Giraldi Cambrensis Distinctiones VII. De jure & statu Menevensis Ecclesiae.
Incipit Prologus Epistolaris.
REVERENDO Patri & Domino Stephano Dei gratiâ Cantuariensi Archiepiscopo, totius Angliae Primati, & Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali, Auctor Operis sequentis vel adjutor cum salutatione devotâ & salute perpetuâ Libellum suum. Quoniam gregis cura Walensici ad pastoralem vestri regiminis jure provinciali spectare dinoscetur provisionem; gentis ejusdem proprietates variasque diversitates, caeteris per orbem nationibus cunctis valdè contrarias, vestram non ignorare Discretionem nec inutile quidem nec incongruum aut etiam indebitum reputaverim. Verùm quòd sicut populi patriae mores, modos atque maneries Libellus, qui
de Kambriae descriptione nomen accepit, vobis olim exaratus & praesentatus, expressè declarat; sic & Dialogus hic praesens nobis nunc editus, & renovato beneficio datus, Cleri Walliae, maximè verò Cathedralium Ecclesiarum & Episcopalium, tam residentis sc. quàm rure degentis, naturas ac nutrituras, usus & abusus, quòd qualis populus, talis hîc ferè sacerdos, evidentissimè vobis explanat. Quoniam igitur pecorum suorum vulgus agnoscere pastoralem sollicitudinem decet; & non solùm exteriores, verùm etiam quoad licuerit, & fa
[...] fuerit, longè propensiùs interiores; Libello priori populi Walensici faciem intimam & intestinam tanquam in speculo dilucido perspicere poteris; hoc autem Cleri formam moralem quidem ac mentalem ad unguem agnoscere praevalebitis; quatinus ex horum noticiâ super utrosque pastoralis sit cura solertior. Et si qua fortè deceptio vel error in moderamine regiminis hactenus emersit; licèt ex his elici nequeat de praeterito medela, contrahi tamen non modica per haec eadem possit de futuro cautela. Praeter haec etiam ex Giraldi labore propter Ecclesiae suae dignitatem assumpto, cujus in hoc Opusculo comprehenditur pars non modica, perpendi evidentissimè poterit; quibus adminiculis nitatur Ecclesia Menevensis ad jus obtinendum, quod tantopere cupit & optat; quatinus si futuris fortè diebus de Meneviae finibus quis emerserit Ecclesiam suam diligens & cor habens, ejusque jura super fundamenta primùm à Bernardo, postmodum à Giraldo posita, contra Cantuariensem Ecclesiam prosequi volens; quod tamen de tam miseris tamque minutis hodie Menevensibus, potiúsque procacitati & lecacitati quàm probitati datis▪ de caetero vix eveniet; Cantuaria longè cautior, & quoniam jacula praevisa minùs laedere solent, longè praemunitior existere queat. Quoniam enimvero praeter spem interdum pleraque contingunt; ad varios rerum eventus fortunaeque volubilis insultus, tam imminentes quàm ex inopinato quoque provenientes, se praeparat & armat mentis industria gnarae. Sicut enim foelix est illa civitas & fortunata;
[Page 515] quae pacis tempore & tranquillitatis seriè bellum cogitat; sic & Ecclesia beata, quae in summâ prosperitate constituta, mente plerumque providâ inter propria prospera meditatur adversa. Unde philosophus in ipsâ securitate se praeparet animus ad difficilia; & contra fortunae injurias inter ipsa beneficia firmetur.
Porro clausulam quandam
de Itinerario Giraldi sumptam, qua de dictis Ecclesis duabus sermonem texens, suam exinde promit opinionem, hîc inserere
Lib. 2. cap. 1▪ praeter rem non putavi. Ait enim.
‘De duabus autem Sedibus istis, de quibus mentionem hîc fecimus, Cantuariensi sc. & Menevensi, quid mihi videtur juxta moderna tempora, paucis edisseram. Illinc hodie regum favor, opum affluentia, Suffraganeorum Antistitum opulenta numerositas, Literatorum & Juris peritorum copia multa. Hinc autem omnium istorum defectus, & jus remotum. Quapropter nisi per regnorum fortè mutationes rerumque vicissitudines magnas, quae variis & inopinatis eventibus interdum accidere solent, difficilis erit juris antiqui recuperatio.’ Porrò licet dictis his rationibus & aliis, immo etiam propter Cleri Menevensis vel inopiam vel ignaviam, tuta queat esse quoad judicem terrenum Cantuariensis Ecclesia; timendus tamen quamplurimùm est Judex ille supremus, qui speculator astat desuper acutissimè cuncta prospiciens; cujus ante oculos universa quasi penetrant & perlustrant. Neque rei alienae longaeva possessio neque diutina rei occupatae detentio malae fidei possessorem quicquam excusat. Quinimo quanto quis diutiùs rem alienam invito Domino detrectare praesumit; tantò dictum speculatorem illum & Dominatorem omnium longè graviùs offendit. Quare locus praescriptioni vel usucapioni non esse videtur; quòd non dimittitur peccatum, Ambrosio testante, nisi restituatur ablatum; & nemo delicto suo meliorem conditionem suam facere debet. Sed qualiter ergo illud Gelasii Papae intelligi debet;
Jure sibi vendicet; quod tricennalis l
[...]x conclusit, quòd & filiorum nostrorum Principum ita emanavit auctoritas; ut Causâ XVI. Quaestione III. Cap.
Praesulum, in fine. Sed licèt tali exceptione se quis tueri possit, tamen scientiam habet rei alienae. Dominium enim tali praescriptione, ubi bona fides & titulus desunt, non acquiritur, sed tantùm possessionis & exceptionis commodum, nec habet talis detentor conscientiae puritatem; & quicquid contra conscientiam fit, aedificat ad gehennam.
Ut autem plenior super his discussio seu disputatio tanquam veniâ petitâ fieri possit: Sciendum, quod dicunt quidam, quòd hoc distat inter Praescriptionem Legalem & Canonicam; quòd Legalis malâ fide inchoari potest & compleri: Canonica verò sine bonâ fide non currit nec completur. Si verò malam fidem aliquo tempore ante completionem habuerit; tenentur eam etiam jam completâ praescriptione restituere. Sed si bonâ fide continuaverint & compleverint; licèt postea comperiant rem alienam esse, justè tamen detinent. Sed obviat eis apertè Augustinus, Causâ XXXIV. Quaestione II. dicens. Si virgo nesciens viro nupserit alieno; hoc si semper nesciat, nunquam ex hoc erit adultera. Si autem sciat; jam ex hoc esse adultera incipit, ex quo cum alieno sciens cubaverit. Sicut in jure praediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissimè dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum. Cùm verò scierit, nec ab alienâ possessione recesserit; tunc malae fidei possessor perhibetur; tunc justè injustus vocabitur. Proinde dicendum revera videtur, quòd hujusmodi adquisitio nulli viro perfecto, nulli verè religioso & Catholico competere debet; quia quàm citò scientiam habuerit rei alienae, sive ante praescriptionem completam sive post, ex aequitate tenetur restituere; & nisi restituat, peccat. Non ergo locum habet detentio; quia peccat, nisi quatenus bonâ fide excusari poterit. Unde si semper rem alienam bonâ fide possideat; ignorantia facti excusabitur, nisi crassa fuerit & supina. Quòd si putaverit se detinere justè, quia auctoritate Legum & Canonum; cùm tamen jam alienam perceperit, ignorantia
[Page 516] juris non excusabitur, praecipuè in lucro captando. Sed objicitur; quoniam sic nullus erit locus praescriptioni vel usucapioni; aut si fuerit, juris occasio trahi videtur ad iniquum compendium. Ad quid enim tam lege quàm canone statutum est, quod sine pecoato exerceri non potest? Dicunt autem Juris periti, quòd in judiciis locum habet ad sedandas lites, & ne dominia rerum essent in incerto. Hac enim ratione & legibus hoc cautum est, & postea canonibus in hoc leges imitantibus confirmatum. Aliud est enim judicium causarum, aliud animarum. A causarum judice hoc permittitur; à judice animarum hoc punitur. Sicut in aliis plerisque videmus. Meretrici & histrioni quod ob turpem causam adquisivit impune possidere tam à Saeculari quàm Ecolesiastico Judice permittitur; à Judice tamen animarum punitur. Similiter occulta voluntas seu cogitatio, quae intra fines suos contenta est, jure humano non punitur; juxta illud Codicis, Tit.
De Poenis Cogitationis poenam nemo patiatur; jure tamen divino punitur. Vetus enim Testamentum non cohibuit nisi manum; Novum autem cohibet etiam animum. Aliud ergo faciendum jure fori, aliud jure poli: quòd alia est ratio divinarum causarum, alia saecularium: ut de Consecratione Dist. IV.
Celebritatem, in fine. Sed objici potest adhuc. Quomodo Gelasius hoc permisit; si peccatum esse praescivit? Item aut justè aut injustè hoc permisit. Dici non debet; quòd injustè. Si verò justè; ergo justè praescribitur. Non ergo praescribendo peccatur. Ad hoc autem dici potest, Gelasium intuitu causarum leges in hoc imitatum, ut lites compendiosiùs sedarentur, & pigritantium ignavia puniretur. Vigilantibus enim prodita sunt jura, & non juris sui contemptoribus. Vigilantibus quoque corona promissa est. Et quòd dispensatione quadam usus est, & justè: Nec tamen justè praescribitur; & ita quod justè statutum est à Praelatis, injustè exercetur à subditis. Nonne Moyses justè concessit Libellum Repudii, dispensans propter homicidia vitanda: praevidit enim alias uxores à viris interficiendas. Injustè tamen ipsi dabant; quòd pro minimis plerunque vel nullis causis. Item permittitur vir fidelis uxorem suam infidelem cohabitare volentem non recipere; peccat tamen nisi recipiat. Item justè permittitur causâ incontinentiae quis uxorem suam cognoscere; & sic tamen cognoscendo peccat. Sicut ergo Moses populi sui malitiâ in hoc statuendi necessitatem devenit; sic etiam Gelasius ob populi pigritantis ignaviam. Nec objici denuo potest. Dicit Gelasius:
Jure sibi vendicet, &c. Ergo jure possidetur. Et adhuc exquisitiùs, Jure Canonum, cui non est derogatum; ergo justè, & sic sine peccato. Concedi posset jure possideri; si
jure nominaliter accipiatur, non adverbialiter; quòd quodam jure, sed positivo; non tamen justè, quòd non ex aequitate. Praescriptiones enim sicut & servitutes introductae sunt pro bono publico contra naturalem aequitatem. Unde circumspectè dixit Gelasius. Jure sibi vendicet; & non justé. Simile haberi potest in praedictis. Jure dederunt libellum repudii, & cui non fuit tunc derogatum; ergo justè, vel ergo ex aequitate; vel in servitute, vel usuris, vel in proprietatis possessione. Quae omnia contra aequitatem & naturalem justiciam pro bono publico sunt introducta. Qualiter cùm aequitas ubique juri stricto, ubi contraire videntur, sit praeferenda, Codice Tit.
De Judiciis, declaratur in hunc modum. Placuit in omnibus rebus praecipuam esse justiciae aequitatisque quàm stricti juris rationem. Nemini itaque perfectè religioso, nulli serenae conscientiae viro Praescriptio competit & rei alienae detentio, nec in tempore brevissimo nedum perlongo. Qualiter enim de proximo diligendo tanquam seipso Decalogi mandatum observat; qui proximum possessione propriâ sponte spoliat & scienter apporiat, aut etiam rapinae alterius ultroneus detentor existat?
Quamvis autem indecens esse proculdubio constet, ut Epistola longa Libellum aequiparet, prologique prolixitas tractatum exsuperet; verbosae tamen aetatis vitio victus, seu potiùs vestrae dilectionis glutino vinctus, patri fortè
[Page 517] profutura verba exuberantia filius exaggerat. Satius enimvero est atque securius longéque salubrius ac venialius de duobus incommodis; ut zelo plenitudinis & perfectionis aliqua nonnunquam, quod facile est remedium verbositatis, videantur apponi superflua; quàm favore breviloqui succinctique sermonis amore nonnulla necessaria supprimi. Audiat itaque pater exhortationem ex filialis affectûs mero fonte manantem. Audiat & consilium modestiae simul & saluti accommodum. Nam si juxta Poetam,
fas est & ab hoste doceri, multò fortiùs ab amico; & quòd
Non nocet admisso subdere calcar equo; zelo sincerae caritatis ad monendum magis quàm docendum accenso.
Constet igitur imprimis juri Menevensis Ecclesiae pristino quoad libertatem ejusdem & dignitatem totam, praeter usum Pallii, non esse praescriptum; sicut ex colloquio secretiùs inter Papam & Giraldum habito manifestè patescit Distinctione Libelli istius secundâ. Post violentiam enim, ut ibi veraciter astruitur, per Regem Henricum I. factam, interrupta imprimis per Bernardum Episcopum praescriptio fuit. Postea secundò tempore Successoris ejusdem primi per Canonicos Menevenses coram Hugucione Legato & Cardinali. Tertiò verò per Canonicos eosdem in Lateranensi Concilio. Quartò verò per Giraldum post Lateranense Concilium anno quasi vicesimo sexto. Per hoc autem, ut in dictâ Distinctione evidenter ostenditur, quòd Cantuarienses à successoribus Bernardi proximis duobus sacramentum extorserunt abjurationis juris Ecclesiae suae. Propter quod per Canonicos ipsorum & non per ipsos facta proclamatio & interruptio fuit; clarescere potest; quòd sicut ab initio malae fidei possessores extiterunt, puta qui per violentiam possidere coeperunt, sic & adhuc quidem malâ fide eosdem possidere. Quare non in hac possessione se longi temporis praescriptione de jure tueri possent, etiamsi nulla interruptio secuta fuisset. Ad haec etiam quòd ante tempora Regis illius Henrici I. Menevensis Ecclesia Cantuariensi subjecta non fuit; ex Literis primis & quasi invectivis ab Archiepiscopo Huberto contra Giraldum Papae directis argumentum sumi potest non improbabile: quarum verba hoc exprimentia, simul cum responsione Giraldi in litteris responsalibus factâ, hîc apponere dignum duxi. Ait enim Hubertus, aut potiùs Huberti Notarius.
‘Non ignorare vos arbitror, Pater Sanctissime, quòd Menevensis Ecclesiae & caeterarum Ecclesiarum totius Walliae mater & metropolis est Ecclesia Cantuariensis; sicut praedecessorum vestrorum piae recordationis, Eugenii, Adriani, Alexandri, & Caelestini confirmationes & scripta testantur; & nuper à vobis missa pagina vestrae confirmationis ostendit.’ Ad hoc sic respondit Giraldus.
‘In verbis his notandum moneo; quòd non à remotis incipit, sed quasi à modernis; tamen quod & literis populi ac Cleri Walliae, quas suscepistis, concordare videtur; qui asserunt tantùm tres Episcopos Menevenses Cantuariensi Ecclesiae subditos fuisse. Sed & hoc quoque dignum est notâ; quòd scripta illa confirmationes vocat non donationes. Videat autem ipse, viderint & decessores sui; ne conscientiam Sedis Apostolicae suppressâ veritate circumvenerint.’ Sed haec sua desiderant tempora; & nos quod instat agamus; hoc tamen adjecto, quòd clausula modica, quae confirmationibus adjici solet, sc.
sicut justè possidetur, & in his quoque praetermissa non
[...]uit. Ambae verò literae illae in principio Libelli Invectionum poterunt inveniri. Inquirat itaque diligentissimè Cantuariensis Ecclesiae Praelatus, & sollicitus indagator existat, tanquam securitati propriae consulere cupiens & saluti; utrum ante tempora Regis illius Henrici I. qui violentiam illam fecisse dinoscitur; confirmationes aliquas subjectionis Ecclesiae Walensicae habuerit vel habeat Ecclesia sua. Quòd si hoc invenerit ab antiquis sc. & longis retro temporibus; Summis Romanae sedis Episcopis longè securior esse poterit. Sin autem; habere absque dubio poterit, unde sibi timeat; prae oculis quoque manibusque tenebit, quod plurimùm sibi cavendum, plurimùmque timendum & corrigendum
[Page 518] occurrat. Maxime verò, si tomos & divisiones Anacleti Papae, sicut in Pontificalibus Romanorum gestis & Imperialibus continetur, Galliarum Episcopis directas, diligenter inspexerit; Registrumque Gregorii Papae, praecipuè verò Capitulum illud ibi contentum, cùm certum sit Augustino Anglorum Episcopo directum; necnon & Ecclesiasticam Bedae Historiam, de qua cùm plurima argumenta trahantur, sicut in dictâ Libelli istius distinctione evidenter ostenditur; tria tantùm illorum hîc apponere dignum duximus. Imprimis quòd septem Episcopi Britonum Augustino in finibus suis occurrentes, post varias inter ipsos sermonum collationes, demum tam ipsum quàm ejus mandata contempnentes, contumaciter recesserunt. Quod quidem si vel Legatus eis à Summo Pontifice missus fuisset vel praelatus; non hoc ausi fuissent, nec illud impune fecissent. Unde cum Augustino renuerunt praedicationis, quod postulabat, esse socii; multò minùs sibi vel successoribus suis vellent esse subjecti. Secundò quòd cùm Theodorus, septimus ab Augustino Cantuariensis Archiepiscopus, primus fuisset qui Concilium Episcoporum Suffragnaeorum convocaret; & cùm duo convocâsset; & singulorum qui intererant Episcoporum nomina Beda apposuerit; nullum omnino Britonum nominavit. Constat ergo, quòd nec interfuerint, nec ei subjecti fuerint. Tertiò verò quòd in totâ Anglicanae Ecclesiae Historiâ, quam Beda tractavit & diligenter explanavit, nunquam reperitur Walensicam Ecclesiam Anglicanae fuisse subjectam, sicut nec Scoticam. Quòd si ita fuisset; non illud revera Beda, qui Anglicus erat, in Historiâ suâ tacuisset.
Sed objicitur, vel obiici potest; quòd si tam periculosa fuisset rei alienae diutina detentio; quomodo Cantuarienses Archiepiscopi boni & sancti, praecipuéque beatus Martir Thomas talem non abhorruerit detentionem? Caeteris igitur Archiepiscopis, qui tempore dicti Regis Henrici I. vel postea sederunt, sibi suaeque conscientiae relictis, ad Martirem Thomam, ubi vis major objectionis esse videtur, respondendo stilum vertemus. Hic etenim more aliorum possessioni tali incumbens, zelum revera Dei habebat, sed non secundùm scientiam. Nec enim ignorantiâ facti potuit excusari; qui nimirum in controversiâ, quam Bernardus Menevensis Episcopus Theobaldo Cantuariensi Archiepiscopo super hoc movit, tam Ecclesiae Cantuariensi quàm Archiepiscopo, cujus Archidiaconus erat & Clericus familiaris, totis nisibus astiterat. Nec etiam ignorantiâ juris, praesertim in lucro captando; si sc. vel Archiepiscopum illum primò vel seipsum postea sic praescribendo justè possidere putavit; cùm neuter tamen sic possidendo vel bonam fidem vel titulum justum habuerit. Veruntamen si Martir in his vel in aliis humanae conditionis imperfectione malè operando perperam quid quandoque commisit, vel in aliquo fortè minus agendo deliquit; lavacro sanguinis maculam omnem indubitanter diluit & delevit. Notandum tamen, quòd à tempore Regis illius totiens dicti praescriptio non cucurrit; quòd pluries, ut dictum est, interrupta fuit; quae si etiam integrè cucurrisset, apud districtum Judicem, ut dictum est, non excusâsset.
Advertat itaque cor intelligens concordiae modum, quem Archiepiscopo Huberto Giraldus obtulerat, & quem bonae sanctaeque memoriae Eustachius Eliensis Episcopus, qui tam discretus erat tamque peritus, plurimùm commendabat; dicens & asserens, quòd si Cathedrae praeesset ipse Cantuariensi, se malle Archiepiscopum in Walliâ cum Suffraganeis suis sub pace stabili perpetuâque subjectum habere, quàm quatuor Ecclesias ibidem Cathedrales simplices sic pendulas semper & litigiosas, cumque cauteriatâ fortè conscientiâ, jure provinciali possidere. Quoniam & sic initium possidendi Cantuariensis Ecclesiae vitiosum, quia violentum, ex parte purgari posset; cùm de consensu ejusdem Ecclesia Menevensis pristino gauderet honore, etsi non pleno. Sic quoque Cantuariensis Ecclesia plus haberet honoris; loco sc. simplicis Episcopi Suffraganei Archiepiscopum subjectum habens; multoque minus oneris,
[Page 519] & cum longè meliori conscientiâ; terram sc. tam remotam, quòd per XV. ferè diaetas, & gentem divisas ab Angliâ prorsus atque diversas linguam, leges & consuetudines habentem, qui modos & mores patriae non ignoraret, & qui propiùs residens ac diligens existeret, quasi per Vicarium regens; & tunc non nomine solùm sed & omine, non vocaliter tantùm sed essentialiter & quasi substantialiter, Primatiae sedes Cantuaria foret. Non enim Primas propriè vel Patriarcha dici potest, sicut notum est satis prudentiae vestrae, nisi qui Archiepiscopum unum vel plures subjectos habuerit; sicut infra Distinctione IV. palàm ostenditur.
Interim autem donec dictis modis aut aliis conscientiam suam Cantuariensis Antistes plenè serenaverit; quolibet anno secundo vel tertio per se vel per
[...]egatos dilcretos & justòs Walensicam Ecclesiam visitet; & pastorali sollicitudine barbaros mores eliminet. Praecipuéque Cathedrales Sedium Episcopalium Ecclesias à vitiis radicatis olim & tanquam innatis, publicis scilicet fornicationibus & successionibus, purget. Per universos quoque Walliae fines incestuosos cognatarum amplexus & sanguine propinquarum à Laicis; cujusmodi labe tota serè illa gens laborat. Item quòd gens indomita, géns inquieta, rapinis & rebellioni semper accommoda, caedis & sanguinis sitibunda; quòd verbi constantia nulla, fidei quoque sacramentique reverentia rara. Nec mirum; cùm gens naturaliter agilis & non mente minùs quàm corpore levis; gens quoque revera solâ instabilitate stabilis, solâ infidelitate fidelis; sicut in dicto de
Kambriae descriptione libello, distinctione II. ubi de naturâ gentis hujus & moribus agitur, pleniùs explanatur. Committuntur autem à Clericis praecipuè vitia tria; Concubinarum sc. cohabitationes, & Ecclesiarum participationes, enormes quoque filiorum post patres in Ecclesiae bonis successiones. Tam haec, inquam, in Clero, quàm praelibata in populo vitia viribus totis & nisibus Pontificaliter emendet; & indecentia quaeque potenter extirpet; sicut in primâ Distinctione & postrem
[...], capite sc. Libelli istius & calce, super Ordinis utriusque delictis, & tam admissis & commissis quàm omissis, tractatu diligenti est declaratum. Proh dolor! de gente quanquam moribus olim & meritis sterili & ferè prorsus inutili, docili tamen valde doctrinaeque capaci, si doctor adesset & eruditor omnino non deesset. Unde cùm in libro
de Kambriae descriptione, distinctione primâ, ubi de gentis istius agitur religione & erga Deum cultumque divinum devotione, tanquam antiquitus insitâ & firmiter radicatâ; reverentiâque locis sacris & Ecclesiasticis viris, necnon & Sanctorum reliquiis, campanis bajulis & baculis, caeterisque similibus fideliter exhibitâ, dilucidè satis & exquisitè Giraldus disseruisset; denique quasi sub Epilogo summam rei seriemque concludens, clausulas has finales adjecit. Heremitas & Anachoritas abstinentiae majoris magisque spirituales alibi non videas. Gens etenim haec in omni vehemens est intentione. Unde & sicut malis nusquam pejores; sic bonis quoque meliores non reperies. Foelix itaque gens & fortunata: Gens verè utrâque sorte beata; si Praelatos haberent bonos & Pastores, uno gauderent Principe, & illo bono. Utinam igitur quod in Jeremi
[...] dictum est a Domino filiis Israel conversis & reversis, hoc istis similiter à Domino diceretur.
a
Dabo vobis pastores juxta cor meum; & pascent vos scientiâ & doctrinâ.
Jer. III. 15. Sic & eisdem Principes utinam daret eximios, non insimul tamen plurimos, sibi ad invicem solitâ semper infoelicitate contrarios; sed potiùs unicum caeteris cunctis jure succedaneo praestitutum, justum in omnibus & pacificum, moribus & armis egregium, pietate pariter & probitate conspicuum.
Praeter haec etiam provideat & hoc attentiùs totiens dictus Archipraesul & Primas; quòd vacantibus Ecclesiis Pontificalibus, convocatis Abbatibus & Prioribus Conventualibus caeterisque de confinio viris religiosis & discretis, Electio fiat; cui etiam privilegium Menevense super eligendi libertate manifestè concordat. Alioquin modici miserique & moribus incompositi Sedium
[Page 520] illarum dicti Canonici, sed veriùs concubinarii, si liberas eligendi proprio arbitrio habenas habuerint; more solito moribus suis consentaneum eligent, & non Ecclesiae suae necessarium; consulentes absque dubio longè propensius propriae juxta vitam enormem indempnitati, quàm Ecclesiarum suarum utilitati. Adeò itaque per singulos Cantuariensis Provinciae angulos, tam remotos quàm propinquos, diligens & solers vigilet curae pastoralis executio; quatinus vel justi legitimique regiminis plenior exuberet, centesimum nempe fructum adaequans, Praelatis egregiis sicut & virginibus & Martyribus debitum, digna retributio; vel saltem ut rei usurpatae tolerabilior existat ipsa praesumptio.
Sed quoniam Historiae cursus, quae lege scribendi veniâ datâ veris insistere vereri non debet, quosdam magnos in oculis hominum viros tangere videtur & notare; rarique sunt hodie Scriptorum remuneratores, & promptissimi ubique injuriarum ultores; inter Apocripha potiùs annumerari & sub incerti auctoris titulo latere noster ex industriâ libellus elegit. Satius enimvero & longè securius esse videbatur praemium omittere laboris incertum, quàm odium incurrere periculumque de professione certissimum.
Explicit Prologus.
PRAEFATIO. Brevis subsequentium Explanatio.
LEctio certa prodest, varia delectat. Sic fastidientis est stomachi multa degustare, saltim in legendo non seriatim incedere. Qui ergo vel occupatione nimiâ vel negligenti incuriâ seu desidiâ literis & libris, lectionibus ac studiis mentis efficaciam applicare nequiverit; duas saltem Libelli istius Distinctiunculas primas duasque postremas ordine transcurrat. Per tres autem medias quasi per saltus quosdam campestremque planiciem, ubi Giraldi labores explicantur non illaudabiles, quotiens paginam prolixiorem mens delicata studioque nimis data fastidio duxerit; tunc gustando non satiando, liguriendo quoque non guttur implendo, quasi per saltus amplos & campos amaenos saltim Lector incedat. Verumptamen sicut in primis Opusculi partibus & imis mores hominum Ordinis utriusque, potiorisque potiùs & dignioris, plenè & abunde perpendi poterunt; quod praesidenti plurimùm rectorique spirituum expedire dinoscitur, necnon & caeteris cunctis tam privatis ad vitia vitandum virtutesque sequendum, horum notitia, quoniam erudiunt plerumque bonos exempla malorum; non parum prodesse noveritis. Virtus enimvero, ut ait Boethius, virtutem diligit, aspernaturque contraria; nec potest malum vitari nisi cognitum. Sic & mediarum haud dissimiliter Distinctionum Lectio quidem non fabulosa sed Historica, vera quippe per omnia non hyperbolica, proposito viri cujusdam nostri temporis exemplo virtuosissimo, ad virtutes amplectendum virtuososque labores aggrediendum viriles animos multùm animare valebit. Virtus nimirum est virtutem diligere vel in altero; & magnum innatae bonitatis indicium, quinimo & quoddam bonitatis ipsius & imitabilis aemulationis tanquam initium, bona quae nondum mens ad plenum tenet, in alio diligere & approbare. Quoniam, ut ait Augustinus, qui bonum in alio diligit, quod ipse non habet, imputabitur ei tanquam haberet.
DISTINCTIO PRIMA, Incipit Dialogus duorum, seu Sermonis inter Quaerentem & Solventem alternatio.
Quaerens.
QUoniam liberalem te plurimùm & affabilem novi; item & discretione pariter & eruditione spectabilem, item & illi, de quo mihi praecipuè est sermo, perfamiliarem; item & quoniam Cleri Menevensis Capitulique, de quorum hîc actibus agitur, mores & modos intus & in cute nosse dinosceris: te longè securiùs & confidentiùs super illis, unde moveor, alternis affatibus convenire disposui.
Solvens.
Dic igitur audacter, dic confidenter; quoniam ea quae novero tibi evidenter explicare, teque super his quibus haeret & haesitat animus tuus, prout sensero, proculdubio certificare curabo.
Quaerens.
Imprimis ergo mihi mirandum occurrit, sicut & Provinciae toti; quòd Praesule Menevensi Gaufredo nuper rebus humanis exempto, in electione Pontificis de Magistro Giraldo, quem moribus & scientiâ praeditum & Praesulatu dignum dudum praetulit & praefert Wallia tota, nulla prorsus facta mentio fuit; praesertim etiam cùm juvenilibus ejusdem annis post David Episcopum Sede vacante Dewiorum, nominatus primus & praecipuus Giraldus extiterit. Iterumque robustioribus ipsius annis defuncto Antistite Petro praecisè à cunctis & solus electus; nunc autem cùm aetate provectior & maturior, nec tamen vel delirus adhuc vel decrepitus, sed in bonâ valetudine fortis ac firmus, & aetatis beneficio longioris ampliori scientiâ praeditus, rerumque multarum experientiâ providus magis ac prudens effectus; cùmque tunc & tunc tam effectuosè fuerit electus; nunc autem cùm longè dignior extiterit & praestantior, non rememoratur; nec ad dignitatis honorem prae caeteris, ut solet, debito de jure vocatur, satis admirari non possum.
Solvens.
Tuam hanc, Fili dilecte, dubitationem & admirationem tibi satis evidenter, ut arbitror, & indubitanter absolvam. Tempore utroque, cùm primò & secundò fuerat Giraldus electus, adeò in Anglorum regno juxta antiquae tirannidis abusum, adversùs ecclesiasticam potestatem regiae potestatis rigor invaluit; quòd nonnisi ad Principis nutum ulla de facili fiebat electio. Proinde quùm Clerus Menevensis pro certo sciebat, quòd Rex Anglorum de gente sibi inimicissim
[...], sc. Walensicâ, in principali Ecclesiâ Walliae Praelatum fieri nullatenus admitteret; pelli suae timentes & possessioni, propter publicam, quam in Meneviae Demetiaeque finibus nimis urgebat, potestatem, quoniam purum Walensem eligere non ausus fuerat; quasi dispensative mixtum, & ex utrâque gente oriundum, Britannicâ sc. & Normannicâ, Giraldum elegit. Quem non solùm literali eruditione & clericali conversatione prae multis coaetaneis & compatriotis suis fore conspicuum, verùm etiam ampliore redituum ad sumptus, si opus ingrueret, sufferendum juxta patriae modulum facultate, & ad labores etiam aggrediendum & sustinendum animositate, magis idoneum novit. Et tamen utrâque vice quoniam electionem seu nominationem citra Regis assensum juxta temporis illius abusum facere praesumpserunt; rebus & reditibus suis per regios ministeriales spoliati fuerunt. Eâ namque tempestate quasi regulare in Angliâ fuit; quòd nemo Walensicus vel etiam in Walliâ natus, quamvis Anglicus & dignitate dignissimus, propter mores, qui à convictu contrahi solent, Episcopus in Walliâ praeficiendus;
[Page 522] sed magis de Angliâ oriundus, quanquam ibi vilissimus & quasi pro nullo reputatus, cuilibet in Walliâ nato & quantumlibet honesto & laudatissimo praeferendus. Haec etenim Anglorum opinio & quasi sententia rata; quòd vilis & abjectus in Angliâ validus & acceptus in Walliâ. Unde juxta Augustini de talibus irrisionem, qui Monachos in religione Canonicis & Clericis praeferre volebant; sicut, inquit, malus Choraula bonus Simphoniacus est; ità & malus Monachus bonus Clericus. Sic quoque malus Anglicus bonus Wallicus; hoc est, malus in Angliâ bonus in Walliâ. Nunc autem
a quum Ecclesia tam Anglicana quàm Walensica per Dei gratiam respirando, servitutis à se majori jam ex parte jugum excussit; & refraenatâ plurimum publicae pòtestatis oppressione, tam populum quàm clerum oculo benigniore pietas divina respexit; ad purum sibi Wallensem praeficiendum, quoniam de talibus totum propemodum Menevense Capitulum est consertum, occasione temporis audaciam sumpsit.
Et▪ ut exemplo posito evidentiùs & clariùs quod asseveratur appareat; tempore Regis Stephani minoratâ non modicum fiscali potestate ex gravi, quae tunc urgebat undique ferè, regni turbatione; defuncto Praesule Bernardo, quùm Canonici Menevenses puta varii & diversi, diversis nimirum ex populis congregati, unanimes in eligendo esse non poterant, schismate in Ecclesiâ facto, Wallenses, quorum tunc quoque sicut & nunc numerositas major sed dignitas minor, in purum Wallensem consenserunt; eumque Theobaldo Cantuariensi Archiepiscopo tanquam Electum suum praesentaverunt. Franci verò & Anglici è diverso, quanquam numero potiores, merito tamen longè potiores & digniores, Canonicum suum & Archidiaconum de Keirdigaun, cui nomen David, virum ex utrâque gente ingenuis natalibus ortum, elegerunt; & coram dicto Archiepiscopo in Angliâ per sententiam obtinuerunt. Unde, sicut virum
b quendam magnum & autenticum inque summo ac praeclaro dignitatis apice constitutum, cùm super Electionibus Anglicanae Ecclesiae in praesentiâ ipsius sermo fieret, dicentem audivimus; quòd ubicunque Monachi in Cathedralibus Ecclesiis jus Electionis habent, si libere in eligendo procedere possent, nunquam praeter Monachum quenpiam eligerent; nisi remedium desuper quandoque fuerit indultum, & à Curiâ Romanâ consilium remediabile datum. Sic etiam veraciter dici poterit; quòd ubicunque Walenses liberas ad eligendum habenas habuerint, nunquam propter probitatem aliquem aut virtutem quenpiam praeter Walensem sibi praeficient; & illum gentibus aliis neque naturâ, nec nutriturâ nec natione, sed nec educatione permixtum. Proinde & de Monacho tali in casu à Monachis assumpto, quatinus de similibus similia conjectes, exemplum ponere praeter rem non putavimus.
c Nobili Cantuariensium Martiri Thomae Monachorum electione successit Monachus & Dovoriae Prior Ricardus; tot bonis ac validis Angliae personis in Clero constitutis & dignitate dignissimis, quasi pro nichilo apud ipsos reputatis. Rege nimirum Henrico II. propter guerram ejus gravissimam à filiis ejus & Rege Francorum motam transmarinis in partibus tunc temporis agente, & ad hoc solità efficaciâ intendere non valente. Quid autem ex hac
[Page 523] praesumptione contigerit, satis immo plusquam satis novit Anglia tota. Ecclesiasticam namque libertatem olim in regno perditam, quam dictus Martyr egregius, caput ad hoc gladiiis exponens, cerebrumque cum sanguine fundendum & effodiendum praebens, tam laudabiliter evicit, succedens ei Monachus ille per ignaviam jus obtentum minimè defendens, quod tunc revera calente adhuc Martirii memoriâ tam recentis facillimè fieri potuisset, si vel in modico rigorem Ecclesiasticum exercuisset; totam, proh dolor & damnum vix reparabile, continenter amisit. Unde & cùm morbo decumberet, quo paulò pòst decessit; hanc vocem terribilem coelitus emissam audivit.
Dissipâsti Ecclesiam meam; & ego eradicabo te de terr
[...]. Sed utinam de terrâ morientium, non viventium; de terrâ quam cernimus, non illâ quam quaerimus; de terrâ laboris & sudoris, non terrâ dulcoris atque decoris.
Ut autem de Cantuariensi Ecclesiâ sumamus adhuc exempla; successit ibidem Monacho Monachus, quòd Ricardo Baldewinus, dissimilis quanquam habitûs & eruditionis; vir utique literatissimus & religione probatissimus; sed adeò morum lenitate nimiâ, animique simplicitate praeditus immoderatâ; quae pastoralem in ipso rigorem prorsus absumpsit; ut ob innatum sibi teporem nimium ac torporem, cùm hoc ordine in Ecclesiâ gradatim ascenderit; melior Monachus simplex quàm Abbas, melior Abbas quâm Episcopus, melior Episcopus quàm Archiepiscopus, fuisse videretur. Unde & eidem Urbanus Papa quandoque scripsisse recolitur in hunc modum.
‘Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, Monacho ferventissimo, Abbati calido, Episcopo tepido, Archiepiscopo remisso, salutem, &c.’ Propter hunc itaque vivacis naturae defectum, quem noveris in Praelato non modicum, nec hujus quoque tempore vel ejus operâ, quanquam Martirii tunc memoria recens & Miraculorum gloria frequens, libertas Ecclesiae praedicta fuit aut in modico recuperata. Sancta quippe rusticitas ut ait Jeronimus, sibi solùm prodest; & quantum exemplo valet, tantum silentio nocet. Baculo namque pastorum & latratu canum lupi sunt arcendi.
Successit & huic Hubertus, vir vivacitate quidem & animositate conspicuus; sed quoniam nec literalis eruditionis copiâ praeditus, nec intensioris forsan religionis gratiâ faecundatus; propter hos in ipso defectus maximos, neque ejus quoque diebus à servitutis incommodo Ecclesia Anglicana respiravit. Poterant autem, quantum ad humanum spectat examen, decessoris hujus ultimi literatura pariter & religio, necnon & hujus animositas, rigor & strenuitas, si in unâ fortè personâ circumscriptis vitiis haec violantibus conjuncta fuissent, dignum Martiris egregii Cantuariae constituere Successorem. Strenua namque simul & devota Praelatio tanquam tuba vocem exaltat, & scelera sua populo Dei confidenter annuntiat: seque pro domo Domini murum opponens, animamque suam dare pro ovibus suis, imminente gregis periculo & necessitatis articulo, non formidat.
Successit Huberto Stephanus, de Angliâ oriundus, sed in Curiâ Romanâ de Cardinali in Archipraesulem Cantuariensem electus & consecratus; qui post afflictiones & persecutiones Ecclesiae multas occasione suae promotionis exortas; libertatem ejusdem, quam Thomas tam viriliter evicit, quamque Successor ejusdem uterque tam ignaviter amisit; & quam tertius quoque plùs per inscitiam & divini cannoicique juris imperitiam quàm per ignaviam aut pigritiam non recuperavit; tandem
d Stephanus caritate fervidus & animositate,
[Page 524] calibatâ quippe religione praeditus & eruditione probatâ per Dei gratiam suique industriam, citra sanguinis effusionem, quod vix credi poterat aut sperari, foeliciter obtinuit: Utpote vir omni penitus tam industriae quàm naturae, quantum ad humanum spectat examen, defectu carens; Canonicamque pastoralis viri descriptionem plenè in suâ personâ vel propemodum adimplens.
Da mihi nunc quaeso, & praemium accipito, Monachos nostri temporis duos his Clericis duobus, quorum unus libertatem Ecclesiasticam tirannicè depressam sub capitis discrimine tam viriliter evicit, alter eandem denuo deperditam & tanquam ex toto deformatam tam strenuè deformavit, dignè comparabiles. Monachos apertos dico, non opertos aut occultos, qui magis actu Monachi sunt quàm habitu, magis existentes sc. quàm apparentes. Horum autem secundi quidem fuit Electio purissima, nullâque penitus ex parte fermentata. Primi verò etsi non adeò ad initio pura, processu tamen temporis fuit ad plenum
[Page 525] per ultroneam resignationem purificata. Quinetiam si maculam aliquam vel inde vel aliunde fortè contraxit; lavacro sanguinis, quod Martyribus statim gloria, diluta confestim ex toto fuerat & deleta. Sicut autem huic primo martyrium corporis occultum ad ampliorem purgationem viventi non defuit▪ sicut ex post facto claruit; sic & huic secundo simile martyrium per afflictionem occultam simul cum abstinentiâ à carnium esu publicâ valetudini humanae valde inimicâ, deesse non crediderim. Et sicut primus ille periclitante Ecclesiâ caput suum ad ejus tuitionem gladiis impiorum exposuit; sic secundum istum, si causa, quod absit, urgens ingruerit, se pro domo Domini murum oppositurum, caputque simul & corpus totum pro Ecclesiâ tuendâ, si necessitas exegerit, persecutoribus & percussoribus expositurum, piâ satis probabilique praesumptione quasi certus extiterim. Non igitur in vestibus pullis▪ non in amplis cucullis, sed in cordibus puris intimisque medullis latitat religio vera. Propterea non juxta exterioris habitûs cultum, sed magis interioris habitûs animum pariter & actum, consideratis quoque praescriptis virtutum circumstantiis, dictos duos vir
[...]s illustres tam gloriosè & tam insigniter exornantibus, non nationis intuitu vel cognationis, nec utilitatis obtentu propriae, sed communis potiùs Ecclesiae simul & patriae, de gente vel ordine quovis, dum tamen dictis idoneus modis, ad curam pastoralem est eligendus.
Quaerens.
Placet mihi plurimùm, praeceptor & Domine, rationum tuarum assignatio: sed restat adhuc, unde moveri possum. Cùm Menevensis Ecclesia ex utrisque populis, Anglicis sc. & Wallicis, sit conserta; longéque Francos & Anglos tam moralitate quàm scientiâ praecellere constet: quòd sibi de gente Walensicâ praelatos praefici tantopere cupiant & affectent: cùm potiùs Ecclesiae suae, sub cujus alis ab antiquo majori ex parte propaginaliter & parentaliter tam nati sunt quàm educati, de Pastore idoneo sibi praeficiendo, qui & praeesse noverit & prodesse; maximè verò cùm non possit Ecclesiae meliùs & utiliùs quàm in tali articulo provideri, prae rebus omnibus operam deberent propensiorem.
Solvens.
Nosse te novi, quod notum in Walliâ nimis est atque notorium, Canonicos Menevenses ferè cunctos, maximè verò Walensicos, publicos fornicarios & concubinarios esse, sub alis Ecclesiae Cathedralis & tanquam in ipso ejusdem gremio focarias suas cum obstretricibus & nutricibus atque cunabulis in laribus & penetralibus exhibentes.
a Paternarum nempe suarum traditionum praeter modum aemulatores, & transgressionum enormium imitatores non minùs impudenter quàm imprudenter existentes: adeò quidem ut ficut patres eorum ipsos ibi genuerunt & promoverunt, sic & ipsi more consimili prolem ibidem
[Page 526] suscitant, tam in vitiis sibi quam Beneficiis succedaneam, Filiis namque suis statim, cùm adulti fuerint & plenè pubertatis annos excesserint, Concanonicorum suorum filias, ut sic firmiori foedere sanguinis sc. & affinitatis jure jungantur, quasi maritali copulâ dari procurant. Postmodum autem occasione captatâ vel ab obsequiis, impensis, vel aliis quibussibet modis; quòd per fas omne nefasque, ut id peragatur, invigilant, multiplicatis etiam ad hoc de Capitulo, cùm locus affuerit, quoniam dicto modo cognati sunt omnes aut affines, intercessoribus, Canonicas suas filiis suis conferri per cessationem non inefficaciter elaborant; ipsis tamen nichil ominùs, ut antè, tam in Choro quàm Capitulo locum dum vixerint & auctoritatem retinentibus. Unde & quoniam tum propter fornicationis & incontinentiae crimen, quod inde contrahitur atque fovetur, tum etiam propter successionis in Clero maculam, quam Canones condemnant, morem istum apud bonos viros bene morigeratos & eruditos abhominabilem & detestabilem norunt; ideo de gente suâ tales, qui neutrum, vel successionis sc. in Clero, vel fornicationis in populo ferè toto sicut & in Clero, crimen abhorrent; apud quem nempe spurii & nothi & contra legem nati & geniti, sicut & legitimi, haereditatem consequuntur, Praelatos habere desiderant. Successionis quippe vitium non solùm in Sedibus Cathedralibus, verùm etiam adeò per totam in clero sicut & in populo Walliam pertinaciter invaluit; quòd qualis ibi populus, talis & sacerdos; quòd post patres filii passim Ecclesias & consequenter obtineant, tanquam haereditate possidentes, & polluentes Sanctuarium Dei. Nam etsi Praelati alium eligere quenpiam & instituere fortè praesumpserint; in instituentes proculdubio vel institutos, quòd generosis ob hoc ex industriâ se copulant, tanquam pro terrâ laicali violenter ablatâ, genus injuriam vindicaret. De duobus autem excessibus, incestûs videlicet de sanguine propinquis tam in Clero quàm populo copulatis, & successionis in Clero, radicatis olim in Armoricâ Galliae Britanniâ, necdum eradicatis, similiter scribit in quadam Epistolâ suâ Ildebertus Caenomanensis Episcopus, dicens se Concilio interfuisse cum Clero Britanniae ob has enormitates gentis illius extirpandas convocato. Ex quibus constare potest utrumque vitium toti huic genti Britannicae, tam transmarinae sc. quàm cismarinae, ab antiquo commune fuisse. Haec igitur est causa, quare quantopere de gente suâ Praelatos appetant; ut sc. innata sibi suaeque genti vitia, & tanquam ex usu longaevo seu veriùs abusu velut in naturam conversa Episcopi tales non abhorreant; ideoque facillimè pravae consuetudini ipsorum morem gerant.
Quaerens.
De Praelatis Walensicis promovendis satis factum ad praesens, satisque mihi dictum esse videtur. Sed de duobus ultimis Episcopis Anglicis regiâ huc potestate translatis, dictam successionem foventibus, filiosque post patres promoventibus, rationem constare non video.
Solvens.
Ubi nulla est ratio, sed magis revera rationis abusio, rationem assignare non praesumo; Magistri tamen Marbodi versum hunc metricum tibi pro ratione commemorans.
Non esset vitium, si non ratione careret. Dictum est autem per fas omne nefasque cessiones hujusmodi & successiones, ut fiant, procurari solere. Dicit enim Poeta.
Etsi non rectè possis, quocunque modo rem. Et alibi quoque quasi temporis sui deridens avaritiam & describens ait.
Unde habeas quaerit nemo; sed oportet habere. Ex his ergo conjectes lineari circiter haec directoque procedere non omnia cursu. Exempla verò de multis aliqua, & de plurimis pauca tibi proponere praeter rem non putavi. Sicut de terrâ Praebendae de Brewdi carnalis affectùs obtentu tam amplè collatâ, postmodum eidem perjurio fratrum sublatâ & militari feodo assignatâ; qui ut sibi invicem, maximè in terris adquirendis, vitio gentis suae commoda parent, nullam fidei sacramentive transgressionem abhorrent. Ad facinus etiam hoc concinnandum rectori
[Page 527] oculos sed malè regentis, argenteò XX. Marcarum collirio liniente & demulcente lippientes. Similiterque de Landegof militaribus feodis duobus medicamento distractis. Sicut & de terrâ de Trallan pro bobus & vaccis praetereuntibus ferè & propemodum immo veriùs praeter modum dimidiatâ & in perpetuum alienatâ. Quoniam igitur hos & hujusmodi tam in Praelatis quàm subditis excessus, veluti terrarum Ecclesiae translationes & alienationes, non puras etiam aut gratuitas, provenientes in Clero successiones, sub alis quoque matris & matricis Ecclesiae Menevensis publicas & scandalo plenas fornicationes, item Canonicarum & Ecclesiarum simoniacas emptiones & Gieziticas venditiones Giraldo plurimùm ab ineunte aetate displicuisse noverunt; propter quod Episcopis loci illius Canonicae commonitionis & correptionis Epistolas saepiùs more debito destinavit, Canonicis quoque loci ejusdem praescripta relinquere vitia contrariasque sequi virtutes zelo caritatis & fraternae dilectionis saepe suasit nec persuasit; ipsum ob haec valde suspectum, quia moribus suis omnino contrarium; & quoniam juxta Philosophi sententiam, Omnis amicitia ex morum concordiâ; & quoniam cùm distant mores, ut dici solet, male conjunguntur amores; latenter exosum habuerunt. Quod & ei statim nactâ temporis occasione tranquillioris & libertatis Ecclesiasticae serenioris, ut de gente suâ quenpiam ausi eligere forent, ostenderunt; suae proculdùbio juxta status in quo nunc sunt, & à quo ne discedant, dentibus & unguibus haerent, enormium quibus involvuntur abusuum potius indempnitati consulentes, quàm matris Ecclesiae suae praesentibus temporibus aut futuris utilitati vel honori providere curantes. Verumptamen Gaufredo Episcopo letali morbo correpto; statim quidam ipsorum, & hi quoque qui majores in Capitulo partes habere videbantur, Giraldum in Angliâ literis & nunciis crebris sollicitârunt; monentes & consulentes, quatinus ad Cathedram Menevensem in brevi suscipiendam se praeparare non tardaret; suum ad hoc suorumque consilium atque favorem, dum tamen consilio & prudentiâ regi vellet, absque dubio promittentes. Quendam etiam ex ipsis sibi familiarem magis & consanguineum ad ipsum, defuncto Gaufredo, destinârunt, per quem inquirere possent & certi existere, si ad promissiones aliquas seu cautiones emittendas aut obligationes quomodolibet induci posset. Porro quùm tam in primâ temptatione quàm secundâ firmum eum & inflexibilem invenerunt, dicentem & asseverantem; quoniam ad meliorem Angliae Cathedram, nedum ad pauperculam illam & undique depilatam, cum scrupulo damnationis aut Simoniacae contagionis assumi nullatenus vellet; aliud ab ipso responsum habere non valentes, ad aliud consilium se verterunt.
Quaerens.
Miror autem, si Giraldus centum Marcarum aut plurium annuos in Ecclesiis reditus habens, in illâ pauperculâ Ecclesiâ circiter XX. Marcarum certos annuatim reditus vix habente, inque terrâ hispidâ & horridâ, inquietudine plenâ & hostilitate repletâ, genteque barbarâ, caedis & sanguinis omni tempore sitibundâ, praefici vellet & praeponi.
Solvens.
Mentem in hoc Giraldi tibi, ut arbitror, dicere possum. Si vocatus ab omnibus unanimiter fuisset, & à nullo recusatus; nec Rege quoque nec Archiepiscopo dissentiente; quod vix revera fieri posset, tum propter generositatem ejus, qua principales Walliae viros propinquâ consanguinitate contingit, cùm propter quaestionem statûs Menevensis Ecclesiae tam pertinaciter olim Dorobernensi Ecclesiae motam. Si hoc, inquam, ita contingeret, quod nonnisi per miraculum Deique dispositionem sic ordinantem contingere posset; tunc onerosam paupertatem illam non recusâsset; illam sacrae Scripturae sententiam ad animum revocans, & commemorans.
Hoc velis, quod Deus vult: alioquin curvus es.
[Page 528]Quanqnam tamen periculosissimus sit Antistitum status; nisi moribus antestent, sicut & honoribus antecedunt: quòd testante Jeronimo, vilissimus reputandus est Episcopus; si non praecellat scientiâ & sanctitate, qui est honore praestantior. Tales enim esse Praelati debent & Pastores, quorum respectu caeteri grex dicantur. Unde cùm B. Martinus se longè minùs virtuosum, postquam in Archiepiscopum promotus fuit quàm antè, proculdubio comperit: quid aliis accidere poterit, ubi tanta Ecclesiae columna defectum in hoc articulo sumsit? Quid enim faciet virgula deserti; ubi concutitur cedrus Libani? Verumptamen legitur de B. Bernardo Claraevallensi; quòd multò appetierit zelo justiciae sedere per triennium, sicut & ipse nonnunquam asserebat, in sede Papatùs propter tria maxime; quatinus Episcopos Exemptos revocaret ad Archiepiscopos suos, & Abbates similiter Exemtos ad obediendum Episcopis suis; quatinus sic membra substracta capitibus suis redintegrentur. Secundum erat, ne quis in Ecclesiâ duas dignitates haberet, & biforme monstrum duorum capitum in se praetenderet. Tertium verò, ne Monachus seu Canonicus in Cellâ vel alibi extra Conventum degeret; ubi nimirum nec ordo servatur nec honestas. Sic & Giraldus zelo consimili propter jura ecclesiastica per incuriam praesidentium & ignaviam olim deperdita, necnon & dignitatem Metropoliticam Ecclesiae suae pro viribus totis recuperandam, in Clero quoque propter fornicationes publicas & successiones & Ecclesiarum partitiones eradicandas, & enormitates has ac similes hactenus incorrectas in normam & formam revocandas; sedere aliquamdiu in Sede pauperculâ totiens dictâ, dum tamen a Domino vocatus ut Aaron, & non intrusus ut Chore, concupisceret. Porrò permittuntur interdum propter peccata populorum, sublatis eisdem iracundicè Principibus bonis ac Praelatis, tam Tyranni intronizari, quàm Trutanni & hypocritae incathedrari.
Ut autem ad rei seriem revertamur; verè nimis onerosa viro suae naturae memoratae pauperis illius Ecclesiae multis ex causis cura fuisset. Inprimis quòd nunquam angi cessaret animus ejus, nunquam respirare vel quiescere posset spiritus ejus; donec terras per pastoralem incuriam aut avaritiam perditas olim & alienatas, caeteraque similiter Ecclesiae suae de jure competentia, pro viribus totis & nisibus in statum debitum ac pristinum revocaret. Unde & Archiepiscopus Hubertus, dum inter ipsum & Giraldum funus traheretur tam contentiosus, quandoque dixisse memoratur; quòd citiùs atque faciliùs promotioni Giraldi in Wintoniensi Ecclesiâ, si vacaret, consentiret quàm Menevensi. Item etiam quoniam fixum animo Giraldus habuit firmumque propositum; quòd ad justas Ecclesiae suae facultates & non undecunque congestas, si promotus fuisset, artaret expensas & aptaret; paupertati patriae morem gerere paratus, suâque sorte contentus & non ingratus. Viderat enim quosdam Episcopos, sicut referre nonnunquam consueverat, duos sc. ultimos, ab Anglicanis Monasteriis Menevensem ad cathedram potestativè potiùs quàm electivè canonicéve translatos; ut opulentiis affluere, sicut assueverant aut in Angliâ viderant, multasque sequelas & evectiones innumeras circumducere & pomposè incedere possent; ad pecuniam modis quibuslibet congerendam, tam Officiales suos undique rapidos, quàm etiam Ministeriales ubique rabidos, ad Clericorum pariter & Laicorum enorme gravamen, exacuere praeter modum & instigare non cessabant. Horum autem gravamina quaedam zelo revera rectitudinis & non amaritudinis, quoniam livor omnis & rancor post fata quiescit, in medium proponere non inutile duxi; quatinus haec audientes sive legentes similia vitare vitia curent & virtutes imitari. Neminem itaque nomino, neminem expressè noto; quatinus & videntes non videant; & audientes quid de quo dictum suerit, non advertant.
[Page 529]De Laicis igitur ut primò dicamus, qui per Senescallos & ministrorum manus, maximè verò per principalem illum de Pebidiauc aut Vicarium ejus, ad pecuniam extorquendam miseri finium illorum incolae & indefensi, viduaeque passim & orphani sive pupilli, quòd nulli omnino sexui, nulli parci aut deferri solet aetati, non solûm deplumari verùm & excoriari solent, nullâ sibi vel suis per querelam quantumlibet flebilem & miserabilem restitutione factâ seu consolatione. Praeter haec etiam de naufragis & naufragium passis, cujusmodi casus in finibus illis creberrimè propter mare Hybernicum praeterfluens tempestuosissimum accidere solent, non hîc praetereundum. Per quos sc. casus non solùm naufragi & periculum passi, verùm etiam habitatores finium illorum cuncti per falsas impositiones & fraudulentas causationes & accusationes gravamen incurrere solent immoderatum, & judicium nullâ prorsus misericordiâ temperatum, Sed nonne judicium sine misericordiâ fiet illi, qui non fecit misericordiam? Videas autem è diverso Jure cautum Imperiali; quòd Praesides revocandi à Provinciâ & removendi, sub novis Praesidibus eisque subrogandis cunctis querimoniam facturis per quinquaginta dies respondere tenebantur, cunctaque per impressionem ablata restituere; nec fiscalibus tamen usibus sed passis injuriam & oppressis singula proventura. Item etiam de naufragis cautum esse novimus in hunc modum.
‘Piorum Imperatorum emanavit auctoritas; ut etiam earum rerum, quae in tempestate maris levandae navis causâ ejiciuntur, dominium non amittatur. Non enim eas quis eo animo abjecit, quòd habere nolit, sed quòd periculum effugere possit. Unde & qui res ipsas lucrandi animo abstulerit, furtum committit. Quae namque major impietas quàm afflictos affligere, & quassatos confringére, & à vento marique vix
[...]reptos crudeliorem mutis elementis hominum malitiam & avaritiam invenire.’ Porrò si tanta pietas & aequitas Gentilium fuerat & Infidelium; quantò major esse deberet religiosorum & fide praeditorum, Christique Sacerdotum atque Pontificum?
