DE ORIGINE FONTIUM TENTAMEN PHILOSOPHICUM.
1.
INTER perplexas, penè dixeram vexatissimas Quaestiones, quae summorum ubique Gentium Philosophorum acutissima torserunt ingenia, vix alia occurrit adeo implicata, ac ea quae est de Origine
[Page 2] Fontium; Vtrum scilicet ex imbribus, nivibus & grandine solutis, caeteris
(que) exhalationibus spongiosis Montium cacuminibus, eorumve clivis collectis, ac in vallibus prona scaturigine prosilientibus, oriantur? an ex
Mari, tanquam è magno aquarum Thesauro, per varios Telluris anfractus & tortuosa diverticula deriventur, in quod iterum per amnes & flumina decidant? Hoc est, ut rem verbo expediam, Vtrum ex
Mari originem trahant,
Superiori quadam circulatione, per nubes; an potius
Inferiori, per secretiores quosdam Maeandros in intimis Terrae visceribus? an
utraque?
2. Cujus quaestionis Serram licet plurimi Autores tanto studio
[Page 3] traxerint, ut sola integro volumini saepius suffecerit; adeo ut hanc provinciam ornaturus, actum agere videatur: Cum tamen in Itinere nostro, per Comitatus tum
Oxoniensem tùm
Staffordiensem (Naturalis Historiae totius Angliae contexendae gratia) suscepto, plurimae occurrerint fontium Scaturigines, aequè Indigenis forsan, ac Alienigenis inauditae, saltem haud sat animo perpensae: Non abs re fore existimavi, eas palam proferre; ac publici Juris facere, in gratiam Philosophorum, eò quod dictae Quaestionis elucidationi plurimum conferre videantur.
3. Atque ut opus propositum, quanta possem, absolverem
[Page 4] brevitate, ipsam Quaestionem adeo perstrinxi, ut
Nicolai Papini, aliorumque insomnia, statim ab ipso limine excluserim; probe sciens, omnes omnium opiniones vel minimam verisimilitudinem prae se ferentes, ad alterum Quaestionis membrum sic propositae, nullo fere negotio reduci posse. Ut rem item expedirem non minori perspicuitate, operae praetium duxi, sepositis verborum ambagibus, prima Diatribae fronte, varias Fontium species enumerare, quas habita prius matura deliberatione, commodius distingui posse comperi, secundum varios fluxus modos, decursus durationem, & minerali virtute saturationem; juxta
[Page 5] quos locos sponte se dividunt, in
-
[...]on
[...]s
- Temporales, qui non jugiter fluunt: quique rursus dividuntur in
- Regulares, qui sunt vel
- Incerti, qui tamen pluvias semper subsequuntur.
- Certi, vel periodici, qui certis quibusdam temporibus fluunt.
- Irregulares▪ qui etiam sunt vel
- Annui, qui quidem quolibet anno fluunt, incertis vero temporibus istius anni.
- Septennes aut decennes, qui septennio aut decennio fluunt, vel deficiunt.
- Perennes, qui indesinenter scaturiunt, quales etiam rursus dividuntur.
- in
- Limpidos, puros putos fontes; qui vel
- guttatim:
- praecipitanter.
- decidunt.
- Mistos▪ qui saturantur vel
- Sale, quorū alii sunt.
-
- Calidi, ut videre est in Thermis.
- Frigidi, ut in Salinis, ac aliis aquis medicatis.
- Sulphure.
- Bitumine.
Ad quorum aliquem ex supra nominatis, omnes, ut opinor, fontes commodissime reduci possunt, saltem qui occurrebant in
[Page 6] Comitatibus supradictis; Utrum vero hi omnes procedant à pluviis, vaporibus, & roris stillicidiis, &c. vel potius à mari, aut nonnulli ab una, & alii ab altera causa? Sub Judice Lis est.
4. In cujus decisione (ni meum me fallat judicium) mihi audaciter pronunciare fas erit, istos fontes qui nullo continuo gaudent cursu, istos inquam, qui sub aestate & aere sereno deficiunt, & demum post copiam pluviarum, & Austrinum coelum, quando terra humidis irroratur guttis, iterum constanter profluunt, aut saltem scaturire incipiunt; ut breviter dicam, Temporales illos & Regulares incertos fontes; omnes omnino dependere à pluviis, vaporibus, &c. Insuper persuasum
[Page 7] habeo ut plurimum illos perennes prope summa montium fastigia (è quibus plurimi à me visi sunt) quos saepissime invenio guttatim manantes potius quam fluentes, ab aquis pluvialibus oriri; sive vaporibus, quos non raro summitatibus eorum incubantes intuemur; dum interim valles sudo fruuntur coelo, & radiis nitent solaribus. Neque hi tantum, verum ut
Vitruvius, Pet. Martyr, Cardanus, Molina, Bern. Palissy, Gassendus, Le Pere Jean Francois, & quidam Anonymus
Gallus qui librum edidit
Parisiis Anno 1674. una cum nostratibus D
no
Ray, & D
no
Hook, &c. existimant, omnes alii fontes & rivi quicunque, humori in sublimibus coacto, suam debeant originem
[Page 8] & perpetuitatem: quam sententiam probabilem esse evincere contendunt, argumentis praecipue sequentibus, quae fideliter & succincte jam proponam.
5. Quorum primum est, quod diluvia & ingentes fluminum exundationes manifeste proveniunt, aut à pluviis immediate praecedentibus, aut à nivibus solutis. Secundum, quoniam plurimi fontes sub solis aestu totaliter desiciunt, & generatim omnes minuuntur. Tertium, quia nulli unquam fontes in summo montis vertice erumpunt, aut adeo prope cacumen, quin semper superemineat portio aliqua terrae superior, quae incremento eorum aliquid suppeditet; excelsis praesertim in montibus qui
[Page 9] semper madidis nubibus irrorantur, & quos radii solares languide feriunt. Quartum, quoniam omnibus notum est, quod in campis longe lateque patentibus, nulli uspiam inveniantur fontes, nisi prope adsint colles à quorum vicinitate suppeditari videantur. Quintum, quod in terris tenacioribus argillosis, quas aqua difficulter permeat, raro fontes observamus; cum nunquam desint in arenosis & saxosis terrae partibus, per quas aqua facile percolatur. Sextum, quia doctissimi viri, qui rem experti sunt, & ad calculum reduxerunt, nos certos fecerunt, quod, communibus annis & locis, tanta copia aquarum in pluvia, vaporibus, rore, nivibus, &
[Page 10] grandine, à coelo decidat in superficiem cujusque provinciae, quanta abunde sufficiat omnibus rivis istius loci in mare fluentibus. Septimum & ultimum, quoniam rationes eorum qui volunt omnes fontes è mari oriri, & ab eo continuo suppleri, adhuc adductae; viris eruditis vix dum satisfecerunt,
6. Imprimis, utrum tales dentur cavernae aut ductus subterranei in visceribus terrae, qui è Mari ducant originem. Vel secundo, si tales concedantur, quomodo aqua ascendere possit ad summitates montium, & inde effluere, cum mare nullos tales agnoscat tumores, nec partes alias exhibeat, caeteris altiores, quales cernimus in salebrosa telluris superficie;
[Page 11] neque ascendere valeat supra Libramen propriae superficiei. Tertio, quod ignotum sit, quomodo aqua, si è Mari proveniat, salsedinem suam deponat: difficile enim est assignare modum, quo per transcolationem continuam fieri possit, cum ne per distillationem eamque frequentem, & saepius repetitam, artis auxilio edulcorari poterit: Marina etenim aqua duplici abundat Sale, volatili scilicet (uti nos edocent fruges ad littora praecociores, ac nivium & pruinae degelationes citissimae) & fixo; quod licet tum per percolationem tum per distillationem separari poterit: volatile vero non item, cum adeo spirituosum sit, ut cum tenuissima ascendat aqua.
[Page 12] Nec Quarto, satisfecerunt, cur cryptae istae subterraneae, per quas dictae percolationes fiunt (si illic defessum quasi sal concrescat & cohaereat) copiâ suâ à mundi primordiis inibi derelictâ, nondum sint repletae vel obstructae. Nec Quinto, cur mare ipsum non omnem suam erogaverit salsedinem, cum non possimus non concipere totam aquae molem ab orbe condito per viscera terrae saepius colatam esse, quam ipse Sol suum peregerit cursum, uti illi facile concedunt, qui contrariam mordicus opinionem tuentur: Atque hae sunt praecipuae (nec contemnendae) rationes, quae supradictos Autores in priorem sententiam traxerunt, eosque in eadem tenent; ut quae
[Page 13] probabiliores & tantum non apud omnes receptae. In quarum recapitulatione tantum abfui ut eas diminuerim, ut potius illis addiderim, atque nonnullas forsan nervosius, quam ipsi earum Propugnatores, proposuerim.
7. Verumenimvero neque ista opinio suis caret nodis; imo forsan insuperabilioribus laboret difficultatibus, quam ea
Homeri, Platonis, Aristotelis, Virgilii, Senecae, Plinii, Philosophorum Conimbricensium, Scaligeri, Dobrzenzki, Van Helmont, Lydiati, Petri Davity, Cartesii, Du Hamel, Schotti, D
ni
Jacques Rohault, Petri Barbay, nec non Reverendi admodum & Doctissimi viri Domini Doctoris
Stillingfleet, Ecclesiae
Sancti Pauli Decani, qui
[Page 14] omnes paene una voce loquuntur, & asserunt, aliquot saltem fontes per occultos quosdam meatus in penetralibus terrae, ab aqua marina derivari, quos etiam volunt per rivulos & flumina, inferiori nostra circulatione, ad inexplebile istud receptaculum iterum redire: haec inquam, opinio forsan vexatioribus implicata est difficultatibus, quam ea
Homeri, &c. Imprimis enim plane dissentaneum rationi videatur, quomodo ulli ex istis fontibus qui Temporanei & Irregulares appellantur, qui aliquando fluunt, & statim deficiunt, à pluviis vaporibusque dependerent. Cujus generis unum inveni in Parochia de
Whittington in Comitatu
Staffordiae juxta locum dictum
Hungermoore-Slade,
[Page 15] qui (ut vulgo traditur) nunquam nisi imminente aliqua frumenti inopia erumpit, aliis enim temporibus humidissimis licet, aqua destituitur, uti & ipse inveni in Anno 1680. praeeunte pluvia per totius fere mensis spatium; quando vero erumpit, (quod vix forsan seculo evenit) vix ultra triginta perticas profluit; cum subito deficit, & à terra arenosa absorbetur.
8. Prope pontem vulgo dictum
Ashwood in Parochia de
Kings-Swinford, non procul à
Swyndona, in eodem Comitatu, similem mihi fonticulum ostendit fidissimus Amicus
Johannes Paston Rector de
Himley, ideo dictum
Hunger-wall, aut quod aqua totus privatur, aut non nisi stagnante
[Page 16] abundat; neque unquam fluit (uti etiam vulgo traditur) nisi subsequente rei frumentariae penutia: an vere nescio, nec quaerere libuit; certior autem factus sum, eum non semper fluere; quando autem fluit, tanto cum impetu ferri & fragore ruere, ut tam improviso sonitu dicant quosdam olim Latrones, non minori, quam conscientiae horrore affectos fuisse, adeo ut, quod abstulerant, projecto, illos in fugam verterit. Non disimili modo, ut opinor, ac insignis ille Fons, in
Alto Pecco, in Comitatu
Darbiensi, Weeding-well dictus, qui, uti narrat ingeniosissimus simul ac Doctissimus Vir, & Amimicus meus ex paucis
Carolus Cotton de
Beresford Armiger, in
[Page 17] historico ejus Poemate
De Mirabilibus Pecci ante aquarum effluxum raucum immugit
a. Quodque facit periodis adeo incertis, ut difficile sit assignare fluxus diem, multo minus horam. Tantum à vero abest quod vulgo perhibent, eum maxime à
Mari dependere, ejusque fluxum refluxumque sequi, eoque pacto (satis abusive)
Tides-well vocari. Prout enim acutissimus
Malmesburiensis carmine suo
de Mirabilibus Pecci nobis fidem fecit,
Fons hic temporibus non tollitur (ut mare) certis:
Aestibus his nullam praefigit Ephemeris horam
b,
9. Immediate subnectens, eum
[Page 18] esse adeo dubii & incerti fluxus, ut nonnunquam ter in hora fluat refluatque; aliquando autem vix semel in mense: cujus saepius repetitos fluxus pluviis, & infrequentes siccitati tribuit. Cui tamen supradictus ingeniosissimus
Cottonus, ejusdem tituli Poemate, satis nervose regerit.
Haec si vera forent, tum, si non decidat imber,
Fons nunquam campos è summo monte rigaret:
At dum fissa patet Tellus, dum Syrius urit,
Hic solito gaudet cursu, nihil impedit aestus;
Fertur in arva ruens hic semper limpidus amnis,
Et purus, nunquam pluviis hyemalibus auctus.
c
[Page 19] Ita prorsus independentem esse hunc fontem à coeli temperie existimat acutissimus Ille Vir, licet caritatem annonae aliasque revolutiones inopinatas divinare minime feratur, quod de nostro fertur. Qua ipsa de ratione, quodque cum sonitu erumpat, eundem arbitror esse atque lacum illum cui
Alexander Neckhamus easclem ipsas qualitates tribuit, & diserte refert in hoc Comitatu reperiri: cujus, de hac ipsa re, vetustissimum extat
Poema, sub hoc lemmate.
De Lacu Staffordiae.
Rugitu lacus est eventus praeco futuri,
Cujus aquae fera se credere nulla solet;
[Page 20] Instet odora canum virtus, mors instet acerba
Non tamen intrabit exagitata Lacum
d
De qua quidem proprietate,
[nullam omnino feram ulla ratione adduci, ut eum ingrediatur] etiamsi fando nihil accepisse fatear, tamen cum hic, prae caeteris, ei maxime conveniat, de quibus in hoc Comitatu audiverim; aut is profecto est, aut forsitan (quod probabilius videtur) non omnino datur ejusmodi in rerum natura.
10.
Gualterus Heminburgensis aquas hujusmodi discontinuas fatidicas, quae
Vipsae perhibentur, nobis etiam refert. Has
Guil.
