CONCIONES SEX.
AD ARTIVM BACCALAVREOS HABITAE, In Die Cinerum pro more in Templo B. MARIAE, ante Publicas in Scholis Disputationes, per totam insequentem Quadragesimam ab illis continuandas.
Per JOHANNEM PRIDEAUX Collegii Exoniensis Rectorem, & S. T. Professorem REGIUM.
OXONIAE, Excudebat L. LICHFIELD Academiae Typographus, Impensis H. Cripps, H. Curteyne, & T. Robinson. A. D. 1648.
AD LECTOREM.
EST quod te ( Lector) paucis velim admonitum, occurrere nonnulla tam in sequentibus Concionibus, quàm in Lecturis & Orationibus antecedaneis, quae, in Academiae nostrae consuetudinibus minus versatis, injiciant Scrupulos. Cujusmodi sunt isti Termini, Incaeptores, Benedictiones, Vesperiae, Comitia, Creationes, & Respondens Doctoribus in Theologia Baccalaureus, ut & Baccalaureorum in Artibus Determinationes & Insignia ex Agninis pellibus candicantia. Ista delicatioribus videantur barbara, Novatoribus superstitiosa, & tantum non Papistica, Superciliosis Ludicra & histrionica: Luc. 7. Sed sapientia justificata est ab omnibus suis filiis, dum radices non agant spuria vitulamina. Summatim igitur accipias, promotiones nostrorum in superioribus Facultatibus, sub initium Mensis Iulii quotannis celebrari, ubi Die Saturni Professoribus ante Meridiem Solenniter legentibus, à Bedellis praesentantur Incaeptores promovendi ut Benedictionem ab illis accipiant, unde Benedictiones istae intertextae in Lecturis praecedentibus. Post Meridiem redeunt, & Theses quasdam selectas (Opponentibus cum Professore, Doctoribus aliis, aut doctis) quilibet sua vice propugnat. Quae quidem Disputationes, quia ab hora prima ad Vesperam us (que) sunt protractae, Vesperiae vulgo audiunt. Interjecta deinceps Dominica, Concionibus selectis deputatur. Die insequente Lunae, prodeunt in Comitia, ubi qui antea habebātur Incaeptores, collatis â Professore Insignibus, Doctores creantur, statim (que) oppugnant theses Baccalaurei respondentis in Theologia, ut conster ipsorum promptitudo in opponendo, quae antea patuit in Respondendo. De Baccalaureis in Artibus sat sit addere, illos neutiquam haberi tales simpliciter, priusquam vices suas constitutas per totam Quadragesimam respondendo subjere. Hae vulgo dicitur Determinatio, quod extraneis & candidè inquirentibus innuisse sufficiat.
TITVLI CONCIONVM.
- 1. De Sapientia Aegyptiorum.
- 2. De Christi Adolescentia.
- 3. De Apollos Institutione.
- 4. De Apollos Zelo & praxi.
- 5. De Religione Juramenti.
- 6. De Scala Visibilium ad Invisibilia.
Alloquium ad Regem IACOBUM.
CONCIO I a. Habita ad ARTIVM BACCALAVREOS In die Cinerum, Ann. 1616. De Sapientia Aegyptiorum.
TRITUM est illud, Longum esse iter per praecepta, breve per exempla, Rationem reddit Augustinus lib. 8 o. de Trinitate & cap. 9. praesertìm in Moralibus, quia ex forma sive Idea aliqua, quam semper Stabilem & incommutabilem cernimus, & excitatur fides nostra, quâ credimus vixisse sic aliquem, at (que) etiam spes, quâ nos quo (que) ita posse vivere, qui homines sumus, ex eo quòd aliqui homines ita vixerunt, minimè desperamus. Unde Aristoteles exempla vult Homerica, non Cherelaea in artibus & praeceptis. Topic. 8 o. & Salvator suadens discipulis humilitatem, Exemplum (inquit) dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita & vos faciatis. Joh. 13. 15. Concionem igitur apud vos habiturus hodiè ( Laureati juvenes Fratres in Christo dilectissimi) elegi hoc Stephani Protomartyris de Mose celeberimum testimonium; in quo & Segniores videant, quid negligunt, & Alacriores, quid tanquam nubem & columnam per impeditos hujus mundi anfractus interdiu & noctu sequantur. Constat autem ex praecedenti capite, [Page 2] quomodo suscepto primo Ecclesiae gradu, in Adversarios statim inciderit Stephanus. Opponunt Libertini, Cyrinaei & Alexandrini, subornantur falsi testes, excitant plebem Seniores; nec supplosio proculdubio pedum, aut sibila defuere, ad morem nostrorum congressuum, ubi furor potiùs quàm ratio dictat argumenta. Hisce tamen omnibus, ita quasi pro forma in hoc capite satisfacit Candidatus noster, ut quaecun (que) adduxissent Aduersarij, ad confirmandum illum Templum aut legem suis thesibus impugnâsse, tam dextrè retorquet in ipsorum jugulum, ut praeter stridorem dentium, clamores, & lapides, non esset quid reponerent. Ac si contractiùs rem totam sic proposuisset. Erratis (viri Patres & Fratres conterranei) si existimetis me, dum Jesum Messiam praedico, templum vestrum aut Mosen demolitum iri, imò potiùs stabilio, & confirmo. Quid enim, ut Abrahamum, ut Patres reliquos, & tpos legis omittam, (quae omnia quasi intento digito Christum respexerunt) Annon Moses ipse partes meas agit? Annon ille ad Prophetam vos remittit, Dut. 18. quem suscitaret Deus è fratribus vestris, & jubet, ut vos ipsum audiretis? Si ipsum igitur, & non alium vobis commendemus, quid Mosen & templum opponitis, quae eò nos duxerunt, quò jam pervenimus? Non gesta sunt haec (ut nôstis) in angulo, non ignota vobis propono. Mea fides & oratio nihil apud vos sint ponderis, valeat tantùm Legislatoris vestri de hoc Propheta venturo vaticinium: eo (que) magis quia non à stiva, ut Elisha; vel à Caulis; ut Amos; sed ab exactissima gentium disciplina ad Prophetandi munus ascenderit. Nam eruditus erat Moses in omni sapientia Aegyptiorum, erat (que) potens in dictis, & factis suis, Quô luculentiùs debet esse apud vos illus de Christo testimonium. At (que) sic habemus, quò tendit haec interposita Mosis per Stephanum Commendatio. Cui si velaman commodè detrahatur, in conspectu.
- Erit
- 1. Mosis Institutio, [...], Et Moses erat eruditus, sive Institutus.
- 2. Profectus, & erat potens [...].
- Institutio est Actus,
Actus respicit Objectum, Objectum
hoc in loco quoad
- 1. Extensionem, est, [...] omni.
- 2. Speciem, est [...] sapientia.
- 3. Specificationem, est [...], Aegyptiorum.
Et erat Moses eruditus in omni sapientia Aegyptiorum. Profectus elucit in potentia, quae effectus est istius sapientia. Et duo (ut videtis) complectitur, Dicta & Facta, erat (que) potens verbis & operibus suis. Stulti sedere cupiunt in Cathedra Mosis, qui nunquam fuerunt Instituti; instituuntur plurimi, sed tanquam canes ad Nilum, lambunt tantùm, & abeunt, nec ulterùs se proluunt: Hauriunt alij libertus, sed pauca digerunt, digerunt nonnulli penè omnia praeter sapientiam; Sapientiam quidam ambiunt, sed politicam, sed de suo cerebro natam; non à Majoribus acceptam. Quod si prodeat tandem quispiam Eruditus in omni, in omni sapientia, in omni sapientia Antiquorū; deficit tamen plerun (que) in praxi, aut impeditae est linguae, aut depravati cordis; non potest, aut non vult loqui; aut loquitur, sed facta discrepant; vel facit ut loquitur, sed parerga, sed in rem suā, sed non ut fidelis servus in tota domo. Tantae molis est ex quovis ligno Mercuriū, vel ex multis seculis unicū Mosen dedolare. Umbras alij consectantur, Regis, apud Xenophontem; Reipublicae apud Platonem; Consulti & fortis viri, apud Homerum & Virgilium; Oratoris, in Ciceronis Bruto; Senatoris, apud Grimaliū; Aulici, apud alios. Vbi & affinguntur quae decent, & semoventur, quae dedecorant; sic ut non videas, quid quis fuerit, sed qualis quis (que) esse debuerit. At hic persona ficta non introducitur, evanidis perpaucorū hominum obtutibus subjecta, aut efformata; sed constat de Nomine, Moses; constat de educatione, eruditus erat in omni sapientia Aegyptiorum: De quibus nobis in limine brevibus est dispiciendum.
2. Et eruditus erat Moses] Tria hîc occurrunt perpendenda. 1. Quis. 2. à quibus. 3. in quibus erat ita eruditus. Quis? Moses, Filius Amram è Jocabed, ex Tribu Levi, morti destinatus antequam natus; à Parentibus expositus, & in fiscella scripea ad carectum ripae fluminis relictus. Adeo ut de hujus Institutione, supervacanea videbatur omnis industria. Ecce enim misellus, Infantulus, latet in papirione, Parentes non audent appropinquare, Soror procul stat, ut consideraret eventum. Sed qui suscipit ab vtero Matris, cùm Pater & Mater deserunt, hunc praecipuè Dominus (ut loquitur Psalmista) in cli [...]ntelam recipit. Ps. 138. 12. Audit vagientem Infantem, mittit Regis filiam [Page 3] ut ab ulvis extrahat, & ad matrem nil tale sperantem nutriendum restituat. Quis vel animum desponderet in ultimo rerum discrimine, cùm talia tam mirificè effecta esse perspexerit? Nomen Mosis, sive à Mos, (ut putat Philo) sive à Moy, (juxta Clementem Alexandrinum) quae vocabula Aegyptiacè aquam significant, sive à [...] Hebraico Originem duxerit, & vocavit nomen ejus Mosis [...] (quoniam inquit Filia Pharaonis ex aquis traxi eum) eandem semper inculcat Domini de suis providentiam. Apocrypha sunt reliqua ista apud Clementem, quòd antea Joachim à Parentibus, jam mysticè in coelis Helchi appellatur, quemadmodum & ista, quae adducit Junius ex Dioboro Siculo, Mueves, aut Pererius ex Aben Ezra nomen Movion ab Aegyptiis ipsi fuisse impositum. Josephus pleniùs componit ex Mos Aqua, & Ses servatus, sed repugnat Textus, quia non ab aqua, sed ab extractione Etymon accessit. Credibile igitur est vocabulum [...] ad quod allusit Pharaonis Filia in nomine imponendo, Aegyptijs juxta & Hebraeis fuisse commune. Quae commemorâsse tantùm sufficiat, cùm Institutio ipsius à nobis praecipuè sit respicienda. Potuisset quidem Deus immediatè abs (que) praeceptoribus illum instituisse; in promptu fuerint ista dona, in divino gazophylacio, quae in Salomonem postea, & Apostolos coelitùs effusa legimus: voluit tamen, ut ita onustus spoliis Aegyptiacis ad sublimiora gradatim ascenderet, ut non diffugerent alij aut contemnerent, eosdem labores & disciplinas; dum constat etiam ista & à Deo esse, & ad Dei gloriam promovendum non parùm conducere. Non igitur [...] erat noster Moses, nec otio diffluens utcun (que) Princeps, utcun (que) prae caeteris in deliciis in Pharaonis Aula, sed eruditus, sed Artibus excultus. Indignum censebant Aegyptij, ut quem Rex adoptasset in Nepotem, Filia ipsa in Filium, caeteris etiam non esset in scientiis instructior. Ita instructus postea Daniel in Chaldaeorum Lingua, & Literis, emersit tandem celebrior in Aula Babylonica, ad refrigerium laborantis Ecclesiae, Ita ad Pedes Gamalielis institutus Paulus ad exquisitam formam patriae legis, & nervosiùs Judaeos constrinxit, & uberiùs mysterium salutis gentibus explicat. Et quanquam maximâ ex parte discipulos tales Christus elegerit, quos constat ab omni literatura fuisse planè imparatos, ut ita ex ore quasi lactantium laudem perficeret, nec gloriaretur omnis caro in conspectu ejus: Doctum tamen Nathanielem & Nicodemum Magistrum in Israel, à sua etiam disciplina tunc temporis non exclusit; ne si solos simplices vocâsset, (ut recte animadvertit Johannes de Turre-cremata in festo S. Andreae q. 1.) credi possit, quod fuissent ex simplicitate decepti. Nunc verò cùm confirmatum habeamus Evangelium, & constitutam Ecclesiam per praedicationem Indoctorum, & miraccula (quod ut primò radices ageret inter incredulos, omninò erat necessarium) expectare ulteriùs enthusiasmos, & dabitur in illa a hora neglectis medijs, vertiginosi est cerebelli ad Anticyras potiùs quàm ad Aegyptios relegandi.
3. Ista vos percipuè excitarent ( candidati Juvenes) ad artes quibus adhuc litatis, alacriùs imbibendas, ut exemplo Mosis nostri ad altiora instructiores ascendatis. Ille siquidem (ut videtis) inter Aulae Lenocinia, non negligit severiores Academiae disciplinas; sed praepostera hujus seculi corruptio Academias effngit ad Aulae luxum, sic ut admissi nauseamus ad Institutionem Regiam, & si Titulos consequamur sufficit; de re substrata parùm solliciti: Unde prodeunt frequenter ex hoc loco immaturi quidam Ardeliones, qui dum docere aggrediuntur, quod nunquam didicerunt, abutuntur Accademiae benignitate, ad infirmorum scandalum. At (que) isti plerun (que) gestiunt schismata & lites serere, & omnis Antiquitatis ignari, Nova quaedam comminisci ne nihil non sapere apud imperitum vulgus viderentur. Quanto autem ista contingant, & cum Ecclesiae damno, & hujus loci dedecore, experimur potiùs indies, quàm perpendimus ut sanemus. Aliter (ut videtis) hic Moses noster [...], Eruditus erat priusquam in publicum prodiret: At quam plurimi hodiè currunt è testa vix exclusi, unde incidunt in laqueos, antequam ferè (ut multa Ninivitarum Millia) inter dextram & sinistram noverint distinguere. Quid ergo, num omnes qui diutiùs hîc cōmorantur, Mosis premunt vestigia? utinam ita esset (Fratres) sed Peripatetici nonnulli è nostris, aut in Clinicos degenerant (ut festivè alicubi habet Cyprianus) lectulo potiùs, quàm Lycaeo affixi; aut [...] (teste Apostolo ad Philip. 3. 18.) ut hostes crucis Christi, addam ego ut Carcinomata & Strumae Artium & Accademiarum; in quos nimis ista quadrant, quae sequuntur, quorum Deus est venter, gloria confusio, finis exitium; & plerun (que) in morem Ellychniorum non sine foetore extinguntur. At hic cursus Philosophicus à vobis non est instituendus, aliter ducit Apostolus ad Rom. 13. Nos qui è Christiano [Page 4] sumus peripato, non ut Noctivagi, non ut circulatores, sed [...], sicut in die compositè, sive honestè ambulemus, non in commessationibus & ebrietatebus, Rom. 13. non in cubilibus & proterviis, non in lite & invidia, sed ut Apostoli, ut Prophetae & Moses pede fausto praecesserint. De cujus Tutoribus à quibus sic erat eruditus, morae pretium erit in transitu pauca etiam adjicere.
4. Eruditum invenimus Mosen; sed non levis oritur de Praeceptoribus ejus controversia. Nam si verum sit illud, quod tradit Artopanus apud Eusebium, lib. 9. praeparationis Evangelicae & capite ultimo, suffragante Eupolemo, apud Clementem Alexandrinum lib. 1. stromatum; Tantum abfuit, ut Moses disceret ab Aegyptiis, ut illis potius Author extiterit omnis sapientiae. Sed praeterquàm quod Textus isti opinioni manifestò adversatur; nec illud verum est aliorum, primò Mosen literas invenisse, & Hebraeis tradidisse: Vid. Lud. Viv. in l. 18. de C. D. cap. 39. Memorat siquidem Iosephus duas columnus à filiis Shethi ante diluvium fuisse erectas, alteram lateritiam adversus praedictum ab Adamo mundi Incendium; alteram lapideam, contra impendentem cataclysmum, quam suo tempore in Syria extitisse, testatur lib. 1. Antiquitatum cap. 3. & in hisce praeclara Patriarcharum ante diluvium mathemata literis vel characteribus saltèm fuisse consignata, & posteritati commendata. Unde Augustinus literarum non inventionem, sed usum, non Mosi solùm, sed & Abrahamo & Hebero attribuit, quod Conatur elicere ex Deut. 29. 10. ubi Moses recenset [...] (juxta 72.) hoc est literarum inductores (interprete eodem Augustino) inter caetera Israelitarum capita, [...] quod mirum fuisset genus hominum, si de literis tunc temporis nil constitisset. Sunt qui Enochi etiam Prophetiam, ante diluvium conscriptam, & à Noacho in Archa conservatam fuisse asserunt, quam quidem vidisse & legisse Tertullianus & alii Patres profitentur, utcun (que) in censu Apocryphorum à Gelasio dist. 15. Can. Sancta Romana habeatur. Sed hisce non ulterùs est immorandum. Vid. Sixt. Senens. Bibl. l. 2. in Cham. Rawieum Hist. p. 199. Inventionem Sapientiae Aegyptiacae Brosardus & Rosellius, unà cum Petro Comestore, ad ipsum Misraim referunt. Quod institutum autumârunt à Chamo Noachi filio, qui erat Zoroaster (tantoperè à Magis celebratus, juxta Vincentium & alios) sed tempora non cohaerent: Zoroastrum siquidem legimus à Nino fuisse superatum, qui aliquot seculis Chamo fuit posterior. Iamblicus & alii nonnulli, hoc Mercurio Trismegisto ascribunt, quem libros 36525. de Philosophia scripusse asserunt, ex Seleuco nescio quo, & Menaeto, è quibus 33. testatur se vidisse Clemens Alexandrinus lib. 6. stromatum. Sed nec fundamentum habet haec opinio; tum quia Mercurius iste Mose longè erat recentior, testibus Eusebio in Chronicis unà cum Augustino lib. 18. de C. D. Nam Mercurius iste erat Filius Maiae, illa, filia Promethei Atlantis Fratris, qui Atlas tantùm erat Mosi [...]; tum quia dialogi isti Pymander & Asclepius, qui sub nomine istius Mercurii hodiè cum Roselii commentariis circumferuntur, apertè probantur officiosa esse mendacia, ab hominibus minimè malis, bono proculdubio fine excogitata, ab Isaaco Casaubono exercitat: in Apparatum Baronii numero 18. Stigmate notata. Alii igitur probabiliùs hanc laudem Abrahahamo deferunt; ut Eupolemus apud Eusebium Praeparationis Evangelicae, lib. 9. & cap. 4. Assentiente etiam Iosepho, Antiquitatum lib. 1. & lib. 9. cap. 1. ubi habetur Abrahami Patriarchae cum Sacerdotibus Aegyptiacis celebris quaedam disputatio. Sed non favet Sacra pagina, Ramus Schol. Mathemat. l. 1. ex qua constat, Abrahamum tam diu non mansisse in Aegypto, ut tantum opus absolveret. Augustinus ex Varrone ad Isidem Inachi filiam hanc refert gloriam; non quod ita ipse prorsùs senserit, sed ut commodiùs Ethnicos, de Antiquitate sua triumphantes, ex suis refelleret. lib. 18. de C.D. cap. 18. de quibus fusè Pererius Iesuita in cap. 2. Exod. unde ultima restat sententia veritati propior, Abrahamum primò nonnulla artium fundamenta, dum apud Aegyptios commorabatur posuisse, quae Iacobus postea & Iosephus plurimùm illustrârunt. Hoc de Iosepho Psalmista innuit, constituit eum (scil. Rex. Aegypti) Josephum Dominum Domus suae, & principem possessionis suae, ut erudiret principes ejus sicut seipsum, & senes ejus prudentiam doceret. ps. 105. At (que) ista concinunt cum periodis istis literarum, sive commigrationibus quarum meminit Aristot. 1 o de caelo & 1 o Meteororum, & distinctiùs Plinius l. 18. Naturalis historiae cap. 25. nempe Chaldaea, Aegyptiaca, Graeca & Romana. Unde liquidò constat, & Artes apud Egyptios ante Mosen floruisse, in quibus commodè potuit, (ut habet Textus) erudiri. Nec verisimile est, quod adducit Philo Judaeus lib. 1. de vita Mosis, & ex illo Clemens Alexandrinus lib. 1. Stromatum, accitos fuisse Sapientes, hinc Chaldaeos ex Asia qui in Astronomicis, illinc Graecos ex Europa, qui in logicis & humanioribus disciplinis illum [Page 5] exactiùs instituerunt; quia Stephanus nil tale agnoscit, quod proculdubio in hoc elogio tacitus non praete riisset. Nec Graecia adhuc attigisset istos scientiarum Thesauros; quorum septem celebriores Sapientes Mosen plus mille annis sunt secuti. Quid, quod Cadmus ipse, qui à Phaenicibus ad Graecos nonnulla literarum rudimenta transtulisse dicitur, ad Mosis seculum non pervenit; quod copiosê confirmat in cohortatione ad Graecos Justinus Martyr, ubi Solonem sic Corripit, sacerdos quidam Aegyptius apud Platonem in Timaeo [...]. O Solon, Solon, vos Graeci pueri semper estis, ne (que) quisquam est Graecus senex. Prostat etiam Tatiani Assyrii ad Graecos oratio, in quo nihil eorum, quibus isti gloriantur studiorum, apud istos ratum, sed omnia à Barbaris inventa fuisse demonstrat. Maneat igitur Mosen non alios habuisse Praeceptores praeter sacerdotes Aegyptiacos, à quibus sic Deus voluit ut exactè institueretur, (explicante Pererio disputatione 9 a in 2. cap. Exodi) ut tanto majori esset in pretio apud Pharaonem & subditos, qui rudes istius sapientiae vulgò habebant despicatui. Fuit autem Moses magnus coram servis Pharaonis & omni populo. Exod. 11. Deinde, non parùm conducit ad Superstitiosos convincendos tenere ipsorum placita; unde Salomon: dedi cor meum, ut scirem prudentiam at (que) doctrinam, errores etiam at (que) stultitiam Ecclesiast. 1. Postremò non pauca virtutum & vitiorum symbola, ab injustis istis possessoribus erepta (ut loquar cum Augustino lib. 2. de doctrina Christiana cap. 40.) in legibus postea tradendis, ex praecepto Dei retinuit, si Clementem Alexandrinum lib. 5. Stromatum audiamus; unde non irritum prorsus erat illud studium, quod ad usus tandem salutares tam commodè transtulit.
5. At (que) usus iste est, qui à nobis praecipuè est respiciendus, (viri Patres & Fratres) ne Indocti surgan & rapiant nobis Caelum, dum nos de hujus mundi titivilitiis sophisticè altercamur. Observastis proculdubio ex dictis, non tantùm originem literarum cum mundi incunabulis Coaevam; sed multo magis illarum fluxus & refluxus, ad morem aestuantis Oceani, quibus placuit Divinae sapientiae, à Patriarchis ad Gentes, à Gente una ad aliam, illas circumducere; vel ut sequenti Reginae Theologiae, velut Anteambulones quidam pararent hospitium; vel ut istis cohibita retinaculis, non prorsus in belluinam degeneraret depriavata hominis Conditio. Commigrationes gentium manifestae sunt, apud Historicos; sed commigrationes Artium à nobis funt potiùs attendendae. Postquam enim à Chaldaeis ad Egyptios; ab Egyptiis ad Graecos; à Graecis ad Romanos quasi raptu primi Mobilis circulum confecissent. Per Romanos tandem Alpes superarunt, & Tramontanas hasce oras gratissimi hospites inviserunt. Illas tandem accipit nostrum hoc Oxonium. Multa ut paucissimis complectar, radices hic egerunt, germinârunt; Quid antiquiora recolerem de Wiclefo, Bacono, Scotis, Occamis; toto tunc orbe celeberrimis? Vnde Argumentum ab Oxonio; idem est Scaligero; ac subtilissimum & firmissimum. Nec degeneres accesserunt ad Reformationem illorum Posteri, Iuelli, Humfredi, Rainoldi, Abbotii, notissima sunt haec, & attigisse sufficit. At nos Scenam ingressi, quomodo vestigiis ipsorum insistimus? Certè non aliter ac Histriones Regum. Isti de genere Giganteo, quibus nos comparati, Lecustae jure reputemur. At (que) si defuissent nobis praeceptores, si Bibliothecae, si Libri, si distraherent Bella, vel fames, vel persecutio: Si ad manum non fuissent omnia, non dico necessaria, sed superflua, sed votis penè nostris majora, excusationi fortassè pateret latebra; quâ saltem inter nos domi satis noti, ab aemulis tamen undi (que) non ita Lancinandi videremur: Nunc verò cùm in ipsa fronte Academiae (sicut olim contigit Mariae Mosis Sorori) candescat lepra, cùm eò deventum tandem sit, Num. 12. ut nec vitia nostra diutiùs ferre possimus, nec remedia; Excitandus est potiùs à nobis aliquis Moses, qui attollat manus & oret, obsecro Domine, Jud. 4. ne imponas nobis hoc peccatum; quàm proponendus ad imitationem, praesertim iis, qui transferunt Domini gratiam in luxuriam. Olim quadrabat illud in Monachos; Ecclesiam primitùs habuisse ligneos calices, sed aureos Sacerdotes, Posteà verò Sacerdotes ligneos, & aureos calicos. Caveamus, ne mutato nomine simile quiddam de nobis affirmetur, olim ligneas scholas aureos extulisse Baccalaureos, nunc parietes erigi magnificos, sed ubi tandem inveniendi sunt ex prisca disciplina Scholares? Verendum est profectò ( Fratres) ne sicut fumus tandem deficiat illorum gloria, qui fumo tantum delectantur. Cogitate vos primò in lucem prodire, & collocatos esse in hoc loco, tanquam in specula; ubi omnium oculi in vos sunt conjecti. Observant status vestros & ambulacra, inquirunt in mores, otia, & negotia; praedicant illi in Tecto, quod occultò fuerit actum in interiori domus recessu. Quanta igitur debet esse nostra solicitudo, ne Mater [Page 6] luat Filiorum opprobria, & transferantur à nobis haec Musarum Halcionia, ad eos, qui fructus uberiores producerent. Certè si genio indulcisset Moses, plateas circumcursitâsset, fumum Nicotianum perpetim hausisset; si praeceptores neglexisset, resiliisset ad difficultates, taedium inquirendi non devorasset, substitisset quasi satiatus ad unius artis Systema (ut hodiè loquuntur) sive compendium; nunquam eruditus evasisset in omni sapientia Aegyptiorum. Quod quanti fuerit sudoris, & infiniti penè moliminis, opportunum jam videtur, ut tertio inquiramus.
6. Et eruditus erat Moses] id (que) ut verisimile est ab Aegyptiis Sacerdotibus, non in hac vel illa tantùm difficultate, quaestione vel articulo, (sicut abhortivi quidam [...] & [...] apud nos, qui micas quasdam Logices & Physices ruspantes, caeteras omnes gemmas sicco pede transiliunt) sed in in omni] non arte tantùm & scientia, sed sapientia] quae utras (que) complectitur; non Hebraeorum, quos dilexit, sed Aegyptiorum] inter quos vixit. Non dubito, quin idem vobis in mentem venerit audientibus, quod mihi meditanti, scire jam libenter velitis, quaenam fuerit illa [...] illa sapientia Aegyptiorum, in qua Moses noster erat eruditus; ut inde comprehensi aliquid vos etiam teneatis, quo exactiùs ad tale exemplar conatus vestros accommodaretis. Circumferuntur (ut nostis) 14. libri sub nomine Aristotelis, de secretiori parte divinae sapientiae juxta Aegyptios. Hos Italicos fecit ex Arabicis Moses Rovas, Latinos ex Italicis, Petrus Nicolaus Faventinus; perpolivit postea & edidit Iacobus Carpentarius. Sed dubitant Docti, an partus iste sit Aristotelicus, vel ab Arabico quodam Tenebrione supposititius. Certè praeter speculationes nescio quas steriles, de Mentibus & separatis substantiis, de Aegyptiaca sapientia (prout ad nostrum spectat institutum) vix integram invenies sententiam. Hujus igitur potiùs synopsin, ex infinitis sparsim antiquioribus contextam, per Sixtum Senensem lib. 2. Bibliothecae sic habete: Sapientia Aegyptiorum quadruplex invenitur Mathematica, Physica, Theologica, & Moralis. Mathematica (juxta Diodorum Siculum, Diogenem Laertium, Iamblicum, Philonem Iudaeum, & Christianos, Clementem Alexandrinum, Eusebium, Augustinum & alios) reducitur (ut vulgò fit hodiè) ad puras scientias & mixtas. Mathematicae purae sunt, Arithmetica & Geometria, mixtae Astronomia & Musica, Graeci addunt Opticam, sed non invenio, an haec Aegyptiis Antiquitùs innotuerit. Physicam illorum agnoscunt omnes à Peripatetica nostra (nisi forsan in modo proponendi) non multum differre. Sed Theologia illorum erat aliquo modo abstrusior, juxta Clementem Alexandrinum lib. 5. stromatum secundum illorum triplex scribendi genus. Prima erat [...], in usu vulgò ad scribendas Epistolas, quam commodè quis reducat ad Grammatice-Rhetoricam. Secunda [...], peculiaris tantùm Sacerdotibus in rebus sacris delineandis. Sed palmaris [...] erat tertia [...], per sculpturas quasdam in morem Emblematum obscuriùs tradita, quae rursus erat bipartita, [...] (utor Terminis Clementis à vobis sat scio, satis intellectis, licet ulteriùs non explicentur) & in tanta varietate rerum, ferenda sunt compendia, ut exitus tandem inveniatur. [...] ista scriptura literas proposuit usitatas, sed verba mysterium adumbrantia, exempli gratia. Ibis à Scarabeo accipitris pulchritudinem participat, hoc est Luna à Sole, Dei pulchritudinem, nempe lucem mutuatur; quae imago est divinae pulchritudinis, [...] vero quae res secretiores non per literas, sed per Imagines quasdam (ad morem Scripturae, quam habemus Mexicanae) exhibuit. Tripartita rursus fuit; Imitativa, Tropica, & Aenignatica: Imitativa retinuit in charactere rei significatae quandam similitudinem, ut Solis in circulo; Lunae in Menisco: Tropica, conditionem▪ vel aliquam saltem analogiam, ut fortitudinis in leone, libertatis in equo, impudentiae in Crocodilo, in pisce odii. Aenignatica utrius (que) commistionem. Ita sceptrum oculatum & auritum, Deum omnia moderantem, videntem & audientem depingit. In quo genere celebre est illud Scytharum, referente Sixto Senense Hieroglyphicum apud Pherecydem Syrum. Quorum Rex Idanthurus, Dario vastitatem illis per literas minitantî, Murem, Ranam, Avem, jaculum & aratrum remisit. Quibus interpretatus est Orontopagas Tribunus militum, significare se illos per Murem habitationes; per ranam, Aquas; per avem; aerem; per jaculum arma; per aratrum, agros Dario tradituros, sed sagacior Xyphrodres quidam è contrà hunc sensum subolevit; Nisi Persae tanquam aves avolarent, aut tanquam mures terra, aut ranae aquâ, quam citò se absconderent, parata sic fuisse in eos Scytharum jacula, ut qui caest non erant, captivi ad aratrum relegarentur. At (que) sub talibus latuit involueris Aegyptiorum Theologia, ne vilesceret nimiùm accommodata [Page 7] ad vulgi captum. Quarta species ipsorum sapientiae erat moralis, complectens (ut apud Peripateticos) Politica simul cum Oeconomicis, cujus leges & instituta Mercurius ille Trismegistus (sic dictus quia Philosophus, Sacerdos, & Rex maximus) descripsisse legitur. Contractiùs haec proponunt Hieroglyphici in tribus circulis inter se connexis & intermediis, ut invenietis apud Pierium lib. 38. quibus totam Encyclopediam, in Rationali, Naturali & Morali cognitione comprehensam exhibent. Hisce circulum majorem, reliquos ipsos tres minores ambientem circumducunt, quo Theologiam designant, ut inde innotesceret, primò artes istas ancillares ita complexis quasi brachiis incedere ut impossibile sit, unam perfectè tenere abs (que) alterius quadam notitia. Deinde omnes ita junctim Theologiae famulari, ut non audent extra ipsius limites vel latum unguem evagare. Quaeritur hîc opportunè, num chymia etiam & Magia, non naturalis illa, sed diabolica, qua Iannes & Iambres Mosi restiterunt. 2. Tim. 3. ad hunc orbem sapientiae Aegyptiacae pertinuerint? chymiam floruisse apud Aegyptios, evincerent nonnulli ex nomine ipso, quod à Chamo Noachi filio profluxisse autumant, Authore Delrio Iesuitâ lib. 1. disquisit. Magicarum cap. 5. q. 1. ex libro Plutarchi de Iside & Osiride; & ex libro Mercurii Trismegisti de chymia, qui nuper è Germania lucem aspexit. Sed vel incerta sunt isti omnia, à Tenebrionibus talibus nugis addictis excogitata, & credulis obtrusa; vel seriùs ista Ars Chrysopoetica Aegyptiis innotuit. Quanquam libros eorum ea de re ustulatos fuisse, in Dioclesiano apud Suidam accipimus. Diabolicis autem superstitionibus Mosis sacratum ingenium indulsisse, tam alienum videtur à vero, quàm ille à talibus Impostoribus. Rectè Irenaeus. Novit forsan hujusmodi, sed ut refelleret, non ut amplecteretur, habuit scientiam, sed non usum.
7. Prolixior fui, quàm par erat, in istis abstrusioribus ad certa capita revocandis, unde reprehenduntur quidam, qui artes omnes ut Theologiae noxias aversantur. Vetus est haec quaerela, & ab heroicis ducta temporibus; quapropter non supervacaneum prorsus erit, quid de hac re sit sentiendum paucis attexere, & objectamentis contrasentientium strictim respondere. Ingerunt primò illud Apostoli: Videte ne quis vos depraedetur per Philosophiam Coloss. 2. & abolebo sapientiam sapientium. 1. Cor. 1. & stulti facti sunt (nempe Ethnici Philosophi) in ratiocinationibus suis, ad Rom. 1. ratio videtur aperta Genes. 6. Quia Omne figmentum cogitationum cordis humani [...] tantùm est malum, & qui accumulat talem sapientiam, accumulat dolorem Ecclesiast. 12. sed facillimè ista inde dissipantur unde fuerant collecta. Non enim loquitur Apostolus absolutè de Philosophia, sed de inani (ut ibidem Textus habet) per Philosophiam deceptione; quae juxta traditionem hominum est, & elementa mundi, & non secundum Christum. Nec rejicit Solomon simpliciter humanam sapientiam; sed comparatè, ad coelestem doctrinam; quatenùs illi opponitur à malè institutis quibusdam Philosophis, nec illi ut oportet, inservit. Jam quòd secundò adferunt ex Patribus, Tertulliano, Lactantio, Cypriano, Chrysostomo, Ambrosio, Hieronymo. Item ex concilio Carthaginensi 4. cap. 16. Episcopus Gentilium libros non legat, ut nec Haereticorum; nisi pro necessitate, aut tempore, referente Gratiano dist. 37. Canone Episcopus; Vna eadém (que) manus vulnus opem (que) tulit. Nam explicant seipsos ibidem iidem Patres. Ambrosius, legimus aliqua, ne negligantur, legimus ne ignoremus, legimus non ut teneamus, sed ut repudiemus, velut Haereticorum & Ethnicorum libros, sicut Glossa interpretatur. Hieronymus, discimus ista, non ut sequamur, sed ut judicemus, sicut Moses Aegyptiorum sapientiam in cap. 1. Danielis. Ad Paganorum vanitatem revincendam, addit Augustinus, lib. 13. contra Faustum Manichaeum cap. 16. non ad Authoritatem amplectendam. Ad Eruditionem (quae Gratiani est determinatio) non ad voluptatem; ideo (que) asserit, Gregorium Episcopum quendam reprehendisse, non quòd Grammaticam didicisset, sed quia vice Evangelii hujusmodi populo exponebat. Tertiò nugantur isti ignorantiae Patroni, Rationem subjiciendam esse Fidei, nec spiritum sanctum includi cancellis Philosophicis. Quis dubitat? Nec enim opponimus Philosophiam Theologiae, sed subordinamus; volumus ut ad Theologiam, & ad caeteras professiones viam sternat, non ut in illis aliquid praecipiat. Vel praecipiat de tractandi modo, non de rebus tractandis. At mysteria (inquiunt) divina non congruunt regulis Logicis, Et multa occurrunt in Philosophia, praesertim Peripatetica, quae Theologiae adversantur, Iust, in lib. quodam cont. Arist. Ut fusè docet Lutherus & alii. Respondetur, quae supra rationem sunt, rationem non tollunt, sed perficiunt, & ad altiora per fidem elevant, si quid autem in Philosophicis occurrat, quod fidei certitudini non ced at, Artificibus imputandum est, non arti, quae flectenda est semper ad illius normam à qua omne bonum [Page 8] descendit. In summa, errores Philosophorum non sunt praecepta Philosophiae; nec negat, vel oppugnat Philosophia, quae non tractat, sed sublimioris esse speculationis agnoscit. Tertulliani aut Cypriani errores nemo impingit Theologiae, ut nec Galeni aut Paracelsi, Medicinae. Non invenient igitur in hujusmodi offuciis molesti quidam Declamatores aliquod inertiae suae tectorium, qui sapientiam hanc multiplicem, quam capere ipsi non possunt, carpere non desistunt. Nam ut rectè noster Baconius, operis minoris Secunda parte & 6. capite, ut domus firmiter structa & munita, tum imprimis grata sentiatur, cùm tempestates saeviunt: Ita Logica, Mathematica & reliqua ista Aegyptiorum spolia, tum locum inveniunt; aut cum domì difficultates obstrusiores solidè sunt expediendae, aut foràs, cùm hostis Panurgos talibus machinis & cuniculis, finibus nostris insidiatur. Quid enim Juliano aut Luciano alicui reponeret [...] Theologus? Qui arcam, ut minùs angustam Noacho, & tot animalium speciebus irrideret? At (que) eruditus ut Moses, demonstrabit cum Buteone non fuisse tantùm Noacho, & animalibus locum, sed spacium etiam satis amplum ad alimentum illis necessariò recondendum. Ita Aegyptiacis instructus thesauris, ex ore praepotentis Dei, observabit in sacris literis, de fabrica mundi, de terrae basibus & valvis, de maris vinculis & vectibus oracula Physica; oracula Optica, de Fontibus & incunabulis lucis, & tenebrarum; Oracula Astronomica, de Mazzaroth, Iob. 9. 9. Orione, Arcturo, cum Filiis suis; Oracula Geographica de Terrae mensurâ, & Regionum situ; Iob. 32. 38. Oracula demum Chronologica, de Festis & Annorum periodis, sive Epochis; Amos. 5. 8. oracula demum Isoropica de Ponderibus & Mensuris liquidorum aut Siccorum, quae necesse est ut alius harum rerum nescius, aut sicco pede transiliat, aut turpiter suam ignorantiam Profanis deridendam propinet. Si unquam igitur recurrendum esset ad haec arma, arripienda jam sunt praecipuè (tanquam Asinae maxilla à Sampsone) ad obsidentes undi (que) Philistaeos reprimendos. Etenim, ut illorum Tricas non immorer, qui sua somnia proponunt incautioribus sub nomine Sobriae Philosophiae; Quis Imperitus Logices Jesuitica haec commodè discutiet? propositio mixta ex vocali & mentali est legitima? quis Physices aut Metaphysices ignarus, refellat, aut intelligat ipsorum placita de quantitate sine extensione, de corpore sine loco, de Accidentibus sine subjecto, de Materia sine forma, de potentia quadam obedientiali activa, qua divina vis infinita creaturae communicetur? Quae quidem latentèr instillant Philosophicis, quò faciliùs (quae his innituntur) opinionum quae alunt monstra, in Theologicis admittantur. Profitetur hoc Franciscus Zuarez Disput. Metaph. 5. q. 3. disput. 14. Tenendum est (inquit) in corruptione remanere quaedam accidentia in materia, quia haec opinio magis favet venerationi reliquiarum. Sic confirmare conatur Albertinus spisso volumine, dogmata omnia Pontificia, ex principiis Philosophicis. Quod & Gretserus ante eum tentavit, ex proverbiis Germanicis. Ita undi (que) inspergunt fermentum ad totam massam corrumpendam. Quo suspectiores debent esse vobis ( Adolescentuli) & cautiùs legendi, nisi parato & acuminato ungue, ut hujusmodi notentur. Postremò, cur ità invaluit nuper Sociniana & Pelagiana haeresis, nisi quia [...] quidam & [...] inciderint in ipsorum libros, qui inter Sophisticas quasdam subtilitates, & solidas consequentias, non didicerunt anteà distinguere? Aranearum (ut nostis) telae sunt summo Artificio contextae, & Poma Sodomae aspectu primo sunt speciosa, sed si haec vel illae rigidius paulò tractentur, facilè dissolvuntur, & in cineres abeunt. Quàm autem laudabile fuit Cushaeo, Achitophelem propriis artibus ad suspendium adigere? Et Davidi Goliatho caput proprio Gladio amputare? Utcun (que) autem intumescunt Jesuitarum utres, pungas tamen illas (ut oportet) & sentias citô flaccessere. Sed opus est hic industri [...], opus est nocturnâ & diurnâ manu & calamo, nec abesse debet acumen, aut assidua, & accubua exercitatio, non destectendum est ad Epicuraeorum symposia, aut Stoicorum schismata, (qui inter caeteras omnes sectas antiquitùs Paulum oppugnarunt Act. 17.) sed Majorum vestigiis constantèr est insistendum. A Grammaticis, & linguis ad Rhetoricam, ab his ad Mathematica, Physica, Moralia, Metaphysica, ab istis, ad altiora; prout exigunt hujus loci statuta, gradatim est ascendendum. Moses Baccalaureus hîc (ut videtis) vel Magister inter Aegyptios, inter Hebraeos postea Doctor & Ductor emicuit. Quanto autem cum profectu, restat ultimò, ut jam pensitemus.
