GULIELMI OCCHAMI, DOCTORIS INVINCIBILIS, ET NOMINALIUM PRINCIPIS, Summa Totius LOGICAE.

In Lucem denuo Vindicata.

[figure]

OXONIAE, Typis L. L. Acad. Typog. Impensis J. Crosley Anno Domini M. DC. LXXV.

PRAEFATIO.

CUm studiosorum paelatis haud ingrata fuerunt libamina, quae non ita pridem è Nominali­um penu deprompta sunt; apud animum sta­tuimus aliquid etiam ulterius in eadem dis­serendi via experiri. Ecquid autem melius, ecquid optabilius praestare possumus, quam ipsos scientiae hujus fontes aperire, & sacrae exinde pocula sitientibus propinare? Et in hoc quidem instituto plurima nostris conatibus favere, & industriam invitare censemus. Il­ludque inter prima, quod cum Occhami operum editionem literati omnes appeterent, nonnulli etiam meditarentur; nobis tamen iste honos, quasi tacito omnium consensu, reservari vi­deretur. Quae reliquos ab edendo terrent rationes nos acrius incitare debent; & dum alii nihil adversus sua commoda vel opiniones admittunt, nobis honestius foret omnia disci­plinarum prosectui conducentia in publicum proferre; & veritati litare, dum ingenio rationique veli [...]icamur. Romae quidem ante aliquot annos inita est cura Occhami opera praelo sub jiciendi, sed non ultra quatuor Physicorum libros processit; illi vero subito devorati reliquorum aeque ac sui sitim ulteriorem accenderunt; & talis ferculi de­libatio non saturavit appetitum, sed creavit. Parisiis, aliisque Academiis, nihil ultra vota, desideria, mutuaque hortamina ventatum est. Quare nobis quasi derelictum videtur onus ipsius opera denuo in lucem producendi.

Non hinc longe in cognomini oppidulo apud [...]egnos inse­met Author Invincibilis natus est, hic vero in Collegio [Page] illo faecundissimo doctorum seminario, quod Mertonense dicimus, educatus; ibi totius doctrinae suae fundamenta, & gloriae tyrocinium posuit. Joannis Duns Scoti Col [...]egae sui, & licet aliquanto senioris, [...] tamen, eruditionis fama viri irgeniasissimi industriam expergefecit; unde laudibilis quidem ipsis, toti vero literatorum orbi utilis, orta est aemulatio. Et sane mirum non est, si ex tantorum in­geniorum attritu flammae tandem totum mundum illustra­turae emi [...]uerint. Ex illo enim Realium, ex Occhamo nostro Nominalium, Scholae initium sumpserunt. Verum quidem est Aventinum (Annal. Boiorum lib. 6.) ut & alios nonnullos, horum originem à Roscelino quodam Pari­siensi deducere; sed cum quis, qualisve fuerit, quid dixe­rit, scripseritve non innotescat, à constanti eruditorum tra­ditione Occhamo primordia ipsius disciplinae tribuente re­cedendum non est. Maxime cum ibidem alios ettam er­rores suos in eodem negotio propalet Aventinus— Fo ipso [Roscelino], inquit, Authore, duo Aristotelicorum & Peripateticorum genera esse coeperunt. Unum illud vetus, locuples in rebus procreandis, quod scientiam rerum sibi vendicat, quamobrem Reales vocantur. Alte­rum novum, quod eam distrahit; Nominales ideo nun­cupati, quod avari rerum, prodigi nominum atque no­tionum, verborum videntur esse assertores. Quomodo ex eodem ipso dissimiles adeo, sibique mutuo prorsus ad­versantes, rivuli profluxerunt, non tam creditu quam con­ceptu difficile est. Sed illud magis, quod Nominales tanquam rerum avaros, verborumque solummodo prodigos, Philosophiae eorum omnine nescius, insimulet. Eoquis enim non statim imaginaretur ipsos non ex Philosophorum censu sed potius ex eorum numero esse, qui ora semper soluta aperta & liberalia, manus vero strictas, clausas, illibe rales gerant. Verum sive Aventinus ita senserit, vel eb­scure [...]antum rei veritatem expresserit, parum refert: Il lud verum est, quod sicut Reales dicti sunt, eo quod vocibu omnibus res, & plerumque diversas, significari; eoqu [Page] modo difficultates tum Physicas, tum Theologicas expe­diri, censuerint. Ita Nominales appellati, quia res praeter eas in mundo existentes non agnoscant, quae suis nominibus ab omnibus notis, iisque paucis, insig [...]iuntur. Totam vero reliquorum nominum farraginem non diversas res, sed ple­ru [...]que easdem diversimode ab intellectu consideratas, exhi­bere dixerunt,

Cum enim vidisset Mortalium omnium acutissimus Oc­chamus, tam immodicam rerum multiplicationem, no­vorumque entium assidue pullulantium stupendam pro­geniem: dissipandi primum commentitia illa, Scientia­rum Universitatem obruitura, examina; dein & creandi licentiam, dicam an lasciviam, coercendi, consilium ha­buit. Et quidem realium entium numerum intra Dei creationem constituens, alia, quae tunc temporis adeo im­portune inter ea locum sedemque ambiebant, in proprias ori­gines, i. e. humanum intellectum, compulit; & excre­scentium entitatum, distinctionum, & difficultatum mul­titudinem amputavit. Vidit enim primus ille sermonem loquelamque artificiose, non tamen accurate & philosophice, fabricata: ideoque facultatem hanc loquendi nobis à Nu­mine concessam, ut intellectus nostri conceptus compendiose & eleganter expromeremus. Reperit, & quidem non ad­modum difficulter, universalia, respectiva, quantitatem aliam à quantis, formalitates, modos, & sexcenta istius­modi inter alios Philosophos recepta & acriter disput [...]ta, ab omnium conditore nunquam fuisse facta. Unde vero provenirent non adeo facile exploravit, done [...] Linguarum penetralia reserans ibi modulos eorum typosque, recnon & causam, conspexit. Quare cum alii Philosophi maximis difficultatibus laborarent, de distinctionibus, relationibus, aliisque pluribus Articulis, solus ille sagaci indagatio [...]e artificii loquelae omnia perspicua admodum & manifesta reddidit; adeo ut exoriente ipsius doctrina tota Scholarum turba sese illustratam cernens in ejus sententiam & mo­dum explicandi libenter concessit: & cum se victam, [Page] illum revera Invincibilem, confessa est. Et serio animad­verti ab omnibus velim quantum debeatur illi qui intelle­ctum aperire, objecta ejus ordinare, actuumque modum methodumque describere, & hac ratione philosophicas con­troversias in arctum coercere, tanto ingenio, tantaque soler­tia, sed & perspicuitate majori, aggressus sit.

Hoc inter multos clare perspexit magnus ille Jul▪ Sca­liger, qui eum appellat omnium mortalium subtisissimum (Exercit. 65. 4.) Cujus ingenium, inquit, ingenia omnia vetera subvertit, nova ad invictas insanias ob incomprehensibiles subtilitates fabricavit atque confor­mavit, (Exercit. 324.) Haud gravate equidem Scaligero concedam, aliquot eorum regulas, cum ad pauca sese exten­dant, & praecipiti concipiendi [...]cumine consistant, utilius forsan ab hominibus negotiosis posse omitti. Verum sunt etiam quibus vacat & jucundum est abditos illorum sinus & intricatiores argumentorum latebras excutere. Quin & ipsa mens veritatis investigationi assueta raro quiescit, done [...] omnia, etiam minima, ambiguitatis momenta excusserit, manifestamque in lucem protraxerit. Mathematicis non imputantur ultra naturae opera subtilitates suae; neque Phi­losophis invidentur experimenta lucifera; nec video cur solis Logicis vitio vertatur quod minutiora persequantur, nihilque intactum praetereant. Imo potius vereor ne saeculi hujus ignaviae hoc praetextu patrocinari cupiamus: & dum antiquos nimiae sedulitatis criminemur, propriam inertiam si non defendere, at occultare, satagamus. Ita nimirum se res habet, Prodigus sese innocentem jactitat si alios omnes ava­riti [...] strenue incuset. Interim doctissimo Scaligero condonare non possum, quod cum fundamenta stupendae suae eruditionis, & defaecatissimi judicii polituram à Nominalibus mutuo acceperit, indignetur tamen quod non ipsos penitus exhause­rit; sed & aliis, ad summa etiam eorum ingenia exercenda, integros reliquerit. Nullus est in Nominalium scriptis sch [...]sque versatus, qui nesciat totam, quae habetur, artem libri illius omni laude majoris, de causis linguae Latinae, [Page] à suis principiis esse formatam; neque aliunde posse erui thesaurum illum nisi ex illorum fodinis. Gratabunde ergo Scaliger, quod eos, per quos profecerat, meritis efferat laudi­bus; nec tamen ingenue, quod & eosdem ob ista arguat, quae aliis essent gratissima.

Non opus est ut quae de Nominalium Occhamique nostri methodo dicta sunt sigillatim explicemus; hoc Lectoris, sed attenti, sed serio studiosi, solertiae relinquimus, cujus com­pendio hanc qualemcunque operam libenter contulimus. Et quidem à Logica captavimus auspicia, quoniam & ipse Author ibi suae doctrinae fundamenta data opera posuisse, in [...]amque, si non omnes, at plerasque suas opiniones com­pegisse videtur. Nec in hujus editione aliud nobis arro­gamus, quam quod è barbaris characteribus, abbreviatio­nibus, al [...]isque legendi difficultatibus, in apertam, gratam, & usitatam lectionem vindicavimus; & ab innumeris im­pressorum erratis liberavimus. Quam quidem operam nostram si boni consulerint Lectores, ad caetera ejus edenda vires animumque dabunt.

COMMENDATIO LOGICAE ET GULIELMI de OCCHAM.

QUAM magnos veritatis sectatoribus afferat fructus sermocinalis scientia quam Logicam dicimus, mul­torum peritorum docet auctoritas, ratio & experientia liquide comprobat & convincit. Unde Aristoteles autor praecipuus hujus scientiae, nunc introductivam metho­dum, nunc sciendi modum, nunc scientiam omnibus communem & viam veritatis appellat, dans ex his intelligere, quod nul­li ad scientiam vel sapientiam patet accessus, nisi in arte Logicae prius e­rudito. Averroes quo (que) Aristotelis interpres in Physicis dicit, Dialecticam esse instrumentum sciendi discernere verum à falso: ipsa namque cuncta dubia definit, cunctas (que) scripturas enumerat at (que) eviscerat, ut testatur Doctor egregius Augustinus. Cum enim duo sint actus sapientis, alte­ri non mentiri de quibus novit, & mentientem manifestare pos [...]e, ut scribit in elenchis, hoc autem fieri nequeat absque discretione veri à falso, quod solum praestat haec methedus: luculenter apparet eam fore perutilem speculanti. At vero haec sola praestat facultatem argumentan­di in omni problemate, omneque genus sophismatis docet dissolvere, & demonstrationis media adinvenire. Mentem quoque à vinculis quibus detinetur absolvit, atque libertati restituit. Quemadmodum enim vin­tula corporis membra ligant, necnon ab officiis ad quae instituta sunt prohibent; sic falsa argumenta & sophistica, ut docet Aristoteles, mentem nectunt. Similiter haec ars errorem caliginemque detegit, actua dirigit humanae rationis, instar lucis: Nam sicut exclusa hac luce corporea, actus humani aut nulli essent, aut errabundi, & saepe in prae­judicium operantis; sic absque hujus facultatis peritia, actus rationis. Cernimus enim quamplurimos, hac scientia praetermissa, volentes inten­dere disciplinae, multifarie oberrare, errores varios docendo seminare, [Page 2] opiniones absurditate plenas sine modo & ordine confingere, et penitus non intelligibiles sermones prolixosque texere, & ordiri, similes langui­dorum somniis & poetarum fictionibus: rationes nullius omnino vigoris velut insolubiles ponderantes, vim propriae vocis ignorantes: qui eo periculosius errant, quo se existimant aliis sapientiores, audaciter fine differentia falsa pro veris auditoribus ingerentes. Praemissae itaque uti­litacis quam Logica administrat intuitu motus, ille praeclarus philosophus Peripateticorum monarcha Aristoteles eam artificiose composuit: quam quia propter obscuritatem sermonis Graeci in Latinum translati ouis assequi sine temporis diuturn tate vix poterat, posteriores in ea suf­ficienter edocti, varia opuscula ordinantes, iter facile ad eam fata­gentibus praebuerunt: inter quos sane praecipuum existimo venerabilem doctorem natione Anglicum, ordine Mincrum, summi ingenii pro­speritate & doctrinae virtute sublimem: siquidem doctor hic eximius multorum saepe pulsatus precibus hujus methodi consideratione, plene, lepide, & ingeniose composuit: initians à terminis, ut à prioribus, e [...]tera deinde prosecutus usque ad finem produxit. Ad studiosas ita­que preces pro hoc praeclaro licet compendioso volumine multiplicatas stylum dirigens, universis prodesse cupiens exorsus est, ita dicens.

Prooemium Autoris.

DUdum me, Frater & amice charissime, tuis literis studebas in­ducere, ut aliquas regulas artis Logicae in unum tractatum col­ligerem, ac collectum tuae discretioni transmitterem. Cum igi­tur tui profectus gratia, ac veritatis amore inductus, tuis precibus ne­quaquam contraire valeam; quod hortaris, rem mihi perdifficilem, sed tam tibi quam mihi, ut existimo, fructuosam aggrediar. Logica enim est omnium artium aptissimum instrumentum, sine qua nulla scientia perfecte haberi potest: quae non more materialium instrumentorum usu crebro consumitur, sed per cujuslibet alterius artis vel scientiae studiosum exercitium continuum recipit incrementum. Sicut enim mechanicus sui instrumenti perfecta carens notitia, utendo codem recipit pleniorem: sic in solidis Logicae principiis eruditus, dum aliis scientiis operam im­pendit▪ sollicite, simul istius artis majorem acquirit peritiam. Unde illud vulgare, Ars Logica labilis ars est, solum insapientiale studium negli­gentibus locum reputo obtinere.

CAP. I. De definitione termini & ejus divisione in generali.

OMNES Logicae tractatores intendunt astruere, quod argumenta & syllogismi ex propositionibus, & propositi­ones ex terminis componuntur. Unde terminus aliud non est, quam pars propinqua propositionis▪ Definiens enim terminum Aristoteles primo priorum, dicit, Ter­minum voco in quem resolvitur propositio, ut in praedica­tum; et de quo praedicatur, apposito vel diviso [...] esse vel non esse. Sed quamvis omnis terminus pars propinqua dicatur propositionis, vel esse possit, non omnes tamen termini sunt ejusdem naturae: & ideo ad per­fectam cognitionem terminorum habendam, oportet aliquas distinctiones terminorum praecognoscert.

Est itaque sciendum, quod sicut secundum Boetium primo periherme­ni [...]s triplex est oratio, scilicet scripta, prolata, et concepta tantum habens esse in intellectu: sic triplex est terminus, scriptus, prolatus, et con­ceptus. Terminus scriptus est pars propositionis scriptae in aliquo cor­pore, quae oculo corporali videtur, vel videri potest. Terminus pro­latus est pars propositionis ab ore prolata, et nata audiri aure corpo­rali. Terminus conceptus est intentio seu passio animae aliquid natura­liter significans vel consignificans, nata esse pars propositionis mentalis. Unde isti termini concepti, et propositiones ex eis compositae, sunt illa verba menralia, quae Beatus Augustinus dicit quinto de Trinitate, nullius esse l [...]nguae: quae tantum in mente manent, et exterius proferri non possunt; quamvis voces tanquam signa eis subordinata pronurtientur exterius. Dicimus autem voces esse signa subordinata conceptibus vel intentionibus animae, non quia proprie accipiendo hoc vocabulum, Signum, ipsae voces significent ipsos conceptus primo & proprie; sed quia voces imponuntur ad significandum illa eadem, quae per conceptus mentis significantur: ita quod conceptus primo naturaliter aliquid signi­ficat, et secundario vox illud idem significat; in tantum quod voce in­stituta ad significandum aliquod significatum per conceptum mentis, si conceptus ille mutaret significatum suum, eo ipso ipsa vox sine nova institutione suum significatum permutaret: et pro tanto dicit Aristo­teles, quod voces sunt earum quae sunt in anima passionum notae. Sic etiam intelligit Boetius, quando dicit voces significare conceptus: et universaliter omnes autores, dicentes quod voces significant passiones animae, vel sunt notae earum, nihil aliud intendunt, nisi quod voces sunt [Page 4] signa secundario significantia illa, quae per passiones primo importantur: quamvis aliquae voces primario importent passiones animae vel conceptus, quae tamen secundario important alias intentiones animae, ut inferius ostendemus. Et sicut dictum est de vocibus respectu passionum seu in­tentionum vel conceptuum, eodem modo proportionabiliter quantum ad hoc tenendum est de his quae sunt in scripto respectu vocum.

Inter istos autem terminos aliquae differentiae inveniuntur. Una est, quod conceptus sive passio animae naturaliter significat quicquid signifi­cat: Terminus autem prolatus vel scriptus, nihil significat nisi secundum voluntariam institutionem. Ex quo sequitur alia differentia, viz. quod terminus prolatus vel scriptus ad placitum potest mutare suum signifi­catum, terminus autem conceptus non mutat suum significatum ad pla­citum cujuscunque.

Propter tamen protervos est sciendum, quod signum accipitur dupli­citer, Uno modo pro omni illo quod apprehensum aliquid aliud in cognitionem facit venire; quamvis non faciat mentem venire in primam cognitionem ejus, sicut alibi est ostensum, sed in actualem post habi­tualem ejusdem: et sic vox naturaliter significat aliquid, sicut quilibet effectus significat saltem suam causam: sic etiam circulus significat vinum in taberna: sed tam generaliter non loquor hic de ly signum. Aliter ac­cipitur ly signum, pro illo quod aliud facit in cognitionem venire, & natum est pro illo supponere, vel addi in propositione, cujusmodi sunt syncategoremata, verba, & aliae partes orationis quae finitam significa­tionem non habent: vel quod natum est componi ex talibus; cujus­modi est oratio, vel propositio: & sic accipiendo hoc vocabulum, Signum, vox nullius est signum naturale.

CAP. II. De varia acceptione hujus termini Terminus.

ESt autem sciendum quod hoc nomen, Terminus, tripliciter ac­cipitur. Uno modo accipitur terminus pro omni eo quod potest esse copula vel extremum propositionis categoricae, viz. subjectum vel praedicatum; vel▪ determinatio extremi vel verbi: & hoc modo etiam propositio una potest esse terminus, sicut potest esse pars propositionis. Haec enim est vera, Homo est animal est propositio vera: in qua haec pro­positio, Homo est animal, est subjectum, & Propositio vera, praedicatum. Aliter accipitur hoc nomen, Terminus, secundum quod distinguitur contra orationem; & sic omne incomplexum vocatur terminus: & sic de termino in praecedenti capitulo sum locutus. Tertio modo accipitur praecise & magis stricte pro illo quod significative sumptum potest esse subjectum vel praedicatum alicujus propositionis: & hoc modo nullum [Page 5] verbum, nec conjunctio, nec adverbium, nec interjectio, est terminus: multa etiam nomina non sunt termini, ut nomina syncategorematica: quia talia quamvis possint esse extrema propositionis si sumantur materia­liter vel simpliciter, tamen quando sumuntur significative non possunt esse extrema propositionum. Unde illa oratio, Legit est verbum, est [...]o [...]grua & vera, si hoc verbum Legit sumatur materialiter; si autem significative sumatur, non est intelligibilis. Similiter est de talibus: Omnis est nomen, Olim est adverbium, Si est conjunctio, Ab est praepo­sitio. Et illo modo accipit Porphyrius terminum primo priorum. Non solum autem unum incomplexum potest esse terminus, sic accepto termino: sed etiam compositum ex duobus incomplexis, ut compositum ex adjectivo & substantivo, & compositum ex adverbio & participio, vel ex praepo­sitione cum suo casuali, potest esse terminus, sicut potest esse subjectum vel praedicatum propositionis. In hac enim propositione▪ Homo albus est homo: nec ly Homo, nec ly Albus, est subjectum; sed hoc totum▪ Homo albus. Similiter hic, Currens velociter est homo: nec ly cur­rens, nec ly velociter, est subjectum; sed hoc totum, Currens velo­citer.

Est tamen sciendum quod non tantum nomen acceptum in recto potest esse terminus, sed etiam casus obliqu [...] potest esse terminus, quia po­test esse subjectum vel praedicatum propositionis: veruntamen obli­quus non potest esse subjectum respectu cujuscunque verbi: non enim bene dicitur, Hominis videt asinum, quamvis bene dicatur, Hominis est asinus. Quomodo autem & respectu quorum verborum obliquus potest esse subjectum, & respectu quorum non, ad Grammaticum pe [...] ­tinet; cujus est constructiones vocum considerare.

CAP. III. De divisione Termini incomplexi.

VIso de aequivocatione istius nominis, Terminus; procedendum est de divisionibus termini incomplexi. Unde non solum terminus incomplexus dividitur in terminum prolatum, scriptum▪ & con­ceptum, sed etiam singula membra consimilibus divisionibus dividuntur. Nam sicut vocum quaedam sunt nomina, quaedam sunt verba, & quaedam aliarum partium orationis: consimiliter est de scriptis & de intentio­nibus animae▪ quod quaedam sunt nomina, quaedam verba, quaedam pronomina, & ita de aliis.

Utrum autem participiis vocalibus & scriptis correspondeant in mente quaedam intentione [...] à verbis distinctae, potest esse dubium, eo quod non videtur magna necessitas talem pluralitatem ponere in propositionibus mentalibus sive terminis. Nam verbum, & participium verbi sumptum [Page 6] cum ho [...] verbo, est, semper videntur in significando aequivalere: propter quod, sicut nominum synonymorum multiplicatio non est propter ne­cessitatem significationis inventa, sed propter ornatum sermonis, vel aliam causam consimilem accidentalem, quia quicquid per nomina synonyma significatur potest per unum illorum exprimi sufficienter, ideo multitudo conceptuum tali pluralitati synonymorum non correspon­det; ita videtur quod distinctio inter verba vocalia & participia non est propter necessitatem expressionis inventa; propter quod vide­tur quod non oportet participiis vocalibus distinctos conceptus in mente correspondere: & de pronominibus posset esse consimilis dubitatio. Sed quod oporteat ponere talia nomina mentalia, & verba & adver­bia, & conjunctiones & praepositiones ex hoc convincitur, quia omni orationi vocali correspondet aliqua mentalis in mente: & ideo sicut illae partes propositionis vocalis quae sunt propter necessitatem signifi­cationis impositae sunt distinctae; sic partes propositionis mentalis conceptae sunt distinctae: propter quod sicut nomina vocalia, verba, adverbia, & conjunctiones sunt necessariae diversis propositionibus & orationibus vocalibus, ita quod imposibile est omnia exprimere per nomina & verba solum, quae possunt per illa & per alias partes ex­primi; sic etiam distinctae partes consimiles sunt necessariae menta­libus propositionibus.