[Page 21] Neubrigensis in provincia
Deirorum prope natale ejus solum extitisse asserit, sibique à pueritia compertum, eas rariuscule, ante frugum penuriam,
non jugiter, sed annis interpositis profluere, in quibus mediis interarescerent; quam siccitatem illi procerto magni proventus indicio reputarunt
e. Et mihi relatum est ejusmodi scaturiginem prope
Spot-Grange non procul ab
Hilderston in Comitatu
Staffordiae reperiri, quae appropinquante annonae gravitate tantummodo perrumpit, cum tribus ante, quatuorve annis, aruisset. Parvulus ille fons in saltu
Cankwood dicto, in eodem Comitatu, à Spectatissimo Viro D.
Briano Broughton
[Page 22] Baronetto tam pathetice laudatus, potest etiam in hunc censum referri; cum aequè udâ, ac siccâ tempestate profluat, interdum vero neutrâ. Quae omnia exempla in unum collata, una cum nonnullis, quorum inferius mentio fiet, evincere posse arbitror, dari quidem alicubi terrarum hujusmodi scatebras discontinuas, quae nihil omnino à coeli temperie pendeant: Utrum vero vinculum aliquod intercedat inter harum profluentiam, & fames, bella, pestes insequentes, & complures alios ferales eventus, mihi fides laborat, nec ausim id asserere, vel huic Diatribae inserere.
11. Nam è contrario
Sanctae Helenae fontem apud
Rushton
[Page 23] Spencer in Comitatu praedicto, comperi adeo divitis esse venae, ut cum alio tantum viribus non dispari conjunctus, molae haud procul ab utriusque ortu distanti, superne versandae, per multos annos suffecerit; tamen aliquando fit (nescio quo fatorum numine) ut hic etiam fons arefiat, postquam per octo, decemve annos jugiter profluxerit, neque hoc paulatim, sed plane de subito, tam in humidis quam aestivis temporibus; assidue vero circa initium
Maii, cum Scaturigines vulgo magis exundant; & ita ferme perstat (ut mihi pro certo nuntiatum est, à dignissimo, ingeniosissimoque Viro Domino
Roberto Wilmot de
Eardley Armigero) usque ad S.
Martini festum
[Page 24] deinceps insequentem. Hoc quoque traditum nunquam accidere, nisi stupenda quadam calamitate, frugum inopiae, bellorum aut aliarum revolutionum majorum, imminente. Ita Tibi nunciabunt, ante novissimum bellum civile aruisse; rursus ante
Caroli Primi, Beatae memoriae Regis Angliae, Martyrium; item circiter decem retro annos, cum magna frugum caritas impenderet; postremo autem in Anno 1679. paulo antequam
Pseudo-Protestantium nonnulli
(Prasinae factionis) Ardeliones, res turbare coepissent. Res autem easdem, contrariis, ejusdem causae, in idem subjectum, operationibus portendi, mihi duriusculum videtur, ne dicam absurdum ut credatur;
[Page 25] adeo ut verear plus fortunae & credulitatis rei inesse, quam dependentiae, quae possit intercedere fluxuni & siccitatem horum fontium, ac hujusmodi tristes eventus.
12. Praeter has temporarias irregulares scatebras, aeque improbabile videtur (ne dicam impossibile) ut temporariae, legitimum autem in orbem redeuntes scaturigines, pluviis, roribus, & caeteris, originem debeant: nam praeterquam quod certas observent vices, Coelo aeque sudo, ac pluviali, nonnullas ex illis contingit saltem, (si non & arcana quadam naturae lege dirigantur) vel sub aestate tantum, quamvis arida, fluere; aut magis tum profluas esse, in extrema licet imbrium inopia.
[Page 26] 13. Sic inclytus Galliae horarius fons
Lersus, qui ex immanis altitudinis spelunca in montibus
Foxiis prope
Belestadium Volcarum, originem trahit, & campos
Mazereos juxta
Tolosam irrigat;
Hic (inquit
Emanuel Maignanus
f)
per aestatem singulis horis, quadrante paulatim succrescit, non sine multo aquarum immugientium fragore, mox quadrante in uberrimum fluvium exundat; deinde alio quadrante subsidit, ac demum quadrante etiam interquiescens, aret. Du Bartas hunc quatuor menses durare,
Gassendus tres tantum dicit, eumque in
Maio, Junio, Julioque, primum erumpere. Utraque vero alternatione
[Page 27] adeo notabilis est, ut
Bartasio testimonium perhibente, uno horae semisse, sicco pede transiri possit, altero, ne vado qui
[...]dem; cujus de illo argumento
Poematis partem sic transtulit
Gabriel Lermeus.
Per menses aliquot dum sol utramque revisit
Thetida, sex quater ille vices oriturque caditque;
Nunc siccis pedibus siccae calcantur arenae,
Nec mora dimidiae spatium vix fluxerit horae,
Ecce tibi subito ruit impere
Lersus abundans
Spumeus, & cursus magnarum imitatur aquarum.
[Page 28]
Nec conticere liceat miram Fontis naturam in agro Comensi,
quem Plinius
junior refert, ter in die auctibus & diminutionibus crescere, ac decrescere. Cernitur,
inquit, id palam, & cum summa voluptate deprehenditur. Juxta recumbis & vesceris: atque etiam ex ipso fonte (nam est frigidus) potas: interim ille certis dimensisque momentis vel subtrahitur vel assurgit. Annulum, seu quid aliud ponis in sicco, alluitur sensim, ac novissime operitur: detegitur rursus, paulatimque deseritur. Si diutius observes, utrumque iterum ac tertio videas
*.
14. Inter has temporarias, certis tamen vicibus redeuntes aquas,
[Page 29]
Nigrum, Gangem &
Argyropotamum, cum hi statis temporibus increscant, numerare par est; aliumque
Gassendi, quem
Collis Martiensis fontem nominat, qui octies qualibet hora fluit refluitque
g; Item alium prope
Kilken, in agro
Ordovicum Flintensi, quem Cl.
Merrettus quater singulis horis reciprocari narrat
h; quibus addi potest ingens illud flumen,
Nilus, qui jam plurimus 24
o Septembris decrescere incipit, adeoque ad insequentem
Majum sensim diminuitur, ubi tam parvus & languidus fit, ut stagnare potius quam profluere videatur. Verum cum ipso sole oriente duodecimo
Junii, seu
[Page 30]
Baoni Coptitarum, qui incidit nobiscum in decimum septimum ejusdem Mensis, aestate jam adulta, increscere incipit, adeoque pergit usque ad decimum septimum Septembris, juxta illorum calculum, juxta nostrum vero ejusdem Mensis diem vicesimum quartum, inundatam interim
Aegypti terram mirum in modum foecundans: cujus incrementi originem, H.
Vanslebius qui ibi per aliquot annos agebat, & studiose rem observavit, stillis quibusdam, roris instar deciduis, praecipue tribuit; quae cum aquis immixtae, talem in iis fermentationem, & putrefactionem excitant, ut seipsas expandant, & in altiorem molem intumescant, diu antequam à magnis in
Habessia pluviis
[Page 31] hoc effici poterit; quae, ut
Cl. Ludolphum Habessinus Abbas
Gregorius monuit, ante illorum hyemem nunquam decidunt, (ea vero non incipit ante vicesimum quintum
Junii,
i) & aliquod tempus necessario requirunt, dato, quod illo ipso die corruerent (neque moras à cataractis paterentur) ad vastum illum terrae tractum permetiendum inter
Goiam, (ubi
Nilus oritur) &
Aegyptum; quamvis
Vanslebius affirmet ante
Julium Augustum, &
Septembrem eas non decidere: adeo ut has pluvias neque primam esse, aut solam ejus incrementi causam, pronuntiare fas est
k.
[Page 32] 15. Durante hoc incremento, quod fermentationi tribuendum est, viridis quaedam spuma aquae superinnatat: eaque viginti aut quadraginta dies, plus minusve, prout pluviae citius aut serius in
Habessinorum terra corruunt, permanet; quae cum in
Aegyptum pervenerint, fluvium rubescere faciunt, eo colore ducto à terra, quam in itinere lambunt, antequam eo perveniant; ipsius enim
Aegypti terra pulla est, nec ad illum effectum vim habere credi potest. Eruditissimus
Cambraeus, (prout à
Gassendo citatur) hanc fermentationem à Nitro effici censet, quo tum tellus
Aegypti, tum maxime fluminis alveus, luxuriari agnoscitur; quod à sole incalescens, hunc in modum
[Page 33] se expandit, ipsumque amnem intumescere facit
l. Hic Ille, si nitrum illud intelligit, quod nobis Arabice Borax nominatur, (nativum volo non factitium) alioque nomine Chrysocolla dicitur, quod
Rulandus aliique terrae viridis speciem pronuntiant
m; quodque omnibus notum est, (licet factitium tantum nobis in usum venerit) calore turgescere & insufflari, illi lubens assentior: eoque potius, quia magnam ejus copiam in
Aegypto haberi reperimus, quodque aquae istius Fluvii, primo sub incremento, uti
Vanslebius nos edocet
n, toto corpore pruriginem excitant; quod etiam arguere
[Page 34] videtur, Nitrum illud, seu forte Natrôn
Aegyptiacum, quod species est Nitri
o, particulis pungentibus tum maxime vigere. Item tertio, quia hinc aliquam spumae virentis rationem reddere possumus, quam nihil aliud esse existimo, praeter fermentationis à solis calore factae excretionem, dum in Boracem seu viridem terram vires exerit, quam
Wormius eo meliorem esse dicit, quanto propius ad veri Smaragdi colorem accedit
p. Non quasi id ignorem, quod vulgare Nitrum, dum detonat, aut alcazizatur carbonibus, viridem colorem acquirat; quod nescio cur non etiam,
[Page 35] immodicis solis caloribus in ista regione exustum, praebeat.
16. Neque vero fluvius solum notabili huic fermentationi obnoxius est, verum etiam stagna & lacus ubique viciniae, item consimili spumae virore cooperiuntur: quam
Vanslebius Anno 1672. dicit crassiorem fuisse, quam multis retro annis comperta fuerit: consimiliter aquae fontis
Argeni seu
Gerni (Monasterium id est
Coptitarum prope
Benhesam in media
Aegypto) observantur has stillas deciduas seu rores sentire, & ipsa eadem nocte increscere, pari modo cum flumine; quae cum nihil omnino commune habeant cum pluviis
Habessinis, clare demonstrant aquae istius fluminis incrementum,
[Page 36] ex parte saltem, ab alia causa provenire, quodque verisimillimum, à fermentatione per nitrum facta; id autem quomodocunque siat, proprios ipsius puteos, quorum in
Aegypto magna copia est, relinquere videtur, quo tempore fluvius increscit, in eumque se conferre; huc
Plinius testimonium perhibet, nempe dum
Nilus increscat, & plurimus fiat, omnes nitri puteos arescere, cum autem subsidat & intra ripas se contineat, nitrosum saporem iterum per quadraginta dies perpetuos praebere
q.
17. Quod item amplius confirmatur experimento, miro sane, sed imprimis vero: nempe si
[Page 37] terram
Aegypti fluvio affinem sumas, eamque diligenter servatam, ne unquam madefiat, aut aliter imminuatur, indies pendas; non ante decimum septimum Junii graviorem aut leviorem experieris; quo ipso die gravescere incipit, &, una cum fluvio increscente, pondere augeri, unde futuri diluvii tam certam scientiam consequuntur, quam ab ipso fluvio possent. Cum aeris humiditas extra controversiam omnes locos pervios pervadat, & cum eodem in terra nitro misceatur, quod eam aeque ac aquam pondere augere faciat. Hoc
Pr. Alpino confirmatum erat sat multis Experimentis frequenter visis, à
Paulo Mariano Veneto, Galliarum Regis isthic Consule,
[Page 38]
Paptista Aeliano Jesuita, Francisco Saxo, Francisco Bono, &
Johanne Varotto nobili
Anglo
r; quod mihi dubitationem movit, an hujusmodi diurni aeque ac annui rores cadere non possunt (quibus simul variare, pro phaseôn Lunarium variatione, contingat) qui aliqua saltem ex parte fluxum & refluxum aequoris caerulei creare possint (ratione habita ad mundi plagas, ubi aestus aut magni, aut parvi, aut nulli omnino fuerint) ejusmodi fermentationibus.
18. Nec minus probabile videtur admirandas illas aquas Lacus
Carniolae periodicas, Paludis illas
Lugeae intelligo, seu
Zirchnitzer
[Page 39] See, à pluviis pendere non posse; de his
Georgius Wernerus licet fuse quidem scripsit, & tabulam Topographicam Lacus exhibuit
s, tamen eruditus & ingeniosissimus
Edwardus Brown, M. D. multo melius, & (ut mihi persuasum habeo) nobis rem verius ret
[...]lit; Quem Lacum, ait, duo
Germanica milliaria in longitudinem extendi, & unum in latitudinem patere, in fundo inaequalem, alibi tantum quatuor pedes altum, in convallibus autem, (quarum septem, caeteris majores, nominibus insigniuntur) viginti ulnas profundum; in his passim convallibus, multi agunt pisces, quales Carpiones, Tincae, Anguillae, &c. qui una
[Page 40] cum aquis mense
Junio, omnes singulis annis terram subeant, per foramina quaedam in fundo dehiscentia: interim terra aquis his liberata, subito gramen profert, pecori pabulo in hiemem insequentem; qui pisces mense
Septembri certissime per eadem foramina revertuntur, iisdem aquis revertentibus & ad altitudinem Perticae salientibus, ita ut per totam paludem rursus diffundantur (quemadmodum
Wernerus tradidit) ea velocitate, ut vel Equitem fugientem praevertant. Aliud item memoria dignum est, hunc aquae recessum, (velut incrementum
Nili) per petram isthic praesagiri, cui nomen est
saxum Piscatoris; Principe
Eckenburgensi, cujus sub dominio Lacus est,
[Page 41] pisces irretiendi licentiam omnibus indulgente, quod, obsessis foraminibus, & piscium itinere intercepto, quotannis efficiunt
t.
