo, venenum ab intimo gutturis exterius alliciunt; etiam in hunc finem adhibemus gargarismos, & oris collutiones, quae restrictione sua variolas intus eru­pturas cohibeant: oculos Epithematis ex aqua ro­sarum, lacti muliebri, croco & similibus, crebro ite­ratis, ab incursu variolarum munimus, praeter haec, symptomata quaedam horrenda quandoque urgent, quibus cum idoneis remediis tempestive occurratur, adsunt modo vigiliae, phrenitis, haemorrhagiae, vomi­tus, diarrhoeae, variolarum recursus: his & quibus­cunque aliis pro re nata prudens medicus novit pro­spicere, in quibus tamen magna cautione opus est, ne dum exiguis consulimus, nimia pharmacorum mo­lestia, magnum naturae opus interturbetur. Etenim toto hoc tempore, una & continua est crisis; qua­re nihil temere movendum est, maxima requiritur medici, & ministrantium sedulitas, & circumspectio, quando hic morbus in statu est: scilicet ne cum va­riolae plene eruptae, & ad summam molem evectae sint, transpirationem impediant; tunc enim de febre re­dintegranda & de materiae malignae intus restagnatio­ne aegri periclitantur; quorum alterutrum dum praecavere studemus, saepe alterum inferimus.

[Page 195]Cum morbus in declinatione fuerit, & variolae emarcescere & in crus [...]ari inceperint, res ut plurimum extra periculum sita est, nec multum negotii medi­co incumbit: victu adhuc tenu [...], & carnium exper­ti, aegrotus, licet val [...]e esuriens, contentus sit: si pustulae tardius deciderint, linimentis & Epithematis earum casum maturare solemus, a quibus, ne altio­res relinquantur foveae, praecavetur, postquam aeger variolarum exuviis per totum depositis, lecto exur­gere & in cub [...]li obambulare potest, purgatione bis aut ter iterata, sordes & materia excrementitia in visceribus & sanguine relicta, auferantur, & dein vi­ctu lautiori uti permittatur.

Variolis adeo affines sunt morbilli, ut seorsim ab illis tractari, apud plerosque Authores, non merue­rint; quin utriusque affectus, simili modo & metho­do una traduntur. Essentia & curatio, quoad magis & minus, sive accidentaliter saltem differunt: quia in morbillis exanthemata, non adeo in molem at­tolluntur, neque suppurantur; quare citius & cum minori periculo, aegritudo finitur, solet hic affectus saepissime inter pueros grassari, rarius aetate gran­diores aut senes corripit, etiam qui variolis prius laborarunt, non sunt adeo morbillis postea obno­xii; in plerisque vero affectus sunt cognati; scil, in morbillos labes ab utero contracta homines solos, omnes, & semel disponit, diathesin latentem malig­na aeris constitutio, interdum & crapula, saepis­sime contagium solent in actum deducere, ad sunt ma­lignitatis notae, & cum pernicie & contagio aegri­tudo saepe epidemica existit.

Ut rei summam breviter contraham: videtur quod morbilli sint fermenti extranei ab utero con­tracti, levior quaedam efflorescentia; qua particulae nonnullae, in motum concitae, sanguinem leniter ef­fervescere, [Page 196] & parum coagulari faciunt, quare stig­mata inde prolata, sine cuticulae disruptione sola evaporatione difflantur: variolae autem sunt ejusdem fermenti plenior valida & secundum omnes particulas agitatio, quae majorem ebullitionem, & coagulati­onem sanguini inferens, exanthemata longe plura, eademque mole grandiora, & non nisi suppuratione dissolubilia, producit: quando variolae praecedunt, non tantum ejusdem Effectus, sed plerumque mor­billorum, exinde sequitur immunitas; morbilli, quia fermenti particulas solum aliquotas absumunt, ad­huc diathesin ad variolas relinquunt, quare senes, aut aetate grandiores morbillis non ita prompte in­ficiuntur, quoniam aut variolis prius infecti conta­gio absolvuntur, aut leviori hujus affectus miasma­ti, eorum spiritus robustiores, facile resistunt.

Doctrinam de Variolis praemissam facile esset ae­grotantium historiis & observationibus illustrare, quippe circa nullum praeterea morbum uberior sup­petit exemplorum copia, aut accidentium varietas: e numerosa, quae hujus farinae est, supellectile, pau­cos solummodo casus, eosque anomaliis quibusdam in­signes hoc loco proponam.

Usitatum est quosvis variolis affectos simili, aut prorsus eadem medendi methodo, ac victus ratione tractare; quare ad vulgares medicus raro accersitur; verum muliebribus quibusdam clinicis quae hanc ia­tricen se optime callere venditant, res tota commit­titur: atque istae solent jusculis &, quibusvis aegri sorbilibus, flores calendulae, rasuram C. cervi, & interdum ficus incoquere; item quavis nocte bolum ex diascordio exhibere, qui tali regimine non con­valescunt, minime neglecti, sed prae morbi atrocia in­curabiles pronunciantur. Verum enim vero hujusmodi praxin non ex aequo omnibus convenire, nec quibusli­bet [Page 197] indifferenter adh [...]bendam esse, duae sequentes histo­riae palam facient.

Juvenis 20 circiter annos natus, corporis gracilis & temperamenti calidioris, ineunte vere febricitare coepit, primis diebus vomitus atroces, cordis oppressio, aestus & rigoris vices crebrae, dolor in lumbis, phan­tasiae perturbatio, & vigiliae infeliabant. die tertio variolis aparentibus symptomata ista remiserunt, us­que tamen febris cum siti & calore perstitit: huic non solum decocta in hoc morbo assueta, verum & Ju­lapia eleganter propter gratum saporem parata, adeo nauseae & molestiae fuerunt, ut eadem sine magna mo­lestia ne dum pitissare licuerit, quoties hora somni di­ascordium aut aliud temperatius cardiacum ad diapho­resin continuandam vel in exigua quantitate sume­ret, nox insomnis cum jactatione plurima, & dein primo mane haemorrhagia insequuta est; qua quidem variolis plene eruptis, propter hanc occasionem se­mel & dein rursus contingente, aegroti salus insigni­ter periclitata est, quare cum sanguinem huic a levi irritatione immodice effervescere aptum observatio­ne comperiissem, pro re nata hanc methodum insti­tui, pharmacia prorsus omni pos [...]habita, pro siti restinguenda cerevisiam tenuem, & Amygdalatum simplex ad libitum sumebat, pro victu quoniam ju­scula avenacea & hordeata quaevis respuebat, so­lummodo erant poma ad teneritudinem cocta, & dein saccharo & aqua ro [...]acea condita quae aliquo­ties in die comedebat. natura tenui hoc regimine contenta, ac ab alio quovis perturbari visa, opus suum feliciter peregit, ut sine gravi pos [...]ea sympto­te variolis sensim maturatis, & dein sponte deciden­tibus aeger convaluerit.

Medio autumno superioris anni, Adolescens peril­lustris sanguine acri praeditus, & haemorrhagiis na­rium [Page 198] crebro obnoxius, variolis aegrotabat. sanguis sponte sua immodice effervebat, ut pustulae per totum corpus consitissimae erumperent: huic serum lactis cum floribus calendulae, aliisque usitate incoctis, item julapia aut cardiaca quaevis (temperata licet,) dia­phoresin leniter promoventia, sanguinis fluxum cer­tissime concitabant. quare similem ac in aegro pri­us citato victus rationem praecepi, qua quidem me­lius habuit; utcunque in ipso morbi statu, cum va­riolis plene eruptis, ob difficiliorem transpiratio­nem solet febris in omnibus nonnihil redinte­grari, hic aegrotus in haemorrhagiam copiosam incidit ut post largam sanguinis profusionem vari­olae flaccescere inceperint; postquam remedia pro sistendo sanguine quamplurima incassum tenta­rentur, tandem a sacculo (cui inerat bufo in sole exsiccatus & contusus) circa collum suspenso, primo ac immediate levamen sensit. etenim haemorrhagia hinc statim sedata & (cum epithema hoc constanter postea in sinn gestaret) non amplius redeunte, aegro­tus noster usque victu tenuissimo & infrigidante u­sus, integre convalvit; ut revera hinc constare vi­deatur quod licet sanguis in hoc affectu insigniter ad coagulandum aptus fuerit, tamen quamdiu spiri­tus vitales fortes & robusti satis regimine potiuntur, ipsi propriis viribus innixi, portiones cruoris con­gelatas velut discretione quadam sagaci optime secer­nunt, & eliminant; atque hoc opus maxime per­turbatur cum iidem spiritus a cardiacis aut victu ca­lidiore irritantur nimis, & in confusionem aguntur: in peste autem secus accidit, quoniam in hac si mo­ra conceditur spiritus ipsi statim a veneno profli­gantur; quare hic aperto Marte illico demicandum est, cum in variolis medicus cunctando potius resti­tuat rem,

[Page 199]Circa missionem sanguinis instante variolarum e­ruptione valde ambigitur: olim inter nostrates haec res sacra audiebat, neque sub ullo necessitatis praetextu phlebotomia admitti solebat: nuper autem experien­tia duce in quibusdam casibus sanguinem mitti omnino utile & necessarium esse comprobatur, quae tamen eva­cuatio si in quavis constitutione indiscriminatim adhi­beatur, aut, quando isthac opus fuerit, in quantitate ni­mis larga peragatur, magna saepe incommoda exinde sequuntur.

Ante aliquot annos foeminam illustrem juvenem vultus floridi & temperamenti calidioris post quar­tum iggravidationis mensem valde febricitantem in­visi: vomitu immani, lumborum dolore atrocissi­mo, insuper calore ac siti intensissimis, urgebatur▪ erat pulsus celerrimus cum vibratione forti & ve­hementi. licet variolae illic loci nusquam increbresce­rent, tamen hujus affectus symptomata isthaec su­spicionem non levem incutiebant; utcunque, san­guinem mitti debere ejus effervescentia valde immo­dica indicabat. quare circiter unc. 6. illico detraxi: exinde calor nonnihil remisit, usque tamen vomi­tus cum dolore atroci in lumbis perstabat: hora somni bolum cardiacum cum laudani nostri gr­sem. exhibui, unde somnus quietus cum placida dia­phoresi, &, symptomatum omnium sedatione, suc­cessit. mane proximo variolae eruperunt; quibus li­cet aegra consitissimis afficeretur, tamen sine pericu­losa aegritudine aut abortus metu convaluit, & gra­vidationem integre complevit.

Novissimo autumno vir robustus, habitus corpo­ris athletici, vultus tamen pallidi, & temperamenti fri­gidioris in febrem incidit. die secundo cum calore & siti, doloreque in lumbis immanissimo, torqueba­tur. cum sanguinem in exigua quantitate mitti prae­scriberetur, [Page 200] pseudochirurgus accersitus ipsum fere ad sesquilibram detraxit: paulo post aeger su­dore frigido perfundi, viribus subito collapsis, rigo­re, pulsu debili, inaequali, & crebra lipothymia ten­tari coepit. hoc tempore accersitus cardiaca tempera­ta crebra vice sumenda exhibui: inde cum pulsu & spiritibus restitutis febris redintegrata est, quae po­stea per plures dies, imo hebdomadas, irregulari admodum modo aegrum exercuit: etenim per tres aut quatuor dies valde incalescere, etiam siti, vigi­liis, cephalalgia, aliisque symptomatis infestari, dein sudore copioso & velut critico per totum suffundi solebat, quo quidem semidiurno spatio se melius habuit: exinde vero febris denuo recrudescens ma­teriam usque novam crisi alia ac deinceps alia dif­flandam crebro congerebat. postquam per viginti ut minus dies [...] ita febricitarat, tandem vari­olae in singulis partibus corporis sparsim erupere; & tunc primo febris in totum remitti cepit: intra paucos tamen dies propter errores in victu commis­sos pustulae quam plurimae rursus subsidebant, pau­cis tantum ad maturitatem perductis. utcunque, va­riolarum subsidentium vice, bubo ingens pone aurem dextram accrevit; qua brevi suppurata & disrupta puris magna copia per plures dies effluxit, & ita tandem corruptelae sanguinis particulae, alias difflari inhabiles, sensim eliminabantur, & aegrotus salutem integre recuperabat.

CAP. XVI. De Febribus epidemicis.

HIc ultimam dissertationi nostrae de febribus ma­num imponere animo statueram; commentari­um potius, quam integrum tractatum meditatus. Quatenus vero febres quaedam epidemicae non raro grassantur, quae nullas observant leges, neque ad certam doctrinae norman revocari possunt; verum anomalae prorsus quotannis variant, & propterea quoties earum aliqua increbescat, statim morbus no­vus appellatur: idcirco operae pretium duxi quoni­am de his febribus generalia praecepta non sunt tra­denda, historias particulares de quibusdam hujus fa­rinae subjungere. etenim ex vario symptomatum ap­paratu quo insigniri solent, natura & tota forma­lis ratio hujusmodi affectuum nonnihil elucescet: Cum itaque intra sesquiannum novissime elapsum, tres morbi populares in his regionibus grassati sunt; singulas eorum descriptiones temporibus quibus fe­bres ipsae ingravescebant olim factas, huic operi coronidis loco subjiciam.

Dissertatio Epistoli …

Dissertatio Epistolica AD virum Doctissimum, mihique AMICISSIMUM, D. RADULPHUM BATHURST, Med. Doct. & Collegii S. Sanctae Trinitatis Oxon. socium

Ornatissime Domine,

URinarum inspectio, & ab illis circa pra­xin [...] directionum investigatio, usque a primis medicinae initiis inter antiquos haberi caeperant: hinc enim pro judiciis circa aegrotos ferendis, ac pro eligendis aptissimis medendi temporibus Magnus Hip­pocrates, tum praenotiones, tum praecepta sua potissimum desumpsit. adeo ut celebre istud & usque hodie ratum veteris medicinae statutum, scil. [...], sine matula rite consulta, observare non licuerit. Hoc etiam communissimae rationi consonum videtur, ut, siquidem corporis aegroti, tanquam vasis occlusi, inti­ma perscrutari nequimus, a latice infuso, partesque singulas perluente, ac a plurimis ramenta quaedam delibante, judicium petatur. Neque enim certius aquae acidulae, delitescentis minerae, qua percolantur, natu­ram produnt, quam urinae diversimodas corporum no­strorum dyscrasias atque habitudines, testatas faciunt. Quare hujus excrementi (licet vilissimi) contemplatio [Page] in scientiam accrevit, & medicorum illustrium, tum ve­terum, tum recentiorum, ingenia exercuit. Super hac re plurimi extant libri, magna cum diligentia exarati; in quibus variae urin [...]rum differentiae, colorum, consisten­tiae diversitates recensentur; contenta ad amussim descri­buntur, &, pro singulis istorum, distincta [...] praecepta traduntur: quae quidem tantae certitudinis a quibusdam aestimantur, ut a lotio inspecto nullius non morbi, aut partis affectae, imo cujusvis circa aegrotum accidentis, significatio petatur. Verum in hoc vulgus egregie decipitur, et pertinaciter us (que) decipi vult, cum affectus cujus (que) dignotionem ejus (que) prognosin, nonni­si matula inspecta erui posse contendit; & medicum, nisi a matracio tanquam vitro magico, divinare sus­ceperit, nullius pretii aestimat. Quod autem re vera attinet ad praecepta & regulas, quibus [...] praxis innititur; extant multa diligenti observatione collecta, et dein bono cum judicio & ratione stabilita: quatenus ta­men urinarum significatio ad casus particulares large nimis a quibusdam extenditur, intertexuntur plurima incerta, deceptioni obnoxia, et nonnulla plane falsa; ut, qui lotio tantum indice, de rebꝰ aegroti confidenter pronun­ciat, praestigatoris potius, quam medici nomen mereatur.

