ADITUS NOVUS AD OCCULTAS SYMPATHIAE ET ANTIPATHIAE CAUSAS inveniendas: PER Principia Philosophiae na­turalis, ex Fermentorum artificiosâ ANATOMIA hausta, PATEFACTUS.

A SYLVESTRO RATTRAY, Med. Doct. Glasguensi Scoto.

Natura est arcanorum suorum interpres fidis­sima, nam quae in uno aliquo genere obscu­rius exhibet, ea luculentius in allo explicar.

GLASGUAE, Excudebat ANDREAS ANDERSON, ANNO DOM. 1658.

CLARISSIMO, AMPLISSIMO, AC CONSULTISSIMO VIRO, D. D. IOANNI SCOTO, SCOTOTARVATIO, Nobili Musarum Maecenati, amico suo submissè colendo, Sylvester Rattray, M. D. S. P. D.

IN universâ Scientiarum Cyclopaediâ (Vir Cla­rissime) jure sibi primas vendicat Physica; cujus studium res sanè ardua, sacra & planè divina: sed ita naturâ compara­tum [Page] est, ut, quietem potiùs amantes, quàm ea quae difficilia & obscura sunt, & in condo naturae tenebricoso latitantia indagantes, in­geniis obices posuerimus, ignaviam lege quâdam sancientes. Quod, ne verba in re tam manifestâ prodigamus, non opus est pluribus rationum momentis statuminare; nam Auctores Physici, maximâ ex parte, nihil praeter scitam inscitiam plenis plaustris ingerentes, dicunt se malle cum Aristotele, Galeno, & Antiquis errare, quàm cum Ne­otericis vera proferre. Dicterium verè Sa­tanicum, scientiarum omnium interneci­num exitium, ingeniorum acutissimorum venenum verè deleterium, quo in ipso li­mine ita contaminantur, &, nisi salutare aliquod antidotum hauserint, inebriantur & ita infatuantur, ut in posterum continuò [Page] cespitantibus, à veritatis tramite aberran­tibus, & Ictericis oculis objecta conspici­entibus, omnia iis flavefcant, ad praeconce­pta opinionum portentá, naturam inscitiae funiculis devinctam pro [...] libi [...]u torquenti­bus, quod impium femper judicavi, & à vero Philosophiae studio alienissimum. Ide­oque in concinnando nostro hoc Tractatu non libros scriptorum, sed folia & codicem naturae à vinculis liberae evolvi. En igi­tur, Domine clarissime, Musarum Chari­tumque deliciae, Palladis & Apollinis A­lumne meritissime, tenellum ingenioli no­stri foetum, è slorigero amaenissimae natu­rae viridario oriundum, ad aras patrocinii tui gratitudin's obsidem humiliter sisto; ut à fascinatione oculorum malignantium sartum tectum tuearis. Interim non igno­ro, [Page] te splendorem ex nostrâ commendati­one, & opusculis non aucupari, qui lucere vis iis ignibus quos proprii labores accen­derunt, sed ut testatum facerem, immane quantum vestrae humanitati & benevolentiae deb [...]rem, quem si aequi bonique consulere digneris, excitabitur animus tam suaviter stimulatus ad majora offerenda. Vale.

Clarissimi tui Nominis Studiosissimus cultor, SYLVESTER RATTRAY.

Praefatio ad LECTOREM.

INsanabile illud hujus seculi ca [...]o­ethes (amantissime lector) scri­pturiendi nimirum prurigo, quae passim grassatur, suo contagio me leviter fermentando, inter alios authores, qui [...] sunt [...], impulit ut Rudimenta studiorum juvenilia, & praecoces, ne abortivos dicam, ingenioli nostri foetus, lucis & Doctorum aleam subire permitte­rem. Ante duos annos hortatu quorun [...]am ami­corum, animus erat tractatum tantùm de Sympa­thiâ & Antipathiâ, Mineralium, Vegetabilium, & Animalium exornare, cui sedulò i [...]cumben [...], postquam plurima per classes distribuiss [...]m exem­pla, atque exinde Corollaria deducens, inveni mul­ta planè repugnantia principiis Philosophiae P [...]ri­pateticae, Epicur [...]ae, & caet. Exin perspi [...] [...]ognò­vi, naturam tam angustis cancellis non posse con­cludi, ideoque meritò post habitis omnium libris & opinionibus, me immenso naturae pel [...]go. ratione duce, experientià Palinnro, pro A [...]cto naturae phaenomena designando, commisi: Quibus cur [...]um meum dirigendo, Scyllam saepe feliciter & Cha­rybdim enavigando, in intima naturae latifundia [Page] memet demisi, ubi augustissima ejus magnalia sum­mâ cum voluptate contemplanti, nudam, neque confragrosis disputationum ineptarum salebris v [...] ­stitam (quibus dignitas ejus & forma magis obscu­rantur & offuscantur, quàm iKustrantur) mihi per transennam sese conspiciendam obtulit. Cujus conspoctu intellectus, sicut vesp [...]rtilionum oculi ad solis radios, vacillans, Prot [...]iformem ill [...]m vir­ginem non intueri, nedum vivis coloribus depinge­re poterat: & sic stans obtutu defixus in un [...], splendore faciei, ita occaecatus sum, ut necosse esset oculos [...]atiscentes aliò ad visum disgregatum recu­perandum deflectere. Ecce se mihi intereà obtu­lit ingens spe [...]ulum ex materia Vegetabilium, Mi­neralium, & Animalium conflatum, ubi virgo ista quotidie sese offert conspiciendam amatoribus suis: at ocelli mei, spisso velut glaucomate obsessi, per nebulam tantum, faciem in se splendentissi­mam intueri poterant. Adde quòd è longinqu [...] stabant grandaevi quidam senes, quorum alii obli­què, alii caescis, alii ictericis oculis speculum in­tuentes, faciem naturae pulcherrimam, pro vario intuitu variè & diversissimis coloribus pingentes & adumbrantes, longè tamen à prototypo devian­tes, suam quisque picturam supra aliorum laudi­bus extollens, magna hinc inter eos orta est dis­cordia, nunc his, nunc illis, ex hominum opinio­ne vincentibus. Pulvere istius acerrimi certami­nis adeo pro longo tempore conspurcârunt. ut exin­de desperârint posteri unquam in speculo isto faciem ejus pulchrigenam se ampliùs visuros, ideóque [...]i­ctitiis, [Page] istis contenti, ab ulteriori scrutinio quisce­bant. Exactis quibusdam seculis nasuti quidam exorti sunt, quibus fucuw subolfacientibus glau­comate magnâ ex parte sale ex oculis abluto, cla­rior paululum visus obtigit: ac indignabundi se [...]andi [...] putationibus & phantasmatis aliorum, [...]i­ctis & fucatis coloribus naturae faciem delineanti­um ludificari, serio scrutinio se dantes omnem mo­ [...]bant lapidem, si quid sub sole fortè reperirent, quod pristinum splendorem ac nitorem speculo, ab­sterso istius certaminis pulvere, conciliaret. Fru­stra diu, multis tentatis praesidiis, laborarunt, ac tandem subiit animos igne comburere, accenso au­tem igne haud improspere laborârunt, n [...]m, abla­tis ejus vi faecibus ex multis speculi partibus, hic oculum, illic genam, istic palpebras, ast omnia tantum dimidiata, viderunt. De hinc tanto a­more ardebant integram ejus faciem conspiciendi, ut ignis gradum intendent [...]s, secundò opus aggres­si sint. Sed inter [...]à tantus [...]volavit fumus, ut, fuligine densissimâ adhaerente, duas▪ faci [...]i partes, velamine magis furvo obscurârint tertiâ ejus par­te, ubi ignis immediatè agebat, manente tantùm clarâ; unde reliquas duas, si non intactas, sal­tem leviter & superficie tenus adumbrârunt colo­ribus ex trium mistelâ, Salis nempe, Sulphur's, & Mercurii, haud sufficientibus quacunque propor­tione inter se coeant ad tot diversas figuras, propor­tiones, colores, odores, sapores, & caet. deline­anda, quae in speculo naturae se visui offerunt; & licet imparibus telis & viribus opus aggressi oneris [Page] ponderi oppressi fatiscentes succubuerint, tamen non negandum est eos immensis & continuis sudori­bus & laboribus (quibus Dii omnia vendunt) praeclara spolia & celeberrimam mercedem retu­lisse. Igitur, ut missos fa [...]i [...]onus eos qui ex im­pari consluxu quatuor elementorum, atque alios qui ex duobus, alios etiam qui ex Atomorum coi­tionibus naturae varietates depingere conantur. At noster Palinurus verè pollicitus est, si pro polo designarem ipsius naturae phaenomena, non opi­nationes aliorum & scripta fallacia se non solum monstraturam speculum in suo splendore & nitore naturali, Ariadne [...] filo facem in obscuris praefe­rendo, & in Labyrinthis intricatissimis, per ma­nus ducendo, & navem à scopulis, procellis, & praedonibus inc [...]lumem, ex tam immenso & profun­do pelago reducendo, sed etiam quibus coloribus faciem naturae in spéculo nitentem ad vivum de­pingerem. Atque id neque ex mistelà quatuor, trium, duorum, aut ex Atomorum phantasticorum congregatione aut segregatione, sed solâ purâ, sim­plici, & limpidâ aquâ opus esse perficiendum, in tabulâ autem ips [...] latitare tot invisibilia contagia à naturae ipsius digito in primâ creatione impressa, quot expectation [...] proportionum, odorum, sapo­rum & virtutum, ex quibus naturae proteizantes varietates originem ducunt. Ego igitur, benigne lector, quò facilius ac feliciùs ad occultas Sympa­ [...]hiae & Antipathiae causas pervenirem & penetra­rem hoc trami [...]e insistendum fore duxi primùm principia philosophiae naturalis, maximè verò ea [Page] quae ad praesens institutum accommoda sunt ex hoc fonte limpidissimo eruere, & prol [...]gomen [...]n loco de­scribere, antequam ulteriori scrutinio causas Sym­pathiae & Antipathia in specie prosequerer: unde habes hic prima quasi rudimenta & fundamenta majoris operis, ad excitanda eruditorum ingenia & acumina, veterno & narcosi inexpugnabili jam diu sopita, ex cognitione fructus deveniendo ad cognitionem arboris, quae in studio philosophia naturalis inter omnes sola est methodus certissima, tutissima, & praestantissima. Non me latet hîc occurrere quaedam exempla, de quorum veritate dubitant viri doctissimi, sed his in eruendis corol­lariis non utar. Et licet nullibi tot exempla Sym­pathiae & Antipathiae reperiri possint in uno tra­ctatu, tamen quia omnia tum philosophorum tum medicorum scripta hisce aut similibus referta sunt, ut cuivis perscrutanti liquidò patebit: visum est authorum nomina silentio praeterire, tum ne tra­ctatus hic authorum nudis nominibus solum turges­ceret, tum quia testimonia humana tanti, ha [...]d ponderant, quantum propria uniuscujusque expe­rientia; apposui multa igitur hic, ne quae tota antiquitas tanquam verissima amplectebatur; te­mere v [...]derer repudiasse, & ut si alicui esset animus ea experiendi hic in synopsi paucis schedulis com­prahensa habeat quae aliter nisi lectione taediosa multorum voluminum haud inveniat. Novi quàm sit arduum novis auctoritatem dare, neque ignoro tractatum hunc laudari, ce [...]brari, vituperari, condemnari, conviciis proscindi in admirationem [Page] rapi, pro diversitate geniorum in quorum manus inciderit. Scio me, quamvis bona apertè profer­re studui, non posse Zoilorum ungues devitare, qui­bus placere ne quidem ipse potest Jupiter. Conspi­cio Momos quasi indignabundos in me arietando vi­res & virus plenis labris & flabris evomere: sed si tam facile esset eorum opprobria & dubia divina­re quàm diluere, laborem sane non detrectarem. Velim interim cogitent non mirum esse in tam ab­strusis naturae mysteriis homuncionem hallucinari, feci quantum potui; meliora si quis dederit, ei nec obsto nec invideo, sed lubens palmam cedo, à le­ctoribus benignissimis hoc unum extorquere vellem, ut me, magis veritatis quàm gloriae avidum pu­tent. Hisce fruere lector, si fuerint genio non inamaena tuo, & si vitam, valetudinem, otium DEUS Opt. Max. largitus fuerit, altiora for­san & jucundiora ex iisdem fontibus eruere non pigebit. Vale.

In AUCTOREM & OPUS ENCOMIASTICON.

NAturae quicunque cupis mysteria nôsse,
Assiduè hunc lepidum volve, revolve Librum.
Illic pulchra leges, atque admiranda relatu,
Quae rebus sapiens indidit ille Deus.
Hi jucunda solent periturâ scribere chartâ,
Deliciis aures quae retinere valent.
Ast alii seclis quae prosunt scripta futuris
Edunt, queis meritò major habendus honos.
Haec duo Rattraeus doctus conjunxit in unum,
Iucundo oblectans; utilitate juvans.
Illis est igitur tantùm anteferendus utrisque,
Quantò plura uno sunt potiora bona.
Vivat Rattraeus Medicâ praeclarus in arte,
Oblectare simul quóque juvare queat.

Errata sic corrige.

  • PAg. 7. lin. 19. Agaracus lege Agaricus.
  • Pag. 15. lin. [...]. quia lege qui.
  • Pag. 2 [...]. lin. 10. veg lutiti lege deglutiti.
  • Pag. 27. lin. 10. infantus lege infautis.
  • Pag. 32 lin. 1. summa lege summo
  • Pag. 33. lin. 10. exuscitantur lege exsuscitantur.
  • Pag. 41. lin. 17. gernien lege germen.
  • Pag. 52. lin. 13. genetura lege genitura.
  • Pag. 59. lin 8. tall lege talla.
  • Pag. 59. lin. 28. cornucopus lege coronopus!
  • Pag. 69. lin. 24. puca lege pauca.
  • Pag. 78. lin. 29. apposito lege opposito.
  • Pag. 93. lin 25. specifice l [...]ge specisicae.
  • Pag. 103. lin. 10. inter lege intra.
  • Pag. 115. lin. 1. in istas lege inustas.

MAGNALIA NATURAE, PER OMNES SYMPATHIAE & ANTIPATHIAE, Mineralium, Vegetabilium, & Animalium, COMPLICATIONES Methodicè digesta.

Vegetabilium Antipathia.

BRassica, Cyclamino, apposita vel juxtà sata, arescit.

Brassica, ab Origano, arescit.

Brassica, & ruta, simul sata arescunt.

Vites, si ei Brassica applantetur, arescit. & se in adversum flectit.

Succi eorum etiam post, mutuam Antipathiam exercent, nam ebrietatem ex vino, Bras­sica, compescit.

Item si Brassicae in ollâ bullienti imponetur tantillum vini, non coquitur neque tenerescit.

Cucumeres, cum Oleâ, inimicitiam habent.

Quercus Oleae adversatur, ita ut si juxta sint, in­arescant.

[Page 2]Viti [...] abhorrescit Laurum, neque crescit, si ei Laurus applantetur.

Mala medica abhorrent panem, nam si cumulo eorum inspergas panem, continuo putrescunt.

Arundo fliccescit, obsita silicibus, & contrà.

Quercus Juglandi proximè crescens, arescit.

Cicuta à Vite flaccescit, & veneno Cicutae, vinum postea exhibitum est antidotus, si verò cum Cicutâ exhibeatur, intendit ejus vim.

Nux, umbrâ solum proximis arboribus, & vegetabi­libus, exosa.

Lavendula herbis proximè satis inimica.

Mandragora vitibus nocet, nam vim iis narcoticam indit.

Chamaepitys Viti adversatur, & ramis, ejus corona­ti non inebriantur.

Colocynthis omnes herbas sibi vicinas, veneni modo inficit, & amaras reddit.

Ocymum inficit Cus [...]utham, in eo nascentem.

Salix inimica frugibus, nam juxta salicta non crescunt.

Ruta cum Basilico non crescit.

Taxi insitionem nulla arbor admittit.

Cerasus, nec Persici, nec Terebinthi insitionem ad­mittit.

Si frumentum imponas saccis farinaceis, uredinem contrahunt fruges, ex eo productae.

Thuris arbos inficit alias odoris fragrantiâ.

Assa gravis faetoris participes reddit accrescentes.

Lupini Sycomoris infesti sunt, neque simul crescunt.

Rosa abhorret Caepe.

Ruta Cicutam odit.

[Page 3]Sigillum B. Mariae aversatur Brassicam.

Orobanche, legumina omnia, si inter ea crescat, strangulat.

Aconito ruta adversatur.

Hedera arboribus omnibus, & satis, nocet.

Si putamina fabarum juxta radices arborum serantur, eas steriles reddunt.

Antithora inimica Aconito.

Animalium Antipathia.

TOrpedo Piscatoris manum convellit, in distan [...] operando.

Leo omnium Animalium terror, cantu Galli terretur.

Homines viso Lupo raucescunt, & vocem amittunt.

Basilisci aspectus Homini lethalis, in distans.

Pullus gallinaceus timet Accipitrem, non prius visum.

Agnus, modò enixus, timet Lupum & Vulpem.

Confossum cadaver coram Judice, praesente Homici­dâ, cruorem effundit.

Crocodilus hominibus infestus.

Cancri fluviatiles abhorrent Sues, & ab odore foetido eorum moriuntur.

Araneae & Bufones, se mutuo odio prosequuntur, & veneno Bufonis antidotus est Aranea apposita.

Mures, Glires & Sues Phaseolum timent▪ & citiùs perirent quàm eum comederent.

Mustela timet Bufonem, nam si diu teneatur in ejus conspectu, moritur: & attractrici vi ad se eam al­licit Bufo, ut devoret, nec Mustela aggreditur [Page 4] Caponem, aut Anates, Bufonibus pastos.

Canes Pelliones, non priùs visos, odio habent.

Canes Hyaenam odio prosequuntur, & contactu um­brae ejus obmutescunt.

Gallinae, appenso iis milvi capite, nunquam quiescunt.

Aureolus avis ab aspectu Icterici moritur, attrahen­do aegritudinem ad se.

Odor Cancrorum Apes interficit, & ab alvearibus pellit.

Mures caeci, pertranseundo vel attingendo membrum aliquod hominis, illud stupidum reddunt.

Mures odio prosequuntur Scorpiones, & eos inte­rimunt.

Lupi timent Lepores.

Elephas furens ad conspectum arietis mansuescit, & ejus morsum sanat pinguedo ejus.

Elephas Porcelli grunnitum timet.

Serpentes Ibidem timent.

Equus timet Lupum

Camelum Equus etiam timet.

Vespertilionem timet Ciconia, & ova ejus contactu suo sterilia reddit.

Crocodilus timet Ibidem.

Otis timet Equum.

Alauda Serpentes timet, nam sibilis eam fascinant, & ad se trahunt.

Pavonis Vox terribilis Serpentibus.

Pavo terror Bufonum.

Noctua, & Phoenicurus se mutuò oderunt.

Ibidis penna injecta in cavernam Serpentum, eos stu­pidos reddit.

[Page 5]Hyaenam Pardus timet.

Si Equa Lupi vestigia conculcaverit, torpescit & abortit.

Vespertilio & Ciconia se odio prosequuntur.

Vermes Talpam fugiunt.

Simia Serpentes odio prosequitur.

Mineralium Antipathia.

MErcurius tyrannide quadam omnia metalla, dempto auro, destruit, omnia caetera me­talla Mercurio supernatant.

Antimonii vis attractiva, & humorum purgativa, li­gatur à nitro, in Antimonio diaphoretico.

Magnetis vis ligatur praesente Adamante: & tamen hoc negat doctissimus Keircherus.

Plumbum Adamantem frangit, quod ferrum & ignis non possunt.

Lapis Theamedes ferrum abigit, & à se pellit, in AEthiopiâ nascitur.

Stannum odit omnia metalla, quia si cum iis misceatur, ea impura, friabilia, immalleabilia & dura facit.

Corrodentes aquae, aquae fortes, Salia, Sulphur, An­timonium, metalla ab iis mortificantur, dissolvun­tur, calcinantur, corrumpuntur, & in tenues auras auferuntur.

Mercurius & Antimonium se mutuò aversantur.

Aqua liquefactionis plumbi, ferrum molle reddit.

Crystallus Arsenico adversatur.

Vegetabilium Sympathia.

VItis Ulmo gaudet associari, & roboratur si tarta­rum radicibus inspergatur.

Lupini vitem meliorem reddunt, si juxta serantur.

Rhaphanus, eodem modo, Hermodactylos melio­res facit.

Vitis quando floret, turbat Vina in cellis procul, quae non turbantur ubi nulla Vitis nascitur: & citiùs in Hispaniâ quàm Galliâ & illîc quàm apud Rh [...]num.

Cerevisia in cadis, florente hordeo, turbatur, & ex hordeo non fit malta, dum reliquum in Campis floret.

Cerasi species, impressa in Embryonem, per imagi­nationem maternam, viridescit, [...]lavescit, & ru­bescit cum Cerasis in arboribus, & pro diversitate regionum citiùs aut tardiùs.

Cucumeres amant aquam.

Olea amica Viti, & lignum Aloes, nam intendunt ejus vim.

Palma non germinat, nec fructificat: Foemella, nisi vicina ad contactum mari [...] & exciso mari sterilescit.

Vitis admittit insitionem Oleae, unde fit Elaeosta­phylon.

Filix resistit frumenti corruptioni.

Asparagus delectatur in Arundinetis, nam illîc meli­ùs crescit.

Castaneae, commixtae Juglandibus, non putrescunt.

Lilia Rosis applantata, meliùs crescunt, & fragranti­ores sunt.

[Page 7]Platanus gaudet ficu inseri, & accrescere.

Castanea Moro delectatur, & ferè omnibus aliis ar­boribus.

Quercus Castaneae, Terebinthi, & Cerasi, admittit insitionem.

Punica malus omnibus aliis arboribus associari cupit.

Ficus Moro & Platano conjungi cupit.

Pyrus Amygdalo, Terebintho & Moro inseri cupit.

Nux soli Arbuto jungi potest, nam caeteris nocet.

Laurus Malo Damascenae & Persicae jungitur.

Cydonea & Caprificus omnibus ferè jungi gaudent.

Caprificus innumeras ficus producit, sed non mature­scunt nisi circumpositis foemellis, & etiam sic fir­mantur in arbore.

Nymphaea Ranunculi commercio delectatur.

Ruta Nymphaeae benè accrescit.

Ficus Nepetae consortio delectatur.

Pulegium Asparagum amat.

Agaracus Cedro accrescit.

Polypodium accrescit Quercui, vel apud radices ejus.

Epithymum in Thymo, & Lino.

Iva accrescit caeteris arboribus.

Uva una, livescens reliquas propinquas, livore inficit.

Unum pomum, putredine marcidum, quotquot at­tingit marcida reddit.

Ruta & Ficus se mutuo amant.

Rosa, & Allium simul crescere delectantur.

Papaver Rheas, & Triticum mutuo consortio dele­ctantur.

Aqua distillata Rosarum & Aurantiorum, nullum odorem emittunt, eo tempore quo Rosae & Au­rantia florent.

[Page 8]Zythum, ex hordeo confectum, preservatur à Ca­riophillis.

Vinum instauratur à Betâ.

Cocao ita Ebenum amat, ut nullibi nisi sub umbrâ ejus crescat.

Picearum umbrâ gaudent Tapsia, herba cuculi, Co­ty ledon.

Taxorum umbris gaudent Aconiti & Solani species.

Animalium Sympathia.

DElphinus, Lacerti, Elephantes, Canes, amant Homines.

Puer seu infans recenter natus, saepè iisdem tormini­bus afficitur, quibus mater, ante lapsum umbilici.

Rubecula Phaenicuri sodalitio gaudet, nam ejus ope tuta est à Noctuâ.

Luscinia Pavonem amat.

A [...]tagines & Perdices Cervos amant.

Columbae Tinnunculum amant.

Hirundines hominum aspectu recreantur.

Vulpes cum Serpente amicè degit.

Corv [...]s, Lupus, Picus, cum Vulp [...].

Anas & Capo Bufones amant.

Galli & Gallinae Araneas in deliciis habent, ut & Simia.

Cervus Serpentes etiam in deliciis habet.

Sues etiam Salamand [...]am amant, ursi formicas.

Ciconia omnia genera reptilium in deliciis habet.

Mineralium Sympathia.

MAgnes amat ferrum, & limaturâ ejus pascitur.

Aqua Tartari praeservat argentum.

Arsenicum susum cum metallis, ea praeservat à rubi­gine, &c.

Cuprum gaudet associari Mercurio, item cum subli­mato Mercutio.

Cuprum praeservat oleum salis marini.

Mercurius habet ad aurum Magnetismum, nam ab auro attrahitur.

Argentum, dissolutum in aquâ Regiâ, adhaeret aeri.

AEs, in aquâ Regiâ dissolutum, adhaeret ferro.

Mercurius etiam argentum am [...]t.

Si multa metalla simul cum auro injiciantur in vas Hy­drargyro plenum, aurum fundum petit, caeteris supernatantibus.

Aurum coalescit cum argento, pulvere Boracis.

Antipathia Hominis cum partibus Animalium.

LEpus marinus, vel assumptus, vel tactus, vomi­tum Cholerae, & sanguinis sputum, difficulta­tem urinae, & ulcus pulmonum, infert.

Cantharides non solùm assumptae, sed & applicatae in distantissimis corporis partibus, officiunt vesicae, & eam exulcerant, & stranguriam inferunt, quarum etiam cinis post combustionem idem facit.

[Page 10]Cati cerebrum qui comedit, vertiginem incurret, & stolidus redditur, mores, gesticulationes, & voci­ferationes Cati prae se fe [...]eris.

Fel Leopardi essicit vomitum materiae viridis, Aloes odorem habentis, & Ictericus redditur assumens, & frequenter syncopizans moritur.

Ce [...]vinae caudae extremitas, angustiam & dolorem stomachi, cum syncope inducit.

Fel canis marini infert symptomata fellis Leopardi.

Sanguis hominis irati & furiosi epotus, confundit sen­sus, & intellectum cum furore maximo, & inve­recundia, & maurasmo paulatim consumpti potan­tes moriuntur.

Saugnis Tauri, assumptus vomitum sanguinis produ­cit, praefocationem, spasmum, & mortem.

Spuma & sanguis Bufonis difficultatem anhelitûs, in­tumescentiam corporis, cordis syncopen, mor­temque inducit.

Sanguis puerperialis assumptus, lunaticum, leprosum, malesicum, & obliviosum reddit, &, si concepe­perit mulier fluentibus mensibus, iisdem, ut pluri­mùm▪ tentatur infans.

Pisces cocti & rancidi faciunt ventris & stomachi in­flammationem cum pectoris dolore, urinae retenti­one, brevi spirio, syncope, sudore frigido, & tan­dem mortem.

Scorpionis ictus vehementem infert dolorem & incen­dium, oculi torquentur, corpus videtur quasi gut­tis quibusdam percuti, in oculis l [...]chrymae viscidae, membra torquentur, horrores perpetui, & frigus etiam congelans, tumores sub axillis vel inguini­bus, [Page 11] anus extra procedit, aliquando delirant, & loquelam amittunt, ignorantes omnia.

Tarantulae ictus relinquit hominem in st [...]tu quo inve­nit, sed potius dicunt saltationem continuam cum dementia, ab ictu ejus provenire.

Percussio Viperae totum corpus tumidum reddit, Icte­rum aliquando flavum, aliquando nigrum infert, horrores, refrigerationes, mentis stuporem, sin­gultus, febres. Haemorrhagiam narium, difficul­tatem anhelitus subinde inferens.