19. Verum non opus est in tam longinquas regiones, quam
Galliam, Carniolam, aut
Aegyptum, peregrinari, quodiscontinuas aquas periodicas, quae à tempestate non pendeant, reperiamus; nam si modo
Lamburnam in agro
Bercheriensi invisamus, rivulum ibi offendemus, tam insignem hujus generis, quam ulli sunt ex supra memoratis, uti à multis didici; enucleatius autem ab ingeniosissimo viro
J. Hippisley Armig. istius loci accola, & Comitatus nuperrime Vice-Comite,
[Page 42] qui ejus rei fidem per literas complures mihi dignatus est impertire, speciatim innuentes rivulum ibidem
Lambs-bourne dictum (unde nomen oppido inditum
Camdeno satis probabiliter videtur) copiosius aestate quam hyeme fluere, ipsasque scatebras istius loci per hiemem quando
(que) tam effoetas reddi, ut saepenumero incolis puteos altius subigendi, necessitas incumbat. Cum autem super hac re illum nominatim consulerem, quomodo Fontes isti durarent novissima memorabili siccitate, quae Anno 1681. accidit; mihi renuntiavit adeo abfuisse ut languescerent, ut siqua differentia percipi posset, scaturigines & rivuli eo ipso tempore solito altiores fuerint,
[Page 43] neque ante medium
Septembrem (confuetum tempus) defecerint; cum tamen ante id temporis satis imbrium decidisset, nihilominus, ne gutta quidem in alveo conspici potuit, usque ad medium
Februarium, quo tempore scaturigines, ut solebant, rursus profluere inceperunt.
20. Neque hoc heri tantum, aut nudiustertius observatum, verum priscis quoque seculis celebratum, & admirationi habitum; licet à nullo tam diserte, quam à Poeta
Sylvestro, in versione
Bartasii. Is diu
Lamburnae habitabat, in domo, quae nunc ad
D. Hippisleum spectat, antiquae
Essexiorum familiae velut Oeconomus, quae per multa secula isthic floruit; ubi eum in Comparationem
[Page 44] vocat cum supradicto
Lerso Bartasii; cujus insignes proprietates in hunc modum cecinit.
21. Probe novi doctissimum
Raium concedere, fluvios qui ab
Alpibus dilabuntur, hyemali tempore parcius fluere, aestivo autem
[Page 47] aquis luxuriari; adeo ut interdum in fervidissimis mensibus, cum minime pluat, omnia inundarent, ipsumque idem de flumine
Rhodano testari: verum ejus rei causam, nivibus isto anni tempore liquefactis, penitus attribuit, quae in istis montibus condensatae per sex menses exaggerantur, cum nulla pluvia in illos per totam hyemem incidat (inferiora juga si eximas) quae non in nives abeat, quod forte à veritate non longe abest
y. Novi quoque
Gassendum eandem causam
Lerso in aestivis mensibus fluenti assignare
z: ut ut in illis se res habeat, pro certo scio id causae non posse obtendi
Lamburnae
[Page 48] rivulo; Nam cum accuratius inquirerem, nullos circumcirca montes satis magnos, nivibus diutius in vertice conservandis, quam alibi in Anglia, comperi; neque vero in illis cavernas aut amplas fissuras quae tam diueas contineat, donec in aestivo tempore liquefiant, unde tam copiosus fluxus dimanaret. Ita sane nec ullam aliam rationem adhuc cognitam obtinere potui, quae tam inusitatum fluxum in hoc torrente solveret.
22. Non magis quam in
Sancti Francisci flumine,
Pharnambuci maximo, quod
Pisone referente, per occultam quandam naturalem causam ad hunc modum aestivo tempore, reliquis omnibus fluviis subsidentibus,
[Page 49] exundat
a; aut forsan in fonte prope
Pesqueram Hispanorum, (quicquid doceat
Cardanus) qui ab initio Veris aquam profert, illinc aestate copiosissimam, autumni principio parcissimam, hyeme vero nullam
b. Quibus adjicere liceat
Vipsas in montanis
Eboracensibus, quas Vir Clar.
Edvardus Leigh de
Rushall Armiger, inter siccitates aestivas, cum reliquae scaturigines inarescere videantur, ejicere se, & ad quinque aut sex ulnas intumescere refert; deinde in valles delabi, exiguumque amnem conficere, ex quo adjacentium oppidorum pecus bibunt,
[Page 50] cum scaturigines vallium penitus fatiscant
c.
23. Cujus generis fontium & fluviorum tot ubique gentium extant, ut me singulos enumerantem dies prope deficeret. Fontes prope Lacum
Ascanium, inquit
Agricola, hyeme siccari, aestate usque ad labra repleri solent. Idem nobis refert,
Valesiae fontem
ad calidas Lucenses per totam aestatem, à
Maio ad
Septembrem usque, uberrime scatere; deinde se subducere
d.
Varenius item docet, ad
Villam Novam Lusitaniae, fontem reperiri, qui tantum à Calendis
Maiis ad Calendas
Novembres fluat; deinde interarescat.
[Page 51] Atque alius (inquit) in
Aquitania (Nierembergio, Pictavia) visitur, prope fanum
Sancti Joannis d' Angeli, qui nullo pene fluento in hyeme, aestate abundanti gaudet
e. Quibus
Wernerus insuper addit alium, in
Alpestri Rhaetia apud
Favarias, qui quotannis deficit mense
Octobri, redit
Maio, sicque demum usque in Autumnum exuberat. Item alium in
Helvetia qui semper
Augusto mense arescit; nec ante
Junium insequentem rursus emergit
f. Cum multis aliis, quos consulto missos habeo, ne Lectoris patientia prolixitate abutar.
24. Quemadmodum autem improbabile
[Page 52] est hos temporarios fontes (missis istis qui non nisi post pluvias perrumpunt, & in siccitatibus fatiscunt) à pluviis derivari: multo minus verisimile est, juges aquas, quae, nec dum Syrius urit, quicquam remittunt, quaeque ubique fere Gentium frequenter occurrunt, à tam incertis principiis, qualia sunt pluviae nivesque, unice pendere. Tales praesertim, qualium meminit Agricola,
qui semper abundant aqua, sed nunquam effluunt
g. Tales sunt putei aquae, in palustri solo secus
Aulam Aquilinam (vulgo
Eccleshall) in Comitatu
Staffor diensi; quos incolae fundo carere perhibent, quia semper
[Page 53] repleti sunt, nec unquam subsidunt, neque vero super effluunt. Tales etiam sunt fontes in pratis
Dunsmoore prope vicum
Rudyerd è regione
Heracles, in parochia de
Leek, in eodem Comitatu; qui omnes aeque pleni reperiuntur in tempestatibus, tum sicca, tum madidissima. Cum isthic aderam mense
Julio anno 1679, omnes margine tenus replebantur; licet adjacentes rivuli, propemodum omnes, prae siccitate exaruerant. Octo circiter aut decem numerantur, omnes admodum profundi: neque tamen ullus ex iis in amnem vicinum se exonerat; praeter maximum, quem amicus non sine honore nominandus
Thomas Gentius, Bolide exploratum, novem tantum
[Page 54] aut decem ulnas exaequare comperit; etiamsi antea fundi expertes semper habebantur.
25. Huc accedit D.
Botium M. D. nos certiores facere, fontes in
Hibernia (ubi permulti numerantur) plerosque hujus esse generis, instar putei exigui, aquis ad usque margines repletos, & ab inferiori clivo sine omni strepitu, aut ebullitione, profluentes
h, ad modum maximi è
Dunsmorensibus. Est & simile fluentum ad
Alrewas Hays (non longe à Cadaverum campo, vulgo
Lichfield) juxta angulum Stadii Boreaze phyrium (ubi quotannis ob argentei calicis brabium equestris cursus instituitur) quod hoc
[Page 55] modo quotidie sensim delabitur, & vulgo fundo carere, (perperam tamen) creditur. Quamvis notatu non sit indignum, quod licet tantum quatuor pedes, à summo ad totidem altitudinis pedes, pateat; deinde in orbem coarctetur, diametro in sestertium pedem porrectâ & in amaena planitie, ab omni parte fere aequali, situm sit, nullo clivo, qui ei aquarum suppetias verisimiliter ferat, imminente: ingeniosissimus tamen
Fr. Wolferstanus de
Statfold Armiger sensit plumbum de industria eo demissum ad quadrage simum secundum usque pedem altitudinis descendere, priusquam ad fundum pertingeret. Jam si pluviae maximae (ut
Senecae visum
[Page 56] est) non ultra decimum pedem in terram penetrent
i; aut si, quod
Anonymus Gallus opinatur (qui rem accurate exquisivisse videtur) non ultra sesquipedem humectent; & si (quod eidem Autori placet) omnes pluviae, quae in planitiem cadunt, plantis alendis & id genus aliis, insumantur
k: haud constat, quomodo hujus generis fontibus (profluant, necne) qui tam alte premantur, & perpetuo stent repleti, licet non effluant, tam in siccitatibus, quam Coelo intempesto, ab imbribus, nivibus, & id genus caeteris, suppeditetur; aut aliunde omnino, quam ab aaquae
[Page 57] thesauro, in terrae visceribus recondito.
26. Objiciatur forsan, tales fontes quamvis sint juges, tamen languidos esse, & quosdam ex illis, ne quidem profluos omnino; adeo ut exiguum supplementum etiam à superficie terrae iis reficiendis suffecerit: hoc licet aegre concedatur, tamen in praesens fingamus ita posse fieri; quid vero dicemus in causis esse, cur ingentes illi perennes fontes, qui magnam aquae vim indesinenter ejiciunt, nullum sentiant dispendium in qualibet anni tempestate? cujusmodi unus est prope
Acton Trussell; & scaturigo
Forwell dicta in saltu
Cankwood, pro alio haberi possit; qui id jugiter faciunt. Verum ii, qui reliquis
[Page 58] agri
Staffor diensis fontibus praecellunt, sunt fontes ad
Willow-bridge penes honoratissimam, lectissimam, consummataeque virtutis Foeminam,
Janam Dominam Gerard, Baronissam Gerrard de Gerards-Bromley. E quibus una scatebra, quamvis immani superincumbentis aquae mole prematur, minimum sex cubicas aquae uncias pertinaciter fundit, (quod & fons ad pedem
Berry-Bank prope vicum
Darlaston similiter praestat) praeter 60 alias maioris minorisque copiae, quae promiscue à senis ad unicam aquae unciam cubicam, singulae projiciunt, ac omnes juxta oriuntur, intra quadratum spatium, paulo minus, quam viginti ulnarum. Nec tamen in proximo
[Page 59] ulli colles sat notabiles existunt, qui aquae quantum, his scatebris supplendis satis esse posse videatur, capiant. Cum clivus iste à puteis ad Vivarii tugurium sit ascensu facilis, colles autem illi inter Vivarium
Madeleium &
Mare, ut & isti in Ericeto
Ashley, nimium quantum distant: praeterea (si quid conferant) aliorum rivulorum dispendia reficiunt, aut inde fluentium, aut intercurrentium, inter ipsos & scatebras; ut hi forte impensa fluvii
Tern, qui fontes
VVillowbridge, & colles prope
Madeley &
Mare, interfluit.
27. Non ignoro virum Clar. Eruditissimumque
D. Chr. Wren, Equitem Auratum, Societatis Regalis nuper Praesidem, situlam pluvialem excogitasse dimetiendis
[Page 60] deciduae pluviae copiis; quae quam primum repleta est, seipsam in cisternam evacuat, ut aquis denuo recipiendis vacet; hoc quoties facit, subnotatur Horologii aquatici indice, ut videre est in Apotheca
Regiae Societatis, apud
Greshamense Collegium
l; per quem facile supputari possit, utrum satis pluviae, communibus annis, in devexa loca versus aliquam scatebram cadat, supplendis ejus inter fluendum sumptibus; quod tamen (ut puto) per annum vertentem, nondum satis diligenter observatum fuit. Verum praedictus Anonymus
Gallicus Autor, adeo assidue ac scrupulose hanc rem tractavit, ut summam aquae pluvialis in Conservatorio
[Page 61] ad id parato receptam, per plures annos supputaret; & mediam summam communibus annis 19 pollices, & duas lineas cum triente, aequare deprehenderit: calculum item instituit decursus
Sequanae à capite fluvii ad
Ainay Le Duc, tribus infra milliaribus (ubi rivulus alius influxu eum auget) una cum soli declivitate in utraque ripa ad milliare, quod ad illius fluxum supplendum sufficiens existimavit: hoc igitur spatium trium milliarium in longitudinem, & duorum in latitudinem, Conservatorium pluvialis aquae statuit, quod per integrum annum fluvio subveniret. Super quem terrae tractum, (aream sex quadratorum milliarium continentem) supposito quod
[Page 62] Anni interstitio tantum pluviae decidat, quantum, 19. pollices, & duas lineas cum triente (ut supra dictum est) altitudine exaequet, aquae modios Gallicos 280899942 conficere pronunciat.
2. Ut igitur rationem crasso modo subducat (neque enim definite loqui prae se fert) quantum aquae ab hoc amne defluat, comparatum ad copias pluviae, quae in tractum soli dictum deciderunt; rationem iniit (collatione facta cum fluvio
Gobelinorum ad
Versalias ubi 50 aquae uncias numeratas habet) quod hic rivulus ductu suo nunquam impendat, ultra 1000 aut 1200 aquae uncias, modo minorem aquae quantitatem in prima origine,
[Page 63] cum majori ejus copia, quam versus
Ainay Le Duc exhibet, compensemus. Deinde secundum eos, qui aquas fontanas ad libellam aestimare & ducere profitentur; cubicam aquae unciam intra 24 horarum spatium 83 modios Gallicos praebere judicavit, ex eorum sententia, qui asserunt, vas cubicum, cujus latus duos pedes
Parisienses continet, unum aquae modium capere; aut (quod eodem redit) vas, quod capit 83 modios Gallicos, ex unciali foramine, aquam per viginti quatuor horas indesinenter emittere; adeo ut in integrum annum (quod spatium prope trecenties sexagies sexies, tanto majus est) requirantur 30378 aquae modii, supplimento aquae uncialis
[Page 64] effluentis; Qui 83 modii Gallici (ut ad
Anglicam mensuram reducamus) 68 cados
Hogsheads dictos & 42 Congios Cervisiae aut Allae legitime signatos, conficiunt. Cum
Gallicus modius contineat 16777
216/
1000 cubicas uncias mensurae
Anglicae; quod facit 59
494/
1000, aut 59 ceruisiae Congios & ½ proxime: adeo ut si 72 Congios, sive Gallones Anglicos, cado tribuas, modius
Gallicus cadi
Anglici vix ⅚ contineat.