Haec autem circa urinas doctrina ita passim erro­ribus scatet, eo quod observationes quae praxin ejus spectant, aut perperam factae sunt, aut non bene in mothodum redactae. Suspicari fas est observationes non rite factas, quoniam a casu forsan uno aut alte­ro particulari, saepe regula generalis infertur. Ex. gr. quia nonnulli hydropici urinam tenuem & aquo­sam reddunt, ideo statuitur istiusmodi urinas necessario hydropem denotare, cum & in aliis nonnullis affectibus tales urinae excernantur, & aliquando in hydrope rinae sint crassae, & rubedine saturatae. Item quod vulgo receptissimum habetur, scil. urinas quibus cremor in­natat [Page] (velut in aqua cui Tartarus incoquitur) pthisin denotare, plerun (que) incertum est, quippe signum hoc hypo­chondriacis magis proprium & familiare est, quam tabi­dis: & quamplurimi sine hoc intabescentes moriuntur. Praetecra, quod generatim asseritur, sc. in morbis quibus­cun (que) naturam affectus ab urinis innotescere, omnino fal­sum est; quoniam aliquando morbidi urinas sanorum si­millimas reddunt; et interdum qui videntur satis integre valere, propter accidens quoddam (forsan a cibis comestis) urinas habent suspectas, & a statu naturali recedentes. Quod attinet ad methodum sive doctrinam circa urinas a plerisque traditam, videtur ista omnino Empirica, & nequaquam rationalis: etenim nudae recensentur urinarum differentiae, prout juxta colorem, consistentiam, & contenta, varie distingui solent: dein singulis harum speciehus significationes pathologicae, observati­onibus tantum rarioribus collectae, apponuntur; cum interea nec causae phoenomen [...]n, aut alterationum prae­ternaturalium, in urinis (uti oportuit) assignantur; nec urinarum significatio morborum causis applicatur; sed tantum morbo, aut symptomati; ideoque soepissime fallax est, & incerta; quoniam eadem causa morbifica, pariter & ejusdem urinae significatio, poterit simul diversos morbos & symptomata mediate respicere. Ex. gr. nrina tenuis & aquosa immediate saepissime de­notat apepsiam, sive defectum coctionis in visceribus; veruntamen propter istum cruditatis statum, sae­pe [...] in virginibus, quandoque hydrops, aut leucophlegmatia, interdum cephalalgia, & alii com­plures affectus oriuntur. Quod vero a me exigis pensum (Clarissime Vir) nimirum ut notiones, quas olim inter nos a colloquiis mutuo habitis, velut collatis tesseris, circa urinas concepi, & qualem super hac re, studio & observatione propria, notitiam assequutus videor, in fasciculum redigere velim, & [...] methodum [Page] plane novam conscribere; fateor opus grandius quam cui rite▪ peragendo nostrae sufficiant vires: utcunque animo statui, in quantum hoc exequi potis fuero, tibi morem gerere. Atque ut supra vulgarem & plane empiricum philosophandi modum, doctrina sive metho­dus circa urinas instituatur, erunt haec duo discursus nostri capita: Nempe primo, ut tradatur urinae ana­tome, quibus constant elementis, & partibus; simul­que in corpore nostro ejus genesis, quali nimirum co­ctione, & dein particularum aliarum ab aliis secretione, hujusmodi liquor conficiatur. Secundo, ut rite expli­cetur urinarum in matula inspectio, & quae sint [...] certitudo & regula.

Elenchus rerum.

CAP. I. De Urinae elementis & praecipuis accidentibus.
URinae analysis spagyrica p. 1. ejus 5 principia scil, sal, sulphur, spiritus, aqua & terra. p. 2, 3. ejus accidentia scil. quantitas, color, consisten­tia & contenta p. 4.
CAP. II. De quantitate & colore in urinis sanorum p. 5.
Quae sit Urinae quantitas, respectu habito ad liqui­da assumpta p. 6. color citrinus a sale ac sulphure dissolutis, ac sero incoctis p. 7. earum dissolutio par­tim in visceribus, & partim in vasis perficitur p. 8. cur a potu pleniori urina limpida statine min­gitur. ibid. probabile est chyli portionem immediate a ventriculo & intestinis cruori transfundi p. 9.
CAP. III. De consistentia & contentis urinae sanorum p. 10.
Hypostaseos filamenta sunt particulae nutrimenti quod solidis partibus adponi debuerat p. 11. quae sit bona & mala hypostasis p. 12. consistentia urinae qualis cervisiae depuratae p. 13.
[Page] CAP. IV. De quantitate & colore urinis aegrotantium p. 14.
Urinae quantitas debito minor ob varias causas: prae­cipue propter sanguinis dyscrasiam p. 15. urinae pro­fusio interdnm a sale nimis evecto, & fluorem pas­so p. 17. unde urinae color aqueus p. 18. albus p. 20. de urina flammea, crocea & rubicunda p. 22, 23. rubedo aut liquori inest, aut contentis debetur p. 23. quare urina rubescit tum in febre, tum in scorbuto, aut pthisi p. 24. etiam aliquando in morbis arthriticis p. 26. de urina viridi & ni­gra p. 27. colorum, nec non diaphaneitatis, & opa­citatis i [...] urinis causae p. 29. cur urinae clarae ab aere turbantur. p. 30.
CAP. V. De contentis in urinis aegrotantium p. 31.
Ea sunt vel universalia, vel particularia, contenta prioris generis sunt vel naturalia, quae hypostasin constitu [...]t; vel praeternaturalia scil. succi nutritii degeneris vel sanguinis destagrati recrementa ibid. contenta variis modis subsidunt p. 33. sedimenta diversi coloris p. 34. unde [...]remor urinis innatans, & chrystalli vasis lateribus affixi p. 35. arenulae quomodo generantur p. 37. de calculis p. 38. quan­doque inter vesicae tunicas accrescunt ibid. mictio­nis sanguinea & purulentae exempla rariora p. 39. contenta farinacea p. 40.
CAP. VI. De judiciis circa urinas aegrotantium ferendis.
Cujusmodi affectus ab urinis innotescunt p. 41. uri­nis aegrotantium aliquid naturale deest p. 42. ali­quid [Page] praeternaturale additur p. 43. aut simul u­trumque contingit p. 44. qui sit praecip [...]s [...] us [...]us in morbis chronicis & acutis p. 45.
CAP. oVII. De urinarum examine & variis probationum modis.
Apparatus circa urinae inspectionem p. 47. urinarum color & odor saepe ab assumptis alterantur p. 48. unde odor violaceus a terebinthina, & aromatis assumptis p. 49. unde faetidus a radicibus Aspara­gi, Allii, &c. p. 50. urinarum evaporatio, destilla­tio & praecipitatio quomodo institui debent p. 51. earundem putrefactio p. 52.

Errata in Tractatu de Urinis.

IN Epist. praestigiat: sub [...]in: constat Elem. p. 6. l. 2. subscripto. p. 8. l. 32. -terum. p. 11. l. 19. vepretum. p. 12. l. 9. -tion [...] sit in [...]pt: p. 22. l. 1 [...] sero­sum. p. 27. l. 1. qua. p. 29. l. 9. -ria. p. 36. l. 11. sulphur p. 38. l. 29. plus p 49. l. 12. .versae.

DE URINIS.

CAP. I. De Urinae elementis, & praecipuis accidentibus.

CUm urinae liquor, aut recens corpore excretus, aut longa digestione putrefactus, analysi spagi­ricae exponitur; in has partes, velut principia re­solvi solet. inter destillandum, primo ascendit quic­quid huic inest spiritus vinosi cum aqua diluti; ve­rum in exigua admodum quantitate ut non facile sit ipsum gustu percipere. huic succedit latex aquosus in proportione satis larga, cui salis ac praecipue sul­phuris particulae quaedam laxiores commiscentur, ter­tio exstillatur aqua valde penetrativa, quae vulgo spi­ritus urinae vocatur; revera tamen spiritus vinosi fere expers, maxima ex parte tantum phlegma est sale insigniter aculeatum, ideoque, prout in destil­latione aceti, ultimo ascendit. quatenus vero sal uri­nae volatilis, iste vero aceti tantum in fluore est; ideo liquor exstillatus, qui hujus particulis impraeg­natur, valde acidus; qui alterius salinis imbuitur plu­rimum [Page 2] acris, & pungitivus existit. Quod hujusmodi urinae (quemadmodum apud vulgus audit) spiritus acredinem suam sali potissimum debeat, indicio est, quia, subtilissimus licet fuerit, flammam non conci­pit, verum admotam extinguit. Post humiditatem penitus exhalatam, in fundo cucurbitae altera salis portio cum terra remanebit; cui si calor non nihil intensior adhibetur, sal iste in Alembicum sublimabitur derelicta tantum faece terrestri. Hujusmodi urinae anatome plane ostendit quod elementa, e quibus liquor ejus conflatur, sunt plurimum aquae & salis, aliquantulum sulphuris & terrae, atque spiritus tan­tillum.

Salsedo in urinis gustu & tactu percipitur; sapo­re proxime ad salem nitrosum accedit. elicitur qui­dem e salinis esculentorum particulis, quae coctione in visceribus, & circulatione in vasis, ulterius exalta­tae, ut plurimum in salem volatilem facessunt. hoc est, sal & spiritus quidam, ob diuturnum utriusque consortium, arctissimo nexu colligantur; ideoque ipsum salem, alias fixum, in sublime rapi, motuique non inhabilem reddi ceu pennis alterius contigit. Pro varia corporis nostri affectione, urinae plus aut minus in se continent salis, eumque magis volatilem aut fixum habent; quae proinde diversi sunt coloris & consi­stentiae.

Sulphur in urinis contineri earum cita putredo & foetor satis testantur. oritur e pinguibus & sulphu­reis alimentorum particulis, inter coquendum minu­tissime confractis, seroque cum sale incoctis: hujus, prout etiam spiritus, minor inest copia, quam aut san­guini & cornibus animalium, aut fuligini: quare in destillatione urinae nihil oleiforme, aut pingue ascen­dit. Enimvero dum cruor in vasis circulatur, corpus­cula spirituosa & sulphurea, quae ab ipso decedunt, [Page 3] magna ex parte foras evaporant; interim recrementa salina & aquosa lotium praecipue constituunt: nihilo­minus urinae de sulphure aliquatenus semper partici­pant; ejus vero quantitas & proportio diversimode alterantur, juxta varios coctionis & cruditatis gradus; exinde etiam color & consistentia in urinis, plures mu­tationes suscipiunt.

Spiritus vinosi portionem non nisi exiguam in uri­nis contineri, ejus defectus in liquore primo extillato, etiam cita lotii putrescentia testantur. aliqualem vero subesse, arguit intestinus particularum in urina motus, sc. tenuis a crasso secessio, & partium aliarum ab aliis spontanea segregatio, ac in hypostasin collectio. insu­per particulae salinae (in quantum volatiles fiunt) spiri­tuosis maritantur, ideoque sunt motus & energiae promptioris. Pro diversa tamen spirituum in urinis copia & praepollentia, varii emergunt hypostaseon & subsidentiarum modi, etiam istae citius aut tardius putrescunt.

Aquosa urinae pars quantitate caeteras longe supe­rat, ipsisque fere sextuplo major est. destillatione haud ita simplex prolicitur, quin salis & sulphuris particulae quaedam (utpote volatiles) una ascendunt, atque latici foetorem ingratum impertiunt: huic ori­ginem praebet materia potulenta cum alimentis co­piose ingesta; quae tamen cujuscunque generis fue­rit, priusquam in urinam mutatur, qualitates proprias amittit, & alias acquirit; siquidem e liquore assumpto, praeter meram humiditatem, nihil fere sincerum in lotio relinquitur.

Terram & faecem limosam in urinis haberi, ejus de­stillatio aut evaporatio satis declarat. cum enim caete­rae partes exhalarunt, terra, velut caput mortuum, in quantitate mediocri in fundo restabit: Quippe in suc­co nutritio, praeter activa salis, sulphuris, & spiritus, [Page 4] principia, solidum aliquid requiritur, unde moles & magnitudo corpori accrescant; hujus recrementa, scil. foeculentiae terrestres, copiose in sero dissol­vuntur, ipsique consistentiam crassiorem, & conten­ta contribuunt: haec autem, pro vario coctionis & cruditatis statu, se variis habent modis.

Haec sunt principia quae urinae corpus constituunt, etiam in quae Analysi chymica facile resolvitur: e diversis harum [...], & varia contemperatione, oriuntur caetera urinae accidentia, scil. quantias, co­lor, consistentia & contenta, quae sunt quoad sensum maxime circa ipsum notabilia, & praecipua [...] objecta. cum enim fere nihil praeterea in lotio conspicitur, haec prima phoenomena constituent, in quibus rite solvendis tota hujus scientiae hypothesis versatur. Quare de his jam proximo loco dicen­dum erit; & primo de urina sanorum, quae sit ejus quantitas, quomodo colorata, qua consistentia, & qui­bus contentis praedita; simulque explicandum ex qua elementorum mixtura, qualique in visceribus & va­sis coctione singula haec dependent. Secundo, Osten­detur, quot modis urinae aegrotant um ab hac sano­rum norma sive regula deflectunt. & pro singulis earum differentiis, proprias alterationum causas as­signare conabor: atque haec primum in hoc discur­su propositum, scil. urinae anatomiam, absolvent.

CAP. II. De quantitate & colore in urinis sanorum.