Nunc autem ad Clericos revertamur; de quorum gravamine exempla proponere quaedam, quae Giraldus querulis plerumque verbis, miserorum condolens & compatiens oppressioni, detestari solet, praeter rem non putavi. Cùm quendam Presbiterum suum porci
[...] abundare pinguibus Episcopus explorâsset; vocatum ad se sic convenit. Decem mihi porcos contra Natale, quod nunc imminet, dabis. Cui Presbiter. Domine, porcos non habeo nisi paucos, & illos mihi familiaeque meae pernecessarios. Subjecit autem Episcopus; quòd nunc dabis viginti. Cui Presbyter. Bonum est mihi, quòd porci mei ludendi jocandique materiam Domino meo dederunt. Cui Episcopus. Rem certè nunc agi seriam, non jocosam aut ludicram, priusquam à me discedas, indubitanter experieris: & nunc dabis triginta. Presbiter autem misericorditer secum agi, cùm in nullo deliquisset, postulavit. Episcopus autem è contra quadraginta porcos eum sibi daturum asserebat: affirmans etiam, quòd quotiens negaret aut donum differret, decem ei porci semper accrescerent. Presbyter autem videns verbum Episcopi mutari non posse vel modificari, quod utinam in bonis tam stabile fuisset, consilio quorundam astantium, qui mores Episcopi noverant, ne mora majus periculum gigneret & nimium extorsionis incrementum adjiceret; quadraginta porcos pingues & pulchros se daturum Episcopo firmiter pepigit, & persolvit. Si causam quaeris hujus extorsionis & rationem; aliam tibi non assignabo, quòd non alia fuit, nisi quòd porcis pinguibus Presbiter abundabat. Fuit & alius Presbiter in partibus eisdem, similiter porcis abundans; qui levi ex causâ vel nullâ, nisi quoniam Episcopus porcos habere volebat, in sexaginta porcos grandes & grossos est condemnatus. Unde & inter Episcopum & Archidiaconum suum grandis exorta contentio fuit; Archidiacono partem suam, tertiam sc. sibi de jure debitam, inde petente, Episcopo verò è contra negante & asseverante, sicut in majoribus semper proventibus
[Page 530] hac Archidiaconum arte deludere consueverat & exortem facere, non ex causâ aliquâ in Capitulo motâ, sed ex mero Presbiteri dono lucrum istud provenisse. Quomodolibet autem inter Episcopum & Archidiaconum praeda partita fuerit; nec minima rapinae portio tantae ad Presbyterum miserum, quòd misericordiam nullam consecutum, tot porcorum & tam pinguium portio reversa fuit.
Item Episcopo Capitulum tenenti nunciatum est Personam Ecclesiae cujusdam, cujus ipse patronus erat, decessisse, Ad quod, Deo gratias, inquit Episcopus. Hîc surgit lucrum meum; quòd revera qui plus mihi dederit, Ecclesiam illam obtinebit. Istud autem non in occulto sed in publico Capituli totius auditorio dictum fuit. Hoc autem audiens Personae defunctae filius, eodem die Episcopum cum effectu conveniens, datis ei xii. bobus magnis & pulchris, Ecclesiam illam obtinuit. Vespere verò cùm exiens à camerâ Cartam Episcopi super Institutione suâ Clericus ille detulisset; obvians illi loci ejusdem Archidiaconus Cartam de manibus ejus eripuit; nec restituit, donec & ei quoque sex boves pulchros se daturum firmâ sponsione pepigisset.
Fuit & Episcopus loci ejusdem, qui cautiùs aliquantulúm & verecundiùs contractus hujusmodi Simoniacos vel magis Gieziticos peragebat. Cùm enim propter Ecclesiam aliquam vel Canonicam obtinendam aliquis ei primò quicquam offerret; difficilem se praebendo, & asperè valdè respondendo, acriter illum à se repellebat. Cùm autem secundò vel tertiò revertens, summae majoris oblatione paulisper mentem Episcopi mitigâsset; mitiùs ei respondendo, ad Capellanum cubicularium sc. Monachum vel Canonicum suum ipsum mittebat; qui mores quidem hominis pleniùs agnoscens, & Mediatoris vices assumens, deque puncto in punctum summam exaggerans, demum ad nutum Episcopi rem componebat.
Item cùm inter Clericos duos Menevensis Diocesis causa diutiùs coram Judicibus à Domino Papâ delegatis diu actitata fuisset & ventilata; timens denique reus diffinitivum sententiae calculum, praemissis plurimis & promissis Diocesani Episcopi gratiam ad ipsum in causâ juvandum, quamvis tamen non gratis datam, impetravit. Quo facto, Clericum actorem Episcopus ad se vocitatum, quatinus ad dictâ causâ pro amore suo desisteret, multis suasit verbis nec persuasit. Quod videns Episcopus, & modis omnibus vincere suaeque avariciae modum gerere volens, processum causae, à superiori, quoniam à supremo in terris Judice, commissae fatuè nimis & indiscretè prohibere praesumpsit. Et quoniam Clericus ille à jure suo recedere nollet; Episcopus eum, quanquam appellantem & ex contingentibus nichil omittentem, primò suspendit, & postmodum excommunicavit. Quo facto, Clericus Episcopum saepiùs adiens, & cautionem standi juri more debito suppliciter offerens, absolutionis gratiam impetrare non potuit. Quo viso, pastoralis sententiae quomodolibet datae periculum timens, juvenem quendam in Jure peritum & exercitatum secum ob hoc Clericus ille ad Episcopum de Angliâ duxit. Sed quoniam neque per ipsum, quanquam probum & expeditum atque discretum, legum etiam & canonum copiam ad hoc inducentem, proficere nullatenus potuit, nisi causae suae & juri renunciare vellet, & Bullam Domini Papae in manu Episcopi resignare: recedentes ab ipso, per aliam sibi suaeque indemnitati & securitati viam providerunt.
Quaerens.
Mirum autem, cùm nec Domini existant nec Dominatores esse debeant; quòd tantam in Clero tirannidem Episcopi exercere praesumant. Nunquid enim illud Apostoli, xiv. Dist. cap. ultimo, vel non legerunt, vel se legisse non meminerunt?
Episcopi non debent esse dominantes in Clero, sed forma facti gregi ex animo.
Solvens.
[Page 531]
Multa sunt & alia tirannidem hujusmodi detestantia, quae bonorum animos movere possunt; sicut etiam illud Jeronimi ad Nepotianum, Dist. xcv.
‘Episcopi sacerdotes se sciant esse non Dominos. Honorent Clericos quasi Clericos; ut ipsis Episcopis à Clericis quasi Episcopis honor deferatur. Scitum est illud Oratoris Domitii. Cur ego, inquit, te habeam ut principem; cùm tu me non habeas ut Senatorem?’ Quibus & illud Gregorii consonare videtur.
‘Admonendi sunt subditi; ne plùs quàm expedit sint subjecti; ne dum student plùs quàm necesse èst hominibus subjici, compellantur eorum vicia venerari.’ Et non tantum vitia non venerari, quinimo viciosos Praelatos publicè reos deferre sub interminatione ibidem multis capitulis invitantur. Sicut ibidem Capitulum illud
Quapropter manifestè declarat. Undé & Episcopus Papae. Ubi non delinquimus, pares sumus
a.
Lex enim Apostoló testante,
propter transgressores posita est; proinde & qui spiritu Dei ducuntur, non sunt sub lege.
Praeterea ad ampliora Cleri gravamina, generale per totum Episcopatum dicti Episcopi auxilium à Clericis quibuslibet anno secundo vel tertio Episcopi petere solent. Unde & alter
Galfridus is fuit. eorum prae foribus, quòd non longè a promotione suâ, sed protinus anno primo, Clericos Diocesis suae convocatos, tanquam ipsos salutando sed non laetificando, auxilium ab eis, quod tamen versum est in tallagium immoderatum vel etiam tolagium, postulavit. Qui tamen cùm impositionis immoderantiam communiter omnes recusâssent; promisit eis, quòd si ad voluntatem suam se tunc gravarent, se de caetero, nisi necessitas Ecclesiae vel utilitas evidens exposceret, auxilium ab eis non petiturum. Sed de hoc ipsorum auxilio se terras suas instaurare, & inde quidem non de exactionibus aut extorsionibus vivere velle promisit. Cùm autem hoc denuo concesso Clerici verbis Episcopi fidem habentes, pacificè & quietè se postea diu degere posse sperarent; protinus anno proximo sequente convocatis Clericis, auxilium de ovibus ad terras suas instaurandum expetiit ab eis. Qui plurimùm admirantes, promissionem anni praeteriti & conventionem ipsum ad animum revocare velle nil proficiendo supplicârunt. Respondit enim & assessores sui, qui ad miserorum gravamen linguas suas acuerant sicut serpentes, quòd illa anni praeteriti promissio seu remissio de denariis facta fuit, non de ovibus vel de rebus aliis aut possessionibus. Et sic de miseris & indefensis ad nutum suum denuo tallagium extorserunt. Qui enim oves habebat, oves dabat, ad aequiparationem datorum anno praeterito denariorum. Scriptum enim de singulis anno praeterito datis, vel potiùs violenter, ne dicam fraudulenter, ablatis, secum prae manibus habebant & praetendebant; & ad formulam illam, quanquam informem nimis & enormem, cursum intentionis suae dirigebant. Qui autem agnos habebat & non oves, ad valentiam ovium agnos dabat. Qui verò nec oves nec agnos habebat, sive Vicarius seu Persona, nec ob hoc potuit excusari. Denarios enim ad oves emendum, juxta quod anno praeterito dederat, dare nunc iterum modis omnibus oportebat. Mirum autem, quod anno tertio de vaccis, quae in partibus illis abundare solent, auxilium non extorsit. Item cùm aliâ vice modicoque pòst tempore generale tallagium per Episcopatum faciens, Decanatui de Elevein quinque libras sibi reddendas & ad terminum brevem Episcopus imposuisset; tantumque gravamen se ferre nec velle nec posse Clerici communiter omnes proclamâssent, nec ad hoc tolerandum ullatenus induci possent; Officiis simul & Beneficiis Episcopus omnes suspendit. Sed cùm & hoc diutiùs pertulissent; adeò ut Provincia de Elevein tota non absque Laicorum, qui nichil in hoc deliquerant, querimoniâ magnâ per dimidium annum & ampliùs divinis caruisset; tandem quatinus etsi non rectè, quocunque tamen modo vincere & cupiditati magis quàm caritati morem ge
[...]ere posset; Clericorum familiam & praecipuè Concubinas
[Page 532] Patronis Ecclesiarum & potentibus patriae viris ad diripiendum exposuit. Quo facto, cùm propter suas redimendas & earum pacem, sine quibus miserrimi esse, quanquam non absque utroque tam corporis sc. quàm animae damno non modico, vel nolunt vel nesciunt, onus impositum admisissent; statim revocato mandato, & focariae ad focum, auctore non dico Praetore sed Pastore, & concubinae ad cubiculum sunt reversae. Sed ecce Praelati opera sancti! ecce sub religionis habitu non ficta quidem sed vera religio! Item sciens Episcopus & sentiens Clerum propter crebra & immoderata tallagia nimis esse gravatum, novum extorquendi modum, & cui resistere non possent, excogitavit. Coactis enim in unum Diocesis suae Clericis, & tanquam ad Sinodum convocatis, quatinus vel semel justam petendi auxilii causam praetendere posset, coram omnibus assertivè proposuit, se propter revocandam dignitatem Ecclesiae suae Metropoliticae Romam iturum, & in brevi quidem iter arrepturum, seque super fundamentum à Bernardo Episcopo quondam egregiè positum, & postmodum his nostris diebus à Giraldo Archidiacono insigniter adauctum & roboratum, se totis per Dei gratiam nisibus aedificare velle promisit. Propter quod exhilarati cuncti auxilium ei grande & cum gravamine multo tunc sponte & gratanter impenderunt; nec tamen ipsum à Curiâ Romanâ reversum aut iter etiam aggressum adhuc viderunt.
Ad haec etiam praeter jam dicta tallagiorum incommoda tanta, cupiditas crescens & mala semper adaugens, multiplex diebus nostris misero Menevensi Clero praeter solitum gravamen adjecit. Maximum autem omnium gravaminum & urgentissimum esse constat in crebrâ per Episcopos Hospitiorum visitatione; quod veriùs quidem ad Archidiaconorum officia spectare dinoscitur, nisi quoniam niti in vetitum aviditas solet, & sorte suâ minimè contenta, ardentiùs ad aliena semper anhelat. Fautores tamen Episcoporum sic forte distringunt; ut Clericorum casas visitent Episcopi, Ecclesias autem Archidiaconi. Sed utinam & has & illas Magister & Minister cum effectu visitent; & ab omni maculâ, maximè mortali, plenariè purgent. Porrò si lauta & splendida fuerit Episcopi mensa, & ferculis ac pigmentis plenè referta; praecipuè
[...]i munera sibi in discessu pulchra totique ferè familiae, more Cardinalium & transmissorum à Curiâ Romanâ Legatorum, fuerint donaria data, quod revera novellae adinventionis in Walliâ certum est esse, non dicimus tamen cujus, dicant qui conscii sunt & experti; si haec, inquam, hoc ordine provenerint; tunc nulla prorsus macula vel menda, tunc nec in hospitiis nec in Ecclesiis disconvenientia notabitur ulla. Nec ad remota solum à terris & Maneriis suis Clericorum tecta divertere solebant, per quae transire fortè necessitas urgebat; sed etiam ad propinqua valde, quasi per unum milliare tantùm vel duo distantia, tanquam sibi de jure debita, cùm per injuriam solùm esse constet extorta. In his autem hospitiis sic usurpatis & tanquam ad nutum debitis, ubi tamen, sicut pluries audivimus, dicere praesumebat ambitio; Eamus accipere hospitia nostra, nichil Pontificale prorsus exercebant: sed crapulae solùm & castrimargiae minùs honestè minùsque modestè quàm deceret indulgere, tanquam immunes aliena ad pabula fuci, non erubuerunt. Alibi namque in Episcopos Archidiaconi nonnunquam ascendere solent; hic è diverso Episcopos in Archidiaconos descendere facit aviditas & avaritia. Praeter haec etiam suae Diocesis hospitia sic usurpata, quibus non modicam temporis partem producere poterant, per Abbatias Angliae, Templariosque & Hospitalarios, aliosque viros religiosos & caritate praeditos, tres menses anni vel quatuor non absque scandalo grandi maculâque & mendâ Menevensis Ecclesiae non modicâ, quae nobilis olim & autentica fuit, circuiendo & hospitando consumere consueverant. Unde & Archidiaconus Oxoniensis Magister Walterus Mapus, vir linguae dicacis & eloquentiae grandis, illorum & similium sugillans avaritiam Episcoporum, dicere nonnunquam solet. Menevensis Ecclesia quando
[Page 533] Metropolis erat, tribus Episcopis Suffraganeis tantùm aut quatuor, ut dicitur, contenta fuit. Nunc autem cùm Pallio careat & Cathedralis Ecclesia simplex existat; longè plures quàm Angliae cunctos, nec solùm Episcopos, verùm etiam Abbates & Priores, Suffraganeos habet. Ut quid igitur ad ampliorem dignitatem aspirare deberet? Item & eundem quandoque dicentem audivimus; quòd cùm in omni gente, professione & ordine trutannicè vivere & more trutannico per emendi
[...]ata sustragia vitam producere miserum esset & ignominiosum: in Episcopis autem & Episcopali dignitate praeditis miserrimum hoc erat & miseratione simul & admiratione dignissimum. Ad haec etiam audiens quidam Herefordensis Episcopus quendam Menevensem Episcopum per Herefordensem Diocesin in his nostris diebus hospitia tam trutannicè scrutantem & tam inverecundè circuientem, lepidam satis in ipsum sugillation
[...]m in multorum audientiâ super his loquentium sic contorsit. Nec mirum, inquit. Scriptum est enim & Poeticum emanans olim Proverbium, quòd Pauper ubique jacet.
Propter dictas igitur tam spiritualium quàm temporalium distractiones, tam Simoniacas sc. emptiones quàm Gieziticas venditiones, propter indebitas etiam exactiones & suorum spoliationes, propter crebras quoque & assiduas ferè tam suae Diocesis quàm alienae peragrationes, & per extranea pabula vel pascua circuitiones, totam in his & hujusmodi vivendi spem ponentes; nec dispersa revocare, nec pauca adhuc habita vixque retenta colere & instaurare; sed eadem mox ut emptorem invenerint, distrahere protinus & dilapidare curabant. Proinde nisi Praelati in posterum emerserint aliqui, qui de propriis vivere malint quàm alienis, quique rapinas abhorreant, & de suo sine querelâ degere desiderent & dignum ducant; unum duorum inevitabile est non evenire; vel quòd ad dispersa revocandum, ut Pontificaliter vivere queant, totis si cor habuerint nisibus animos applicabunt; aut si pusillanimes fortè & ignavi extiterint, pauperes in terris & inopes permanebunt.
Sequentia duo Capita nonnisi Loca communia de curâ pastorali habent.
DISTINCTIO SECUNDA.
Quaerens.
NUnquid autem omnes Episcopi Menevenses tales fuerunt, quales hi ultimi fuisse describuntur?
Solvens.
Absit. Quonimo tam de numero & catalogo Archipraesulum
a qui primò per ordinem successivè sederunt XXV. quàm postea quoque Pontificum, qui ad haec nostra tempora sederunt XXIV. plurimos credibile est sanctos fuisse, scientes quippe Deum & sitientes justitiam, abhorrentes iniquitatem omnem & impietatem. Veluti de primo Archipraesulum & ultimo, Davide videlicet & Samsone, quorum sanctitas sole clariùs elucescit. Tempore tamen Samsonis hujus Pallium in hunc modum est translatum. Ingruente per Kambriam isto praesidente peste quadam, qua catervatim plebs occubuit, quam flavam pestem vocabant, quam & Phisici ictericiam dicunt passionem, Praesul quanquam sanctus & ad mortem intrepidus, tamen ad suorum instantiam navem
[Page 534] scandens, flante Circio cum suis indempnem in Armoricâ Britanniâ se suscepit. Ubi etiam vacante tunc fortè sede Dolensi, statim ibidem in Episcopum est assumptus. Unde contigit, ut ob Pallii gratiam, quod Samson secum hinc illuc attulerat, succedentes bi Episcopi usque ad haec nostra ferè tempora, quibus praevalente Turonorum Archipraesule adventitia dignitas evanuit, Pallia semper obtinuerunt. Nostri verò vel propter ignaviam vel paupertatem, aut potiùs propter Anglorum adventum in Insulam, & Saxonicam interpositam hostilitatem, eâ occasione continuè pristinâ caruerunt dignitate. Semper tamen usque ad plenam, quae per Anglorum Regem Henricum I. facta est, Kambriae subjectionem, Episcopi Walliae à Menevensi Antistite sunt consecrati; & ipse similiter ab aliis tanquam Suffraganeis est consecratus, nullâ penitus alii Ecclesiae factâ professione vel subjectione.
Illorum autem, qui nostris apud Meneviam sedere diebus, aut qui parumper tempora nostra praevenerunt, de quorum actibus recens adhuc & calens haesitare memoria non permittit, tibi mores & modos actusque bonos seu bono contrarios evidenter explicare curabo▪ In adventu Anglorum ad partes illas primoque Meneviae Demetiaeque finium conquestu, defuncto principe Reso Theodori filio, Regis Henrici I. regno, sedit apud Meneviam Episcopus nomine Wilfridus; qui hostiles advenarum acies & arma pertimescens, terras Ecclesiae suae plurimas, veluti Canarthmaur apud Emelin
b, Lanrian, Lenreni, Uccetunam, & alias plerasque, quarum quasdam timore compulsus alienavit & terrore; alias quidem illicito, ut fertur, amore illectus & fervore▪ Quo defuncto, successit ei Bernardus, de transmarinis partibus oriundus, & primus ad hanc Sedem regiâ potestate translatus; vir quidem curialis atque facetus & copiosè literatus. Hic primus & solus inter tot Episcopos tantoque privatos honore, Ecclesiae suae jura protestans publicè, post multas sumptuosas & graves ad Curiam Romanam vexationes, demum nisi factae professionis & subjectionis exhibitae Cantuariensi Ecclesiae veri aut falsi testes coram Eugenio Papâ Meldis in Franciâ palam prodiissent; non inefficaciter, ut creditur, reclamâsset. Tribus igitur fultus auxiliis, tam formidabiles tantae causae conflictus confidenter est aggressus. Regis videlicet Henrici I. familiaritate nonnunquam subnixus plurimâ & favore; tempore pacifico gaudens & pacis sequelâ sufficientiâ. Adeò quidem ex nimiae securitatis audaciâ debito de jure quandoque praesumpsit; ut & Crucem interdum sibi praeferri per Kambriae fines acceptâsset. Bernardus iste quanquam in multis commendabilis, humanae tamen imperfectionis maculam non evasit. Nichil nimirum simplici in genere, Cicerone testante, omni ex parte perfectum natura expolivit. Quoniam hic igitur de Curiâ exierat, & plantatio Regis extiterat; ad Anglicanas opulentias per translationem semper anhelans, quo morbo laborant ferè singuli ab Angliae finibus hîc intrusi, terras Ecclesiae suae plurimas infructuosè penitus & inutiliter alienavit. Alias verò tam improvidè & tam indiscretè divisit; ut ubi militaribus officiis X. terrae carucatas, XX. vel XXX. manu amplissimâ largiretur; ibi divinis Sanctique David obsequiis & Canonicis ab ipso miserè nimis & infoeliciter institutis, vix duas vel tres impertiret. Unam tamen solam, quam & nepoti suo contulit, quia nemo carnem suam odio habuit, XX. carucatis terrae amplificavit; quae postea quidem, ut supra diximus, perjurio pariter & dicto collirio cooperantibus, in militares & laicales feodos Praebendâ spoliatâ, sunt conversae. Menevensem enim Ecclesiam rudem hic prorsus & inordinatam invenit. Clerici namque loci illius, qui Glaswir, id est, viri Ecclesiastici, vocabantur, barbaris ritibus absque ordine & regulâ Ecclesiae bonis enormiter incumbebant. Canonicos
[Page 535] hic igitur primus instituit, & Canonicas, quanquam miseras nimis & minutas, utpote plùs militaris in multis quàm Clericalis existens, ordinavit. Totum namque Cantaredum de Pepidiauc, quem Menevensi Ecclesiae devotâ Principum Sudwalliae largitione collatum invenit, sicut & alias terras plurimas, Comitibus, Baronibus, nobilibusque patriae viris, quatinus magnum sibi per Magnatum hominia dominationis nomen & famam compararet, minimâ Praebendis terrarum portiunculâ datâ, modicâque mensae Pontificali portione retentâ, dicto quippe Translationis ambitu, vitioque pariter pompositatis adjuncto, malum hoc totum operante, nimis indiscretè divisit. Tempore quoque Bernardi ipsius terra de Fissigart Provinciae de Pebidiauc fuit abjurata. Terrae quoque per Wilfridum alienatae, Maneriaque de Lanstadhewal & Sancto Ysmaele super Milverdici maris brachium non inamoena, per advenas & alienigenas occupata, minimè per ipsum aut etiam hactenus alium sunt revocata.
Successit Bernardo David, Menevensis Ecclesiae Canonicus & de Keirdigan Archidiaconus. Orto quidem in electione scismate grandi, Canonicis nempe Walensicis modis omnibus purum Walensem & non intermixtum habere volentibus & talem exigentibus; Francis autem & Anglis è diverso dictum Archidiaconum, ingenuis de gente utrâque natalibus ortum, per Canonicam electionem obtinentibus. Vir erat hic modestus, vir suâ sorte contentus; terras Ecclesiae suae paucas & pauperculas sibi relictas diligenter excolere & instaurare curabat: de suo nempe vivere volens, non alieno, non rapinis, non exactionibus indebitis aut extorsionibus, non exquisitis & excogitatis per Angliam & Walliam hospitationibus, indulgebat. Nec enim ad Clericorum etiam suae Diocesis hic hospitia divertebat: Archidiaconis quppe singulisque Canonicis & Clericis suis integrè sua jura relinquens. Unde vix semel in anno vel etiam biennio ad Clericum quempiam, & tunc ad multas ejusdem instantias & supplicationes plurimas divertebat; modestiam per omnia servans & parsimoniam. Unde cùm etiam XXVII. aut pluribus annis sedisset; tantùm semel à Clericis suis auxilium petiit; & tunc ob causam adeò justam & honestam; quòd à Papâ Alexandro III. ad Turonense Concilium vocatus fuerat. Et tunc quidem non per palpones Praesulum & assessores pecuniam augendam proterviter & immisericorditer insistentes; sed quod quisque primo verbo & sponte offerre volebat, eo Praesul cum gratiarum actione contentus erat. Terras hic tamen Ecclesiae suae, non ex toto immunis à maculâ, parcius tamen & verecundiùs quàm vel decessores sui vel successores, quasdam alienavit; veluti
b Trallan apud Brecheniauc, & alias apud Dugledu vel Pepidiauc nonnullas. Terram quoque de Oisterlaf à viris magnis & magnatibus occupatam diebus istius, nec revocatam, Ecclesia Menevensis hactenus amisit. Porrò circiter extremos ejusdem annos Canonici Menevenses coram Hugucione Cardinali tituli S. Angeli, in Angliâ legatione fungente, Cantuariensi Archiepiscopo Ricardo super jure Ecclesiae suae Metropolitico controversiam moverunt; & praescriptionem priùs interruptam per Bernardum Episcopum tunc interruperunt; Episcopo suo propter sacramentum abjurationis juris Ecclesiae suae Metropolitic in Consecratione suâ à Cantuariensibus extortum dissimulante.
Defuncto verò Episcopo Canonici Menevenses quatuor Archidiaconos suos juxta temporis illius abusum, quatinus quem vellet illorum Rex assumeret, nominaverunt; principaliter autem & quasi praecipuum & cui specialiùs innitebantur, Giraldum, quanquam tunc temporis adolescentulum, nominandum duxerunt, & Regi in Angliam transmittendum. Rex autem, quoniam de Walliâ oriundi fuerant omnes, & maximè Giraldum, qui principalibus etiam Walliae viris erat consanguinitate propinquus, recusavit; minis quoque
[Page 536] magnis intonans & acerrimis, quòd citra ipsius assensum ad nominandum vel etiam de electione tractandum processissent. Post multas itaque comminationes, & literarum quoque Regis super spoliandis Canonicis, si non desisterent, emissiones; tandem post plurimas in Angliâm vocationes & vexationes, apud Wintoniam convocati & coacti in Castello & camerâ Regis coram lecto ipsius Monachum quendam sibi ex parte Regis oblatum & nominatum, quanquam omnibus & singulis prorsus ignotum, Priorem sc. de Weneloc nomine Petrum, timore compulsi, tremulis vocibus elegerunt.
a Tales itaque fuerunt & tam umbratiles tempestatis illius Electiones; quòd longè veriùs tirannicae dici poterant intrusiones, & tanquam violentae Choritarum impressiones, non in Ecclesiâ sed in Camerâ, non in Capitulo sed oppidulo, non juxta chorum sed ante thorum, non antea noti sed prorsus incogniti, vel etiam in malo plerunque non ignoti De quadam autem Electione nimis curialiter, quoniam de Curiali factâ, non simplâ quidem sed duplâ & mirabiliter duplicatâ ac reiteratâ, exemplum ponere praeter rem non putavi. Clericus
Johannes Grey is fuit. quidam nostris diebus, Ecclesiâ Anglicanâ libertatis honorem nondum assecutâ, quinimo jugo adhuc pristinae servitutis graviter oppressâ, in Capitulo Norwicensi Sede vacante, regio urgente mandato, consonâ Monachorum voce fuit electus. Qui statim cum literis electionis suae in Normanniam transfretans, & inde usque Andegaviam ad Regem accelerans, nondum enim terra transmarina Regibus Anglorum fuit adempta, tanquam re bene gestâ Regi promotionis suae modum exposuit. Rex autem super Electione tali non exhilaratus, revocatis ad se Monachis Norwicensibus quatuor cum literis de rato, de tribus nominatis aut quatuor, quorum dictus Clericus unus extiterat, cui & Rex assensum praebuit, illum denuo eligi fecit, electionem in Ecclesiâ factam & de unicâ personâ expressè nominatâ, quantum in se, reprobans & condemnans; factam autem in Camerâ suâ juxta pravae consuetudinis abusum, & exturbatâ nominatâ, unâque de pluribus personâ ad nutum ejus assumptâ, more tirannico roborans & confirmans. Quendam autem virum bonum & autenticum & in sacris Scripturis affatim eruditum, ecclesiasticis oppressionibus condolentem, quandoque dicentem audivimus; quòd vocales erant tantum & non reales Electiones tales, vocibus quidem & non votis emissae. Non enim Capitulum aut Conventus quatuor nominans & Principi offerens eligit; sed ille potiùs qui de nominatis & oblatis quem vult assumit. Sicut qui quatuor aureos, ut unus eligatur exponit & offert; non ille quidem qui offert & optionem alii confert, sed
[Page 537] ille veriùs eligit, qui ex optione datâ quem vult assumit. In fraudem itaque divinae legis haec & similia fieri constat. Unde timendum est illud & valde timendum; qui Christi Ecclesiam jure suo tanto conamine fraudare nituntur in terris, ne & ipsi vindice dextrâ suo quoque terreno jure quandoque fraudentur & honore priventur. De Clerico verò geminâ, ut dictum est, Electione promoto, & de primâ quasi Canonicâ ad non Canonicam, quia tirannicam, ineptè translato, miraculosè quidem accidisse videtur; quòd sicut instabilis fuit in electione, sic & in omni statu suo stabilis esse nequivit. De Episcopatu namque ad Episcopatum inaniter anhelans, & iterum ad Archiepiscopatum incassum & cum scandalo gravi proterviter nimis & immoderanter aspirans; tertiò verò in utroque deficiens & ab utrâque spe turpiter cadens, tertiam Cathedralem Ecclesiam & Episcopalem duabus primis uberiorem & pinguiorem appetens & ambiens, & ob hoc etiam Romam adiens Curiamque corrumpens; demum tamen inde reversus inanis & vacuus & ambitione plenus occubuit.
Ut autem à diverticulo res repetatur; qua conscientiâ & quàm cauteriatissimâ, qua praesumptionis audaciâ & quàm temerariâ, ausi sunt miseri ambitione caecati, honores in hunc modum assumere, & non tanquam Aaron à Domino vocati, sed tanquam Chore violenter intrusi, Ecclesias praesertim Pontificales per parietes irrumpere, & non per ostium intrare? Horum quippe ingressus praesumptuosissimus; egressus verò, si finaliter in his perstiterint, sub certâ damnatione periculosissimus. Novit hoc noster Cantuariensis Martyr insignis; qui dignitatem Ecclesiasticam per temporale obsequium ac Principis favorem & impressionem adeptam in manu Domini Alexandri III. Papae divinitus edoctus & inspiratus resignavit. Sic quoque Venerabilis Eliensis Ecclesiae Praesul Romam adiens Eustachius. Sic quoque Roffensis per nuncium & Archidiaconum suum Romam ob hoc transmissum Gillebertus. Sic igitur eruditi, sic timorati. Longè aliter autem imperiti; quoniam à malè perquisitis & quomodolibet usurpatis malè vivendo pejúsque moriendo non recedunt. Verum est igitur illud Jeronimi in libro Epistolari. Imperitia audaciam, eruditio verò timorem creat. Et illud Solomonis in Parabolis.
Eccles. I. 18.
Qui apponit scientiam, apponit laborem; & cor intelligens tinea est ossibus.
Ut autem ad rem denuo revertamur; Monachus iste sic electus & promotus, cunctis Diocesis suae Baronibus & Militibus, qui terras Ecclesiae tenebant valde in initio terribilis fuit, tum sc. propter religionis habitum sub quo sperabant immo veriùs formidabant, & actum; tum etiam propter Regém, per quem promotus extiterat, cujus habere familiaritatem plurimam atque favorem credebatur. Inprimis hic etenim hominia ipsorum semel & iterum & pluries oblata cum multis supplicationibus suscipere constanter recusavit; quod & timorem eis plurimum adauxit. Demum autem de Angliâ venienti obviàm ei Barones patriae de terris Ecclesiae feodati tanquam ex condicto venerunt, consilio definito penitus & ex deliberatione communiter inito, quòd summam ei pecuniae grandem, inprimis ut ipsos audiret & exaudiret, offerrent: alioquin tertiam ei partem terrarum omnium remitterent. Quòd si nec sic placabilis foret sed inexorabilis adhuc prorsus existeret; tunc medietatem terrarum omnium cum molendinis omnibus & Ecclesiarum patrociniis ei remitterent, aliâ medietate de ipso & Ecclesiâ suâ tenendâ contenti. Episcopus autem se longè solito magis eis affabilem praestans, rogavit, ut secum Meneviam venirent, quatinus ibidem juxta desiderium suum responsum audirent. Quo facto cùm inter edendum, ut fieri solet, inter fercula videlicet & pocula, nunc seria conferrent & nunc jocosa; tanta varietas in verbis Episcopi tantaque reperta est illis & comperta facilitas; quòd post prandium protinus sumptâ licentiâ nec expectato responso Barones ad propria sunt reversi: sumptâ quidem à quodam ipsorum securitatis audaciâ, cui nomen Ricardus Tancardi filius; qui major inter illos & animosior existens, verbum eis tale in discessu assertivè proposuit.
[Page 538] Securi estote & confidentes. Sponsorem enim me vobis constituo, quòd de hoc Episcopo nil nobis timendum, nil ullo tempore formidandum. Securos itaque, quamdiu vixerit iste, carpite somnos. Accidit hinc igitur, ut hominia Baronum, quae totiens antea suscipere recusavit, pluries Episcopus ut ei postmodum datâ solùm relevatione legitimâ fierent, frustra diutiùs requisivit.
Patet hinc igitur; quòd comessationes, ut legitur in Job, & convivia comitari plerunque loquacitas solet & inconsulta verbositas. Proinde singula sapientum verba seria & sobria priùs ad limam veniunt quàm ad linguam, priùs elimantur quàm eliminantur. Dictus autem Tancardi filius, qui vir prudens erat & providus, initiales Episcopi trium annorum vel quatuor actus considerans & observans, cùm ipsum videret nec terris suis excolendis nec maneriis instaurandis indulgere; sed cuncta, quae illi ad manus obvenerant, in natale solum Angliae, sc. unde oriundus erat, transmittere, & tam modicam etiam in Walliâ moram facere; dicere consuevit, quòd non bonam nec qualem vellet de ipso spem conceperat, quòd gregi sibi commisso bonus & utilis pastor existeret; qui tam Ecclesiae quàm Diocesis suae rarus tantùm visitator fieret & non habitator; non incola visus aut vineae cultor, sed tanquam hospes in transitu sive viator.
Primus hic etenim Episcoporum Menevensium nostri temporis, qui per hospitia tam Anglicana quàm Walensica jugi ferè discursu circuiendo & circumvagando cum scandali notâ naevoque non modico famae denigrationem incurrit. Primus hic quoque, qui quolibet ad minus anno tertio Clericis suae Diocesis grave tallagiorum onus adjecit. Qui utinam tam integrae famae fuisset & tam honestae, tam sincerae conscientiae & tam serenae, tantaeque constantiae in dictis & factis & tam maturae, quanquam Monachus; quantae fuisse videbatur & credebatur post promotionem suam proximus decessor ejusdem, sed Clericus. Primus hic namque Menevensis Episcopus nostri temporis, qui per incontinentiae maculam famam suam & opinionem gravi cum scandalo denigravit. Quoniam, ut ait Caesar in oratione pro Catilinâ,
Qui in obscuro & demisso vitam agunt, fama eorum & fortuna par; in maximâ verò fortunâ minima licentia. Unde & Poeta.
Omne animi vitium tantò conspectius in se Crimen habet, quantò qui peccat major habetur. Et alibi.
O Coridon, Coridon, secretum divitis ullum Esse putas? taceant homines, jumenta loquentur. In eminenti itaque speculâ constituti omnium oculos in se credant esse conversos.
Item hic etiam Episcopus super alienandis Ecclesiae suae terris notam suis diebus & mendam non evitavit. Terram namque de
a Lancadauc cum molendino majori ex parte pro bobus & vaccis alienavit. Praeposituras quoque Maneriorum suorum pluribus in locis magnis & potentibus viris Walensicis pro pretio distraxit, potestates revera dominicas & commoditates graviter enervantes. Terras etiam mensae suae dominicas & proprias, non steriles aut remotas, sed fertiles magis ac propinquas, tam de Landu sc. quàm de Lanwadein servientibus suis Anglicis dedit. Terram quoque mensalem Manerii de Lantefei propter argentum Anglicum malè mutilavit & detrectavit. Terram etiam Dominicam apud Meneviam, Sedem sc. suam, ubi sedere diutiùs & perhendinare deberet & deceret, propter aurum Hibernicum malè rutilans & resplendens ferè totam adnichilavit. Probans siquidem per haec & similia nimis apertè, se parum Ecclesiam illam dilecturum, seque rarissimè Sedem suam visitaturum, & tunc modicam ibidem moram facturum, seque non stabilem ut stellam sed vagum potiùs veluti planetam appariturum. Verumptamen sic morigeratum Wigorniensi Episcopo Baldewino, viro revera moribus & scientiâ praedito, literaturâ simul & religione▪ conspicuo, Monachi Cantuarienses
[Page 539] Metropolitanâ post Ricardum Sede vacante longè praeferre sibique Praelatum totis praeficere nisibus contendebant; ad exteriores solùm tanquam extra se facti cultus atque colores, quum album & nigrum valde contrarios noverant, animos timore pariter & livore repletos applicantes.
Praeterea diebus istis Canonici Menevenses in Lateranensi Concilio praesidente Papâ Alexandro III. sinodalem juris Ecclesiae suae Metropolitici in tanto auditorio proclamationem emiserunt, etiam nichil ex contingentibus omittentes, quasi quinto post litem Archiepiscopo Ricardo in Angliâ motam anni curriculo, praescriptionem interruperunt; Episcopo suo praesente, sed ob sacramentum illicitum abjurationis juris Ecclesiae suae Metropolitici, ab ipso in consecratione suâ à Cantuariensibus extortum, obmutescente.
Porro defuncto praesule Petro, cùm XXVII. aut pluribus annis sedisset, Canonici Menevenses, quamvis nondum nactâ libertatem Ecclesiâ Anglicanâ seu Walensicâ, Magistrum Giraldum Archidiaconum suum, solum quidem & non cum caeteris sed prae caeteris nominatum, in Ecclesiâ suâ & Capitulo canonicè & concorditer elegerunt: ipsumque protinus ad Curiam Romanam, de probitate ipsius industriâ pariter & eruditione confidentes plurimùm & praesumentes, propter dignitatem Ecclesiae suae Metropoliticam, necnon & confirmationem suam & consecrationem ibidem obtinendam, transmiserunt.
Quaerens.
Quoniam de Electione Giraldi hac secundâ, sicut & antea de primâ, nos satis evidenter certificâsti; nunc super juris non sui solùm sed & Ecclesiae suae prosecutione tam strenuâ, si placet annectere, non inutile reputaverim; quatinus magnanimitatem ejusdem & inter adversa constantiam & tolerantiam admirari Lector valeat & imitari; necnon & de jure Menevensis Ecclesiae Metropolitico per ipsum enucleato & tam elucidè declarato majorem elicere certitudinem queat.
Solvens.
Super hoc desiderio tuo, quod ex industriâ provenit & discretione, te certificare, causasque tanti laboris & tam pertinacis, longè ultraque Giraldi vires, tibi satis evidenter explicare curabo. Auditâ Electione de Giraldo factâ, & Electione tali, quoniam in Ecclesiâ & non in camerâ, item de unicâ personâ per se quidem & expressè nominatâ, non cum turbâ; item citra Regis assensum omnem, quòd requisitum sed non habitum, immo Archipraesulis instinctu prorsus denegatum, consonè & canonicè celebratâ, modum insuetum & insolitum sibique prorsus incognitum vehementer admirans & abhominans, se totis illico nisibus Archiepiscopus opposuit, & manifestum adversarium constituit; ad morem eligendi, quem non in Scholâ didicerat sed in Curiâ, non apud Philosophicum studium sed apud Scaccarium, cuncta reducere volens; quatinus ad Principis fierent omnia nutum. A quo nempe gymnasio cuncti ferè Anglicani Episcopi, tirannici temporis urgente procellâ, passim assumi solent. Qui enim hîc bene computat, bene disputat; qui bene ratiocinatur, bene philosophatur. Potuit & haec quoque causa fuisse, quare se ei tam pertinaciter opposuit; quoniam mente forsitan jam praesagâ, quòd non ignotum Giraldum habuerat, quod postmodum accidit ei verebatur.
Versùs itaque Curiam Giraldus iter incunctanter arripiens, qui jus Ecclesiae suae summatim solùm & breviter exponere & non penitus intactum relinquere disposuerat, ob dicti Archiepiscopi protervitatem, qui tam acriter in cunctis adversandum ei decreverat, ad ampliora proponendum & proposita persequendum vindicem animum quasi provocatus erexit. Inprimis itaque cùm aliquantam in Curiâ moram Giraldus exegerit; dictus Archiepiscopus per cursorem quendam literas contra ipsum tanquam invectionis Papae direxit; ad quas Papâ innuente & responsum audire volente, in proximo Consistorio Giraldus
[Page 540] singula repetens, & objecta retundens atque refundens, cum omnium qui aderant favore respondit. Unde & literas Responsionis suae cunctis ferè Cardinalibus & Notariis Curiae majoribus ad instantiam ipsorum transcribi fecit. Ambae verò Epistolae tam Archiepiscopi sc. quàm Archidiaconi in principio Libelli
de Invectionibus poterunt inveniri.
Accidit autem, ut vesperâ quadam, cùm ad Papam in Camerâ suâ Giraldus accessisset; cùm semper eum benignum satis & benevolum, ut videbatur, invenire consueverit; tunc fortè praeter solitum amicabilem magis & affabilem ipsum invenit. Inter primos igitur affatus, cùm de jure Menevensis Ecclesiae Metropolitico mentio facta fuisset; praecepit Papa Registrum afferri, ubi de universo fidelium orbe singulorum regnorum tam Metropoles per ordinem quàm earum quoque Suffraganeae numerantur Ecclesiae Pontificales. Et cùm verteretur ad regnum Anglorum; scriptum in hunc modum ibidem & lectum fuit.
‘
Cantuariensis Metropolis Suffraganeas habet Ecclesias istas, Roffensem,
Londoniensem,’ & caeteras per ordinem. Enumeratis autem singulis Suffraganeis Ecclesiasticis Angliae; interpositâ Rubricâ tali,
De Walliâ, prosequitur in hunc modum.
‘
In Walliâ Menevensis Ecclesia, Landavensis, Bangoriensis, & de Sancto Asaph.’ Quo audito, subjecit Papa quasi insultando & subridendo. Ecce Menevensis Ecclesia connumeratur. Respondit Giraldus. Sed non eo modo connumeratur illa vel aliae de Walliâ, per accusativum scilicet, sicut Suffraganeae de Angliâ. Quod si fieret, tunc revera reputari possent subjectae. Cui Papa. Bene, inquit, hoc notâsti. Sed est & aliud, quod similiter pro vobis & Ecclesiâ vestrâ facit, de Rubrica sc. interpositâ; quae quidem in Registro nusquam apponitur, nisi ubi transitus fit, vel de regno ad regnum, vel de Metropoli ad Metropolin. Verum est, inquit Giraldus: Et Wallia quidem portio est regni Anglicani, & non per se regnum. Ad quod Papa. Unum sciatis, quod non est contra vos Registrum nostrum. Praeterea cùm quaesisset Papa, an Privilegia haberet aliqua Menevensis Ecclesia super jure quod petit; Respondit Giraldus, quoniam olim privilegiis abundavit; sed quòd super mare Hibernicum sita est Ecclesia & tanquam in angulo quodam terrae; frequenter à Piratis ab insulis Orcadum aestivo tempore longis illuc navibus advectis spoliari consuevit, & tam libris quàm privilegiis, textis quoque & filateriis cunctisque thesauris & ornatibus asportatis, Canonicis etiam & Clericis nonnunquam interemptis, funditus ferè destructa saepius & desolata relicta. Item quaerente iterum Papâ▪ qualiter & ob quam causam dignitate pristinâ Menevensis fuerat Ecclesia privata, respondit Giraldus, exponens ei quomodo per ultimum Archiepiscopum Menevensem Sampsonem nomine, fugientem cladem icteritiam & ob hoc in Armoricam Britanniam transfretantem, Metropolitica dignitas evanuit: sicut supra in principio ferè Distinctionis hujus secundae pleniùs continetur. Quo audito, Papa respondit. Quinimo Eboracensis, ut fertur, fuerat Archiepiscopus Samson ille Dolensis. Ad quod Giraldus. Immo quòd noster fuit, & non aliunde,
b Samson ille salvâ, Pater, reverentiâ vestrâ, Dolenses etiam Historiae contestantur. Unde & in eorum sequentià de Sampsone sic reperitur.
Praesul ante Menevensis, dignitatis in Dolensis transfertur fastigium. Eboracenses autem aequivocatio decepit; quoniam
[Page 541] hoc eodem nomine quidam eorum Archiepiscopus nuncupatus extiterat. Item cùm quaerenti adhuc Papae, quantum temporis effluxerit à transitu seu transfretatione Sampsonis illius responsum à Giraldo fuisset; quod tempore Gregorii Papae Magni scilicet Doctoris, qui Augustinum & socios suos in Angliam transmisit, accidit illud: illico Papa subjecit. Tuti sunt ergo longâ praescriptione Cantuarienses. Ad quod Giraldus. Quantum quidem ad Pallii repetitionem vera est, Pater Sancte, objectio vestra. Quoad hoc enim, quod tunc translatum & postmodum usque ad Bernardi Episcopi tempora nec recuperatum fuerat nec repetitum, solam paternae pietatis vestrae misericordiam petimus & non sententiam. Sed quantum ad Metropoliticae dignitatis honorem totum, praeter usum Pallii solum, si placet Excellentiae vestrae, longè secus esse noveritis. Quoniam usque ad Anglorum Regem Henricum I. qui Walliam sibi subjugavit, & Ecclesiam Walensicam Ecclesiae Anglicanae supposuit, totam Metropoliticam dignitatem praeter usum Pallii Ecclesia Menevensis obtinuit; nulli Ecclesiae prorsus nisi Romanae tantùm, & illi immediatè, sicut nec Ecclesia Scotica, subjectionem debens. Ad quae Papa paucis respondens ait. Non novum hoc esse, non inauditum Ecclesiam Episcopalem, quanquam simplicem, nulli Metropolitano subjectam, sicut & Lucensem, necnon & Papiensem; cujus etiam Antistes, cùm simplex Praesul existat, Pallio tamen fungi & Crucem sibi praeferri de Romanae Ecclesiae indulgentiâ gaudet. Et cùm denuo Papa quaesisset, quot anni effluxerint à tempore violentiae per Regem illum, u
[...] dicitur, factae; respondit Giraldus, quòd circiter annos LXX. vel plures. Veruntamen praescriptionem multipliciter interruptam asseruit; sicut primò per Bernardum Episcopum, qui quasi XXVII. suae promotionis anno Theobaldo Cantuariensi Archiepiscopo super jure Ecclesiae suae Metropolitico coram Eugenio Papâ controversiam in Franciâ movit. Et postea circa finales Davidis Episcopi successoris Bernardi dies, cùm annis quasi XXVII. vel pluribus sedisset, Canonici Menevenses Ricardo Cantuariensi Archiepiscopo coram Hugutione Cardinali titulo S. Angeli in Angliâ legatione fungente, eandem audacter controversiam moverunt. Tertiò verò in Lateranensi Romae Concilio à Canonicis Ecclesiae nostrae jus Ecclesiae suae coram Papâ Alexandro III. constanter in tantâ audientiâ protestantibus Sinodalis proclamatio facta fuit. Quartò verò nos in audientiâ vestrâ jus Ecclesiae nostrae quasi XX. post Lateranense Concilium anno jam petimus, & Huberto Cantuariensi Archiepiscopo controversiam movendo cum effectu per Dei gratiam & vestram petituri sumus. Omnibus auditis, Papa subjecit, dicens. Quòd si probari poterunt ea quae proponitis; satis erit in expedito jus quod petitis. Ea ergo, per quae jura Ecclesiae vestrae magis evidenter declarari poterunt & probari, scribere curetis & nobis conscripta deferri.
His autem auditis, Giraldus more consueto nec piger nec deses existens, ad id faciendum quod Papa suggesserat, studiosum animum incunctanter applicuit. Post paucos itaque dies scriptum hoc in manus Domini Papae tradidit, quod & ipse satis benignè suscepit. Erat autem scriptum in hunc modum.
Ut evidentiora, Pater Sancte, quae subscribentur existant; paulò remo
[...]i
[...]s atque prolixiùs veniâ petitâ, quoniam ab ortu pariter & processu fidei Christianae in insulâ Britannicâ, tam juxta divisiones Anacleti Papae & Epistolam Gregorii Augustino directam, quàm etiam Ecclesiasticae Historiae Anglicanae à Bedâ digestae seriem ordiemur. Ad instantiam itaque Lucii Regis Britonum missi sunt ab Eleutherio Papâ, qui quasi quartus decimus fuit à Beato Petro▪ duo nobiles Praedicatores in Britanniam majorem, Faganus sc▪ & Duvianus; qui fidem Christi per universam Insulam à mari usque ad mare plantaverunt, & juxta Provinciarum numerum, quas tempore Gentilitatis habuerat Insula, quinque Metropoles, singulas xii. urbes sicut olim habuerant, & Suffraganeas Ecclesias totidem subjectas habentes, ordine & numero competenti distinxerunt.
[Page 542] Juxta tomum enim Anacleti Papae, sicut in Pontificalibus Romanorum gestis & Imperialibus continetur, directam Galliarum Episcopis, juxta statum Gentilium ante Christi adventum Britannia habuit Provincias numero quinque, Britanniam Primam, Britanniam Secundam, Flaviam, Maximiam, Valentiam. Prima dicta est, Occidentalis pars Insulae, quòd primùm in illâ Britones, Bruto & Corineo Ducibus applicuerunt; eaque primò à Corineo & suis occupata est & inhabitata. Britannia Secunda Cantia, quòd secundò à Bruto & suis inhabitata fuerat. Tertia Flavia, hoc est, flava; quae dicitur & Mercia, quasi mercibus abundans, caput cujus est Londonia. Quarta Maximia,
i. e. Eboraca, ab Imperatore Maximo dicta. Quinta Valentia, ab Imperatore Valente nuncupata, Albania sc. quae nunc abusivè Scotia dicitur. Sicque ordinatum à viris sanctis praedictis duobus fuerat; ut in Occidentali Insulae parte, quae & nunc adulterino vocabulo Wallia dicitur, propriè verò Kambria, à Kambro Bruti filio dicta, Urbs Legionum Metropolis fuerat, xii. Suffraganeos habens. Dorobernia, quae nunc Cantuaria dicitur à Dur Britannico, quod est Aqua, quoniam aquis abundat, sic nuncupata, Metropolis ab Australi Thamisiae fluvii parte, xii. Suffraganeos habens. Eboraca, quae nunc dicitur Eboracum, Metropolis xii. Suffraganeos habens. Et urbs, quae nunc S. Andreae forsan dicitur, totidem Suffraganeos habens, olim Alba dicta; unde & Albania Provincia, vel potiùs ab Albanacto Bruti filio, nuncupata. Cùmque hoc ordine distincta ducentis annis & pluribus Britannica Ecclesiastica floruisset; superveniens gens Saxonica, quae nunc Anglica dicitur, à Britonibus invitata, ut eis contra Pictos & Scotos, qui Boreales Insulae partes occupaverant, Britonum stipendiis militarent. Tandem verò cùm viribus & numero crevissent; juncto cum hostibus foedere & ipsi quoque pejores hostes effecti, miris proditionibus incolas usque ad occiduas partes Insulae propulerunt; totamque terram residuam, quam & Angliam postea vocaverunt, à natali suo Saxoniae solo, quod linguâ eorum
Engelont vocabatur, i. e. Angularis, terram Britanniam occupatam sic nominantes, immo & Scotiae partem non modicam destructis Ecclesiis ritu Gentilitatis, quoniam Gentiles erant, foedaveraunt: Britonibus nichilominus Christi fidem in Occiduis Insulae partibus inconcu
[...]sè servantibus. His autem usque ad tempora Gregorii Magni Doctoris sic se habentibus, missus est ab eo Augustinus Monachus in Angliam; qui Ethelberto Rege Cantiae ad fidem cum gente Anglorum converso, duas tantùm in Angliâ Metropoles constituit; Doroberniam sc. quae nunc Cantuaria dicitur, & Eboracum. Doroberniae, quam sibi sedem elegerat, totam Angliam ferè, quasi XII. vel XIII. Episcopatus amplos subjiciens; Eboracensem autem Ecclesiam ferè monoculam relinquens: illud ad mentem, quanquam Monachus, revocando;
Maledictus, qui partem suam deteriorem fecerit. Sed haec hactensus. Ad Ecclesiam autem nostram Walensicam redeamus. Apud Urbem Legionum, ut diximus, ante adventum Saxonum per Faganum & Duvianum Walliae Metropolis fuerat; & Archiepiscopo Sedis ejusdem Dubricio Davidi honorem cedente, & eodem Davide postea procurante, Sedes Metropolitica usque Meneviam est trauslata; quod à vate nostro Merlino longè fuerat in hunc modum ante praedictum.
Menevia Pallio Urbis Legionum induetur. Habuimus autem apud Meneviam Urbis Legionum Archiepiscopos successivè XXV▪ quorum primus fuit Sanctus David, ultimus verò Sanctus Sampson, qui ingruente per Walliam icteritiâ clade in Armoricam Galliae Britanniam navigio se transtulit cum Pallio nostro; sicut plenè superiùs dictum est. Nunc autem ad Anglicanam Historiam à Bedâ digestam transeamus; & inde argumenta ad enucleandum quod intendimus eliciamus. Sciendum igitur inprimis, quòd in dictâ Anglorum Historià, totâ ab eorundem Historico Bedâ digestâ, nusquam invenitur Walensicam Ecclesiam Anglicanae in aliquo subjectam, sicut nec Scoticam, quae usque in hodiernum diem in suâ libertate remansit. Eboracensis autem Ecclesia quandoque
[Page 543] Cantuariae subjecta fuit, quandoque verò in libertatem evasit. Item legitur etiam in eâdem Historiâ; quòd post conversionem Regis Ethelberti & quorundam Anglorum, multitudine tamen populi in suâ infidelitate adhuc manente; audiens Augustinus in Occidentali Insulae parte Christianos esse, accedens ad fines illos, convocatis vii. Episcopis Britonum, cùm de termino Paschali, quem non more Ecclesiae Romanae colere videbantur, & aliis quibusdam corrigendis diutiùs disputatum esset; tantumque duo peteret Augustinus ab ipsis; ut in termino Paschali concordantes, ad praedicandum Gentili Saxonum populo ipsum juvarent; id sacere omnino renuentes, responderunt quòd gentibus sibi commissis juxta gratiam desuper datam intendere volebant; ipse verò Anglorum instructioni & conversioni, ad quos missus fuerat, operam daret. Si ergo Augustini renuerunt esse socii; multò minùs sibi vel successoribus suis vellent esse subjecti. Item adjectum est etiam ibidem, quòd cùm vii. Episcopi venissent, quoniam Augustinus in sellâ sedens venientibus non assurrexit, eum superbiae notantes, sumpto quidem à viro quodam Anachoritâ de gente suâ sanctissimo â cunctis habito experimenti illius documento, tam ipsum quàm ejus statuta statim reversi spreverunt. Nec ipsum pro Archiepiscopo suo se habituros publicè proclamabant; testantes ad invicem, quòd si nunc nobis assurgere noluit, quantò magis si ei subdi coeperimus, jam nos pro nichilo contemnet? Quòd autem vii. tunc erant Episcopi Britonum, cùm hodie nonnisi iv. haec ratio assignari potest; quòd plures tunc fortè fuerant in hoc Walliae spatio quàm nunc sunt Sedes Cathedrales; vel potiùs
a se tunc ampliori Wallia fine quàm usque ad Sabrinae fluvium dilatabat. Item successit Augustino Laurentius: qui non solùm sui gregis, sed etiam Britonum, Hibernensium & Scotorum curam gerens, in termini Paschalis observantiâ eos literis admonuit, nec profecit. Simili enim modo Hibernici, Britones & Scoti à quartâ decimà Lunâ antiquo more servabant. In eâdem autem Epistolâ scribunt Laurentius, Mellitus & Justùs Episcopi; quòd Daganus Episcopus Hiberniae ad ipsos veniens non solùm cibum cum ipsis sumere sed nec in eodem hospitio quo vescebantur sumere voluit. Ubi notandum, quòd literas commonitorias Britonibus, sicut & Hibernicis vel Scotis, qui nichil ad eos pertinebant, miserunt. Sententiam autem nunquam in eos magis quàm in alios ullam dederunt vel suâ vel Domini Papae auctoritate, quod quidem fortè fecissent, si eis jure provinciali subjecti fuissent. Laurentio successit Justus, Roffensis Ecclesiae Episcopus; cui scribens Bonifacius Papa Pallium ei ad Missarum solennia tantùm & ordinandi Episcopos potestatem, ad evangelizandum genti quae nondum fidem susceperat, indulsit. Ecce quòd gentem, quae fidem susceperat, excludit. Theodorus successit Justo, septimus ab Augustino, vir literatus & bonus, de Ecclesiâ Romanâ missus, & de Siciliâ oriundus. Hic primus Archiepiscoporum Cantuariensium Concilium Episcoporum convocavit. Tenuit autem duo. Et cùm nomina singulorum apposuerit Episcoporum qui intererant; nullus omnino Britonum nominatur. Unde constat, quod nec interfuerunt, nec ei subjecti fuerunt. Patet igitur ex his, quòd Walensica Ecclesia nequaquam Cantuariensi subjecta fuerit. Quod quidem si fuisset; non illud Beda, qui Anglicus fuerat, in Historiâ suâ tacuisset. Ex Registro quoque Gregorii & Epistolâ Augustino transmissâ, quae sic incipit,
Cùm certum sit, haberi potest; quòd si qua Eboracensis Ecclesiae vel alterius Augustino subjectio concessa fuit; personale
[Page 544] beneficium & non perpetuum erat. Cùm enim Eboracensi se Pallium daturum Gregorius promiserit; subjecit;
Quem tamen tuae voluimus fraternitatis dispositioni subjacere; statimque subnectit:
Post obitum verò tuum ita Episcopis, quos ordinaverit proesit; ut Londoniensis Episcopi Diocesi nullo modo subjac at. Sit verò inter Londoniae & Eboracae civitatis Episcopos in posterum honoris ista distinctio; ut ille prior habeatur, qui priùs fuerit ordinatus. Proposuerat enim tunc Augustinus, sed postea fortè mutavit, Sedem suam Metropoliticam Londoniis, ubi caput est regni, facere. Walensica verò Ecclesia nunquam, sicut nec Scotica, Cantuariensi, praesertim verò post Augustini tempora, quemadmodum nec Beda testatur, subjecta fuerat; donec Rex Angliae Henricus I. Walliam in manu forti subjugando, apposuit; ut Ecclesiam quoque Walensicam, quam liberam invenit, Ecclesiae regni sui supponeret; sicut & terram regno suo subjecerat. Potuit igitur esse, sicut exdictâ Gregorii Epistolâ Augustino directâ manifestè colligitur, quòd omnes totius Insulae Britannicae Episcopos Augustino voluerit personaliter esse subjectos. Quòd autem Augustinus Walensicam Ecclesiam sibi, ut dictum est, rebellem invenit, propter novellam & teneram fidei in Insulâ Britannicâ plantationem sub dissimulatione transivit. Ex scriptis igitur autenticis haec, Pater Sancte, constat, esse collecta. Et praeter haec, etiam senes & valetudinarii extant adhuc in Walliâ plurimi; qui Walensicam Ecclesiam sicut & Scoticam, Romanae tantum Ecclesiae subjectam immediatè viderunt. Cùm autem tot rationibus pristinum jus Ecclesiae nostrae clarescere possit; hic erit effectus causae status, si cum effectu processerit; quòd in primis magnus erit honor Ecclesiae Romanae, si Ecclesia Walensica ei immediatè subjecta fuerit; sicut est Ecclesia Scotica, & sicut ipsa quoque olim fuerat & esse deberet. Hoc etiam emolumentum, quòd Wallia parata est dare Ecclesiae Romanae denarium S. Petri de singulis domibus, sicut datur in Angliâ; quod ascenderet ad summam ducentarum marcarum annuatim & plurium. Et praeterea dabunt magnam Decimam suam Ecclesiae Romanae. Hoc autem vocant Magnam Decimam, quando decimant omnia animalia sua tam pecora quàm armenta & equitia omnemque substantiam suam mobilem. Summa verò Decimae istius per Walliam totam ad plusquam tria millia Marcarum ascenderet. Hoc etiam non sine pronostico creditur contigisse; quod eodem anno, in cujus principio Dolensis Ecclesia per hanc Curiam Pallium amisit quod à nobis habuerat, & nos illud ejus omnino casus ignari in hac Curiâ ejusdem anni fine petivimus. Unde cùm omnia redire debeant ad sua initia; sicut Ecclesia Dolensis ad suum initium jam
b rediit, sc. simplicem Episcopatum; sic & Menevensis Ecclesia ad suum initium, i. e. Sedem Metropolitanam, Deo dante diebus vestris redire debet.