29. His postulatis & concessis, ita rationem init: si una aquae uncia cubica, 83 modios ad fluxum in diem desideret, tum 1200 unciae, 99600 modios requirunt; quare in annum integrum (quod propemodū 366 tanto majus est)
[Page 65] desiderantur 36453600 modii; hos si subtraxeris à 280899942 modiis, quos annuatim in conservatorium, seu tractum terrae, 6 milliarium quadratorum decidere aestimavit, unde fluxui amnis suppeditari posse censuit; restant 244446342 modii, id est sexies, aut septies tanto plus, quam in supplementum fluvii insumptum est; hoc ille tam abunde superare arbitratur, quantum aliis usibus & dispendiis, plantis nimirum alendis, vaporibus sufficiendis, incremento fluviorum dum pluit, & aquarum alio derivationibus, requiratur; ut tantum sexta, maximum quinta parte pluviarum & nivium cadentium opus sit, quo amnis per universum annum profluat
[Page 66]
m. Quae disparitas tam lata est, ut rem primo intuitu aestimanti, lis pro decisa haberi possit; & proculdubio determinata fuisset, si omnia conservatoria ad fontes, ubique gentium, eundem haberent excessum, aut sane dimidio minorem.
30. Verum paulo perpendamus, quid hic Scriptor ex probabili conclusisset, modo fontes istiusmodi, quales supra memoratos ad
Willow-bridge, Sect. 26. consuluisset; quorum maximus, jugiter ejicit sine omni remissione, (quae percipi possit) sex minimum cubicas aquae uncias; praeter alios sexaginta; qui copias dispares à senis ad unicam,
[Page 67] insuper effundunt; idque intra spatium decem ulnarum quadratarum, aut forte pauciorum; adeo ut citra difficultatem, pro uno reputentur. Iste inquam Autor, si in hujusmodi fontes incidisset, quorum conservatorium quoque perangustum esse contingit, quoniam
Terna Fluvius juxta allabens, omne id quod ab una parte conferri possit, intercipit; & magnam partem in se recipit, quod aliter, ab altera parte accessurum supponi possit, fortassis excessum haud minus disparem inter fontem & conservatorium comperisset, atque prius reperiebat inter conservatorium & fontem. Concesso enim, vivarium ad
Willow-bridge horum fontium esse conservatorium,
[Page 68] cujus aream simul dabimus ad milliare quadratum patere, item pluvias quotannis in superficiem ejus cadentes, conficere 19 uncias & duas lineas cum triente; tamen si una supponamus (id quod jure negari non potest) magnam hujus aquae partem, à tractu soli collatam, ubique secundum fluvium in se recipi, cum infra fontes, tum supra; non erit in promptu vel opinari (cum totum conservatorium istius, ad
Sequanam, tantum sit sexta pars) inde centesimam aquae partem posse suppeditari in 10 ulnis quadratis, cui Gallus ille Scriptor non minus quam tria milliaria longitudine assignaverit.
31. Age vero, ponamus, quamvis dispares sint utriusque conservatorii
[Page 69] latitudines & longitudines ad aquarum exitus, aquas conservatorii ad
Willow-bridge ita in unum coire, (quod parum probabile est) ut decimam partem intra illud arctum spatium exhibeat illius, cujus supplimento Gallicus Author tria longitudinis milliaria praefinivit, id est 28089994 aquae modios intra annui spatii curriculum; tamen magna erit disparitas inter hos fontes & eorundem conservatorium: nam maximus ex his fontibus per se (si 83 modios singulis unciis cubicis attribuas) 2988 modios, aut 2469 cados indies effundit; id est 1093608 modios, aut 903654 cados per annum: his adjice reliquas sexaginta scatebras dispari modo à
[Page 70] senis ad singulas cubicas uncias emittentes; quarum omnium media ratio est trium unciarum; singulae expendunt 546804 modios, aut 451827 cados annuatim; simul autem sumptae 32808240 modios, aut 271096|20 cados: qui 32808240 modii, additi 1093608 modiis maximi fontis, 33901848 modios conficiunt; quae summa 4811854 modios exhibet plures, quam rebatur tale conservatorium per integrum annum supplere potuisse, etiamsi nihil inde eximas pro magna illa aquarum vi, quam arboribus aliisque plantis alendis insumi, & pro majori adhuc, quam in exhalationes abire, necesse erat. Nam siqua experimentis fides est habenda, vapores
[Page 71] qui in auras exhalantur ad nubes, & qui in pluviis iterum demittuntur, non tam à Mari originem ducunt, quam à terrae madore; atque hoc pacto in uliginosis & palustribus regionibus, qualis est
Hibernia, nimbi sunt frequentes, cum in aridis
Africae &
Arabiae solitudinibus, vel nulli sunt, vel rarissimi: ut mittam quanta cum difficultate, aquae salsuginosae, evaporationem subeant; aut pluvias magis assiduas ex Oriente & Meridie provenire, id est à Continenti, non Oceano. Huc accedit, imbres vehementissimos terrae meatus oblimare, adeo ut ultra sesquipedem subsidere non possint; (quod huic scriptori etiam in confesso est) adeoque maximam partem
[Page 72] diluviis abstrahuntur: unde adhuc evidentius liquet, quam parum probabile sit, fontes tantae magnitudinis (quantae memoraratos diximus) à pluviis in tale conservatorium decidentibus, suppleri posse.
32. Parvi vero, aut nullius fere momenti, sunt istae scaturigines in Vivario
Willow-bridge, si conferantur cum quibusdam alibi terrarum, speciatim vero, cum populari quadam, Galli istius Authoris, nempe cum origine
Sorgae, in Comitatu
Venascino, qui, ut inquit Gassendus,
ab ipsa statim scaturigine evadit navigabilis
n; Cujus, si rationem tam scrupulosam reddidisset, atque tradidit alterius, plus certe tam
[Page 73] sibi, quam litterato orbi, consuluisset. Sed ut rem propositam clarius evincamus, quia singulorum fontium conservatoria tam incerta, quam inaequalia, semper sunt; immensam aquae vim ab omnibus fluviis in mare exoneratam ob oculos ponamus, & rationem ineamus: utrum annuum incrementum ad 19 uncias & duas lineas cum triente, toti terrarum orbi superfusum, ad hoc sufficiat? Quaestio enim quanto in amplum diffunditur, tanto minus ineluctabilis videtur; cum jam determinatio, vel ab hac tantum, vel illa parte recidat; quum alias, unaquaeque parvula scaturigo, novam controversiam moveret. Ut rem igitur propositam expeditius simul ac pressius agamus,
[Page 74] 33. Computationem meam instituam, ab illo
Riccioli in
Almagesto novo, ubi disertis verbis nos admonet,
Eridanum seu
Padum, cum niille passus tantum pateat in latitudinem, & 15 pedes, aut tres passus in altitudinem (Fluvius quidem, si ad alios referatur, non magni sane momenti) in
sinum Adriaticum 18000000 cubicos aquae passus in horas singulas profundere, (supposito quod 6 tantum milliaria intra illud tempus permetiatur) id est 432000000 per diem, quod proxime accedit ad 15552000000 cubicos aquae passus per annum
o; hunc tamen fluvium in tertiam vel infimam magnorum fluviorum classem repono;
[Page 75] vix
Thamesi aut
Sabrinae Anglorum comparandum, aut
Rhodano Gallorum; quorum fortassis in universum plus quam 100 reperiantur (aeque cum his) indigni, qui à
Varenio in secunda fluminum classe reponantur, quò
Rhenum, Albim, Euphratem, Tanaim, Borysthenem, Petzoram, Pesidam, Tabab, Yrtiim, &c. usque ad viginti, refert. In primam autem classem
Nilum, Nigrim, Danubium, Obium, Gangem, Tenisceam, Paranam, Argyropotamum, Orellanam, Maragnonem, Omarannam, Canadam seu
Sancti Laurentii, Jansu, Volgam, &c. usque ad sexdecim aut septemdecim reponit
p: quorum
[Page 76] postremus,
(Volgam dico) seorsim sumptus (juxta ejusdem
Varenii calculum) in mare
Caspium intra anni spatium, ejicit aquae quantum toti terrarum orbi cooperiundo sufficiat
q; quae summa (praesertim si vallium innumerabilium profunditates una accenseas) novendecim uncias & duas lineas cum triente, minimum aequabit. Neque sane minus
Sancti Laurentii Fluvius profundit (uti idem nos docet Autor) cum sexcenta milliaria
Germanica transfluat, & ad ostia (referente
Ricciolo) non minus quam sexaginta milliaria (Italica puto) pateat
r.
34. Quod si
Padus in
mare superum
[Page 77] 15552000000 cubicos aquae passus intra annuum spatium ejiciat, fluvius
Sancti Laurentii cum sexagies latior sit (ut mittam, quod veri speciem habet, etiam multo altiorem esse) 933120000000 i. e. nongenta triginta tria millia millenorum millium, & centum viginti millena millia passuum aquae cubicorum, profundat necesse est: quod (ut
Varenii calculo stemus, cumque uterque fluvius
(Volga &
Canada) longitudine non admodum inter se differant, ne rationibus de novo supputandis incassum immoremur) non potest fieri, quin alteruter ex iis, eroget aquae quantum toti terrarum orbi cooperiendo sufficiat, ad 19 minimum pollices super
[Page 78] duas lineas cum triente. Sin autem neutri horum eo us
(que) assurgere concedetur, procul dubio non denegabitur
Argyropotamo (sive
Rio de la Plata, sive
S. Christophori nominare malis) quem omnium omnino, qui uspiam terrarum sunt, fluviorum facile maximum existimo, cum idem
Ricciolus diserte asserat, eum
Nilo, Gange, & Euphrate simul sumptis majorem esse, cum ejus ostium 90 milliaria pateat, atque tanto cum impetu extra ostium ruat, ut mare ad ducenta passuum millia prorsus dulcescere faciat
s. Sin aliquis adeo ab omni ratione alienus reperiatur, qui nulli horum, nec tribus in unum conjunctis, tantum largiatur;
[Page 79] haud facile sane invenies, qui eam copiam his, & caeteris omnibus derogare audebit, qui plusquam mille, cujuslibet magnitudinis, ubique terrarum passim feruntur, & ab omni aevo fluxerunt. Quique simul sumpti, quantum nostrae tenuitati conjectura assequi datum est, non poterunt, (rationem licet modeste computem) non 19. pollices, &c. trecenties saltem, si non quingenties exsuperare. Unde Lectori satis superque liquet, quam non sit probabile, ut ejusmodi aquae conceptaculum, in extima terrae superficie ad tantam altitudinem elevatum, omnibus totius orbis fluminibus subvenire valeat.
35. Porro, si gelidis aquae
[Page 80] dulcis fluminibus, origo non sit à pluviis; nedum calidis, salsuginosis, aut amaris, certo certius inde peti debeat. Hujusmodi autem extare fluvios, viri fide digni tradidere. Qualem
Petrus Martyr Cubae attribuit, qui ea amplitudine dicitur, ut qui navigari possit; interim ita fervere, ut eum digito attingere non sustine as
t. Est etiam in
Islandia fons ita calidus, ut ab signibus ejus aqua magis fervefieri non possit. Alter item in insula
Japonia longe calidior; qui,
Caronio teste, calorem inditum triplo diutius retineat, quam quaevis aqua igne fervefacta
u. Nec majorem habet
[Page 81] verisimilitudinem, ut salsuginosis vel amaris fluentis, qualis est
Exampeus, prope
Callipedum in
Asia minori, ab humore pluvio suppeditetur
w; aut thermis, salinis, aliisve Medicatis, quae omnes, tantum abest ut inde alantur, ut imbrium illapsu, proprii saporis dispendium faciant; & si non penitus inefficaces, saltem ad tempus minus utiles, reddantur. Siquidem thermae tepescunt, salinae dulcescunt, & scatebrae cujusque generis medicae, in tantum diluuntur, ut inde fiant inutiles, donec humor pluvius paulatim defluxerit.
36. Quod cave sic accipias, quasi pluvias tam altum descendere crediderim, ut eo loci pertingant,
[Page 82] ubi aquae, fermentationibus, aut alias, calefiant; vel ubi aciditatem contrahant ex mineralibus venis, quas assidue permeant: sed quod scaturientibus, in ipso tantum egressu, immisceantur: constat enim aquas plerasque pluviales (quod inferius demonstrabitur) quae à rivulis illico non exhauriantur, in stagnis, lacunis, aut aliis terrae cavitatibus, residere; donec à sole, quo nubibus rursus conficiendis materia suppetat, exhalentur: nec ultra decem, ut plurimum pedes (quantum omne genus vigentibus alendis sufficit) in solum terrae penetrare; cum vaporaria thermis concalfaciendis altissime premantur. Cui enim unquam prope superiorem
[Page 83] terrae superficiem tantus occurrit aestus, quantus aquis ad eum caloris gradum evehendis sufficiat, qui hic in
Anglia Akemancestriae; aut in
Sancti Vincentii rupe, prope
Ventam Silurum, deprehenditur; aut etiam
Porcetae prope
Aquis-granum in inferiori
Germania; ubi parvum extat in platea spiraculum, quod
Plutonium dicitur, mobili craticula coopertum; cujus aquae eousque incalescunt, ut per aestatem cum culinae frigeant, tota vicinia, ova reticulo inclusa eo demittant, ubi coctillantur etiam ad duritiem, brevi admodum temporis spatio
x. Praeterea quis unquam scopulos nativi salis adeo sub
[Page 84] apricum (ut ita dicam) reperit, unde salsugo abradi possit, quae salinas ejusmodi constituat, quales in agro tum
Cestriensi, tum
Wigorniensi, ebulliunt; aut in puteis salsuginosis qui
Westonae habentur, in Comitatu
Staffordiae. Acidulae sane si ad has referantur, longe tenuioris sunt virtutis; tamen cum imbribus corrumpantur, saltem probabile videtur, nec has quidem à pluviis, roribus, &c. originem ducere.