Est autem inter nomina mentalia & vocalia differentia, quia quamvis omnia accidentia grammaticalia quae conveniunt nominibus mentalibus etiam conveniant nominibus vocalibus, non tamen è con­verso; sed quaedam sunt communia tam istis quam illis, quaedam vero sunt propria nominibus vocalibus & scriptis. Accidèntia com­munia convenientia tam nominibus mentalibus, quam vocalibus & scriptis, sunt casus & numerus: sicut enim istae propositiones vocales, Homo est Animal, Homo non est Animalia, distincta habent praedi­cata, quorum unum est numeri singularis & aliud pluralis: ita pro­positiones mentales, quarum mens una ante omnem vocem dicit quod Homo est Animal, & alia quod Homo non est Animalia, distincta habent praedicata, quorum unum potest dici singularis numeri, & aliud pluralis numeri: similiter sicut [...]ae propositiones vocales, Ho­mo est Homo, & Homo non est Hominis, habent distincta praedicata variata per casus; sic proportionabiliter dicendum est de propositionibus in mente correspondentibus. Accidentia vero pro­pria nominibus vocalibus & scriptis sunt, genus, & figura: talia e­nim accidentia nominibus propter necessitatem significationis non conveniunt. Unde aliquando accidit duo nomina synonyma esse diversorum generum & diversarum figurarum, propter quod talem multitudinem non oportet naturalibus signis tribuere. Unde quae­cunque pluralitas & vari [...]tas talium accidentium, quae potest compe­tere nominibus synonymis, potest convenienter a mentalibus amoveri.

[Page 7]De comparatione autem, utrum conveniat solum nominibus ad pla­citum institutis, posset esse difficultas, sed quia non est magnae utilitatis, pertranseo. De qualitate quoque posset esse consimilis difficultas, quam alias pertractabo in sua radice.

Per praedicta autem potest studiosus perpendere, quod quamvis ex sola variatione accidentium terminorum, scilicet casus & numeri, sicut propter rem significatam, potest propositio una verificari & alia falsi­ficari, hoc tamen nunquam contingit propter genus & figuram; scili­ce [...] saepe ad congruitatem orationis habendam oportet aspicere ad genus. Haec enim est congrua, Homo est Albus, & haec est incongrua, Homo est Alba; quod ex sola diversitate generis oritur: tamen supposita con­gruitate nihil refert cujus generis vel cujus figurae sit subjectum vel praedicatum; sed certe refert cujus numeri vel casus sit subjectum ad sciendum si sit propositio vera vel falsa: haec enim est vera, Homo est animal, & haec falsa, Homo est animalia, & sic de aliis. Et sicut nominibus vocalibus & scriptis quaedam sunt accidentia propria, quae­dam communia illis & mentalibus, sic simiiliter de verborum acciden­tibus est dicendum. Accidentia communia sunt, modus, genus, numerus, tempus, & persona.

De modo patet, nam alia oratio mentalis correspondet isti orationi vocali, Socrates Legit; & alia isti, Socrates Legat. De genere patet, nam alia oratio in mente correspondet isti orationi vocali, Socrates A­mat; & alia isti, Socrates Amatur: veruntamen in mente non sunt nisi tria genera. Nam deponentia & communia vocalia non sunt pro­pter necessitatem significationis inventa, cum verba communia aequi­valeant Activis & Passivis, deponentia vero Neutris, vel Activis: et ideo non oportet talem pluralitatem in verbis mentalibus invenire.

De Numero etiam patet, nam distinctae orationes mentales correspon­dent istis, Tu legis, Vos legitis.

Idem patet de Tempore, nam istis, Tu Legis, Tu Legisti, distinctae orationes mentales correspondent.

Hoc idem patet de Persona, nam istis, Tu Legis, Ego Lego, distinctae orationes in mente correspondent. Accidentia autem propria verbis a [...] placitum institutis sunt Conjugatio et Figura, cum quandoque ver­ba diversarum Conjugationum possint esse synonyma, et similiter verba diversarum Figurarum.

Per praedicta potest studiosus facile advertere quomodo proportiona­biliter de aliis partibus orationis et earum accidentibus est dicendum. Nec miretur aliquis quod dico aliqua nomina et verba esse mentalia, sed prius legat Boetium super perihermenias, et hoc ibidem inveniet. Et ideo quando Aristoteles tam nomen quam verbum definit, accipit ibi tam nomen quam verbum magis stricte, scilicet pro nomine et verbo vo­cal [...]

CAP. IV. De divisione Terminorum in terminos Categorematicos & Syncategorematicos.

ADhuc autem aliter dividitur terminus tam vocalis quam mentalis, quia terminorum quidam sunt categorematici, et quidam sunt syn­categorematici. Termini categorematici sunt qui finitam et cer­tam habent significationem, sicut hoc nomen, Homo, significat omnes homines; et hoc nomen, Animal, significat omnia animalia; et hoc nomen, Albedo, omnes albedines. Termini autem syncategorematici sunt tales: Omnis, Nullus, Aliquis, Totus, Praeter, Tantum, In Quan­tum, et hujusmodi: qui non habent finitam significationem et certam, nec significant aliquas res distinctas à rebus significatis per categore­mata. Imo sicut in algorismo cifra per se posita nihil significat, sed addita alteri figurae facit eam significare, ita syncategoremata proprie loquen­do nihil significant, sed magis addita alteri termino faciunt aliud significare, sive faciunt ipsum pro aliquo vel aliquibus determinate supponere, seu aliud officium circa categorema exercent. Unde hoc syncategorema, Omnis, non habet aliquod certum significa­tum, sed additum Homini facit ipsum stare seu supponere actualiter, seu confuse et distributive pro omnibus hominibus, additum vero lapidi facit ipsum stare pro omnibus lapidibus, et ita de aliis.

Et sicut est de illo syncategoremate, Omnis, ita proportiona­biliter de aliis est intelligendum, quamvis distinctis syncategorema­tibus distincta officia conveniant, sicut de aliquibus inferius osten­detur.

Et si proterviatur sic, Haec dictio, omnis, est vox significativa: ergo aliquid significat.

Dicendum est quod non ideo dicitur significativa quia aliquid de­terminate significat, sed quia facit aliquid significare, vel supponere, vel stare pro aliquo, certo modo, sicut declaratum est. Et sicut hoc nomen, Omnis, nihil determinate et finite significat secundum mo­dum loquendi▪ Boetii: Ita dicendum est de omnibus syncategorema­tibus, et universaliter de conjunctionibus et praepositionibus. De quibusdam vero adverbiis aliter est, quia quaedam eorum determi­nate important illa quae significant nomina categorematica, quamvis alium modum significandi important.

CAP. V. De divisione nominum per concretum & abstractum.

OMmissis autem aliis partibus orationis de nominibus est di­cendum, et▪ primo de divisione nominis per concretum et ab­stractum disserendum est.

Et est advertendum quod concretum et abstractum sunt nomina con­simile principium secundum vocem habentia, sed non consimiliter ter­minantia; sicut patet quod Justus et Justitia, Fortis et Fortitudo, Ani­mal et Animalitas, et hujusmodi, a simili littera vel syllaba incipiunt, sed non in consimilem terminantur, sed semper vel frequenter abstra­ctum habet plures syllabas quam concretum, sicut in praedictis exem­plis apparet.

Concretum etiam ut frequenter est adjectivum, et abstractum substantivum.

Nominum autem abstractorum et concretorum, multi sunt modi: quandoque enim concretum aliquam rem significat, vel connotat, sive importat, sive dat intelligere, pro qua etiam supponit, quam ab­stractum nullo modo significat, nec aliquo modo supponit pro eadem; ut▪ Justus et Justitia, et similia: nam Justus vere supponit pro Homine quando dicitur, Justus est virtuosus; non enim potest supponere pro Justitia, quia justitia quamvis sit virtus, non tamen est virtuosa; et hoc nomen, Justitia, supponit pro qualitate et non pro homine: et propter hoc accidit quod praedicatio talis concreti de abstracto est im­possibilis, quia semper tale concretum et abstractum pro distinctis rebus supponunt.

Sunt autem ad praesens talium nominum tres differentiae, quasi tres species inferiores.

Prima est quando abstractum supponit pro accidente, vel forma quacunque realiter inhaerente subjecto, et concretum supponit pro subjecto ejusdem accidentis vel formae, vel è converso. Primo modo est de talibus, Albedo Album, Calor Calidum, Sciens Scientia, loquendo de creaturis, nam in omnibus talibus abstractum supponit pro accidente inhaerente vel forma quacunque subjecti, et con­cretum supponit pro subjecto ejusdem accidentis vel formae. Econ­verso autem accidit in talibus, Ignis Igneus. Nam ignis supponit pro subjecto, et igneus quod est concretum supponit pro forma vel accidente ejusdem. Dicimus enim quod calor est igneus, et non ig­nis. Similiter dicimus quod illa scientia est humana, et non homo.

Secunda differentia talium nominum est, quando concretum suppo­nit pro parte et abstractum pro toto, vel è converso; sicut in istis, Ani­ma [Page 10] Animatum, homo enim est animatus et non est anima, et ita animatum supponit pro homine toto, et anima pro parte ejus. Si­militer haec est vera, Anima est Humana et Anima non est Homo, ubi homo quod est abstractum supponit pro toto, et humanum quod est concretum pro anima quae est pars ejus.

Est autem advertendum quod quandoque idem concretum accipi­tur aequivoce, quia quandoque idem concretum est tam in primae quam in secunda differentia, sicut hoc nomen, Animatum, potest supponere pro toto, quia dicimus quod Homo est Animatus; et potest supponere pro subjecto recipiente animam, quia dicimus quod corpus, quod est altera pars, est animatum; et sicut est de illo nomi­ne, ita de multis aliis, quod sic possunt aequivoce accipi.

Tertia differentia talium nominum est, quando concretum et ab­stractum supponunt pro distinctis, quorum tamen neutrum est sub­jectum nec pars alterius: et hoc contingit multis modis. Nam tales termini quandoque se habent sicut causa et effectus, sicut dicimus Hoc Opus est Humanum, et non Homo. Quandoque sicut signum et signatum, sicut dicimus quod differentia hominis est differentia essentialis, non quia est pars alicujus vel de essentia, sed quia est signum alicujus partis essentiae. Quandoque sicut locus et locatum, sicut dicimus quod ille est anglicus et non anglia. Multis etiam aliis modis hoc fieri contingit quae discutienda inge­niosis dimitto. Et sicut in primis duobus modis aliquod concretum supponit pro parte vel forma, et abstractum pro toto vel subjecto, et aliquando accidit è converso, ita est in proposito; nam quando­que concretum supponit pro effectu vel signato, et abstractum pro causa vel pro signo, et aliquando è converso; et sic de caeteris contentis sub illo modo. Et sicut contingit idem nomen esse con­cretum primis duobus modis, et tunc est nomen aequivocum seu accipitur aequivoce; contingit idem nomen esse concretum pri­mo modo et secundo, imo omnibus tribus modis potest esse con­cretum; et ideo isti tres modi inferiores ad primum modum princi­palem non sic distinguuntur, quod unus eorum universaliter nege­tur a reliquo; sed sic, quod quilibet ab alio particulariter re­movetur, quod sufficit ad distinctionem talium. Similiter non est inconveniens quod idem nomen respectu diversorum sit concre­tum & abstractum. Sciendum autem est quod quandoque habe­mus concretum aequivalenter, cui tamen nullum abstractum cor­respondet propter penuriam nominum, sicut est de hoc nomine, Studiosus, quando accipitur pro virtuoso.

CAP. VI. Quod nomen concretum & abstractum quandoque sunt no­mina Synonyma.

PRaeter modum praedictum concretorum & abstractorum nominum sunt multi alii. Quorum unus est, quod nomen concretum & abstractum quandoque sunt nomina synonyma. Sed ne in aequi­voco procedatur, sciendum est quod hoc nomen, Synonymum, du­pliciter accipitur, stricte & large. Stricte dicuntur illa synonyma quibus omnes utentes intendunt simpliciter uti pro eodem, & sic non loquor hic de synonymis. Large dicuntur illa synonyma quae simplici­ter idem significant omnibus modis, ita quod nihil significatur aliquo modo per unum quin per reliquum eodem modo significetur, quamvis non omnes utentes credant illa idem significare, sed decepti existimant aliquid significari per unum quod non significatur per reliquum, sicut si aliquis existimaret quod hoc nomen, Deus, importaret unum totum, & Deit as partem ejus. Isto secundo modo intendo uti in hoc capitulo & in multis aliis hoc nomine, Synonyma; & dico quod concretum & abstractum quandoque sunt Synonyma, sicut secundum intentionem Philosophi illa nomina sunt Synonyma, Deitas & Deus, Homo & Humanitas, Animal & Animalitas, Equus & Equinitas: & hinc est quod multa nomina habemus consimilia concretis talibus, non tamen abstractis consimilia: quamvis enim autores frequenter ponant hoc nomen, Humanitas, & hoc nomen, Animalitas, & aliquardo hoc nomen, Equinitas, quae correspondent quasi abstracta istis nominibus, Animal, Homo, Equus, tamen raro vel nunquam inveniuntur talia nomina, Bovinitas, Asinitas, Caprinitas, Albedinitas, Nigredinitas, Caloritas, Dulcedinitas, quamvis istis nominibus utamur, Bos, Asinus, Capra, Albedo, Nigredo, Color, Dulcedo: imo sicut apud antiquos il­la nomina sunt synonyma, Calor Caliditas, Frigus Frigiditas; ita illa essent synonyma apud eos, Equus Equinitas, Homo Humanitas: nec in talibus curabant distinguere inter nomina concreta & ab­stracta quantum ad significationem, quamvis unum illorum haberet plures syllabas & formam abstractorum primo modo dictorum; nec tali diversitate talium nominum utebantur nisi causa ornatae locutionis, vel aliqua alia causa accidentali, sicut nec nominibus synonymis.

Sub hoc etiam modo nominum concretorum & abstractorum, secun­dum intentionem Philosophi et Commentatoris, comprehenduntur omnia nomina substantiarum; et abstracta [...]icta ab eis, quae nec pro acci­dente, nec pro parte, nec pro toto ejus quod importatur per nomen concretum secundum formam, nec pro aliqua re disparata ab eo sup­ponunt: [Page 12] cujusmodi sunt haec nomina secundum eos, animalitas, asi­nitas, equinitas, et hujusmodi. Non enim animalitas stat pro aliquo accidente animalis, nec pro parte, nec pro aliquo toto, cujus pars sit animal, nec pro re aliqua extrinseca totaliter ab animali di­stincta.

Sub eodem etiam modo continentur omnia nomina abstracta quae in genere quantitatis collocantur, et omnia nomina quae sunt propriae passiones eorum quae in genere quantitatis continentur, et hoc secundum opinionem illorum qui ponunt quod quantitas non est alia res à sub­stantia et qualitate, non autem secundum opinionem illorum qui po­nunt quantitatem esse aliam rem absolutam distinctam realiter tam à substantia quam à qualitate. Unde secundum primam opinionem, quantum et quantitas sunt nomina synonyma; et similiter, longum et longitudo, latum et latitudo, profundum et profunditas, plura et pluralitas; et sic de aliis.

Ad eundem etiam modum reducuntur omnia nomina concreta et abstracta quae ad figuram pertinent, secundum opinionem illorum qui ponunt quod figura non est alia res à quantitate, sive à substantia et qualitate. Unde isti habent ponere, quod figura et figuratum, re­ctum et rectitudo, curvum et curvitas, cavum et cavitas, symum et symitas, angulare et angulus, convexum et convexitas, et hujusmodi, sunt nomina synonyma; et haec omnia intelligenda sunt, si unum illo­rum nominum non includat aliquam dictionem aequivalenter quam ali­ud non includit. Non solum autem talia nomina concreta et abstracta sunt synonyma, sicut dicere habent sic opinantes; quin etiam, secundum opinionem illorum qui ponunt quod relatio non est alia res distincta realiter à rebus absolutis, nomina concreta et abstracta relativa sunt no­mina synonyma; sicut pater et paternitas, simile et similitudo, causa et caus [...]litas, potentia et potentialitas, risibile et risibilitas, aptum et aptitudo, hinnibile et hinnibilitas, capax et capacitas, duplum et dupleitas, calefactivum et calefactivitas, et sic de aliis.

Veruntamen possunt sic opinantes de relatione salvare, quod talia concreta et abstracta non essent nomina synonyma, posito quod abstra­ctum supponeret pro [...]duabus rebus, ut similitudo supponeret pro duobus similibus, simile autem quod est concretum supponeret pro una re: et ita haec esset falsa, simile est similitudo; tamen haec esset vera, similia sunt similitudo.

Possent etiam omnes praedicti opinantes salvare, quod nulla talia concreta et abstracta sunt synonyma, per unum modum de quo inferius dicetur; et tunc possent dicere quod semper in talibus praedicatio con­creti de abstracto, et è converso, esset falsa. Qui autem praedictas opini­ones tenent, et modum dicendi inferius tenere volunt, si dicant ita, con­sequenter concedere debent, in omnibus talibus, praedicationem concreti de abstracto, et è converso. Unde primi opinantes habent concedere [Page 13] tales praedicationes, homo est humanitas, & animal est animalitas; & per consequens habent concedere tales, humanitas currit, animalitas est alba, & sic de aliis consimilibus. Secundo etiam habent concedere tales propositiones, substantia est quantitas, qualitas est quantitas, substantia est longitudo, qualitas est latitudo; & per consequens tales, quantitas currit, longitudo disputat, latitudo loquitut, & sic de aliis. Tertio habent concedere tales propositiones, substantia est figura, curvitas est substantia, figura est alba, figura comedit, & sic de aliis. Quarto etiam habent concedere tales propositiones, relatio est substantia, qualitas est relatio, similitudo currit, patetnitas est filiatio, similitudo est duplicitas, & sic de consimilibus.

Qualiter autem concedentes radices primarum opinionum possent negare tales propositiones ostendetur inferius; per quem etiam modum possunt negari tales propositiones, materia est privatio, aër est tenebrae, homo est caecitas, anima est peccatum originale, anima est ignorantia, corpus Christi est mors, non obstante quod concederent quod privatio, tenebrae, caecitas, non importarent aliquid à par [...] rei distinctum aliquo modo à subjecto, utpote ab homine, materia, aëre, & hujusmodi.

CAP. VII. Idem ostendit per rationes.

QUia dictum est esse de intentione Aristotelis, & s [...]i Commenta­toris, hominem & humanitatem esse nomina synonyma: ideo aliquantulum à principali proposito d [...]grediendo, quomodo ve­rum sit, & quomodo non; & an secundum veritatem sint synonyma, de­clarare curabo. Unde dico quod Aristot. opinabatur quod nulla res imaginabilis importatur per hoc nomen, Homo, quae non eodem modo importetur per hoc nomen, humanitas, & è converso: (Cu­jus ratio est, quia secundum eum nulla res est hic inferius nisi materia forma vel compositum vel accidens; sed nullum eorum, sicut inductive patet, plus importatur per unum illorum nominum quam per reliquum:) & hoc supposito, quod haec sit falsa anima intellectiva est humanitas. Nec valet cavillatio aliquorum dicentium quod humanitas significat tantum naturam specificam; homo autem addit ultra naturam differentiam in­dividualem. Nam hoc inferius ostendetur esse falsum, & contra inten­tionem Aristotel. Et ad hoc probandum sufficiat nunc tantum unicam adducere rationem. Unde sic arguo, sic se habent ad invicem homo & humanitas, sicut se habent Socrates & Socrateitas. Hoc enim ponunt consimiliter fingentes tale abstractum de hoc nomine, Socrates, sicut de hoc nomine, homo: sed Socrates nullam rem distinctam realiter nec formaliter significat, quae non significatur per hoc nomen, Socrateitas, [Page 14] secundum sic fingentes, nec▪ è converso; ergo homo non significat ali­quam rem quin sign ficetur per hoc nomen, humanitas, nec è converso▪ Probatio assumpt [...], quia si alterum illorum nominum, Socrates, & Socra­teitas, aliquid significat quod non significatur per reliquum; vel illud est natura specifica, & manifestum est quod illa aequaliter significatu [...] per utrumque vel per neutrum: vel esset materia, vel forma, vel com­positum, vel accidens, quae omnia sic dicentes negant; vel esset diffe­rentia illa individualis quam ponunt, quod dici non potest ab eis. Nam secundum eos, Socrates addit ultra naturam differentiam individualem, quia aliter Socrateitas nullo modo d [...]fferret ab humanitate, & per con­sequens secundum modum eorum loquendi, sicut humanitas est in Pla­tone, ita Socrateitas esset in Platone. Relinquitur ergo quod nihil à parte rei possunt ponere per hoc nomen Socrates significari, quin eo­dem modo significetur per hoc nomen Socrateitas, nec è converso; & per consequens Socrates & Socrateitas nullo modo distinguuntur à parte rei; & per consequens oportet eos concedere quod haec est vera, Socrates est Socrateitas. Ex quo sequitur quod Socrates est haec hu­manitas, demonstrando Socratem, & per consequens Socrates est hu­manitas, ab inferiori ad superius à parte praedicati; & ultra, ergo homo est humanitas.

Ex quibus omnibus sequitur quod secundum viam Aristotel. nihil significatur per hoc nomen, Home, quin significetur per hoc nomen hu­manitas; & è converso: Et hoc dico esse de intentione ejus, & ideo vel concederet illam de virtute sermonis, Homo est humanitas, vel negaret eam solum propter aliquod syneategorema aequivalenter inclusum in al­ [...]ero illorum nominum, sicut inferius ostendetur. Sed quamvis haec fuerit intentio Aristotel. tamen secundum veritatem Theologorum non est sic dicendum. Non enim hujusmodi sunt nomina synonyma, homo & humanitas, quamvis concedatur quod neutrum illorum aliquod syncate­gorema aequivalenter includeret; imo illa nomina possunt pro distinctis rebus supponere, & aliquam rem significat vel consignificat unum, quod reliquum nullo modo significat. Nam hoc nomen, Homo, vere sup­ponit pro filio Dei; & ideo filium Dei significat vel aliquo modo im­portat; hoc autem nomen, humanitas, non supponit pro filio Dei, nec ali­quo modo filium Dei significat, plus quam hoc nomen, Albedo; propter quod ista est concedenda, filius Dei est homo; haec autem falsa, silius Dei est humanitas: & ita cum non quodlibet quod importatur per unum illorum eodem modo importatur per reliquum, ideo non sunt synonyma.

Qualiter autem illa nomina non omnino idem significant videri fa­ciliter potest, si d [...]finitiones exprimentes quid nominis eorum inspici­antur; hoc enim nomen humanitas nihil significat nisi naturam unam compositam ex corpore & anima intellectiva, non connotando quod illa natura sustentetur ab aliquo supposito, puta à persona divina; nec quod non sustentetur; [...]deo semper pro illa natura supponit, propter quod nun­quam [Page 15] potest supponere pro filio Dei, cum filius Dei non potest esse illa natura. Hoc autem nomen Homo significat illam naturam, dando in­telligere illam naturam esse per se subsistentem, & non sustentatam ab aliquo supposito; vel esse sustentatam ab aliquo. Unde definitione ex­primente quid nominis posset sic definiri homo. Homo est natura com­posita ex corpore, & anima intellectiva à nullo supposito sustentata: Vel est aliquod suppositum talem naturam compositam ex corpore, & anima intellectiva sustentans. De quolibet enim homine illa descriptio pro altera parte verificatur. Nam haec est vera, Socrates est natura com­posita ex corpore, & anima intellectiva non sustentata ab aliquo supposito; quamvis haec sit falsa de virtute sermonis, Socrates est suppositum su­stentans talem naturam: Quod sit falsa patet, quia si Socrates sit sup­positum sustentans talem naturam, quaero pro quo supponit hoc nomen Socrates: si pro illa natura; ergo illa natura est sustentans talem na­turam, quod est falsum, quia illa non sustentat seipsam: si supponit pro aliquo alio ab illa natura, hoc est impossibile; quia vel supponit pro parte illius naturae, vel pro aliqua alia natura d [...]sparata ab illa natura, vel pro uno composito ex illa natura & aliquo alio: quorum quodlibet de se est falsum, & inferius satis apparebit falsitas ipsius. Et si dicatur quod So­crates supponit pro uno composito ex natura & differentia individuali, quod compositum sustentat naturam, hoc non valet, quia [...]icut inferius ostendetur nullum est tale compositum. Similiter hoc dato non eva­detur ratio; nam si Socrates sustentat naturam, oportet quod aliquam naturam individualem sustentet, sed nullam naturam individualem su­stentat; quia quaelibet natura individualis includit talem differentiam secundum illos, & ita unum suppositum ex natura & differentia indivi­duali includeret duas naturas quod est absurdum. Nec valet dicere quod subjectum in illa, Socrates sustentat naturam humanam, supponat pro uno composito ex natura singulari & negatione dependente ad aliud sup­positum. Tum quia tunc Socrates esset compositus ex affirmatione & negatione, quod est absurdum. Tum quia nihil reale substantiale potest componi ex talibus. Tum quia nullum tale compositum potest susten­tare naturam, cum natura non possit ad tale compositum dependere. Re­linquitur ergo quod haec est falsa de virtute sermonis, Socrates est sup­positum sustentans naturam humanam; haec tamen est vera, Socrates est natura composita ex corpore & anima intellectiva, à nullo alio supposito sustentata, & propter hoc est homo: haec tamen, filius Dei est homo, non est vera sub eodem sensu sicut prima, scilicet quod filius Dei sit talis na­tura composita ex corpore & anima intellectiva, sed quia filius Dei est suppositum sustentans talem naturam, & terminans ejus dependentiam.