8- Erat (que) potens in verbis & operibus suis] Quid voveat dulci Nutricula majus alumno, quàm sapere & fari doctè, quae sentiat? Habete in vobis Sal (clamat Salvator) Marc. 9. à cujus admonemur tribus literis (ut curiosè observat quidam) Sapere, Agere, Loqui. Sed quemadmodum sapientia sine eloquentia (conferente rectè Bacono nostro) [Page 9] est quasi gladius acutus in manu Paralytici: Ita eloquentia sine sapientia, est velut gladius acutus in manu furiosi, vel ut Cicero, inanis linguae volubilitas. Utris (que) hic ergo instructum Mosen nostrum deprehendimus. Nec leviter (ut fit) ad speciem, [...] sed erat potens, non ut gregalis aliquis è literionum turba, sed ut Formatus divinâ manu ad destinatam vocationem. Non dictis tantùm persuadens, sed factis comprobans, se coelitus à Deo fuisse selectum ad populum è servitute vindicandum. Quod quibus signis & prodigiis, quibus in obduratos plagis, quâ viâ, quâ vi, quo successu effectum dederit, non opus est ut multis recenseam. Illud potiùs cogitandum, quâ ratione haec praxis Mosis ad nostram imitationem transferatur. Ergò duplex haec in Mose excellentia nobis semper est ob oculos ponenda, ut eruditi pro modulo in omnibus artibus & scientiis, non taceamus demum, aut segnescamus; sed in dictis simul & factis eluceat Educatio.
9. At (que) hîc si paulò liberiùs vobiscum agam (candidati Juvenes) in notandis nonnullis impedimentis, & ad Ideam propositam expendendis, non erit (ut spero) quispiam, qui sinistrè illud accipiat, quod dextrè in rem suam porrigitur. Applicet unusquis (que), ut lubet, ipse ex proprio sensu loquar, non facilè quispiam se accommodabit ad Mosis normam, nisi quasdam voragines & scopulos (quae profectui in hoc cursu literario periculosè objiciuntur) sedulò à principio declinet. At (que) ut generalia quaedam impedimenta non recenseam nobis cum Transmarinis communia; mihi videntur hujus loci Morbi, numero scientiarum pares, qui quamdiu grassantur inter vos Juniores, necesse est ut plurimi in instituto à vobis curriculo languescant admodum periculosè, aut deliquium patiantur. Primum est [...] praepostera in Artibus aggrediendis, & discendis. Nam quotusquis (que) penè est, qui non refigit limites à Majoribus positos? Etenim ut de linguis taceam, quas nonnulli hodiè elatâ superbiâ ut triviales nimiùm despiciunt, quot quaeso inter vos numerantur, qui totam logicam absolverint, priusquam in physica (forsan etiam & Metaphysica) importunè se ingesserint? in quibus etiam non certus Author proponitur, nec legitimus progrediendi modus; sed Fragmenta quaedam, aut quaestiunculae temere arripiuntur, quae quam sedem teneant in tota scientiae structura, & antecedentibus rectè annectantur, aut sequentibus, quae vita est memoriae, (observante Aristotele 8. Topicorum) non admodum sumus soliciti. Desultatoria ista levitas quâ volatica laborant ingenia, abducit semper ab hac Mosis orbita. Nam qui vult esse eruditus, non successivè, sed in omni simul scientia, periculum est, ne in singulis hallucinetur. Non per Abrupta igitur ascensum quaerat Candidatus noster, sed ut scripsit Lucas Evangelium [...] ordine; ne fortè (ut loquitur Apostolus) de oscitanter audientibus [...], temerè praecipua praeterfluamus ad Heb. 2. Siquidem in tanta scriptorum & librorum varietate, nescio an praecipuum hodiè sit instituti cursus vehiculum, delectum facere, & [...]singula ritè disponere. Secunda hujus cursus Remora, est affectata quaedam Neotericorum imitatio, & Admiratio; non tantùm in dogmatibus ipsorum amplectendis, & asserendis; sed etiam in phrasibus & stylo: Si prodeat vel Logica Mexicana, vel Keckermannus quispiam, aut Alstedius in Philosophicis; vel Turnerus, aut Lipsius, aut Famianus à Strada Epistolas aut Orationes emittant, statim actum erit de Aristotele & Cicerone, qui Majoribus fuere in deliciis. Acerrimè hoc perstringit Baconus in sui temporis studiosis, quod Alberium Magnum dum adhuc esset in vivis, urgebant ut Authorem Classicum. Non ego cuiquam hîc laudabili scriptori quicquam detraho, vel exercitatioribus ingeniis praescribo; tantùm moneo evagari ipsos, non progredi, qui nimium sibi ipsis placentes, praejudicio mallent proprio niti, quàm Patrum experientiâ. Tertium accedit studiorum obstaculum compendiorum & systematum Abusus, siquidem hisce Capti nonnulli, ad quaestiones explicatiores, Commentarios, & molestam Antiquorum investigationem statim nauseant. Imponere praecipuè hoc fuco non tàm Ramistas quàm Romanistas observavit solertissimè Rex Iacobus perspicacissimus. Sic ut Dictatores audiant Literatorum (quod ambitiosè affectant) hoc praesertim nomine quia ex dictatis sapiunt. Tales autem perinde mihi facere videntur, ac si quis Biblia solùm legeret per argumenta capitum; aut Patrum scripta per indices. Interim synopses non simpliciter rejiciendas putaverim; possunt esse Introductoriae ad pleniores tractatus; possunt esse summaria ad reyocanda ea quae legimus; tantùm nollem, ut studiosus in illis acquiescat & turgeat. Nam ita incidit in [...] Iesuiticam, quâ se magnificè circumspicit; Doctiores sistit ad tribunal suae vertiginis; quod Quartum esse existimo ad metam tendentibus obicem. Quintum [Page 10] impedimentum videtur esse neglectus istius [...] de qua loquitur Aristoteles 1. Topic. cap. 2. Hoc est collationis mutuae, sive congressus, quâ lecta vel audita firmiùs memoriae imprimantur, ut quae singulorum sunt, omnibus communicentur. Nam inter praecipuas studiosi virtutes, In Phaedon. principio. [...], quae didicimus, aliis explicare, enumerat Plato; à quibus quae liberè impertimus redeunt saepiùs cum faenore. Hanc laudabilem Antiquorum consuetudinem, nescio quae Recentiorum expectoravit [...], qui illud omissum existimant, quod privatae observationis non publicum lucratur applausum. Sextum sequitur, nonnullorum Bacchica quaedam Intemperies, quâ sub praetextu liberioris genii, ingenia & callati gradus, non sine summo Religionis, famae, & Academiae scandalo, potui & fumo consecrantur: De quibus quid dicam ( Fratres) Periculosiùs hi reconduntur in popinarum carecto, quam ut per omnes ministros Regios possint indè cum Mose extrahi. Vltimò noxia est huic progressui, praepropera aliorum ad praxin festinatio. Hi docere gestiunt, priusquàm rectè aliquid didicerunt; quos hodiè haerentes in parvis, cras intonantes pro Concione conspicies. Utinam seriò illud excolerent, quod summâ cum eruditione & gravitate superiori anno ex hoc loco acceperint; tum fortassè diutiùs sederent in hac Civitate, Per. D. Kilby Ling. S. Profess. Regium. quoadus (que) virtute ab Alto essent instructiores. Nec capitibus Doctorum imminerent, priusquam ad pedes alicujus Gamalielis Tyrocinium deposuissent, cursum (que) suum confecissent. At (que) isti sunt scopuli ( Adolescentes Ingeniosi) ad quos quamplurimi illiduntur. Istae syrtes, quas humilitate, Constantiâ, [...], invictâ animi fortitudine, seriâ Dei invocatione superavit Moses, ut tandem Terram promissam cum populo Dei consequeretur. O si easdem flammas conciperent juvenilia vestra pectora, quàm juvaret tandem ( passibus licèt non oequis) tam illustria tanti Herois premere vestigia? Nam quid haec historia nos admonet, inquit gravis Author Gregorius Nyssenus? Nil aliud profectò, nisi cùm omnes inimicos deviceris, Aegyptium, Lib. 1. de vita Mosis ad finem. Amalecitam, Idumaeum, Madianitam, cùm Aquas transieris, cùm nube illuminatus fueris, cum ligni virtute dulciores aquas biberis, lapidis fluenta potaveris, coelestem panem commederis; cùm munditate & castimoniâ iter tibi ad montem confeceris; cùm Tubarum sonitu in monte, divina Sacramenta didiceris; cùm in caligine vix penetrabili ipsi Deo appropinquaveris, ac ab eo Tabernaculi mysteria, & Sacerdotii dignitatem perceperis; cùm tui cordis fueris lapicida, ut in ipso divina eloquia à Deo exararentur; cùm aureum idolum deleveris, hoc est avaram cupiditatem è vita sustuleris, cùm adeò exaltatus fueris, ut Baalamicis artibus, aut Jesuiticis capi nequeas; cùm tibi germinaverit Sacerdotii virga, non humiditate terrenâ, sed à seipsa nucem producens, cujus cortices amari & austeri, nucleus ad comedendum suavis & utilis; cùm omnes qui audent adversus te insurgere, aut terrâ obrueris sicut Dathan; aut igne absumpseris, ut tumultuantes in causa Corah; cùm constitutus in aeditiore hujus terrae tumulo, oculis neutiquam caligantibus, & facie radios ejaculante coeleste Canaan aspexeris; intrabis tandem in optatum Domini gaudium, non hominibus, sed Angelis ducentibus exequias. Ad tale nos effingat exemplar, Deus Pater in Filio per Spiritum Sanctum, cui uni & soli sit omnis laus, potestas & Majestas, in saecula saeculorum. AMEN.
CONCIO II a. Habita ad ARTIVM BACCALAVREOS In Die Cinerum de Christi Adolescentia.
CHRISTUM adductum & relictum Hierosolimis quaesirum postea à Parentibus, & post triduum inventum, sedentem in medio Doctorum, & negotia Patris peragentem, compellatum demum à matre, & suaviter, seipsum defendentem, comprehendit hic brevis textus, quem discutiendum coram vobis proposui. Vobis dico ( Adolescentes) quos insistere Salvatoris vestigijs, coetus tales adire, templi terere vestibula, inter magistros versari, disputationibus interesse, negotia Patris coelestis eodem modo attendere, admonent quae humeros vestros ornant hodie, candoris & simplicitatis insignia, ut si Parentes forsitan vestri, eodem modo vos in hoc loco quaererent; non in commessationibus, & ebrietatibus, non plateas circum cursitantes, non apricances ad solarium, non per agros palantes, non supine in lecto oscitantes, non quovis modo ganeonibus immixtos invenirent; sed in templo, inter Doctores, in Scholis, inter disputantes, in Bibliothecis inter libros, utiliter occupatis gratularentur, & gauderent. Affectus Parentum quo in liberos propensior, eo acrior urit dolor, si quid illis adversi evenisse suspicantur. Hoc cum insideat omnibus ex naturae lege, credibile est multô ferventiùs per gratiae flabra, in hisce Parentibus exaestuasse. Observaverant siquidem in hujus pueri genesi, miraculorum omnium compendium; Nativitatem denunciatam, Patrem non hominem, sed Spiritum Sanctum, Virginem inumbrantem, incunabula Dei praesidio munita, Circumcisionem Simionis & Annae illustrem vaticinijs. Nec exciderat proculdubio Zacharias mutus, aut praecursor ad appulsum embrionis [Page 12] in utero materno subsiliens. Et quanquam apocrypha videntur ista, quae de Christi adolescentià, nescio à quo tenebrione consarcinata, circumferuntur: credibile est tamen totum pueritiae progressum, aliquos latentis Divinitatis ejaculatum fuisse radios; In dictis, in factis, in obsequio, in pia, & suavissima conversatione; quo solicitiùs singula observabantur, eo omnium oculos & ora potentiùs in se convertit. Quos gladios igitur existimabimus, praecordia talis Patris, & Matris trajecisse, cum illum amissum quaerebant, quem praesentem tanti faciebant. Rapit attentum pia cogitatio, ad illud inter Jerusalem & Nazareth itinerarium, ut defixiùs intueatur maestum senem, cum tristissima conjuge, cognatos singulos prensantes, & de Filio Jesu interrogantes. Jesu semper erat in ore, gementium, & redeuntium; Jesum personabat, triduana ista per compita Hierosolymitana inquisitio, ut nihil dicam de noctibus vix quieti datis, de lugubri colloquio, de immixtis lachrymis, de tacitis suspirijs, quia properandum est potiùs ad catastrophen, qua laetiora exhibentur: Sedet in medio Doctorum puer duodecennis, stuporem incutit audientibus, interveniunt Parentes, & attonito Josepho, mater loquitur. Fili [...]mi cur ita fecisti nobis, Ecce Pater tuus, & ego, anxij quaerebamus te? Tunc dixit ad eos, Quid est quod quaerebatis me? An nesciebatis oportere me in ijs esse quoe Patris mei sunt?
2. Non existimandum est Virginem modestissimam Filium ex abrupto interpellasse, aut coram tot Doctoribus, & auditoribus disserentem corripuisse, sed seorsim remotis arbitris suaviter postea compellasse. Indicat hoc vocabulum affectus plenissimum, Fili mi, nec tam increpationem ista sonant (ut voluit cum Ambrosio, & Bonaventura, Calvinus) quàm ex materno amore, aut dolore, aut admiratione erumpentem querimoniam. Ac si dixisset, Te non latet, ( Fili) quam ardenti affectu Pater & ego, te prosequi [...]ur, & quanto animi cruciatu à te divellimur. Si placuisset hic diutius commorari, cur non nobis significaveras, ut vel diutius hic te expectaremus, & non per tot molestias in via, in urbe, in hospitijs, inter cognatos & alios, tanta cum anxietate quaereremus? Ubi non tam reprehendit quod fecerat, quam expostulat ten [...]rrime quare fecerat. Cur te clanculùm subduxisti? quare tanto maerore voluisti nos tui charissimos afficere? Quibus apposita est Filij responsio; Divino hoc egi consilio, nec periculum erat ne aliquid adversi mihi accideret. Non erat igitur quod me quaereretis, dum (que) Patris coelestis jussa perago non est quod vos doleatis.
Verba continent (ut videtis) justissimam Salvatoris ad Parentes apologiam, ut quoerentibus, & admirantibus plenè satisfaceret, Subduxi me eo animo, ut liberiùs meo muneri vaca [...], vobis hoc non significavi, ut altiora molienti impedimento non essetis.
-
Summa igitur pietate
& artificio,
interrogata, in terrogatis
opponit, & duo praestat.
- 1. Objecta diluit. Quid est quod quaerebatis me?
- 2. Seipsum defendit. An nesciebatis oportere me, in ijs esse quae Patris mei sunt?
Primum exhibet enthymematis cujusdam conclusionem. Non eram à vobis anxiè quaerendus, Secundum rationem, quia Patris coelestis jussa exequentem, non oportet vos me interturbare. Interrogationes enim in Scripturis varios sensus ingerunt. Quaedam simpliciter exigunt responsum, ut, quem quaritis? Jo. 9. Aliae indignationem exprimunt; us (que) quo patiar vos? Quaedam deprecantur, ut exurge Domine, quare obdormis? Quaedam queruntur, ut quid Deus repulisti me? In nonnullis latet commiseratio, ut, quomodo sedet sola civitas? In alijs repulsa, ut quid mihi & vobis filij Sarviae? Est & ubi interrogatio denotat admirationem, ut quomodo cecidisti de coelo Lucifer? Sed frequentiùs negationem, ut quis cognovit sensum Domini? Cyrillus Alexandrinus de recta fide ad Reginas, primam interrogationem negare, secundam affirmare contendit, ut commistio sit, Non vestrum erat me quaerere, quia sciebatis in ijs, quae Patris sunt oportere me esse. Quod eodem cum interpretatione superiùs allata prorsus recidit. Et quanquam interrogatio (ut vulgò dicitis) non sit disputatio, redigi tamen frequentèr potest ad vestras formas, ut in praesenti negotio. Non oportet Filium, parentes anxietate afficere; tu autem Patrem & me sic affecisti, ergo videris fecisse. quod non oportuit. Distinguit textus implicitè de anxietate in majore, quod alia sit ex suspicione, ignorantia, vel affectu Parentum incautiori, alia ex justis contracta causis, & primam non impingere Filio reprehensionem sed secundam. Animadvertite [Page 13] quàm latè se fundit vestra Logica, quam Spiritus sanctus hic occulit sub istis interrogationibus, quarum prima se exhibet elencticè ad objecta diluendum. Quid est quod quaerebatis me?
3. Cum prudentèr & sapienter interrogaverit mater (inquit Stella) prudenter & sapienter respondet Filius; nec tanto plausu acceptus in Doctorum medio, dedignatur pauperes Parentes Apologetico alloquio. Sunt qui à ligone ad purpuram evecti, de viliori Parentum conditione non libenter audiunt, consanguineos, & affines ab alto despiciunt, sic ut beneficii ducant loco; si nutu tantùm cognoscantur. Sed archetypon hoc humilitatis, vix citiùs videt Josephum fabrum, & Mariam non ita gemmis tunc radiantem, ut idololatricae hodiè ipsius statuae, quam secedit à stupente turba, ut assuetum illis praestet obsequium; loquuntur? audit, interrogant? respondet; Suadent illi reditum in Nazareth, Luc. 2. 51. descendit cum iis [...], & erat illis libentissimè subjectus. Numquid igitur tibi molestum sit subjici homini propter Deum, quandoquidem pro te Deus voluit hominibus subjici? Copiosi sunt Patres in hoc argumento, quod ipse tantum in transcursu attingo. Non est ista infirmitatis, sed pietatis subjectio (inquit Ambrosius.) Tu matri plura debes, quam abreptus hujus saeculi luxurioso sodalitio, valeas (ut oportet) aestimare. Nam ut omittam ventris longa fastidia, partus periculum, sanitatis, propter te, tot oppignorata discrimina, cum ediderit quod optavit, partu tantùm solvitur non timore. Quid anxietates Patris loquar, & multiplicatos census, alienis forsan [...]bus, ut tibi vacaret in Doctorum medio, hoc in loco sedere? & nonne pro his obsequia saltèm oportet rependi? Transtulit haec Origenes ad spiritualium Patrum & Tutorum, Hom. 20. & Curatorum reverentiam. Si Jesus (inquit) filius Dei, subjicitur Joseph & Mariae, ego non subjiciar Episcopo, qui mihi à Deo ordinatus est Pater? Non subjiciar Presbytero qui mihi domini dignatione praepositus est. Videat interea is qui melioribus est praepositus inferior, ne superbia intumescat ex eo quod major sit; sed sciat ita meliorem subjectum, quomodo & Jesus subjectus fuit Joseph. Sed ista frequentius excidunt, quia Iesum, vel praesentem, vel amissum dolentes non quaerimus, vel quia sive adsit, sive absit nil pensi habemus. Quare operae pretium erit, priusquam ad ulteriora delabimur, quomodo Christus sit quaerendus pensiculatiùs despicere, ne fortè indignantèr ab ipso audiamus, vel non omninò vel praeposterè, Quid est quod quod quaerebatis me?
4. Constat non obscurè ex textu Christum à suis amitti posse, non ut prorsus discedat, Homil. infra octavum Epiphaniae. (sicut optime Bernardus) sed ut lateat. Nam qui ubi (que) est per potentiam, & sapientiam; ubi (que) tamen non invenitur per suavitatem, & misericordiam. Amittitur autem negligentiâ & securitate: nobis dormientibus inimicus homo spargit zizania Math. 13. Amittitur ignorantiâ; quia tu repulisti scientiam ego repellam te Hos. 4. 6. Et annon ille Deus odio habens iniquitatem, in cujus conspectu stulti & mendaces non stabunt? Psal. 5. Quid quod ascendunt nonnunquam spinae hujus saeculi, & contristantur ipsius spiritum, sic ut meritò se subducit, ubi vili se sentit aestimari. Ita Spiritus Domini recessit à Saul, & exagitabat eum spiritus nequam à Domino 1. Sam. 16. Postremo amittitur Christus, praecipiti quadam & temeraria de nobis confidentia. Vidisti virum sapientem in oculis suis, spes est de stulto magis quàm de eo Proverb. 26. 12. Tu igitur qui per fidem stas, noli altum sapere, sed time, ad Rom. 11. At (que) ita dum amittitur multifariàm, non in quavis turba invenitur, aut in quolibet hospitio; Non invenitur semper inter cognatos & nobis notos, hoc est, in carnali societate, ut accommodat glossa. Nam ita investigabant eum Josephus & Maria, & non inveniebant. Can. 3. Vix obviam fit illis in plateis aut lectulo. Nam ita quaesivit sponsa & non invenit. Jam verò qui Aulae aut magnatum terunt vestibula, ut inter ambientium aemulationes sportulam auferant, vel propter panes illum sequuntur, non pastum animae; ut cum Juda portent marsupium, & non aestum diei cum operariis; Dubitandum an tales se potius quaerant, quam Servatorum. Non nominandi igitur sunt in hoc nostro scrutinio. Quem Moses invenit in rubo, inter spinas; pro tempore amisit Salomon in thalamo inter rosas. Quem reperiunt pastores in praesepi, non agnovit Herodes inter aulicos. Adfuit latroni in cruce, qui urgenibus primariis Sacerdotibus noluit respondere. Sic mater hunc retinuit in Aegypto; quem hic amisit in festo, ut intelligamus quam periculosior sit hujus mundi affluentia, quam tribulatio vel persecutio. O bone Jesu quam multi profiteutur te, qui non quaerunt te? & [Page 14] quam multi quaerunt, qui non inveniunt? quia non quaerunt tuo ductu, ut Parentes tui, sed impulsu proprio, ut traditores tui. Quaerendus est igitur Salvator, Parentum exemplo, primo dolore, deinde diligentia, tertio in Doctorum medio. Pater tuus & ego dolentes quaerebamus te. Non seorsim quaerunt Pater & Mater, sed collata operâ, nec siccis oculis, sed singultienti cordis desiderio. Ut enim navis fatiscit cito si arentibus arenis insideat: ita anima destituta paenitentiae fluctibus non potest in portum tranquillitatis transfretare. Sed opus est hic diligentiâ; non tepide, non negligenter, non perfunctoriè quaerit sponsa, sed surgit, & circuit civitatem, ut inveniat quem diligit anima Cant. 3. Postremo non inter haereticorum caetus, aut otiosorum latibula, aut pergraecantium lustra inveniendus est haec Patris sapientia; sed in templi penetrali, inter Magistrorum, & disputantium congressus. Si nescis ô pulcherrima inter mulieres ubi pascit, aut ubi cumbit in meridie, quem diligit anima tua, egredere per vestigia ipsius gregis, Cant. 1. & pasce capellas tuas ad pastorum Tabernacula ne seriùs forsan invenientes sic corripiat Animarum pastor, quid est quod aliter quam praecepi quarebatis me? Nam sicut ovis perdita, talis vagatur, qui pastorum, & dilecti gregis non insistit vestigiis.
5. Nulla est tristitia in hoc mundo, cui aliquo remedio non possit provideri; sola Dei jactura, solatium non habet, sed quo externis fomentis diligentiùs mitigare satagis, eo acriùs intus pungit, & depascit penetralia. Bona direpta suppleant amici, incendium extinguant vicini, morbos corporis depellant medici, injurias Jurisconsulti: Sed fuerunt mihi lachrymae panes, die & nocte (inquit David Psal. 41.) dum dicitur ubi est Deus tuus? Absente Domino, plaga diffluebat, nec quiescebat: renuebat consolari anima mea. Tanti interest ut adsit, & evigilet Servator in succusso hoc nostro navigiolo. Magister non est tibi curae quod perimus? Mar. 4. 38. At nos interea, quaerimus alia, quaerimus alibi quàm oportet, & lassatis tandē in persequendis carnis & mundi lenociniis, ultima & serior vix incidit de quaerendo Jesu deliberatio. Saulus quaerens Asinos, invenit Regnum: at nos nimium hujus mundi regno, sordidè mancipati, ad illum qui portavit vix pervenimus asinum. Apertiùs ut vos alloquar ( Adolescentes ingenui) primò scaetiam jam vos intratis, ut in Magistrorum medio Christum cum parentibus quaeratis. Et quanquam in se amarae sint, ut Aquae Hiericuntinae, hae vestrae disciplinae, praesertim sicut conqueritur Augustinus, ubi nomen Christi non legitur; pietatis tamen & fidei si condiantur sale, tanquam stella Magos, vos deducant ad domum, in qua aurum, & thus, & myrrham confirmatioris judicii, puerulo Jesu offeratis. Ne divertant igitur vos ab hoc illustri curriculo, male feriati nonnulli ardeliones qui [...] (verba sunt Clementis Alexandrini lib. 2. Paedagogi cap. 1. caeteris pestem inhalantes praesertim qua ipsi inficiuntur. Colliment eò potius vestra studia, ut Christum Jesum inveniatis, & inventum arctissimis amplexibus retineatis. Quis dabit me (inquit Bernardus) tuis inhaerere vestigiis, & sic currere post te, ut quando (que) apprehendam te? Inertes certè futurae sunt vestrae artes, gradus gravamina, ludibria quae induistis profectus insignia; si pluris apud vos sit in Grammaticis thematis alicujus quàm Christi iuter Doctores investigatio, aut plus operis impendatis medi inventioni in Logicis, quam mediatoris in Theologicis. Sit cibus igitur vester & potus facere illius voluntatem, qui vos in hoc stadio literario constituerit. Nam occupatum invenerunt Christum parentes dum hic quaerebatur; quod secundo in loco est perpendendum.
6. An nesciebatis oportere me in iis esse quae Patris mei sunt] Ut primus Genescos versiculus, quin (que) quasi vocabulis, quatuor jugulat errores (sicut habet compendium Scholasticae Theologiae lib. 2. cap. 1. In principio] mundi aeternitatem; creavit] materiae necessitatem; Deus] Angelorum adjutorium; coelum & terram] Manichaeorum diversum à Deo, terrae conditorem; Ita tria hic in textu indigitant verba totius veluti Christianismi catechismum. Nesciebatis] sanctorum infirmitatem; oportere] patris mandatum; esse in iis] filii obedientiam; de quibus in transcursu accommodatiora praesenti negotio, libet tantum annotare. Inter Scholasticos, & Canonistas nota est ista distinctio inter nescientiam, ignorantiam, & errorem (referente Pelberto de Themeswar) quod nefcientia negat scientiam eorum, quae scire quis non tenetur; & haec secundum Dionysium (sive verum sive fictum) Areopagitam, est aequè in Angelis & beatis, ac hominibus. Nam manifestus est locus ad Ephes. 3. 10. innotuisse per Ecclesiam imperiis & potestatibus, [Page 15] quae in caelis sunt, vocationem gentium, juxta multiformem Dei sapientiam, quam ante adventum Messiae aliquo modo nesciebant. Vid. Altenstaig. in verbo nescientia. Ignorantia privat cognitione debita inesse, Error addit perversam voluntatis affectionem, qua non vult aliquis illud intelligere, quod scire & potest & debet. Sed scriptura non se dimittit ad tales criticismos, Quare [...] hoc in loco, non arguat supinam Josephi aut Mariae ignorantiam, multo minus errorem crassum; sed instituendam suo loco, & tempore non compertam notitiam. Unde non tam reprehendit illos hic Servator; quam instituit & seipsum defendit: securi esse potuissetis de mea absentia ( dulcissimi Parentes) quem non hominem tantum, sed Deum multis certissimis indiciis esse cognovistis. Num metuebatis ne cruciarer fame, aut vexarer frigore, aut aliqua injuria in plateis, in hospitio, in foro, tenella haec mea aetas afficeretur. Non erat cur vestram confidentiam hujusmodi torqueret solicitudo, quia potius nunc intelligatis velim (quod hactenus vobis non innotuit) adultiorem hanc meam adolescentiam, ad munus à Patre caelesti demandatum ulterius me vocare. Ferenda est igitur in posterum mea absentia, ut huic praecipuè invigilem. Nam si modum quo hoc fieret adhuc non tenueritis, an nesciebatis hoc certo esse faciendum? Cum Josephus caecutientis Jacobi patris manus, ex errore (ut ipse indicabat) decussatim positas in capite Ephraim & Manasseh, pro aetate rectiùs disponere voluisset; renuit Pater, & ait, scio fili mi, scio, & iste quidem erit in populos, & multiplicabitur, sed frater ejus minor, major erit illo Gen. 48. Eodem modo hic vice versa, Filius Parentes dirigit: Novi Parentes mei, novi quo affectu ista à vobis proferuntur, sed vos nescitis quomodo aliter de me coelestis Pater disposuit.
7. Animadvertitisne quomodo Deus charissimos suos, non per saltum, sed gradatim, ad voluntatis suae cognitionem manducit? Quomodo non vult illos esse doctores in tali professione, priusquam (ut ita dicam) fuerint in caeteris Bacchalaurei? At praecocia nostri saeculi ingenia, primo impetu se putant omnia imbibisse, & insiliunt plerun (que) in cathedram ad docendum, priusquam probè didicerunt quid sit ad pedes alicuius Gamalielis sedere, & audire. Reprehendit hoc Augustinus in victore quodam Vincentio lib. 3. de origine animae. Ideo (que) c. 1. Sic illum paternè admonet. Quantum apparet ex donis tui ingenii, quae jam tibi largitus est Deus, profecto sapiens eris, si te non esse credideris, at (que) ut sis, ab illo qui facit sapientes, piè supplicitèr instanter (que) poposceri [...]; & malueris errore non decipi, quam errantium laudibus honorari. Vehementius (sed haud scio an tam justè) hoc persequitur Hieronymus in Augustino, Epistola 90. & nonnullis sequentibus, ubi illi Daretis, & Entelli luctam revocat in memoriam; ingerit (que) Bovem lassum fortius pedem figere. Ideo (que) senem à juniori temerè non esse lacessendum. Sed prudentius proculdubio instituit Ep. 4. Rusticum Monachum, & ad id quod collimamus multò accommodatius, emittendos esse ex ludo Monasteriorum sive Collegiorum, hujusmodi milites, qui specimen suae conversationis, multo tempore dederint, & qui omnium fuerunt minimi: ut primi omnium fierent. Messis Ecclesiae est in tali herba (candidati Adolescentes) quae necesse est ut priùs in hoc vel simili novali virescat, crescat, & maturescat, quàm manipulos tritico onustos, in horreo recondat Domini. Samuel bis vocatus à Domino, recurrit statim ad Eli, licet tunc temporis effaetum & caligantem oculis, nec ausus est nisi ex senis dictamine puer, vel Jehovae vocanti respondere: tantum abfuit ut illum contemneret, aut censuris configeret, vel sannis deridendum propinaret, aut pueruli abreptus petulantia, seipsum immodestius circumspiceret.
Itá Servator hic ad pedes Magistrorum in pavimento sedet super stoream, (ut colligitur ex Ambrosio in 1. ad Cor. cap. 14.) non docens aut doctores irridens, qui pro munere caeteris praefuerunt, aut omnia se scire jactitans, sed modestè illos audiéns, & interrogans, Hom. 19. ut habet textus, id (que) pro aetatis officio, (sicut rectè notat Origines) ut nos doceret, quid pueris, licet sapientes & eruditi sint; conveniret. Ita non stomachantur Josephus & Maria ad suae inscitiae correptionem; (an nesciebatis) tametsi non intellexerunt verbum, quod loqutus est ad eos; sed recondebant haec omnia in cordis scrinio; donec ex spiritus sancti revelatione, opportuno tempore, plenius perciperent. O quanti essent inter nos Juniorum progressus, si ad tam illustre humilitatis exemplar, [Page 16] constanter se componerent, uec concluderent sine praemissis, aut jactarent se prius esse actu, quam unquam fuerint in potentia. Certè oportet illos in iis esse & quae Patris sunt coelestis, & quae matris sunt Academiae, qui fratribus in posterum aut filiis sunt profuturi. Quod ingerit pensi necessitatem, ex Patris mandato à nobis, ut superiùs proposui, deinceps prependendum.
8. An nesciebatis oportere me [...]] Quod Salvator monuit de omnibus Scripturae apicibus Math. 5. Amen dico vobis us (que) dum praeterierit coelum & terra, [...], Jota unum, aut unus apex nequaquam praeterierit, ex lege us (que) dum omnia facta fuerint: illud in hoc monasyllabo [ [...]] oportet, solicitè est attendendum. Plus enim latet in medulla quam cortex primò exhîbet aspectu. Me oportet, & tibi licet, legimus, in Grammaticis, & tanquam impersonalia levi brachio praetervolamus: Sed Theologia his insistit pensiculatius, & aliquid elicit, quod omnibus officium injungit. De Oratore. Nec dissentit orator. Oportere] perfectionem declarat officii quo semper utendum est, omnibus. Et alibi pro Cornelio Balbo, oportere est consentaneum esse officio, licere, legibus & juri, decere temporibus, & personis. Unde Canonistarum glossa, oportet est verbum necessitatis sed quando (que) honestatis. Necessitatem hoc in loco notat (inquit Marloratus) Sed errat haereticus, (reclamat Maldonatus Jesuita) scilicet non satis habens, ut nisi Christo etiam ipsi, arbitrii libertatem tollat. Sed nunquamne legerit apud Scholasticos Jesuita coactionem solummodo tollere arbitrii libertatem, & non necessitatem? Annon Deus liberrimè agit quod agendum decrevit? vel beatos diceres Angelos libertate privatos, quia sponte jam nolunt, & non possunt, praecipites in scelus ruere? Necessitas igitur hic Servatori incubuit, non ex actionis exigentia, sed ex Dei immutabili decreto. Oportet quidem haereses esse 1. Cor. 11. Servum Domini non oportet, id est, non decet litigare, 2. Tim. 2. Episcopum oportet esse irreprehensibilem, nempè hoc spectat ad ipsius munus Tit. 1. Oportebat Eliam venire Marc. 9. Oportuit Christum pati Luc. 24. Oportet impleri Sciipturam, Act. 1. quod aliud nobis ingerunt quam fixum Dei de rerum successione beneplacitum? quas non contingentes indidèm, aut arbitrarias quis suspicetur, nisi & Deum eodem cogitet vertigine, aut impotentem esse, aut varium. Atqui (dulcissime Jesu) quis tibi has leges necessitatis imposuit? Censum accipiunt ab alienis Reges terrae & filii sunt liberi, Tu Altissimi haeres rapinam non duxisti legislatori esse aequalem, & tu te ita exinânis, ut servi forma accepta cum nobis, idem non dedignaris jugum ferre? Sed ita oportuit, quia placuit. Habitu inventus est ut homo (inquit Apostolus) ipse se submisit factus obediens us (que) ad mortem, mortem autem crucis. Phil. 2. 9. Quapropter Deus ipsum in summam extulit sublimitatem, & largitus est ei nomen, quod est supra omne nomen, ut ad nomen Jesu omne genu se flectat, coelestium, terrestrium, & subterraneorum, omnis (que) lingua profiteatur Jesum Christum esse Dominum ad Gloriam Dei Patris.
9. In quacun (que) mentis positione sum (inquit Seneca Ep. 61.) cum lego Sextium, libet omnes casus provocare, libet exclamare, quid cessas fortuna? Congredere, paratum vides illius animum in duo qui quaerit, ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat.