37. Huc accedit, si à veri specie tam alienum fuerit, fontes gelidos calidosve, dulces an amaros, pluviis originem acceptam referre, in iis demum regionibus ubi magna vis imbrium cadit; longius adhuc à vero abhorrere
[Page 85] videtur, si possit omnino fieri, ut, in iis locis, ubi raro pluit, fontes inde suppleantur. Pro certo tamen traditur, in ejusmodi terris, fontes aeque copiose, atque alibi profluere. In insula
Maiio, una ex iis ad
Hesperium Cornu, in ora maris
Atlantici, quae sita est sub torrida Coeli Zona, ad 13 gradus cum triginta minutis, ab Aequatore versus Boream. Ibi vertente anno per tres tantum septimanas mense
Julio pluviae decidunt, tamen à jugi fonte aquae limpidae rivulus ibidem profluit, in insula media, circiter 14 pedes latus, duos autem altus, priusquam dimidium cursus sui in mare confecerit; quas mensuras implere compertus est, à viro ingeniosissimo D
no
[Page 86]
Jacobo Young, Plimuthensi, post decem mensium siccitatem, neque conjicere potuit ex ripis posse fieri, ut multo altius assurgere possit, aut uberior fluere, post imbres
Julianos, auctus quam post tam longum pluviarum defectum, jam tum decurreret
y Unde liquet amplum perennis aquae fluxum, per decem aut undecim menses perseverare posse citra omne ab aquis pluvialibus supplementum. Qui casus, cum tam decretorius sit, non possum non eum accurato nostro
Gallo examinandum commendare; doceri ab illo cupidus, post quam exemerit, quantum humoris arida & siti fatiscens tellus, (cum
[Page 87] Insula sita sit in plaga Torrida) imbibat, necesse est; quot pollices, aut etiam lineae restabunt, (cum illi tam religiose exacto, esse placuerit) ejusmodi alveo, ad tam longum & diutinum cursum, supplendo. Quam rationem ubi subduxerit, alium illi considerandum attulerim, qui
Rotundae visitur, in
India occidentali, ubi ad eundem modum semel in anno pluit; in ea Insula, ut ut perexigua sit, medià, fons oritur adeo copiosus, ut, quomodo rumore accepimus, in conceptaculum ei suppeditando tota quaquaversum patet Insula, non sufficeret, etiamsi per totum annum imbres subinde ibi caderent
z: atque par
Strophadum
[Page 88] ratio videtur; quae Insulae, erudito admodum & ingeniosissimo Viro D.
Georgio Wheelero Equ. Aur. referente, circiter quinquaginta milliaria
Zacyntho, & triginta ab
Achaia, distare existimantur; in humili quidem so
[...]o; nec earum maxima, quinque milliaria in circuitu excedere censetur; nihilominus inquit, aqua dulci sic abundare feruntur, ut nusquam terrae baculum defigas, quin continuo humor exuberet. Nedum huic usui, satis esset Petra, in
Thracico Bosporo, cui arx imposita est,
Turris Virginea dicta; quae, uti memorat idem Autor illustris cum triginta ulnas ambitus non exsuperet, & inter maria undiquaque altissima extet, tamen
[Page 89] scatebram aquae dulcis emittit
a.
38. Ut autem fontes reperiuntur, ubi raro aut nunquam omnino pluit; sic non paucis in locis nullae scaturigines extant, quamvis abunde imbrium cadere soleat, & caetera dentur requisita quae haec Hypothesis postulat: qualia sunt, terrenum laxum, & facile pervium, quod admittat; & fundus dense luteus, qui sustineat humorem; quae utraque
Liparis (insula est haud longe à
Sicilia) contingere, idem modo laudatus
Jacobus Young observarat, cum interim ne una quidem aquae guttula inibi scaturiat
b.
[Page 90] Unde manifesto colligitur (quicquid alii contra fingunt) quam ineptae sint aquae pluviae fontibus procreandis, quamvis inficias non eam posse quandoque contingere, ut hinc augeantur. Sed
Liparas usque Insulam evagari supervacaneum, ut huic quaestioni lucem mutuemur; cum idem in bene largo agri
Cantiani tractu deprehendamus, nullo fonte spontaneo perrumpente, inter Cheminum majus, seu viam Basili cam, qua portu
Dubris Londinum itur; & perpetua collium juga, supra
Durolenum &
Vagniacas; ab
Ospringa ad ripas usque
Vagae sive
Medweagi, qua
Durobrovim alluit.
[Page 91] Quod terrae spatium, quantum auguror, ad septemdecim circiter milliaria in longitudinem, & quasi quinque in latitudinem patet; utcunque tellus, hac passim regione, sit aquae satis bibula; & collibus (id quoque si requiratur) in cisternae vicem, qui contineant, circumvalletur; & calce ad decem aut quindecim pedes dissita substernatur, quae obstat, quo minus in altiora terrae permânet. Subter quam calcem, non diffiteor venas aquae satis divites occultari: sed nemo, qui ingenium loci vel ipse praesens perspexerit, vel aliunde exploratum acceperit, sibi persuaderi patietur, horum natales pluviis deberi; cum calx quae telluri superjectae substernitur, omnino
[Page 92] permeari non possit; & interdum sexaginta, raro autèm minus quam viginti, aut decem orgyias, crassa sit. Quod ipsum certe in causa habendum est, cur scaturigines quae à Mari derivantur non hic aeque oriantur, ac alibi; cum calx interstrata, aquis marinis sursum nitentibus non minus impenetrabilis sit, quam pluviis deorsum tendentibus.
39. His dictis cum probabile saltem reddiderim, plerosque fontes non adeo à pluviis pendere, ut quidam nobis persuadere conati sunt; ab argumentis negativis ad affirmativa progrediamur; periculo facto, an demonstrare non possimus, fontibus, per meatus subterraneos, ab ipso Mari copiam actu praeberi; vel talem
[Page 93] aquarum subterraneam circulationem ipsis revera intercedere, ut nec fluvii unquam deficere possint, nec mare repleri. Nonnullos equidem fontes à Mari continenter originem trahere, adeo pro comperto habui, ut vix usquam gentium, ora reperiatur maritima, cujus accolae non ultro testimonium in eam partem adscribent; cum aquas fere omnes experiantur amariusculas; magis autem minusve, prout à Mari propius aut longius absunt.
Putei effosse quo magis à Mari distant, eo minus sunt salsi, inquit
Cardanus
c; & ita se rem habere, supra memoratus autor
Jacobus Young, Plimuthae comperit
d. Itidem in
[Page 94] pleris
(que); aliis
Angliae maritimis consimiliter natura comparatum esse comperi. Pariter
Caesar in
Alexandrina obsidione, effossis secundum mare puteis, magnas aquae dulcis copias intra noctis spatium influere sensit
e. Idem quoque
Dominus Young trad
[...]t (fluvii in Insula
Maiio ostiis, procul à navium stationibus, in locum etiam scaphis importunum deflectentibus) nautis impositam esse necessitatem puteos in mole arenae effodiendi; quae licet inter Oceanum lacumque quendam salsuginosum interjecta sit: tamen ibi intra viginti quatuor horas, obtinent aquam limpidam, tres quatuorve pedes altam, quae per
[Page 95] arenas manare cernitur. Nec potest aliter fieri, quin à Mari proveniat, situm putei si spectes & molis; tamen adeo subamara illinc evadit, ut potando sit, & coquendis carnibus
f. Unde non obscure sequi videtur, aquam marinam, si percoletur, amaritudinem paulatim ponere.
40. Restat igitur hoc unice demonstrandum, mare non solum per terram hoc modo longe lateque dimanare; verum etiam dari Charvbdes & voragines à quibus valide resorbeatur, unde velut ab emissariis in tenuiores forte ramos dispertiatur, qui (priusquam ad fontium caput quam proxime accedunt) in capillares
[Page 96] abeunt; & deinde cum tellus gravior insideat, obicibus sensim admotis, ipsi cola fiunt. Quod revera ita fieri, plusquam probabile videtur, eo quod fluvii, nulla (quam memorant) praeeunte siccitate, nonnunquam substiterint, & cursum ad tempus intermiserint: & quod amnes aquae dulcis, in amaros abierint. Quae enim alia ratio assignari poterit, cur
Trenta, flumen ingens, quod in agro
Staffordiensi oritur, de subito interaruerit, ut observatum est
Nottinghamiae (& alibi procul dubio) An. 1110. temp. H. 1. à matutino tempore, ad tertiam pomeridianam, ut refert
Knightonus
g, nisi fontibus ipsius
[Page 97] per ductus subterraneos suppeditaretur, qui fortuita terrae labe oppilati, aquam amplius sufficere non potuerunt, quoad ea, vel obstaculum illud viribus propriis amoliretur, aut aliud iter sibi quaereret. Quatuor post annis VI. Id. Oct. An. 1114. ut
Simeon Dunelmensis &
Johan. Bromptonus memoriae tradiderunt,
Vaga sive
Medweagus Kantii fluvius, per aliquot milliaria aquis ita defecit, ut integrum biduum etiam minora navigia non ferret
h. Idem quoque scribit
Thamesin fluvium, eodem tempore, pari aquae inopia laborasse; verum
Matthaeus Parisiensis IIII.
Kal. Apr. ante sex menses contigisse
[Page 98] tradit: nempe biduum adeo interaruisse, ut etiam mare per dictum biduum 12 milliaribus à littore se retraxerit
i. Aliique autores addunt, pueros inter Pontem & Turrim
Londinensem vado transiisse, etiam sub ipso Ponte tantum genuum tenus madefactos.
41. Nec ullam interim imbrium inopiam scriptis mandârunt, quae his eventibus in causa essent, uti nec inde profluxisse credibile est, cum tam brevi durarunt. Probabilius igitur imputetur matricibus fistulis unde pascerentur, quae sub terras alte premuntur, occaecatis, adeo ut cursui mora injiceretur, donec aquae viam sibi vi aperuissent.
[Page 99] Huic etiam naturali causae fortassis tribuetur genuinae, quod aliquando derepente constiterint
Elva, Motala, &
Gulspanga in
Suecia, biduum aut triduum: quod
Biazius, Herbinius, &
Loccenius annis accidisse testantur 1566. 1632
k. 1638. 1639
l. 1665
m. Nec enim facile conjiciemus, eo sequi tam ingens effectum, quod exigui ductus pluviarum & roris, obstructi fuerint; qui cum multi sint, & longis intervallis sparsi jaceant, nulla cum verisimilitudine simul oppilari poterunt: verum, si quid officiat
[Page 100] canalibus alte depressis, & cum ipso Mari continentibus, in promptu est intelligere quomodo Tubos Capillares, illis insertos, aqua semel fugiat omnes. Ut autem commercium maris cum fontibus arguitur ex interclusis hinc inde meatibus: ita vicissim, ex iisdem nimium dilatatis idem astrui posse videtur: unde factum putem quod dulces aliquando fontes, in amaros conversi fuerint; aqua marina, quae illos aluerat, in grandiores Canales recepta, ac proinde, cum saccari non posset, salsuginem retinente: quod
Cariae quandoque contigisse scribit
Plinius, ubi fluvius juxta
Neptuni Templum, cognitae prius dulcedinis, ita ut potari posset; subito amarus factus
[Page 101] sit
n: exitu prorsus inexplicabili, si pluviis natales imputemus.
42. Ductus autem hosce subterraneos certius adhuc evincere licebit, si respicimus complures in orbe fontes, qui una cum Mari accedente augescunt, decedente vero subsidunt. Qualis erat ille
Camdeno memoratus, in
Cantredo minori sive
Bychan, agri
Dametarum Maridunensis, quo loco
Castellum Caregense olim sat elate, se attollebat
o; item alius
Marsacae Vasconum, qui, ut tradit
Varenius, cum aestibus
Garumnae ad
Burdigalam adamussim contendit
p; necnon tertius de quo meminit
Gassendus, in parva Insula
[Page 102] ad Ostia
Timavi
q. Verum hi non multum habent difficultatis, si cum eo conferamus, qui in Provincia
Connaciae apud
Hibernos in summo montis cacumine habetur, qui cum aestibus marinis accurate respondeat, nihilominus aqua dulci scaturire dicitur. Similiter is, quem
Lauzaram nominant, inter juga
Cabreti in
Gallaecia Hispanorum, fluit & refluit, licet haud minus viginti leucas à Mari distet
r. Quibus adjicere liceat, (quod reliqua superat omnia) montem
Erminium in
Lusitania, super caeteros, Pyramidis instar, caput attollere; ea praesertim parte, quam incolae discriminis gratia
Montem
[Page 103] Cantari nuncupant: hujus summo in cacumine (verba sunt
Vasconcellii) nascitur lacus multos habens in circuitu passus, qui reciprocos maris motus summa cum fide & observantia sequitur
f. Quae arbitror, sententiae meae probandae satis fore, si pro certo pronunciarem, inter fontes & maria, nonnulla ejusmodi intercedere commercia.
43. Non praetermittendum interim, quod hanc sententiam amplius confirmat, multis in locis extare lacus amarulentos, quibus nulli supra terram exitus in mare habentur: quorum tamen nonnulli, canibus Carchariis, aliisque marinis piscibus abundant.
[Page 104] Cujusmodi reperitur in valle
Cajovani in provincia
baeinoae quae est in
Hispaniola, dictus
Haguygabon. Is,
Petro Martyre referente, triginta milliaria in longitudinem patet, duodecim vero in latitudinem; cum autem 24 fluvios aquae dulcis in se recipiat à montibus devolutos, ea nihilominus aquae salsae vi nonnunquam exaestuat (quae Canes Carcharias secum, & aliud à Mari pisculentum trahit) ut amarescat. Rursus, ut aliquando aquas evomit, sic alias resorbet, tanto impetu, ut etiam piscatores una cum cymbis ingurgitet, quos nunquam deinde in littus rejicit, quomodo Mari absorptis, fere usu venit. Alterum quoque nobis in eadem Insula narrat, ingenio
[Page 105] per omnia plane consimili, nisi quod minor sit
t.
Varenius etiam parilem in Insula
Cubae reperiri duas ambitus leucas habentem nunciat, qui salsuginosus sit, & pisces marinos vehat: etiamsi dulces itidem fluvios in se recipiat. Insuper alium
Peruviae, alium
Menuthiae: quid, quod lacus
Asphaltites, ut ut pura
Jordanis fluenta hauriat, non ideo dulcis evadit, qui caeteris testimoniis in cumulum accedat
u.