Ex praedictis possunt elici diversae conclusiones. Una, quodquam­vis haec conceditur, homo est humanitas, haec tamen est falsa, omnis homo est humanitas, imo haec est vera, aliquis homo non est humanitas: si neutrum illorum nominum includeret aliquod syncategorema aequi­valenter, [Page 16] haec esset concedenda homo est humanitas, quia hic homo esset humanitas, demonstrando Socratem; quia non posset dari quod subjectum & praedicatum pro distinctis supponerent, sed pro eadem re; & per consequens propositio esset vera si nullum syncategorema nec ali­qua determinatio aequivalenter includeretur: hoc tamen concesso haec esset falsa, omnis homo est humanitas; quia haberet unam singularem falsam, scilicet illam, hic homo est humanitas, demonstrando filium Dei, & ita illae duae starent simul pro diversis singularibus, homo est huma­nitas, homo non est humanitas; & qui vellet illud concedere, deberet consequenter dicere quod aliquando abstractum praedicatur de concreto, & è converso; & aliquando non: & non tantum hoc, imo deberet di­cere, quod abstractum affirmatur & negatur vere de concreto particula­riter sumpto, & è converso; quamvis non universaliter sumpto, nisi forte successive. Oportet etiam concedere quod tale concretum de eodem vere affirmatur & negatur successive. Unde haec est nunc vera, haec hu­manitas est homo, demonstrando humanitatem quae est Socrates, se­cundum illam opinionem; & si illa humanitas assumeretur à verbo vel aliqua persona divina, haec esset falsa, haec humanitas est homo; & hoc, quia hoc nomen, homo, nunquam supponit pro illa re, scilicet huma­nitate, nisi quando non est unita; & ideo quia aliquando potest esse unita & aliquando non, ideo aliquando supponit pro illa, et aliquando non. Et ideo concretum aliquando praedicatur de abstracto & aliquando non, & similiter è converso.

Alia conclusio potest colligi ex praedictis, videlicet, quod omnis pro­positio composita ex tali concreto vel abstracto, vel aliquo aequivalenti tali concreto, per quam, ratione verbi vel alicujus determinationis ad­ditae, denotatur illa pro quibus stant subjectum & praedicatum esse di­stincta, falsa est, si sit universalis: Et hoc, si aliqua talis natura non sit assumpta; cujus ratio est, quia talia concreta & abstracta non supponunt pro distinctis rebus, nisi ratione personae divinae sustentantis naturam hu­manam; sicut patet in Christo: hoc patet, quia si sic, oporteret quod unum supponeret pro parte, & aliud pro toto, vel illa duo pro duabus partibus, vel pro duabus substantiis totaliter distinctis, vel unum pro substantia & aliud pro accidente; quorum quodlibet manifestum est esse falsum; non ergo supponunt pro distinctis rebus, nisi quando unum illorum sup­ponit pro persona divina. Ex quo sequitur, quod propositio denotans illa esse distincta falsa est. Ex quo sequitur, quod omnes tales propositiones de virtute sermonis, hoc est, secundum proprietatem sermonis, falsae sunt: Omnis homo habet humanitatem, omnis humanitas est in homine, omne animal habet animalitatem, & hujusmodi: quia cum nihil habeat se, nec aliquid sit in se, & per tales propositiones denotetur quod illud pro quo supponit subjectum est in illo pro quo supponit praedicatum, & hoc sit falsum, quia subjectum & praedicatum supponunt pro eodem, manife­stum est quod tales propositiones sunt falsae. Unde secundum Anselmum [Page 17] Monol. 10. capitulo, non proprie dicitur quod summa natura, quae Deus est, habet justitiam, sed proprie dicitur, quod summa natura est justitia: ita proptie non dicitur, quod hoc, demonstrando Socratem, habet huma­nitatem, sed quod est humanitas. Et ideo sicut tales propositiones re­cipiuntur et usitantur à sanctis, Deus habet justitiam, Deus habet bo­nitatem, et intelligentiam, in Deo est sapientia, et hujusmodi; tamen secundum proprietatem sermonis non sunt verae: ita praedictae conce­duntur non secundum proprietatem sermonis. Ex istis sequitur ulte­rius quod tales de virtute sermonis falsae sunt, Humanitas subsistit in sup­posito proprio, Proprium suppositum terminat dependentiam naturae; sed magis debet concedi, quod humanitas est homo sive suppositum.

Unde sciendum quod nisi aliquod syncategorema impediat hanc prae­dicationem, Humanitas est suppositum, debet absolute concedi; et hoc, supposito quod humanitas non sit unita, nam si esset unita statim desi­neret esse suppositum. Et ideo hoc nomen, suppositum, connotat quod non sit unita, ita quod haec sit definitio exprimens quid nominis sup­positi, vel aequivalens ei, Suppositum est res una completa, et non plures, à nullo supposito sustentata: ita quod loco istius nominis, suppositum, licitum sit ponere totam istam orationem, et è converso, quando sumitur significative: quo facto facile erit videre quae propositiones debent ne­gari, et quae concedi.

CAP. VIII. Ostendit aliqua abstracta aequivalenter aliqua syncatego­remata includere.

PErtractatis quibusdam quae principali proposito impertinentia vide­bantur, necessaria tamen; ad intentum redeundo, de alio modo no­minum abstractorum & concretorum tractabitur, ex quo aliqua quae praedicta sunt pate [...]ieri possunt.

Sunt enim quaedam nomina abstracta, vel esse possunt, ad placitum instituta, quae aequivalenter aliqua syncategoremata vel alias dictiones includunt, ita quod abstractum in significando aequivaleat concreto sumpto cum aliquo syncategoremate, vel [...]nm aliqua alia dictione vel dictionibus. Possunt enim utentes, si voluerint, uti una dictione loco plurium; sicut loco istius orationis, Homo est animal, possunt uti hac litera A, & loco istius totius, Tantum homo, possunt uti hac litera B, & sic de aliis: & si ita esset, possibile esset, quod concretum & abstra­ctum non supponerent pro distinctis rebus, nec significarent distinctas res, & tamen praedicatio unius de altero esset falsa; & quod aliquid prae­dicaretur de uno, & non de alio. Nam si illud abstractum, humanitas, aequivaleret in significando isti toti, homo secundum quod homo, vel [Page 18] homo in quantum homo, haec esset vera, homo currit; & haec falsa, hu­manitas currit, sicut illa est falsa, homo in quantum homo currit. Simi­liter si hoc nomen, humanitas, aequivaleret isti toti, homo necessario; ita quod haec dictio, humanitas, poneretur loco istius totius, homo ne­cessario, haec esset falsa, humanitas est homo; sicut illa est falsa, homo necessario est homo; nam nullus homo necessario est homo, sed tantum contingenter: et eodem modo haec est falsa, humanitas est alba, sicut haec, homo necessario est albus. Et per talem modum potest salvari, ubi­cunque placet, quod concretum et abstractum non significant distinctas res, nec pro distinctis rebus supponunt, et tamen praedicatio unius de alio est simpliciter falsa; ita quod aliquid praedicatur de uno, quod non praedicatur de alio. Et sic possunt aliqui dicere quod quantitas non est alia res à substantia et qualitate, et tamen quaelibet talis est falsa, sub­stantia est quantitas, qualitas est quantitas: si enim hoc nomen, quanti­tas, aequivaleret isti toti in significando, vel alteri consimili, necessario quantum quamdiu manet in rerum natura, haec esset falsa, etiam reti­nendo praedictam opinionem, substantia est quantitas; sicut illa est falsa, substantia necessario est quanta quamdiu manet in rerum natura: & sicut dicitur de ista ita posset dici de aliis, tam in divinis quam in creaturis. Per aliquem enim talem modum posset salvari, quod divina essentia & intellectus, & voluntas, nullo modo distinguuntur in Deo, & tamen haec est vera, Deus intelligit per intellectum; & haec falsa, Deus intel­ligit per voluntatem. Similiter posset dici de anima, quod anima nullo modo distinguitur ab intellectu & voluntate; & tamen haec erit vera, intellectus intelligit; & non illa, voluntas intelligit: & ita de multis aliis. Unde in talibus magis puto difficultatem vocalem dependentem ex Logica, quam realem; propter quod nesciens Logicam quinternos in­numeros circa talia inutiliter repleret, faciens difficultatem ubi nulla est difficultas, & deserens difficultates quas investigare deberet.

Est etiam advertendum, quod quamvis in locutione vulgari abstracta talia, aequivalentia multis dictionibus talibus in significando, raro vel nunquam habeantur: in dictis tamen Philosophorum, & sanctorum, frequenter inveniuntur abstracta usitata sic accipi. Unde sic accipit A­vicenna quinto Metaphysicae dicens, Equinitas non est aliud nisi equi­nitas tantum: illa enim ex se nec est unum nec multa, nec existens in his sensibilibus, nec in anima. Nihil aliud intendebat dicere, nisi quod equus non definitur, nec per unum, nec per multa; nec per esse in ani­ma, nec per esse in re extra; ita quod nullum illorum ponitur in defi­nitione ejus: & ita volebat quod hoc nomen, equinitas, secundum quod tunc utebatur eo, aequivaleret multis dictionibus, sive simul pro­ferantur, sive mediante verbo & copula. Unde non intelligebat quod equinitas est aliqua res, & tamen quod illa non esset realiter, una nec plures, nec in effectu; nec extra animam, nec in anima: hoc enim im­possiblie est & absurdum: sed intelligebat, quod nihil tale poni deberet [Page 19] in definitione ejus. Et quod haec sit intentio sua satis apparet intuenti verba. Unde dicit, cum ipsum, scilicet universale, fuerit homo, vel equus, haec intentio est alia praeter intentionem universalitatis, quae est humanitas, vel equinitas: definitio enim equinitatis est alia à defi­nitione unitatis; nec unitas continetur in definitione equinitatis, E­quinitas enim habet definitionem quae non eget unitate. Ex istis & aliis verbis suis, quae propter brevitatem omitto, satis patet quod non amplius intendit, nisi quod nihil tale ponitur in definitione equi vel equinitatis; & ita vult, quod hoc nomen equinitas aequivaleat in significando pluribus dictionibus. Aliter enim non sequitur, unum, multa, & hujusmodi, non ponuntur in definitione equinitatis; ergo equinitas non est una nec multa: sicut non sequitur, album non ponitur in definitione hominis, ergo homo non est albus.

Per praedicta posset impediri, secundum unam opinionem, talis modus arguendi, qui secundum vocem videtur syllogisticus; omnis res abso­luta est substantia vel qualitas, quantitas est res absoluta, ergo, quantitas est substantia vel qualitas: sicut ille modus arguendi, omne B est A, C est B, ergo, C est A, prohiberi potest ipsis vocabulis aliter insti­tutis; si enim B significaret idem quod homo, & A idem quod ani­mal, & C idem quod hoc totum, tantum risibile, ita quod semper loco istius totius, tantum risibile, sit licitum ponere hoc vocabulum, C, & è converso; tunc sicut non sequitur, omnis homo est animal, tantum risibile est homo, ergo tantum risibile est animal: ita non sequitur omne B est A, C est B, ergo, C est A: ita per modum istum no­minum abstractorum possunt salvari multa dicta autorum, quae de vir­tute sermonis falsa esse videntur.

Non solum autem potest abstractum aequivalere multis dictionibus in significando, sed hoc etiam potest convenire concretis, & aliis dictio­nibus: sic enim concedunt eruditi in Logica quod hoc fignum, totus, includit suum distribuibile, ut aequivaleat isti, quaelibet pars, quando sumitur syncategorimatice. Unde illa, totus Socrates est minor So­crate, aequivalet isti, quaelibet pars Socratis est minor Socrate: simili­ter hoc signum, quodlibet, includit suum distribuibile, ut aequivaleat isti, omne ens; aliter haec non esset intelligibilis, quodlibet est homo vel non homo. Sic etiam in multis verbis, ut in curro, subintelligitur prono­men primae personae; & ita hoc verbum, curro, aequivalet sibi ipsi & pronomini; & ita est de multis aliis: quod maxime necessarium est scire propter mentem autorum habendam. Non solum autem una dictio aliquando aequivalet multis dictionibus in significando, sed etiam addita alteri, totum resultans aequivalet composito ex pluribus, inter quae illud cui additur aliquando mutatur, vel secundum casum, vel se­cundum modum, vel secundum tempus: aliquando autem illud quod principalem locum tenebat in propositione, simpliciter resolvendo, & ultimate explicando quod importatur per illam orationem, est auferen­dum▪ [Page 20] ut patet in illa, generatio formae est in instanti; quae dum ex­ponitur, aufertur ly est, per quod dicebatur de inesse. Exemplum primi, quando dicitur Totus Socrates est minor Socrate: si totus syncategore­matice accipitur, aequivalet isti, quaelibet pars Socratis est minor So­crate; ubi loco istius recti, Socrates, ponitur ille obliquus, Socratis; & loco istius dictionis, totus, ponuntur illae duae dictiones, qualibet pars. Ita dicerent aliqui, quad illa propositio, generatio formae est in instanti, aequivalet isti, una pars formae non producitur ante aliam, sed omnes mul; ubi haec copula, est, cum adjuncto ablata est. Sic possent aliqui dicere, quod illa, quantitas est res absoluta, aequivalet isti, distantia partium est extensio, & si non esset substantia nec qualitas, esset res absoluta, si esset in rerum natura; & si ita esset, iste discursus non va­leret, omnis res absoluta est substantia vel qualitas, quantitas est res absoluta, ergo quantitas est substantia vel qualitas.

Et si dicatur quod per istam viam possum impedire quemlibet syllo­gismum, dicendo in aliquo terminorum aliquod tale aequivalenter in­cludi. Dicendum est, quod ad sciendum an aliquis discursus valeat, oportet praesupponere significata vocabulorum, & secundum hoc est judi­candum an sit bonus vel non: & quia de multis terminis est certum, quod secundum usum omnium nihil tale includunt aequivalenter, ideo simpliciter juxta regulas traditas est concedendum quod syllogismus valet vel non valet: de omni tamen discursu proposito posset Logicus dubitare an valeat, resolvendo terminos in suas definitiones exprimentes quid no­minis; quo facto, per regulas certas evidenter cognosceret quid de eo est dicendum.

Ad praedictum autem modum nominum abstractorum possunt reduci abstracta omnia privativa, & negativa, & nomina numeralia, & etiam omnia verbalia, & multa alia de quibus perscrutabimur. Et per talem modum faciliter possent negari tales propositiones, materia est privatio, aër est tenebrae, anima est peccatum; & hujusmodi. Item per istum modum salvari possunt tales propositiones, Deus non facit peccatum, Deus non est autor mali, & hujusmodi: & qualiter tales consequentiae non valent, Deus facit hoc, & hoc est malum; ergo Deus facit malum: ut in tractatu de fallaciis ostendetur.

CAP. IX. De nominibus concretis quorum abstracta supponunt pro multis, concreta vero pro uno.

REstat adhuc de alio modo concretorum & abstractorum nominum disserere. Unde quaedam sunt abstracta quae non supponunt nisi pro multis simul sumptis; concreta autem pro uno solo verificari possunt: sicut se habent populus & popularis, plebs & plebeius: quilibet enim homo quamvis potest esse plebeius & popularis, nullus tamen homo populus vel plebs esse potest. Inter nomina talia, illi qui ponunt nu­merum non esse rem distinctam â rebus numeratis, computare debent omnia concreta & abstracta nomina numerorum, si concreta & abstra­cta inter illa nomina reperiantur. Unde secundum talem opinionem debet concedi, quod multi homines & angeli sunt trinarius, quinarius, & sic de aliis: nisi forte velint talem praedicationem negare, dicendo quod tales termini in significando aequivalent multis dictionibus, modo quo dictum est in capitulo praecedenti de multis dictionibus, saltem se­cundum usum antiquorum.

De concretis & abstractis illa sufficiant, quamvis forte alii modi nominum concretorum & abstractorum possent assignari. Nec aliquis me reprehendat si in hoc opere aliquid omitto; quia non promitto me omnia tractare discretissime, & nihil scrutandum studiosis relinquere, sed aliqua brevia ad utilitatem simplicium velle percurrere.

CAP. X. De divisione nominum in mere absoluta & connotativa.

POstquam de nominibus concretis & abstractis est discussum, nunc de alia divisione nominum, quibus scholastici frequenter utuntur, est dicendum. Unde sciendum est, quod nominum quaedam sunt mere absoluta, quaedam sunt mere connotativa. Mere autem absoluta sunt illa, quae non significant aliquid principaliter, & aliud vel idem secundario; sed quicquid significatur per tale nomen aeque primo signi­ficatur: sicut patet de hoc nomine, animal, quod non significat nisi boves, asinos, & homines, & sic de aliis animalibus; & non significat unum primo & aliud secundario, ita quod necesse sit aliquid significari in recto & aliud in obliquo, nec in definitione exprimente quid no­minis oportet ponere talia distincta in diversis casibus, vel aliquod ver­bum adjectivum: imo proprie loquendo talia nomins non habent de­finitionem [Page 22] exprimentem quid nominis, quia proprie, unius nominis ha­bentis definitionem exprimentem quid nominis est tantum una definitio explicans quid nominis; sic scilicet quod talis nominis non sunt di­versae orationes exprimentes quid nominis, habentes partes distinctas, quarum aliqua significat aliquid quod non eodem modo importatur per aliam partem alterius orationis: sed talia, quantum ad quid nominis, pos­sunt aliquo modo pluribus orationibus non easdem res secundum suas partes significantibus explicari, & ideo nulla earum proprie est de­finitio exprimens quid nominis: verbi gratia, Angelus est nomen mere absolutum, si non sit nomen officii sed tantum substantiae, & istius nominis non est aliqua una definitio exprimens quid nominis; nam unus explicat quid hoc nomen significat sic dicendo, intelligendo per angelum aliquam substantiam abstractam à materia. Alius sic, angelus est substantia intellectualis & incorporalis. Et alius sic, angelus est substantia simplex non composita cum alio: & ita bene explicat unus quid significat hoc nomen, sicut alius; & tamen aliquis terminus positus in una oratione significat aliquid quod non significatur eodem modo per terminum alterius orationis, & ideo nulla earum est proprie definitio exprimens quid nominis: et ita est in aliis nominibus mere absolutis, quod stricte loquendo nullum eorum habet definitionem exprimentem quid nominis: talia autem nomina sunt ejusmodi, homo, animal, capra, arbor, ignis, terra, aqua, coelum, albedo, nigredo, calor, dulcedo, odor, sapor, et hujusmodi.

Nomen autem connotativum est illud quod significat aliquid prima­rio, et aliquid secundario: et tale nomen proprie habet definitionem ex­primentem quid nominis; et frequenter oportet ponere aliquid illius definitionis in recto, et aliud in obliquo; sicut est de hoc nomine, al­bum, nam habet definitionem exprimentem quid nominis, in qua una dictio ponitur in recto et alia in obliquo. Unde si quaeratur quid sig­nificat hoc nomen, album; dices quod idem quod illa oratio tota, ali­quid informatum albedine, vel aliquid habens albedinem: et patet quod una pars orationis istius ponitur in recto et alia in obliquo. Potest etiam aliquod verbum aliquando cadere in definitione exprimente quid nominis; sicut si quaeras quid significat hoc nomen, causa, potest dici quod idem quod haec oratio, aliquid ad cujus esse sequitur aliud, vel ali­quid potens producere aliquid. Hujusmodi autem nomina connotativa sunt omnia nomina concreta primo modo dicta, de quibus dictum est in quinto capitulo; et hoc, quia talia concreta significant unum in recto et aliud in obliquo, hoc est dictu, in definitione exprimente quid ne­minis debet poni unus rectus significans unam rem, et alius obliquus significans aliam rem; sicut patet de omnibus talibus, justus, albus, ani­matus, et sic de aliis. Hujusmodi etiam nomina sunt omnia nomina re­lativa; quia semper in eorum definitionibus ponuntur diversa, idem diversis modis, vel diversa, significantia: sicut patet de hoc nomine, [Page 23] simile; si definiatur debet dici sic, Simile est aliquid habens qualitatem talem, qualem habet aliud: vel aliquo modo consimili definiri debet. Unde de exemplis non est magna cura. Ex quo patet quod hoc com­mune, nomen connotativum, est commune ad omne nomen relativum; & hoc, accipiendo hoc commune, nomen connotativum, largissime: non tamen è converso. Talia etiam nomina sunt omnia nomina per­tinentia ad genus quantitatis, secundum eos qui ponunt quantitatem non esse aliam rem à substantia & qualitate: sicut corpus secundum eos debet poni nomen connotativum. Unde secundum eos debet dici, quod corpus non est aliud, nisi aliqua res habens partem distantem à parte secundum longum, latum, & profundum. Et quantitas continua & permanens est res habens partem distantem à parte; ita quod illa sit definitio exprimens quid nominis ipsius. Tales consequenter habent ponere, quod figura, curvitas, rectitudo, latitudo, & hujusmodi sunt no­mina connotativa: imo qui ponunt quod quaelibet res est substantia vel qualitas, habent ponere, quod omnia contenta in aliis praedicamentis à substantia & qualitate sunt connotativa, sicut ostendetur inferius. Sub istis nominibus etiam comprehenduntur talia nomina, unum, bonum, verum, intellectus, potentia, actus, intelligibile, voluntas, volibile, & hujusmodi. Unde de intellectu est sciendum, quod habet talem defi­nitionem quid nominis, Intellectus est anima potens intelligere: ita quod anima importatur per unam partem, & actus intelligendi per aliam par­tem. Hoc autem nomen, intelligibile, est nomen connotativum, & significat intellectum tam in recto quam in obliquo, quia definitio sua est ista, Intelligibile est aliquid apprehensibile ab intellectu: ibi intel­lectus significatur, & per hoc nomen aliquid apprehensibile, sicut & quodlibet aliud; & per illum obliquum, intellectu. Et eodem modo dicendum est de vero & bono; quia verum, quod ponitur convertibile cum ente, significat idem quod intelligibile; bonum etiam quod est convertibile cum ente, significat idem quod haec oratio, aliquid secun­dum rectam rationem volibile & diligibile.

CAP. XI. De divisione nominum ad placitum significantium, per nomina primae impositionis, & secundae impositionis, sive intentionis: & quid utrumque sit.