Ita erectus Ethnicus, ad ethnicae praecepta Philosophi: dum nos interea Christiani ut filii Eli, imo ut filii Belial jugum disciplinae excutimus, nec movebit ipsius exemplum, cui nomen solennitèr dedimus, & à quo omnia quae cupimus bona, in posterum expectemus. Christus perforatas habuit aures, Psal. 40. Heb. 10. 5. Psal. 58. aures ad morem servi illius, qui Dominum noluit deserere Exod. 21. quo mandata Patris sitientius imbiberet. At nostras nos obturamus, cum surda aspide, & malumus esse subtiliter perjuri in statutis violandis, quàm obsequentes humiliter, ad aeternos honores una cum Christo in Regno Patris consequendos. Math. 2▪ At (que) hinc est (quod ut olim in Rama Rachel) Academia plorat suos filios, & non vult consolationem admittere eo quod non sunt: non sunt frugi, humiles, industrii; sed ocreati, cincinnati. vagi, & ad corrupti saeculi luxuriam compositi. Ambiunt operantium mercedem, sed diei aestum haud libentèr ferunt, & titulo satis elati, habitus aversantur Scholasticos; ac si dedecori essent nepotibus majorum insignia: sic ut frequenter frustra quaeras Academicos in Doctorum medio, & contemptim ab aemulis audit Academia (ut olim Papa à Rege quodam nostro ob armatum Episcopum, vide an ista sit tunica filii tui. Liberiùs ista perstringo ( Auditores) [Page 17] quia tales alloquor quorum praecipuè interest, & eo modo, ut ignari, & invidi, non facile rapiunt nonnullorum scandala, in loci, & optimorum opprobrium. Ne (que) enim tot sunt inter nos degeneres, ut illos sequatur denominatio, nec tanta eorum petulantia, quin medicinam salutarem gradatìm admittat. De vobis optima sibi pollicetur charitas (ingenui Adolescentes) & quamquam.
Verba tamen sunt, Horatius. & voces (ut sit idem Author vobis notissimus) quibus hunc lenire dolorem—Possis & magnam morbi deponere partem.
Non circumducam vos per avia, nec multis obtundam. Vinicum hoc Servatoris oportet] si probe animis insederit, frustra vos lactabunt seductores, & mulier extranea, in platearum angulis; Prov. 1. quia ut ante oculos pennatorum non valerent ipsorum retia. Torpentibus, rixantibus, aut aliud agentibus, quam opportunè succurreret hujus ( oportet) meditatio. Si quid oportet] secum reputaret, quivis gradus, aut conditio, non tam facile tot bonae horae, male collocatae diffluerent, sed revivisceret in hoc literarum studio, ad optima quae (que) pia, modesta, & legibus nostris undiqua (que) conformis aemulatio. Deni (que) quam vel ipsum Satanam, vel quoscun (que) ipsius emissarios vestro profectui insidiantes, hoc Servatoris fulmen prostraret, Quid est quod urgetis me? & à susceptae vocationis curriculo satagitis divertere? An nescitis oportere me in iis esse, quae Patris mei sunt? Ista autem cujusmodi praecipuè fuerint, de quibus hîc Christus loquitur, superest ut coronidis vice, paulò distinctiùs attexamus.
10, An nesciebatis oportere me in iis esse quae Patris mei sunt? Filius Patrem honorat Malach. 1. ut hoc in loco Servator non à seipso loquitur, non gloriam propriam quaerit, non alienis se immiscet avocamentis, non permittit se, vel à Parentibus terrenis abduci, quò minus sedulò illud pensum absolveret, quod sponte à coelesti Patre peragendum suscepisset. In iis igitur est, non quae postularet caro vel suggereret mundus, aut condonanda essent pueritiae, ex saeculi infecti indulgentia, sed in iis quae Patris sunt, Patris (inquit) mei, non putativi in terris, sed naturalis, & aeterni in caelis, quo ostendit (ut recte notat Calvinus) officium Patri coelesti debitum, omnibus humanis obsequiis longissimè esse praeferendum, & proinde non aegrè debere esse carnis satoribus, si se prae Deo neglectos, vel à natis charissimis conspiciant. Hoc enim ipse alibi severè postulat ut Dominus, quod hic sincerè praestitit ut Filius. Qui amat, inquit, Patrem aut Matrem plus quam me, non est dignus me, Mat. 10. Imo si quis venit ad me, & non odit Patrem suum, & Matrem, & Vxorem, & Liberos, & Fratres, & Sorores at (que) adeo suam ipsius animam, non potest esse meus Discipulus Luc. 14. Tanto salario Christus egressos ex hujus mundi scholis trivialibus, in suam admittit disciplinam, non quod charitas ipsa odium absolutè praecipiat, sed odium obsistentium (ut habet glossa) at (que) eo respectu tantùm quo obsistunt, quo minus in iis quae Patris coelestis sunt, constantèr versemur. Sed illud in [...], non omnes uno sensu accipiunt. Origenes homil. in Lucam 20. Epiphanius Haeresi 30. Augustinus in sermone de Christi Parentibus, Euthymius, Ep. 4. Leo, Titus Bostrensis, Hugo, & si qui alii ex vetustioribus, in iis quae Patris sunt interpretantur, in locis Patris mei, hoc est, templo. Supplent igitur Beza, & Piscator, elleipsin textus hoc modo, [...], id est, [...], in negotiis quae Pater mihi mandavit ad expediendum. Sed hoc doctissimus quidam è nostris Criticus in Miscellaneis sacris lib. 4. & cap. 17. non probat, sed potius Syri accuratiorem versionem [...] in domo Patris mei oportet me esse; quod ulterius sic confirmat. Quaeruntur (inquit) quae sunt, aut extra locum esse putantur; Contra, quae in loco sunt, ineptum est quaerere. Probat deinceps ex Chrysostomo in Gen. Ser. 52. Quonam expellis Justum? An nescis quodcun (que) ei acciderit, & proficiscatur, necesse est, ut sit in iis locis, quae ipsius sunt Domini? At deficit hîc, ut mihi videtur, optimi Grammatici Logica. Ne (que) enim habet Chrysostomus [...], sed [...]. eodem modo quo hic. Quapropter idem per idem videtur concludere. Syro opponimus Arabicum, & omnibus à nobis praeferendam Ecclesiae nostrae Anglicanae ultimam translationem, cui nollem ut quispiam intenderet litem, nisi plus quam frigidis quibusdam conjecturis niteretur. Invitus digredior ( Auditores) ad hujusmodi liticulas, [Page 18] quae parum (ut ipse assequor) ad pietatem per se faciunt. Interea non contemnendi sunt, (ut vulgo fit) talium commilitonum conatus. Exacuunt siquidem nobis pennas, quibus exactiùs scribamus, & id agunt, ut textus sartus tectus conservetur, unde logicus deducat certiores consequentias. Rem, quae prae manibus est, quod attinet, existimo, non tàm locum loco, quàm negotia negotiis, & personas personis, opponi (ut rectè observat Maldonatus) negotia scilicet Dei, negotiis quibuscun (que) humanis, caelestem patrem & naturalem, terrestri & putativo, adeo ut oppositio de loco, minimi sit in hoc loco momenti. Ne (que) enim tam necesse erat ut Christus esset in Templo potiùs, quàm alibi; ut negotia Patris perageret; quia & alibi etiam potuit talia facere, & fecit. Quid enim valet esse in Templo, si nihil agas? & si eadem accidisset in Synagogis vel alibi, disputatio, non minoris fuisset momenti Christi excusatio. Pudet me tantum temporis in hisce minutioribus insumpsisse. Quanto esset nobis consultius, quid egerit in tali loco inquirere? ut tam illustri exemplo, in simili loco, vel alibi, nosmetipsos ad imitandum componeremus.
11. Hic autem non deficit fax à versu antecedente 46. Invenerunt eum in Templo, sedentem in medio Magistrorum, sive Doctorum, & audientem illos, & interrogantem. Audit primô, deinde interrogat, postea vero (sicut collegit Salmeron) multoties opponit, & respondet. Ecquis jam est qui Templum, Scholas, aut disputationes, parvi faciat, qui Magistros, aut Doctores, aut ipsorum collationes vili aestimat, cum Servatorem nostrum Jesum Christum primo in tali loco sedisse, primo tales viros suo consortio illustrasse, primo talia exercitia, praxi sua sacrasse audiet? Quis non tanti tutoris cuperet esse pupillus? Respondeat pro te Aristoteles, pro more suo, & modulo hac quadragesima, at diriget te hoc exemplar, si attentè audies, qua ratione ipse, & interroges cautiùs, & nervosiùs respondeas: nulli hic excitantur tumultus, non auditur sibilus, non clamor, non pedum aut manuum strepitus; sed ita submissè audit puer scientissimus, ut Doctores admirarentur modestiam, Ita appositè interrogat, & respondet, ut stupebant omnes (sicut habet textus) super prudentia & responsis ejus. Nostrae verò disputationes quàm immane distant ab hoc prototypo? Imo quàm longè infra subsidunt majorum vivacitatem? & senes adhuc in vivis sunt, qui cum gemitu referunt, & nos sine rubore non possimus audire. Flebant seniores è Sacerdotibus, & Levitis ad conspectum Templi secundi, cum secum reputabant inter illud, & primum discrimen; Ezrae 3. At nostri tandem quid dicunt? Tiguriola Scholarum in basilicas commutata circumspicientes intuentur, & admirantur, sed quid intus rerum agitur maesti perpendunt, & repetunt forsan istud in clericos dicterium, olim ligneos calices, aureos habuisse sacerdotes, postea aurum translatum fuisse in pocula, lignum in homines; ita Scholas hodie splendescere, disputationes verò [...]laccessere: Vultis ut fontem tantae ignominiae ex textu vobis aperiam? Non permanetis in musaeis, non sedetis in Bibliothecis, & Doctorum medio; non Conciones & preces tam constantèr & devotè, ut oportet, frequentatis; non estis in [...]: In Iocis infectis, aut suspectis, nimium versamini. Et quid est tibi in via Aegypti aut Assur, ut bibes aquam Nili aut fluminis? Quod si locos quos oportet pro more adeatis, non fit illud plerun (que) audiendi, aut interrogandi studio, sed rixandi, irridendi, aut omnia miscendi libidine. Caeterùm hoc non est [...], non tam locus adeundus, quam negotia Patris coelestis obeunda, ab eo qui sincerus Christi velit esse discipulus, & sub ipsius ductu ad gradus ulteriores cupit promoveri. Quare erigite vosmetipsos (laureati Juvenes) & nervos vestros intendite ad talia loca, & negotia. Reddite Matri Academiae suos Lincolnienses, & Wiclevos, suos Scotos & Occamos, suos Juellos & Raynoldos, qui eisdem gradibus, quibus vos hodie ascenditis ad tanti splendoris fastigium pervenerunt. Vestro sudore efficite, ut tam magnifica Musis extructa palatia, non in posterum per contemptum audiant literionum ludi, aut rixantium nundinae, 1. Sam. 2. 16. Vid. exerc. 340. Exerc. 99. 1. sed [...] ager seu portio robustorum, ut locus iste, quo Abneris & Joabi pueri pugiles, aequali marte vicerunt, & ceciderunt 2. Sam. 2. Argumentum ab Oxonio, olim Scaligero videbatur firmissimum & subtilissimum, & Oxonienses (teste Gersone celeberrimo illo Parisiensi Cancellario) in suis determinationibus, mentiri nesciunt. Istud nobis argumentorum pondus, tales sine fuco determinationes exhibete. Trojanos quosdam qui (ut olim) tempore Regis Henrici octavi, Graecis, & omnibus aliis literis politioribus, capitale indicunt bellum, & supplent illud impudentiâ, quod deest scientiâ, à vestris alvearibus procul arcete. [Page 19] Appareat vestra erga superiores observantia, in aequales & inferiores comitas, in incessu & ornatu modestia, in dictis & factis candor, in studiis industria, in omnibus devotio, & humilitas, ut cum Christum sequuti fuerimus in Scholis, in Templo, inter Doctores, inter Discipulos, inter hostes, in monte, in mari, in Cruce negotia Patris peragentem, apprehendamus ipsum tandem ad dextram Patris omnipotentis in caelis caelorum sedentem, ut aeternam cum illo regnemus, Quod faxit idem caelestis pater, per eundem Jesum Christum, cui cum Patre & spiritu Sancto, sit omnis Honor, Laus, & Gloria, in Saecula Saeculorum. AMEN.
CONCIO III a. Habita ad ARTIVM BACCALAVREOS IN DIE CINERVM, De Apollos Institutione.
Iudaeus autem quidam Apollos nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.
Hic erat edoctus viam Domini, & fervens spiritu loquebatur, & docebat diligenter ea, quae sunt Domini, sciens tantùm Baptisma Iohannis.
QVI Coelesti pluviâ fatigatam irrorat haereditatem, vers. 9. & Aestuantibus in vineâ succenturiatos substituit operarios; sicut antea astitit Paulo à Corinthis malè habito: Ita Ephesijs hìc dolentibus de ejusdem decessu, & rogantibus obnixè ut maneret, vers. 20. destinavit Apollos, qui rigaret, quod ille plantâsset. Quem Typum vobis ( Baccalaurei) ingressûs, progressûs & successûs, vestri in hoc curriculo, cujus primum lapidem jam attigistis, imitandum hodie ( Christo duce & auspice Christo) sum propositurus.
- Verba exhibent hujus
Apollo
- 1. Constitutionem.
- 2. Institutionem.
- 3. Professionem.
-
[Page 21] Hoc est quomodò
- 1. Formatus à naturâ,
- 2. Informatus curâ,
- 3. Confirmatus praxi,
- in iis quae sunt Domini.
Vobis fortassè non displicebit schematismus Tyronis, Baccalaurei & Magistri in illâ quam profitebatur facultate. Sanè textus ea suppeditat quae commodè transferantur ad hosce gradus; ubi Tyrocinium intercipit 1. minutiora ista de prosapiâ, nomine, & natione, quae tam partitè hîc proponuntur ac si in Matriculam alicujus Academiae esset admittendus. Deinde dona illustriora, cùm ingenij, vir erat eloquens; tùm genij, optima insectantis, Potens in Scripturis; quae perpolivit peregrinatio, venit Ephesum. Ad Baccalaureatum 2. referatur quod de exactiori institutione subtexitur, Hic erat edoctus viam Domini. Postremò fervor spiritus, qui animosè se exercuit, loquendo, docendo, ut seipsum & alios perficeret. Diligentia demùm qua heterogeneis se non implicuit, urgebat siquidem solummodò ea quae essent Domini; Coronant illud Magisterium, sive Doctoratum, qui (aspirante gratiâ, excitante zelo, comitante industriâ & constantiâ, perficiente humilitate) emersit tandem ut Sol, ab orientis thalamo, & ut Gigas exultavit ad currendum viam. De quibus singulis dum aliquid carptìm appono, pro mensurâ quam contulerit Spiritus, qui spirat ubi vult, & humectat vellus, & aream; vel simul, vel alternis vicibus, prout ipsi visum fuerit; aequis animis (uti mihi persuadeo) vos feretis ( Patres & Fratres) si quod hisce tenerioribus temperavi jusculum, vestris usquequà (que) non sapiat palatis. Ne (que) enim eisdem utitur conspicillis oculus ac [...]tus, & obtusior. Bos lassus fortin [...]s figit pedem (ut habet Hieronymus) dum excurrit, & tripudiat vitulus in detonso gramine. Hisce autem, & non vobis in hujusmodi canalibus praefigendae sunt virgae decorticatae, Gen. 30. ad Ductum Jacobi: ut ad conspectum, cum ipsius ovibus, se componant colorem. Tolerabunt igitur sensus magis exercitati (ut loquar cum S. Hieronymo) lacteam hanc parvulorum in Christo introductionem, cujus fundamentum erit prior tantùm versus à me propositus,
2. Judaeus autem quidam Apollos nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens devênit Ephesum, potens in Scripturis.
Non minimi est momenti ad pietatis profectum, si quis ortus sit pareniibus, qui verum colunt Deum, ut unà cum lacte materno religionem imbibat. Scio Abrahamum (inquit Deus) praecepturum filijs suis & Domui suae post se ut custodiant viam Domini, & faciant judicium, Gen. 18. & justitiam: Unde Timotheum erigit Paulus ad eam fidem quae habitavit priùs in aviâ Loide, & matre Eunice; 2. ad Tim. 1. 5. Nam quos Sol justitiae nullis illustravit radijs, subsidunt miserè & palpant in umbroso mortis puteo nec rimulam aspiciunt, quae ad lucem alliciat. Faelicior ergò hujus nostri Apollo nativa conditi [...], ex Judaeis siquidem erat, quibus concredita fuerunt primitùs Dei eloquia, & tantò saluti vicinior, quantò Philosophorum methodis, expeditior ad Evangelium Legis est paedagogia. Ps. 76. In Judaeâ Ps. 148. siquidem notus erat Deus, Gal. 4. 30. nec taliter fecit omni nationi. Quis autem nescit quantum intersit inter filium liberae, & Ancillae? Ortûs, institutionis, loci, temporis, facultatum, multa sunt nobis privilegia (Auditores) quae haud scio an ita seriò perpendamus, ut Deo qui contulerit gratias agamus. Numquid autèm qui vitem plantavit [...] in cornu filij pinguedinis, Isa. 5. 1. pro expectatis uvis labruscas accipiat? Gal. 6. 7. Nolite errare, Deus non irridetur. A filijs Abrahae, Abrahae expectat opera, ab agricolis fructum, à villico rationem, & ab initiatis profectum; addo ego, à graduatis & candidatis, candoris & eruditionis ulteriorem gradum. Pergendum est igitur cum hoc nostro, qui ulteriùs hîc innotescit, Apollos nomine. Juxta nonnullos apud Oecumenium, Apollos hic idem esset cum Apelle probato illo in Christo, Rom. 16. Ni fallor, propter nominis facilem symphoniam. Sed faciliùs ista elidunt nobile par Jesuitarum Salmeron & Lorinus; quia constat ex Dorotheo, Menologio Graeco, & Hippolyto, Apellem illum fuisse Smyrnae post Polycarpum Episcopum, cùm interea sedebat hic noster non Commae, loco ignoto, de quo somniat tantùm Petrus de Natalibus, sed Caesareae. Inter quamplurimos praecedente cap. unà cum Dionysio Areopagita, & Damari, in Atheniensi disputatione à Paulo conversos, sunt qui recensent hunc nostrum Apollo, quorum primipili sunt Magister Historiae, & Antoninus; sed in nominum declinatione nescio quid discriminis notat Lorinus. Ista enim Atheniensis [...] in quinta occurrit Graecorum declinatione, noster hic [...] în quarta. Animadvertitis [Page 22] quomodo Doctores instructissimi necessariò nonnunquam retrahuntur ad Grammaticorum apices? Nemo igitur vel infimam è disciplinis vestris despicatui habeat, ne dum Aquila muscas negligat, culice suffocetur. Eundem putat unum fuisse ex Esseis, Tom. 1. Annalium Caesar Baronius, quos Philo Judaeus describit, ut Christianos. Sed ista omnia incerta sunt & lubrica. In textu (qui non fallit) novies hoc identidem recurrit nomen, semel in vestibulo sequentis capitis, ubi apud Corinthios intonantem pro concione hunc Apollo audimus. Ibi autem tantus evasit Doctor, ut aemulis nonnullis Paulo, & Cephae, imò ipsi Christo non visus sit inferior. unde murmura ista schismatica, Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, ego verò Christi, 1. Cor. 1. Quae Paulus ut prudens Architectus conatur sopire, non Symmistis aliquid detrahendo ad morem morosi hujus seculi, sed auditoribus praecipiendo, ut ad sobrietatem magis saperent. Quis (inquit) est Paulus, aut Apollos, nisi Ministri per quos credidistis? Et ut unicui (que) Dominus dedit, Ego plantavi, Apollos rigavit, sed Deus incrementum dedit. Nemo igitur glorietur in hominibus; Et Paulus, & Apollos, & Cephas, & mundus, & vita, & mors, & praesentia, & futura, omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus verò Dei. Capite autem 4. sequente, ubi ejusdem meminit, aequalis dignitatis [...] cum Doctore gentium adumbrabitur, compellabitur ut frater honorarius, cap. 10. commendabitur ut vir egregius, ab Ecclesiâ excipiendus, & studiosè deducendus ad Titum 3. Nulla hîc ut inter discipulos contentio, quis esset major, sed qui revera maximus aliorum vult esse servus. Erubescat igitur nonnullosum sontica & sublesta ambitio, qui non nisi conculcatis fratribus gaudent ascendere. Nomen Apollos Graecum, Hebraeo inditum, id (que) originatione tam inauspicatum, ab [...] vastare, perdere, unde Apollyon vastator, Apocal. 9. 12. id (que) usu tam idololatricum (Apollo enim Ethnicorum Deus fatidicus) non obscure denotat quàm facilè adhaerescit labes ab impuro consortio. Aula Pharaonis inficit Josephum, ut juret Aegyptiacè; Babylonia Judaeos, ut loquantur Chaldaicè. Non mirum igitur est apud Alexandrinos, Hebraeos [...], & posthabito more patrio, in nominibus imponendis circumciso obduxisse appellationis praeputium.
4. Alexandrinus dicitur genere, quia natus erat Alexandriae, ex Judaicis parentibus. Ad littus [...] maris mediterranei, interplicatis quibusdam septemplicis Nili alveis, sub 3. Climate quod inde dicitur [...], sita est haec civitas illustris Alexandria. Alexandrum habuit Magnum ab arenis Jovis Hammonis redeuntem ante incarnationem Christi 330. plus minùs annis conditorem, postea in Concilio Nicaeno, sedem obtinuit inter Christianos Patriarchalem: Can. 6. sive ut Aphrica pari passu hâc ex parte cum Europâ & Asiâ quodammodò ambularet; sive ob Marci Evangelistae eo in loco professionem, consentaneum videbatur ut locus propagando Evangelio tam opportunus, dignitate amplissimâ non careret. Sive stationis, sive phari, sive Emporii, velificantes attraxit celebritas, ut illìc libentiùs quàm alibi deponerent sarcinas, & tabernacula cum familiis erigerent, meum non est Geographicè, aut Politicè inquirere. Quicquid sit, non defuit illud, quod vel studiosos alliceret, vel allectos detineret, vel detentos aptaret ad disciplinarum omnium consequendum apicem. Bibliothcam enim ibidem instruxisset noster Aristoteles (authore Strabone) quam auxit postea Ptolomaeus Philadelphus, Lib. 13. & LXXII. Interpretum versione, sumptibus planè regalibus adornasset. Mathematicas scientias jamdudum illic antea floruisse significat in Busyride Isocrates; Augustus propter tria, victae parcit civitati, Quia talem habuit Conditorem, tantam pulchritudinem, sed praecipuè quòd Arrium Philosophum invênit in eâdem Professorem. Parùm addit hujus urbis splendori, quòd duplici Musaeo tanquam duobus Collegiis, Serapio scilicet & Iseo, prae caeteris Ethnicorum Academiis enituit; quòd in eâ Imperator Adrianus Publicè cum Sophistis disputavit; quòd Ptolomaeus Astronomorum Atlas, illic Almagestum suum congessit. Eadem, decurrentibus deinceps seculis, primipilos quosdam Theologiae in Ecclesiae emisit v [...]neam, Pantenum, Origenem, & loci insignitos titulo, Clementem Alexandrinum, Dionysium Alexandrinum, Cyrillum Alexandrinum, Doctores celeberrimos. Ab Alexandrinis etiàm prodierunt Cycli isti receptissimi, ad debitam Paschatis celebrationem, quos caeterae omnes Ecclesiae ab eorum calculo, quotannis expectabant. Tali igitur natus, tam celebri educatus Apollos loco, quid ei defuit quod expectaret, aut aliis invideret? an conterraneorum consortium? at Alexandria tunc florebat Judeorum Synagogâ. Num Ethnicorum Encyclopedia, aut Praeceptores, aut libri, aut commilitones, aut caetera [Page 23] flagrantis ad lauream vehicula? ad manum ista fuérunt & ad nutum omnia. Accessit soli fertilitas, coeli serenitas. Ferunt enim quotidiè (semel saltem) Alexandriam Solem suis radiis ut terrestrem Paradisum illustrare. Ista tamen, vel istis longè potiora, Alexandrinum hunc nostrum non sic afficiunt, quominùs de patriâ, de Templo, de pacto Patribus Messiâ cogitet. Certè debet aliquid esse intus (ut dixit ille) quod abstrahat nos à meretriciis hujus mundi lenociniis, & gressus firmet ad quaerendum Dominum: Spiritus proculdubio qui persuasit. Japhet ut in tabernacula Sem se reciperet; Abrahamo, ut Chaldaeorum magicam idololatriam relinqueret; Mosi & Davidi, ut posthabitâ caularum sollicitudine fratres inviserent; Augustino, ut abjectis literionum diatribis, Salvatoris Testamentum tolleret & legeret, non externo & morali tantùm allicio, sed verticordio gratiae impulsu affecit, affixit, & obtorto quasi collo duxit nostrum hunc Apollo, ut assiduus, accubuus, noctu interdiu (que) de vaticiniis hujusmodi, & promissis meditaretur, Judaeam inviseret, ad excitatam de Johanne Baptistâ famam ipsum conveniret, baptisma susciperet, doctrinae acquiesceret, monitis obtemperaret, inflammato & sitiente animo, eventum expectaret. O altitudo! Quis noverit vias Domini, aut quis ejus fuit consiliarius? qui Paulum furentem in suos sideravit, ut pro suis laboraret, caeteris abundantiùs; extorrem hîc Judaeum, nomine (fortasse re etiam) vastatorem Aegyptium, extrahit è suo nido, ut electo vasi, in convertendis gentibus, gentibus collegam adjungeret. Non dubito quin idem vos hùc pellexerit Spiritus (ingenui Adolescentes) ex dissitis hujus regni oris, ut educati hoc in loco, & animati, instructiores transeatis in Ecclesiam, aut Rempub. Admoti igitur & promoti tali aratro, ne respicite, spiritum ne contristemini; expectant Ecclesia, Respub. Parentes, Praepositi, à vobis auxiliares copias; non progredi hîc est regredi; tergiversari est Apostatare; mementote uxoris Lot, ne statua salis, sal infatuatum exponat ludibrio. Non desunt vestrae indoli quae provexêrunt hunc Apollo dona; Erat
5. [...]] quod sequitur. Syrus legit varedaechata hamelletho, eruditus erat sermone; vulgaris & caeteri (forsan) omnes, vir eloquens. Sed latiùs extenditur [...] juxta Chrysostomum & Lorinum, ut non desertum tantùm aut facundum, sed celebrem, peritum, magnificum, in historiâ & antiquitate versatum nobis commendet. Prudentem etiam & bonum dialecticum addit Duacensis Professor, Barth. Petrus Lintrensis, asserit (que) istas significationes maximè huic loco congruere. Ut igitur vocabulum [...] apud Scriptores Classicos, tria praecipuè ingerit, Rationem, sive putandi, unde Logica; sive supputandi, unde [...], & [...] Mathematica. Deinde Orationem, unde apud Oratores & Theologos, Orationes & Conciones; Ita [...], in hujus Apollo elogio, tres designat aureolas; Dialectices, quâ accinctus ad inveniendum, judicandum, disponendum, & disputandum: Mathematices, quâ perspicax ad speculandum & demonstrandum; Rhetorices, quâ expeditus ad eloquendum extiterat; hoc est ingenio valebat Dialectico, Mathematico, & Oratorio. De quibus ordine, in gratiam Juniorum libet aliquid praeter morem Concionis adjicere. Vbi operae vix erit pretium ex variis Authoribus accumulare quàm expedita accedit Dialectica ad professiones sublimiores Ancilla. An Logica sit necessaria ad caeteras omnes artes capessendas, primum ferè est, quod discutitis, & affirmatis problema. At (que) utinam thesi non contradiceret postea hypothesis. Quis enim hâc Logices destitutus supellectile, vel arte saltem, vel naturâ [...], emersit unquam ultra infimorum subsellia? De Dialectica ad finem. Mirabile plane genus operis (inquit Cassiodorus) quicquid mobilitas & varietas humanae mentis in sensibus exquirendis per diversas causas poterat invenire, concludere liberum & voluntarium intellectum. Nam quocun (que) se vertat, quascun (que) cogitationes imraverit, in aliquid eorum quae praedicta sunt, hoc est, Logicorum axiomatum, necesse est ut humanum cadat ingenium. Unde Augustinus quando tenuia quaedam hujus artis ramenta ex Aristotelis vestri Categoriis haud ita affabrè exculpsisset, sive ruspasset, gloriatur in conclusione ad Deodatum filium, se nihil in eo libro omisisse, quod posset aut delectare jam doctos, aut indoctos manifestiùs erudire. Tanti fuêrunt apud talem virum istius facultatis guttulae, cujus vos pleno hodie innatatis alveo. Sed num quaerendus noster hic [...] in Peripati tantum diatribis? vix arbitrantur Acutiores, ne (que) enim arti magis quàm marti proprio, debent plurimi, qui in eadem cum Apollo classe sedeant. Putatísne, quia▪ in Sacrâ paginâ non occurrunt praedicabilium, Praedicamentorum, aut Syllogismorum termini, reconditum latere nihil, quod acutissimos non exerceat? Cùm Jannes & Jambres coram Pharaone Mosi restitêrunt, credibile non est abs (que) argumentorum pugnis confectum fuisse negotium. Jobi cum [Page 24] amicis collatio, quid aliud nobis proponit quàm solennem quandam ad gradum consequendum disputationem? Disputationes Salvatoris cum Pharisaeis, Sadducaeis, Scribis, quàm frequenter ab Evangelistis interseruntur? cap. verò praecedente [...], irritabatur Pauli spiritus, ut Epicureos & Stoicos in ipsis Athenis aggrederetur, & refutaret. Sanè [...] hoc sensu [...], non moratur Sophistarum tricas, aut captiunculas. Audit, pensitat, eludit, elidit, nec citò ipse fallitur nec fallit; nudâ fronte & aperto pectore irruit in tela ista juncea, quae expertus est ad quodvis objectum solidum statim resilire. Sic didicit, ut noverit docere; sic docet, ut discipuli fructum inde percipiant; aliorum sic observat artificium, ut in propriam transferat praxin; propria sic disponit, ut includat genium apud posteros victurum. Ad amussim tenet illud Lucae, Cap. 1. v. 3. 2. Tim. 2. 15. Mat. 13. 52. [...], ordine: illud Pauli, [...] distributè verbum veritatis secare: unde cum Patrefamilias à Servatore laudato è thesauro suo (quoties usus feret) nova promit & vetera. Ecquid on observare licet in barbaris Antiquorum glossis Ordinariis & Interlinearibus, cum expositione Lyrae vulgò jàm prostantibus, quomodo id egêrunt boni isti Senes, ut methodus, memoriae; exegesis, intellectui, morale voluntati & affectibus sub [...]idium adferat? Sic se res habet ( Aud.) [...] imitatur illud Domini Isaiae 48. [...] Ego sum Dominus Deus tuus docens te utilia, Non [...] Verba volatilia. persequitur, sed rebus pugnat, & argumentorum momentis. [...] si sit [...], ut de se profitetur Paulus 2. Cor. 11. resarcit illud studiosè quantum potest, ex Gamalielis disciplinâ. Impedita Mosis lingua, Exod. 4. non obstat quò minùs fuerit [...], sidus famulus in totâ domo Dei: Heb. 3. [...] (Deo os aperiente) fit [...] ad Pseudoprophetam peritissimum Orientalium cum dedecore redarguendum 2. Pet. 2. Tanta Majestas latet in rerum pondere, Subiugale mutum Asinus eloquens. ubi plus intelligit auditor, quàm audit, & sentit se priùs captum, quàm unde capiatur.
4. Sic instructus accessit Apollos noster ad destinatum pensum; [...] erat à naturâ, ad dissipandas obloquentium offucias, ut non facilè ipsi palpum obtruderent; & [...] arte, quâ Judaeos vehementer revincebat, publicè ostendens non ex emendicatis quibusdam postulatis, aut dissolutis scopis, non ex precariâ prolepsi, vel traditione anili, vel clamore importuno & Stentorio: sed (ut habet textus) versu hujus cap. ult. Per indubitata & recepta principia, hoc est, per Scripturas, Jesum esse. Christum illum. At laxior nostra Logica de istiusmodi nervis & ligamentis parùm est sollicita. lgnoscendum est mihi (B.) si apertiùs loquar, qui nunquam didici adblandiri: Aut paralysi hodie laborant in Scholis nostris majorum in disputando impetus, aut ego quid sit punctìm & robustè agere parùm intelligo. Cùm descendens è monte unà cum Mose Exod. 32. significasset Josua se audivisse strepitum pugnae in castris: Respondet Moses, Non est clamor adhortantium ad pugnam, vel compellentium ad fugam, sed cantantium potiùs (ut revera erat) & circa vitulum saltantium. Auditur etiam nimium frequenter in castris nostris Academicis, sibilus & incondita vociferatio: Sed quid? num disputantium prisco fervore, aut argumenta acriter intorquentium? (Facilè discernunt Advenae, & erubescunt, qui non possunt excusare) nil profectò minùs, sed rixantium, cachinnantium, tumultuantium, instar Bacchi Menadum; diceres Bestiarios potiùs convênisse in circo, ad Tauros canibus exagitandos, quàm studiosos in erudito pluvere ad ingenia excolenda, Haeret haec lepra fronti Matris nostrae, nec potest tegi quovis dibapho velamine; vel confringendae igitur sunt à Mose nostro Statutorum tabulae, vel religiosiùs à vobis sunt observandae. [...] ex fine aestimat de mediis, nec ista temerè praemittit quae pudendam inferunt consequentiam; At in tali conflatorio quid expectandum est, ab auribus vestris praeter vitulum? Sed non delectat unguis in ulcere; consultiùs deliberatur de remedio, praesertim cùm non Cynthius, sed Apollos aurem vellat. Cujus profectus hîc praecipuè attendendus, ut tot ingenui sequantur. Tria autem videntur mihi praecipuè obstare quò minùs à naturâ promptus, artis hoc in loco non inclarescit adjutorio; Temeritas in aggrediendo, confusio in prosequendo, & segnis quidam Neglectus in (id quod est palmarium) coronidem studiis addendo. Solebant veteres (quod è recentioribus plurimi retinent) & praecipuè urgent Jesuitae (ut fusè tradit Possevinus) examen ingeniorum praemittere, ut constaret ex quo ligno exasciandus esset Mercurius; quidvé valent humeri rursus, quid ferre recusent, ne cogerentur postea praeceptores Aethiopem (quod est in proverbio) aut laterem lavare. At nostri [Page 25] non tam intrant, quàm irruunt in haec Musarum sacraria, & fortuitò potiùs, quàm delectu, quod ad manum est plerum (que) arripiunt, non quod captui & profectui praecipuè est accommodatum. Inauspicatum hunc ingressum excipit deinde in progressu vertiginosa quaedam [...], ubi non ascendunt per certos gradus ad scientiarum Capitolium, sed ut sciuri saltitant inter ramos diversarum arborum, aut ut cicadae in detonso gramine. Nunc Logices illos detinent exiliores tendiculae, statim Metaphysicorum implicantur spinosioribus apinis; hodie sunt Physici, cras Mathematici, mox Ethici, repente Concionatores, & priùs forsan quàm Theologi. Dic ( studiose) quâ certâ classe te inveniam? At hoc non est Philosophiae Encyclopaedian ex veterum instituto complere, sed ad istius Poëtae saltus inconstanter lascivire.
Ita nusquam ferè est qui ubi (que) est, apud multos hospes, apud nullos domesticus. Quid mirum igitur si conclusio respondeat medijs, & principijs, & vagus negligat cursum ilum absolvere, quem nnnquam bonis avibus inchoaverat. Aquinas 2. 2. q. 35. à 4. ex Gregorij 31. Moral. Acediae sex adaptat deformi matri haud speciosiores filias, Malitiam, rancorem, pusillanimitatem, desperationem, torporem circa praecepta, & mentis evagationem circa illicita. Quis autem non observat praecipuas istas esse Syrenes, quae fluctuantes hodie sensim pertrahunt ad deploranda naufragia. Torpor enim circa praecepta, quàm citò erigitur & evagatur ad illicita? huc non citiùs appelles, quàm sinum possidebit pusillanimitas; nec desinet blandiùs insinuare, quàm corpore sis tenerrimo, quàm captu à difficilioribus averso. Hanc excipiet statim desperatio; Annon sentis te serò tandem sapere, impossibilia moliri, alios metam occupare, quam incassum tu sudabis attingere? Inde indignatur Rancor de aliorum profectu & quos retrahere non potest, malitia insequitur demum & proscindit contumelijs & laedorijs. Vos autem navigatis adhuc in portu (foelices Juvenes) & prae manibus habetis praetervolantis opportunitatis promissam coesariem. Damni si quid hactenus vobis attulerit torpor & evagatto, facile est illud resarcire. Sed opus est hic tribus istis Prudentiae pedissequis, Eubuliâ, Synesi, & Gnome, quas & idem Author Aquinas commendat alias, & Aristoteles viro provido designat consiliarios, tùm ad suggerendum, quid consultò aggrediatur, tum ad indicandum, quid tutiùs determinet. Ita [...] seu Logicus potius, Apollos noster Primo sensu, gradum ponit ad secundum.
5. Erat [...]] [...] sive [...], ingenio valebat acri & perspicaci, non ad putandum solùm quid ex quo sequeretur, sed ad supputandum, & subducto quasi calculo rationem reddendum quid par aut impar occurreret in numeris, majus aut minus in magnitudinibus, [...] aut [...] in utris (que) [...] illud ipsi insidebat, quo coelitùs claruere Bezaliel & Aholiab, Exod. 35. Coheleth, Ecclesiastis 7. Vzziah Rex Judae qui fecit in Jerusalem (ut Siracusis postea Archimedes, & Norimbergae Regiomontanus) machinas & tormenta Mathematica, ad sagittas & lapides grandes è turribus & maeniorum angulis in hostes ejaculandos, ut habet textus, 2. Paralip. 26. 15. Et quanquam non colligatur ex effectu Apollo fuisse talem, illud tamen cum includat verbum [...] quidni inde eliciamus talem promptitudinem, quam praxi facilè se adaptâsset, si incidisset occasio? Siquidem illud praefiscinè videar affirmâsse, fluitare plerum (que) discursum, sicut navis abs (que) libramento, sine Matheseos Isoropicis. In his gestit Logicus demonstrationis constantiam intueri; Ex his attentior & oculatior collimat in quasvis Sophistarum pseudologias, aut mystarum inventa. Vidit hoc antiquitùs Pythagoras, ideo (que) non promiscuè quosvis (ait Gellius) admisit ad sua sacraria, L. 1. Noct. Att. cap. 9. sed [...] ex corporis & oris habitu, & penitus antea [Page 26] explorabat, ne [...], institutione tam liberali abuterentur. At (que) hinc celebres Scholae Pythagoricae qnatuor classes, prima [...], secunda [...], tertia [...], quarta [...], quae à silentio ad Mathemata, à Mathematis ad Physica, à Physicis ad Ethica & Reipub. gubernacula pulcherrimo traducebant ordine. Unde dimanavit posteris de quin (que) corporibus ordinatis mystica Theologia; quasi Deus ipse in systemate mundi architectando, Pythagoricam illam Geometriam, ut ideam sibi proposuisset. Repetita deinde à Platone magnificentiùs est haec Theologia. Ram. Sehol. Math. lib. 2. Illi siquidem tota ista vestra Mathesis (ut ipsius utar epithetis) [...], erat hujusmodi, quae intelligentiam, Ratiocinium, Contemplationem, Veritatem alliciat, impellat, excitet, erigat, convertat. Ut sicut in Pythagorae gymnasio secunda classis Mathematicorum erat [...]; sic Mathesis in Platonis Academiâ [...] in Timaeo constituitur. Quid verò ait Socrates apud eundem in Repub. Nunquamne animadvertisti eos qui naturâ sunt Arithmetici seu Mathematici, ad onmes artes percipiendas perspicaces esse & acutos? [...] demùm & [...], excordes & amentissimi in Epinomide habentur, qui à Mathematicis cupedijs sunt aversi. Quod excellens animae depositum, excellens Socrates vel decem oculorum milllibus accuratiùs servandum duxerit.
