IN ERVDITISSIMOS SACRORUM BIBLIORUM POLYGLOTTORUM COMPILATORES: Poema.
ESto; res angusta domi virtutibus obstet;
Sed facilè emergit, quae veneranda, cohors:
Ʋsque extrema novum scabies hoc occupet aevum;
Ferrea at haec aet as aurea prela dedit:
Sit turbata suis erroribus
Insula; purâ
Intereà sacri fontis abundat aquâ:
Vilescat, meritò sibi spreta,
Brittannia; nullam
Spreta, tamen, famam non super are potest:
Nempe, quod externus nullus Rex praestitit, illud
Anglus, privatus, pauper, egenus agit!
Ergo, pace tuâ versu quos dicere non est,
Sunt numeri,
Lector, delitiaeque meae:
Hispida succinctum fecerunt nomina metrum,
Et, tu quae credas barbara, docta sonant:
Vos humilis celebrem
Thorndick, Fearn, Rieves, Baker, Walton,
Selden, Smith, Vicars, Graves, Fuller, Usser, Whillock,
Stern, Drak, Stokes, Pocock, Sanderson, Shelden, &
Hammond.
AEternùm, Vestro nomine, clarus ero!
[...] & vestra volumina testor
Omnibus
[...] qua
[...]
Complutensia sunt bona, e
[...]
Hispanica praesunt,
His meliora potens biblia
Gallus habet;
Quae tria, sint vestris collata, volumina fient
Chartis, & foliis mox leviora suis:
Scilicet, haec istis praecellunt biblia, penè
Humanis quanto Biblia sacra libris.
Horum, seu, methodum, linguamve, typumve requiram,
Horum me methodus, lingua, typusque juvant:
Quot
partes numerem, numerem miracula; cunctis
Mirac'lisque venus, nescio qualis, inest!
Ʋnum, & idem
folium diversa, eademque reponit,
Ʋnnm, & idem
folium fit numerare labor!
Quaeque suam & retinet sortitam
Versio classem,
Et (quid non potuit lucidus ordo?) decet!
Singula
dicta, sibi variè repetita, recurrunt,
Singula sed variè, sic repetita, placent!
Non, nisi septiplici linguâ vox ulla refertur,
Nec, nisi sit decies lecta, legenda semel!
Talem quis, demum, leget hanc? nemo, (autumo) nemo,
Vix tu, (quòd credam)
candide, Lector eris:
Digna quidem lectu, sed conspicienda, revolves,
Te Spectatorem postulat hicce liber!
Linguas, qui potis est, legat has; sin perlegat unquam,
Judice me, ritu Clericus ille legit:
Has tamen ille leget, lectas intelliget ille,
Vestris qui monitis erudiendus erit:
Foedera sacra (
Patres in publica commoda nati!)
Et datis, & capere haec foedera posse datis;
Testamenta Dei, Vobis Scriptoribus, extant;
Extant antiquis, jam, renovata modis!
Ambo nil mutata, ambo mutata videntur;
Prodit utrumque Vetus, prodit utrumque Novum!
Retrò sese gestit utrumque; retroque reflectens
Primaevâ gaudet simplicitate frui!
En, sacra semper erat toto pretiosior auro
Pagina; bis tanti, Vestrâ operâ illa valet!
Eximias adeò secum fert undique limas
Linea quaeque suas, litera quaeque
[...]as!
Nec miror; Vestros, nam, castigatus adungues,
Omne suum punctum Textus ubique tulit!
Hinc, vos praeclaros tantum non Pagina sacra
(Sit licet à vobis ipsa colenda!) colit!
Vos, in Scripturis, (liceat modò dicere) fama
Magdelenae instar, non peritura manet:
Laudem, in Evangelijs, consert
Ecclesia; laudem,
Hei mihi, quòd meritam reddere nulla queat:
Quisquis retribuet tanto quae Codice digna,
Hôc majora nequit ferre, minora neget:
Salva tamen res est: hic enim complectitur in se
Quod in sunt
[...] praemia dig
[...]
[...]or,
Hunc semul inspiciam,
Christi sunt omnia plena:
Messiam narrant singula, junct a probant!
Mons Domini, hic, passim montes superimminet omnes,
Gentium ubique patent
Canaan, atque
Sion!
Hymnos enumerant
Musae, cantantque
Sibyllae,
Et liceat sacro, nunc,
Helicone frui!
In sanctam linguam transivit lingua profana,
Nec purum labium solus
Hebraeus amat!
Credita
Judaeis referunt mysteria
Gentes,
Fallere quas
Eber, si velit ipse, nequit:
Mentiri ignorant tot linguae: accepimus illas
Quae nil, si cupiant dissimulare, sciunt:
Divinum quoties concinnant undique Verbum,
Huic, cui non credunt, credere posse docent!
Eja, agitote,
Patres: juvet haec encomia vobis
(Atque refellente haec nemine!) danda fore;
Gentiles calami minimè nos credere posse,
Nos Vestri calami credere posse docent!
Antiquas linguis alias his addite; famam,
Par est, ut Vestram plurima lingua canat:
Omen inest; nec vana loquor; nec sit leve, summa
Quod, quae profertis, Biblia pondus habent:
Quid quòd hoc
Augustum, totos monument a per orbes
Vobis, post cineres, conciliabit opus?
Imò quale
Deum deceat, praegrande volumen
Vivis exhibuit, non monumenta,
Deum!
Sanctus (si qua sides) haud nunc, velut antè, bilinguis
Spiritus existit, sed
Polyglottus adest!
Docta viris doctis quae Biblia vertis honori,
Sint (
Polyglotte) Tui gloria, Nostra salus.
AEGIDIUS OLDISWORTH,
Anglus, A.M. Burtonii
super Montem Rector.