Araneae punctura tumidum reddit hominem, & hoc peculiare habet, quod puncti in excrementis & uti­nâ ejiciunt telis aranearum aliquid simile.

Aspidis morsus visûs hebetudinem, tumorem faciei, surditatem & dolorem hebetem, cum torpore, crebros hiatus & inclinationes colli infert.

Si quis pertransiverit tumulum Embryonis mortui in utero, ante partum ferunt corpus ejus ita aduri, ac si se urticis fricuisset.

Canis rabidi saliva ex dentibus morsu, in carne reli­cta, inducit Hydrophobiam, & omnia symptomata quae in canibus rabidis videntur, & si alium momor­derint, iis etiam accidunt talia symptomata, &c.

Dens cadaveris longâ tabe extincti, solo attactu den­tes excidere facit.

Tempore conceptus, si contigerit mulierem pertrans­iisse sedem leporis, infans bifurcato labio notabitur.

Capillus cadaveris longâ tabe extincti, calvitiem facit solo attactu.

Ungulae jumentorum lascivientium dysentericis vene­na.

[Page 12]Catula luxurians, si manum alicujus lambat, vesicatur.

Stragulum ex pelle gulonis (animal est in Sueciâ vo­racissimum) excitat insomnia de venatione, & e­pulà [...]um voracitate.

Crabronum, Apum & Vesparum ictu [...] inflammatio­nem partis causant.

Solifuga (animal exiguum est instar araneae) fodinis argenteis frequens, si quem pungat, excitat vesi­culam venenosam, unde oritur pestis.

In morsu canis rabidi crescunt vermes capite canino, item in demorsorum urinâ.

Vinum in quo viva anguilla perierit, item in quo po­nitur polluties ranarum, homines vinum pro vitae spatio abhorrere facit, & abstemios reddit.

Sal Viperae ptyalismum homini excitat, quasi Mercu­rio usus fuisset.

Dipsadis morsus siti intolerabili excruciat.

Piscis quidam, qui ob id febrificus dicitur, praehenso­ri febrem inducit, si manu gestaverit.

Caprae pellis gestata vel odorata, epilepsiam reducit, & istud animal insultibus epilepticis maximè ten­tatur.

Sanies viperina, mixta cum sanguine humano, toxi­cum est hominibus lethale.

Urina arietum à muliere epota inhibet ejus conceptum.

Stercus leporis gestatum idem praestat.

Vermiculi noctu lucentes si exhibeantur homini, eum emasculant.

Si caudae Pavonis pennas deferenti ex casu aut ictu contingat haemorrhagia, non potest sisti sanguis ni­si iis ablatis.

[Page 13]I [...]dusia ex pellibus lascivientium animalium, gestan­tes lascivos reddunt.

Qui vestibus ex lanâ scabiosorum animalium licet tin­ctâ & praeparatâ utitur, scabiosus evadit.

Odor cornu caprae Epilepsiam inducit.

Scarabei cornuti oleo subacti & appositi carpis, con­tinuò febrem ardentem inducunt.

Medulla Arietis memoriam labefactat.

Mullus suffocatus in vino, & si deinde potatus, steri­litatem inducit.

Animalculum lacertae instar, nomine Gnarit in occi­dente aestate frequens visitur, cujus ictus syncopen, livorem partis, & praesentaneam mortem infert.

Ferino sanguine epoto ferini mores induuntur: ut sanguis Lupi, Canis, Felis, Leonis, Tygris, &c. item carnes eorum saepè commestae.

Caro Porcina in Palestinâ & AEgypto lepram generat, si comedatur.

Carnes animalium non ruminantium, ex toto vel par­te sunt venena, praecipuè si animal herbis, quae hominibus venena sunt, vescitur, quia remanet qualitas superstes post pravam digestionem.

Radius pistinacae marinae infixus loco ubi minxerat ali­quis, urinam ei sistit nisi evellatur.

Antipathia hominum cum vege­tabilibus, prava inducentibus Symptomata.

RUtae odor Epilepticis nocet, morbum inducendo. Species avenarum est apud nos, quas avenas in­ebriantes [Page 14] appellant, quarum esu homines vertigine tentantur, cespitantes usque dum dormiverint.

Taxus tam praesenti veneno est Narbonae, ut sedentes sub ejus umbrâ strangulet.

Anacardis assumptus febres excitat, apostemata, mor­phaeas & lepram.

Herba Sardonia risum facit ad mortem.

Sorba arbor si quis sub eâ jacuerit, qui prius à cane rabido demorsus in rabiem rursus fertur.

Lolium exhibitum vertiginem inducit.

Baccae Taxi prosluvia ventris excitant hominibus, & febres.

Cornus vel Sanguinaria attactu, demorsos à cane ra­bido rursus in Hydrophobiam conjicit.

Coriandrum recens cum inconstanti sopore mentem turbat, aphoniam inducens, hominem stupidum reddens.

Usus multus Papaveris Rheados, infatuat & stupidos reddit homines.

Salicis decoctum exhibitum jejuno stomacho, steri­lem reddit.

Mentha apposita matricis orificio aut prope, conce­ptum impedit; hoc negant practici.

Mentha, si exhibeatur vulnerato, non facile curatur.

Trifolium coctum sanis impositum, doloribus lancinat.

Piper Indicum tussim causat steroutationem & vo­mitum.

Tri [...]icum viride lumbricos in homine generat.

Item idem praestant nuces Indicae.

Aloe Haemorrhoides provocat.

Apium lactantibus malum, nam si eo utuntur nutri­ces, epilepsiam inducit.

[Page 15]Fabarum flores eos quia ad maniam aut melancholiam propensi sunt▪ furere faciunt mentem turbando.

Lysimachia melancholiam inducit, exceptâ eâ quae luteo est flore.

Crocus agrestis dysenteriam inducit.

Orobi vel Erui continuus usus sanguinem per meatus urimarios & anum expellit.

Flos in capite arundinis vallatoriae, si imponatur au­ribus, surditatem causat.

Atriplicis sativae usus pustulas rubentes in facie excitat, item morbum regium producit.

Pomum Solani sylvatici phrenetidem & amorem insa­num producit, item semen Solani hortensis.

Napelli succus facit vertiginem, syncopen, apostema­tionem linguae & labiorum, oculorum egressum, tenasmum; & si evaserin [...], febri hecticâ corripiuntur.

Cornuspicae assumptum facit mictionem sanguinis, ni­gredinem linguae cum phrenesi.

Hyoscyami radices inducunt stuporem, mentis alie­nationem, Scotomam, vertiginem, Catalepsin, ru­bedinem oculorum, inflammationem linguae, spu­mant etiam ore & rugiunt sicuti mulus, cum siti intolerabili & dysuriâ.

Tithymalus & ejus species Scammonium & Mezere­on eadem symptomata inducunt, nauseam, singul­tum, torsiones ventris cum fluxu, vocis defectum cum spasmo, & subinde mortem, in magnâ dosi.

Oleandri succus intestinorum & stomachi inflammati­onem, cordis tremorem, & syncopen inducit.

Brioniae succus crudè assumptus, Scotomiam, cordis angustiam & stoliditatem inducit.

[Page 16]Cyclaminis succus strangulationem & suffocationem facit.

Cicuta inducit stuporem & sensuum amissionem.

Aconiti omnes species, praecipuè autem Pardalianches assumptus, vel manu donec tepescat detentus, vel si diu odoretur, congelant spiritus, Scotomam oris apostemata & apoplexiam inducunt.

Mandragorae poma & radices, stuporem, mentis ali­enationem, amentiam, & ruborem ferinum ocu­lorum, lethargum; Papaver nigrum etiam supra­scripta symptomata facit.

Opium assumptum, commata, catalepses & stuporem inducit, & insensibilitatem cum somno profundo adfert.

Fungorum species multae ventris & stomachi inflam­mationem cum pectoris dolore, urinae retentione, brevi spirio, syncope, sudore frigido, apoplexiam & mortem inducunt.

Ficus Pharaonis tertianas febres inducunt, ac totius corporis fractionem & hydropem.

Colocynthis in magnâ quantitate eadem symptomata quae Scammonium, Tithymalus, &c.

Serpentariae semen, oris & gutturis inflammationem & excoriationem cum tremore cordis infert.

Euphorbium eadem symptomata cum fluxu immo­derato.

Thy melaea ventri praegnantis applicata, partum ex­tinguit.

Si ignis ex lignis ficulneis accendatur coram hernioso, crepitant ejus testiculi.

Fructus brevioris vitae (ut horarii) & animalia quae [Page 17] vescuntur, si saepe iis utamur, vitam nostram abbreviant.

Succus tithymalli sali mistus, & stercori humano, recenti impositus, ventrem solvit.

Umbra Juglandis hominibus gravem capitis dolorem infert.

Antipathia hominis cum Mineralibus & Lapidibus.

ARgenti vivi usus, Apoplexiam, Epilepsiam, nervorum tremorem, dentium casum, & con­gelationem spirituum, si crudè usurpetur, indu­cit, cum Ptyalismo potenti.

Lithargyron dolores intestinorum & rejectionem faecum per superiora cum passione Iliacâ infert.

Cerussa linguam albificat, dentes denigrat, singul­tum & tussim inducit, dolorem & tensionem ven­tris, sanguinemque externere facit.

Gypsum difficultatem anhelitus, colorem lividum, & stipticitatem alvi causat.

Scoria ferri inducit dolorem ventris & capitis, cum oris & gutturis Inflammatione & febre hecticâ.

Scoria aeris dolorem & termina ventris, cum fluxu ingenti & vomitu inducit.

Realgar sitim, aestuationem & contractionem mem­brorum facit.

Plumbum ustum mutat colorem linguae & labiorum in plumbeum, & suffocationem spirituum cum morte inducit.

[Page 18]Qui magnetem in potu sumpserit, Lunaticus & me­lancholicus redditur.

Lapis Lazuli in magnâ quantitate & non ablutus sub­versionem stomachi, tristitiam, solicitudinem & melancholiam inducit.

Arsenicum adurendo, sitimque intolerabilem cum doloribus stomachi saevissimis inducendo, necat.

Sarcophagus lapis carnem exedit, consumendo.

Stibium aut Antimonium cum fluxu vehementissimo Convulsiones atroces omnium membrorum indu­cit, aqua infusionis ejus in pavimento sparsa al­vum mover, si pedibus nudis attingatur, item in annulo gestatum idem facit.

Aquae Chrysulcae suffitus, Apoplexiam inducit.

Corallium si carnem mulieris hystericae aut fluxu menstruo laborantis tetigerit, colore mutatur & pallescit, si removeatur pristinum recuperat splen­dorem.

Animalium caeterorum An­tipathia, cum partibus Animalium, & partium inter se.

PEdes leporis ano ligati, non permittunt canes latrare.

Assatura hirci, armenta caprarum & boum fugat.

Stercus bovinum fugat cimices.

Fumigatio cum herbâ Scorpione, fugat Scorpiones

Fumigatio ex stercore vaccino vel cervino, fugat L [...] custas.

[Page 19]Fumigatio pulmonis Asini in domo, necat vermes, Serpentes, & venenata omnia.

Plumae caeterarum avium cariem subeunt, à pennis aquilarum si iis misceantur.

Pannus è sponte mortuorum Animalium lanis mox foraminibus scatet, velut cariè resolutus, quibus locis fila mortua insunt, quod non cernitur si to­tus pannus ex mortuorum lanis siat.

Tympanum ex pelle vitulinâ & agninâ mutescit, so­nante ex lupinis hoc negat Kircherus.

Plumae ferarum si pulvillis indentur, excitant peregri­na insomnia.

Stragulum ex pelle Gulonis (animal est in Sueciâ voracissimum) excitat insomnia de epularum vo­racitate.

Si pellis lupina ponatur inter ovinas, lanae earum sponte cadunt.

Carnes Serpentum & venenosorum Animalium, iis venena sunt, ut caro viperina viperis exhibita, &c.

Mures fugiunt halitum murium putrefactorum.

Chordae ex intestinis lupi, & ovis, si in instrumentis extendantur, semper discordant.

Vulneris fuci Antidotus muscae contritae & appositae.

Milvi simus, si eo suffumigetul domus, fugat Serpen­tes, araneas, & venenata animalcula.

Odor corii combusti, fugat venenata animalcula.

Dum caseus sit, si aliquantillum cerebri mustelae im­posueris, non attingunt neque glires neque mures.

Toxici Scytharum Antidotus Cantharides.

Os capitis equae, fugat Erucas ex hortis.

Si suspendatur caput, pellis, aut cauda lupi, super [Page 20] praesepe non comedent boves nec oves, sed ti­ment & moventur de loco in locum: hoc negant multi.

Hyaenae pellis contactu, Pardi pellis pili decidunt.

Vespertilio solo attactu ova Ciconiae sterilia reddit.

A Scorpione aliquando percussi, nunquam crabroni­bus, vespis, apibusve, percutiuntur.

Vestesquae fuerunt in funere, nunquam à tineis at­tinguntur.

Suffitus pennarum Upupae fugat muscas, araneas, & Scorpiones.

Capri abhorrent salivam hominis, & si homo ali­quid prius tetigerit aut gustaverit, non attingunt.

Qui stercus leporis habet ab eo terrentur lupi.

Cimices lectularii in [...]vino exhibiti, abigunt hirudines adl [...]aerentes in distantissimis corporis partibus.

Sanguis hircinus in lecto omnes pulices necat.

Pulvis lumb icorum lumbricos interimit.

Animalium caeterorum Anti­pathia cum Vegetabilius & contrà.

COrallina, & semen Santonicum & Portulaca, vermes necant.

Dictamnus fugat Serpentes.

Palma Christi Talpam fugat.

[...]aurus vel ejus folia strata, abigunt venenata ex aedibus.

Decoctum Nigellae sparsum in domo, pulices necat & abigit.

[Page 21]Dracunculus minor est Serpentibus venenum, & ad vernationes Serpentum se è terrâ exerit, & dis­cedentibus iis non ampliùs cernitur.

Sabina & Rhododaphne, omnia Animalia necant, ex­cepto homine.

Regulus fugit Rutam.

Fraxini folia, item & sola umbra, fugat Serpentes.

Scorpio torpescit Aconito, item ab arbore Avellanâ.

Origanum Serpyllum, Solanum, Abrotanum, As­phodelus, Centaureum minus inimica venenatis & Serpentibus.

Succus. Taxi viperam interficit, & volatilia depennat aut jugulat.

Arum, Scammonia & Aconitum quadrupedes omnes aversantur in pascuis.

Viperae Fagi vel arundinis ramulo tactae stup [...]scunt.

Apium & Batrachium ovibus lethalia, & ea in pas­cuis fugiunt.

Anchusa manibus portata arcet Serpentes.

Echium idem praestat.

Succo Rhaphani si imbuantur ma [...]us, impunè tra­ctabunt Serpentes.

Taurus licet furens ficui alligatus mansuescit.

Cancri si ponantur in loco ubi est Polypodium, un­gues ex pedibus decidunt & corrumpuntur.

Scorpiones contactu Herbae Scorpioidis exanimantur.

Ranunculus slammaeus corrumpit tecur ovium, & ex comestione ejus, animalcula instar soleae in eo crescunt.

Contactu lychnis Coronariae, Scorpiones torpescunt.

Eringium ore unius caprae detentum, totum gregem sistit.

[Page 22]Lupus ab Allio sylvestri terretur, nam si suspendas allium collo unius reddit totum gregem à lupo immunem.

Serpens quernis foliis contactus moritur.

Aspis contactu radicis Halicacabi seu Vesicariae mino­ris stupescit, neque rursus potest excitari.

Culices non ingrediuntur ubi est semen Cumini, item ubi sunt folia Cannabis.

Succus allii Curculiones abigit & necat.

Telephium genitalibus omnium quadrupedum ap­positum eos necat.

Thymelaea solo odore vermes necat.

Succus Gen [...]stae aut Rapistri pediculos necat & P [...]thiriasi adversantur.

Radius Pastinacae marinae arborum radicibus infixus iis est venenum.

Origanum formicarum cellulis impositum eas inter­ficit.

Semina quae in boum cornua impingunt effaeta red­duntur.

Apium Blattas interficit, & hirundines nidis impo­nunt ut eas arceant.

Leo & lupus si conculcaverint Ilicis vel Scyllae folia, torpescunt.

Canibus Fraxini fructus venenum, neque adoriuntur sues iis pastas.

Lupus si terigerit Lycoctanum Herbam, Convulsio­nibus tentatur.

Mandragorae succus ebur emollit.

Malva aut Althaea aculeatis omnibus inimica sunt, neque feriunt quemlibet ea portantem.

[Page 23]Vespertilio torpore corripitur à Platano, ideoque Ciconiae folia nidis imponunt, ut se defendant & ova sua à Vespertilione.

Artiplex suibus venenum est.

Chamaeleon canibus, & caeteris venenum, hominibus Antidotus.

Folia Sambuci in cavernâ Talpae imposita eam abi­gunt.

Decoctum Cannabis vermes ex foraminibus educit & necat.

Absynthium interficit & fugat mures, ita ut, si a­tramento Scriptorio misceatur, libri sint immunes à muribus.

Ulmus inimica apibus neque benè apud eam vivunt.

Nux vomica Cornices, Vultures, Canes, & Feles necat.

Hypericon vermes & tineas abigit.

Polypus Piscis fugit pulicariam herbam & ejus suc­cum.

Omnes Pisces, asam faetidam fugiunt.

Vespertiliones Eryngium aversantur, ita Ciconiae e­jus usu à vespertilionibus se defendunt.

Animalium caeterorum Anti­pathia cum Mineralibus.

ARgentum vivum venenum est vermibus & pe­diculis.

Gagates lapis Serpentes fascinat.

Arsenicum gliribus & muribus inimicum.

[Page 24]Realgar & Auri pigmentum idem praestant odore tenus.

Fumigatio ex Vitriolo mures fugat.

Hominis Sympathia cum par­tibus Animalium, quae morbis ejus ad­versantur vel sponte intus genitis vel ab externis.

ANtidotus veneni leporis marini est sanguis an­serinus car [...] vulpis, Rubetae cinis.

Moschus est Antidotus cerebri Cati assumpti.

Carnes viperinae auxili [...]ntur symptomatibus ortis ex felle Leopardi & felle canis marini.

Carnes viperinae contrariantur etiam symptomatibus sanguinis furiosi & rab [...]di hominis, item renovat carnem Eliphantiacorum.

Coagulum leporis medetur malis ex sanguine tauri­no epoto ortis.

Caro Serpentum resisti [...] sanguini puerperiali assum­pto.

Carnes viperinae morsus viperae antidotus.

Aranea ipsa apposita & trita resistit puncturae ipsius.

Saliva humana, item Oleum Scorpionis resistit vene­no ejus.

Urina ipsius demorsi resistit malis ex morsu Aspidis ortis.

Virga Tauri, fimus equinus, dens apri, Pleuritidi medentur.

Vermium pulvis exhibitus vermes in homine ne [...]at.

[Page 25]Cancrorum cinis, item caro, pili, & hepar canis hydrophobiam ex morsu canis rabidi arcent.

Talpae pes applicatus sincipiti fascinationi resistit.

Pannus tinctus in sanguine leporino assumptus & ad­hibitus, antidotus est Erysipelatis & Dysenteriae.

Cancri fluviatiles auxiliantur demorsis à colubro.

Cor hirundinis devoratum memoriae labifactatae me­detur.

Cor Turturis palpitans & ranarum viventium oculi veglutiti vel amuleticè gestati curant Tertianas.

Serpentum viventium dentes gestati curant quarta­nam.

Capillus cadaveris longâ tabe extincti calvitiem cau­sat attactu.

Talpae vivae dens dentium doloribus medetur.

Cranium hominis medetur Epilepsiae, item ungula Alcis.

Cingulum ex pelle humanâ gestatum idem praestat.

Linguâ hirundinis exsiccata & sub linguâ detenta exosculatis philtrum esse dicitur.

Dens cadaveris longâ tabe confecti solo attactu pa­cat dolorem dentium, & dentes deciduos reddit.

Spleneticis succurrit potus suae urinae.

Rhinocerotis sanguis exhibitus resistit febribus ma­lignis & morsibus Tygridis.

Pisces Mullus antidotus est veneni Draconis Marini, id est Muraenae: Scorpii, & Aranei, item ipsius caro & pinguedo superposita.

Schinci caro impotentiam veneream curat.

Bufo alligatus sistit Haemorrhagiam.

Piscis Anthropomorphos Syrene dictus idem prastat, si ossa ejus exhibeantur trita.

[Page 26]Stercus muris tritum idem praestat praesertim in He­moptysi.

Medullae arietis veneno succurrit caro Phasiani co­mesta.

Scobs dentis Hippopotami Haemorrhagiam sistit.

Testis suis domestici venere utentis est optimum An­tiepilepticum.

Apri testes valent contra sterilitatem.

Os de corde cervi gestantem reddit immunem à ve­nenatorum morsibus.

Pastinacae Marinae radius dentium dolori medetur.

Ad ligationem solvendam fel Corvi cum Oleo Sesa­mino valet, item suffumigium ex dente cada­veris, item cor Cornicis.

Coria pedum Gallinarum sub cinere tosta verrucas abigunt.

Fimus Porcinus fluxum natium sistit.

Hyaenae Corii particula gestata Hydrophobiae amu­letum est.

Aranea amuleticè Brachio apponitur ad febrem quotidianam.

Vermis in Dipsaci capite inventus valet ad quar­tanas.

Pici viridis pulvis ad Epilepsiam.

Dens Canis rabidi amuleti loco gestatus praeservat à morsibus Canum.

Aranea contusa, si juxta nares teneatur, Haemorrha­giam insistit.

Pellis leonis particula apposita ano Haemorrhoides sanat.

Cingulum ex lupinâ pelle conceptum retinet & ex corio equi marini.

[Page 27]Puncturas Scorpionum mus appositus sanat.

Ictus Gnarit curatur à stercore humano epoto, & ali­is alexiteri [...]s non cedit.

Exuviae Serpentum mulieri circundatae aut plantis appositae partum accelerant.

Pennae vulturis subditae pedibus parturientium idem praestant.

Catuli coagulum in aceto epotum curat hydropho­biam, & continuò aquam appetunt.

Umbilicus infantus exhibitus (sponte cadens) con­ceptum promovet.

Ossiculum in vertice Cyprini Piscis est, quod contra­riatur Epilepsiae.

Sanguis picae certo experimento, verrucas ex toto corpore tollit.

Pellis vituli marini applicata hydropicis aquam ex­haurit.

Intestinum lupi ad Colicum dolorem valet.

Cor Vespertilionis ad accersendum somnum valet, si gestetur.

Ossiculum è poplite leporis amuletum Spasmi.

Testudo mascula quae cognoscitur ex levi incisurâ sub inferiori teste alligata membro sanat Arthri­tidem.

Pulvis ex visceribus Milvi & ejus carne sanat Ele­phantiasin.

Hominis Sympathia cum Ve­getabilibus quae morbis ejus adversantur.

GRrana Alkekengi & semen Cucumeris Can­tharidum antidotus.

Urtica rubra antidotus fellis Leopardi & canis ma­rini.

Nux Avellana Pistacia veneno extremitatis caudae cervinae contrariantur.

Semen caulis cum aceto Antidotus veneni sanguinis Tauri.

Allia cruda, pulvis Calamenthi veneno & morbis à piscibus rancidis ortis contrariantur.

Abrotani succus adversarur veneno Scorpionum.

Scorzonera percussis à viperâ succurrit.

Endivia, Melissa, Carduus benedictus, Ruta pun­cturis Araneae medentur.

Acetum largiter potatum Aspidis veneno adversatur, item veneno avenarum inebriantium.

Cynorrhodi radix, Gentiana, Melissa, Ruta hydro­phobis prosunt, & medentur morsibus canis ra­bidi.

Paeonia, Saponaria, Valeriana agrestis, Epilepsiam tollunt.

Argenti vivi Antidotus sunt Scolopendria, Ruta, Juncus Indicus quem Icho appellant, hydrargy­rum ex corpore gallicatorum trahit, si eo suffu­migentur.

Decoctum apii morbis ex Lithargyrio ortis resistit.

Vinum ad ebrietatem morbis à Cerussâ ortis adver­satur.

[Page 29]Cineres sarmentorum vitis aut fabarum in vino hys­sopi morbis à gypso ortis, succurrit.

Apii succus morbis ex scoriâ aeris originem habenti­bus prodest.

Oleum nucleorum pini symptomatibus à Realgare ortis medetur.

Opium & adstringentia adversantur venenis laxati­vis, succus Ribium Scammoniae, Origani succus Mezereo, &c.

Agnus castus, grana Juniperi succurrunt morbis ab Oleandri succo ortis, item Satyriasi.

Piper nigrum succo Brioniae contrariatur.

Piper album medetur morbis à succo Cyclamini or­tis & Aristolochiae.

Antithora antidotus aconitorum omnium & malo­rum ab iis ortorum.

Urtica minor Romana occurrit symptomatibus à Coriandro recenti ortis.

Radix Rhaphani medetur veneno pomorum Man­dragorae assumptorum.

Allium est antidotus Papaveris nigri.

Vini spiritus antidotus▪ Opii.

Allium, Calamentha, Absynthium, Sinapi contra­riantur morbis à comestione fungorum ortis.

Nasturtium, grana Fisticorum, pini, Hyoscyamo con­trariantur.

Semen Cucumeris & lac ejus sicus Pharaonis anti­dotus.

Semen Citri Euphorbii antidotus.

Hordei Cremor Serpentariae symptomatibus adver­satur.

Vinum antidotus Solani sylvatici.

[Page 30]Fraxini succus ad morsus serpentum.

Hedera ad Anguinam & cochlear ex e [...] confectum.

Squilla ad Epilepsiam.

Corallium nigrum, quod Antipathes dicitur, Phre­netidi succurit.

Antirrhinum & Pervinca liberant à fascinatione & incantâ mentis, vel intus assumpta vel amuleticè apposita.

Cicuta Satyriasis muliebris antidotus.

Mespili lignum pro amuleto liberat mulieres ab abortu.

Haemarrhois seu Chondrilla herba contactu haemar­rhoides sanat, item folia Sambuci apposita.

Fraxinus ad lepram, item Veronicae decoctum, item Saponaria.

Chamaepitys & Brassica, folia Persici arcent ebrie­tatem.

Dictamnus ad partum accelerandum.

Radices Acetosae & Plantaginis appensae amuleta sunt morbillorum.

Folia Lapathi solvunt ventrem, semina adstringunt.

Trifolium demorsis à Viperâ succurrit, sanis impo­situm doloribus lancinat.

Laserpitium antidotus venenatorum animalium.

Herbae nascentes in fimetis ruri ad anguinam.

Radix Hyoscyami albi portata amuletum est Co­licum.

Herba Paris antidotus Aconiti.

Echium & Malvae folia arcent Serpentes & eorum venena.

Chamaeleon album cardui species venenum est cani­bus [Page 31] & suibus, homini alexipharmacum contra venena.

Planta Indica sanguinalis Panacea curat omnes mor­bos carpis applicata per sudorem sanguinis.

Alga marina contra inordinatum appetitum prae­gnantium Cittam.

Radices Arnoglossi suspenduntur collo ad scro­phulas.

Taraxacum, Papaver Rheas Pleuritidi medentur, item succus Bellidis.

Scordium & Centaureum minus venenatorum icti­bus medentur.

Anacardis antidotus lini semen torrefactum.

Rhododaphnes antidotus Juniperi succus, Apii risus, melissa antidotus.

Hellebori albi antidotus Nymphaeae flos.

Chamaepityos ramis coronati non inebriantur.