6. Sed quid ego haec emerita vetustatis elogia tam partitè repeto? Illis quidem illorum, sed nobis nostro seculo est inserviendum. Nec quod Athenis olim in pretio, Oxoniensibus statim in legem cedit. Ita quidem Imperitiores ogganniant. Quapropter discutienda est à nobis distinctiùs hujus loci disciplina, rimanda studia, observanda progredi [...]ndi methodus; Quod si clariùs hâc luce evincam, neglectam hanc, quam urgeo, Mathesin, tibi qui in Organo Aristotelis versaris, tibi qui ejusdem Physicis invigilas, tibi qui Ethica profiteris (ut Medicinam & Jurisprudentiam doctissimis Fratribus Professoribus, qui ista penetrantiùs inspiciant, intactas relinquam) Tibi etiam qui Theologiae velificas, cuilibet cuicun (que) facultati operam daturo maximo esse emolumento; Tum deni (que) obsecrabo obtestabor (que) vos ( Adolescentes) ut si non pristinam splendoris dignitatem, hoc saltem Mathematica apud vos consequatur, ut non à Mercatoribus, non à Nautis, non ab Architectis, non à sordido quovis Mechanico, quàm ab Academicis, Philosophis, Oxoniensibus, (qui [...] audire saltem gestiunt & debent) magnificentiùs aestimetur. Illud autem, (ut ex notissimis strictim confirmetur) in Organo vestro Aristotelico tractatus singuli, annon reconditiores Matheseos theorias passim interspergunt. In Postpraedicamentis quaedam sine alteratione augeri, haud aptiùs potuit Aristoteles oculis subjicere, quàm diagrammate, quadrati gnomone circumducto. Quid Syllogismorum in Prioribus stupenda fabrica, nonne triangulos nobis & circulos ut familiares exhibet? In Posterioribus quomodò exempla intelligantur, In Elenchis quo artificio Briso redarguendus, nisi à perito Mathematico? Non justiùs igitur Academiae valvis, quàm Organi affigatur frontispicio, [...], Geometriae ignarus hîc non ingrediatur. At (que) à Logicis dum ad Physica me recipio, miror sanè quâ fronte has tentamus salebras, non adhibito Arithmetices aut Geometriae radio. Quid enim in 1. Phys. de tetragonismo, in 2. de duobus rectis in angulo concurrentibus, in tertio de gnomonibus compositis, in reliquis de infinitate magnitudinum? quid deinceps in libris de Coelo? quod [...] costae [...] quid caetera de triangulo, pyramide, & sphaerâ octo pyramidibus compositâ, respondebit [...]? annon quod olim de Graecis Monachi, Graecum est non potest legi? Ac ne Geometria tantùm hîc deesse videatur, attendite quam Arithmeticam vobis vester proponit Aristoteles. Rationem (inquit, 1. de Coelo, cap. 6.) quam habent pondera, Tempora [...], hoc est, inverso habebant modo. Et de habitabilis terrae extensione, 2. Meteor. c. 5. Longitudo (inquit) ejus major est ad latitudinem quam 5. habent ad 3. hoc est in proportione superbitertiâ. Hujusmodi verò in Physicis, Ethicis, Metaphysicis, in omnibus Aristotelis operibus, passim obveniunt: & tamen cùm haec ignoremus, Aristoteleos nos esse gloriamur. Atqui ut erubescant posthac hi pseudoperipatetici Aristotelicam venditare disciplinam, lubet illud de motûs & quietis organo ex Aristotelis Mechanicis his aggregare; ut [...] nescio quod sine Mathesi Philosophastrorum pecus, è lethargo exsuscitem. Aequalitas (inquit Mathematicus Physicus) quietis causa est, ut è contra inaequalitas Motûs, angulus autem rectus est aequalitatis, & statum facit. Dignum profecto [...] dignissimo Philosophorum, & in universâ [Page 27] corporum compage pensiculatiùs animadvertendum. Is enim est ratus Naturae tenor, infra cujus aequalitatem & perfectionem est angulus acutus, supra verò obtusus. Nunquámne autem in nobismet ipsis observavimus, dum lectulo aut humi prosternimur, parallelos nos plano Horizontis, aut congruentes fieri? ideo (que) pedibus nostris & capitibus, angulos rectos efficere? Cùm requiescimus verò in hemicyclo aut sellâ, rectis cruribus & foemoribus, annon à cruribus rur [...]us & horizonte rectus angulus efformatur? Sic arbores, sic plantae, sic animantes, sic Templi hujus columnae statum suum tuentur, quia perpendiculariter ab Horizonte erecti, Aequalitatis illum & statûs rectum cum eodem includunt angulum. Quòd si Arbores à perpendiculo deflecterent, Animantes incurvarentur, Columnae horsùm inclinarent, vel illorsùm declinarent, annon anguli qui tum fiunt acuti, aut obtusi, nisi ubivis subdantur fulcra, ruinam protinus per motum minitarentur? Sic quando è lecto surgimus (ut hinc colligit Ramus) quatuor acutos angulos utro (que) brachio & latere, faemoribus & tibiis efficimus, quia angulus acutus causa motûs est. Sic ambulatio & progressus, tibiarum faemorum (que) angulis obtusis promoventur, quia angulus etiam obtusus causa motûs est. Adeò ut quà quiescimus, quà surgimus, quà sedemus, quà stamus, quà ambulamus, & progredimur, nil aliud (si Aristoteli sides) praeter Geometriae praxin exhibenius.
7. Ascendere si jam placeat ad Theologica, ibi primò occurrit Arca Noë, de quâ Scepticè altercantur Scoptici, quomodò tot animantium species in suo gestaret utero. At Theologus Mathematicus ita facile haec expediet, ut constabit irridentibus fidem, animantibus locum non defuisse. Paucissimis ut rem tantam complectar. Posita ipsius longitudine (ad Scripturae amussim) trecentorum cubitorum; latitudine, quinquaginta; altitudine, triginta; ut longitudo sextupla sit ad latitudinem, latitudo ad altitudinem in proportione superbitertia, (quam obtinet, juxta Ariam Montanum, humanum cadaver, unde sarcophagus eâ ratione ei est adaptandus.) Ex ductu hujus latitudinis in longitudinem emergunt 15000. cubiti quadrati; qui aucti rursus per altitudinem, quadringenta quinquaginta mille cubitos, totius fabricae concavitatem exhibent. Numerentur tum vel ex Plinio, Gesnero, vel Aldrovando (quod scrupulosè facit Buteo) 150. terrestrium animalium species, in quibus bove aut equo vastiores vix sunt plures quàm sex (serpentes enim & è putredine orta, ab hoc censu excludimus) & inquiramus, num per tot cubitorum diastemata, suppeterent iis cubilia? si sentina deputetur fundo, ad dictae longitudinis, & latitudinis extensionem, cujus altitudo ad quatuor cubitos elevaretur, Restaret tamen tribus istis tristegis (quarum meminit Scriptura) intervallum infimae 12. cubitorum, in quo Animalia majora; mediae, 8. in quo minora; supremae, 6. in quo Noah cum suâ familiâ commodè disponerentur. Ecquid igitur angustum vobis videtur hoc receptaculum? Hîc nihil dixi de camerâ in vertice, altitudine cubiti consummata, in quâ (quaeso) quot volucres tanquam in Corte nidificarent? Adde sacros, adde aetatis istius cubitos, tantò nostros superare, quantò Antediluviani isti Gigantes, posteris fuêre proceriores. Ista autem omnia qui ad calculos revocat, non tantae molis angustias, temerè causabitur. Hanc vel multò clariorem adferat facem, locis alioqui obscuris, hâc facultate instructus logisticâ [...] hoc secundo sensu [...], qui ex ore praepotentis Dei, suspiciat de fabricâ mundi terrae (que) basibus, de valvis, & vectibus vinclis (que) maris & terrae, oracula Geometrica; oracula Optica, de lucis & tenebrarum diversorio; oracula Astronomica de Chima, & Chesil, & Massaroth, de Plejadibus, Orione & Arcturo cum filiis suis; Oracula gnomonica, de statu solis in Gibeah, & ejusdem, sive umbrae regressu, in Ahazi horologio; oracula demum Geographica de terrae semitis, & limitibus. Haec (inquam) Mathematico elatus remigio jucundissimè meditabitur [...], Platonis (que) [...] tandem ut Divinum agnoscet, [...], qui numero, mensurâ, & pondere, hoc est ad normam Arithmeticam, Geometricam, & Isoropicam cuncta delineavit & moderatur. In vestram gratiam ista fusiùs exposui (B.) ne diutiùs vilescant sub scamno ista studia, D. H. Savilii. quae ita usui esse possint in sublimioribus, & tanto salario in hoc loco incomparabilis Mecaenatis largitate, ad debitum nitorem hodie restituuntur. Illis (mihi credite) vili veneunt, Math. 23. 13. qui [...] (ut loquitur apud antiquos hâc de re Xenocrates) ansas ipsius Philosophiae negligunt, & ut invidi Pharisaei in Evangelio, alios arcent ab hisce adytis, quia ipsi priùs januam non aperuerunt. Hîc autem quod aliud vobis palpum obtrudunt, quam diopiron illud vitreum nuper inventum, quo pediculus dilatatur ad locustae magnitudinem, & pullus exponitur ad volandum abs (que) [Page 28] alis. Vestro igitur neglectu non eveniat, ut quemadmodum Christum scribentem in terrâ deservêraut, tam seniores quàm ultimi, Joan. 8. Ita Professores vestri peritissimi, & laboriosissimi soli maneant in Cathedrâ, & frustra delineant diagrammata, quae pauci perfunctoriè intuentur, quia plures nolunt intelligere. Sed ista ut vehementiùs urgeantur, opus est altero Apollo, qui prodit hîc tertio sensu [...], vir disertus, facundus, sive eloquens, quo charactere etiam pressiùs vobis est commendandus.
8. Spiritûs vis flexanimis non excludit linguae limam: sed qui pectori dedit ut eructet verbum bonum, confert etiam linguae ut sit calamus velociter scribentis. Tergiversatur Moses, Obsecro Domine [...] non sum vir verborum, non sum eloquens, ab heri & nudius tertius: Exod. 4. Sed quid respondet Dominus, Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum & surdum, videntem & caecum? nonné ego Jehovah? Perge igitur, & ego ero in ore tuo, docebo (que) quid loquêris. Jeremiam expectoravit haud dissimilis haesitantia; Ah, ah, ah, Domine Jehovah, ego nescio loqui quia puer ego sum. Sed quid reponit qui munus injunxit; Vniversa quae praecipio tibi loquêris; ne timeas ab hominum facie, quia ego tecum sum & eruam te. Jer. 1. Dabitur vobis in illâ horâ (inquit Salvator suis Discipulis) quid loquemini, Math. 10. In angustiis scilicet quae antevertunt deliberationem (sicut restringit Glossa) addo ipse & Discipulis, quibus postea insedêrunt linguae dispertitae, Act. 2. Aliter & ab aliis exigitur pro ratione loci, temporis, donorum, & auditorum [...] debita, attentio, & industria. Siquidem qui urget finem, urget illum per media, quibus uti saltem oportet non niti. Quò sapientior erat Ecclesiastes, eò magis investigavit, & concinnavit parabolas multas, Eccles. 12. Unde Paulus sollicitus est de membranis, 2. Tim. 4. Sapiens legit & audit, & addit doctrinam, Proverb. 1. sed in opere cessatio, seu in operando torpor, non diminuunt tantùm, sed & corrumpunt habitus, ficut rectè tradunt Scholastici ad [...]m. 2ae. Aquin. q. 53. a. 3. Quòd [...] fuerit noster hic Apollos, evincit textus: sed qualis Orator, sive à Naturâ, sive ab Alexandrinorum institutione, in scenam prodit, non ita obvium est unicui (que) statuere: sive ut Menelaus ille apud Homerum destinatis quibusdam nitebatur sententiarum pugiunculis, sive suavitate Nestoriâ, sive concitato Ulyssis impetu & affluentiâ, videant isti Critici loquutuleii, quibus nodum in scirpo quaerere vacat. Nobis ex fructibus arbor semper est aestimanda. Loquebatur liberè, in verbis immediatè textum consequentibus. Multum contulit iis qui crediderunt per gratiam, v. 27. [...], magnâ contentione sive vehementer Judaeos redarguebat publicè, vers. ult. Qui liberè cogitata profert, bene affectis prodest, recalcitrantes eo quo par est revincit ardore, Annon Orator sive [...] cuivis adaptatus Cathedrae, vobis videbitur, ut cun (que) secum non adferat vellicantes, & calamistro tantùm non ambustas hujus seculi sententias? De Anomaeis habet Epiphanius Her, 76. quòd non solliciti fuerint de aliquo ad vitam hominibus, à Deo praecepto; sed solùm promptus erat illis sermo, Per unum verbum omnia. Quam porriginem & Juniores nostros hodiè infecisse, non tam rident Aemuli, quam indignantur ex prisca disciplina maturi & cordati. Demosthenis, Ciceronis, aliorum (que) classicorum, majoribus nostris antehac arrisit stylus: nunc verò si concisam quamvis periodum, vel Epigrammatistae non abrumpas aculeo, vel effronti non infles epitheto, ut ( fulgetri instar) feriat potiùs, quàm illuminet; titillet, quàm teneat; plumbeus audies, incompositus, dissipatus, Ciceronis equus gradiarius, nihil est ad Parmenonis suem; recitet vel ipse Plato, pro Socrate Apologiam, & vix erit è nostris delicatulis, qui vel aures arriget, aut inclinabit. Quò se verteret hodie Chrysostomus cum aureo suo flumine, aut Basilii aequabiblis suaviloquentia, aut Hioronymi illimis Torrens, aut Lactantii ubertas lactea, si in recentes hos Aristarchos inciderent. Calvini valuêre haud ita pridem in Institutionibus nervi, nec displicuit Melancthonis simplicitas, aut in Juello nostro gemmea quaedam pelluciditas. Nunc apud vetustiores, Minutius solummodò propter tres aut quatuor ad summum schedularum quaterniones manet Foelix, Tertullianus prae tribus Tulliis masculè loquitur. Inter modernos Argutuli quidam vix nominandi, ducunt familiam, transferuntur eorum succidiae, in quamvis [...], expectantur eorum raptus è quâvis cathedrâ; sordent Scholastici, vilescunt Mathematici, sputum vix effugiunt Professores, qui non didicerunt, ad iftos poppismos repuerascere. Credo si Paulus revivisceret, non deessent Corinthii qui infirmitatem sermonis illi objicerent: & si pugnaret tantùm Apollos ex Scripturae phrasi, vix videretur quibusdam [...]. Sed hujusmodi non diu splendent Meteora, nec [Page 29] in nuce perforatâ quaerendus est nucleus. Recenti nostrâ memoriâ quamvis ferè in oratione periodum inchoavit Quemadmodum.] Postea invaluêre [...] & paranomasiae, jam circumvolitant stricturae. Sed quod nimium afficit, & parum prodest, diu non potest placere. Cypriani ad Donatum Epistolâ quid punctius hodiè promant nostri seplaciarii? In Theologico tamen theatro eundem nunquam posteà aut rarò induit cothurnum. Quid prohibuit? Subjecti proculdubiò gravitas, & personae modestia, Quapropter, iste vir sanctus, (inquit Augustin. de doct. Christ. l. 4. c. 14. & posse se ostendit sic dicere, quia dixit alicubi; & nolle post modum nusquam, quia postmodum nusquam ita dixerit. Erubescit enim matronalis castitas, ad calamistro ambustos cincinnos: In Praefat. unde peritiae genus in hujusmodi (ducit Cassiadorus) vitare interdum quod doctis placeat. Ne seminetis igitur vos (B.) quod horreum posteà vix intrabit: nec ducatis lineas, quas maturius inducet judicium, lo 2. & flagellum contextum è Servatoris funiculis, è templo tandem ejiciat. Fellis acrimonia Tobiae aperuit oculos; ne (que) seducit semper, qui nonnunquam manuducit per salebras. Ecce unde emersit noster Apollos [...], quod indicasse paenè vobis sat erit, provectioribus aliâ vice opportuniùs explicandum.
9. [...]] Potens erat in Scripturis, Participium [...] indicium est trajectionis verborum in textu, nam potens erat priùs Apollos, in Scripturis quàm pervênit Ephesum. Hoc ordine igitur quo propono, Legit Syrus, ut Sensus postulat, & nos perpendamus. Bonus Textualis, bonus Theologus, clamant plurimi, qui vel de Theologiâ, vel de textu, vel de bonitate, parùm sunt solliciti, modò sub praetextu textûs aut Theologiae, bona consequantur Theologorum. Sed aliud est, in Scripturis esse frequentem, aliud potentem, aliud sententias memoriter tenere, aliud urgere ad vivum sensus & sententiam. Opus est enim hic intellectu tam verborum quàm Rerum, opus est judicio, quod abstrusa eruat, obscura illustret, ambigua distinguat, diversa conferat, adversa componat, hyperbata (si tulerit occasio) disponat, & reponat ordinatâ serie. Requiritur demum memoria & lingua, jugi excitata praxi, ut percepta retineantur, & efferantur in bonum publicum. Ista perficiunt constans lectio, penetrans meditatio, fida & tempestiva collatio. Per istas ascendit scalas à Baccalaureatu ad Magisterium, à Magisterio ad Doctoratum pia sedulitas, & faeliciter absolvit cursum quem opportunè inchoavit. Quid segnescitis igitur (Adolescentes) in ipso limine? Annon animadvertitis quàm prolixum iter vobis sit emetiendum? Potens qui vult esse in Scripturis sacris, necesse est ut in Scriptis classicis non sit infans antea, & imparatus. Linguae, praesertim Graeca & Hebraica, non fastidiendae sunt ut Abecedariae, ut non ex caenosis rivulis, sed ex fontibus situlas impleatis. Cur verò profitentur scamnis, & parietibus iustructissimi in hoc genere Mystagogae, nec conveniunt plerum (que) Auditores qui exacuant industriam? Si tantum supersit otii ad Gallica, Hispanica, aut Italica idiomata percipienda; si tot anni seponantur destinatò, recolendis Latii delitiis; suffurari non potestis aliquas subsicivas horulas, quibus Dei & Servatoris dialectis, dialectis in quibus tradiderunt omnes Prophetae & Apostoli vestrae salutis mysteria, cum effectu & fructu impendatis? Haec si domi non haberetis, peregrè essent summo cum labore & impensis redimenda; Praecurrit hic noster Apollos, qui tandem pervenit Ephesum. Videamus breviter, cur hoc fecerit, & quid ibi egerit.
10. [...]] Devenit (sive pervênit) Ephesum.] Forsitan ut inter Graecos istos liberiùs pergraecretur; aut loci celebritate pasceret oculos, aut stupendi Templi conspectu curiositati satisfaceret, 1. Reg. 10. 22. quo genio excurrunt è nostris aliqui, & nil praeter simias & pavones nobis referunt. Atqui sanctior & consultior hunc nostrum egit spiritus. Didicisset proculdubiò ex Johanne, Messiam advênisse, miraculis inclaruisse, cursum confecisse, Hoc praedicare Apostolos, Gentes pass [...] credere, suos praecipuè obstare, At (que) ista omnia Scripturis in quibus erat versatissimus, convenire. Quid ergò (secum reputat) domi ne torpidus haererem? & saluti propriae, tam supinè consulam, ut non arriperem, quae exporrigitur, proficiendi ansam? aut popularibus tam ero iniquus, ut obstinati pereant, si meâ serventur opera? Perigrinatur igitur, ut ipse discat, & alios doceat. Ut Paulus ascendit Jerosolymam, & collationem cum Apostolis instituit, ne frustra videretur aliàs cucurrisse, ad Gal. 2. Ita Ephesi recentèr impressa, legit hic Apollos Pauli vestigia; nec dedignatur tantus in Israel Magister, abjecti cujusdam scenopegi, Aquilae scilicet & Priscillae uxoris ejus fieri discipulus. O [Page 30] praedicandum seris nepotibus sincerae humilitatis vivum exemplar! Sedet Doctor juxta texentem, forsan virum, & nentem foeminam, attendit, expendit, non qui sed quid loquuntur, Math. 13. 31. nec quo verborum apparatu, sed sensûs pondere. En vobis sinapi illud granum, quod minimum licet sit semen, arborescit tamen, sic ut volucres coeli veniant & nidulentur in ramis ipsius; ubi humilitas humectat radicem, succus truncum, nec deserit donec gloria efflorescat in cacumine. Incipiat igitur profectus vester, ubi definit haec mea Paraenaesis, non paenitebit Apollo sequi. Judaeus (ut videtis) evadit [...], Logicus, Philosophus, Orator, vastator nomine, sed verbi insignis praeco; Aegyptius potens in Scripturis; Alexandrinus non se affigit natali glebae, sed excurrit ut Christum lucrifaciat: quid non confert Deus humilitati operosae? Abi tu (ut Juveni dixit Servator) & fac similiter. Luc. 10. 37. Cui cum Patre & Spiritu S. sit omnis Laus & Gloria in Saecula Saeculorum. AMEN.
CONCIO IV ta. Habita ad ARTIVM BACCALAVREOS IN DIE CINERVM, De Apollos Zelo & praxi.
Iudaeus autem quidam Apollos nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.
Hic erat edoctus viam Domini, & fervens spiritu loquebatur, & docebat diligenter ea, quae sunt Domini, sciens tantùm Baptisma Iohannis.
1. PLacuit semper consultioribus, illa Aristotelis methodus. 1. Ethicor. capitis septimi initio, [...], adummbrandum est illud primò, quod tractaturi sumus, & posteà explicatiùs describendum. Textus exhibet, (ut videtis, viri, Patres, & Fratres, vos (que) Laureati Adolescentes, quorum gratia hodie pro more hoc in loco convenimus) illustrem Incipientis, & Progredientis typum ab omnibus studiosis observandum. Primò Quis, & Qualis, ad munus discendi & docendi hic accessit; Deindè quâ alacritate studio, & industriâ progressus fecerit. Quis? Judaeus quidam: Ideo (que) à faedere non alienus; Nomine Apollos, vastator, sed re, & Religione servator; Genere Alexandrinus; Regeneratione [Page 23] ferè Vbiquitarius, ut quod incepisset, perficeret. Hanc praecipuè ob causam Aegyptum relinquit, & petit Ephesum, ut inveniret, & conveniret tales, per quos proficeret. At Qualis tandem? [...], ut habet Textus; Logicus, Rhetor, Philosophus; quod (que) his praestantius, Potens erat in Scripturis; quibus Aptus, habilis, & idoneus censeretur, ut admitteretur ad Lectionem cuiuslibet Libri Evangelici. De istis autem omnibus Memini me abhinc sexennio apud consimilem Candidatorum coronam hoc ex loco dixisse. Non obtundam autèm vestram attentionem, repetitionis taedio. Ità formatus â Naturâ, informatus curâ, conformatus affectu, ad res praeclarè aggrediendas, ut delineavi vers. 24. prodit hic in famae theatrum, & Scholas publicas, summae expectationis Neophytus; ad specimen tantum indolis exhibendum, & quasi pro Gradu determinandum. Ad quem praesentat illum hic 25. versus, Deo Ductore, & comiti vestro candore, â me hoc tempore explicandus. In quo 1. observemus Ingressum, Hic erat initiatus in viâ Domini; Deinceps Progressum; Cujus 1. occurit Causa; Fervens erat Spiritu: deindè Effectus; Loquebatur & docebat diligentèr ea quae sunt Domini. Postremò, Tenuis Apparatus, & curta quasi supellex; Sciens tantùm Baptisma Johannis. Animadvertitis proculdubio ( Auditores) quàm affabrè cohaereant singula; Incepisse, frustra est, nisi progrediamur, non tantùm in Nomine, sed in viâ Domini: Progressus claudicat, sine Zeli, & fervoris stimulo; Zelus defervet, ubi loquendi, & docendi ventilabro diligentèr non excitatur; Diligentia proruit in praecipitia, nisi in ijs, quae sunt Domini, Luk. 21. impendatur. Dominus Minuta non spernit, quae prompta immittit voluntas in ipsius Gazophylacium. Ut enim primò vivimus vitam plantae, deinde, Animalis, tandèm Hominis, justa vestrum Aristotelem, in Naturae utero; Ita in hujus Almoe Matris Academiae gremio, â Baccalaureatu ad Magisterium, â Magisterio ad destinatam aliquam Professionem, Gradatìm est ascendendum. Partus hic iusto tardior, excludit tantùm excordem carnis massam; nimis praeproperans, abortivum, & monstrosum animal. At Apollos nostrum recepit auspicatior Animorum obstetrix; Maturè enim erat edoctus viam Domini. Quod faelicissimum indicat Ingressum â nobis 1. loco pensitandum.
2. [...] Initiatus, legit Beza; Institutus, Erasmus; Syrus Metalmad, edoctus, sive factus discipulus; Arabs Jatalammado: Singuli innuunt, sic initiatum, institutum, edoctum, factum illum fuisse Discipulum, ut concepisset semina amplioris Messis, quae in herbâ interìm exaresceret, nisi ulteriùs excoleretur. Verbum autèm ( [...]) in textu non simplicem tantum ingerit institutionem, vel doctrinam qualemcun (que) elementarem sed sacram, articulatam, succinctam, methodicam, non auribus solùm, aut palato, sed captui & cordi Auditoris adaptatū, ut non tàm doctior indè, quàm melior evaderet. Non inscitè igitur quoad sensum licet non adeò politè verba tenùs textum quis expresserit, Hic erat Catechizatus [...] (ut notat Piscator) juxtà viam Domini. Nàm ità alibi vulgaris; Communicet is, qui Catechizatur verbo, ei qui se Catechizat, in omnibus; ad Galat. 6. 6. undè Catechesis, Catechismus, Catechizo, Catechumenos, Catecheta, Catechista, vulgatissima adhùc obtinent in Ecclesiâ vocabula. Quid autèm est Catechismus, nisi summa Doctrinae Christianae, ità Incipientium captui attemperata ut parati semper sint, ad rationem reddendam ejus, quae in illis est, spei? 1. Pet. 3. 15. Et quinam Catechumeni? ni [...]i ita instituti, imbuti, & initiati, ut ex talibus rudimentis, ad perfectionem ulteriorem provehantur? ad Hebr. 6. 1. Tales verò non ex literis tantùm, sed [...], vivâ voce; nec publicè solùm à Professoribus, sed privatìm â Parentibus, praeceptoribus, Tutoribus, religiosè informabantur. Quod non satis erat praestitisse, nisi repetendo, & respondendo memoritèr ostenderit Auditor se, quod praeceptum erat, ad unquem intellexisse, & tenuisse.
3. Non opus est ut classes Catechumenorum è Priscis deducem: quomodò Alij erat teneriores; alij provectiores; quo tempore transièrunt sic initiati, â Catechumenis ad Competentes; â Competentibus ad Fideles; quo loco, extra cancellos stabant Catechumeni, quem appellabant Catechumenon, quales tabulae Catechisticae asservabantur in singulis Ecclesiis (juxta Decretum Concilij Naeocaesariensis) & hujusmodi. Cap. 5. 40. Hora properat; & mihi multa restant percurrenda. Illud tamen non omittendum de Initiatis sive [...] apud primaevos Scriptores, Illos fuisse tales, quibus Sacris, & Sacramentis licuit quidèm interesse, Concil. Laodiceum c. 20. sed non cum Fidelibus liberè communicare. Hinc Fideles [...]. & [...] passim audiunt. Quibus opponuntur [Page 33] [...] apud Chrysostomum, Theodoretum, & alios. De illis crebrò intercurrunt inter Graecos Patres, familiares istae loquendi formulae, [...]. Norunt Initiati, Symmistae, Fideles, Mysteriis reconditioribus imbuti, illud quod dicitur. Annon etiam apud Aristotelem vestrum, observantur Exoterica, & Acroamatica; apud Isodorum celebrem Philosophum (referente Photio) [...] ▪ Infanda (ut ita loquar) & efferenda; apud Jamblichum, & ceteros Pythagoricos [...], ea quae annuntiari ab omnibus poterant & Arcana temere non evulganda? De Spiritu c. 27. Ita Basilio sunt [...], praeconia quae licuit publici juris facere; & [...], illotis (quod aiunt) manibus, aut mentibus, no [...] attingenda? hoc est, [...], ab illis qui sunt prorsùs extra fidelium communionem, vel à Chatechumenis non satis instructis, ut explicat Nazianzenus. Orat. 42. Illis tantùm concessum fuit [...], vocem circumsonantem audire, (phrasis est Cyrilli Hierosolymitani in Prochatechesi:) posteà verò [...], intùs erudiri, cum accessisset in fidei mysteriis plenior institutio. At (que) hinc illa quasi proclamatio Diaconorum in veterum Agendis, & Liturgiis, [...]: Quicun (que) estis Chatechumeni, quicun (que) possessi, quicun (que) fidei Mysteriis non satis Initiati, Procul hinc, procul ite profani; foràs ambulate. Caelest. Hierarch. cap. 2. Quem & ritum innuunt & probant, Dionysius ille dictus Areopagita (quisquis demum fuerit) Ambrosius, Augustinus, Gaudentius, & alii ejusdem seriei & disciplinae. [...] autèm ista, sivè Sacramenta, Chatechumenis, & non satis Initiatis minimè evulganda, precipuè fuerunt sacrosanctae Trinitatis [...], venerandum Eucharistiae Mysterium, Episcoporum, & Presbyterorum ordinatio, preces nonnulle matutinae, & vespertinae, ad quas non admittebantur nisi fideles; id (que) [...], propter sublimitatem, eorum quae docebantur, ne carperent profani ea, In Procatech. quae non satis caperent (ut rationem reddit Cyrillus Hierosolymitanus.) Vel ideò talibus non produntur, non quià ferre non possunt; sed ut tanto ardentiùs ab iis concupiscantur, In libro de Initiandis in initio cap. 1. De statu animae L. 2. c. 2. quanto honorabiliùs occultantur, Augustin. in Johannem tract. 96. Praecesserat Ambrosius, inopinantibus melius se infundit lux Mysteriorum, quàm si eam sermo aliquis praecurrisset. Succedit Claudianus Mamertus; Mortalium generi naturâ datum est, ut obstrusa fortiùs quaerat, negata, magis ambiat, tardiùs adepta, plus diligat; & eò flagrantiùs amatur veritas, quo vel diutiùs desideratur, vel laboriosiùs quaeritur, Libro de fide. vel tardiùs invenitur. Concludit Basilius, Rei pedibus expositae, praestò ferè esse contemptum: Nam ubi non praecessit aliqua faltèm difficultas, vilescit possessio. Quid quod ipsi Judaei, Solomonis Cantica, & alia nonnulla ejusdem commatis, Neophytis legenda non permittebant, nè Mysticè prolata, aliorsùm reparentur? An Apollos hic noster baptismum adhuc suscepisset, non omninò constat. Catechumenum illum fuisse in viâ Domini textus indicat. Ab Esseis institutum putat Jesuita Lorinus: quos Christianos tum fuisse, sategit confirmare, ex Eusebio, Hieronymo, Epiphanio, Cassiano, Chrysostomo, Bedâ, Zozomeno, Nicephoro. Sed preter textum, ista j [...]geruntur omnia; nec aliis è suis satisfecerint. Ex Scripturis proculdubiò Veteris Testamenti, in quibus erat potens, didicisset Messiam certò venturum, & ex Indiciis quamplurimis haud levibus, tunc temporis fuisse expectandum. Accepisset sive famâ tantùm, sive expressioribus mediis, Johannem, celebrem apud suos Prophetam, & Baptistam, digito ipsum demonstrasse, & Baptizâsse. Audivisset fortassè ulteriùs, Messiam ipsum, (per integrum ad minùs triennium) Evangelium propagâsse, miraculis confirmâsse, sanguine tandèm obsignasse, resurrexisse, in coelum ascendisse, & discipulos reliquisse fidissimos, qui strenuè hoc mundo praedicabant. Hos igitur ut conveniret, & pleniùs, & distinctiùs aliquid ab ipsis disceret, nativum vertit solum, peregrinatur; & post varia loca peragrata, tandèm devenit Ephesum. O Catechumenum probum, industrium, animosum, à posteris omnibus praedicandum, & imitandum!
4. Malle debemus (consulente Augustino) veriores, De Catechiza [...]dis Rudibus c▪ 9. quàm disertiores audire sermones: Ut malumus prudentiores, quàm formosiores habere amicos. Veritatem, & prudentiam in proposito typo quis sanus non amplectitur? ubi non tantùm verba suadent, sed res loquuntur? Quòd si fictas Poetarum fabulas, & ad voluptatem animorum excogitatas, boni tamèn (qui habentur) Grammatici (observatio est B. ejusdem patris de catechizandis rudibus) ad aliquam utilitatem referre conantur; quanto nos decet esse cautiores, ut haec tàm illustria, ac salutaria, tam apposita & [Page 34] posita ante oculos, non oculos tantùm & aures feriant, sed & medullas penetrent, & succum generosiorem procreent ad alacritèr illud perficiendum, quod piè aggressi sumus, nec abs (que) scandalo neglectui habeamus. Celebre est illud Johannis Hussi insomnium (habetur ut aliàs sic in nostro Martyrologio) quo videbatur Imagines nonnullas in Ecclesiae suae senestris, aut parietibus depingere; quas statim obliterabant Monachi, & sacrificuli, sic ut nusquam comparerent. Sed accessit alius (quem Lutherum fuisse nostri ferè interpretantur) & sic ad vivum renovavit, ut posteà luserunt oleum & operam, qui conati sunt inducere. Et quaenam ratio reddi potest, cur tot probitatis, pietatis, modestiae, & liberalium omnium Artium, & Dissciplinarum impressae, & conceptae hoc in loco Ideae, tàm subitò posteà evanescunt, aut adulterantur fucis Jesui [...]icis, Politicis, aut fanaticis? vultis ut ex textu apertè dicam? Non prodeunt ad praxin Juniores nostri, cum nostro hoc Apollo satis Initiati, & catechizati in Viâ Domini, vilescit Catechismi simplicitas; Catechumenum & Catechistam audire, probri loco habetur. Ità multi proruunt ad [...], priusquàm apud Initiatos deposuerint cornua. Implumes se comparant ad volatum; quos celebres alibi esse Theologos priùs accipies, quàm sedisse hic inter Baccalaureos ad pedes cujuspiam Gamalielis unquàm conspexeris. Hinc tot infaelices de Sabbatho, & Ceremoniis, de pileis, & palliis, & caeteris hujusmodi adiaphoris excitatae rixae. Ne (que) enim norunt [...] tales, & [...], quo artificio apud Populum, & Patronos aliàs inclarescant, nisi Artibus, Academiis, Gradibus, & omni pris [...]ae disciplinae, vel occultò detrahant, vel apertè bellum indicant. Doletis igitur tot è nobis egredientes tàm subitò à Jesuitis, proselytas fieri? Miramini quodvis novum monstrum, Anabaptisticum, Pelagianum, Socinianum, concinniùs à Modernis quibusdam levigatum, & cerussatum, apud plurimos, tàm inexpectatò in sinu foveri? Catechumeni procul dubio cum Apollo in viâ Domini, & potentes in Scripturis nunquàm penitus fuerunt. Nam quinam (quaeso) est Reformatorum Catechismus paulò explicatior, qui lappas hujusmodi & tribulos, & Lolia, & consimilis sementis Zizania non indigitat statim, & averruncat? Et cur tàm turpitèr cespitant provectiores nonnulli in planitie, nisi quià subtiles passim haberi mallent, quàm solidi, & versatiores, in Scholasticorum tricis, quàm in Catechismis domesticis, & Beati Pauli Epistolis?
5. Vestrûm igitur est (optimae spei Adolescentes) cum Catechumeno hoc nostro insigni. extra cancellos adhùc observantèr stare, & quasi per [...] Cantica graduum, à Lacte ad solidiorem cibum, ab Artibus ad Professionem, à Catechismis ad sublimiora mysteria, gradatim ascendere. Ecquid non animadvertitis hanc unicam fuisse apud Antiquos, initiandi, & proficiendi methodum? Henoch illi, quem primum cum Deo ambulâsse legimus à [...] catechizare, vel dedicare, nomen inditum fuisse observamus. [...] fuerunt illi 318. vernaculi Milites ex familiâ Abrahami; Genes. 14. 14. hoc est, probè instituti, & Catechizati, qui ex quatuor Regibus Orientalibus reportabant spolia. Hinc Regum sapientissimus [...] Catechiza (inquit) puerum juxta viam suam, & cum senuerit, non recedet ab eâ; Hoc est; Paulatim, Prov. 22. 6. Vid. Pag. in [...] Paulatim, ut ferre possit, exponente R. David Kimchi in libro Radicum, Dedica, inquit R. Jonah. Proverbium est (reddit Hieronymus) Adolescens juxta viam suam. Nec minùs significantèr Graeci, [...]: sit à teneris semel unguiculis, Deo dicatus, & postea proculdubio non cito erit apostata. Talis à gremio Aviae Loidos, & matris Eunicae prodiit Timotheus, cui Apostolus injunxit, posteà ut haberet [...], expressam formam, seu Catechismum sanorum sermonum, 2. Tim. 1. 13. ut feliciùs, & confidentiùs in sublimioribus versaretur. Talis Augustinus Catechumenus, aliquot scripsit libros, priusquàm baptizaretur ab Ambrosio. Catechumenus tantùm erat Ambrosius, cum postulante Ecclesiâ Mediolanensi, in Episcopum eligeretur. Et quot legimus Catechumenos, Martyres emersisse ab Originis Scholâ, Ecclesiastic. hist. l. 6. c. 4. apud Eusebium? Origenis verò libri quatuor [...]: in quorum vestibulo systema quoddam, sivè corpus in Theologicis concinnandum esse tradit ex Scripturis, & ejus consequentiis. Paedagogia Clementis Alexandrini; Ancoratus Epiphanii, Institutiones Lactanii, definitiones Basilii, Catechesis Cyrilli Hierosolymitani, Doctrina Augustini Christiana, & Enchiridion ad Laurentium ut caeteros taceam, unà cum tot conciliorum symbolis; quid aliud nobis inculcant, quàm Catechismos illorum temporum initiandis solicitè adaptatos? à quorum simplicitate, & pietate, quo longiùs postea recesserunt Damascenus, & Lombardus unà cum suis Sententiariis, [Page 35] & summistis; eò periculosiùs abduxerunt suos Scholasticos ab iis, quae sunt Domini. Observârunt hoc Lutherus, Calvinus, & alii Reformationis [...]. Ideo (que) ut illi per Catechismos, sivè dialogi in more dispositos, sive Thesibus, aut locis communibus uberiùs explicatos; eripuerunt quamplurimos ab Anti-Christi faucibus: Ita Pontificii rursùs per Catechismum Tridentinum, Bellarmini (quem traduxit nuper Gabriel Sionita in Linguam Arabicam) Canisii, & aliorum; per Catechismos Cracovienses, Racovienses, & Remonstrantium▪ Spermologi, conantur non rectè initiatos, hodiè inescare. Videtis igitur (Selecti Adolescentes) quanti momenti sit Petra, & Lapis angularis recte positus in Professionis cujuslibet (praecipue Religionis) fundamento.