44. His omnibus ingentem illum Lacum, quod
mare Caspium dicitur, adjicias; is, etiamsi praeter caeteros fluvios complures non vulgaris magnitudinis,
[Page 106] omnes
Volgae aquas in se recipiat, quantae copiae annuae (ut supra diximus) toti terrarum orbi cooperiendo sufficerent, salsis tamen aquis constat, pisces marinos fert, nec magis superfluit, quam ipsum
Mare mediterraneum. Is sinus, cum nusquam in Oceanum exire cernitur, verum aquarum utrinque influentium agmen excipiat, hinc ab
Atlantico, per
fretum Herculeum; inde ab
Euxino, per
Thracium Bosporum, tanquam è duobus fluviis; Lacus haberi meretur: quod tamen mare cum tantam aquarum molem jugiter influentium in se admittat, ne pressiora quidem
Aegypti loca inundavit unquam. Huc etiam referri possunt omnia illa flumina quae à
[Page 107] terris absorbentur, nec unquam iterum in lucem oriuntur: cujusmodi memorantur in
Caizimu Hispaniolae Provincia, ubi plurima reperiuntur post decursum nonaginta milliarium iter, in ingentem quandam voraginem, sub altissimi montis radicibus simul incidere
w. Quomodo igitur hi lacus amaritudinem omnino contrahant, aut qua via marini pisces in illos deferantur, quid denique fiat immensis illis aquarum copiis, quales in mare
Caspium &
Mediterraneum quae nunquam exundant, qualisve in Charybdim illam Provinciae
Caizimuanae, ingeruntur? nisi dentur ejusmodi inter fontes & id
[Page 108] genus Lacus commercia, per quae commeare possint, cum aquis Marinis, pisces; & unde erogetur, quod fluviis denuo supplendis inserviat; erit, ni fallor, explicatu arduum.
45. Praeterea, meatus ejusmodi extare constat, ex complusculis heterogeneis corporibus, quae saepius inter fodiendum in terrae visceribus reperiuntur: quales sunt conchae marinae, mali, ancorae, fragmenta navium, &c. Hoc de genere, pectines, mityli, & Ostrearum testae, in excavando puteo occurrebant apud villam
D. Guilielmi D' Oylii Eq. Aur. in agro
Norfolciensi, bene multis sub terram pedibus, & satis longo à Mari intervallo: quod
Tho. Laurentius, Mercurii Centralis Autor
[Page 109] admodum ingeniosus, nobis fusius exposuit: cujus etiam generis
Malus ille fuit, de quo mentionem ibidem facit, ex montis excelsi in
Greenlandia vertice effossus, una cum trochlea annexa
x. Quod autem in hoc genere, portento adjacet,
Baptista Fulgoso, Ludovico Moscardo, &
Theodoro Moreto, testibus inititur: qui referunt ad oppidum
Veronae Helvetiorum. An. 1460. in fodina 50 orgyas alta, navem integram una cum anchoris, malisque fractis effossam, in qua cadavera 40 nautarum, simul merces impositae, visebantur: hoc,
Fulgosus sigillatim explicat, ut quod sua aetate contigerit, multis gravibus, & seriis viris perspectum,
[Page 110] à quibus oculatis testibus (uti dicit)
qui in re praesentes fuere, ejus rei seriem & ordinem intellexerit
y. Neque vero hoc omnem fidem superare censebitur, modo revocemus in animum, ingentes diversis in locis reperiri Charybdes, ex quibus unam
Andreas Moralis deprehendisse tradit, ad oras
Hispaniolae (unde procul omni dubio Lacus ille supra memoratus, hujus Tract. Sect. 43. pascitur) ubi aqua, tanta cum vi terris intorta est, ut quamvis summa ope effugere contenderent, parum abfuerit, quin navis eo absorpta foret
z.
[Page 111] 46. Verum, quod caeteris omnibus ubivis locorum id genus exemplis admirationem praeripit (ut eam mittamus, quae in
Freto Siculo celebratur
Charybdis; eam quae in
Phrudi sive
Somona Picardiae fluvio, inter
Somonobrinam, &
Abba-Villam
a; item quam
Paulus Warnefridus memorat
b) est
fluxus Moschonius, Teutonice
Moskoestroome seu
Maalstroome, inter insulas
Moskoe, Weroe, Roest, &
Loufouden, ad littus
Norvegicum, hodie à nonnullis
the Mousk appellatum; antiquitus autem (ut quidem volunt)
[...], Homero
c; Umbilicus maris,
[Page 112]
Paulo Diacono; anhelitus mundi,
Melae; Nares mundi,
Solino; Acheron,
Suidae, &
Orpheo in Argonauticis;
[...] autem
Platoni &
Aristoteli; qui, Ortelio describente, non minus quam 40 milliaria in circuitu complectitur, & aestu superfuso, velut ipsum mare, horrendo cum sonitu semel ingurgitat, ita ut naves, balaenas, & quicquid obstat, implicet, atque saxis acutis, quae in hoc praecipiti Hiatu conspiciuntur, illidat: deinde refluente Mari, cum impetu aquae, stupendo modo, absorpta rejicit; adeo ut quidam, fluxum & refluxum maris universum, huic vastae Voragini, (nec immerito) attribuerint
d. Quamvis autem parum
[Page 113] verisimile sit, navem
Veronae Helvetiorum repertam, hic fuisse abreptam, & ad tantum usque intervallum per subterraneos cuniculos delatam; cum omnia hic absorpta rursus ejici supponantur, prout
Petrus Clausson & eruditus juxta & ingeniosus
Olaus Rudbeckius descripserint, quibus una cum
Brinckio persuasum est, nullas dari subterraneas abyssos
e, seu barathra, fundi omnis expertia; sine quibus tamen cogitatu arduum videtur, quomodo tam immensa moles aquarum exhauriri possit
f. Quis verum interim novit, an ejusmodi barathra inexploratae altitudinis in
[Page 114] Mari Mediterraneo non dentur, praeter illam Charybdim, quae
Siciliae adjacet? tales enim meatus, eosque immensos extare, satis manifeste colligitur, ab aquis jugiter pereuntibus, quae jugiter influunt; nisi quis aliam rationem, quomodo consumantur, assignare possit.
47. Scio fuisse, qui conjecerint, prout nobis fidem fecit, Rev. simul ac Doctissimus Vir,
Tho. Smith S. T. P. Coll. Magd. Oxon, necnon
Reg. Societatis Socius, aquas receptas in
Mare Mediterraneum &
Sinum Balticum (quo similiter aquae per
fretum Sundicum se perpetuo ingerunt) rursus emitti per aestum inferne relabentem, in ipsis angustiis, motu, superiori contrario
*: nec inficias
[Page 115] iverim, quin aqua incurrens decurrenti, in eodem alveo inequitare possit: ita vulgus remigum
Londini sub ipsam fluxus & refluxus intercapedinem,
Thamesim extremum, prope ripas restagnare nunciabunt, cum medius adhuc exaestuet; item vice versa illic fluere, cum hic refluat. Quid, quod eo loci, in
freto Morînum, quem
the Downes nuncupamus, ubi dubium attollitur ac resîdit mare, incrementa ejus aut decrementa prope littus sentiuntur, tribus post horis, quam in alto: quarum rerum rationes minus erunt fortassis explicatu faciles, nisi concedas flumen hinc superfundi, illinc eodem tempore, subterlabi. Verum licet haec domestica exempla diffiteri non possumus,
[Page 116] restat tamen adhuc propemodum gratis dictum, & levibus admodum argumentis, aut incerta autoritate subnixum, in dictis fretis
Herculeo, atque
Baltico, ita se rem habere. Dato tamen, quod postulatur; mihi adhuc in dubio relinquitur, qua via coecus hic torrens feratur, qui aquam à
Ponto Euxino, in
mare Mediterraneum missam, de medio tollat; quod si reponas auferri, per inferiorem illum exitum, qui extra Ostia
Freti Gaditani, simul rapiat aquam superne ingestam: hoc si fiat, subjectus torrens, aequore superfuso, triplo minimum amplior fuerit, necesse est; ut una computes aquas his opibus immissas, ab amnibus
Europae, Asiae, &
Africae, cis
Hellespontum,
[Page 117] in
mare Mediterraneum influentibus: quod mihi si quis probatum dederit, omnem, hac in parte, scrupulum eximet.
48. Hoc tamen nullam rationem reddit, lacuum una cum Mari fluentium ac refluentium; vel quibus amara aqua, & pisces insunt marini, cum super terram nihil habeant cum Mari commune; vel qui numerosas fluviorum dulcium copias in se recipiant, nec unquam abundant; quale est
mare Caspium, Lacus Asphaltites, Haguygabon, una cum reliquis, de quibus Sectione 43. & 44. hujus Diatribae mentio facta est. Horum quisquis justam aestimationem fecerit, comperiet necessum esse, ut hujusmodi Charybdes, ac canales
[Page 118] subterraneos, coactus indulgeat; ne Phaenomena isthaec, insoluta abeant: ac si alibi, cur non in freto
Herculeo, aut praeterpropter in faucibus
Euripi; quae licet à magna, à Mari
Atlantico, aquarum affluentia, superne cooperiatur; tanta tamen vi absorbeat aquas profundiores, ut refluxum causet inferiorem: qualem revera dari, à peritissimo Navarcho
Hugone Piercy, Weymouthensi, nuper accepimus. Qui bolide in situlo demissa, rem expertus est; situli & bolidis indice, perniciter abrepto, contra influxum superiorem. Prout itidem res se habuit, in freto
Sundico; uti Nauta quidam, qui rem etiam ibi probavit, eidem Reverendo Viro
Tho. Smith S.
[Page 119] T. P. fide sua data, renuntiavit
*.
49. Hactenus è Philosophia, & profanis scriptoribus, saltem probabile reddidimus, paucos fontium; pluviis, nivibus, & reliquis ex genere sublimium, originem debere: insuper evicimus, complures, si non omnes omnino, qui modo aliquam nobilitatis rationem sortiti sunt, à Mari per meatus subterraneos derivari. Proximo loco afferamus, (quod totam rem apud
Christianos praesertim Lectores, extra dubium ponat) Sacrae paginae perpetuum, ac uniforme testimonium, ubi diserte nominantur
Gurgites maris
g, &
fontes abyssi
h: cujus perpetuam in gyrum revolutionem,
[Page 120] Regum sapientissimus in
Ecclesiaste plenius explicavit; dicens,
omnia flumina intrant in mare, & mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant
i. Qui textus, si recte perpendas, priori membro, Problema in medium proferre videtur; in posteriori autem, rationem rei quaesitae à Sapiente redditam. Quaeritur enim unde fiat, cum omnes fluvii in mare conveniant, quod mare non redundet? ad quod clare respondet; ad locum unde flumina exierint, eo reverti; id est, dari perpetuam aquarum circumgyrationem, per Globi terrestris abdita, ipsumque mare tantum rependere fluviis denuo reficiendis, quantum illis acceptum
[Page 121] retulerat; unde luculenter patet, cur mare nunquam redundet. Novi clarissimo
Raio secus haec accipi, quasi superiori quadam per nubes circulatione, non autem per meatus subterraneos, hoc fieret; veluti diceretur, Solem ab universo Mari vapores ad se allicere, quos iterum de nubibus in terram demittit; è quorum parte, in loca soli editiora decidua, & subsidente, velit fontes & fluvios derivari: adeoque flumina, unde venerint, eo remeare
k.
50. Sed haec solutio mihi nullo modo admittenda videtur; ut quae cum S. literis minime conveniat: nam praeterquam, quod in his legimus
fluvium egressum de terra, juxta Vulgatam versionem
[Page 122] & 70 Interpretum, qui; ut probabile est, idem fuerit cum eo qui
egrediebatur ex Edene, antequam pluerat Dominus Deus super terram
l;
abyssus expresse dicitur
rivos suos emittere
m. Et ipse Deus verbis signatis discrimen ponit, inter
aquas abyssi (unde oriuntur fontes) &
aquas nubium; & ita diversam illis originem motumque tribuit: cum enim Deus orbem universum diluvio delebat, eo ipso die
rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, & cataractae coeli apertae sunt
n. Quo innuitur, has aquas aequali impetu sursum ferri debere, atque illas deorsum. Deinde cum huic horrendo malo sinis imponeretur,
[Page 123]
fontes abyssi dicuntur
clausi fuisse,
& cataractae coeli
o. Deus item dicitur
aethera sursum firmare, & solidare fontes abyssi
p. Similiter Jacob comprecatus est Josepho
benedictiones coeli desuper (rores intelligit
q) &
benedictiones abyssi subjacentis
r. Adeo ut nisi operari intelligas, quod nondum existit; aut pugnantia secum convenire; nisi confundere velis quae Deus ipse diversis vocabulis toties distinxit, solutio supra posita pro causa adaequata, nullatenus admitti poterit.
51. Quibus divini Verbi oraculis, praesertim illi
Salomonis
[Page 124] (quod
Ricciolus monet ne pro adagio vulgaris doctrinae, verum ut pro divinae sapientiae Aphorismo sumamus
s) complurium ex priscis placita consentanea fuisse deprehendimus; quibus fere persuasum erat, Fontes & amnes originem ab abysso magna traxisse; quam
Homerus inprinis vocat,
—
[...]
[...],
Quod etiam ipse alibi, nonnulli Poetarum,
Plato, &c. Barathrum perhibent, seu Tartarum: quibus tamen ex dictis patet,
[Page 125] non tam mare sic appellatum, quam ingentem illam aquarum conflugem, à Mari quidem derivatam, in aliquod immensae altitudinis barathrum, per syrtes, & intervenia terrarum;
[...], In hunc hiatum, inquit
Plato, cum omnes fluvii confluunt, tum ex illo rursus effluunt
u. Constat etiam ex
Aristotele &
Seneca, plures antiquorum, idem opinatos esse
w, uti & (minima admissa variatione) plures ex Autoribus supra memoratis §. 7. hujus Diatribae: eidem quoque sententiae, cum S. literis planè consentanea sit (ubi
[Page 126] Abyssus & Mare late distinguuntur) juxta illud
Jobi; abyssus dicit non est in me, & mare loquitur non est mecum
x, non possumus non accedere, & tranquam in re probatissima acquiescere: ita ut in animum nobis inducamus, vocabulo Abyssi, S. Sripturam plerumque, non tam ipsum mare designare, quam vastas illas aquarum copias in terrae cavernis reconditas: adeo ut ubi fontes, maris scaturigines dicantur, Abyssus intercedere intelligi debeat (prout forte in tota Quaestionis Ventilatione;) ubi vero
Solomon scribat, Fluvios, unde exierint, eo reverti: Mare intercedere intelligendum sit.