Caltha movet menstrua per sympathiam, nam san­guis mulieris benè valentis redolet Caltham.

Polypodium contusum & plantis pedum parturien­tium applicatum partum accelerat.

Foeniculum in nutricibus lac generat.

Phu Dioscoridis, verbena flore purpureo, Hyperi­con, abrotanum, Ruta valent contra maleficia Cacodaemonis.

Argentinae folia plantis pedum apposita, spatio unius diei Dysenteriam sistunt.

Helleborus niger femori interno alligatus menses movet, partum accelerat, & faetum mortuum attrahit.

Asa faetida uterum furibundum compescit.

[Page 32]Personaria vel lappa▪ si [...]umma vertici applicetur, matricem pendulam retrahit: si plantis pedum applicetur, detrahit.

Brassicae folia idem praestant eodem modo adhibita.

Contactu umbrae Tiliae, capitis dolores exortae ab umbrâ juglandis curantur.

Animalium caeterorum Sym­pathia cum Vegetabilibus.

VEnenata animalia sympathiam habent cum Pino, Piceâ, Quercu, Cupresso, Nuce, Buxo, Napello.

Palumbes, Monedulae, Merulae, Perdices, laurum amant, & morbos suos abigunt lauri foliis.

Testudines Cicutam amant, & morsus suos eâ ad­juvant.

Ursi Mandragoram amant, & eâ curantur.

Apri hederam amant, & eâ tanquam Panaceâ u­tuntur.

Asini amant Ceterach & Scolopendriam.

Aves aquaticae delectantur salviâ fontanâ.

Gallinae Alsine, Anseres Hieracio gaudent & Acci­pitres.

Ranae, Bufones, Serpentes, lacertae esu vel attactu Ranunculi recreantur.

Catus Nepetam amat, canes gramen.

Cervus tranfixus Serpentariâ & Dictamno se curat.

Bufo munit se ab hoste Araneâ & morbos curat Plantagine.

[Page 33]Mustela Rutam amat, & eâ se munit à Regulo.

Serpentes amant Faeniculum, & visum ab eo robo­rant.

Grues Seseli amant & iis medetur.

Ciconia Origano delectatur.

Columbae Verbenâ delectantur.

Hirundines curant oculos Chelidoniâ.

Ibis pasta serpentibus utitur Origano pro antidoto.

Scorpiones exanimati contactu herbae Scorpioidis, [...]xuscitantur rursus contactu radicis Hellebori albi.

Mustela à serpentibus [...]aesa, salutem quaerit à Ver­basco, & ejus folia apposita ictus serpentum sa­nant.

Cervi Elaphobosco pasti resistunt morsibus serpen­tum.

Ulmi & Persicae folia praeter solitum tempus deci­dentia portendunt pestem in jumentorum & pe▪ cuino genere.

Aristolochia rotunda pisces ad se allicit & inebriat ut capi possint.

Dictamnus applicatus ventri Caprae facit lac ei a­bundare.

Per cribrum ex pelle lupinâ transmissa semina quaevis crassescunt.

Per cribrum ex pelle Phocae marinae transmissa semi­na gradini & tempestatibus resistunt.

Solanum sylvaticum collo boum appensum curat eo­rum vertiginem.

Equi si leviter percutiantur fuste ex Sambuco con­fecto provocat iis urinam remorantem▪

[Page 34]Bufo Thymum amat & sub eo delectatur jacere.

Asini Ferulam in deliciis habent, quâ pereunt equi.

Coturnices Veratro delectantur.

Hominis Sympathia cum Mi­neralibus & Lapidibus quae morbis ejus adversantur.

MAgnes Herniam curat, Catarrhum sistit, ute­rum firmat, quartanam hydropem, & Ce­phalalgiam profligat.

Si Sapphiro Anthrax aut Bubo fricentur, curantur.

Lapis Alectorius in stomacho veteris Galli reddit gestantem apud omnes gratiosum & audatem.

AEtites valet contra abortum, si brachio sinistro aut collo applicetur; contrà verò si semori interno.

Gugates lapis hydropicis confert.

Succinum applicatum pulsibus amuletum pestis est.

Crystallus generat lac mulieribus.

Unionum pulvis, Bezoar, Rubinu [...], Granatus, Smaragdus, Hyacinthus cyaneus cordialia sunt.

Terra lemnia & Armenia veneni Aranei, Canthari­dum, leporis marini antidota.

Smaragdus collo alligatus, Epilepsiam, & ventris dysenteriam eradicat.

Selentes lapis sistit sanguinem in quacunque parte corporis, si pelli applicetur, & tertio digito applicatus sanat dysent [...]riam in unius horae qua­drante.

Sulphuris odor pacat furores uterinos.

[Page 35]Ossi fragus lapis curat & conglutinat ossa [...]cta ex­hibitus, item confert lithiasi & Podagrae amu­leticè gestatus.

Succinum est antieqilepticum & urinae difficultatibus succurrit.

Lapis bufonis puero appensus certo experimento lumbricos necat & expellit, item morsibus Ara­neae & ipsius spumae contrariatur.

Sardonius lapis ventri alligatus conceptum firmat.

Lapides Cancrorum in vino dolori splenis medentur.

Electrum minerale arcet malificia sagarum & in can­tamenta.

Hydrargyrum antivenereum est, &c. pro amuleto colico portatur.

Chalcedonius lapis Melancholiae antidotus.

Chelidonius lapis lunaticis medetur amuleticè ap­pensus.

Arsenicum, Auripigmentum sublimatum sunt amu­leta pestis, licet non conveniant cum homine

Jaspis virudis os stomachi adjuvat, & sanguinem fluentem cohibet.

Hieracites lapis Indicus Haemarrhoides sistit.

Corneolus lapis in armillis idem praestat.

Lapis Corvinus ex Corvo pisce sumptus dum palpi­tat, Colicos dolores sanat.

Lapis Colubrinus si ventri alligetur, hydropicis a­quam exhaurit.

Sapphirus arteriae applicatus minuit calorem febri­lem.

Adamas madendo venena irrita reddit.

Lapis Spongiae collo gestatus tussim cohibet.

[Page 36]Plumbum & varia ex eo medicamenta ulceribus tam internis quàm externis medentur, nam ami­cum est carni humanae.

Stannum & ex eo composita medicamenta uterum furibundum placant.

Aurum adversatur Elephantiasi.

Ferrum & Chalybs & ex iis composita Spleneticis succurrunt.

Argentum & ex eo composita Epilepticis conveni­unt &c. ex libris Chymicorum passim desumen­da quibus referti sunt.

Animalium caeterorum Sym­pathia cum Lapidibus & Mineralibus.

STruthiocamelus ferro maximè delectatur, & illud in stomacho conficit.

Galli gallinacei aureis nummis maximè delectantur, & deglutiendo in stomacho digerunt.

Mineralium Sympathia cum Vegetabilibus & contrà.

VInum sulphure praeservatur à corruptione.

Ligna oleo Sulphuris praeservantur in aevum.

Vina à fulmine praeservantur si ferrum doliis super ponatur.

Magnes servatus foliis laccae sive Kermes, & Isatis sylvaticae roboratur.

[Page 37]Coryli virga eodem modo concinnata quo acus nau­tica venas argenteas monstrat.

Sie virga ex Piceastro plumbum monstrat.

Aurum & argentum attrahunt Olivas & Palmas, ut testantur the saurorum occultorum investigatores.

Aqua Tartari praeservat argentum à rubigine.

Lapis AEtites appensus ficus radici omnes ficus matu­ras ex arbore detrahit & arbor infaecunda in po­sterum redditur.

Stannum cum plumbo, cupro, ferro, argento coit cum pice Graecâ.

Antipathia Mineralium cum Vegetabilibus.

FRuctus Ananas eâ vi pollet ut ferrum aut chaly­bem propinquum consumat.

Portiuncula argenti vivi in meditullio arboris impo­sita impedit ne crescat arbor.

Agrifolium foliis perpetuò virentibus & spinosis, si injiciatur igni quo utuntur in liquando & purifi­cando ferro, impedit liquefactionem ejus & fria­bile reddit, quod quotidie experiuntur ejusmodi artifices.

Ferrum molle redditur à succo Cicutae.

Succinum si fricetur oleo festucas non trahit.

Lignum in aqua Salis gemmae lapidescit.

Antipathiae & Sympathiae speciales.

INter omnia metalla Magnes solùm attrahit & attrahitur à ferro.

Lapis Theamides inter omnes lapides ferrum solùm à se pellit.

Quidam Rosas; pisces, carnem suillam vel carnem omnem, lac, caseum, ova, Sysimbrium, rutam, Hericium animal, Catum, mures, vinum Allium, panem mannam abhorrent, ita ut, si ea comede­ret aliquis qui speciali Antipathiâ adversatur, aut videret, in lipothymiam continuò caderet.

Aliqui Cicutam sine noxâ comedunt.

Aliquis lapidibus pascebatur.

Aliqui à serpentibus immunes sunt ut Psilli, à scor­pionibus Hydaspis fluvii accolae in Indiâ.

Quidam Helleboro poto non purgantur.

Alii [...] raneis sine noxâ pascuntur.

Aliqui aspectu medicamenti purgantur.

Quidam cremorem Tartari, quidam Diaphanicon abhorrent.

Aliqui viso mari purgantur vomitu, non solùm na­vigantes.

Veratrum in argo Tridentino non purgat, in omni­bus aliis locis summè purgativum.

Adamas praesente toxico'sudat.

Quendam novi qui legendo tractatum de Chymo & Chylo animi deliquio tentabatur.

Antipathia eorum quae sub nul­lo praedictorum continentur.

ELectrum non trahit Ocymum, utut reclamante Keirchero.

Electrum minerale arcet maleficia sagarum, si geste­tur.

Topazius verus si imponatur aquae bullienti, continuò defervet.

In tabulâ planâ ex Bismutho frustrum Succini, & tribus inde spithamis colloca vitriolum viride, mox hoc colorem & acredinem invisibiliter a­mittet.

Flante vento turbatur Zythum ex lupulis & hor­deo factum.

Quercus excisa, flante Borea, verminosa redditur.

Siquis, dum panes in Clibano sunt, calidas placen­tas ex eâdem massâ scindat cultro, cuncti panes in clibano integrâ crustâ à micâ divelluntur.

Item si, tempore dum panes in furno sunt, aliquis tectum ejus conscendat, aut aliquo modo concu­tiat, idem continget.

Gallinâ ovis incumbante si in iisdem aedibus ovum igne assetur, intereunt pulli exclusioni vicini.

Si lac vaccarum ab uberibus calens projiciatur super prunas candentes, inflammantur cum dolore ube­ra, & lac discedit, quod etiam saepissimè accidit mulieribus.

Crescente Lunâ decrescit Caepè, licet omnia alia bul­bosa crescant.

[Page 40]Cinamomum ex patrio solo planatum degenerat in laurum.

Piper extra patrium solum, nempe in Italiâ planta­tum, producit haedetam.

Gingiber ex patrio solo Arabiâ desumptum, maero­re tabescit.

Aquaticae plantae ad arida loca transplantatae phthisi pereunt.

Aridae in locis aquaticis Hydrope pereunt, &c.

Galaxias lapis in mediis flammis non potest califieri.

Si surculus Borealis arboris Australi ramo inseratur, non crescit.

Pomum in duas partes aequales dissectum, si iis ver­rucae fricentur, usque dum tepescant conjunctis pomi partibus filo si reponatur ubi putrescere po­test, disparent verrucae, si verò non putrescat, manent: hoc etiam verificatur in particulâ carnis eodem modo adhibitâ & sepultâ.

Phocae marinae pellem qui gestaverit immunis reddi­tur à fulmine, ut & ipsum animal dum vivit.

Vinum adustum cum sulphure aut Pipere si super­spe [...]gantur stercori calenti, dysenteriam & scabi­em ani, cacanti inferunt.

Si vasi ex hederâ confecto instilles vinum aquâ dilu­tum, extill [...]bit aqua vino remanente.

Si quis Verrucas, Melicerides, nactas, & ejusmodi excrescentias collecto in conum vitri lunae lumine, superradiet donec frigus percipiatur, suâ sponte eva­nescunt.

Hydrops, monia, & morbi lienosi dissolvuntur â Dysenterià.

[Page 41]Febris Apoplexiam fugat.

Febris ab Ictero post diem sextum superveniente pel­litur.

Lethargus à delirio expellitur.

Epilepsia non patitur tertianam febrem aut quarta­nam longam.

Corallium rubrum si carnem mulieris hystericae aut fluxu menstruo laborantis tetigerit pallescit colo­rem mutando, removendo pristinum recuperat splendorem.

Oleum Tartari instillatum infusioni foliorum Sennae rubicundam reddit.

Oleum Vitrioli recuperat splendorem Rosis marcidis & discoloratis.

Confossum cadaver praesente homicidâ ante judices cruentatur.

Si farina ex tritico fiat quando gernien emisit, pultes ex eo nullâ coctione spissantur.

Vasa ex Aurichalco si sunt in mensâ ubi est venenum, varios attrahunt statim colores.

Smaragdus, si sit in manu ejus cui offertur vene­num, statim viriditatem ammittit, & alium colo­rem induit.

Cornu serpentis si teneatur in mensa ubi est vene­num, sudat.

Sues, ut & boves à scorpione morsi non laeduntur nisi ingressi fuerint aquam.

Pestilentes febres, Phthisis, morbilli, ophthalmia, lippitudo ad distans contagio inficiunt; Phthisis pulmonibus officit, ophthalmia oculis, vertigo capiti, plica Polonica capillis, &c.

[Page 42]Sanguis hircinus Adamantem emollit.

Serpentes, Ranae, Bufones, Araneae, ut & alia ve­nenata in Hiberniâ non generantur neque vivunt.

Muria carnium salitarum impedit generationem pu­licum.

Igois, aeris humiditas, sevum, oleum, rubigo, sca­brities, pruinae, pluviae, radii Solis Magnetis vim retundunt. Item si detineatur in aquâ quâ u­tuntur lapidibus serrâ secandis totam vim amittit.

Si succus venenatae plantae ponatur apud tadicem ali­cujus salutaris plantae, ut succus Aconiti, hyos­cyami, &c. ad radicem Brassicae, Boragi­nis, Buglossi, &c. redduntur venenosa, sic & arbores per emphytismum producere possunt fru­ctus vomitivos, purgativos, cordiales, deleteri­os, sudorificos, &c. si talia medicamenta per­forato loco, ubi fit emphytismus imponantur ar­tificiose.

Venenata animalia, ut sunt serpentes, bufones, red­dunt plantas cavernis suis accrescentes venenatas, quod verificatur à Salviâ infectâ halitu bufonis.

Succus tithymalli sale & stercori humano injectus ventrem solvit.

Quaedam plantae succos omnes sive amaros, falsos, acres, dulces, acidos in suam naturam conver­tunt, ut Colocynthis reddit omnes ad radicem sparfos amaros.

Sic quaedam animalia, ut pisces in mari falso insipidi sunt.

Si vescicatorium aliquod imposueris excrementis ad­huc Calentibus intestina corrosione afficientur.

[Page 43]Item pisa frixa injecta excrementis tot pustulas in pe­dice excitabunt quot pisa.

Sympathia eorum quae sub nullo praedictorum continentur.

MAgnes se ad polum Telluris dirigit Australem vel Borealem.

Electrica corpora, qualia sunt Electrum, Gagates, Mastix, Vitrum, cera sigillaris, sulphur, Resina du­rior, Arsenicum, Selenitis, Sapphirus, &c. omnia promiscue attrahunt.

Terra ex Nilo desumpta exsiccata & diligenter as­servata, toto anni tempore nihil in pondere mu­tatur ad diem 17. Iulij, tunc seipsa fit gravior quo tempore inundatio fit Nili.

Aqua in vasis aereis asservata notabili incremento at­tollitur dum nubes in pluviam colliguntur.

Si lignum demergatur in aquam illâ parte quâ cae­lum aspexit, supernatat, sitùmque universi quo­ad partes reservat, quem, dum cresceret, ser­vavit.

Esula ut & Ebulus vel Sambuci extremitates, & A­sari folia sursum evulsa per vomitum, deorsum per secessum purgant, reliquum autem Sambuci quocunque modo vellicetur, uno modo tantum purgat.

Physa seu Orbis piscis AEgyptiacus semper faciem ad eam partem caeli dirigit dum vivit, ex quâ ventus spirat; item exciccatus & suspensus in domo ean­dem qualitatem retinet.

[Page 44]Hirundo marina eandem qualitatem habet.

Flores Heliotropii, sicut Tragopogon, Cyclamen, Chamaeleon, Chrysanthemon, lupinus, omnia Cichoreata, Tulipae, Lilium Persicum, Anemo­ne, Scorpiurus, Caltha, Acatia, lotus, & alia, tam diebus serenis quàm obnubilatis & noctibus solem sequuntur.

Abies, Tilia, Populi, Olivae, Ulmus, & Salicis spe­cies, & quae folia habent virentia in unâ parte, & albicantia in alterâ, suis foliis denotant solis an­nuum cursum, nam crescunt & virent continuò dum sol accedit ad solstitium, ab isto tempore extenuantur & marcescunt.

Selenites lapis noctu imaginem lunae sequitur.

Omnia bulbosa inter herbas & Cucumeracea luna [...] incrementum & decrementum servant accrescen­do & decrescendo, item ostreacea, & pupilla oculi Cati.

Virga ex Alno monstrat aquam sub terrâ, eodem modo facta ut acus nautica ex duabus virgulis.

In concavis puteorum sine semine crescunt, Adian­thum, Capillares herbae, Scolopendrium, Cym­balaris, Hepatica.

In fontibus crescunt Nasturtium, Becabunga, &c.

In rimis murorum aut tegulis crescunt Parietaria, Blitum, Sedum omnigenum Leucoion.

Nymphaea in loco arido plantata inclinat advas aquae plenum juxta positum.

Triticum potest transplantari in avenas si juxta f [...] ­rantur, sic Ebulus in Sambucum.

Ilex in quercum, Adianthum in Scolopendrium; [Page 45] sic Rapa, Raphanus, Typha, Zea, Sysimbri­um & Mentha alternas subeunt transplantatio­num metamorphoses.

Plumbum liquatum & scutellae ligneae capite super­positae & aquae semiplenae injectum, dolores capi­tis acutos curat.

Radix Tamarisci urinae patientis infusa, postea si comburatur curat Icterum.

Persicaria, Consolida, Sophia, Serpentaria, Bras­satella istud habent peculiare, ut, si demergan­tur in aquam, & super vulnus aut ulcus tepescant, & defodiantur ubi putrescant, tunc vulnus sane­tur, si verò non putrescant sed arescant▪ non sa­netur.

Tapsus barbatus applicatus & posteà sepultu [...] curat Haemarrhoides.

Chamaeleon mutat foliorum & florum colorem, pro mutatione terrae, aut fundorum diversitate in qui­buscrescit, ut nunc sit nigra, alba, &c.

Secundina si non comburatur aut sepeliatur, dam­num adfert mulierl.

Sevum Ursinum in pyxide reservatum augmentatur eo tempore quo ursi hyeme in suis latibulis pin­guescere solent.

Pisa sata in novilunio totâ aestate florent, usque ad finem autumni, licet non germinent.

Spiritus sanguinis in vitro servatu [...] monstrat sanita­tem aut morbos ejus à quo detractus est, licet longè absentis, nam morbido eo existente tur­batur diversimodè & claritatem ammittit & contrà.

[Page 46]Pellis vitulo marino detractae pili eriguntur & rigent accidente maris aestu, recedente autem demittun­tur & flaccescunt.

Si mulier terretur ab in opinato lunae conspectu tem­pore conceptus, faetus macula luniformi signabi­tur; quae incrementum & decrementum ejus se­quetur.

Succus Hyoscyami commixtus sanguini lepotino, & si cum pelle ejus sepeliantur congregat omnes le­pores istius tractus ad locum.

Naphtha è longinquo attrahit ignem.

Heliotropium in Euphrate non solùm sequitur solis cursum, sed ex aquâ paulatim ad solis adventum emergit, recedente sole sic etiam panlatim undis immergitur.

Nasus imposititius ex carne musculosâ brachii cadit mortuo eo ex quo de sumptus erat, licet rami ar­boris insititii non marcescant córruptâ arbore cu­jus erant rami.

Ovum in urinâ febricitantis ebullitum, & inter for­micas reconditum tollit febrem.

Porci se solent fricare quando nimium obesi aut sca­biosi si mappa aff [...]icetur istis lapidibus & deinde applicetur faucibus inflammationibus earum me­detur.

Hydrops, Podagra, Icterus, febres curantur, san­guinem calentem agri includendo putamini ovi & carne mistum canibus exhibendo, & sic transfertur aegritudo.

Filo quo suffocatur serpens curatur anguina, si collo circundetur.

[Page 47]Attractrici vi pollent Aristolochia longa, Scopa re­gia, Cadmia, adeps Cuniculorum, Asa foetida, Tapsia, Dictamnus, feamentum panis, fimus Co­lumbinus, Anserinus, Anagallis flore purpureo, Arundinis radix, Pyretrum, Thalaspi semen, Eu­phorbium, Anemone, Helleborus uterque, &c.

Omnis herba, lapillus, metallum, fructus aut se­men habens similitudinem cum aliquo membro aut morbo in figurá aut colore confert, ut pluri­mùm, illi membro & morbo▪ ut malum Citreum cordi, Papaver capiti, Orchis gentalibus, Scro­phularia scrophulis, Chelidonium minus, &c. Chelidonia Ictero, ut & Crocus, Rheum purgat humores ejusdem coloris.

Ei quae Sympathiam inter se habent idem in nobis fere semper efficiunt, ut Cucurbita & aqua, olea & myrtus: Quae antipathiam exercent contrarios pariunt in nobis effectus, ut Cucurbita & clea, Brassica & Vitis.

Membra animalium conveniunt membris animali­um similibus, praesertim si animalia vel eorum ali­menta virtutem habent morbo membri contrari­am, ut lieni confert splen Captae, lentisco Cap­paris & Tamarisco Pastae. Item splen suis aquam ferratam fabrorum bibentis, sic fimus & splen A­sini pasti Ch [...]lidonio curat Icterum.

Quaedam vegetabilia ita propriis locis delectantur, ut alio transplantatae non crescant vel specie aut qualitatibus mutentur, ut Cinamomum, &c.

Dulcia, fimus, sal, Piper, aqua vitae, olea distilla­ta, carnem & multa alia à putredine praeservant.

[Page 48]In paludibus fracidis fiunt conchylia, limace [...], bufo­nes, ranae, lacer [...]ae, hirudines, vermium multae species, &c.

Mel cum pane mistum in formicas mutatur.

Sassa [...]ras in Florida solum provenit, Iberis herbâ in Hispaniâ Cretâ fert cupressum, Malabathrum & Agallochus in Indiâ, Schaenanthus Cinamomum Piper in Arabia, &c.

Ulmus & Alnus apud flumina crescunt, Ornus in montibus, Myrtus amat littora, Vitis in dume­tis, Taxus amat aquilonem, pediculi in homine fiunt, tineae in lanis, Cantharides in Fraxino, Bu­prestis in Pino, Conchylia marina & testacea in petrosis locis degunt, Anseres in Scotiâ Septen­trionali fiunt ex lignis aridis abietinis, aptae eti­am sunt ad generandum sibi simile.

Magnes qui vim amisit ex [...] aqua quâ utuntur lapidi­bus serrâ secandis eam recuperat moderato calore.

Herba aliqua minutim concisa & terrae commissa, producit herbam ejusdem speciei, ut plurimùm.

Conchylia contrita & in arenâ seminata aquâ falsâ irrigata, producunt Conchylia.

Serpens mortuus seminarium est novis serpentibus.

In quercu fit Polypodium, & cort ex quercus pulve­ri satus & aquâ subactus arboris alterius trunco impositus producit in gentem Polypodii copiam.

Anguis ex spinâ humani cadaveris nascitur.

Ex vitulo mortuo occlusis meatibus fiunt apes.

Capones qui vescuntur serpentibus & bufonibus eo­rum caro est salutaris.

In cavernâ quâdam Scotiae Slaines dicta aqua pura [Page 49] illic decidua vertitur in pe [...]ram albam Marmoris aemulam.

In lacu Hiberniae quem lacum Neich appellant, la­pidescit lignum, ita ut eo utantur ad novaculas acuendas.

Animalia quae vescuntur piscibus eorum qualitates participant, ut sunt sues, anseres, anates, &c. multa ejusmodi alias declaranda.

Testacea fere omnia licet extra mare, quamdiu vi­vunt accedente ma [...]is aestu hiant, recedente au­tem aestu, clauduntur.

S [...]pe notavi morbidi cum sua urina in vase clauso per aliquot dies servata, sympathiam.

Arum AEgyptiis edulium optimum, in nostris re­gionibus ob acrimoniam non potest degustari.

Arbor Persica fructus producit Europaeis suaves, Per­this & AEgyptiis venena.

Nux My ristica sub torrida Zona crescit, & in Euro­pa in Juglandem degenerat.

Cypressus adeo austro dilectatur ut in septentrione non bene crescat, nam in Livonia mutatur in ali­quid Sabinae simile.

Hysopus & Abrotanum in Germania & Britania o­ptlmum odorem spirant, in Italia fere nullum ha­bent.

Ocymum fragrantissimi odori [...] est in Italia; in Ger­mania obtusi tantum.

Panthera maculam habet in pelle, lunae typos per­fecte imitantem, filimenta hepatis glirium, ad normam luminis lunae crescunt & decrescunt.

[Page 50]Formicae crescente lun [...] lumine laborant, decrescente cessant.

Physa pisces decrescit, & crescit, cum lumine lu­nari.

Glycyriza, & acacia, amplectuntur solem dum splendet, elevando & extendendo sua folia: ab­sente autem eo, flaccida folia demittunt.

Trifolii species quaedam est quae ter in die, pro va­rio solis aspectu, colorem mutat, nam mane albi­ca [...], meridie purpurescit, vesperi saturate rubet.

Ibis in AEgypto solum vivit, alibi transportatus mo­ritur.

Polypus solum vivit in aqua marina, in aliis mori­tur, &c.

Ex Fructu ARBOR.

UT principia Philosophiae nostrae feliciùs ac faci­lius ex praecedentibus exemplis e [...]uantur, quae­dam, quae praesenti instituto magis accommoda vi­dentur simpliciter sine aliquâ confirmatione, hîc subjiciemus; quorum licet maxima pars priùs descri­pta sit in variis Sympathiae & Antipathiae complica­tionibus clarioris doctrinae grati [...]ea rursus describe­re haud videbatur inconveniens, sic aut [...]m se ha­bent.

Accipe terrae virginis quantum satis, quae nun­quam semine animalis, vegetabilis, aut mineralis impraegnata fuerat, & colloca in concavis puteorum recenter extructorum fontiumque saxis porosis Cry­ptisve carbonum; & si pluviâ irroretur in istis locis, terra ista virgo ingravidabitur absque semine, radice, aut pollutie seminali: his herbis & non aliis; vid. Adiantho, Capillis Ven [...]ris, Scolopendriâ, Sym­bellariâ, Hepati [...]à.

In rimis murorum si ista terra locetur, uti priùs dictum, ingravidabitur his & non aliis plantis, vid. Parietariâ, Salviâ vitae, leucoio, absque ullo semine, &c.

In tegulis seu tectis domorum si terra talis loce­tur, uti dictum, in eâ producuntur Sedum omnis gene [...]is, Herniaria, & Millepedes. Si radices [Page 52] aliarum plantarum putà Hyoscyami, Angelicae, &c. illic plantentur, destruunt fermentum proprium loci.