Urinae quantitas in sanis paulo minor esse debet humore, seu substantia liquida quotidie ingesta; etenim potulenta & humida, quotidie assumpta, sunt ipsa materies e qua urinae primitus constant: haec autem (& fame & siti urgentibus) uberius requi­runtur; tum ut chymi massam satis diluant, quo rite in visceribus fermentescat; tum pro vehiculo in­serviant, & chymo, quo massae sanguine [...] conveha­tur; & sanguini ipsi, ut sine incrassamento in vasis circuletur; atque succo nervoso, quo sensus & mo­tus organa actuet & irriget. quando latex serosus hoc ritu, quicquid fere habuit spiritus ac sulphuris, pro nutricatu calore ac motu impendit, novo cedit humori nutritio; atque ipse, velut inutilis, ope re­num a cruore seclusus amandatur. liquor alimen­tosus qui in urinam demum mutabitur, ex sua na­tura diversimodus existit: sc. modo aquosus, spiritu mo­do sale ac sulphure impraegnatus, ac, pro variis hujus aut illius elementi in eo praepollentiis, urinae non­nihil alterari solent: attamen liquida quaecunque ore assumpta, nec tota, nec illibata, corpus no­strum pertranseunt; quin variis in partibus mutati­ones subeunt, & quantitatis suae portionem aliqua­lem amittunt, antequam in lotium facescunt. etenim latex sive humor in urinam convertendus, primo in ventriculum recipitur; (nec enim Reusnero assentior, qui eundem magna ex parte in pulmones delapsum, [Page 6] mictionis a potu citioris causam asserit) usque dum in ventriculo commoratur, ibi coquitur; etiam sale & sulphure, aut propriis, aut ab alimento solidiori dissolutis, impraegnatur: dein plurimum ejus cum succo alibili cruori confunditur, quicum diu circulatur, & exinde, pro varia sanguinis temperie, ejusque in corde accensione, ulteriorem salis ac sulphuris tinctu­ram rtcipit: hinc aliqualis ipsius portio, cum spi­ritu animali, in cerebrum & nervosum genus deri­vatur; indeque postea effaetus ac imbellis factus, de­nuo in cruoris sinum reducitur, postquam & san­guini & succo nervoso impenditur, quicquid gene­rosum in sero continetur, etiam quantitas non exi­gua, diaphoresi aliisque emunctoriis absumitur; quod residuum est, dum sanguis renes continuo perluit, aut percolatione, aut vi fermenti cujusdam praecipitatione facta, ibidem a cruore secernitur; & per ureteres in vesicam, indeque foras eliminatur.

Ex origine & lustratione serosi laticis modo descri­ptis plane constat, quod urina in proportione ali­quanto minori (forsan subcripta) liquidorum assum­ptorum quantitati respondere debeat. quod viscerum coctioni inservientium crasin & robur, nec non ipsi­us sanguinis, & aliquatenus succi nervosi, temperi­em & distributionem plane ostendat: insuper de af­fectibus ductuum urinariorum indicia secum referat. Lotii quantitas ab hac norma non raro deflectit, ut interdum superabundet, interdum etiam deficiat: u­trumque pro brevi tempore, cum diathesi haud mul­tum insalubri, consistere potest; sin ejusmodi affecti­ones diu perstiterint, statum invaletudinarium argu­unt, super his inter urinae, in morboso corporis apparatu, phoenomena dicemus; jam proxime urinae sanae colorem perpendamus.

Urina sanorum quae post coctionem in toto corpore [Page 7] absolutam redditur, est citrini coloris, instar lixivii me­diocriter cocti; qui proculdubio procedit a sale & sulphure succi nutrititii & sanguinis, inter coquen­dum dissolutis, & sero incoctis: non a sale tantum o­ritur hic color (prout nonnulli contendunt) quia li­quor sale impraegnatus, nisi ad spissitudinem quandam evaporetur, minime flavescit: etiam sal Tartari deli­quio solutus adhuc limpidus perstat. quod objicitur de lixivio cinerum, dico illic totum sulphur combu­rendo non absumi, sed colorem citrinum oriri a par­ticulis quibusdam salinis, aliisque sulphureis adustis, ci­neri adhaerentibus, & dein liquori infusis, aut incoctis. Nec tantum a sulphure urina sanorum ejusmodi colo­rem acquirit, quia sulphur in menstruo aquoso, nisi adjecto sale, haud dissolvitur, nec ullam sui tinctu­ram deponit. quod si sal Tartari & sulphur commu­ne, simul in aqua digerantur; aut si Antimonium menstruo salino incoquitur, utrique liquores instar urinae exinde flavescunt; consimili prorsus modo sali­nae & sulphureae alimentorum particulae, digestione in ventriculo & intestinis, ac circulatione cum sanguine in arteriis & venis, minutissime confractae, seroque inco­ctae, ei colorem citrinum impertiunt.

Hujusmodi salis ac sulphuris dissolutio, cujus gra­tia urinae citrinescunt, in visceribus primo inchoatur; ac postea in vasis perficitur; plurimum dependet a coctione in ventriculo & intestinis peracta, hic e­nim caloris & fermentorum ope, alimenta ingesta maxime subiguntur; soluto mixtionis vinculo, par­ticulae salinae & sulphureae, minutissime confractae & comminutae in cremorem lacteum facessunt, in­deque serum a coctione & distributione istius suc­ci lactescentis residuum, coloris citrini evadit: non absimili ritu, ac cum sal Tartari ac sulphur com­mune invicem dissoluta, & acido quovis perfusa, [Page 8] colorem lacteum induant; dein contentis per sub­sidentiam separatis, liquor reliquus instar lixivii fla­vescit. quod si alimenta, propter malam ventriculi diathesin, in prima coctione non rite digerantur, prout in pica, hydrope, aliisque viscerum dyscrasiis usu venit; etiam urina redditur cruda, limpida, & fere insipida, instar aquae fontanae. sin ob fermenta viscerum plus debito exalrata, aut alias depravata, prout in scorbuto, affectione hypochondriaca, aut intemperie febrili, comestorum particulae in prima regione nimis dissolvuntur, exinde fiunt urinae rubi­cundae & crassae.

Serum, modo praedicto in prima coctione lixiviali tinctura imbutm, & sanguini confusum, quamdiu cum ipso circulatur, adhuc ulterius coquitur, & colorem magis saturatum acquirit. etenim assatae & peradu­stae sanguinis particulae, licet maxima ex parte in vesicam felleam seponantur, tamen aliquatenus sero­so latici incoctae, ejus colorem intendunt; hinc co­ctione finita, quae primo excernitur urina pallidior est; quae dein ultimo, magis rubicunda: quae post lon­ga jejunia, adhuc magis saturata. ubi sanguis frigidi­or est, uti in cachecticis minuitur urinae color: ubi cruor febrili calore aestuat, & assatur, lotium intense rubescit.

De urinis sanorum adhuc observatu dignum est, quod quae post pleniorem potum minguntur, nequa­quam tinctae, verum pallidae & aquosae existunt. de quibus inquirendum erit, quo pacto latex sero­sus tam cito e ventriculo elabatur, (contra quam vulgo creditur) atque ductus omnes chyliferos, de­in venas, arterias, ipsius cordis sinus, renum & ure­torum anfractus pertransiens; intra tam breve spa­tium, e corpore excernatur. insuper qui fiat ut urina ita praecipitanter facta, contra ac in aliis pleris (que) non [Page 9] modo nullum in transitu mutuetur colorem, verum etiam proprium amittat; namque uti in proverbio est cerevisia nostra nihil spissius intrat, atque nil cla­rius exit.

Circa hac dicendum videtur, quod praeter lon­gum succi nutritii ambitum, quo nimirum post ali­qualem in ventriculo moram, intestinis illabitur, & exinde per vasa lactea in novos ductus, indeque in venas deducitur (quae quidem circuravectio haud bre­vi absolvi poterit) verisimile est quod detur alia pro­pior ejusdem nutritii laticis transitio qua quidem, e ve­stigio & sine mora, sanguinis massae, & forsan li­quori nervoso convehatur; atque idcirco, post ine­diam, a comestis, & praesertim a potulentis ingestis, immediate sequitur citissima virium refectio; quae tamen ne per spiritus & vapores fieri credatur, eti­am a tali potu urina statim excernitur, & quidem ci­tius quam chyli massa e ventriculi sinu demitti pu­tatur, quare non improbabile videtur, quod, cum liquor alimentosus ventriculo ingeritur, statim te­nuior ejus portio, quae spiritu & aqua imprimis con­stat, a membranis ejus utpote spongiosis imbibatur, indeque venarum osculis instillata, cum sanguine ver­sus cor refluo protinus confundatur: etenim in ea opinione (licet non praefracte admodum) semper fui, chymum aliquatenus immediate e ventriculo & in­testinis, per ramos venae portae in cruoris massam derivari; & sicut lactei ductus ipsum longo ambitu circumvehunt, quo in venae cavae truncum descen­dentem instilletur; ita quod propiori via, per hac vasa, in ejusdem truncum ascendentem feratur. quip­pe sanguis in circulatione pauperior factus, ex u­traque parte rediens, priusquam cor ingreditur, novo succo refici debet, quo vegetius in cordis sinu fermentescat. quatenus autem multo pars maxima [Page 10] cruoris sursum vehatur, certe consonum videtur, ut saltem aliqua succi nutritii portio huic prius defla­grato ac fere effaeto, in novam a corde accensionem velut pabulum accedat: quae hoc suadere videntur, argumenta non levis momenti potui hic plura con­gerere; verum ita nimis longe a proposito diverte­rem. quare quod tam cito a potu aquosum mingi­mus, modo praedicto aliquatenus fieri existimo; id­circo qui propere adeo ex alimentis cruoris massae convehitur liquor, per angustos adeo (ac sunt vi­scerum membranae) anfractus pertransiens, velut de­stillatione prolicitus, materia crassiori rejecta, fere aqua tantum, & spiritu constat; quo nimirum spi­ritus vitales reficiat, ac sanguinem diluat; circa quod pensum cum pars spirituosa absumitur, latex aquo­sus, prae copia sua gravativus, & molestus, conti­nno per renes amandatur; & cum a ventriculo sa­le & sulphure nondum imbutus advenit, nec diu cum sanguine circulatur, ut tincturam lixivialem in­de acquirat, limpidus & tenuis excernitur.

CAP. III. De consistentia & contentis Urinae sanorum.

HActenus de quantitate & colore urinarum quae a sano corpore decedunt. quod vero ad contenta attinet; sciendum est nihil praeter hypostasin urinae sanae inesse debere; haec autem quid sit, ac quo pacto subsidat, proximo in loco explicandum re­stat.

Quamdiu sanguinis massa sero & humore alibili perfusa, in vasis continuo circulatur, ex ea succus [Page 11] quidam nutritius perpetua digestione elaboratur; qui in nutrimentum solidis partibus continuo adponen­dum facessit: hic primo in humorem glutinosum, instar ovi albuminis, postea in tenuia filamenta ex­coquitur, quae poris & spatiolis solidarum partium intertexta; iis novae usque substantiae accretionem praebent. dum vero serum sanguini commixtum uni­versas corporis regiones perluit, ultimi hujus alimen­ti, solidis partibus adponendi, portionem quandam superfluam in se absorbet, & secum foras abducit; atque hoc est quod in urinis hypostasin constituit. quare quamdiu haec adest, quatenus coctionem & nutritionem aliquatenus obiri indicat, pro signo laudabili habetur; ejus absentia, aut cruditatis in cachecticis, aut dyscrasiae in febribus, indicium est. tenuibus filamentis constans, primo dispersa est per totum urinae corpus, ac deinde in unam nubeculam colligitur hac ratione: filamenta ista sunt longa & teretia, etiam asperitatibus quibusdam veprium in­star praedita, ut hinc inde commota, facile se in­vicem corripiant, & inter sese complicentur. non aliter ac si matracio aquae pleno plurimos injicias pilos, ac dein vas istud diu conquassando circumdu­cas; pili primo sparsim innatantes, brevi post tem­pore se mutuo comprehendent, ac in unam fascio­lam colligentur. pari (uti videtur) ratione filamen­ta quae hypostasin constituunt, calore & spiritibus urinae insitis varie hinc inde agitata, se invicem im­plicant & protrudunt, donecmutuo omnium implexu in unam nubeculam coeunt; & quoniam filamenta ista sunt compacta, & caeteris urinae contentis solidiora, pondere suo versus fundum subsidunt.

Quod hujusmodi filamenta in urinis sanorum hy­postasin faciunt, verisimile est, eo quod sanguis be­ne constitutus, & ad nutriendum dispositus, fibris [Page 12] seu filamentis albis valde refertus sit: quod cum vena secta cruor emissus aqua calida excipitur, cu­ivis conspicuum erit; etenim crassamento rubro a liquore diluto, fila istaec teretia & candida aquae in­natant. quare videtur quod istorum tenuia quaedam ramenta, cum seroso latice abrepta, sint flocci isti us in urina subsidentis materia: quare in cachecti­cis, si ob cruditatem sanguis valde aquosus & nu­tritoni ineptus, fibrillis istis bene elaboratis destitu­itur; etiam in magnis dyscrasiis, quando cruore ni­mis assato humor nutritius in hujusmodi filamenta non rite excoquitur, hypostasis in urinis aut omni­no deest, aut valde confusa & perturbata exi­stit.

Hypostasis bona & laudabilis dicitur quae est co­loris albidi, figurae rotundae, & aequabilis, & ver­sus fundum subsidit; ad quae requiruntur, primo, ut alimentum illud ultimum rite elaboretur, quo fi­lamenta evadant alba, teretia, & solida, instar te­nuium fibrarum: Secundo, ut urina salis polleat spi­ritibus, qui (ut in musti effervescentia cernitur) partes omnes hinc inde agitent, & compellant. Ter­tio, ut liquor non sit nimium crassus, nec ejus po­ri corpusculis alienis prius occupentur, quo sit mo­tus contentorum impeditus; sed spatium agitandis & circumducendis istiusmodi particulis satis liberum relinquatur.

Si [...] sit rubrum, indicio est alimentum istud ultimum nimio calore perassari, & aduri; quare ta­le sedimentum plerumque fit initio febrium, quam­diu coctio, in visceribus & vasis, haud in totum per­vertitur. si hypostasis sit abrupta, & inaequalis, sig­num est nutrimentum solidis partibus destinatum, non recte & aequabiliter coqui, ejus particulas non esse homogeneas, & ex omni parte congeneres: [Page 13] quare filamenta non una cohaerent, verum haec cum illis, & ista cum aliis seorsim implicantur; hinc quae­dam densiora versus fundum descendunt, alia autem rariora altius suspenduntur. Quando hypostasis non omnino subsidet, verum tota aut in summa aut me­dia regione pendet, ideo contingit, vel quoniam ista constat filamentis non perfecte elaboratis, so­lidis & compactis, sed rarioribus & spongiosis; aut quia liquor est crassior, sale & sulphure imprae­gnatior, ideoque, lixivii instar, quaedam pondera su­stentat, quae alias in imo subsiderent. Interdum hypostasis omnino deest; in sanis post longam ine­diam, immodicos labores, aut sudorem copiosum, materia aut in nutrimentum penitus absumpta, aut diaphoresi evaporata; in febribus, ob sanguinis crasin valde depravatam; etiam in pica, cachexia, aliisque ejusmodi affectibus, ob summam crudita­tem.

De consistentia urinae in sanis, haud multa con­sideratione digna occurrunt; ejusmodi esse solet, qualis est cerevisiae mediocris longa fermentatione depuratae; aut lixivii mediocriter cocti: scil. aquosus urinae liquor poris & meatibus suis includere debet quamplurimas salis & sulphuris particulas, minutis­sime confractas ac dissolutas; ac praeterea aliquan­tum terrae, secundum minima divisae, & per totum lotii corpus dispersae. si consistentia sit debito tenu­ior, qualis in urina limpida & aquosa cernitur, si­gnum est indigestionis, & cruditatis; quod ali­menta non plane subigantur ac coquantur: sin uri­na sit crassior & debito spissior, indicio est corpus liquoris contentis praeternaturalibus saturari. Ve­rum de his alibi, cum de urinis aegrotantium dice­mus.