52. Huc cum redeat eorum
[Page 127] summa, quae dicenda habui, in astruenda hac Antiquorum sententia, quibus nonnulla, licet noverim, qualia sint, regeri soleant; proximo tamen loco videamus, an Objectiones allatae 5 & 6 Sectionibus hujus Diatribae, non facilius solvi possint, quam argumenta pro hac nostra parte fortassis infirmari posse, verisimile sit. Harum primam quod attinet,
quod scilicet deluvia, & ingentes fluminum exundationes, manifeste proveniunt, aut à pluviis immediate praecedentibus, aut à nivibus & grandine solutis, atque hoc pacto, certo certius fontium Origines huc referri debere: eam tam parvi momenti esse judico
y, ut firmare potius
[Page 128] videatur, quod evertere intendit, quam ut id aliqua ex parte convellat: si enim diutinae pluviae, una cum nivibus & glacie liquefactis, torrenti cursu in mare rapiantur; mihi pronum esset inde argumentari, fontium originem, his minime imputari debere, cum tam exiguam iis supplendis, relinquant copiam; ubi subtraxeris quod in exhalationes abeat; & plantis alendis sufficiat.
53. Ad secundam, quod scilicet
plurimi fontes sub solis aestu totaliter deficiunt, & generatim omnes minuuntur; sic respondeo, venas quae aestate penitus deficiant aquis, nos jam antea
Sect. 4. concessisse, quod à pluviis pendeant; licet, cum erudito
[Page 129] & Reverendo Viro D.
Doctore Stillingfleet, Aedis Paulinae Decano, justius fortassis hunc defectum, imputaverim Soli, longa diuturni ardoris mora, terrae vapores exhalanti, unde perpetuus humor rivis suppeditari debuit, quam solummodo inopiae pluviarum
z. Quod autem ad illos omnes attinet, quibus aquarum copia multum diminuitur, quamvis non conveniat inter nos, totum illis humorem à pluviis suppeditari, tamen neque adeo pervicaces sumus, quin haud gravate concedamus, plerasque omnes scatebras ab imbribus ali augerique, quamvis illis non constent.
[Page 130] 54. Ad Tertiam, quae inde colligit Fontes à pluviis necessario oriri, quia
nulli unquam in summo montis vertice erumpunt, aut adeo prope cacumen quin semper aliqua portio terrae superior superemineat, unde iis suppeditetur: quod nonnunquam contingeret secus fieri, saltem ubi montes, superficiem aequoris, altitudine non exsuperant. In promptu est reponere, fidem nobis non vanam, ab idoneis testibus factam, dari scatebras in excelsis montium jugis; quale est
Marsyae fluvii caput, quod
Q. Curtius oriri testatur, è summo montis cacumine
a. Aliud item flumen in Insula
Boniccae prope
Hispaniolam, consimili è loco exire narrat
[Page 131]
Cardanus
b: item refert ex summo vertice celsissimae rupis Insulae
Maii, in aestuario
Forthano, Fifae in
Scotia contermino, venam aquae dulcis scaturire, licet scopulus integer, (sic Insulam appellare libet) in ambitu, bina milliaria vix habeat
c. In eadem
Scotiae praefectura
Fifensi, Cl. D.
Robertus Sibbaldus Equ. Aur. qui
Scotiam egregie nuper admodum illustravit, nos certiores fecit,
fontem etiam
vivum, in altissimo montis Lominii
cacumine, jugiter scaturire: & in Hoia Orcadum
insula, tres editissimos esse Montes, qui licet sublimitate sua miranda, navigantibus à terra
[Page 132] longissime adhuc distantibus, cursum quo dirigant recta, Phari quasi praestantissimi speciem & vicem praestant; in ipso tamen cacumine unius ex hisce tribus, fons est ex ipso corde, seu fundamento Montis ortus
*. Quorum, considerandi locus non incommodus se obtulerat, in Sect. 37. hujus Diatribae.
55. Ubi etiam memorari dignum erat, quod in Commentariis Honoratissimi D.
Boylii occurrit, se, cum maritima
Manapiae, Momoniensis provinciae, infra regnum
Hiberniae, itinere lustraret, montem vidisse, è cujus clivo superiori, praeceps ruebat modicae amplitudinis rivus; qui
[Page 133] cis duos tresve annos, jam tum primum eruperat, citra causam ullam manifestam, è palude, quae ultra omnem retro memoriam, summum montis verticem insiderat; idem quoque longius procurrens, fluvium vicinis hodieque praebet; qui si pluviis aut nivibus natales debuisset, permultis ante seculis, opinor, in lucem prodiisset. Insuper
Scaliger nobis testatum reliquit, prope villam suam scaturiginem exire, de summo montis vertice, quo non conspicitur editius solum, usquam viciniae. Idem porro addit, lacum vivis scatebris ebullientem extare, in planicie super verticem montis
Cinis, in
Cottiis Alpibus inter
Allobroges &
Taurinos, cui excelso & spatioso
[Page 134] campo, nullus imminet locus altior
d, qui illi aquas subministret, quomodo in objectione suggeritur.
56. Quod etiam ex parte, quartam Objectionem refellat: qua concluditur pari modo (atque in altera, argumento sumto à collibus) omnes fontes à pluviis necessario ducere originem, quia
in campis longe patentibus▪ nulli uspiam inveniantur, nisi adsint colles à quorum vicinitate suppeditentur. Verum ingeniosissimus
Boatus M. D. clare docuit in regno
Hiberniae, quae Insula fontibus abundat, ibi in planis & campestribus crebro profluere; cum id genus scaturigines quae ex petris vi se erumpunt, aut
[Page 135] ex montium radicibus, in illo Regno rarae reperiantur
e. Item
Reae ac
Isidis rivorum fontes, qui secus pagum
Fritwell, in
Comitatu Oxoniensi, ebulliunt, quorum alter
Lactodorum, alter Sanctae
Eadburgae castrum, deinde
Ghistlipam, &
Bellositum, praeterlabitur, tam depressa planitie origines trahunt, ut eorum fluxui, vix suppetat declivitas
*. Nec domi tantum fontes in planicie orti visuntur, sed in pluribus aliis passim regionibus: quidam etiam ex maximis omnium fluviis, in planis emergunt. Ita
Pyramus in
Cappadocia, quem etiamsi
Strabo
[...], navigabilem dicat, idem refert nihilominus
[Page 136]
[...], ex medio campo, perumperre
f. Praeterea,
Tanaim fluvium ingentem, in campestri planicie
Moscoviae prosilire, autor est
Agricola
g, his adjunge
Danubium, maximum
Europae flumen, cujus caput (inquit
Cluverius) etsi perenne sit, & ejus amplitudinis ut 26 Pedes longitudinis, & 18 latitudinis, occupet; in humo plana atque aperta, in villa
Eschingen seu
Donasching, se exerit: aut, ut
Jornandes velit, in arvis
Alemanicis; non autem quomodo
Herodotus, Tacitus, Plinius, &
Marcellinus, tradiderunt; sub pedem collis, aut magni montis
h.
[Page 137] 57. Ad quintam, quod
in terris tenacioribus argillosis, quas aqua difficulter permeat, raro fontes observamus; cum nunquam desint, in arenosis & saxosis terrae partibus, per quas aqua facile percolatur. Responderi potest, non tam eam obcausam evenire quod pluviae illam insidentes, penetrare; quam quod sursum nitentes vi perrumpere, non possint; quomodo vir clarus
Jacobus Young supra memoratus,
Liparis observavit
i, & ut supra innuimus
Sect. 38. rem se habere, in calce bene crassa, substrata aeque largo agri
Cantiani tractatui, ad septemdecim circiter milliaria in longitudinem, & quinque in
[Page 138] latitudinem, porrecto; in quo tamen fons ne unicus ebullit. Sexta vero objectio, in qua insinuatur,
quod communibus annis & locis, tanta copia aquarum in pluvia, vaporibus, rore, nivibus, & grandine, à coelo decidat, in superficiem cujusque Provinciae; quanta abunde sufficiat omnibus rivis istius loci in mare fluentibus; ista inquam objectio, satis infirmari videtur, in supradictis paragraphis à 30 ad 35 inclusive; in quibus tum manifeste, tum cogenter ostenditur (re ad Calculum adducta) aquas pluviales in Conservatorio ad pontem saligneum, vulgo
Willowbridg receptas, licet ad 19 pollices, & duas lineas cum triente, annuatim assurgant, adeo non sufficere,
[Page 139] fontibus ibidem supplendis, pro eodem spatio; ut desint saltim 4811854 modii. Idem etiam ostenditur, minus probabile videri, in aliis aliarum regionum fontibus; praesertim in omnibus simul sumptis, qui quingenties immensiorem aquae vim in mare quotannis profundunt, quam annuum incrementum 19 unciarum, & duarum linearum cum triente, toti terrarum orbi superfusum, reddere possit.
58. Quibus addi potest, tantum abesse, ut Pluviae, nives, &c. aquae quantum in mare è fluviis decurrit, suppeditent; ut, dempto quod plantis alendis, & vitae earum halituosae sustentandae, insumitur, (quod immane quantum, Clarissimi
Listerus &
Willsius
[Page 140] demonstrarunt
†) reliquum majorem partem, si non omne omnino, rursus in vapores exhaletur, pluviis & roribus denuo creandis; unde fit, ut aridae solitudines, raros sentiant imbres: item siccatae paludes & lacunae, nec non excisae sylvae, & nemora, (ubi aer stagnans in madorem concrescit, ac simul opacitate conservatur) in tantum immutent coeli temperamentum, ut quae regio ante frigida fuerit, & humida; inde calidior fiat, & mediocriter sicca: Sic
Plinius olim notavit de terra
Philippis adjacente, quod ea emissariis & fossis manu factis, siccata; circumfusi aeris & tempestatis ingenium
[Page 141] inverterit, adeoque
ipsius coeli habitum, an
ambitum, parum refert,
immutarit
k. Item in externis coloniis, idem nobis evenisse pro certo accepimus; ubi, postquam, sylvis absumptis, omnia Soli exposita sunt, minor imbrium copia cadit; veluti
Barbadis dimidio rarius pluit, quam antea. Similiter
Jamaicae minus crebrescunt pluviae, quanto latius agricultura profertur
l: quomodo in
Hibernia lacunis, in Comitatibus vero
Lincolniensi &
Cantabrigiensi, paludibus, exiccatis; contigisse etiam mihi narratum est.
59. Postremo quod ad Septimam, ejusque diversos articulos;
[Page 142] nempe,
quod rationes eorum qui volunt omnes Fontes à Mari oriri, & ab eo continuo suppleri, adhuc adductae; viris eruditis vix dum satisfecerunt, imprimis, utrum tales dentur cavernae aut ductus subterranei in visceribus terrae, qui è Mari ducant originem. Illud Objicientibus, ausim fidenter reponere; illis plene à nobis satisfactum esse, Sectionibus 40. 41. 42. 43. 44. 45. 46. 47. 48. in quibus perspicue docemur, 1. quod scilicet fluvii (nulla praeeunte siccitate) nonnunquam substiterint, & cursum ad tempus intermiserinr, 2. quod amnes aquae dulcis, aliquando in amaros abierint. 3. Quod plures in orbe sint fontes, qui una cum Mari accedente augescant, decedente
[Page 143] vero subsidant. 4. Quod dentur lacus amarulenti, quibus nulli super terram exitus in mare habentur; quorum nonnulli canibus, aliisque marinis piscibus, abundant. 5. Ex complusculis heterogeneis corporibus, quae saepius inter fodiendum, in terrae visceribus reperiuntur, &c. Hisce inquam rationibus, exemplis sigillatim firmatis, abunde existimo satisfactum esse, primo illi membro, Objectionis septimae; dari scilicet tales fornices, & ductus subterraneos in visceribus terrae, qui è Mari ducant Originem.
60. Ad secundum autem,
quod si tales concedantur, nondum constare,
quomodo aqua ascendere possit ad summitates Montium, &
[Page 144] inde effluere, cum Mare nullos tales agnoscat tumores, nec partes alias exhibeat caeteris altiores, quales cernimus in salebrosa telluris facie, neque ascendere valeat supra libramen propriae superficiei. Respondeo primum, etiamsi admiserim, Mare nulla in parte, eo usque attolli, ut fonti in vertice cujusquam montis prosilienti originem subministret; nihil hoc obstare quin iis praebeat, qui inter depressas convalles scaturiunt, (cum eae tantum infra maris superficiem subsidant, quantum montes supereminent:) id quod tenuisse satis habemus; cum jam antea à nobis ultro concessum sit, Tractatus hujusce
Sect. 4. Venas illas aquae pauperes, in summis montium jugis,
[Page 145] aut superioribus clivis, quae guttatim & rorantes tenuem emittunt lachrymam, à pluviis ortum posse ducere. Verum si supradictis
Sect. 54. similes, in objectione intelligantur, praesertim quales illae scatebrae in rupe Insulae
Maii; in cacuminibus
Lominii; & montis in
Hoia Orcadum; (de quibus non facile existimabis eas à pluviis ortas) res est adhuc difficilior; & secundo loco responsum postulat strictius & accuratius. Nam si omnis aqua se ad libellam modo componat, supra quam ne in tubo quidem unquam, aliove cuicuimodi vasculo ascendere valebit, quomodo ad summos montes hac ratione transmittatur, nodus est vel acerrimo vindice dignus:
[Page 146] quem tamen non adeo insolubilem comperimus; quin subjiciatur,
61. Primo, quod quamvis verum sit, aquam liberam in alveo aequali, & immotam, suopte nutu, & sponte, nihilo altius quam ad libellam ascendere; tamen cum in jugo descendentis & ascendentis aquae dispar sit momentum, ut fit in salsuginosa marina, & dulci fontana; insuper, cum prior in amplis meatibus deorsum feratur, & posterior in teretibus Tubis ascendat, qui usque & usque minuantur, donec in capillares tandem desinant: adeo, ut aqua marina, etiam immensa aeris mole, superficiei ejus late patenti superincumbentis, semper prematur: non video cur, his ita
[Page 147] positis recte perpensis, ejusmodi aqua altius quam ad libellam ascendere posse non credatur, eatenus ut è summi montis cacumine prosiliat; quomodo argentum vivum in Tubo Barometri attollitur, aere premente subjectum Mercurii stagnum.