Quibus auditis, Papa respondit; quoniam adversarius expectandus erat; qui cùm venerit, audientia tibi justitiaque non negabitur. His igitur ita completis, cùm favorabilis esse videretur tam causa Giraldi quàm persona in oculis Domini Papae Curiaeque totius; venienti vesperâ quâdam ad visitandum Papam in camerâ suâ, sicut fieri solet, vocans eum Papa ad latus suum, ait. Procede Menevensis Electe, procede. Et ille hoc audito procidens, statim osculatus est pedem ejus, dicens. Domine vim confirmationis habere debet verbum hoc in ore tuo. Cui Papa quasi subridens. Quoniam, inquit, alii ita te vocant. Papa nimirum neminem ante confirmationem seriò Electum vocat. Cùm autem Giraldus, qui circa Festum Omnium Sanctorum ad Curiam venerat, jam usque ad
Laetare Jerusalem vel ultra moram in illâ fecisset; parum ante Pascha venit
[Page 545] ad Curiam quidam nomine Boniohannes, Lumbardus sc. & Clericus Cantuariensis Archiepiscopi cum exeniis pulchris, ut creditur, ab Archiepiscopo more solito Papae transmissis. Qui die quodam interrogatus à Papâ in Consistorio, utrum speciale mandatum aliquod haberet contra Archidiaconum Menevensem, qui diutinam jam in curiâ moram fecerat, respondit qùod non: hoc tamen injunxerat ei Dominus suus Papae dicendum, ut ait, si Archidiaconum illum in Curiâ fortè reperiret; quòd quatuor erant nominati ad Ecclesiam illam, quorum unus erat Archidiaconus iste: sed ipso statim à Rege recusato, Canonici Menevenses Abbatem quendam cum Regis assensu Londoniis elegerunt. Et cùm quaereret Papa, quando hoc factum fuerat. Dixit ille, quòd parum ante Natale. Cui Papa. Tunc autem erat Archidiaconus in Curiâ istâ. Et cùm quaereret Papa, utrùm Dominus suus Electionem illam confirmâsset; ille obmutuit. Et cùm instaret Papa, ut responderet; tandem dixit, quòd non erat ei injunctum ad hoc respondere. Credebat tamen id Domino suo non displicere. Ad quod Papa. Talia sunt, inquit, opera Domini tui; & nos quicquid actum est contra electionem Archidiaconi istius post iter ad nos arreptum & appellationem interpositam in irritum revocamus. Et conversus ad Archidiaconum ibidem astantem, ait illi. Et tu, Archidiacone, parum adhuc & patienter expectes; quod nisi aliud in brevi audierimus, aliud proculdubio facturi sumus. Putabant igitur omnes haec audientes in proximo futuram Archidiaconi promotionem. Unde & Cardinales ipsi visitati postmodum, ut moris est, ab ipso tanquam ei applaudendo & congratulando dicebant; quòd bene nunc expectaverat & bene jam ei successerat; quoniam in januis erat & quasi prae manibus sub certitudine quadam promotionis ejus imminebat effectus. Interim autem Papa considerans in Giraldo viri personalis idoneitatem, copiosam quoque scientiae literalis eruditionem, necnon & ex literis Archiepiscopi ipsius sibi directis perpendens ingenuam viri ejusdem generositatem, ad ipsum in Ecclesiâ, ad quam vocatus fuerat, promovendum, & cui tantae dignitatis honore privato & contra tantos adversarios tamque potentes & tam opimos adeò validus & eximius praesul & rector, pugil & propugnator foret absque dubio pernecessarius, pronus & proclivis extiterat. Unde & habitâ super hoc cum fratribus deliberatione, sic denique provisum & decretum fuit; sicut à Cardinali quodam amico Giraldi sibi secretò revelatum fuit; quòd Papa de mero dono suo & non habito respectu ad electionem factam,
[...]ui Archiepiscopus eam accusando se palàm opponebat, Ecclesiam Menevensem, quae adeò in tam barbarâ & hostili terrâ bono indigebat gubernaculo, Giraldo conferret.
His igitur ita dispositis, dictus Archiepiscopi Clericus tam per verba Papae & applausum Curiae, quâm per aliquos quoque Cardinalium Domini sui sautores, demum super hac re praemunitus, ad impediendum, sicut edoctus fuerat, Curiamque cautè & argutè pervertendum, illico se convertit. Injunxerat enim ei Archiepiscopus, utpote vir saeculari providentiâ et astutiâ plenus; quatinus si Giraldum tantum in Curiâ fortè favorem sentiret assecutum, quòd ejus ibidem sperari promotio posset; statim per Cardinales ejus fautores literasque suas ad hoc directas Papae suggereret; quatinus Nuncium aliquem de Capellanis suis & Clericis Curiae ad auxilium à Clero patriae petendum in Angliam destinaret; & ipse negotium tam dare incipiendo & caeteris exemplum dando, quam aliis id etiam persuadendo, cum effectu promoveret; adeo ut grandis pecuniae summa Papae per hoc consilium proveniret. Placuit itaque mandatum, placuit & consilium. Unde consequens esse videbatur, quòd non offendendus erat in hoc articulo, non exasperandus ille, per quem potuit tam grande emo
[...]mentum Curiae Romanae provenire. Mutatum est itaque Curiae consilium;
[...]uia promissum adeò placuit auxilium. Placandus quippe magis videbatur in hoc casu Archiepiscopus ille, quàm per Giraldi seu cujusquam promotionem exacerbandus. Quapropter oblatâ Giraldo Judicibus in Angliâ commissione
[Page 546] super Electionis causâ, quendam Curiae Subdiaconum Philippum nomine in Angliam illico destinavit; qui juxta promissum & praemissum Archiepiscopi verbum, tam ab ipso inprimis quam per ipsum quoque ab universo Angliae Clero non mediocrem pecuniae summam corrogavit.
Videns itaque Giraldus vices Curiae, ut vitia dicamus, et variationes attendens, quod potuit fecit; Commissioni super electione suâ sibi oblatae Commissionem quoque super causâ statûs Ecclesiae suae, propter quam principaliter & praecipuè laborem hunc assumpsit, adjungi postulavit. Papa verò super hoc habito cum Fratribus consilio, quòd de tam arduâ causâ sicut de Archiepiscopatu & Pallio petendo, cùm privilegia nulla praetenderentur, nec in Registris suis quicquam inde reperirent, vel causam antea motam audirent, Commissionem dari non posse respondit. Verùm ut Giraldum quasi post offensam quoquo modo placaret, administrationem Menevensis Ecclesiae tam in Temporalibus quàm Spiritualibus ei, quamdiu Sedes illa vacaverit, liberaliter indulsit. Archidiaconus autem de tali responso non exhilaratus, immo verò valde contristatus, constanter respondit; quòd si Commissionem de statu Ecclesiae Menevensis obtinere non posset, de aliâ revere non curaret. Adjecit tamem & supplicavit; quatinus registri Eugenii Papae, coram quo causam statûs inter Bernardum Episcopum & Theobaldum Archiepiscopum in Franciâ actitatam audierat, copiam sibi parumper indulgeret. Quo impetrato, vertens ad gesta Eugenii in Franciâ coram Clerico Camerarii considente & totum observante, confestim invenit, nec mediocriter exultans inspexit & legit literas istas; quas & hîc inserere dignum duximus. Eas enim Archidiaconus à Camerario licentiâ datâ statim transcribi fecit. Erant autem literae tales, ex Registro Eugenii Papae Theobaldo Cantuariensi Archiepiscopo directae.
‘Venerabilis Frater noster Bernardus Episcopus Sancti Davidis, ad nostram praesentiam veniens, Ecclesiam Sancti Davidis olim Metropolin fuisse vivâ voce asseruit; & eandem dignitatem sibi à nobis restitui suppliciter postulavit. Cùm autem cica petitionem istam invigilans diu in Curiâ nostrâ commoratus esset; tu, frater Archiepiscope, tandem eo praesente ex adverso consurgens, in praesentiâ nostrâ adversùs eum querelam deposuisti, tanquam proprio Metropolitano obedientiam subtraxisset, tibique inobediens & rebellis existeret; cùm à praedecessore tuo tanquam à proprio Metropolitano consecratus esset, & vivâ voce & scripto Cantuariensi Ecclesiae professionem fecisset & in multis postea tanquam alii Suffraganei tibi obedisset & astitisset. Ille verò consecrationem negare non potuit; sed professionem se fecisse & obedientiam exhibuisse omnino negavit. Quod tu audiens, duos testes in medium produxisti testimonium perhibentes, quòd ipse illis videntibus & audientibus post consecrationem suam & vivâ voce & soripto Cantuariensi Ecclesiae professionem fecisset. Nos igitur auditis utriusque partis rationibus & diligenter inquisitis, & testibus tuis studiosè examinatis, communicato fratrum nostrorum consilio juramenta eorum recepimus; & ut ipse Episcopus tibi tanquam proprio Metropolitano obedientiam & reverentiam exhibeat, justitiâ dictante praecepimus. Verùm quoniam singulis Ecclesiis & Ecclesiasticis personis suam dignitatem & justitiam volumus conservare; Beati Lucae festivitate proximi sequentis anni tibi & ipsi diem praefiximus; ut tunc praesentibus partibus de dignitate Ecclesiae Sancti Davidis & libertate suâ rei veritatem cognoscamus; & quod justum fuerit auctore Domino exinde statuamus.Datum Meldis III. Kalend. Julii.’
His igitur in hunc modum ad vota completis, accessit inprimis Archidiaconus ad Hugolinum Cardinalem titulo S. Eustachii Diaconum, Domini Papae consobrinum; qui & postea processu temporis Hostiensis Episcopus factus fuit, & Archidiacono videbatur amicus. Cui cùm scriptum illud ostenderet; congratulans
[Page 547] ei monuit, quòd eâdem nocte cum scripto eodem ad Papam accederet; seque praesentem ibi tunc fore, eique locum amici tenere velle promisit. Quo facto cùm vesperâ eâdem circa crepusculum ad Papam accessurus Cameram intraret; nomine Archiepiscopi ipsum, eo tamen hoc non intelligente, Papa salutavit, & ad latus suum eum vocavit. Hugolinus autem ex altero Papae latere sedens ait. Nonne audistis quo nomine vos Papa vocavit? Respondit Giraldus, quòd nomine Archidiaconi, sicut credebat, quemadmodum consueverat. Hoc etenim ipse putabat. Cardinalis autem è contra. Quinimo certè Archiepiscopi nomine vos salutavit. Quod audiens Giraldus ad Papae pedes mox humiliter se prostravit, & osculum eis dedit; dicens, quòd verbum propheticum per Dei gratiam & suam hoc erat & esse debuerat in ore tanti Pontificis. Porro quaerenti Papae utrùm de statu Ecclesiae suae quicquam in Registro Eugenii reperisset; & respondisset quòd sic, sicut & Cardinalis ei ante praedixerat; & cùm transcriptum porrexisset, illud Papa in manus Cardinalis ad legendum dedit. Quo lecto & diligenter audito, respondit Papa, quòd bene placuit ei; & tunc optatam & expetitam Archidiacono super causâ statûs Commissionem concessit, & Hugolino Cardinali faciendam ibidem continenter injunxit; literas sc. easdem super electione simul & statu continentes. Erant autem literae tales.
‘Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, Venerabilibus fratribus Lincolniensi, Dunelmensi & Eliensi Episcopis salutem & Apostolicam benedictionem. Cùm dilectus filius Giraldus Archidiaconus & quidam Clerici Menevenses,’ &c. sicut in
Libro Invectionum plenè continetur.
His autem tunc ita patratis, Archidiaconus nil credens actum, cum quid superesset agendum, ad Papam iterum veniens, & commodis Ecclesiae suae pro viribus invigilans, Literas super Beato Karadoco nobili H
[...]remitâ & Confessore nostro canonizando & Catalogo Sanctorum ascribendo, dum tamen de vitâ ipsius & conversatione primum inquisitio fieret, tales impetravit.
‘Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, Abbatibus Albae Domûs, Stratae Floridae, & Sancti Dogmaelis, salutem & apostolicam benedictionem. Multa jamdudum de honestâ conversatione viri venerabilis Karadoci, dum vixit, & de Miraculis, quae post ejus obitum dextera Domini fecit, ad audientiam Sedis Apostolicae pervenerunt. Unde nuper à nobis etiam fuit suppliciter postulatum; ut quem Deus exaltavit in coelis, nos curaremus glorificare interris, ipsum Sanctorum catalogo ascribendo. Verùm quoniam in rebus ambiguis non est absolutum judicium proferendum; & in ipso praesenti articulo, qui plùs pertinet ad divinam inspectionem quàm humanam, inquisitionem hujusmodi vobis duximus committendam; per Apostolica scripta mandantes, quatinus qualis suerit jam dicti viri vita praecedens, cujusmodi obitus, & quae miracula ipsum fuerint subsecuta, diligenti
[...]s inquirentes; quae super his inveneritis, nobis per literas vestras fideliter intimetis; ut per vos veritate compertâ, quod statuendum fuerat statuatur; attentiùs provisuri, ut ita purè veritatem inquirere studeatis, ne fraus vel falsitas valeat admisceri. Quòd si omnes his exequendis interesse nequiveritis; duo vestrûm ea nichilominus exequantur. Datum Laterani viii. Idus Maii, Pontificatûs nostri anno iii.’ Literae tamen istae per invidiam atque malitiam duorum Abbatum, sc. de Albâ Domo Petri & de Sancto Dogmaele Galteri, in absentiâ Archidiaconi per corruptionem Archiepiscopi ex inopinato ad Cathedram Menevensem anhelantium, & ob hoc Giraldo gloriam hanc invidentium. subpressae ab ipsis tunc ad effectum non pervenerunt. Qui tamen ambo spe ambitionis conceptâ reque dolosè promissâ defraudati, divinam S. Davidis ultionem non evaserunt; altero sc. vitâ postmodum in brevi, & altero quidem honore privato.
[Page 548]Caeterùm cùm peteret Giraldus literas super administratione Menevensis Ecclesiae, sibi oblatâ sed imprimis ab ipso recusatâ; respondit Papa, quòd Noluisti, quando potuisti; nec cùm volueris, illud habebis. Ad quod Giraldus. Immo Domine, quòd si pater filio panem obtulerit, & ille semel insolenter & fatuè oblatum recusaverit; nunquid ob hoc perpetuò est panis ei negandus? Et statim hoc dicto; quòd sicut verbum exasperans iram excitat, sic verbum lene furorem mitigat & indignationem eliminat; mox Papa quaesivit, utrùm Decanum haberet Menevensis Ecclesia. Et cùm responderet Giraldus, quòd personas non habebat Ecclesia illa praeter Archidiaconos iv. injunxit Papa Notario qui praesens aderat, super administratione sibi concessá literas fieri. Erant autem tales.
‘Innocentius Episcopus▪ servus servorum Dei, dilectis filiis Officialibus & universo Clero ac populo Diocesis Menevensis, salutem, &c.’ Ad haec etiam literas impetravit varias commendationis Menevensis Ecclesiae & ad promovendum commonitionis; primò Principibus Walliae Lewelino sc. & aliis, secundò Abbatibus Walliae, tertiò verò Clero & populo Walliae directas. Quae quidem omnes in Libello
de Invectionibus per ordinem continentur. Similes quoque magnis & nobilibus viris Hiberniae, Meillerio tunc Justiciario & aliis de genere suo, per Giraldi diligentiam directae fuerunt. Ex quibus revera duorum utrumque constare potuit; & quàm vigilans in commodis & profectibus Ecclesiae suae Giraldus extiterit, & quanto quoque tunc Papa studio proposuerit Menevensem Ecclesiam promovere.
Porro quoniam ad multorum fortè manus Libellus iste deveniet, ad quos non ille; Literas Principibus directas, ex quibus formam & tenorem aliae susceperunt, hîc apponere praeter rem non putavimus. Erant autem tales.
‘Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, nobilibus viris, Lewelino & aliis Principibus Walliae salutem & apostolicam benedictionem. Accedentes ad praesentiam nostram dilectum filium Archidiaconum & quosdam Clericos Menevenses super negotio Menevensis Ecclesiae, quam nobis per literas vestras commendâstis, & consideratione ipsorum & precum vestrarum obtentu benignè recepimus; & quantum cum Deo potuimus, justis desideriis vestris studuimus favorem Apostolicum impertiri: Cùm vos tanquam devotos Ecclesiae filios sincerâ diligamus in Domino caritate. Ut autem in diebus vestris spiritualiter & temporaliter proficere valeat jam dicta Ecclesia Menevensis, quam & nos versa vice devotioni vestrae duximus commendandam; Nobilitatem vestram rogamus attentiùs & monemus, per Apostolica scripta mandantes; quatinus ad utilitatem ipsius filialem respectum habentes, ita ejus necessitatibus subvenire curetis, ipsiusque commodis & profectibus imminere; ut quam diligere verbis asseritis, vos amare per exhibitionem etiam operum demonstretis: pro certo scituri, quòd obsequia Ecclesiis & earum ministris impensa & Altissimus acceptabit, cujus haec intuitu conferuntur, & facientibus ad aeternum praemium proficient obtinendum. Datum Laterani, iii. Nonas Maii, Pontificatûs nostri anno iii.’ Item & Literas Papae perquisivit ad Anglorum Regem tam commendationis quàm excusationis. Item & Literas Cantuariensi Archiepiscopo tam commendationis quàm ad pacem quoque commonitionis: quae similiter omnes in Libello
Invectionum continentur.
DISTINCTIO TERTIA.
HIS itaque sub hoc tenore completis, demum Giraldus post longos labores ad Ecclesiam suam reversus, invenit eam Archiepiscopi machinatione per duorum Abbatum de Kenmeis sc. & de Albâ Landâ factam interim Electionem, unius apertam, alteriusque clandestinam ex toto ferè corruptam
a. Ostensis igitur in Capitulo literis Commissionis tam super Electione quàm Statu, necnon & literis Eugenii Papae in Registro ipsius inventis super causâ Statûs Theobaldo Archiepiscopo motâ, similiter & literis super inquisitione de S. Karadoco faciendâ, negotioque suo tam laborioso summatim exposito, quanquam fictis & falsis Fratribus ob Archiepiscopi corruptionem & frivolam promissionem neque profectui tanto congaudentibus neque labori compatientibus. Nichilominus tamen Ecclesiae suae commodis invigilans, diligenter inquisivit, utrùm à tempore Bernardi Episcopi aliqua relicta fuerint super statu Menevensis Ecclesiae literarum monumenta. Et tandem Literas easdem super statu bullatas bullâ Eugenii Papae, variato tamen principio, quia Clero & populo Menevensi directas; necnon & alias bullâ Lucii II. signatas & Bernardo Episcopo transmissas; ambas autem ferè obsoletas & obesas diuque deperditas, per curam & investigationem non modicam vix extraxit. Erant autem literae Lucii tales.
‘Lucius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri, Bernardo Episcopo Sancti Davidis salutem & apostolicam benedictionem. Fraternitatis tuae literas debitâ benignitate suscepimus; & quod de dignitate Ecclesiae tuae tam in ipsis quàm in aliis, quae super hoc ad Sedem Apostolicam missae sunt, diligenter attendimus. Verùm quoniam peccatis exigentibus & pravorum hominum superabundante malitia ejusdem Ecclesiae dignitas longo elapso tempore ab ipsâ alienata & ad alias Ecclesias translata est; certum quid inde statuere ad praesens consilium non habemus. Disponimus quidem per Dei gratiam Legatos nostros pro Ecclesiarum negotiis ad partes illas in proximo dirigere; quibus eandem causam per antiquos homines & autentica Ecclesiae tuae scripta indicare curabis. Et nos per eos veritate pleniùs cognitâ, quod ad honorem Dei statuendum fuerit, maturiori habito consilio statuemus. Datum Laterani II. Idus Maii.’
Ad haec etiam literas tunc Giraldus varias, in cunctis agendis Ecclesiae suae vigil & validus, antiquam dignitatem Metropoliticam redolentes, per incuriam olim & negligentiam ferè deperditas & oblivioni datas, verbi gratiâ, Bernardi Episcopi Papae Innocentio, item Capituli Menevensis Papae Eugenio, item Capituli Menevensis Papae Honorio, Jem Bernardi Episcopi Simoni Archidiacono de Bangor, item Denei & Kadwaladri principum Norwalliae Bernardo
[Page 550] Episcopo directas. Quae quidem omnes tam in libro
Invectionum qu
[...]m in libro quoque
de Gestis Giraldi continentur.
His itaque sic Meneviae gestis & congestis, ad judices suos in Angliâ, Walliam post terga relinquens, Giraldus incunctanter accessit. Sed quoniam Rex Angliae Johannes minis acerrimis in ipsum intonuit; Archiepiscopus literas ei Regis de salvo conductu patentes, sicut promiserat, obtinere vel noluit vel non potuit, sumptâ relatione Judicum iter versùs Curiam, & ad diem Dominicam, sc. qua cantatur
Laetare Jerusalem partibus praefixum, acceleravit.
Veniens itaque Romam, invenit ibi Clericos ab Archiepiscopo missos contra ipsum duos, unum à latere suo cui nomen Andreas, alterum verò Canonicum Menevensem, sc. Reginaldum Foliotum, inter corruptos corruptissimum, à Petro Episcopo & Monacho in Menevensi Ecclesiâ, carne non spiritu revelante, canonicatum. Huic autem blando & blaeso moribus & aetate juvenculo, adeóque prorsus imberbi, ut utrùm mas an faemina nequiret nullatenus per exteriora perpendi, Cathedram Menevensem, quatenus contra Giraldum Romam eundo tam in causâ statûs quàm electionis coram Papâ stare curaret, firmâ sponsione promisit. Ad Papam autem inprimis vesperâ quadam Giraldus accedens ostendit ei dictas Literas ambas tam Lucii Papae quàm Eugenii super causâ statûs apud Meneviam per suam diligentiam nuper inventas. Quibus inspectis & auditis, bullisque notatis, praecepit ut in crastino convocatis ad hoc Cardinalibus cunctis coram illis in pleno Consistorio & publicâ audientiâ legerentur; quatenus de causâ statûs Menevensis Ecclesiae pluries olim motâ toti de caetero Curiae palam fieret; & non novum illud vel inauditum, sicut in primo Giraldi adventu visum fuerat, à modo videri posset. Postmodum autem processerunt in publicum Andreas & Foliotus, literas producentes Archiepiscopi Cantuariensis, quibus factus est Andreas procurator Archiepiscopi in causâ Electionis, Foliotus autem factus Procurator tam Abbatis Sancti Dogmaelis quàm & Capituli Menevensis per literas ipsorum, Capitulo sc. per dictam corruptionem & seductionem jam contra Giraldum prorsus abstracto. Lectis autem Literis illis, cùm quaesitum fuisset, utrùm Andreas vel alius Procurator esset Archiepiscopi in causâ Statûs; & cùm responderet se super hoc Literas non habere; quòd apud Parmam, ubi spoliatum se fuisse [dicebat] ei ablatae fuerant. Et cùm quaesitum è contra fuisset, quare magis illae literae super Statu quàm literae super Electione ablatae fuissent, causam assignare non potuit. Cùm autem quosdam testes Giraldus produxisset, & pars adversa ad testes producendos in patriâ dilationem sibi dari petisset; quid super hoc actum fuerit aut statutum ex literis Domini Papae Judicibus nostris in Angliam directis, quarum finalem hîc partem in hunc modum apponimus, palam fiet.
‘Archidiaconus autem coram Auditoribus sibi datis quosdam testes induxit; & cùm depositiones eorum posceret publicari; adversarius ejus ad testes producendos in patriâ tam ad fundandam intentionem suam quàm repellendos testes ex adverso productos dilationem sibi petiit indulgeri. Licèt autem ex multis praesumptionibus videretur Archidiaconus in quibusdam fuisse gravatus; volentes tamen juris ordinem observare, dilationem duximus concedendam. Ideoque discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus; quatinus tam Archiepiscopo quàm praedicto Abbati S. Dogmaelis, immo etiam cuilibet, qui super electione praedicto Archidiacono se duxerit opponendum, ex parte nostrâ per nuncios & literas vestras districtiùs injungatis; ut à Festo Omnium Sanctorum proximè venturo usque ad annum, quod pro peremptorio assignamus, paratus sufficienter & instructus per se vel per Responsalem idoneum ad Apostolicam Sedem accedere non postponat. Quòd si venire contempserit; nos ex tunc in eodem negotio procedemus. Verùm quoniam Archiepiscopus tam super Electione quàm super quaestione Statûs ad
[Page 551] nostram citatus praesentiam, ad alteram tantùm sufficientem Procuratorem direxit, cùm idem Archidiaconus utramque causam in personâ propriâ fuerit prosecutus; volumus & mandamus, ut Archiepiscopus ei saltem medietatem legitimarum restituat expensarum. Ad quod eum auctoritate nostrâ suffulti, remoto appellationis & contradictionis obstaculo, compellatis.’
His autem in hunc modum exactis, iteratas super administratione Menevensis Ecclesiae literas perquisivit; & quoniam spoliatus proventibus ejus fuerat, super restitutione sibi faciendâ & administratione de caetero quietè tenendâ Cantuariensi Archiepiscopo literas directas impetravit. Item & literas super eisdem clausas Abbati Sancti Dogmaelis spoliatori suo & tamen consobrino. Item & literas Judicibus patentes super spoliatione factâ & restitutione faciendâ, necnon & super Abbatis spoliatoris illiteraturae probatione faciendâ. Item & literas protectionis patentes: item & literas clausas super commendatione pariter & protectione Cantuariensi Archiepiscopo directas; quarum principium post salutationem tale.
‘Quamdiu & quantum dilectus filius Menevensis Archidiaconus super causâ suâ duxerit laborandum, qualiter nec personae pepercerit nec expensis, inclementiam temporis, intemperiem aeris & viarum discrimina non evitans; tua Fraternitas plenè novit, &c.’ Item & literas Praebendarum & Ecclesiasticorum Beneficiorum vacantium in Menevensi Ecclesiâ Giraldo donationem indulgentes. Item & tam literas Commissionis secundae super Statu, quàm etiam super Electione; quae quidem omnes tam in libello
Invectionum, quam in
Gestis quoque
Giraldi poterunt inveniri.
Caeterùm cùm die quodam coram Auditoribus sibi datis Cardinalibus duobus, sc. Domino Suffredo & Petro Capuano, factum Electionis suae proponere pars utraque praeciperetur; Archidiaconus autem Electionem suam & tempus & horam, quòd in Festo Apostolorum Petri & Pauli quasi quinto post Festum S. Johannis Baptistae die, caeterasque circumstantias cunctas cum multo audientium favore proposuit: postea surgens Reginaldus Foliot eorum praecepto factum Abbatis Sancti Dogmaelis, cujus se procuratorem gessit, proponere coepit. Et quoniam oportet mendaces memores esse; oblitus forte mendacii quo instructus fuerat, tempus Electionis Abbatis parum ante Natale, cùm Archidiaconi ferè per dimidium priùs annum celebrata fuisset, in cursu suae narrationis expressit. Unde quoniam existentibus duabus Electionibus in Ecclesiâ eâdem, semper in Curiâ Romanâ priore praevalente secunda cassari solet; omnes qui aderant & haec audierant propter Archidiaconum, cujus tam causam quàm personam sicut cuncti Curiam frequentantes favorabilem habebant, exultare & exclamare coeperunt. Andreas autem anxiè suspirans, & contra caeteros omnes altâ voce proclamans, malè cunctos de tempore intellexisse nec ipsum ita dixisse, cuncta pervertere nitens, contendebat. Post magnas igitur altercationes Cardinalis Suffredus tandem contentioni finem imponens, jussit utrique, ut factum suum juxta seriem tunc factae narrationis, cujus optimè memor fuerat, verbo ad verbum scriberet. Et ad Foliotum se convertens, ne mutaret in aliquo vel variaret, quòd bene se memorem tam de tempore quàm aliunde fore, nec posse in his decipi dicebat, sub anathematis interminatione praecepit.
Interim autem elapsâ Pentecostes hebdomadâ & sic mense ferè toto post ultimam audientiam excurso, denique partes coram Auditoribus apparuerunt; lectoque primùm facto Archidiaconi & concordi prorsus cum narratione reperto; factum Folioti quasi pro Abbate cunctis advertentibus valde dissonum est inventum. In hoc etenim spatio tanto per exquisitas Advocatorum subtilitates, ne dicamus falsitates, ut primam Electionem facerent novissimam & novissimam primam, duas Abbatis Electiones fuisse con
[...]inxerunt, unam ante Electionem Archidiaconi & alteram post. Unde & in hunc modum scriptum Abbatis factum fuit.
‘Cùm desuncto Petro Menevensi Episcopo Archidiaconi
[Page 552] & Canonici Ecclesiae cum literis Capituli sui de rato propter Pastorem eligendum coram Archiepiscopo Cantuariensi circa Festum S. Michaelis con stituti fuissent, & IV. personas nominâssent, quòd non constabat eis de Regis assensu qui in transmarinis agebat, in Archiepiscopum tunc ad Regem transfretare paratum vota eligendi contulerunt; ut quem ipse cum Regis assensu vice Capituli eligeret, illum pro Electo suo & Pastore susciperent. Unde & processu temporis Archiepiscopus apud Insulam Andeli in crastino Epiphaniae proximae Abbatem Sancti Dogmaelis cum assensu Regis elegit; & parum ante Natale sequens Capitulum Electionem ab Archiepiscopo factam solempnizavit.’ Cùm autem exclamarent omnes, qui priorem narrationem audierant, manifestam in scripto variationem, id ipsum quoque Dominus Suffredus assereret; tamen adversariis è contra clamantibus & turbas concitantibus, cùm alter Cardinalis Archiepiscopi Cantuariensis sautor extiterat; & propter diutinum temporis spatium videbatur oblivio surrepere potuisse; scriptum susceptum fuit, nullâ falsitatis & inobedientiae poenâ secutâ. Ad hoc itaque figmentum per falsos testes comprobandum totam usque in finem intentionem pars adversa direxit. Testes igitur ad fundandam intentionem suam & Electionem comprobandam produxit Archidiaconus Presbyteros tres & Clericos duos. Et cùm multi peregrini de Walliâ per turbas varias tunc fortè Romam confluerent; omnes sponte coram Auditoribus comparentes, testimonium electionis Archidiaconi primè & praecipuè de auditu & famâ patriae publicâ perhibuerunt; qui non minùs, quàm illi de visu, suscepti, jurati & examinati fuerunt. Multùm enim validae praesumptiones juvare solent probationes.
Interim autem vicissim & alternatim magnae contentiones coram eisdem Auditoribus erant inter R. Bangorensem Electum & Andream, qui se ei propter Archiepiscopi favorem pro Roberto Bangorensi Episcopo totis nisibus opponebat. Hic autem Electus Monachus erat Ordinis Cisterciensis & Subprior Monasterii de Aberconeu in Venedociâ, dicens se legitimum Electum de Bangor, & Robertum ab Archiepiscopo superintrusum. Hunc autem & primâ vice qua Romae fuerat Archidiaconus & hâc secundâ Romae inventum, tam in odium Archiepiscopi, cujus factum Monachus etiam impugnabat, quàm etiam quoniam ipse Walensis extiterat, & in causâ statûs & dignitatis Sancti Davidis ei pro posse assisteret, totis juvare viribus intendebat. Cùm itaque Monachus ille supplicâsset Archidiacono; quatinus Andreae, qui toties in gentem Walensicam publicis convitiis turpiter invehebatur, quandoque responderet; die quodam coram Cardinalibus in magnâ audientiâ quoniam iterare verbum hoc Andreas in cursu sermonis & crebrò repetere consueverat,
A
[...]dietis mirabilia: sic inchoavit, & in laudem Britonum Anglorumque consusionem verbum produxit.
‘Magister Andreas promisit vobis & quotidie promittit mirabilia. Sed si ordine psallendi & non saliendi incesserit; priùs ad
Ps. CXVIII. 81.
Defecit quàm ad
Ps. CXVIII. 129.
Mirabilia perveniet, &c.’ Verbum autem istud propter hoc magis notatum ab omnibus & quasi propheticum est reputatum; quòd in brevi pòst revera defecit Andreas, & letali morbo correptus apud Signiam expiravit. Qui autem hanc Invectionem & alias anni illius contra Andream scriptas audire gestiverit, libellum
Invectionum quaerat.
His itaque completis quasi XV. diebus post Pentecosten, super causâ statûs Menevensis Ecclesiae Papa sententiam dedit, Archiepiscopum, quoniam indefensus extiterat quoad hanc causam, in expensas Archidiacono condemnando; iterumque diem peremptorium, sc. Festum Omnium Sanctorum anni secundi, coram ipso partibus assignando. Ad instantiam quoque Archidiaconi magnam, ad recipiendum testes senes & valedudinarios super jure Ecclesiae suae Metropolitico, ne tractu temporis pro defectu testium jus idem deperire posset, Judices in Angliâ dedit. In favorem tamen Archiepiscopi
[Page 553] Cantuariensis & hoc adjectum fuit; quòd si totum Capitulum Menevense v
[...]l pars major Archidiacono in causâ Statûs astiterit: tunc audietur in causâ Statûs, & non aliter. Sciebat enim pars adversa Capitulum Menevense facilè corruptibile; quinimo contra Archidiaconum non solùm in causâ Electionis verùm etiam in causâ Statûs Ecclesiae propriae minis & muneribus corruptum esse.
Elapsis autem post haec quasi diebus octo, super causâ Electionis Papa in pleno Consistorio sententiavit. Et quoniam pars adversa ad testes suos producendum dilationem petiit; diem eundem, quem & in causâ Statûs, coram ipso partibus dedit. In favorem autem Archidiaconi testes contrarios non nisi in Curiâ Romanâ recipi jussit; sciens quippe Archiepiscopum in Angliâ testium copiam ad quidlibet asserendum habere posse, ex cautelâ & industriâ hoc statuendum esse. Et quoniam ad duas causas vocatus tantùm in unâ defensorem habuit; in medietatem expensarum Archidiaconi Archiepiscopus est condemnatus. In cursu verò sermonis Papa quasi misertus laboris Archidiaconi, haec verba proposuit. Si ex conscientiâ judicare possemus, & non secundùm allegata; nulla certè daretur dilatio. Et ad Archidiaconum se convertens ait. Et tu, frater, quanquam laboriosum tibi sit & sumptuosum, ad nos termin
[...] statuto revertaris; quòd revera si ad nos redieris, nisi aliud audierimus & longè aliud, non consecrandus sed consecratus abibis.
Post Festum verò S. Johannis Baptistae & Festum Apostolorum Petri & Pauli, Papa tanquam temporis intemperiem post terga relinquens, apud Signiam in Campaniâ quasi per diaetam unam ab Urbe distantem cum Curiâ totâ discessit. Archidiaconus autem propter literas suas Curiam sequens, cùm apud Signiam moram ferè menstruam fecisset; literas demum omnes tam Commissionis sc. quàm etiam alias, Andreâ ibidem in extremis laborante & letaliter aegrotante, suscepit. Reversus igitur in Angliam, solo Bangorensi comitatus Electo & puero quodam extraneo, cunctis ferè sociis & servientibus utriusque defunctis, citationes statim Archiepiscopo fieri, & literas tam protectionis & commendationis quàm etiam restitutionis ablatorum eidem tradi fecit. Et sic in Walliam incunctanter accelerans, & ad Ecclesiam suam in Octavis S. Nicholai veniens, quam antè corruptam invenerat, nunc invenit corruptissimam; adeò sc. quòd nec etiam in causâ statûs & dignitatis Ecclesiae suae ei vellent assistere. Osberto Archidiacono Anglico & falso Menevensis Ecclesiae filio ex parte Regis & Archiepiscopi necnon & Justiciarii corruptoris pariter & cursoris officio fungente, & Folioti vices, qui his assueverat, in hoc assumente; & Abbate de Albâ Landâ, quòd Walensis erat, utrumque per Walliam conducente. Foliotus enim, quoniam anno praeterito contra Ecclesiam suam pro Archiepiscopo Romae steterat, sciens se Walensibus ob hoc exosum, ad discurrendum per Walliam miserumque Menevense Capitulum tam minis deterrendum, ut solet, quàm muneribus praemissis pariter & promissis alliciendum, Osbertum similiter corruptum & perniciosum Ecclesiae suae filium sibi Vicarium fieri procuravit.
Post haec autem qualiter Giraldus in Venedociam & Powisiam transiens, à Principibus partium illarum cum honore maximo susceptus fuit; & de auxilio sibi liberaliter & largè promisso, liber
de Gestis Giraldi manifestè declarat. Reversus igitur inde Giraldus & versùs Ecclesiam suam incunctanter accelerans, ad diem Canonicis Menevensibus, in Octavis sc. S. Hilarii, praefixum illuc advenit. Ubi collectis Canonicis & Clericis Ecclesiae, convenit eos super verbo promissionis suae, quam ei ab initio fecerant, monitis ipsorum & supplicationibus multis Romam ad hoc ituro; rogans diligenter & monens, quatinus ad diem in crastino Conversionis S. Pauli sibi à Judicibus datum apud Wigorniam se cum ipso venire praepararent, & saltem in causâ statûs & dignitatis Ecclesiae suae sibi fideliter assisterent. Sumptus etiam de proprio venturis
[Page 554] obtulit & expensas. Principes quoque Sudwalliae Mailgo & Resus filius Resi nunciis suis qui praesentes erant & literis, quatinus cum Archidiacono Giraldo firmiter starent pro dignitate Sancti David, commonuerunt. Alioquin ipsos cunctosque probos terrarum suarum viros capitales in perpetuum hostes haberent. Lewelinus quoque Norwalliae Princeps ad idem ipsos per nuncium suum, virum eloquentem, Laurentium Priorem de Insulâ Sanctorum, ad hoc destinatum invitavit, literis etiam suis patentibus id ipsum monendo; si quis Canonicorum aut Clericorum Ecclesiae quicquam ob hoc per Anglicos amiserit, in duplum ei se redditurum de suo; & expulsos ob hoc exilioque datos cum honore in terrâ suâ recepturum, & abundanter exhibiturum, certâ sponsione concessit.
Porrò Archiepiscopus è contra literas Regis & Justiciarii terribiles crebrò mitti Capitulo procuraverat. Ad haec etiam annulos Londonienses aureos vel potiùs deauratos, zonas auro atque ebore distinctas, atque muraenulas aureas vermiculatas argento, variaque munuscula hujusmodi, quibus abundat urbs illa deliciosa, per dictum Osbertum intra Capitulum sparsit. Quibus sic praemissis & longè amplioribus compromissis, quin & reditibus etiam quibusdam eorum amplè collatis, omnes ferè majores in priori, quam ipse fecerat, corruptione solidavit. Adeò quidem ut blanditiis ac beneficiis sic deliniti, nec Deum respicientes, nec dedecus & infamiam formidantes, Archidiacono responderunt; quòd propter metum Regis & Justiciarii inhibentium ipsis ut in causâ Statûs, quam contra Regis coronam esse dicebant, ei nullatenus assisterent, timentes tam suam quàm Ecclesiae suoe destructionem, cum ipso in hac causâ stare non ausi erant. Sciens autem Archidiaconus ipsos corruptionem anno praeterito factam & nunc renovatam ac confirmatam sub metûs obtentu colorare, consilium eis quanquam incassum tale dedit; ut Ecclesiae suae fidelitatem debitam saltem in causâ statûs cum ipso stando conservarent; donec ipsum, qui caput erat controversiae, & quem primitus atque propensiùs adversarii cuncti damnis & injuriis afficere vellent, reditibus suis in Angliâ vel Walliâ privatum viderent; & tunc se tempestivè satis & cum minori dedecore retrahere possent. Multis quidem & multifariis eis in hunc modum suasit verbis, nec persuasit. Caput enim corruptionis hujus & corruptorum omnium post Archiepiscopum Abbas Albae Domûs existens, totam Menevensem Ecclesiam pervertebat; cujus quippe Canonici Walenses ferè cuncti vel affines vel cognati, instinctu ipsius, & ut promotionem ejus cum aliis sic procurarent, ei carnaliter adhaeserunt; & ob hoc non solùm contra electionem Archidiaconi, verùm etiam contra dignitatem Ecclesiae suae stare, tanquam filii spurii & ingrati tam exhaeredatione quàm etiam extirpatione dignissimi, non erubuerunt. Abbas enim ille, qui anno praeterito occultè nocuit, nunc se cum aliis evidenter opposuit. Abbate namque Sancti Dogmaelis quasi loco nichili finem expectante & tantùm nominis umbram praeferente, Abbas Albae Domûs, albior exteriùs quàm interiùs, habitu quàm actu, nomine quàm omine, Capitulo Sancti Davidis malitiae suae virus infundens, & totius corruptionis glutinum atque ligamen existens, tam Capitulum inficiendo, quàm nuncios Archiepiscopi per Walliam antè retroque conducendo, & quod deterius omnium erat, infirma Ecclesiae Menevensis atque secreta necnon & Baronum patriae, qui Ecclesiam eandem diligebant, & ob hoc Archidiacono favebant, tam Archiepiscopo quàm Regi & Justiciario revelando, efficacem ad nocendum pestem tanquam domesticus hostis & familiaris se multipliciter exhibuit.
Archidiaconus autem nec sumptui parcens nec labori, per hispidas de Stratewi terras versùs Angliam iter agendo in montanis de Cantebrochan nuncium sibi à Decano suo de Brechen missum obviàm habuit; per quem ei nunciatum est terras omnes de Brechene tam apud Landu quàm alias ad Episcopatum pertinentes, quas ipse ratione custodiae in manu suâ tenebat, praecepto Justiciarii
[Page 555] in manu Regis per ministeriales Willelmi de Breusa resumptas esse. Apud Luel quoque nuncium alium sibi cum festinatione missum suscepit; per quem
[...] intimatum est ei non solùm terras Episcopales verùm & proprias omnes simu cum reditibus in proximo per Justiciarium auferendas: consiliumque fidelium suorum & amicorum omnium partium illarum esse, quòd etiam ad tempus in propriâ personâ declinaret, & furorem persequentium dum in cursu fuerat & tam recens evitaret. Corpori namque suo totique sequelae, si teneri possent, Curiales & Regis Officiales captiones & carceres minabantur. Procedens autem Archidiaconus, nec his perterritus, nec ab itinere retardatus, quasi per milliare de Landu inter Abereschin & Trallan Decanum suum, cui nomen Ricardus, quique rerum suarum in partibus illis procurator extiterat, pallidum & tremebundum obvium habuit; qui statim ei, quae literis & nunciis significaverat, verbis & vivâ voce repetendo, singula quoque si terribiliùs poterat inculcando, quatenus ad praesens declinaret nec se minùs circumspectè tam imminentibus periculis offerre praesumeret, modis omnibus suasit; sed persuadere non potuit. Archidiaconus enim ad haec, ut erat vir firmus nec formidolosus, tanquam in verba jocosa conversus, ait. Nonne domi cerevisiam bonam habemus? Eamus ergo & bibamus eam, priusquam omnino fuerimus destituti. Veniens igitur ad domum suam, nichil ibi turbatum circa res suas domesticas & familiares invenit; nec quicquam praeter minas terribiles per Reginaldum Foliot & complices suos, quos paucos habebat eosque viles & abjectos, in finibus illis per patriam totam ad deterrendum Archidiaconum, quò minùs accederet, disseminatos.
Causa tamen tantae commotionis hujus & insultationis adversariorum haec fuit. Justiciarius enim Angliae parum post Natale apud Slopesberiam cum Baronibus partium illarum existens, magnam ibidem audivit querimoniam ab Episcopo Bangorensi Roberto de G. Archidiacono, cum omnibus quos secum ad hoc inducere potuit. Ait enim ipsum adversarii sui, qui se gerebat electum per Walenses citra Regis assensum, fautorem existere; eumque nuper in Episcopatûs custodià, quâ destitutus fuerat, restituisse: asserens etiam in publicâ audientiâ, quòd non solùm in hoc sed in omnibus quoque, quae Regis honorem contingebant, se semper opponebat. Adjiciens etiam, quòd ad hoc in Norwalliam nunc advenit, ut Lewelinum & Powisiae Principes cum Sudwalliae Principibus confaederaret, totamque simul Walliam contra Regem excitaret. Talibus itaque verbis Episcopi, quae quòd vera non erant, pro sacrilegis habenda fuerant, commotus Justiciarius de terris Episcopalibus apud Brechene Archidiaconum destitui fecit; & transiens per Oxoniam, literas tales Archidiacono terrae istius misit.
‘G. filius Petri, Comes Essexiae, carissimo amico suo Archidiacono Oxoniae salutem. Sciatis quòd G. Archidiaconus de Brechene inimicus est Domini Regis: & ideo vobis mandamus, quatinus capiatis in manus vestras omnes reditus suos quos habet in Archidiaconatu vestro, teste meipso apud Gloverniam xx. die Januarii.’ Ad Abbatis etiam Albae Domûs suggestionem, qui Justiciario cum aliis apud Slopesberiam occurrerat, ut Abbatiarum Ordinis Cisterciensis per commoditates, ad quas graviùs urgente persecutione praecipuum consueverat habere resugium & auxilium, Archidiacono auferre posset; eidem Abbati literas tales misit.
‘G. Filius Petri, Comes Essexiae, Abbati de Albâ Landâ salutem. Significatum est nobis, quòd vos & domus vestrae & Abbatiae vobis subjectae in Walliâ, G. Archidiaconum, inimicum Domini Regis & hostem, & contra coronae dignitatem manifestè nitentem, & excitantem Walenses contra fidelitatem Domini Regis conjurare, vestris consiliis & auxiliis manu teneatis. Unde vobis ex parte Domini Regis praecipimus; quatinus nullum cum eo habeatis consilium vel assensum, sed eum teneatis pro inimico Domini Regis & coronae impugnatore; sicut vestris vultis
[Page 556] prospicere possessionibus & fidelitatem Domino Regi conservare. Alioquin & domus vestras & catalla omni occupanti exponemus; & Angliae vobis universis commeatum interdicemus. Teste meipso apud Slopesberiam, &c.’
Abbas etiam idem ambitione caecus & excaecatus, quoniam receptionem penitus Archidiacono interdicere non potuit, per Abbatias domui suae subjectas, praesertim etiam apud Stratam Floridam, ubi thesaurum librorum suorum congesserat, & ubi urgente fortiùs persecutionis articulo frequentiùs se contulerat, statuendo praecepit; quatinus honor ei cùm adventaret vel Archidiaconi vel Electi non exhiberetur; sed tantùm in Aulâ publicâ inter hospites communes & strepitum popularem locaretur. Statuit etiam, quod inhumanius erat, ut Archidiaconum nec Monachus nec Frater nec etiam garcio domûs de loco ad locum quoquam deduceret, nec per ignota & avia desertaque & invia, quod etiam majoribus extraneis mansuetudo negare non solet, viam ostenderet. Porrò Archidiaconus paulò pòst Abbati eidem vicem reddens & talionem, quinimo Deus injurias Sancti sui, cujus Ecclesiam ejusque propugnatorem tantis nisibus impugnabat, vindicans etiam in terris, per operam illius, quem opprimere quaerebat, opprimi potiùs ipse & cum dedecore deponi ac potestate, quâ tam temerè praesumpsit abuti, justo judicio privari secit: sicut in sequentibus palam erit.
Ut autem ad rem revertamur, peractis his quae apud Brechene videbantur agenda, progressus in Angliam Archidiaconus & Herefordiam veniens; adeò cursor ille & praecursor Reginaldus Foliot urbem illam in adventu ipsius deterruerat; asserens ipsum tanquam hostem Regis & regni statim à Castellanis per literas Justiciarii, quas inde susceperat, capiendum & in carcerem trudendum; ut vix aliquis Canonicorum vel amicorum suorum ob metum publicae potestatis cum ipso loqui, vix aliquis civium ipsum hospitio suscipere ausus esset. Post tantas autem declamationes & terrores garcio missus à Folioto tanquam à Justiciario, literas ei tales manè porrexit.
‘G. filius Petri, Comes Essexiae, G. Archidiacono de Brechene quondam sibi dilecto salutem. Miramur plurimùm, quòd tu tam temerariè propriâ auctoritate contra coronam & dignitatem Domini Regis praesumpsisti te intrudere in terras & res pertinentes ad Episcopatum Menevensem. Unde tibi consulimus & districtè praecipimus; quod sicut teipsum diligis & omnia tua, ab hac presumptione te retrahas, & de aliquibus ad praedictum Episcopatum pertinentibus te nullatenus de caetero intromittas. Alioquin scias, quòd saeviùs inte animadvertemus; & omnia tua, quae in potestate Domini Regis inventa fuerint, saisiemus in manu Domini Regis; & corpus tuum, ubicunque inventum fuerit, in potestate Domini Regis capi & salvò custodiri facietis. Teste meipso, &c.’ Archidiaconus autem nichilominus iter arripiens, ad diem à Judicibus datum apud Wigorniam in crastino Conversionis S. Pauli tempestivè satis advenit. Sed nec principalem Judicem suum Eliensem Episcopum, qui cum Archiepiscopo ad Regem transfretaverat, nec substitutum ab ipso Archidiaconum Gloverniae ibi invenit. Sed tantùm Prior S. Mariae tam à Decano Londoniensi quàm ab Archidiacono de Bokingeam ad diem istum per literas ipsorum subrogatus, solus in Camerâ quadam loco Judicis immo Judicum sedit. Advenit autem Prior S. Trinitatis Cantuariae cum Monachorum turbâ. Occurrerat Archidiacono etiam ibidem Magister Simon de Sutwella, principalis tunc Archiepiscopi Clericus & generalis ejusdem▪ Officialis in Angliâ relictus, cum Clericorum catervá, magis autem ad ostensionem & pompositatem; ut ostenderetur Ecclesia Cantuariensis, licèt absente Archiepiscopo, non absque defensoribus esse, ad primum absque necessitate diem in tantâ multitudine concurrerunt.
Facto itaque consessu, primus omnium Prior Cantuariae Archidiaconum in
[Page 557] publicâ audientia convenit in hunc modum.
‘Mirum, inquit, quòd vir discretus & eruditus tanquam ad puteum exhauriendum, qui fundo caret, accedere parat; & causam, cujus optatum attingere finem penitus est impossibile, temerariorum hominum impetu potiùs quàm consilio suscitare contendit. Nam etsi Archiepiscopum Cantuariensem, qui tantae opulentiae est & potentiae, superare posses; cum Conventu S. Trinitatis tibi de novo restaret congressio; qui certè terras & thesauros Ecclesiae totos priùs exponeret, quàm detrimentum ejusdem in hac causâ sustineret. Sed esto, quòd utrumque viceris; tertius adhuc cum Suffraganeis Cantuariensis Ecclesiae cunctis tibi restaret conflictus. Ad haec etiam licèt de tribus istis victoriosè triumphaveris; cum ipso Anglorum Rege, cujus coronam impugnas, quartus tibi longè impar & importabilis supererit congressus.’ Paucis autem sic Archidiaconus ad haec respondit.
‘Omnibus his me penitus imparem nec in aliquo comparabilem esse fateor; quoniam, ut verbis poeticis utar:
Non me nominibus furiosus comparo tantis. Nisi tamen dignitatis Ecclesiae nostrae in hoc articulo jus pro posse prosequerer; ingratum me filium ejusdem infidelem & illegitimum certissimis indiciis comprobarem. Sed qui nisus suos & vires omnes ad quod de jure tenetur apponit, quicunque fuerit secutus effectus, argui non debet aut reprehendi; juxta illud Poetae,
Careat successibus opto, Quisquis ab eventu facta notanda putat. Et illud ejusdem:
Si desint vires, tamen est laudanda voluntas. Hac quoque contentos auguror esse Deos. Item & illud Senecae.
In arduis aggressibus etsi non sequatur effectus, laudabilis tamen est ipse conatus. Post bellum diutinum & duodenne discrimen tandem fatis urgentibus aut sinistris eventibus Trojae nobilis secuta ruina est; & tamen Hector, quoniam in ejus defensione dum stetit propugnator erat egregius, perpetu
[...]m nec immeritò laudem obtinuit. Unde Poeta.
Hectora quis nosset; foelix si Troji fuisset? Ardua per praeceps gloria stravit iter. Itaque qui cum debili dimicat hoste, si victus fuerit, confusio grandis; si victor extiterit, gloria brevis. Et è diverso qui bello forti in justâ causâ congreditur, dum bene pugnârit & ex contingentibus nil omiserit, fortuna belli & alea fati quocunque se verterit, debitâ non debet laude privari. Contra fortes igitur adversarios pro Ecclesiâ nostrâ fortiter pro posse dimicando; etsi victoriam assequi non potero, tamen ignaviam effugere volo. Regiam verò coronam non impugnare sed potiùs augmentare, tertiam in Regno Metropolin reformando, magnis nisibus elaboro.’
Caeterùm quoniam nullus principalium Judicum affuerat, & primus inter alios Eliensis Episcopus in transmarinis agebat; ampliùs ad hunc diem processum non fuit. Prior autem S. Trinitatis secretiùs Archidiaconum conveniendo, ut causae Statûs renunciaret, & cum Archiepiscopo Ecclesiâque Cantuariensi se concordaret, multis suasit, nec persuasit. Procedens igitur inde versus Oxoniam Archidiaconus quendam ibi puerum suum, quem ad Justiciarium cum literis suis miserat, literas ejusdem tales ei deferentem obvium habuit.
‘G. filius Petri Comes Essexiae, G. Archidiacono de Brechene salutem. Mandamus vobis, quòd aliter quàm incaepistis, vos habeatis erga Dominum Regem; & qu
[...]d Sinodum nec Capitulum aliqu
[...]d teneatis in terrâ Domini Regis, nisi in Archidiaconatu vestro; sicut omnia tua diligis & etiam corpus tuum. Si verò venire volueritis nobiscum locuturi; securè veniatis. Teste &c.’ Literarum autem, quas Archidiaconus ei praemiserat, tenor hujusmodi fuit.
‘Nobili & magnifico viro G. filio Petri, Comiti Essexiae, totius Angliae Justiciario, G. Archidiaconus de Brechene tam corporis quàm animae salutem. Miror valde virum discretum & sapientem, principalem Regis Consiliarium & regni Justiciarium, verbis inimicorum in absentiâ partis adversae tam facilè fidem a
[...]hibuisse, & in iram aut indignationem motum fuisse. Non enim ex unius partis assertione alterâ parte absente
[Page 558] judicium ut nostis fieri solet. Non igitur tam Silvester sum, sicut adversarii mentiuntur; quin & campester existere loco ac tempore sciam. Unde de Walliâ in Angliam ad vos Deo dante in brevi veniam; ea vobis, quae de me falsis suggestionibus cantata sunt, veris per Dei gratiam assertionibus discantare paratus; & Episcopi verba non omnia fore semper Evangelica, sed ubi veritati contraria fuerint potiùs sacrilega, vobis ostensurus. Utinam diu & bene valere possitis.’