Annon Isagoge Porphyrii, vos manducit ad Organon? Prolegomena ad disquisitiones cujus (que) scientiae exactiores? Aut in systematibus non conspiciat tyro, quae posteà in Polemicis & Commentari [...]s explicatiora inveniat? Et quid aliud (quaeso) sunt Compendia ista omnia, quae passim hodiè circumvolitant? quid Enchyridia, Synopses, Ideae, rudimenta, Elementa, institutiones, aphorismi, theses, nisi totidem Chatechismi ad illam, quam appetimus, facultatem praevii? Ista auten [...] vobis sine sumptu & sudore fiunt [...], quae Majoribus erant fere [...]: & obtruduntur quasi in manus, quae ipsis diu & operose palpando, vix datum erat attingere. Cum apertae vobis sint Bibliothecae, dispositi ad captum libri, affixae schedulae invitatoriae, accincti Praeceptores ad instituendum, horâ & loco consuetis; si nihil hinc inde efflorescat, dignum tot adminiculis, aut talibus ad progrediendum alliciis; si vinea tàm uberi solo plantata, sepimento tam commode munita, turri & torculari instructa, labrus [...]as tandem extruderet, & non expectatas Uvas; dicamus viam Scoti, aut Thomae à vi [...] Domini vos abduxisse? Potiùs Initiatis, & Catechumenis defuit fervor in curriculo, qui egregio huic nostro Neophyto alas addidit, & calcaria; ut sequitur deinceps in Textu (secundo in loco) perpendendum.
6. [...], & Fervens Spiritu.) Spiritus Sanctus Tarda nescit molimina, u [...] notat Ambrosius. Zelus est cos actionis, & fermentum illius in Evangelio Massae; quod praeparat & condit illam ad panificium. Tepidos expuit Ambulans inter Candelabra Apoc. 3. Apoc. 3. corripit tardos, & heb [...]tes discipulos; Math. 16. Inde illud Apostoli, [...]: ut studio minimè pigri, sed spiritu ferventes, Domino inserviamus. Meminerit siquidem quivis fervens spiritu, Rom. 12. Marc. 1. 35. illud servatoris [...], Manè valdè diluculò, ut mature pensum aggrediatur. Meminerit [...], ut, quasi admotis follibus ad progrediendum, ignem suscitet industriae; ut Timotheo suo suadet Apostolorum omnium laboriosissimus. 2. Tim. 1. 6. Quodcun (que) facere potest manus tua, Instantèr operare (clamat Ecclesiastes cap. 9. 10. [...] quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia apud Inferos quò tu properas. Exaestuat quasi ebulliens olla, ut liquor ipsius defundatur; Capite stat erecto inter Caeli fragores, nec ad terrae motus consternatus trepidat; in adversis fidit, in secundis non effertur; gestit ut excitatus Gigas ad curriculum suum conficiendum, absorbet difficultates, triumphat inter insidias;
Tali inflammatus spiritus fervore Moses, omnium mitissimus praecepit Levitis, ut unusquis (que) fratrem, Exod. 32. & propinquum occideret, qui vitulum pro Deo adorâssent. Phineas lanceâ transfixit Zimri, & Cosbi, oblitus quasi muneris Sacerdotalis; non oportet Episcopum esse percussorem. David puer aggreditur stupendae vastitatis gigantem, & proprio decollat gladio. Et quales fuerunt isti Heroici ardoris impetus, Ezrae qui evulsit capillum, & barbam propriam, ad compertas suorum praevaricationes? Ezr. [Page 36] 9. 3. Nehemiae, cujus haec est intrepida ad objectos terrores [...], Num quisquam mei similis fugiet? vel quisquam, ut ego, ingrediatur Templum ut vivat? Non ingrediar: Nehem. 6. 11. Cui aemula fuit ista Mattathiae magnanimitas. Etiamsi omnes gentes â patriâ Religione defecerint; ego tamen & filii mei, fratres (que) in Faedere Patrum nostrorum incedemus. Nec protestationi defuit executio; ad conspectum enim sacrificii Idololatrici, Contremuerunt renes, irruit in Judaeum Apostatam & super Aram ipsam interficit. 1. Maccab. 2. Nil addo de Servatoris Scuticâ, & Pauli virgâ. Regredior ad nostrum Apollos; Cui nil profectò profuisset, Potentem fuisse in Scripturis; peragrâsse Regiones & vrbes, ut aliquid ulteriùs disceret; initiatum fuisse in viâ Domini, quous (que) vetus Testamentum potuisset illum perducere; nisi ad Sublimiora imbibenda Fervens fuisset Spiritu; Spiritus nisi ipsum extimulasset, ad perscrutandum ulteriùs quod ignorabat, & solicitè praedicandum, quod didicisset; vel retrospiciendo cum Lothi uxore, mansisset Salis statua; vel cum stultis virginibus dormiendo, & moras trahendo, caruisset Sponsi comitatu. Nil conferunt ad Tabernaculi fabricam, qui tali zelo non elevantur. Exod. 35. Corripi debet Johannes tali spiritu, priusquàm Apocalyseis, aut Revelationes aliquas videat, aut conscribat; Apocalyp. 1. Intereà fervor iste Ardens in se, Lucens aliis, ita ad Spiritus agitantis moderamen affectus temperat, ut nec funestè excitent incendia, nec stupida flaccescant gravedine; sed perversa satagunt corrigere, laxata restituere, superflua prudentèr amputare, defectus supplere, jacentia erigere, & intermortua demum animare. Sic purgatus noster zelotes & defaecatus ventilantis Spiritus emunctorio, non alium sibi praefigit scopum, quàm Dei gloriam, & Ecclesiae, Proximi, & sui ipsius salutem. Non adoritur temerè cujus (que) famam, aut infamiam, abs (que) cognitione distinctâ, & vocatione à superioribus legitimâ, ut non tacet, ubi opportunè sit Ioquendum, ità non vociferatur, ubi consultiùs est silendum. Vrget Textum, & rerum momenta, non Anabaptisticos jactat Enthysiasmos, aut Schismaticos raptus, aut Puritanicos. Sub Devotionis & Zeli praetextu, non egerit proprii livoris acrimoniam. Sed id agit sedulò, & circumspectè, ut irretiat potiùs, quàm irritet superiores Evangelii sagenâ; flectat potiùs, quàm frangat Inferiores, vel pares. Judaei Zelotae sunt, sed non secundum scientiam: Pharisaeorum Zelus Servatorem egit in patibulum, ut pontificum, & sacrificulorum holocausta innumera dederunt inter nos vivicomburia. Et quis scit quo periculo tandèm conflagrent sulphurei inter nos nonnulli Schismaticorum Spiritus, nisi frigidum indies & maturè à Praelatis & Magistratibus cordatioribus suffundatur?
7. Quo punctiùs & ferventiùs monendi, & muniendi estis vos à me ( dilecti Juvenes) ne à sinistrâ, vice alacritatis, Zeli, & industriae, Neglectus, torporis, aut acidiae spiritus vos corripiat; vel à dextrâ, sub praetextu devoti fervoris, spiritus vertiginis, & inanis gloriae, spiritus luxuriae, & prurientis ambitionis, spiritus factionis, & recalcitrantis contumaciae insinuent se in mentes vestras [...], versas, Mat. 12. 44. & ornatas, & sic ultima vestra conditio sit priori deterior. Fervor iste Majorum Apolloneus in primo Reformationis impetu, quot reliquit nobis indignís, effervescentia excitati spiritus monumenta? Bibliothecae vix capiunt illorum volumina. Horrescit noster languor, ad conspectum tantae sedulitatis, & constantiae. At quo jam nos degeneres ipsorum posteri succenturiati tandem devenimus? quâ side tandèm insistimus ipsorum vestigiis? Splendent scholae, sed frigescunt intùs disputationes; tacent plerun (que) Actores, dum Auditores inter se rixantur, & conturbant omnia. [...], quasi in paroxismum incidit Pauli spiritus, Act. 17. ad lascivientem Atheniensium superstitionem; At quomodò hodiè vel ingemisceret, vel indignaretur, ad nostrarum Athenarum petulantiam? ubi nec vitia nostra ferre possumus, nec remedia. Quod (que) periculosius videtur, [...] vix est, qui sustentet Matrem ex omnibus filiis, quos genuit; Isai. 51. 18. ex omnibus filiis, quos enutrivit, vix est, qui apprehendat manum, ut liberet ab opprobriis, qualem Hierosolymitarum conditionem deploravit olim Isaias cui succinit Jeremias. Avis discolor facta est hereditas Domini, & annon Aves reliquae circumstant, & dicunt, venite, congregate omnes bestias agri, venite ad devorandam eam? Cap. 12. 18. Quòd si cujuspiam fervor hic praecurrat caeteros, ad maculas tàm difformes eludendas, tantùm abest ut assequatur quod molitur, ut sedentibus in portâ erit thema, & Bibentibus Siceram, nova cantiuncula. Excusent se aliae Nationes & Ecclesiae; Ps. 69. [...] Istae, quòd Evangelium sit Liber illis obsignatus, obtrudatur fides imp licita, ut saltandum sit necessariò, ad incertissimam choragorum fistulam; Hae, [Page 37] quòd ingemiscant, & fatiscant sub cruce, nec inter Martis strages, tutum esse Musts vacare; quinimò deesse pabulum, quo Spiritus fervor intendatur, & alatur; dum nos intereà [...] prorsus relinquimur. In manus, in amplexus; in oculos ingeruntur omnia. Vis libros? patent. Vis praeceptores? audias. Solicitus es de victu, & amictu? de Lectulo, Mensâ, Sellâ, Candelabro, & confimilibus ad conditionem necessariis? quot aeternae Memoriae Shunamitae, & nunquam satis laudati Centuriones, sub faventissimarum Principum patrocinio, abundè de hisce omnibus nobis prospexerunt? Sic ut nostri lapsus, videantur praecipitia; Naevi, ulcera; nugae, insaniae; non ab aemulis tantùm, sed ab Amicissimis perstringendae, cum expectato è nobis proventu, Ecclesiam, & Rempub. frustratos esse sentiant. Quo libratiùs à nobis est incedendum ( Auditores) nè Spiritus desit fervor, qui Instructos deceat; nec exaestuet interìm extra cancellos laboratorii, ut circumstantes potiùs terreat & torreat, quam nativo calore refocillet. Artem Notoriam, & Paulinam ad Solomonis, & B. Pauli sapientiam, per Ensalmos, & exorcismos (nescio quos) acquirendam, proponunt Agrippa, & Torreblanco; Artem Characteristicam, ut omnes Nationes per communes Characteres, se invicèm intelligerent, venditat Hermannus Hugo Jesuita; Quin & Artem [...]am tandèm volandi, nuperrimè exhibuit alter Hermannus Floyderus Poeta, & Bibliothecarius Tubingensis; At ista omnia nobis prostant certiori ad fastigium ascensu. Non opus est ut Beelzebub Deum Ekron consulamus; Prophetae, & Medici sat multi sunt (per Dei misericordiam) in nostro Israele. Nec necessarii sunt Jesuitici characteres, ad linguas ediscendas, cum Professores per media explorata, sat citò, & sedulò hoc praestabunt. Ne (que) Ars volandi illis erit usui, qui pedibus statuerunt ire in tutiorem sententiam. Ista autèm cum adeò sint proposita, adeò explicata, adeò Majorum passibus trita, & complanata ad scopum illum, qui praefigitur, assequendum.
O Insensati Galatae! quis torpor, stupor, aut amentia nos effascinavit, quo minùs veritati tàm seriò, tàm crebrò, tàm distinctè nobis inculcatae colla & pectora subdamus?
Detrahenda larva purpuratae Meretrici, praecîdendi articuli, & manus ill orum, qui illi occultò & postliminio ferant suppetias.
Catechumeni potiùs, ex Sancti Spiritus fervore sequamur nostrum Apollo; Loquendo & docendo diligentèr ea quae sunt Domini: Quod [...], deinceps sequitur tertio in loco explicandum.
8. [...]: Loquebatur, & docebat diligentèr ea, quae sunt Domini. Prov. 6. 27. Qui abscondit ignem in sinu, diù illud celare non potest. Spiritus quovismodo inclusus quaerit exitum; Act. 2. 2. Cum descendisset super Apostolos in dispertitis linguis, Psal. 45. caeperunt statìm loqui, prout Spiritus ille dabat effari. Nec citiùs cor Davidis eructat verbum bonum, quam lingua fiet calamus velocitêr scribentis. Fervens igitur Spiritu noster Apollos, non tergiversatur, aut tacet, sed loquitur, nec loquitur tantùm perturbatè, aut affectatè ad Nauseam, aut pruritum audientium, sed docet; Non perfunctoriè, aut obitèr, nè nihil omninò agerit, sed [...] diligentèr, accuratè, accommodatè, ut haererent, quae inculcabat. Ista autèm non parerga erant, aut Miscellanea fortè incidentia, sed selecta; nec quaevis talia, sed apposita loco & tempori, & Auditoribus, Quae erant Domini. Multi hodiè insigniuntur paludamento Academico, fortassè etiàm & Graduum non obscurioribus titulis, qui nescio quo ferventes Spiritu in angulis licentèr crepant, susurrant, detrahunt, calumniantur; sed ubi, & quandò oportet, muti sunt, ut pisces, non loquuntur. Haud pauciores fortassè Spiritu nimiùm turgiduli loquuntur fere ad Ravim; sed non docent. Docent alij, dùm loquuntur, id (que) satìs doctè, & circumspectè, sed non tàm crebrò & diligentèr, quàm fieri oportet. Diligentiam in caeteris non desideres, sed loquuntur, & docent tam superstitiose âccurati, ut vix syllaba transeat, ad sententiae modulamen non expensa. Ista tamen omnia vel famam, vel lucrum, vel applausum potiùs respiciunt, quàm ea quae sunt Domini, ut fidem in eum stabiliant, & Cultum ejus promoveant. Uidetisnè quàm multa, quàm pretiosa, paucis hic compressit Spiritus? De silentio in satis instructis, non ferendo; de eloquio profuso, & confuso, quod neminem instituat; de Institutione frigidâ, enectâ, intermisiâ, [Page 38] abs (que) Diligentiae sale, sulphure, vel Mercurio; de heterogeneis, parergis, & magis quae abducunt nos ab ijs, quae sunt Domini; quam copiosa mihi suppetit loquendi, & docendi seges, si vel tempus ferret, vel instantia, quae vos avocant, exercitia? Nolite autèm existimare Mutos Canes, caecos duces, segnes Pastores, somnolentos vigiles, Ministros tantùm & Theologos, qui greges parùm respiciunt, solummodò designare; Descendant unguenta hujusmodi ab Aaronis barbâ, ad vestimenti oras, & Artium vestrarum fimbrias. Nulli, nulli (inquam vobis Baccalaurei) erit impunè Talentum quodcun (que) suae fidei concreditum, terrâ obruisse; Nulli non piaculum, lucernam in Candelabro ad usum erigendum, sub Modio nequitèr occultâsse. Non sufficit ergô vobis privatìm legere, scribere, meditari, nisi quoties tulerit occasio, loquamini etiàm publicè, & pro vestro modulo, quod didicistis, doceatis. Loquere, ut te videam, dixit celebris ille Philosophorum Princeps: Et disputes tu, vel in Scholis doceas, quos intra privatos parietes, progressus feceris. Num colligunt ê spinis uvas, aut ficus ê tribulis? Aut sperandum est ut is Magister promptus evadat, & eloquens, qui ex inferiori Baccalaureorum scamno, nunquam conatus est mutire? Cur haesitant nonnunquàm provectiores ad Elenchi stropham, vel difficulter exprimunt ea, quae sub nocte concipiunt, nisi quia in Parvis vestris (quae reverâ manuducunt ad Majora) rarô aut nunquam sunt loquuti? Ut enim habitus non acquiritur, sic dìu non conservatur, abs (que) continuatae Actionis exercitio; Quam siquis minùs duxerit, & ampliora nihilominùs sibi ipsi pollicetur, eâdem operâ messem abs (que) sulcis, & semento expectet. Intereà aliud est [...], ociose garrire, & nugari, aliud [...] simùl & [...], opportunè proùt negotij momentum, & conditio loquentis postulat. Non loquebatur igitùr solummodò noster Apollos, sed sic loquebatur, ut doceret. Sermoni proculdubiò accessit puritas, perspicuitas, Methodus, & â Spiritu incalescente alacris quidam fervor, Non aut titubantèr aut utrumnose grunniebat, cum Magistris posteà nostrandis, aut nostris Magistrandis; ut ità sordesceret, & vilesceret apud Auditores oratio; Nec tàm argutè, aut dilutè perorabat, ut vix quispiam intelligeret, vel colligeret, quid sibi voluerit; sed ita loquebatur, ut doceret; ita docuit, ut non doctrina tantùm, sed etiam diligentia ipsius probaretur; ita diligentiam hanc cohibuit intra proprij pensi cancellos, ut ad [...], ad ea quae erant Domini solummodò excurrebat. Syrus, & vulgaris legunt; Ea quae sunt Jesu, sive de Jescua; quod rectè exprimit, quid per [...] sit intelligendum. Jesum hunc apud Aegyptios non invenerat Apollos; Aegyptum igitur relinquit, ut in Judaeâ apud Johannem quaereret, Johannis Baptisma non satisfecit; periculosis igitur itineribus, nec fine sumptu proculdubiò & sudore, contendit Ephesum; Ephesi verò non tacet, sed loquitur, docet, disputat, non in privatis tantùm congressibus, sed in Synagogis publicis; ut amplecteretur tandem illum, quem deperiebat ipsius animâ, & alios incenderet ad ejusdem dilecti scrutinium. Inconsulte Apollo, quò properas? Cur tua negligis, & dissipas, dum tanto cum discrimine anhelas ad ea quae sunt Domini? Parentes forsan & Amici, domi te desiderant; forsitan & dignitates sive Ecclesiasticae, siv Politicae tam excelsum & promptum manent ingenium: si assequaris tandèm, quod tam sitientèr expetis, quid lucrabere praeter afflictam paupertate, opprobrijs, & persecutionibus, conditionem? Sed interpidus agitat nostrum Zelotam B. Pauli Spiritus; Nullius rei rationem habet, nec vita ipsi chara est, modò cursum suum consummet cum gaudio, Act. 20. 24. Jesum in corde, Jesum in ore, Jesum in omni studio, & conatu ferebat, Spirabat, cogitabat, loquebatur, premebat ea, & ea tantùm, vel praecipuè, quae hujus erant Domini.
9. Si verba Sapientum sint tanquàm stimuli ad incitandum, & tanquam clavi ad figendum (in tenerioribus praesertim) ea quae sunt Domini; (ut monet Ecclesiastes sapientissimus in Concionis suae Epilogo; Cap. 12. 11. Quid de factis talium aestimemus, qui non suadent tantùm ut faciamus, sed faciunt ut sequamur? Nota sunt illa heroica laudandae aemulationis suspiria, Themistoclis ad Miltiadis trophaea; somnum capere non potuit, priusquàm & ipse tale aliquid in patriae commodum praestitisset; Alexandri Magni ad Achillis tumulum; Caesaris ad Alexandri gesta. Quin per Idaeas quasdam fictitias, sivè Personarum, siuè Rerumpub, id agebant Veteres, ut ad intuitum typi praecellentis (veluti Jacobi oves ad decorticatas virgas) Mens generosa parturiret. Nàm ità de Homero Horatius;
Sic libros Tobiae, Judith, Susannae Apocryphos, compositos (putant nonnulli) potius ad imagines Pietatis, Magnanimitatis & Castitatis, per modum dramatis delineandas, quam ad fidem historiae. At hic non intrat Theatrum conficta aliqua, aut ad conceptum aliquem Poeticum effigiata Persona; sed notae Nationis, Patriae Institutionis Catechumenus: Quem non intercipiunt obiter suspectiores Historiae, sed Canonizavit quasi in exemplar, spiritus errare nescius; ut Lucerna esset insequentium pedibas, & lumen semitis. Vobis autem ( Baccalaurei) quàm tutum esset, quam salutare, quam laudandum, â tam illustri face non discedere. Hic tempestivum erit illud Elishae de Domino suo Eliâ; Vivit Dominus, 2. Reg. 2. 2. & vivit anima tua, non derelinquam te. Concluditis saepius vos in disputationibus vestris, Inclusum calorem ab obsidente frigore, vires intentiùs colligere, & per Antiperistasin quandam irritantem, violentiùs exaestuare, & irrumpere; Atqui si insideat vobis iste Fervor spiritus, qui Catechumenos animaret in vestrâ classe, tanto vehementiùs incalesceret, & flammas conciperet, quanto acriùs, & acerbiùs ab aemulis hoc tempore obsidetur. Quis ignorat, quam venaenata sint paene omnium in Academias ora? Deblatarant pristinam nostram Disciplinam spongiâ incubuisse penitùs; Seniores flaccescere, evagari, genio indulgere, & ad simultates, sycophantias, calumnias, studio partium, non Artium, abripi; Juniores verò pergraecari, otiari, tabernas aut lustra putidiora frequentare, & quod vos praecipue attingit ( Baccalaurei) in plateis, & compitis rutubas, & clamores excitare; in Scholis screatus (nescio quos) Arcadicos â Majoribus nostris nunquam (sicuti mihi persuadeo) auditos, turpiter eructare, sibilare, manibus & pedibus tam impudenter permiscere omnia, donec â pugnis tandem perveniatur, ad non excusandum perjurium. Hoccine autem est loqui, aut docere, vel cogitare saltem ad punctum temporis, cum Apollo nostro Ea quae sunt Domini, vel quae suggerit Ethnica Philosophia? Hoccine est Musis litare, primitias suscepti gradus Deo consecrare, expectatos progressus facere ad Majorum celebritatem? Pro hisce respondebit vester Aristoteles hâc proximâ Quadragesimâ, qui Perturbationum Mancipia excludit ab Ethices suae Auditorio, Incontinentes eodem loco habet cum Ebriis, & Milesios perstringit ex Demodoco; quia cum ipsi stulti non erant, ea tamen, quae stulti faciunt, faciebant. Concessa est tibi potestas ex almae Matris indulgentiá, intrandi Scholas, Legendi, disputandi, & reliqua perficiendi omnia quae ad Gradum spectant in Artibus Baccalaurei; quare igitur non legis? quare non disputas? Imò quare nonnunquam tergiversaris, praevaricaris, ut suggestum tuum contra Physicam, Academicam, & Politicam, aliquoties admittat vacuum? Ignoscite liberiùs agenti ( Candidati Adolescentes) Non ista sunt bilis splendidae, sed sincerae Charitatis, & Paterni erga vos affectus, aculei & dictamina. Non mihi fortasse deessent, si studiose conquirerem, popismi, & pulvinaria, quoe cubitis vestris assuerem; Cum adulari, demulcere, plausus aucupari, Galat. 4. 17. suppeditet facile hujus aevi genius. Atqui [...], Affectant vos non benè, (ut Galatas suos monet Apostolus) qui praedicant potiùs quae placeant, quam ea quae sunt Domini. Estote igitur quasi Ego; Nam & ego sum sicut vos. Fratres, deprecor vos, Nullâ enim in re me affecistis injuriâ; Num inimicus igitur ero vobis, Galat. 4. 12. 16. quia vera vobis loquor? quia nolo vos esse tam amentes, & insensatos, ut, cum Spiritu inceperitis, Carne perficeremini? Qui spernit, ut nôstis, Modica, paulatim deficit; (observante Ecclesiastico) Et paululum fermenti totam massam corrumpit; Eccles. 19. 1. (repetente post Servatorem Gentium Doctore. Ne mussitetis igitur cum Pigro; Prov. 26. 13. Leo est in viâ, Leaena est in Itineribus, nec cum nepote isto apud commaedum, Patres aequum esse censent nos jam jam â Pueris illicò nasci Senes, ne (que) illarum affines esse rerum, quas fert Adolescentia. Nec tacitè obloquimini vobiscum, Durus est hic sermo, Iohan. 6. ultra captum nostrum, & conditionem; Nec expectanda esse â quasimodo-genitis tam severae disciplinae specimina. Reducite potiùs obtutus vestros ad praefixam Catechumeni nostri [...], qui sic Spiritu fervebat, sic loquebatur, sic docebat, sic ea, quae erant Domini, [...], diligentèr, instantér, & ad vivum urgebat, [...]: Sciens tantùm Baptisma Johannis; quod indicat [Page 40] Tenuem ipsius apparatum, ad coronidem imponendum.
10. Syrus ad eundem sensum; quum nil sciret nisi Baptismat Juchanan. Videtur hoc adjectum ad suspicionem, (quae incidere potuit) eximendam. Nam quâ ratione fieri potuit, ut Catechumenos tantùm in viâ Domini tàm fidentèr ea, quae erant Domini, loqueretur, & doceret? Nùm Miraculo evasit talis, aut raptu Enthysiastico? Quinimò peritia in Scripturis arguit ipsum veteranum fuisse potiùs, quàm tyronem in in iis, quae erant Domini. Nec verisimile est voluisse hominem ingenuum, & liberaliter educatum, fidentèr ea loqui, & docere, quae nunquam dedicisset. Didicisse quidèm agnoscit Textus; sed didicisse tantùm ex Isagogico Iohannis Baptismatc, non ex pleniore Evangelistarum praeconio. Ephesi tunc temporis versabantur Aquila, & Priscilla; Aquila, & Priscilla, Nobile illud Conjugum Par, qui conjunctim ferè in Canone, quotiès occurrunt, nominantur. Illi (inquam) Aquila, & Priscilla, Pauli discipuli, comites, Act. 18. 3. & in conficiendis Tabernaculis [...], cum observassent hujus Judaei Aegyptiaci excitatum ingenium, expeditam linguam, religiosum fervorem, nec institutionem aliquo modo aversam; utcun (que) non satis maturam in iis quae erant Domini; quid faciunt obscuriores isti Scaenopegae? Nùm aemulantur? Nùm supplantant? Nùm aliquid ipsorum existimationi aut lucro ex hujus novi hospitis excellentiâ detractum arbitrabantur? Nihil profectò minus: sed ambiunt potiùs tanti viri consortium, Hospitium, familiaritatem; Et tandèm, (ut habet Textus) [...], assumpserunt eum sibi ipsis, & penitùs exposuerunt viam Domini. En vobis Columbas Christianas mutuò sese osculantes, & pascentes, sine felle, fraude, aut fastidio! verè conveniat hinc Nathanaelis elogium; Ioh. 1. 48. Hic erat Israelita, in quo non fuit dolus. Nàm quem posteà âccipimus inter Corinthios, dominantem in Con [...]ionibus imò Cephae & Paulo tantùm non palmam praeripientem; ad pedes cujusdam Mechaniei, & uxoris sedentem, hic conspicimus, Audientem, Consulentem, Observantem. Nom dedignatur tam sublime ingenium, à quovis, quod ignorabat, discere! Vix eos (que) se dimitteret noster tumor; praeceptores nos vix ferimus quàm doctissimos; pudet per pares, aut juniores sapere. Dici vix potest quanto impedimento sit ad summa contendentibus, haec intempestiva animi elatio. Qui enim humiles evehit, superbientinu [...] plerun (que) detrahit dona, Luc. 1. 53. quae contulerat; nec implet bonis nauseantes, sed fam [...]licos. Baptisma Johannis tantùm huic nostro Catechumeno de adventu Messiae praebuisset gustum; gustus hic facit ad stomachum; flagrat extemplò appetitus; nil pensi igitur habet, à quibus discat, modò voti fieret compos, per legittima media.
11. De Baptismo Johannis, Vid. Gerardum Vossium de Baptismo Iohannis pag. 39. De Bapi [...]smo cap. 20. an idem sit cum Baptismo posteà à Servatore praecepto; & ab Apostolis, posteris traducto; vel diversum, Altercantur Pontificii, nostris prorsùs reclamantibus. Anathemate feriunt illi in Concilio Tridentino quemvis, qui eundem esse Christi, & Johannis Baptisma asseruerit. Decretum hoc propugnat Bellarminus, & caeteri ejusdem Institutionis; Eum (ut videtur) in finem, non quod tanti sit momenti ad salutem, sive eundem, vel diversum dixeris; sed vel ut opus Sacramentorum Operatum indè aliquo modo statuminetur; vel ut gratiae internae minùs attendatur efficacia, & externa pompa, & solennitas praecipue conciliaret reverentiam, vel ad Scholarum receptum dogma utcun (que) suffulciendum, nè videantur in aliquibus errâsse Magistri nostri, quò suspectiores esse possint in caeteris. Quibus omnibus sat esto mihi opposuisse Hallensis nostratis de hâc lite adversus suos censuram. Ità manifesto (inquit) contradicere Magistro sententiarum, & ità subter fugere verba Hieronymi, & ea, quae satis evidenter insinuantur in Sacrâ Scripturâ ( Actorum 8.) videtur inconveniens. Inconveniens tibi fortasse videtur (ô Hallensis) & paucis tui similibur; sed non Tridentinis, & Jesuitis, Novis scholae tintinnabulis; qui Anathemate te notarent una cum tuo Magistro, & Hieronimo, si tale aliquid hodiè inter illos spirares. Nostri se solantur, quòd eodem Baptismo se noverunt esse consignatos, quem servator â Johanne administratum primitùs consecravit. Convenit autèm hic cum Baptismo Apostolis tradito, in Efficiente, Deo; Materiâ, aqua; formâ, immersione; fine, peccatorum remissione; adeo (que) totâ substantiâ: discrimen tantum observatu [...] in aliquibus circumstantiis. Sed hoc litigium non est hujus loci; nec eo ducit textus, in quo Baptisma Johannis, non ingerit Baptismi sacramentum, sed per Metonymian quandam Synechdochicam (ut recte notat Piscator) de Baptismo doctrinam, Hoc est; tenebat tantùm doctrinam de Christo, quam Johannes praecursor tradiderat, & Baptismate obsignaverat suis discipulis; sicut exponunt, una cum Nostris, non pa [...]i [Page 41] exipsis Adversariis. Concinunt ista cum Antecedentibus, de Initiatione tantùm in viâ Domini; & cum sequentibus, de penitiore institutione per Aquilam & Priscillam. Equibus instituto praesenti illud quadrat praecipue, quam egregium sit, et auspicatum, â lacte ad cibum solidorem, ab Elementis ad sublimiora, â Catechismo ad justos Commentarios, â Baccalaureatu (ut ita dicam) ad Magisterium sive in Artibus, sive in superioribus Facultatibus improbo quodam labore, sed piâ et fervente assiduitate, secundum viam Domini, assurgere.
12. Haec est caelitùs delapsa Methodus, quae non omnia mixtim infundit, sed gradatìm quasi, et guttatìm ea, quae sunt personae, loco, et tempori praecipuè consentanea. Ut, sicut in aetatis, sic in institutionis curriculo, Infantia, Pueritia, Adolescentia, et quae haec excipiunt provectiora, suis intervallis, et destinatis pensis distinguantur, et discriminentur: Sic Pater, se aperit et Filium una cum Spiritu sancto in Creatione; Filius, Patrem, et Spiritum in Incarnatione; Spiritus Sanctus Patrem, et Filium in Inspiratione; sed ita tamen ut Patris per totum vetus Testamentum, Filii per Evangelia, Spiritus sancti in Actis Apostoloram, et annexis, plenior et quasi per gradus ingeratur cognitio. Et annon eadem elucescit Methodus in Prophetiis de Filio? Primo latet in semine Mulieris, & Abrahami femore; postea radicem agit in Jesse, Inde egerminat in virgam; tum in surculum; tandem in Zemach florem, et fructum emittit. Moses obvelat illum sub Agno, et Vmbrarum typis; Johannes digito demonstrat, et ad visibilem spiritus descensum in Jordane baptizat. Nec aliter è Caelesti Templo dispensantur Donorum, et Scientiarum Latices: Primò humectant tantùm plantàs, Ezech. 47. et pedes, et attingunt tales; deinceps ad genua; postea renes abluunt; et tandem in torremem non tranatandum intumescunt. Haud dissimili Divinae, dispositionis scalâ pervenit noster Apollo ad tantae celeeritatis apicem. Legit, ut potens evaderet in Scripiuris; Catechumenos fit, ut intelligeret, quae legisset: Fervet spiritu, ut efferret ea, quae intellexerat; Loquebatur, et docebat, ut utiliter inculcaret aliis quae studiose efferebat. Inde, per Johannis Isagogen, auspicatò tandem pervenit ad plenioris cognitionis Organon. Hinc [...], redarguebat adversarios ex propriis principiis: Non clamose, et moleste cavillando, sed more Dialecticorum nervose disputando, et solide, id (que) non tepide aut oscitanter, sed [...], summâ animi cum contentione; non in angulis, sed publice in Synagogis; non [...] tantùm manifestans, sed peritiam; quâ non [...] solùm ut Philosophi; sed [...], ut Theologi ex revelatis Scripturae principiis evincit, Jesum esse illum Christum â Judeis, et Gentibus expectatum; ut delucide constat ex hujus capitis versu ultimo. Ulteriùs autem aliquid quid adjicerem? Praesixae sunt istae vobis, Mercuriales statuae (Optimae spei Adolescentes) ut felici, quo incepistis, pergatis pede. Habetis hic praecursorem; non Apollinem aliquem Idolum Ethnicum cum suis Musis fidicinis; nec Apollyon Apocalypticum non minus detestandum, cum suis Locustis circùm saltantibus; sed Apollo commendatum Christi Discipulis in Achaiâ per Fratrum Ephesinorum literas. Quibus cum advenisset, multum contulit, ratione Donorum, Assiduitatis, et fervoris etiam iis, qui crediderant per gratiam, ut indicat hujus Capitis versus 27. Hujus tam illustre, et expositum exemplum (Baccalaurei) vestros conatus erigat, institutio dirigat, fervor inflammet; Methodus in loquendo, docendo, discendo, disputando manuducat, ut ab Artibus, ad altiora, ab Aristotele, ad Johonnem, â Johanne ad Christum mature, & feliciter perveniatis; per ductum Sancti Spiritus; Cui cum Patre, & Filio sit omnis Laus & Gloria in saecula saeculorum. AMEN.
CLARISSIMO ADOLESCENTI D o. ROBERTO DORMER Baroni de Wing.
PAtere ( Baro Illustrissime) ut sub Tuis prodeat auspicijs, haec ad Iuniores Concio: Si alicubi pungat, de Apibus agit; quae ut abundant melle: ita non carent Aculeo.
Quàm paterno plusquam affectu, de profectu Tuo sit sollicitus, Illustrissimus Socer Tuus, Moecenas mihi Honoratissimus, non opus est ut ipse suggeram, cùm tot in aprico elucescant Indicia. Civitas super montem posita, non potest ocultari; & in conspectiori conditionis sublimitate, vix libentiùs observantur virtutes, quàm notantur Naevi. Satiùs est autem [Page 44] nunquam coeptis egregijs spem excitasse, quàm constantèr non fovisse; quia expectatio Foeneratrix est, cui pacto tempore, nisi ad Assem fiat satis, indignatur statim, & delinquentem postulat injuriarum. Sed ne Praefatio á Textu generosum Tuum Candorem diutiùs detineat, Tantum addo: Si (conculcatis hujus mundi mellitis Illecebris) Obedidientia, Abstinentia & Juramenti Religio, ad gustum Tuum Nobiliorem faciant; satis habet is qui unà cum hâc grati Animi Tessera Seipsum dicat, dedicat (que)
CONCIO V ta. Habita ad ARTIVM BACCALAVREOS IN DIE CINERVM, 22. Feb. 1626. De Religione Iuramenti.
VErba sunt praecedaneae Narrationis clausula, quae sic se habet. Philisthini opprimunt Israelitas, Jonathas cum Armigero invadit, & dissipat munitissimum eorum praesidium. Saul intentus caedi & Victoriae, Anathematis vinculo constringit populum, ut ad Vesperam us (que) nemo panem comederet, priusquam de fusis hostibus internecina (quâ fieri posset) sumpta esset ultio. Palantes consternuntur Philisthaei à Michmash us (que) ad Aialon: Languidiùs instant Israelitae, non tam lassi de via, aut reluctantium impetu, quàm superstitìoso confecti jejunio. Vacillant pedes, caligant oculi, decidunt manus ad latrantis stomachi vellicantem inediam. Quis periclitantibus in tali discrimine debitum negaret commeatum? Prae manibus erat Victoria; Hostes è coelo sideratos antevertere, erat prorsùs evertere; sic ut nil deesse videbatur ad vindictae ingluviem, nisi ut comederent, quò alacriùs occiderent. Milites autem (ut nôstis) efferatos praesertim odio, & successu elatos, non ita subitò solet cicurare Religio, ut cogitent statìm, quid fieri oporteat, dum quod libet, licet; & constet quàm aculeatus sit [Page 46] famis stimulus, & in sanctionibus multò solennioribus, quàm facilè dispenset necessitas. Contemplamini tamen hîc inter furiosos fidem, à castris continentiam, in turba currentium, sudantium, & hostes undi (que) obtruncantium, reluctante veluti Naturâ, ringente fame, rapiente (que) aliorsùm occasionis esca, stupendum multitudinis consensum, Ingressus est populus saltum, & apparuit fluens mel. Nullus (que) applicuit manum ad os suum. Timebat enim populus juramentum.
2. Celebre profectò in re ancipiti religiosae exemplum Obedientiae!
- In quo
primo velut
intuitu haec
tria se exhibent dispicienda,
- 1 Ad peccandum Illecebra; Ingressus est populus saltum, & apparuit fluens mel.
- 2 Constantia populi ad abstinendum; Nullus (que) applicuit manum ad os suum.
- 3 Ratio istius Constantiae; Timebat enim Populus Juramentum.