Si terra ista locetur in loco alto in summitate pali aut in vase aliquo longè à seminali aliquâ misturâ successu temporis ingravidabitur semine herbarum naturaliter illic subtus jacentium, & crescentium, ex earum evaporationibus, & hoc serio notandum quòd post productas plantas remaneat terra virgo, in eodem pondere & quantitate.

Per sex ferme mensium spatium à coitu, Gallinae ova prolifica pariunt sine ulteriori cum Gallo cum­mer [...]io, neque potest genetura Galli tamdiu in o­vario corporaliter remanere.

In uteris quadrupedum viviparorum (uti opti­mè annotavit doctissimus Harvaeus) à coitu, non rem [...]net seminis corpus. Nam in Cervis, Damis, Ovibus, &c. uno aut altero mense à coitu vidit uteros vacuos, quicquid [...] dicat Highmorus.

In lacu Hiberniae quem Lochneich vocant lapi­descit lignum in eum projectum minimo temporis spatio.

In rupe Scotiae Septentrionalis lapidescit aqua il­lic guttatim decidua: Si autem aqua ista extra ca­vernam in aere aperto locetur no [...] lapidescit, licet vim habeat lac coagulandi.

Ex Anate putrefacta sub fimo fiunt bufones▪

Ex pilis equorum in aquam projectis fiunt An­guillae.

Ex stercore equino Scarabei, &c. hujusmodi.

Ex uno pane vi diversorum stomachorum sit caro [Page 53] porcina, equina, bovina, canina, humana, &c. Item pisces diversi.

Item ex vino, pane, oleribus, leguminibus, car­nibus omnium generum, piscibus, herbis, fructi­bus fit unus chylus diaphanus ex talibus multorum colorum in stomacho hominis, & ex isto chylo fi­unt centum fortassis partes specie & proprietatibus diversae.

Piper recens in Italiâ plantatum fit hedera. Se­men bordei in locis incultis mutatur in avenas.

Veratrum in agro Tridentino vi purgativâ orba­tum est.

Rhabarbarum apud nos ignaviter aut parum pur­gat.

Papavera apud nos vi lethali orbata sunt, licet regio sit Thebis decuplo frigidior.

Zinziber extra patrium solum non crescit.

Triticum in avenas & lolium, Ebulus in Sam­bucum, Ilex in Quercum, Adianthum in Scolo­pendriam, Imperateria in Angelicam, Rapa in Raphanum transplantari possunt, si propè crescant.

Picae, serpentes, araneae, bufones, ranae, ve­spae, &c. venenata in Hiberniâ, neque sponte, ut in aliis regionibus, proveniunt; neque illic vive­re queunt, si ex aliis locis portentur.

In insitionibus arborum surculus convertit succum radicis alterius speciei in suam naturam, mutatis omnibus ejus proprietatibus, tamen in quibusdam remanent, ut surculus Pomi in Rhamno aut Meze­reo acquirit vim purgativam, &c.

Apud cavernas serpentum & bufonum herbae cor­diales, [Page 54] putà Buglossum, Borago, Melissa, Violae induunt qualitatem deleteriam.

Mercurialis & Mezereon juxta vinum plantatae, vim ei purgativam communicant, sicut Cicuta, Hy­osciamus & Solanum ei vim narcoticam indunt.

Animalia quae vescuntur piscibus, putà aves ma­rinae, sues, anseres, Gallinae, &c. induunt qua­litates piscium, nam eos redolent.

Anseres in Scotiâ Septentrionali ex lignis abie­tinis crescunt redolentes ea.

Vitis Brassicae applantata arescit, vel se in adver­sum slecit, &c. exempla similia prius descripta.

Sublimatum vel Arsenicum apposita venenatis ulceribus, duo venena se mutuò ligando curant ulcus.

Si liquori Sublimati instilletur Oleum Tartari duo ignes se mutuo ligando relinquunt Balsamum dulce, sic Oleum Vitrioli & Tartari agendo in se relinquunt Tartarum Vitriolatum, sic etiam Oleum Arsenici & Realgaris relinquunt Balsamum pa­regoricum.

Vox ▪Pavonis item fraxini folia ligant serpentes.

Succus Betulae Martialis solvit impotentiam ve­neream.

Saliva canis rabidi in carne à dentibus relicta, red­dit homines, & caetera animalia hydrophobiae haere­des, &c.

Item cerebrum Cati comedentes mores & gesti­culationes ejus praese ferunt.

Tarantulae ictus reddit homines & bruta instar Tarantulae inquietos, & in motu continuò saltan­tes, [Page 55] & urinis eorum cernitur aliquid simile telis A­ranearum.

Ferino sanguine epoto ferini mores induuntur.

Carnes animalium rapacium, ut sunt Lupi, Corvi, Accipitres, &c. imprimunt saepè comedentibus mores eorum; multa istiusmodi exempla annotabit lector in praecedentibus complicationibus.

Ex primis quatuor exemplis liquidò constat ter­ram virginem post natas plantas remanere in quan­titate & pondere pristinis, ideoque eam non ingredi plantarum illîc nascentium compositionem: Relin­quitur ergo plantas istas ex solâ aquâ fieri aut ex ni­hilo, non verò ex somniatis mistionibus quatuor e­lementorum. Si fortasse dixerit aliquis terram cres­cere, rogonum eadem sint Caeli phaenomena nunc & ante mille annos, & si sunt eadem, oportebat ter­ram condensari, & unus maniplus nunc esset gravior multis ante tempora Noachi, & licet ista exempla clarissimè illud demonstrent, in tanto (ut videtur) paradoxo describendo ne nimis jejuni videamur, alia ex naturae promptuario habebis. Si mense martio, perforaveris Betulam, Queroum, Fraxinum, &c. extillabit aqua limpida, clara, & pura obscurum ar­boris saporem & odorem referens, quae spatio 12. aut 14. dierum praeponderabit arbori cum ramis & racidibus; ideoque sequitur arbores ex solâ aquâ fieri, quam ex terrâ sugunt sale nitro impraegnatam. 2. Ex aquâ guttatim deciduâ in cavernâ Scotiae se­ptentrionali videmus petram albam fieri sine aliquâ sensibili misturâ alterius rei. 3. Chymicorum sal, Sulphur, & Mercurius migrant in aquam claram, [Page 56] inspidam, & aequiponderantem corpus in eam dis­solutum, quod Chymicis peritis notissimum. 4. Ca­davera mortuorum in Caemiteriis in aquam migrant, nam si in cinerem & terram migrarent, caemiteria in immensum crescerent, quod experientiae quotidianae repugnat. Praeterea, si ex mistelà quatuor ele­mentorum omnia corpora re [...]ultarent, tunc aurum, & caetera, metalla, marchasitae, & lapides non prae­ponderarent terrae, quod liquido patet. Licet obstre­pant nonnulli, mussitantes nescio quid de terrâ pu­râ, quae non nisi in centro reperitur, atque eam esse omnibus mistis graviorem. Sed contrà sic arguo. Ubicunque fiunt metalla, lapides, &c. ibi est ter­ra pura, At in istis locis terra est levior istis, Ergo. Si igitur ex aquâ solâ fiunt omnia corpora quae mista creduntur, utrum sunt Vegetabilia, Mineralia, vel Animalia, unde existentiam suam mendicabit Chimericum illud monstrum Mistio, atque omnes salibrosae & inextricabiles difficultates, atque in­compatibiles contradictiones, quae ingenia Philoso­phorum acutissimorum hucusque torserunt, exinde natae, quis quaeso contrariis elementorum in misto qualitatibus (quibus omnis generatio & dissolutio rerum falso ascribitur, cui neque insunt neque ines­se possunt) dabitur locus? Et si neque mistioni, neque contrariis in misto (quod nunquam extitit) qualitatibus detur locus in naturâ unde originem suam habuerunt temperamentorum tot diversae complicationes, &c.

Licet ex aquâ tanquam unico principio materiali omnia quae mista priùs fuisse putabantur, fiant; [Page 57] tamen omnia fieri ex unico principio simpliciter mi­nimè dicendum est: Quia tunc nulla esset distinctio inter principium & principiatum, & ambo essent il­lud unicum, ideoque in exemplis istis ulterius inve­stiganda sunt alia.

Secundo igitur ex quatuor praeallegatis exemplis patet locis omnibus à creatione indita esse principia quaedam activa spermatopoetica in aevum duratura, quae neque sunt calor, frigus, &c. aut contempe­ratio istarum qualitatum inter se pugnantium, aut influentiae solis, lunae, aut caeterorum syderum, nam si hoc esset, quodlibet ex quolibet fieret, & id pro­miscuè in omnibus locis, nec hîc capillares herbae, segetes, uvae, illîc Blitum, Sedum, Leucoion, & sic de caet. Sol autem per suum calorem inservit productioni istorum vegetabilium, excitando nimi­rum & fovendo ista principia ut impraegnent virgi­nem suam terram eorum seminibus, ista autem prin­cipia subjectantur in odoribus concreatis aut perce­ptibilibus à sensu aut aliquando non ut in experi­mento quarto, quae medio isto odore contagio quo­dam per totam massam substratam serpunt masculi­num robur illi impertientes. Ut in panificio, v. g. fermenti grana aliquot inficiunt contagio suo m [...]s­sam farinae maximam, & in suam naturam transmu­tant. Sic saliva canis rabidi in minimâ quantitate mutando humores spiritus partes, & consequenter actiones hominis aut bruti demorsorum inducit Hydrophobiam. Sic Tarantula ictu suo sere ob exilitatem aculei insensili mores suos & gesticulatio­nes ad hominem aut brutum transplantat. Sic aqua [Page 58] decidua in terram virginem à fermento tegularum vertitur in Sedum, à contagio puteorum in Adi­anthum, Capillos Veneris, &c. Ita ut istis prin­cipiis nullum nomen meliùs quadret, quàm si fer­menta vocitentur; quae priùs à solo Helmontio viro in multis perspicacissimo satis perfunctoriè, leviter, & obscurè delineata sunt. Ergo horum anatomi­am ex propositis exemplis eruere pro virili conabor, & primùm de locis fermentorum producentium ve­getabilia, animalia, &c.

Loca fermentorum, ut ex exemplis constat, vel sunt in terrâ, Aere, Aquis, Vegetabilibus, Ani­malibus vivis & mortuis & eorum partibus, & Mi­neralibus.

Secundo loca fermentorum in terrâ, aere, a­quis, &c. sunt vel in▪

Septentrione, ut Taxus, Cochlearia, Anseres abietini.

Oriente, ut Piper, Aloe, Sarcocolla.

Occidente, ut Petum, Mirabilis Peruviana, Iber herba, nux vomica.

Austro, ut Stachas, Laserpitium, Euphorbium, Rhabarbarum.

Tertiò, loca fermentorum sunt in particularibus regionibus, ut Sassafras in Floridâ; Radix China in Chinâ, Malabathrum & Agallochum in In­diâ, Schaenanthus in Arabiâ, nec alibi, Theamides lapis in AEthiopiâ, Mirabilis Peruviana in Pe­ru, Rhabarbarum in Ponto, Cochlearia & Saxi­fragia minima in Britanniâ, Opium in Thebe, Manna in Calabriâ, Senna in Alexandriâ. Sic [Page 59] dantur herbae Italic [...], Syriacae, AEgyptiac [...], Cre­tic [...], Graecae, Virginianae, Americanae, Massili­ [...]nsis, Belgic [...], AEthiopicae, Lusitanicae, B [...]asilia­na, Persicae, Illyricae, &c. quae passim in libris herbariorum extant. Sic etiam de animalibus & mineralibus dicendum.

Quartò, fermentorum loca sunt in particulari­bus locis omnium fere regionum, tali autem sunt.

Prata, ubi fiunt Orchis, Trifolium pratense, Pentaphyllon bacciferum, &c.

Uda loca, ubi fiunt Iuncus Verbenaca.

Sylvestria, Carlina.

Aquatica, Nymphaea, Plantago aquatica, Pi­peritis, Flammula.

Olida & uliginosa, Spatula faetida, Cotyla fae­tida, Atriplex faetida.

Palustria, Caltha palustri [...], Rannunculus, Spon­dilion, Scordium.

Stagnantia, Persicaria, Cannabis agrestis.

Umbrosa, Cyclaminus, Dracunculus major.

Fracida. omnia Tuberum genera.

Arenosa, Ononis, Plantago, cornu Cervi.

Maritima, Cochlearia, Brassica, Soldonella, Erin­gium, Scylla.

Arida, Saxifragia, Pimpinella, Lonchitis.

Saxosa & petrosa, Acanthus, Thymum, Ser­pyllum, Rosmarinus, Clinopodium, Chamaedrys.

Inculta, Sysimbrium, Carnocopus.

Aspera, Salvia major, Satureia, Baccaris, Cha­maemelum, Lithospermum.

Pingui [...], Centaureum majus, Clomatis.

[Page 60]In colliculis, Vitis, Centaureum minus, Smyr­nium, Meum.

Subsepibus, Thlaspi, Dracunculus minor, A­ron, Alliaria, hedera terrestris.

Apud rivulos, Alanus, ligustisum, Iris, Ca­lamus, Salix.

Inter segetes, Cyanus, lolium, Papaver Rheas, Rapistrum, Antirrhinum, Artimesia.

In ripis, Chelidonium minus.

Ericeta Ros Solis, Tormentilla, Cauda vulpin [...].

Apud aquarum scaturigines, Quinquefolium, Equisetum.

Apud flumina, Ulmus, Petasites.

Apud rudera, Digitalis, Erisimum Marru­bium.

In aliis herbis, Cuscutha, Epithymum.

In fontibus, nasturtium aquaticum, Becabunga, Erinum.

In Vallibus, lilium convallium, botrys.

Apud radices arborum, Polypodium.

In arbore, Agaricus, auricula Judae, Viscus quercinus, hedera.

In superficie aquarum, Potamogeiton.

Sub aquis, Sion Heliotropii species.

In tectis & tegulis, Sedum, Blitum.

In parietibus antiquis, Leucoion, Salvia vitae.

In montibus, Ptarmica Gentia [...]a, Chamaeleon, Calamentha, Asclepias.

In concavis Cryptarum & puteorum, Adianthum, Capillus Veneris, Symbellaria, Hepatica.

In homine, pediculi, lendes, vermes, & in spinâ ejus demortui anguis.

[Page 61]In fraxino fiunt Cantharides; In Pino Buprestis, sic omnes arbores, frutices & herbae habent erucas sibi peculiares sicut animalia pediculos.

Animalia sicuti Vegetabilia habent sua loca de­terminata & fermenta. Sic Cancer, Cochleae, & te­stacea omnia in saxis marinis generantur; Trutae in [...]ivulis, Anguillae in stagnis, Percae, Lucii in lacubus.

Ex Anate putrefacto sub fimo fiunt bufones.

Ex pilis equinis in aquam projectis fiunt an­guillae.

Ex stercore columbino aut anserino urinâ hominis macerato fiunt pulices.

Ex stercore equino Scarabei fiunt.

Ex stercore humano lumbrici.

Ex vapore sudoris fiunt cimices lectularii.

Ex vitulo mortuo occlusis meatibus fiunt apes.

In lanâ fiunt tineae.

Ex frumento fracido fiunt glires & mures.

Animalia etiam quae fiunt ex parentibus licet non nascantur ex fermentis locorum, tamen non vivunt neque generant in omnibus locis, ut sunt Simiae & Psittaci in Britanniâ non generant. Echinus non vivit nisi sub sepibus, &c.

Quaeritur, cum Vegetabilia & Animalia ex fer­mentis locorum sine parentibus provenientia habe­ant sua determinata loca in aero, aquâ, terrâ, Se­ptentrione, Occidente, Oriente, Austro, in par­ticularibus regionibus & in locis diversis omnium fe­re regionum, uti dictum, cur multa imò fere omnia ubique crescant? Respondeo id fieri per transplan­tationem aut insitionem artificialem aut accidenta­lem, [Page 62] ut cum Rhabarbarum, Mirabilis Peruvia­na, Tanacetum Americanum transplantantur de suis locis ad nos, & cum crescunt in fundo nostro fit nova insitio, quandocunque aliquid sive sit planta, animal vel minerale transplantatur de loco ubi natu­raliter proveniebat fit insitio cum crescit & vescitur alibi & aliis succis cibis, & aere, & licet fortassi [...] crescant in iis locis tali alimento, tamen naturaliter illîc non provenirent, ex loci fermento, & vel par­tialiter vel totaliter immutant loci naturam, vel à loci succo mutantur; ita ut Vegetabilia, & sic de Animalibus, & Mineralibus judicium esto, propri­is locis provenientia fortiora sint & meliora, quàm si transplantentur, nam adventu fermenti extranei de­bilitantur & morbida redduntur, sicut animalia aere, & cibis insolitis & extraneis & venenis vescentia, [...]ut in locis contagiosis degentia, morbos aut mor­tem incurrunt. Ista igitur transplantatio merito insitio dicenda erit quae nunquam priùs cognita fuit nisi in arboribus, & uno famoso exemplo de naso im­posititio ex carne alterius, & ut sunt arbores quae cu­jusvis alterius insitionem admittunt, ut Castanea, & Malus punica, sic multae sunt regiones in quibus ve­getabilia fere omnia crescunt exceptis paucis Schae­nantho scilicet, Zinzibere, &c. & ut sunt multae arbores quae multorum conjugia repudiant, quales sunt Nux & Taxus, sic sunt multae regiones quae non admittunt insitionem eorum quae fere in omni­bus aliis locis proveniunt, ut in Hiberniâ, ubi vene­nata animalia, ut sunt angues, serpentes, ranae, bu­fones, picae, araneae, &c. neque naturaliter pro­veniunt [Page 63] ut alibi, & si ex aliis regionibus eò porten­tur, continuò moriuntur. Item sunt multa vege­tabilia quae non crescunt nisi in suis locis & regioni­bus, ut auricula Iudae in Sambuco, Epithymum in Thym [...], Agaricus in Cedro & aliis arboribus & non alibi, Schananthus in Arabiâ, Radix Chin [...] in Chinâ, &c.

Omnis igitur emphytismus, sive sit ab insemina­tione, implantatione, impositione, irrigatione, ines­catione, aut approximatione, vel est,

Primò, Vegetabilium, ut videre est in insitionibus arborum, ut in Pom [...], Pyro, Castaneâ, &c. Item quando vinum redditur laxativum à Mez [...]reo Mer­curiali, soporiferum à Solano, sic per insitionem, fructus unius arboris possunt reddi purgativi, vo­mitivi, cordiales, deleterii, sudoriferi, adstringen­tes, &c.

Secundò, Vegetabilium cum animalibus exempla sunt in venenis Vegetabilium ab animalibus assum­ptis medi [...]amentis purgantibus, alterantibus, &c. & in cibis & in potibus ex Vegetabilibus desumptis.

Tertiò, Animalium cum Vegetabilibus, ut herbae cordiales apud cavernas serpentum & bufonum ve­nenatae fiunt, item [...]a Vegetàbilia quae succo alicujus venenati animalis irrig [...]ntur, vel halitu inquinantur, ut in salv [...]a ab halitu bufonis. Item morbi Anima­lium transplantantur in Vegetabilia per mumi [...]m, ut loquuntur.

Quartò Mineralium cum Vegetabilibus, ut Ve­getabilia super aurifodinas, &c. induunt qualita­tes Minerali [...]m illîc latentium, ut Kermes & Isatis [Page 64] sylvatica super ferri fodinas crescentes redolent e­jus naturam, & praeservant ac corroborant Magne­tem [...]què ac ferrum.

Quintò, Mineralium cum Animalibus, ut sunt ve­nena & medicamenta omnium generum ex Metallis, Marchasitis, & lapidibus confecta.

Sextò, Animalium cum Animalibus, exempla sunt in cibis & medicamentis ex iis confectis, & etiam venenis, qualia sunt morsus canis rabidi, ictus Ta­rantulae, Viperae, Scorpionis, cerebrum Cati, extre­mitas caudae cervinae, Cantharides, spuma Bufo­nis, &c.

Septimò, Animalia & Vegetabilia in certis locis naturam & proprietates loci induunt.

Atque omnis insitio Animalium, Vegetabilium, aut Mineralium vel est substantiae solidae, ut in plan­tis rami, folia, fructus, acini, radices, semina, suc­ci. In animalibus totum, caro, ossa, excrementa, morbi, naevi vel ex effluviis ex talibus afficientibus propinqua quaecunque ut immutent vel immuten­tur.

Factâ igitur per transplantationem insitione, ut dictum est, res per fermenta in seinvicem agunt, potissimùm quatuor modis.

Primò, se mutuò adjuvant, ut Asparagus gau­det associari Arundini, si Lilia Rosis, applantata sint, fragrantiores fiunt & meliùs crescunt, &c. In Sympathiâ Vegetabilium, Animalium & Minera­lium.

Secundò, res per fermenta se mutuò ligant & solvunt, ut in exemplis de Arsenico & sublimato [Page 65] appositis venenatis ulceribus duo venena se mutuò ligant, & curatur ulcus. Item succus Brassicae vi­ni vim inebriativam ligat, Pavonis vox serpentes, Bufo Mustelam, serpentes Alaudam, item succus Betulae martialis solvit impotentiam ad venerem.

Tertio, res perfermenta se mutuò destruunt, ut vi­dere est in Vite & Brassicâ Filice & Arundine, & caeteris ejusmodi.

Quartò, se mutuò transmutant, transmutatio autem omnis triplici modo f [...]t.

Primò, qualitates (ut loquuntur) tantum mu­tantur, manentibus formâ & figurâ externâ, ut apud cavernas serpentum & foveas bufonum & ve­nenatorum animalium herbae cordiales deleteriam induunt qualitatem, item cordiales plantae irrigatae succis Solani, Napelli, Cicut [...]. Item Cicuta, So­lanum, Napellus, Mezereon, Mercurialis in vi­neto reddunt vinum particeps suarum qualitatum, manente figurâ vitis & uvae: item animalia quae ves­cuntur piscibus, ut porci, anates, anseres, gallinae, redolent pisces, & non solùm caro eorum, sed & ova gallinarum halecum intestinis pastarum, item anseres ex Abiete nascentes in Scotlâ eam redolent.

Secundò, transmutatio fit mutando formam & etiam figuram externam, remanentibus quibusdam proprietatibus, in quibusdam magis, in quibusdam minùs, ut in exemplo allato, quando anseres ex abiete fiunt, forma & figura abietis pereunt, rema­nentibus sapore & odore: item quando Buprestis ex Pino, & Cantharides ex Fraxino fiunt, item in istis animalibus quae vescuntur piscibus forma perit, [Page 66] remanente odore, &c. Ab isto transmutationis modo omnia seminaria morborum originem trahunt ab assumptis cibis, potu, medicamentis, venenis, aut ab inspiratis ab aere aut contagiis aliunde haustis, aut haereditariorum in fermento seminum parentum latitantium; nam qualitates istae ambulatoriae, vel à debilitate partium coctioni subservientium, vel ab exaltatâ suâ virulentiâ indomabili restitantia in vis­ceribus, vel in toto corpore per generationem univo­cam, producunt sibi simile in specie quod contraria­tur fermento animalis, & secundum gradus suae vi­rulentiae Symptomata saeviora vel mitiora, morbos vel mortem inducunt. Sic inspiratio aeris fermentis venenatis vel infestis contaminati generat simile in nobis, ut in peste, contagiosis morbis, lippitudine, phthisi, &c. item ex parentum semine calculosi, calculosos, podagrici podagricos, epileptici epile­pticos, &c. generant.

Quaeri hic potest, cum omnes morbi ad hunc transmutationis modum referri possint: nempe ad qualitates remanentes ab assumpto cibo, potu, &c. uti dictum, & cum à tot rebus diversis oriantur, u­trum detur medicamentum universale, quod sit par extinguendo omnia fermenta morbifica etiam maxi­me contraria; Chymici acriter uno ore contendunt dari, atque eorum Antesignanus Vanhelmont di­cit esse liquorem Alkahest, Mercurium Diaphoreti­cum, &c. & ut hoc contra Galenistás evincat, dicit morbos omnes debellari posse tribus modis, primo extinctione Idea. 2. Per sedationem arckaei commoti. 3. Per ablationem materia occasionalis, [Page 67] & dicit ista praeposita remedia morbos superare se­cundo modo, quem etiam sequitur Osualdus Grembs in sua arbore.

Sed Contra 1. etiamsi detur morbos curari pos­se tot modis, tamen Idea ista excitatur à fermento (quod causam occasionalem appellat) & quomodo potest ista extingui, supe [...]stite fermento, nam si centies extingueretur, toties repullularet praesente adhuc fermento eum producente; idem dicendum de Archaeo commoto eum non posse sedari praesente fermento cudente Ideam à quâ commovetur exem­plis res erit manifestior, v. g. si spina infigatur di­gito alicujus sua praesentia turbando spiritus loci, causat dolorem, pulsum celerem, febrem, &c. si igitur aliquis adhiberet remedium spiritibus turbatis remanente adhuc spina; vel Ideae furiosae mederetur & non extraheret spinam quae utriusque fuerat cau­sa (quod perficitur adipe leporino) incassum labo­rans operam & oleum perderet. 2. Ponamus ali­quem à cane rabido demorsum esse cujus spiritus sa­tis sedati erant, tunc à fermento hydrophobico, in saliva canis gliscente ligantur hominis fermenta vel destruuntur (pro quorum modulo operantur spiri­tus) in quorum vicem subit fermentum hydrophobi­cum & spiritus hominis furentes reddit, si in hoc casu aliquis adhiberet remedium sedando Archaeo, remanente fermento hydrophobico in corpore, spiri­tus fortassis magis depauperaret, uti saepius contin­get in febribus malignis, exhibito laudan [...] opiato aut sulphure Anodyno Vitrioli dum spiritus feroci­entes & sylvestres paululum ligantur & cicurantur [Page 68] virtute medicamenti narcotica, interea fermentum febrile insidiatur vitae & patientem de medio tollit; remedium autem extinguens fermentum hydropho­bicum fit ex jecore ipsius Canis, Cinere Cancrorum, radice rosae Caninae, Hyaenae corii particula, quae cum cane adhuc vivens antipathiam habuit. Sic de taran­tismo Catismo lycanthropia, &c. & cum supponi­tur ante adventum istius fermenti spiritus fuisse sa­tis sed [...]tos, cur non erant igitur pares extinguendo istud venenum sine remedio? Et cur cesserunt fer­mento extraneo jam sedati, quod à remedio sedati secundum Helmontium expellere possunt: cum fa­cilius multo sit, ut vulgo dicitur, non admittere quam jam admissum inimicum expellere, spiritus au­tem aliquando sine aliquo remedio solent morbum expellere quando fermentum morbificum debile est, neque satis virium habet ad ligandos, destruendos aut transmutandos nostros spiritus; ex his igitur patet quod solum verum remedium sit extinctio fer­menti exotici, non veró extinctio phantasticae Idea, aut sedatio commoti archaei, remanente adhuc com­motionis caus [...].