62. Cui secundo accedat, huc multum facere, perpetuum in imis terrae regionibus calorem, qui rivos praeterlabentes ita suffervefacit, ut omni tempore vapores quidam, velut rorulentae humidi particulae, sursum avolent; qui halitus, meatus terrae cito pervadunt, quoad ejus citimam superficiem in cavernis montium prope permanaverint: ibi circumobsistente frigore, vapores illi rursus in aquae guttas
[Page 148] condensantur velut in Alembici, aut cucurbitae capitello: deinde, quod
Cartesius, &
Stillingfleetus noster observarunt, spissiores jam facti, velut sudores, eosdem meatus subire non possunt, per quos, halitus in morem, modo aspiraverant
m: adeoque limites sibi pertexant laxiores, prope superficiem terrae aut montis, per quos transversim delati, & cum reliquis inter viam vaporibus pariter conglobatis, in unum immixti, vel aquarum agmine facto, qua datur exitus, sub pedem montis aut in clivo devexo, in scaturiginem erumpunt, perpetuo sublevatum, aeque
[Page 149] perpetua Evaporationum & Condensationum vicissitudine.
63. Hujusmodi autem dari calores aut aestus subterraneos, in tertia telluris regione (quam Honoratissimus simul ac acutissimus ille Philosophus
Robertus Boylius, justis de causis infimam statuit, quaeque initium sumat ab octuagesima aut centesima altitudinis orgyia) liquet ex testimonio
Morini, aliorumque magni ingenii autorum, qui ab eodem viro clarissimo laudantur. Hi, cum fodinas
Hungaricas inviserent, non modicae altitudinis, ad ostia cum primum essent ingressi, terras experti sunt mediocriter incalescere, pro ratione superimpositi aeris: cum autem inferius descendissent, satis manifeste
[Page 150] frigescere senserunt; donec ad octogesimam aut centesimam orgyiam pervenissent; deinceps regiones impensius calidas obiisse, quo altius penetrarent
n: in quibusdam autem ex his fodinis Viro Clarissimo
Edv. Brown M. Doctori, solum in tantum calere compertum est, ut ad frigus captandum, nudare pectus necesse habuerit, quamvis vestem ex lino tantum ferret, qua pariter de causa operariis imposita est necessitas, ut nudi terram moliantur
o. Incidi autem in hujusmodi aestus, ad altitudinem multo citeriorem, ut videre est in Historia nostra Naturali
[Page 151] Comitatus
Oxoniensis
p; unde mihi persuaserim, fines hujus regionis multum variare; & aestus eo longius aut propius abesse à terrae superficie, prout eorum semina unde generantur, sita sunt; quod utrum à fermentationibus, an ab ignibus subterraneis fiat, cum ad hanc rem perinde faciat, mitto disquirere; ne in ventilandis tam subtilibus argutiis, cum nostro otio, tum Lectoris patientia, abuti videar.
64. Quinetiam tertio, huc subnecti possit, alia causa consocia, quae non parum eo conferat, ut aquam altius ascendere contingat, quam ad libellam; ingentem illam intelligo molem arenae, sabuli, &c. per quam aqua
[Page 152] salsa percolatur in Meditellio: in quibus materiae generibus, experimento
Magnani constat, aquam saccatam altius permanare, quam ad libram
q: de quo certior fieri poterit Lector, si Tubum vitreum unciali aut semunciali foramine, aut circiter, arena prius repletum, postquam fundum ejus linteamine oppilaverit, in vasculo aquae pleno statuat, ibi continuo aquam paulatim eniti videbit, pedali minimum spatio altius, quam ejus sit in concha superficies: arenae globulis, ipsa particularum approximatione, ceu contactu, humorem concipientibus, quemadmodum fila in sacco; quod crebris
[Page 153] experimentis, verum esse comperi. Hoc autem in casu, quod etiam
Gallus modo memoratus objicit, licet aperuerim orificium ad quartam quintamve unciam, supra superficiem aquae extra Tubum; deinde Siphunculum affixerim, immisso item filtro prius madefacto, tamen ne sic quidem, aut ullis aliis rationibus, mihi obviis; vel guttulam aquae inde elicere potui
r. Nullus interim dubito quin hoc etiam obtineretur, si qua effici posset, ut aqua in modum vaporis ascenderet, & rursus desuper condensaretur, ita ut in eosdem meatus redeundi facultas auferretur: quo ordine sub terram, opus procedere, supra supposuimus.
[Page 154] Ut illud non omnino dissimulem, aquam in ductibus terrae, cum capillares evadunt; sponte sua, citra pondus aliquod externum, sursum ferri contingere, quomodo in capillaceis tubis, suo nutu levari cernimus
s; aut instar arborum succi; deinde rursus descendere, ita ut profluat, more laticis ex incisa betula.
65. Verum quarto, missis, quae hactenus dicta sunt, omnibus, si maria quibusdam in locis altiora sint, quam in aliis, aut in nonnullis locis, & temporibus, impetu in tantum attolluntur altitudinis, quantum summa montium juga exaequet, ex quibus
[Page 155] fontes erumpunt; nihil necesse erit ad aliquod ex argumentis prius allatis confugere, de inaequalitate ponderis aquae marinae, de aere superincumbente, hypogaeis aestibus, &c. nam si alterutrum ex his probetur, principium illud Hydrostaticum (aquam non altius ascendere quam ad libellam) non omnino convelletur, quo aquis ad altissimorum montium cacumina subeundi copia fiat: nam si hoc mare depressius sit, quam ut rem efficiat, aliud huic muneri, satis attolli contingat. Maria autem aliis in locis elatiora esse, quam alibi sint, non tantum probabile videtur, eo quod
Trenta multo majorem conficit decursum per Comitatus
Straffor diensem, Derbiensem,
[Page 156] Notting hamensem &
Lincolniensem; quam
Danus fluvius, qui eidem vicinos habet fontes, per planitiem
Cestriae: unde arguitur, magis attolli mare nostrum
Hibernicum, Deucalidonio: verum etiam ex autoritate multorum veterum Mathematicorum, & Philosophorum, qui referente
Eratosthene apud
Strabonem, cum affirmarent
Sinum Corinthiacum, editiorem esse quam est alter
(Saronicus) prope
Cenchreas; deterruerunt
Demetrium Poliorcetem, quo minus
Isthmum Corinthiacum perfoderet
t: quae eadem ratio, nempe
Jonium, Aegeo Mari altius esse; fecit etiam ut
Julius Caesar, C. Caligula,
[Page 157] &
Nero, coeptis omnes pariter desisterent: veriti, ne
Aegina, hoc pacto fluctibus obrueretur
u.
66. Hoc ipso respectu
Sesostres Rex
Aegypti, Darius Persiae, Ptolemaeus, & post hos,
Sultani Aegyptii, denique
Turcici Imperatores, suo quisque seculo principes, pari ausu destiterunt, circa
Isthmum Arabicum abrumpendum, qua
Mare Rubrum, Nilum, aut
Mare Mediterraneum, interjacet: comperto enim à Mathematicis
Aegyptiis, mare Rubrum Terrae
Aegypti tribus cubitis superextare: veriti sunt, ne regio ista perpetuo diluvio cooperiretur
w. Neque hoc veteribus
[Page 158] tantum sic visum, cum
Cabaeus nos doceat, etiam ipso aspectu manifestum esse,
Mare Ligusticum, seu
Mar di Genova, supra
Sinum Adriaticum longe extare, siquis montem
la Bocchetta conscendere velit, ubi oculis, ut videtur, patet
Mare Ligusticum loco qui
Serraval dicitur exaequari, unde
Tortonam usque pronum iter; deinde ad
Papiam declivius; denique
Venetias adhuc
depressius
x; adeo inverso Naturae ordine,
Ligusticum, mare inferum; &
Adriaticum, superum; majores nostri perperam dixere. Idem
Ricciolus insuper affirmat, se à Patribus
Societatis Jesu edoctum, quod in montibus
Isthmi Panamensis consistentibus, unde
[Page 159] conspectus utrumque in Mare
Americae, cum
Boreale, tum
Australe; sub aspectum manifeste incurrebat, illud ad
Nombre de Dios multo altius esse, quam hoc ad
Panamam
y.
67. Cujus rei, uti videtur, haec est ratio, quod fundi quorundam marium caeteris emineant. Neque hoc noviter repertum, sed ab
Aristotele jampridem observatum. Is non tantum maria alia, aliis elatiora, nominat (quamvis de ordine probandi mihi cum illo non usquequaque convenit) verum etiam diserte asserit, plerasque aquas à Septentrione profluere; quoniam Terra ibi altior est,
[Page 160] quam in reliquis mundi partibus
z. Qua etiam de causa, cum
Fromondus, tum
Helmontius fatentur, aestus ab Aquilone, versus Austrum celerius currere, quam aliunde, etiam adverso vento
a: imo tam pertinax, hac in parte, est
Helmontius, ut quamvis Corpus Terraqueum, ab ortu versus occasum, sphaericum esse concedat; tamen hanc ipsam ob rationem, ab Aquilone versus Austrum ejus esse figurae, negare non dubitet: quin potius Ellipticum esse arguit, ab observationibus eorum qui longinquum iter, sub axem Boreum navigarunt, qui illi asseverarunt, se istic solem toto mense citius vidisse
[Page 161] quam oportebat, si Terrae hujus Marisque corpus unitum, fuisset perfecte Sphaericum: quod effectum, cum crepusculi limites tantopere excedat, majori Borealium Regionum & Marium, prae Australioribus elevationi, optimo jure videtur attribuere: instantia in
Mari Mediterraneo, & regionibus vicinis, quas omnium humillimas reputat, facta
b. Et quidni ita se res habeat? cum
Maria Septentrionalia in
Atlanticum, &
Atlanticum in
Mediterraneum, confluunt; quemadmodum
Volga (si quod
Caspio Mari cum
Ponto Euxino, per subterraneos meatus commercium sit)
Danubius, Tanais, &
Borysthenes faciunt,
[Page 162] qui omnes per vastos terrae tractus, à Septentrione provoluti, cum toto itinere in declive ferantur, clarissime demonstrant, eum locum, Borealibus plagis longe depressiorem; quarum maria, cum tam elata sint, altissimis Australis plagae montibus, fontes suppeditare facile possunt.
68. Verum, concesso mundum sublunarem esse Sphaericum, tamen si Centrum Gravitatis, à Centro Magnitudinis vel tantulum discedat, propter levitatem aquae hac in Sphaerae parte, si conferatur ad longe graviorem, in alia parte Terrae molem, Aqua in sua parte, tantum exsuperabit altitudine montem altissimum in alia, id est, tanto longius distabit à
[Page 163] Centro Gravitatis, quam ullius montis summitas abesse poterit; ut non intelligam, quid obstet quo minus aqua suâ sponte (citra vim omnem exteriorem) ad cacumen exaggeratissimi montis, qui uspiam terrarum extat, ascendere possit; cum libramentum ejus, elatius sit, i. e. plus distet à Centro Gravitatis, quam cujuslibet montis fastigium ab eo distet. Jam si Terraqueum Globum accurate perpendamus, revera comperiemus, tam inaequalem Terrae Marisque partitionem, ut Centrum Gravitatis, à Centro magnitudinis, saltem tantum recedere necesse sit (plus dicere licebat) quantum
Maris Del Zur seu
Maris Pacifici summum, ab imo distet: quippe mare
[Page 164] istud, si à
Sinensi ora; ad centesimam quinquagesimum Longitudinis Gradum initium sumas, & ad ducentesimum sexagesimum, usque colligas, prope tertiam hujus Globi partem occupat, Terrae autem reliquas duas relinquit; adeo ut si supponas tot dari profunda, seu in fundo hujus Maris inaequalitates, quot in Terra illi opposita Montes extent; facile erit intellectu, quomodo ad verticem cujuslibet horum montium, aquam submittere possit.
69. Neque hic merito objici poterit; si Centrum Gravitatis, à Centro Magnitudinis tam longe abesset, necessario futurum esse, ut
Mare Pacificum, magnam
Asiae Americaeque partem inundaret,
[Page 165] dum ad aequilibrium statuendum conniteretur: omnium enim Marium litora arenis, actâ, aut scopulis constant: praeterea limbo, aut extima maris orâ, paulo altiora sunt, quamvis infra gibbosam ejus aquarum molem, procul in alto intumescentium, subsidant (ne quod ad hunc nodum resecandum, Dei, qui omnia potest, auxilium statim interponam, qui
posuit aquis terminum, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram
c, atque
Mari dixit,
usque huc venies, & non procedas amplius
d.) Nequid hoc supernanaturali obice hic utar, quod litus sit aridum, quod extimo
[Page 166] Mari pauxillum superextet, illi continendo sufficiat, nulla vi naturae adhibita, quantumlibet in alto Mari protuberet: quemadmodum aqua, aut alius liquor, in aridis vitri labris continebitur, etiamsi tantum, aut fortassis etiam plus, pro rata utriusque portione, supra marginem ejus elevetur, quam oporteat mare efferri supra litora, ut aquam ad cacumen summorum montium perducat. Insuper dicendum (quod omne, ut opinor, eximet Scrupulum) etiam littora Maris
Del Zur sive
Pacifici, proportione sua, necessario aeque distare à centro Gravitatis (ratione levitatis in hac Sphaerae parte) ac Mare illud ipsum; adeo ut non majus periculum immineat,
[Page 167] ut magnam
Asiae Americaeque partem inundaret (cum iisdem limitibus, eodemque modo contineatur) quam quodvis aliud mare ubicunque terrarum.
70. Quod si mare in quieto statu sumptum, (sicut hactenus factum est) tantum valeat, multo sane facilius in turbido effecerit, cum
congregatae sunt ejus aquae sicut in cumulum
e, cum
Deus operatur mirabilia ejus in profundo, cum
spiritum procellae excitat, qui exaltat fluctus ejus, adeo ut
ascendant usque ad caelos, descendantque usque ad Abyssos
f; sicut etiam profanus ille, aeque ac hic sacer vates, cecinit in Libro
Tristium,