Huc usque de urina, quatenus in sano corpore [Page 14] coctionis (tum in visceribus, tum vasis rite peractae) excrementum, & signum est; cujus quantitas sive moles, a materia potulenta determinatur; color ci­trinus, a sale & sulphure dissolutis, & sero inco­ctis; hypostasis seu contenta, a filamentis in cruore pro nutrimento solidarum partium elaboratis, de­pendent; consistentia, a sale & sulphure, una cum terrae particulis serosi laticis poros & meatus imple­ntibus. Restat proxime ut de urinis aegrotantium agamus: in quibus etiam quantitas, color, con­tenta, consistentia, & quaedam praeterea accidentia▪ considerationi sese offerunt.

CAP. IV. De quantitate & colore in urinis aegrotantium.

IN morboso coporum apparatu, aut statu invaletu­dinario, saepe urinae quantitas proportioni liqui­dorum assumptorum haud exacte quadrat; namque interdum a debita mensura deficit, & aliquando ipsum excedit: Quando lotium potulentis ingestis longe minus existit, ratio est quia latex aquosus, aut alicubi in corpore subsistit, aut in aliam, quam per urinam, excretionis viam divertitur: si intus manet; Primo, vel circa viscera eorumque cavitates congeritur, & sic modo in ventriculo plus debito moratur, ejusque distensiones cum sputatione mo­lesta inducit; saepius vero in cavitate abdominis▪ ac interdum thoracis ac capitis, deponitur; ibidem­que morbos hydropicos inferre solet. Vel secundo, serum in vasis restagnat, adeoque sanguinis ac li­quoris [Page 15] nervosi moles adauget, atque motus insig­niter pervertit; unde catarrhi, affectiones Rheuma­ticae, & non raro paralyses ac convulsiones exci­tantur▪ aut tertio, humor iste aquosus in habitu cor­poris defigitur, atque ita totius, aut partium qua­rundam, intumescentias creat; aut quarto denique in viis urinaris lapide, aut materia crassa, velut ag­gere opposito, obstruitur; inque illis partibus dolo­res ac spasmos, & in toto corpore seri plenitudi­nem infert. Quando latex serosus alio impendi­tur, ut plurimum in sudores crebros ac molestos, aut in diarrhoeam fere contiuam, aegri sunt procli­ves.

Sunt igitur affectus, quos urinae paucitas indicare solet, modo viscerum quorundam intumescentiae, & in iis aquarum congestiones, modo affectus catar­rhales; modo nervosi generis dispositiones malae; interdum anasarca, & tumores oedematosi; ac ali­quando renum ac vesicae diathesis calculosa. Quan­doque etiam lotii diminutio evacuationis cujus­dam alterius praeternaturalis, scil. sudoris, diarrhoeae, aut alius immodicae [...] effectus & signum est. singulas hic serosi laticis, aut in corpore subsisten­tis, aut alias excreti, causas ac fiendi modos ad amus­sim describere, esset totam fere pathologiae mate­riam huc transferre. complures enim & diversimo­dae sunt occasiones & circunstantiae, propter quas serum in hac aut illa parte congeritur, ac in cor­pore subsistens lotii quantitatem diminuit. plerum­que tamen hujus causa principalis, & maxime frequens, consistit non tam in hepatis, lienis, aut renum, quam ipsius sanguinis, vitio: scil. urinae copiosa ac libera excretio, nec non ipsius in corpore mora, & tan­tum minuta redditio, praecipue dependent a cruoris temperie, ejusque sive accensione, sive fermentatione [Page 16] in corde▪ nam si cruor principiis activis (scil. spi­ritu, sulphure, ac sale) rite exaltatis pollens, vege­te in vasis effervescat, adeoque satis laxata liquo­ris compage a cordis fermento debite accendatur; fere totus spiritualescit, cum calore & motu rapido sin­gulas partes sine infarctione trajicit; quidquid su­persluum & volatile est, foras evaporat: dumque sanguis rarefactus, & cum calore ebulliens, renes pertransit, quod serosum est, a renum sive colo tan­tum, sive (quod verisimile est) coagulo, facile se­cernitur, ac a reliqua cruoris massa velut praecipitatur▪ hoc modo sanguini sere idem accidit, quod in lacte observamus; scil. dum incalescit ac effervet, facilli­me in partes secedit, ejusque serum a levissimo coa­gulo infuso separatur: sin eidem frigefacto fermen­ta fortiora & valde acida infundas, praecipitatio vix omnino succedit. itaque si cruor, a mala constitu­tione aut victu pravo, frigidus ac aquosior extite­rit, ut alimentis activis minus dotatus segniter ef­fervescat, ac minutim in corde accendatur; pigre admodum ac difficulter in vasis circulatur, poros & meatus viscerum aut carnium pertransiens, paulatim adhaerescit, ac sui aliquid pone relinquit; unde obstru­ctiones & tumores passim gignuntur. cruor etiam hoc modo viscosus & frigidus, adeoque praecipitationi vel percolationi inidoneus, minus prompte in renibus exuvias serosas deponit; verum eas in toto corpo­re, quoniam aegre & non sine humoris cujusdam residentia circulatur, ubivis relinquit. Quare in hoc statu quae sanguinem valde exagitant, cujusmo­di sunt exercitia & motus citatior: aut etiam quae velut coagulo infuso eam fundunt, uti sunt acetosa, & salium praeparata, urinam liberius provocant.

Interdum accidit urinas aegrotantium in quan­titate larga & valde profusa reddi, ut nycthemeri [Page 17] spatio, duplo aut forsan triplo plus mingant, quam liquidi ingesserunt; cujus item effectus causae sunt, variae, & significationes plurimum diversae. si post urinae suppressionem, aut quantitatem ejus prius di­minutam; si in affectibus hydropicis, rheumatismis, aut nervosi generis passionibus; vel si in febrium crisibus, aut sponte naturae, aut diureticorum usu, lotii profluvium succedat: plerumque morbi aut dispositionis praeternaturalis solutionem, vel saltem declinationem denotant. sin vero (uti crebro obser­vavi) in constitutione gracili, & imbecilla (sine prae­viis modo citatis affectibus) urinae liquida assumpta longe excedant, indeque totius magna debilitas se­quatur; hoc revera diathesin malam, cum tendentia ad atrophiam aut tabem, significat. Novi quas­dam tenerae & rarioris texturae mulieres, quae in­terdum per plures dies male habentes, in copia in­genti (supra duplum liquidi assumpti) aquosum & tenue, sine contentis aut hypostasi, quotidie minge­re solebant; quo tempore de virium languore, re­spiratione difficili, & impotentia ad motum, quere­bantur: suspicor in hoc casu sanguinem & succum nervosum, a sale evecto & fluorem passo, nimis a­cescere, ideoque in mixtione nonnihil resolvi, & in serositatem nimis fundi, habilem reddi. etenim ob­servare est quod liquida quaevis, crassiora licet & mucilaginosa fuerint, si ad acorem servantur, statim aquosiora, & magna ex parte limpida fiunt. etiam urinae profluvia quandoque, a tali sanguinis & humo­rum dispositione oriri constat; eo quod lotium, ita co­piose excretum, sapore acetum refert; atque hu­jusmodi affectus potissimum chalybeatis, & minime adstringentibus aut incrassantibus, curari solent.

Quod vero ad Colorem spectat; urina sanorum sit norma sive regula, ad cujus examen caeterae omnes [Page 18] aegrotantium revocari debent. cum vero sanorum co­lor sit citrinus, erit aegrotantium urina vel citrina pal­lidior, & sic vel aquea aut alba, vel eadem satu­ratior; cujus praecipue species sunt flammea, crocea, rubicunda, viridis, & nigra. singulas harum brevi­ter percurram, simulque appendere conabor, qui­bus de causis quaelibet alterationes fiant, & qua­les affectus seu morborum apparatus indicare soleant.

Urina est aquea sive limpida, quando, ob ven­triculi indigestionem, salinae & sulphureae esculento­rum particulae non rite subiguntur; nec minutim confractae adeo volatilisantur, ut sero dissolutae ei tincturam impertiant, quam per singulos transitus sui anfractus secum referre possit. etenim latex in urinam mutandus, quia per ductus valde secretos & minime patentes, velut destillatione quadam, urge­tur; ideo colore & consistentia, quae in liquidis as­sumptis fuerant, omnino spoliatur, nihilque peni­tus nisi volatile e chymo (cujus vehiculum est) im­bibit. Quare si, ob summam cruditatem, sal, sul­phur, & alia contenta haud primo volatilisantur in visceribus, nec postea dissolvuntur in vasis, ut cum seroso latice una iter faciant; ipse demum fere omni­bus denudatus, velut aqua limpida, foras excerni­tur. Quod principiis activis tales urinae fere care­ant, signum est, quia diutissime a putrefactione im­munes servantur. hujusmodi urina in puellis [...] plerunque denotat, in plerisque cachexiam aut hydropem, in quibusvis [...] & cruditatis indici­um est. Quandoque in nephritidi ohnoxiis paroxys­mum ingruentem praenunciat; scil. dum serum a succo lapidescente in renibꝰ coagulatur, ejus dissoluta & con­tenta in materiam Tartaream congelantur superstite tantum latice aquoso. Qui tenue & aquosum aliquan­diu mingunt, qulicunque aegritudini sunt obnoxii, sae­pissime adjuncta habent respirationem difficilem, & a [Page 19] motu crebram, atque circa regionem ventriculi di­stentionem, & a pastu velut intumescentiam. Prioris ratio omnino dependet a defectu [...] in sanguine; etenim quia liquor ejus particulis activis (spiritus, sulphuris, ac salis) rite exaltatis haud ple­ne imbuitur, ideo a fermento cordis non satis ac­cenditur; quo statim totus exiliat, & velut in flam­mam prorumpat: quin aegre fermentescens & in cor­de stagnare, aut magna ex parte residere aptus, ipsum valde aggravat. quare si cruor ita dispositus a motu ci­tatiori in cordis sinꝰ solito plus urgetur, quia non spon­te rarefactus, statim totus egreditur; ideo magno pul­monum nixu & crebriori agitatione opus est, quo foras exantletur. Hujusmodi cruditatem in sangui­ne urinae aquosae propterea significant; quia, siqui­dem a sale & sulphure tincturam fere nullam rece­perunt, indicio est eorum particulas in cruoris mas­sa minus dissolvi, aut volatiles reddi. Quod ad ven­triculi inflationem attinet; (cujus item urinae lym­pidae sunt effectus & signum) dico, propter debitae [...] defectum, chylus minime in cremorem vo­latilem, verum (instar panis non fermentati) in mas­sam gravem & ponderosam facessit; quae quidem tarde, & non sine residentia viscosi phlegmatis, e stomacho eliminatur; ejus reliquiae, plicis & membra­nis ventriculi impactae, poros & meatus quosvis ob­struunt, ut nihil evaporet, nec quod tenuius & spi­rituosum est per ductus secretos (uti fieri oportuit) protinus sanguini convehatur: hinc flatus copiose gignuntur, qui ventriculum continuo distendunt, ac supra debitam molem inflant: etiam cum foeculen­tiae istae diu in stomacho relictae sale fixo abundant, in materiam modo acidam, modo vitriolicam, aut alius naturae, degenerant; unde cardialgia, absur­dorum appetitus, saepe ardor cum siti immani, inter­dum vomitus atroces, aliaque symptomata valde in­festa [Page 20] oriuntur: Quorum nonnulla licet calorem sa­tis acrem intus latitare arguant, tamen ob coctionis privationem, taliter affecti saepe urinam crudam & aquosam reddunt. De urina limpida ita fuse egimus, quoniam hinc reliquarum, quae pallidae & tenues, citra colorem & consistentiam, in sanis subsistunt, rationes peti debent. Etenim a sale & sulphure plus aut minus dissolutis, seroque incoctis, urinae pal­lidae, stramineae, colorumque aliorum infra citrinum, phoenomena excitantur: ac simili ritu, quo de aquea dictum est, explicari poterint.

Restat, urinae species quaedam altera, citrina pal­lidior, minime tenuis, verum crassa & opaca, atque coloris subalbidi. communi observatione constat sae­pe pueros talem excernere, cum viscera eorum lum­bricis scatent: cujus ratio videtur, quia materia ex qua fiunt lumbrici est viscida quaedam pituita, ob chyli indigestionem & [...] defectum, in visceri­bus congesta, quae primo nullam urinae tincturam transmittit, ob materiae fixitatem; postea eadem materia putrescens exaltatur, & aliquo modo volatilisatur; atque tunc partim calore & spiritu in lumbricos ef­formatur, ac partim chylo transeunte confusa, ac in vasa delata, cum sit nutricatui inidonea, cum sero a cruore secernitur, & urinae permista colorem album ipsi conciliat. Quandoque etiam in febribus, praeci­pue puerorum, urinae albicant: cujus ratio est, quia succi nutritii supplementum, e chylo cruoris massae suffusum, non rite assimilatur; sed in humorem ex­crementitium degenerat: cujus portio sero incocta, ei consistentiam crassiorem, & colorem lacteum impertit: secus ac in adultorum febribus, ubi, cum calor sit fortior, ejusmodi succi degeneris adventus colorem rubicundum sero imprimit. Item urinae albescunt in fluore albo, gonorrhoea, ulceri­bus renum, vesicae, & meatus urinarii, ob saniei aut [Page 21] seminis corrupti confusionem: utcunque sit, color urinae albus ab ejus contentis producitur, quibus de­mum subsidentia ad fundum depositis, liquor ple­rumque evadit coloris subflavi & pallidi; non aliter ac in conficiendo lacte sulphuris cernitur, ubi sub­stantia lactea ad fundum subsidente, liquor superna­tans citrini coloris existit.

Urinae quarum color est citrino intensior, non tantum sali & sulphuri plus solito dissolutis, verum aliquatenus crassioribus in liquore contentis, [...] suas debent. Salis atque sulphuris uberior dissolu­tio, potissimum in vasis in ipsa cruoris massa pera­gitur, indeque seroso latici tinctura imprimitur: hoc autem duplici ut plurimum modo fieri contin­git; scil. vel propter effervescentiam febrilem, qua­tenus cruor in vasis ebulliens, & in corde magis ac­census, in mixtione plurimum laxatur: adeoque salis ac sulphuris particulas, velut coctione delibatas, sero copiose affigit: vel sine febre, quando ejusmodi sulphurea ac salina corpuscula, aliis emunctoriis ex­cerni solita, cohibentur; ideoque sensim in cruore congesta, sero affunduntur. Hujus item duo sunt praecipui casus sive modi: aut enim recrementa san­guinis, quae de sulphure adusto maxime participànt, & per vasa choledocha amandari debuerant, reti­nentur; adeoque seroso humori suffusa flavedinis tincturam imprimunt: aut etiam effluvia, quae sunt praesertim naturae salinae, & transpiratione insensili evaporari oportuit, cohibentur, ab iisque lotium lixiviali tinctura saturatur. prioris generis urinae icte­ricis sunt propriae; quae vero hujus, in scorbuto sa­miliares existunt. namque in scorbuto salinae cruo­ris particulae a volatilisatione desciscunt, & fluorem nansciscuntur; quare ob fixitatem minus evaporant, ideoque in sanguine plenius congestae, ipsius crasin [Page 22] magis pervertunt & humorem seorsum salsedine plu­rimum impraegnant contenta quae urinae colorem in­tendunt sunt duplicis generis; scil. vel recrementa adusta a deflagratione sanguinis residua; vel succi nutritii in materiam extraneam degeneris particulae: de quibus infra proprio in loco dicetur. Restat modo ut singulos urinae citrino intensiores colores speciatim describamus.