Non defuit Illecebrae quaevis ad pelliciendum Suada; populus tamen abstinet. Abstinet populus non proprio motu aut metu, sed ex jmramenti conscientia. Habetis hîc ( Ingenui Adolescentes) Militiae vestrae Christianae, ad tres veluti Scenas redactum Drama. Vultis in voluminoso humanae hujus vitae nostrae theatro, quid primò occurrit? Tentatio. Vultis, quid deinceps succurrit? Abstinentia. Et quis abstineret ab illicitis, nisi religiosi deterreret pacti timendum aliquod jnrantenuum? Beatus ille qui timet, quia juravit, & abstinet, quia timet, & victor evadit, quoniam abstinet. Videtis primâ fronte ( Adolescentes) quos mihi praefixi limites. Sanè è Tentatis quàm pauci hodiè abstinent, aut juramenti intervenientis memores se ostendunt. Singula autem dum percurro laxiùs, pro distractae Meditationis apparatu tumultuario, ignoscent (uti spero) Robustiores, qui adsunt ad placitum, si Tenerioribus hisce meis candidatis stylum praecipnè attemperem. Ne (que) enim Ovium tantùm ex Servatoris mandato, sed & Agnorum etiam à Petro habenda erat ratio. Et nota est illa Apostolica inter [...], Ioh. 21. inter lac quasi modò genitorum, & cibum Adultorum solidiorem distinctio. Heb. 5. Cùm interrogabat Servator post resurrectionem mirantes prae gaudio discipulos, 1. Pet. 2. Luc. 24. Habetisne hîc aliquid, quod manducetur? Obtulerunt ipsi, ut sequitur in textu, partem piscis assi, & favum mellis. Favum mellis etiam è cadavere Leonis extractum commedebat Sampson in via, Iud. 14. & parentibus manducandum communicabat: Vobis verò si incesserit cupido tam Blandientis edulii, cogitate vos praepete mentis ala, Terram Israeliticam pro tempore perlustrare, Ascensum Jonathae & Armigeri inter dêntatas petras, & fugam Philisthaeorum modò conspexisse, audivisse praecipitem Saulis adjurationem, & deficientis & Jejunantis populi sortem indolere: de quo quid ulteriùs expectandum delineat Textus. Ingressus est ita (que) populus saltum, & apparuit fluens mel. Lassis & Famelicis non segnis ad inescandum Illecebra, de qua primo in loco aliquid est dicendum.
3. Ingressus est populus saltum] Terrae Israeliticae fertilitatem, qui caeteris omnibus praeferunt Regionibus, uberrimam ejus affluentiam vix satis exprimunt. 1. Chron. 27. Quis enim nescit Balsamum Gilead, 1. Reg. 19. Quercus Basan, vites Engeddi, Armenta Saron, Cedros Libani, Saltum Carmeli, & caetera ejusdem penu, [...] aliquid, quoties nominantur, in suo genere denotare? Gen. 13. Ut planities Jordan ante Sodomae & Gomorrhae incendium erat [...] ut habet textus, sicut Hortus Domini, & sicut Aegyptus venientibus in Segor: Ita omnes illae circumjacentes Regiones à monte Gilead ad Mare Mediterraneum, & à Dan us (que) ad Bersabee. Permanserunt postea longè florentiores ex ipsius Domini Geographia. Deut. 11. Terra (inquit) ad quam ingrederis possidendum, non est sicut Terra Aegypti, de quâ exîsti; ubi jacto semine in Hortorum morem aquae ducuntur irriguae: Sed montosa est & campestris, de coelo expectans pluviam, quam Dominus Deus Tuus semper invisit, & oculi ejus in ea sunt, à principio anni us (que) ad finem ejus. Sed non libet â textu peregrinari. Quod toties pollicitus est Dominus: Introducam te in terram lacte & melle flucetem, Exod. 3. Exod. 3. & passim alibi; non tantùm invenerunt Exploratores esse verissimum, Num. 13. & ad oculum demonstrârunt, tot Nationes inter tam angustos limitès; tot Civitates, 2. Sam. 24. quarum in sacra pagina illustria sunt Nomina; tot milites in censu Davidico conspicui, 2. Chron. 13. & postea ab Abia & Jeroboam in aciem educti, sed abs (que) alicujus tropi pallio ostendit hic contextus. Quid saltu vepribus & dumetis horrido incultius? Et quid Eremo desolatius? Ut Iohanni Baptistae tamen in Eremo praeter Locustas erat demensum [Page 47] mel sylvestre: Ita populo hîc ingrediente, non de industria, sed ut tulit casus, attraxit hostium fuga, in confinio Tribus Ephraemiticae & Benjamiticae, non alicujus nominis sylva; [...] ut habent versu priori septuaginta [...] Et ecce mellis ambulatio, ut hic loquitur textus originalis; quae Ambulantium & festinantium non tantùm retardavit gressus; sed famelicos quasi invitavit ut unâ eadem (que) operâ pedibus & ventri consulerent, quò alacriùs hostes insequerentur.
4. Verùm in hujus Ambulacri transitu, duo injiciuntur Scrupuli. 1. Criticus, quid [...] in textu significet. Alter physicus, an hoc è coelo fuerit, vel ab Apibus, vel aliunde? Priori ansam praebuerunt, qui istius vocabuli significatum extendunt nimiùm, ut unà cum melle [...] dactylos, imò quamvis dulcedinem fluentem, Mercer. vel fructus dulces designaret, aliter (inquiunt) non ferenda fuisset populi oblatio 2. Paralip. 31. Schindler. cùm inter caetera [...] attulerunt, quod expresse in omnibus sacrificiis erat interdictum, Lev. 2. Ita Doctores Hebraeorum ad Deut. 8. nec repugnant è nostris sat multi. Sed non opus erat isto caemento ad textum consolidandum, ex quo satis liquet, illud [...], quod sacrificiis ignitis nullo modo esset immiscendum, Lev. 2. sub Primitiarum titulo Deo fuisse gratissimum: Mat. 3. quod & Syrus per Debsho, Chaldaeus per [...], Arabs per Dabeson nativè satis exprimunt. Hinc igitur habemus, ad literam fuisse impletam Domini promissionem in melliflua Israelis copia. Deut. 8. Praedicant Graeci suas Hyblas & Hymettos melle circumstillantes: sed Apes ipsorum Schadones sunt, Histor. Animal. c. 22. (ut verbo utar Aristotelico) & instar culicum, ad Terrae sanctae examina; de qua ut illud dictum fuit: Vinea erat dilecto meo [...] In cornu filii olei Esaiae 5. Ita non minus erat consita [...] In cornu filiimellis, propter undi (que) ebullientem mellis scaturiginem.
Sed unde illud mel, vel ex Apum mellificio, vel ex coeli aut aëris rore, vel ex exsudante florum aut foliorum succo, secundum excitat inter Sciolos litigium. Negari quidem non potest▪ quod & attingit vester Aristoteles, nonnulla esse mellis genera à nulla Apum industria, ut Arundineum & Manna, quod à Cornelio Celso & Columella, Ibid. Ros Syriacus, Conimb Meteor▪ tract. 7. c. 11. à Galeno, mel aerium appellabatur; quale hodiè in Calabria & alibi colligi, (ut olim accidit in Deserto) testantur Matheolus & Valesius. Quin & Rabbi Solomon Jarchi in hunc locum, hoc Mel fuisse tantùm Cannarum Saccharum, contendit. verba ipsius sunt [...] In lingua Ismaelitarum vocant illud [...] Sukera in lingua Gentilium. De Aliment. l. 3. c. 9. Sed repugnat Kimchi: Ego (inquit [...] non cognovi, In Dioscor. l. 1. c. 37. unde hoc habuerit: Suffragatur Rabbi Levi Ben Gerson, ut videre est in Bibliis Ximenianis & Buxtorfianis, Sacer. philosoph. c. 37. unde patet Apum hanc fuisse opulentiam, quae vel in Arborum cavitatibus, vel Petrarum fissuris, vel in aliis quibusdam Alveolis, tanto cum foenore mellificassent, ut extra ripas quasi exsudabat Succus fluidus, & subjectam terrae inungebat faciem, quod de Saccharo cannis incluso difficile est asserere. Tale quiddam hodiè in locis quibusdam Sylvestribus & confragosis Hispaniae inveniri affirmat Caspar Sanctius Jesuita in hunc locum. Unde (addit) ad quorundam montium radices Mellis rivos copiosè decurrere. Sed indulgendae sunt aliquoties Jesuitis, tam audaces & effrontes Hyberbolae, aliter à mendacio vix excusaret illorum Aequivocatio. Ecquid interea non videmus in Hondii tabulis Geographicis depictum quendam Rusticum, qui in sylva hujusmodi melliflua (nigrae ni fallor) Russiae in talem incidisset Mellis foveam, ab urso, lepido stratagemate fuisse extractum? [...] In sylva eodem modo Apibus depasta ac irrigata, Melle & locustis se satiabat Iohannes Baptista apud Nonnum. Nec aliter hîc Philosophandum. In saltu hoc quem populus ingrediebatur, Arbores, vel petrae, vel terrae excavatae casulae mellificantium Apum Collegiis gratis suppeditabant Musaea: unde tanta mellis ebulliit affluentia, ut jejunantibus militibus tota intereà terra (ut habet quidam) satis lautè prandebat. Chrysost.
5. Caeterùm quod de Bove triturante pronunciabat Apostolus; Num de Bobus cura est Deo? Idem mihi liceat in praesenti neg otio, 1. Cor. 9. num mel hic tantum non erat degustandum, & non cavenda potiùs titillans, quae sub favo litat, ad peccandum invitatio? Sic se res habet, ( Baccalaurei) Physici vestri in accuratiori rerum scrutinio, materiam praecipuè & formam intuentur, ex quibus coalescit compositum; At de fine & [Page 48] efficiente Theologi nostri sunt soliciti, unde usus salutaris à contemplantibus eliciatur. Ergò ut esurientibus hisce militum turmis, tam expositum ad reficiendum mel, non vulgare erat irritamentum ad exsufflandum Regis Anathema: Ita in toto nostrae vitae decursu, non desunt ad seducendum allicia, & Syrenes, quae vel retardant gressus, vel divertunt, vel per mellitas voluptatum placentulas prorsus impediunt. Ita Adam in Paradyso, Noah in Vinea, Josephus in Phaaronis aula (cujus abstinentia in Alcorano vel ipsis Turcis est celebris) Moses in deserto, David in solio, Paulus (ut ita loquar) in pulpito, mellita hujusmodi tragemata & stratagemata in mandati Improperium sunt experti. Nomines quemvis constantem priscae aut sequioris disciplinae, & ego illum tentatum, irretitum, concussum, prostratum, fractum aliquoties ostendam. Vetus Adam, Angelus Satanae, [...], corpus peccati, transfixa à nobis indies, identidem reviviscunt, nec victores ferunt inducias, nec observant victi. Inter Lycea igitur & Peripata vestra ( Baccalaurei) vestra etiam alia Tentationum schola requirit exercitia; ubi non respondebit pro vobis Aristoteles, 1. Pet. 3. sed stipulatio bonae conscientiae, verbo illi innixa, quod desiderabilius est auro & obrizo multo, dulcius melle & Favi fragmento. Psal. 19. Vultis ut aliquod specimen hujus doctrinae scholasticae vobis exhibeam? paucissimis sic accipite: Tentatio est militis Christiani Armilustrium, vel ad medelam vel ad ruinam. Ita (que) duplex est (suggerente distinctionem Augustino) Probationis aut Seductionis. Ad probandum Deus ipse aliquoties tentat, id (que) vel per res prosperas, ut Solomonem, vel asperas, ut Jobum: Seductio autem è contra tanquam laqueus injicitur per carnem, Mundum aut Diabolum. Caro tentat, Deum, seipsam, alios. Deum, vel praesumptione, prodigendo vel pervertendo ipsius beneficia, vel concupiscentiâ, ad appetenda illicita: Tentat seipsam Coro, Socordiâ aut [...]: Alios verò, vel malum suadendo, vel exemplum praebendo. Mundi deinceps Incantamenta, revocantur ad haec tria capita, concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, & fastum vitae, 1. Ioh. 2. ut Diaboli se produnt tria guttura [...], luxuriae, 1. Ioh. 2. 16. [...] turpis lucri, & [...] Inanis gloriae, Math. 4.
6. Jam verò cuùm hostes isti perpetuò nobis insidientur, ut in aeternum abripiant exitium, nunquid nostrum est tergiversari aut segnescere, & (ut Boves ad lanienam saginatos) aut pisciculos in nassam, scientes, & prudentes irruere? Sampson Philisthaei sunt in insidiis, ut oculos tuos effodiant, & te captivum ducant, Et tua intereà in meretricio alicujus Dalilae stertis aut torpescis gremio? Rerum Angl. l. 2. c. 21. Refert Neubrigensis de quodam Kettello nostrate Eboracensi, qui tali pollebat dono, ut diabolos quoscun (que) & umbras, ac si fuissent corporea, potuerit oculis videre. O si consimili modo in conspectum prodirent nostrum, obsidentium, tentantium, & irruentium tartariae cohortes & proxinetae; perterriti profectò exclamaremus cum Elisaei ministro, ad Syrorum inexpectatos Phalanges, Eheu Domini me, quid faciemus! 2. Reg. 6. vel potius cum Davide: Salvum me fac Deus, quoniam introiverunt aquae us (que) ad animam meam, Ps. 68. Infixus sum in luto profundo, & non est substantia, veni in altitudinem Maris, & tempestas demersit me. Anatomen corporis libentissimè confluitis ad inspiciendum ( Adolescentes) quia juvat conditoris tanti artificium, Ps. 139. & operis tam stupendi fabricam (unde [...] illud antiquorum ex parte constat) oculis perlustrare & admirari; Corpori tantum operae impendatur & nihil animae? Hujus desiderabitur, & non Alterius Anatome? At quid cogitata adeo evisceret, & in apricum protraheret, Hypocrisi larvam detraheret, cordatos ut obrizum è fornace defaecatiores educeret, 1. Pet. 4. ac Tentationum (quibuscum perpetuò colluctamur) ignis purgatorius? Arab. Adag. 50. Ut in Bello fortis, sapiens [...]in ira, amicus in adversis praecipuè eminet: Ita in acrioribus tentationem paroxismis, examen subit, & se probat, generosum pectus. Siquidem attolle oculos ad Deum, quàm proclives sumus prosperis intumescere, & in depressis animum despondere? Demittas deinde ad terrestrem glebam, caro statim titillat, 2. Pet. 5. mundus lonocinatur, & Diabolus [...], tanquam Leo rugiens agit peripateticum [...] quaerens quem epotet, sive absorbeat. Thesauros Beneficentiae effundit in nos coelestis pater? vel abutimur, vel non agnoscimus. Illicitis severe interdicit? ruptis legum & modestiae repagulis, cum gentibus vociferamur in Psalmo, Psal. 2. Disrumpamus vincula eorum & projiciamus à nobis tales funes; promoti sumus ultra meritum? Vel [...] inflati turgescimus, aut socordiâ torpidi in Epicuros & Ardeliones obrutescimus. Sic ut aliis adfricamus contagiosam tentiginem, vel suasu nostro, vel exemplo, nec vitia ulterius nostra ferre possumus, aut remedia. Quomodo facta est haec Academia apud Exteros huc us (que) adeo celebris, apud Domesticos subitò vilis, [Page 49] & quasi mensae fabula? Expectârunt Boni post nuperum, nec satis adhuc obductum contagionis vulnus, Metamorph. l. 7. vel cum Aeaco apud Ovidium, ex Formicis, laboriosos Mermidonas, vel cum Aristaeo apud Virgilium (praesertim in hoc Boum Vado) ex Juvencorum cadaveribus, Apes sedulas; sed Fuci prodiere & Crabrones, Georg. l. 4. and bombilandum tantùm, aut pungendum, Isai 1. non ad mellificandum comparati. Cognovit Bos possessorem suum, & Asinus praesepe Domini sui; sed nos facti sumus, sicut Equus & Mulus, Ps. 32. quibus non est intellectus, quos nulli Cami aut Fraena constringant, aut retrahant à praecipitiis. Artibus exculti, gradibus ornati, luci mundi expositi, quid facimus, aut quas gratias Deo rependimus? Homo in honore non intelligit, Psal. 49. sed similis est jumentis, quae intereunt. Nisi igitur inter nonnullos Lurcones, Turbones, Bibones, Dominus exercituum reliquisset nobis aliquod Ingenuorum semen, Isai. 1. quasi Sodoma fuissemus (ut loquitur de suis Propheta) aut Gomorrhoe similes.
7. Sed nimius fortasse fui in urendo & secando, Regredior ad vos ( Baccalaurei) mei mallei pro tempore incudes. Cogitate vos hodiè saltum melle fluentem ingredi: Affectibus proculdubio vestris, pro aetate ductilioribus in posterum ingerentur, carnis, Mundi & Diaboli, mellita, sed lethalia incantamenta. Torrentes Belial, [...] Satanae, ut Tormenta totidem bellica, in vestram obsidionem erunt exposita: Tendiculas struet Tartarius iste Sophista, in cibo vestro, & potu, & graduum privilegijs; ut nova dignitas, aut scientia inflet, aut amoto custode, aut collato libertatis pileo abducat licentia. Venenum instillabit otio, libertati, & Moeccnatum, quibus fruimur, beneficijs; ut morositas vel socordia nos dementet. Studia nostra universa, progressus ingenij & industriae laudatissimos, sic nonnunquam inficiet, ut quae humilitas & modestia condirent, ad summam Dei gloriam & Ecclesiae, Reipublicae & nostrum emolumentum, fermentabit prorsus [...], ad totius Massae putredinem. Nil tam vile & conculcandum quin si negligas, & penetrantibus pietatis oculis non inspicias, pelliceat tandem ad atriora, & tenebris istis, (in quibus fletus est & stridor dentium) nos tandem involvat. Quid Muscae aut pulicis morsu contemptiùs? Et quàm facilè hujusmodi abiguntur? Animadvertite tamen ex Augustino in Iohannem Tractatu primo, Aug. in Ioh. Tract. 1. in istis minutiis Serpentis tortuosi versutias. Nescio quis (inquit Pater ille oculatissimus) Catholicus à Muscis taedium patiebatur; Invenit illum Manichaeus taedio affectum, & cùm diceret, se non posse pati muscas, & odisse illas vehementer: statim ille quis fecit has (quaerit?) Ille quia toedio affectus, & quia odio habebat illas, non ausus est dicere: Deus illas fecit: Instat Manichaeus, si Deus illas non fecit, quis illas fecit? Plane respondit ( Catholicus) Ego credo, quod Diabolus illas fecerit. Regerit Manichaeus, si Diabolus illas fecit, sicut te video confiteri quia prudenter intelligis, Apem quis fecit quae paulò amplior est Musca? Non ausus est Catholicus dicere, quod Deus fecerit Apem, & Muscam non fecerit, quae res erat illi proxima, ab Ape ad locustam, à Locusta ad Lacertam, à Lacerta ad Avem, ab Ave duxit ad pecus, inde ad Bovem, inde ad Elephantem, postremò ad Hominem, & persuasit Homini, quòd non à Deo factus esset homo. Hactenus Socraticus erat de Musca Dialogismus; sed quodnam subtexitur morale? Ita ille miser (verba sunt punctissima ejusdem Patris) cùm taedium passus sit à muscis, musca factus est, quem Diabolus possideret. Sic per foramen angustius non opportune obturatum influunt aliquoties Aquae, quae submergunt Navigium. Caveat igitur à Min [...]tioribus, qui à gravioribus implicari non vult, & obrui. Quod & Populum hîc fecisse, ex textu liquet. Saltus erat opportunus, mensa extemporanea (ut loquitur Chrysostom [...]s) & nutrimenti suavitas, & latendi spes in Sacramenti praevaricationem ipsos alliciebat. Non erat qui notaret, aut deferret tam venialem lapsum: Mel flueba [...], fames urgebat, fossae arbusta & gramen Terrae quasi saliare celebrant convivium. Inter tot tamen & tales, intrusas veluti in manus peccandi ansas, Nullus applicuit manum ad os suum quod secundo in loco est dispiciendum.
8. Nullus (que), applicuit manum ad os suum] Plerum (que) evenit, ut in Minimis maxima elucescant virtutum exempla: Ex ore lactantium perficit Deus laudem, Ps. 8. & ubi tacent Pharisaei, aut indignantur, Hosanna clamant Pueruli. Mat. 21. Quinam fuerunt isti & quales, qui tam religiosae obedientiae, tam depraedicandum hîc praebent specimen, Accepistis [...] in praecedentibus; [...] populus ingrediebatur sylvam, & audietis in sequentibus, [...] Populus timebat Juramentum, populus igitur erat, & non populi flores delibati. E nostris forsan Instructioribus si interfuissent nonnulli, arripuissent potiùs virgulam censoriam, & Magistratui procaciter fic dicam impegissent. Quid sibi [Page 50] vult Rex noster, ut nos in tales angustias redigeret. Nunquid praecepit Deus? Extorsit Necessitas? suaserit utilitas? Ut tam praecipiti Anathemate nos innodaret? An ita mancipati sumus alicujus superioris obsequio? Chrysost. ad Antioch. p. 14 ut pro lege staret ipsius Temeri [...]as, praesertim nobis qui non Ancillae filii sumus, sed liberae, nec minùs fortè valemus consilio, aut ingenio, quàm ille qui pro imperio nimium sic praeceperit? Inde quaestiones & disputationes instituissent, de Jure quo potuit Magistratus, tale aliquid ipsis injungere; de Prudentiâ, quâ fecit, quanti esset momenti tam insubitè prolata Maledictio? An poenâ potiùs, quàm praemio erat dignus, qui contemneret & violaret? Spondissent mutuum auxilium, numero, & clamoribus exigentem ab ipsis debitum obsequium, deterruissent & obruissent. Tam Feroces & Animosi sunt nostri Togati, inter pacis & Musarum sacraria! Sed quid Milites hi efferi, Hostium cruore madidi, duce absente, & in Aestu victoriae, & famis stimulis quasi oestro perciti? Quid (inquam) Milites isti? Num frendebant, aut indignabantur, aut apertè Magistratum calumniabantur? Textus indicat non fecisse: Bellua erat (ut dicitur) multorum capitum, & diversi (ut credibile est) inter illos diversimodè erant affecti, ex tot tamen lassis, languidis, deficientibus Nullus] aut apertè mandatum violat, aut occulto inter vepres & dumeta praevaricatur. Quinimò cùm esset ad manum, quod gratis & summâ cum voluptate Gulae & Abdomini satisfaceret, ne unus vel manum extendit ad mandati neglectum, aut applicat ad os suum] ut appetitum suum proderet. Tanta ipsos Obedientiae in Magistratum tenuit Religio. Venisset proculdubio illis in mentem, quid Patribus ipsorum in Deserto, ex octo istis Murmurationibus, praesertim in funesto per Corah, Dathan, & Abiram excitato tumultu, miraculosè contigisset. Nec excidisset, quod praeceperat Samuel de Authoritate Regia, cùm Regem anteà postulassent capite octavo. Et sanè, non tam quid praecipitur, semper ab Inferiori est respiciendum, (ut alicubi monet Bernardus) quàm debitae obedientiae juramentum. De praecept. & dispensat. Non tanti videbitur quamplurimis (qui tamen nos omnes fecit miseros) Adami lapsus, si caro aut sanguis, aut vester forsan Aristoteles sederet pro tribunali. Nam quid erat discriminis inter Fructum vetitum & permissum? Aut quid damni accidisset Imperanti, ex hujus potiùs esu, quàm alteriùs? Obedientiae interim & observantiae & datae fidei non ferenda erat violatio, quae eò evasit atrocior, quò in re tam facilis & liberalis obsequii infinita erat neglecta Authoritas. In facilioribus siquidem minusque, onerosis (ut optimè addit Bernardus) eò contemptus est damnabilior, quò actus videtur laudabilior. Et annon hoc ipsum Sauli inculcat Samuel, in sequenti capite, qui cùm missus esset ut Amalek deleret, 1. Sam. 15. Regem & nonnulla servasset spolia? Nunquid vult Dominus (inquit) Holocausta ant victimas, & non potiùs ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia, quàm victima, & auscultare magis, quàm adferre adipem Arietum. Rationem reddit Gregorius, Moral. l. 35. quia per victimus aliena caro, per obedientiam propria voluntas mactatur.
9. Sed ista, ut satis nota, missa facio. Obedientiam & Abstinentiam facilè admittunt omnes, sed quaeritur in quibus obediendum sit & abstinendum, & quous (que)? Ne (que) enim vel parentibus, vel cujuscun (que) sortis aut conditionis Superioribus in omnibus esse obtemperandum docent Scholastici, & coeca Monachorum obedientia, quâ homines in Bestias, aut stipites sic degenerant, ut tanquam cadaver aut senis baculum (sicut praecipiunt Iesuitae) quoquo versùs se ferri sinant, Christianae libertati prorsus adversatur. Inst. p. 3. c. 3. Quam ridiculae enim sunt istae Fraterculorum Orgiae? Quae ebuccinantur tamen à suis tanquam illustria obedientiae Trophaea? Quale est illud cujusdam ad Imperatum Abbatis, Cassand. coll. l. 4. c. 27. 28. Sulpit. dial. 1. de vit. S. Mar [...]i [...]. Filium suum plorantem in flumen praecipitantis: Alterius, ad Superioris mandatum clibanum ardentem ingredientis: Tertij virgam storacinam aridam, abs (que) succo aut radicibus, per triennium rigantis, donec flores & fructus produceret. Adducit haec & probat Bellarminus Lib. 2. de Monachis c. 21. & Proselytae acquiescunt & admirantur. Depraedicatur Throgmortoni nostri obedientia, quòd in ipso Mortis articulo animam noluerit exhalare, De Monach. l. 2. c. 21. & Deo concredere, priusquàm A Superiori assidente petiisset & impetrasset veniam. Everard. Apol. l. 3. c. 1. Deliriis hujusmodi anilibus ad dementandum credulos confictis, Sedulius totum caput deputat in suorum Apologia, ad Minoritarum, Ruffini scilicet, & Juniperi, & reliquorum ejusdem caeni non vulgare encomium: Ejusdem faeturae Animal in gratiam Jesuitarum delineat Ceparius in vita Gonzagae; nec puduit Bellarminum & Sanctium hujusmodi Naeniis plusquam Hiberis fidem facere. Mirum videretur Sagacioribus, Diabolum potuisse sal tot [Page 51] Doctorum & prudentum, tam expositis nugis infatuare, nisi dedicissent ex Apocalypsi, Apoc. 17. meretricem istam Babylonicam omnes gentes Circaeo Abominationum poculo inebriaturam. Annon enim monstri simile est, Monachatum illum papisticum, qui nullo nititur Scripturae fundamento, tantùm pendet sive ab Instituentium crassa Ignorantia, aut panurgia; sive ab Admittentium stupida superstitione, ita [...] tandem obtinuisse Religionis titulum, ut ingredi Monasterium (si Diis placet) Religionem sit intrare, & Monachus & Religiosus [...] habeantur: Unde (quod non libenter audiunt) hoc lucrantur consectarium, tot esse apud ipsos Religiones, quot inveniuntur Monachorum Ordines: sed didicit tandem Mundus inter Aurum & Foenum, inter [...] & [...] & [...], inter Dei praecepta, & hominum Commenta distinguere. Obedientiae enim Religiosae, non Sanctiones humanae, sed coeleste Diploma constituendum est norma. At (que) hinc didicimus, quod praedicamus, obediendum esse Deo simpliciter; Magistratibus verò aut Parentibus aut caeteris Superioribus, tantùm in Domino. 22. q. 104. Art. 5. Nec malè hîc Aquinas ex Seneca: Servitus in totum hominem cujuscun (que) sortis non descendit: tenetur siquidem obedire quispiam, vel quoad motus voluntatis Internos, vel quoad externos tantùm Actus. At (que) hi ulteriùs versantur, vel circa physica tantùm, naturam ipsam necessariò concomitantia, vel Moralia & Politica quae in se sunt prorsus Adiaphora. Si praecipiat Superior quod à Deo est interdictum, vel Naturae tuae repugnat, sive Sustentationi (ut pergit Aquinas) veluti non comedere, sive Propagationi, ut Matrimonium non contrahere, possis piè te subducere, & cum Apostolis liberè profiteri: Obediendum esse potiùs Deo, quàm Hominibus, & naturam aequè omnibus communem mandatis non subjici Politicis. At in extermis tantùm Actibus in quibus nil Deo adversatur, vel Naturae, & pactum intervenit, sive expressum, sive tacitum, inter superiorem & subditum, nec mandatum extenditur, extra Mandantis legitimè collatam Authoritatem; peccat Inferior, si Superiori, vel conscientiae causa se non submittat, quia Deus hoc expresse praecepit, & Dii appellantur Magistratus, quoniam residet in illis, & emicat, pro ratione loci vel conditionis aliquis divinitatis radius. Sic instructa proculdubio per Levitas & Prophetas, haec turbata Militum rutuba satiùs duxit in re licitâ, licet non opportunâ, vel necessariâ, simpliciter obtemperare, quàm causari & cavillari, & de Mandantis Prudentia aut scopo, scrupulos movere. Vnde factum, ut nemo manum ad os applicuerit, sed religione obstricti, abstinuerint à tam proposito & invitante edulio.
10 Obedientia igitur emicuit in Abstinentia, vidimus quous (que) sit obediendum; Limites etiam Abstinentiae sunt figendi, ne virtus tanti pretii in animi morbum degeneret. Pythagoreorum hâc ex parte scrupulosa placita non libet discutere, quae apud Eusebium contra Hieroclem, Philostratum de Apollonio Tyaneo, Jamblicum de Mysteriis Aegyptiorum sunt ubivis obvia. 1. Tim. 4. Quid cùm ad ortum lucis Evangelicae Elementa legis egena evanuissent, num defuerunt juxta Apostoli Prophetiam, inter Christianos, qui in delectu quodam ciborum, & Matrimonii fuga, nescio quid Sanctitatis & meriti latere persuaderent? Hoc nomine licet meritò à nostris perstringantur Romanae Synagogae Hypocritae: Continentia tamen ista vitae sobria, & prisca frugalitas, quae ita indulget corpori, ut adsit quod sustentet illud commodè, ad sarcinam suam bajulandam; Ita minuit demensum, ut amputetur, quod luxuriat, at (que) affigat Humo divinam particularem aurae, ut Poëta modulatur ex Naturae dictaminae; non à Servatore tantùm & Apostolis severè praecipitur, sed in primaeva successorum praxi summo erat in pretio. Enim verò qui expectant seriò Domini adventum, & bonâ fide credunt Mundum hunc tandem consenescere, non possunt sicco pede aut oculo transilire, illud Servatoris de evitandis extremis periculis: Luc. 21. [...]: Si alii vos negligant, si non retrahant à praecipitiis, extrahant à lustris, avertant à corruptelis, si correptionibus aut poenis non cohibeant, aut non deterreant, Tremebunda execrationis religione; Attendite tamen vobismetipsis (vel ob Servatoris concionantis Reverentiam) ne fortè graventur corda vestra crapulâ, & ebrietate, & curis hujus mundi, & superveniat in vos repentina dies illa. Hoc repetit & flagranti inculcat zelo, Rom. 13. qui plus caeteris omnibus laboravit Apostolus: Nox praecessit, dies autem appropinquavit; Abjiciamus igitur opera tenebrarum & induamur habitu, qui luci conveniat, [...]: Christiani simus Peripatetici, & sicut in die decentèr ambulemus, non in commessationibus & ebrietatibus, non in cubilibus & lasciviis, non in lite & invidia, sed induamini Domino Jesu Christo, & carnis curam ne habeatis ad explendas cupiditates. Ultima autem ista verba cùm sustulisset librum, & legisset [Page 50] Augustinus, Confess. l. 8. c. 12. coelesti quadam metamorphosei, è fluctuante Rhetore & distracto Philosopho, constantissimus evasit Sanctus. Unde constat, quòd abstinere corpus à superfluo hujusmodi melle, est reficere, & quasi animare animam. Jejunus Servator aggreditur & fugat Satanam; Mar. 3. Jejunanti & oranti Cornelio, apparuit Angelus Evangelicus: valdè esuriebat Petrus, cùm coelum ipsi aperiebatur, Act. 10. & in demisso linteo, & mistis animalibus, revelatum erat illi de vocatione Gentium Mysterium. Ibid. Exemplar demum se praebet proprii praecepti Doctor Gentium [...], contundo corpus meum & in Servitutem redigo, 1. Cor. 9. ne fortè cùm aliis praedicaverim, ipse Reprobus efficiar. Ad tam salutarem carnis Mortificationem & nostri Abnegationem, non patentior dirigit semita, quàm à licitis in se abstinere, non ex coeco quodam & tremulo superstitionis horrore, sed sicut solenni hoc tempore fit Quadragesimali, ut debitam propter Deum, potestatibus superioribus exhibeamus obedientiam. Talem autem inveniri inter castra, & in Conventibus Togatorum desiderari, arguere videtur in hoc vertiginoso hujus mundi delirio, inversum esse praeposterè praestantissimarum rerum ordinem. In Locum. Asserit Lyra, injustè hoc fuisse à Saulo impositum Abstinendi gravamen, ideo (que) non peccassent ii, qui illud neglexissent, & comedissent. Sed multis hoc refellit Abulensis, & ostendit, nec Saulo defuisse Authoritatem ad imperandum, Ibid. nec mandatum fuisse prorsus [...]llicitum, unde à Militibus violari non potuit abs (que) contemptus reatu.
11. In proverbium illud jamdudum abiit: ‘Nulla fides pietas (que) viris, qui castra sequuntur;’ Ergò cùm Milites adeò obsequentes, milites tam abstemios, milites habeamus tam devotos, ut quas furor cruentasset manus in hostium strage, conscientia retraheret à necessariâ corporis refectione; Quid fiet de nobis ( Academici) qui omnia divina & humana sus (que) de (que) habemus, quo licentiùs genio indulgeamus? & nullum per Abstinentiam interveniat inter manum & os divortium: Novit Dominus, qui colligit lachrymas suorum in utere suo, quam reluctante affectu, & vix siccis oculis, vomicam meae Matris charissimae attingo: sed quid faciendum? Nobis tacentibus, vel incrustantibus, vox Gregum & Armentorum (ut postea in praeda Amalechitarum) praevaricationem reboat. Et quid non auderet, vel quò non progrederetur impietas excors, & effrons impudentia, C. 3. 20. si nihil interveniat, quod retundat? Clamat ad Colossenses Apostolus, Filii obedite parentibus per omnia; Restringit Bellarminus, verum est, dum parvuli sunt, de Monachis Lib. 2. & Cap. 21. Provectiores igitur pace Cardinalis, pro Aetatis aut ordinis privilegio abs (que) Math. 15. sumptibus Corban Pharisaicae seipsos eximant: ut Parvuli ferè jam restent soli, qui ad Matris nutum obediunt & abstinent. Parvulum suum duodecennalem, invenit tandem, cum quaesivisset per triduum Beata Virgo: Sed quo in loco? Num vagantem per plateas otiosè, aut sub tecto, majori cum damno bonas horas malè collocantem? Nihl profectò minùs; sed in Templo, in Patris sacrario, in Doctorum medio, audientem ipsos & interrogantem: Verùm si quamplurimos è nostris Parentes diutiùs hoc in loco investigarent, ubi quaeso invenirent? Cùm legimus apud Cassianum, Collat. 11. c. 4. Hist. Ecclesi. l. 4. c. 18▪ & Socratem de Cheremonis dorso, jugi jejunio, oratione, & vigiliis incurvato. De Piore, qui nunquam sedebat ad mensam, sed obambulans comedebat, ne jacturam temporis faceret (ut ille aestimavit) in opere superfluo. De Macario, qui seriò protestabatur, se nunquam edidisse, bibisse aut dormivisse ad satietatem. De Pambone, qui flevit ad conspectum cerussatae & calamistratae meretricis, quia tam pulchra esca apponeretur Diabolo, quae impensiùs studuisset Hominibus placere, quàm ille unquam Deo: Non possumus non reputare, aut illos alia scalâ coelum ascendisse, aut nos invenisse compendiosiorem. Quid? Julianus Apostata perpetuum profitetur se Bellum ventri indicere, & nos Helluabimur & pergraecabimur, ad loci, in quo vivimus, & totius professionis opprobrium? Sed caperata ista forsan Priscorum Austeritas, molliori huic saeculo non convenit, in quo Christianae libertatis doctrina tam planè enotuit, ut de scandalis datis aut acceptis locus in systemate nostro Theologico locum vix occupet. Citeriora igitur dispiciamus. Legimus de Luthero, illum nonnunquam adeò fuisse abreptum, Evangelii propagandi, & Pseudoprophetas retundendi zelo, ut per aliquot dies integros noctes (que) continuatas, cibum vix caeperit. Quàm celebris est illa de Calvino apud Bezam in ipsius vita Narratio? Qui suadentibus vehementer amicis, ne tanto cum salutis dispendio, assiduus & accubuus chartis impallesceret: Quid? vultis (respondet) ut Dominus veniens me otiosum inveniat Quàm praetiosa fuerit Zachariae Vrsino Temporis jactura, ostendit Tricolon foribus Musaei ipsius inscriptum:
De Juellis, Whitakeris, Raynoldis, Abbotiis nostris, & caeteris ejusdem classis, simile sit judicium. Quando Bibliothecam publicam intratis ( Baccalaurei) & percurritis tantùm Librorum titulos; num existimatis tot operosa & crassa volumina, unius aliquoties opera elucubrata, dissidii, luxuriae, aut petulantiae fuisse vitulamina? Milites si in melle (ut muscae in unguento) hîc haesissent, subduxissent interim se hostes (ut notat Abulensis) ab illorum impetu, nec tam depraedicanda fuisset victoria. Nunc verò Abstinentia illorum celebrem fecit obedientiam, omni saeculo depraedicandam; sine quâ nil Heroici aut praeclari quispiam aut perficit, aut aggreditur. Systema Moralis Pbilosophiae ad haec duo revocatur capita: [...], sustine & abstine; Et quid vos (jam primò Baccalaureos) egregios in posterum Magistros aut Doctores in diversis dabit facultatibus, nisi Abstinentia à Ludicris, & detestandis hujus aevi Lenociniis, una cum religiosa & modesta erga Praepositos vestros obedientia? Non applicetur interim manus ori, ut liquidum aut fumidum nimiùm infundat; non vagetur oculas aut animus inter stillantes voluptatum favos, In Ps. 110. ne citiùs, quàm par sit Manus ad os applicetur. [...], Chrisostomi statuae sunt Mercuriales, ad pietatis, scientiae [...], & non fucatae laudis palatia: Sed quid populo huic imposuit tam severas leges? Et praeter Tumultuantium morem coegit in ordinem? Indicat, quod residuum est Textus: Timebat enim Populus juramentum, de quo aliquid strictim est concludendum.