Cum igitur ab expulsione fermenti morbifici so­lùm [...]i [...]t proprie dicta curatio, & quia quot simpli­cia sunt in mundo tot diversa sunt fermenta, & cum morbi ab iis fiant uti dictum qui specie differunt, quomodo potest fermentum unius rei omnia destru­ere & expellere, praesertim cum sint quidam morbi à depauperatione spirituum, ut Apoplexia, syn­cope, Lipothymia, Lethargus, Corus, Catoche, quae fiunt à fermento Narcotico & anodyno? Qui­dam [Page 69] etiam morbi fiunt à Conturbatione spirituum, ut febris, dementia, delirium, hydrophobia, Ma­nia, vertigo, phrenitis, &c. à fermento furente, tremulo rotante, &c. quidam tandem morbi ab inquinamento spirituum & partium, ut sunt Ele­phantiasis, psora, lues venerea, Cancer, à fer­mento excoriante, ulcerante serpente, &c. quo­modo potest unum medicamentum Conturbato [...] spiritus sedare? Depauperatos insta [...]rare? Et in­quinatos depurare? & v. g. cum Apoplexia à fe­bri exorta abigitur, & se non patiuntur in eodem subjecto, quomodo potest uterque uno & eodem medicamento expelli, sic dicendum de laethargo & phrenitide, &c. praeterea frustra creata essent sim­plicia Caephalica, neuritica, hepatica, stomachica, Antiscorbutica, antiepileptica, anticterica, &c. quas virtutes istis simplicibus Betonicae, Vincpervin­ca, Hepaticae, Absinthio, Cochleariae, Chelidoniae, Peoniae, & valerianae agresti, inesse, certo no­runt omnes practici, quicquid in contrarium adfe­rantii qui primis qualitatibus omnia ascribunt. Et tandem licet omnia fermenta morbifica in hoc con­veniant quod operentur conturbando, depaupe­rando, & inquinando spiritus, & sic puca saltem, si non unum remedium sufficerent, tamen omnes mo­di praedictorum specie distinguuntur, & sic plura re­quirunt remedia; v. g. spiritus conturbantur in Phraenitide, febre, vertigine, &c. à diversis specie fermentis, & licet in hoc conveniant quod omnes conturbent spiritus, tamen hic uno modo, alius a­lio, ita ut quod extinguit fermentum febrile, non [Page 70] poterit extinguere fermentum vertiginosum & con­tra. Sic de iis quae depauperant & inquinant spiritus dicendum; & non solum, sic sed & diversa simplicia unum & eundem morbum per fermenta sua excitan­tia, diversa remedia postulant, pro eorum defermen­tatione, ut videre est in Convulsionibus ortis à Na­pello assumpto, & ab Apio risus & sic de caeteris e­jusmodi fermentum Napelli destruitur ab Antitho­ra, non vero Apii risus qui à Melissa abigitur, quae non attingit fermentum Napelli: quod si vero me­dicamentum sedativum spirituum solùm sufficeret ad omnes morbos abigendos, cur fit cum Antithora vel herba paris sedant spiritus commotos à Napello vel aconito, quod non etiam sedant spiritus ab omni­bus aliis rebus ferocientes: Unde ex his omnibus liquido constat eos qui in aliquo uno simplici utut re­ctificato, spiritualizato & ad ultimum perfectionis gradum perducto quaerunt remedium universale, haurire aquam cribro: sed fruantur sua opinione de­cepti isti adeptorum nomine superbientes. Interim non inficias eo quando fermenta plurium morborum in aliquo omnibus communi conveniant, posse ra­tione symboli uno & eodem medicamento superari, v. g. ex lapidibus Cancrorum praeparatis fit diure­ticum, febrifugum, & vulnerarium, medicamen­tum optimum, nam isti morbi in hoc conveniunt quod acorem habeant praeternaturalem spiritibus summè infensam ac molestam, qui actione sua in la­pides Cancrorum eos dissolvere tentans, & in suam naturam convertere, acorem amittit & dulcificatur humor; ut videre est in dissolutione corallorum, [Page 71] perlarum, & cerussae, à spiritibus acidis ac [...]ti, au­rantiorum, &c. ammittunt acorem per suam a­ctionem mutuam & dulcificantur: at lapides Cancro­rum quocunque modo praeparati & exhibiti, non attingunt fermentum Apoplecticum, Epilepticum, Lethargicum, &c. Neque negandum est diversa rerum fermenta unius morbi fermento ita adversari ut simul vel separatim exhibita eum curent, ut v. g. Icteri fermentum superatur à Chelidonio majori, Cuscutha, stercore, anserino, & millepedis ani­malculis, &c. inde tamen neque omnem morbum uno remedio, neque unum omnibus curare seque­tur.

Tandem Osualdus Grembs ex Helmontio hoc argumento probat dari medicamentum universale, datur unicus vitae moderator hîc male se habens in­tegritatem naturae lacerat, ex qua subsequuntur impuritates vitae insidiantes: est itaque unitas naturae alteratae, unitas sanitatis laesae, & unitas spiritus su­per morbum agitati consideranda, non autem mul­tiplicitas varietatum occasionalium, si una natura humana alteraretur, & una sanitas laederetur, & uu [...]s spiritus agitaretur ab unicâ re, optime seque­retur unicum requiri tantum remedium (cujus con­trarium ex jam dictis elucet) at tunc non opus es­set recurrere ad Helmontii & adeptorum secretum, nam quodcunque unum morbum curaret ex Vege­tabilibus, Mineralibus aut Animalibus, omnem mor­bum curaret ob eandem rationem: & quod impu­ritates vitae insidiantes oriantur à spiritu male se ha­bente, falsum est, nam istae impuritates male affici­unt [Page 72] spiritum qui ante earum appulsum bene satis se habebat, ut palam fit in fermentis externè adveni­entibus, ut in Hydrophobico, Tarantismo, &c. & internis, ut in Epileptico, Apoplectico, vertigi­noso, &c.

Cum igitur propriè sic dicta curatio, neque sit extinctio Ideae in morbis non requisitae, neque seda­tio Archaei (nisi dicas palliativam & per accidens) sed solum ligatio, transmutatio, aut destructio fer­menti aut intùs geniti aut advenientis▪ externè, & cum tot diversa sunt specie fermenta quot morbi, & cum id quod unius rei fermentum destruit, alterius non attingit (etiamsi ambo eundem morbum cau­sent) Consequens erit nullum dari medicamentum universale, aut omne remedium esse universale.

Tertiò transmutatio fit totalis, tum quoad for­mam & omnes qualitates, tum quoad figuram ex­ternam, ut quando cibi & potus transmutantur per­fectè in stomacho sine ullâ qualitate superstite ut cer­nitur in herbis quae contactu mutuo in seinvicem commutantur ratione symboli, ut Imperatoria in Angelicam, Rapa in Raphanum, Triticum in loli­um, mutatio Cinamomi in Laurum, si extra propri­um locum plantetur, mutatio Pipe [...]is in Haederam in Italiâ & alia quae fiunt per metamorphosin, ut cum erucae mutantur in Chrysalas & Crysalae in Papiliones, & cum conceptus in utero ab excellenti imaginatione transmutantur in Anatem vel glirem, &c. neque ullum exemplum reperiri potest quod non sit reducibile ad aliquem ex praedictis modis fer­mentorum in se agentium. Notandum autem est [Page 73] quando dicimus formas mutari, nol [...]mus formas in se mutari, ita ut una ab aliâ specie differat, sed di­versificari actiones unius & ejusdem formae ratione diversorum fermentorum supervenientium, ut po­sterius in discursu formarum patebit.

Cùm mutatio omnis tum in generatione, tum in corruptione sit vi fermentorum, uti dictum, paucis agendum est de generatione, & videndum est num distinctio ista solennis generationis in univocam & analogam sit admittenda; dicunt enim, cum effe­ctum continetur in suâ causâ efficiente formaliter, & ab eâ producitur sibi simile in unâ determinatâ specie, esse generationem univocam, ut ignis ignem, glis glirem: cum autem effectum continetur in suâ efficiente causa eminenter tantùm & quae producit multa alterius speciei, esse generationem aequivo­cam, ut quando sol producit glirem, murem, ver­mem, &c. ex putri (ut loquuntur) materiâ, ali­quando dicunt causam aequivocam esse nobiliorem effecto, ut statuarius statuâ, aliquando ignobilio­rem, ut Sol ignobilior ranâ, muscâ, &c. dicunt utramque causam esse principalem & habere in se vires producendi effectum.

Videndum autem num haec vera sint, & primùm rogo, si Sol sit ignobilior istis animalculis, & ratio est, quia ista sunt viventia, Sol autem non, quomodo ignobilius & non vivens potest nobiliori & viventi tradere formam per quam vivit & est nobilius? Secundò quaero, etsi concederetur solem non vi­ventem concedere viventibus formam, quomodo si­mul & semel in uno & eodem loco diversas imò con­trarias [Page 74] poterit formas dare? At audio [...]os dicentes pro divers [...] materiae dispositione solem diversas dare formas, quod dissonum etiam ipsis auribus peripa­teticis, nam sic tota formarum specifica differentia non proveniet ab ipsis formis, sed à materiae variis dispositionibus. Tertiò, quae [...]o à quonam dispo­nitur materia tam diversimodè? v. g. in uno ster­quilinio siunt muscae, vermes, lacerti, araneae, ranae, & centum generationes animalium specie differenti­um ex unâ aqua, ut dictum, & qui fit ut in uno horto simplex aqua pluvialis amarescat in Rutâ, Aloe, Absynthio, Calocynthide, dulcescat in li­quiritia, uvis, pomis, acescat in Berberis, Ace­tosâ, Ribis, insipdia reddatur in lactucâ, Portu­lacâ, Spinachio: acerba, in Gallis, Mespilis, Sor­bis: austera, infructibus immaturis: aeris in Nastur­tio, Sinapi: [...]alsa, in Cochlearia, Statice marina in quonam diversi [...]icantur praedictae qualitates in singu­lis individuis, ut specialis sit amaritudo in Ruta: a­lia in Aloe, alia in Absynthio, &c. Item specialis sit sapor aromaticus in Cinamomo distinctus, à Cardy­ophillis, Cardomo [...]is, Cubebis, &c. Item quid est quod aquam istam reddit purgativam in Rbabar­baro, Tit [...]ymalo, Colocynthide, Senna, Agari­co, &c. vomitivam in Asaro, Gratiol [...], Sambuco, Sedo minimo: adstringentem in Granatis, Tor­mentillâ, Bistortâ, C [...]ntinodio: emollientem in violis, malvis, parietariâ: antidotalem in Scor­dio, Scorzonera, Pentaphyllo, Dictamno, Genti­anâ: ven [...]natam in Aconito, Solano, Cicutâ, A­pio risus: Cephalicam in Betonicâ, Salviâ, Rore­marino, [Page 75] Marjorana: splenicam in Tamarisco, Cappari, Scolopendrio, lupulo: uterinam in Ma­tricariâ, Artimesiâ: stomachicam in Menthâ, Ab­synthio, Centaureo minori: Bechicam in Hyssopo, Tussilagine, Enula, Liquiritiâ: cordialem in Boragine, Buglosso, Rosis, Violis, Melissâ: an­tiepilepticam in visco quercino, Tiliae sloribus, Poe­onia: antiictericam in Chelidoniâ majori & Cuscu­thâ, &c. ejusmodi. Potestne unus calor vel lux solis tam diversimodè materiam disponere? Si hoc foret, tot essent in sole specie distincti calores quot sunt effecta diversa; nam quorum effecta specie di­stinguuntur, eorum causae aequè distant. Calor autem per se, quicunque is sit, tantum calorem pro­ducit, per accidens autem exsiccat, liquefacit, va­pores elevat; aliud autem nihil praestat. Praetereà omnia promiscuè in omnibus essent, nec fierent hîc segetes, illîc uvae, Blitum, Sedum, &c. Ut igitur veritas in tantâ caligine elucescat. Primò dicendum causam absolutè proximam un [...]c [...]m tantum esse in uno effecto, licet plures esse possint causae remotae & instrumentales. Secundò dicendum, ubi duo effecta nullo modo inter se differunt, ea ab unâ & eádem causâ proximâ & immediatâ procedere ne­cesse est. Tertio dicendum eam esse causam prin­cipalem, non instrumentalem, quae habet vires ex se producendi effectum, & à seipsâ non autem ab alio movetur. Quartò dicendum, ut in exemplis priùs descriptis patet, neque in viviparis neque oviparis à coitu remanere semen corporaliter, ut eleganter de­monstravit doctissimus Harvaeus, nam in uteris Cer­varum, [Page 76] Damarum, Ovium, &c. nihil remane­re vidit ad unum aut alterum mensem, & Gallinae ex uno coitu cum gallo sine ulteriori commercio ova prolifica pariunt. Quintò dicendum, sicut vivipa­ra per calorem matricis & ovipara per fotum incuba­tionis, aut per balneum aut calorem pulveris vel fi­mi equini producuntur, sic ista, utrum sint animalia vel vegetabilia, quae fiunt sine parentum semine in suis determinatis locis, requirere tantùm calorem solis ut producantur; & si Sol aliquid aliud iis prae­ter calorem tribueret, non hyeme calore balnei crescerent, quod frequentissimum est. Adde quod vegetabilia extiterint ante natum solem ex 1. Ge­neseos.

Cùm igitur neque in viviparorum neque ovipa­rorum uteris maneat, multò adhuc minus in ovis, neque parens actu praesens esse potest in eo quod non remanet, & si detur quod remaneat, non mo­veri poterit ab eo fortassis absente, mortuo, com­busto, aut putrefacto, ut in vegetabilibus effaetis, Dicendum est semen non esse causam instrumenta­lem parentis in generatione, sed à se moveri, & esse causam principalem & immediate proximam, ideo­que animal non generat animal, ut neque planta plantam, sed tantum semen ad plantam & animal. Et cum matrix nihil tribuat viviparis praeter fo­tum, quem incubatio, balneum & calor solis aliis tribuit, restat igitur immateriale & invisibile fer­mentum remanere, quod contagio quodam serpit per m [...]ss [...]m substratam, eam organizando & singula membra & partes delineando & distinguendo, quo [Page 77] impraegnabantur uteri parietes, & attactu uteri sic impraegnati sanguis illic deciduus (vel materia alia lactea, ut quidam volunt) fermentatur, utero fo­tum praebente: & istud fermentum suscitatum à calore quovis moderato impraegnat ovi omnes partes & opus suum aggreditur, membra pulli delinean­do. In locis fermentorum particularium in terrâ, terra uteri vicem gerit impraegnata à fermento, a­quâ illîc cadente materiam & calore solis fotum suppeditante, & sic nascitur animal, minerale, ve­getabile, bufo, glis, mus, musca, adianthum, sedum, leucoion, aurum, argentum, aes, ferrum, lapis marchasita pro diversitate locorum & fermen­torum inibi latitantium. Cùm igitur immateriale fermentum sit causa immediata & proxima in omni generatione, & mus, glis, serpens, rana, capil­lus Veneris, Adianthum quae producuntur à fer­mentis sine parentum semine in suis locis, nullo modo differant ab iis quae fiunt ex parentum semine (nam aequè apta sunt ad producendum sibi simile ut illa) igitur Conclusio erit vel omnem generationem esse univocam vel nullam.

Quod autem ex semine unius animalis fit aliud ejusdem speciei, figuras partes, & proportiones eas­dem habens, fit quia semen est deciduum ab omni­bus partibus corporis plantae vel animalis, in plantis v. g. quia succus ejus ascendendo per radices ramos & successivè per totam plantam, servat Characteres & sigilla omnium partium in motu ad superiorem plantae partem sibi inusta; ita ut sit quasi magisteri­um totius plantae, continens substantiam & pro­prietates [Page 78] ejus: sic etiam semen animalis testium suctu ab arteriis & venis, & harum à reliquis partibus, & caetera, provenit à distantissimis, vel potius quia testes ex sanguine formant semen, qui sibi alimen­tum quaerit ex omnibus partibus eas depraedando (ut pulch [...]è demonstrat Glissonius in sua anatomia hepatis) & sic retinet naturam & proprietates o­mnium partium cum proportionibus debitis & fer­mentis, neque proprietates fermenta, & caet. ma­gis confunduntur quam virtutes forte quadraginta simplicium in uno medicamento commistorum, quo­rum alia purgant, alia corroborant, alia aperiunt, alia corrigunt, alia respiciunt stomachum, caput, re­nes, uterum, hepar, splenem, & caet. agentia per modum lucis quae agit impermistis radiis, ea autem impermistis virtutibus: Nam à spiritibus nostris se­parata unumquodque suum pensum absolvit sine al­terius impedimento, & amicè conspirant ad hostem expellendum, & amicum corroborandum quaedam fores aperiendo, quaedam hostes ligando, quaedam attrahendo, quaedam expellendo, & caet. hâc eti­am similitudine pulchrè demonstratur, edificetur do­mus absque fenestris, foraminibus & rimis, ita ut sit tota tenebricosa, tunc in uno loco perforetur tere­bello ita ut lumen & solis radii per istud foramen in­trent, tunc extra domum colloca effigiem hominis variis coloribus depictam in tabula, intra domum autem colloca aliam tabulam in qua nihil sit depi­ctum in loco apposito, ut sit in certa distantia à fo­ramine, videbis omnia membra lineamentis & co­loribus variis correspondentia effigiei in tabula de­pictae [Page 79] extra domum, si vero tabulam istam intra domum propius admoveas foramini, membra o­mnia cum suis proportionibus & coloribus quasi confunduntur, & nihil apparet in tabula praeter lu­men, ita ut in foramine lineamenta & colores sunt misti, & quasi consusi nobis apparent, sic fermenta membrorum & divers [...]um partium corporis hu­mani s [...]nt mist▪ indistincta & confusa in semine: in matrice autem à calore & v [...] plastica ordine sepa­rantur, ut unum ex sanguine vel materia lactea ut quidam volunt caput, aliud cor, aliud stomachum, intestina, testes uterum, nervos, hepar, & caet. effici­ant, licet ut dictum non remaneat corpus seminis, nam satis est si [...]emel tetigit vel impraegnavit uteri parietes: homo igitur est quasi arbor inversa, sto­machus est radix, solidae partes cum venis & arte­riis sunt quasi truncus, Massa sanguinea est [...]ro fo­liis & frondibus, purior ejus pars descendens per arterias & venas ad testes flos est, ex quo semen in testibus generatur, veresimile autem est sangui­nem ex quo fit semen impressiones omnes mem­brorum tempore formationis ipsius faetus accepisse▪ aliter mutili & membro aliquo truncati tales generarent; sicuti morbi, naevi, & mores, quibus fermentatur semen parentis, ad seros nepotes [...]ansplantantur: quomodo autem tales impressio­nes fiant posterius fusius declarabitur spinosas ali­as difficultates de generatione & semine agitari solitas consulto praetermittimus de iis alibi dicturi.

Ut ulterius prosequamur causas Sympathiae & Antipathiae operae praetium erit deortu qualitatum [Page 80] paucis disserere: & ad confusionem in re tam arduâ ac difficili evitandam. Primo, Ponemus emunctio­rum Philosophorum hac in re disquisitiones brevi­ter & succincte, ne animus lectoris diutius suspen­datur. Et primò dicunt ut investigent omnes qualitates ordine & methodo debitis, in mixto considerati posse Rei substantiam, substantiae mo­dum & accidentia

2. Dicunt substantiam aliam esse totalem, ipsum scilicet ens Physicum, aliam esse partialem, ma­teriam videlicet & formam.

3. Dicunt materiam posse vel considerari ut est pura potentia indifferens simpliciter ad omnes for­mas, vel ut est prima materia elementaris, quae ignea, aerea, aquea, & tertea dicitur.

4 Dicunt modum substantiae esse duplicem, alterum substantiae totius entitatis Physicae, ut sub­sistentia, existentia, & unio. Alterum dicunt esse modum substantiae solius materiae primae, non ut est pura potentia, sed ut sigillata ex praecessisse formae elementaris in illâ, &c.

5. Dicunt accidentia quae superveniunt in mix­tis alia produci à formâ ut est mixta, alia ut est vi­vens, alia à formâ, ut nec mixta nec vivens, sed ut est forma specificè talis.

6. Dicunt, quae producuntur à formâ ut mista, producuntur ab ea ut continet virtualiter eminen­ter elementa, ut sunt quatuor qualitates primae, calor videlicet, frigus, humiditas, siccitas, & qualitates quae earum interventu superveniunt, ut sunt secundae, quae sequuntur calorem, sunt facul­tates [Page 81] aperiendi, rarefaciendi, attenuandi, inciden­di, & caer. quae sequuntur frigus: incrassandi, re­pellendi, condensandi, & caet. quae sequuntur hu­miditatem: emolliendi, relaxandi, & quae siccita­tem: indurandi & caet.

7. Accidentia quae producuntur à formâ ut vi­vens, sunt facultates quae operantur sub aliquo vitae gradu determinato, vegetabili, sensitivo viz. aut rationali.

8. Quae verò sequuntur & fiunt à formâ ut nec est mixta nec vivens, sed, ut est specificè talis, nec sunt primae qualitates, nec quae interventu illarum superveniunt, nec potentiae contentae sub aliquo vitae gradu determinato (aliter omne mixtum & vivens haberet eas) ut est vis▪ antiepileptica in paeoniâ, trahendi ferrum in magnete, & caet. Sed sunt vires & potentiae formae ut praecisè talis, nam per substan­tiae modum particularem determinatur forma ad qualitates debitas & specificè coaptatas, ita ut licet forma informet materiam secundum alios substantiae modos, non producat in illa talem qualitatem, ut apparet in Rhabarbaro, quod in partibus tenuiori­bus habet vim solvendi ventrem, & in crassioribus adstringendi. Lentiscus in unâ parte solvit. Sic quae­dam animalia in una parte habent venenum, in aliâ antidotum. Notandum affectus provenientes à facultate quae pullulat à formâ ut specificè tali, dici mirabiles quia non percipitur eorum causa sicut reli­quorum, & quia non immutant aliquem sensum externum, ut affectus reliqui determinantur à totâ substantiâ, quia proveniunt à formâ ut taliter de­terminatâ [Page 82] à materi [...], ut virtus magnetis, & caet, non dicuntur occulti, quia non omnin [...] cognoscun­tur, sed quia ab externo sensu non percipiuntur.

Speciosa equidem haec sunt verba, sed fragili fun­damento innixa, ex sabulo peripatetico, quo à tem­pestate sublato proculdubio mole suâ corruent. Et primo supponentes omnia corpora esse mista, & ex congregationibus elementorum fieri, experientiae & s [...]nae rationi vim maximam inferunt, cùm corpora quae creduntur mista esse, solius aquae impraegnatae fermento fructus sunt, uti priùs in principio hujus tractatus satis clarè inductione exemplorum manife­storum demonstratum est: & cum non entis nullae sint passiones, quomodo possunt qualitates oriri à formâ misti nunquam existentis? Et si hoc ve­rum, unde suum ortum mendicabunt qualitates istae quas primas vocant, calor, videlicet, frigus, hu­miditas, & siccitas, quas immediatè ex sinu misti deducunt? Nam istae qualitates exaeque compe­tunt omnibus rebus, & non primò elementis, ut loquuntur, quia omnia corpora, & etiam aer, a­qua, terra, sunt capaci [...] c [...]loris vel frigoris, & c [...]t. immutatis eorum essentiis, & etiam ignis calor in­tenditur & remittitur, & radii solis sunt ex se cali­di & sicci & non ab igne; ratio autem consequen­tiae istius est, quia dicunt mista habere in se istas qua­litates, quatenus continent elementa vel formaliter, ut quidam volunt, vel virt ualiter & eminenter, ut alii, quae in misto in actum reducuntur adventu for­mae misti, & praetereà si qualitates istae dicerentur primae, quia primis corporibus insunt, nempe ele­mentis, [Page 83] tunc etiam gravitas & levitas quae motrices dicuntur, essent primae, quia istis insunt, neque dependenter à primis supple, calore, frigore, & caet. nam gravia & levia se indifferenter gerunt ad calo­rem & frigus, & multa sunt gravia & levia in qui­bus ne vel calor vel frigus potentiales percipiuntur. Si autem gravitas aut levitas fierent à frigore & ca­lore, & caet. tunc res quò plus haberent ignis essent leviores, cujus contrarium elucet in ferro candente▪ lapidibus ignitis, & caet. ▪quae ab igne nihilo leviora sunt, & terra esset gravior auro, stanno, ▪cupro, & caet. quia cum ex eorum suppositionibus mixta sunt, plus habent ignis quàm terra, uti priùs di­ctum. Neque gravitas & levitas mediatè ab iis fi­unt: mediante nempe raritate, & densitate, nam sic oleum densius esset levius aquâ, & oleaginosa non supernatarent aquae, & caet▪ & si qualitates istae primae, ut vocant, ab istis quae elementa communi­ter vocantur, non oriantur, unde eorum supposititii faetus originem suam derivabunt? Qualitates nempe quae secundae vocantur, quas interventu primarum supervenire volunt, quod probatu esset impossibile, etiamsi daretur calorem, frigus & caetera esse pri­mas & primis corporibus primò inesse. Nam si à pri­mis fierent, exactum posset dari judicium ex iis de qualitatibus primis, quod simpliciter impossibile esse ostendo inductione. Et primò à coloribus non datur judicium de primis qualitatibus, nam singulae fere herbae facultatibus diversissimoe, viridi colore dotatae sunt. Albedo est in nive frigidâ, & Ar­senico adurente, item in flore papaveris albi, & [Page 84] flore Galanga Matricariae, & caet▪ succus lacte­us in Esula & Tithymallo adurentibus, & in Ci­chore [...], So [...]cho & Lactucâ frigidis. Secundò, neque à saporibus datur de primis qualitatibus judi­cium, nam▪ opiur [...] amarum refrigerat & Camphora piperis calidi saporem nacta, & succus papaveris Rheados amaru [...] refrigerat. Acida, ut acetum, oleum sulphuris, Vitrioli, aurantiorum, succus berberorum, & caet. calefaciunt; Nam dissolvunt coralli [...], lapides, perlas & Conchylia, & dissolu­tio & penetratio sunt caloris actiones. Tertiò, ne­que ab odoribus datur judicium de primis qualitati­bus, nam primò homini inter animalia odoratus ob­tusissimus obtigit, & multa odorata frigida sunt, ut Camphora, opium, cicuta, & caet. & multa ino­dorata calida, ut Arsenicum, Mercurius, AE­rugo, Cantharides, & caet. Denique à densitate, mollitie, duritie, crassitie, subtilitate, ariditate, lubricitate, lentore, friabilitate, asperitate, & caet. non datur judicium de primis qualitatibus, nam nul­la earum magis à frigore quàm à calore dependet, ut experientiâ constet, nam multa erassa sunt calida, & multa frigida, & sic de caeteris. Qualitates au­tem tertii ordinis, quas occultas vocant, non pos­sunt provenire à sigillatione materiae, a formis ele­mentorum in mistione, etsi daretur mistio, sigilla­tio formae ignis tantum calorem produceret, aquae humid tatem, & caet. & sic istae nullo modo occul­tas qualitates producere possunt, nam ipsis fatenti­bus à primis non oriuntur. v. g. si virtus Antiepi­leptica inest Paeoniae quia p [...]aedeterminatur forma e­jus [Page 85] à praecessisse formarum elementarium, istud est vel à formâ terrae vel aquae, vel ignis, & caet. vel à complicatione trium, duarum, & caet. atque hoc nullo modo fieri potest ob rationem suprà allatam, neque vis solvendi ventrem in tenuioribus Rhabar­bari partibus quà talibus consistit, neque adstringen­di in crassioribus & in lentisco, aliter omnia compa­cta & crassa hoc sibi tanquam peculiare v [...]ndicarent, & etiam tenuia, quod experientiae contrarium. Et quod dicunt qualitates non dici occultas quòd non omnino cognoscantur, sed quod ab externo sensu non percipiantur, ut reliquae; vel visio non est sen­sus externus aequè ac tactus, vel si sit, cur vis attra­ctiva ferri magnetis quae visu clarè discernitur, ma­gis occulta est quàm humiditas in aquâ vel calor in igne & sole quae percipiuntur à tactu. Et cùm nemo demonstratione à priori adhuc investigare potuerit cur ignis sit calidus vel aqua humida, magis quàm quare magnes attrahat ferrum, & caet. vel igitur omnes qualitates erunt occultae vel nullae. Nam si primae quae maximè videntur sensibus subjici non cognoscantur plus quàm occultae, multó adhuc minus secundae ab iis ortae. Praetereà quaecunque ab uno & eodem principio fluunt, una e [...]um non potest dici magis occulta, alia minus: At ab uno principio siunt omnes istae qualitates, Ergo, &c. Nihil est in composito praeter materiam, formam, & fermentum, at forma est una & eadem in omni­bus (homine solùm excepto) ut postea dicetur, igitur diversae qualitates ab ea haud provenire pos­sunt, materia est etiam una & eadem in omnibus [Page 86] nempe aqua, & ob eandem rationem non potest es­se radix et fons tot diversarum qualitatum, Ergo à fermento tanquam scaturigine fluunt odores, [...]apo­res, colores, proportiones, et figurae diversae, item vis attractiva, repulsiva, sympathetica et antipa­thetica, et caet. vel à nihilo. Nam aqua ante fermenti adventum, neque sapida, odorata, co­lorata, neque tot diversis proportionibus dotata, neque purgativa electivè, nec deleteria, nec anti­dotalis, neque cephalica, hepatica, splenetica, ar­thritica, et caet. sed pro diversitate fermentorum quibus nubit, capax est recipere myriades signatu­rarum hîc minerascit in auro, colore fulvo, in ar­gento albo, in minio rubescit, in Vitriolo viridescit, vel caerul [...]us evadit, illic plantescit in rut [...] coloris vi­ridantis, flore luteo, amarescit odore grav [...]olenti qua­litate venenis resistente & Brassicae antipathetica, istic animal [...]it in Tarantula subfusci coloris instar araneae, cum qualitate hominibus infesta, et caet. particula­riter autem investigare quomodo fermenta ludendo tot diversas signaturas et proprietates producant non est hujus loci.