I. Primo occurrit urina flammea, quae instar spi­ritus nitri cum fulgore rutilat: haec autem saepis­sime in febre tertiana intermittente reperitur; oritur hic color a portione flavae bilis tenuioris, sero dum in motu est commixtae: quippe in hac febre adest san­guinis acris & calida intemperies, quae humores quos­vis adurit, & torrefacit, ideoque bilem copiose gig­nit. Haec autem, licet maxima ex parte ductibus & vasis biliariis a cruoris massa se cernitur, cum tamen in vasis abundat, pars ejus, seu (quod idem est) particulae quaedam sanguinis & humorum, retorridae & adustae, se­roso latici incoctae, ei flavedinem saturatam impertiunt. Haec urina tenuis est & coruscans▪ eo quod in hoc mor­bo continua fere diaphoresis succi nutritii recrementa, & crassiores quasvis seri partes, ad circumferentiam corporis protrudat.

II. Urina crocea, quae & lintea eodem colore in­ficit, indubitatum est icteritiae signum: hoc modo tin­gitur a flava bile, sive a sale & sulphure adustis, ac sero ubertim commixtis. etenim bilis flava a jugi ca­lore & motu sanguinis necessario gignitur; huic au­tem a cruoris massa secernendae cystis fellea, ejus­que ductus in hepate radicati, a natura designan­tur: Sin vero talis secretio quovis modo impeditur, humor iste in sanguine restagnans, & copiose con­gestus flavedine sua cutim, cruorem, & imprimis laticem serosum, inficit. Differt urina crocea a flam­mea, [Page 23] quoniam in hac tantum bilis tenuioris portio quaedam, verum in ista crassior & longe uberior copia, lotio suffunditur. porro in flava bile sul­phur cum sale adjuncto diu circulatum, ab ipso ple­ne dissolvitur, ut velut pigmentum evadat, cuivis subjecto tincturam croceam impertiens: prout cum sulphur commune ac oleum Tartari simul digeruntur. Quae autem, sine istius bilis restagna­tione, in urinis rubedo excitatur, eodem modo ac in lixivio cinerum contigit; ubi sulphuris particulae, sine praevia a salinis digestione, una cum ipsis in li­quore protinus deponuntur.

III. Restat proxime dicendum de urinis rubicun­dis; quae sunt diversae habitudinis, neque semper ab iisdem dependent eausis, nec plane idem denotant affectionum genus; praecipuas earum differentias, & proprias significationes breviter percurremus. Pri­mo, urinae liquor aut ex se rubescit, eodemque mo­do perstat, nec partium quarumvis subsidentia color alteratur: vel secundo, urinae rubedo saturata ejus contentis praecipue debetur, quae cum ad fundum subsiderunt, liquor flavescit, vel minus intense ru­bicundus existit: affectus quos hujusmodi urinae indicare solent, sunt praecipue febres, scorbutus, & pthisis confirmata: singulorum rationes perpendamus.

I. Quando urina quae mingitur rubicunda, ita per­stat, Primo vel est consistentiae mediocris, & pellucida; atque tunc colorem suum debet sali & sulphuri plus solito adustis, ac proinde sero copiosius incoctis. vel se­cundo talis urina rubicunda est, simulque turbida & opa­ca: haec autem, praeter salis & sulphuris contenta, eti­am particulas quasdam terrestres fibi incoctas habet, quae quidem poris et meatibus serosi laticis impactae, mi­nime descendunt; quoniam urinae liquor spiritibus ido­neis destituitur, qui heterogenea quaevis segregent, et ad [Page 24] fundum compellant. veluti in vappa, aut in cere­visia propter tonitru acescente, usu venire solet; ubi liquor faece turbida inficitur, & propter defe­ctum spiritus non denuo clarescit. quare hujusmodi urina pessimum in febribus signum est; quippe talem in sanguine materiae adustae, ac secernendae, confusi­onem indicat, quali spiritus vitales subigendo & perdomando non sunt pares.

2. Urina interdum rubicunda mingitur propter ejus contenta; quibus ad fundum subsidentibus, li­quor alterius coloris evadit. sunt autem ista conten­ta, uti superius innuitur, duplicia; scilicet modo te­nuia, quae sunt materies seu recrementa adusta, a deflagratione cruoris residua; modo crassiora, nimirum particulae succi nutritii degeneres. utraque haec a sanguine effervescente torrefacta, & secreta, par­tim sudore excluduntur, partim seroso latici commi­sta, ejus consistentiam incrassant, ac colorem in­tendunt: scil. quamdiu hujusmodi contenta poris & meatibus liquoris inclusa sustentantur, color urinae saturatior, & consistentia spissior, apparet: his ve­ro ad fundum praecipitatis, & rubedo & crassities liquoris minuuntur. hujus ratio inferius assignabi­tur, ubi de causis colorum, nec non diaphaneitatis & opacitatis, urinarum dicemus: nunc inquiramus quae sit discriminis ratio, quod urinae rubicundae, tum in febribus, tum etiam in scorbuto, pthisi, ac forsan aliis quibusdam affectibus, reddi solent.

I. In febribus urinae liquor rubore saturatur, pro­pter uberiorem salis & sulphuris dissolutionem, eo­rumque particulas sero copiosius incoctas. dum enim sanguis & humores a causa febrili effervescunt, pro­pter calorem plenius accensum, salina & sulphurea corpuscula, adusta & torrefacta, plus dissolvuntur, serosoque latici incocta ei tincturam altiorem affi­gunt: [Page 25] quemadmodum si lixivium e cineribus super ignem coquatur, intensius rubescet, quam si per in­fusionem tantum procedas. Etiam in febribus urinae contenta ejus colorem saepissime adaugent; scil. ob sanguinis intemperiem & deflagrationem, tum succi nutritii particulae degeneres, tum materies altera, (velut cineres ab adustione cruoris residui) in cal­cem rubicundam veluti comburuntur; quae poris u­rinae inclusa ejus colorem saturatum reddit, & po­stea subsidens fit sedimentum instar ochrae ru­brum.

II. In scorbuto diuturno urinae liquor saepe ita intense rubescit, ut non magis in febre ardente: talis si evaporetur, aut destillationi exponatur, salis copiam ingentem cum faece limosa exhibet. quare saturatam hanc rubedinem a sale potissimum oriri (prout supra innuimus) hoc experimento constare videtur; quippe in scorbuticis particulae salinae, quae volatilisari, adeoque constanti diapnoe foras exha­lari, debuerant, fixiores evadunt, atque ab effluxu cohibitae uberius in corpore affecto congeruntur. Sal intus manens cum sulphure & terra varie coa­gulatur, ac dein continuo resolvitur: & ab hac diversimoda coagulatione & resolutione, admiranda hujus morbi symptomata excitantur. Etiam a cor­pusculis salinis cum foeculentiis Tartareis ubertim re­solutis, & sero dilutis, urinae intensa rubedine sa­turantur; cui saepissime accedunt, in hoc affectu in­veterato, hepatis ac vesicae felleae vitia. cum enim haec viscera, aut obstructa aut aliter depravata, mu­nere suo pro secernendis adustis sanguinis particu­lis minus defunguntur, eaedem in cruore plenius congestae seroso latice dissolvuntur, ipsumque lixi­vialiali tinctura adhuc magis inficiunt. Et si parti­culae adusti sulphuris caeteris salis fixi & scorbutici [Page 26] praepollent, simul icterus flava scorbuto accedit, & urina croceam tincturam linteis affigit. Sin istis mi­nores sunt, & particulae salinae praecellunt, produ­citur affectus tantum scorbuticus; in quo urina in­tense rubicunda est, nec tamen linteamenta tingit▪ rem ita se habere persuasus sum, quia, cum pluri­um e scorbuto defunctorum cadavera dissecui, qui­bus urina rubicunda extiterat; observavi hepar aut cystim felleam in culpa fuisse: innonnullis fuit he­par prorsus exangue, & exiccum instar uberis vac­cini; in aliis vesica biliaria erat vacua & inanis, in aliis lapidibus obsita, in aliis amurca minime ama­rescente repleta; in omnibus viscera haec taliter af­fecta, ut secretio bilis impediretur.

III. Propter hujusmodi salis resolutionem, in mor­bis arthriticis urinae interdum rubescunt: nam prae­ter insultus podagricos (in quibus tale lotium non raro excernitur) observavi in quibusdam affectionem dolorificam, & velut febris aemulam, cum urina valde rubicunda excitatam; adsunt dolores vagi, mo­do in hac, modo in illa parte graviter infesti, ut aegro­ti vix pedibus stare, aut membra movere possint; vi­giliis & crebris sudoribus sunt obnoxii; etiam siti, & faucium ardore valde molestantur, atque urina intense rubicunda cum sedimento copioso & ruffo existit: interea tamen nec a pulsu, spirituum languo­re, aut cephalalgia, sanguinem supra modum effer­vescere, aut febrem induxisse constat, quare hujus­modi affectum praecipue a nervoso genere consiste­re, atque a principii salini, potius quam sulphurei, ex­orbitantiis dependere suspicor.

IV. Etiam in pthisi confirmata, praesertim si hecti­ca adjungitur, urina rubicunda existit; cujus ratio est, si quando ulcus in pulmonibus excitatur, inde putrida sanies sanguini praeterlabenti confusa effer­versentiam [Page 27] ei fere continuam inducit; quae parti­culae sulphureae & salinae uberius dissolutae, seroque incoctae, liquorem ejus rubedine afficiunt: praete­rea ob sanguinem hoc modo inquinatum, succus nu­tritius fere totus in putrilaginem degenerat, cujus recrementis urina saturata magis rubescit, & con­tentis plurimum infercitur: hujus indicium est, quod tabidi a pastu plerumque aestuant, & calore per to­tum corpus suffunduntur, sudore nocturno succe­dente; insuper urinae eorum sedimentum crassum & copiosum deponunt; scll. succus alibilis cruori con­fusus, cum non assimilatur, effervescentiam in ipso concitat, atque in materiam extraneam degener, par­tim sudore per poros cutis exhalat, partim ad uri­nam transmissa ejus colorem & consistentiam valde intendit,

Hactenus de urina rubicunda, cujus singulae mo­do praedictae species, plures habent intensionis & remissionis gradus, prout causae, colorem & consi­stentiam in eis alterantes, sunt aut debiles aut fortiores.

IV. Quod ad urinam viridem & nigram spectat, colores ejusmodi saturatos (quales scil. porrum, & atramentum exacte referunt) fateor me nunquam in lotio vidisse: quin existimo ex flava intensiore, viridiusclae, ex eadem [...]um mixtura opaca & non­nihil atrata, Nigricantis urinae apparentiam desu­mi; indeque ab authoribus lotium viride & nigrum appellari. Quae autem istis modis urinae co­loratae habentur, vel ita constanter aliquo tempore perstant, atque sunt icteritiae, aut etiam cruoris vi­rulentia quadam affecti, signa: Vel pro data occa­sione tales urinae varie immutantur, & modo hujus, aut illius, modo statim alterius coloris existunt. Ita novi hypochondriacos, tales urinas quibusdam tem­poribus velut critice excernere solitos, dein postea [Page 28] sanorum similes reddere: Quoad prius, cum icte­ritia plurimum ingravescit, ut in cruoris massa sul­pliuris ac salis portiones adustae diutius persistant, eaedem longa incoctione colorem flavo saturatiorem, scil. primo viridem, & postea nigrum, acquirent, ac eandem se [...]o impertient. etenim si bilis flava cysti fellea exempta, ac cucurbitae indita, leni balnei ca­lori exponatur, eadem brevi viridescit, ac postea instar atramenti nigerrima apparebit: quare in icte­ro nigra, quae tantum est flava diuturna mora in deterius evecta, nihil usitatius est, quam urinas a­tratas reddi. Praeterea hujusmodi urinae in febre maligna ac peste interdum apparent, etiam non ra­ro ab epoto veneno; atque in hoc casu signum le­thale plerumque existunt; quippe sanguinem valde corruptum & profligatis spiritibus, ac soluto mixtionis vinculo, velut [...] affectum arguunt: non se­cus ac cum pars aliqua in corpore nostro ulcere af­fecta, postea gangraena aut sphacelo corripiatur, il­lico sanies quae prius aquosa, alba, aut flava efflux­erat nigra evadit. Quare in affectibus citatis cum urina nigricat, sero & sanguine per totum vitiatis, etiam cutis externa tali colore obfuscatur. Quod ad urinas colore viridi, ac praesertim nigro, periodi­ce tinctas attinet, (quae nimirum hypochondriacis frequenter accidunt;) verisimile est, quod tales a faeculentus atrabilarus in liene reconditis, & deinde prae congestione nimia aliquoties exundantibus, & sanguini confusis, oriantur: etenim talis materia in quibusdam hominibus saepe in ventriculum suf­fusa, vomitus atratos ciet, etiam in aliis eadem a cruore pertranseunte resorpta, latici seroso ejusmodi colorum suffusiones impertire possit.

Hucusque de urinarum coloribus, quorum palli­diores e crudirate nimia, saturati fere omnes ori­untur [Page 29] vel a sale & sulphure uberius dissolutis, & interdum a recrementis adustis sero penitus incoctis, vel a crassioribus urinae contentis, sive ipsa sint ali­menti inter coquendum degenerati velut calx & pars residua, sive corporis tabescentis aut partis cujus­dam male affectae deliquamentum aut abscessus: Quae dicta sunt melius intelligentur, si explicetur modus quo istiusmodi dissoluta aut contenta possunt urinae colorem varie immutare.

Colorum diversimode apparentium, & varie im­mutatorum, nec non opacitatis, & diaphaneitatis in urinis causae, (veluti in liquoribus aliis quibus­cunque) unice dependent a varia incidentia ac emer­sione radiorum lucis, prout alibi in tractatu de fermentatione innuitur: nam si liquoris compages sit rara & tenuior, cum poris & meatibus apertis, ut radii lucis facile pertranseant, iste fit pellucidus & instar aquae fontanae limpidus: sin vero contentis seu corpusculis innatantibus, laticis pori implentur adeo, ut radii luminosi in transitione sua refringantur, ut­cunque vero demum emergant, juxta varios isiiusmo­di refractionum, & emersionum modos, color ci­trinus, croceus, aut rubicundus, in liquore adhuc diaphano apparebunt. Quod si, pororum spatiolis adhuc plus occupatis, lux minime pertransit, opa­citas inducitur: tunc autem si radii immersi parum aut minime reflectuntur, fusci aut atri coloris liquor apparebit; sin vero repercutiuntur, pro diverso re­flectionis modo, [...] alba, cineritia, aut alius gene­ris inducitur. Ex hoc supposito, juxta quod urinae li­quor, modo sale & sulphure aliisque dissolutis fere privatus lucem facile transmittit, modo ejusmodi con­tentis aut modice aut valde refertus, radios inci­dentes aut in transitu distorquet, aut penitus imbi­bit, aut denuo repercutit; facile erit colorum & [Page 30] consistentiae in iis phaenomena quaevis explicare.