POsitis divisionibus quae possunt competere tam terminis naturaliter significantibus, quam terminis ad placitum institutis, dicendum est de quibusdam divisionibus competentibus terminis ad placitum in­stitutis. Est igitur prima divisio talis. Nominum ad placitum signi­ficantium quaedam sunt nomina primae impositionis, quaedam sunt no­mina [Page 24] secundae impositionis. Nomina secundae impositionis sunt no­mina imposita ad significandum signa ad placitum instituta, & illa quae consequuntur talia signa, sed non nisi dum sunt signa.

Veruntamen hoc commune, nomen secundae impositionis, dupliciter potest accipi; scilicet large, & tunc omne illud est nomen secundae im­positionis quod significat voces ad placitum institutas, sed non nisi quando sunt ad placitum institutae; sive illud nomen sit commune etiam intentionibus animae, quae sunt signa naturalia, sive non. Talia autem nomina sunt hujusmodi, nomen, & pronomen, conjunctio, verbum, casus, numerus, modus, tempus, & hujusmodi: accipiendo illa voca­bula illo modo quo utitur eis Grammaticus. Et vocantur illa nomina nominum, quia non imponuntur nisi ad significandum partes orationis, & hoc non nisi dum illae partes sint significativae. Illa enim nomina quae ita bene praedicantur de vocibus quando non sunt significativae, sicut quando sunt significativae, non vocantur nomina secundae impositionis; & ideo talia nomina, qualitas, prolatum, vox, & hujusmodi, quamvis significent voces ad placitum institutas, & verificentur de his, quia tamen illa significarent easdem si non essent significativae, sicut nunc, ideo non sunt nomina secundae impositionis: sed ly nomen est nomen secundae impositionis; quia nec ista vox, homo, nec aliqua alia, ante­quam imponeretur ad significandum, erat nomen; similiter ly hominis antequam imponeretur ad significandum nullius casus erat: & ita de aliis. Stricte autem dicitur nomen secundae impositionis, illud quod non significat nisi signa ad placitum instituta; ita quod non potest compe­tere intentionibus animae quae sunt naturalia signa: cujusmodi sunt talia, figura, conjugatio, & hujusmodi. Omnia autem talia nomina alia ab istis, quae scilicet non sunt nomina secundae impositionis, nec uno modo, nec alio modo, vocantur nomina prima impositionis. Veruntamen no­men prima impositionis potest dupliciter sumi; large, & sic omnia no­mina quae non sunt nomina secundae impositionis, sunt nomina primae impositionis, & sic talia signa syncategorematica, omnis, nullus, aliquis, quilibet, & hujusmodi, sunt nomina primae impositionis. Aliter potest accipi stricte, & tunc sola nomina categorematica quae non sunt nomina secundae impositionis vocantur nomina primae impositionis.

Nomina autem primae impositionis, stricte accipiendo, sunt in duplici differentia; quia quaedam sunt nomina primae intentionis, & quaedam sunt nomina secundae intentionis. Nomina secundae intentionis di­cuntur illa, quae praecise imposita sunt ad significandum intentiones animae, quae sunt signa naturalia; & alia signa ad placitum instituta; vel consequentia talia signa: & talia nomina sunt, genus, species, uni­versale, praedicabile, & hujusmodi; quia talia nomina non sunt nisi in­tentiones animae, quae sunt signa naturalia; aut signa voluntarie in­stituta. Unde potest dici quod hoc commune, nomen secundae inten­tionis, [Page 25] potest accipi stricte, & large. Large illud dicitur nomen secundae intentionis, quod significat intentiones animae quae sunt naturalia signa; sive etiam significet signa ad placitum instituta, tantum dum sunt signa, sive non: & sic aliquod nomen secundae intentionis est etiam nomen se­cundae impositionis. Stricte autem illud dicitur solum nomen secundae intentionis, quod praecise significat intentiones animae quae sunt natu­ralia signa: & sic accipiendo, nullum nomen secundae intentionis est nomen secundae impositionis. Nomina autem primae intentionis vo­cantur omnia nomina alia à praedictis; quae videlicet significant aliquas res quae non sunt signa, nec consequentia talia signa: cujusmod▪ sunt omnia talia, homo, animal, Socrates, Plato, albedo, album, bonum, verum, & hujusmodi; quorum aliqua significant praecise res quae non sunt signa nata supponere pro illis; aliqua vero significant talia signa, & simul cum hoc alias res.

Ex quibus omnibus colligi potest, quod quaedam nomina significant praecise signa ad placitum instituta, & non nisi dum sunt signa. Quae­dam autem praecise significant signa; sed tam ad placitum instituta, quam signa naturalia. Quaedam vero significant praecise res, quae non sunt signa talia quae sunt partes propositionis. Quaedam vero significant & tales res quae non sunt partes propositionis vel orationis, & etiam signa talia; cujusmodi sunt talia nomina, res, ens, aliquid, & hujus­modi.

CAP. XII. Ostendit quid est intentio prima, quid secunda; & qua­liter differunt.

ET quia dictum est in praecedenti capitulo, quod quaedam sunt no­mina primae intentionis, & quaedam secundae intentionis; & quia ignorantia vocabulorum multis est errandi occasio; ideo inci­dentaliter videndum est quid sit intentio, & quid prima, quid secunda, & quomodo distinguuntur.

Est igitur primo sciendum, quod intentio animae vocatur quoddam ens in anima, natum significare aliquid. Unde, sicut prius dictum est, ad modum quo scriptura est signum secundarium vocis, (quia sicut inter signa ad placitum instituta voces obtinent principatum,) ita voces secun­daria signa sunt illorum, quorum intentiones animae sunt primaria signa; & pro tanto dicit Aristot. quod voces sunt earum, quae sunt in anima, passionum notae.

Illud autem existens in anima quod est signum rei, ex quo propositio mentalis componitur ad modum quo propositio vocalis componitur ei vocibus, aliquando vocatur intentio animae, aliquando conceptus animae, [Page 26] aliquando passio animae, aliquando similitudo rei. Et Boetius in com­mento super libros perihermini [...]s vocat intellectum. Unde vult quod propositio mentalis componitur ex intellectibus; non quidem ex intel­lectibus qui sunt realiter animae intellectivae; sed ex intentionibus quae sunt quaedam signa in anima significantia aliqua, ex quibus propositio mentalis componitur. Unde quando aliquis profert propositionem vo­calem, prius format interius propositionem unam mentalem, quae nulli­us idiomatis est, in tantum quod multi formant frequenter interius pro­positiones aliquas, quas tamen propter defectum idiomatis exprimere nesciunt: partes talium propositionum mentalium vocantur, conceptus, intentiones, similitudines, et intellectus.

Sed quod est in anima id quod est tale signum? Dicendum est quod circa istud sunt diversae opiniones. Aliqui enim dicunt, quod non est nisi quoddam fictum per animam. Alii, quod est quaedam qualitas subjective existens in anima, distincta ab actu inteliigendi: alii dicunt, quod est actus intelligendi. Et pro [...]stis est ratio illa, quod frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora: omnia autem quae salvantur ponendo aliquid distinctum ab actu intelligendi, possunt salvari si­ne tali distincto; eo quod supponere pro alio, & significare aliud, ita potest competere actui intelligendi, sicut illi ficto: ergo praeter actum intelligendi non oportet ponere aliquid aliud. De istis autem opinioni­bus inferius perscrutabimur; ideo pro nunc sufficiat, quod intentio est quoddam in anima, quod est signum naturaliter significans aliquid pro quo potest supponere: vel, quod potest esse pars propositionis mentalis.

Tale autem duplex est: 1. Unum, quod est signum alicujus rei quae non est tale signum; sive significet tale signum cum hoc, sive non: & illud vo­catur intentio prima; qualis est intentio animae praedicabilis de omni­bus hominibus, & similiter intentio praedicabilis de omnibus albedini­bus; & sic de aliis. Veruntamen sciendum quod intentio prima dupli­citer accipitur, stricte & large. Large dicitur intentio prima, omne signum intentionale existens in anima, quod non significat intentiones vel signa praecise: sive sit signum, stricte accipiendo signum, pro illo quod sic significat, quod natum est supponere in propositione pro suo significato: sive sit signum, large accipiendo signum, illo modo quo dicimus syncategorema significare; & illo modo verba mentalia, & syn­categoremata mentalia, adverbia, conjunctiones, & hujusmodi, possunt dici intentiones primae. Stricte autem vocatur intentio prima nomen mentale natum pro suo significato supponere. 2. Intentio autem secundae est illa, quae est signum talium intentionum primarum: cujusmodi sunt tales intentiones, genus, species, & hujusmodi. Sicut enim de omnibus hominibus praedicatur una intentio communis omnibus hominibus, sic dicendo, ille homo est homo, ille homo est homo, & ille homo est homo, & sic de singulis: ita de illis intentionibus quae significant & supponunt pro rebus quae non sunt signa praedicatur una intentio [Page 27] [...] [Page 26] [...] [Page 27] communis eis; sic dicendo, haec species est species, & illa species est species, & sic de aliis: Similiter sic dicendo, animal est genus, lapis est genus, color est genus, & sic de aliis, praedicatur una intentio de in­tentionibus; ad modum quo in talibus, homo est nomen, albedo est nomen, praedicatur unum nomen de diversis nominibus. Et ideo sicut nomina secundae impositionis significant ad placitum nomina primae impositionis; ita secunda intentio naturaliter significat primam: & sicut nomen primae impositionis significat alia quam nomina, ita prima intentio significat alias res quam intentiones. Potest etiam dici, quod intentio secunda potest accipi stricte, pro intentione quae signi­ficat praecise primas intentiones; vel large, pro intentione quae signi­ficat intentiones & signa ad placitum instituta, si tamen sint aliqua talia.

CAP. XIII. De divisione nominum per Aequivocum & Univocum.

POst praedicta sequitur tractare de divisione terminorum ad placi­tum institutorum, quae est per aequivocum et univocum: quamvis enim Aristot. in praedicamentis tractet de aquivocis, univocis, & denominativis, tamen ad praesens intendo tantum de univocis & ae­quivocis tractare, quia de denominativis dictum est.

Unde sciendum est quod sola vox, vel aliquod signum ad pla­citum institutum, est aequivocum, vel univocum; ideo intentio ani­mae, vel conceptus, nec est univocus, nec aequivocus, proprie lo­quendo.

Est autem illa vox aequivoca, quae significans plura non est signum sub­ordinatum uni conceptui, sed est signum unum pluribus conceptibus, sive animae intentionibus, subordinatum. Et hoc intendit Aristot. quando dicit, Nomen commune esse idem, & rationem substantiae diversam; hoc est, conceptus vel intentiones animae, (cujusmodi sunt descriptio­nes, vel definitiones, vel etiam conceptus simplices,) sunt diversi, tamen vox una est. Hoc expresse patet de dictione diversorum idioma­tum, nam in uno idiomate imponitur ad significandum illud idem quod significatur per unum conceptum, in alio imponitur ad significandum illud idem quod significatur per alium conceptum, & ita pluribus conceptibus seu passionibus animae subordinatur in significando. Tale autem aequivocum est duplex. Unum est aequivocum à casu; quando scilicet vox pluribus conceptibus subordinatur, & ita uni, ac si non alteri subordinaretur; & ita significat unum, ac si non significaret ali­ud: sicut est de hoc nomine Socrates, quod imponitur pluribus ho­minibus. Aliud est aequivocum à consilio, quando vox imponitur [Page 28] alicui vel aliquibus primo, & subordinatur uni conceptui, & postea, propter aliquam similitudinem significati ad aliquod aliud, vel propter a­liquam aliam rationem, imponitur illi alteri; ita quod non imponeretur illi alteri, nisi quia primo imponebatur alteri priori: sicut est de hoc no­mine, homo; homo enim primo imponebatur ad significandum omnia animalia rationalia, ita quod imponebatur ad significandum omne illud quod continetur sub his conceptibus simul sumptis, animal rationale; postea utentes, videntes similitudinem inter talem hominem & imagi­nem hominis, utebantur quandoque hoc nomine homo pro tali ima­gine; ita quod nisi hoc nomen homo fuisset prius impositum hominibus, non uterentur nec imponerent hoc nomen homo ad significandum vel standum pro tali imagine: & propter hoc dicitur aequivocum à con­silio.

Univocum autem dicitur omne illud quod est subordinatum uni con­ceptui, sive significet plura sive non; tamen proprie loquendo non est univocum nisi significet, vel natum sit significare, plura aeque primo; ita tamen quod non significet illa plura, nisi quia una intentio animae significat illa: ita quod sit signum subordinatum in significando uni signo naturali, quod est intentio seu conceptus animae.

Talis autem divisio non tantum competit nominibus, sed etiam verbis, & universaliter cuicunque partium orationis; imo etiam sic, quod aliquid potest esse aequivocum, eo quod potest esse diversarum par­tium orationis, puta tam nomen quam verbum, vel tam nomen quam participium, vel adverbium; & sic de aliis partibus orationis.

Est autem intelligendum, quod illa divisio terminorum per aequivo­cum & univocum non est simpliciter per opposita, ita quod haec oratio sit falsa, aequivocum est univocum; imo est vera, quia vere & realiter eadem vox est aequivoca & univoca, sed non respectu eorundem; sicut idem est pater & filius, non tamen respectu ejusdem; & idem est simile & dissimile, non tamen eidem per idem. Unde si sit aliqua dictio di­versorum idiomatum, manifestum est quod potest esse univoca in utro (que) idiomate. Unde ille qui sciret alterum idioma tantum, nunquam pro­positionem in qua poneretur distingueret; scienti tamen utrumque idioma esset aequivoca. Unde sciens plura idiomata in multis casibus distingueret propositiones in quibus talis dictio poneretur; & ita idem terminus est uni univocus, & alteri aequivocus. Ex praedictis colligi potest, quod non semper univocum habet unam definitionem, quia non semper proprie definitur, & ideo quando Aristot. dicit. Univoca sunt quorum nomen est commune, &c. accipit rationem pro intentione animae cui, tanquam primario signo, vox subordinatur.

Est autem sciendum quod univocum dupliciter accipitur; scilicet large, pro omni voce vel signo ad placitum instituto, correspondenti uni conceptui. Aliter accipitur stricte, pro aliquo tali praedicabili per se primo modo de aliquibus quibus est univocum, vel de pronomine de­monstrante [Page 29] aliquam rem. Terminus autem denominativ [...]s ad praesens accipi dupliciter potest; scilicet stricte, & sic terminus incipiens sicut abstractum incipit, non habens consimilem finem, & significans acci­dens, dicitur terminus denominativus: sicut à fortitudine fortis, & à justitia justus. Aliter dicitur large, terminus habens consimile prin­cipium cum abstracto, sed non consimilem finem; sive significet acci­dens, sive non; sicut ab anima dicitur animatus. Et haec de divisionibus terminorum sufficiant, si autem aliqua alicubi sunt omissa alias supple­buntur.

CAP. XIV. De hoc termino, universale, & de singulari, ejus opposito.

CUm igitur non sufficiat Logico tantum generalis notitia termi­norum, sed oporteat cognoscere terminos in speciali magis, ideo postquam de divisionibus generalibus terminorum tractatum est, de quibusdam contentis sub aliqua illarum divisionum prosequendum est.

Est igitur primo tractandum de terminis secundae intentionis, se­cundo de terminis primae intentionis. Dictum est autem prius, quod termini secundae intentionis sunt tales, universale, genus, species, & sic de aliis: & ideo de illis quae ponuntur quinque universalia est modo dicendum. Primo tamen dicendum est de hoc communi, universale, quia praedicatur de omni universali, & etiam de singulari, sibi op­posito.

Est autem sciendum quod singulare potest sumi dupliciter. Uno modo hoc nomen, singulare, significat illud quod est unum & non plura. Et hoc modo, tenentes quod universale est quaedam qualitas mentis praedi­cabilis de pluribus, non tamen pro se sed pro illis pluribus, dicere habent quod quodlibet unversale est vere & realiter singulare: quia sicut quaelibet vox, quantumcunque communis per institutionem, est vere & realiter singularis & una numero, quia est una vox & non plures: ita quodlibet universale est singulare.

Aliter accipitur hoc nomen, singulare, pro omni eo quod est unum & non plura, & est signum alicujus singularis, primo m [...]do accipiendo sin­gulare, nec est natum esse signum plurium. Et sic nullum universale est singulare, quia quodlibet universale natum est esse signum plurium, & natum praedicari de pluribus. Unde vocando universale Aliquid quod non est unum numero, quam acceptionem multi attribuunt universali, dico quod nihil est universale; nisi forte [...]bu [...]entur vocabulo, dicendo po­pulum non esse unum numero, & esse universale; sed [...]uerile esset.

Dicendum est igitur quod quodlibet universale est una re [...] singularis, [Page 30] & ideo non est universale nisi per significationem, quia est signum plu­rium. Et hoc est quod Avicen. dicit quinto Meta. Una forma apud intellectum est relata ad multitudinem, & secundum hunc respectum est universale, quoniam ipsum est intentio in intellectu cujus operatio non variatur ad quodcunque aspexeris. Et sequitur, haec forma, quamvis in comparatione individuorum sit universalis, tamen in comparatione animae singularis in qua imprimitur est individua; ipsa enim est una ex sormis quae sunt in intellectu. Vult dicere, quod universale est una in­tentio singularis ipsius animae nata praedicari de pluribus, non pro se, sed pro ipsis rebus: ita quod per hoc, quod ipsa nata est praedicari de pluribus non pro se sed pro illis pluribus, illa dicitur universalis; propter hoc autem, quod est una forma existens realiter in intellectu, dicitur sin­gulare. Et ita singulare primo modo dictum praedicatur de universali, non tamen secundo modo dictum. Ad modum quomodo dicimus quod sol est causa universalis, & tamen vere est res particularis & singularis. Dicitur enim sol universalis causa, quia est causa plurium, scilicet omni­um istorum inferiorum generabilium & corruptibilium; & dicitur res particularis quia est una res, & non plures res: sic intentio animae dicitur universalis, quia est signum praedicabile de pluribus; & dicitur singularis quia est una res & non plures.

Veruntamen sciendum est quod Universale duplex est. Quoddam est universale naturale, quod est signum naturale praedicabile de pluribus; ad modum quo fumus naturaliter significat ignem, & gemitus infirmi dolorem, & risus interiorem laetitiam: & tale universale non est nisi intentio animae; ita quod nulla substantia extra animam, nec aliquod accidens extra animam, est tale universale. Et de tali loquar in capi­tibus sequentibus. Aliud est universale per voluntariam institutionem; & sic vox prolata, quae est vere qualitas una numero, est universalis, quia est signum voluntarie institutum ad significandum plura. Unde sicut vox dicitur communis, ita potest dici universalis; sed hoc n [...] habet ex natura rei, sed tantum ex placito instituentium.

CAP. XV. Ostendit per rationes quod nullum universale sit aliqua res extra animam.

ET quia non sufficit ista narrare nisi etiam ratione probentur, ideo pro praedictis aliquas rationes adducam, necnon & auctoritatibus confirmabo.

Quod enim nullum universale sit aliqua substantia extra animam ex­istens evidenter probari potest. Primo sic: Nullum universale est substantia singularis & una numero; si enim diceretur quod sic, sequi­tur [Page 31] quod Socrates erit aliquod universale, quia non est major ratio quod unum universale sit una substantia singularis quam alia; nulla ergo substantia singularis est aliquod universale: omnis vero substantia est una numero & singularis, quia omnis res est una res & non plures; si enim est una res & non plures, est una numero, hoc enim apud omnes vocatur unum numero.

Si autem aliqua substantia est plures res, vel est plures res singulares, vel plures res universales: si primum detur, sequitur quod aliqua sub­stantia erit plures homines; & tunc quamvis universale distinguatur à particulari uno, non tamen à particularibus. Si autem aliqua substantia erit plures res universales, accipio unam illarum rerum universalium, & quaero; aut est plures res, aut una & non plures: si secundum detur, sequitur quod est singulare: si primum detur, quaero; aut est plures res singulares, aut plures res universales: & sic erit processus in infinitum; vel dabitur quod nulla substantia est universalis, ita quod non sit singu­laris.

Item, si aliquod universale erit substantia una existens in substantiis singularibus, distincta ab eis, sequeretur quod posset esse sine illis; quia omnis res prior alia naturaliter potest per divinam potentiam esse sine ea: sed consequens est absurdum, igitur.

Item, si illa opinio esset vera, nullum individuum posset creari, si aliquod individuum praeexisteret; quia non totum esse caperet de nihilo, si universale, quod est in eo, prius fuit in alio. Propter idem sequitur, quod Deus non posset unum individuum simpliciter annihilare nisi cae­tera individua destrueret: quia si annihilaret aliquod individuum, de­strueret totum quod est de essentia illius individui; & per consequens de­strueret illud universale quod est in eo & aliis; & per consequens alia non manent, cum non possent manere sine parte suae substantiae, quale ponitur illud universale.

Item, tale universale non posset poni aliquid totaliter extra essentiam individui, erit igitur de essentia individui; & per consequens compo­nitur individuum ex universalibus, & ita individuum erit magis univer­sale quam singulare.

Item sequitur, quod aliquid de essentia Christi erit miserum & dam­natum; quia illa natura communis existens realiter in Christo & in damnato erit damnata, quia in J [...]da; hoc autem est absurdum, igitur.

Aliae rationes multae possunt adduci quas causa brevitatis pertranseo.

Et eandem conclusionem confirmo per auctoritates. Primo per Aristot. 7. Meta. tractantem quaestionem istam, an universale sit substanti [...], demonstrat quod nullum universale est substantia; unde dicit, impossi­bile est substantiam esse quodcunque universaliter dictorum. Item 10. Meta. dicit, si igitur nullum universalium esse substantiam est possi­bile, sicut in sermonibus de substantia & ente dictum est, nec ipsum hoc, substantia, est ut aliquid unum pr [...]ter multa. Ex quibus patet, quod [Page 32] secundum intentionem Aristot. nullum universale est substantia, quam­vis supponat pro substantiis.

Item Commentator. 7. Meta. com. 4. 4. dicit, in individuo non est substantia, nisi materia & forma particularis ex quibus componitur. Item ibidem comment. 45. Dicamus igitur quod impossibile est ut ali­quid illorum quae sunt universalia sit substantia alicujus rei, etsi declaret substantias rerum. Item ibidem comment. 47. Impossibile ut illa sin [...] partes substantiarum existentium per se. Item 4. Meta. comment. 2. Universale non est substantia, nec genus. Item 10. Meta. comment. 6. Cum universalia non sint substantiae, manifestum est quod ens commune non est substantia existens extra animam.

Ex praedictis auctoritatibus potest colligi, quod nullum universale est substantia, qualitercunque consideretur. Unde consideratio intellectus non facit quod aliquid sit substantia vel non substantia, quamvis signifi­catio termini faciat quod de illo, non pro se, praedicetur hoc nomen sub­stantia, vel non praedicetur: sicut si ille terminus canis, in hac pro­positione, canis est animal, stet pro animali latrabili, vera est; si pro caelesti sydere, falsa est: quod tamen eadem res propter unam conside­rationem sit substantia, & propter aliam non sit substantia, est impossi­bile. Et ideo simpliciter est concedendum, quod nullum universale est substantia quomodocun (que) consideretur; sed quodlibet universale est in­tentio animae, quae secundum unam opinionem probabilem ab actu in­telligendi non distinguitur. Unde dicunt, quod intentio qua intelligo homines, est signum naturale sign [...]ficans hominem; ita naturale, sicut gemitus est signum infirmitatis vel doloris: & est tale signum quod potest stare pro hominibus in propositionibus mentalibus, sicut vox potest stare pro rebus in propositionibus vocalibus.