Hisce igitur positis ad ortum formarum devenien­dum, qui adeo obscurus et incognitus est ut tota doctrina de sympathia et antipathia hucusque incul­ta manserit, ut veritas (si possibile sit) in tam ab­strusis mysteriis elucescat, operae pretium duxi o­mnes sententias celebriores examinare, quaenam na [...]rae phaenomena meliùs explicet, et postrem [...] propriam de formis sententiam ponere, fortassis non non priùs auditam.

[Page 87]Prima igitur sententia est Peripateticorum conten­dentlum dari formas substantiales in sensitivis & Ve­getabilibus, quae cum materiâ constituunt compo­situm, dicuntque esse immateriales & incorporeas, hoc est, non constitui ex materiâ tanquam parte es­sentiali, tamen esse materiales, quatenus depen­dent à materiâ in esse, fieri, & operari, neque nôrunt quid vocitent, nam si materiales, tunc ne­que erunt generabiles neque corruptibiles, quia ma­teria neque generatur, & caet. Neque possunt materiam informare, aliter idem seipsum informa­ret; si immateriales, tunc non erunt corruptibiles, adeóque nec generabiles. Ex nihilo nihil fit, at nihil habent ex quo orirentur formae nisi sit mate­ria vel ejus accidentia, at non à materiâ tanquam ex parte essentiali (ipsis fatentibus) constituuntur, ergo vel accidentibus ejus vel nihilo▪ non ab acci­dentibus ejus, quia tunc accidentia non solùm pro­ducerent substantiam sed ex nihilo crearent. Prae­tereà forma non esset principium, cum ab alio pro­duceretur.

Dicunt formam ex nihilo fieri, id est nihilo sui, non vero ex nihilo subjecti. At haec distinctio diffi­cultatem non tollit, cum nolint eam fieri à subjecto, id est materiâ tanquam parte essentiali, ideóque ex nihilo adhuc essentialiter fit.

Si forma educeretur ex potenti [...] materiae, vel existeret materia vel non existeret. Non posterius; quia (ut dictum) ex nihilo nihil fit. Si prius, existentia ejus vel erit Physica vel Metaphysica: non Physica, quia materia est pura potentia, Phy­sica, [Page 88] existentia est actus. Si sit Metaphysica tan­tùm, uti distinguunt, quomodo forma acciperet à materiâ existere Physicè, cum nullus dabit quod ipse non habet.

Distinguant licet in aeternum de potentiâ materiae eductivâ & receptivâ, ego nihil prorsus audio nisi formam educi ex gremio, sinu, vel potentiâ mate­riae, id est, materiam hab [...]re in se aptitudinem ad recipiendam formam, si quis dede [...]it, non verò fa­bricandi formam, ideoque forma non educitur ex materia, sed in materiam inducitur.

Alia sententia est Epicureorum, qui, quia vide­runt Aristotelis opinionem non posse benè defen­di, & formae substantiales iis imperscrutabiles vide­bantur, eas dari negantes pro constitutione & ge­neratione corporis naturalis ad Atomos se conferunt, dicentes duo esse principia Concretorum▪ Atomos & Inane, existentiam atomorum evincentes ex eo, ni­mirum considerando quidn [...]m singulis horis iis quae lentè crescunt adveniat, & quid singulis horis de­ced [...]t ab iis quae sensim imminuuntur: ut in nutritio­ne Vegetabilium & Animalium, & in insensili decre­mento, interim non attendentes quot rami, folia, flores, fructus, & semina quotannis in arbore fiant, ut, singulis exact [...] in staterâ libratis, aliquot unci­as singulis horis alimenti eas consicere confiteri necessum sit. Idem eveniet etiam in nutritione Animalium, si quantitas cibi & potus ingestorum conferatur cum excrementis omnibus (& praetereà in arboribus praeter folia, & caet. truncus arboris quotannis grandescit) qui ista requirere indivisibiles [Page 89] atomos, & non aliter fieri posse existimat, [...]um sensuum testimonia repudiare concludendum, [...]um nihil, ut probatum, requiratur ad nutritionem ve­getabilium praeter aquam.

Secundo dicunt istos Atomos, uti vox sonat, esse indivisibiles, & ob identitatem substantiae quam sor­titi sunt, prorsus ejusdem esse naturae, unde nulla disparitas. Praetereà dicunt eos habere magnitu­dinem, [...]iguras, gravitatem, & unum esse alio ma­jorem. Sed quomodò Atomorum pariter indivi­sibilium unus potest esse alio major & gravior, & diversas sortiri [...]iguras, nempe Sphaericam, Cubi­cam, Hexaedricam, Heptaedricam, lenticularem, & caet. Credat Judaeus apella. Si autem quaera­tur quomodo hoc mani [...]estum sit eos habere diver­sas [...]iguras, cum atomi non possint sensari, & con­creta corpora [...]iguras & proportiones sortiantur à formis perfermenta, ut dicetur, non autem ab istis atomis non existentibus.

Tertiò dicunt, Atomos qui non possunt dividi, non habere inane in se, sed omnia concreta, prout sunt duriora vel molliora, plus aut minus vacui pos­sidere: quod non dixissent si attendissent quod ex eorum placitis necesse sit atomos raresieri. Nam dicunt ignem, formas, spiritus animales brutorum, effluvia magnetis, succini, & caet. sieri ex flore materiae, & ex atomis multò subtilioribus quàm sunt corpora reliqua. Hinc sequeretur corpora quò compactiora & duriora & plus materiae participarent eò esse activiora, spiritus formas, & caet. quia mul­tum vacui possident, esse minus activa; quia va­cuum [Page 90] nihil est, nihil autem nihil activitatis habet. Praetereà, idem seipsum informaret: nam raritas & densitas non inferunt differentiam specificam, &, si spiritus animales perciperent omnia in brutis (nam illos ab animâ, & animam à temperamento non di­stinguunt) simile à simili perciperetur, nempe ato­mi subtiliores qui sunt anima, perciperent alia sen­sibilia ex atomis minùs subtilibus. Quarto dicunt, atomorum conjunctione res omnes generari, & se­gregatione corrumpi & interire, atque inter se va­rio modo agitatos, conjunctos, segregatos, & di­spositos, proprietates omnes naturae originare, expli­care, & ab innatâ sibi gravitate moveri, ascribentes iis proprietates generales, nempe magnitudinem, figuram, identitatem substantiae, gravitatem, at­que etiam proprietates specificas, ut sunt diversa species figurarum, planities, acuties, angularitas, asperitas, obtusitas, orbicularitas: & dicunt istas omnes congenitas esse proprietates, & inesse iis quà tales. Alias etiam ascribunt iis proprietates quae possunt abesse vel adesse; & quae insunt quate­nus concurrunt ad generationem & corruptionem concretorum, ut sunt concursus, positio, connexio, ordo, numerus.

Quaero primò, si magnitudo, figura, & caeterae proprietates generales, & proprietates specificae, ut sunt figurarum species rotundae, oblongae, orbicula­res, hexaedron, heptaedron, & caet. inter se con­currant, connectantur, & caet. an unquam aliam ali­quam qualitatem ab iisdem diversam generabunt? Nam magnitudo, gravitas, figurae diversae, ut pla­nities, [Page 91] angularitas, & caet. diversas dimensiones secundum longitudinem, latitudinem, & profun­ditatem producent: at nunquam odores, sapores, colores, atque alias qualitates manifestas aut occul­tas (ut loquuntur) licet iis etiam jung [...]tur calor (quem aliquando atomis à creatione impressum, aliquando à motu atomorum levissimorum oriri vo­lunt) nam qualitates sibi similes qualitates gene­rant, neque alias, ut calor calorem tantum per se producit; item diversae species figurarum connexae vel disjunctae diversas figuras producunt, praetere à autem nihil. Licet in istis absurdi superlativè sint, ta­men dicunt se meliùs aliis Philosophis explicare na­turae phaenomena. At si interrogentur unde pro­cedat sensatio in brutis, dicunt à variâ connexione & concursu atomorum subtilissimorum inter se. Si autem interrogentur, qualis vel qualium sit con­cursus, vel quare à concursu horum potiùs quàm aliorum, [...], ipsis fatentibus in obscuro latet. Ne­que similitudo desumpta à connexione, ordine, & transpositione literarum Alphabeti aliquid evincit praeter hoc, ut ex istis literis variae app [...]ritiones fi­unt à diversis positionibus, & variae syllabae & verba fere innumera, à diversis connexionibus, sic dato quòd sint atomi, & quod habeant tales proprietates generales & speciales per connexionem, congrega­tionem & segregationem, diversae erunt & paenè in­numerae species figurarum, sed quid aliud nobis ad­huc incognitum? Quinto, ut probent atomos mi­rabiles posse producere effectus hoc utuntur argu­mento satis fragili. In inanimatis relucent stupen­da [Page 92] effecta quae à solo temperamento proveniunt, Ergo in brutis, judicare, meminisse, appetere, fu­gere atque ejusmodi provenire possunt ab eorum temperamentis, id est à materia & qualitatibus vi­vacissimis, id est, à materiâ & materiâ: & suppo­nit actionem fieri ab inanimato, cujus contrarium probabitur, & dari temperamentum, cujus contrari­um in praecedentibus elucet. Sexto, dicunt species vi­sibiles & odores fieri ex aporrhaeâ atomorum, &, ut vitent hoc absurdum, corpota ista continuo mino­rari dicunt ex aliis corporibus alios in locum eorum substitui, obliti quòd omne corpus constet tali & non aliâ connexione talium atomorum, ideoque a­tomi ex aliis corporibus vel non possunt apponi, vel si fit, mutabunt formam & colorem eorum quibus apponuntur, & sic nihil esset idem hodie cum seipso cras: videmus autem Magnetem per multos annos emittere effluvia [...] nihil autem de pondere amittere, licet senio virtus ejus, nisi benè praeservetur, labe­factetur. Item videmus argentum vivum & Anti­monium millies aquam aut vinum impraegnare sine aliquo ponderis sensibili dispendio.

Quaero▪ cum in uno horto sexaginta forsitan plantae crescant, utrum quaelibet earum attrahat succum ex tali atomorum commistione quae sibi sit conveniens, vel si sibi consiciant ex uno succo mate­riam alimoniae. Si prius dixerint, omnia sunt in omnibus cum Anaxagora, vel diversae plantae succes­sivè non crescerent in uno numero loco, sibi attra­hendo succos diversos, v. g. Buglossum & Aconi­tum, Fraga, & Absynthium, ergo necesse est di­cant posterius, nempe ex uno succo consicere ali­menta; [Page 93] & si hoc, tunc principium transmutativum plantis inesse fatendum est. Hoc principium igitur erunt Atomi vel quid ab iis diversum: non atomi, quia si omnes eorum qualitates tum generales, ut sunt identitas substantiae, gravitas, & caet. tum speciales, ut sunt species figurarum diversae, tum ac­cidentia communia, ut sunt connexio, numerus, ordo, & caet. nihil producere possunt per varias mutationes somniatas, ut dictum, praeter acciden­tia ejusdem speciei, ut videri potest, si omnes com­plicationes possibiles qualitatum istarum percurras, ergo fatendum est aliquid diversum ab Atomis esse in plantis, & caet. transmutationis principium. Item supponendo viginti animalia specie & proprietatibus diversa uno cibo vesci, cum quaedam ex eo faciunt venenum, quaedam antidota venenorum, quaero uttum tot prop [...]ietates cibo, vel num rectiùs in sin­gulis istis animalibus inerat fermentum transmuta­tivum cibi in tot diversas species, & multa alia istius fu [...]furis, quae brevitatis causà omitto.

Neque concipi potest quomodo materia sit ex se activa, & si hoc fieret, quomodo ex atomorum concursu fortuito (etiamsi animati essent) essen­tiae rerum, quas sixas esse constat, unde differentiae specifice oriuntur, coalescere possunt?

Alia sententia est Helmontii asserentis in omni composito dari formam, & eam distingui pro gra­dibus rerum diversis. Primus gradus est eorum quae formam essentialem habent, ut in lapidibus, mar­chasitis, metallis, vegetabilibus effaetis, & eorum partibus, ossibus aridis, & caet. Secundus gradus [Page 94] est eorum quae formam vitalem possident, ut in plantis crescentibus. Tertius gradus est eorum quae formam substantialem habent, ut in sensitivis. Quartus gradus denique eorum quae substantiam formalem habent aeternae durationis, ut in creaturis rationalibus. Istâ formâ semper exceptâ dicit reli­quas esse medias inter substantiam & accidens & creaturas neutras, & esse de prosapiâ luminis & specie distingui, eas autem non generari, aut ex materiâ per ejus dispositiones produci aut fabricari (generationes rerum omnes causae efficienti ascri­bens) sed ex nihilo à Deo creari, qui pater est lu­minum, & in instanti creationis in materiam à fer­mento prius dispositam infundi, & ex materiâ & formâ per fermentum compositum fieri, viz. vel animal vel vegetabile vel minerale, quae vocat pro­ducta seminalia, & dicit corrupto composito for­mas sponte annihilari, & haec sententia licet veritati magis consona sit, tamen multis haud levibus scatet erroribus. Et primò, haec distinctio (omissâ sub­stantiâ formali) in formam essentialem, vitalem, & substantialem inepta est, quia omnia formam ha­bentia vi [...]unt & sentiunt, licet alia obscurius alia luculentiùs, gradus autem rei non infert differenti­am specificam, ideoque si unum habeat formam substantialem, alia habere necesse est. Nam infe­rendo animalia quia vivunt & sentiunt habere for­mam substantialem, tunc, si omnia sentiant, ut in­fra probabitur, omnia habebunt formam substan­tialem. Secundò, dicere formas omnes specie di­versas de novo semper creati, praeter quod contra­dicit [Page 95] sacrae Scripturae dicenti Deum sex dierum spa­tio totum opus creationis finivisse: vult Deum im­mediatè praesentem esse in productione cujusvis muscae, apis, crabronis, sine concursu causae secun­dae, confundens modum productionis animae humanae, cum productione talium vilissimorum ex sterquili­niis productorum. Praeterea dicit formas annihila­ri per se aut per accidentia, cùm tamen neget acci­dentia posse eas producere, & tamen requiritur eadem potentia pro annihilatione, quae requisita erat pro creatione.

In tantâ rerum caligine liceat mihi (candide le­ctor) libertate philosophicâ uti, ut inter alios sen­tentiam meam liberè proferam, ad quam stabilien­dam primò repetenda sunt quaedam de fermentis, nempe inesse aliquid locis omnibus iis coaevum & concreatum subjectatum in odoribus vel fracedine quod praeparat materiam ad suam ultimam perfe­ctionem recipiendam ex unione cum formâ, quam dati contra Atomistas probavimu [...], nec educi ex materiae potentiâ aut dispositionibus contra Peri­pateticos, nec de novo creari & rursus annihilari suâ sponte contra Helmontium. Ne asymbolos videar repetenda primùm sunt quaedam exempla 1. Saliva canis rabidi ex morsu carni impressa, homi­nem, boves, oves, canes, equos, corvos, gallos gallinaceos, & caet. rabidos reddit, & mores & gesticulationes canis▪ latrando, ringendo, aqu [...]m timendo, & caet▪ habent.

Item comedentes cerebrum Cati ejus mores induunt.

[Page 96]Tarantulae ictus reddit homines & bruta Ta­rantulis similes, inquietos, & in motu perpetuo saltantes.

Ferino sanguine epoto ferini mores induuntur.

Carnes animalium rapacium, ut lupi, Corvi, Aquilae, Accipitris, Vulpis, leonis, si saepe come­dantur, mores proinde eorum in aliis generant: ut carnes leporis saepe comestae qui timidum & melancholicum est animal eadem producunt in homine symptomata.

Aspidis morsus praeter alia prava symptomata gesticulationes ipsius serpentis inducit, ut sunt cre­bri hiatus, volatutio corporis & membrorum, &c.

Lascivientium animalium carnes, ut sunt pas­seres, Schinci, & caet. lascivos reddunt omnes comedentes, nt missas faciamus mutationes factas in hominibus & brutis per Vegetabilia & Mine­ralia.

Hisce igitur positis dico 1. Quando anima sen­sitiva hominis (nam animam immortalem & ra­tionalem ista venena non attingunt, saltem imme­diatè) & brutorum demorsorum, punctorum, & pastorum supra dictis, easdem operationes habent, quas canis rabidus, Tarantula, Catus, Aspis, lu­pus, & caet. & non solum operationes vitales sed & naturales mutantur, ut videre est in hydropho­bo [...]um urinis scatentibus vermibus capitibus ca­ninis, & Tarantismo affecti aliquid simile telis a­ranearum in urinis & excrementis habent. Fa­tendum igitur est vel duas in illis esse formas, nem­pe formam, canis, bovis, corvi, & caet. vel esse [Page 97] animam canis rabidi & caet. à quâ proveniunt tale [...] operationes, & sic de caeteris judicium esto. Fa­tendum est aliter operationes canis rabidi non ab e­jus formâ fieri, sed aequè benè à formâ galli, bovis, ovis, & caet. fieri posse. 2. Fatendum est, for­mam canis rabidi non esse in salivâ ejus nec sic posse transplantari. 3. Fatendum est, quòd boves, oves, galli gallinacei, & caet. demorsi non careant pro­pria formâ, &, ut anima canis non est in salivâ e­jus, sic neque anima Tarantulae est in veneno ejus, neque in ca [...]ne animalium▪ rapacium aut ferarum sanguine, & caet. aliter ad generationem non opus esset semine, nec sexuum diversitate, quod absur­dum, etiamsi animae fierent ex traduce.

Consequens igitur erit (cùm operationes quae fiunt in bove, corvo, & caet. demorsis à cane sint prorsus eaedem cum operationibus canis rabidi (& sic de caeteris exemplis) nec anima canis, Tarantulae, & caet. possit transplantari per morsum aut punctu­ram, & si possibile esset eam transplantari, tamen illîc essent duae animae simul & semel in qualibet par­te corporis & reliqua absurda) animas brutorum prorsus easdem esse nec distingui specie ex se & suâ naturâ, omnem autem distinctionem fieri à diversis fermentis supervenientibus. Animam autem ve­getativam non distingui à sensitiva demonstrant ani­malia quae fiunt in arboribus, ut sunt Buprestis in Pino, Cantharides in Fraxino, Erucae, Papiliones, nam materia & forma arbotis Pini à fermento Bu­prestis superveniente, mutatur in Buprestim, rema­nentibu [...] [Page 98] formâ & materiâ arboris, sed aliter operan­te in Bupresti quàm in arbore.

In vegetativis id palam videtur, nam herbae cor­diales apud cavernas serpentum veneni serpentini dotes explicant, item vinum [...]axativam vim accipit à Mercuriali remanentibus eorum formis non muta­tis, cujus rei innumera fere exempla proposuimus in fermentorum distinctionibus. Fermenta igitur formas rerum reddunt sequaces, & pro diversitate fermentorum diversificantur operationes, & conse­quenter formae actionum authrices. Haud aliter sol durat lutum & liquefacit ceram, & per fenestram vi­tream splendens variis coloribus depictam, viz. rubro, caeruleo, flavo, viridi, nigro, &c. pro diversitate co­lorum diversificatur sol ipse immutatus in suâ essentiâ.

His posit is demonstrationibus, ut videtur, satis sensu perceptibilibus, cùm dari formas substantiales nullus (Atomistis solum exceptis) dubitet, neque aliquo ex praedictis modis fiant aut producantur, ut probatum, nec specie differant magis quàm mate­ria unius rei & alterius, consequens formam dari universalem (animâ hominis immortali et rationali se­mel et semper exceptâ) sicut datur materia talis, in principio creatam, immaterialem, ne (que) dimensionum vinculis astrictam, per totum mundum extensam [...]ntitative (hîc obscurè vivens in vegetabilibus ef­faetis, illîc, clarius in vegetabilibus crescentibus, il­lîc sentit in animalibus, illîc minerascit, & sic de caet.) licet non quantitativè, rebus quibuscunque divisibilibus indivisibiliter praesentem, & in omni ge­neratione & corruptione, quae potiùs mutationes [Page 99] dici debent, nulla est productio novae entitatis aut destructio propriè sic dicta, & licet variae sint trans­mutationes, tum quoad qualitates, remanentibus formâ & figurâ externâ: tum quoad formam & fi­guram, remanentibus quibusdam qualitatibus: tum quoad figuram & formam & omnes proprietates, ta­men id solùm à fermentis variè materiam disponen­tibus▪ provenit, quòd forma sit susceptiva tot diver­sarum mutationum, in se tamen non mutatur. Nam si dentur operationes & qualitates omnium rerum quibus ab aliis distinguuntur, neque aliter discerni queunt, ut sunt sapores, odores, colores, & caet. & si mutatis istis semper mutaretur forma; vel si quando plures diversae qualitates insunt uni rei, tot essent diversae formae, ut quando vinum laxativam facultatem accipit à mercuriali, quando caro por­cina pisces redolet, & caet. tunc formae rerum, quas stabiles esse & permanentes constat, essent in per­petuo fluxu, & semper differrent à seipsis, & diver­sae formae imò contratiae unum compositum informa­rent, quod superlativè absurdum. Neque hinc tol­litur distinctio animae humanae immortalis ab anima­bus▪ brutorum: nam anima hominis ex substantiâ coelesti creatur, & in instanti generationis à DEO Patre luminum infunditur: animae autem reliquo­rum, vegetabilium, brutorum, mineralium, simul cum materiâ creatae sunt, & cùm materia sit incor­ruptibilis quod à formâ accipit ut sit hoc aliquid▪ quid absurdi etiam est si dicatur forma [...] esse incorru­ptibiles? Praetereà de fide credimus in die extrem [...] judicii mundum non annihilatum iri, sed tantum re­novar [...] [Page 100] secundum Apostolum Heb. 1. 11, 12. Rom. 8. 19, 20, 21. at animae seu formae brutorum, & caet. sunt mundi pars integrans, ideoque contra Apostolum aut annihilabitur mundus, aut formae istae non peribunt.

Igitur in animalibus, vegetabilibus, mineralibus, iisque effaetis, & in ossibus aridis, & omnibus rebus & locis mundi ubi fermenta gliscunt, adest forma. Nam nulla est res tam mortua quae sensus aliqualis vitae & consequenter formae, non sit particeps, ne­que ullus est locus mundi ubi operationes animae non sentiuntur per vegetationem, nutritionem, sensum evidentiorem aut obscuriorem, ut probabitur in­ductione singularium. Cum igitur res quae mor­tua prorsus videtur agit, actio non est solius fer­menti, sed est formae per fermentum in materiâ, ideoque sequitur tot esse gradus formae participan­dae quot sunt gradus rerum quas informat, non quod forma in se habeat gradus (nam accidens non est) sed quod pro majori aut minori perfectione re­rum per fermenta dispositarum luculentiùs aut ob­scuriùs percipiatur in suis operationibus, nam omnia quamdiu suis fermentis non omnimodè destituun­tur, aliqualiter saltem formae capacia sunt, ut vi­dere est in quibusdam rebus quae mortuae prorsus vi­dentur, tamen certò vivunt, & sibi simile in specie producunt ut Conchylia exsiccata, contrita, & in arenâ seminata alia producunt, serpens mortuus se­minarium aliis serpentibus, Raphani minutim cor­cisi & terrae commissi Raphanos producunt, & sic de caeteris ejusmodi. Sensu etiam atque imaginatio­ne [Page 101] pollere ea quae maximè mortua videntur, expe­rientiâ irrefragabili constat. Nam cùm quatuor sint gradus rerum in natura, uti priùs dictum (de sen­sitivis & rationalibus nullum est dubium) igitur de duobis aliis, nempe de vegetabilibus vivis & de effae­tis, atque animalium partibus & mineralibus▪ 1. In partibus animalium demortuis, ut Physa piscis, & hirundo marina retinent etiam exsiccatae post mor­tem, virtutem se convertendi ad eam plagam coeli ex quâ spirant venti, quâ qualitate pollebant pisces viventes. Concepta inimicitia ovi cum lupo rema­net in pellibus & intestinis, ut superius dictum. Item inimicitia remanet in pennis à morte, ut videre est in aquilarum pennis & caeterarum avium, sic stragulum ex pelle voracis Gulonis efficit somnia de epularum voracitate. 2. In metallis, ut videre est in magnetismo inter aurum & Mercuvium, in­ter magnetem & ferrum, inter polum & magne­tem, item in Antipathiâ inter lapidem Theame­dem & ferrum, & caetera ejusmodi multa in exem­plis. 3. In vegetabilibus effaetis, ut armilla ex corallo rubro si carnem mulieris hystericae aut flu­xu menstruo laborantis tetigerit, pallescit & obscu­ratur; attactu autem carnis benè valentis pristinum recuperat splendorem, fraxini succus retinet qua­litatem resistendi morsibus serpentum, quae inerat arbori dum vegetaverat, in succis Brassicae & Vitis remanet Antipathia eadem quae inerat frutici & herbae crescentibus. 4. In vegetabilibus crescenti­bus, ut in filice & arundine, & caet. in exemplis praedictis. His positis ad demonstrandum procedo. [Page 102] In quibuscunque effecta sensus clarissimè elucent, illa revera sentiunt; At in animalium partibus, me­tallis, lignis aridis, vegetabilibus vivis & effaetis, effecta sensus clarissimè patent, ut ex exemplis cla­rissimè constat, Ergo, & caet. Minoris ratio est, amor, complacentia, hostilitas, repugnantia, sunt effecta sensus & haec in iis reperiuntur: Ergo, & caet. Probatur, ubicunque sunt motus, inclinatio, tra­ctio, fuga, expulsio, declinatio, aversio, ibi est amor, hostilitas, & caet. At in istis rebus talia ef­fecta cernuntur, Ergo omnibus rebus inest sensus. Cum nihil sit in toto naturae amplexu quod non sui conservationi studeat, nam philautia cubat in gre­mio naturae, ideoque omnia sensu pollere necesse est ut adjuvantem à laedente distinguant, & non solum ut sensu polleant, sed etiam electionis quadam spe­cie, ut magnes praesentibus duobus objectis nempe alio magnete & ferro, ad unum neglecto altero se convertit, istud voca instinctum vel ut libet, modo res sit, non erimus soliciti de nominibus, nam no­mina sunt propter res, non contrà.