Justiciarium itaque sequendo Londoniam venit; fed ulteriùs in Cantiam progressum apud Cantuariam die Purificationis invenit. Contigerat autem Nuncium quendam Lewelini Principis circa dies eosdem ad Curiam venisse. Qui requisitus à Justiciario, quid actum in Walliâ fuerit à Giraldo, totum eidem in veritate replicavit; asserens eum Principem ipsum & proceres suos ad obsequium Domini Regis & fidelitatem plurimùm allexisse. Per quod Justiciarius ab irâ, quam Slopesburiae conceperat, placatus est multùm & mitigatus. In crastino verò summo diluculo simul cum Justiciario Missam audivit in Ecclesiâ S. Trinitatis; ipsâque completâ, vocatus à Justiciario multis ibidem de statu Walliae verbis secretiùs est conventus. Cui cùm ad singula respondisset; subjecit virum tantum & tam discretum adeò adversariorum suorum ad verba moveri minimè debere, nec eorundem instinctu Sinodos ipsius & Capitula, quod nichil ad laicam pertinet potestatem, prohibere. Addens etiam & firmiter asseverans; quòd licèt ad tempus de Temporalium custodiâ sibi sublatâ cum patientiâ sustineat; ad Spiritualia contra custodiam sibi commissam quicunque manum extenderit, se noverit proculdubio vinculo anathematis innodandum; nec personae cujusquam praeter Domini Regis & Capitalis Justiciarii sui deferendum. Ad quae cùm responderet Justiciarius, ut erat vir mitis & mansuetus, se nullum praeceptum circiter hoc fecisse nisi per mandatum Domini Regis & literas ejusdem transmarinas ei transmissas. Et Archidiaconus.
‘Nec mirum, inquit, cùm Archiepiscopus ibi sit, qui regio sigillo praeest, si literas tales vobis mitti faciat, taliaque per vos contra Dominum Papam omnemque justiciam fieri persuadeat, quae per se vel suos ausus nullatenus esset attemptare. Mirum etiam, quòd Dominus Rex contra honorem proprium, de tertio sc. Archiepiscopatuin regno suo reformando, ei ad nutum in omnibus sic assentit.’ Ad quae Justiciarius paucis ita respondens ait. Credo quòd plus timor in his quàm amor operatur. Hoc autem ideo dixit, quòd Rex propter werram, quam cum Rege Franciae tunc temporis grandem habebat, nec Archiepiscopum nec quenquam Magnatum suorum ausus offendere fuit. Mirum etiam, quòd quoties contra Archiepiscopum Rex commotus, vel etiam in pace ac prosperitate constitutus, profectum Menevensis Ecclèsiae simul cum Archidiacono procurare studebat; statim vel per concordiam cum Huberto, vel per discordiam cum Philippo, subitò fuerat impeditus.
Considentibus autem adhuc & conferentibus coram altari quodam à latere dextro Justiciario & Archidiacono, ecce Monachi ejusdem Ecclesiae ad Giraldum intuendum & quibusdam ab aliis ostendendum per turbas astiterunt. Quod considerans Justiciarius Archidiacono, qui cum ipso loqui potiùs intendebat, illud ostendit, dicens. Nonne videtis, qualiter hi Monachi catervatim huc concurrunt, & vos quasi monstrum aliquod cum admiratione conspiciunt? Credo vexationem, quam facitis Archiepiscopo, non multùm eis displicere. Sciebat enim non veram neque firmam inter Monachos & Archiepiscopum consistere dilectionem. Quoniam itaque pulchrum monstrari digito & dicier, hic est: ad eos, qui laborem ipsius plangere solebant, & quòd causam tam difficilem & desperabilem contra tantos adversarios assumpserat, quasi patiendo dolere, sic Archidiaconns respondere consueverat.
‘Duabus alis in hoc agone sustentor & sublevor; quae mihi laborem hunc alleviant & delectabilem reddunt. Ala dextra est intentio pura & cons
[...]ientia sana; quibus
[Page 559] propter honorem Sancti Davidis & Ecclesiae nostrae dignitatem pium & meritorium absque dubio laborem assumpsi. Ala verò sinistra est laus & gloria; quam etiam in terris propter hunc tam nobilem ausum & tam strenuae mentis aggressum me certum est & impraesentiarum & cuncta per saecula consecuturum.’ Ad haec etiam cùm die quodam festo Lewelinus Venedociae Princeps, convocatis terrae suae Magnatibus, Curiam teneret magnam; processit in fine prandii coram omnibus vir quidam linguae dicacis, cujusmodi linguâ Britannicâ sicut & Latinâ Bardi dicuntur. Unde Lucanus.
Plurima concreti fuderunt carmina Bardi. Et cùm sibi tam voce quàm manu silentium indiceret; talem proposuit quaestionem. Quaero, inquit, utrùm potius & honestius Electo Menevensi foret (sic enim Archidiaconus tunc ab omnibus vocabatur; ipse tamen Archidiaconum & non Electum se vocabat) an causam super dignitate Sancti Davidis tanto tempore sopitam non suscitâsse, si non datum ei fuerit optatum eandem ad finem perducere; an sic eam inchoâsse & effectu mancipare non posse? Cùm autem morâ non modicâ taciturnitas omnium cum murmure quodam subsecuta fuisset; primus omnium Princeps ipse tale tandem responsum dedit.
‘Quid, inquit, super hoc mihi videtur, absque praejudicio vobis edisseram. Dico longè melius & laudabilius Electo fore jura S. Davidis, ne nimio
[...]ilentio deperirent, contra tantos adversarios & Angliam totam vendicâsse, quamvis tamen evincere non possit. Quòd, quamdiu Wallia stabit, nobile factum hujus & per historias scriptas & per ora canentium dignis per tempora cuncta laudibus atque praeconiis efferretur. Qui enim quicquid potest facit; & nihil probitatis aut vivacitatis omittit; fortè etsi contra votum evenerit, laudem nihilominus dignam promeruit. Non enim vel lusor in aleis bonus vel miles in bellis strenuus semper quod volet obtinebit. Item & quòd jus Menevensis Ecclesiae per ejus labores longè clarius & evidentius, quod antea obscurum fuerat, omni tempore fiet.’ Favor autem omnium & plausus dictum Principis est subsecutus. Item cùm die quodam circa tempus idem Powisiae Princeps atque Reveiliauc Wenonwen proceres terrae suae virosque majores in consessu quodam & consilio secum haberet; & de labore Giraldi mentio fieret; sicut per Walliam & Angliam confabulandi materiam multis tunc temporis dabat; ait ipse.
‘Magnas multoties werras Angliae Wallia nostra movère solet. Sed nunquam tam grandem tamque gravem movit ei, sicut his nostris diebus per Electum Menevensem; qui Regem & Archiepiscopum totumque simul Angliae clerum & populum propter honorem Walliae tantis, tam diuturnis & continuis infestare nisibus & molestare non desistit. Nostrae nimirum werrae, si per aestatem durant, ad pacem hiemali tempore revertuntur; nec nisi per annum ad plus vel etiam dimidium durare solent. Hujus autem werra per quinquennium & amplius incessanter jam duravit.’
DISTINCTIO QUARTA.
REvertens igitur Archidiaconus, & tam Angliam primò quàm postea Walliam penetrans, contra Festum S. Davidis, quod primo die Marcii & circiter Jejunii caput celebrari solet, Meneviam accessit; ipsoque die solemni verbum exhortationis ad populum faciens, ab hoc Isayae verbo,
Isa. I. 2.
Filios enutrivi & exaltavi; ipsi verò spreverunt me: thema suscepit, & verbum de populo Israelitico dictum, quem Deus enutriens multiplicavit in Aegypto, & per desertum educens, & mare rubrum siccis vestigiis transire faciens, in manu
[Page 560] forti transtulit in regna gentium & exaltavit: Ipsi verò spreverunt eum ejusque mandata, tam servos suos interficiendo, Prophetas sc. quàm filium quoque proprium videlicet Christum penitus contempserunt: Clero Menevensi convenienter adaptavit; qui nutritus à patrono suo sc. Sancto David sub alis Ecclesiae suae, & sublimatus in Canonicos, Archidiaconos & Abbates, spreverunt ipsum & honorem suum; servos ipsius & filios pristinam ejusdem dignitatem restaurare cupientes & enitentes totis impediendo viribus. Unde tanquam filii ingrati exhaeredatione digni fuerant & extirpatione. Eodem autem die statim in fine, priusquam à pulpito descenderet, O. Archidiaconum de Kermerthin & R. Foliotum tanquam sibi rebelles & mandato Domini Papae inobedientes publicè candelis accensis excommunicavit. Completâ verò diei solemnitate festivi, in crastino collectis coram Archidiacono Clericis & Canonicis Ecclesiae qui tunc aderant cunctis, sacramenta fidelitatis à singulis tanquam procuratori Menevensis Ecclesiae à Summo Pontifice constituto suscepit.
His igitur hoc tempore peractis, corrupti ex nostris & complices Archiepiscopi, qui scilicet ex nobis exierunt, sed nobiscum non steterunt, ista videntes & anxiè gementes, dicebant ad invicem. Videte, quòd nichil proficimus, si dimittimus eum sic. Tota jam Ecclesia nostra post ipsum ibit. Et statim communi consilio nuncii duorum Abbatum ad Cathedram aspirantium in Normanniam ad Archiepiscopum Cantuariensem transfretantes, & de magnis, ut mos est, majora loquentes, suggesserunt si totum ferè Menevensis Ecclesiae Capitulum totumque Clerum Archidiacono Giraldo praecisè fidelitatem jurâsse; & quòd ei in utrâque causâ, tam Statûs sc. quàm Electionis, inseparabiliter assisterent, praestito super Reliquias Ecclesiae preciosiores corporaliter sacramento firmâsse. Ad quae motus non mediocriter Archiepiscopus, & ultra quàm credi possit animo consternatus & perturbatus, Literas Regis, cujus sigillo praeerat, terribiles tam Archidiacono quàm Capitulo & Baillivo de Pembroch clausas, universis autem aliis ad quos literae pervenerint patentes, ad metum majorem mitti procuravit. Qui autem literas has tam undique terribiles videre voluerit,
de Gestis Giraldi librum requirat.
Praeterea ut nullâ ex parte vexatio Giraldo deesset; citatus est interim per Judices à Domino Papâ delegatos, Abbatem sc. de Wigemora, & J. Priorem de Weneloc, & Magistrum A. de Bromfeld; quatinus ad diem certum sibi praefixum veniat responsurus Abbati de Kenmeis & O. Archidiacono de Kermerthin & R. Folioto. Istud autem rescriptum Archiepiscopi fuit machinatione quaesitum; quatinus Archidiaconus sic undique vexatus, minùs ad principalem causam intendere posset. Archidiaconus autem nil inde permotus, ad secundum edictum & peremptorium primum, ubi & inserta fuit editio, grandem pecuniae summam singulorum trium illorum petitione complectens, Clericos suos & procuratorem misit; qui statim audientes principalem Judicem, sc. Abbatem de Wigemora, vices suas cuidam Canonico suo commisisse per literas, ut moris est, patentes, non retentâ sibi & conjudicibus suis sententiâ diffinitivâ, ad Curiam Romanam appellaverunt. Porrò cùm Judices hoc audito subsistere vellent, & appellationi legitimè interpositae deferre, sicut & de jure deberent; Prior de Weneloc in favorem Archiepiscopi, cujus creatio fuit, & ejusdem instinctu super hoc consulti, nichilominus in causâ procedendo, quoniam amplum & latum est Judicis officium, novas de die in diem citationes artas nimis & crebras ad Archidiaconi gravamen emittere non cessavit. Unde quoniam Archidiacono appellationi innitente & ob hoc ad dies plurimos nec per se nec per alium comparente Judices acriter & accuratè procedentes, in Archidiaconum tanquam contumacem sententiam dare jam paraverant: consultus super hoc Eliensis Episcopus, qui principalis ejusdem in magnis & arduis causis suis Judex extiterat, consuluit ei, quatinus ad singulos dies, quanquam grave fuerit ei & sumptuosum, Procuratores mittat & Advocatos, qui per ju
[...]is remedia
[Page 561] causam teneant & sententiam differant; salvâ tamen Appellatione, quae legitimè fuerit interposita, & eâdem singulis diebus renovatâ. Praesumserat enim Archidiaconus, & hoc Episcopo significavit; quòd Archiepiscopi suggestione tam acriter in causâ procedebant; auctoritate Domini Papae qua fungebantur etsi non justè tamen injuriosè, etsi non rectè quocunque modo, sententiam excommunicationis in ipsum praecipitarent; ut vel sic in arduis causis, quas contra Archiepiscopum habebat, silentium ei imponere possent, & vocem ejus tanquam funestam suffocarent. Ad obviandum igitur huic malitiae, & vitandum incommodum, quod machinati fuerant adversarii pariter & Judices injusti, tam Advocatos de Oxoniâ in Marchiam Walliae crebrò mittendo quàm etiam testium copiam, magnos Archidiaconus sumptus fecit.
Elapso interim temporis spatio circa clausum Pascha per literas Regis transmarinas Archiepiscopo procurante directas literae Justiciarii Baillivo de Pembroch tales missae sunt.
‘G. filius Petri, Comes Essexiae, Radulpho de Bendevill, Vicecomiti de Pembroch, salutem. Pro certo accepimus, quod Poncius Archidiaconus & M. filius suus, & R. filius Jonae, & H. filius suus, & Meiler, & Samuel, & Asser, & G. Decanus de Pembroch, dicti Canonici Menevenses, qui ad dedecus Domini Regis & contra dignitatem coronae & regni sui G. Archidiacono assistunt & adhaerent, & contra Dominum Regem ei sacramenta fecerunt, ei sigillum Ecclesiae suae tradi permittentes ad operandum inde contra Dominum Regem, prout ejus voluntati placuerit, Laica habent tenementa & terras & exchaetas, in quibus publicas suas fornicarias contra Deum & Ordinem suum habent & exhibent; & potiùs debent dici Laici luxuriosi quàm Clerici ordinati vel Canonici; & quòd illi dum praefato G, adhaeserint, non minùs manifestè hostes regis & regni sunt quàm ipse Giraldus. Tibi mandamus & firmiter praecipimus; quòd sicut teipsum & omnia tua diligis, omnia laica tenementa sua & wardas & exchaetas & catalla in ipsis inventa in manum Domini Regis capias & retineas. Corpora etiam fornicariarum suarum capias & salvò custodiri facias, donec aliud à nobis inde habueris mandatum.Teste meipso, &c.’ Per harum itaque tenorem duo perpendi poterunt & notari. Quòd omnes isti, qui majores fuerunt Menevensis Ecclesiae & pars sanior, si liberum eis esset, cum Archidiacono starent; & quòd falsi frat
[...]rculi & infideles filii in firmâ Capituli sui & per quae magis gravari solent, tam Archiadversârio suo quàm & Justiciario ex abundanti malitia revelârunt.
Archidiaconus autem ad diem praefixum partibus, scilicet in crastino Inventionis S. Cru
[...]is apud Niweport incunctanter accessit. Sed quòd Judice suo principali in transmarinis adhuc agente, & cum Judicibus substitutis tam pro ipso quàm pro Decano Londoniensi, tantùm tertius Judicum sc. principalium Archidiaconus de Bukingeam praesens extiterat; parum eo die fuerat in causâ processum. Propter metum quoque publicae potestatis; & propter literarum tenorem praescriptarum Canonicorum Menevensium nullus accesserat. Citationes igitur in singulis causis Archidiaconus accepit, diffuso sc. in crastino S. Botulfi apud Bracheleiam propter absentiam Judicis principalis sc. Eliensis Episcopi, ut interim redire posset, ex industriâ dato.
Interim autem c
[...]m generalem Sinodum totius Diocesis Menevensis auctoritate sibi commissâ pluries Archidiaconus convocaverit, primò apud Keirmerthin, deinde apud Pembroch tertiò apud Meneviam; & semper per literas Regis ad Justiciarium Archiepiscopo procurante & per literas Justiciarii ad Baillivum de Pembroch Sinodos prohibentes & Clericos absterrentes sunt impeditae; demum apud Brechene in Octavis Pentecostes, sc. incrastino S. Trinitatis, generalem Sinodum convocavit; literasque tales Abbati S. Dogmaelis, quoniàm & idiota fuit ideoque Temporalium Episcopatûs contra dispositionem Domini Papae spoliator extiterat, mitti fecit.
‘G. Archidiaconus de Brechene W. Abbati Sancti Dogmaelis salutem. Quoniam propter rerum & temporum vicissitudines
[Page 562] & varietates negotia quoque nonnunquam variare necesse est; Sinodum nostram in Octavis Pentecostes solemniter apud Brechene Deo opitulante celebrandam vobis denunciamus. Quapropter vobis mandamus & auctoritate Domini Papae qua fungimur districtè praecipimus; quatinus tunc sicut decet, ibidem in praesentiâ nostrâ comparentes, omnia percepta de Episcopatu infra eundem terminum juxta mandatum Domini Papae, quod inde suscepistis, nobis restituatis. Praeterea secundae diei Sermonem Sinodalem & verbum exhortationis & instructionis tanquam personae magnae & autenticae, quae se Menevensem Electum gerit & nominat, vobis injungimus▪ Valete.’
Caeterùm quoniam Baillivus de Pembroch praecepto Domini Regis & Justiciarii, quorum inde literas susceperat, clam universo Diocesis Menevensis Clero in suâ potestate constituto firmiter inhibuerat, ne G. Archidiacono in quoque obedirent, nec Sinodos ipsius aut Capitula frequentarent; Archidiaconus Magistrum S. de Sudwella, qui generalis erat Officialis Archiepiscopi in Angliâ relictus, super hoc adiens & conveniens, literas ab ipso tales patentes reportavit.
‘H. Dei gratiâ Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae Primas, dilectis in Christo filiis Capitulo & Clero Menevensis Ecclesiae salutem, gratiam & benedictionem. Ex conquestione dilecti nobis in Christo filii G▪ Archidiaconi de Brechene accepimus; quòd quidam saeculari potestate utentes se opponunt & impediunt, quo minùs curam Spiritualium à Domino Papâ & à nobis sibi ad tempus commissam valeat exercere, vobis prohibentes ne ei in aliquo intendatis. Hinc est quòd quia jus ecclesiasticum saecularibus legibus minimè constringi debet; vobis mandamus, quatinus occasione laicae prohibitionis nullatenus omittatis, quin ei in curâ spiritualium secundùm tenorem mandati Apostolici & nostri obtemperetis; salvis appellationibus ad nos vel Officiales nostros ritè interpositis sive interponendis. Si autem mandato in hac parte obedire contempseritis; vos ad hoc, sicut justum fuerit, compellemus.Valete.’ Scribebat enim nomine Archiepiscopi in cunctis quae Archiepiscopum contingebant; & contra Sigillo ejusdem cum ipso relicto literas signari faciebat. Literas etiam alias clausas ab eodem impetravit; quibus Baillivo de Pembroch districtè prohibuit; ne Clerum Menevensem, quo minùs Archidiacono G. intendant, impedire praesumat. C
[...]m igitur Abbates duo spiratores ad cathedram cum caeteris complicibus Archiepiscopi haec audirent, & quòd Vicecomes de Pembroch à Clero avertendo propter hoc mandatum jam cessaret, & quòd Clerus patriae ad Sinodum ire se jam pararet; nuncios in Normanniam ad Archiepiscopum, ut mandatum Officialis oci
[...]s revocaret, cum festinatione transmiserunt.
Archidiaconus autem nichil ex contingentibus omittendo, Sinodum toties & tot locis convocatam, semper autem per publicam potestatem impeditam, demum apud Brechene solemniter & publicè celebravit. Verùm qualiter Sinodus ferè impedita fuit, & qualiter cursores Archiepiscopi cum R. Folioto ad oblatrandum & impediendum advenerunt, qualiterque vacui prorsus & confusi recesserunt; liber
de Gestis Giraldi evidenter explanat. Qualiter etiam dicti Judices de Marchiâ ad gravamen Archidiaconi ob Archiepiscopi favorem per fas omne nefasque de die in diem acriùs contenderunt; liber idem manifestè declarat.
Interim autem imminente Festo S. Botulphi ad diem partibus datum, sc. in crastino apud Brakelegam, septus Clericorum & Advocatorum cuneis non Canonicorum Giraldus accessit; & inveniens ibi Judicem principalem, sc Eliensem Episcopum, qui jam in Angliam advenerat, & alios duos substitutos; Clericos etiam Archiepiscopi Magistrum Simonem de Sudwella, & Magistrum Jo. de Tinemuda, quem Archiepiscopus literis suis patentibus Pro
[...]uratorem suum constituit, & Magistrum Willelmum de Cauna; processit in medium,
[Page 563] & quòd neminem de Ecclesiâ suâ sibi assistentem habebat, sic inchoando:
‘Solus in arma vocor; nec tamen omnino dicendus solus, si cui astiterit Deus, nec omnino est absque sequelâ, cui veritas suffragatur atque justitia:’ literas Domini Papae clausas protectionis pariter & commendationis Archiepiscopo directas legi fecit▪ quibus prohibebatur Archiepsicopo, ne Clericos Menevenses vel blanditiis alliciat vel minis deterreat, aut damnis afficiat, vel per suos aut Regis Anglorum ministros aut Officiales quomodolibet impediat vel impediri permittat, quo minùs Archidiacono Menevensi in utrâque causâ tam Statûs quàm Electionis, si velint, assistere possint. Deinde prosecutus est, qualiter munusculis primò sibi Capitulum allexit & blanditiis, postea minis & terroribus publicae potestatis, prostemò quidem spoliationibus & rapinis; adeò ut jurare compulsi sint & etiam sponsores dare, quòd Archidiacono Giraldo non solùm non assisterent, sed etiam cum Rege & Archiepiscopo stantes ubique se Archidiacono in causis suis constanter opponerent. Sed ecce quàm obediens est Domino Papae Archiepiscopus; & tamen in literis suis omnibus ad ipsum directis se devotum ejusdem filium vocat. Postmodum autem ad cumulum injuriarum legi Archidiaconus literas Justiciarii Baillivo de Pembroch directas, quibus praecepit, ut laica tenementa & exchaetas Canonicorum in manu suâ saisiet & etiam concubinas eorum capiat & custodiat, donec mandatum suum inde suscipiat. Has autem literas misit Justiciarius, sicut & alias terribiles multas, mandato Domini Regis de partibus transmarinis. Unde per Archiepiscopum haec omnia fieri per vehementissimas constare potest praesum ptiones. Prima, quòd assiduè Regi in transmari nis assistebat. Secunda, quòd ejus sigillo tanquam Archicancellarius praeesse dinoscitur. Tertia cum aliis, quòd res ipsius hîc agitur. Quarta, quòd errata non corrigit, quinimo factus est evidens ecclesiasticae libertatis oppressor, qui ordinis & officii debito deberet esse defensor. Error enim, ut ait Innocentius, cui non resistitur, approbatur; & veritas cùm minimè defensatur, opprimitur. Negligere cùm possis perturbare perversos nichil aliud est quàm fovere. Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare, praesertim cùm ad hoc ex officio teneatur.
Cùm autem ad haec Clerici Archiepiscopi alternatim, ut noverant, respondissent; quaesito utrùm aliqui Canonici Menevenses adessent; processerunt Anglici illi & anomali duo Osbertus & Foliotus, & duo Walenses Martinus frater Abbatis Albae Domûs & Samuel ejusdem consanguineus. A quibus cùm quaesitum esset per Judices, utrùm Archidiacono G. assistere vellent in causâ Statûs necne; responderunt sicut edocti fuerant, quòd acephali erant; ideoque tam arduam causam, donec caput haberent & Episcopum, suscitare vel suscitanti assistere vel assentire nolebant. Literas quoque Capituli sui de rato habendo, quod hi quatuor ibi dixerint aut egerint, porrexerunt. Alter autem Walensium, sc. Samuel, ne verbum omnino nullum pro Ecclesiâ suâ facere videretur, palam asseruit Ecclesiam S. Davidis revera Metropolim fuisse & esse debere, sed locum aut tempus huic quaestioni nondum existere. Ex abundanti quoque testati sunt, tanquam testes repentini & quidlibet asseverare parati, se nunquam G. Archidiaconum elegisse; literasque Capituli sui id ipsum astruentes produxerunt.
Archidiaconus autem ad haec respondit; qui electioni suae se opponere voluerint, longiùs ituros & Apostolorum limina visitaturos. Dictos etiam Anglicos duos à se excommunicatos asseruit. Ipsi verò se absolutos ab Archiepiscopo responderunt. Capitulum autem & Canonicos discretiores ac residentes ad ei non assistendum & in utrâque causâ sic scribendum per violentiam & bonorum spoliationem compulsos esse; & hoc se probaturum per testes, qui rapinis & depraedationibus intererant violentis, die proximo partibus praefigendo promisit. Quatuor autem Canonicos istos, ut Archiepiscopum, à quo seducti fuerant, placare
[...]er hoc possent, & Abbatum duorum ad Cathedram Spirantium
[Page 564] alterutrius promotionem vel sic procurarent, tam contra factum electionis proprium quàm etiam Ecclesiae suae dignitatem pariter & libertatem stare, cum assertione proposuit. Sed ecce in quantam perplexitatem peccatis urgentibus, & partis adversae de die in diem atrociùs instante malitiâ, sunt deducti; qui si steterint cum ecclesiâ suâ, sicut ipsos debere constat & decere, statim privati sunt bonis omnibus & spoliati. Sin autem è contra, perfidi sunt & perjuri? Mos enim est Ecclesiae Menevensis; quòd quando canonicatur quispiam, priusquam installetur, fidelitatem jurat Ecclesiae suae super Reliquias Ecclesiae Sacramento corporaliter praestito. Unde & Archidiaconus Romae coram Cardinalibus Auditoribus suis in Consistorio Foliotum Sillogismo cornuto & quasi sub dilemmate sic constrinxit. Aut falsus fraterculus hic noster nobiscum stabit pro Ecclesiâ suâ in causâ Statûs, aut contra cum parte adversâ. Sed si contra; manifestè perjurus est Ecclesiae suae. Si nobiscum & pro Ecclesiâ suâ; perjurus est Archiepiscopo, cujus stipendiis & sumptibus cuique juratus ut pro Ecclesiâ Cantuariensi contra Menevensem in Curiâ Romanâ pro posse staret, huc accessit. Sunt igitur, ut prosecutus est coram Judicibus Archidiaconus, omnes Canonici Menevenses, qui contra Ecclesiam propriam & matrem suam pro lucro terreno seu damno stare prae sumpserunt, perpetuò infames atque perjuri▪ Maximè verò Anglici illi duo, Foliotus sc. & Osbertus; qui ad hoc conducti atque jurati contra Ecclesiam suam non necessitate, ut alii plerique, sed voluntate nituntur.
Post varias igitur altercationes hinc inde factas secundo die soluto litigio datus est dies quartus in Octavis S. Jacobi apud Bedefordiam. Quò cùm partes transcurso tempore coram Judicibus convenirent; produxit Archidiaconus testes duo Presbyteros & Clericum unum, qui spoliationi Canonicorum intererant & violentiae factae; propter quam nec ipsi assistere ausi fuerant nec comparere. Canonici verò praescripti quatuor ad hunc etiam diem, quasi à Capitulo missi, Canonicos spoliatos aut ab Archidiacono per violentiam aversos tam literis Capituli quàm vivâ voce negârunt. Archidiaconus autem hanc ipsam negationem propter metum publicae potestatis, ne si querimoniam deponerent, ei deteriora contingerent, absque dubio factam esse proposuit. Literas quoque Capituli vel pro Ecclesiâ Menevensi vel pro Archidiacono facientes coram Judicibus in publicum productas eodem terrore negantes, vel surreptitias omnes vel falsas esse dicebant. Quaerenti autem Eliensi Episcopo, quare invitis beneficium dare & ingratos à servitute ac subjectione eripere Giraldus tantis nisibus elaboraret; sub distinctione in publicâ audientiâ sic respondit.
‘Beneficium, ut nostis, aliud libertatis, aliud liberationis, aliud liberalitatis. Primum & secundum dari possunt invitis, tertium verò nequaquam. Possum enim servum meum emancipare & captivum meum à carcere liberare vel invitum. Codicem autem meum cuiquam dare non possum, nisi accipere voluerit. Induxit & illud Jeronimi. Multoties bona patrantur invitis; dum eorum potiùs utilitati consulitur quàm voluntati. Et illud ejusdem. Et qui phreneticum ligat, & qui letargicum excitat, ambobus molestus, ambos amat. Adjecit & mirandum valde corruptionis hujus effectum; quòd Canonici Walenses, qui originali gaudebant libertatis honore, sicut & gens sua tota, à servitute & subjectione, qua tenentur, eripi recusant, vel etiam ab extraneo quocunque & quandocunque, nedum à quodam fratrum suorum & de corpore Ecclesiae suae tantis ad hoc curis & laboribus enitente. De
a Anglicis enim, qui servi sunt olim atque subacti, & jam quasi naturaliter servi, si à longâ suae servilis
[Page 565] conditionis consuetudine, quae tanquam in naturam converti potuit, discedere renuunt, non adeò quidem obstupendum. Unde & aures istorum, quia servitute recedere nolunt subulâ perforari deberent more Jud
[...]ico, qui anno septimo servos suos manumittebant. Deserviebant enim Judaei, &c.’ Judices autem testes Archidiaconi super spoliatione Canonicorum & violentiâ factâ suscipere differentes, quintum singulis causis apud Sanctum Albanum in octavis Nativitatis S. Mariae diem dederunt.
Interim autem persecutionis graviùs de die in diem urgente procellâ, praeceptum & publico edicto, ne quis in Demetiae vel Meneviae finibus Giraldum hospitio susciperet; adeò ut ad partes illas accedens, propinquorum suorum atque nepotum hospitia, ne periculum incurrerent aut jacturam, evitaret. Et in festo Assumptionis B. Virginis Meneviam veniens, in Praebendâ suâ propriâ per sex inde milliaria distante, scilicet
a Martru, nocte praecedente jaceret; & post Missam die Festo solemniter celebratam & exhortationem ad populum ab ipso factam, cùm nec ipsum ibi quisquam suscipere ausus esset, nec ipse sui occasione quempiam laedi vellet, ad Praebendam iterum & hospitium proprium remearet.
Peractis igitur his quae tunc in partibus illis agenda fuerant, reversus Archidiaconus apud Brechene, in Conventu Clericorum patriae & Capitulo apud Aberhothene, ne nulla temporis aut terrae pars tribulatione careret; ecce adversarii Archidiaconi & scurrae Archiepiscopi duo, Osbertus sc & Foliotus, cum insultatione plurimâ procedentes, citationem Judicum cum literis Domini Papae sibi directis, tenorem commissionis variatâ personâ contingentibus, Archidiacono porrexerunt. Sciens enim Archiepiscopus Menevense Capitulum ex toto corruptum, ideoque tam minis allectum quàm muneribus, ad nutum suum contra Giraldum quidlibet testificaturum, per nuncios suos Romam solito cum effectu transmissos literas impetravit; quatinus testes tam de Capitulo Menevensi quàm aliunde, senes & valetudinarios, pauperes & inopes, contra Giraldum & ejus electionem admittantur: cùm tamen in commissione Giraldi contineretur, ut qui contra electionem ejus agere vellet, Romam veniret. Qui autem citationem hanc videre voluerit & editiones varias cum nugis suis insertas, necnon & literas Papae super hoc Giraldo directas;
de Gestis Giraldi librum inspiciat.
Archidiaconus autem his omnibus nec frangi potuit animo nec desperanter affligi. Sed potiùs vultu erecto & corde securo spem praeferens▪ omnes fortunae adversae sprevit insultus, & rotae versatilis volubilitatem altâ mente calcavit; memor sapientis illius:
Tu ne cede malis, sed contra audaciùs ito, Dum tua te fortuna regit. Multum quoque cunctis adjutus in angustiis saepedicto Fratris optimi consilio super adversis aequanimiter sufferendis. Missae sunt igitur literae Regis, Justiciarii & Marescalli, Archiepiscopo cuncta curante, tam Baillivo de Pembroch quàm Capitulo Menevensi, districtè praecipientes, quatinus omnes Canonici Menevenses, juvenes & senes, divites & pauperes, sicut honorem Domini Regis diligerent, apud S. Albanum die praenotato absque omni excusatione aut tergiversatione venirent. Alioquin corpora ipsorum cum concubinis & catallis omnibus tanquam hostium Regis & Regni caperentur; ipsisque in carcerem detrusis, concubinae prostituerentur, & bona ipsorum
[Page 566] omnia confiscarentur. Missae sunt enim literae Archiepiscopi simul cum aliis, more solito pungentes pariter & ungentes. Hoc autem terrore compulsi tam fideles & firmi, si fas esset, quàm corrupti, tam ad iter arripiendum quàm ad motum Regis & Archiepiscopi quidlibet asseverandum se praeparaverunt universi. Sed ecce quanto discrimine contra potestatem hîc dimicatur utramque; quòd nisi regia sic jugiter instaret & urgeret violentia, parum quidem in utrâque causâ proficere posset pars adversa.
Archidiaconus autem novis super casibus novis utens consiliis, ad intentionem suam fundandam & electionem suam coram Judicibus astruendam, testes plurimos solitâ vivacitate praeparavit. Quibus sub celeritate completis, quoniam pecuniam in Norwalliâ & Powisiâ collectam & ei promissam per nuncios fideles saepiùs missos habere non potuit, Archiepiscopo partes etiam illas per Abbatem Albae Domûs & alios quosdam corruptores inficiente darique promissa dissuadente, nec ignavus nec deses, per Elevein & Melenith per Keri & Kedewein versùs Venedociam iter incunctanter arripuit; penetransque Powisiam & terram Wenonwein silvis hispidam & munitissimam, ipsum in expeditione contra Lewelinum, cui tunc concordatus fuerat, invenit; à quo & cum honore susceptus est. Solus hic tamen inter Principes Walliae tam propter invidiam, quòd Lewelinus hoc inchoaverat, quàm etiam avaritiam; necnon ut Anglicos, quibus contra Lewelinum adhaerebat, & Archiepiscopum in hoc placaret, auxilium in terrâ suâ Sancto David facere recusavit. Unde & vindictâ divinitus paulò pòst secutâ, tantam in pede laesionem equo proprio calcante seu recalcitrante suscepit; ut claudicationem incurreret gravem & imbecillitatem vix curabilem. Venedociam igitur intrans Archidiaconus & ad Lewelinum accedens, simul cum Electo Bangorensi qui ei occurrerat, super pecuniâ—collectâ & penès Electum reservatâ Principem convenit. Ipse verò de adventu Archidiaconi laetus & hilaris, ut erat vir liberalis & lenis, si quam rubiginem ex infectione contraxerat, statim ut vultum amici vidit, totam abjiciens, pecuniam Archidiacono reddi jussit. Erat autem summa pecuniae collectae, praeter hoc quòd à Powisensibus habuit, quasi librarum XX. His itaque sic completis, per Albi Monasterii & Slopesburiae fines Angliam intrando, quasi quarto postquam à Lewelino discesserat die apud Abbatiam de Hagemam pernoctavit. In crastino verò priusquam inde discederet, advenerunt ei nuncii duo de Meneviae partibus, capellanus scilicet Praebendae suae de Martru, cui nomen Philippus, & Capellanus Ecclesiae suae de Lanwundaph, cui nomen Aidanus; nunciantes adeò nuper aggravatam in ipsum & suos omnes persecutorum manum, ut post minas multas jam in facta immo facinora ac sacrilegia prorumpentes, sc. Nicholaus Avenel qui jam subrogatus fuerat Radulpho de Bendevilla in Ballivâ de Pembroch, ut atrociùs ageret, quoniam crudelis extiterat, & nemini parceret, & Willelmus filius Martini, tam Praebendam Archidiaconi de Martru quàm Ecclesiam de Lanwundaf in coemiteriis & extra spoliantes, & viros ac mulieres captivos ducentes & incarcerantes, ad redemptionem gravem coartarent. Archidiaconus autem his auditis, cum constantiâ respondit, sibi plurimum in hac spoliatione successisse, & novos Archiepiscopi nisus per hanc exceptionem elidi posse. Ducens itaque Capellanos illos secum in Angliam ad testificandum quod actum fuerat, eâ nocte in terrâ Baronis cujusdam, cui dilectus antea & familiaris extiterat, cui nomen Willelmus Alani filius, hospitio susceptus est. Porrò vir ille de Wigorniâ, ubi cum Archiepiscopo circiter id ipsum temporis locutus fuerat & querimoniam ejusdem de Giraldo grandem audierat, ad terram eandem eodem die reversus, cùm audiret Archidiaconum ibi esse, misit ad ipsum Camerarium suum, indicans ei secretò, quatinus cautè & incunctanter abscederet. Quosdam enim de comitatu suo, qui Archiepiscopum diligebant; si ipsum ibi invenirent, ab ejus molestatione &
[Page 567] rerum suarum direptione praepedire non poterat. Adjecit etiam se valde dolere, quòd affectum dilectionis, quem erga ipsum habebat, ei ostendere eumque cum honore in terrâ suâ tunc suscipere non valebat. Quo audito, quòd nec frangi potuit adversis nec consternari, hilari vultu & erecto monitis adquievir, illud ad mentem revocans.
Matt. X. 23.
Si persecuti vos fuerint in unâ civitate; fugite in aliam. Veniens igitur Oxoniam, Advocatos suos duos, sc. qui per totam aestatem singulis diebus causae datis ei astiterant, & non gratis, secum apud S. Albanum ducere volens, aversos per Archiepiscopum ambos nec ipsos nec alios habere potuit; praeter unum qui de partibus transmarinis nuper advenerat, famae adhuc incognitae, qui etiam praetimore publicae potestatis urgentis ei vix & duris quoque conditionibus ausus fuerat adhaerere.
Versùs itaque S. Albanum Archidiaconus accelerans, in crastino Nativitatis S. Mariae coram Judicibus, qui omnes in propriâ personâ tunc aderant, cum comitatu testium non modico tam Cleri quàm populi confidenter apparuit. Archiepiscopus autem Clericos suos & Advocatos omnes illuc transmittens, ipse non procul inde sed quasi per milliaria XII. accedens, ut crebrò nuncios suos suscipere & mittere posset ac remittere, apud Dunstaple quasi in insidiis moram fecit. Imprimis igitur Clerici Archiepiscopi scientes juxta Comici sententiam,
Omnia priùs attemptanda quàm arma, ex parte Domini sui amplissimos reditus Ecclesiasticos Archidiacono, ut utrique causae renunciaret & ab Archiepiscopi vexatione cessaret, per Judices obtulerunt. Ipse verò non personae suae sed Ecclesiae prae rebus omnibus profectum quaerens, & ad statum ejusdem pristinum reformandum pro viribus enitens, pacis & concordiae modum, ad quem induci potuit, exprimentem talem in manus Judicum demum Schedulam misit.
‘Quoniam Ecclesiam nostram Menevensem constat multo tempore Metropolin fuisse, & etiam in plenâ potestate Metropoliticâ praeter usum Pallii usque ad tempora Regis Angliae Henrici I. permansisse, per cujus potestatem ac violentiam Cantuariensi Ecclesiae subjici coepit cum aliis Ecclesiis Walliae; sicut ex scripto, quod de divisionibus Anacleti & Registro Gregorii necnon & Ecclesiasticâ Bedae historiâ fideliter extraximus, ex parte perpendi potest; iterum, si placet, Metropolitica fiat, sed Ecclesiae Cantuariensi subjecta; sicut una Ecclesia Metropolis alii Metropoli jure Primatiae subjici solet; quemadmodum videlicet Burdegalensis Metropolis Bituricensi tanquam Primatiae sedi subjecta est. Primatiae namque propriè sedes, ut nostis, non est nisi quae subditum sibi Archipraesulem habet. Verùm cùm Ecclesia Menevensis temporibus B. Davidis & XXV. successorum ejusdem usque ad Samsonem Dolensem, qui Pallium nostrum asportavit, intra Walliae spatium ut nunc est, & V. Episcopatuum Angliae, Cestrensis sc. seu Coventrensis, Herefordensis, Wigorniensis, Bathoniensis & Exoniensis, sicut ex antiquissimis Historiis vel ex veterum relatione fideli & assertione colligitur, XII. Suffraganeos haberet; nunc tribùs illis tantùm, qui intra Walliae fines continentur, contenta foret. Sic etenim initium possidendi Cantuariensis Ecclesiae vitiosum, quia violentum, ex parte purgari posset; cùm de consensu ejusdem Ecclesia Menevensis pristino gauderet honore, etsi non pleno. Et quia jam aliquamdiu in subjectione fuerat, quanquam injustè, temporibus sc. trium Episcoporum nostrorum ultimorum, qui soli de nostris à Cantuariensibus consecrationem susceperunt, subjecta remaneret. Et sic Cantuariensis Archiepiscopus plus haberet honoris, sc. loco simplicis Episcopi suffraganei Archiepiscopum subjectum habens. Et cum longè meliori conscientiâ multoque minùs oneris terram sc. tam remotam, quasi
[Page 568] per XV. ferè diaetas, & gentem divisas ab Angliâ prorsus atque diversas
a linguam, leges & consetudines habentem, qui mores & modos patriae non ignoraret, & qui propiùs residens ac diligens existeret, quasi per Vicarium regens. Caeterùm ne videar personae meae hanc dignitatem appetiisse vel appetere; Archiepiscopus Ecclesiae nostrae fieret quicunque, dum tamen idoneus, juxta Domini Papae & Regis & Archiepiscopi dispositionem. Sicque perpetuò controversia tanta sopita foret. Alius concordiae modus, si fortè Domino Papae, in cujus omnia ponimus dispositione, modus iste non sederit vel etiam Archiepiscopo; quòd testes nostros valetudinarios Judices suscipiant; & attestationes sub sigillis suis Domino Papae transmissae & ibidem bullatae in scriniis ejusdem, ne tractu temporis jus depereat, reserventur
[...]; & secundae apud Cantuariam bullatae, & tertiae apud Meneviam reponantur; & toto tempore vitae Archiepiscopi istius, quam Deus ad honorem Ecclesiae s
[...]ae longam conservet; haec controversia pro bono pacis sopita quiescat; nisi fortè voluntate summi Pontificis vel etiam mandato Principis resuscitetur. Et ut liqueat omnibus me propter cathedram Menevensem mihi obtinendam tantum nullatenus assumpsisse laborem; Electionem de me factam, si qua fuit, in manu Domini Papae resignabo; & ejus providentiâ Ecclesiae nostrae pauperi ac depilatae & usque ad exterminium ferè dilapidatae Pastor vividus ac validus, qui dispersa revocet & reparet, provideatur. Sin autem neutrum concordiae modum vel Dominus Papa approbaverit vel Archiepiscopus admiserit; nichil aliud restat, nisi ut lites suo Marte decurrant.’
Scriptum hoc autem statim Archiepiscopo per suos missum fuerat. Quod cùm diligenter inspiceret & respiceret, quanquam plurimi suorum & discretiores modum pacis & transactionis oblatum approbarent, & praecipuè Eliensis Episcopus, quid tam discretus erat & in jure peritus, asserens, si cathedrae praeesset ipse Cantuariensi, se malle Archiepiscopum in Walliâ cum Suffraganeis suis sub pace stabili perpetuâque subjectum habere, quàm quatuor Ecclesias ibidem Cathedrales simplices sic pendulas semper & litigiosas jure provinciali possidere. Tamen Archiepiscopus de tribus confisus, de regiâ potestate sc. quam vel amore ipsius vel timore magis propter werrae urgentis incommodum ad nutum habebat; de Capitulo Menevensi, quod ex toto corruperat; & de Curiâ Romanâ, quam corrumpi, quod absit, posse putabat; oblatae concordiae non adquievit; sed donec Suffraganeos suos omnes super hoc consuleret, responsum proterminavit. Unde & literas Domini Wigorniensis Episcopi, cui nomen Malgerus, qui simul cum Eliensi ad pacem intendebat, super hoc Archidiacono missas hîc apponere praeter rem non putavi.
‘Magister M. Magistro G. salutem. Cum maximâ diligentiâ & sedulâ attentione utrumque modum concordiae & pacis inter Archiepiscopum & te, sicut in literis vestris continebatur, exposui. Et de illis duobus Anglicis Canonicis, quòd pacem nollent sed Werram desiderarent, apertè significavi. Ipse autem post secreta consilia & tractatum cum prudentibus habitum, respondit, quòd super hoc nichil ad praesens certum respondere poterat; quoniam causa non ipsum tantùm sed omnes suffraganeos tangebat. Sed me tibi fidejussorem constituit; quòd illud faceret, si suffraganei sui consenserint, & Dominus Papa modum approbaverit & confirmare voluerit.’
[Page 569]Cùm igitur ad lites & causarum ventilationes perventum esset; procedentibus Canonicis & Clericis Menevensis Ecclesiae, senibus etiam & valetudinariis, qui residentes jugiter esse solebant, ferè cunctis per violentiam venire compulsis, & ad quidlibet testificandum contra Giraldum eodem terrore paratis, videns Eliensis Episcopus & attendens iniquitatem hanc maximam à senioribus progressam, inter caetera quae proposuit, Archidiacono, quem de Scolarum olim in Franciâ societate notum habuerat & dilectum, quasi jocosè in publicâ audientiâ dixit. Ecce qualiter gens tua & pontifices tui tradiderunt te nobis: respiciens Clerum Menevensem. Et risu universorum subsecuto, respondens Archidiaconus ait.
‘Scriptum est enim.
Deut. XXII. 20.
Generatio perversa atque infideles filii. Quod nunc veraciter istis adaptari potest; qui occasione quantâlibet in matrem propriam armati & tanquam matricidae cruenti, juxta poenam tanto facinori debitam & statutam culeo insuti cum gallo gallinaceo, simiâ & serpente, projici deberent in profluentem. Triplici namque gradu in hac sui damnatione procedunt. Quidam enim minis attoniti; quod etiam malum; alii muneribus allecti, sed hoc pejus; quidam ambitu promotionis sui vel suorum in eâdem Ecclesiâ quam impugnant excoecati; quod pessimum: omnes simul à viâ veritatis exorbitantes; etsi humanam ultionem fortè effugere praevaleant, divinam ab
[...]que dubio vindictam non evadent.’
Interim autem lite super Electione per incuriam contestatâ, producti sunt ex utrâque parte testes plurimi. Sed ex parte adversâ Clerici Menevenses à corruptelâ non discedentes, ad testificandum contra Giraldum certatim omnes accurrerunt. Qui enim senes & valetudinarii non erant, pauperes se esse dicebant; qui licèt respectu Anglicanae opulentiae pauperes quodam modo dici possent, non usque adeò tamen ut Romam propriis sacultatibus ire non praevalerent. Quanquam etiam Archiepiscopus cunctis pro se contra Giraldum Romam ituris de suo sumptus sufficientes invenire paratus esset; sicut in sequentibus palam erit. Dictum autem fuerat adversae partis astutiâ & publicis officialibus sub comminatione promulgatum; quòd qui hîc pro Rege & Archiepiscopo testimo nium contra Giraldum non perhiberet, contra eundem testificaturus proculdubio Romam iret. Proinde & miseri vano hujusmodi timore perterriti, passim ad perjuria prosiluerunt. Quidam enim ut inter senes ad perjuria reciperentur, se sexagenarios, cùm non essent; alii verò ut inter pauperes pejerare possent, se XL. solidorum reditus aut facultates non habere falsò jurabant. Dupliciter itaque perjuri sunt; dum falsum scienter & sponte jurant, ut illico jurati falsissimum testificentur; sicut ex attestationibus eorum Romae publicatis postmodum patuit, quibus asserebant, quòd Giraldum Archidiaconum nunquam elegerunt, nec aliquid quod Electio dici posset unquam de ipso fecerunt.
Super literaturâ verò cùm examinari deberet Abbas S. Dogmaelis, qui tunc primò comparuit; obtulerunt ei Judices imprimis literas Domini Papae legendas, commissionem ejusdem negotii sibi factam continentes. Sed cùm responderent qui pro ipso loquebantur, Clerici sc. & complices Archiepiscopi, ipsum de literis talibus, quibus non assueverat, probari non debere sed potius de libris Ecclesiasticis; allatus est liber Missalis cum literâ legibili & grossâ; qui c
[...]m ei legendus offerretur à Judicibus & exponendus, de licentiâ Judicum, quam expetiit, causâ deliberandi cum Clericis Archiepiscopi secessit ad partem; & post moram longam ac taediosam, tandem tam lectionem recusans quàm expositionem, cum responso relationi Judicum inserto recessit. Ad haec etiam cùm in causâ statûs Canonici Menevenses se Archidiacono Giraldo nec assistere vell
[...] nec assentire proponerent; Archidiaconus ad hoc ipsos sibi in eâdem causâ assensum primò perhibuisse, sed postea per violentiam & rerum suarum adversâ parte procurante spoliationem aversos fuisse. Et cùm hoc quoque probare in continenti per testes idoneos Presbyteros &
[Page 570] Clericos paratus esset, dicens etiam Dominum Papam, si coram ipso bis ageretur, probationes istas admissurum; Judices tamen vel suo in sensu abundantes, vel Archiepiscopo, cui provincialiter subditi fuerant, in hoc articulo propitiantes, tandem nec se probationes Archidiaconi super hoc suscepturos; unde Papa postmodum ipsos in hoc errâsse proposuit; nec in causâ statûs, cùm nullus ei Canonicorum assisteret, processuros, sententialiter pronunciârunt; sicut eorundem relatione postmodum insertum est. His autem sic completis, cùm procederent adversarii plurimi, archiadversario cuncta procurante & machinante, super injuriis & gravaminibus sibi allatis ab Archidiacono, juxta editionem in citatione factâ per ultimas literas contra Giraldum impetratas comprehensam, querimoniam deponentes; Archidiaconus se nuper spoliatum conquerens per Archiepiscopi & aliorum adversariorum machinationem, qui nunc falsò de ipso conquerebantur; & Capellanos suos spoliatos in medium producens, se non responsurum, nisi priùs fuerit restitutus, asseruit. Praeposuit etiam se propter adversae partis malitiam & concurrentem saecularem simul justiciam cum ecclesiasticâ potentiâ, nec Advocatos, nec aliquam sequelam habere posse; sed tanquam publicos hostes Regis & regni seque suosque per forum & compita declamatos esse. Propter quae gravamina ad Summum Pontificem appellavit.
In fine verò coram Judicibus in publicâ audientiâ, potestate sibi à summo Pontifice traditâ & auctoritate, spoliatores suos praedictos Nicholaum Avenel & Willelmum filium Martini, quòd Praebendam suam de Martru spoliaverant, sententiâ excommunicationis innodavit; & terras ipsorum sub interdicto conclusit. Ad haec etiam ut undique vexatio vehemens exercitium pa
[...]iter & intellectum daret; missis Clericis & nunciis ad diem in Marchiâ Walliae datum à Judicibus praedictis, à quibus appellaverat, Archidiaconus per ipsos quasi Judicibus eisdem ultimum vale dicturos appellationem suam legitimè factam tam litteris praecisè renovare curavit quàm vivâ voce missorum. Judices tamen ob favorem Archiepiscopi ad gravamen Archidiaconi nichilominus procedentes, partium adversarum probationes super damno suscepto de die in diem processu temporis susceperunt; & Archidiaconum absentem versusque Curiam proficiscentem adversariis in CLXX. Marcis per sententiam condemnaverunt: per cautelam etiam exquisitam sententiae executionem iniquae, ne Archidiacono dum esset in Curiâ id nunciaretur, usque Pascha sequens vel Pentecosten distulerunt. Totum hoc autem Archiepiscopi suorumque factum est instinctu; quatenus suae condemnationis in expensas Archidiaconi per Curiam Romanam & hujus sic factae per Judices tales fieri fortè compensatio posset.
Archidiaconus autem machinationes adversas omnes atque malitias altâ mente contemnens & post terga relinquens, versùs Curiam, unde cunctorum sibi remedia sperabat incommodorum, iter incunctanter arripuit; prim
[...]que Londonias ad se praeparandum deinde Cantuariam ad transfretandum, sed in occulto non per stratam publicam, sed lateraliter atque latenter incessit. Veniens igitur ad S. Augustinum apud Cantuariam, & à Monachis qui Archiepiscopum similiter adversarium in multis immo ferè cunctis habebant, gratanter susceptus & fideliter occultatus, apud Sautwich clandestinum sibi parari
[...]l. navigium. naufragium fecit. Suave namque collegium & dulce consortium eorum habere solatium, quos simul delectat subire litigium. Sed cûm ferè per VIII. dies moram ibidem Euro in contrarium flante fecisset; ecce adveniunt nuncii Archiepiscopi & Justiciarii, qui versùs partes illas profectum esse Giraldum audierant; publico praecipientes edicto, ne quis Clericus aut Laicus absque literis ipsorum transveheretur. Similiter & per port
[...]s omnes totamque maritimam praeceptum fuit; praecipuè verò de Giraldo, ne transveheretur, edictum exiit; qui etiam per singulas domos de Santwich quaesitus, ut caperetur si reperiri posset, praeceptum fuit. Unde & Judicibus suis, qui in crastino S. Lucae Londoniis coram Archiepiscopo
[Page 571] & Suffraganeis suis quamplurimis relationem suam partibus tradere debebant literas has misit, quae & in publicâ audientiâ lectae sunt.
‘Venerabilibus viris & in Christo dilectis, E. Dei gratiâ Eliensi Episcopo, Decano London, & Archidiacono de Bukingham, Giraldus Archidiaconus de Brechene salutem in Domino. Vestrae discretioni notum facio, quod apud Santwich, ubi publicus est transitus omnium, prohibitus fui transfretare; & die veneris proximâ post Festum S. Dionisii per singulas domos ejusdem villae, quae propria est Cantuariensis Ecclesiae, per ministros ejusdem quaesitus ut caperer; & me non invento, sicut Domino placuit, cùm tamen procul inde non laterem; timens hominum malitiam publicè proclamatum fuit ibi & in Insulâ de Tenetham per Archiepiscopi & Justiciarii praecones, quatinus me vel meos nemo transportaret. Sed ecce quàm bene paritum est mandatis Domini Papae; qui praecepit Archiepiscopo, quòd me vel meos nullatenus impediat, vel à quoquam impediri permittat; quo minùs utramque causam tam electionis sc. quàm dignitatis Ecclesiae nostrae securè prosequi possimus. Spoliati sunt autem Canonici Menevenses nobis assistere volentes. Spoliati sunt Clerici Praebendae nostrae, & Laici adducti & compedibus constricti. Destitutus sum reditibus meis, Praebendâ sc. Herefordiae & Ecclesiâ & Ceftretune. Neque est qui corrigat; quòd qui deberet esse corrector, pluries etiam requisitus, factus est oppressor & omnium istorum auctor; sicut suo loco & tempore per Dei gratiam docebitur Vos autem quod ad vos spectat faciatis; & istud ad injuriarum Cumulum nunc tam acriter additum, relationi vestrae, si placet, super vi & metu interserere non postponatis.Valeat in Domino paternitas vestra.’
Giraldus itaque nec his perterritus nec consternatus, sed solitâ constantiâ novis in fortunis novis obviando consiliis atque remediis, praemisso in Flandriam Clerico quodam cum parte pecuniae suae sub pauperis habitu transfretante, versus Feurisham lora regirans, & apud Tilleburiam Tamisiae fluvium navigio transiens, & Exsessiam penetrans & perlustrans circa maritimam S. Osithae navigium quaerendo se suscepit. Sed quoniam naves ibi magnae ad equos transportandum inveniri non solent; consilium iniit, ut naviculam intrando & terram à dextris lateraliter ambiendo cum Clericis & carioribus rebus suis ad naves Flandriae, quae in portu de Santwich exteriori jacentes solum Zephiri beneficium expectabant, se transferret; & equis suis in Angliâ relictis, alios sibi in Flandriâ compararet. Firmato itaque consilio, cum cymbam intrâsset, & tribus diebus ac noctibus cum suis in eâ latitando frustra Circium & auram prosperam expectâsset; super insidiis jam sibi paratis & captione praemunitus, ad equos suos, ubi absconditi fuerant, vix evadens, per aliam regrediens viam, & alibi Tamisiam transiens, per semitas insolitas & insuetas periculo tamen & dispendio plenas, iterum Cantiae fines, ubi magis exosus fuerat minusque securus quoniam undique quaesitus atque observatus, intrare praesumpsit; & quoniam in maritimo Boloniae latere propter werram inter Reges nulla fuit Anglis applicatio, ideoque nulla ex directo tunc apud Dovoriam transfretatio; ad partes illas, ubi minùs credebatur, per industriam exquisitam accessit.