Quod enim universale sit intentio animae satis exprimit Avicen. 5. Meta. ubi dicit, dico igitur quod universale tribus modis dicitur. Dicitur enim universale, quod praedicatur de pluribus in actu, sicut homo. Dicitur enim universale intentio, quam nihil prohibet opi­nari quin praedicetur de multis. Ex quo patet, quod universale est in­tentio animae nata praedicari de multis. Quod etiam ratione confir­mari potest; nam omne universale de multis est praedicabile, sed sola intentio animae vel signum voluntarie institutum natum est praedicari de multis, & non substantia aliqua; ergo sola intentio animae vel signum voluntarie institutum est universale: sed nunc non utor signo univer­saliter, pro signo voluntarie instituto; sed pro illo quod naturaliter est universale. Quod autem substantia non sit nata praedicari, patet: quia si sic, sequeretur quod propositio componeretur ex substantiis particula­ribus; & per consequens subjectum erit Romae & praedicatum Oxoniae, quod est absurdum. Item propositio vel est in mente, vel in voce, vel in scripto; hujusmodi autem non sunt substantiae particulares; constat ergo quod nulla propositio ex substantiis componi potest, componitu [...] [Page 33] autem ex universalibus; universalia ergo non sunt substantiae ullo modo.

CAP. XVI. De opinione Scoti circa universale, & ejus improbatione.

QUamvis multis sit perspicuum, quod universale non est aliqua substantia extra animam, existens in individuis, distincta re­aliter ab eis; videtur tamen aliquibus, quod universale aliquo modo est extra animam, & in individuis; non quidem distinctum ab his realiter, sed tantum formaliter. Unde dicunt, quod in Socrate est natura humana, quae contrahitur ad Socratem per unam differentiam individualem, quae ab illa natura non distinguitur realiter, sed for­maliter: unde non sunt duae res, una tamen non est formaliter alia.

Sed haec opinio videtur esse irrationabilis: quia in creaturis non potest esse aliqua distinctio qualitercunque extra animam, nisi ubi sunt res distinctae; si ergo inter illam naturam & illam differentiam sit qua­liscunque distinctio, oportet quod sint res realiter distinctae. Probo sic per syllogismum; haec natura non est distincta formaliter ab hac na­tura: haec differentia individualis est distincta formaliter ab hac na­tura: ergo haec differentia individualis non est haec natura. Item, eadem res non est communis & propria, sed secundum eos differentia in­dividualis est propria, universale autem est commune: ergo nullum uni­versale & differentia individualis sunt eadem res. Item, eidem rei non possunt convenire opposita; commune & proprium sunt opposita: ergo eadem res non est communis & propria; quod tamen sequitur si diffe­rentia individualis & natura communis essent eadem res. Item, si na­tura communis esset eadem realiter omni differentiae individuali, ergo tot essent realiter naturae communes quot sunt differentiae individuales▪ & per consequens nullum eorum erit commune, sed quodlibet erit pro­prium differentiae cui est eadem realiter. Item, quaelibet res seipsa & non per aliud distinguitur à quocunque distinguitur; sed alia est hu­manitas Socratis, & alia Platonis: ergo seipsis distinguuntur; non ergo per differentias additas. Item, secundum Aristot. quaecunque dif­ferunt specie differunt numero; sed natura hominis & asini seipsis di­stinguuntur specie: ergo seipsis differunt numero; ergo seipsa quaelibet earum est una numero. Item, quod per nullam potentiam potest com­petere pluribus, per nullam potentiam est praedicabile de pluribus; sed talis natura, si sit eadem realiter cum differentia individuali, per nullam potentiam potest convenire pluribus; quia nullo modo potest convenire alteri individuo: ergo per nullam potentiam potest esse praedicabile de pluribus; & per consequens per nullam potentiam potest esse univer­sale. Item, accipio illam differentiam individualem & naturam quam [Page 34] contral [...]t, & quaero: aut inter ea est major distinctio quam inter duo individua, aut minor: non major, quia non differunt realiter, individua autem differunt realiter; nec minor, quia tunc essent ejusdem rationis, sicut duo individua sunt ejusdem rationis; & per consequens, si unum est de se unum numero, & reliquum erit unum numero. Item, quaero an natura sit differentia individualis, aut non sit differentia individualis: si sic, arguo syllogistice sic, Haec differentia non est distincta formaliter à differentia individuali; natura est haec differentia individualis: na­tura ergo non est distincta formaliter à differentia individuali. Item, haec differentia est propria & non communis; & haec differentia indi­vidualis est natura: ergo natura est propria & non communis. Si au­tem dicatur quod haec differentia individualis non est natura, habetur propositum; nam sequitur, differentia individualis non est natura, ergo differentia individualis non est realiter natura: quia ex opposito con­sequentis sequitur oppositum antecedentis, sic arguendo, Differentia individualis est realiter natura, ergo differentia individualis est natura: consequentia patet, quia à determinabili sumpto cum determinatione non distrahente nec diminuente ad determinabile per se sumptum est bona consequentia, ly realiter autem nec est determinatio distrahens nec diminuens; ergo sequitur, Differentia individualis est realiter natura, ergo differentia individualis est natura.

Dicendum est igitur quod in creaturis nulla est talis distinctio formalis, sed quaecunque in creaturis sunt distincta etiam sunt res distinctae, si utrumque illorum sit vere res. Unde sicut in creaturis tales modi ar­guendi nunquam negari debent, hoc est A, hoc est B, ergo, B est A; ita nec tales, hoc non est A, hoc est B, ergo, B non est A, unquam ne­gari debent. Quoniam quandocunque contradictoria verificatur de aliquibus, illa sunt distincta, nisi aliqua determinatio vel aliquod syn­categorema sit causa talis verificationis; quod in proposito poni non debet. Et ideo debemus dicere cum Philosophis, quod in substantia particulari nihil est penitus substantiale, nisi forma particularis, & ma­teria particularis, vel aliquod compositum ex talibus: & ideo non est imaginandum quod in Socrate sit humanitas, vel natura humana, di­stincta à Socrate quocunque modo, cui addatur una differentia indi­vidualis contrahens illam naturam; sed quicquid imaginabile sub­stantiale existens in Socrate, vel est materia particularis, vel forma particularis, vel aliquod compositum ex his. Et ideo omnis essentia, & quidditas, & quicquid est substantiae, si sit realiter extra animam, vel est simpliciter & absolute materia, vel est forma, vel compositum ex his, vel substantia immaterialis abstracta secundum doctrinam peripateti­corum.

CAP. XVII. De solutione rationum quae fieri possunt pro opinione Scoti.

ET quoniam dubiorum solutio est veritatis manifestatio, ideo circa praedicta sunt ponendae aliquae objectiones ut solvantur. Multis enim non parvae auctoritatis viris videtur, quod universale aliquo modo sit extra animam, & de essentia substantiarum particularium: ad quod probandum nonnullas rationes & auctoritates adducunt. Unde dicunt, quod quando aliqua realiter conveniunt & realiter differunt, per aliud conveniunt, & per aliud differunt; sed Socrates & Plato realiter conveniunt & differunt; ergo distinctis conveniunt & differunt: sed conveniunt in humanitate, & in materia, & forma; ergo includunt ali­qua praeter ista, quibus distinguuntur, & illae vocantur differentiae indi­viduales. Item plus conveniunt Socrates & Plato, quam Socrates & Asinus, ergo in aliquo conveniunt Socrates & Plato in quo non con­veniunt Socrates & Asinus; sed non conveniunt in aliquo uno nume­raliter, ergo illud in quo conveniunt non est unum numero, & per consequens est aliquod commune.

Item 10. Meta. dicit Philosophus, in omni genere est unum primum, quod est mensura omnium aliorum quae sunt in illo genere; sed nullum singulare est mensura omnium aliorum, quia non omnium individuorum ejusdem speciei; ergo est aliquid praeter individuum.

Item, omne superius est de essentia inferioris, ergo universale est de essentia substantiae; sed non substantia non est de essentia substantiae; ergo universale est substantia.

Item, si universale non esset substantia, omne universale est accidens: & per consequens aliquod accidens esset per se superius ad substantiam; imo sequitur quod idem esset superius ad se, quia omnia universalia possunt poni in genere qualitatis si sint accidentia, & per consequens praedicamentum qualitatis esset commune ad omnia universalia; ergo esset commune ad hoc universale quod est praedicamentum qualitatis. Aliae rationes & auctoritates multae add [...]cuntur pro illa parte, quas causa brevitatis ad praesens omitto, dicturus de his in diversis locis inferius.

Et ad istas rationes respondeo. Ad primam conc [...]do quod Socrates & Plato conveniunt realiter, & differunt realiter; quia realiter conve­niunt specifice, & realiter differunt numeraliter; & per idem con­veniunt specifice, & differunt [...]eraliter: sicut etiam alii hab [...]t dicere, quod differentia individual▪ per idem convenit realiter cum na­tura, & differt formaliter. Et si tu dicas quod idem non est caus [...] convenientiae & disconvenientiae: Dicend [...]m est quod verum est qu [...] idem non est causa convenientiae & disconv [...]nientiae opposit [...]e illi con­venientiae, [Page 36] quomodo non est in proposito: Nam inter convenientiam specificam & differentiam numeralem nulla est penitus oppositio. Con­cedendum est igitur quod Socrates per idem convenit specifice cum Platone, & differt numeraliter ab eodem.

Secundum argumentum non valet: non enim sequitur, Socrates & Plato plus conveniunt quam Socrates & Asinus, ergo in aliquo plus conveniunt; sed sufficit quod seipsis plus conveniant. Unde dico quod Socrates per animam suam intellectivam plus convenit cum Platone quam cum Asino: unde de virtute sermonis non est concedendum, quod Socrates & Plato conveniant in aliquo quod est de essentia eorum; sed concedi debet quod conveniant in aliquibus, quia formis suis & seipsis, quamvis si per contradictionem esset una natura in illis, con­venirent in illa; sicut per contradictionem si Deus esset sine intellectu, non bene regeret mundum.

Ad aliud dicendum est, quod quamvis unum individuum non sit mensura omnium individuorum ejusdem generis, vel ejusdem speciei specialissimae; unum tamen individuum potest esse mensura indivi­duorum alterius generis, vel individuorum multorum ejusdem speciei: & hoc sufficit pro intentione Aristot.

Ad aliud dicendum est, quod loquendo de vi vocis & secundum pro­prietatem sermonis, concedendum est quod nullum universale est de essentia cujuscunque substantiae. Omne enim universale est intentio animae, vel aliquod signum voluntarie institutum; tale autem non [...] de essentia substantiae: & ideo nec genus, nec aliqua species, nec aliquod universale, est de essentia substantiae: sed magis proprie loquendo debet concedi, quod universale exprimit vel explicat essentiam substantiae, hoc est, naturam quae est substantia: & hoc est quod dicit Commenta­tor 7. Meta. quod Impossibile est quod aliquod illorum quae dicuntur universalia sit substantia alicujus rei, etsi declarent substantias rerum. Unde omnes auctoritates quae sonant universalia esse de essentia sub­stantiarum, vel esse in substantiis, vel esse partes ipsarum, debent sic in­telligi, quod auctoritates non aliud intendunt nisi quod talia universalia declarant, exprimunt, explicant, important, & significant substantias [...]erum.

Et si dicas: Nomina communia, puta talia, homo, & animal, & hujusmodi, significant substantias, & non significant substantias sin­gulares; quia sic homo significaret Socratem, quod videtur falsum: ergo talia nomina significant aliquam substantiam praeter substantias sin­gulares. Dicendum, quod talia nomina praecise significant res sin­gulares, & ideo nunquam supponunt pro substantia nisi supponant pro substantia singulari, & ideo concedendum est quod hoc nomen, homo, aeque primo significat omnes homines singulares & particulares; non tamen propter hoc sequitur quod hoc nomen, homo, sit vox aequivoca; & hoc, quia quamvis significet plura aeque primo, tamen unica imposi­tione [Page 37] significat illa, & subordinatur in significando illa plura tantum uni conceptui & non pluribus; propter quod univoce praedicatur de eis.

Ad ultimum, habent dicere illi qui ponunt intentiones animae esse qualitates mentis, quod omnia universalia sunt accidentia; non tamen omnia universalia sunt signa accidentium, sed aliqua sunt signa sub­stantiarum tantum; & illa quae sunt signa substantiarum tantum con­stituunt praedicamentum substantiae, alia autem constituunt alia praedi­camenta.

Concedendum est autem quod praedicamentum substantiae est ac­cidens, quamvis declaret substantias & non accidentia: & ideo conce­dendum est quod aliquod accideas, illud scilicet quod est signum sub­stantiarum tantum, est per se superias ad substantiam: nec est hoc magis inconveniens dicere, quam dicere quod aliqua vox est nomen multarum substantiarum: sed nunquam idem est super [...]us ad seipsum.

Potest etiam dici quod non omnia universalia sunt per se inf [...]riora ad hoc commune, qualitas; quia hoc commune, qualitas, est qualitas, non tamen est inferius ad se, sed est ipsummet.

Et si dicatur quod idem non praedicatur de diversis praedicamentis; ergo qualitas non est communis ad diversa praedicamenta. Dicendum est, quod sive idem praedic [...]tur de diversis praedicamentis, quando stant significative, sive non; tamen quando illa praedicament [...] stant & sup­ponunt non significative, non est inconveniens idem praedicari de di­versis praedicamentis. Unde si in hac praedicatione, Substantia est qua­litas, subjectum stet materialiter vel simpliciter pro intentione, illa est vera: & eodem modo haec est vera, quantitas est qualitas, si ly quantitas non stat significative: & ita idem praedicatur de diversis prae­dicamentis non significative supponentibus; sicut illae duae, substantia est vox, qualitas est vox, verae sunt si subjecta supponunt materialiter & non significative.

Et si dicas, quod ly qualitas est in plus quam quodcunque aliud praedicamentum, eo quod praedicatur de pluribus; nam praedicatur de omnibus praedicamentis, & nullum praedicamentum de omnibus aliis praedicatur, & ita erit superius ad illa. Dicendum est quod ly quali­tas non praedicatur omnino de omnibus praedicamentis significative sumptis, sed sumptis pro signo tantum; & propter hoc non sequitur quod sit in plus quam quodcunque aliud praedicamentum, nam superio­ritas & inferioritas inter aliqua sumitur ex hoc, quod unum significa­tive sumptum praedicatur de pluribus quam aliud significative sum­ptum.

Unde hic est talis difficultas qualis est de hoc nomine dictio, nam hoc nomen est unum contentum sub nomine, nam hoc nomen dictio est nomen, & non omne nomen est hoc nomen dictio, & tamen hoc nomen dictio est quodammodo superius [...]d omnia nomina & ad hoc nomen dictio; & ita videtur quod idem respect [...] ejusdem est superius [Page 38] & inferius; & ita videtur esse de hoc communi qualitas. Ad hoc potest dici, quod argumentum concluderet si in omnibus propositioni­bus dicti termini supponerent significative & uniformiter, nunc au­tem aliter est in proposito.

Si tamen vocetur hic inferius, De quo aliquo modo supponente, praedicatur aliud, & de pluribus; quamvis illud idem, si aliter sup­poneret, non praedicaretur de eo universaliter sumpto: potest concedi quod idem respectu ejusdem potest esse superius & inferius, sed tunc inferius & superius non sunt opposita nec disparata.

CAP. XVIII. De quinque universalibus & eorum sufficientia.

OStenso quid est universale, videndum est quot ponuntur species universalis. Unde ponuntur quinque universalia, quorum sufficientia & numerus sic potest accipi. Omne universale est de multis praedicabile: aut igitur praedicatur de illis multis in quid, aut non; si in quid, ita quod convenienter contingit respondere ad inter­rogationem factam per quid de aliquo, hoc contingit dupliciter: quia aut illa multa de quibus praedicatur sunt omnino similia, ita quod om­nia quae uni conveniunt aequaliter conveniunt unicuique, nisi forte unum componatur ex pluribus aeque fimilibus; & sic est species specia­lissima: Aut non omnia de quibus praedicatur praedicto modo conve­niunt, sed contingit reperire aliqua duo quae secundum se tota, vel se­cundum suas partes, si habeant partes, sunt dissimilia; sic est genus: sic est de animali, animal enim praedicatur de homine & de equo, & major substantialis similitudo est inter duos homines quam inter ho­minem & equum: similiter est de colore respectu albedinis & nigredi­nis; nam nec haec nigredo, nec aliqua pars hujus nigredinis, tantum convenit cum hac albedine, vel aliqua parte hujus albedinis, quantum una albedo convenit cum alia; & propter hoc intentio praedicabilis de albedine & nigredine non est species specialissima, sed genus; sed albedo non est genus respectu albedinum, quia quamvis aliquando aliqua albedo intensa sit & alia remissa, tamen semper altera illatum albedinum tantum convenit cum aliqua parte alterius quantum duae albedines conveniunt inter se; & propter hoc albedo est species specia­lissima, & non genus respectu, albedinum.

Vetuntamen sciendum est, quod tam genus, quam species, duplici­tur accipitur, large & stricte. Stricte autem vocatur genus, illud per quod convenienter respondetur ad quaestionem factam per quid de aliqua re per pronomen demonstrans illam rem; sicut si quaeretetur, quid est hoc, demonstrando Socratem, convenienter respondetur quod est [Page 39] animal vel homo: & sic de aliis generibus & speciebus. Large autem dicitur genus vel species, illud per quod convenienter respondetur ad quaestionem factam per quid, per nomen connotativum quod non est mere absolutum; sicut si quaereretur, quid est album, convenienter re­spondetur quod est coloratum; & tamen si quaereretur, quid est hoc, nunquam convenienter responderetur per coloratum, quicquid enim demonstrares per hoc pronomen hoc, sic quaerendo, Quid est hoc? nunquam convenienter respondetur quod est coloratum: quia sic quae­rendo, vel demonstras subjectum albedinis, et non convenienter respondetur quod est coloratum; vel demonstras albedinem tantum, et tunc manifestum est quod non convenienter respondetur, nam al­bedo non est colorata; vel demonstras aggregatum ex subjecto et albe­dine, et manifestum est quod non convenienter respondetur, quia illud aggregatum non est coloratum, sicut inferius ostendetur; vel demon­stras illum terminum album, et tunc etiam manifestum est quod non convenienter respondetur, quia ille terminus non est coloratus. Patet ergo quod ad talem quaestionem, quid est album, convenienter re­spondetur per coloratum, et propter hoc coloratum potest dici genus, sumendo genus large; quia tamen per coloratum non convenienter respondetur ad quaestionem factam per pronomen demonstrativum, ideo non est genus stricte summendo genus: et eodem modo proportionabi­liter est de specie.

Et haec distinctio est necessaria, quia sine ea non possunt salvari multae auctoritates Aristot. et aliorum autorum, quoniam repugnant, sed per eam exponendae sunt: nam multae regulae intelliguntur de ge­nere et specie primo modo dictis, quae tamen non intelliguntur de ipsis alio modo dictis, sicut in processu p [...]tebit. Si autem tale praedi­cabile non praedicetur in quid, vel hoc est quia exprimit partem rei unam et non aliam, nihil extrinsecus exprimendo; et sic est diffe­rentia; sicut rationale si sit differentia hominis exprimit partem ho­minis, scilicet animam. i.e. formam, & non materiam: Vel exprimit aliquid quod non est pars rei, & tunc vel praedicatur contingenter vel necessario; si contingenter tunc vocatur accidens; si necessario tunc vocatur proprium.

Veruntamen sciendum est, quod aliquando illud extrinsecus impor­tatum potest esse una propositio, sine cujus veritate non potest esse existere praedicari vere de illo; sicut secundum ponentes quantitatem non esse aliam rem à substantia et qualitate, hoc nomen quantitas importat istam propositionem esse veram, si formetur quando praedicatur de aliquo quod habet partem distantem à parte.

Est autem sciendum, quod secundum varias opiniones idem potest esse genus, large accipiendo genus, respectu aliquorum; et tamen erit accidens, vel proprium, respectu aliorum: ut quantitas est genus respectu corporis, lineae, et superficiei, et hujusmodi; et accidens, vel proprium, respectu [Page 40] substantiae & qualitatis, secundum opinionem ponentem quantitatem non esse aliam rem à substantia & qualitate: secundum tamen opinio­nem quae ponit quantitatem esse aliam rem à substantia & qualitate, non est accidens, aut proprium, respectu substantiae & qualitatis. Sed hoc est impossibile de genere, stricte sumendo genus: & hoc idem es [...] di­cendum de specie.

Et si dicas ens est universale, & similiter unum, & similiter hoc com­mune universale; & tamen non est genus, nec species, & sic de aliis: ergo. Ad primum illorum potest dici, quod illa est definitio univer­salium quae non praedicantur de omnibus, ens autem de omnibus prae­dicatur. De uno autem est alia ratio, quia unum potest dici esse acci­dens vei proprium. Ad aliud potest dici, quod hoc commune, univer­sale, est genus, & ideo genus praedicatur de specie, non pro se, sed pro suis significativis: nec ex hoc sequitur membrum dividens esse in plus, vel aequale cum diviso, propter varietatem suppositionis.

CAP. XIX. De individuo, supposito, & singulari.

HIs praemissis de universali, dicendum est de quinque universa­libus in speciali. Primo tamen dicendum est de individuo, quod continetur sub quolibet universali.

Est etiam primo sciendum quod apud Logicos haec nomina converti­bilia sunt, individuum, singulare, suppositum, quamvis apud Theo­logos singulare & suppositum non convertantur, quia apud eos suppo­situm non est nisi substantia, accidens autem est individuum & singulare: sed in hoc capitulo dicendum est de istis nominibus illo modo quo Lo­gi [...]i utuntur eis.

Apud Logicum tripliciter accipitur individuum. Nam uno modo dicitur individuum, illud quod est una res numero & non plures: & sic potest concedi quod quodlibet universale est individuum, quia est una res. Aliter dicitur individuum, res extra animam quae est una et non plures, nec est signum alicujus: et sic quodlibet extra est indivi­duum. Tertio modo dicitur individuum, signum proprium uni, quod vocatur terminus discretus: et sic dicit Porphyrius, quod individuum est quod praedicatur de uno solo. Ista autem definitio non potest in­telligi de re existente extra animam; utpote de Socrate, et Platone, et hujusmodi, quia res tales non praedicantur de se, nec de pluribus; ideo oporte [...] quod intelligatur de aliquo signo proprio uni, quod non potest praedicari nisi de uno; hoc est, non praedicatur de aliquo quod potest supponere pro pluribus in eadem propositione. Tale autem individuum tripliciter potest assignari, quia aliquod est nomen proprium alicujus, sicut [Page 41] hoc nomen Socrates, vel hoc nomen Plato. Aliud est pronomen de­monstrativum, ut hic est homo, demonstrando Socratem. Aliud autem est pronomen demonstrativum sumptum cum aliquo termino communi, sicut, hoc animal, ille lapis. Et sicut distinguitur de hoc nomine in­dividuum, ita potest distingui de hoc nomine, singulare, & suppositum. Unde & apud antiquos, sicut puerulus didici, supposita termini com­munis sunt duplicia, scilicet per se, & per accidens; sicut istius ter­mini, album, supposita per se sunt, hoc album, illud album; supposita per accidens sunt, Socrates, & Plato, iste Asinus: quod non potest in­telligi nisi accipiendo hoc nomen, suppositum, pro individuis quae sunt signa rerum: quia loquendo de supposito quod est à parte rei, & non signum alicujus, impossibile est quod aliqua sint supposita alicujus ter­mini per se, & aliqua per accidens; sed bene accipiendo suppositum pro termino proprio uni, quod ideo dicitur suppositum, quia de illo praedicatur illud commune, non pro se, sed pro suo significato. Illa autem dicuntur per se supposita alicujus termini communis, quae sunt pronomina demonstrativa sumpta cum eodem termino communi. No­mina autem propria & pronomina demonstrativa dicuntur supposita per accidens ejusdem termini: & est differentia maxima inter illa individua sive supposita, & ista. Nam impossibile est unum contrariorum vere praedicari de supposito per se alterius contrarii; sicut haec est impossibilis, Hoc album est nigrum: sed de supposito per accidens unius contrari [...] potest praedicari aliud contrarium, quamvis nondum sit suppositum illius; sicut si Socrates fit modo suppositum albi, adhuc haec est possibilis, So­crates est niger; & hoc, quia potest esse suppositum per accidens du [...] ­rum contrariorum successive, quamvis non simul.