Non raro accidit ejusdem urinae colorem varie immutari: quae enim rubicunda mingitur, aeri ex­posita, albi aut fusci coloris, ac dein aliquo post tempore citrina, evadit: Cujus ratio ni fallor haec est; hujusmodi urina, dum mingitur, rubicunda est, quia pori liquoris sunt contentis plurimum occupati; quam­diu tamen calore dilatantur, radios lucis (licet varie distortos) transmittunt, ut denuo emergant; verum haec urina non citius frigori exponitur, quin poris constrictis situs & positio partium in contentis mu­tatur, & proinde radiorum lucis pertransitus inhibe­tur: quare liquor statim opacus evadit, & prout isti radii hoc aut isto modo reflectuntur, color aut al­bus, aut fuscus, aut alius generis inducitur: tandem vero contentis pondere suo ad fundum subsidenti­bus, pori liberati radios lucis denuo transmittunt, ipsosque minus distorquent; quare color minus sa­turatus, sive citrinus, evadit.

Ex his, quae circa urinarum colores dicta sunt, con­stare potest quae sit causa variae urinarum consisten­tiae: prout enim salis & sulphuris, materiae adustae, aut succi nutritii inter assimilandum depravati, particulae plus aut minus sero incoquuntur, etiam u­rine consistentiam tenuiorem aut crassiorem nan­ciscuntur. Restat proxime ut de contentis in urinis praeternaturalibus (quorum saepe mentio facta est) explicatius dicamus.

CAP. V. De contentis in Urinis aegrotantium.

COntenta in urinis aegrotantium duplicia agnosci­mus; scil. vel universalia, quae a sanguinis & li­quoris nervosi massa procedunt, & totius corporis ha­bitudinem respiciunt; vel particularia, quae sunt u­nius visceris, aut partis male affectae, excrementa aut deposita, de quibus mox inferius dicetur. Quae prioris generis a toto decedunt, sunt vel naturalia, scil. filamenta hypostasin, prout in sanis, constituentia; vel praeternaturalia, quae praecipue sunt humoris nu­tritii ab assimilatione degeneris paritculae, & sedi­menti in urinis corpuscula crassiora constituunt: at­que his demum (si adest intemperies febrilis) mate­ries a deflagratione sanguinis adusta, & a seroso latice diluta, accedit, & contentorum molem au­get.

Haec autem, tum naturalia tum praeternaturalia, urinarum contenta se vario habent modo, prout sanguis plus aut minus indebite effervescit; etiam prout alimenta in visceribus & vasis varie coquun­tur, & chymi inde confecti, aut superfluitates, aut corruptelae, cum sero abluuntur. namque si humor alibilis cruori transmissus haud totus pervertitur, sed magna ejus portio in nutrimentum solidis parti­bus adponendum mutatur, etiam hujus rite elabo­rati partes quaedam sero commixtae, in urina adhuc aliqua hypostaseos vestigia imprimunt: quodque ex materia degeneri aut adusta sedimentum praeterna­turale [Page 32] conflatur, adhuc paucum & tenue existit, ne­que hujus naturalis apparentiam omnino delet. Qua­re in principio & declinatione febris, quandoque etiam in pthisi, aut cachexia, hypostasis, licet non adeo perfecta, cernitur. Quod si major ejusdem chymi portio, cum sanguine effervescens, ob calorem im­modicum in materiam heterogeneam pervertitur, quae postea ut noxia & inutilis cum sero amandatur, hypostasis statim obscura & imperfectior evadit, at­que praeter eam in urinis plurima habentur contenta, quae earum colorem & consistentiam intendunt. Ta­lis urina quae simul hypostasin licet imperfectam, & alia ejusmodi in se dissoluta continet, si in loco ca­lido detineatur, sola hypostasis cernitur, reliqua au­tem contenta, poris urinae a calore dilatatis compre­hensa, fiunt prorsus inconspicua: postea tamen, po­rorum spatiolis a frigore constrictis praecipitantur eadem contenta, ac proinde situm ac positionem mutantia urinam turbidam ac opacam reddunt, ac hypostaseos apparentiam delent. Hujusmodi urinae in meliori febrium statu, catarrho, tussi, [...], ca­chochymia & levioribus pleris (que) dyscrasiis mingi solent.

Sin aegritudine ulterius provecta omnino vitaitur coctio, & succus nutritius totus in putrilaginem mu­tatur, hujusmodi contenta etiam absque hypostasi in urina cernuntur, & varie in morbis significant, prout variis praecipitantur & subsidunt modis, sedi­mentumque diversi generis constituunt; prout nimi­rum cito, aut tarde, aut non omnino partium separatio succedit, & prout materia subsidens fuerit pauca aut multa, aut etiam coloris albi, rubri, vel fusci. Quae cir­ca hoc praecipue notabilia & observatu digna occur­runt, breviter percurram.

1. Urina hujusmodi contentis saturata aliquando non praecipitatur omnino, (nisi cum longo post tem­pore [Page 33] liquoris compages putredine resoluta fuerit) quin turbida & nonnihil opaca diu perstat, corpus­culis per totum innatantibus. Hujus ratio est, aut quoniam haec contenta nimis alte sero incoquuntur, ita ut spiritus insiti purum ab impuro, crassum a tenui, nequeant segregare; uti cernitur in confici­enda cerevisia, cui si brasii farina nimium incoqua­tur, nunquam postea clarescit liquor: aut etiam uri­na manet turbida, quia omnino destituitur spiritibus, qui partes liquoris in fermentationis motum com­pellant; sicuti fieri solet in cerevisia ob tonitru aut calorem immodicum acescente, & faece turbida in­fecta, quae vix unquam rite defaecatur. Hujusmodi urina plerumque in febribus valde periculosis, & quan­doque in cachexia conclamata cernitur, atque sem­per malum portendit.

2. Interdum contingit urinam adeo contentis sa­turari, ut dum adhuc incalescit turbari incipiat: sae­pius observavi hoc modo fieri in febre lenta, cujus calor fuit mitis & remissior; in qua scil. nutritii crassamenti particulae depravantur, sed minus calo­re subactae, aut sero incoctae, facilius ejus poris ex­cidunt: veluti cum sulphur commune lixivio inco­quitur, si, priusquam perfecte dissolvatur, ab igne a­moveatur, liquor primo clarus & rubicundus ob ci­tam dissoluti praecipitationem, statim fit turbidus, o­pacus, & subalbidi coloris.

3. Quod vero saepissime usu venire solet, urinam hujusmodi contentis gravidam, quamdiu incalescit, & aliquo post temstore, videri claram & perspicuam; cum vero frigescit, paulatim turbari, & velut coagulo infuso secundum omnes sui partes praecipitari, eandem tamen si juxta focum, aut in aqua calida aliquantisper detineatur, denuo clarescere, hujus ratio, ubi de causis opacitatis & diaphaneitatis dictum est, satis superius fuit explicata.

[Page 34]4. Postquam urina frigori exposita hoc modo prae­cipitatur, observandum erit quo pacto ejus contenta ad fundum descendunt: quandoque enim brevi tem­pore subsident; & si spatio duarum aut trium ho­rarum liquor clarescat, signum est urinae liquo­rem haud nimis esse crassum, nec sale & sulphure valde saturatum. quare in principio ac declinatione febrium, quando calor est remissus, talis urina sae­pissime excernitur: Interdum non nisi plurium di­erum spatio talis subsidentia succedit; cujus ratio est, quia liquoris consistentia est debito crassior, ideo con­tenta aut dissoluta complexu non adeo facile dimit­tit, ut pondere suo ad fundum decidant. Hujusmo­di urinae in febrium statu reddi solent, et malam saepissi­me crisin praecedunt.

5. Nec minus diversi generis sunt quae ad fun­dum cadunt sedimenta. Ut praeteream hoc in loco saniem, & sanguinem, arenas, sabulum, & similia partium quarundam deposita; ea quae sunt totius corporis producta ut plurimum sunt aut alba, aut fusca, aut rubra instar ochrae. si urinam, cum diu steterit, per chartam emporeticam trajicias, conten­ta haec colligere possis. Vidi saepe, instar cretae, al­bicantia; quandoque, instar boli Armeniae, rubra. Proculdubio est eadem omnium materia, nimirum sanguinis deflagrati, & succi nutritii inter assimilan­dum depravati, recrementa: quae, prout in cor­pore nostro a calore exassantur, & diversimode per­vertuntur, etiam in urina sub vario colore & forma apparent; non secus ac Antimonium nitro commissum, prout plus aut minus calcinatur, exhibet calcem, modo rubram, modo croceam, modo flavam, modo fuscam: par (uti videtur) ratio est de urinarum sedimentis, quae sunt veluti calx materiae sulphureae & terrestris, in vi­sceribus & vasis febris incendio deflagratae.

[Page 35]6. Praeter hujusmodi contenta, quae in urinis ae­grotantium contingunt, non raro observavi, post­quam urina aliquandiu steterit, aliquid, arenarum in­star, matulae lateribus affigi; & quidem sub diver­sa figura, modo enim haec corpuscula sunt arenis similia, cum superficie aspera & inaequali; modo cum striis instar crystallorum nitri concrescunt; & quidem splendent & pellucida sunt, instar glaciei: ali­quoties in urinis dysenterio affectorum, etiam bis in vigiliis pertinacibus hujusmodi crystallos matracio af­fixos vidi. Interdum urinis, cum aliquandiu stete­rint, cremor quidam supernatat, veluti cum Tarta­rus aquae incoquitur: Hujusmodi crusta albicans, in superficie lotii concrescens, vulgo pinguis & adipo­sa creditur, ac pro solidarum partium deliquamen­to habetur; quare talem urinam excernere soliti, sta­tim tabidi, & quasi deplorati pronunciantur: Ve­runtamen ista concretio tantum salina est, quae si igni admoveatur, minime liquatur, sed in substantiam cru­staceam obdurescit. Quinimo & hoc & reliqua uri­narum incrustamenta, sunt velut Tartarus coagula­tione quadam in iis productus: talis autem con­cretio omnino dependet a particulis salis fluidi, sive acetofi, cum aliis salis fixi aut Alcalisati combina­tis: etenim in quovis subjecto, ubi salium utriusque generis commistio, seu sponte naturae, seu [...] artificiali, procuratur, crystallisationes & coagu­lationes diversimodae excitantur. quare lotium ejus­modi, cui cremor iste innatat, aut crystalli in late­ribus vasis concrescunt, indicat sanguinem a natu­ra dulci & balsamica (qualis a sale volatilisato de­pendet) in acidam & corrosivam, ob principii sali­ni fluorem & fixitatem, desciscere. Talis urina, si evaporetur, salis copiam ingentem in fundo vasis relinqnet: affectus in quibus reperiri solet (uti sae­pius [Page 36] observavi) sunt sputum sanguineum, atrophia, & dispositio hypochondriaca.

In urinis aegrotantium observatu dignum est, utrum matracium infecerint, necne? quandoque enim in febribus urina non citius vitro imponitur, quin sta­tim ejus latera nebula albicante obfuscat, & rursus hoc alio tempore non succedit: puto vitrum infici, quando urinae liquor sulphure dissoluto plus satura­tur, quam ejus pori in se continere possunt; quili­bet enim liquor sulphure nimis impraegnatus idem praestat; prout cernitur in lixivio, cui sulphure com­mune aut Antimonium incoqutiur: item quaeli­bet urina si diu in vitro steterit, donec putrescat, ejus latera inficit crusta, seu nebula, modo albicante, modo ruffa, modo alius coloris, nimirum liquoris compage pu­tredine soluta, sulphuris particulae a mixtionis vin­culo solutae vitro affiguntur: in urinis vero aegrotan­tium aliquando hoc statim succedit, quia sulphur sero copiosius dissolvitur, quam ut poris ejus includi possit.

Quod vero spectat ad contenta urinarum particu­laria, ea quidem multiplicia existunt, & a variis locis & partibus provenire possunt. saepissime tamen a morbis circa renes, vesicam, & ductus urinarios con­sitis dependent: Interdum accidit propter abscessum in hepate, liene, pulmonibus, aut alio viscere excitatum, vel ob humores praeternaturales in illis locis conge­stos, & plenitudine sua exundantes, materiam ex­traneam in sanguinis massam, indeque in serosum laticem transmitti; attamen hoc rarius contingit, quoniam apostema intus disruptum, plerum (que) in visce­rum cavitates saniem profundit, e quibus in ductus uri­narios nullus patescit aditus: insuper cruoris massa impuritatibus scatens, haud statim eas per urinam, at saepius sudore, sputatione, exanthematum erupti­one, tumoribus, aliisve excretionum viis, eliminare [Page 37] nititur. Quare observatione communi constat, quod alia urinarum contenta (quam quae supra citavimus) potissimum a renibus aut eorum appendice dimit­tuntur; quorum praecipue sunt, arenulae, calculi, san­guis, pus, carunculae, membranae, sedimenta farina­cea, quae plerumque significant aut affectionem cal­culosam, aut ulcerosam, aut simul utramque, citra vasa emulgentia consitam.

Usitatum est arenulas rubicundi coloris a quibus­dam in magna quantitate cum lotio excerni; ho­rum non nulli calculo renum sunt obnoxii, atque pa­roxysmis nephriticis crebro tentari solent: novi tamen alios sine dolore, aut alio graviori symptomate, longo tempore arenosum minxisse: urinae quaecunque, si in vase plumbeo aut terreo vitreato aliquandiu steterint, ejusmodi sabulum rubrum matulae fundo & lateribus affigunt; nimirum sal urinae volatilis cum sale fixo metalli coagulatur: sic quando sal Armoniacus li­maturae chalybis, sali marino, aut vitriolico com­mixtus sublimatur, flores elevati insigniter rubes­cunt: quare videtur quod ejusmodi arenulae rubrae in renibus gignuntur, eo quod sal urinae cum fae­culentiis Tartareis circa anfractus renum depositis co­agulatur, indeque materia sabulosa constat, quae pro­tinus a seroso latice pertranseunte abluitur: Itaque arenae, quae ita crebro minguntur, non sunt ramen­ta calculi majoris (uti vulgo creditur) verum sangui­nis & seri, renum anfractus perluentium, extempo­ranea producta.