Fortunam igitur urgens, seque semper in anteriora protendens, quippe nil credens actum cùm quid superesset agendum, cùm in casâ modicâ non procul à Dovoriâ, se quod poterat transformando suamque sequelam segregando, per octo dies & plures jam latitâsset; receptis ibidem nunciis suis cum relatione Judicum quam portaverant toti negotio pernecessaria, & nave longâ trans aequum gravique conditione conductâ, in crastino Omnium Sanctorum Zephiro flante clandestino navigio & indirecto apud Graveninges vix applicuit. Sed quoniam ibidem eâdem horâ de Santwich, praedicto sc. Angliae portu & Cantuariensis Ecclesiae territorio directo cursu applicuerant; timens & ibi partis adversae potentiam, quae in partibus illis & portubus Flandriae maritimis non
[Page 572] modica fuit, sub transtris navis & remis sub imo carinae usque ad noctem ferè latitavit. Manè verò versùs S. Audomarum, quò partem pecuniae suae transmiserat, cùm acceleraret; ut pars terrae nulla per quam transiret ei foret absque terrore, à peregrinis & aliis, quos obvios habuit pro certo accepit, quòd Anglici cuncti ibi inventi capiebantur & spoliati publicae custodiae tradebantur. Quibus auditis, mutato consilio simul & calle, in Castro de Challi à boreali latere quasi per sex inde milliaria distante se suscepit. In crastino verò veniens ad ipsum Canonicus S. Audomari, cui nomen Alexander & cui notus fuerat & dilectus, secum eum apud S. Audomarum securè conduxit. Cùm igitur ibi cum amico, latenter tamen & non apertè pernoctâsset; recepto Clerico suo quem praemiserat & pecuniâ, versusque Duniacum & Kameracum, quibus in finibus via commeantibus securior extiterat; Atrebatum, ubi capiebantur Anglici, longè à dextrâ relinquens, in crastino iter arripuit. Cùm igitur duabus apud Duniacum noctibus jacens societatem quam expectaverat nullam invenit; manè die tertio versùs Cameracum iter aggrediens, & se fortunae committens, cùm per duo milliaria jam processisset; ecce serviens quidam Nevelonis illius nequissimi custodis Atrebati, qui cunctos spoliabat Anglicos & nulli parcebat, praemissus à Domino suo ad Comitissam Flandriae apud Valocenes, quò & ipse veniebat, Archidiaconum non directè obviando sed à dextro latere quasi ex transver
[...]o veniendo, sicut sors obtulit casusque sinister, offendit; qui statim intuens pueros qui sequebantur nuper vestitos, per habitus ipsorum & vestes Anglicos esse perpendens, Archidiaconum cum his qui praecedebant celeriùs est consecutus.
Porrò qualiter nec fugae praesidio tutus, nec Ecclesiae refugio securus, ad gravem demum redemptionem est artatus. Item qualiter Parisios veniens, Bangoriensem Electum, qui apud Normanniam transfretaverat, ibi invenit. Item qualiter inde Trecas, & postea Claraevalem & Cistercium adeundo, Abbatis de Albâ Landâ depositionem non immeritò procuravit; Sanctique Davidis injurias tanquam minister ultionis assumptus, vindicare non tardavit; sieque Burgundiam longis diaetis transmetiens, & Alpes tran
[...]cendens, Italiam intravit. Item qualiter insidias adversariorum tam Parmam vitando quàm Bononiam subitò transpenetrando praemunitus evasit. Et qualiter ibi duos Canonicos Landavenses, quos secum adduxerat, adversariis furtim adhaerentes & fraudulenter Giraldus a
[...]isit. Item qualiter Faentiam tertio ante Natale die perveniens, XX. Marcatas auri, quod in obolis Mutinis à civibus Bononiensibus in nundinis Trecensibus emerat, vix & cum difficultate recuperavit. Et qualiter etiam ibidem urgente necessitatis articulo, majorem in extraneo quàm in compatriotâ & socio, Bangoriensi sc. Electo, cui tamen tam necessarius toties extiterat, liberalitatem invenit. Item qualiter tertio Natalis die per Balneum S. Mariae sub Alpibus illis iter arripuit; & fortunae manibus se suosque committens, transmensis montibus arduis & praeruptis, nivibus pariter & praedonibus perhorrendis & periculosis, demum in Valle Spoletanâ se suscepit; ubi mirabantur admodum & stupebant indigenae, quî Alpes illas praedonibus & periculis plenas sic indemnis cum suis omnibus pertransivit: Liber
de Gestis Giraldi totum explanat.
Profectus itaque per partes illas dietis aliquot assignatis, biduo ante Epiphaniam Romam pervenit. Electus autem Bangoriensis propter sententiam, qua separatus ab Ordine fuerat, quoniam id Abbas Cisterciensis Domino Papae literis & nunciis significaverat, non statim urbem intrare, sed non procul ab urbe vel etiam in ipso suburbio, quousque per Archidiaconum animum Domini Papae erga ipsum praetemptâsset, latitare disposuerat; donec Archidiaconus ei vix animum adjiciens & audaciam, secum eundem ad Curiam duxit. Archidiaconum autem statim Papa more solito cum honore & osculo suscepit. Bangoriensi verò dixit. Frater, dicitur quòd excommunicatus sis. Cui Archidiaconus.
[Page 573] Domine verbis adversariorum nisi Parte utrâque priùs auditâ & veritate cognitâ, fides, si placet, adhiberi non debet. Et statim ipsum quoque palàm in osculo suscepit, dicens. Ita dicunt & asserunt; vos videritis. Praevenerant enim adversarii, qui cum literis Abbatis Cisterciensis id attestantibus sic ipsum in Curiâ diffamaverant. Cùm igitur apud Lateranum Archidiaconus hospitium non procul â Curiâ cepisset; Bangoriensis, qui pecuniosus erat, non jam cum ipso, ut solet, sed per se hospitium cepit. Noverat enim Archidiaconum in Flandriâ spoliatum, residuamque pecuniam suam sibi in proximo defecturam; ne mutuum ei faceret à cohabitando; sed ne causa sua periret, quae desperata jam fuerat, ab auxilio petendo & consilio se non retraxit. Archidiaconus autem quanquam haec ei perspicua forent cuncta; tamen sub dissimulatione praeteriens, causam suam propter causas praescriptas non minùs quàm propriam promovere curabat.
In primo itaque post Epiphaniam Consistorio magno procedens Archidiaconus in medium cum turbâ suorum, sic exorsus est.
‘Supplico celsitudini vestrae, pie Pater & Domine, quatinus patienter & diligenter audire velitis paginam prolixiorem plenam nostrâ injuriâ & nostrâ jacturâ. Multoties mente praesagâ malorum vaticinatur quis quod veretur. Sicut anno praeterito quando placuit Sanctitati vestrae sic scribere Judicibus nostris super inquisitione consensûs nostri in quaestione Statûs; praesensi statim & in publicâ audientiâ dixi; hoc nichil aliud fore, nisi occasionem dare patentem parti adversae malignandi & corrumpendi Capitulum nostrum; quod & antea facilè corrumpi posse satis compererat tam blanditiis & beneficiis quam promissionibus; & ubi his proficere non poterat, minis & terroribus ac bonorum spoliationibus. Remedium tamen ad haec vestra putavit adhibuisse prudentia; scribens Archiepiscopo Cantuariensi in hunc modum.
Quamdiu & quantum dilectus filius Menevensis Archidiaconus super causâ suâ duxerit laborandum▪ qualiter nec personae pepercerit nec expensis, inclementiam temporis, inte
[...]periem aeris & viarum discrimina non evitans; tua fraternitas plenè novit, &c. ut supra.
Quapropter fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus atque praecipimus; quatenus nec per te, nec per carissimum in Christo filium Johannem Regem Anglorum, aut tuos velejus Officiales, impedias aut permittas ab aliis impediri; quo minùs tam supra quaestione Statûs quàm causâ Electionis ejusdem mandatum Apostolicum impleatur. Clericos etiam & Laicos Menevenses in alterutro praedictorum ess
[...]stentes eidem nec afficias damnis nec minis perterreas nec blanditiis revoces, quo minùs testimonium perhibeant veritati; & eorum, quibus super hoc scripsimus, se conspectui repraesentent. Ipse verò Clericos Menevenses mecum in utrâque causâ stare paratos nichilominus tam beneficiis & blanditiis alliciens, quàm minis & terroribus necnon & bonorum spoliationibus absterrens, quàm sit obediens mandatis vestris evidenter ostendit; literis tamen omnibus vestrae Celsitudini ab ipso destinatis se devotum filium vestrum vo
[...]itare praesumit. Sanè sincera devotio magis in factis quàm dictis vel etiam scriptis, magis in opere quàm in sermone vel in ore consistit. Probatio quippe tam devotionis quàm dilectionis exhibitio est operis. Quòd autem haec vera sunt, & quòd mandati vestri sic per omnia contemptor extiterit; & coram Judicibus nostris in Angliâ probare parati fuimus, & hîc in praesentiâ vestrâ per testes exceptione majores probare parati sumus. Unde quoniam non solùm in nos & nostros sed etiam in Clerum Angliae ferè universum publicâ regni potestate, quam ad nutum habet, sic desaevire non cessat; ita rigor Apostolicus ejus insolentiam atque superbiam tantam reprimere curet; ut poena unius multorum sit metus; & animadversionis hujus exemplo caeteri discant Praelati à temerariis ausibus hujusmodi temperare. Quoniam, ut ait Ambros
[...]us, qui uni indulget indigno, ad prolapsionis contagium provocat universos. Facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi.’
[Page 574]Post haec autem porrectae sunt Papae ab Archidiacono literae Principum Walliae cum sigillis appensis, communiter ei pro Ecclesiâ Walensicâ scribentium; quas non in Consistorio sed in camerâ coram Cardinalibus legi fecit. Erant autem literae tales.
‘Reverendissimo Patri & Domino Innocentio Dei gratiâ Summo Pontifici, Lewelinus Princeps Norwalliae, Wenunwen & Madocus Principes Powisiae, Grifinus & Mailgo, Resus ac Mareducus filii Resi Principes Sutwalliae, salutem & debitam per omnia subjectionem. Paternitati vestrae notificamus, quanta incommoda & animarum pericula Ecclesia Walensica sustinuit, postquam Anglicae potestati & Cantuariensi per regiam violentiam, & non de ratione vel Apostolicae Sedis auctoritate subjecta fuit. Inprimis itaque Cantuarienses Archiepiscopi ex consuetudine nobis & genti nostrae Episcopos praeficiunt Anglicos, morum patriae & linguae nostrae prorsus ignaros; qui nec verbum Dei populo praedicare sciunt, nec confessiones nisi per interpretem suscipere. Illos etiam non per electionem Canonicam sed per intrusionem potiùs & violentiam in Ecclesiasticis constituunt; vel si Electionem quandoque sustineant, umbratilem illam & non veram faciunt; Clericos nostros in Angliam vocando, & ibi in cameris Regum quemcunque & quantumlibet vilem in partibus suis abjectum sibi eligere pastorem compellendo. Praeterea Episcopi nostri sic nobis de Angliâ praefecti, quòd nec terram nostram neque nos diligunt, sed sicut innato quodam odio corpora prosequuntur, ita nec etiam animarum lucra quaerunt; praeesse quidem nobis & non prodesse cupientes, pastorale officium minimè apud nos exercent; sed quaecunque à terrâ nostrâ, etsi non rectè, quocunque modo rapiunt, in Angliam asportant, ibique in Abbatiis & terris eis à Regibus Angliae ad hoc concessis, ut quasi Parthicis a tergo & à longè sagittis, securè nos quotiens jubentur excommunicare possint, cuncta consumunt. Terras etiam ob hoc olim Ecclesiis Cathedralibus per Walliam à nostris praedecessoribus devotâ largitione collatas, quòd patriam non diligunt, tam Clericis quàm Laicis vendunt, donant & alienant. Et nos ob haec ex parte nostrâ terras Ecclesiarum, quoniam omnia quasi in direptionem data videmus, Ecclesiae au
[...]erimus & occupamus. Unde ad summam miseriam & paupertatem Ecclesiae Cathedrales in Walliâ redactae sunt; quae si bonis & idoneis gauderent Praelatis, nobiles essent & opimae. Ad haec etiam quoties Anglici in terram nostram & nos insurgunt; statim Archiepiscopi Cantuarienses totam terram nostram sub interdicto concludunt; & nos, qui pro patriâ nostrâ solùm & libertate tuendâ pugnamus, nominatim, & gentem nostram in genere sententiâ excommunicationis involvunt; & id ipsum Episcopis nostris, quos ipsi ad libitum suum nobis, ut diximus, creant, & qui eis in hoc libenter obediunt, faciendum injungunt. Unde accidit, ut quoties in bellicis conflictibus pro patriâ tuendâ cum gente inimicâ congredimur; quicunque ex parte nostrâ ceciderint, excommunicati cadunt. Contra haec igitur incommoda & alia multa, quae Canonici Menevenses cum Electo suo, Giraldo Archidiacono, viro venerabili & discreto, vobis vivâ voce pleniùs ostendent, à vestra Sanctitate, ad quam Ecclesiae totius regimen spectat, cum lacrimis & singultibus remedia quaerimus: rogantes & communiter supplicantes, quatinus filios vestros tantùm trium Episcoporum Menevensium tempore ab Anglicanâ Ecclesiâ miserabiliter afflictos ab indebitâ servitute paternâ pietate relevare velitis. Quoniam ante illorum trium, qui nunc ultimò fuerunt, tempora, Ecclesia Menevensis primatiae Walliae totius sedes fuerat, sicut & antiquitus, Metropolitana, sanctae Romanae sc. Ecclesiae solùm obnoxia. Unde si oculo misericordiae vestrae nos super his respicere dignum duxeritis; quodcunque servitium, quod ferre possimus, nobis & terris nostris vobis & Ecclesiae B. Petri faciendum injunxeritis; promptâ & devotâ voluntate suscipiemus.’ Valeat in Domino cara nobis Paternitas vestra.
[Page 575]Deinde verò Judicum
l. relati
[...]. relatione in medium totam negotii seriem continens producta utrinque & in publicâ audientiâ lecta fuit. Quae quoniam cum commissione insertâ longa nimis est & prolixa; hîc ipsam apponere superfluum duxi
[...] ▪ Qualiter autem super attestationibus S. Albani in proximo Consistorio utrinque datis, necnon & novorum testium ibi productorum dictis, fuerit disputatum, & criminalibus etiam objectionibus tam vivis rationibus quàm legibus etiam & canonibus obviatum; Liber
de Gestis Giraldi totum enarrat. Sanè quoniam adversarii conditionem suorum noverant testium, quippe qui tanquam vilissimi facilè repellipoterant; cùm de variis criminibus accusarent, praecipuè de Simoniâ, ubi passim omnes & absque delectu tales etiam quales fuerant ipsi, cujuscunque famae, cujuscunque conditionis, aut condemnationis, in odium criminis suscipiuntur, ipsum per cautelam exquisitam accusare contendunt. Archidiaconus autem statim productis testibus illis coram Auditoribus ad jurandum, proposuit in singulorum personas se dicturum; in Canonicos Menevenses tanquam perjuros & excommunicatos, in Monachos tanquam trutannos & domorum suarum desertores, in ribaldos tanquam vilissimos &, sicut caeteri cuncti, mercede conductos. Praeterea prosequens & proponens de tribus eorum testibus, de Folioto, de Philippo falso Diacono, qui se Diaconum gesserat & simulaverat cùm non esset; de Goluveno Monacho, qui agnominatus Follus; subjecit. Tales itaque testes contra nos produxerunt Fal▪ sos, Follos, & Foliotos. Item & de O. Archidiacono quem sicut & Foliotum reprobaverat tanquam excommunicatum suum & perjurum; quòd per triduum Auditores examinantes verbis frivolis & vanis scaturiendo detinuerat, & tantùm de auditu loquendo coram Papâ in consistorio & Cardinalibus, ait. Ut argumentum etiam rhetoricum sumamus à nomine: Osbertus dicitur quas Ospertus, i. e. Os apertum. Nec mirum ergo si ore aperto multum evomuit. Item & de eodem. Gurgulio est vermis totus in gutture subsistens; qui facili attactu crepat & rumpitur, & foetorem emittit. Facile est igitur istud huic nostro Gurgulioni adaptare.
Hoc quoque
de Gestis Giraldi adjiciendum hîc putavi. Venerant nocte quadam ad Archidiaconum de multitudine partis adversae Anglici duo fratres germani Presbyter & Clericus, à Folioto ducti, & ab Huberto conducti; qui propter offensam inter ipsos casualiter nuper exortam de secretis ipsorum & machinamentis ei plurimum revelârunt. A quibus inter caetera revelatum est ei; quòd quando recesserunt ab Archiepiscopo in Cantiâ Manerio suo quodam sc. apud Otofordiam in camerâ dedit Archiepiscopus universitati testium, quos contra Giraldum tam de Walliâ quàm Angliâ corrogaverat, ad sumptus & stipendia XLV. libras sterlingorum; sacramento tamen priùs à singulis super Crucem suam praestito, quòd Ecclesiae Menevensi & Giraldo juxta consilium Clericorum suorum, cum quibus ituri fuerant, se fideliter opponerent; & quòd V. vel VI. ex illis parati fuerunt testificari tam super Electione Archidiaconi quàm Abbatis, & dicturi se utrique Electioni interfuisse, qui nunquam Meneviam viderunt; quorum etiam quidam Walliam intraverunt; de quorum numero se Presbyter ipse unum esse dicebat. Praemunitus itaque per haec Archidiaconus & cautior effectus, in schedulis examinationum datis Auditoribus in examinatione scripsit & has de stipendiis apud Otofordiam datis & sacramento▪ de situ quoque Menevensis Ecclesiae, sc. ad illos qui nunquam ibi fuerunt, quorum etiam nomina ei fuerunt ab eisdem indicata. Unde cùm inter testes adversae partis Osbertus Archidiaconus primus fuerit ad interrogationem super stipendiis apud Otofordiam datis & sacramento, respondit, sicut publicatis attestationibus postmodum apparuit; quòd revera Archiepiscopus his qui pro ipso Romam ituri fuerant, quòd pauperes erant, fecit in camerâ Otofordiae numerari XLV. libras sterlingorum. Sèd dixit se nescire utrùm mutuo vel dono; & quòd juraverunt, quòd fideliter Clericis Domini Cantuariensis, cum
[Page 576] quibus ibant, & Procuratori Menevensis Ecclesiae assisterent. Proditor autem Landavensis Ivorus primus de non Menevensibus examinatus, interrogatus de situ Menevensis Ecclesiae, dixit, quod sita erat in colle quodam & procul à mari, & quòd non habebat nisi unam turrim & campanas malas. Unde & hunc testem mendacem & subornatum fuisse quidem evidens erat. Sed quoniam hi duo primi fuerunt examinati, ille Menevensium, hic exterorum; suos statim omnes super interrogationibus hujusmodi factis & faciendis praemunierunt. Quare nullus eorum postea de stipendiis Otofordiae datis quicquam dicere voluit. Dicebant autem, sicut postmodum edocti fuerant, se ibi ju
[...]âsse, quòd Procuratori Capituli Menevensis fideliter assisterent. De situ quoque Menevensis Ecclesiae & circumstantiis cunctis statim exteri cuncti plenè sunt instituti. Proinde qui diligentiam debitam adhibent omnem examinatores & cautelam, examinatorum ad examinandos nisi completis omnibus non permittunt accessus.
Cùm autem omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci; qualiter equum suum in Curiâ contra falsam trutanni vendicationem per industriam & cautelam exquisitam Giraldus obtinuit, hîc inserere praeter rem ne putetur. Interim autem quidem Monachus falsus de Walliâ oriundus, cui nomen Golwenus; quem quòd domûs suae sc. de Sancto Dogmaele desertor fuerat, & falsus sc. absque auctoritate per Walliam propter quaestum praedicator, Archidiaconus excommunicaverat; & qui Romam contra eundem allectus ab adversariis cum similium catervâ jam venerat; coram Camerario Domini Papae singulis ferè diebus post▪ meridiem quendam equum Archidiaconi vendicando acriter ipsum impetebat. Dicebat enim equum illum sibi per Archidiaconum in Walliâ sublatum. Archidiaconus autem non negavit quendam equum modicum & debilem, quo vix circumferebatur trutannus ille, à quodam Decano suo, quoniam absque licentiâ & auctoritate, cùm etiam excommunicatus esset, cum caeteris spoliis suis falsisque reliquiis sublatum fuisse; qui cum hoc ejus equo, qui grandis erat & fortis preciique non modici, nichil commune praeter colorem habebat. Et haec quidem rei veritas erat. Trutannus autem è contrario, puta quem nichil puduit, nichil turpe fuit, suum eundem esse constanter asserebat; & testium multitudinem de garcionibus & ribaldis partis adversae, qui omnes jurare parati fuerant & testificari, quoniam ille idem erat quem etiam pullum se cum trutanno vidisse parati fuerant comprobare. Instinctu namque Clericorum Archiepiscopi, ut Archidiacono in Curiâ confusionem inferrent, trutannus ille vilissimus id totum faciebat; qui & ribaldos suos cunctos ad hoc probandum simul cum ipso mittebant. Trutannus autem tripliciter ad hoc accensus & accinctus erat. Primùm ut partem adversam, cujus stipendiis militabat, per hoc placaret. Ut etiam de Archidiacono se vel sic vindicaret; & ut equum optimum evincendo lucrum sibi non modicum compararet. Proinde & ad pedes Camerarii, qui vir simplex erat & juris ignarus, puta cui nichil trutannicum
[...]. cogni
[...]um. incognitum erat aut expertum, se cotidie coram omnibus cum fletibus magnis & singultibus provolvebat. Adeò ut vir ille fatuus & idiota, motus ad haec & credulus nimis effectus, equum illum ad stabulum suum duci faciens, ipsum penes se quasi in sequestro posuerat. Videns igitur Archidiaconus ribaldos illos ad nutum Dominorum suorum quidlibet probare paratos; videns haec, inquam, & propter dedecus & hostium si vicerint & sic evicerint insultationem longè magis quàm propter damnum aut jacturam anxius existens, in partes divisus est plures, ideoque ad singula, nec mirum, minor effectus. Duplici namque causae suae, tam Statûs sc. quàm Electionis, & longè plùs Statûs, plurimùm intentus; de causâ quoque Bangoriensis Electi non minus quàm de propriâ sollicitus ad frivolam hanc quoque controversiam & casualiter emersam distractus plurimùm & impeditus; omni ferè die manè coram Papâ in Consistorio, vespere verò coram Camerario vexabatur. Sciens
[Page 577] itaque si probatio ribaldica procederet, quòd tunc in eâ causâ proculdubio cum confusione succumberet; ut fraudem lianc & falsitatem detegere & artem adversam arte eludere posset, totius industriae vires exercuit. Cùm ergo vespere quodam constitutis coram Camerario partibus, jam ad testificandam pro trutanno ribaldica multitudo procederet; quidam ex Archidiaconi parte, sicut edoctus ab ipso fuerat, Camerarium in haec verba convenit. Mirum quòd homo, quo nemo in mundo vilior, nemo trutannior, desertor ordinis & honestatis, vocem in hac Curiâ vexandi virum bonum & honestum habere potest. Equus enim ille, qui ei in Walliâ propter trutanniam suam ablatus fuerat, & quem modò mentitur hunc esse, eunucatus fuerat; hic autem integer est & testiculos habens. Et statim trutannus ille prosiluit in medium; & ut erat praeceps & effrons, & ad quidlibet pro commodo vel affirmandum vel negandum promptulus ac paratus, ad illum, qui locutus fuerat, conversus ait. Certè mentiris planè. Immo ille meus equus testiculos habuit, & quicquid bonus equus habere debuit, & adhuc habet; quod & Dominus Camerarius nunc perpendere poterit; & statim si placeat, videri faciat & probari. Quo dicto, protinus Archidiaconus & sui petierunt, ut haec contestatio verbo ad verbum annotaretur. Quod & factum est; sicut moris est in partibus illis; quia propter contradictiones & contentiones, quae sequi solent, contractus omnes & conventiones, facti narrationes & contestationes, per cautelam exquisitam scripto traduntur. Camerarius autem quosdam illico servientes de suis simul cum nostris ad equum inspiciendum in stabulo suo misit; cum quibus, ut rem certiùs indicaret, & ipse trutannus concurrit. Quibus in brevi reversis, unus servientium Camerarii dixit. Domine, fecimus quod jussistis, & nichil ibi tale reperimus; sed nec Monachus ipse nobiscum veniens, quanquam propinquiùs aliis partes illas inspiciens, & oculis quidem ac manibus cuncta perscrutans ac perlustrans, quicquam ibi praeter virgam inutilem & peram vacuam invenit. Cum itaque verbum hoc jocosum risus secutus esset universorum; negotium Camerarius usque in castinum post meridiem protelavit. Et cum nocte eâdem rem gestam Domino Papae replicaret; ipse resolutus in risum, equum Archidiacono reddi & trutanno silentium imponi jussit. Quod & in crastino cum maximâ partis adversae confusione & grandi Curiae totius haec audientis laetitiâ pariter & exultatione factum fuit. Dicebant enim ferè cuncti per Curiam, & quasi pronosticum ex hoc eventu sumebant, conjectantes hanc victoriam Archidiaconi veluti praeambulam, alias quoque victorias ejus in magnis negotiis consecutivas absque dubio praenuntiâsse. Quod revera, si Curia severa, si justicia mera, si falsitas sera, si fides sincera, si aequa statera, ubi vacua pera; juxta vaticinium & spem complurium provenisset.
Contigit autem his diebus Papam ad Fontem Virginum, quò spatiandi causâ loco & tempore competenti libenter atque frequenter ire consuevit, profectum esse. Erat autem fons ille fons pulcherrimus, à Laterano non longo intervallo meridionali ex latere distans, limpidas & frigidas aquas ex se fundens, Pariis lapidibus arte conclusus, & rivum amaenum & amplum ad campos emittens. Sanè cùm Papam exiisse tam campanâ Palatii motionis ei nunciâ quàm famâ testante compertum fuerat; paratis ad equitandum palafridis, cum Electo Bangoriensi & sociis suis Papam Archidiaconus evestigio secutus est. Qui cùm ad fontem venisset, & paulò remotiùs in campo cum suis è regione consede
[...]i
[...]; Papa qui juxta fontis scaturiginem aliquantulum remotus ab aliis quasi in conclavi quodam praeter semitam artam aquis & undis undique concluso cum paucis de familiâ suâ secretiore sedebat, Archidiaconum ad se vocari jussit, & solum sine socio venire praecepit. Factus itaque consedentium unus, Papâ quaerente qualiter in causâ inter ipsum & Monachum super equo petendo processum fuisset, paucis admodum verbis & apertis quod ipse à Camerario prius audierat ei replicavit; & qualiter artem illorum arte delusit, &
[Page 578] quomodo per subtilitatem acutam quasi per aquam modicam facilè totius falsitatis illius explosa vesica concrepuit. Addidit etiam, quòd si Monachus sic testibus careret ut equus, plus in religione & minus in causis & contentione proficere posset. Retulit etiam, qualiter unus Monachus quatuor conductorum cum trutannis aliis contra Giraldum, cui nomen Rogerus, publicè in Golwenum non sales quidem sed laedoria sic contorsit. Multa tibi mala, Golwene, testes fecerunt. Testes à domo tuâ & fratrum consortio te turpiter ejecerunt. Testes tibi religionis & honestatis commodum ademerunt. Testes tibi nunc equum tuum & omnem hîc honorem abstulerunt. Diminutivum autem ubique posuit ipse non positivum. Ad haec autem Papa resolutus in risum, ait Archidiacono. Suntne tales testes, quos contra te producunt? Et Archidiaconus. Sunt utique; quia nunquam in hac Curiâ tam viles & tot fuerunt in uno negotio corrogati; quos utinam sic nosset intus & in cute vestra prudentia, sicut & à nobis cogniti sunt. Subjecit Papa. Si unquam scribere nosti vel tractare; tractatus illorum, quos in te facturi sunt, oportet te nunc cum diligentiâ magnâ retractare, & prudenter objectis respondere. Cui Archidiaconus. Domine, si gratiam in oculis vestris invenire poterimus & judicialis calculi justum examen; falsitates eorum omnes & frivola figmenta facilè Deo dante veris assertionibus nostris evacuabimus. Unicum tantùm refugium & solatium victoriaeque titulum, fi caetera cuncta de
[...]ecerint, sibi de pecuniâ Domini sui, & ex puteo gazae Cantuariensis inexhausto cornua sumunt. Hanc igitur allegationem solam, si opus fuerit, quasi peremptoriam & tanquam malleum, cui resisti non poterit, contra omnia adminicula nostra se jactitant in fine fiducialiter & efficaciter, quod absit, opposituros. Sed qui oblatum aurum calcat & suppeditat, immo qui aurum ut algam reputat & aequiparat, Anglicano aere vel argento nunquam ab aequitatis lineâ deviat, nunquam à viâ veritatis exorbitat. Ad haec autem Papa. De jactantiâ ipsorum aut stultiloquio ne cures; sed causae tuae, ut diximus, diligenter invigiles. Curiae namque Romanae inflexibilis aequitas causarum meritis non personarum semper in fine clarescet. Sed nunc de
a Archiepiscopi vestri Grammaticâ loquamur, & qualiter in Sinodo Sermonem inchoavit, & qualiter in Dominicâ Palmarum de trium personarum distinctione disseruit; nobis edisseras. Cùm itaque nunc seriis, nunc jocosis & ludicris, ibidem Papa diutiùs indulsisset; cunctis admirantibus, sed adversariis & aemulis livore tabescentibus, quòd tam lon gum cum Archidiacono colloquium Papa tenuisset; soluto consessu, Romam reversi sunt. Qui verò praenominatos Archiepiscopi Sermones & Grammaticae suae figuras Rhetoricaeque colores audire gestierit, quae Papa libenter & Cardinales frequenter audire solebant, Libellum
Invectionum Archidiaconi consulat & requirat.
Interea verò cùm super attestationibus jam publicatis in Consistorio acriùs utrinque disputaretur; Tinemudus verbo scaturiens & ore abundans, quùm in multiloquio peccatum deesse non solet, inter caetera quibus Archidiaconum in administratione Menevensis Ecclesiae nimiam in subditos crudelitatem exercuisse probare volebat, ideoque in Episcopum ibidem nullatenus assumendum palàm asseruit, ipsum omnes Canonicos Menevenses, quoniam ei nec in causâ Statûs nec Electionis assistere vel assentire volebant, coram Judicibus apud S. Albanum excommunicâsse proposuit. Papa verò, ut erat acutus & subtilis, quaesivit statim à Canonicis, utrùm verum hoc esset. Surgentes autem Osbertus & Foliotus & alii cum ipsis omnes, ita revera fuisse proclamârunt; putantes
[Page 579] Archidiaconum illico condemnandum. Quibus & Papa. Cùm igitur auctoritatem à nobis habuit & potestatem hoc faciendi; contra ipsum standi vel testificandi quam vocem habetis? Et obmutescentibus illis tanquam confusis, dixit Papa voce demissiore assessoribus suis Cardinalibus, audientibus etiam Capellanis qui ad pedes ejus sedebant, tanquam id Archidiacono per aliquem revelari vellet; meliorem exceptionem Canonicos omnes repellendi Archidiaconum habere non posse. Conversus autem ad Archidiaconum Papa quaesivit & ab ipso, utrùm verùm esset, quòd Canonicos Menevenses sic omnes excommunicâsset. Archidiaconus autem nactâ occasione ex Domini Papae disputatione & partis adversae confusione, veram rei gestae seriem longè confidentiùs sic propalavit. Revera, Pater Sancte, duos illos Archipiratas Archiepiscopi sc. Osbertum Archidiaconum & R. Foliotum, per quos totam Ecclesiam nostram corrupit, rebelles ab initio mandato vestro & mihi in custodiâ Menevensis Ecclesiae à vestrâ benignitate concess
[...] prorsus inobedientes & etiam spoliatores meos, nominatim excommunicavi. Et cùm alii complices eorum de Ecclesiâ tam Canonici quàm pro Canonicis habiti, necnon & Vicarii, post inhibitionem pluries sub anathematis interminatione factam passim eis & irreverenter communicarent, eos omnes rebelles tanquam & contumaces ex communicavi. Apud S. Albanum non, sicut mentitur pars adversa, nullum eorum excommunicavi; sed cùm pr
[...]ducerenter pro nutu Regis & Archiepiscopi ad testificandum contra nos & Ecclesiam nostram, ipsos omnes excommunicatos à me Judicibus denunciavi. Et ad haec Papa. Omnes ergo juxta hanc vestram narrationem sicut & suam ipsorum confessionem excommunicati sunt. Sicque soluto Consistorio, in cameram Papa recessit; & tumultuantibus adhuc in Palatio discedentium & descendentium turbis, accessit ad Archidiaconum qui cum sociis suis nondum à banco surrexerat, unus de Capellanis Domini Papae, qui sedens ad pedes ipsius praenotatum ab ore ejus verbum audierat; praemonens ipsum & praemuniens, quatinus ab illâ exceptione, quâ meliorem contra adversarios habere non poteat, sc. Excommunicatione, non discederet.
Facta est itaque tam propter Fontis colloquium quàm & hoc quoque Consistorium magna partis adversae tam confusio quàm desperatio; & è diverso Curiae ferè totius, quoniam omnes Archidiaconi causam favorabilem habebant, exhilaratio pariter & exultatio. Unde & Hispanus quidam Advocatus in Curiâ peroptimus saepiùs Archidiacono & suis quasi applaudendo & congratulando tunc dicere consuevit. Fortes estote, & confidenter agite; quod justitia vobis cum est & Dominus Papa. Pars autem adversa plùs de bursâ confidens quàm justitiâ, ducentas libras Camerario quasi salutando per hoc Papam eâdem nocte per hoc ipsum tanquam loco primitiarum ex parte placando numera vit. Singulis quoque Cardinalibus & majoribus in Curiâ singula donaria dedit; & si Dominus suus contra Archidiaconum obtinere potuerit, longè ampliora promisit.
Processu verò temporis videns Archidiaconus & attendens ex attestationibus falsissimis, quòd Abbatis S. Dogmaelis electionem, quae longè posterior fuerat, pars adversa primam facere modis omnibus niteretur; contra falsas probationes rhetoricas assumens praesumptiones necnon & quasdam probationes, coram Papâ sic proposuit.
‘Pater Sancte quòd Abbatis Electio non fuerit prima, sicut nititur pars adversa, veris assertionibus & tam praesumptionibus plurimis quàm etiam probationibus nonnullis sic astruimus; & sigmenta falsissima certissimis tam conjecturis quàm probationibus exsufflamus. In primo adventu nostro statim evestigio misit Archiepiscopus Cantuariensis post nos vobis per cursorem quendam literas Invectionis suae; quibus & mandato vestro respondimus, quas & adhuc in promptu habemus; in quibus omnia quae excogitare potuit nostrae promotionis impedimenta congessit. Nullam autem in eis mentionem fecit de Electione aliquâ ante nostram factâ. Quae quidem si facta fuisset, praesertim ab ipso; nec immemor fuisset nec tacuisset. Iterum in Quadragesimâ sequente parum ante Pascha venit ad Curiam quidam nomine
[Page 580] Bonjohannes, Clericus Cantuariensis Archiepiscopi & ab ipso transmissus; qui interrogatus à vobis, utrùm speciale mandatum aliquod haberet à Domino suo contra me, qui diutinam jam in Curiâ Romanâ moram feceram, dixit quòd non. Tantùm tamen injunxerat ei Dominus suus vobis dicendum, ut ait, si me fortè in Curiâ reperiret; quod quatuor erant nominati, quorum unus erat Archidiaconus; sed ipso statim à Rege recusato, Canonici Menevenses Abbatem quendam cum Regis assensu Londoniis ipso praesente coram Domino suo parum ante Natale tunc proximum elegerunt. Et cùm quaereretis, utrùm Dominus suus Electionem illam confirmâsset, quòd tunc eram ego in Curiâ istâ; ille obmutuit. Et cùm instaretis, ut responderet; tantùm dixit quòd non erat ei injunctum ad hoc respondere. Credebat tamen id Domino suo non displicere. Vos autem illico, si tamen benè recolimus, quicquid actum fuerat contra Electionem meam post iter ad vos arreptam & appellationem interpositam, in irritum revocâstis. Unde si Archiepiscopus immemor fuisset Electionis ante nostram à se factae mittendo cursorem; non immemor utique fuisset mittendo Clericum. Item in secundo adventu nostro ad Curiam, cùm coram Auditoribus nobis datis sc. Domino Sufredo & Petro Capuano narrâsset pars utraque praecepto ipsorum factum suum coram ipsis; per narrationem R. Folioti, qui se Procuratorem gessit Abbatis S. Dogmaelis, palam fuit omnibus Abbatis ejusdem Electionem per dimidium annum vel ampliùs post Electionem nostram factam fuisse; sicut nonnulli, quos adhuc praesentes videmus, si memores sunt, audierunt. Ad haec etiam in hebdomadâ Paschali proximâ post obitum Regis Ricardi reversus est Archiepiscopus in Angliam; ubi & Comitem Johannem in die Ascensionis coronavit; & postea Rege statim in Normanniam reverso, & regno ex toto pacificato, Archiepiscopus per totam aestatem usque in ipsum autumnum in Angliâ remansit. Sed quare hoc toto intervallo Abbatem suum, si electus antea fuisset, non confirmavit aut etiam consecravit, nullo prorsus resistente obstaculo, cùm nullius adhuc Electio processisset. Sed nec etiam Abbatem illum toto hoc tempore ad se vocavit, quod quidem potuisset per cursorem, nec eum oculis suis vidit. Item consuetudo in Anglia est, licèt non approbanda; quòd quàm cito aliquis eligitur de assensu Principis, statim administrationem suscipit Temporalium etiam ante confirmationem. Unde si Abbas electus fuisset in Epiphaniâ de Regis assensu; quàm cito nuncius inde redire posset, administrationem proculdubio recepisset. Sed non usque Natale recepit; quòd Prior Lantoniensis eam usque tunc habuit. Ergo non antè electus fuit. Item circa Festum S. Michaelis proximum post electionem Giraldi Archidiaconi Archiepiscopus iterum de Normanniâ in Angliam reversus, statim mandavit, ut Canonici Menevenses ad ipsum venirent cum literis de rato, ut dicit O. Archidiaconus, pastorale solatium suscepturi. Ipsi verò tres Canonicos miserunt, sed absque literis de rato. Ad haec enim verecundabantur & verebantur contra factum suum tam recens venire manifestè. Dicit enim O. Archidiaconus, quòd quia literas de rato non habuerunt, non cantaverunt
Te Deum laudamus, in Electione Abbatis apud Lameiam, nec Archiepiscopus consuluit. Constat autem, quòd si Archiepiscopus Abbatem antè elegisset, vicem in hoc Capituli gerens, nec literas de ra to quaesisset, quòd nec eis indigeret; nec
Te Deum laudamus cantari dissuasisset. Item ex literis Capituli nostri missis Archiepiscopo apud Gloucestriam in illâ examinatione praesumptuosâ ad petendam confirmationem Abbatis manifestè patet; quòd non contulerant vota eligendi in Archiepiscopum; sed tantùm ut super assensu Regis de uno illorum quatuor inquisito eos certificaret, ei supplicaverant. Unde, ut dicunt, intellecto tandem per literas Archiepiscopi & literas Justiciarii, quòd in Abbatem S. Dogmaelis Rex consensit; ipsum
[Page 581] elegerunt in Pastorem. Verecundiùs itaque tunc mentiebantur quàm postea. Nondum enim excogitata subtilitas illa fuerat, faciendi sc. primum novissimum & novissimum primum. Item in ipsâ Electione Giraldi Archidiaconi & etiam pòst Priorem Lantoniensem Canonicis Menevensibus ut eligerent, Archiepiscopus tam literis suis & nunciis quàm etiam Justiciarii districtè mandavit. Quòd si Abbatem antè elegisset; nullatenus Priorem illum tam impudenter illis tunc ingessisset. Unde timens Capitulum nostrum, ne citra Electionem omnem vel etiam nominationem Priorem illum Archiepiscopus ei mitteret consecratum; quòd praeceps esse solet in talibus, sicut patet in Bangoriensi, literas suas contra eundem Priorem ad vos destinârunt. Unde si aliquod obstaculum de Abbate praescripto vel alio quolibet se credidissent tunc habituros; contra eundem absque dubio pro Electo sup & Ecclesiae libertate scripsissent. Item quòd totum falsum & confictum fuerit de potestate in Archiepiscopum collatâ, ex hoc quoque patet evidenter; quòd nunquam adeò mente capti fuissent Canonici Menevenses, quòd in archiadversarium Ecclesiae suae, qui nunquam eos bono & valido pastore gaudere voluit, potestatem eligendi sibi Episcopum contulerint. Quod etiam ex ipso Abbate, quem elegisse dicitur, sibi ipsi in Philosophiâ simillimo clarescere potest. Nec mirum, quoniam ut ait Plautus: Ex insensibili ne credas sensile nasci. Item si Archiepiscopus Abbatem illum elegisset vice Capituli Menevensis in Epiphaniâ proximâ sequente post obitum Episcopi P. sicut nititur pars adversa; constat quòd illam Electionem suam confirmâsset, cùm nullum haberet impedimentum; quòd nisi per anni dimidii spatium & amplius subsequenter elapsum, Festo sc. Apostolorum Petri & Pauli, Archidiaconi electio facta fuit. Sed nec ante Archidiaconi electionem nec post Abbatis Electionem confirmavit, Ergo nec ipsum elegit. Sunt igitur argumenta, Pater, ut nostis, haec rhetorica, conjecturalia quidem & probabilia, praesumptiones sc. magis quàm probationes; quibus revera fides longè major adhiberi debet, quàm testium assertionibus vilissimorum.’
‘Veruntamen praeter praesumptiones has tam validas tot & tantas, habemus ad hoc trium testium probationes, duorum sc. de nostris & unius de adversis. Sicut enim missi fuerant sex Canonici nostri ad Archiepiscopum contra Festum S. Michaelis proximum post mortem Episcopi ad Electionem faciendam; sic mandato Justiciarii & hoc per praeceptum Regis & Archiepiscopi, de partibus cismarinis missi fuerunt quatuor Canonici nostri Londonias ad Justiciarium contra Quadragesimam ad Electionem faciendam vel ad Regem & Archiepiscopum transfretandum; quibus & adhuc Justiciarius Priorem de Lantonei constanter offerebat; quem quòd recipere nolebant, de assensu ipsius miserunt unum ex ipsis cum Clerico quodam Ecclesiae ad Regem Ricardum propter assensum ipsius requirendum de Giraldo Archidiacono eligendo. Hoc autem probant testes nostri duo, Nicholaus Major & Hugo serviens, & O. Archidiaconus testis contrarius. Dicit enim Nicolaus Major, quòd in comitatu fuit Clericorum Menevensium, qui missi erant ad Regem Ricardum propter assensum ejus requirendum de Giraldo Archidiacono eligendo, & hoc usque in Normanniam; & inde ipsis Regem sequentibus, usque Pictaviam. Ipse in Franciam eundo scolas petiit; ubi paulò pòst audivit, quòd Rege Ricardo interempto Clerici Menevenses ad fratrem suum Comitem Johannem reversi sunt. Hugo verò serviens dicit, quòd cum Clericis Menevensibus tunc ivit, ut eis serviret; & cum ipsis fuit, quando reversi à Rege Ricardo interempto ad Comitem Johannem apud Chinonense castrum venerunt. Osbertus autem, qui totum ferè de auditu loquitur, dicit se audisse quatuor Canonicos iterum missos ad Justiciarium in Angliam propter electionem faciendam; & quòd inde miserunt duos Clericos ad Regem Ricardum parum ante obitum suum. Et licèt tempus
[Page 582] non exprimatur missionis istius, quod nec fortè interrogatum fuerat per incuriam aliquam; tamen ex verbis singulorum testium ipsorum hoc colligi potest, quòd circa Quadragesimam. Dicunt enim omnes, quòd quia Regem Ricardum mortuum invenerunt, & priusquam ad ipsum pervenire possent, interemptum; conversi sunt ad fratrem suum Johannem, qui ei successit. Rex enim Ricardus quasi XV. diebus ante Pascha interfectus fuerat. Unde patet, quòd si Archiepiscopus Abbatem elegisset in Epiphaniâ proximâ praecedente, vel etiam potestatem habuisset ei à Canonicis collatam ipsum eligendi; non quidem Canonicos de Walliâ in Angliam, de Angliâ in Normanniam aut Pictaviam, propter eligendum Episcopum vocari aut vexari procuraret; nec Capitulum Menevense Clericos suos ad transmarinas & longinquas regiones inani labore transmisisset. Sunt autem hae probationes apertae, sicut & antea praesumptiones inductae validae satis & manifestae. Quicquid igitur amodo in pronunciatione contingat, in quamcunque partem alea sententialis declinetur; propalatâ tam evidenter veritatis serie aequanimiter à nobis sufferendum noverit haec Curia tota.’
Videns itaque pars adversa causam Archidiaconi de die in diem toti Curiae magis acceptam & favorabilem, suique figmenti fraudem jam ferè detectam, imminente jam Paschâ & Palmarum Dominicâ, ad remedium efficax & collirium, quod oculos excaecat, & loculos hinc aggravat inde evacuat, tanquam ad ultimum refugium, &, qui ibi non fallit, arcum recurrendo, ut Archidiaconi cassetur electio; primò Camerarios & Consiliarios, deinde Papam & Cardinales aeris nitebantur immensitate corrumpere. Erat tamen inter ipsos in hujus rei deliberatione dissensio. Pars enim Cardinalium sanior electionem Archidiaconi, cùm quòd veritas rei subpetere videbatur & ratio, tum etiam quoniam ejus promotio propter causam Statûs, quam Ecclesiae Cantuariensi suscitabat, quamdiu duraverit ille, & perutilem fore sciebant & fructuosam, confirmandam esse censebant. Alii verò sicut complices Archiepiscopi & ab ipso corrupti pecuniam oblatam in tantâ quantitate nullatenus respuendam sentiebant; dicentes tantae animositatis Archidiaconum esse, quòd etiam in statu, quo tunc erat, Cantuariensem Ecclesiam super dignitate Ecclesiae suae vexare non desineret. Archiepiscopus enim post concordiam inter ipsum & Archidiaconum factam pluries assertivè dicere consuevit; quòd in controversiâ ei ab Archidiacono motâ, praeter Clericos suos bonos & servientes in Curiâ mortuos, XI. millià Marcarum expenderat. Hanc enim quasi maximam Clericis suis ad Curiam missis dederat; quòd si viderent Archidiaconi promotionem procedere debere; in profundendâ pecuniâ, quo minùs hoc fieret, modum & mensuram, tanquam ad redimendam pacem & tranquilitatem suam & Ecclesiae Cantuariensis toto Giraldi tempore, non attenderent. Ideoque videntes causam ipsius de die in diem ampliùs profecturam, juxta mandatum inde susceptum immoderatam ad Curiam corrumpendum & à viâ veritatis avertendum pecuniam undique profuderunt.
Archidiaconus autem, quia caeca futuri mens hominum fati, ignorans haec omnia usque post sententiam datam, instabat, ut in personas testium dicere posset, sibi Auditores dari. Et cùm pluries Papam super hoc jam convenisset; & semper hoc ipse dissuasisset, dicens morosum fore negotium & imminente temporis aestu personis etiam periculosum; respondebat Archidiaconus assiduè se malle negotia morari & aestuantia tempora sub dispendio sanitatis expectare, quàm merita causarum justitiae tam evidentis per testes vilissimos periclitari. Noverant enim adversarii testium suorum conditionem; & quia reprobabiles cunctos esse cognoverant, praesertim etiam excommunicationis exceptione Canonicos omnes exsufflante; erga Papam & Cardinales dona cumulando & promissiones augmentando, ut tolleretur articulus iste, toto conamine laborabant. Sciebant enim ipsi, sicut & Curia tota, quòd si testes contra Archidiaconum criminaliter excipientes objectu criminum reprobarentur;
[Page 583] nil praeter purgationem canonicam Archidiacono per sententiam injungi posset. Proinde ad dissuadendum hoc Archidiacono, quia remedium illud ei, si persistere vellet, de jure negari non poterat, familiares & sectarii Papae ferè cuncti contendebant. Quidam enim ex ipsis & alii per ipsos dicebant; mirum esse virum discretum, qui Domini Papae Curiaeque totius favorem habebat, propriam promotionem proferre velle, & sententiam pro se dandam prolongare. Hugolinus quoque Cardinalis & Papae consobrinus, qui hactenus Archidiaconi praecipuus in Curiâ fautor fuerat & amicus, nunc autem cum aliis ex toto corruptus, maximus ejusdem rei dissuasor extiterat; & quoniam efficax est hostis ad nocendum cui fides habetur, consuluit Papam super hoc secretiùs ab Archidiacono consulendum, ejusque consilio, à quo, ut asserebat, dilectus erat, indubitanter obtemperandum. Archidiaconus autem, heu! credulus nimis, utpote tantae corruptionis prorsus adhuc ignarus, Papam incontinenti, qui tantum sibi honorem exhibere seque tanquam advocatum ejusdem in causis omnibus gerere consuevit, super hoc confidenter adeundo convenit. Papa verò pronus similiter & promptus ad dissuadendum, ait. Si contra testes ipsorum dixeris, & ipsi contra similiter dicunt; & sic non erit litium finis; & supervenient aestuantia tempora vestratibus, ut nostis, periculosa. Sin autem renuntiare volueritis utrinque testium productioni & scripta reddere; citò per Dei gratiam expediemini. Nec vos timere oportet; quòd nunquam vobis in jure vestro deesse velimus. In crastino verò convocatis in thalamo Archidiacono & Tinemudo, qui totam hanc dissuasionem sicut & corruptionem procuraverat & comparaverat, Papa simili modo proposuit eis vel expeditionem accommodam vel moram periculosam. Archidiaconus autem, cui malè fuerat persuasum, Curiae fallaci credulus nimis effectus, se testibus renunciaturum statim & cunctis adminiculis ex toto concessit. Thinemudus autem id gavisus suâ ex parte concessit; dum tamen Archidiaconus exceptioni unicae super Canonicorum sc. excommunicatione renuntiaret. Timebat enim exceptionem illam; quoniam efficax erat. Timebat & Dominum suum; quoniam de verbo ipsius, quod ore proprio in pleno Consistorio protulerat, data huic exceptioni occasio fuit. Papa verò quoniam huic exceptioni opponendo, ut dictum est, authoritatem dedit; & ut etiam factum corruptionis per hoc utcunque dissimularet, illico subjunxit. Hoc itaque faciet, si & vos exceptionibus vestris, quibus ipsum criminosum reddere contenditis, renunciare volueritis. Hoc autem dicto, renunciatio utrinque simpliciter & absolutè facta fuit; & sic productioni testium pars utraque renunciavit.
Postmodum autem constitutis coram Papâ & Cardinalibus in Camerâ partibus propter criminales ei factas objectiones, Archidiaconus ad famae suae defensionem se pauca dicturum proposuit, & audientiam postulavit. Et cùm Papa subjiceret, quòd non opus esset; ait Archidiaconus. Immo Domine, quòd revera longè plùs diligo famam meam quàm cathedram illam. Papa verò ut ad finem negotii expeditiùs tendere posset, ait. Frater, ab initio notitiae personae tuae tuam commendavimus honestatem & commendamus; nec unquam aliud de te audivimus, praeterquam ab adversariis, quibus fides haberi non debet. Quem nos ergo defendimus, non aliâ, ut credimus, opus est illi defensione. Instante itaque septimanâ poenali & jam imminente Paschali, finis interim datus est causis, & ad transigendum ac deliberandum necnon & sententias formandum vacatio grata. Qui verò rhetoricam Archidiaconi in famae suae defensione videre voluerit Orationem, Libellum Invectionum in calce respiciat.
Paschalibus itaque diebus cùm ad Papam Archidiaconus accederet; inter caetera dixit ei Papa, id quod animo conceperat ex parte denudans; quòd propter Reges aut Principes seu Magnates, qui ipsi adversabantur, non oportuit
[Page 584] ipsum in aliquo timere; quia nichil ei, nisi per exceptionem aliquam partis adversae repelli deberet, nocere poterat ad promotionem. Susceperat eni
[...] eisdem diebus, sicut & antea pluries, Archiepiscopo Cantuariensi procurante, literas tam Regis Angliae Johannis, quàm etiam nepotis ejusdem Alamannorum Regis Othonis, quem Papa tunc speciali amplexabatur dilectione, Archidiacono adversantes; qui ambo inter Principes terrae favorabiles in Curi▪ nimis extiterant, unus propter Imperii spem obtinendi, alter propter auri & argenti tam rem quàm spem largiendi. Respondit ad haec Archidiaconus; qu
[...]d per tales testes, si fides eis adhiberetur, quibus nunquam similes neque tam viles in hac Curiâ producti fuerunt, non solùm Archidiaconus unus aut Electus, verùm etiam Archiepiscopi septem firmiùs stantes & fortiùs quàm Cantuariensis, deponi possent & degradari; si fides falsitati praeberetur. Per testium tamen illorum reprobationem, si licuisset & ei dissuasum non fuisset, ipsorum assertiones tanquam vilissimorum facile dixit evacuandas. Papa vero hoc audiens, Hugolinum qui ei assidebat respiciendo, cum capitis concussione subrisit.
Elapsis itaque diebus aliquot, feriâ post clausum Pascha Papa in Consistorio sedens, praesentibus Cardinalibus & partibus assistentibus, velut absque morâ promissa perciperet, vel etiam dictos viros magnos pleniùs maturando negotium complacaret, ad s
[...]ntentiandum sic properavit.
‘Duo proponuntur Ecclesiae Menevensis Electi, Abbas S. Dogmaelis & Giraldus Archidiaconus. Proponitur enim ex parte Abbatis; quòd post obitum Episcopi P. missi sunt VI. Canonici Menevenses ad Archiepiscopum Cantuariensem cum literis Capituli sui de rato ad eligendum sibi pastorem. Sed quoniam de Regis assensu, qui in transmarinis agebat, non constabat; in Archiepiscopum ad Regem transfretaturum vota eligendi contulerunt. Ipse vero in Epiphaniâ sequente apud Insulam de Andeli in Normanniâ cum Regis assensu Abbatem elegit. Sed quoniam in literis de rato continebatur; quòd eligere possent illi sex, non autem quòd in alium hanc potestatem con
[...]erre possent; nulla fuit Electio ab Archiepiscopo sic facta. Contulerunt enim in ipsum quod conferre non potuerunt. Unde caslamus electionem illam tanquam nullam. Item proponitur ex parte Archidiaconi; quòd in Festo Apostolorum Petri & Pauli post obitum Episcopi sui convenerunt Canoni
[...]i Ecclesiae Menevensis apud Meneviam ferè cuncti propter electionem faciendam; ibique communi & unanimi omnium assensu Giraldum Archidiaconum elegerunt, & statim ad nostram audientiam appellaverunt. Sed quoniam dubium adhuc esse poterat, utrùm Electio de Abbate illo ab Archiepiscopo facta teneri deberet; poterat enim de facto Archiepiscopi sui bene dubitare: (His enim verbis ipsis ad colorandum factum suum usus est Papa) & in illo dubio priusquam discussum esset, ad aliam Electionem faciendam processerunt; cassamus & illam.’ Ecce qualiter sententiam hanc ex toto fundavit & formavit, è mendacio per partis astutiam adversae conficto; tanquam constaret ei electionem Abbatis apud Insulam priùs factam fuisse; sicut per testes perjuros & excommunicatos nostros ac veris rationibus & irrefragabilibus à nobis reprobatos fuerat astructum; ubi nil veritatis omnino, sed conficta & falsa cuncta fuerunt. Patet itaque, quàm ambigua sunt valde fata causarum; quarum in aleâ caeca & incerta, vaga & erronea, multa quidem immeritò, multa quoque ex insperato proveniunt; maximè verò ubi Principes magnos grandique viros potentiâ praeditos necnon & in Curiâ favorabiles, totis adversantes nisibus, & in contrarium literis & nunciis crebris supplicantes, contingere causa videtur. Praesertim etiam, si dicere fas est, ubi forsan massa metalli tum rutili tum tinnuli, oculos & aures malè demulcens, trutinam ipsam aequâ librari lance non permittit. Unde quod Hyldebertus Cenomannensis Episcopus ad Curiae sugillationem in libro suo
[Page 585] Epistolari inter caetera scripsit, & hîc apponere dignum duximus.
‘Nobis, inquit, Romam profecturis tempus hieme suspectum, nivibus Alpes, incrementis aquae, vinculis Imperator, seditionibus civitas, exactione Palatium. Sanè omnia haec orationibus evacuari posse credimus; solam verò exactionem nec oratione nec jejunio temperari.’
Facta est igitur adversae partis exultatio grandis & insultatio:
Isa. IX▪
[...]
sicut exultant victores captâ praedâ, quando dividunt spolia. De Abbatis enim illius Electione cassatâ nihil eis cordi fuerat. Gaudium enim exuberans super Archidiaconi Electione cassatâ, cujus adeò verebantur promotionem, caeteras eorundem curas omnes absorbuit. Nec unquam Archiepiscopo menti fuerat aut proposito Abbatem illum vel alterum vel quenquam de Ecclesiâ illâ vel etiam patriâ ibi promovere. Sed tantùm per promissiones varias & deceptiones & Electionum plurium confusiones schisma inter ipsos facere; & quia
Matt. XII 25:
omne regnum in se divisum desolabitur; Archidiaconi solius, qui
[...]lus canonicè & legitimè electus fuerat, & quem solum verebatur, per haec omnia promotionem impedire. Sicut ex post facto claruit, & sicut ex sequentibus palàm erit. In crastino verò procedens Archidiaconus in pleno Consistorio, Papam in hujuscemodi verba convenit.
‘Pater & Domine, duplex, ut notis, causa laboris nostri fuit; causa videlicet Electionis, & causa Statûs Ecclesiae nostrae. Unde si extincta est una, prout placuit arbitrio vestro; supplicamus Sanctitati vestrae, quatinus altera, propter quam praecipuè toties ad Curiam istam laboravimus, sc. causa Statûs, suo cursu suoque Marte procedat.’ Et quis, inquit Papa, causam istam prosequeretur? Et Archidiaconus.