CAP. XX. De genere.

POst hoc dicendum est de quinque universalibus & primo sequen [...] ▪ Porphyrium dicendum est de genere. Definitur autem genus à Porphyrio & à Philosopho [...]sic, genus est quod praedicatur de plu­ribus differentibus specie in eo quod quid.

Circa hanc definitionem notandum est quod genus non est aliqua res extta animam existens, de essentia illorum de quibus praedicatur; sed est quaedam intentio animae praedicabilis de multis, non quidem pro [...]se, sed pro rebus quas significat. Unde sicut quando ego profero istam pro­positionem, Homo est animal, vox praedicatur de voce, non tamen pro voce, quia non intendimus uti illa voce pro seipsa, sed pro re quam significat; & ideo quando genus praedicatur de specie, non [...]d notatur quod subjectum sit praedicatum, nec quod praedicatum realiter conve­niat [Page 42] subjecto in esse reali, sed denotatur quod illud quod importatur per praed catum sit illud quod importatur per subjectum. Ista autem in­tentio quae est genus non praedicatur de rebus extra animam, quia illoe non subjiciuntur; sed praedicatur de signis talium rerum, de quarum essentia tamen non est geaus, sicut nec intentio animae est de essentia rei extra. Ex quo sequitur quod genus non est pars speciei; & non solum hoc, sed etiam quod nec genus importat materiam & non formam, proprie loquendo de importare sive significare. Improprie tamen uten­do vocabulo potest dici, [...]uod genus importat aliquando materiam & non formam; quod non est aliud quam dicere, quod in quolibet signi­ficato per tale genus invenitur materia ejusdem rationis. Veruntamen non omne genus, illo modo loquendo, significat materiam, quia aliquod est genus quod est commune praecise ad simplicia carentia compositione ex materia & forma; sicut est de colore: quia non est commune nisi ad colores qui non componuntur ex materia & forma: & ideo omnes au­ctoritates Philosophorum quae ponunt quod genus est pars rei, vel quod est materia rei, & consimiles, sic debent glosari, quod ideo dicitur, genus est pars rei, quia est quasi pars materialis definitionis vel descriptionis: sicut enim in naturalibus materia praesupponitur formae, & forma ad­venit ei; ita si aliqua res debeat definiri, primo ponendum est genus, secundo addendae sunt differentiae essentiales vel accidentales: & ideo genus est pars definitionis, & primum in definitione, ad modum quo materia est primum in compositione. Et si dicas, genus est pars defi­nitionis, & definitio est eadem cum definitio, igitur genus est pars defi­niti. Dicendum est quod de virtute sermonis illa est simpliciter falsa Definitio est eadem realiter cum definito; sed illa est simpliciter vera, definitio & definitum significant unum sive idem; nec aliud intendunt autores.

Secundo notandum est quod genus praedicatur de diversis speciebus et individuis: tamen aliter est de genere large sumpto, et de genere stricte sumpto; nam omne genus stricte sumptum requirit res distinctas et dissimiles, pro quibus illa de quibus praedicatur genus supponunt: non sic est de genere large sumpto; imo sufficit quod illa de quibus praedi­catur genus supponant pro similibus, et sint communia, et ab invicem re­moveantur: sicut si non esset possibile quod esset aliqua res numeralis nisi homo, adhuc numerus vel multitudo propria substantiis posset poni genus; multa enim, vel multitudo, praedicaretur de istis nominibus communibus, duo, tres, quatuor, et sic de aliis, quorum nullum praedi­catur de alio. Inveniuntur tamen multae auctoritates quae de illo genere non intelliguntur.

CAP. XXI. De Specie.

SPeciem similiter definiunt Philosophi dicentes, quod species est illud quod praedicatur de pluribus differentibus numero in eo quod quid.

Circa quod dicendum est, sicut de genere, quod species est in­tentio animae quae non est de essentia individuorum, quamvis sit praedi­cabilis de eis. Differt autem illa ab intentione quae est genus non tan­quam totum à parte, quia proprie loquendo, nec genus est pars speciei, nec species est pars generis; sed in hoc differunt, quia species est com­munis ad pauciora quam genus, ita quod genus est signum plurium, et species paucorum. Unde sicut hoc nomen, animal, significat plura, quia significat omnia animalia, et hoc nomen▪ homo, significat pauciora, quia significat omnes homines; ita est de alio genere et specie: et hoc est speciem esse partem generis, scilicet speciem significare pauciora quam genus▪ et ita accipiunt omnes bene sive recte loquentes istum terminum pars subjectiva. Similiter sicut genus non praedicatur de pluribus speciebus pro se, sed pro rebus quas significat; ita species non praedi­catur de pluribus pro se, sed pro rebus: ipsa enim species non est plura, quamvis praedicatur de pluribus: nec est realiter in individuo, quia tunc esset pars individui; quod manifestum est esse falsum, Tum quia nec est materia nec forma, Tum quia aliqua sunt individua quae non habent partes: et per consequens species non est pars individui, sed est signum individui, imo significat omnes res individuales contentas sub ea.

Est autem sciendum quod intentionum quaedam sunt genera genera­lissima: et quaedam sunt genera et species, quae dicuntur subalterna: et quaedam sunt species specialissimae.

Est aurem genus generalissimum, quod non habet genus supra se: hoc est, genus generalissimum est illud de quo universaliter sumpto non praedicatur aliquod genus; licet secundum illam opinionem prius positam, de genere generalissimo praedicetur aliquod genus particula­riter. Unde aliqui ponunt quod haec est vera, Substantia est quan­titas, sed tamen non ponunt istam esse veram, Omnis substantia est quantitas; ideo possunt salvare quod substantia est genus generalissimun [...]: quamvis etiam aliter possunt salvare, scilicet quod genus generalissimum est illud de quo universaliter sumpto non praedicatur in quid aliud genus. Nunc autem quamvis dicerent istam esse veram, Substantia est quantitas, non tamen dicerent quod praedicatur in quid quantitas de ubstantia universaliter sumpta.

Species autem specialissima est intentio non habens speciem sub [...]e▪ [Page 44] hoc est, species specialissima de nullo communi universaliter sumpto praedicatur in quid, quamvis de multis singularibus posset praedicari in quid. Media autem inter genus generalissimum et speciem specialissi­mam dicuntur subalterna, i. e. genera et species.

CAP. XXII. De comparatione Generis & Speciei penes convenientias & differentias.

VIso quid est genus et quid est species, istae intentiones secundum communes proprietates, et proprias, ad invicem sunt comparan­dae. Differunt autem in hoc, quod genus praedicatur de specie, sed species non praedicatur de genere. Quod non est intelligendum quod species nullo modo praedicatur de genere, nam impossibile est quod genus praedicetur de specie quin species praedicetur de genere, sequitur enim per conversionem, Homo est animal, ergo Animal est homo; ideo si genus praedicetur de specie, sequitur necessario quod species praedicetur de genere: et ideo sic est intelligenda differentia, quod quando genus [...]ontinet sub se diversa individua diversarum specierum, tunc genus praedicetur de specie universaliter sumpta, sed species tunc non prae­dicatur de genere universaliter sumpto. Unde haec modo est vera, Omnis homo est animal, sed haec est falsa, Omne animal est homo; quamvis sit vera, Animal est homo, sicut et ista, Aliqued animal est homo. Veruntamen si nullum animal esset in rerum natura nisi homo, runc haec esset vera, Omne animal est homo, sicut illa, Omnis homo est animal; et ita species praedicaretur de genere, non tantum parti­culariter sed etiam universaliter, sed non quando diversa individua di­versarum specierum sunt in rerum natura.

Est autem advertendum quod quamvis genus praedicetur de specie, praedicatio tamen illa non est per se necessaria; sicut haec non est ne­cessaria, Homo est animal; si enim nullus homo esset, haec esset falsa, Homo est animal, sicut haec esset falsa, Aliquod compositum ex corpore et anima intellectiva est animal, propter falsam implicationem: et quam vis ista sit contingens, homo est animal, ista tamen conditionalis est vera et necessaria, Si homo est, animal est.

Alia autem differentia ponitur, scilicet quod genus continet speciem, species autem non continet genus: quod sic est intelligendum quod genus est natum praedicari de pluribus, hoc enim vocatur continere; species autem non potest praedicari de pluribus quam suum genus.

Alia differentia ponitur, quod genus est naturaliter prius quam spe­cies: quae non est intelligenda sicut sonat, quasi prius natura sit illa intentio quae est genus quam illa intentio quae est species; quia illa in­tentio [Page 45] quae est species potest esse in anima sine illa intentione quae est genus, sicut è converso. Unde quilibet quando format propositionem talem, Socrates est homo, non oportet quod habeat intentiones omnes quae sunt genera ad Socratem: sed per illam propositionem, Genus est prius natura quam species, nihil aliud intendunt authores, nisi quod Genus communius est quam species; propter quod non oportet quod quamvis esse existere praedicetur de genere, quod praedicetur de qualibet ejus specie; imo potest vere negari de specie, quamvis vere praedicetur de genere, sed è converso est impossibile: et hoc non est aliud quam dicere, quod tales consequentiae sunt bonae, Homo est, ergo Animal est; sed non è converso.

Alia differentia ponitur quae est, quod interemptis generibus interi­muntur species: quae non est intelligenda de interemptione reali, sic, quod si genus corrumpatur realiter oportet speciem corrumpi realiter, et non è converso: hoc enim falsum est; quamvis enim haec in­tentio animal, quae est genus praedicabile de homine et asino, cesset esse in anima, et per consequens corrumpatur, non oportet hanc inten­tionem, homo, quae est species, desinere esse in anima▪ sed praedicta diffe­rentia intelligenda est de interemptione Legicali, hoc est, quod à ne­gatione generls ad negationem speciei est bona consequentia; sicut se­quitur, Animal non est, ergo Homo non est; sed è converso non se­quitur: similiter sequitur, A non est animal, ergo A non est homo; sed non è converso: similiter sequitur, Nullum animal currit, ergo Nullus homo currit, sed non è converso.

Aliae differentiae multae ponuntur de quibus alibi dixi, et illarum quoque intellectus elici possunt ex dictis et dicendis, et ideo de ipsis transeo.

Conveniunt autem genus et species in hoc, quod utrumque de plu­ribus est praedicabile in eo quod quid: quod quidem secundum veri­tatem Theologorum verum est; quamvis enim non sit nisi unus sol, possunt tamen per divinam potentiam esse plures; similiter quamvis non esset nisi unus Angelus in una specie, posset tamen Deus, si sibi placeret, producere plures Angelos ejusdem speciei: quamvis Philo­sophus hoc negaret.

Ponitur autem alia convenientia inter genus et speciem, quod scilicet utrumque est prius illo de quo praedicatur: quae non est intelligenda sic, quod prius in rerum natura sit tam genus quam species, quam indivi­duum; hoc enim est falsum, potest enim individuum esse sine intentione animae quae est genus vel species, species autem et genus sine anima esse non possunt: sed ideo utrumque dicitur prius, quia ab individuo ad genus et speciem est bona consequentia, et non è converso.

Tertia ponitur convenientia, quod tam genus quam species est quod­dam totum; quae est intelligenda accipiendo totum pro communiori.

CAP. XXIII. De differentia & acceptionibus ejus.

TErtia species Universalis est differentia, quod ut sciatur per­fectius, Est sciendum quod sicut dicit Porphyrius, hoc nomen differentia accipitur tripliciter, communiter, proprie, & magis proprie. Communiter differentia dicitur esse illud quod non praedica­tur in quid de aliquo, praedicatut tamen de eo, & ab aliquo remove­tur: & differentia sic accepta communis est ad differentiam magis pro­prie dictam, & ad proprium, & ad accidens. Unde commune est ad tres species universalis, ad differentiam, proprium, & accidens. Proprie dicitur differentia Illud quod est proprium uni, & non potest convenire alteri: vel secundum Porphyrium proprie differentia est Illud quod competit alicui, & non potest sibi existenti successive non competere: quod vocatur accidens inseparabile, de quo dicetur in­ferius. Differentia vero magis proprie dicta dicitur differentia speci­fica.

Potest autem & alia divisio differentiae assignari, quae tamen prae­cedenti non repugnat: ut dicatur quod hoc vocabulum, differentia, potest quadrupliciter accipi, stricte, large, largius, & largissime. Stricte dicitur differentia Quae per se primo modo praedicatur de ali­quo, & non indicat aliquid extrinsecum rei pro qua supponit illud de quo praedicatur: sic est unum de quinque universalibus, de quo in hac parte est loquendum. Large differentia dicitur Illud quod necessa­rio praedicatur de aliquo quod non omnibus potest convenire: & sic potest dici quod risibile est differentia hominis, quia haec est ne­cessaria, homo est risibilis. Largius dicitur differentia Illud quod praedicatur de aliquo, & non potest successive affirmari & negari de illo remanente: & tale vocatur accidens inseparabile. Largissime dicitur differentia Omne illud quod praedicatur de uno & non de omnibus: & sic etiam accidens dicitur differentia; sicut si Socrates sit albus, & Plato niger, dici potest quod album sit differentia So­cratis; quia Socrates est albus, & non Plato.

Dimittendo pro nunc illa ultima membra, dicendum est de pri­mo. Et est intelligendum quod differentia non est de essentia rei, sed est intentio animae praedicabilis de contentis, non in quid sed in quale; quae ideo dicitur differentia, quia potest esse medium con­cludendi negativam in qua negatur illud cujus est differentia ab alio; sicut rationale est medium concludendi negativam, quae negat homi­nem ab asino, & ab aliis quae non sunt homines, sic arguendo, Omnis homo est rationalis, Nullus asinus est rationalis, ergo Nullus asi­nus est homo.

[Page 47]Unde non est imaginandum quod differentia est aliquid intrinse­cum speciei, per quod una species differt ab alia; tunc enim diffe­rentia non esset universale; sed esset materia, vel forma, vel totum compositum ex materia & forma: sed differentia est quoddam praedicabile proprium uni specei, & non conveniens alteri; & voca­tur differentia essentialis, non quia est de essentia rei, sed quia ex­primit partem essentiae rei, & nihil extrinsecum rei. Unde differen­tia de qua nunc est sermo semper exprimit partem rei, & aliqua differentia exprimit partem materialem, & alia partem formalem; sicut illa differentia, rationale, exprimit animam intellectivam, ad mo­dum quo album exprimit albedinem, & animatum animam: haec autem differentia, materiale, exprimit consimiliter & proportiona­biliter materiam, & ideo eodem modo est differentia; & ideo falsum est, de vi vocis, quod multi moderni dicunt, quod differentia tan­tum accipitur à forma & non à materia, quia differentia ita accipitur à materia sicut à forma. Sed quamvis aliqua differentia accipiatur à materia et aliqua à forma, omnis tamen differentia quando ponit [...] in definitione assimilatur formae; quia sicut forma advenit materiae et praesupponit eam, ita omnis differentia advenit generi: et primo po­nendum est genus; sicut si corpus debeat definiri, sic, Corpus est sub­stantia materialis: ubi primo poniturly substantia, tanquam genus, secundo ly materialis, tanquam differentia.

Ex praedictis sequitur, quod nulla intentio quae est praecise com­munis rebus simplicibus, carentibus compositione ex materia & for­ma, habet differentias essentiales, quia non habet partem; quam­vis possit habere multas differentias accidentales.

Ex illo sequitur, quod nulla species quae est praecise simplicium est defi­nibilis definitione proprie dicta, sive sit in genere substantiae, sive in quo­cunque alio praedicamento; quamvis definitione data per additamentum talis species definiri posset. Et ideo omnes auctoritates, quae volunt quod omne genus dividitur per differentias, quod species habet differentias con­stitutivas, et hujusmodi, dupliciter possunt exponi. Uno modo, ut loquantur tantum de generibus et speciebus habentibus differentias tales; ut sit sensus istius, Omne genus dividitur per differentias, iste, Omne genus habens differentias tales dividitur per easdem. Aliter exponi possunt, ut omnes tales propositiones authorum intelligantur indiffe­renter pro differentia accidentali et essentiali, sive pro differentia stricte et largius dicta.

Ulterius sciendum est quod per tales propositiones, Differentia est qua abundat species à genere, Differentia est constitutiva specei, Differentia dividit genus in diversas species, Differentia est illud quo differunt singula, Differentia est pars specei, et per hujusmodi in­quam, autores non intelligunt quod Differentia sit aliquid reale in specie; sed praecise intendunt quod Differentia est praedicabile pro­prium [Page 48] alicui quod debet esse pars definitionis illius; et ideo abundat species a genere per differentiam, hoc est, differentia ponitur in de­finitione speciei & non in definitione generis. Similiter est constitu­tiva speciei, hoc est, complet definitionem speciei. Similiter Differentia est illud quo differunt singula; hoc est, Differentia est praedicabile proprium uni & non alteri, & est medium concludendi unum negari ab alio. Similiter Differentia est pars speciei; hoc est, Differentia exprimit partem illius quod significatur per speciem, vel est pars definitionis speciei. Similiter quando dicit Porphyrius, Dif­ferentiae interemptae non interimunt genus, non intendit nisi quod à negatione differentiae non sequitur negatio generis; sicut non sequitur, Nullum rationale est, ergo Nullum animal est. Similiter dum dicit quod Differentia est potestate in genere, intendit quod Differentia non praedicatur de genere universaliter sumpto, sed tantum particu­lariter sumpto.

Est igitur differentia Intentio quaedam animae exprimens determi­natam partem rei, praedicabilis in quale de eisdem de quibus species, cum qua convertitur, praedicatur in quid. Quod autem differentia sit quaedam intentio animae patet per hoc, quod est quoddam univer­sale; sed universale, sicut ostensum est prius, non est nisi quaedam intentio animae, nisi forte signum voluntarie institutum vocetur uni­versale: sed de tali universali quod est universale ad placitum non lo­quor, sed de illo quod ex natura sua habet quod sit universale: ergo quaelibet differentia est intentio. Quod autem sit exprimens partem rei, patet, quia oportet quod significet aliquid à parte rei; & non significet totum, quia tunc nullo modo distingueretur à specie: ergo significat partem rei, vel aliquid extrinsecum; sed nullum extrin­secum significat, quia tunc esset proprium vel accidens: relinquitur ergo quod significat partem rei, illo modo quo album exprimit albedi­nem; & ideo differentia est semper unum concretum, vel debet esse concretum, cui respondere debet abstractum unum significans praecise partem rei, ad modum quo ly albedo correspondet ad ly album, cum ly albedo significet albedinem pro qua supponit, & ly album supponit non pro albedine sed pro subjecto. Et semper illud abstractum supponere debet pro parte, & concretum pro toto composito ex illa parte & alia▪ Quod autem differentia praedicetur in quale, patet, quia per differentiam non respondetur ad quaestionem factam per quid de aliquo, sed per quale. Si enim quaeras, qualis est homo, convenienter respon­detur rationalis, vel materialis, praedicatur igitur in quale: & prae­dicatur de eisdem de quibus species praedicatur, & est convertibilis cum specie. Ex quo patet, quod nullo modo concedendum est quod anima est differentia corporis animati, sed animatum; similiter nec ratio est differentia hominis, sed rationale.

CAP. XXIV. De Proprio & acceptionibus ejus, & quid sit secundum Logicum.

POstquam dictum est de differentia, sequitur videre de proprio, quod quatuor modis accipitur.

Uno modo dicitur proprium Illud quod convenit uni speciei vel uni generi, non tamen oportet quod conveniat omnibus conten­tis sub illa specie, vel sub illo genere: sicut esse grammaticum dicitur proprium homini, quia convenit soli homini; non tamen convenit omni homini, non enim omnis homo est grammaticus. Similiter moveri motu progressivo dicitur proprium animali, quia non conve­nit nisi animali, non tamen convenit omni animali.

Secundo modo dicitur proprium Illud quod convenit omni indivi­duo alicujus specei, non tamen soli speciei: ut bipes est proprium homini.

Tertio modo dicitur proprium Quod convenit alicui universaliter sumpto, non semper; sed aliquando cuilibet individuo convenit, & aliquando non: ut canescere, homini.

Quarto modo dicitur proprium Illud quod convenit alicui commu­ni universaliter sumpto, & nulli alii nisi illi communi & contentis sub illo; ita quod est convertibile cum illo, necessario praedicabile de eo­dem, saltem si esse existere praedicetur de illo. Et proprium sic ac­ceptum est unum de quinque universalibus, alia autem magis conti­nentur sub accidente: & sic risibile est proprium homini, quia deus non potest facere existere hominem quin sit risibile, ita quod non possit ridere; & includeret contradictionem ipsum non posse ridere, hoc enim voco risibile, & ita risibile est proprium homini; ridens autem non est proprium homini, sed magis accidens: & ideo illa duo praedi­cabilia, risibile & ridens, non continentur sub eodem praedicabili, imo in tantum differunt, quod unum istorum affirmatur de aliquo à quo negatur reliquum. Ad istum autem quartum modum pertinent illae passiones quae non tantum conveniunt superioribus sed etiam inferio­ribus. Unde omne proprium alicui est proprium, non tamen est cuilibet proprium de quo est praedicabile, sufficit enim quod sit ali­cui proprium & convertibile cum eo.

Notandum est primo quod proprium non est aliqua res inhaerens alicui realiter cui est proprium; tunc enim non esset universale, nec competeret alicui communi universaliter sumpto, nec praedicare­tur de pluribus. Non solum autem intelligendum est quod proprium non semper est inhaerens illi cui est proprium; imo proprium non semper importat rem absolutam inhaerentem illi quod importatur [...] [Page 50] subjectum; sed aliquando importat rem distantem à re importata per subjectum, extrinsecam sibi; & hoc aliquando affirmative, & aliquando negative. Affirmative, ut calefactivum, creativum, & hujusmodi. Unde calefactivum non importat rem inhaerentem illi quod est calefactivum, sed importat rem quae produci potest ab eo: & hoc, loquendo de primo subjecto illius. Similiter creativum non importat rem inhaerentem Deo, sed importat rem natam produci à Deo. Negativae passiones sunt sicut immortale, incorruptibile, & hujusmodi. Aliquando tamen important res inhaerentes illi quod importatur per subjectum; sicut hujusmodi passiones, dealbabile, alterabile, calefactibile, & hujusmodi.

Secundo est not [...]ndum, quod quaelibet propositio affirmativa, sim­pliciter non aequivalens negativae, in qua proprie proprium praedicatur, est aequivalens uni de possibili: quia si non aequipolleret propositioni de possibili, illa posset per divinam potentiam esse falsa. saltem cum veritate propositionis in qua existere enuntiatur de subjecto. Unde quaelibet talis est contingens, Substantia est quanta, Ignis est cal [...]dus, Homo ridet, & sic de aliis. Sed tales propositiones, Homo est susceptibilis discipl [...]nae, Omne corpus est mobile, Omnis homo est risibilis, ne­cessariae sunt; sic quod non possunt esse falsae cum veritate propositionis in qua enuntiatur esse de subjecto, & aequivalent propositionibus de pos­sibili; sicut ista, Homo est risibilis, aequipollet isti, Homo potest ridere; & hoc forte accipiendo subjectum in illa de possibili pro eo quod est: per quod una puerilis cavillatio excludi posset.