Quo pacto calculi in vesica aut renibus producun­tur, non est hujus loci plene disquirere, hoc autem a coagulatione, potius quam exsiccatione, seu excal­factione, fieri extra dubium ponitur, observavi non­nullos calculo vesiae laborantes, qui postquam uri­nam deposuerunt, cum magno conatu & dolore suc­cum [Page 38] crassiorem & viscidum excernere solebant, qui illico in materiam squamosam obdurescebat. hujus odor fuit lixivialis, & consistentia, qualis lixivii ad spissitudinem evaporati; cujus scilicet liquor cras­sior factus, & frigori expositus, protinus in duriti­em salinam obrigescit. Calculi minores meatus uri­narios interdum pertranseunt, & foras excernun­tur. Satius est grandiores in foveis suis immotos permanere. Loca in quibus usitate gignuntur, sunt renum sinus anfractuosi; exinde minores in vesicam de­lapsi, si non excernuntur, in lapides ingentes ex­crescunt. semel vidi plures calculos majores circa ve­sicae latera, inter membranas ejus, velut in cysti, conclusos; isti proculdubio a renibus adhuc mino­res dimissi, in ureterum ductibus inter vesicae tuni­cas perreptantibus manebant, atque illic sensim mo­le augebantur. Matrona taliter affecta, longe ante obitum, e meatu urinario rejecit membranam, cras­sam atque latam, materia sabulosa refertam, quae (uti postea e cadaveris dissectione constabat) fuit pars tunicae interioris vesicae, a calculis ibidem inclusis at­trita, & disrupta.

Nephriticis familiare est sanguinem aut pus cum lotio crebro excernere: etenim a calculo majori, & aspexitatibus praedito, renum caro facile atteritur, & vasorum oscula reserantur, quibus sanguis exun­dans urinam tingit: cumque solutio continui hoc modo in renibus excitatur, saepissime ulcus succedit, quo pus & sanies cum seroso latice perfunduntur, & sedimentum copiosum & faetidum in urina con­stituunt: dein ab ulcere continuum plus solvitur, & sanguinis profusiones largiores non raro sequun­tur, atque ipsa renum caro attrita, & sensim exesa, cum lotio ejicitur. olim invisi mulierem annosam, quae per plures menses cum urina purum sanguinem [Page 39] in magna copia quotidie reddebat; insuper carun­culas ingentes, carnium frusta, vasorum exesorum velut tubulos, quoties mingebat, in magna quan­titate excernere solebat; ut suspicio esset renem al­terum hoc modo totum e corpore abscessisse. postea tamen a decocto vulnerario cum spiritu Vitrioli aci­dulato mictio ista cruenta sistebatur, atque haec fae­mina adhuc sana in vivis degit. Novi matronam alteram, quae primo sanguinem & materiam puru­lentam, cum membranis, a longo tempore meiendo ejicere solebat: deinde mictione cruenta cessante, per plures annos aquosum mingebat, cum sedimen­to copioso, & albo instar puris, in matulae fundo subsidente: postea cum sedimentum illud deesse caeperat, intemperies febrilis cum doloribus hinc inde vagis, virium languore, aliisque mali moris symptomatis, successit: cumque aegra in magnum vitae periculum adduceretur, tumor in latere circa renis sinistri si­tum exortus, & in abscessum maturatus, propter largam puris profusionem, ipsam liberavit: tamen ulcus cavum & sinuosum in isto loco, ichorem tenu­em exudans, durante vita manebat: quod aliquo­ties persanatum denuo statim erupit. Exinde bien­nio vix elapso, Illustrissima haec Domina, urinae sup­pressionem per dies 14 passa, apoplectica interibat. cadavere aperto, ren sinister omnino defuerat; ejus loco substantia membranosa lumbis adnata, vasorum & ureteris extremitates complectens, accreverat; u­reteris vestigia quaedam remanserunt, verum sine a­pertura in ductus cavitatem: quinimo ichor, sive serositas quaedam, arteriae emulgentis osculis exsu­dans, in ulcus istud sinuosum exterius ferebatur. Ren alter fuit materia sabulosa & calculis minoribus val­de oppletus; insuper juxta summitatem ureteris, la­pis circa pollicis magnitudinem defigebatur, cujus ex­tremitas [Page 40] erat ductui, seu cavitati ureteris adeo adap­tata, & firmiter impacta, ut velut epistomio aper­turam ejus exacte clauderet, & seroso latici tran­situm omnino inhiberet. Materia purulenta non tantum a renibus, verum aliquando e vesica, & me­atu urinario, ulcere affectis, in lotio deponitur; quan­doque etiam e vasis & locis genitalibus sanies, semen corruptum, fluor albus, aut sanguis menstruus, urinis suffunduntur, & subsidentias praeternaturales in iis producunt.

4. In urinis aegrotantium saepenumero conspiciun­tur contenta alba, & copiosa, e corpusculis minutis con­flata; quae cum subsiderunt, supra medietatem liquoris implent, ipsumque albidum & opacum reddunt, reliquo in superiori matracii regione tenui & claro permanen­te▪ hujusmodi sedimentum farinaceum dicitur, quia scil. aquam farina imbutam refert: de hoc ambigitur utrum e tota cruoris massa, an tantum e visceribus u­rinariis conferatur. Observatione constat in calculo vesicae ejusmodi lotium constantur reddi, aliquando ob renem lapide grandiori obsitum: absque affectu ne­phritico talem subsidentiam in urinis nunquam vidi; quare hoc fere indubitatum calculi signum semper re­putavi: atque videtur, quod a succo sive humore circa calculi molem congesto omnino dependeat▪ nam­que ubi lapis in rene aut vesica defigitur, humor nutri­tius ibidem ab assimilatione pervertitur, & in mucum crassiorem degenerat, qui valde copiosus coacervari so­let; veluti ichor qui propter globulum in fontanella positum ubertim exsudat. iste autem mucus cum sero ablutus sedimentum illud album constituit.

CAP. VI. De judiciis circa urinas aegrotantium ferendis.

HActenus de urinarum anatome, in qua explican­tur earundem elementa, & principia constitutiva, una cum praecipuis ipsarum accidentibus, scil. colore, consistentia, & contentis, tum quae per essentiam iis debent naturaliter inesse, tum quae iis ob corpus ma­le affectum praeternaturaliter solent accidere. Facile erit cuiquam hanc hypothesin ad praxin accomo­dare, & judicium de urinis in matula inspectis fer­re; etenim ex dictis constat, quarum partium mor­bi per urinae inspectionem innotescunt, & quid in singulis urina significat. Circa hoc subjectum abunde satis ab authoribus dictum est, ideo rem breviter tantum perstringam, & sicco (ut aiunt) pede pertransibo.

Licet urinae materia, scil. serum sanguinis, univer­sam corporis regionem perluat, & cum sanguine per singulas partes circuletur; haud tamen omnium sta­tum & morbos patefacit, sed istarum solummodo, quibus aut naturalem sui perfectionem & genesin debet aut a quibus alterationem quamvis suscipit. quare viscerum, coctioni inservientium, actionem & crasin aliquatenus refert; & praeterea sanguinis & humorum in vasis temperiem & motum subindicat: verum ut quis dolorem in capite, abscessum in gula, aut quemvis alterius partis affectum, unde nihil sero communicatur, ex matula cognoscere & divinare prae se ferat, ignorantiae potius suae, quam morbi cu­jusvis, indicium praebebit.

[Page 42]Urinae ab aegrotis delatae, quandoque sunt omni­no sanorum similes, et tunc nullam de morbo aut parte affecta lucem praeferunt; liceat vero iis inspe­ctis aliquid negative pronunciare; scil. aegrotum esse febris immunem, circa ventriculum, & alimenti cocti­onem, non admodum male fe habere; quare ni sit in tabem proclivis, aut abscessu, aut alio morbo solutae unitatis laboret; affectum, qualiscunque fu­erit, non videri valde periculosum, aut curatu dif­ficilem.

Quoties urinae aegrotantium sunt istis sanorum dissimiles; aut ipsis aliquid naturale deest, aut quid praeternaturale additur, aut simul utrumque contnigit.

I. Deesse poterunt color, consistentia, contenta, & quantitas. Si color sit debito remissior, indicat cru­ditatem in ventriculo, alimenta non rite conqui, & proinde in laudabile nutrimentum non facessere; quare hujusmodi symptomata suspicari poteris, ut sit gravitas in ventriculo, inappetentia, & dyspepsia, tensio in hypochondriis, ineptitudo ad motum, som­nolentia, respiratio difficilis, & crebra intra exer­citandum palpitatio cordis, color pallidus, pedum & abdominis intumescentia; dicas periculum esse ne forsan incidat, aut jam inciderit, in cachexiam, aut hydropem; &, si virgo sit, quod pica aut malacia af­ficiatur.

Quod si in febre urinarum color remittatur absque crisi, signum est materiam fermentativam, seu re­crementa sanguinis adusta, esse a cruoris sinu secre­ta, & alicubi defixa: quod plerumque in cerebro contingit; & proinde tales urinae solent delirium seu phrenitidem praenunciare. in nephriticis subita alteratio urinae in pallidam & aquosam, ingruentem nephritidis paroyxsmum denotat.

Si consistentia sit tenuis, & liquor pallidus, ar­guit [Page 43] cruditatem & [...] defectum, aut po­tum nimium, aut affectionem nephriticam: sin co­lor sit flammeus, signum est febris tertianae intermit­tentis.

Si desint contenta, & color sit pallidus, apepsia significatur, & cachectica corporis diathesis. Sin ve­ro color sit citrinus, & consistentia mediocris abs­que hypostasi, suspiceris aegrum nimio labore & ex­ercitio uti solitum, aut nocturnis sudoribus crebro affici, aut forsan atrophia laborare, aut esse in ta­bem proclivem.

Si urina in minori, quam par sit, quantitate con­tinuo reddatur, nisi adsit largior diaphoresis, signum est cruorem a seroso latice non satis expurgari: quare necesse est, ut aquosior evadat, & tandem ca­chectica corporis dispositio, aut hydrops induca­tur. Sin derepente supprimitur; & cum dolore & difficultate mingitur, signum est affectionis nephri­ticae.

II. Urinae aliquid superadditur, nimirum aliquan­do color intenditur, interim ut consistentia & con­tenta se debito modo habeant; atque suspicio erit de diathesi ad febrem: vel de hectica inchoata. forsan causa quaedam evidens praecessit prout balneum, ae­stus, crapula, aut immodica exercitatio, quae san­guinem excalfacerent: aut frigus incaute susceptum, unde pororum occlusio, & [...]. si urina sit crocea, & lintea flavedine tingit, dicas morbum esse icteriticum. sin crocea sit, aut rubicunda absque fe­bre, neque lintea tinctura inficit, affectionem scor­buticam, aut hypochondriacam plerumque indicat.

Ut color & hypostasis se recte habeant; con­tenta praeternaturalia non raro urinae insunt; ideo cum frigescit, turbatur, & sedimentum deponit, modo album, & tum suspicio erit de ventriculo im­puro, [Page 44] materia excrementitia, aut lumbricis obsesso; modo ruffum, quod saepe contingit ob transpiratio­nem impeditam, pthisin, & quandoque ob crapulam, aut febrem inchoatam.

Urinae naturaliter se habenti, contenta praeter­naturalia crassiora interdum insunt; quae alicujus partis circa vias urinarias affectionem denotant; un­de pus aut sanies, sanguis, fluor albus, semen corruptum, aut similia, urinae permiscentur: & facile dignoscas, interrogando quomodo in hoc aut isto loco aeger se habeat, quae pars sit affecta, & recolendo qualem morbum ejusmodi urinarum sedimenta indicent.

III. Urina quandoque a naturali statu prorsus al­teratur; color & contenta, quae inesse debuerant, desiderantur, & aliena ipsi insunt. tum vero indi­catur intemperies in toto corpore, & coctionem in visceribus & vasis depravari. dicas aegrum febre laborare; dein interrogando discas, & statim edicas quod caput doleat, quod siti, ardore, anorexia, vigi­liis, & aliis symptomatis hinc consequentia quadam deducendis, afficiatur.

Aliquando accidit urinam a naturali statu deflecte­re, tamen affectum de quo aeger conqueritur mini­me referre; & vel ostendit morbi causam, vel par­tis alerius cum affecta consensum. ut si quis de im­mani cephalalgia, aut tremore cordis queratur, & urinam exhibeat aqueam; urina non denotat ipsos affectus, sed tantum cruditatem in ventriculo; nec non lienis & viscerum circumcirca obstructiones, quae possunt esse istorum affectuum causa: dico in hoc casu, urina inspecta praecipuae indicationes circa medendi methodum desumuntur, & remediis utimur nec ce­phalicis, nec cardiacis, sed vel catharticis, quae vo­mitum aut purgationem moveant; aut deobstruenti­bus, & imprimis chalybeatis▪ interdum vero urina [Page 45] est vitiosa, tamen ab affectu de quo aeger queritur ejus significatio est prorsus aliena; & si quis coma­ti, aut lethargo obnoxius urinam reddat rubicun­dam, & contentis praeternaturalibus saturatam, ejus inspectio optime coindicationes suggerit; scil. ne remediis nimis calidis, sed temperatis insistamus.

Praecipuus [...] usus erit in observandis mor­bi cujusvis statu, & progressu, nec non alerationi­bus versus salutem aut mortem. Etenim in affecti­bus chronicis, ex urina quotide inspecta, medico innotescere licet, quibus gradibus aegritudo indies ac­crescat; quo tempore remedia purgantia, aut alte­rantia, erunt magis opportuna; qualia medicamen­ta sunt maxime proficua: hinc observare est, an na­tura morbo praevaleat, nec ne? certissimum hinc prognosticum elicitur de spe aut periculo convale­scentiae; prout nimirum coctionis aut cruditatis sig­na in urinis apparent. In morbis acutis hinc status & [...] febris optime praenoscitur; quo tempore crisis, & quo successu, speratur; quando evacuati­onibus, & quando cardiacis tempestive insistendum est. Non certiori fide aut majori diligentia, pyxi­dem nauticam intuentur naucleri, quam, pro ido­neis medendi temporibus & modis, urinarum phae­nomena observare debent medici.

Haec sunt quae circa judicia urinarum, non e va­nis agyrtarum traditionibus collecta, sed rectae rati­oni & veritati consona, in promptu erat dicere. Scio praeterea, a medicastris & mulierculis, innume­ras fere [...] regulas & praecepta passim tradi; ut matula tantum inspecta divinare prae se ferant, an sit vir an foemina qui aegrotat; quamdiu decu­buerit; quali morbo laboret; utrum affectus in mor­tem, an salutem desinet; an patiens amoris aut tristitiae affectibus sit obnoxius; utrum mulier utero [Page 46] conceperit, necne, & an gravida marem, an foe­minam, paritura sit; & sexcenta alia, in quibus vel inani conjectura utentes, confidentia sua cre­dentium animis imponunt: vel (quod crebrius iis in more est) callida versutia rem aliter exquirendo indagantes, notitiam suam urinae inspectioni falso adscribunt.

CAP. VII. De urinarum examine & variis probationum modis.