‘Ego, Pater, si vestrae placuerit providentiae. Quòd si Electus Ecclesiae illius non sum, Archidiaconus tamen ejusdem sum & Canonicus filiusque legitimus & non spurius; matrem & fratres ab indebitâ quidem eripere servitute pro posse paratus.’ Protinus autem Hostiensis Episcopus, liberalis ille & Curialis Octovianus, Cardinalis primus, & dextrum Papae latus ubique tenens, ad haec respondit. Nunc revera evidenter apparet; quòd magis appetiit & appetit iste Ecclesiae suae profectum quàm personae; & quia magis hunc caritas laborare quàm cupiditas fecit. Hoc autem dicto, & favorabili multitudinis murmure subsecuto, Curia tota Giraldo etsi non voce, votis tamen applausit.
Papa verò surgens statim à Consistorio, causâ deliberandi super hoc cum Cardinalibus in cameram secessit; & post moram non magnam vocatus est in Cameram Archidiaconus; & commissionem ei fieri, juxta quod poposcerat, adjudicatum fuit. Erat enim tam petitio favorabilis quàm petitionis evidens justitia; necnon & Curiae non modicum, si causa processerit, emolumentum. Erat autem forma Commissionis & summa; sicut Archidiacono juxta desiderium ipsius & praemissam toties antea postulationem tunc Papa proposuit; quòd si probare posset Canonicos Menevenses sibi in causâ Statûs aliquando consensisse, & postea per violentiam aut bonorum spoliationem aversos fuisse; admitteretur agens, & juxta tenorem Commissionis anni praeteriti causa procederet. Judices quoque in favorem Archidiaconi & ad ejus instantiam non de Suffraganeis Cantuariensibus, ut antè, sed de Eboracensi Provinciâ, ut placaretur utcunque super offensâ priore, & quoniam placuit haec controversia tam fructuosa Curiae toti, Papa concessit. Audientes autem hoc adversarii, non hodie quod heri, sed tristes & consternati demissis vultibus & cernuis capitibus discesserunt. Speraverant enim, & ob hoc pecuniam in tantâ quantitate dederant; quòd extinctâ Electionis causâ quaestio quoque Statûs, quam adeò verebantur & propter quam ne procederet Archidiaconi promotionem tantis nisibus impedierant, similiter extingueretur. Sed quoniam hac spe frustratos & desiderio suo fraudatos se conspexerunt; timentes offensam Domini sui & iram gravem, quem sc. hominem austerum noverant & cujus pecuniam tantam dederant, & pacem ei non obtinuerant; intimo dolore contabuerunt.
[Page 586] Sicque digno Dei judicio factum est; ut qui fraudi intendunt & deceptioni, fraudati doleant & decepti. Nec enim lex justior ulla est, Quàm sic artifices arte perire suâ. Curia verò haec audiens & Clerici extranei ab orbe universo Curiam sequentes, dicebant; quòd verè dignus honore foret & honorabili Cathedrâ Archidiaconus iste; & quòd infoelix Ecclesia est illa, ad quam vocatus fuerat vir tantus, & pro cujus dignitate tam egregiè tamque devotè laboravit, & adhuc quoque laborare disponit, quòd talem habere Praelatum non praevaluit.
His ita completis, cùm secretiùs ad Papam Archidiaconus accederet; ipsum quasi adulando & post offensam utcunque placare volendo sic Papa convenit. Frater, commendandus est valde labor tuus & animositas tua; quòd contra Reges & Principes tantumque Pontificem & tam opimum pro jure tuo & Ecclesiae tuae tam strenuè dimic
[...]ti. Nec esse poterit, quin id tibi retribuat Deus; si tamen talis fuit intentio tua, qualem nos fuisse putamus. Et nos tibi custodiam Menevensis Ecclesiae committendo, pro te, quoties res expetebat, nunc acriter nunc affectuosè scribendo, benignè te satis per cunctos aggressus tuos sustentavimus. Respondens autem Archidiaconus ait, De intentione nostrâ judicet ille, qui scrutator est cordium & animi conscius secretorum. Quòd verò zelo Dei sol
[...]m & Ecclesiae nostrae laborem hunc assumpserim, ex hoc patet, quòd nunc & vacuus à spe Cathedrae illius, laborem eundem nichilominus aggressus sum. Et quoniam homo mihi laborem hunc non reddit; necesse est, ut ipsum, qui nullum bonum relinquit irremuneratum, reddat Deus. Et custodia quoque mihi commissa, Archiepiscopo cuncta turbantae, plus onerosa fuit quàm fructuosa. Subjecit autem Papa, nitens ad hoc, ut Archidiacono gratus adhuc vel in aliquo videri posset; ostendens, qualiter in modo sententiandi criminales objectiones omnes suppeditavit; & nullam prorsus de ipsis in pronuntiando mentionem faciens, tanquam viles & momenti nullius, nec repetitione dignas nec recordatione, ut nullo unquam tempore ei nocere possint, adnichilavit. Archidiaconus autem in omnibus gratias agens, respondit per suas & suorum responsiones objecta criminalia satis exsuff
[...]ata & evacuata fuisse; & si in testes criminosos dixisse licuisset, & id ei dissuasum non fuisset, ampliùs & perfecti
[...]s ex solis testium reprobationibus adnichilata fuissent. Qualiter autem Cardinales pro Giraldo scripserunt; & ut iterum eligeretur, cautè & occultè persuadere studuerunt: Qualiter etiam Octovianus Hostiensis Epispiscopus Cardinalis mutuum Giraldo Romae habere fecit, & ipsum post Papam Praeneste transmisit: Qualiter Praeneste veniens, mutuum per Papam, sicut Romae per Hostiensem, Giraldus impetravit: Qualiter à cruce, à qua per Cardinalem absolutus fuerat, & ad quam resumendam per Archiepiscopi protervitatem arctatus extiterat, demum à Papâ fuit absolutus: Et qualiter per hos tantos post adversa successus & Papae tanquam favores exhibitos parti adversae livor pariter & dolor accrevit: Qualiter expensae per sententiam Archidiacono sunt adjudicatae: Liber uterque, sc. tam
Invectionum quàm
de Gestis Giraldi, patenter explanat. Super expensis tamen adjudicatis & altercatione inter Archidiaconum & Tinemudum coram Auditore Cardinale super hoc habitâ hîc inserere praeter rem non putavi.
DISTINCTIO V.
INterim autem coram Hugelino Cardinali Auditore dato cùm inter Archidiaconum & Tinemudum, quod
O
[...] Claudens Anglicè sonare videtur, super expensarum condemnatione frequens fieret altercatio, isto petente expensas
[Page 587] tanquam sibi de jure debitas, illo verò non os claudente sed in contrarium acriter aperiente.
[...]andem utrinque renunciato allegationibus & scriptis in manum Cardinalis datis, Papae sententia est à Cardinalibus reservata. Scriptum autem Archidiaconi Papae praesentatum & coram ipso & Cardinalibus lectum, tale fuit.
‘In secundâ Commissione condemnatus est Archiepiscopus in medietatem expensarum Archidiaconi praecisè circa finem his verbis.
Verùm quoniam Archiepiscopus tam super Electione quàm quaestione Statûs ad nostram citatus praesentiam, ad alteram tantùm sufficientem procuratorem direxit, cùm idem Archidiaconus utramque causam in propriâ personà fuerit prosecutus; volumus & mandamus, ut Archiepiscopus ei saltem medietatem legitimarum restituat expensarum. Sed dicit adversarius nuncios Archiepiscopi literas procurationis in causâ Statûs perdidisse Parmae, sicut credit, ubi Andreas captus fuit & detentus. Sed quare literae illae magis essent deperditae quàm literae procurationis in causâ electionis, vel etiam excusationis in causâ Statûs, quas ambas protulit Andreas anno praeterito, nec unquam etiam illud allegavit. Ideoque frivolum est istud & fictitium. Item dicit adversarius, quòd licèt Archiepiscopus quoad hoc fuerit indefensus, non tamen debuit Archidiacono condemnari; quoniam Archidiaconus falsò se gessit procuratorem Ecclesiae Menevensis. Ad quod respondemus, quòd neque verè neque falsò se gessit Archidiaconus Procuratorem Ecclesiae Menevensis; quòd non nomine Ecclesiae vel Capituli sed nomine proprio, sicut membrum Ecclesiae, Commissionem illam impetravit vel citationem, ut pro Ecclesiae suae staret & ageret libertate: sicut satis patet ex ipsâ Commissione; ubi etiam interseritur, & in Registro Eugenii Papae reperitur, de quodam Archiepiscopo Cantuariensi contra Menevensem Episcopum super eodem citatum, & coram Eugenio causam etiam actitatam. Ex hac occasione motus Dominus Papa citiùs & faciliùs Archidiacono nomine suo citationem indulsit. Item & propter hoc etiam, quòd eidem Archidiacono generalem contulerat totius Episcopatûs administrationem. In secundo tamen adventu suo literas portavit de rato, non ut à priori formâ recederet, vel ut nomine Capituli agere vellet, sed tantùm ad cautelam; ut se sc. non praeter assensum Capituli causam istam movisse palam esset. Item dicit adversarius Archidiaconum confessum in jure se Procuratorem fuisse Ecclesiae Menevensis in causâ Stat
[...]s; hoc se probaturum in patriâ suâ promittit. Ad quod respondemus, quòd non curaret, nisi ut negotium quocunque modo differret, & testes in Angliâ produceret, ubi quicquid vellet probare posset. Sed si per Judicum relationem hoc probare posset, probet. Item propter falsa instrumenta, si probentur, sententia retractatur; non propter falsam rationem aut allegationem, etiamsi hoc constaret. Item statuerunt Judices, sicut in relatione testantur, diem peremptorium Archiepiscopo, instans sc. Festum Omnium Sanctorum; ut coram Domino Papâ per se aut sufficientem responsalem paratus esset id docere, Archidiaconum sc. falsum procuratorem fuisse Menevensis Ecclesiae. Quòd si procurator Archiepiscopi illud hîc probare voluerit; nos audiemus & admittemus. Ad haec etiam procurator Archiepiscopi probare nititur Archidiaconum egisse nomine Menevensis Ecclesiae, per id quod ponitur in primâ Commissione circiter finem, ubi dicitur ad hunc modum.
Archiepiscopum ipsum citare curetis, &c. ut nostro se conspectui repraesentet tam super Electione praemissâ quàm etiam super statu Menevensis Ecclesiae responsurus. Ad quod respondemus. Ibant qua poterant, & qua non poterant non ibant. Ecce enim qualiter literam pervertendo geniti
[...]um convertere nititur in dativum propter dictionis abrenunciationem in Scripturâ. Nec mirum: Dominum namque suum in hoc imitatur, qui frequenter in Grammaticâ suâ figurâ illa, que Antithesis dicitur, utendo casum pro casu ponere consuevit. Item dicit adversarius, quòd Archiepiscopo
[Page 588] quasi victori debet Archidiaconus quasi victus in causâ Electionis condemnari in expensis; & ita recompensationem fieri petit. Ad quod respondemus, quòd non principaliter se opposuit Archiepiscopus in causâ Electionis sed obliquè, fovens sc. & promovens electionem Abbatis quem intrusit. Unde si petit expensas, quòd cassata est electio Archidiaconi cui adversabatur; eâdem ratione petit Archidiaconus expensas ab eo, quòd cassata est electio Abbatis cui favebat. Petit igitur Archidiaconus interlocutionem Domini Papae super expensis utriusque & coercionem.’
Auditis igitur tam his quàm partis adversae rationibus, Papa medietatem expensarum Archidiacono debitam adjudicavit. Et cùm centum Marcas peteret Archidiaconus, & probare paratus esset; Papa taxavit LX. reddi jubens, & sic Judicibus executoribus scribens; sicut ex sequentibus palam erit. Multiplex igitur adversarios tunc angebat angustia. Praeter hanc enim condemnationem, unde doluerunt & iram Domini sui incurrere valde timuerunt, inter caeteras anxietates, promissiones Curiae factas, de quibus ad nundinas Franciae terminos habere sperabant, gravissimis conditionibus reddere oportuit in continenti. Ad haec etiam super omnes anxietates Tinemudum timor Domini sui propter causam Statûs, quae processit, longè vehementiùs anxit. Unde & à Domino Papâ singulisque Cardinalibus literas excusationis ad Archiepiscopum & commendationis operae suae, & quòd per ipsum non stetit, quòd causa Statûs extincta non fuit, multis supplicationibus vix impetravit. Praeterea in puncto quo majorem pecuniae partem pars adversa persolvit, perflatis lucri odore Curiae naribus, forma Commissionis in causâ Statûs, quae jamdudum in notulâ fuerat, à priori conceptione per Tinemudi instantiam sic variata est & vitiata; quòd hoc subtracto,
Si probaverit Archidiaconus Can nicos Menevenses sibi aliquando in causâ Statûs assensum praebuisse, & postea per metum & bonorum spoliationem aversos fuisse; hoc appositum fuit:
Nisi per legitimam exceptionem repelli possit ab agendo, in causâ Statûs agens Archidiaconus admittatur. Sperabant enim adversarii, quòd Capitulum Menevense facilè corruptibile noverant; quòd per exceptionem illam anni praeteriti, quòd solus sc. Capitulo suo sibi non assistente tantam causam agere non poterat, repelli posset.
Decepti tamen in hoc fuerant; & pecunia perdita, quam, ut id obtinerent, in augmentum addiderant. Multis enim rationibus, quas diligenter & sollicitè tam Romae quàm Bononiae collegerat Archidiaconus, si causa Statûs fortè procederet, probari posset; quòd unus de Capitulo, aliis ei non assistentibus immo contradicentibus, in causâ Statûs agere potest. Et primò quòd unus de collegio servorum ad eripiendum se & alios à servitute, unus etiam fratrum in servitute constitutorum, ad eripiendum se simul & fratres necnon & patrem & matrem, ipsis etiam reclamantibus & renitentibus, ob favorem libertatis agere poterit: sicut in jure cautum est, Digestis,
de liberali causâ, lege I. & II. & Codice
de liberali causâ, lege
Principaliter in fine legis. Sic & unus de Ecclesiae collegio ad eripiendum se & fratres à subjectione indebitâ admitti debet. Expressum est enim argumentum. Item cùm aliquis vendicat aliquem in servitutem, dicendo cum fore sibi & alii communem, cùm bene possit agere sine altero, ut dicit Lex; multò fortiùs ubi de libertate contenditur. Item ubi multi possident aliquem in servitutem, & unus velit ei libertatem dare & alii velint contradicere; nichilominus eripietur in libertatem; sicut dicit lex Codicis
de communi servo manumisso, Lex sc.
Una. Item cùm Ecclesia Menevensis sit quasi ad supplicium mortis ducta; servitutem enim ferè mortalitati comparat juris regula, Digestis
de regulis juris; ad servitutem evacuandam admitti debet unus, etiam contradicente Capitulo; cùm simile dicat alibi Lex in aliquo ducto ad supplicium mortis; Digestis
de Appellationibus non tantùm. Item cùm turbata sit possessio libertatis Menevensis
[Page 589] Ecclesiae laicali potentiâ, & sic quasi Canonicis absentibus: Tutor enim, qui per violentiam praesens est, absens intelligitur: admitti debet unus; cùm in causâ consimili admittat lex servum, qui aliàs non habet caput standi in judicio, & libertum sine literis, sine omni cautione: ut Codex,
si per vim vel alio modo turbata sit absentis possessio, Legè primâ. Item ad idem facit Lex, Digest.
de liberali causâ, lege secundâ; ubi dicitur.
Quòd si Titius, qui liber homo est, detineatur in servitute; sed de statu suo vel conditione suâ litigare non audet, ne sibi vel generi suo à detinente inferatur injuria; datur potestas filio ejus legitimo vel etiam naturali tantùm petere eum in libertatem: Haec enim sunt verba Legis; ut patri invito succurratur. Non enim modica est filii ignominia habere parentem servum. Idem autem de matre intelligi potest, Cod.
de liberali causâ, L.
Principaliter, in fine Legis. Ubi dicitur; quod si aliquis consentiat servituti; potest is, cujus interest, eum invitum trahere ad libertatem. Item interdictum de libero homine exhibendo cuilibet volenti competit; ut Digest.
de libero homine exhibendo Lege tertiâ. Hoc interdum omnibus competit. Verba enim Legis sunt haec.
Nemo prohibendus est libertatem fovere. Ergo multò fortiùs admittitur, ut Ecclesia libera exhibeatur. Parum enim distat à servitute vel à servo, cui facultas recedendi non datur: ut Digest.
de libero homine exhibendo, Lege secundâ dicitur. Sic & Menevensi Ecclesiae recedere à Cantuariensi facultas non datur. Item Canonicis constat, vel constare debet vel potest, Ecclesiam suam esse liberam. Ergo eo ipso, quòd non agunt, sunt negligentes. Ergo esse non videntur: ut causâ XII. qu. II.
Non liceat. Ubi innuitur nullos esse Clericos in Ecclesiâ, quia mali & negligentes. Item dicitur Digest.
quod cujusque universitatis, Lege primâ. Et quidem haec sunt verba. Et quidem non esse actorem vel sindicum tunc intelligimus; cùm is absit vel valetudine impediatur, ut inhabilis sit ad agendum. Capitulum autem nunc videtur inhabile ad agendum, eo ipso quòd vel in perpetuum vel ad tempus juri suo renunciaverunt. Ergo ad solum Magistrum Giraldum est jus Capituli, quantum ad hunc articulum, devolutum: ut Digest.
quod cujusque universitatis, Lege
Sicut. Ultimò ubi dicitur; Si universitas ad unum redit; agere potest & conveniri; quia jus omnium in unum recidit, & stat nomen universitatis in uno. Ad idem facit Decretum LXVI. Dist. cap.
Si fortè. Item aut dicunt Canonici, Nolumus agere, quòd nullum jus habemus; & tunc admitti Magister Giraldus debet etiam nomine illorum, quia jus Ecclesiae periclitatur; aut dicunt, Nolumus agere ad praesens, non tamen renunciamus juri nostro; & in hoc casu potest agere nomine proprio, non nomine illorum; quia in hoc casu decretum Canonicorum exigeretur: ut in Extravaganti
de Procuratoribus Cap. I. Proprio autem nomine potest; cùm sit actio popularis: ut Digest.
de Jurejurando cùm qui, L.
In popularibus. Item nunquid possunt Canonici agere nolentes Dominum Papam privare jure illo, quod Magister Giraldus sibi vult adquirere; ut sc. Ecclesia Menevensis & Metropolitica sit & Domino Papae subsit immediate? Certè non. Item si Capitulum dicat aliquid, & unus de Capitulo rationabilius alleget; stabitur ei quod ab uno dictum est: ut dicit Concilium Lateranense in Extravaganti
de his quae fiunt à majore parte Capituli. Melius autem libertate gaudere quàm sub jugo quasi servitutis esse. Item quia partus ventrem sequitur, per ingenuitatem matris, i. e. Ecclesiae Menevensis, probabit se Magister Giraldus ingenuum esse. Ergo cùm pro suâ libertate ipsum stare & agere posse reclamantibus caeteris non sit dubium, & hanc per matris ingenuitatem probare intendat; utramque quidem, sed unam per aliam & propter aliam, probare poterit, suam sc. directè & Ecclesiae matris indirectè. Et hoc quidem validum est argumentum & subtile. Item juxta Apostolum.
1 Cor. XIV. 30.
Si revelatum fuerit minori melius aliquid; taceat major. Et ita si revelatum fuerit Magistro Giraldo melius aliquid; taceat Capitulum.
[Page 590] Multis etiam aliis tam rationibus quàm juris constitutionibus per Giraldi diligentiam ad hoc congestis & collectis idem astrui potest; quae in utroque dictorum Librorum poterunt inveniri.
Praeterea favorabiles odoris praedicti gratiâ literas super Electione à Capitulo Menevensi de novo faciendâ & prioribus cassatis clàm Tinemudus obtinuit; atque per cursorem Domino suo, quatinus absente Archidiacono ad nutum ejus Electio fieret, cum festinatione destinavit. Archidiaconus tamen hoc praesentiens, & Papam illico super hoc conveniens, alias sibi committi sub eâdem formâ impetravit. Judices etiam ei, quatinus ipsum in aliquo placaret, quales eligere voluit, Papa concesserat; & penultimam clausulam ad ejusdem instantiam in Menevensis Ecclesiae favorem adjecerat. Erant autem literae tales.
‘Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Elyensi & Wigorniensi Episcopis salutem & Apostolicam benedictionem. Causam, quae vertebatur inter dilectos filios Abbatem S. Dogmaelis & Giraldum Archidiaconum de Brechene, quorum uterque se asserebat electum in Episcopum Menevensem, coram delegatis â nobis Judicibus aliquamdiu ventilatam, nos tandem in Consistorio nostro examinavimus diligenter. Auditis ergo & intellectis attestationibus & allegationibus partium, de communi fratrum nostrorum consilio electionem cassavimus utriusque. Ne verò contingat Ecclesiam Menevensem ex iteratâ dissentione graviùs perturbari; fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus; quatinus Canonicos Menevenses ad Electionem concordem de personâ idoneâ infra duos menses canonicè celebrandam monere ác inducere procuretis. Quae si taliter sacta fuerit; per Metropolitanum proprium confirmetur. Alioquin vos auctoritate nostrâ suffulti, sublato cujuslibet contradictionis & appellationis obstaculo, praeficiatis eis personam idoneam in pastorem, & faciatis eam per Metropolitanum eundem in Episcopum consecrari: attentiùs provisuri, ne idem Archiepiscopus aliquam ab eo recipiat cautionem, per quam prosequi nequeat causam Statûs Ecclesiae Menevensis. Quod si non ambo his exequendis potueritis interesse; alter vestrùm ea nichilominus exequatur.’ Datum Ferentini, VII. Kal. Junii.
‘Item literas super statu Menevensis Ecclesiae jam tertiò Judicibus directas, sed non intra Provinciam Cantuariensem impetratis, perquisivit.’ Erant autem literae tales.
‘Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Dunelmensi Episcopo, & dilectis filiis Decano & Priori Sanctae Trinitatis Eboracensis, salutem & apostolicam benedictionem. Cùm olim dilectus filius Giraldus Archidiaconus Menevensis adversùs venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem Archiepiscopum super statu Menevensis Ecclesiae proposuisset in nostrâ & fratrum nostrorum audientiâ quaestionem: Archiepiscopo ipsi per literas nostras dedimus in mandatis, ut per se vel procuratorem idoneum ad praesentiam nostram super hoc accederet responsurus. Verùm cùm ipse nec venisset nec misisset propter hocidoneum responsalem; volentes Menevensi Ecclesiae paternâ sollicitudine providere, causam super hoc venerabili fratri nostro Episcopo Eliensi & dilectis filiis Londoniensi Decano & Archidiacono de Bukingham sub certâ formâ duximus committendam; à quibus non fuit hactenus juxta mandatum nostrum in ipsâ processum. Ne igitur causa ipsa remaneat indecisa; discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus; quatinus nisi pars adversa praedictum Archidiaconum per exceptionem legitimam repellere valeat ab agendo; partibus, si fieri poterit, vel procuratoribus earum ad locum idoneum & securum per nuncios vestros & literas convocatis, & lite legitimè contestatâ, testes quos Archiepiscopus duxerit producendos in Angliâ, & Archidiaconus producere voluerit contra eum in Walliâ, recipere procuretis. Verùm si Archiepiscopus citatus legitimè, coram vobis per se vel procuratorem idoneum noluerit comparere aut litem etiam contestari; vos nichilominus
[Page 591] senes & valetudinarios, quos Archidiaconus per se vel procuratorem suum duxerit producendos, sublato cujuslibet contradictionis & appellationis obstaculo, admittatis; & depositiones eorum conscriptas & vestris sigillis inclusas ad Sedem curetis Apostolicam destinare. Statuentes partibus peremptorium terminum competentem, quo per se vel responsales idoneos vestro se conspectui repraesentent justiciam recepturae. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratiâ, odio vel timore subtraxerint; per censuram Ecclesiasticam appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere; nullis literis veritati & justitiae praejudicantibus à Sede Apostolicâ impetratis. Quòd si non omnes his exequendis potueritis interesse; tu ea frater Episcope cum eorum altero nichilominus exequaris. Datum Ferentini, XIV. Cal. Julii, Pontificatûs nostri anno VI.’ Item & literas super expensis tales.
‘Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Episcopo Dunelmensi, & dilectis filiis Decano & Priori S. Trinitatis Eboracensis, salutem & Apostolicam benedictionem. Quantum venerabili fratri nostro Cantuariensi Archiepiscopo super expensis, quas dilectus filius Archidiaconus Menevensis primâ & secundâ vice fecisse dinoscitur, deferre curavimus, ignorare non debet prudentia vestra. Nuper enim cùm CCXL. Marcas idem Archidiaconus se juraverit expendisse, ipse Archiepiscopus ad solutionem medietatis illius pecuniae teneatur; eum nonnisi in LX. Marcis duximus condemnandum. Propter quod ipsi dedimus in mandatis, monentes & hortantes attentiùs, ut in hac parte gratiam recognoscens sine dilatione qualibet mandatum nostrum super hoc adimplere non tardet, eidem Archidiacono LX. Marcas infra XL▪ dies post susceptionem praesentium pro expensis solvens. Ideoque discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus; quatinus dicto Archiepiscopo in executione mandati nostri cessante, vos eum ad id per districtionem ecclesiasticam appellatione postpositâ compellatis. Quòd si non omnes his exequendis potueritis interesse; tu frater Episcope cum eorum altero ea nichilominus exequaris. Datum Ferentini XII. Cal. Julii, Pontificatûs nostri anno VI.’ Item & literas super Crucis & peregrinationis absolutione tales.
‘Innocentius Episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Eliensi & Wigorniensi Episcopis, & dilecto filio Archidiacono de Bukingham Lincolniensis Dioceseos, salutem & Apostolicam benedictionem. Dilectus filius Giraldus Archidiaconus Menevensis proposuit coram nobis, quòd cùm olim signaculum Crucis assumpserit ad instantiam clarae memoriae Henrici Regis Anglorum, qui spem ei dederat super subsidio expensarum, si cum eo Jerosolimam ire vellet; ipso Rege interim sublato de medio idem Archidiaconus spe frustratus votum suum, cùm non competerent facultates, non potuit adimplere. Undae bonae memoriae I. Episcopus Praenestinus tunc titulo S. Marci Presbiter Cardinalis, cùm in partibus illis Legationis officio fungeretur, ejusdem Archidiaconi compatiens paupertati, eum à labore peregrinationis absolvit, ita quòd euntibus in Terrae Sanctae subsidium subveniret, & ad reparationem Ecclesiae Menevensis impenderet operam & auxilium opportunum. Caeterùm cùm postea emanârit ab Apostolicâ Sede mandatum; ut ad recipiendum Crucis signaculum per excommunicationis sententiam cogerentur, quos illud absque prosecutione itineris deposuisse constârit, nisi Apostolicae Sedis indulgentiam specialem haberent; idem Archidiaconus, ut causam liberiùs ageret, quam pro Ecclesiâ Menevensi tractabat, resumere Crucis signaculum est coactus. Unde humiliter postulavit à nobis, ut senectuti compatientes ipsius cum ipso misericorditer ageremus. Nos igitur attendentes senectutem ac debilitatem ipsius▪ & comperientes per jam dicti literas Cardinalis eum super hoc absolutionis beneficium habuisse, ipsum à labore peregrinationis denunciavimus absolutum: injungentes eidem, ut juxta proprias facultates pro expensis▪ quas fuisset
[Page 592] in peregrinatione facturus, subsidium competens ab subventionem Terrae Sanctae transmittat. Ideoque discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus; quatenus eundem Archidiaconum à labore peregrinationis denuntietis penitus absolutum; & pensatis facultatibus & reditibus ejus, congruam pecuniae quantitatem faciatis ab eo ad subventionem Jerosolimitanae Provinciae destinare; eum ad hoc, si fortè praesumeret contraire, per districtionem ecclesiasticam, appellatione postopositâ, compellatis. Datum Ferentini, II. Non. Junii, Pontificatûs nostri anno VI.’ Item & literas revocatorias Judicibus ineptis directas. Item & literas contra spoliatores suos Clericos & de administratione Menevensis Ecclesiae sibi tertiò concessâ. Item & literas confirmationis Canonicarum duarum Menevensis Ecclesiae & unius Ecclesiae parochialis, quas Clericis suis in administratione concessâ contulerat. Quae poterunt omnes in Librorum utroque totiens dictorum reperiri.
Ad literas igitur has eliciendas à Cancellariâ, quod non absque gravamine solito fieri potuit, ad debita solvendum tam Papae quàm Hostiensi, nec non & ad sustentationem habendam & viaticum in redeundo, creditores Curiae, quae non modica est, inter angustias convenire restabat. Convenerat autem super hoc mutuatores Bononiae; & jam inter ipsos de contractu convenisse speraverat; adeò ut nisi scribere & cautiones dare restaret. Ipsi verò per exquisitam malitiam semper de die in diem distulerunt; donec campsores tam de Româ quàm aliunde discesserant; & tunc quia soli jam fuerant illi, duris & gravissimis conditionibus & foenore imposito ferè sortem adaequante, quia necessitas legem non habet, cum ipsis contractum inivit. Ubi inter caetera gravamina & illud accessit; quod terminus primò datus usque ad nundinas Trecenses in Franciâ, usque Bononiam in Italiâ est artatus, & usurae dilatatae; adeò quòd infra XV. dies, postquam urbem illam intraremus, pecuniam acceptam reddi oportuit & usuram. Ad haec etiam literas ejus omnes in pignus habuerunt, necnon & literas Papae testimoniales: Item sacramentum Archidiaconi, quòd ab ipsis corpus ejus nonnisi per licentiam ipsorum, aut solutâ pecuniâ simul & poenâ, non discederet. Poenam enim in partibus illis foeneratores palliato vocabulo veroque nimis usuras vocant. Praeterea Monachus ille, qui se Bangoriensem gessit Electum, interim peractis negotiis ut tunc poterant, cum commissione discesserat; & cùm pecuniosus esset, licèt ab Archidiacono suffultus in tantum est & adjutus, ipsum tamen in Curiâ relictum curis afflictum & angustiis in juvamine nullo respexerat. Talem ergo, qualem totum propemodum Walliae Clerum, sibi reperit istum. In Laicis enim, ut dicere consueverat ipse, fidem invenit plurimam: In Clericis verò, quorum praecipuè negotia gerebat, ferè nullam. Porrò quia plerunque ea quae non vindicat homo, vindicat Deus; & sicut interdum opera bona retribuit etiam in tempore, sic & malis quandoque vices etiam in vitâ reddere solet: Monachus ille minùs discretè asque comitatu silvam penetrans, incidit in latrones; & tam pecuniâ suâ, quam reportabat non modicam, sicut ipsemet postea confessus est, quàm literis suis & rebus omnibus spoliatus, infra biduum Curiam reversus est; & intrans hospitium Archidiaconi, fortunam suam exposuit & infortunium totum; asserens istud sibi non praeter meritum accidisse; quia quod socio & amico bono Sanctoque Davidi Walliae patrono mutuare noluit, hoc ultio divina totum sibi per vespiliones ademit. Porrò per auxilium Monachi cujusdam Ordinis ejusdem, Poenitentialis Domini Papae, quem & ipse munusculis sibi saepiùs allexerat, literas alias & expensas in Franciam recuperavit. Adhaec etiam ut undique Giraldum molestiae premerent & angustiae; palefridus ejusdem bonus, quem solum de V. vel VI. adductis sibi reservaverat, subito mortuus in stabulo repertus fuerat. Qui casus quidem molestiùs ob hoc emersit; quòd unà cum pecuniâ creditâ in procinctu tunc erat cum creditoribus suis, quos sequi necesse habebat, illico revertendi. Veruntamen Archidiaconus fortunae injurias
[Page 593] omnes altâ mente contemnens, & ex contingentibus nichil omittens, sed inter casus adversos Ecclesiae suae commodis tam futuris temporibus quàm praesentitibus vigilanter intendens, literas Commissionis super causâ Statûs tam adventûs primi quàm secundi & tertii in Registro Domini Papae, quatinus ibi perpetuò reperiri possint, ascribi fecit. In ultimis enim cum additione tenor comprehenditur secundarum.
His ita sic decursis, Archidiaconus quaesito quali quali ut poterat equo venali, licentiam accipiens, quasi sub his verbis Papam convenit. Tempus est, Pater, quòd de coetero repatriemus. Proinde nunc, ut consuevimus, sub spe revertendi licentiam non petimus, sed tanquam ultimum huic Curiae vale dicturi, nec unquam ampliùs ad ipsam reversuri. Cui Papa. Absit, inquit: quid ergo fiet de Menevensis Ecclesiae dignitate? Certi sumus, quòd causam Statûs non ita relinques. Et Archidiaconus. Qui nostrae causam Electionis evacuavit, quique formam Commissionis super statu primò conceptam ob partis adversae favorem deteriorando mutavit, causam ille Statûs extinxit. Curiae commodis hactenus intendimus; propriis autem à modo commodis & quietibus intendemus. Nunquam tamen nisi nos Curia priùs deseruisset, causa Statûs à nobis deserta fuisset. Sed fracto podio nostro & fulcimine toto, nubibus adhaerere non potuimus. Novit autem Deus, quòd in nostrâ promotione, si procedere posset, praecipuum Ecclesiae nostrae, pauperculae nimis & undique depilatae solâque famâ & opinione solâque recordatione pristinae dignitatis opimae, profectum affectavimus; personae verò nostrae in reparatione ruinae tantae toto vitae residuo laborem immensum & immoderatum martiriumque ferè continuum. Papa verò visus ad haec aliquantulum motus, respondit. Frater, provisum est tibi à Deo magis, ut credimus, in hoc facto, quàm spes; qui ab inquietudine tantâ te clementer eripiens, forsan ad longè ampliora reservavit. Archidiaconus autem ad haec. Scimus, inquit, & certi sumus; quòd tam pia & pura circiter Ecclesiae nostrae profectum intentio nostra, si non retribuitur in tempore, à Deo tamen retribuetur in aeternitate.
Sic itaque sumptâ licentiâ, de Ferentino Romam per dietam unam, de Româ verò Bononiam quasi per dietas sex, unà cum ducibus & praeviis creditoribus suis adventavit. Ubi de die in diem creditores urgentiús ut eis pecunia solveretur instabant. Acciderat autem & ad gravamen accesserat, Clericos quosdam Hispanos, qui diebus eisdem pro sociis suis ibidem fide jusserant, non reddentibus illis nec istis reddere valentibus, captos à creditoribus & incarceratos. Unde Scolares Bononienses condixerant omnes & conjuraverant, quòd ibi pro nemine vades fierent aut sponsores. Proinde nichil aliud Archidiacono jam restare videbatur, cùm sponsorem de sociis & notis nullum propter incommodum invenire posset, nisi creditorum in custodiam se captivum dare. Inter omnes igitur angustias viae totius una de majoribus ista fuit. Sciebat enim Archidiaconus, quantum sibi pecuniae nuntii sui Trecas portare deberent: & quòd vix ad id quod tunc debebat absolvendum sufficere posset. Unde si per moram expectando nuncios à tam remotis foenus in futurum excresceret, tam impositum quàm gravius etiam imponendum. Praesertim cùm exhausti jam essent per tot nimirum incommoda redditus ejus; cùm pecunia tanta reddi non posset; tam negotia prorsus perdita quàm personam quoque perpetuae captivitati & perditioni datam, secum anxiè recolebat. Sed quoniam prope est Deus in angustiis, qui non deserit sperantes in se; venit ad Archidiaconum secretò primus Creditorum suorum & principalior, & inveniens ipsum in extremâ desperatione jam constitutum, ait illi: Noli diffidere, vir bone. Visitavit te Deus hac nocte in visione quam vidi. In magno namque statu & excelso gradu te conspexi. Unde securus sum per ea quae mihi sunt data videre; quòd superatis angustiis in bonâ & summâ tranquillitate senesces. Ideoque ad nundinas Trecenses te
[Page 594] nunc mittemus. Tu verò nunc videas, quòd ex quo contra propositum nostrum & consilium totum in tuâ liberatione tam liberales erimus; tu nobis in debitis & pecuniis tam constitutis quàm constituendis cum effectu persolvendis providere non postponas. Et cúm Archidiaconus intimas ei super hoc gratias egisset; misso statim puero propter socios pariter & tabelliones, computatis in sortem paenis prioribus & novis trans modestiam constitutis, celebratus est contractus cum solemnitate, quam in partibus illis adhibere solent, & securitate. Archidiaconus autem adeò de liberatione suâ tanquam de vita redditâ laetus existens, gravaminis omnis curas quanquam graves & grandes minimè in hoc articulo cordi apposuit; sed cum sociis ipsorum, quibus assignatus ab ipsis fuerat sub cautione juratoriâ quòd ab illis absque licentiâ non discederet, versùs Trecas iter arripuit.
Transmensis itaque primò Lumbardiâ & postmodum Alpibus, longas & hispidas Burgundiae diaetas mensurantes cùm Franciae finibus appropinquaremus, quia nunquam sola venire solent sicut nec scandala sic nec infortunia, cunctis gravior caeterisque periculosior casus accidit. Cùm enim Castellionem super Sequanam jam prope & in conspectu haberemus; exiens à Castello Praepositus cum sequelâ suâ, ut Ducis Burgundiae Senescallum adiret, nos & palmiferos, in quorum comitatu fuimus, itinerantes fortè fortuitò ex directo obvios habuit: qui cùm peregrinos nostros praecedentes jam praeteriissent; Archidiaconum ultimò venientem, ut moris habebat, ultimus ipsorum juvenis, sc. uxoris Praepositi frater, sub filtro pluviali ipsum attentiùs intuens, quaesito statim nomine ipsius & audito, dixit ei, quòd parumper expecta ret. Et revocatis sociis Praepositus accelerans, quaesivit quisnam esset. Et cùm responsum esset, quòd de Walliâ; quia de terrâ Regis Angliae fuit qui Francorum Regem infestabat; jussit eum & alios omnes causâ ipsius capi & Castellionem duci; quod & factum fuit. Anxius igitur existens Archidiaconus de captione suâ, magis etiam anxius, quòd ejus occasione capti fuerunt socii & impediti, qui pace gaudere deberent peregrini, gravi premebatur utrinque dolore. Erant autem omnes ferè Normanni & de partibus Rothomagi. Dicebant tamen se de Gisortio & partibus illis esse, quos tunc temporis Rex Franciae detinebat occupato
[...]; quoniam de terrâ Regis Angliae nec peregrini nec Clerici nec Monachi vel Ordinis cujusquam praeterquam Cisterciensis in Francorum regno propter guerram inter Reges pacem habebant. Fuit autem inter palmiferos Presbiter unus revera Francus & non Normanus. Hîc audaciùs accedens ad Praepositum, & officioso propter sociorum liberationem utens mendacio, dixit & asseruit ipsos de Gisortii partibus esse, & palmiferos omnes, & Sepulchri Dominici peregrinos; praeter Archidiaconum solum, quem de Româ venientem Papiae primò repererant. Quod quidem postremò dictum verum fuerat. Hoc tamen absque mendacio praemisso nichil eis ad liberationem valuisset. Quibus auditis & fidem adhibens dictis, cunctos praeter Archidiaconum & suos jussit Praepositus liberari. Sed cùm abscederent omnes praeter Archidiaconum solum & puerum peditem unum; mirabantur praedones, dicentes hoc esse non posse; quòd Archidiaconus & vir tantus, qui ad Metropolim regendam pastor electus fuerat, incederet absque sequelâ. Unde & quosdam ex peregrinis pro servientibus Archidiaconi retinere volebant. Tandem verò cognitâ veritate per Presbiterum praedictum, dimissis aliis omnibus, Archidiaconum solum cum puero suo in domo Praepositi publicae custodiae commiserunt. Et cùm interrogarent eum, quem adversarium habuisset in Curiâ Romanâ; respondit quòd magnum sc. Cantuariensem Archiepiscopum, qui Clericos suos contra ipsum miserat. Et cùm inquirerent quos; nominavit Robertum Balbum & Johannem de Tinemuda. Qui cùm audirent Johannem nominatum; dixerunt. Johannem illum habemus; & illi grates scire potestis, quòd nunc detenti estis. Et cùm ille causam dicti inquireret; retulerunt ei, quemadmodum
[Page 595] cùm captus ab ipsis esset, dixit se adversarium habuisse Archidiaconum talem & Electum, nomen ipsius nobis indicans, & tam formam quam staturam. Dixit etiam, quod infra octo dies ipsum sequeretur. Subjecit autem juvenis ille Praepositi frater; quòd per descriptionem sibi factam tam
a staturae grandis quàm superciliorum grandium quoque & hirsutorum ipsum recognovit, maximè verò per supercilia. Quo audito, respondit Archidiaconus; satis Johanni sufficere debuisse, quòd in Curiâ Romanâ ad cassandum Electionem suam tam per linguam suam quàm per Domini sui pecuniam se adversarium exhibuit; licet eum pauperem & undique depilatum nunc obiter capi non fecisset. Subjunxit etiam, unde ad risum cunctos commovit: quòd si superciliorum suorum hispiditatem ad nocumentum sibi tantum provenite posse novisset; silvositatem illam & eminentiam ferro vel igne minorâsset. Post haec autem sacculum suum aperire & literas ac cuncta revolvi fecerunt. Literas autem hujus advenûts & instantium negotiorum nullas invenerunt; quoniam ipsas mercatores Bononienses, qui eas in pignus habebant, per aliam ad nundinas viam deportaverant; nec denarios invenerunt praeter octo duniones, qui sterlingos duos non valebant. Tradiderunt autem sacculum seratum cum contentis uxori Praepositi; & equum suum modicum ac ma
[...]ilentum stabulario custodiendum reliquerunt; & ipsum Archidiaconum custodiae servientis cujusdam deputârunt. Contigit autem istud feriâ sextâ; & in crastino Senescalli adventus ibidem exspectabatur; in cujus occursum Praepositus ibat.
Diem igitur illum totum duxit Archidiaconus absque cibo & noctem absque somno, in extremâ ferè desperatione constitutus; dum prae oculis haberet casûs hujus periculum absque remedio & captivitatem suam atque miseriam absque suffragio humano vel solatio. Sciebat enim generositatem suam & de Principibus terrae suae ductam originem praedonibus adversario suggerente non incognitam, mentionem quoque nullam de suâ vel de patriae paupertate factam; majorem hosti mendaci quam sibi veracide se fidem habendam. Unicum autem ei solatium fuerat illud totiens dictum fratris optimi consilium, & Gregorianum illud toties quoque repetitum & repetendum eulogium.
Adversitas quae bonis votis objicitur, probatio virtutis est, non indicium reprobationis. Quis enim nesciat, quàm prosperum fuit, quòd Paulus ad Italias vergebat? Et tamen vehemens naufragium pertulit; sed navis cordis in maris fluctibus integra stetit. Illud quoque Philonis sapientis ad mentem revocabat.
Ubi deficit humanum auxilium, recurrendum est ad divinum.
Fixum igitur in animo propositum habebat; quòd si in crastino ad Ecclesiam ire propter divina percipienda permissus fuerit; ad ejus asilum atque refugium altari adhaerendo atque Reliquiis se conferret. Manè itaque facto & Sole recens orto, de licentiâ custodis ad Caenobium Canonicorum, quod in eodem oppido fuerat, perrexit; ibique cum devotione magnâ divina percepit; à Deo Sanctoque Davide consilium pariter & auxilium in hoc articulo tam arcto humiliter & in lacrimis petens. Porrò quoniam Senescallus contra noctem venturus erat; statuit in animo, cùm pulsaretur ad vesperas, tanquam propter horam illam Ecclesiam petere, ibique refugii causâ tunc remanere. Reversus igitur ad hospitium & quasi carcerem suum, sumpto demum cibo & somno postmodum meridiano, Deo Sanctoque Davidi totum committens, post meridiem accessit ad ipsum Domina domûs, mulier bona & calamitatibus ipsius multùm compassa▪
[Page 596] & cum ipsâ miles quidam veniens de Senescallo; qui dixit ei, quòd Senescallus adversarium suum secum ducturus erat; & quòd placuit ei multùm, quòd nunc sciebat ipsum esse Clericum Cantuariensis Archiepiscopi. Hoc enim hactenus celaverat. Unde cùm suae libertati nunc relinquendus esset; pecuniâ secum inventâ, quae non modica fuerat, & equis perditis; dixit, quòd non credebat ipsum ante Ducis adventum, qui cum Rege Francorum in Normanniae finibus expeditionem agebat, nun
[...] liberandum; quinimo ad redemptionem non solum juxta suas sed magis juxta Domini sui facultates reservandum. Cum Archidiacono verò se credere dicebat Dominum suum misericorditer agere velle. Quibus auditis, paulatim Archidiaconus cor resumens & audaciam, secum firmavit & certum statuit; quòd ubi positus erat, nec aliud ibi refugium quaerens, Dei misericordiam expectaret.
Vespere verò Senescallus advenit, & Tinemudum secum adduxit; sed ipfo in aliâ domo relicto, statim ad Archidiaconum venit; ipsumque primum in publico de statu ipsius, gente & patriâ, & quomodo cùm Electus fuisset & vir magnus, tam pauper inventus esset, interpellavit. Et cùm respondisset ei Archidiaconus, quòd de paupere terrâ fuerat, & per opulentiam adversarii sui Romae causas suas perdiderat: postea seorsim & secretiùs ipso vocato, de Tinemudo diligentiùs inquisivit, quisnam esset, & si dives an pauper & si Clericus Archiepiscopi Cantuariensis; obtestans etiam & adjurans, quatinus veritatem sibi per omnia revelaret. Archidiaconus autem ipsum revera Clericum Archiepiscopi illius esse & unum de carioribus sibi testatus est; & quòd centum marcarum vel plurium in Ecclesiis & Praebendis reditus habebat. Sicque soluto colloquio Senescallus recessit; dicens, quoniam in crastino quid de ipsis agendum foret consilium haberet. In crastino verò, Dominicâ sc. divinis manè perceptis & obsoniis postea sumptis, propositum est Archidiacono, quòd liber abiret; Tinemudo verò, quoniam Clericus erat illius, qui Consiliarius erat Regis Anglorum, hostis sc. & inimici Regis Franciae, quòd apud ipsos usque ad Ducis reditum ab expeditione remaneret. Et statim reddita sunt Archidiacono sua, equus sc. & sacculus nullo retento. Tinemudus autem in principalem turrim adductus est. Quem cùm Archidiaconus liberè pertranseundo lamentantem cerneret & plangentem; ait illi: proverbialiter dici solet; quòd malè dolorem suum vindicat, qui dolori dolorem adjiciens ipsum augmentat. Insidias ut caperer mihi me describendo fecisti; & haec captio mea, quam procurasti, facta est causa detentionis tuae, & tibi quàm mihi deterior effecta. Scriptum est enim in Psalmo.
Psal. vii. 16.
Lacum aperuit & effodit eum; &
incidit in foveam quam fecit. A lacrimis tamen temperare debes; quòd Dominus tuus tam opulentus & tam potens te liberabit. Qui respondit. Immo si Dominum meum unquam novi; parum de meâ liberatione propter causam Statûs, quam suscitasti, cogitabit. Et Archidiaconus salibus insistens & laedoriis, seque ut poterat sic ulciscens: Consilium, inquit, meum est, quatenus pro perjuriis, quae Dominus tuus tuo contra nos consilio, primo Gloverniae, postea apud. S Albanum, deinde nunc Romae, fieri fecit▪ quorum omnium etiam ipse reus est, qui sciens & prudens, quanquam non in hoc prudens, hoc fecit; & tu patienter haec omnia & tanquam poenitentialiter injuncta sustineas. Sic igitur Archidiaconus toties afflictus & non derelictus, toties expertus & non desertus, toties instructus & non destructus, in gratiarum actiones Deo Sanctoque Davidi ex toto resolvitur. Sic enim, ut ait Apostolus.
11 Cor▪ iv. 8, &c.
In omnibus tribulationibus patimur, sed non angustiamur; apporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; humiliamur, sed non confundimur; dejicimur, sed non perimus: semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut & vita Jesu in corporibus nostris manifestetur.
His ita decursis, ad nundinas Trecenses parum inde distantes, tanquam ad portum post naufragium, hilaris & laetus accessit. Ubi post nubilos quoque fortunae
[Page 597] vultus sorte sereniùs arridente, nunciis inventis, debitoque creditoribus Bononiensibus soluto, Parisios itinerando pervenit; ubi & virum venerabilem Dublinensem Archiepiscopum Johannem, à quo dilectus erat, perendinantem & propter Ecclesiae suae causas exulantem invenit. Quoniam autem Trecis pecuniam allatam in creditoribus exhauserat, per Archiepiscopum tam mutuum accipiens quàm conductum, Normanniae Marchiam propter guerram instantem dubiam nimis & periculosam indemnis usque Rothomagum Deo duce transpenetravit. Cùm autem audiret Elyensem Episcopum, qui in partibus illis tunc erat, Rothomagum venisse diebus eisdem; accedens ad ipsum Archidiaconus circa vesperam, ab ipso gaudenter & in osculo susceptus est. Ub
[...] post varios sermones Curiaeque rumores auditos, retulit Episcopus duos Canonicos Menevenses advenisse cum literis de rato Capituli sui propter electionem faciendam▪ ipsosque jam Regem super hoc convenisse; & quòd Rex ad ipsum eos mittens, tanquam Judicem à Papâ super Electione constitutum, mandavit ei, quatenus ad ipsum quamcitiùs propter hoc faciendum & unum trium nominatorum assumendum adventaret. Unde & in crastino se propter hoc ad Regem apud Weldebof iturum dicebat.
Ut autem rei gestae in Archidiaconi absentiâ series hîc texatur; sciendum quòd Archiepiscopus Cantuariensis susceptis literis Domini Papae, quas Tinemudus per cursorem transmiserat ociùs, convocatis illico Canonicis Menevensibus apud Norhamtum coram & Justiciario propter electionem de novo faciendam, ostensae sunt eis literae Domini Papae super cassatis electionibus priùs factis: & postea propositum est eis, quatinus personas aliquot juxta morem Anglicanae Ecclesiae primò nominent, & deinde cum assensu Regis vel Justiciarii sui unam illarum in Electum suum assumant. Ipsi verò post deliberationem super hoc habitam, responderunt se à priori nominatione duorum Abbatum & Giraldi Archidiaconi non recessuros. Quod audiens R. Foliotus, qui praesens aderat, prosiliit in medium; dicens se inter alios nominatum fuisse in illâ Electione primâ; & cùm illos eosdem nunc nominarent, se quidem excipi non debere. Et è contra Canonici dicebant istud aliud omnino factum esse quàm illud, & aliam nominationem sive de illis eisdem sive de aliis faciendam; & quòd nunquam ipsum in primâ nominatione tribus aliis nisi propter numerum augendum nom inatorum, adjecerunt. Archiepiscopus autem & Justiciarius, quoniam Anglicus erat ille, quanquam aliàs nominari inter alios indignissimus, caeteri verò de Walliâ oriundi, nitebantur ad hoc, ut unus nominatorum esset ille. Quod cùm obtinerent; apposuerunt etiam, ut Giraldum Archidiaconum tanquam exosum Regi & Archiepiscopo & turbatorem pacis & tranquillitatis, ut dicebant, Ecclesiae Cantuariensis, exciperent à nominatione. Ad quod Canonici propter
[...]uorum, quàm magis appetebant promotionem quàm Ecclesiae suae profectum, & praecipuè Abbatis Albae Domùs, cui ferè cuncti consanguinitate juncti fuerant vel affinitate, facillimè inducti fuerunt. Factâ igitur nomiinatione trium illorum, duorum sc. Abbatum & Folioti, statim electi sunt duo de Menevensi Ecclesiâ pro Canonicis habiti, unus Walensis, sc. Samuel, & alter Anglicus Willelmus Presbiter de Keirmerthin; qui cum literis Capituli de rato ad unum illorum trium eligendum, in quem Rex consentiret, in Normanniam ad ipsum transfretarent. Archiepiscopus enim totum hoc per industriam exquisitam, ut in Archidiaconi absentiâ fieret electio, procuravit; literasque suas simpliciter factum Nominationis hujus protestantes, literas quoque Justiciarii consulentes, quatenus non in Abbates illos Walenses sed potiùs in R. Foliotum qui Anglicus erat & ex nullâ parte Walensis, & qui bis Romam propter honorem ipsius & Cantuariensis Ecclesiae securitatem laboraverat, sicut asseruit, per eosdem, quid ferrent nescios, mitti fecit. Propter Judices autem, quibus commissa fuerat electionis cura, qui trans mare fuerunt, ad Regem ut coram ipso & Judicibus ante Giraldi Archidiaconi adventum electio fieret,
[Page 598] missi fuerunt. Archiepiscopus autem priusquam iter arriperent, cùm jam de voluntate suâ effectui mancipandâ quasi securus existeret, sermone facto de tribus Nominatis in publicâ audientiâ dixit; quòd nulli dubium esse debuit, neutrum Abbatum illorum, quorum unus illiteratus, alter illegitimè natus erat, in Episcopum assumi posse. Unde consternatis ex hoc dicto Canonicorum Walensium animis, respondit unus eorum, sc. Samuel; quòd juraret, si opus fuerit, cum XL. viris probatae opinionis, quòd Abbas Albae Domûs de legitimo matrimonio natus fuerat. Respondit Clericus ad hoc Archiepiscopi, non ignorans Domini sui voluntatem, cujus nuncupatio Magister Simon, Quid valet hoc dictum; quia fama patriae tota laborat in contrarium? Veruntamen ex hoc perpendi potest, quanta facilitas pejerandi pro lucro augendo sit nationis illius. Martinus autem frater Abbatis illius verbum illud Archiepiscopi graviùs aliis ferens, Magistro Simoni aliisque Clericis Archiepiscopi seorsum ductis ait. Siccine nos decepit Dominus vester? Ubi nunc promissiones ejus? Ubi tot juratoriae cautiones? & etiam manuum suarum ad crucem suam bajulam propter firmanda promissa toties extensiones? Fortè Giraldus adhuc vivit. Certè si locum adhuc viderimus; memores dicti istius, praemunitiores quidem & creduli minùs, & non adeò ad decipiendum faciles erimus. Proh dolor! Utilia satis Ecclesiae suae ratione temporis & terrae tam ingenio sc. quàm eruditione Martinus hic & Abbas frater ejus, nisi corrupti, ut dictum est, fuissent & vanâ promissione decepti, fidei solum stabilitate fundati, instrumenta futura. Sed haec hactenus.
Ad Missam autem Episcopi manè veniens Archidiaconus invenit ibi Clericos Menevenses; statimque post Missae celebrationem & à Presbyterio descensionem, Episcopum in corpore Ecclesiae sicut praelocuti vespere fuerant, ad consessum se recipientem in publicâ audientiâ sic convenit.
‘Audivimus Canonicos M
[...]nevenses de electione tractâsse, & ad nominationem quoque faciendam nobis non expectatis, immo quasi captatâ absentiâ nostrâ, propere nimis & indiscretè processisse. Praesertim etiam cùm priores Electiones cassatas fuisse, priusquam ad novam faciendam prosilirent, debuisset eis per literas Domini Papae vel saltem literas Judicum sibi directas constare. Verùm quoniam minùs legitimè minùsque discretè actum esse dinoscitur, ne juxta nominationem sic factam procedatur ad electionem, appellamus. Item hi Clerici, quos hîc videmus paratos, ut dicunt, ad electionem pro Capitulo Menevensi faciendam, Canonici non funt. Unus enim filio suo Praebendam cessit; & alter Praebendam à nobis auctoritate Apostolicâ datam per saecularem potestatem violenter invasit. Item est etiam excommunicatus noster uterque. Quare electionem, si alia suppeterent, facere non possent. Item tantùm unus Judicum adest, altero se non excusante nec vices suas committente. Item nullus trium illorum Nominatorum est ad eligendum idoneus. Quoniam unus eorum illiteratus, alter illegitimè natus, tertius autem criminum multorum enormitate reprobandus. Sic ergo ne vel isti eligant vel illi eligantur; praedictis rationibus appellamus.’ Respondit Eliensis. Bene nos servavit adventus vester & magnis à curis liberavit. Eo namque die statuerat Rex electionem de Folioto fieri debere in praesentiâ suâ & Episcopi tanquam Judicis & auctoritatem adhibentis.