Item ex hoc patet, cuod prius dictum est, quod proprium non est aliqua res realiter inhaerens illi cui est proprium; quia tunc omnes tales propositiones possent esse falsae cum veritate propositionis in qua enuntiatur esse de subjecto; quia deus potest omnem rem creatam fa­cere sine alia, saltem priorem sine posteriore. Breviter igitur quasi recapitulando dicendum est, quod proprium, securdum quod hic lo­quimur de proprio quod est distinctum universale ab aliis universali­bus, est quaedam intentio praedicabilis adaequate & convertibiliter in quale, connota [...]s affirmative vel negative aliquid extrinsecum illi quod importatur per subjectum; non tamen oportet quod illud ex­trinsecum semper sit aliqua res extra animam, existens realiter in re­rum natura; sed forte aliquando sufficit quod sit aliquod potentiale in rerum natura possibile, vel forte aliqua propositio existens vel po­tens existere in mente. Et consimiliter debet dici proportionabiliter de pas [...]ione quae praedicatur per se secundo modo de subjecto, quod non est res inhaerens rei extra animam: tunc enim non esset prae­dicabilis de aliquo, nec esset universalis, nec posset esse praedica­tum conclusionis demonstrationis, nec principium demonstrationis: quae tamen omnia competunt passioni, scilicet intentioni in anima.

CAP. XXV. De Accidente, quid sit, & quot modis accipiatur.

ACcidens ponitur esse quintum sub Universali contentum, & defi­niunt Philosophi sic, Accidens est quod adest & abest praeter subjecti corruptionem. Ad cujus definitionis evidentiam, sci­endum est quod accidens quadrupliciter accipitur. Uno modo dici­tur accidens aliqua res inhaerens subjecto; ad modum quo calor est in igne realiter, & albedo in pariete: & sic accipiendo accidens, verifi­catur praedicta definitio, quia nullum accidens est in aliquo subjecto, quin saltem per divinam potentiam, possit auferri ab illo subjecto sine corruptione subjecti: sed sic accipiendo accidens pro aliquo extra ani­mam, non ponitur in numero quinque Universalium. Nam accidens quod est unum quinque Universalium, est praedicabile de pluribus; quale non est aliquod accidens extra animam, nisi forte vox, vel aliud signum voluntarie institutum.

Dicitur aliter accidens esse Illud quod potest praedicari vere de aliquo, ita quod stante veritate propositionis in qua praedicatur esse de subjecto, potest illud praedicari & n [...]n praedicari vere de illo: & ita generaliter accipiendo accidens non est inconveniens attribuere aliquod accidens Deo; imo tale accidens attribuit Anselmus Deo, sicut patet Monol. c. 25. Veruntamen Deus non suscipit tale accidens in se, sicut declarat ibidem; quia accidens sic dictum non est nisi quoddam prae­dicabile quod potest contingenter praedicari de aliquo; & tunc in defi­nitione accidentis non accipitur adesse & abesse pro advenire & re­cedere realiter, sed pro advenire & recedere per praedicationem; hoc est, aliquando praedicatur vere, & aliquando non praedicatur vere.

Tertio modo dicitur accidens Aliquod praedicabile quod contin­genter de aliquo praedicatur, & potest successive affirmari & negari de eodem, tam per mutationem propriam illius quod importatur per sub­jectum, quam per alienam: & sic relationes multae sunt accidentia, quae possunt advenire & recedere, hoc est, praedicari & negari, per muta­tionem illius quod importatur per subjectum, & per mutationem al­terius.

Quarto modo dicitur accidens Aliquod praedicabile quod non importat aliquam rem absolutam inhaerentem subjecto, sed potest contingenter praedicari de aliquo, sed non nisi per mutationem illius quod importatur per subjectum: & sic, tenentes quod quantitas non sit alia res à substantia & qualitate, dicerent quod quantitas sit accidens, quia non potest successive affirmari & negari de aliquo, nisi per muta­tionem saltem localem illius quod importatur per subjectum. Unde [Page 52] dicerent quod aliquid est majoris quantitatis nunc quam prius, per hoc solum, quod partes illius plus distant nunc quam prius; quod per solum motum localem contingere potest secundum eos.

Veruntamen sciendum est, quod quamvis secundum veritatem nul­lum sit accidens quin per divinam potentiam à subjecto possit auferri, ipsa substantia manente, tamen Philosophus hoc negaret; unde diceret quod multa accidentia sunt in corporibus supercaelestibus quae ab eis au­ferri non possunt.

Accidens dividitur in separabile & in inseparabile. Accidens se­parabile est, quod per naturam auferri potest sine corruptione subjecti. Inseparabile est, quod non potest per naturam auferri, quamvis per potentiam divinam. Differt tamen accidens inseparabile à proprio, quia quamvis accidens inseparabile non possit auferri naturaliter sine cor­ruptione illius cujus est accidens inseparabile, tamen consimile accidens potest auferri ab aliquo subjecto sine illius corruptione: sicut quamvis nigredo corvi non possit naturaliter auferri sine sui corruptione, tamen nigredo naturaliter potest auferri à Socrate sine sui corruptione: pro­prium autem à nullo potest auferri sine corruptione rei, ita quod non plus est inseparabile ab uno, quam ab alio, sine corruptione rei.

Recapitulando ergo de universalibus, dicendum est, quod quodlibet universale est quaedam intentio animae significans plura pro quibus potest supponere. Et ideo una intentio distincta ab alia praedicatur de alia, non quidem pro se, sed pro re quam significat; & ideo per tales pro­positiones non denotatur quod una intentio sit alia, sed denotatur fre­quenter quod illud quod significatur per unam intentionem sit illud quod importatur per aliam. Hujusmodi autem Universalia non sunt res extra animam; propter quod non sunt de essentia rerum, nec partes rerum ad extra, sed sunt quaedam entia in anima, distincta inter se & à rebus extra animam, quorum aliqua sunt signa rerum ad extra, alia sunt signa illorum signorum: sicut nomen universale est signum omnium univer­salium: & ideo potest concedi quod illud universale quod est praedi­cabile de quinque universalibus, non pro se, sed pro universalibus, est genus ad universalia. Et haec de universalibus sufficiant. Qui au­tem notitiam de universalibus plenius habere voluerit, poterit legere librum Porphyrii, ubi ista materia multo diffusius pertractatur: Nam illa quae hic sunt dimissa ibi poterunt inveniri.

CAP. XXVI. De Definitione, & speciebus ejus.

QUoniam Logici non solum utuntur praedictis vocabulis secundae intentionis, sed etiam multi termini al [...]i secundae intentionis & secundae impositionis in usam Logicorum veniunt; & ne studiosi per ignorantiam significationis eorum, ab inquisitione veritatis retar­dentur, volo nunc compendi [...]se de aliquibus eorum ad instructionem simplicium pertractare.

Terminorum autem quibus utuntur Logici quidam sunt communes omnibus universalibus, quidam sunt proprii aliquibus eorum, quidam competunt aliquibus eorum simul acceptis, quidam competunt uni re­spectu alterius. Termini vero qui competunt pluribus simul acceptis sunt ut definitio, descriptio, & alia hujusmodi.

Definitio autem dupliciter accipitur, quia quaedam est definitio expri­mens quid rei, & quaedam quid nominis. Definitio exprimens quid rei dupliciter accipitur. Uno modo large, & sic comprehendit defi­nitionem stricte sumptam, & definitionem descriptivam. Aliter ac­cipitur stricte, & sic est sermo compendiosus exprimens totam naturam rei, nec aliquid extrinsecum rei declarans. Hoc autem potest fieri du­pliciter. Nam quandoque in tali sermone ponuntur casus obliqui ex­primentes partes rei essentiales: sicut si definiam hominem sic dicendo, Homo est substantia composita ex corpore & anima intellectiva; illi ob­liqui, corpore, & anima intellectiva, p [...]rtes rei essentiales exprimunt: & illa potest vocari definitio naturalis. Alia est definitio in qua nullus ca­sus obliquus ponitur, sed ponitur genus in recto, & similiter differentia; vel ponuntur termini plures exprimentes partes rei definitae, ad modum quo album exprimit albedinem. Et ideo sicut album, quamvis exprimat albedinem, non tamen supponit pro albedine, sed pro subjecto albedinis: ita differentiae illae, quamvis exprimant partes rei, non tamen supponunt pro partibus rei, sed praecise pro to [...]o composito ex illis partibus. Talis est illa definitio hominis, Animal rationale; vel illa, Substantia ani­mata sensibilis rationalis. Nam illae differentiae, animatum, rationale, sensibile, supponunt pro homine, quia homo est animatus sensibilis ra­tionalis; tamen important partem hominis, sicut abstracta cis corre­spondentia; quia abstracta eis correspondentia important partes vel partem hominis, quamvis non eodem modo: & [...] potest vocari me­taphysicalis, quia sic definiret Met [...]ysic [...] [...]. [...] praeter has duas definitiones nulla potest esse alia d [...]finiti [...]omin [...], nisi forte illa cujus quaelibet pars est in plus, & to [...]m in [...]ue.

Ex quo patet falsum esse quod aliqui dicunt, quod hominis [...] est [Page 54] definitio logicalis, quaedam naturalis, quaedam metaphysicalis: quia Logicus cum non tractet de rebus quae non sunt signa, non tractat de homine, nec habet hominem definire; sed habet docere quomodo aliae scientiae tractantes de homine ipsum definire habent: & ideo Logicus nullam definitionem hominis assignare debet, nisi forte gratia exempli; & tunc illa definitio quae gratia exempli ponitur debet dici esse na­turalis vel metaphysicalis. Et sicut vanum est dicere, quod quaedam est definitio hominis logicalis, quaedam naturalis, & quaedam metaphysi­calis: ita vanum est dicere, quod quidam dicunt, quod quidam est homo naturalis, quidam metaphysicalis, & quidam logicalis, propter diversam considerationem. Nam si sic, aut intelligitur quod alia est res extra animam, & vera substantia, quae est homo naturalis; & alia quae est homo metaphysicalis: aut intelligitur quod alius est con­ceptus vel vox: aut unus & idem erit homo naturalis & homo meta­physicalis. Primum dari non potest; quia quaero quomodo illi ho­mines qui sic definiuntur se haberent ad invicem: aut sic, quod unus est pars alterius; aut sic, quod sunt quaedam tota secundum se tota distincta; aut aliquid est pars utriusque, & aliquid est pars unius & non alterius. Primum & secundum dari non possunt, sicut evidenter patet. Nec tertium dari potest; quia cum homo non componatur nisi ex materia & forma, oportet quod materia vel forma non esset pars alterius istorum hominum; & tunc istorum alter, scilicet homo natu­ralis, vel metaphysicalis, esset materia tantum, vel forma tantum. Nec valet dicere, quod aliter confiderat Metaphysicus hominem, & aliter Naturalis: quia quamvis ita esset, non sequitur quod unus esset natu­ralis, & alius metaphysicalis; sed quod tantum esset diversa conside­ratio ejusdem hominis: sicut si Socrates videat Platonem clare, & Cicero obscure, quamvis visio unius et alterius sit diversa, tamen Plato visus non est alius et alius: ita quamvis consideratio Naturalis de ho­mine, et Metaphysici, sit alia, tamen homo consideratus non est alius. Sic ergo patet, quod non est alia res quae sit homo naturalis, et meta­physicalis. Nec potest dici quod sit alius conceptus vel vox; quia sive ille conceptus sit definitio, vel pars ejus, vel aliud praedicabile de homine, patet quod quicquid dicatur nihil est ad propositum.

Ex quibus omnibus constat, quod definitiones possunt esse diversae quamvis definitum sit idem. Veruntamen licet definitiones sint di­versae, tamen idem significant, et quicquid significatur per unam, vel per partem unius, significatur per aliam, vel per partem ejus; quamvis partes differant in modo significandi, quia pars unius est alterius casus à parte alterius.

Est autem sciendum, quod quamvis de quocunque significative sumpto praedicatur definitio, et definitum praedicatur significative sumptum; et è converso: et quamvis propositio categorica de possibili aequi­valens tali, & simiiiter conditionalis ex definitione et definito [Page 55] composita, sit necessaria; sicut illa est necessaria, Si homo est, animal rationale est, Omnis homo potest esse animal rationale; tamen nulla propositio talis affirmativa de inesse, et mere de praesenti, est ne­cessaria. Unde illa est simpliciter contingens, Homo est animal ratio­nale; sicut illa, Homo est substantia composita ex anima intellectiva et corpore: et hoc, quia si nullus homo esset, quaelibet talis esset falsa. Veruntamen Aristot., qui ponit quod tales sunt necessariae, Homo est animal, Asinus est animal, poneret quod tales sunt necessariae secundum sensum jam dictum.

Ex praedictis colligitur quod definitio non est eadem cum definito; quia secundum omnes definitio est sermo mentalis, vocalis, vel scriptus; et per consequens non est eadem realiter cum definito sive cum re, nec cum una dictione: tamen definitio significat idem cum definito; et sic intelligunt recte loquentes, quando dicunt quod definitio et definitum sunt idem realiter; hoc est, significant idem realiter.

Sciendum est autem quod definitio sic stricte sumpta non est nisi so­lius substantiae, tanquam rei expressae per definitionem; et ideo acci­piendo definitum pro nomine convertibili cum definitione, talis defi­nitio non est nisi nominum, et non verborum nec aliarum partium ora­tionis.

Definitio autem exprimens quid nominis est Oratio explicite de­clarans quicquid per unam dictionem importatur implicite: sicut siquis volens alium docere quid significat hoc nomen, album, dicat quod significat idem quod haec oratio, aliquid habens albedinem. Et ista definitio non solum est nominum de quibus vere affirmatur esse in rerum natura, sed est aliorum de quibus talis praedicatio est impossibilis: et sic hoc nomen, vacuum, non ens, impossibile, chimaera, et hujusmodi, habent definitiones; nam istis nominibus correspondent aliquae ora­tiones significantes idem quod illae dictiones. Ex quo sequitur, quod sic accipiendo definitionem aliquando praedicatio definitionis de defi­nito, utroque significative sumpto, est impossibilis: sicut haec est im­possibilis, chimaera est animal compositum ex capra, et leone, et bove (si ejus definitio sit haec): et hoc propter implicationem impossibilem, qua scilicet implicatur aliquid compeni ex capra, leone, et bove: illa tamen propositio in qua isti termini materialiter supponunt, scilicet Chimaera idem significat quod hoc totum, Aliquod compositum ex capra, leone, et bove, vera est: et illam communiter loquentes intelligunt per aliam, nam frequenter una dictio ponitur pro alia. Veruntamen propositio con­ditionalis ex tali definitione et definito composita vera est: ut, Si chi­maera est, aliquod compositum ex bove et capra et leone est: et è con­verso. Unde non solum nomina possunt definiri tali definitione, sed et omnes partes orationis: et tunc non debent praedicari definitiones de definitis mediante hoc verbo, est, utroque significative sumpto: sed mediante illo toto, idem significant, vel aliquo tali, ipsis materialiter sumptis.

CAP. XXVII. De hoc nomine Descriptio.

DEscriptio est sermo compendiosus compositus ex accidentibus & propriis. Unde dicit Damas. in Logica sua capitulo 9. De­scriptio ex accidentibus componitur, 1. [...]. proprio & accidentibus. Verbi gratia, si homo sic describatur, Homo est erecte ambulativus latos habens ungues; haec omnia accidentia sunt: propter quod & de­scriptio dicitur obumbrans, & non substantiam manifestans subjecti, secundum Damas.

Ex verbis hujus authoris patet, quod in descriptione nihil debet poni quod praedicatur in quid, vel per se primo modo, de descripto: & in hoc differt descriptio à definitione. Secundum patet, quod accidens non solum accipitur pro re aliqua inhaerente alteri, sed etiam pro prae­dicabili contingenter de aliquo; sicut dictum est prius: quia secundum praedictum Doctorem descriptio componitur ex accidentibus sub­jecti, & descriptio non componitur nisi ex praedicabilibus subjecti; oportet ergo illa praedicabilia de subjecto accidentia esse, quae non possunt esse nisi conceptus, voces, vel scripta. Tertio patet, quod non semper descriptio & descriptum sunt convertibilia: quia cum acci­dentia contingenter praedicentur de aliquo, potest descriptum praedicari de aliquo quamvis descriptio non praedicetur de eodem; tamen hoc non contingit nisi propter imperfectionem ejus de quo praedicatur de­scriptum. Unde potest homo sic describi, Homo est bipes duas habens manus, adderdo aliqua alia quae non possunt competere nisi homini; quo facto, illa descriptio potest negari ab aliquo carente manibus, de quo tamen praedicatur descriptum, sed hoc est quia illud individuum non est perfectum.

Veruntamen potest dici quod descriptio potest dupliciter accipi, sci­licet large, & sic loquitur ille Doctor de descriptione; vel stricte, & sic non componitur ex accidentibus sed ex propriis, & sic semper conver­tuntur descriptio & descriptum.

CAP. XXVIII. De Definitione descriptiva.

DEscriptiva autem definitio est mixta ex substantialibus & acci­dentalibus: verbi gratia, Homo est animal rationale mortale erecte ambulans latos habens ungues, secundum Damas. ubi prius. Ex quo patet quod aliquis sermo praecise componitur ex prae­dicabilibus [Page 57] per se primo modo; & ille est definitio. Alius est sermo qui componitur ex illis quae non praedicantur per se primo modo; & ille aliquando vocatur descriptio. Aliquis componitur ex utrisque; & ille est descriptiva definitio. Quia tamen omnis definitio, & omnis de­scriptiva definitio, & omnis descriptio, est sermo, ideo nulla talis est realiter eadem cum definito vel descripto, quamvis significent idem.

CAP. XXIX. De istis terminis Definitum & Descriptum.

QUia ostensum est quid est definitio, quid descriptio, videndum est quid est definitum, & quid descriptum.

Sciendum est autem quod definitum dupliciter accipitur. Uno modo pro illo cujus partes vel essentia per definitionem exprimitur: & sic definitio est ipsarum rerum singularium; sicut illa definitio, Animal rationale, est definitio omnium hominum, quia omnium hominum es­sentia per illam definitionem importatur; unde per illam definitionem nullius rei essentia importatur nisi hominis particularis, quia nulla res est quae sit animal rationale nisi ille homo, vel ille, & sic de singulis. Et illo modo accipiendo definitum, concedendum est quod substantia particularis definitur. Alio modo accipitur definitum pro aliquo con­vertibili cum definitione, de quo definitio adaequate praedicatur: & sic definitum est una dictio convertibilis cum definitione, significans illud idem praecise quod significat definitio: & illo modo non definitur sin­gulare, sed praecise species; quia sola species est convertibilis cum defi­nitione, & non singulare. Et per istam distinctionem de definito possunt glossari multae authoritates Aristot. & Comment. quarum ali­quae dicunt quod definitiones sunt singularium, & aliquae quod non sunt nisi specierum.

Et sicut dictum est de definito ita dici debet de descripto, quod potest accipi pro dictione de qua praedicatur descriptio non pro se, sed pro re; vel potest accipi pro re importata per illud nomen, vel descriptionem.

CAP. XXX. De isto termino Subjectum, & acceptionibus ejus.

DIcto de terminis qui non competunt alicui universali, cujusmodi sunt definitio, descriptio, & hujusmodi, (quia nullum universale est definitio vel descriptio, sed quaelibet definitio vel descriptio ex pluribus universalibus est composita;) dicendum est nunc de terminis [Page 58] convenientibus omnibus universalibus; cujusmodi sunt subjectum, prae­dicatum, & hujusmodi.

Et primo de Subjecto est sciendum, quod, secundum Damas. in Logica sua capitulo quarto, Subjectum dupliciter accipitur, hoe quidem ad existentiam, hoc autem ad praedicationem. Ad existentiam, sicut substantia subjicitur accidentibus, in ipsa enim habent esse & extra ipsam non subsistunt. Ad praedicationem autem subjectum est, de quo aliquid praedicatur. Ex quo colligi potest, quod subjectum aliquando dicitur aliquid quod realiter subsistit alteri rei inhaerenti sibi & adve­nienti realiter: & sic subjectum accipitur dupliciter; stricte, & sic sub­jectum est respectu accidentium ei realiter inhaerentiū sine quibus potest subsistere. Large autem dicitur omnis res quae alteri substat, sive illa cui substat sit accidens inhaerens realiter, sive sit forma substantialis realiter informans illud cui adhaeret; & sic materia est subjectum respectu for­marum substantialium. Aliter autem dicitur subjectum per praedica­tionem, quod est pars propositionis praecedens copulam, de quo aliquid praedicatur; sicut in hac propositione, Homo est animal, ly homo est subjectum, quia de homine praedicatur ly animal.

Et subjectum sic acceptum potest multipliciter accipi. Primo large, & sic dicitur subjectum omne illud quod potest in quacunque propo­sitione, vera vel falsa, subjici; & sic quodlibet universale respectu alterius potest dici subjectum, sicut Omne animal est asinus, Omnis asinus est cygnus. Secundo stricte, & sic dicitur subjectum quod subjicitur alteri in praedicatione directa; & sic homo est subjectum respectu animalis, & non è contra. Tertio strictius, pro illo quod est subjectum in con­clusione demonstrata quae scitur, vel est nata sciri; & sic accipiendo subjectum, quot sunt conclusiones habentes distincta subjecta, tot sunt subjecta in illa scientia aggregata; & sic in Logica multa sunt subjecta, & in Metaphysica, & in Naturali Philosophia. Aliter accipitur sub­jectum strictissime, pro aliquo primo primitate aliqua inter talia sub­jecta; & sic aliquando vocatur subjectum, quod inter illa significat rem perfectiorem. Aliquando vero, quod est commune omnibus aliis per praedicationem: & ita de aliis primitatibus. Et hoc solet vocari subjectum attributionis.

CAP. XXXI. De isto termino Praedicatum, & modis ejus.

SIcut subjectum dicitur illa pars propositionis quae praecedit copulam▪ ita illa pars quae sequitur dicitur praedicatum. Volunt tamen aliqui dicere, quod praedicatum est copula cum illo quod sequitur copu­lam. Qualitercunque tamen sit, quia hoc dependet ex sumptione vo­cabuli, [Page 59] quod est ad placitum, ideo pertranseo. Praedicatum tamen multipliciter dicitur. Primo modo, omne illud quod est alterum ex­tremum propositionis, & non est subjectum; & sic quilibet terminus potest esse praedicatum, qui potest praedicari in propositione vera vel falsa. Secundo modo accipitur praedicatum pro illo quod praedicatur in pro­positione vera, in qua est directa praedicatio; & sic animal est praedi­catum respectu hominis, & non respectu lapidis. Tertio modo di­citur praedicatum illud quod praedicatur de aliquo subjecto praedicatione directa, de quo subjecto potest esse scientia proprie dicta; & sic Philo­sophus accipit praedicatum primo Topicorum, ubi distinguit quatuor praedicata, scilicet genus, definitionem, & accidens; & sub genere comprehendit differentiam. Ubi non enumerat speciem, quia quamvis species praedicetur de individuo, quia tamen individua non possunt esse subjecta in propositionibus scitis scientia proprie dicta, ideo inter ill [...] praedicata non enumeratur species. Copula autem vocatur verbum co­pulans praedicatum cum subjecto.

CAP. XXXII. De istis terminis, Inesse subjecto, Convenire subjecto, In­haerere subjecto, & similibus.