LIcet apparatus circa examen & inspectionem uri­nae vulgo tantum simplex adhibetur, (sc. lotium vitro impositum medicastri & agyrtae plerique intu­entur, parum conquassant, indeque statim judicium ferunt;) tamen quibus aegrotantium salus cordi est, res paulo intricatior videtur, & circa [...] circumstantiae quaedam observari solent; qui­bus omissis nihil certum, aut in praxi medica reve­ra directorium, e matracio ediscitur. Insuper in quibusdam affectibus, praeter meram vitri inspecti­onem, habentur alii probationum modi, quibus cir­ca urinas quod in recessu latet, visumque effugit, palam fiat: unde earum evaporatio, destillatio, pu­trefactio, etiam praecipitatio non inutiliter a quibus­dam, [...] accuratius curantibus, in usum assu­muntur. Quapropter de recto lotium inspiciendi modo, in casibus nonnullis analysi varie instituenda, breviter dicemus.

Cum urina aegrotantis medico offertur, si prius [Page 47] eadem aliquandiu in vitro steterit, atque si liquor sit diaphanus, hypostasis velut in nubeculam colle­cta, & si reliqua contenta ad fundum subsiderint, nihil ultra deest, quin protinus sententia [...] proferatur. Sin lotium matracio aut recens infun­ditur, aut prius conquassando perturbatur, expectes dum partes confusae denuo segregentur, & debita subsidentiae loca acquirant. Quod si liquor conten­tis saturatus, poris a frigore constrictis, turbidus & opacus evaserit, vitrum in loco calido detineatur, donec lotium denuo clarescat; & deinceps aliquan­diu prope focum collocetur, ut dum contenta prae­ternaturalia, aut tenuiora, poris a calore dilatatis absorbentur; aut crassiora in fundum decidunt; fi­lamenta hypostasin constituentia (si aliqua adfue­rint) in media regione, aut paulo inferius, simul congregentur: ita enim constabit quae sit natura, & qualis morbi potentia: item in febribus caloris & effervescentiae gradus, humoris nutritii coctio aut depravatio, etiam materiae adustae in sanguine con­gestio, ejusque secretio incepta, aut prorsus frustra­ta, significatione ab urinis desumpta, nonnihil elu­cescunt. quare hoc etiam modo procedere oportet, si quando urina a longinquo adfertur, cujus nimi­rum particulae multa concussione perturbatae, nisi in loco tepido aliquandiu detineantur, haud fa­cile repetunt positionum suarum loca. Sin aegrotum in proprio cubili degentem crebro invisurus sis, opsita portunum erit ut recens micta, & matracio imposita circa hypocaustum collocetur; quae dum modice in­tepescit, singulae partes, sine quavis perturbatione, op­timo disponuntur subsidentiae modo.

Postquam urina ita nuda, & quasi omni velo dis­cooperta, intuitui offertur, proxima erit cautio ne ali­qua ejus phaenomena accidentaliter contracta, & [Page 48] non proprie ad ipsam spectantia, medico imponant. quod revera aliquando accidere solet propter alte­rationes in urinis ab assumptis excitatas, quaeque imprimis consistunt in colore & odore urinarum, praeter naturam & medici expectationem, varie immutatis.

Enimvero error satis vulgaris committi solet, cum urina a Rhabarbaro, croco, semine santonici, aliis­que ore ingestis, flavescens; & linteamenta tingens, indubitatum icteritiae signum creditur. etiam a cassia lotium nigricans humore atrabiliario imbutum dicitur. quandoque etiam a jure cicerum, aut decocto ru­biae tinctorum, aliisque epotis, urinam rubore sa­turatam aestimamus (falso licet) intemperiem febri­lem indicare. Non raro accidit a potu tenui copi­oso, urinae colorem intensum praeter expectationem minui, atque a fortiori potu, atque alimentis calidi­oribus intendi: cujusmodi mutationum causae ni me­dico innotescant, de lotio inspecto judicium non nisi falsum adhiberi poterit. cum itaque sine causa manifesta color in urinis immutatur, victus ratio in­quiratur; ut si forsan ab ingestis alteratio proce­dat, ne perperam ascribatur morbo. Quaestio hic o­ritur; cur, siquidem pleraque ore assumpta, prius­quam in lotium facessant, colores insitos omnino ammittunt, aliqua tamen sunt, quae comesta sero tincturam imprimunt pertinacem adeo ut per omnes ductuum anfractus illibata transeat? cujus rei cau­sa in hoc cardine versatur quod mixta nonnulla par­ticulas Chromatismi constitutivas habent valde subti­les, easque insigniter volatiles; quare haec in exigua tantum quantitate ingesta, totam chyli massam co­lore suo inficiunt; & exinde succus nutritius sangui­ni convehendus coloratus ascendit, ejusque vehiculum, scil. latex serosus usque tinctus amandatur.

Qualis sit odor ab urinis sanorum, unicuique [Page 49] propriam quadantenus olfacienti obvium est; scil­dum recens mingitur, ob particulas sulphureas & salinas in liquoris compage constrictas, haud valde ingratus est; cum aliquandiu steterit, ut mixtione soluta sulphur sale aculeatum exhalare inceperit, gra­viter putescit. praeterea autem observare licet, quod aliquando urinae recens factae odorem suavem, scil. violaceum expirant atque interdum foetorem valde in­gratum naribus objciiunt. Prius nec a sano nec insalu­bri corporis statu dependet; verum ab assumptis so­lummodo producitur: Terebinthina, nux moscata, & alia quaedam gummi & aromata, diversa licet na­turae & operationis, ori ingesta urinae plane simi­lem odoris suavitatem impertiunt. Hujus ratio vi­detur esse, quod in hujusmodi mixtis sulphuris pu­rioris, (hoc est spiritibus imbuti) particulae com­plures emineant. quae cum volatiles fuerint, sero confusae mixtionis vinculo non continentur: quare lotio excreto, statim hae solitariae, aliisque urinae foe­tidis incomitatae, exiliunt, ideoque odorem satis gra­tum diffundunt; qui licet a comestis diversimodis concitetur, usque tamen eodem modo violaceus per­stat, eo quod in omnibus sulphureae istae particulae digestione ab aliis ejusdem concreti adjunctis libe­rantur, neque alienis a lotio inficiuntur. Quod ve­ro ad urinam foetentem spectat, ista nonnunquam ab ulcere circa renes, vesicam, aut vias urinarias consito procedit; quandoque etiam a calidiori re­num aut totius corporis intemperie suscitatur: cum enim sulphur saturate nimis sero incoquitur, ejus particulae cum salinis aculeatae (utpote minus arcte conclusae) protinus evaporant, & olfactus senso­rium graviter feriunt. praeterea autem, aliquando a comestis urinae foetorem contrabunt. Etenim Bal­samus sulphuris, allium, rad, asparagi, pomaceum, [Page 50] vinum Rhenanum, & alia pleraque ore ingesta, uri­nae graveolentiam accersunt: hujus ratio si inqui­ratur, dicimus quod talia quae urinae foetorem im­primunt, etiam in quantitate uberiori eam provo­cant: quare videtur quod ejusmodi assumpta san­guinem fundunt, & seri praecipitationem valde acce­lerant: cumque hoc ritu latex serosus a cruoris massa velut abrupte divellitur, liquoris compages laxa efficitur, neque partes exacte miscentur nec craseos aequabili vinculo continentur: quare cum lo­tium istud corpore excernitur, compage ejus prius soluto, sulphuris crassioris (h. e. cum sale combinati) particulae cito exspirant, adeoque tetrum odorem diffundunt. Etenim urina ab assumptis hoc modo alterata lixivio cui Antimonium aut sulphur com­mune incoquitur, atque acidum quodvis postea in­stillatur, persimilis videtur: quippe in hoc deco­cto, prout etiam in tali lotio, reserata liquoris com­page, corpuscula sulphurea protinus erumpunt, & gravi foetore sensorium percellunt.

Quod si supra visus, & olfactus examen, quispi­am curiosus urinarum explorator ulterius indagare velit, in promptu erit diversimoda [...] eas in partes resolvere, ac velut ad vivum dissecare, inde­que directiones medicas non levis momenti elicere. quippe in morbis quibusdam chronicis, ubi sangui­nis dyscrasiae exactius perquirendae sunt, ut in eo sa­lis & sulphuris proportio, & temperatura rite in­vestigentur, convenit interdum urinas evaporare, aut destillationi exponere; etiam ex iisdem praecipitatis, aut putrefactione resolutis, nonnihil ediscitur. Novi foeminam honestam, squamosa cutis foeditate gravi­ter afflictam, quae nimirum quotidie materiae velut furfuraceae copiam ingentem scalpendo excutere so­lebat: [Page 51] hujus urina, in scutella evaporata, sedimen­tum crustaceum & salinum, excremento isti cuta­neo simillimum, vasis lateribus adhaerescens reliquit. Olim viri praenobilis motibus convulsivis, & musculo­rum tensionibus dolorificis, graviter obnoxii uri­nam evaporavi; in fundo quantitas salis & materiae Tartareae, dimidium integri liquoris pondus exce­dens, remansit. Hoc modo facile erit principii sa­lini in sanguine & humoribus proportionem inve­nire; utrum vero sal iste volatilis, an supra mo­dum fixus evaserit, urinae destillatio palam reddet: nam si spiritus (ita dictus) ex urina copiosus prolicitur, & praeterea sal in Alembicum ascendit, volatilisa­tionis signum est: Hujus vero contrarium salis fixi­tatem arguit.

Sicut urinae evaporatio & destillatio principii sa­lini valorem ostendunt, ita praecipitatio & putrefactio sulphur, & crassiora urinarum contenta, velut in pondere & mensura, patefaciunt. Quoad prius, li­cet urina sit liquor salsus, & saepe contentis gra­vidus, tamen quatenus particulae ejus salinae non sunt (veluti in plerisque menstruis assolet) aut pror­sus in fixitatis aut fluoris statu, sed maxima ex par­te volatiles; ideo haud facile, neque statim a quo­vis salso infuso, praecipitationem subit. spiritus vitri­oli caeterique acetosi nihil efficiunt: sal Tartari perturbationem exiguam concitat. Aluminis vero so­lutio, in quantum spatiola valde constringit, mox totum liquorem maxime perturbat, atque omnia uri­narum contenta, velut latebris extrusa, palam oculis conspicienda tradit. Quare hoc ritu, sine longa subsidentiae mora, illico dignoscas, quantum mate­riae sulphureae & terrestris e cruoris massa pro re­crementis in sero deponitur.

Urinarum putrefactio singulas cujusque generis [Page 52] particulas adhuc magis distinctas, & velut seorsim dispositas, exhibere solet. namque si lotium per plures dies in vitro immotum steterit, colore, odore, & consistentia plurimum alteratur: est enim color intensior, odor ingratus, & summe foetidus, consi­stentia crassior, non raro in superficie lanuginem, modo albicantem, modo lividam, asciscit; etiam in vasis fundo sedimentum crassum & copiosum, & sae­pe in lateribus crustam arenaceam sive Tartarum, coloris albi vel cineritii affigit. Ex hujusmodi phae­nomenis, & quatenus urinae citius aut tardius pu­trescunt, indeque plus aut minus a priori statu al­terantur; conjicere licebit quanta sit salis aut sul­phuris proportio; utrum istorum alteri praepollet: Etiam de materiae terrestris sive contentorum qua­litate & copia, hinc non infidum desumatur judici­um.

Ita demum habes (Vir amicissime) [...] do­ctrinam & methodum, qualem qualem tenu [...]tas nostra adornare potuit: dissertationis hujus & sterilitati, & er­roribus, non tantum ignoscas velim; verum aliis ea­dem excusata habeas. Quippe hortatu vestro haec primum scripta, atque ex tuo solummodo arbitrio & jussu etiamnum publici juris fiunt. Quare foe­tum istum, invita quasi Lucina, fere per abortum editum ceu exposititium, & merito [...] ad li­men tuum dimissum, fac cures.

Vale.

These Books following, are to be sold by John Martin, James A [...]le­stre, and Thomas Dicas, at the Bell in St. Pauls Churchyard.

  • MOnasticon Anglicanum, sive pandectae Coenobiorum
    • Benedictinorum,
    • Cluniacentensium,
    • Cisteriensium,
    • Carthusianorum,
    a primordiis ad eorum usque dissolutionem,
  • Florioes Itaelian Dictionary, revised, augmented, and corrected by Gio. Torriano.
  • Della Lingua Toscana Romana; or an Introducti­on to the Italian Tongue: by Gio. Torriano.
  • A Body of Divinity, in divers Polemical Dis­courses, by Herbert Thorndike.
  • Euclides Metaphysicus, sive de principiis Sapien­tiae: authore Thoma Anglo.
  • An Answer to Dr. Hammond, by Thomas White.
  • Alexander Aphrodisiensis de fato, & de eo quod nostrae potestatis est graece & Latine.
  • Considerationes modestae & pacificae Controversia­rum,
    • de Justificatione
    • Purgatoria,
    • Invocatione sanctorium, &
    • Christo Mediatore
    • Eucharistia
    per Gulielmum Forbesium Episcopum Edinburgen­sem.
  • [Page]Febris Anomala; or a discourse of the new di­sease by Dr. Whitmore.
  • A Treatise of the right Use of the Fathers, by John Daille.
  • Psalterium Carolinum; the Devotions of his sa­cred Majestie, in his Solitudes and sufferings, ren­dred in Verse by John Wilson, D. and Musick pro­fessor in Oxford.
  • A Voyage to the East India; by Edward Terry, Chaplain to the Right Honourable Sr. Thomas Rovv, Lord Ambassador to the great Mogol.
  • The Christian Warfare, or several Sermons upon 2 Cor. 10. 4. by Richard Stanwix.
  • The Loving Husband and Prudent Wife, vv [...]it­ten in Italian, by John Baptista Maurini, and Eng­lished by John Burbery.
  • The Heroe of Lorenzo, or the way to Eminence and perfection; a piece of serious Spanish Wit, writ­ten Originally in that Language: and in English by Sr. John Skeffington.
  • Claudius Maugers French Grammar enriched with several choice Dialogues, containing a most exact ac­count of the State of France, Ecclesiastical, Civil, and Military, as it flourisheth in this year, 1658. under Lewis the 14 th.
  • The Philosophical and Physical opinions, written by her Excellency, the Lady Marchionesse of Newcastle.
  • Philosophical Fancies by the Lady Marchionesse of Newcastle.
  • Natures Pictures, drawn by Fancies Pencil to the Life; by the thrice Noble, Illustrious, and Excellent Princesse the Lady Marchionesse of Newcastle.
  • Poems and Fancies, by the Right Honourable Margaret Countesse of Newcastle.
  • Epitome operum sennerti, fo.
  • [Page]Vossius de Constitutione Logices & Rhetorices.
  • Poems with a Masque, by Tho. Carew Esquire.
  • Poems and Characters, by Rich. Flecknoe.
  • Vetus Testamentum Graecum ex Versione Septua­ginta Interpretum juxta exemplar Vaticanum Romae Editum.
  • Roberti Grostest Episcopi Lincoln. de Cessatione Legalium Tractatus eruditissimus.
  • Graecae Linguae Historia, sive oratio de ejusdem linguae Origine, progressu, atque incremento, A Gulielmo Burton Londinensi.
  • Musaei Moschi & Bionis, quae extant omnia, qui­bus accessere quaedam selectiora Theocriti Eidyllia: impressa praeclaro charactere, cum sculptura laminum aneorum, reddita Latino carmine, &c.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.