Equis igitur adductis proficiscentem Episcopum ad Regem versùs rupem de Weldebof comitatus est Archidiaconus similiter & Clerici Menevenses duo. Qui cùm illuc venirent; intravit Episcopus ad Regem, qui tunc in Capellâ Missam audiebat, & Archidiaconus cum ipso. Videns autem Rex Archidiaconum, ait Episcopo. Ecce qualiter vultu pallido & perdito negotio à Curiâ Romanâ reversus est Archidiaconus iste? Cui Episcopus. De pallore non mirum; qui tantos labores jam tertiò Romam adiens sustinuit; neque negotia perdita reputat, dum causam dignitatis Ecclesiae suae in optimo
[Page 599] statu reportavit. Judices etiam extra Provinciam Cantuariensem, quod antea impetrare non potuit, nunc habet. Respondit Rex. In hac causâ, quae ad honorem & augmentum coronae meae spectat, de tertio Archiepiscopatu in regno meo reformando, Archidiaconum juvare deberem. Ad quod Episcopus sub risûs modici significantiâ. In hac, inquit, causâ contra vos essemus omnes, qui Cantuariensis Ecclesiae Suffraganei sumus. Et Rex. O, si meum adjutorium haberet, quantum proficeret; qui sic Archiepiscopum vestrum & vos omnes solus & absque juvamine vexat? Missâ verò completâ, caeteris cunctis emissis, Rex tunc Episcopis duobus Eliensi sc. & Norwicensi paucisque sectariis suis secum in Capellâ retentis, coepit Eliensem Episcopum super Electione statim faciendâ & Pastore Menevensi Ecclesiae de uno trium illorum Nominatorum providendo arctiùs consulere; praecipuè verò immo praecisè de Folioto juxta consilium Archiepiscopi, ad cujus nutum timore magis quàm amore tunc cuncta fiebant, promovendo Regis propositum fuit. Eliensis autem appellationes ab Archidiacono interpositas & justas appellandi causas replicans ac recitans, Electionem ad praesens fieri non posse certis rationibus aperuit. Unde deliberatum ibidem erat; quatenus Rex Archiepiscopo & Justiciario scriberet, quòd quia propter superveniens impedimentum negotium tunc compleri non potuit, injunxit hoc in Angliâ coram ipsis de uno trium Nominatorum, quem magis idoneum reputarent, vel alio quolibet bono quem Canonici Menevenses adjicere vellent nominationi, compleri debere. Eliensis autem scriberet eisdem; quòd in adventu Collegae sui Wygorniensis Episcopo scriberent ambo Capituli Menevensi, quatinus juxta tenorem mandati Apostolici ad electionem procederent de novo faciendam. Sic quoque deliberatum fuit. Sed Eliensi reverso, Clerici Capellae fautores Archiepiscopi & Sigillarius Regis, qui sub Archiepiscopo militabat, sic formam corruperunt; ut electionem facerent de uno trium Nominatorum vel alio quolibet idoneo dictae nominationi addito, excepto tamen Giraldo Archidiacono & Walensi quolibet. Eâ verò nocte venientes Clerici Menevenses ad hospitium Eliensis, & Archidiaconum ibi invenientes, retulerunt Episcopo qualiter post ejus discessum mutata est forma. Quibus Episcopus ait, quòd ipso praesente nulla fuit exceptio facta. Subjecit etiam, quòd multoties audierat de literis tam mari quàm terrâ perditis; innuens istas similiter vel simulatoriè perdi posse. Hoc autem propter Archidiaconum dicebat, cujus promotionem multùm affectabat. Invenit autem Archidiaconus ibidem juvenem sc. Katwathlanum filium Ivori cognatum suum Regi militantem in guerrâ suâ; qui ipsum abunde, quamdiu in partibus illis extitit, sumptibus suis exhibuit; eique mutuum ad absolvenda debita, necnon etiam sumptus usque in Walliam invenit. Archiepiscopus quoque Rothomagensis Walterus de Constantiis, vir eximius, ipsum cum honore suscepit; & donans eum munere competenti, donarium suum verbis adornans ait. Archidiaconus iste per ignaviam aut desidiam de jure suo vel Ecclesiae suae nichil amitteret; sed contra violentiam seu potentiam nimiam & exuberante
[...] pecuniam vix se probitas quantalibet vix etiam aequitas ulla tuetur.
DISTINCTIO VI.
PEractis igitur his, quae in partibus illis tunc peragi poterant, audiens Archidiaconus quòd Dominicâ proximâ post Assumptionem B. Mariae Lincolniensis Electus Cantuariae fuerat consecrandus; & quoniam Archiepiscopus
[Page 600] eodem die R. Foliotum, si negotium juxta dispositionem suam coram Rege processisset, tanquam Menevensem Electum confirmare proposuerat; ad mare deproperans, tranfretare quàm citiùs & die praescripto Cantuariam venire curavit. Cùm itaque Suffraganeorum plurimi convenissent, Archiepiscopo apud Maidestoun graviter aegrotante, qui etiam vices suas Suffraganeis tunc commiserat, post multam contentionem & altercationem inter Londoniensem Episcoporum Decanum & Roffensem Archiepiscopi Cantuariensis Capellanum sc. Gilbertum, necnon & Wintoniensem Godefridum Suffraganeorum
I. Subdecanum. Subdiaconum, tandem per concordiam amicabilem Lincolniensis Electus sc. Willelmus de Bleis à Londoniensi est consecratus. In ipsâ verò Consecratione considentibus Episcopis coram altari principali Pontificaliter insignitis, cùm in publicâ audientiâ literae legerentur Episcoporum Walliae duorum Landavensis Henrici & Laneluensis Reineri, quibus absentiam suam excusabant & assensum tamen Consecrationi dabant; dixit Roffensis Episcopus ad Giraldum Archidiaconum ibi cum aliis tunc sedentem. Palam & publicè nunc videre potestis, quid faciunt Episcopi Walliae, & quòd se Cantuariensi Ecclesiae subditos esse recognoscunt. Ad quod Archidiaconus. Non displicet nobis, si faciunt illi quod facere debent. Veruntamen haec equidem vis est; & nos non quid fiat sed quid fieri debeat enucleare debemus. Ibidem etiam priusquam ab Ecclesiâ discederent; coram Episcopis cunctis & Officialibus Archiepiscopi totoque Clero Giraldus Archidiaconus appellationem suam coram Eliensi Episcopo factam in Normanniâ renovavit; rationes etiam replicando, & singulos tres Nominatos singulorum criminum objectione reprobando. Post haec autem relictâ post tergum Cantiâ, versùs Oxoniam & intimas Angliae partes profectus, citatorias Judicum literas tam Eboracensium super statu & expensis, quàm Eliensis & Wigorniensis super electione & negotiis variis, nunciis illuc missis & aliis trans mare relictis, sumptuosis obtinere laboribus procuravit. Interim etiam audiens Archiepiscopum, qui jam convaluerat, Suffraganeos suos Londoniam convocâsse; ad renovandum jam tertiò coram ipso, quod coram Eliensi primò & coram Suffraganeis secundò factum fuerat, Clericos suos cum literis suis illuc transmisit; & ipse tum demum nichil ex contingentibus omittens & tamen amittens, versùs Walliam acceleravit.
‘Venerabili Domino & Patri Huberto Dei gratiâ Cantuariensi Archiepiscopo Giraldus Archidiaconus de Brechene salutem. Notum facimus vestrae Paternitati; quòd appellationem, quam in Normanniâ fecimus coram Domino Eliensi Episcopo Judice nostro, & postmodum Cantuariae coram Episcopis & Suffraganeis & Officialibus vestris, qui consecrationi Domini Lincolniensis intererant, & nunc quoque coram vobis tam literis his praesentibus quàm & vivâ voce nostrorum palam & publicè renovamus: prohibentes & praesentiam Domini Papae constanter appellantes; ne ad aliquam nominationem vel electionem procedatur; priusquam literae Judicum, quibus electionis faciendae commissa est provisio juxta formam mandati Apostolici, Capitulo Menevensi transmissae fuerint, vel etiam citra praesentiam nostram vel assensum, qui Canonicus sum Ecclesiae illius & Archidiaconus & custos etiam à Domino Papâ constitutus. Praecipuè quidem appellamus; ne de quoquam illorum trium nunc nominatorum, cùm illegitimae personae sint ad eligendum, electio fiat. Abbas enim S. Dogmaelis illiteratus omnino est; sicut tam per Judicum relationem quàm per testes etiam suae partis quinque vel sex Romae probatum est; & ambitiosus, qui post electionem meam, quam non ignoravit, necdum cassatam se supereligi consensit & superintrudi. Administrationem etiam Episcopatûs Laicâ manu suscepit nondum confirmatus; sicut etiam testes suae partis plures probaverunt; & eum, qui ipsam auctoritate Domini Papae possedit, inde spoliavit.
[Page 601] Abbas autem Albae Domûs illegitimè natus & ambitiosissimus, & ob hoc Domûs suae dilapidator & destructor effectus. R. verò Foliotus, qui paulò antè puer impurus, nunc adultus, in omnem libidinem pronus ac profluus, & teste prole recente & adhuc in cunis vagiente sexûs utriusque ereberrimâ incontinentissimus. Ad haec etiam perjurus Ecclesiae suae & hostis publicus; quare nec in eâ promoveri debet ullatenus, nec etiam in aliquam beneficii ejus dein portionem dimitti; qui libertatem ipsius & dignitatem totis nuper impugnare nisibus non erubuit. Haec autem singula probare parati erimus locis & temporibus suis. Unde ne aliquis illorum eligatur; aut si eligi fortè praesumeretur, ne confirmatio vestra sequatur, appellamus.Valeat in Domino Paternitas vestra.’
Thinem u
[...]us autem per auxilium Lugdunensis Archiepiscopi interim à captivitate qua tenebatur & carcere, quanquam non absque gravamine & redemptione gravi, vix elapsus, cùm in Angliam veniret, indignationem Domini sui propter pecuniam quam Romae profuderat tantam, nec tamen causam Statûs extinxerat, incurrit; adeò quòd per XV. dies vel plures coram ipso comparere non praevalens, virorum interventu denique magnorum vix reconciliari valuit & reformari.
Interim autem Archidiaconus in Walliam veniens, ne nusquam turbatione, nusquam persecutione vacaret, invenit Archidiaconatum suum de Brechene per Judices illos de Marchiâ toties nominatos & notatos & ob favorem Archiepiscopi tam repentinos, valde turbatum. Ad sententiam enim suam effectui mancipandam & executioni mandandam Priores de Lanthotheni & Aberhotheni executores dederant; qui procuratores Archidiaconi archiadversario instigante per crebras citationes & edicta plurima jam peremptoria sic vexaverant; quòd nullum sibi remedium, nullum defensionis adminiculum; quin redditus Archidiaconi partium illarum omnes in manus adversariorum verterentur ad summam pecuniae praedictam CLXX. marcarum adquietandam noverant de caetero providere. Archidiaconus autem, cujus intererat tum pro damno, quod non modicum inde proveniret, tum propter dedecus quidem & hostilem insultationem non mediocriter anxius existens, ad artem istam arte deludendam totius ingenii totius industriae vires exercuit. Primum itaque diem post adventum suum, quoniam appellationis locus non erat, cùm ab executione non appelletur nisi modum executores excesserint, per procuratores suos quos deposuerat & novos qui citati non fuerant substituerat, delusit. Secundum autem, quo Archidiaconum ipsum citaverant, torumque negotium ad nutum Archiepiscopi consummare speraverant, sic delusit. Bladum Ecclesiae de Landu & omnes proventus Archidiaconatûs per triennale spatium duobus Burgensibus de Aberhotehni privilegio cruciferorum, quia priusquam iter arripuisset ad Curiam, Crucem humero resumpsit, se pervendidisse & denarios propter Ecclesiae suae negotia prae manibus acceptos expendisse exquisitâ simulatione quasi pro certo proposuit. Interim autem mercatores bladum totum exportârunt; adeò ut executores ad diem secundum venientes nichil praeter horrea vacua reperirent. Erant autaem literae citatoriae tales.
‘Viro venerabili Giraldo Archidiacono de Brechene G. de Lanthonei & I. de Brechene Priores salutem in Domino. Quia ad diem praefixum in Capellâ S. Mariae de Cruco-hel executioni faciendae à viris venerabilibus Abbate de Wigemore & Priore de Weneloch & Magistro A. de Brumfeldâ nobis comissae de centum Marcis, in quibus auctoritate Apostolicâ Abbati de Sancto Domuele, & XL. Marcis O. Archidiacono de Kermerthin, & de XXX. Marcis Magistro R. Foliot, vos condempnaverunt, praesentiam vestram exhibere non curâstis; licèt non minùs in executione processisse potuissemus; tamen de benignitate vos duximus commonere; quatinus quàm celeriùs praefatis petitoribus pleniùs satisfaciatis: scituri, quòd nisi feceritis, nos
[Page 602] auctoritate praefatorum Judicum in Vigiliâ S. Matthaei Apostoli in Ecclesiâ de Landu, quod nobis ab eis injunctum est, pleniùs exequemur.’ Valete.
Sed mercatores cartas & munimenta triennalis conventionis, quibus praemuniti fuerant, praetendentes, cum viris discretis & viris peritis sibi adjunctis; quoniam in contractibus hujusmodi qui prior est tempore, prior erit & jure; tam executores quàm adversarios vacuos & confusos remiserunt. Et paulò post Judices illi repentini literas susceperunt à principalibus Judicibus Archidiaconi directas, potestatem ipsorum revocantes & quod actum ab ipsis perperam fuerat irritantes. Tunc etiam singuli adversarii majores tam excommunicatos quàm spoliatores Archidiaconi literas citatorias non absque labore quaesitas susceperunt.
Archidiaconus autem per montana de Buelth & Kerdigaun vers
[...]s Meneviaminterim tendens, O. Archidiaconum de Keirmerthin missum ab Archiepiscopo praecursorem ad impediendum literis cum ejus & Justiciarii Baillivo de Pembroch, sc. N. Avenel, directis accepit. Quibus ille susceptis, Meneviam praeveniendo feriâ sextâ concito cursu properavit. Dominicâ namque sequente, ut coram Archidiacono Meneviae comparerent, Canonici Menevenses mandatum susceperant. Unde cùm nocte Sabbati praecedente apud Haverfordiam hospitatus esset; ibidem parum ante diem visum est in somno Capellano de Leurenni Willelmo viro bono & honesto, cui rerum suarum in partibus illis Archidiaconus curam commiserat; quòd puer quidam extra parietem domûs hunc sermonem quasi sub cantûs modulo ingeminabat.
Videtis mirabilia, mirabiliora videatis. Et cùm Presbiter corrigere vellet; clamans è contra,
Mirabiliora videbitis, puer impatiens correctionis semper repetebat ut ante,
Mirabiliora videatis. Tandem eriam hanc orationem altâ voce modulando pronunciavit.
Ecclesiam tuam Domine miseratio continuata mundet & muniat; & quia sine te non potest salva consistere, tuo semper munere gubernetur. In crastino verò cùm iter ageret versùs Meneviam Archidiaconus; retulit in publicâ commeantium audientiâ visionem suam Presbiter ille. Et statim Archidiaconus exponens ait. Aliquid fortè turbatum apud Meneviam per Ballivum illum praevenientem inveniemus: Unde mirabimur. Priusquàm etiam à patriâ discesserimus; aliquid fortè magis admirandum nobis occurret. Quòd autem quasi subjunctivè
Videatis dixit & non
Videbitis; ac si diceret, hoc videndo tanquam meritorium sustineatis. Oratio verò, quam in fine cantilenae subjunxit, satis Ecclesiae Menevensi juxta statum temporis illius competere videtur; quia multùm quidem ut muniretur indiguit & mundaretur.
Cùm itaque transcursâ Rosinâ provinciâ non roseâ, saxosam de Pepidiauc patriam Archidiaconus & sui vario viam sermone levando jam intrâssent; ecce filius Samuelis praescripti missus à patre rogavit Archidiaconum; ut fratrem suum, quem Scolarem de Franciâ secum assumpserat, patri remitteret. Quia si in comitatu suo Meneviam eum duceret, statim pater suus & proximi cuncti à publicis Officialibus spoliarentur. Retulit autem, qualiter Ballivus de Pembroch Canonicis ex parte Regis & Justiciarii pridie praeceperat; quòd nullus eorum apud Meneviam Archidiaconum expectaret. Cui mandato proniùs & promptiùs ob hoc paruerunt; quòd priorem offensam subsequens beneficium, ut videbatur, complacavit. Cùm enim nunciis suis à Rege reversis literas sub formâ praescriptâ nominationis & electionis de novo faciendae & exceptione de quolibet Walensi factâ suscepissent; moesti fuerant & anxii valde; adeò ut Giraldum Archidiaconum & ejus adventum tunc omnes desiderarent; palàm asserentes, quòd ipsum, quam citò veniret, iterum eligerent. Dignum enim prae caeteris omnibus eum honore tunc praedicabant & promotione, in illâ praesertim Ecclesiâ, pro cujus dignitate sub tanto discrimine laboraverat, & quam à tanto incommodo tantâque peste sc. à Folioto contra Regem & Archiepiscopum ac Justiciarium tam strenuè nuper in Normanniâ
[Page 603] liberaverat. Hoc tamen non ideo dicebant, quòd vel Ecclesiae suae profectum appeterent vel Archidiaconi promotionem; sed ut haec verba ipsorum ad Archiepiscopum per complices ipsius deferrentur; quatenus mandato fortè per hoc mutato vel temperato, suorum alicujus carnali, quo solo movebantur affectu, curare vel sic utcunque possent promotionem. Archiepiscopus autem de verbis ipsorum praemunitus & ut videbatur voluntate, literas eisdem tam suas quàm Justiciarii per O. Archidiaconum, & ipse per Ballivum de Pembroch destinavit; mandans quòd securè procederent ad electionem de quacunque personâ idoneâ cujuscunque nationis sive Walensicae sive Hibernicae sive alius cujuscunque, solâ exceptâ Giraldi personâ. Canonici autem ad haec gavisi plurimùm propter suorum, ad quam anhelabant, promotionem, devotè mandatis obtemperantes, ne coram Archidiacono in Capitulo comparerent, villam & Ecclesiam illico reliquerunt. Archidiaconus autem per filium Samuelis obiter, ut diximus, his auditis, alterum ejusdem filium, ne occasione ipsius damnum incurreret, patri remisit; & continuò comites ipsius de partibus illis ferè cuncti, praeter Willelmum de Leurenni, sc. Magistri Walterus & Galfridus de Haverfordiâ & alii, publicam timentes potestatem & imminentem persecutionem tantam, sumptâ licentiâ recesserunt. Archidiaconus autem eis in discessu dixit. Ecce somnium socii nostri; quia jam mirabilia videmus, & mirabiliora in brevi visuri sumus.
Accedens ergo ad Meneviam Archidiaconus, tanquam solo de partibus illis comitatus Acate, tantùm in Ecclesiâ Vicarios invenit & Samuelem Excanonicum ab aliis relictum ad audiendum quae proponeret Archidiaconus & respondendum. Jam enim solito graviùs contra eundem couspiraverant omnes. Erat quippe quasi ibi partita de Wallensibus Menevensis Ecclesia, duos habens parietes valde diversos & etiam olim hostilitate contrarios, Jonae sc. posteritatem & Johannis. Parietes autem duo; quorum unus à Johanne descendens propter Abbatem Albae Domûs, qui ex ipsis erat, cujus carnaliter appetebant promotionem, Archidiacono se totis nisibus opponebat; & alter à Jonâ, qui hactenus Archidiaconi fautor extiterat. Post literas praedictas fraude plenas & deceptione transmissas de quolibet eligendo praeter Giraldum Archidiaconum solum, facti sunt sub hoc tenore concordes & amici; quòd Roberto Jonae filio in nominatione tribus illis adjuncto tantùm in alterutrum duorum eligendum▪ Abbatem sc. Albae Domûs Petrum jam tunc apud Cistercium per operam Archidiaconi depositum, vel praedictum Robertum quanquam senio affectum & ferè decrepitum, sub sacramenti religione consentirent. Ob hoc igitur omnes tunc ibi residentes Archidiacono unanimiter & ex corde resistentes, quoniam coercionem timebant ejusdem propter auctoritatem sibi commissam & potestatem, per Samuelem & Vicarios ibi relictos appellârunt.
Archidiaconus autem jussit, quòd in ejus absentiâ & donec literas Judicum super hoc suscepissent, nominationem aut electionem nullam facerent; quoniam in statu, quo tunc erant, non poterat ipsos appellatio ulla tueri. Erant enim sui quotquot erant Excommunicati, & eo ipso ad electionem faciendam seu nominationem minùs idonei. Eâ verò nocte propter publicae potestatis prohibitionem, qui ipsum ibi hospitio susciperet, aut etiam qui loqui cum ipso extra Ecclesiam ausus esset, praeter viduam pauperculam, quae quia bonis vacua fuerat audacior erat, non invenit. Unde & in urbis introitu cùm versùs Ecclesiam pedes descenderet; obvians ei matrona dixit. Multi Meneviae dolentes sunt hodie, de Laicis loquens, quòd vos sicut decet & desiderant suscipere non possunt. Hoc itaque, sicut visio praemonuit, mirabile videri potuit; quòd tantam Menevensis Ecclesiae columnam, qui propter ejusdem dignitatem patriaeque totius honorem egregiè dimicabat, nec cives hospitio nec Canonici alloquio susciperent.
Recedens igitur in crastino Archidiaconus in finibus de Pembroch se suscepit▪ Cùmque diebus aliquot moram ibi fecisset; convocato partium illarum Clero
[Page 604] feriâ quintâ ante Festum S. Michaelis in Ecclesiâ de Karreu generale Provinciae illius Capitulum tenuit. Ubi inter ipsa statim initialia Presbiter quidam somnium suum, quod eâdem nocte viderat, propalavit. Videbatur enim ei; quòd cùm Archidiaconus ibidem Capitulum teneret; venit quidam nuncians, quòd lupus equos suos in coemiterio strangulabat. Nec mora: vidit lupum eundem Ecclesiam intrantem & ore aperto impetum in Archidiaconum facientem. Archidiaconus autem obviam illico procedens, primò capiti camum, postmodum ori fraenum imposuit▪ deinde dorso sellam imponeus & f
[...]rmiter stringens, insiliit; & calcaribus urgens acutis, toto sequente Capitulo, lupum usque Meneviam equitavit. Nec mora. Ecce horâ eâdem supervenit vir quidam inter proceres patriae non modicus, cui nomen Robertus Ricardi filius; qui solus inter magnates terrae illius Archidiaconum nec sanguine nec affinitate contingebat. Hic statim ut canis rabidus Ecclesiam intrare praesumens, Archidiaconum ore sacrilego contumeliis & convitiis afficere, & perditorem Regis ac regni vocitando minis acerrimis interminari praesumpsit; & tanquam furiosus ac mente captus protinus exiliens, hostium domûs in ipso coemiterio effringendo, equos Archidiaconi duos, quia non plures ibidem invenit, cum suis omnibus ibi repertis violenter abduxit. Archidiaconus autem ipsum illico auctoritate Domini Papae, qua fungebatur, publicè coram Capitulo vinculo anathematis innodavit. Sed ecce quàm citò visio de lupo & quàm evidente
[...] evenit. Excommunicationis etenim onus camum & fraenum & sellam attendas. Item visio quoque praemissa de mirabilibus visis & mirabilioribus videndis jam in hoc facto quoque completa fuit; cùm ille contumeliis af
[...]ectus fuerit & rebus spoliatus in patriâ, pro cujus honore se tantis laboribus tantisque periculis exponebat; & in illis quoque patriae finibus, unde originem duxit, & ubi minùs etiam id ei accidere posse credi potuit. Locum autem & occasionem facinori dedit amicorum & proximorum partium illarum, qui viri magni fuerant, fortè fortuitu tunc absentia. Causam autem Archiepiscopi simul & Justiciarii petitio pariter & promissio.
Archiepiscopus enim propter tantam pecuniae summam Romae inutiliter effusam, cùm causa Statûs in statu fuerit statuque bono, dolens & praeter modum anxius existens, adeò manum publicae potestatis, quam ad nutum habebat, in Giraldum & suos solito sic duriùs aggravari fecerat; ut ubicunque repertus esset in regno, rebus omnibus & equitaturis literisque praecipuè tanquam publicus hostis spoliaretur, totaque sequela ipsius tam peditum quàm equitum, Clericorum pariter & servientium publicae custodiae traderetur, corpore Giraldi solùm intacto & illaeso sed non indemni relicto. Ubi autem in Angliâ conflatum hoc fuerat ac statutum; ibi facinorosum istum tunc casus advexerat; ibique statim id se facturum in Walliâ pepigit; qui nunquam facinus aliquod abhorruit, nunquam turpitudinem ullam evitavit. Unde cùm Archidiaconi de coemiterio equos abstraxit; homines ipsius & literas valde sollicitè quaesivit. Sed fortuna, quae Giraldi negotia pervertere solet & non ex toto tamen evertere, Clericis suis secum in Ecclesiâ tunc existentibus, servientes omnes cum saginariis & sarcinis ac literis per aliquot inde miliaria, ubi versùs Meneviam eâ nocte jacere disposuit, praedone hoc ignorante, praemiferat. Tunc etiam Ballivo pa
[...]riae contra Giraldum & suos mandata plurima maliciosus ille portavit. Quorum unum fuit; quòd omnes amici Giraldi, familiares & proximi variis gravaminibus vexarentur & bonorum spoliationibus affligerentur: quod utique de minoribus ordinis utriusque viris illico factum fuit; majoribus, ut fleri solet, ac praepotentibus intactis penitus & illaesis. Nec mirum. Nam parcens corvis, vexat censura columbas. Diebus eisdem Miles quidam & vir linguae dicacis, qui Devoniae de partibus illuc nuper advenerat, in contumeliam Sancti Davidis & favorem Archidiaconi verba huj
[...]scemodi in publicâ audientiâ proferre praesumpsit. Archidiaconus iste miles esset bonus & strenuus;
[Page 605] si serviret Domino bono. Pugil hic egregius & propugnator; si validus ei patronus esset & protector. Porrò fatuè magis quàm discretè locutus est vir iste, tanquam ignorans quòd ille, qui vindictam sibi reservari jubet & retributionem, longanimis est expectator sed gravissimus ultor; suosque quos recipit & quorum operas acceptat & opera, nunc ad probandum nunc ad purgandum graviter interdum vexat; ut intellectum adaugeat.
Interim autem literae venerunt Judicum Eliensis & Wigorniensis Capitulo Menevensi directae super Electione de novo faciendâ tam per nuncios Archidiaconi de partibus transmarinis, quàm etiam Archiepiscopi, qui totis nisibus negotium accelerare contendit; quatenus infra duos menses post literarum susceptionem à Capitulo, quod ex toto corruperat ac deceperat, electio fieret. Alioquin sciens à Judicibus juxta m
[...]ndati formam Apostolici pastorem Menevensi Ecclesiae Judicum arbitrio praeficiendum, proinde & per literas tam Justiciarii quàm suas Capitulo diem eligendi coram ipsis in Angliâ brevem admodum & arctum valde praefixit; & ut ipsos etiam animaret ad veniendum, per literas deceptorias tam Justiciarii quàm suas promissiones antea factas super Electione de quolibet sive de gremio Ecclesiae suae sive aliunde, excepto Giraldo Archidiacono solo, renovare curavit. Ut etiam Capitulum efficaciùs totum averteret à Giraldo, quinque vel sex tam de membris Ecclesiae quàm ipso corpore, per quos in Ecclesiâ se meliùs partes & scismata facere posse cognoverat, cathedram Menevensem, si Giraldum amovere posset, sub firmâ sponsione & certâ cautione Clero promiserat. Unde quoniam ad proprios singuli profectus carnali prorsus affectione tendebant, factum est utique, ut ad communem Ecclesiae patriaeque totius utilitatem intentionis aciem non dirigerent. Unicam tamen Ecclesiae personam excipimus, meritò tam impraesentiarum quàm in posterum laude dignissimam, sc. Henricum Roberti filium; qui utinam tam corpore sanus ac validus quàm mente & corde fuisset. Hic etenim inter residentes solus zelo Ecclesiae suae ab initio & usque in finem Giraldo firmiter & inseparabiliter adhaesit; nec unquam blanditiis ab ipso vel promissionibus, unquam minis aut terroribus seu rerum quoque spoliationibus, animo potuit alienari.
Videns itaque Giraldus Capitulum suum per astutiam Archiepiscopi corruptum penitus & in devium datum, illo solùm excepto; videns etiam & attendens, quòd nisi objectum ab ipso fuerit, Ecclesiae Menevensi pastor inutilis praeficeretur; zelo Ecclesiae suae & honoris patriae, quibus revera magis quàm sibi se natum esse credebat, laborandum adhuc & viriliter decertandum sub quocunque discrimine disponebat. Accedens igitur ad nepotem suum & filium fratris optimi, Willelmum de Barri, juvenem indolis egregiae & à paternâ virture non degenerem, equis ab ipso sumptis & viae necessariis, versùs Angliam iter accelerans, tam silvestria Demetiae penetrans quàm Kereticae mo
[...]tana solitâ vivacitate transcendens, per provinciam de Buelth usque Brecheniauc absque cunctatione descendit. Ubi quanquam rumores persecutionis in Angliâ & quasi conspirationis nuper in se suosque graviter adauctae crebros ac certos cotidie susciperet; quoniam adversis frangi non potuit, animum ad difficilia praeparans & obdurans, iter suum in Angliam & per Angliam in hunc modum ordinavit. Literas & originalia scripta per nuncium fidelem & paucis tamen cognitum ante faciem suam omni manè quasi per duo vel tria passuum millia praemittebat, & alium similiter cum pecuniâ suâ quasi per simile spatium illum evestigio subsequentem: quatinus ipso intercepto, si sic accideret, raptores argentum & plumbum non reperirent. Item publicas stratas & urbes populosas, quoad licuit, evitavit. Item per exquisitam industriam ac providentiam Clericum promptum habuit & praeparatum; qui statim audiens captionem suam & detentionem, cum simplicibus necessariis ac literis ipsius jam paratis, ac si res accidisset, ad Curiam Romanam propter ejusdem liberationem festinum
[Page 606] iter arriperet. Hac etiam oratione crebriùs dictâ & devotiùs repetitâ se praemunire curavit.
Omnipotens & misericors Deus, universa nobis adversantia propitiatus exclude; ut mente ac corpore pariter expediti quae tua sunt liberis actibus exequamur. Sic itaque Giraldus contra casus adversos tali providentiâ praemunitus & armatus, de Walliâ in Angliam usque Londonias & Exessiam longis diaetis & continuis acceleravit; ubi & Archiepiscopum inveniens apud Waltam & Canonicos Menevenses illuc convocatos, audacter intravit; & appellationem toties literis & nunciis factam, ne citra assensum ipsius ullatenus aut de quoquam trium illorum nominatorum Electio fieret, in publicâ audientiâ renovavit. Rogavit etiam Archiepiscopum; quatenus sententiam in spoliatorem suum Robertum filium Ricardi datam confirmaret. Ipse verò conscius rei tanquam instinctu ipsius atque favore perpetratae, cavillationes quaerens, & ne faceret quod petebatur & ad quod tenebatur, defensiones praetendit; & legi fecit literas adversariunculi cujusdam Archidiaconi, Prioris sc. de Pembroc Fullonis, testificantes praedictum praedonem in Capitulo coram ipso & aliis ante sententiam datam appellâsse. Verum autem hoc fuit, quòd facinorosus ille, quem nichil unquam puduit quod vel bonos more vel etiam jura naturae violaret, appellationis abutens remedio, statim intrans Ecclesiam appellavit; & continuo, tanquam de indemnitate per hoc securus, sacrilegium perpetravit. Archidiaconus autem Archiepiscopo respondit; quòd praedones publicos, sicut jure cautum est, nulla tuetur appellatio, quod ipse quoque ignorare non debuit; & quòd sententia auctoritate Domini Papae data, etsi nulla minoris fulta fuerit confirmatione, nichilominus plenum sortitur effectum.
Interim autem cùm post dies octo ad electionem faciendam Londoniis Canonici convenirent; nichil ex contingentibus omittens Archidiaconus, quanquam suo suorumque periculo gravi, Deo sanctoque Davidi, pro quorum laborabat honore, totum committens, propriâ interesse personâ curavit. Feria itaque quartâ ante Festum S. Martini manè ad Archiepiscopum accedens apud Lammeiam, praeter appellationes super electione praeter assensum ipsius atque praesentiam non faciendâ publicè renovavit: postmodum ad Justiciarium apud Westmonasterium ex alterâ ripae parte transnavigavit: qui ut Archidiaconum aspexit, statim minis intonare coepit. Sed tamen, quia vir modestus erat & moderatus: verùm quoniam, ut ait Solomon;
Prov. XV. 1.
Verbum exasperans suscitat furorem: responsio mollis frangit iram: prudenti sermone mitigatus, procedens à Scaccario ad Capellam S. Caterinae, ubi Canonici Menevenses propter electionem faciendam simul cum Clericis Archiepiscopi collecti fuerant, Archidiaconum secum adduxit. Juxta morem enim Anglicanae tirannidis, quia coram Rege vel ejus Capitali Justiciario fieri solent Electiones, tam Canonicos quàm Clericos suos Archiepiscopus illuc mittens, se per industriam absentavit; quatenus quod extraordinariè facere parabant, sibi ascribi non posset; cum tamen per ejus omnia fierent machinationem. Inter caeteras enim, quibus abundabat, astutias, maximè in hoc abundavit; ut cùm omnia per ipsum fierent; mirâ tamen simulatione pariter & dissimulatione nichil facere videretur.
Inprimis itaque Justiciarius Archidiaconum seorsim ad se vocatum eum secretiùs convenit, dissuadens ei modis omnibus; ne in quenquam de Ecclesiâ suâ vel terrâ, qui proditores sui fuerant & perjuri, consentiret; sed sicut ipsi nec fidem Ecclesiae suae vel patriae respicientes utilitatem ei & Ecclesiae suae defecerunt, ipsum excludentes à nominatione; sic ralionem ipsis reddens, eos omnes excluderet ab electione. Et quoniam ei tam Ecclesia sua quàm etiam Curia Romana defecerat; aliquem nominaret extraneum virum probum & in nullo sibi contrarium, in quem consentiret; & perfidos illos adversarios suos prorsus excluderet. Archidiaconus autem quoniam id ipsum intus agebat, facilè ad hanc suasionem aurem accommodans, & ne personae suae magis quàm
[Page 607] Ecclesiae profectui studere videretur, duas ei personas de Normanniâ, quae nostra majori ex parte adhuc fuerat, Decanum sc. Rothomagensem Ricardum, & Archidiaconum ejusdem Ecclesiae Augensem Philippum, quorum uterque vir probus erat & discretus, & ex Trojano sanguine, sicut & nostrates, originaliter propagatus. Justiciarius autem, quia neutrum illorum se nosse dicebat, petiit; ut alias in Angliâ personas idoneas & sibi notas, quas nominare vellet, excogitaret. Post haec autem, sumprâ de Justiciario licentiâ, Canonici Menevenses quinque vel sex, qui missi fuerant, Archidiaconum seorsim duxerunt; ipsum inducere nitentes, quatinus in aliquem de corpore Ecclesiae suae vel saltem de membris simul cum ipsis consentiret. Et cùm plures Archidiacono nominâssent, primò Canonicos, dehinc Abbates, postremò Priores; ipse memor nominationis quam fecerant apud Normanniam, à qua tam facilè ipsum excluserant, nec unquam cum ipso vel etiam cum Ecclesiâ fideliter steterant, omnes recusavit; rationes etiam ac causas irrefragabiles contra singulos assignavit. Tandem verò Priorem Lantoniae Galfridum tanquam Menevensis Ecclesiae membrum ei obtulerunt. Quem nichilomints recusavit, duas assignans causas; quòd Cathedram hanc ambierat ab initio, & quòd commensalis erat Archiepiscopi & tanquam ipsius de familiâ, Unde quaestionem super statu & dignitate Menevensis Ecclesiae nunquam ab ip so suscitandam poterat esse perspicuum.
In crastino die sc. Dominicâ convenientibus illis ibidem coram Justiciario, temptavit adhuc animum ipse Archidiaconi, monens secretiùs, quatinus aliquos de Angliâ viros bonos nominaret, & nullos de Walliâ, quos proditores ejus esse dicebat & deceptores. Archidiaconus autem tunc ei duos, Decanum sc. Lincolniae Rogerum & Archidiaconum Oxoniensem Walterum Map, nominavit, quos ipse viros bonos & honestos esse dicebat; sed aliquos, qui de Angliâ essent oriundi & Walliae tamen magis intimi, morum gentis utriusque non ignari, ipsum nominare suadebat. Ipse verò duos alios, Decanum sc. Herefordensem M. Hugonem de Mapenor, & ejusdem Ecclesiae Praecentorem Willelmum Foliot, tunc ei nominavit. Quos commendans ille, quaesivit quare Priorem Lantoniae, qui vir probus erat & honestus, recusaret; cui praescriptas causas assignavit; illamque praecipu
[...], quòd quasi de familiâ fuit Archiepiscopi & ejus commensalis, ideoque nunquam ei quaestionem statûs Menevensis Ecclesiae suscitaret. Cùm itaque multis ei verbis, ut Priorem illum nominaret, suasisset, nec persuasisset; negotium totum usque in crastinum est protelatum. Manè verò feriâ secundâ & S. Martini vigiliâ cùm loco praescripto convenissent; Justiciarius iterum Priorem Lantoniae nominandum totis suadere nisibus non cessavit. In hunc etenim promovendum Archiepiscopi simul & Justiciarii tunc vota concurrerant. Ille namque medicum suum promovere, iste verò Prioratum Lantoniae genero suo Henrico de Boum vacantem reddere contendebat. Porrò quoniam Archidiaconus ad consensum induci non potuit▪ caeteri Canonici Menevenses spe fraudati ad postulandum virum praedictum tam prece quàm pretio, praemiis quoque tam praemissis quàm promissis, sunt allecti. Quo facto, & à Justiciario, sicut moris est in Angliâ, concesso, quanquam Archidiacono contradicente & appellante, caeteri vocibus altis in canticum laudis eruperunt. Pauci tamen ibidem de corpore Menevensis Ecclesiae vel nulli fuerant, quorum vota verè cum vocibus consonârunt. Archidiaconus autem Giraldus, finito cantico sedatoque tumultu, in hujuscemodi verba prorupit. Vocalia quidem vel mentalia cantata est hîc cantilena; quae proculdubio discantabitur. Appellavimus enim contra personam istam, causas praescriptas assignando; & adhuc appellamus.
Cùm itaque Justiciarius per Capellam & Claustrum Monachorum versùs Capitulum, ubi ipsum Archiepiscopus expectabat, cum turbâ sequaci incederet
[Page 608] multâ; Archidiaconus, qui cum certo proposito contradicendi quoque coram Archiepiscopo & appellandi, ne vel Electionem talem confirmaret, vel sic Electum praesumeret ullatenus consecrare, cum aliis èvestigio sequebatur, subitò secum eundo recolere coepit Curiae Romanae vices & vitia, cui nemo contra pecuniam inniti potest; coepit & miserrimi Menevensis Capituli mores detestabiles, inconstantiam sc. & impudicitiam, falsitatem & fraudulentiam, animo revolvere; & quòd pro tali collegio seu consortio fortunae pericula tanta viro prudenti & toties haec experto minimè fuerant ampliùs attemptanda. Considerans quoque personam Electi, quòd nunquam, sicut alii, palam sibi praesumpserat adversari, & quòd membrum fuit Ecclesiae suae; satisque pro victoriâ reputans adversarios omnes suo desiderio defraudâsse: subitò mutatus, palam in Capitulo sic proposuit aut proponere potuit.
‘Satis hactenus certavi; satis & sufficienter nec inutiliter laboravi; qui jus Ecclesiae nostrae tanto sopitum quinimo quasi sepultum tempore in tantâ audientiâ resuscitavi; jusque proprium nec segniter nec ignaviter contra tot obstacula sum prosecutus. Unde & huic Electioni à quibusdam ex nostris factae de viro, ut creditur, bono, ne pertinax & perpes contradictor inveniar, assensum praebeo; si tamen socii & complices nostri, sc. Archidiconus de Keirdigaun Mauricius & Canonici nostri, quorum nunc in Hiberniâ est conversatio, tres vel quatuor, consentire voluerint.’ Archiepiscopus autem & Justiciarius cum universo coetu valde sunt admirati quidem & exhilarati; quòd voluntati ipsorum tam subito & ex insperato condescendit; gratias referentes & rogantes, quatinus ad praetaxatos pleniùs alliciendum & quod bene coeperat jam optimè perficiendum operam adhiberet.
Hîc itaque concione pariter & urbe relictâ, versùs Oxoniam Archidiaconus iter incunctanter arripuit. Nec mora: sed quasi per mille jam passus à Londoniis elongatus, duos ab Archiepiscopo missos evestigio sequentes, Honorium sc. Archidiaconum Rechemontanum & Johannem Tinemudum suscepit; qui ad pacis bonum & concordiae plenè sc. & perfectè inter Archidiaconum & Dominum suum fideliter laborantes, tandem ad hoc pervenerunt; quòd super duos Episcopos, Eliensem sc. Eustachium ab Archidiacono electum, & Londoniensem Willelmum ab Archiepiscopo, tanquam arbitros tota inter ipsos controversia termino statuto sedanda poneretur, tam de statu Menevensis Ecclesiae sc. quàm expensis; de quorum utroque citationem jam susceperat Archiepiscopus, necnon & super Electi sui confirmatione non impediendâ vel consecratione. Cùm ergo ad hoc die statuto, sc. in crastino S. Nicholai, Londoniis convenirent; quò tunc non solùm praenominati Episcopi duo sed & cuncti ferè Suffraganei propter Electum Menevensem consecrandum fuerant convocati; inprimis ad pacem formandam inter Archiepiscopum & Archidiaconum praedicti Episcopi duo sunt conversi. Post varias itaque deliberationes & consilia multa, demum quoniam in quaestione status solus extiterat, quia nec Ecclesia sua cum ipso stabat, nec Curiae Romanae, sicut expertus jam fuerat, inniti poterat; ad supersedendum huic causae, quamdiu vixerit Archiepiscopus iste tam pecuniosus & tam potens, Archidiaconum induxerunt. Archiepiscopum autem praetaxatam à Papâ pecuniam expensarum nomine Archidiacono solvere compulerunt. Ad haec etiam ut obligatior ei foret Archidiaconus, & ob hoc ipse de illo securior; LX. Marcarum reditus ecclesiasticos ut ei conferret, in fide consuluerunt. Quorum monitis obtemperans & consiliis▪ partem quidem fideliter absolvit; partem verò non longè pòst morte praeventus persolvere non potuit. His igitur ita peractis, cùm ad consecrandum Electum suum Archiepiscopus accederet; primò convocatis Suffraganeis & Archidiacono Giraldo à Judicibus super Electione de novo faciendâ à Domino Papâ constitutis, Eliensi sc. Eustachio & Wigorniensi Malgero, porrectae sunt literae, quae superiùs inter alias postremò impetratas poterunt
[Page 609] inveniri. In clausulâ quasi penultimâ per operam Giraldi appositâ praecepit Papa Judicibus; quatinus provideant, ne ab Electo Menevensi cautio praestetur, quo minùs Ecclesiae jura prosequi possit. Lectis autem literis ex parte Domini Papae, Judices praeceperunt tam Archiepiscopo ne talem cautionem exigeret, quàm etiam Electo quòd non exhiberet. Quibus ita completis, rite & absque impedimento celebrata est Consecratio.
Videns igitur & attendens per tot experimenta fidem in fratribus & Concanonicis suis ferè nullam, & honestatem minimam, de talium consortio, qui praeter caeteros excessus multos toties tam Ecclesiae suae quàm sibi perjuri sunt, se de caetero fore, indecens esse dum cogitat; accedens ad Archiepiscopum, hunc animi sui conceptum, quem decoctâ sibi maturitate firmaverat, secretiùs eidem revelavit; rogans quatinus erga Episcopum Menevensem, qui nichil ei in hac novitate negaret, ut nepoti suo tunc adolescentulo, quem secum ad hoc duxerat, Archidiaconatus suus cum Praebendâ conferretur, diligentiam adhiberet. Adjiciens etiam, ut meliùs ad hoc induci possit, quòd securior hoc facto, cùm ipse de corpore Menevensis Ecclesiae non fuerit, fieri posset; quòd controversiam ei super Statu de caetero non moveret. Archiepiscopus autem quanquam in primis haesitans & circumventionem timens, tandem communicato cum suis consilio, se facturum id concessit: Dum tamen & de nepote, quòd nec ipse quaestionem Statûs ei suo in tempore suscitaret, securus existeret. Sic ergo factâ primùm ab Archidiacono resignatione, Menevensis Episcopus ad petitionem Archiepiscopi nepotem Archidiaconi de Praebendâ de Martru canonicavit, & de Brecheniauc Archidiaconum instituit. Consequenter etiam per nepotis praesentationem & petitionem Magistrum Giraldum ad perpetuam & liberam utriusque redditûs administrationem Episcopus suscepit; Archiepiscopo quidem id totum procurante & auctoritatem suam adhibente.
Plures autem facti istius causae fuerant. Prima est assignata. Secunda verò quòd nunquam propositi ipsius fuerat in tali officio, ubi tot exactiones tot delinquendi emergunt occasiones, finalem mortis malleum expectare. Tertia est quae superiùs est assignata; quòd illi veterano Archidiacono priori & praedecessori, quanquam non immeritò, dignitas illa quasi per violentiam, quia per Legationis potentiam, est sublata. Quarta verò, quòd in generali illâ Crucis signatione, priusquam ipse Regis ad instantiam & Archiepiscopi necnon & Justiciarii humero signum assumeret, Ecclesias suas & Praebendas, quas per amicorum operam vel per Curiae sequelam non absque conscientiae scrupulo adeptus fuerat in Angliâ sc. & Walliâ, in manu Archiepiscopi Baldwini resignavit. Et ipse custodiam earundem usque ad reditum ipsorum de Jerosolimis Archidiacono quasi per manum suam & indulgentiam permissivam assignavit. Unde revera custos earum tantùm & non rector exinde fuit. Urgens igitur inter alios haec quoque causa videri potuit. Quinta verò nonnulla fuit, quòd ille Archidiaconi totiens praesignatus frater optimus, cùm primum Romanum iter arriperet, in ipso deductu & ultimo discessu non absque lacrimis ei supplicavit; quatinus hunc filium suum natu juniorem, cui & in baptismo nomen patrium dederat, & ejusdem intuitu ipsum literis addictum Clericatui assignaverat, in reditibus Ecclesiasticis, praecipuè quidem Archidiaconatu suo & Praebendâ, loco & tempore promovere curaret; eique dilectionem redderet, quam ab ineunte aetate erga fratrem frater habuerat. Pluries igitur ad nepotem hunc suum, quem quasi creavit & amplis reditibus beneficiavit, versibus his Virgilianis, quibus Aeneas ad filium loquens introducitur, apostrophare solebat.
Disce puer virtutem ex me verumque laborem, Fortunam ex aliis.
DISTINCTIO VII.
Quaerens.
LOngo nos sermone, sed à materiâ nec elongato nec taedioso, quia bonorum verborum, ut ait Symmachus, difficilis est satietas, nec quicquam duriùs sumitur quàm orationis placitae citus transitus, de Giraldi laboribus & rerum gerendarum prosecutionibus juxta desiderium nostrum & petitionis affectum plenè recitâstis. Sed sicut ab initio diximus & admirati fuimus; fic & nunc quoque post audita Giraldi propter Ecclesiae suae dignitatem certamina tanta, longè majori jam stupore percussi sumus; quòd miseri Menevenses Canonici virum talem, tam egregium, Ecclesiae suae patriaeque toti tam proficuum, Sede vacante, non elegerunt; quinimo quòd invitum prorsus & renitentem totis viribus & nisibus non assumpserunt.
Solvens.
Hoc proculdubio fecissent, quod vos aliique multi & magni viri ipsos non fecisse mirantur; si Ecclesiam suam jure debito dilexissent. Porrò putasne quòd Ecclesiam Menevensem diligant? Ecclesiae bona, quibus aluntur, illa quidem diligunt; Ecclesiam ipsam minimè, licèt sub alis ejus nati & bonis ipsius educati. Res etenim non principales sed accessorias▪ non substantias ipsas sed substantiarum circumstantias totis affectibus amplectuntur. Ad hoc autem argumentum ex hoc assumere potes; quòd post corruptionem & seductionem ab Archiepiscopo factam, quoties coram ipso super quaestione Statûs mentio fiebat; ut Archiepiscopum dictis sicut & factis placare possent, & ut Cantuarienses exinde non Menevenses apparerent; dicere in publica audientiâ consueverunt, quòd deliratio fuit Archidiaconi Giraldi petitio & vana vexatio. Quod enim olim de jure Menevensis Ecclesiae Metropolitico dici solet, fabulosum omnino fuerat & non historicum: unde & inter fabulas de Arturo connumerandum. Verùm animadversio divina injurias Sancti sui sic in brevi postmodum vindicavit; quòd ferè majores cunctos tam Archidiaconos quàm Abbates necnon & Canonicos simplices Ecclesiae Sancti Davidis proterviter adversantes infra modicum tempus vel honore vel vitâ, quemadmodum satis est notum, virtus divina privavit. Nec mirum quidem, si miseros illos & perpeti miseriâ dignissimos ultio divina consumpsit; qui contra Ecclesiae suae Sanctique Davidis honorem & dignitatem tam irreverenter & impudenter ex adverso stare praesumpserunt; & humanam insultationem & irrisionem aut divinam etiam ob hoc vindictam gravem incurrere nec veriti quidem nec verecundati fuerunt; propter quod & illum, quem praecipuum in districto examine, si non demeruissent, patronum habere deberent & defensorem, adversarium fortem & asperum ibi invenire meruerunt accusatorem. Quique Electum suum & talem Electum, pugilem sc. Menevensis Ecclesiae validum & propugnatorem egregium, ob partis adversae favorem publicis perjuriis abjuraverunt; & adulterinam Abbatis electionem longè posteriùs factam priorem fuisse Sacramentis execrabilibus asseruerunt, & sic spirituale matrimonium inter Electum & Ecclesiam eligentem legitimè contractum quoad Ecclesiam militantem, quae falli plerunque solet, per falsa instrumenta & testimonia frivola dirimi facientes; poenalis adulterii quoad triumphantem, quae nec decipi potest nec irrideri, proculdubio rei tenentur.
Miseri itaque Menevenses immo miserrimi, quia miseriâ dignissimi, passimque perjuri, & perpetuò infames effecti; nec Clerici dicendi, quia nec ordinem Clericalem nec Ordinum etiam ipsorum caracterem dignè sortiti; & quoniam absque regulâ prorsus & normâ sine lege degentes, & foedis concubinis suis turpiter adhaerentes; non Canonici quidem sed Concubinarii sunt
[Page 611] dicendi. Veruntamen eorundem Ecclesiam, circumscriptis dictis laboribus cunctisque propter Statum ejusdem factis, personali praesentiâ suâ & tam eruditione probabili quàm etiam libris suis egregiis toties ei gratuitâ liberalitate collatis Giraldus, in omnibus his ingratus quòd non more ipsorum morigeratus, multis variisque modis tam his quàm aliis pluries adornavit & honoravit. Ut quid autem haec iterare & Giraldi merita, quae longè ampliora sunt quàm ut explicari per nos queant, recitare curamus? Non enim honori Ecclesiae suae intendunt miseri illi nec miserandi, non libris, non ornatibus, aut etiam dignitatibus; sed propriis tantùm utilitatibus, filiis sc. & familiis atque focariis, totis indulgent affectibus. Non ergo libris intendunt sed liberis, non foliis sed filiis, non librorum lectioni sed liberorum dilectioni pariter & promotioni.
Propterea revocatis ad memoriam Giraldi gestis memoratu dignissimis, meritisque suis erga Menevensem Ecclesiam tantis & tam immensis, quod Romae post cassatas Electiones, sicut supra dictum est, duas, & causam super statu Menevensis Ecclesiae nichilominus in crastino contra spem omnium valdeque super hoc obstupentium denuo motam, & commissionem ad Judices extra Provinciam Cantuariensem & in formâ laudabili constanter impetratam, palam à multis & magnis in Curiâ viris dictum fuit; sic & adhuc & perpetim dici potest: quòd verè dignus honore foret & honorabili cathedrâ Archidiaconus iste; & quòd infoelix Ecclesia est illa, ad quam vocatus fuerat vir tantus, & pro cujus dignitate tam egregiè tamque devotè laboravit & adhuc quoque laborare disponit; quòd talem habere Praelatum non praevaluit. Miseri tamen Menevenses illa scientes, apud multos & magnos tam in Angliâ quàm Walliâ viros, se in hoc facto culpae grandi & reprehensioni obnoxios, quatinus hoc factum suum saltem fuco falsitatis utcunque colorare possint, dicunt Giraldum malè morigeratum, & ob hoc ad Ecclesiae suae regimen impraesentiarum non vocatum. Sed ob hoc revera censent ipsum malè morigeratum, quia moribus ipsorum omnino contrarium. Item dicunt eundem esse severum rigidumque nimis & austerum. Unde & confingere solent ipsum quandoque cum comminatione dixisse vel scripsisse; quòd generationem illam pravam à loco sacro, si Praesul ipsorum esset, extirparet, & gremium Menevensis Ecclesiae sordibus ejectis mundificaret. Item & hoc ipsum quoque quandoque dixisse confingunt; quòd si cathedrae Menevensi praeesset, Ecclesiam illam Canonicis concubinariis malè faedatam & nimis enormiter dehonestatam in regulare Canonicorum consortium honestumque collegium totis convertere nisibus elaboraret. Sed id in utroque, quod vaticinando fortè futurum fore veluti mente praesagâ veriti fuerunt, hoc quasi jam comminando prolatum verbo fuisse confinxerunt.
Constat ex his igitur, quam ob causam Giraldo recusato talem cujus coercionem & rigorem non vererentur, quia corrigi nolentes sordibus suis dentibus & unguibus haerent, assumpserunt: tanquam hoc
Sap. XI. 12: Isaiae verbum contra Giraldum proponentes.
Auferamus justum; quoniam inutilis est nobis. Item inter caetera plurima Giraldo ad colorandum factum suum & culpam naturali vitio refundendum objecta, dicunt Giraldum malum os habere, detractionibus nempe & delationibus nimis obnoxium & assuetum. Hujus autem oblocutionis & objectionis exinde nacti sunt occasionem; quòd ipse tam dictis Episcopis quàm Canonicis quoque Menevensibus scribere nonnunquam & epistolas canonicae commonitionis & caritativae correptionis mittere consuevit. Unde quia juxta veridicam Comici sententiam,
Obsequium amicos, veritas odium parit; quod olim Jeronimum vitia Curiae corripientem Romae reddidit exosum, hoc absque dubio Meneviae Giraldum. Et sicut Jeronimus Romam fugiens transmarinam studio suo Bethleemiticae solitudinis regionem elegit; sic quoque Giraldus Meneviam miseram cum vitiis & vitiosis suis longè post terga
[Page 612] relinquens, terras alienas & longinquas sibi studiisque suis juxta ingenii sui modulos magis accommodas, quoniam in patriâ nemo propheta suâ, de caetero frequentare disposuit.
Ut autem ad Jeronimum respiciamus, & à magnis ad modica pro modulo similitudinis exempla sumamus; quod in Vitâ ipsius atque Legendâ reperitur, in medium hîc producere dignum duximus. Est autem clausula talis.
‘Hic itaque Romanae Ecclesiae Presbyter existens, dum per triennium jam Damaso Papae carus totique populo Romano valde venerabilis haberetur, omniumque judicio dignus esse summo sacerdotio decerneretur; quidam Clericorum Monachorumque, quorum ipse vitia descripserat, ad effugandum ipsum ex urbe insidias paraverunt. Quod planè ad ineffabilem, ut perpetuò claret, utilitatem provenit; ut sic Ecclesia Christi Jeronimo liberiori studio desudante, tam Hebraicam ad unguem & absque scrupulo dubietatis ullo veritatem, quàm etiam in Sacris Scripturis omnibus interpretationem egregiam & explanationem sortiretur.’ Haud aliter Giraldus scribens & miserorum Menevensium, quanquam caritativè zeloque revera rectitudinis & non amaritudinis, vicia corripiens, factus est illis invisus; & ob hoc quoque quia moribus ipsorum, ut dictum est, omnino contrarius, non mediocriter exosus. Sicut ergo Jeronimus aemulorum quorundam invidiâ, quorum vitia corripiendo vitam corrigere voluit nec potuit, cùm esset dignitate dignissimus, simul ab urbe fuit & à promotione remotus; & ob hoc studium ejus universali Ecclesiae tam proficuum: Sic & Giraldo pravorum nequitia correctionem omnem aspernantium, ideoque bonorum regimen exhorrentium, studii perutilis occasio fuit. Vacans enim à curâ pastorali; & à malorum consortio longè remotus, & in plenam animi libertatem elapsus, lectioni deditus & otio nobili, ad posteritatis gratiam sibi comparandam legendo, scribendo, totum mentis acumen applicuit.
Unde & juventutis suae laboribus primis finales orbis occidui terras, nativitati suae conterminas, Hiberniam sc. per
Topographiam Hibernicam, &
Vaticinalem Expugnationis ejusdem
Historiam; Walliam quoque per
Itinerarium, &
Kambriae Descriptionem illustravit. Nec enim inter Auctores & Scriptores egregios ultimum Historici locum tenent. Ad Historiarum nempe commendationem audiatur illa Senecae tanquam hujus operae descriptio.
Historia, inquit,
est antiquitatis authoritas, testis temporum, via vitae, vita memoriae, nuncia vetustatis, lux veritatis. Praeter haec etiam historica volumina quatuor;
Mundi Cronographiam metricè scriptam, &
Symbolum edidit
Electorum, ad varia complendum diversorum desideria, sicut ex proaemio libri ejusdem patet, compaginatum. Necnon &
Legendas Sanctorum multas; inter quas
Vitam Sancti Davidis, &
Vitam Sancti Karadoci egregiè tractavit. Et ad S. Karadocum canonizandum Sanctorumque catalogo connumerandum apud Curiam Romanam laudabili devotione laboravit. Item &
Libellum Invectionum Romae in Giraldum acriter inchoatum, & ibidem ab ipso respondente & Papâ monente completum. Item &
Speculum duorum, opus commonitorium & consolatorium & quod sola peperit indignatio quasi querulum carmen emissum. Item & Librum de Cleri Ecclesiastici circa Sacramenta majora magisque necessaria instructione perutili & persuasibili, per exempla pariter & praecepta tam Philosophica quàm Theologica sive Canonica; cui
Gemma Ecclesiastica titulus nomen imposuit exaratum. Item &
Librum de fidei orthodoxae fructu fideique defectu, quanta ferventem praemia, quanta frigentem supplicia manent, succinctâ dilucidâque brevitate declarantem. Item &
Librum de Principis instructione toties promissum, ferè inter primos inchoatum, inter ultimos autem propalatum; diu nempe clausum & quasi sopitum, quando tutò prodire in publicum posset, tempora longa praestolatum. Item & praeter hos
[Page 613] etiam libros plurimos edidit in hoc Catalogo non expressos; veluti
de Magni viri cujusdam promotionibus & persecutionibus; quoniam semper extrema gaudii luctus occupat, & quoniam omnis mundana dulcedo multâ amaritudine respersa est; quatinus & timeatur in prosperis, & speretur in adversis, docens Opusculum non inutiliter elaboratum. Item sicut &
Librum de Gestis propriis, necnon &
Dialogum, inter ultimos ferè labores ipsomet auctore vel adjutore conscriptos.
