COgitanti mihispenumerò Ornatissime Domine, Suavissime Henrice, tum vestra erga me promerita, tum meum erga. Famliam Vestram omnem obsequium, & memoriâ repetenti tot annorum decursu confirmatum, tot officiorum religione jam olim abineunte aetatulâ corroboratam clientelam, quique mihi tecum fuerit usus, quae interioris vitae consuetudo; non tam mirificum videri solet, quod te nunc demum appellem, quam quod hactenus id non fecerim: imo illud longè mirificissimum. Nolo laudes parentis Tui, mei jam inde usque a parvulo Macenatis, fusius persequi, quae ejusmodi sunt, ut nunquam quicquam tam magnifice dici possit, quin& plura & majora s;upersint dicenda: quem Defensorem Respublica, quem Patronum literati, quem Fautorem piiomnes ita senserunt, ut nihil sibi tam promptum uspiam, ac paratum fuerit, quam fuit ejusce Herois opera, atque industria. Nolo comnemorare Patruos Tuos, magna apud Britannos, exterosque nomina, caeterosque qui Te ant affinitate, aut cognatione attingunt: Quota pars laudis Tuae, est natalium claritas & amplitudo? Iis Tu animi dotibus praeditus es, tam eximia natura, tam excelso ingenio, tam exprompto judicio, (quibus accessit quicquid vel Tuum ipsius studium, atque diligentia, vel Patris hortatu praeceptisque conformata tribuere possit disciplina) ut Paren. tem Tuum, Maximum dicere nefas habeam, quia major est, quam sui expectationem commovit Filius. Noli putare me hoc auribus Tuis dare, minus aliquanto loquor quàm sentio, vel etiam quam quod negari debeat veritati Decreveram justo munere, & concinnato volumine te adorare; sed exigui praedicationem temporis nactura videbatur musteorum poematum quantumvis congeries. Ecce Tibi itaque Hexastichon, scriptum pusillum mole, sed ad spem immortalitatis elucubr itum: cui prefium facit & Author SANNAZARIVS, & ejusdem non parcus aeflimator, Senatus Venetus; Quae Civitas Encomisten hunc suum tanti fecit, ut aliis tum auctae, tum conservatae reipitblicae, huic illustratae ornat aeque urbis testimonium impertiverit. Quicquid porro Sanrazalio suo acceptum ferunt Venetiae, quod certe maximum est, idomne, ita est ad speciem magnificum, ad laudem insigne, ad memoriam percune, ut minus non sit quod in Quirites contulerit Birchedus noster, qui hoc suo Elogio perfecit, ut non plus septenis collibus, quam Senis hisce carminibus sit in posterum debitura ROMA. Men istaec cautio erat, nequid de genio authorum delibaret illepida atque inscita versio: Illud praeterea consecutus videor, ut quocunque pertigerit duarum urbium toto orbe celeberrimarum fama, illuc quoque & vestrae Gentis gloria pervenire possit. Et quamdiu superfutura sunt haec fdicioris ingenii monumenta, Tuâ Parentisque Tui Augustissimâ Epigraphe commendata, tamdiu profecto mei erga te aemoris, benevolertiae, observantiae pignus habitura est praesens aetas, & Mnemosynon posteritas: eademque pagina & vestros praese feret titulos, meque iisdem literis confignatum perhibebit,
Illustrissimo, summæque spei juveni Henrico Vane Armigero, honoratissimi, & à me blurimùm observandi viri, Dni D.D. Henrici Vane de Raby, equitis aurati, filio primogenito ...
Author: Stubbe, Henry, 1632-1676.1656
Illustrisimo, summaeque spei juveni
HENRICO VANE Armingaro, Honoratissimi, & à me plurimùm observandi Viri, D
ni D. D.
HENRICI VANE de
Raby, Eqitis Aurati, Filio primogenito, Χαίρειν καὶ πράττειν.
Dabam ex aede Ch: Oxon. Idib:
Jun: A. D. 1656.
Vestri devotissimum cultorem HENRIGUM STUBBE
Vlderat Adriacis Venetam Neptanus in undis
Stare urbemm & toto ponere jura mari:
Nunc mihi, Tarpeias quantumvis, Jupiter, arces
Objice, & illa Tui maenia Martis, ait.
Si pelago Tybrim praefers; Urbem aspice utramque,
Illam homines dices, hanc posuisse Deos.
Act.
S. Sannazarius
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
CUm Capitolinae penetrâssent nubila turres,
Ausae perrupto pandere regna Polo:
Paruit Oceanus Tybri; subserviit Urbi
Orbis, Cultricem dii coluêre suam.
A divis condi vulgare: haec gloria major,
Ponere jura deis, quam posuisse deos.
H. Birchedus.
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
MAenia surgentis dum Jupiter ardua Romae,
Et Capitolinae respicit arcis opus:
Quid Venetam Neptune ? refert. Hic itur ad astra,
Vix ea Tyrrheno státve, natátve sale.
Has
Numen terras dedit; ast
Haec Numina terris;
Iste
labos major,
grandius illud erat
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
Henricus Stubbe.