12. Inter plurimas Juramenti definitiones, quae occurrunt passim apud plurimos, caeteris haec videtur accuratior & contractior: Juramentum est asseveratio religiosa de re possibili & licita, cum veri Dei invocatione facta, quâ petimus, ut sit testis dictorum; & fallentes puniat. Veteres Jurisconsulti notant nescio quid discriminis inter Juramentum & Jusjurandum, ac si juramentum in re quavis extra judicium; Jusjurandum in judicio semper interveniret: sed Recentiores negligunt hunc Criticismum, nec locum habet in praesenti negotio. In hoc igitur vel illo, sive juramento, sive jurejurando; tres observandi sunt Actus 1. [...] quâ aliquid esse vel non esse, factum vel non factum, futurum, vel non futurum asserimus. Secundus est, [...], hoc est Nominis divini invocatio, quòd bonâ fide agimus, & fallere nolumus. Tertius est [...], sui ipsius execratio, & divina vindictae evocatio, si fallamus. Heb. 6. 16. Hinc Apostolus controversiarum omnium [...], terminum ad confirmationem juramentum esse asserit: Quòd & Aristoteles vester [...] Honorabilissimum 1. Metaph. & 3. cap. depraedicat. Est autem duplex: Assertorium, & Promissorium. Assertorium praecipuè fidem facit de re praeterita aut praesenti, ut aliquid credatur. Sic illud Apostoli: Testis est mihi Deus, quantoperè expetam vos omnes in visceribus Jesu Christi. Promissorium prospicit Futura, ubi ad faciendum, vel omittendum aliquid, nosmetipsos astringimus, Cujusmodi est furiosum illud Saulis, quod in Textu sequitur: Sic faciat mihi Deus, & addat, quod morte morieris Jonathan. Quanquam non diffiteor nonnullos ex comminatoriis hujusmodi & execratoriis, tertiam Juramentorum classem constituere: Sed abundant nimium juramenta (ut mihi videtur) in praedictis duobus, & qui comminatur, aut execratur, si non facere, fieri tamen aliquid promittit. In Juramento autem assertorio requiritur tantùm una veritas, quae consona sit rei, quae asseritur, vel negatur. In promissorio attenditur duplex, una praesens, quòd habeas animum obsequendi: Serm. 26. Altera futura, quòd praestabis, cùm res exigit, quod promisisti. Unde in Assertorio verè; In promissorio juras fideliter, ut acutè Stobaeus, & utrius (que) Tres hae debent esse comites: Judicium, veritas & Justitia, Jer. 4. Judicium, ne incautum; veritas, ne mendax; & justitia, ne iniquum aut illicitum proferatur Juramentum. Lombard. 3. sent dist. 39. & 2. 2. Aquin. q. 89. Art. 3.
13. Praelibanda fuerunt haec necessariò ( Baccalaurei) ut dilucidiùs constaret, quale fuerit Juramentum, quod populus hîc timebat. Timebat Populus juramentum, sed cujus? Num proprium à singulis susceptum? Repugnat Textus v. 24. Adjuraverat Saul populum: Dicens, Maledictus vir, qui comederitpanem us (que) ad vesperam. v. 27. Jonathas non audierat, quando adjuraverat ejus Pater populum & v. 28. respondet unus de populo, Jonathae: Jurejurando obstrinxit Pater Tuus Populum, Ergò Saulis erat hoc juramentum sive Adjuratio non populi. Scrupulos hic excitant Scholastici & Casuistae. An adjurare liceat alios & quous (que)? Et consentiunt hoc posse fieri, sive à superioribus imperando, [Page 52] aut minando in rebus licitis & honestis, Aq. 2. q. 90. quae non excedunt ipsorum jurisdictionem, sive à Paribus, aut Inferioribus, suadendo aut obsecrando? Exempla suntobvia: Asa & Josias, 2. Chron. 15. Esra & Nehemias, adjurant omnes subditos, ut sideliter Deo inservirent. Paulus obsecrat Romanos, Ibid. 34. per miserationes Dei, & obtestatur Timotheum etiam a [...] (que) etiam in conspectu Dei, Esrae, 10. & Domini Jesu Christi, ut quod suum esset munus fideliter obirent: Sed in re non expectata, Nehem. 10. & non necessaria, hoc fecit Saul; & tamen hîc quàm promtam observamus multitudinis obedientiam, Rom. 12. & quàm submissam erga Superiorem Reverentiam. 1. Tim. 6. Attendite autem quid Ego inde Colligo ( Baccalaurei) Tanti Tales fecerant in re tam controversâ & difficili Alterius Juramentum, 2. Tim. 4. & nostri proprij in rebus licitis, & commodo nostro, inservientibus à nobis sponte expetiti & suscepti, non Religiosior habenda esset Ratio? ut caetera, quae hîc sunt obvia seponam, & Colligam illud, quod nos Academicos praecipuè afficiat: Juramento nos obstringimur (ut nôstis omnes) ad observanda Statuta, Privilegia & consuitudines hujus Vniversitatis, ad Pacem conservandam, Delinquentes indicandum, & sic in caeteris. Paululùm hîc immoremur, ut dispiciamus: An qui hoc non praestat, quod publico juramento tam solennitèr [...]promittit, Reus sit perjurij? Nimium esset Theologorum, Juristarum, & Casuistarum minutias hîc coacervare. Consentiunt omnes, Statuta ista, quibus obtemperare tenemur esse in duplici discrimine; Quaedam absolutè proponuntur, alia sub conditione poenae annexae. Priora qui violat (praesertim ubi expressa perjurij fit mentio) Perjurij crimen necessariò incurrit: In posterioribus liber es si poenam subeas: quia tale juramentum obligat tantùm ad legem, Lex ad Obedientiam aut Poenam: Poenam verò debitam inflictam si subterfugias, non invenies aliquem inter Theologos aut Iurisconsultos, L. 2. c. 13. Advocatum, qui Excusabit à perjurio. Distinguit Perkinsius noster in Conscientiae casibus inter statuta Academica, quae totam corporis compagem, distrahunt, & caetera quae decori tantùm inserviunt & ordini [...]: Et priora sub perjurij reatu observanda esse concludit: Posteriora neutiquam, nifi poena inflicta, vel ut exprimit [...]r, vel ubi non est exprcssa, pro Magistratus prudentia diversimodè injungitur, praefractè rejiciatur. Sanè non rejicienda est Doctissimi & punctissimi viri mollior haec sententia: Ego tamen mallem, si absolutè juro, verbi gratia, Me libros in publica Bibliotheca non violaturum, aut in caeteris ejusdem momenti, abs (que) mulctae alicujus mentione: si violarem sub quovis scopo aut praetextu; Mallem (inquam) Deum supplex adire, ut me absolvat à perjurio, quàm ad miserrima deflectere subterfugia, quae apud viros Cordatos non excusent, quod in caeteris ejusdem ponderis faciendum suadeo.
14. Ista autem de juramentis & perjurio, cùm tam exposita sit doctrina, quid de nobis fiet (Academici) qui tantae Religionis sacramentum tam neglectim & licentèr antehâc habuimus; & tam perfide pergimus profanare? Adeò ut quod Lysander olim effutivit de fide Ethnicorum quorundam Ambulatoria, pueros Astragalis, Reges Juramentis ludere, Christianis quam plurimis uon minùs conveniat in hujus saeculi [...], in quo tam rarò & leviter angit perjurij aut juramenti timor, ut vix inter loquendum notemus. Heu pietas, heu prisca fides! Sponte, supplex & reverentèr componit se studiosus, loco, & modo solenni, ut gradu Academico ornetur: Tactis Sacro-sanctis Dei Evangelijs Juramento se obstringit promissorio, ad hoc vel illud licitum, & honestum, & conditioni, in qua versatur summè necessarium, praestandum: Discedit animo praestandi obfirmato; Intervenit postea occasio: obliviscitur, [...]insanit, distinguit, dispensat, & numero nonnunquam eodem furore debaccantium animatus, captat (proh scelus!) plausum ex perjurio. Cùm talis candescat lepra in fronte Matris, sic ut nullâ obtegi possit larvâ, nullo lixivio eluatur: Audite caeli & Auribus percipe Terra! Miseri nos si ista seriò, & tremuli non pensitemus, miseriores si pergamus! Ideone introduxit nos Dominus in hujus Academiae saltum, melle & lacte flluentem, ut pervicaciâ luxuriâ & sonticâ quâdam petulantiâ foedus cum ipso sancitum, tam impudentèr violaremus? Ideò Testem illum & Vindicem invocamus, ut testis sit tantum & vindex non excusandi perjurii? Ideò ab Epidemica contagionis laniena, tam praesenti miserecordiâ (sicut Titiones ab igne) nos eripuit, ut hanc sacerrimam & sublestam gratiam ipsius longanimitati rependeremus? Profane, quomodo attolles caput ad Iudicis tui Tribuanl, quem tam indignis modis lacessiueris? Si nunquam statueras observare, cur jurasti? Si sponte juraveris quare bonâ fide, non praestas? Date veniam, seriò agenti in casu tantae Religionis, si semen verbi vivi non prorsus in nobis [Page 53] fit suffocatum, si conscientiae non penitùs occalluerint, & frons de rebus non perierit, haec nos pungeret, haec praecordia laceraret meditatio: Deum invocavi Testem, & postulavi solenniter Vindicem, nisi hoc quod juramento sum pollicitus, praestem aut declinem: Magistratus aut Inspectores si absint, si negligant, si supinè indulgeant, & debitas poenas non exigant: Ille tamen Omnipraesens observat omnes meas semitas, expendit dicta, cogitata librat & quoties Sacramenti immemor, ipsum quasi ascisco in perfidiae meae consortium, aut tanquam nescium, aut oblitum, aut dormientem aestimo: Sed num reputabit illum insontem, qui nomen ipsius gratis sic in vanum sumpserit? O Pater omnium Misericordiarum, si Tu perjuria haec nostra Academica vindice aspiceres oculo, Domine quis sustinebit? At (que) hand scio an inter caeteros hujus loci morbos, purulentius crudescat ulcus in ipsius opprobrium, quàm Iurisiurandi (de quo loquor) contemptus aut neglectus. Dolemus Conventus nostros haud ita pridem fuisse Dissipatos? Dissipavit praecipuè (sicut mihi persuadeo) neglecta juramenti religio: Querimur Tumultus vice modestiae, obedientiae, industriae & gratiarum actionis, etiamnum invalescere? Quid reprimeret, nisi juramenti Timor? Laboramus praeter solitum gravissimâ apud Aemulos infamiâ? Anathema est in medio Tui O Israel, non poteris stare coram hostibus, nisi timeat populus etiam Tuus juramentum. Ios. 7. O si Candor vester Agninus (Baccalaurei) adhuc non sordibis istis commaculatus, modestè, piè, & sobriè non metu, sed conscientiae causâ ad altiora contenderet, si a commessationibus, rixis, contumaciis, & caeteris Maleferiatorum Ardelionum humoribus & Tumoribus, religiosi vos abstineret juramenti Timor? Ps. 92. Medulla Tritici, & melle de Petra, saturaret vos Dominus, in isto, quod jam ingressi estis curriculo: Instar palmae florebitis, & quasi Cedrus Libani Ramos diffundetis: f [...]uet aqua de situla vestra ad Ecclesiae, Reipublicae, & indulgentissimae Matris Academiae dulcissimum Refrigerium; & fructificabitis adhuc in senectute, nec resilietis ad Hostium conspectum in porta. Unicum addo, & finio. Rubus dixit aliquando Hortulano, si mihi esset quispiam; qui curam mei gereret, plantaret, irrigaret, & coleret (quod effusè fit caereris plantis & Arboribus) Reges profectò me desiderarent & aspicerent florem meum & fructum: Unde accepit eum Hortulanus plantavit (que) in horti medio, in optimo Terrae, irrigavit (que) eum. Sed quid inde fit? invaluerunt praeter spem & votum ipsius spinae, germina & rami super omnes Arbores, quae circum ipsum erant, & operierunt folia ejus Terram, & impletus est hortus ab eo, & multitudine spinarum, & nemo potuit tutò ad ipsum accedere. Hacttenus L [...]cmannus Arabicè Mythologus, simile quiddam de Rhamno Cedris Libani, minitanti incendium, suppeditat Textus Sacer Judicum 9. Ingeniosos alloquor; Non necesse est igitur, ut prolixiùs explicem. Adducti estis vos ( Baccalaurei) in saltum melleum▪ deterreat vos (oro) juramentum; ne manus ori illicitè applicetur. Plantaverunt vos solliciti Hortulani in medio quasi Paradisi, & parati sunt indies rigare, unde indies à Deo expectetur Incrementum. Ne in Rubos (vos rogo) aut Rhamnos degeneretis, qui aut spinis lacerabunt ipsos Hortulanos, aut in Arbores juxta consitas, faces immittent. Ita loco patrum vos emergetis Filij, ad nominis Dei gloriam, Ecclesiae & Reipublicae emolumentum, Academiae, Parentum & Amicorum Exoptatissimum solatium: Quod praestet Pater in Filio per Spiritum Sanctum, Cui Individuae Trinitati sit Regnum, potentia & gloria in saecula saeculorum. AMEN.
CONCIO VI ta. Habita ad ARTIVM BACCALAVREOS IN DIE CINERVM, De Scala visibilium ad invisibilia.
PRaeter tot disposita in Bibliothecis nostris, sive publicis, sive privatis, volumina; Tres praecipuè sunt libri ( Patres & Fratres in Christo dilectissimi) ab omnibus, cujuscun (que) gradus aut conditionis, perpetuò in oculis habendi, Liber scilicet Naturae, Liber Creaturae, & Liber Scripturae. [...]sti autem ita se invicem respiciunt, ut prior ad sequentem facilem parat aditum; sic ut Natura nobis insita, per adsitam Creaturam instituatur, & institutio ista in quibus deficit, per Scripturam demum faelicissime perficiatur. Unde Apostolus hic noster Doctor Gentium, gentium dominos Romanos ita manuducit ad Evangelium, ut praeposterè illis non aperit [...]Scripturae Catechismum, priusquam ex Naturae & Craeaturae pagina, promptiores illos reddidisset. A notioribus igitur ad ignotiora prudentissimè progreditur, 1. Cor. 3. 2. Io. 16. 12. & lacte alit ad solidiorem cibum, juxta summi praeceptoris methodum, Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis portare. Perinde ac si hoc sensu illos compellasset, Existimatis forsan (vos Romani) Justificationem quam praedicamus Evangelicam, per solam fidem; aut Judicantis aequitati aut judicandorum conditioni, aut judicii synceritati, parum convenire, ubi excluditur operantis [Page 55] industria, & intervenit tantum in Mediatorem fiducia; patitur innocuus fidejussor, ut reus condemnandus, gratis absolvatur: Atqui si rationes libratiùs subducetis, constabit liquidò vel ex vestris principiis, aut ex tali mediatione solùm, aut ex medio nullo alio, vel liberationem à miseria, vel reconciliationem cum irritato judice, aut gratuitae salutis gloriam Judaeis, aut vobis Gentibus esse expectandam. At (que) ut de Judaeis deinceps alias seorsim agam, vobiscum (qui Philosophii auditis) sic argumentor. Patet (ut in confesso est apud omnes) ira Dei è Caelo adversus omnem impietatem, & hominum injustitiam, veritatem ipsius injustò detinentium. Liberatio igitur & reconciliatio, vel à justitia propria est quaerenda, vel ab aliena pro vobis praestita. Justitiam autem propriam quis audet è vobis pro tribunali Dei [...] asserere? vel confugiendum igitur est ad salutare fidejussoris [...]; aut ultimus quadrans in carcere aeterno exigetur. Math. 5. Hic autem cum regerat Philosophus, veritatem illam Dei, Judeis tantum, non Gentibus innotuisse, ideo (que) non potuisse (si maxime voluissent Gentes ut objicit Apostolus) quasi captivam veritatem illam detinere; Diluit hoc statim Paulus ex Naturae libro, qui notiones speculativas & practicas de Deo, de prima causa, de primo motore, de supremo Demiurgo, de bono & malo, de turpi & honesto ex intimo rationis recessu ad litem hanc contestandam suppeditat. Recipit nihilominus se Philosophus ad secundum subterfugium, nempe Invisibilia ista Dei, captum humanum longe superare, quomodo igitur non est ille excusandus, qui ignorat illud quod impossibile est ut apprehendat? Occurrit Apostolus ex Creaturae Libro Ethnicis etiam authentico, è cujus foliis patentissimis colligat ratio, quod Atheis omnibus praevaricantibus os obstrueret, Invisibilia enim (inquit) ipsius à creatione Mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur, aeterna videlicet ejus, tum potentia, tum divinitas, ad hoc ut sint inexcusabiles.
- 2. In verbis observentur haec tria
- 1. Doctrina.
- 2. Docendi Methodus, &
- 3. Vsus.
Doctrina est Philosophica-Theologica, de Invisibilibus, de potentia Dei, & Divinitate; methodus Logica est, non descendens (ut vulgò fit, vel saltèm fieri debet) ab universalibus ab contractiora, qua inventa tradantur. Sed Ascendens à sensibilibus ad invisibilia, quâ ignota inveniantur. Usus demum est Ethico-politicus, quo & suam sortem, & judicis processum aequissimum, unusquis (que) apertè intueatur. Quid Doctrina sine methodo? quid Methodus, sine usu? Complicata aliquid praestant, distracta in Chimaeras evanescunt. Impetret igitur tantum à candore vestro (ingenui Baccalaurei) non affectata quidem mea, sed innat [...] simplicitas; ut dum ista sine emendicatis, & vermiculatis Rhetorum Schematibus & ambustis verborum calamistris, inconcinniùs percurro more meo, Peripateticos vos potius, quàm Cynicos, aut Aristarchos inveniam, accinctiores ad mecum ambulandum, quàm ad mordendum & unguibus utendum. Ita manuducit unà nos Apostolus ad Dei Invisibilia, de quibus caligante oculorum nostrorum acie, in vestibulo circumspectiùs est despiciendum.
3. Invisibilia enim ipsius] Doctrina (ut videtis) est de Invisibilibus, quae animantibus ratione praeditis solum competat. [...]. Subjecta enim oculis & auribus, &▪ caeteris sensibus Bruta satis capiunt, eo (que) praecipue ab hominibus secernuntur, quia ad invisibilia hujusmodi non possunt aspirare. Invisibilia autem hujusmodi (ut distinctius cuncta pateant) sunt vel Dei, vel Hominum. Dei invisibilia concipiantur, vel in eo esse, vel ab eo emanare. Hominum censeantur [...], Anima cum omnibus ipsius facultatibus, notiones Deuteronoematicae, transcendentia, vel cujuscun (que) generis in Logicis, Physicis, Metaphysicis, Mathematicis Abstracta, vobis familiaria, quin & infra; Principia ista Aristotelica, Materia, Forma, & Privatio: supra, orbes isti Chrystallini & primum Mobile stellas conspicuas (ut putatur) circumrotantes, sensus omnes effugiunt, & proinde ad Invisibilium classem merito referantur. Sed de istis non Philosophatur hic Apostolus. [...] quae Textus praedicat sunt [...], Invisibilia ipsius Dei. Invisibilia autem signanter dicit (ut notat Theodoretus) in plurali numero, quia creatio, providentia, & justa ejus in omnibus sententia, unà cum multiplici in rebus administrandis ratione hìc ingeruntur. Invisibilia hic vocat [Page 56] Angelos (addit Oecumenius) omnem (que) caelestem exercitum. Facta vero ea quae sunt visibilia, puta Caelum, terram, mare. Sed ista ab Origine prius excogitata, ut minus apposita rejicit Theophylactus, rejiciunt omnes poene Recentiores. Gorrano invisibilia Dei sunt Deus ipse invisibilis, quod non minus videtur coactum. Omnia ista (ut consentiunt omnes) rectè invisibilia dicantur, sed ea Invisibilia ista non sunt, de quibus hic loquitur noster Philosophus, patet ex textu. Invisibilia (inquit) sed addit, Aeterna ipsius tum potentia, tum Divinitas. Divinitas igitur, & Dei potentia sunt ea tantum invisibilia sub quibus caetera omnia comprehendit Apostolus. Objectum ergo generale Studiorum nostrorum sunt Dei Invisibilia, quae speciatim referuntur ad ejusdem potentiam & Divinitatem. Deum nemo vidit unquam Io. 1. non videat illum homo & vivat. Exod. 33. Posteriora tantum ipsius vidit Moses non faciem, ib. 23. condidit quidem tam invisibilia quam visibilia, Colos. 1. 16. non ex invisibilibus visibilia, sed ex nihilo. Heb. 11. 3. quod est contra vestrum Aristotelem. Eo (que) fine ut ex visibilibus praecipue, de Invisibilibus fides nostra corroboretur. ib. v. 27.
4. Videtis ( Baccalaurei) Invisibilia esse scopum illum ad quem collimare debent nostra omnia molimina, & conatus. Sed quotusquis (que) interim à nobis est qui perpendet ista ut oportet, & non ad sensus allicia, non d [...]co contra fidem, (eous (que) in nostro hoc discursu non ascendimus) sed contra rationis scientiam, reluctante conscientia, contra ipsorum Ethnicorum Ethica, illiberaliter seipsum dimittit? Concupiscentia carnis, 1. Ioh. 2. 16. concupiscentia oculorum & fastus vitae, incantantes istae sunt Sirenes quae nos ab invisibilibus istis (de quibus hic loquitur Apostolus) videntes, & volentes in naufragos hujus mundi nos abripiunt scopulos. Nimium profecto sumus nos omnes Thomistae Jo. 20. nisi videro, nisi digitum immisero, nisi obversetur sensibus, ut palpem & amplexibus teneam, praesens & titillans commodum; Invisibilium ista spes, & praedicatio parum afficiet. At quia non vides animam tuam, aut cujus (que) alterius, dubitabis te esse animatum? aut quia turbantem non conspexerunt Angelum, aquam Bethesdae, negarent Judaei piscinam motam fuisse vel turbatam? Equo profectò & Mulo illum ego postponerem, qui non ulterius sapit quàm videt, aut palpat. Isagoge Porphyriana in vestibulo nostrae institutionis, saniora multò suggerit, Vniversalia scilicet non corporea esse sed incorporea, non sensibus obvia, sed à rebus singularibus avulsa. Abstrahunt (ut nostis) Physica & omnes artes à materia sensibili, & individuali, non cogitant Mathematici de subjecto hujus vel illius Trianguli, aut Quadrati, an ferreum sit, vel ligneum, sed cujus sit dimensionis. vix descendit Metaphysicus infra transcendentia. Ita ablactat nos quasi à cunis tota Encyclopaedia, ut ab invisi [...]ilibus istis trivialibus, ad [...] Dei sublimiora adaptaremur. Quot de Materia, de Privatione, de Formis evolvistis vos ( Baccalaurei) molestissima volumina? at Materiam, formam, aut privationem quis è vobis unquam conspexerit? Mitto reliqua infinita ad Invisibilium classem referenda, gustum sit satis praebuisse. Sed Invisibilia ista nostra sunt; Dei autem Invisibilia, hic urget tantum Apostolus quae cujusmodi sunt in specie, ex Textu est discendum. Sunt autem
5. Aeterna ejus virtus & Divinitas, [...] de quibus etiam seorsim aliquid est adjiciendum. Patrum aliquis (verba sunt Theophylacti) ex hisce verbis Trinitatem conatur elicere. Probare hoc videtur Gorranus, Abaielardus [...] fidenter asserit. Sed satis est his opponere constantem istam Aquinatis regulam, cum quis ad probandam fidem Christianam inducit rationes non cogentes, cadit in irrisionem infidelium, credunt enim quod ejusmodi rationibus innitimur, & propter eas credimus. Part. 1, q. 32. art. 1. Trinitas autem hìc non insinuatur, sed nota quaedam attributa. Attributa autem sunt vel absoluta & incommunicabilia, ut Aeternitas, Immensitas, Simplicitas, Immutabilitas, Independentia, & si quae sunt alia infinitae ejusdem perfectionis essentialis, quae Deo quasi à priori competunt; vel respectiua, ut Omnipraesentia, Omnipotentia, Omniscientia, Iustitia, Gratia, Misericordia, Bonitas, Veritas, & Liberalitas quae Creaturas quasi à posteriori respiciunt. de hisce vero tam è priscis quàm recentioribus nonnullis, dum audactèr nimis & curiose libuit quibusdam Philosophari, ex praecipiti rationis ductu, abs (que) Scripturae Canone; Haereticis & licenter sciolis praebuerunt ansam, inpervestigando haec fidei mysteria, per Scepticam suam prophetandi libertatem, Sceptica prorsus reddere. Quis enim de Idaeis, Processionibus, Emanationibus, Notionibus, [Page 57] relationibus proprjis & appropriatis, lascivientem dicam an prophanam probaverit Scholasticorum Matiologiam? Aquinatem inter istos modestissimum, urinantem in istis vorticibus abs (que) certa bolide, quis aliàs occupatum utiliùs▪ non optaverit? Ex Scotistis Nicholaus de Orbellis in tractatu quodam, haud ita prolixo de Terminis Theologicis, tam implicata, & non extricanda congerit, ut dementent potius Infidelem, quam Christianum instituant. Et quo Scopo è recentioribus Conradus Vorstius, & alij, ijsdem se immerserant abyssis, noverit cordium Scrutator, sed quo successu videmus. Excitarunt siquidem tot [...] rixarum turbines, quibus Exegeses & Apologiae postliminares, sopiendo non sunt. Quid Ke [...]kermanus noster & Jacobus Martini, annon dum de adorando Trinitatis Mysterio Metaphisice nimis argutentur á Goslavio & caeteris Socinianis, rigidiùs habiti, non multùm á suis probati redeunt? Interpono haec tantum ( Adolescentes) in vestram gratiam & cautelam, ne nimium audeat vestra Philosophia in hujusmodi Theologiae adytis. nostis quid accidit Icaro, alta nimium petenti, Levit. 10. vel potius Nadab & Abihu ignem alienum coram Domino apponentibus. Si concutiatur & vacillat arca, Vzzae cujuslibet manus non est admovenda. Videmus hìc quàm cautè, & providè Apostolus ad potentiam & Divinitatem Dei, sempiterna haec revocat omnia Dei Invisibilia, quae ex Creaturae libro possunt constare, ne plura subtilius ingerendo, altercandi potius periculosè, quàm piè meditandi suppeditaret materiam.
6. Virtus autem sempiterna quae primo occurrit, utcun (que) in hominibus ab [...] discrepet, [...] sic ut aliud sit in nobis Potentia, aliud Potestas. (multi siquidem [...] seu potentiam habent, hoc, vel illud agendi, qui tamen [...] potestate, seu authoritate prorsus destituuntur, & è contra) In Deo interìm haec coalescunt; quia non majori pollet potentia quam potestate, nec illud velit, quod non valet perficere. Ergo El gibbor, Gen. 17. 1. El shaddai, Pantocrator in scripturis passim dicitur. In Symbolo Apostolico, Omnipotentia prae [...]gitur, reliquorum omnium attributorum vice, qua illud quod vult Deus efficit, & quod non vult non facit. Ubi cautè removendae sunt à Deo (juxta Scholasticos) Actiones, Apoc. 1. 8. 1. Culpabiles, ut mentiri, seipsum negare. 2. Paenales ut metuere, Aquin. p. q. 25 dolere. 3. Corporales, ut Dormire, edere, bibere, quae Deo attributae [...] sunt à nobis concipiendae. 4. Actiones inconvenientes, quae repugnant vel ipsius. 1. Potentiae, ut facere se majorem, vel aequalem. 2 Vel veritati, ut efficere contradictoria simul esse vera, vel quod praeteritum est futurum. 3. Vel Bonitati, ut damnare Petrum & Judam servare. hujusmodi enim non arguunt Libertatem sed Labilitatem. De Civit. Dei l. 5. c. 10. Quaedā non potest Deus (inquit Augustinus) quia est omnipotens est ideo est omnipotens quia ista non potest. Potest si vellet, sed impossibile est ut vellet, quia immutabilis in aeternum perstat, & habet potentiā tantùm activam, non passivam, quicquid suggerit in contrarium Vorstius. In not. ad disp. 4. thes. 34. p. 212. Interim rectius dicitur ista non posse fieri, quàm Deum non posse facere, ut ostendit Zanchius ex Aquinate, quoniam obstaculum cur non fiant, Part. 1. q. 25. art. 3. ex parte rei non ex parte Dei observatur, Usus & abusus hujus de Dei potentia doctrinae, quàm latè diffundunt ramos, indigitasse mihi sufficiat, vestrum erit (Baccalaurei) prout res tulerit, in studiorum vestrorum curriculo accomodare, Siquidem qui Deum sempiternâ pollentem virtute, hoc est omnipotentem esse seriò secum meditatur, non haesitabit de Creatione mundi ex nihilo, non de Resurectione corporis, non de animae immortalitate, (de quibus vestri Peripatetici, & Sociniani illis nocentiores Scrupulum inijciunt;) animosè & fidenter quosvis haereticos, adorire & exossare. Promptus erit cum Abrahamo ad amplectandas omnes Dei promissiones, utcun (que) naturam ipsam videantur oppugnare. Heb. 11. 19. Non animum despondebit sub vexillo crucis, aut in tentationis lucta. Nam si Omnipotens (inquit mihi sit à dextra, si ambulavero per vallem umbrae mortis non timebo malum, quoniam tu mecum es virga tua, & bacculus tuus, ista consolantur me. Nec deerit demum gratitudinis copiosa messis. Ps. 23. Si enim Deus pro liberrimo suo beneplacito, potest omnia omnib [...]s praestare, & nobis tamen ea indulserit privilegia quibus destituuntur alij, qui tam benignae forsan culturae fructus uberiores reddidissent; si oculi & aures nostrae reficiantur praecipue iu hoc loco, ista faelicitate, quam reges plurimi ardenter ambierunt, nec viderunt tamen aut audierunt; Luc 10. 24▪ quas victimas, quae holocatomata, quam [...] (ut habet cap. 12. hujus Epistolae noster Apostolus) pro tam immensis in nos beneficijs, quibus impares omnino sumus, Deo reddamus? quicun (que) sapiens est observabit haec & advertet animum tàm ad potentiam, quàm ad Jehovae misericordias, [Page 58] Psal. 107. Triplex autem nihilominus hinc emergit Elenchus, á vobis attendendus in vestro Peripato (Baccalaurei) primus est quando á posse ad esse, secundus, quando â non esse ad non posse; Tertius, cum ab Impossibili ad Esse, Sophista argutatur. Ex primo, sic nugatur Papicola, potest Christus Panem in Corpus suum Transubstantiare, ergo facit. Ex secundo Politicus, Non liberat Deus Ecclesiam á tyrannide Antichristi, ergo non potest. Ex Tertia, Vbiquitista, Nunquid aliquod verbum Impossibile est apud Deum? Ergo facit ut corpus filii illocaliter sit & ubi (que), & nullum locum occupet, dum omnem nihilominus impleat. Cujusmodi vero sunt istae consequentiae, vestra Logica despiciat, [...]. dum nos ad alterum Attributum nempe Divinitatem ejus provehamur.
7. Sempiterna ejus virtus & Divinitas] Inter [...] & [...] hic recte (ut mihi videtur) distinguit Beza, (utcun (que) Piscator & Pareus distinctionem illam non probant.) [...] enim est ipsa Deitas, [...] vero Divinitas. Illa unam indicat essentiam, quae creavit omnia, tribus personis distinctam; haec Divinitatem proponit, quae disponit & conservat omnia. De Attributis autem hic loquitur Apostolus, quae ex libro Naturae, & Creaturae manifestantur; mysterium Trinitatis, ex revelatis principiis, fidei est peculium, ideo (que) rationis decempedam immensùm excedit; ut cum praeceptore Aquinate ostend [...]nt summistae ad 1. part. q. 32. Art. 1. Divinitas igitur illa est conservatrix Creatoris virtus, qua sustentat & disponit ea omnia quae fecerit, attingens à fine ad finem fortiter, & disponens omnia suaviter ut habetur Sapient. 8. 1. in ipso enim vivimus, movemur & sumus. Act. 17. 28. [...], Rom. 11. 36. ex eo, per eum & in ipsum sunt omnia. Est supra omnes, per omnes, & in omnibus, Ephes. 4. 6. si ipse avertet faciem turbantur omnia, si auferat Spiritum deficiunt & in pulverem suum revertuntur omnia Ps. 104. 29. Nec latuit hoc Latinorum Poetarum principem, quod à Graecis tam Philosophis, quam Poetis accepisset
Non quod Deus ipse sit mundi anima (ut levitèr hic ineptiunt quidam) sed quod Dei Divinitas sit mundum quasi animans, ut quaelibet in eo Creatura suis vicibus, suas vires, & virtutes ad gloriam disponentis exerat. De hujus Divinitatis influxu in creaturas omnes, confluxu cum secundis causis in effectus omnes particulares, defluxu per illuminationem illam, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Io. 1. 9. in promptu esset infinita pene congerere, Isaia 48. 17. fi non utilia potius quam subtilia à nobis essent selegenda: quid autem aliud diffusum habemus à Lombardo, per quatuor Sententiarum libros, & tot plaustris commentariorum dilatatum, de toto hoc negotio, nisi quod compendio exhibet haec thesis unica, Deus unus essentia, Personus trinus, Sapientissimus, Potentissimus & Liberrimus, us patet Lib. 1. Sent. Distinctionibus 48. Est rerum omnium causa Efficiens l. 2. Distinctionibus 44. Reficiens per Christum, virtutes, dona, mandata, l. 3. Distinctionibus 40. Perficiens per Sacramenta & quatuor novissima, l. 4. Distinctionibus 50. cui methodo etiam, Summistae fere omnes se accommodant. Sed ista omnia sunt pererga & tantum non titivilitia, si cum usu (à nobis praecipue attendendo & urgendo) co [...]erantur. Illum enim quem aeternum, quem infinitae potentiae & potestatis, quem immensae Majestatis & Divinitatis esse agnoscis, audebis tu (miselle) irreverenter adire, aut oscitanter audire, [...] V. 22, aut praecipientem posthabere, aut promittentem, vix respicere, vel interminantem contemnere? Quid autem à nobis postulat Dominus ( Patres, Fratres, & Filii) nil aliud profectò, nisi quod omissum queritur Apostolus ab Ethnicis de quibus hic loquitur, cognoscentes (inquit) Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Omnis siquidem honor & gloria omnipotenti Demiurgo esset ascribenda; non ascripserunt. omnium bonorum largitori gratiae perpetuae essent referendae; non retulerunt. [...]. hoc autem ut studiosius facerent, quâ in Schola, quo ductu, qua Methodo fuerunt edocti, ut ad invisibilia hujusmodi perducerentur, succedit ut secundo in lòco ex textu habeamus.
8. A creatione Mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur] Quo abstrusiora sunt [...], quae caligantibus oculis proponuntur conspicienda, eo accuratiori [Page 59] opus est Methodo, ut dexteriùs conspiciantur. In Methodo autem quis haec non animadvertit, [...] scilicet & [...], unde, & Per, Terminum à quo, & Media per quae, ad terminum Ad quem instituimus progressum signantèr indigitare? Apostoli autem est hoc artificium in praesenti Systemate, Terminus â quo sive unde, est â Creatura Mundi. Media per quae, sunt ea quae facta sunt, ut ex illis conspectis, & intellectis ad invisibilia assurgamus. [...]] Vulgaris interpres haec reddit objectivè à creatura mundi, unde alienae istae antiquorum glossae, quas A Lapide recenset, & alli, Anselmus Chrysost. [...] & [...] contra Syntaxin grammaticalem in idem conflarent; ac si à Creatura Mundi, & Per ea quae facta sunt omnino coinciderent. Atqui cespitarunt (ut constat) haud ita solliciti in apicibus, Theodoret. & phraseologia. [...] enim hic non idem sonat quod [...]] illud siquidem denotat rem subjectam, Theophyl. sed à vel ab quod designat temporis initium. ut idem valeat [...] hoc in loco, quod [...] Mat. 25. 34. & Hebr. 9. 26. Inde à Creatione mundi, à mundo condito. Men Tarmideth de holma, à fundatione mundi, ab eo tempore quo incaepit mundus, ut cum Syro interpretantur Recentiores. Non [...] igitur, vel [...], hodie aut heri incepit tandem Dominus gentibus creaturarum Scholam aperire. Nec Physiologia ista (ut Chymica, vel Ramistica, aut Sociniana) nuper erat excogitata; sed ab ipsis mundi deducitur incunabulis. Quot igitur inde supputantur temporum intervalla, tot in orbem rediere quasi ad determinandum, & gradum ulteriorem suscipiendum Comitia & Quadragesimae. Veniam igitur profectò non merentur (inquit hic Theodoretus) qui cum hujusmodi praeceptores habuerunt, ex tot Disciplinis nullam utilitatem perceperint, & pudeat tanto temporis tractu, per tot revolutionum & saeculorum periodos, nihil omnino didicisse, praesertim cum ad manum fuerunt tam illustria & apposita ad discendum media de quibus deinceps est agendum.
9. Per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur.] Media quae hic suggeruntur sunt duplicia, [...]. Apprehendenda, & Apprehendentia; Apprehendenda sunt [...], ea quae facta sunt; Apprehendentia sunt rursus duo, Consp [...]ctus & Intellectus. Id enim quod factum est sensum afficit, sensus informat intellectum, Intellectus per collationem & illationem, Invisibilia amplectitur. ergo quid per [...] hic intelligit Apostolus, non colligendum est ex vocabuli latitudine, sed ex textus scopo. Opera enim universim (ut vertit Erasmus) aut facta, ut vulgaris, in censu generatim hic non veniunt, sed ea tantum (ut recte animadvertit Beza) quae hominum oculis sunt exposita, quo fit ut Oxymeron aliquod Paranomasticon observertur in textus elegantia. Invisibilia per visibilia videntur. Quid autem aliud est conspicuum hujus mundi Theatrum, quàm [...], ut magnifice exprimit Basilius. In hac Schola sex ista, Pulchritu [...]o rerum admirabilis, varietas ineffabilis, Diuturnitas incredibilis, Perfectio maxima, Amplitudo summa, Compages partium jucundissima, quò aliò humi repentes, & natali glebae affixos nos adducunt, quàm ad illum qui talem pulchritudinem indiderit, varietatem distinxerit, diuturnitatem sanxerit, perfectionem dedolaverit, amplitudinem dilataverit, compagem contesseraverit, ut ab hisce obviis ad superiora, quasi per scalam ascendamus, donec tandem in aliquo supremo fastigio acquiescat investigatio? Ad scrutinium hoc (inquit Lombardus) à duobus saltem quilibet adjuvatur, à Natura, nempe, 1. Sent. D. 3. quae rationalis est, & ab operibus à Deo factis. Ad istam veritatem juxta Patres (ut ibidem ostendit) quadruplici pervenitur medio. ab opere (assurgendo) ad opificem, quod est Ambrosii, à Mutabili ad Immutabile, à corporeo ad incorporeum, à sensibili ad intelligibile; quae omnia sunt ex Augustino. & in istis omnibus, aeternitas Creatoris, ex Creaturarum perpetuitate; De Civ. Dei l. 8. c. 6. ex magnitudine, omnipotentia; ex ordine, sapientia; ex gubernatione bonitas, sicut in speculo aliquo laevigatissimo conspiciatur. Aquinas ex vestro Aristotele ad ista (de quibus agitur) invisibilia quintuplicem aperit ascensum, primus est à subordinatim motis & moventibus ad primum motorem immobilem qui movet tantum & non movetur. secundus à Causarum efficientium conspicua dependentia, qua inferior semper nititur superiori donec ad primam tandem pervenitur. tertius colligit à possibili & necessario, si possibilia sint ea (quae circumspicimus) omnia, aut omnino non fuisse, vel aliter esse potuisse, vel non esse, ascendat necesse est discursus ad unum necessarium à quo ista habuerunt omnia, ut essent, quando non essent, & quando sunt, ut maneant. quartus ascensus est ex diversis rerum gradibus; [Page 60] ubi magis & minus, vilius aut praestantius aestimandum semper venit ab intervallo, quo aliquid proprius accedit, aut recedit ab illo quod est optimum. Sed quintus à stupenda rerum dispositione ad fines proprios, & sinium propriorum ordinatione, ad ultimam metam & perfectionem analyticè progreditur, & in eodem acquiescit fine, unde omnia suum duxere exordium.