Ad haec etiam viri sancti & literatissimi Cantuariensis Archiepiscopi Baldewini monitis obtemperans, cotidie nova cudere novisque laboribus invigilare jugiter & insudare non cessavit: posteris lectionem, praesentibus livorem; illis delectationem, istis detractionem; illis laudandi, istis verò laedendi materiam praebens. Dictus enim vir ille memoriae sanctae & literaturae tam eximiae, cùm in primâ
Topographiae Distinctione, ubi de Avibus agitur earumque naturis, allegorias & moralitates assignatas coram se lectas audisset; quaesivit à Giraldo, utrùm aliquam ab Expositoribus & Agiographis nostris evidentiam ad haec habuisset. Et cùm responsum acciperet, quòd omnino nullam, nisi quemadmodum ei Deus indulserat; statim adjunxit: certè eodem spiritu quo & ipsi. Et cùm Topographiam totam sibi lectam audîsset, cujus lectione delectatus admodum vix eâ satiari poterat aut fatigari; monuit & suasit, demumque Giraldo fideliter injunxit; quatinus gratiam stili talis tam elegantis, quam ex dono Dei revera magno perceperat, & quam omni terrenae dignitatis honore transitorio longè cariorem habere debuerat, cujus nimirum effectus praeterire non possunt seu perire, quinimo cum mundi ipsius perpetuitate contendunt, nullo vacuum tempore nullâ vacantem fore diei vel noctis horâ permitteret. Haec itaque causa mentem antea docilem & à teneris annis literalibus studiis aptabilem valde & applicabilem, ad ampliùs studendum continuoque labore scribendum non mediocriter exacuit & instigavit.
Ad hujus autem Libelli, sc.
Topographiae, laudem licèt viri tanti sufficere commendatio posset; tamen ea quae viri duo literati plurimùm & in Scripturis affatim eruditi super eodem senserunt & dixerunt; sc. Magister Robertus de Bello-fago Canonicus Salesbiriensis & Magister Galterus Mapus Archidiaconus Oxoniensis, hîc apponemus. Robertus enim, cùm in ejus praesentiâ de Topographiâ Hibernicâ nuper editâ, & paulò antè apud Oxoniam à Giraldo solemniter recitatâ, sermo fieret, ait.
‘Quod de hoc libro mihi videtur, paucis & palam edisseram; quòd si de cunctis Angliae Clericis, ubi multi sunt boni, viginti meliores electi fuissent, quibus materia libri illius ad tractandum commissa fuisset, & per triennii spatium, quoniam tantum temporis se ad hoc Giraldus adhibuisse testatur, talem communi labore librum edidissent; dicerem eos revera laudabiliter & egregiè laborâsse.’ Rectè ergo inter meliores Angliae numerari debuit, cujus labor solius viginti meliorum laboribus dignè potuit aequiparari. Galterus autem Mapus circiter id ipsum temporis de illo Giraldi labore dicere consuevit; quòd circumscripto residuo toto, inspecta proaemia sola & dignè pensata opus & operam commendatione dignissima reddere poterant. Unde & de proaemiis operum suorum solis, si simul conserta per ordinem essent, opus egregium fieri posse dicebat. Quòd si tantam à viris magnis viridis aetatis Opuscula laudem mereri poterant; quantò magis ea, quae maturior aetas & instructior edidit & edit, sunt laude dignissima? Proinde cùm sex libros suos variis de materiis exaratos & editos sub his verbis, ut referre quandoque solebat, Papae praesentaret.
Pater & Domine, caeteri praesentant vobis libras, & nos libros: cùm alios quinque per mensem integrum juxta lectum suum ad inspiciendum Papa, cùm vacaret, habitos, sed postea Cardinalibus cum singulorum commendatione precariò concessos;
Gemmam Ecclesiasticam solam prae aliis dilectam & commendatam à se discedere non permisit. Ad laudis autem cumulum tam laborantis
[Page 614] quàm laborum, tam operantis quàm & operum illud accessit; quòd nullam aetatem ad disciplinam amplectendum seram reputans, nullam ad perdiscendum longaevitatem sufficientem existimans, non minùs in itinere quàm quiete, vel secum agendo vel cum aliis conferendo, nec ob corporis laborem animi exercitium excludendo, sed tam aestate quàm hieme lucubrando noctesque diebus continuando, quicquid temporis rebus agendis supererat urgentissimis, id totum usque in senium quoque vel legendo vel scribendo, tam in hospitiis quam in scolis▪ studio dabat.
Ut autem ad rei seriem revertamur; plurimum sibi successisse Giraldus multumque à Deo provisum fuisse dicebat; quòd ad curam hanc pastoralem Ecclesiae pauperculae nimis & undique depilatae, homini suae naturae qui dispersa totis revocare nisibus vellet, & inter barbaros moribus bonis ex toto contrarios, martirio plenam vocatus non fuit. Unde & illud Jeronimi in libro Epistolari saepiùs ad mentèm revocare solebat; quòd satius est & majus Episcopalem virum esse quàm Episcopum, magis Episcopo dignum quàm in cathedrâ collocatum. Illud enim virtutis est, hoc fortunae; illud bonorum tantùm, hoc commune. Item & illud Augustini, &c. Proinde dicere Giraldus pluries assertivè solebat, se malle propter Ecclesiae suae dignitatem tam strenuè, carens ejusdem cathedrâ, laborâsse, & jura ipsius hactenus quasi sopita sive sepulta tam dilucidè suo labore declarâsse, & scalam ad ascendendum, si quis à modo Meneviae validus emerserit, erexisse; quàm simpliciter, ut alii, & ignaviter ac prorsus inutiliter, veluti canes non latrantes sed tanquam in ore calamitum habentes, Ecclesiae bonis incubare, nedum etiam eadem bona damnabiliter more aliorum dissipare.
Potuisset autem Giraldus, si per Principum potentiam promoveri voluisset, dudum inter alios cornutus incedere. Oblati nempe sunt ei Episcopatus in Walliâ duo, & ambo recusati; & in Hiberniâ tres Episcopatus & Archiepiscopatus unus; quos similiter omnes recusavit: sicut in libro, qui
de Invectionibus intitulatus est, pleniùs continetur. Ecclesiam quoque Menevensem, si causae dignitatis renunciare voluisset, pluries eidem oblatam fuisse satis est notum. Unde & eisdem diebus Clericus quidam mentis alienatae, qui curiam Justiciarii Hiberniae sequi solebat juventutem curiae lubricis & ludicris verbis delectando, crebrò in audientiâ publicâ tanquam ad Magistrum Giraldum apostrophando, & pro ipso quoque statim respondendo, sermonem hujuscemodi proferebat. Magister Giralde, vis Episcopatum Gveisefordensem? Nolo. Vis Ossirie
[...]sem? Nolo. Vis Leclelinensem? Nolo. Vis Archiepiscopatum Cassiliensem? Nolo. Demum autem subjiciebat. Vis Episcopatum Menevensem? Et in continenti altâ voce & clamosâ respondebat, Volo. Et tunc in magnum se risum magnumque cachinnum resolvebat. Porrò quoniam interdum respondendum est stulto, ne sibi sapiens videatur; vel potiùs ad verba indiscreta, quoniam à discretis audita; alia prorsus & alia in his & in aliis ratio pactum reformat; sicut in sequentibus perspicuè declaratur. Omnes enim tam Walliae quàm Hiberniae oblatos honores diversis ex causis constanter recusavit. Primos sc. tum quòd adolescens adhuc fuerat, tum quòd pauperes erant & inter barbaros; cùm etiam quòd liberalibus adhuc disciplinis & maximè Theologicis studiis ampliùs indulgere volebat. Alios autem & ultimò praesertim oblatos, quòd nunquam ab Hibernicis vel etiam Walensicis alienigena quivis, quantumlibet bonus & idoneus, nisi per publicae potestatis violentiam eligeretur. Sic autem promoti Choritae sunt omnes & intrusores. Non enim in Angliâ vel terris adjacentibus eligere solet hodie Clerus, non Capitulum, non Conventus. Cùm enim ad Ecclesiam aliquam tres vel quatuor nominantur; ille revera solùm eligit, ut dictum est supra, quisquis canticum laudis tre mulâ voce pronuntiet; Princeps sc qui quem voluerit nominatorum illorum assumit. Umbratiles enim tantùm & non substantiales nec etiam spirituales esse
[Page 615] solebant in finibus istis Electiones, usque ad finales sc. hos nostri temporis dies, quibus Anglicanam Ecclesiam oculo benigniore pietas divina respexit.
Proinde quoniam ad Menevensem Ecclesiam quamvis pauperculam vocatio ipsius & electio canonica prorsus fuerat & non coacta, sicut praedictum est; ad illam animum suum post multas & multorum instantias denique totaliter inclinavit; nec nonestum quippe nec tutum reputans tali, prout videbatur, divinae dispositioni resistendum. Scriptum enim noverat. Hoc velis, quòd Deus vult; alioquin curvus es. In hac etenim opinione quanquam erroneà & deceptoriâ non solum ipse sed & patria ferè tota propter circumstantias multas & causas quibus falli poterant, tunc temporis erat. Qu
[...]d autem Choritae sunt & non
[...]aronitae dicto umbraculi modo nutu Principum assumpti, novit vir ille bonus & sanctus Cantuariensis Archiepiscopus Thomas; qui ob obsequium Curiae Regisque potentiam se promotum attendens, in manu Papae Alexandri III. dignitatem sic adeptam ultroneâ voluntate resignavit, dicens promotionem suam talem tam suae persecutioni quàm ecclesiasticae quoque perturbationi causam revera dedisse. Papa verò viri constantiam videns & religionem, factamque in ipso repente tantam dexterae Excelsi mutationem, qui contra tyrannidem tantam se pro domo Domini Ecclesiae que libertate tuendâ sub tanto discrimine murum opposuit; de auctoritate suâ & gratiâ merâ quod resignaverat, totum ei cum integritate restituit. Quod nisi factum fuisset, frustra quidem super viciosum fundamentum aedificâsset.
Ut autem ad Giraldum his interpositis revertamur; sciendum quòd vacante Sede Lincolniensi post obitum sanctae memoriae Hugonis Episcopi primi, nonnulli de personis Ecclesiae majoribus necnon & Canonicis de Giraldo sibi pastorem assumendo, si liberas eligendi habenas habere possent, pluries inter se animi sui desiderium exprimentes, mentionem tractando fecerunt. Item super Giraldo Romae sublimando & in Cardinalem etiam assumendo, tam propter personae idoneitatem quàm etiam literalis eruditionis copiam, memoratum nonnunquam in Curiâ fuit. Porrò inter plurima de Giraldo miranda memoriâque dignissima & hoc quoque memorandum adjicio; quòd licèt ad Pontificatûs apicem dictis ex causis non attigerit; cùm tamen reditus ecclesiasticos ducentarum marcarum aut plurium obtinuisset; tam amplâ manu & tanquam prodigâ Clericis & familiaribus suis eos dispergere & passim conferre curavit; quòd vix ad usus proprios & necessarios mediam illorum omnium partem sibi retinuit. Praesertim etiam illud ob hoc magis admirandum & approbandum occurrit; quòd longè majoris liberalitatis est signum & largitatis indicium ea profundere quae ad usus proprios licitè possunt reservari, quàm illa quae necessariò danda sunt & quae ad usus proprios retineri nullatenus possunt. In summâ verò sciendum & indubitatâ veritate tenendum; quòd summa praecipuaque causa, quare Giraldus ad summos dignitatis gradus in regno Anglicano juxta personae dignitatem & meritorum qualitatem promotus non erat, ista fuit; quòd principales Walliae viros sanguinis propinquitate contingebat. Semper enim ipsum ob hoc Reges Angliae suspectum habentes & latenter exosum, promotioni ipsius nequaquam assensum adhibere volebant. Haec igitur causa simul cum illâ, quam diximus, quòd non nisi rectâ & regiâ viâ legitimâque semitâ & canonicâ incedere voluit, promotionis ejusdem impedimenta fuerunt.
Quaerens.
De Duobus Episcopis Menevensibus nostri temporis caeterisque duobus parum tempora nostra praevenientibus, de Giraldi quoque Electionibus duabus, & quamobrem tertia non provenit, causis evidentissimis, item de Giraldi laboribus egregiis, & juris utriusque tam Ecclesiae suae quàm personae propriae prosecutionibus, necnon & promotionem suarum impedimentis variis, nos satis apertè certificare curâstis. Nunc autem de duobus Episcopis subsequentibus
[Page 616] nostrisque diebus assumptis, eorumque tam electionis modum quàm regiminis morem & officii pastoralis executionem, duplicato beneficio quin veriùs etiam multiplicato, solitâ nobis liberalitate propalare velitis.
Solvens.
Desiderio tuo laudabili & ingenio docili facillimum praebens assensum, sicut ab initio justis petitionibus tuis obtemperavi; sic & finales affectus tuos Deo dante plenè satis adimplere curabo. Summatim ergo superiùs penultimi Menevensis Episcopi nostris diebus praesidentis Gaufredi electionem tanquam in cursu sermonis explicuimus; nunc autem eandem evidentiùs & pleniùs evolvere & enodare curabimus. Hoc autem notum imprimis esse volumus & nulli dubium; quòd longè magis per Regis & Archiepiscopi potestatem quàm per meram & ultroneam Cleri Menevensis voluntatem assumptus fuit. Prior enim Gloverniae Lantoniensis existens, quia per artem Medicinalem, quam profitebatur, Archiepiscopi Huberti, cujus nonnunquam aegrotantis curam gesserat, notitiam & familiaritatem sibi quamplurimam comparaverat; defuncto Menevensi Episcopo Petro, custodia Menevensis Episcopatûs ab Archiepiscopo statim ei commissa fuit; quatenus consensum Canonicorum & Cleri Menevensis ad ipsum, cùm locus affuerit, eligendum in Episcopum, per hoc faciliùs allicere posset. Hic tamen quàm citò Giraldum accepit apud Meneviam electum fuisse; ne cathedram illam inaniter ambire videretur, custodiam sibi commissam illico resignavit.
Porrò videns postea Giraldi promotionem propter lites inter ipsum & Archiepiscopum grandes per commissiones ad Judices multipliciter datas dilationem sumere non modicam, aleamque sententialem propter adversarios tot & tantos tamque potentes jam in dubium vergi posse; spem denuo resumens, ut & cornutus incedere quandoque valeret, nisibus totis anhelans, tunc operas suas medicinales ingerendo, tunc pixides pigmentarias crebriùs offerendo, Curiam Archiepiscopi, quatenus finem causae videret, & fortè suae promotionis eventum expectaret, assiduè ferè jam frequentavit. Cùm autem desiderii sui de die in diem spem conciperet ampliorem; lite diutiùs inter Archiepiscopum & Giraldum quasi per quinquennium & ampliùs perdurante; Monachus quidam de Meneviae & Walliae finibus Gloverniam veniens, dictum Lantoniae Priorem in hunc modum convenit.
‘Mirum, inquit, si pauperculam Menevensis Ecclesiae cathedram cupis, ut fertur, & ambis, praesertim etiam in terra barbarâ & gente hostili, qui Prior es domûs hujus tam nobilis & in loco tam pulchro & pacifico aedificiis egregiis munito, vineisque feracibus, viridariis ac pomariis amaenè conserto; maximè verò cùm in Episcopatu Menevensi toto vix una sit domus ad Episcopum spectans; ubi vir probus, licèt privatus, nedum Episcopus aut Praelatus, honesté descendere queat.’ Ad quod Prior ille paucis ambitionem suam animumque singularem ac saecularem respondendo declarans ait. Quicquid de domorum defectu dicas, quicquid de terrâ hostili & barbarâ nos terreas; longè tamen plus mecum valere quàm nostrum scias. Sed ecce verbum canonicae professioni sive Monasticae, quae proprietatem omnem abhorrere tenetur, valde contrarium. Ex quo patet & hoc apertè, quòd is qui opus & officium Episcopale desideravit, parum advertit quid vel Episcopum deceat, vel quid ad ipsum de jure pertingat. Episcopus enim, ut dictum est supra, juxta Leonem Papam, Caus. XII. Quaest. II. rebus Ecclesiae tanquam commendatis non tanquam propriis uti debet. Unde nec etiam testamentum juxta Canones Apostolorum de rebus Ecclesiae condere potest. Qua igitur fronte, qua temeritate plectibili perenniter atque paenali nec verecundantur Episcopi nec verentur talia praesumere, rerum ecclesiasticarum, quarum dispensatores sunt tantùm, earum se gerere dominatores. Quinimo quàm longè gravius & ultione perenni dignius; quòd rerum Dominicarum
[Page 617] Deoque sacratarum non solùm ordinatores esse praesumunt sed etiam dissipatores? Mirum igitur, immo stupore dignissimum; quòd Abbates & Priores omnes Monasteriorum in Angliâ grandium & opimorum, si per regiam, ut fieri solet, voluntatem ac violentiam ad cathedram Episcopalem Hiberniae vel Walliae miseram & macilentam per electionem umbratilem assumpti fuerint; tanquam ad ardua canonicè vocati, in paupertatem talem intrusi, promptis statim affectibus adquiescunt. Et ut propiùs exempla sumantur; sicut de duobus ultimis Episcopis Menevensibus, qui de Prioratibus in Angliâ copiosè ditatis & dotatis, quingentarum sc. Marcarum aut plurium, ad pauperculam Ecclesiam viginti Marcarum reditus annuos vix habentem & inter barbaras nationes & linguae prorsus incognitae, longèque cum curâ majori & quaestu minori statuque valde periculosiori, gratantibus animis translati fuerunt. Causam autem tam fatuae translationis ambitûs talis, de bono sc. in malum, seu fortè de malo in pejus & periculosius, hanc proculdubio certam esse noveritis; quòd mitrati incedere, baculati quoque & annulati, salutari in foro, Dominumque vocari ac Rabbi, venerarique à populo & veluti vivi quodam modo Sancti in terris adorari, & ad benedictionem expeti, trans modestiam omnem & modum affectant, &c.
Processu verò temporis cùm per concordiam inter Archiepiscopum & Archidiaconum dictus Prior electus fuisset & confirmatus; tandem cùm ad consecrationem perventum fuisset; Eliensis Episcopus Eustachius & Wigorniensis Malgerus, quibus electionis illius & consecrationis, ut canonicè procederent, commissa provisio fuit, praesentes cum aliis Suffraganeis existentes, literas Domini Papae sibi super hoc directas in publicâ audientiâ legi fecerunt; quarum antepenultima clausula per Archidiaconi diligentiam talis fuit apposita.
Attentiùs provisuri, ne idem Archiepiscopus aliquam ab Electo Menevensi recipiat cautionem, propter quam prosequi nequeat causam statûs Ecclesiae suae. Quibus in publico lectis, praeceperunt Episcopi illi auctoritate sibi commissâ tam Archiepiscopo ne dictam cautionem exigeret, quàm Electo ne talem nullatenus exhiberet. Dicebatur autem à multis, & inter majores etiam curiae Archiepiscopi murmur exierat; quòd dicta cautio à Papâ inhibita ante Prioris electionem aut confirmationem Archiepiscopo curante clàm fuit exhibita. Argumentum autem ad hoc erat & manifestum indicium; quòd quoties de quaestione Statûs à Giraldo motâ coram Episcopo sermo fiebat, suadentes causam prosequendam, tanquam exacerbatus fronteque in rugas illico contractâ torvo lumine respiciebat; dissuadentibus autem vultum placabilem atque serenum ex consuetudine praetendebat. Item immurmurabatur etiam in Curiâ; quòd de illis in Clero Menevensi cunctis, quos per reddituum promissionem contra Giraldum Ecclesiamque suam propriam Archiepiscopus allexerat, ipsum super his adquietare dictus Prior ante electionem suam vel confirmationem sub firmâ cautione pepigerat. Hujus etiam indicium rei fuit evidentissimum, quòd quatuor archipiratis Ecclesiae Menevensis, quibus tenebatur Archiepiscopus, & verè filiis spuriis nec adoptivè nec naturaliter insertis & quasi prorsus ingratis, quoniam in matrem propriam atrociter armatis, absque dubio vel hîc vel alibi, temporaliter sc. aut aeternaliter, coercendis & extirpandis, primos ille Prior factus Episcopus reditus sibi vacantes juxta promissam conventionem conferre curavit; puero sc. prorsus indigno & immaturo Martini filio Canonicam, non canonicè quidem sed conventione collatam; item Folioto perfido foliisque caducis assimilando Ecclesiam de Landestephan; item Gutturnoso de Keirmerthin gurgulioni Episcopale manerium de Landewi apud Goer sibi & successoribus suis perpetuò collatum & confirmatum; item ventricosae de Landu beluae contra spem omnium, quoniam in omnibus indignissimae, Praebendam Meneviae. Postea quidem ad vehementiorem omnium admirationem atque stuporem Archileviticam
[Page 618] contulit eidem dignitatem; ostendens apertè, qualem erga Menevensem Ecclesiam affectum habebat, talem in eâ columnam constituendo. Sicut & aliam paulò post tanquam imaginem suam, quoniam filius imago patris, Ecclesiae suae relinquendo; & ipsam non minùs inhonestè quàm inutiliter inter statuas alias, eamque prae caeteris tanquam in eminenti speculâ, quatinus à cunctis ejus imago prospici possit, exaltando. Duas itaque statuas istas fictiles & fragiles & prorsus inutiles in Ecclesiâ suâ tanquam manu hominum factas, carne nimirum revelante non spiritu, praesumpsit erigere; unam sc. ad imaginem suam, alteram autem ad indaginem; istam ad explendam si fieri posset, & satiandam avaritiam suam & aviditatem; illam verò ad manifestandam apertis indiciis & ostentandam impudicitiam & carnalitatem suam. Porrò quam sit illicitum & quàm inhibitum pactionem fieri ut quis eligatur, aut cautionem quamlibet emittere, in Decretis Gratiani, Caus. VIII. Qu. III. palàm aperitur. &c.
Sic itaque promotus, sed à verâ canonicâque promotione valde remotus, simulans in primis rigorem nimium & austeritatem, Baronibus & viris militaribus de terris Ecclesiae suae feodatis hominia sua semel & iterum immo pluries offerentibus se prorsus inexorabilem exhibebat. Demum autem, cùm speraretur ab omnibus, quòd ipse terras ab aliis alienatas esset revocaturus, & indemnitatem Menevensis Ecclesiae summopere curaturus; demum ex insperato longè secius evenit. A singulis enim propter pecuniae summam grandem multo cum gravamine datam non solùm hominia suscepit, verùm etiam ipsis cartas confirmatorias sigillo suo signatas indulsit; & ut majori in quantitate necnon & iniquitate pecuniam eliceret; detestabili damnabilique mercimonio, ne terras in perpetuum alienatas unquam Ecclesia repetere posset, simul cum confirmatione Capituli Bullas etiam Papae singulis singulas super hoc certâ sub cautione promisit.
Item quicquid animi cupiditatem adimplere potuit aut avaritiae morem gerere, totum hoc ardor insatiabilis perquirere per fas omne nefasque non cessavit. Simoniacas igitur actiones aut pactiones, quas per se vel canonicum suum Cubicularium, quo mediante dolos concinnabat, palliato vocabulo sub sequestrationis nomine componebat. Cùm enim sequestrationes fieri non debeant, praeterquam in casibus jure expressis; quoties Ecclesias aliquas litigiosas esse noverat, aut non solùm Personis decedentibus verùm etiam Vicariis, statim Ecclesias in manu suâ sequestrabat; nec sequestrationem talem quanquam illegitimè factam nisi priùs unctis ad nutum manibus relaxabat. Novit hoc Eustachius de Stakepole in Pembrochiae finibus; qui Ecclesiam, cujus personatum gessit apertè, Vicario tantùm defuncto, sic sequestratam per X. marcas extortas relaxavit & vix tandem ad manus suas revocavit. Item Philippus quoque de Warthreniaun Ecclesiam suam, procuratore suo & progenitore rebus humanis exempto, similiter sequestratam, post longas vexationes & obventionum Ecclesiae distractiones, centum solidorum profusione vix redemit. Multos etiam alios per Episcopatum, quos longum esset enumerare, modis similibus damnificavit.
Item super Institutionibus novis in Personarum damna priorum malè perpetratis, & cartis novis in veterum praejudicia tam suarum quàm decessorum quoque suorum justè & legitimè praemissarum emissis seu prece seu pretio seu favore sive timore: Sicut de Clerico Falconis apud Lanpatern-Maur super Ecclesiae Canonicos superstites instituto: inter Menevenses Episcopos se novum hic atque notabilem in his & similibus reddere non erubuit. Item tam Clericos Diocesis suae plerosque quàm Laicos, qui Religionis habitum sumpserant & aliquamdiu portaverant, ad laicales tam habitus quàm actus redire, quosdam ex pastorali negligentiâ, quosdam autem non absque scandalo gravi turpi venalitate
[Page 619] permisit. Quid plura? Quicquid pecuniam accumulare quocunque discrimine potuit, id totis efficere nisibus non verebatur. Unde & dilapidationibus rerum ac terrarum Ecclesiae suae crebris & auditu horrendis ac miserandis insistere non cessavit. Veluti de terrâ de Landegoph, militaribus sc. feodis duobus aut tribus Nicolao Avenello praedicto superiùs XX. marcarum collirio cupidè distractis. Item & de feodo Praebendae de
a Breudi in laicale & militare obsequium pro simili collirio totidem argenteis marcis confecto, notâ nimis & inhonestâ causâ converso. Item & de Manerio de Landewi apud Goer, & Ecclesiâ de Langavelack ibidem Menevensium Antistitum propriâ & tanquam eorundem Sede secundâ, filio suo carnali fatuè nimis & fatuo collatis. Item & de villis de Lancadouch & Landegewith Menevensi Ecclesiae propriis; quas propter pecuniam aut pecuniae materiam alienavit. Nec non & terris aliis de Stratewi cunctis non infructuosis, quas nunquam post promotionem suam semel intravit aut visitavit; ideoque per incuriam talem & negligentiam amissis & à potentibus patriae viris penè irrevocabiliter occupatis. Item & de Manerio de Trullan apud Brechene in terrâ pacificâ constituto, potenti partium illarum viro pro bobus & vaccis ferè dimidiato. Sed nonne lapidatione digni forent tales rerum ecclesiasticarum dilapidatores? Num etiam stercore bovino, ut ad duriora prorumpat indignatio & veritati non pareat, lapidari deberent & dehonestari, qui terras ecclesiasticas fertiles & utiles, sibi commendatas tantùm & non appropriatas, pro bobus & vaccis venundare & in perpetuum alienare nec verecundantur nec verentur
b.
Item & de Clericis Diocesis suae multifariâ per ipsum pecuniarum extorsione gravatis, & eisdem quoque duplici tribulatione surgente per laicalem undique spoliationem afflictis, & à Pastore dissimulante luposque rapientes non
[...]rcente minimè defensis. Item & super excessibus aliis multis & magnis ac detestandis ad pecunias exaggerandum perpetratis notabilem se praebuit; sicut in Epistolâ canonicae commonitionis tertiâ ei a Giraldo caritativè directâ continetur. Praeterea secundus hic Menevensis Episcopus; qui Clericos suae Diocesis nostris diebus tallagiis crebris, ne & tollagiis dicamus, gravandos instituit; decessoris sui proximi nimis expressè vestigia sequens; sed Monachum tamen Canonicus in actibus hujusmodi vincere volens. Ille namque quolibet anno tertio Clerum Menevensem deplumabat. Hic verò crebriùs atque crudeliùs, quia quolibet anno secundo, ad nutum & absque misericordiâ Clericos excoriabat. Item secundus hic quoque Menevensis Antistes; qui circuitionis & hospitationis per Angliam & Walliam nimis assiduae gravem cum scandalo notam incurrit. Et ut Monachum vincere per omnia posset; ut sibi suisque per suam Diocesin hospitio susceptis pulchra in discessu dona darentur, hospitibus suis onus adjecit. Sed ecce quantae modestiae sunt Monachi sive Canonici de Monasteriis in Praelatos assumpti; ex his & similibus evidens esse potest. Qualiter autem ex Clero Menevensi quidam assumptus in Praesulem Archidiaconus de Keirdigaun nec hospitando nec talliando maculam meruit; superiùs dicta declarant.
Ad haec etiam tanta de die in diem crevit in eo avaritia pariter & aviditas; quòd non solùm erga minores seu mediocres sive minutos Diocesis suae Clericos, verùm etiam erga majores circa finalia tanquam delirans tempora cupiditatem suam exercere praesumpsit. Unde & erga Magistrum Giraldum, qui tantae authoritatis & opinionis tam in Angliâ quàm Walliâ fuerat, invidiam olim conceptam
[Page 620] atque malitiam ampliùs occultare non praevalens, nepotem suum Archidiaconum de Brechene, quem in bonis ecclesiasticis tam amplè beneficiari procuraverat, ab ejus consilio pravis abstraxit suggestionibus; & juvenilibus auribus senile venenum infundens, non absque naevo & notâ infamiae perpetuae innaturalem simul & ingratum effecit. Dupliciter itaque juvenem senex damnificavit; dum maculam ei tenaciter nimis haerentem & vix separabilem, quia Poena potest demi, culpa perennis erit, malè susurrans infixit; & literaturae fundamentum liberalibus doctrinis cunctis tam necessarium, quod si patruo sicut deceret adhaesisset, copiose quidem adeptus fuisset, funditus ei damno irreparabili senex seductor ademit. Item & corporalem ejusdem Giraldi possessionem Ecclesiae de Thinebech, quam canonicè adeptus fuerat, ecclesiasticâ nempe sub nubilo
c Interdicti tempore censurâ sopitâ & inde audaciâ sumptâ, per tres annos aut quatuor lividè pariter & cupidè distulit; & avaritiae suae morem gerendo fructus interim cunctos & obventiones usurpavit. Unde & quoniam pisces, qui in portu illo marino abundare solent, absque
[...]alsamentis debitis avidè devorare solebat; Giraldus aliquoties ei scribere consuevit; promittens quòd sole sereniùs orbem per Dei gratiam illustrante, piscibus sic usurpatis & absque sapore voratis debita proculdubio salsamenta sibi quandoque pararet; & per histeron proteron cum legitimis confecta receptionibus in Angliâ distemperaret. Quod quidem juxa promissa, relaxato demum Interdicti incommodo, facere cum effectu curavit; & ablata universa cum dedecore injuriantis reddi compulit & pudore.
Sciendum hoc quoque, quòd vacante dictâ de
d Thinebech Ecclesiâ, statim Episcopus hic Priorem de Pembroch, cui nomen Philippus, semel & iterum & saepiùs & anxiè sollicitavit; rogans attentiùs & modis omnibus efflagitans, quatenus Ecclesiam illam cuidam Clerico suo conferret; ut sic piscibus illis per medium ad nutum suum uti posset. Et cùm Prior constanter ei responderet, se Magistro Giraldo ad primam conferendum Ecclesiam suam vacantem sub firmâ sponsione teneri; ille è contra periculum totum & onus expensarum, si Ecclesiam illam Giraldus fortè repeteret, in se suscepturum & subiturum sub certâ securitate promisit; & praeter hoc etiam mediam partem Decimarum omnium ejusdem Ecclesiae de piscibus, qui ibi abundare solebant, Priori quamdiu viveret & Monachis ibidem secum degentibus ad usum proprium percipiendam sub firmâ cautione spospondit. Sed ecce quàm manifestam, qui Simoniacos in aliis reprimere deberet excessus, ut avaritiae pariter & gulae satisfieret, solita & assueta minus abhorrens, Simoniam committere paratus fuit? Proinde quoniam quod malè appetiit, assequi non potuit, Rectorem Ecclesiae praepediendo & debitam ejusdem investituram differendo, piscibus ejus & fructibus, quamdiu quidem ausus fuit, non minùs impudenter quàm imprudenter incubuit; quod ei tamen ad rumen pariter atque ruborem non longo post tempore venit. Item adeò infatuatus & quasi mente captus ex morbi paralitici vehementiâ parum ante obitum fuit; quòd in magnos quosdam & autenticos viros, citra judiciarium ordinem omnem, sententiam excommunicationis intorsit; quod quidem, si compos tam corporis quàm mentis fuisset, attemptare nullatenus ausus fuisset; qui statim ad confusionem grandem ipsius & correptionem à Judice superiori per operam Giraldi sunt absoluti.
[Page 621]Interim autem ex gulae vitio irâque vindici divinâ, quae temporalem interdum vinolentis & vitiosis poenam infligit, subitò morbum paraliticum gravissimèque non solùm medietatem verùm etiam totum corpus inutile reddentem incurrit. Unde magis hoc admirandum ac miserandum; quòd quanto membrorum & corporis afflictio durior & diuturnior; tantò mentis & cordis ambitio immoderantior & ardentior: adeò sc▪ ut quo plùs crescebat in eo infirmitas, plùs eo ipso de die in diem augmentata videbatur aviditas. Unde & multorum ex hoc mentes stupor invasit; quod ubi locus moderantiae magis & poenitentiae foret quàm aviditatis & avaritiae, potiúsque parcendi tempus existeret quàm opprimendi; discurrentes undique tam Officiales quàm Ministeriales, modicitatem temporis & horae potentiae suae tanquam uberiori rapacitate compensantes, quia non parcit populis regnum breve, rapinis atrocibus & pauperum oppressionibus insistere non cessabant. Verùm in hoc casu simul cum Cicerone dicere poterimus.
Quae major amentia, quàm quo minus viae restat, plus viatici quaerere?
Utinam autem cuidam Episcopo nostri temporis Wintoniensi, sc. Henrico, tam animi quàm atavi nobilitate conspicuo, similes essent Episcopi nostri; qui in senectute bonâ & sanctâ constitutus, biennio ante obitum suum integro, nichil omnino proprium penès se retinens, cunctas propemodum possessiones suas in caritatis opera largiendo disperserat; cotidianam tantùm refectionem suam tenuem admodum & exilem vix sibi cum paucis cubiculariis Monachis ac Clericis suis sive ministris suscipiendo, terras tamen Ecclesiae suae atque maneria cuncta, tanquam bonus & fidelis dispensator, posteris exemplum praebens, plena bonis & usque ad summum instaurata reliquit. Et sic in orationibus continuis, disciplinis cotidianis & crebris ac confessionibus & poenitentiis, vitam hanc terminans, Cantuariensem qui paulò ante praecesserat rubris indutum roseisque coronis, puniceis coccineisque decenter ornatibus purpuratum, nive nitidior longèque lacte candidior, liliorum sertis undique septus, Wintoniensis foeliciter est secutus.
Ut autem ad priora revertamur; ingruente fortiùs & saeviente dicto morbi incommodo, revocans Episcopus ad memoriam, quòd Cisterciensis Ordinis habitum quandoque susceperat, eoque rejecto & ad saeculum ipso reverso post ànnos aliquot ad Canonicum regularis disciplinae Monasterium de Lanthoneiâ apud Gloverniam procul à partibus suis natalique solo remotum convolavit, vitam corrigere volens; conscientiam serenare proponens, nuncios suos ad Legatum Angliae tunc temporis Tusculanensem Episcopum & Ordinis Cisterciensis Monachum nomine Nicholaum destinavit, consulens ipsum & quaerens, utrùm Ordinem priorem & habitum resumere posset, salvâ sibi nichilominus dignitate Pontificali. Quod cùm licitum fore responsum acciperet & salubre consilium; denuo per nuncios suos literas ipsius patentes super hoc facto authenticando & approbando postulavit. Sed quoniam ipsas impetrare non potuit; maluit periculum & poenam Praelatus expectare, quàm privatus absque omni periculo securus existere. Mirum autem, quòd vir copiosè literatus & discretus, si non & cupiditate nimiâ fuisset excaecatus, & morbi vehementiâ jam infatuatus, tam Ordinis malè mutati quám Cathedrae malè quaesitae cauteriatam undique conscientiam habens, cum absque utroque salus esse nequiverit, nec ad Ordinem redire priorem nec Cathedram resignare voluit, praesertim etiam urgenter instante lethali articulo, damnabiliter usurparam. O quàm duro commercio Pontificalis haec in terris tam desiderata pompositas, tam malè quaesita, pejùsque ministrata, & baculi illius mitraeque minacitas, & tamen haec tota tam parum duratura potestas, sibi tragaedicum exitum cum gehennali poenâ fine carente comparabit. O quàm dissimilis hic memoratis nostris temporis Episcopis tribus & memoratu dignissimis; qui
[Page 622] conscientiam serenantes & scrupulum omnem eliminantes & maculam abstergentes, adeptas per obsequium Curiae dignitates finali foelicitate resignârunt.
Ut autem non à remotis & antiquis sanctitate praeclaris, quorum copia major, verùm à modernis & tanquam nostri temporis Episcopis virtute conspicuis, quorum quidem turba longè tenuior, praecipuèque duobus, dicto sc. Wintoniensi & Thoma Cantuariensi, exempla petantur: audiant Episcopi nostri, qui tallagiis insistunt & tolagiis, factum Wintoniensis illius. Cùm audisset vir ille bonus & sanctus Presbyteros per Diocensin suam post multas commonitiones & praeceptiones de calicibus argenteis habendis, in stagneis passim celebrare; convocatis omnibus tanquam ad auxilium postulandum, dederat enim paulò ante quingentas marcas Regi Henrico ad expeditionem Tholosanam, significavit eis quòd in calicibus argenteis, quibus restaurare vel ex parte damna posset Ecclesiis olim per werras suas irrogata, petebat sibi auxilium ferri. Quo promptissimâ à cunctis voluntate concesso; cùm ad diem statutum singuli de singulis Ecclesiis ad minus calices congererentur: de plerisque nimirum Ecclesiis optimis plures allati fuerant, consecratis omnibus & benedictis, ad Ecclesias unde venerant cunctos remisit; dicens: Quae Deo & officio suo dare noluistis, mihi Monacho minimo & peccatori miserrimo dare parati fuistis. Nunc autem saniori consilio Deo donentur, & ejus obsequiis in perpetuum mancipentur. Idem etiam convocatis aliâ vice Clericis suis, tanquam aliquid quod pecuniarium acervum augeret petiturus, post publicam & ultroneam communiter omnium concessionem, nichil aliud ab ipsis quàm Orationum & Missarum munus exegit. Noverat enim vir ille bonus; quantum valeat multitudinis exoratio. &c.
Ut autem aliquid nunc in commune dicatur, quod ad utrumque pro parte referri possit, Cantuariensem sc. & Wintoniensem; sciendum quòd cùm Wintoniensis Henricus inter Episcopos Angliae Cantuariensis Ecclesiae Suffraganeos quasi Subdecanus existens, Decano Episcoporum Londoniensi sc▪ ante promotionem Thomae Cantuariensis rebus humanis exempto, consecrationis munus ei impenderet; statim hoc completo dixisse memoratur. Frater carissime, duorum optionem nunc tibi do, & tanquam ludum partitum tibi constituo. Aut summi Regis gratiam proculdubio perdes aut terreni. Noverat enim Regis Henrici II. naturam Ecclesiasticae libertati ex toto contrariam. Quo dicto, sic illico Thomas oculos & manus ad coelum levando subjunxit. Et ego Deo opitulante viresque mihi ministrante hanc partem firmiter eligo; quòd nunquam pro terreni Regis amore gratiam & favorem summi Regis amittam. Hanc etiam optionem pariter & sponsionem uterque lacrimarum profusione, & Consecrator quoque dextrae manùs benedictione, confirmavit. Proinde & audito transitu Martiris tam eximio & tam insigni: Deo, inquit, summo patri gratias intimas ago; quòd datum est mihi tanto viro manus Consecrationis imposuisse. Ad haec etiam illud quoque quasi in commune de tam faelici copulâ adjici poterit; quòd hi duo contemporanei fuerunt sed non coaevi. Ultimi namque Wintoniensis tempora Cantuariensis incathedrati videre prima & doluere postrema. Unde auditâ morte Martyris & modo mortis, sacrum os statim in haec verba resolvit. Per ordines, inquit, Dei verè Martyr, & verus ac magnus Martyr est iste. Sed ecce quemadmodum juvenes coelum rapiunt; & nos miseri senes quid hic moramur inutiles? Et tamen cùm ille in fine Decembris, sicut notum est satis, gladiis impiorum occubuerit, immo veriùs ad coeli palatia transvolaverit: iste Septembri sequente plenus dierum & bonorum rebus humanis exemptus est; tanquam sine socio diutiùs in terris subsistere taedium ducens, & absque compari stellâ ampliùs in tenebris lucere recusans. De beato verò Martyre Thoma, cujus gloria Sole lucidiùs orbem irradiat, aliquid
[Page 623] etiam exempli causâ post tot nobiles Scriptores scribendo proponere praesumptuosum videri posset & superfluum. Qui tamen ea de Martyris illius laudibus & titulis, quae quasi specialia quidem & nova Giraldi stilo paucis perstricta sunt verbis sed dilucidis videre voluerit; Tractatum ejusdem
de Copulâ tergeminâ, in Legendâ S. Remigii Lincolniensis Episcopi primi requirat.
Quaerens.
De penultimo nostri temporis Menevensi Episcopo satis nobis plenè & apertè disseruistis; nunc autem super hoc postremo ibi promoto & promotionis modo solitâ si placet benignitate nos certificare velitis.
Solvens.
In principio Tractatùs istius & circiter ipsa statim initia super hoc unde quaeris summatim & succinctè, nemine tamen tunc nominato vel expressè notato, pertransivimus. Verúm quatinus ad evidentiam majorem nonnulla dictis dicenda nunc adjiciamus. Sciendum quòd Praesule Gaufredo rebus humanis exempto, cùm pluries Canonici Menevenses in Ecclesiâ suâ super Pastore sibi praeficiendo tractatum habuissent; tandem ex dictâ superiùs temporis occasione nacti audaciam; quoniam & publicam potestatem tunc plurimùm enervatam & ecclesiasticam libertatem per Dei gratiam viderant augmentatam; licèt ipsos tam literis suis Rex pro Anglico quodam quàm etiam vivâ voce rogâsset, necnon & Archiepiscopus illis pro Rege in justis suis petitionibus exaudiendo scripsisset; tamen in purum Walensem eligendum, Abbatem sc. pauperis Caenobii cujusdam in Menevensi Diocesi de ordine Canonico & Prato-monstrato, consenserunt. Quem quidem quia virum bonum & simplicem noverant & de gente suâ oriundum, caeterisque nationibus neque naturâ nec nutriturâ permixtum, quique ad nutum ipsorum omnia faceret, & morem patriae gerens nec Clericorum in patrum Beneficia successiones nec concubinarum in eorundem hospitiis cohabitationem abhorreret. Cujus etiam, ob innatam simplicitatem & quasi remissam liberalitatem, nec correptionem in delictis expavescerent nec coercionem.
Sed utinam fraudati desiderio suo, non juxta opinionem suam & pravam voluntatem tepidum eundem, sed aut calidum potiùs aut frigidum inveniant; talemque in ipso simplicitatem praeter spem reperiant & obstupescant, qualis fuerat in Job. Cujus quidem simplicitas non fatua fuit sed recta magis & justa, & absque dubietatis & fallaciae plicâ. Erat enim Job, sicut scriptum est,
Job 1. 1.
vir simplex & rectus & timens Deum. Unde si talis fuerit viri simplicitas, de quo nunc loquimur; tunc erit recta Deumque timens & pavens omnia opera sua. Scriptum est enim.
Prov. 21. 14.
Beatus, qui semper est pavidus. Non itaque dubium, quin omnis animo ipsius foeditas, omnis enormitas, omnis in Clero, si talis existat, turpitudo displiceat. Publicas igitur in Clero & maximè in Ecclesiae suae gremio fornicationes, saluti pariter & honestati tam contrarias & tam inimicas, necnon & successiones quas tantopere condemnant Canones, debito de jure falce pastorali totis nisibus extirpabit. Quid enim turpius, quid inhonestius, aut quid indecentius, quàm in circuitu Ecclesiae matris & quandoque Metropolitanae, ubi sanctorum virorum habitatio, ubi & eorundem adhuc reliquiarum sancta repositio, ubi & Angelica spirituum bonorum frequens visitatio; ibi nutricum & obstetricum, ne & meretricum dicamus, habitacula, partuumque recentium & puerorum vagientium jugis incontinentiae testium crebra & crepitantia cunabula? Quid plura? per cellas caelibum in loco sacro quasi lenonum & levium lupanaria faeda. Quid etiam horribilius aut damnabilius, quàm nocte torâ in cubiculo jacere concubinario, & manè facto astare in Ecclesiae choro, tanquam re bene gestâ, in veste Canonicâ sc. & honestâ, pullâ
[Page 624] quidem exteriùs mundi contemptum & viciorum mortificationem falso praetendente, & subtus stolâ candidà munditiam in ipsis & pudicitiam mentiente. Unde ut paucis plurima concludam. Quid foedius, quid detestabilius, quàm à turpi quotidie thoro & tanquam fornice tristi plectibili perpetim praesumptione ausos accedere, nec confessione compunctos nec corde purgatos, ad mensam sacram & fercula Christi; quae revera sumentem vel sanctificant vel condemnant? Qua igitur fronte gregem intuens letali morbo correptum, curam adhibere pastoralem, animaeque Medicus manum apponere medicinalem, per inscitiam aut incuriam dissimulabit? Si annuncianda populo Domini scelera ipsius Propheta testatur, alioquin sanguinem ejus de manu negligentis requirendum esse Pastoris; quantò magis verenda est haec comminatio, ubi non solùm in populo & vulgo, verùm etiam in Clero defectus hic reperitur? Praesertim etiam Clero in ipso Cathedralis Ecclesiae gremio constituto, & tanquam sub alis ipsius enormiter & enormiùs educato, paternaque scelera expressè imitato, & ab inquinamentis avitis in nullo mutato. Non hîc igitur in re tam apertâ vel dissimulationi locus est vel excusationi. Error etenim, cui non resistitur, approbatur. &c.
Quaerens.
Causas, cur hunc prae caeteris elegerint satis, evidentes assignastis▪ Ex quibus revera clarescere potest, quòd magis electores suas suorumque commoditates proprias & juxta morum suorum abusus enormes indemnitates, quàm Ecclesiae suae praesentibus temporibus aut futuris utilitates, attendebant. Nunc autem utrùm pura fuerit, quantum ad personam Electi, nullâque ex parte fermentata promotio, declarare velitis.
Solvens.
Quantum ad humanum spectat examen, nichil apertè probabile; quanquam aliquid fortè notabile, praesumptionem quippe pariens non probationem, huic Electioni mendam infixit. Absit enim, quòd statim defuncto Episcopo Gaufredo vel etiam in extremis agente, capam holosericam, sicut fama fortè confinxit, aurifrigio ut fertur electo undique fimbriatam & vasculis aureis artificiose confibulatam, Londoniis emerit & Ecclesiae Menevensi praesentaverit. Donum quippe est in se pulchrùm, preciosum & praeclarum; temporis tamen ratione suspectum; & tunc solùm & praeter solitum evidentissimum videri potuit ambitionis indicium, & ut doni gratiâ dator in Pastorem citiùs assumeretur, efficax allectorium. Item quoniam sincera debet esse & pura, sicut dictum est supra, ex parte pactionali Electio: Absit, quòd Canonicis Walensicis ante Electionem suam succedendi jus sub firmâ cautione . . . . . . filiorum suorum pollicitus sit promotionem. Argumentum tamen ad hoc, ut fertur & fama dispersit, unde dolendum, jam emersit, quòd Martini filium puerulum, qui cunctos Ecclesiae Wallensicos tam Vicarios ferè quàm Canonicos sanguine sibi vel affinitate conjunctos habere dinoscitur, per patris cessionem pariter & intercessionem statim prae foribus & inter opera sua prima, spem certam caeteris ad impetranda similia praebens, Canonicare non erubuit. Ob causam similem alteri Martini ejusdem filio annis & aetate . . . . . . . . . . gogo, primam post promotionem suam Gaufredus Episcopus Canonicam . . . . . . . . . . suspicionis & conventionis notam malè vitando, conferre . . . . . . . corum & affinium cuneis in Ecclesià septus, ideoque novis Episcopis miris . . . . . . . . Quòd si ad hoc efficaciter eniti non poterit; ad aliud remedium absque dubio recurret; quoniam ipsas Canonicis Ecclesiae, quatinus vel bonis Ecclesiasticis alantur & sustententur, firmiorique foedere sic more solito conjungantur, concubinariis amplexibus copulare curabit.
[Page 625]Absit quoque quòd Canonicis Anglicis maximè verò duobus illis plus caeteris in Angliâ circa confirmationem ipsius & consecrationem laborantibus, Archileviticas, cùm vacaverint, promiserit dignitates. Quàm sit autem Simoniacum, quàm illicitum & quàm inhibitum, Electioni cuilibet pactionalem praemittere cautionem; paulò antè in tractatu de promotione Gaufredi Episcopi per Canones expressos est declaratum. Verùm sicut dictum est ibidem, de quatuor illis, inquam, Archipiratis contra Giraldum & Ecclesiam suam allectis quibus Archiepiscopus Hubertus tenebatur, ex hoc pactum praecessisse revera patebat; quòd ipsos statim de primis reditibus vacantibus Gaufredus Episcopus beneficiaverit; qui nec obsequiis antè praestitis, nec ullâ sibi fuerunt familiaritate vel etiam consanguinitate conjuncti. Nec credat hoc etiam aliquis, quòd tam praepropere fuissent hi reditus ipsis vel propter mores eorum egregios vel propter Clericatus eximios, sc. ex merâ caritate, collati.
Caveat itaque qui nunc praeest; quòd si filios Canonicorum suorum in Praebendis patrum immediatè ritu barbaro, ne & barbarismo dicamus, canonicare praesumpserit; aut si dictos Anglicos duos, tam initialiter officiosos & ad obsequendum promptulos, processu temporis Archilevitas effecerit; quòd pactio prava praecesserit, vehemens absque dubio praesumptio surget. Caveat & hoc etiam gubernator & non direptor & excoriator: sit rerum ecclesiasticarum dispensator non dissipator, congregator non disgregator, dilatator non dilapidator; & ut brevi eloquio multa concludam; sit compilando Praelatus, non depilando Pilatus; & juxta salutarem Pauli doctrinam non dominator in Clero, sed forma factus & tanquam imitabile cunctis exemplar datus. Item Pontificali per omnia pudicitiâ praeditus & munditiâ verbique constantiâ, necnon & avaritiâ carens & cupiditatis intemperantiâ, tam Simoniacam quàm Gieziticam pravitatem tamquam pestem abhorreat; & decessoribus suis nostri temporis ferè cunctis valde dissonus in hoc & diversus existat. Illamque praecipuè Gieziticam pravitatem vilissimam de Ecclesiarum ornatibus cunctis post dedicationem illico spoliandis, stauroque servientibus extorquendo summopere vitet. Alioquin post consecrationis eulogium suspensionis maledictum, sicut locis quibusdam vidimus, consequenter immo & continenter intorquendum, maledictionem sc. statim dandam post benedictionem. Item & Gieziticam detestabilem ac turpissimam cartarum & literarum fieri in Curiâ suâ venalitatem evitet. Vidimus enim & abhorruimus duorum decessorum suorum propinquorum Notarios tam Monachos quàm Canonicos non solùm Cartas verùm etiam literas de simplici justiciâ cunctas pauperibus & egenis passim & absque delectu venditare nec verecundantes nec verentes. O quàm dissimiles hi beato Cantuariensi Martyri Thomae; qui ut curiam suam ab hac ex toto peste purgaret, tam Cancellarium suum quàm Notarios cunctos sacramento constrinxit; quòd valens
[...]nipulum Anglicum propter literas vel etiam cartas conficiendas aut consignandas à nemine reciperent? Non enim ignorabat, &c.
Item & juxta Apostoli doctrinam nemini citò manum imponat; nec absque examinatione canonicâ & perscrutatione debitâ quenquam ad Ordines admittat. Et sic Episcoporum Walliae, Hiberniae & Scotiae, qui reprobatos in Angliâ & pro indignis habitos & ubique recusatos, passim & absque delectu, non autem absque delicto, cunctos ordinare praesumunt, opprobrium vitet. Propter hoc etenim quoniam & absque titulo sustentationis & absque testimonio natalium & conditionis, nec non & vitae ac conversationis; item & absque scrutinio literaturae sufficientis & eruditionis, tanquam falcem
[Page 626] in messem alienam fatuè mittendo. Neque suorum nec alienorum dignè meritorum qualitatem attendendo, aequè ad Ordines dignos & indignos omnes admittunt, tanquam in Ordinatorum multitudine laudem sibi multam acquirentes: accidit absque dubio, quòd in Parochialibus Ecclesiis tot inveniuntur Pastores inscii & penitus imperiti, verè mercenarii & per omnia minùs idonei, ideoque in jacturam animorum inaestimabilem duces caeci & caecorum, proh dolor, duces effecti. Unde si dignis tantùm & bene morigeratis, decenter eruditis & literatis, manus imponerentur Episcopales; certè ut moribus & vitâ commendabiles essent necnon & literaturâ praestabiles, tam bonorum consortia ad mores informandum propensiùs appeterent, quàm Magistrorum quoque limina terere crebriùs non negligerent; scolasque & studia, ut eruditores existerent, ampliùs absque dubio Clerici frequentare curarent. Constat itaque tantum tamque dolendum in grave animarum discrimen dictum in Clero defectum in Episcoporum incuriam maximam plectibilemque perpetim injuriam redundare.
Item paupertati tam Ecclesiae suae quàm patriae se conformet; & ad justas solummodo facultates, non undecunque congestas, impensas suas & sumptus adaptet. Scriptum est enim &c. Item terras Ecclesiae suae Walensicas suis cultoribus non infructuosas, ab Anglicis Episcopis montana & silvestria Walliae perhorrentibus & incolas etiam ipsos exosos habentibus tanquam pro derelictis habitas, Wallensis Episcopus colat & diligat; & tam armentis quàm equitiis, pecoribus etiam & pecudibus, morem patriae gerens, ipsas instaurando, fructus exinde pro terrae modulo, tanquam ex auri vel argenti proventibus, sufficienter eliciat. Quoniam quod auri massam ad usum aequiparat, auri valorem plenè & abundè repraesentat. Et sic usurpatos ex horum & similium defectibus dictos rerum damnabilium enormes abusus, licitis his provide ac prudenter utendo, foeliciter evitare valebit. Habeant igitur opulenti regionum opimarum Episcopi copiosas opulentias suas, & tam rhedas longas lateralesque clitellas quàm vecturas innumeras & familias multas & magnas, fortunae suae pinguissimae morem gerendo, circumducant; & tantae sequelae suae multitudinem pascant.
[...]Eccles V. 10.
Ubi nempe multae divitiae, Ecclesiaste testante,
multi sunt qui comedunt eas. Opus nimirum est &c. Pauperis autem Ecclesiae & in terrâ paupere Praesul existens, modicus ipse modicamque familiam habens, modicis ipsam atque modestis alere praevalet impensis; & si modicitate suâ ac mediocritate contentus fuerit, satis habebit dapis, & curae multo minus. Juxta moralem namque Poetae doctrinam, Metiri se quemque suo modulo decet &c.
Audiat haec igitur ille, de quo nobis nunc sermo conseritur. Audiat, inquam, & exaudiat, doctrinamque salubrem ex mero caritatis fonte manantem mentis cubile fideliter reponat, cum effectu custodiat; nec solùm enim corde custodiat, verùm etiam operum prohibitione sequentium verè custoditam efficaciter ostendat. Ad illud itaque documentum haec sequendo toto conamine tendat; ut auream sc. & aureolam gemmeamque coronam, pro talento exhibito proque lucro reportato Praelatis egregiis dupliciter debitam, foeliciter obtineat,
&c.
Sciendum hoc autem, & finaliter hîc etiam adjiciendum; quòd
Metrica Cosmographia nostra juvenilibus annis edita prodiit anno aetatis meae quasi vicesimo.
Hibernica verò
Topographia &
Vaticinalis Expugnationis Historia anno quasi tricesimo,
Itinerarium autem nostrum & viri sancti Cantuariensis Archiepiscopi Baldwyni per hispida Walliae loca, &
de Cambriae descriptione Libellus, anno quasi quadragesimo.
Symbolum autem
Ele orum, &
de Gestis Giraldi liber;
[Page 627] simul cum
Invectionum Libello, &
Duorum Speculo, vindicis animi digestis studio, anno quasi quinquagesimo.
Legendae verò Sanctorum variis temporibus variae; sed ultimae duae, de duobus sc. Episcopis Lincolniensibus, signis & miraculis & vitae sanctitate conspicuis, simul cum
Gemmâ Ecclesiasticâ sacramentalis doctrinae perutili pariter ac praeclarâ, anno quasi septuagesimo.
Dialogus autem praesens, unà cum libello
de Principis Institutione toties promisso, diu nimirum valde diligenter atque latenter hyemalibus lucubrationibus crebris juxta veritatem historicam & quae veris parcere non novit severitatem elaborato, ideoque tam serò prodire in publicum & proferre caput denique vix auso; tanquam anno aetatis meae septuagesimo. Et circiter id ipsum temporis liber
de Ecclesiasticis Ordinibus ex variis nostri temporis religionibus emanavit. Abhinc autem & annis etiam antea plurimis potiùs operibus bonis quàm opusculis mensque manusque totis per Dei gratiam nisibus invigilare propensiùs & indulgere curavit.