His igitur positis, nempe dari formam universa­lem, & proinde formas rerum (formâ hominis semper exceptâ) non differre specie; & omnia, imo ea quae videntur mortua, habere formas, & proinde sensum & vitam, & per sensum & vitam sui conservationi studere percipiendo hostem quia ab eo timet suam destructionem vel partialem aut totalem transmutationem, ab eo declinat, & in adversum fle­ctitur, percipiend [...] autem amicum, cujus sodalitio qua­si roboratur & confortatur cum intuitu lucri & vo­luptatis, quasi ad eum inclinat, ut mutuis amplexibus [Page 103] consortio mutuo fruantur, ut videre est in Vite & Brassicâ, Nymphaeâ & Ranunculo, Asparago & Arundine & caet. Consequens igitur erit omnem omninò consensum aut dissensum rerum, utrum sit in distans immediatione virtutis, aut per contactum immediatum suppositi, per motum localem trahen­do vel pellendo, aut per simplicem (ut loquuntur) alterationem, a sensu rerum mediante fermento de­pendere, & ab hoc fonte unicè originari. Nam omnes res inter sphaeras sensationis (quae variae sunt) positae, per fermenta in seinvicem agunt, adjuvan­do, transmutando, vel destruendo, uti prius dictum.

Sicuti philtra seu potiones amatoriae quae fiunt ex spermate, menstruo sanguine, radicibus aut semini­bus herbarum, aut animalium partibus, qualia sunt Orchis species, Eringium, Erucae, passeres, Schin­ci, testiculi animalium falacium, sudore hominis ir­rigata, & sic exhibita, conciliant amorem, ita ut co­medentes sequi cogantur eum cujus sudore imbuta sunt. Sic caseus detentus sub axillâ hominis donec madescat si canibus exhibeatur, eos sequaces reddit. Sic avis Cacavora Indiae sequitur continuò aves quarum stercore pascitur, & ratio est, quia in sudo­re, stercore, aut spermate restat tinctura saltem fer­menti ejus ex quo decidua sunt, quo fermentantur humores, partes, spiritus, & caet. recipientium, & consequenter formae redduntur sequaces istius fer­menti, uti dictum. Et cum quisque seipsum amat, & pars suo toti conjungi gaudet, pars ista ferments in philtro & caet. recepti gaudet conjungi cum ho­mine ex quo venit, & animam recipientis quasi se­cum [Page 104] rapit, ideoque amborum animae eodem modo operantur in duobus corporibus ratione unius fer­menti symbolizantis, & sic compatiuntur. Sic spi­ritus sanguinis alicujus viventis, vitro hermeticè clauso, impositus monstrat sanitatem & morbos ejus cujus est sanguis licet longè absentis, mutatione co­loris in turbidum, lividum, clarum, rubrum in Fe­bribus, Ictero, Melancholiâ, & caet. Sic Vegeta­bilia & Mineralia intra suas sphaeras posita, quorum fermenta symbolizant, neque se mutuo transmu­tant aut destruunt, & caet. [...]ed se amicè amplectun­tur, ut caprificus ficum, Palma mas foemellam, magnes ferrum, & mutuo sodalitio gaudent, ut Nympbaea & aqua, lilia & rosae, & caet. vel con­tactu radicum seu suppositi, aut contactu virtutis ex iis effluentis fermentum unius conjungitur cum al­terius: & sic unum alterius redditur sequ [...]x, aut ambo ad seinvicem inclinant, aut mutuo consortio gaudent, ut priùs dictum de philtris.

Antipathia, seu odium, fit contrà inter ea quae fermenta habent asymbolica & mutuò se ligant, transmutant aut destruunt, & discordant ratione lo­corum in quibus fiunt aut dissimiles effectus produ­cunt. Et, licet ea quae mutuò se destruunt & caet. non possint compati per sympathiam aut seinvicem amare in totâ specie, tamen particularia individua quae maximam antipathiam exercent, possunt longâ consuetudine consentire, ut patet in purgantibus crebrò exhibitis alicui: nam non solum non detur­bant humores, sed sunt quasi cibus ordinarius. Sic quidam usu continuo veneni eodem utuntur sine [Page 105] noxâ, ut in Mithridate, sic tygres, ursi, l [...]o [...]es, lactantes lactis mulieris continuo usu cicurantur: at haec sympathia perit cum individuo, nec ulteriùs ad totam speciem extenditur, sed verisimile est sympa­thias & antipathias quae omnem speciem & singula ejus individua complectuntur, provenisse ex fermen­tis locorum se mutuò penetrantibus & afficientibus ante productionem alicujus individui.

Atque haec dicta sufficient de causis amoris & odii, inter ea quae agunt per contactum molis & per con­tactum virtutis, intra certam sphaeram; de iis au­tem quae in distans agunt ulteriùs inquirendum, quo­rum scrutinium multorum clarissimorum virorum hactenus torsit ingenia, magneticam virtutem appel­lantes, similitudine sumpta à virtute Magnetis. Qui­dam dicentes fieri per modum soni adaequatè clausa corpora in momento penetrantis. Quidam per expi­rationem effluviorum vel Actinobolismum, ceu qua­litas odorifera herbarum. Alii dicentes esse faculta­tem influentiis similem agentem per irradiationem in objectum sibi appropriatum: alii per phantasiam ecstaticè suscitatam, alii denique ab Atomis. Qua­rum sententiarum celebriores, ut veritas magis elu­cescat, hîc examinare statui: sed quia sympathiae ab amore & odio, & amborum à magnetismo nulla ad­huc posita est distinctio, ideo breviter de iis agemus.

Ex omnibus exemplis priùs descriptis in diversis complicationibus Sympathiae & Antipathiae liquet ea quae in seinvicem agunt, sive id sit adjuvando, cor­roborando, trahendo, pellendo, inclinando, aver­sando, destruendo, & transmutando diversimodè, [Page 106] vel certas suarum virium & actionum sphaeras agno­scunt, vel nullum intra mundi polos terminum sibi positum habent. Quae sphaeram agnoscunt, vel ope­rantur in distantia certa (ut magnes attrahit fer­rum, succinum Gagates, Mastiche paleas & festu­cas, & ea quae consortio mutuo delectantur, ut nymphaea & ranunculus, lacerti & homines; vel consortium mutuum aversantur, ut Brassica & Vi­tis, Cervus & Aries, & sic de caeteris ejusmodi) vel operantur per contactum molis tantùm, & ea vel exterius tangunt, ut caprificus & ficus, palma mas & faemella: vel internè exhibita, ut venena & alexiteria. Ea quae nullum terminum suarum actio­num agnoscunt, vel uno affecto afficitur alterum, ut in exemplis de spiritu vel sale sanguinis cum san­guine, & de vino florente cum vino in cadis & caet. vel uno affecto non afficitur, ut magnes & polus, heliotropia & Selenitropia varia cum sole & lunâ, nam affecto polo non afficitur magnes & è contra & caet.

Helmontius dum distinguit Magnetismum à Sym­pathiâ & Antipathiâ, dicit omnem Magnetismum esse Sympatheticum vel Antipatheticum, sed non è contrà omnem Symp. & Antip. esse Magnetis­mum, sed verbi gratiâ▪ cum quercus ol [...]ae adversa­tur, Vitex Satyrio, Nymphaea hyperico, & Aspa­ragus arundines amat, ruta ficum, & sic de caete­ris. Quando uno affecto ab aliquâ re laedente aut juvante non afficitur alterum, non propriè Sympa­thia dici potest, sed amor aut odium, discordia aut concordia; Sympathia autem propriè sic dicta est, [Page 107] quando aliqua duo amoris vinculo ita conjuncta sunt, ut affecto uno per compassionem afficiatur alterum, sive id fit in distans (ut sevum ursinum repositum in vase clauso augmentatur eo tempore quo ursi in latibulis suis pinguescunt, terra ex Nilo sumpta fit gravior eo tempore quo fit Nili inunda­tio mense Iulio, pilorum pellis phocae erectio eo tem­pore quo [...]uit mare, item spiritus sanguinis humani morbos ejus ex quo extractus fuit sanguis monstrans mutatione coloris, item testacea omnia longè à ma­ri eo fluente aperiuntur, refluente clauduntur, & infinita fere similia) sive contactu mutuo ut palma ma [...] & faemella, Caprificus & Ficus, &c. Exemplo res erit manifestior, v. g. Spiritus sanguinis in qua­vis distantia servatus in vitro hermeticè clauso, & singuis reliquus in venis ejus de quo desumptus erat per Sympathiam compatiuntur: nam si exhibeatur aliquid homini quod malè eum afficiat, mutant spi­ritus in vitro suum colorem; si verò exhibito anti­doto homo à morbo liberatur, liberantur & spiritus singuinis in vitro recuperando pristinum splendorem, illic Sympathia est inter spiritus sanguinis in vitro & in venis; discordia autem inter hominem & vene­num, vel venenum & antidotum, concordia seu a­mor inter hominem & antidotum. Omnia igitur quae concordant aut discordant, non exercent Sym­pathiam vel Antipathiam propriè sic dictam, neque Sympathia magnetismus dici potest, nam licet ma­gnes agat in distans, & quoad sphaeram attractionis & virtutis ut Sympathetica; tamen neque magnes neque polus afficiuntur ab alterutrius affectione, uti [Page 108] dictum, sicuti Sympathetica. Igitur cum amores & odia rerum, nominibus Sympathiae & Antipa­thiae appellantur in principio hujus tractatus, id tan­tùm abusivè, non strictè & philosophicè loquendo. Hoc serio etiam notandum quod Sympathia illa quae ad distantissima terminatur, semper est inter par­tem & totum, amores & odia non semper sic. Denique ut summatim repetam convenientiam & disconvenientiam inter Magnetismum, Electricismum, amorem & odium, fascinum et ligationem, sympa­thiam et antipathiam, sic hab [...]; Magnetismus in hoc concordat cum Electricismo, amore et odio, quod agat intra certam sphaeram attrahendo et repellen­do, et discordat cum electricis, quod ea quae attra­hit aut repellic participa reddit suae virtutis: Ele­ctrica autem non sic▪ sed ea quae se amant aut ode­runt inter vegetabilia et caet. vel se amplectendo, ad seinvicem inclinando aversando, et caet. mutuo com­municant sibi virtutes; Virtus Magnetis ad ferrum et ferrea & alium Magnetem tantum se extendit, virtus electrica attractiva ad omnia se extendit. Ele­ctrica corpora indigent, ut plurimum, frictione ut be­ne t [...]ahant; Magnes verò & ea quae exercent odium vel amorem, non, virtus magnetis penetrat omnia etiam compactissima & durissima corpora: Electri­ca verò interposito aliquo corpore non trahunt, neque ea quae odium aut amorem exercent. De­nique Magnes non solum▪ habet orbem attractionis quo intra certam sphaeram agit, sed etiam habet or­bem virtutis, convertendo se semper ad polum in quavis distantia, qua concordat cum heliotropiis & [Page 109] Selenitropiis, quae semper se convertunt ad solem & lunam, vel singulis diebus, vel annuum eorum cur­sum sequentia. Sympathetica verò cum amore & odio specialiter sic dictis concordant, quod seinvi­cem alterent: cum Magnete verò Heliotropiis, & Selenitropiis, quod agant in distans & penetrent adaequatè clausa corpora, neque dimensionum legi­bus astricta: Et praetereà hoc habent sibi peculiare, ut uno affecto benè aut malè ab eo cum quo concor­dat aut discordat, eodem modo afficiatur aliud in distans: ligatio autem & fascinum fit inter ea quae se mutuo amant vel oderunt. Atque haec de distin­ctione sympathiae, amoris & odii & magnetismi di­cta pro praesenti sufficient. Nunc veniunt istae opi­niones examinandae de actione in distans. Et primò, Van Helmont. ut inveniat causam ejus, dicit in ho­mine exteriori, id est, sanguine & spiritibus esse po­tentiam quandam ecstaticam, & non solùm in ho­mine, sed in brutis, vegetabilibus, & eorum parti­bus etiam à morte, quae cum somnoienta sit, exci­tatione indiget ab imaginatione accensa à vehementi desiderio, aut arte aliquâ pari, ut in unguento aut pulvere sympathetico virtus ecstatica in sanguine ex­travenato in paxillo, excitatur ab unguento, & ex­ugit noxam ex labris vulneris ejus cujus erat sanguis, & ut ista actio vehatur in distans, dicit latere in uni­verso spiritum quendam quem magnale magnum ap­pellat, qui sympathiae & dyspathiae leno, confabu­lator, & actionum promotor existit, & ratione cu­jus magnetismus (ut dicit) ad distans objectum tanquam vehiculo extenditur, quod probat magne­tismo [Page 110] chordarum duarum testudinum in unisono concordantium, quòd pulsata una in distans subsili [...] altera caeteris immotis & caet.

Sed contra hanc opinionem dico primò, eum ponere entia sine necessitate, nam ut tales opera­tiones siant, non est opus fingere istum spiritum diversum à formis, quem magnale magnum ap­pellat, & proinde non probat dari, neque cum principiis ejus consonat; nam animam mundi seu formam universalem dari negat, cùm dicit omnem distinctionem specificam à formis immediatè oriri, dicendo formas esse lumina & specie differre, & à patre luminum in instanti generationis de novo creari, & rursus annihilari ab accidentibus vel sponte, & quid sit istud magnale nisi mimam mun­di vocitet vel cul usui inserviet ex principiis ejus, etsi daretur, certè confite o [...] me non capere. Se­cundò, etsi daretur quod talis spiritus existeret, & leno esset istarum actionum, impossibile esset ve­getabilia, animalia irrationalia & corum partes emittere suas phantasias ad tantam distantiam, li­cet concedamus omnia vivere, & consequenter sensus aliqualis & phantasiae participa esse, tamen cùm ea quae vivunt magis manifestè ut animalia & quae ratione utuntur ad tantam distantiam suâ phantasiâ non pertingant. Neque operantur, quo­modo possunt talia sic operari, nam quibus nobili­or phantasia obtigit, ea est magis operativa; quod adfert exemplum de cho [...] dis instrumentorum in unisono concordanti [...]m, si à phantalia vecta ma­gnali, ut vult, fieret, in quavis distantiâ percipe­retur [Page 111] & ubicunque una pulsaretur in quavis mundi plagâ chorda illi unisona moveretur, quod absur­dum est, & experientiâ constat quod in certâ tan­tùm distantiâ concordant, ut extra eam non per­cipiatur motus, quod verò dicit de phantasiâ ve­nenatorum animalium, & veget abilium transmu­tante nostram in suam, ut phantasia canis rabidi, Tarantulae, & phantasia aconiti assumpti transmu­tante costram in anates, anseres, & mergos etsi con­cederetur verum esse, nihil infert de magnetismo phantasiae ad loca distantissima, nam in omnibus istis requiritur vel contactus molis vel virtutis in­tra certam sphaeram, at interim non negandum est phantasiam hominis circa rem unicè desideratam vehementer occupatam, licet longè distet, eam aliqualiter adumbrare, coram sistere, & in rem cupitam quasi transformari, sed quod phantasia ecstaticè suseitata mille leucas ad rem desideratam vehatur non facilè inducar ut credam, cum exem­pla ab ipso allata nihil tale convincant. Exemplum quod adfert de puero quodam in civitate Juliensi ex Martino Del [...]io, qui vehementi desiderio fla­gtans videndi parentem in ecstasin raptus, vidit eum multis miliaribus distantem. Dico, ut su­pra, quod parens representatus fuit ei sub aliquali adumbratione, non verò, quòd ejus phantasia, re­lictis organis corporeis, per quae agit & sine quibus non potest operari, ad tantam distantiam veheretur: exemplum autem quod adfert de acu notante polos sine contactu magnetis nihil in­fert, nam virtntem eam provenire ab ipsis polis, [Page 112] & à virtute telluris magnetica pulchrè demonstrat Kircherus, non verò ab imaginatione facientis, a­liter non opus esset, dum adhuc candet ferrum ut unâ extremitate ad Austrum, alterâ ad Boream di­rectè locaretur; Et non solùm acus, sed & omne ferrum hoc praestaret: & praeterea videtur ista vis conversiva ad polos in lateribus qui diu in pavimen­to fuerunt sic locati, ut uno extremo Boream, alio Austrum respicerent: & tandem etsi concederetur quòd phantasia ecstatica ad distans veheretur, tamen non operaretur per se in amicum vel inimicum, infe­rendo tot diversas compassiones, ut fit in Sympa­theticis, cùm omnes actiones (praeter ea quae sunt animae propria) fiunt à fermentis.

Nisi fere omnibus in ore esset, phantasiam ex se omnium rerum transmutatricem esse, plura nunc non adderem: idcirco ob hanc solam rationem pau­ca de ejus actione per transennam breviter attingere opere pretium duxi: quod ut melius fiat quaedam ejus exempla describam. Sic autem se habent.

Panni diversorum colorum avibus aut aliis anima­libus tempore vel coitus, conceptus, vel incubatio­nis, antepositi, pullos & foetus diversicolores red­dit, ut Iacobo contigisse legitur, Genes. 24.

Cervi, lepores, coturnices, perdices, vaccae, oves, à colore nivis in septentrione & in Alpibus dum coeunt, pullos & foetus generant albicantes. Sic AEthiops saepè à muliere tempore conceptus visus, nigrum foetum causat & caet. ejusmodi.

Ex diuturnâ corporis circumgyratione item rota­rum vel aquarum & similium celeri motu, fit vertigo,

[Page 113] Asari folia, item Ebuli & Sambuci extremita­tes, servant sibi impressum characterem à carptio­nis sensu, nam sursum evulsa vomitum causant, de­orsum excerpta per secessum purg [...]nt.

Sanguinis fluentis aspectus pusillanimis lipothymi­am causat, cum oscitantibus oscitamus, affligimur cum afflictis, ad cantantes canturimus, cum maestis maesti, cum laetis laeti sumus, & caet. ejusmodi.

Medicamentum Narcoticum contrariis motibus in mor [...]ario pistillo circumactum, imprimit easdem species cerebro accipientis, & inquietum somnum adfert.

Sanguis occisi ad praesentiam occisoris è venis ex­ilit, à sigillo vindictae spiritibus impresso, ut fit in asari foliis, & caet.

Figura cerasi quo percussa erat mulier praegnans imprimitur foetui.

Transformatur foetus in glirem, murem, ana­ [...]m, anserem, piscem, suem, canem, & caet. vel totaliter vel partialiter si mulier ab iis inopinatò per­territa sit tempore conceptus.

Quodcunque edulii genus abhorrebat mulier tem­pore gestationis, aut conceptionis, abhorret ut plu­rimum faetus toto vitae tempore.

Quosdam purgativa solum visa vel odorata pur­gant.

Lippitudo alteri lippitudinem causat solo intuitu.

Aspectus vel odor maris, quibusdam vomitum provocant, praecipuè iis qui navigantes in eo vomitu tentantur.

Intuitus felis, carnis porcinae, casei, aut nau­seativae [Page 114] cujusdam rei, & caet. iis qui cum talibus assumptis odium exercent, lipothymiam causant.

Quando aliquid intense appetitur à praegnante, faetus ejus figura pingitur.

Quando praegnantes non accipiunt id quod in­tensè appetebant mancus vel mut [...]lus sit embryo, & caet. ejusmodi.

Hypochondriaci à specierum varietate phantasiae impressarum varie delirant, nam quidam se putant esse reges, alii vates, alii vitreos, testas fragiles gra­na tritici à gallinis devoranda, alii ceram igne liqua­bilem, canes, feles, lupos, cuculos, luscinias, ho­rumque aut aliorum animalium voces imitantur, alii se mortuos credunt nec edunt nec bibunt, alii min­gere non audent ne diluvium inde oriatur, alii se capite truncatos, alii ingentem se habere nasum, serpentes ranas, catos, glires, mures, & alia ani­malia in ventre habere & infinita insulsa similia.

Injuriae illatae species phantasiae impressa, causat rabiem.

Metus & horror subitaneus, gravidis abortum, aliis fluxum, aliis uteri suffocationem, hemicraniam, epilepsiam, & mortem saepe attulit.

Quartana, tertiana, podagra, paralysis repen­te à terrore abiguntur, & caet.

Ut ergo modum inveniamus quomodo haec omnia fieri pòssunt.

Notandum est omnia praedicta vel fieri à rerum praesentium & sensu perceptibilium motu, figura, defectibus, colore, odore, & aliis signaturis, fer­mentorum [...] dotatis: vel ex rerum absenti­um [Page 115] valida & forti cogitatione, memoria per species sibi prius in istas praedictas signaturas motum, calo­rem, odorem, & caet. repraesentante vel à prola­tione nuda quae omnia primo fiunt à charactere & sigillo odii vel amoris indelebili spiritibus matris tempore conceptus violenter impresso, & in foetum transplantato, quod sigillum non solum resuscita­tur à visu, gustu, aut odoratu talis rei, sed si forte sit sigillum odii, & pars cum qua discordat debilis, vel nuda denominatio rei exosae sigillum prius im­pressum somnolentum excitat, v. g. si mulier con­ceptus tempore vomituriebat à conspectu alicujus rei nauseativae ab impresso spiritibus ejus, humori­bus & consequenter foetui, (dum humores ei in ali­mentum cedunt) sigillo odii spiritus stomachici foetus, vel à sola denominat one istius rei figuram ejus pin­gunt, & ab ista figura praesenti, excitatur sigillum odii prius impressum, à quo sic excitato conturban­tur spiritus stomachici, & subsequitur vomitus: sic etiam de iis quae lipothymiam vel tremorem faciunt vel sudorem ut prolatio carnis porcinae & similium dicendum.

Secundò quaedam fiunt ab excellenti & vehe­menti passione, aut spirituum conturbatione, à ta­li re prius laesorum: uti continget, dum vulnerati plagae, non solum ad praesentiam vulnerantis sed ad ejus nominis prolationem (specie depicta in spiri­tibus, qua excitatur sigillum vindictae prius impres­sum) sanguinem plorant & recrudescunt; sic de sanguine occisi sluentis ad praesentiam occisoris di­cendum.

[Page 116]Sic recordatio rei periculosae vel abominabilis, tre­morem facit & horripilationem.

Tertiò quaedam fiunt à vehementi assidua & fixa cogitatione rei amatae aut exosae, qua imprimitur species talis rei phantasiae, spiritibus, & caet. quae species seu imago eodem modo operatur ac si res ipsa praesens esset, unde pollutio nocturna à specie mulieris prius cupitoe, impressa spiritibus, sanguini, vasis spermaticis, & caet. sic spectrorum apparitiones contingunt pusillanimis & perterritis pro specie aut figura imaginis, ab iis intensè cogitantibus, in spi­ritibus impressae, ita ut ab ipsis solum videantur, non vero ab adstantibus, nisi etiam illi cogitabundi & perterriti, eandem sibi imaginem in spiritibus de­pingant. Haud ab simili modo, ab assidua & fixa cogitatione, hypochondriaci imaginem ejus rei si­gillant in phantasia & spiritibus adeo firmiter, ut spiritus & consequenter ipsa anima operetur pro modulo istius imaginis, ut dum se putant esse reges, vates, canes, lupos, anseres, cuculos, luscinias, & caet. gestus & voces eorum prae se ferunt ac si es­sent tales, huc referendae sunt noctambulonum acti­ones, adeo fi [...]miter fixa est phantasia, circa imagi­nem sibi impressam rei desideratae in somno, ut co­gantur reliqua membra phantasiae sic in objectum propensae prompte mandata exequi; huc etiam re­f [...]renda sunt terrisica insomnia, & ephialtes seu in­cubus sub diversis figuris hominis, canis, cati, dia­boli, & caet. similia. Species seu imagines omni­bus praedictis modis phantasiae & spiritibus impressae operantur sicuti fermenta, rerum assumptarum aut [Page 117] exterius admotarum, nam si fortes sint spiritus no­stros & consequenter animam sequaces reddunt.

Igitur cum motus motum imprimit ut in exem­plis de Medicamento Narcotico▪ de oscitatione, de Carptionis sensu in asaro, de sanguine occisi ad prae­sentiam homicidae, & caet. & color colorem gene­rat ut in exemplis de AEthiope cervis, leporibus, per­dicibus, ovis mutantibus colores suos à rebus praesen­tibus coloratis, & caet. similia.

Et figura figuram sigillat, ut in cerasi specie in embryonem inusta, macula luniformi, item quando transmutatur foetus in glirem, murem, piscem, & caet.

Et defectus defectum imprimit, & redundantia redundantiam, ut cum praegnans appetit id cujus non fit particeps, & quando mutili à conceptu, mutilos generant, & quando qui duplicia habent membra tales generant, & caet.

Et aliae qualitates & signaturae quaecunque tales producunt, ut in exemplo de virtute purgativa me­dicamenti aspecti vel odorati, de lippitudine, & caet. omnia similia & cum praefata omnia non solum in conspectu & praesentia, sed & vehementer exosa & desiderata dum absunt, per recordationem, & nu­dam denominationem, memoria (ex suis speciebus prius impressis, in conceptione, vel à vehementiâ passionum puta irae, odii, terroris, amoris, & caet.) ea repraesentante, ut fit in iis qui à nuda prolatione car­nis suillae syncopizant, aut à recordatione rei nau­seativae, puta mucilaginis, puris, Chymi, Chyli, & similium vomunt vel nausea tentantur: & quando à vulnerantis non solum praesentia sed denominatione [Page 118] vulnerati plagae cruorem effundunt▪ & non solum qu [...]ndo characteres prius impressi erant in concepti­one a specie, spiritibus & sanguini mulieris sigillata, aut à vehementia praeteritarum passionum, sed eti­am ab assidua super objectum aliquod cogitatione, imago seu species in spiritibus sigillata transformat hypochondriacos in canes, catos, vitrea vasa, gra­na tritici, saltem uti ipsi putant. Sequitur phanta­siam per se non esse transmutatricem omnium rerum, sed quod species seu imagines rerum praefatis modis impressae phantasiae (quae lucida cum sit, & diapha­ni ad instar speculi) similes species in ea producunt, istae vero sic productae similes in spiritibus sigillant, istae similes in humoribus & illae similes in faetu, stoma­cho, Corde, Capite, & caet. producunt & sic o­mnia producunt sibi simile; istae autem omnes spe­cies sic impressae retinent rei sensibilis fermenti tin­cturam, adeoque ab eo fiunt vel proximè (ut spe­cies rei coloratae, figuratae, moventis, purgativae, de­leteriae, & caet.) vel remote ut quando imago rei, vel denominatio, producit tales effectus sicuti res ipsa praesens, virtute sigilli prius impressi. His adde ut supra saepius dictum, per animam seu formam res tantum sentit & vivit, & caet. non autem alterat, m [...]l [...]o adhuc, minus transformat; Ergo neque ejus unica potentia, phantasia Praeterea si phantasia talia per se faceret, poterit novam entitatem producere, quod soli creatori infinito optimo maximo competit, vel omnia rerum seminaria in se contineret, quod ae­què absurdum.