10. Supervacaneum forsan videbitur istis addere quod subtilissime proponit Wiclevus in Trialogo omnem proprietatem quae essentialiter inest Deo, L. 1. c. 4. posse probari Logice ex hoc unico principio. Deus est quicquid est melius esse, quàm non esse. nam melius est simpliciter non esse Angelum quam esse Angelum, quia melius est esse Deum quàm Angelum. At Deum esse est optimum, Optimum ergo quod simpliciter est, est Deus. Sed si talia videantur obscuriora, in luce sunt alia, quae de votis & juramentis apud omnes nationes, de miraculis, de illimitato animae appetitu, de rerum creatarum dispositione provida, & libera, de admirandis (ut habet vester Aristoteles) Auditionibus, de terroribus conscientiae: de lucis mira proprietate, quae ab aliis passim congeruntur. Quaenam enim gens tam aspera est, & emotae rationis, quae in votis aut juramentis Deum aliquem supremum non agnoverit? non horruerit ad fulgura, tonitrua, terrae motus, inundationes, incendia, ostenta & portenta quaevis factum aut captum humanum excedentia? quis invenit aliquid in tota hujus mundi pompa quod satisfecerit, immo quod taedium cito & nauseam non attulerit? Possidet montes aureos? ad mundos nihilominus anhelabit Smaragdinos avaritia. mundum subjugasti cum Alexandro? ad alios mundos nondum creatos intumescit ambitio. quis terminum posuit luxuriae? aut dominandi libidini? quis librorum helluo vel Solomone ipso instructior, qui non sudat, alget, vigilat ut plura semper intelligat? non satiatur oculus videndo, nec expletur auris audiendo, Eccles. 1. 8. ut praedicat Coheleth. uti possumus his omnibus ut mediis, non frui ut [...]ine, sicut recte urgent Scholastici ex Augustino. 1. Sent. D. 1. De Doct. Christ. l. 1. c. 3. Elevarent nos profecto haec omnia ad invisibilium classem, ubi id quod satisfaciat, (aut nusquam) inveniamus. postremo qui in luce hac versamur, & per lucem caetera conspicimus, de luce quam multa desputamus? de lumine, de radiis, de splendoribus, de reflexionibus, Optica & Catoptrica profitemur, profitemur tamen nos eadem opera, de lucis natura, motu, aut virtute, quae caetera nobis reddit visibilia, ut noctuae as solem caecutire. Non me latet ( Baccalaurei) quid in Scholis vestris vulgo jactatur, quod lumen non sit corpus, non sit spiritus, non forma substantialis sed qualitas, verum de ortu ejus ignoto, de motu ejus instantaneo, de penetratione diaphani imperceptibili, de influxu ejus occultissimo, quis è vobis innumera aenigmata extricaverit? quaenam est via, qua in partes dissilit lux, dispergente Euro super terram? Problema est Altissimi è turbine Iob. 38. 24. cui quid respondebit vester Aristoteles? Sane ut res verae sunt in mundo invisibili (juxta Trismegistum in Paemandro) ita in Germania nostra (ut ita loquar) inferiori, umbrae rerum tantum apparent, & videmus hic per speculum in aenigmate 1. Cor. 13. Sed ut ex umbra corporis, rerum moles metimur: ita lumen hoc circumfluens, 1. Tim. 6. 16. ad lucem istam [...] de quo loquitur Apostolus, saltèm aliquam facem praeferat, ut in lumine isto videamus, & amplectamur istam lucem quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, & per lumen hoc aspectabile ad [...] illud [...], 1. Pet. 2. 9. admirabile illud lumen Patris luminum, lumina nostra nictantia & caligantia aperiamus.
11. Sed verendum est ne splendor hujus lucis coruscantior, oculos nostros [...] glaucomate afficiat, sufficiat igitur hac vice hanc primaevam Dei creaturam, quae nec corporea recte dici potest, nec incorporea, nec substantia nec accidens, nec qualitas caelestis, aut terrestris sic in confinio visibilium & invisibilium collocari, ut per hanc ad illa facilior pateat transitus. Induamus igitur è Textu conspicilla, quae omnia ista invisibilia, oculis mentis nostrae patentiora subjiciant. quid ista Domini ad Iob tonitrua, c. 38. 39. [...] ubi est via qua lux habitat, & tenebrarum ubi est locus? ut ducas unumquod (que) ad terminos suos, & intelligas semitas domus ejus numquid est pluviae pater? aut quis genuerit stillas roris? an satis considerasti de litias, Pleiadum aut gyrum Orionis, aut Arcturi cum filiis suis? hanc cum ipse recolo, venerandam caelestiloquentiam, halbutire mihi videntur, & pipire Demosthenes omnes & Cicerones. Cum tanta majestate attrahit humi-repentes lumbricos, ad intuenda sua ex visis, invisibilia. Attendite Regem & Prophetam ad eundem scopum vo [...] manuducentem, [Page 61] Psal. 8. quum respicio caelos opus digitorum tuorum, Lunam & Stellas, quas statuisti, quid est mortalis quod memor sis ejus, aut filius hominis quod visites eum? Psal. 19. Coeli enarrant gloriam Dei, & opera manuum ipsius annunciat firmamentum, Dies dici eructat verbum, & nox nocti indicat scientiam: Usum eundem inculcat Psalmus 104. quam magnifica sunt opera tua ô Jehovah, quàm ea omnia sapienter fecisti? plena est terra possessione tua, ut & mare spaciosum, ibi Leviathan & alia squamosa & reptilia quorum non est numerus. ô quàm subsidunt, & sordent Poetica ista vestra, de via lactea, & caeteris nugis, prae hisce Scherei Hamagnoloth graduum Canticis, quae in sublime rapiunt piam animam. à visibilius hisce ad conditoris invisibilia? ‘Hac iter est superis ad magni tecta tonantis.’ Hinc remittit Solomon ad formicae solicitudinem, Isaias ad bovis & asini gratitudinem, Prov. 6. ls. c. 1. C. 8. Jeremias ad gruis & Ciconiae providentiam ut pe [...]siculatiùs has ascensiones cogitemus. Et nonne horsùm cogit, hisce omnibus praestantior Salvator per volucres, per lilia, per Passeres, ne haereamus socordes in natali luto, Math. 6. sed ad sublimiora ista invisibilia aspiremus? Credite vobis dictatum illud, Lucae 12. cum videritis nubem exorientem ab occasu, statim dicitis, imber venit, & ita fit. Et cùm Austrum flantem, dicitis; aestus erit, & fit aestus. Hypocritae, faciem terrae, & coeli nostis explorare, hoc autem praestitutum tempus, quî fit ut non exploretis? & cur per vos ipsos non discernitis quod justum est? Cordibus vestris sunt ista recondenda ( Baccalaurei) ut ascendatis hac caelesti methodo ad invisibilium magisterium. 2. 2. q. 102. art. 6. Inter Scholasticos (quos tanti facitis) Doctorem Angelicum ductorem hich habetis, qui in Aquila summitatem rupis incolantem, superbiam; in milvo, fraudulentiam; in accipitre rapacitatem, in Porphyrione hypocrism, in porco, lutulentiam, in cane ad vomitum reditum adumbrari ostendit, quo defaecatiores assurgamus ad superiora haec invisibilia. Volumen essst effundendum in singulis consectandis. familiaria vobis, ut attingam tantùm in transitu: quo Praedicamentorum classes vos adducunt, nisi ad transcendentia Ens, unum, verum, & bonum in quibus terminatur hic ascensus? In Physicis. Uranologicis, Meteorologicis, Elementis, sensibilibus, Vegitabilibus & hujusmodi, quis adeo stipes est, ut non observet tri [...]am ad Iuvisibilia Creatoris semitam? In Ethicis, quo dirigit actio ista virtutis perfecta (vestri Aristotelis) in vita perfecta, nisi ad horum invisibilium summum bonum, si pie ut oportet accommodentur? Pythagorei, Platonici, Plinius, Galenus, Plutarchus (& caeteri ejusdem studii) quos progressus fecerunt in hac ascentionis scala, nec vacat mihi dicere, nec vobis audire. Hinc Christianorum habemus exactiora Anagogica, Eusebii praeparatoria Evangelica, Epiphanii, Physiologica, Fulgent [...]i Mythica, & Recentiorum Reductoria, Theologiam Naturalem, Zoopaediam, Creaturarum scalas, & Triumphos Biblicos quae sternunt nobis aditum ad haec invisibilium adyta. Sed manum de tabula. media accepistis apprehendenda, ab extra (ut loquuntur) indicata, restant internè apprehendentia à nobis paucioribus percurrenda.
12. Intellecta conspiciuntur] Ista duo sunt Conspectus, [...]. & Intellectus. Primum emergit ex verbo [...], secundum ex Participio [...] tantùm hoc in loco in Scripturis invenitur, ut constat ex Stephano, & [...] ingerit non videndi tantum facultatem, sed intentionem. unde per pervidere exprimunt Recentiores, quod plus est quam conspicere, ut reddit hic Vulgaris. Videt aliquis quod evenit, sed cur id accidit, non pervidet juxta Columellam. Ergo non [...] tantum, sed [...] Aristotelicum illud quadratum omnium scientiarum fundamentum, in hac unica Apostolica [...] comprehenditur. Ecquid magis jactatum in Scholis vestris, Nil inveniri in intellectu quod non prius fuerit sub sensu?
quis Poetarum. sed illustrius est illud Apostoli, cibum solidum, hoc est, Doctrinam, non Elementarem, sed sublimiorem adultioribus tantum esse proponendam, qui [...], per habitum habent sensus exercitatos, ad discretionem boni & mali. Quapropter ut habitus comparentur in sublimioribus, sensus exercendi sunt in obviis, ut ex habitibus sic comparatis in boni & mali, veri & falsi diacrisi, intellectus suum munus dexteriùs exerceat, Inter sensus autem visum & auditum quis valvas esse praecipuas ad intellectum [Page 62] non observaverit? Mat. 5. 22. Lucerna corporis oculus est (inquit Salvator) si igitur oculus tuus erit simplex, totum corpus Lucidum erit; sin oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. nec auditus dispar est ratio. Quoties illud ad parabolam de semento, & in Epistolis missis ad septem Ecclesias, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Apoc. 2. 3. ingeminatum legimus? ut vero in Sacris, aurem arrigit ad fidem verbi divini praedicatio, & oculos dirigunt Sacramenta: Sic in exotericis hisce, perciperet parum Intellectus, nisi plenis velis invectum per quin (que) sensuum portas. Unde scite Tertullianus, praemisit Deus Naturam, Magistram; submissurus & Prophetiam, quo facilius credas Prophetiae Discipulus Naturae. Ecce quam exposuit se invisibilis rerum sator, oculis tuis & auribus? quàm admovet se ulteriùs reliquis tuis sensibus? ut aeternam ipsius potentiam & Divinitatem gustes & palpes? ut odor sit tibi vitae ad vitam, non mortis ad mortem? contemplari illum potes in his quae te circumstant, tanquam in speculo, persequi ut in vestigio, recognoscere quasi in libro, exaudire ut in Cithara, considerare velut in pictura, ut passim inculcant Patres. Quisquamne igitur est, qui imagines alias ludicras, quae Mechanicorum figmenta sunt & pigmenta, vice talium librorum ad cultum peteret? non videbis (crede Apostolo) in hoc speculo, ementitas rerum species, non ducêris per haec vestigia ad gnabadah zara, alieni cultus objectum, non recognoscas in hoc libro Chimaeras, hypocentauros & larvas rerum invisibilium, non audias ex hac Cithara, meretricantes sonos, vel ex talium picturarum admiratione, facile pellicieris in Papisticam Idololatriam. Icones ingeniorum delineat Philologus quidam recens, in diversarum nationum geniis: At quas icones, quales ideas, qualia Hieroglyphica potiora, excogitabit quivis Poeta, quam patientiae in Jobo exploratae, in Davide humiliato, Sapientiae, in Solomone exercitato? In hisce premendis, & urgendis Concionator Apostolicus, Musicus fit vere harmonicus, qui adaptat corda nostra ad caelestes chordas, ut exultet fides ex concentu talium fidium. quod si istae tres Harpyae (superhia, quae Deum; Invidia, quae proximum; & Ira, quae nosmetipsos à nobismetipsis eripiunt) interveniant, quod nimium frequenter fit, & contactu suo conspurcant omni; orandus est misericors Pater, ut per filium suum dilectum, educeret nos faetentes cum Lazaro è sepulchro, ejiciat è sensibus nostris, carnis, mundi & Diaboli praesidiarios, abstergat lepram clamantium peccatorum, claudicantes erigat ad currendum in ipsius semitis, Surdastris purgat aures, ad imbibendum, & Collyrio caelesti inungat oculos ad contemplanda ipsius magnalia, ut ita sensus defaecati, syncerè informent intellectum, quod secundum est medium apprehendens, apprehendens immediatè, haec (de quibus agimus) invisibilia, de quo jam suo loco est agendum.
13. Intellecta] Hujus vocis Etyma, [...]. & varia significata, ulterius expaciandi copiosissimam suppeditant segetem. quis enim de Intellectu, de intellectis, de intelligibilibus, de intelligentiis, de intelligendi modo verba faciens, non plurima proferat [...] (ut de Pauli multis, Petrus testatur) quae ipse non intelligit? inter Spiritum, ingenium, mentem, intellectum, quis è vestris Philosophis ut oportuit distinxerit? de intellectu agente, An sit, quid sit, qualis sit, quomodo se habet ad intellectum possibilem aut phantasmata, illuminando, & abstrahendo ad noematum fabricam, quomodo in se reflectit ad proprium Scrutinium, suas (que) apprehensiones cùm simplicium, tum compositorum, sive axiomaticas, sive dianoeticas, illativas, vel ordinativas; quomodo ponit, componit, disponit, reponit, exponit; quis consensus pene est inter vestros Philosophos qui omnia se putant intelligere? de intellectu Scaligeri (si non male memini) Adepto (qui ex innatis, non illatis speciebus format theoremata) muneris non est mei diatriben instituere. Exer. 307. Tria hic habemus apud nostrum Apostolum, [...], facta, intellecta, invisibilia; facta ordinantur ad intellecta, intellecta ad invisibilia, invisibilia, non percipies nisi intellectus instituatur, non instituitur intellectus Physice saltèm loquendo) nisi ex sensuum ministerio. Sed quàm infinita pene sunt (ut nostis Baccalaurei) quae stabilitum sapientissimè à benignissimo conditore, nostra perversitate, aut neglectu, hunc perturbant ordinem? Poemata in sensus incurrentia, ut vulgaria sus (que) de (que) habemus, aut superficiem tantum distringimus, aut corticem, ut succi parum inde ad intellectum emanet. quàm multi sunt oculi aversi, aures perversae, sensus inversi qui videndo, audiendo, aut sentiendo, nihil inde, aut quod distortum est, intelligunt? Contulit tibi (mi frater) creator tuus haec omnia salutis organa, ut ex horum usu debito, & [Page 63] opportuno ad intelligenda ipsius invisibilia assurgeres. Cur aciem igitur oculorum non intendis? Aures non arrigis ad hanc nativam & perennem Philosophiam? cur facultates tanti pretii, & non aestimandi commodi, ad otium, ad torporem, ad crapulam, belluino more, ad propriam ignominiam, & interitum dimittis, & prostituis? O ubi sunt pii nostri Antonii qui abs (que) paginae alicujus literariae conspectu, ex caeli & terrae intuitu summus evasit Philosophus! Benardus profitetur aliquoties, se quicquid ex Scripturis didicisset, in Sylvis & agris meditando, & orando, praecipue accepisse; nullos (que) aliquando Magistros habuisse praeter quercus & fagos. Clamat quaevis Creatura (vox est Hugonis) Accipe beneficium, Redde officium, Fuge supplicium. Augustini est illud soliloquium, Non sum ego, sed per ipsum sum ego. quem quaeris in me; ipse fecit me. super me, quaere eum qui regit me, qui fecit te, Haec tam posita sunt in luce, tam sensibus omnium apposita, tam exposita cujusque ratiocinantis captui; ut si non attendat, non recolat, non fructum inde paratissimum percipiat, [...], inexcusabilis prorsus invenietur. quod usum inculcat ulteriùs tertio in loco ad coronidem praecedentibus imponendum.
14. Ita ut sint inexcusabiles] De eventu, [...]. non de fine exponunt haec Graeci interpretes, non eo fine, haec in medio reliquit Deus Philosophis, ut manerent inexcusabiles, sed accidit ex eventu contracto ipsorum perversitate, sic Chrysostomus. nec aliter Theophylactus, qui addit talem Scripturae esse proprietatem, ut cum de fine plurima proponantur, per eventum, illorum reddatur ratio. Sic Oecumenius non studio Dei hoc factum fuerit, absit, quanquam ita evenerit! In eundem sensum Piscator (à Beza dissentiens) simplicius mihi videtur ut statuamus hic notari eventum, ac proinde [...] dictum esse [...], adeo ut sint, sicut reddit Vulgaris, non ad hoc, ut sint inexcusabiles. ita Gualterus quod gentium vitio factum fuit, hoc Deo per accidens tribuitur, eo quod gentium ingratitudine bene usus est: postremò accedit Pareus & passim alii. Calumniae igitùr sunt istae maleferiatorum qui sententiam tam feralem, nostris impingunt, ac si Dei tribueremus decreto, quod usui solum accidentario (ut habet quidam è nostratibus) ascribimus. Saecula fuerunt specula quae illustria tum potentiae, tum virtutis divinae exhibuerunt spectacula, quibus cum non usi fuerunt Philosophi in rem suam, ut potuerunt, [...], Rom. 8. Stulti facti sunt & evanuerunt in ratiocinationibus suis, ut habet Apostolus: cum contra Creaturarum dictata, contra rationis propriae dictamen, mutarunt gloriam incorruptibilis Dei, tam eminenter radios spargentem, per totius mundi theatrum, in efformatam imaginem corruptibilis hominis, & volucrium, & quadrupedum & reptilium, Hic autem quid comminisci potuerunt quo colorem aliquem, tam deliranti superstitioni inducerent? quibus sophismatis, qua arte, quo Marte, adeo cogentis veritatis argumenta declinare conerentur. prodeat hic vester Aristoteles èpriscis, (ut notum est) [...] & cum Apostolo nostro manum conserat. Num causabitur nativas tenebras, quasi fatalem quandam contagionem vel acutissimis ingeniis incubuisse? at quis te in has angustias compulit, reponet Apostolus, & tam deplorandam imposuit necessitatem ò Philosophe? num Creatoris tyrannis? absit. Sed libera tua & majorum originalis defectio. Dices, defuisse vobis institutionem ad meliora: convincent te Rationis & Creaturarum patentissima volumina: regeres, institutionem istam, ad salutem non sufficere; At hoc non quaeritur ô Phylosophe, num se sanare potest contracta parentum vitio, naturalis impotentia, sed an tantum didisceris quantum potuisti, & tantum praestiteris, quantum didicisti. Dictat ratio unicum esse Deum, cur tu plures introduxeris? & Mechanicorum deliramentis te prostraveris? dictat Logica tua, hunc Deum esse invisibilem, immensum, aeternum, cur fabricas tu idola ex tuo cerebro, ut quod infinitum est & invisibile, limitibus compingeres, & coloribus exprimeres? horret conscientia ad stupra, caedes, proditiones, aut quaevis id genus flagitia? Cur praeceps interim in talia proruis? & quod prohibes in Ethicis, perpetras in Oeconomicis, & Politicis? quocun (que) igitur subterfugies, nullum invenies refugium, Accusare teipsum potes, excusare non potes.
15. [...]. igitur erunt temperans Socrates, justus Aristides, divinus Plato, severus Zeno, aequabilis Aristoteles, qui sorte potius dicantur cespitasse, quàm studio; & excusandae erunt praevaricationes nostrae ( Patres & Fratres) qui in meridiana Christianismi luce, ad quemvis lapidem impingimus? resilit pia meditatio, ad effraenes, effrontes, ad repetitos, nec sine quadam gloriatione expositos Academicorum [Page 64] lapsus. O Deus! si gentium Heroës causa cadunt, cum tot adducunt sâltèm quae misericordiam moveant, quae nostra erit Apologia? qui tot praeceptis, tot exemplis, tot beneficiis exciti, pedem tamen referimus, & Philosophis ipsis Ethnicis deteriores evadimus. Talenta tot accipimus, & nulla Villicationis reddenda erit ratio? clamabit incassum Salvator (ut olim ad Hierusalem) quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas: & noluistis? quid agimus (P. & F.) quo in loco vivimus? cui bono oleum & operam hic impendimus? nunquid ut bibamus, edamus, dormiamus, inter nos rixemur, & inexcusabiles tandem in opprobrium loci & disciplinae, scenam egrediamur? Si qua igitur consolatio (nostis cujus sunt stimuli) in Christo Jesu, si quod charitatis solatium, Philip. 2▪ 1. si qua communio Spiritus, si quae viscera, & miserationes, addam ego, si qua spes messis fides promissorum, reverentia summi Episcopi nostri, Pastoris, & Agonothetae; si in appropinquantibus (quàm propè Deus solus noverit) supremis Comitiis, ulterioris alicujus caelestis gradus, & laureae immarcessibilis ceperit nos desiderium; non detineant nos in imis hisce subselliis larvae rerum visibilium & crepundia. à tergo non respiciamus cum uxore Lot ad Sodomaeas, [...], ad dextram aut sinistram non declinemus, à vocationis salutaris semita. Sarcinas, quaecun (que) gravant, abjiciamus, non meditemur, ambitionis, otii, luxuriae praetextus noxios, & sophisticas Apologias: sed ad palmam supernae vocationis in Christo Jesu, per omnia elargita nobis media, sensuum, intellectus, gratiae, fidei, Naturae, Creaturae, Scripturae, alacriter & indefesso molimine properemus donec illam tandem in gaudio Domini nostri, & Creatoris faelicissimè consequamur per Jejum Christum, Salvatorem nostrum, cui cum Patre, & Spiritu Sancto, sit omnis Honor, Laus, & Gloria in Saecula Saeculorum. AMEN.
ALLOQUIUM SERENISSIMO REGI JACOBO WOODSTOCHIAE HABITVM 24. Augusti. Anno 1624. A JO. PRIDEAVX Tunc temporis Academiae OXON. Vice-Cancellario.
QUod Portio Latroni è Scholis in forum protracto, ut peroraret publicè, accidisse refert Seneca: illum us (que) eò fuisse confusum, Contr. l. 11. prooemio. ut à Soloecismo inciperet: vereor, ne mihi contingat hodiè apud Te dicturo, ( Regum omnium perspicacissime) qui dicenda anticipas, stupendâ ingenii prolepsi; à quâ, quantum deficit, tantum infra rem subsidit vel meditatissima cujuscun (que) oratio. Cùm autem sensibile nimiùm excellens labefactet sensum, (ut cum Philosophis tradit experientia) quid mirum, si prodeunti subitò è Musarum umbraculis caligent oculi ad insoliti Solis radios. Hosce interim vel deponit cum Phoebo apud Poëtam, vel cùm Mose potiùs velo obducit Sacrata tua Majestas, quoties appropinquant tui Academici; quos non benigniùs audis, quàm invitas: non ut inter caeteros tantùm gratulentur pro more, sed prae caeteris compellent liberè. Hinc, si fieri potuisset, octodecim stipata Collegiis, & septem Aulis, Vide Mari [...] nam de adventu S. Iacobi in Hisp. Baronium Martyrol. ad 25. Iulii. in occursum prodiisset Patrono suo, grata tua Ancilla, Mater nostra, Oxoniensis Academia: sed quia hoc non datur; quod agnoscit, quod debet, quod meditatur, quod vovet, representat per filios hosce suos primarios. Peregrinantur plurimi ad JACOBUM Compostellae, & dum quaerunt ibi Sanctum, inveniunt Idolum. Ne (que) enim inter Fraterculos adhuc constat, An JACOBUS Apostolus [Page 66] unquam Hispaniam inviserit. Quantò compendiosior nostra haec Religio, & certior devotio? Isti prolixum iter emetiuntur, ut minùs forsan accipiant, quàm conferunt. Tu verò JACOBUS noster Tutelaris, non tam expectas tuorum vota, quàm praevenis; & ut cultores illustres tuos, ipse peregrinaris. Capitale fuit Persis irruentibus in conspectum Regis abs (que) veniâ. At Tua quos invitat fama, benigne admittit facilitas; nec tristes unquam dimittit, nisi hoc nomine, qu [...]a est discedendum.
2. Vincula sunt ista ( Rex Potentissime) quibus arctiùs constringuntur ingenui tui subditi, quàm manicis aut compedibus adamantinis Mastigiae vilissimi aut stigmatici: Legibus quidem tuis vincimur nos omnes; sed dimissa celsitudine, facili severitate, temperata Majestate, suavi & demulcienti jugo, vinciuntur praecipuè ii, qui aliàs sunt liberrimi. At (que) hîc dum intueor, quot dicenda occurrunt, & quàm paucis sit dicendum, non adeò turbat quid dicam, quàm quid praetermittam: Non opus est igitur ut vagetur Oratio, cùm domi habeat undè luxuriet. Bibliotheca publica quotannis intumescens ingenti voluminum auctario; Scholae publicae, pinnis tandem fastigiatae, & nubibus aemulae; Salaria publica invidendâ benignitate Professoribus collata, & confirmata, themata fuerunt panegyricis antè hoc in loco dictis; quae fastis jam seponuntur, ut inclarescant seris nepotibus. Atquî non adeò sterilescit Tuum (ô Rex felicissime) Imperium, vel languent Regiae benignitatis exempla; quin certet cum ipso temporis decursu, Moecenatum recentior beneficentia. Quid dicam de Aulâ Lateportensi, quae ( Aquilae instar) tuo diplomate, post tot saecula, tandem vetustatem exuit, & transiit in Collegium Pembro [...]ianum, vel ipso nomine satis dotatum & nobilitatum? Ad marginem praeterlabentis amnis, Heroicis hodiè insurgit sumptibus Hortus Botanicus, qui Patavinis vel Leydensibus, hâc ex parte, non cedat deliciis. Ex decreto de aperiendo Flumine, tuo Regali assensu firmato nuper, & promulgato, quàm perenne manabit, Academicis praesertim tuis, emolumentum, sentient affluentiùs posteri, quàm praesentes explicent. Postremò ne mutus sim aut ingratus Orator, in meâ aut meorum causà; obtinuit antè annum, Tuis praesertim literis, mandato, & dono, Exoniense Collegium, haud ita latam terrae portiunculam, sed in illâ nunc eminet non infimae notae Sacellum: deest tantùm ad complementum, debita Consecrationis solennitas, & Divi JACOBI titulus; quò ex voto Fundatoris & Collegii, innotescat posteris; & in jugi Salvatoris cultu, unò cum Sanctissimi Apostoli, benignissimi Regis in aeternum recolatur memoria.
3. Ista verò cùm sint hujusmodi, ut si indies repetant, indies admirationem excitarent, in censum nihilominus vix venient, si cum caeteris, (quae Tuae Majestati accepta referimus) conferantur. Gloriamur Academiam inter tot adversantium coniculos, à Papismi fermento esse conservatam? Conservavit tua prudentia: Gratulamur Arminianismum nostras Cathedras non infecisse? Exhibuit tua providentia Antidotum. Disciplinam, Academias, Episcopatus, sús (que) dé (que) raptassent jamdudum Puritanismi furores, nisi frigidum suffudisset & injecisset fraenum, felicissimo rerum usu maturatum tuum judicium. Quis obstaret aemulis & feralibus istis Harpiis, qui solùm illud detractum sibiipsis & suis pullis aestimant, quod Academicorum accessit rationibus; nisi tuus interveniret splendor, & nebulas istas dispelleret. At (que) istis quidem laudibus, nil decerpit Militum virtus, nil Consiliariorum solertia, aut subsidium. In Aedificiis, stipendiis, & privilegiis, agnoscerent potiùs morosi, Regis gratiam & Authoritatem, quàm sumptus proprios, aut fabricam. Sed quòd Papismus non invaluit, non praevaluit Arminianismus, non dissipavit Puritanismus, aut prostravit lividorum sontica barbaries, tot congesta Maecenatum Trophaea; Tuae (ui ita dicam) praerogativae, (Regum omnium Sapientissime) est peculium. Non hîc se immiscent aliae causae auxiliatrices, aut casus: sed totum hoc, quantumcun (que) est, quod certè nobis Academicis praecipuum & palmare est, totum (inquam) est tuum.
4. Illam igitur Academiam, (O REX) quam tot affecisti beneficiis, decorâsti trophaeis, munivisti privilegiis, beâsti orthodoxae Professionis libertate, illustrâsti [Page 97] praesentiâ, donâsti scriptis, ituris in sequentium aetatum miracula & oracula, irrigâsti postremò expectatâ affluentiâ liberandi Fluminis, habes hodiè prostratam ad debita Majestatis Tuae obsequia, ut agnoscat quanta accepit, reddat quod potest, veniam petat ubi deficit, exprimat saltem quod cupit, cùm non habeat quod rependat. Mavult nunquam fuisse felix, mallet semper haberi vilis, quàm ingrata tali Patrono, in cujus Benignissimo Favonio, illos quibus anteà & adhuc animatur, haurit spiritus; & in praecipiti senectute (ut Invencula) fit faecunda. Intra proximè elapsum novennium, (obstitricante pro modulo, meo qualicun (que) Professoris tui conatu) septuaginta tres emisit in S. Theologiâ Doctores; ut omittam ultra centum & octoginta ejusdem facultatis Baccalaureos▪ quos confidentèr dicam, non tantùm Papismum execrari, Arminianismum, non fovere, Puritanismum explodere; sed etiam pestiferam istam, & nuper flammis ultricibus expiatam, Buchanani, Paraei, Danaei, & aliorum de cohibendis Regibus sententiam, merito ferire Anathemate. Nec Medicis, Jurisconsultis aut Philosophis desunt proprii catalogi, desunt fida pectora, desunt promptae linguae, ad gratissim [...]m Doctissimi Regis observantiam. Summatim ut dicam; quot fovet Academia genuinos Filios, tot habet Rex Jacobus Deo supplices, ut Angelus, qui eripuit Jacobum Patriarcham è cunctis malis, perpetuet illius felicitatem: per quam agnoscimus, Academias ultra speratam sortem triumphare. Quàm pulchra igitur sunt tabernacula tua (O JACOB) & tentoria sub te Israelis tuael ut valles nemorosae, ut Horti juxta Fluvios irrigui, ut Arbores Aloës, quas plantavit Iehovah. Fluat aqua de situlâ tuâ ad perpetuum tuorum Refrigerium; ingemat elatus Agag sub tuo victrice brachio: nec Gog aut Magog Monocerotas aut Leones tuos impunè exsuscitent, aut lacessant▪ Ut postquam Corah, Dathan, & Abiram, & omnes eju [...]dem instituti Alastores, dehiscentibus terrae faucibus, absorptos conspexeris; postquam Locusta [...] & Ranas Apocalypticas à tuis finibus & latifundiis procul abegeris; postquam ingratorum murmura, vel justitiâ tuâ [...]liseris, vel prudentiâ & moderamine plusquàm humano sedaveris: postquam Regalem tuam prosapiam, apud▪ exteros (proh dolor [...]) tot annos jam exulantem, haereditariis sedibus, & dignitati restitutam videris: Sicut JACOBUS ejus Nominis primus, super extremo adorans baculo, non priùs hoc terrestre relinquas Regnum, quàm (raptu quasi ELIAE) coeleste possideas, & in CAROLUM PRINCIPEM duplicetur Spiritus. Quod faxit Pater in Filio per Spiritum Sanctum. AMEN.
Absolutionis Formula qua Antiquitus solebat VICE-CANCELLARIUS in vigilia Palmarum, Baccalaureos post praestitas Determinationes Quadragessimales solenniter dimittere.
NE vacaret Charta, assuta est (petente Typographo) haec Absolutionis Formula, quae Baccalaureos tantùm respicit, ad quos habitae fuerunt sex Conciones antecedaneae. Quod ut pleniùs ab exteris percipiatur, habendum est Baccalaureos exercitia Quadragesimalia praestituros, duos è suis pro tempore eligisse quasi Magistratus, quos Collectores vulgo nuncupabant. Hisce incumbebat Baccalaureos reliquos determinaturos, in classes distribuere, & suis vicibus certa serie, quibus responderent designare. Collectores illi fuerant plerun (que) ex delibato Determinantium flore, Nobilium, aut Generosorum filii, qui magnis impensis, & partium prensantium studiis munus illud ambiebant. Quod cum in tumultus non ferendos tandem degeneraverat, mutatus permanet hodie iste electionis modus; ut minori strepitu pacatius transigantur omnia. Prisco autem ritu è Collectoribus senior coram Vicecancellario (finitis precibus publicis) limatam habebat Orationem, quâ agebat praecipuè, ut si quid à se, vel suis juvenili impetu, Academiâ aut studiosis indignè admissum erat, aut commissum; pro sua paterna pietate & prudentia Vicecancellarius indulgenter ignosceret. Inde ansam arripit Vicecancellarius hac vel simili forma respondendi, ut sequitur.
ET moris est, & postulat horum omnium expectatio, ut tam submissè & elegantèr peroranti, aliquid saltèm reponerem. Afficeret me quidem tua adeò calamistrata oratio, ( Generose Adolescens) si tuam solummodo egisses causam, & non plurimorum, qui te circumstant, tui prorsus dissimilium. Cum Porchetus Archiepiscopus Genuensis in die Cinerum, Plat. in Bonif. 8 [...]. Cineris benedictam aspersionem (pro superstitione istorum temporum the [...]trica) à Pontificis sanctitate praestolaretur, sub solenni & usitata formula, Memento Homo, quia Cinis es, & in Cinerem reverteris; retulit [...] ingestum in oculos pulverem ab indignabundo Dispensatore, cum hoc sacerrimo expiamento. Memento Homo quia Gibellinus es; & cum Gibilinis in Cineres redigeris. Pari si vobiscum agerem severitate ( Baccalaurii impraesentiarùm demissè supplices.) me nimium fortasse tetricum & superciliosum censeretis; atqui talem non reddidit me natura sed multorum inter vos Petulantia. In ulcere autem non libet unguem asperius versare. Recolite vobiscum quid vestri erat obsequii, & quàm ingenuè istud praestitistis. Et ex datis hujusmodi praemissis, vel juxta vestrum Aristotelem inferatur Conclusio. [Page 69] Indulsit vobis ut nostis gratiosè Alma Mater Academia Baccalaureatus Lauream, indulsit pro dignitate insignia, contulit privilegia, vocavit ad libertatis pileum, designavit vobis Scholas, Scholas dicam an palatia nuper extructa ad stuporē magnifica. Fenestrae, Cathedrae, sedilia, à puerilibus naeniis abducerent, & Sobrietatis, verecundiae, & solennitatis religionem quandam incuterent. Interfuerunt pro munere Inspectores, selecta praeponuntur ad discutiendum Logica, Physica, Metaphysica, Ethica, Politica, punctissima problemata, expectavimus more prisco, argumentorum momenta, & solutionum acumina. Sed quid tandem prodit? vultis ut quod res est dicam? Screatus, pedum strepitus, & inconditi clamores perturbant omnia. Sic ut appositè quadret illud de tanto apparatu.— [...]. ‘& [...].’ Quid verò exteros existimetis qui huc confluunt, ut ad Artium emporium inter tales rutubas secum reputasse? Haeccine est depraedicata disciplina, quae antiquitus Scotos, Burleos, Occamos, & memoriâ recentiori, Juellos, Raynoldos, caeteros (que) ejusdem prosapiae heröas mundo dedit? Sic respondet tandem pro suis (ut habetur in spondendi Formula vester Aristoteles? puderet profectò
Haec autem dum audit, dum intuetur, dum perpendit solicita mater Academia, abimo quasi pectore ducit suspiria, & quid de talium profectu (inquit) est sperandum, qui in limine tam inauspicatò non cespitant tantùm, sed cernui proruunt? Ad conspectum tamen tuum & tuorum comitum ( Collector ingenue) detergit oculos, deponit rugas, & quicquid insolentiùs sit à maleferiatis patratum, tuae suavitati & Candori condonandum ârbitratur. Ne (que) enim omnia grana ejusdem Cumuli, sunt ex eodem semento. Agnoscit in hac Corona tui similes, faciles▪ in obsequium, arrectos ad audiendum, à rixis & ineptiis toto coelo aversos, ad disputandum tamen promptissimos, aculeatos, & nervosos, hos procatur & attrahit in sinum & amplexus suos; capita demulcet, exosculatur, nec ignoscit tantum, sed ad sublimiora in Musarum exhedris destinat subsellia. Vestrum interim est ( Laureati Adolescentes) non abuti tam obvia & in medio posita Indulgentia; sed tanto impensiùs niti, Ne cum Amphora caepit Institui currente infaeliciter rota, exeat urceus. Pelles quas gestatis agnini, pilia quibus ornati estis quadrata, habitus, tituli, singula inculcant non tàm suscepti gradus privilegia, quàm ampliora à vobis pietatis, eruditionis, sobrietatis exhibenda esse specimina. Quam indignum enim esset, & parum decet, vel Baccalaureum debacchari, vel sub agnina pelle lupum agere, aut sub pileo dignitatis tesserâ, insignitèr repuerascere. Cogitate igitur ( Baccalaurei) quales fuistis, quid accepistis quo tenditis & quaenam sit Ecclesiae, Reipublicae, Academiae, Parentum, & amicorum, immò omnium Bonorum de vobis expectatio. Messem vestram herbescentem, ne depascant Ferae singulares, non conculcent Onagri; non negligat aut rubigine obductam, reddat socordia, quinimò illud assidui & accubui velis omnibus & remis alacritèr & perseverantèr agite, ne Academia votis, Amici expectatione. Res-puhlica messe, messis operariis, operarii mercede, & exoptato fructn tandem destituantur. At (que) ita, qui solus potest (quod ipse tantum denuntio) caelestis pater à praeteritis, vos omnes quot quot hic adestis absolvat, & ad Ampliora, (prout ipsi visum fuerit) suo tempore promoveat.