Ex his clarissimè patebit, quomodo tum semen [Page 119] fiat, tum ex eo in utero generetur embryo, tum quomodo ab aliena specie impressa phantasiae mulie­ris, transformetur in utero, quomodo autem im­pressiones omnes sigillantur in semine prius dictum, in discursu de generatione, igitur tempore coitus, fermenta in semine continet membra singula cum suis proportionibus, lineamentis, & connexionibus, item colores, odores, sapores, dispositiones, incli­nationes, gestus, naevos, maculas, defectus, re­dundantias, & seminaria morborum haereditario­rum, puta Epilepsiae, podagrae, Apoplexiae, & caet. illa bentem autem materiam ex matre in uteri cavi­tatem, omnes & singulae istae signaturae sigillant suis characteribus, impermistis virtutibus, uti dictum prius de motu, defectu, coloribus, figura, & caet. impressis imaginationi. Si autem mulier terretur ino­pinato à glire, cane, vel pisce, sigillantur figura pro­portio & caeterae omnes signaturae gliris, & caet. in imaginatione mulieris, quae imprimuntur spiritibus, istae humoribus, hi autem sic sigillati illabentes in uterum [...]d nutricationem embryonis, fermenta duo cum diversis figuris sigillatricibus in seinvicem agunt, & debilius à fortiori vel ligatur & transmutatur, ut in charactere gliris, muris, sanguinis, cerasi, & caet. impressis membro alicui embryonis, remanente ad huc forma & figura ejus vel: dest [...]uitur debilius to­taliter, ut quando ex semine humano à peregrina impressione superveniente sit glis, mus, anas, im­pressione belluina destruente & obliterante huma­nam totaliter. Neque mirum est tales impressio­nes recipi in semine, & tenello embryone, cum ho­mines [Page 120] toto vitae spatio, ab impressionibus similibus fermentorum extraneorum haud sunt immunes, uti videre est in tarantismo, hydrophobia, & omnibus morbis contagiosis, quae licet formam externam ho­minis non immutent (cum organa corporea magis solida sint quam ut tales recipiant) tamen mutando spiritus, qui facile peregrinis impressionibus a uscul­tant, operationes formae totaliter, vel partialiter, immutant.

Cum autem morbi dicuntur produci à phantasia quae siu [...]t à passionibus modum excedentibus, est error inconsiderantiae; nam fiunt à terroris, pavoris, tristitiae, sigillis impressis spiritibus, sicuti ut dictum, motus motum producit, color colorem, figura fi­guram, sic terror terrorem, metus metus sigillum, & ira iram, per se tantum producunt, per accidens autem morbos, quia si per se producerent morbos, unus & idem morbus à diversis passionibus non ori­retur neque diversi morbi ab una passionum, non solum in diversis constitutionibus, sed & in eadem penderet, rabies vero, abortus, diarrhoea, uteri suffocatio, & reliqua similia; sequuntur igitur tan­tum per accidens ad commotionem passionum, non vero à fermento, contagio aut veneno à spiritibus sic turbatis confecto aut profluente, sed quia isto­rum morborum semina prius impressa erant, in se­mine avito, materno, paterno (sic de aliis à tali­bus passionibus ortis judicandum) vel quia iis labo­rarunt prius, & ex levi occasione recidivant, & sic irrumpunt in spiritus nostros jam à valida & subita­nea perturbationum procella debilitatos & ligatos▪ [Page 121] & pro modulo sigilli ex semine impressi utrum id sit Epilepticum, Apoplecticum, vertiginosum, & caet. captivi trahuntur spiritus, ob im [...]ecillitatem nimi­um sequaces redditi cuivis impressioni cedunt: ut in uno Epilepsiam, in alio diarrhoeam, in alio Cepha­lalgiam uteri suffocationem, rabiem, & caet. pro­ducant.

Quartana, tertiana, podagra, paralysis, & caet. à terroris vel timoris specie fortiter spiritibus im­pressa, curantur etiam per accidens, quatenus ni­mirum impressio terroris subitanea & fortis, expel­lit istas debiliores, & etiam quod spiritus concentra­ti à terroris specie, fortiores redduntur: ita ut erumpentes ad loca affecta pares siant ad extinguen­dum hostile morbi fermentum, quomodo autem per se ab una & eadem specie terroris sic impressa, quar­tana, podagra, & paralysis curari possunt, cum à diversissimis causis oriantur, vix ac ne vix concipi potest.

Alii, ut probent dari operationem in distans, di­cunt primò, ab omnibus corporibus radios emitti, in quibus anima operatur praesentia suâ, & dat iis [...] operandi, & corporeos esse istos radios, & habere in se spiritum vitalem, & non solùm tales radios sed & excrementa retinere spirituum vitali­um portionem, ideoque vivere, & vitam eorum esse eandem cum vitâ animalis cujus sunt effluvia & excrementa. Secundò dicunt inter corpus & excre­menta esse quandam concatenationem [...]adiorum istorum in omni distantiâ, licet maximâ, & similem etiam fieri inter sanguinem & aliquam aliam cor­poris [Page 122] partem separatam ab eo in quavis distantiâ.

Sed contra primò, dato quod sint effluvia ex san­guine venoso, & in excrementis, impossibile est, si sint corporea, dari concatenationem eorum in quavis distantiâ, nam si corpus etiam maximum ra­refieret ad vel invisibiles atomos, non sufficeret ad effluvia suppeditanda pro mille leucis, & etiamsi hoc daretur quod su [...]hcerent, cum tamen nullum aliud certum vehiculum iis assignent in via certo defice­rent. At si dixerint concatenationem istain ab a­nima sieri, si hoc daretur, sequeretur quamlibet a­nimam replere totum mundum à polo ad polum, & etiamsi hoc absurdum daretur quod anima se exten­deret ad omnem locum, effluvia ista corporalia non poterunt illam concomitari ob rationem modò alla­tam, praetereà videmus sanguinem & excrementum extravenatum in pyxide non minorari, quòd sieret si effluvia continuo emitterent corporea ad tan­tam distantiam. Deinde cum dicunt excremen­ta vivere, hoc verum fateor: sed eandem esse cum vitâ animalis nempe hominis animâ rationali infor­mati Atheum non Philosophum Christianum decet asserere. Ut demonstrent effluvia sua dicunt caepe & allium è longinquo lachrymas ex oculis elicinnt ex pipere, Iride, Ptarmica sit sternutatio à Croco, Hyoscyamo, Solano, Opio conciliatur somnus, eti­am è longinquo, homo per effluvia unius noctis mul­to▪ levior evadit, & innumera hujusmodi, attamen hoc universaliter non tenet, nam ista effluvia siunt tantùm violenter ex corporibus calorem actualem habentibus, & in iis quae aqueis humiditatibus sca­tent [Page 123] à calore solis aut ignis, & caet. quod evincunt Mercurius & Antimonium per infusionem semper menstrua sua impraegnantia, & nihil per multos an­nos ponderis amittentia, item Moschus, Z [...]bethum, Asa, magnes, & alia, effluvia & odores emittunt, nihil autem de pondere perdunt: at si hoc esset e­missione corpusculorum, leviora sanè essent, quod experientiae repugnat, nam advenientibus aliis fer­mentis labefactatur eorum virtus, aut senio conta­bescit: sed de quantitate & pondere pristinis nihil amittunt; ideoque sequitur ista effluvia non esse corporea, nisi violenter à calore interno aut externo fiant. Sed quòd fermenta in suis locis, vel in rebus, in quocunque sunt loco, per suos radios spirituales certam sphaeram constituunt, quae sphaera▪ tam latè patet quàm ut aliqua eorum virtus sensari queat. Qui radii vestiuntur am [...]ctu aut vaporum violenter excitatorum ex ipsis à calore interno in animalibus, & externo in caeteris quae non actu calent, aut aliis ex terrâ ipsâ elevatis: cùm verò radii isti exeunt de aliis quae nullo ex praefatis modis emittunt effluvia corporea, ut magnes succinum caepe, allium, & caet. dum è longinquo operantur, crediderim sanè non esse emissione corpusculorum, quia non minorantur, & caet. sed tantùm fermentatione vaporum aqueo­rum in aere suscitatorum, & sic de aliis ejusmodi: cum autem emissio vaporum sit actio violenta prae­cipuè in iis quae actu non calent, non possunt talia effecta constantia ut videntur ab iis quae sympathiam aut antipathiam exercent ab eâ ori [...]i. Praetereà ex excrementis viventium jam à corpore separatis, ni [...] [Page 124] sit à calore externo non possunt talia effluvia susci­tari. Igitur talis concatenatio saltem non erit hye­me, atqui hyems non impedit quo minus sympa­thetica agant. Ergo non valet eorum argumentum, affecto excremento afficiuntur cacantis nates vel in­testinâ in quavis distantiâ, quia datur concatenatio effluviorum corporeorum continuò ex ambobus e­manantium.

Tertiò venit Atomistarum opinio examinanda, sed cum fusè satis, dum deformis sermo esset, eorum principia ventilavimus, non opus erit hîc ea repete­ [...]e, ut verò ex eorum principiis actionem ad distans inveniant, magisterialiter quasdam positiones vio­lenter in Philosophiam intrudunt, dicentes eos ra­tionis expertes qui non credunt. 1. Quod omnes actiones fiant ab atomis discrepanti modo motis, fi­guris suis proportionato. 2. Quod constans detur effluvium talium atomorum ab omnibus corporibus compressione corporum circum jacentium, & caet. & quod possint effluvia ex magnete & caeteris videri ope microscopii. 3. Quod Atomi isti sint diversa­rum figurarum & quidem sint adeò exiles & subtiles, ut omnia media pervadant, sine aliquâ oppositione ut in peste, & caet. Alii sunt majores qui alios prae­terire facile non possunt. 4. Quod omnia quietem ament permanendo in suis locis. 5. Quod quae­dam sint loca magis apta ut recipiant tales atomos quàm alia, ut atomi morborum animalium bruto­rum, bruta aggrediuntur non hominem & è contra, & concordantia haec inter poros & atomos dicitur cognatio. 6. Quod Atomi nullibi quiescant nisi [Page 125] in cognatis poris. 7. Quod nulla distantia impe­diat motum atamorum ad propria loca, nam nulli alii pori possunt eos retinere ob appulsum proprio­rum atomorum quibus expelluntur, donec ad pro­prium corpus pervenerint. 8. Quod quò magis appropinquant atomi suis domiciliis, minor fit resis­tentia ex parte objecti ad quod tendunt, & pressura fit major, ideoque motus est velocior & contrà. 9. Datur conjunctio atomorum qui in peregrina­tione volant in dorso aliorum & operantur simul. Atque his praemissis & consideratis dicunt contactum in distans esse tam realem quàm solis emittendo suos radios ad tot mille leucas, & cùm medicamentum sit corpus constitutum ex multis particulis (nam de unguenti armarii vi & energiâ loquuntur) sequetur quod constans effluvium atomorum ex eo expiret per assertionem secundam, & per assertionem no­nam oportet ut conjungantur cum atomis extrave­nati sanguinis in paxillo & comitentur eos in fuga, & sic à constante calore atomos semper emittunt, & per sextam & septimam assertionem necessariò pel­luntur ad partem affectam seu vulneratam quamvis longè distantem.

Ad ea quae superius dicta contra Atomorum exi­stentiam solum unieo argumento agam. Omnes Atomistae in principiis suis constituendis vel confu­giunt ad partes homoeomeras Anaxagorae, vel cum Lucretio dicunt omnes atomos esse similes, diversas autem operationes fieri ab ordine, connexione, fi­guris, & caet. diversis. Sed contra primos sic ar­guo, Cùm Leo, Vulpes, lupus, ursus, accipiter, [Page 126] corvus, canis, sus, & centum animalia carnivora unumquodque eorum unâ librâ carnis bovinae ves­citur, & suppone hominem & reliqua omnia uncias quatuor alimenti habuisse ex una ista libra, erantne in unâ libra carnis tot diversi atomi quot comeden­tes, certè hoc non dixerint cum in unâ librâ ponde­rante duodecim uncias hoc computo erunt quadrin­gentae unciae: si verò refugiant cum lucretio ad diver­sas positiones atomorum, assignent rationem quaeso cur omnia non pascuntur omnibus, & cur quod uni alimentum alteri venenum. Nifallor▪ responsio erit ob diversitatem atomorum, vel si dicant provenire à diversa connexione, cur fit cum dicunt species vi­sibiles, andibiles, odorabiles, & caet. fieri ab a­porhaeâ atomorum, ut vitent hoc absurdum, cor­pora sic continuò minorari volunt ex aliis corporibus alia in locum eorum substitui. Ponamus v. g. ho­minem, & venenatas plantas, putà aconitum, hy­oscyamum, & caet. in uno loco perpetuo esse ut ef­fluvia ab herbis deperdita suppeditentur ab aporhaeâ ex hominibus & contrà, & tamen non mutantur se­cundum eos, quia mutatur situs atomorum adveni­entium, cur igitur pari modo dum homines vescun­tur talibus plantis non possunt diversas connexiones atomorum eorum mutare in suam substantiam, cum major vis transmutativa in stomacho residet quam in externâ superficie corporis, ubi fit necessario appo­sicio atomorum deperditorum. A page cum talibus nugis, inventum sanè puerile homine philosopho in­dignum▪ de cognatione atomorum & pororum ni­hil di [...]; nam datis semel atomis, cum levissima [Page 127] sunt corpuscula vel minimo oris spiritu à terrâ ad so­lem, à polo ad polum penetrando saxa, montes, mar­mora, ferrum, & quid non: dicto▪ citiùs meant & remeant obsequiosi ut mandata à suis patronis acci­piant ad omnes possibiles actiones obeundas non so­lùm ut extraneas peregrinationes subeant magis a­ctivi & veloces, sed ut pigriores, hebetiores & de­sides premant, a'que eos in itinere fatiscentes & claudicantes dorsa & humeris portent & sublevent, proculdubio omnibus aliis philosophis palmam prae­ripitis, qui naturam adeo obsequiosam vobis nolit velit redditis, sed de his satis quae vel fidem Peri­pateticam transcendunt.

Ultimò, auctor Philosophiae Mosaicae dicit omnes actiones naturales fieri immediatè à spiritu Dei in­cumbente aquis, & quia Spiritus iste incorruptibilis, aeternus, infinitus, & caet. ideo suae actionis nul­lum habet terminum, & hinc concludit nullum esse rebus naturalibus in agendo virtutis orbem positum, quia hoc spiritu animantur qui agit in quavis di­stantiâ.

Contra eum sic arguo. Sires non per se sed per istum spiritum infinitum, & caet. operarentur, nul­lae essent rebus virtutes propriae, & vires rerum naturalium non essent iis concreatae, & frustranes esset omnis Philosophia, & v g. cum ignis com­burit, non erit ignis actio sed Dei aut Spiritus in igne, & cùm aliquod medicamentum purgans ex­hibetur, purgatio non erit actio naturalis medi­camenti, sic de attractione magnetis, & caet. & sic omnes actiones erunt supernaturales, & proinde [Page 128] nulla dabuntur accidentia, sed cum haec sint ma­ximè absurda, refutatione non egent. Dum haec scribo non poslum silentio pertransire argumenta quaedam Kircheri eum refutantis in arte suâ magne­ticâ tanquam patronum unicum unguenti armarii, nam primò licet ex principiis ejus inferre liceat, unguentum agere in distantia infinita, nempe quia fit à spiritu isto infinito virtus ejus [...]anativa, tamen alii qui id defendunt, dicunt virtutem ejus exten­di ad certam distantiam tantum intra mundi polos, ideoque non esse simpliciter infinitam. 2. Dicit, si sphaerae rerum esset infinita in agendo, tunc ne­mo Romae esset tutus à basiliicis Lybicis, à dipsa­dibus AEgyptiacis, draconibus Africanis, eorum­que virulento flatu, nemo à contagione pestis Ger­manicae, aut ab effluvio Napelli Alpini, & caet. in aliis regionibus esset tutus à vertigine. Neuter eorum se intelligit, unus quid defendat, alter quid refutet. Nam primò, si hoc esset verum quod actiones omnium rerum essent indeterminatae & in quavis distantiâ agerent, tunc contra auctorem Philosophiae Mosaicae habet intentum Kircherus, sed ideone illicitum est istud unguentum quia in­ [...]ulsus ille non bene defendit? Non dicendum est res omnes haberetam amplam sphaeram operatio­num, sed tantùm determinatam, & sphaeras re­rum distingui, & ea quae agunt per odium vel amo­rem non habere tales, sed ea quae sympathiam exer­cent, quae non fit inter omnia praedicta, sed tantùm inter totum & partem. Quod dicit inter omnes res creatas hoc solum indulgendum huic ungnen­to [Page 129] quòd in tantâ distantiâ curet; omninò falsum & contrarium in plurimis exemplis constat, prius de­scriptis, nempe Sympathia Conchylium in quavis distantiâ cum mare fluente & refluo; ost [...]eo [...]um & pupilli oculi cati cum lunâ, vini & cervisiae in ca­di [...] cum vino & hordeo florentibus in campis, Ce­rasi species impressa in embryonem per imaginatio­nem internam mutat colores cum aliis in ar [...] oribus, & caet. Et cum dicis à pacto aut explicito aut impli­cito fieri cum diabolo an & ista etiam ut sentian ami­cum aut inimicum indistantia pepigerunt cum eo foe­dus? Ut probet nullam dari actionem in distans negat Sympathiam inter polum & magnetem, & dicit magnetem esse partem terrae homogeneam & genui­num ejus filium & è se [...]ne terrae & naturali fieri, & habere totam suam vim à terra, & sicuti tellus ad polos mundi, ita magnetem ad polos terrae di [...]igi▪ Si sit pars terrae homogenea, cur igitur reliquae partes non aequè participant vim attractivam, repulsivam, & conversivam. Cur contra Gilbertum negat ter­ram esse magnetem? Et si tellus, ut vult sit totius virtutis magneticae fons, certe ipsa terra erit magis magnetica, quomodo quis dabit quod non habet in se? Proinde magnetem fieri ex semine terrae & suo & esse partem terrae, nescio quomodo hoc fieri po­test, nam terra cum ex ejus principlis sit elementum, nullum semen habet. Si verò dicat semen habere in terrâ, cur reliqua semina non idem faciunt quae sunt in terrâ? Ignorat magnetem sicuti reliquos lapides fieri ex aquâ semine lapidifico impraegnata, ut & ipsa terra ex suo semine, uti in principio hujus tractatus [Page 130] probatum. Ideoque dico si benè distinxissent inter sympathiam & concordiam & discordiam & concor­dia [...] & discordi [...]s▪ in eas quae contactu & in distans operantur, neque magneti inter ea uni tantum tri­buissent, neque omnia magneticè agere dixissent promiscuè, neque Kircherus librum suum mundum magneticum appellans eos reprehendis [...]et, nam non video qu [...] ratione mundum magneticum magis ap­pellaret quàm mundum Caltheticum.

Eos qui à stellis & sole virtutem istam sympathe­ticam deducunt j [...]m refutavimus in principio tracta­tus, ubi ostendimus res nullo modo dependere ab iis ut tales vel tales sortiantur virtutes, nam terra ha­be bat in se ante productum solem fermenta omni­um vegetabilium, & consequenter omnes virtutes.

Cùm igitur Sympathia non fiat in distantissimis lo­cis à phantasiâ rerum ecstaticè suscitatâ, ut vult Hel­montius, neque ab atomis, neque per concatenati­onem effluvio [...]um corporeorum, vel ab animâ extra proprium corpus ope [...]ante, neque à spiritu illo in­finito aqui [...] incubante, & cat. Ut modum igitur in­veniamus quomodo flat illa compassio cùm ex innu­meris exemplis constet talem dari. Primò ex praece­dentibu [...] liquet omne compositum constare ex ma­teria, forma & fermento: à materiâ habet suam quant [...]tatem & consistentiam, à formâ habent quod vivat & sent▪ at luculentiùs aut obscurius, uti pri­ [...]s probatum, & à fermento omnes aliae actiones quaecunqu [...] dependent, ut & mutationes omnes ad bonum vel malum. Hinc igitur p [...]tet quomodo af­fecto sanguine & spiritibus intra venas hominis, fer­mento [Page 131] icterico vel melancholico afficiatur spiritus sanguinis in vitro hermeticè cl [...]uso etiam, mutatione coloris in lividum & slavum (& sic de caeteris ejus­modi exemplis judicium esto) quod simili modo ab eodem fermento iste spiritus afficiatur quo affici­tur sanguis in venis licet in maximâ distantiâ: & cum istud fermentum non possit produci per se in­tra vitri parietes, oportet illud advehi, unde etiam p [...]tet fermentum penetrans vitrum hermeticè clau­sum, dimensionum legibus non esse astrictum, quod etiam patet in magnete penetrante marmora, saxa, montes, & caet. Secundò, cùm constet ex praedi­ctis formas rerum in se non differre specie sed nume­ro (omnem autem differentiam provenire à fer­mentis) & esse quasi radios formae universalis quam demonstravimus dari, radii autem isti in centro uni­versalis formae conveniunt & un untur. Hinc patet primò radios formarum totius & partis compatien­tium simul convenire & cum affecto uno eodem modo afficitur alterum (sive id sit totum sive pars) neque forma unius per se alterius radios sic permu­tare potest (cum res non alterent se per animam sed tantùm vivant & sentiant.) Restat cum radis unius formae fermentum (cum sit spirituale) alte­rius affecti in distans ferri, ut recipro [...]è colloquia privata habeant▪ ut unum aliud bene aut malè affi­ciat, totum attrahendo ad se aegritudinem partis, pars etiam aegritudinem totius, vel illi communican­do robur & sanitatem sibi ab alio amico praesenti communicatam: licet non sit utrique praese [...]s, suf­ficit ut vel toti vel parti ad [...]ibeatur, & sic de mor­bis [Page 132] ab inimico uni vel alteri implantatis dicendum. Prioris exemplum erit quòd testacea ferè omnia procul etiam à mari, fluente, eo, aperiantur & contrà, Alterius exemplum erit quod nalus insititius mor­tuo eo de cujus carne desumptus erat de facie ejus ubi vegetaverat Gangraenâ affectus decidat, atque innumera alia ejusmodi superiùs descripta. Vel sic quia sigillatur forma rei ab inimico affectae, fer­menti specie & imagine; & istud sigillum sic for­mae inustum. retinet fermenti & rei sensibilis vim & effica [...]m: & penetrando radios formae amici si­g [...]ll [...]m in ea si [...]ile producit (uti sit in colore, sapo­re figura, motu, & caeteris signaturis prope conspectis produ [...]en [...]us in subjectis appropriatis & dispositis signaturas sibi similes) sigillatur primo in rei compa­tien is phantasia & spiritibus, & successivè reliquis partibus imprimitur, v. g. suppone Brachium ho­minis G [...]ngraena affectum esse, vel ipsum hominem mo [...]i [...]undum, de cujus B [...]achio nasus insititius de­sum [...]u [...]erat, fermentum Gangraenosum▪ & morti­ferum, sigillum suum inurit humoribus, phantasiae, & spiriti [...]us, hominis moribundi aut Gangraenâ af­fe [...]: qui spi [...]itus (cum si [...]t uti formae reliquorum ex form [...] universali) sic sigillati in centro obviant radiis spiritus partis, nempe nasi, & pro modulo sigilli iis p [...]ius impressi, sigillant istos spiritus nasi, & cum totum moritur, moritur etiam pars, & sic de aliis exemplis ejusmodi.

Hinc igitur clarè sequitur, eos qui tot simplicia se­lecta in compositione Unguenti Armarii, aut pul­veris Sympathetici congerunt, penitus errare, cre­dentes [Page 133] istis solum simplicibus in tali quantitate com­mistis inesse talem virtutem: nam quod pulvis vel unguentum agant in distans, non fit ratione ingre­dientium, nam non requiritur medicamentum quod ex se vel sua virtute, agat in distans, sed satis est si habeat in se virtutem curativam cum non vehatur suis alis; nam adhibitum vni vel alteri quae compati­untur vis curativa vel destructiva, fertur radiis for­mae spiritualis (uti dictum) ad amicum ut eum participem reddat g [...]udii aut terroris & tristitiae: quod vero in distans fiat talis perceptio amici vel ini­nici, cum gaudio & tristitia solum à forma provenit, quae dat omnibus ut sentiant uti probatum, curatio autem destructio, ligatio, aut transmutatio pro­venit à fermentis cum forma advectis.

Quando in ictero, Scorbuto, & caet. exhibe­tur tantillum sanguinis aut urinae patientis cibis com­mixtum canibus, canes non trahunt aegritudinem, neque transfertur ad eos (ut falsò putant nonnulli) nam non sunt capaces istius morbi, sed si sanetur morbus (quod saepissimè continget) est quia in sanguine & excrementis, pars fermenti morbifici à Canibus, & caet. commesti, destruitur à fermentis eorum fortioribus vel ligatur, & sic affecta ista por­tiuncula fermenti morbifici à cane commesti, affi­citur totum quod erat in homine, & perit aegritudo. Sic etiam quando Vegetabile aliquod aut ejus se­men homini vel particulari membro amicum, & morbo ejus contrarium irrigatur mumia morbi & terrae committitur ut crescat, ut v. g. in Ictero Chelidonia grana Juniperi, & caet. in Hydrope Ab­synthium, [Page 134] Ebulus, in Pleuritide Papaver Rheas, Hype­ricon, in Peste Scordium, Scorzonera in ulceribus & vulneribus Persicaria maculata, panax: illic pars fermen­ti ligatur vel destruitur à fermentis istarum eam vin­centibus & sic debellatur reliquum aegritudinis in homine: quod vero perhibetur istam herbam tali modo à fermento morbifico irrigatam homini aut alteri animali exhibitam communicare iis morbum nullo modo verum est, nisi fermentum morbificum quo irrigata erat planta transmutaverit virtutem herbae sanativam, totaliter aut partialiter in suam naturam deleteriam, ut continget in Salvia ab hali­tu Bufonis infecta, & in herbis prope serpentum Cavernas, sed si hoc fiat, morbi vis intenditur quod alias abigeretur. Si autem herbae aut eorum semina ir­rigantur mumia morbi, quae habent virtutem pro­ducendi talem morbum (sic de Animalibus, Minera­libus, & eorum partibus judicandum) intenditur tunc aegritudo: ut v. g. si urina, aut sanguine, & sudore, & caet. febricitantis irrigetur anacardis aut ejus semen, intenditur febris; sic lolium eodem modo usurpatum intendit vertiginem, sic asarum intendit vomitum, & caet. ea autem Vegetabilia, Animalia Mineralia & eorum partes quae intus exhi­bita, venena homini sunt puta Hyoscyamus, Cicuta, Aconitum, Arsenicum, & caet. si mumia hominis alioquin benè valentis irrigentur corrumpendo & destruendo portjunculam fermenti in mumia ratione compassionis reliquum in homine destruunt aut transmutant diversimodè pro diversa uniuscuiusque natura: & multa alia ejusmodi mirabilia per trans­plantationem [Page 135] resultantia inveniet curiosus lector.

Debuissem huic tractatui subnectere Curationis methodum, clariorem per Sympathiam, sed de eâ aliàs [...] dabitut occasio disserendi.

Atque haec sunt benevole lector quae ex primâ in­spectione naturae in speculo Animalium, Vegetabi­lium, & Mineralium nitentis delineare poteram, visu disgregato deficientibus coloribus vivacibus, & ex intensâ nimis cogitatione spiritibus paene exhaustis non abs re erit caeptis paulisper desistere, refocilla­tis autem spiritibus languentibus, oculis ablutis & coloribus novis probè instructus, propediem, ut spero, secundò opus aggrediar. Si autem ex praedi­ctis facilior pateat aditus ad naturae occulta myste­ria, DEO Opt. Max. à quo descendit omne do­num bonum, gratias age. Vale.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.