SIcut autem praedicatum praedicatur de subjecto, ita praedicatum di­cimus esse in subjecto, convenire subjecto, & inhaerere subjecto, & hujusmodi: quae non sunt intelligenda, ac si praed'catum re­aliter inhaereret subjecto illo modo quo albedo inhaeret parieti; sed omnia talia significant idem quod praedicari, nec aliter accipienda sunt nisi pro praedicari. Et illo modo, accidentia omnia quae dicuntur esse in novem praedicamentis possunt dici esse in substantia sicut in subjecto, non quidem per realem inhaerentiam, secundum opinionem multorum, sed per praedicationem veram: sic enim quantitas est accidens, secundum opinionem Aristot, & est in substantia; non quod realiter inhaereat substantiae, sed quia contingenter praedicatur de substantia, ita quod substantia permanente haec est vera secundum aliquos, substantia est quantitas; & eadem permanente poterit esse falsa. Similiter talia vo­cabula, advenire, accedere, recedere, adesse, abesse, frequenter pr [...] praedicari accipiuntur. Sic enim dicit venerabilis Anselmus Monol. capitulo primo. Omnium quippe quae accidentaliter dicuntur, quaedam non nisi cum aliqua variatione adesse vel abesse posse intelliguntur; ut omnes colores. Alia nullam, tanquam accedendo & recedendo, muta­tionem, circa id de quo dicuntur, efficere noscuntur; ut quaedam rela­tiones. Ubi Anselmus accipit adesse, & abesse, accedere, recedere, pro praedicari: sicut etiam apud Logicos participate accipitur pro subjici.

CAP. XXXIII. De hoc termino Significare.

SIgnificare multipliciter accipitur apud Logicos. Nam uno modo dicitur signum aliquid significare, quando supponit vel natum est pro aliquo supponere, ita scilicet quod de pronomine demonstrante illud, mediante hoc verbo est, idem nomen praedicatur: & sic album significat Socratem; haec enim vera est, Ille est albus, demonstrando Socratem: sic etiam rationale significat hominem, nam haec est vera, Ille est rationalis, demonstrando hominem: & sic de multis aliis con­cretis. Aliter accipitur significare, quando illud signum in aliqua pro­positione de praeterito, vel praesenti, vel futuro, vel in alia propositione vera de modo, potest pro illo supponere: & sic album non tantum sig­nificat illud quod est album nunc, sed etiam illud quod potest esse al­bum. Nam in illa propositione, album potest currere, accipiendo sub­jectum pro eo quod potest esse subjectum, supponit pro his quae possunt esse alba. Accipiendo significare primo modo, & signum sibi cor­respondens, per solam mutationem rei frequenter vox & etiam con­ceptus cadunt à suo significato; hoc est, aliquando cessant aliquid sig­nificare quod prius significabant. Sed secundo modo accipiendo signi­ficare, & signum sibi correspondens, vox vel conceptus, per solam mu­tationem rei extra, non cadit à suo significato. Aliter accipitur signi­ficare, quando scilicet illud dicitur significari, à quo ipsa vox imponitur; vel▪ primo modo significatur per conceptum principalem, vel vocem principalem: & sic dicimus quod album significat albedinem, quia albedo significat albedinem, pro qua tamen non supponit hoc signum, album; sic etiam rationale, si sit differentia hominis, significat animam intellectivam hominis. Quarto modo accipitur significare communis­sime, quando scilicet aliquod signum quod natum est esse pars propo­sitionis, vel natum est esse oratio, vel propositio, aliquid importat, sive principaliter, sive secundario, sive in recto sive in obliquo, sive dat intelligere illud, vel quocunque modo significat illud, sive affirmative, sive negative; quomodo hoc nomen, caecus; significat visum, quia ne­gative; & hoc nomen, nihil, sive, non aliquid, significat aliquid ne­gative: de quo modo significandi loquitur Anselmus de casu diaboli.

Significare igitur, secundum aliquam sui significationem, competit universali cuilibet. Universale enim secundum Damas. in Logica sua cap. 48. est, Quod multa significat; ut hoc nomen, Animal. Omne enim universale vel significat plura primo modo, vel secundo modo; quia omne universale praedicatur de pluribus, vel in propositione de inesse, de praesenti, de praeterito, vel de futuro, vel de modo. Ex quo patet, quod [Page 61] errant illi qui dicunt, quod haec vox homo non significat omnes ho­mines; cum enim hoc universale homo, secundum praefatum Doctorem, significat plura, & non significat plures res quae non sunt homines, oportet quod significet plures homines; & non plus unum quam alium significat, igitur omnes homines: sed universale quod est genus vel species, quod praedicatur de pronomine demonstrante rem quam signi­ficat in quid, significat plura, primo modo, vel secundo modo acci­piendo significare. Alia vero universalia significant plura, tertio vel quarto modo accipiendo significare; quia talia significant aliquid in recto, & aliquid in obliquo; sicut patet de rationali, risibili, albo, & de consimilibus.

CAP. XXXIV. De hoc termino Dividi.

NOn autem solum universale significat plura, sed etiam dividitur in plura. Sed sciendum est quod dividi multipliciter accipitur. Aliquid enim dicitur dividi, quando alicujus totius per realem sectionem una pars separatur ab alia; sicut carpentator dividit lignum. Aliter accipitur dividi, quando scilicet sub aliquo uno, cujus una pars ab alia non separatur, sumuntur plura; sicut si dividam hanc vocem canis in sua significata, sic dicendo, canis alius est animal latrabile, alius sydus caeleste, &c. hic non separo unam partem istius vocis canis ab alia, sed plura sumuntur ad quae illa est communis: & sic loquuntur Logici de dividere.

Sunt autem secundum Damas. in Logica sua cap. 12. octo modi di­videndi universale, scilicet ut genus in species, vel differentias; ut animal dividitur in rationale & irrationale: vel ut species in individua, ut homo in Petrum & Joannem, & hujusmodi: vel ut totum dividitur in suas partes; & hoc dupliciter, vel in similes, ut sunt illae quae susci­piunt nomen & definitionem totius; ut cum dividimus carnem in mul­tas partes carnis; unaquaeque enim pars dicitur caro, & definitionem carnis suscipit: vel in dissimiles, ut cum dividimus Socratem in caput, manum, & hujusmodi: nec enim caput, nec manus suscipit defi­nitionem, vel nomen Socratis. Quartus modus est, ut aequivoca vox dividitur in sua significata. Quintus modus est, quando subjectum, sive substantia, dividitur in accidentia; ut cum dicimus hominum quidam albi, quidam nigri. Sextus est, quando accidens dividitur in subjecta; ut cum dicimus alborum haec quidem animata, haec vero inanimata. Septimus est, ut accidens in accidentia; ut cum dicimus alborum aliud siccum, aliud humidum. Octavus modus, cum fit divisio ab uno ad unum; ut à medicina medicinali [...]. Est autem adver [...]endum, quod [Page 62] licet in praedictis modis dividendi accipitur unum ab alio sine reali divi­sione & reali separatione unius partis ab alia, in aliquibus tamen illud quod dividitur importat aliquid quod realiter potest dividi in illa quae importantur per dividentia; scilicet in tertio & quarto modis; in aliis autem modis non-sic.

Est autem advertendum, quod quando dividitur substantia in acci­dentia, vel è converso; vel accidens in accidentia; accipitur ibi hoc nomen accidens, pro praedicabili contingenter de illo, quod importa­tur per subjectum, permanente in rerum natura. Et ita patet quod frequenter accipitur accidens, non pro aliqua re accidentali realiter inhaerente substantiae, sed pro aliquo contingenter praedicabili de sub­stantia. Si enim praedictus Doctor accepisset accidens pro re inhae­rente alteri, debuisset dixisse, quod homo dividitur in albedinem & nigredinem, & non in homines albos & nigros: & consimiliter debuisset dixisse de aliis.

CAP. XXXV. De hoc termino Totum, & acceptionibus ejus.

TOtum multipliciter dicitur. Uno modo dicitur totum, aliquid complectens plures partes sine quibus in rerum natura esse non potest; sicut impossibile est quod homo sit in rerum natura [...]ine anima rationali. Similiter impossibile est quod animal sit, quin sit tam materia quam forma: impossibile est quod lignum sit, quin forma ejus sit. Et sic semper pars est de essentia totius, & non è converso. Aliter accipitur totum, pro aliquo communi ad multa: & fic genus dicitur totum respectu specierum: & species respectu in­dividuorum: & tunc totum idem est quod commune; & sic logici communiter utuntur ly totum.

Et quot modis dicitur totum, tot modis dicitur proportionabiliter pars. Unde quaedam est pars de essentia totius; quaedam vero pars non propter aliud dicitur pars, nisi quia est minus communis quam illud cujus dicitur pars; & illa vocatur pars subjectiva, quae non plus est de essentia totius quam è converso; & sicut illa pars potest esse [...]ine toto, ita è converso totum potest esse sine parte: & quamvis aliis modis posset accipi totum & pars, tamen isti modi ad prae­sens sufficient.

CAP. XXXVI. De hoc termino Opposita.

POst praedicta dicendum est de oppositis. Et sciendum est quod hoc nomen, opposita, significat tam res extra animam, quam in anima; quam signa rerum; sed omnes res extra animam, quae non sunt signa, si sint oppositae non opponuntur nisi contrarie; vel secundum unam opinionem, aliquae res relative opponuntur. Hoc patet; nam omnes res quae sunt oppositae, vel sunt res absolutae; & tunc inter eas non potest esse nisi oppositio contraria tantum, sicut inductive patet; vel sunt res relativae, & tunc non possunt esse oppositae nisi contrarie vel relative; vel una est absoluta & alia relativa, & sic non opponuntur. Unde quando aliqua sic se habent quod possun [...] simul succedere in eodem subjecto, sed non simul esse in eo, si sint formae absolutae, sunt contrariae: tamen, sicut dicetur inferius, in ta [...] contrarietate sunt gradus. Sed si loquamur de oppositione quae est inter signa rerum, cujusmodi sunt, conceptus, voces, & scripturae; sic, secundum Peripateticos, hoc nomen, opposita, dicitur tam de complexis quam incomplexis.

Complexorum autem oppositorum potest triplex modus assignari. Quaedam enim opponuntur contradictorie; quando scilicet propositio­nes aliquae habent idem subjectum & idem praedicatum, & una est affirmativa & alia negativa: sed hoc non sufficit, sed oportet quod una sit universalis & alia particularis vel indefinita, vel utraque sit singularis; verbi gratia, illae opponuntur contradicttorie, Omnis homo est animal, aliquis homo non est animal; similiter illae, Omnis homo est animal, Homo non est animal; & hoc, quia indefinita, quando subjectum sumitur significative, semper convertitur cum particulari. Et ideo universalis contradicit tam particulari quam indefinitae. Si­militer illae contradicunt, Nullus homo est animal, & Aliquis homo est animal, sive Homo est animal: & istae etiam contradicunt, Socrates est animal, Socrates non est animal. Aliquae propositiones opponuntur contrarie; scilicet universalis affirmativa & universalis ne­gativa: & hoc est verum quando subjecta sumuntur significative, alite [...] non oportet; sicut illae non opponuntur contrarie, Omnis homo est terminus communis signo universali determinatus, Nullus homo est ter­minus communis signo universali determinatus. Tertio modo opposi­tionis non habemus nomen impositum. Est autem tertius modus, quan­do aliquae propositiones non sunt contradictoriae neque contrariae, sed inferunt propositiones contradictorias; vel una infert contradictoriam alterius; & propter hoc nullo modo possunt simul esse verae: sicut illae [Page 64] propositiones opponuntur, Nullum animal currit, Aliquis homo currit, non contrarie, neque contradictorie, quia non habent idem subjectum; sed opponuntur, quia illa, Aliquis homo currit, infert contradictoriam illius, Nullum animal currit; quia sequitur, Aliquis homo currit, ergo Aliquod animal currit. Ex praedictis patet, quod propositiones subcontrariae & subalternae non opponuntur, quia possunt simul esse verae.

Oppositorum autem incomplexorum quatuor modi ponuntur: quia quaedam incomplexa sunt contraria, scilicet illa quae significant, quic­quid significant, positive, affirmative & non negative; & hoc, quia in definitione exprimente quid nominis eorum nulla negatio, nec aliquid aequivalens negationi, debet apponi: & simul cum hoc non possunt ve­rificari de eodem pro eodem, simul, sed successive: vel significant res quae possunt successive inesse, non simul: quamvis illi termini non possunt verificari de eodem, nec simul, nec successive. Exemplum primi, sicut de albo & nigro; quia isti termini nihil significant negative, & tamen isti termini significative sumpti non possunt verificari de eodem pro eodem simul, licet bene successive: veruntamen, sicut dicetur in­ferius in illo modo sunt gradus. Exemplum secundi, de albedine & ni­gredine: quia isti termini significant res quae possunt successive eidem inesse, qui tamen nec simul, nec successive, possunt verificari de eodem pro eodem. Et in isto modo sunt gradus sicut in priori.

Quaedam autem incomplexa sunt opposita ut habitus & privatio: & sunt illa quorum unum significat quicquid significat positive; alterum vero significat aliquid positive, & illud idem quod suum oppositum sig­nificat affirmative, ipsum significat negative. Quod patere potest ex definitione exprimente quid nominis ipsius; quia in definitione ejus ne­gatio praecedit habitum oppositum sibi: sic se habent ly visus, & ly caecitas; nam ly visus, quicquid significat, affirmative significat; quia in definitione exprimente quid nominis ejus nulla negatio debet poni; sed ly caecitas, vel caecus, significat aliquid affirmative, & aliquid negative: quia si caecus definiatur, definietur sic, Caecus est ille qui non habet visum, & qui natus est habere: ubi aliquid prae­ponitur negationi, quod est signum illius quod importatur affirmative per ly caecum; Et aliud sequitur negationem, & est signum illius quod importatur per caecum negative. Si autem illud idem per sequentem particulam dicatur importari affirmative, non curo, sufficit quod ne­gative importetur: nec est inconveniens idem per idem importari affir­mative & negative; sicut dictum est prius, quod idem per idem potest significari in recto & in obliquo. Ista autem quae dico, scilicet sig­nificare affirmative & negative, insinuat Anselmus de casu diaboli cap. 11. ubi sic dicit. Constar, quoniam haec vox, scilicet nihil, nulla­tenus differt ab eo quod dico, non aliquid. Nihil quoque hoc aper­tius, quam quod haec vox, scilicet non aliquid, omnem rem penitus, & [Page 65] omne quod est aliquid intellectu, necnon & omne quod est in sensu, removendo; sua significatione constituit: sed quoniam remotio alicujus rei significari nullatenus potest sine significatione illius cujus signifi­catur remotio, (nullus enim intelligit quid significat non homo nisi in­telligendo quid sit homo) ideo necesse est quod haec vox, non aliquid, destruendo id quod est aliquid significet aliquid. Et sequitur: ‘Sig­nificat aliquid removendo, & non significat aliquid constituendo.’ Et sequitur: ‘Hoc itaque modo malum nihil esse dico, & malum nomen esse significativum; & si sic, aliquid significat perimendo, ut nullius rei sit constitutivum.’ Ex his verbis, & aliis pluribus quae ibidem scribit Anselmus; evidenter habetur, quod aliquod incomplexum aliquid sig­nificat removendo, perimendo, negando; & aliquod incomplexum ali­quid significat affirmando, & constituendo. Ex quo sequitur, quod pri­vatio non est aliquid in re extra animam, distinctum quocunque modo à quocunque positivo; sicut caecitas non est à parte rei in oculo, dicente Anselmo ubi prius: ‘Multa dicuntur secundum formam quae non se­cundum rem; ut timere secundum vocis for [...] dicitur activum, cum sit passivum secundum rem; ita quoque caecitas aliquid dicitur secun­dum formam loquendi, cum non sit aliquid secundum rem: sicut enim dicimus de aliquo qui habet visum, visus est in eo; ita dicimus, qui habet caecitatem caecitas est in eo; cum hoc non sit aliquid, sed potius non aliquid: Et hanc habere, non est habere aliquid; imo carere eo quod est aliquid. Caecitas enim non est aliud quam non visus, vel ab­sentia visus, ubi visus debet esse. Non visus vero, vel absentia visus, non magis est aliquid ubi debet esse visus, quam ubi non debet esse visus: modo non visus, vel absentia visus, in lapide, ubi visus non de­bet esse, non est aliquid in lapide.’ Ex hac authoritate patet, quod cae­citas non est aliquid à parte rei existens in oculo; & per consequens nullibi est à parte rei: & ideo illa quae sunt extra animam non opponun­tur privative; sed signa rerum, quorum unum significat aliquid affir­mative, & aliud idem negative, opponuntur privative.

Relative autem opponuntur nomina relativa, quae non possunt de eo­dem, respectu ejusdem, verificari: & hoc verum est, sive res extra ani­mam aliquae opponuntur relative, sive non. Nec propter hoc, quod dico nomina relativa, nego relationem extra animam; quia relativum potest dici tam de nomine rei, quam de re. Quod enim sint aliqua nomina relativa patet per Grammaticos, qui ponunt nomen relativum esse unam speciem nominis.

Incomplexa autem contradictoria sunt illa quorum unum significat aliquid vel aliqua affirmative, & aliud praecise illud vel illa negative, nihil affirmative significando finite & determinate: sicut homo signi­ficat omnes homines affirmative, & non-homo significat eosdem homines negative, nihil determinate & finite, affirmative significando: quod add▪ propter cavillationem quae posset fieri dicendo, quod non-homo [Page 66] significat asinum, ex quo supponit pro asino, sic dicendo, Asinus est non­homo. Et est sciendum quod quodlibet istorum oppositorum est vere in se quoddam ens positivum & absolutum, & de quolibet illorum pro se sumpto verificatur ens reale. Unde si in illa, Non-ens est ens, sub­jectum supponat pro se, vera est; quia illud subjectum vere est ens, cum sit subjectum & pars propositionis; nulla autem propositio est com­posita ex non-entibus. Et si proterviatur, quod tunc unum oppositum praedics [...]etur de reliquo. Dicendum est, quod non est inconveniens unum oppositorum praedicari de reliquo non significative, sed simpliciter sive materialiter, sumpto: sic enim tales sunt verae, Non-dictio est dictio, Non-incomplexum est incomplexum, Non-pars est pars; & sic de multis aliis: sicut haec est v [...]ra quando profertur, Non-vox est vox, si subjectum supponat pro se; nam certum est quod haec vox quam pro­fero, non vox, est vox. Et ista de oppositis sufficiant, quia multa hic dimissa super libro Praedicamentorum exposui.

CAP. XXXVII. De hoc vocabulo Passio.

REstat nunc de uno vocabulo, quo Logici tractando de demonstra­tione frequenter utuntur, disserere; scilicet de hoc vocabulo passio. Et est sciendum [...]uod quamvis multipliciter accipi possit, sicut dixi supra, tamen, secundum quod Logici loquuntur de passione, sciendum est quod passio non est aliqua res extra animam, in­haerens alicui cujus dicitur passio; sed passio est quoddam praedicabile mentale, vocale, vel scriptum, praedicabile per se secundo modo de sub­jecto cujus dicitur esse passio: quamvis stricte & proprie loquendo passio non sit nisi tale praedicabile mentale, & non vocale neque scriptum; secundario tamen & improprie vox vel scriptum potest dici passio; eo modo quo dicimus quod in illa propositione prolata, Omnis homo est [...]isibilis, praedicatur passio de suo subjecto.

Quod autem passio non sit res extra animam, quae non est signum praedicabile, patet; quia secundum Philosophos passio praedicatur per se secundo modo de subjecto suo; sed solus conceptus, vel vox, vel scri­ptum, praedicatur; quia propositio ex talibus componitur, & non ex rebus extra animam distinctis ab aliis: ergo res extra animam non est passio. Item secundum Philosophum, omnis passio est alicujus uni­versalis, sed nulla res extra animam est passio alicui universali inhae­rens; igitur, &c. Item Entis sunt passiones, sed illae non inhaerent illi communi, ut manifestum est; ergo, &c. Item de Deo praedicantur passiones propriae sibi, sed Deo non inhaerent aliquae aliae res; ergo passio non est talis res inhaerens suo subjecto. Dicendum est ergo, quod [Page 67] passio non est nisi quoddam praedicabile secundo modo dicendi per se de suo subjecto; & ideo passio non potest esse pars propositionis; & per consequens talis passio non est res extra animam inhaerens suo sub­jecto. Ex quo sequitur, quod non est impossibile subjectum esse in rerum natura sine sua passione: nec est impossibile passionem esse in rerum natura sine suo subjecto. Et ideo quando dicunt authores, quod subjectum non potest esse sine sua passione; exponendum est quod nihil aliud intendunt, nisi quod passio non potest vere per propositionem ne­gativam amoveri à suo subjecto, maxime si esse existere praedicatur de illo subjecto. Unde illa propositio est impossibilis, Deus non est crea­tivus.

Est autem sciendum quod passio semper supponit pro illo eodem pro quo subjectum supponit, quamvis aliquid aliud ab illo significet aliquo modo, scilicet in recto vel in obliquo, affirmative vel negative. Unde etiam quaedam passiones vocantur positivae, & quaedam negativae. Ex prae­dictis potest patere, quomodo ly unum est passio entis, et distinguitur ab illo ente cujus est passio, scilicet à communi conceptu entis; et tamen significat idem quod ille conceptus, licet alio modo; sicut patet per defi­nitionem exprimentem quid nominis. Unde generaliter verum est, quod subjectum et sua passio non sunt idem realiter, quamvis suppo­nant pro eodem, et quamvis praedicatio unius de alio sit necessaria.

CAP. XXXVIII. De istis terminis, ens, unum; & divisionibus entis.

DIcto de terminis quibusdam secundae intentionis, & etiam de qui­busdam secundae impositionis, videndum est de terminis primae intentionis. Primo tamen dicendum est de quibusdam commu­nibus omnibus, sive sint res quae non sunt signa, sive sint res quae sunt signa; cujusmodi sunt ly ens, & unum. Circa ly ens, primo sciendum est quod dupliciter accipitur. Uno modo accipitur hoc nomen, E [...], secundum quod sibi correspondet unus conceptus communis omnibus rebus, praedicabilis in quid primo modo; quomodo transcendens potest praedicari in quid. Quod enim sit unus conceptus communis praedi­cabilis de omnibus rebus, ex hoc persuaderi potest, quia si non sit aliquis talis conceptus communis, ergo diversis rebus sunt diversi conceptus communes; qui sunt A, & B: & ostendo quod est aliquis conceptus communior tam A, quam B, praedicabilis de utroque, & de quocunque de quo potest praedicari quilibet illorum; verbi gratia, de C: quia sicut possunt formari tales propositiones vocales. C est B, C est A, C est ali­quid; ita in mente possun [...]tres propositiones formari, quarum duae sint dubiae, et tertia fit scita. Nam possibile est quod aliquis d [...]bitet de [Page 68] utraque istarum, C est A, C est B; et tamen sciat illam, C est aliquid: quo dato arguo sic. Duae illarum propositionum sunt dubiae, et una est scita; & illae tres habent idem subjectum; ergo habent distincta praedicata: quia si non, eadem propositio esset scita & dubia, ex quo duae sunt dubiae. Si sunt distincta praedicata, ergo aliquod praedicatum est in illa, C est aliquid, quod non est praedicatum in aliqua illarum, C est A, C est B; & per consequens est distinctum ab illis: sed mani­festum est quod illud praedicatum non est minus commune, nec etiam convertibile cum aliquo illorum; ergo est communius quam aliquod il­lorum; quod est propositum, scilicet quod aliquis conceptus mentis, alius ab istis inferioribus, est communis cuilibet enti; quod conce­dendum est. Nam de omni ente, vel de pronomine demonstrante quodcunque ens, potest idem conceptus vere praedicari; sicut eadem vox vere potest de quolibet praedicari. Tamen non obstante quod sic sit unus conceptus communis omni enti, tamen hoc nomen ens est aequi­vocum, quia non praedicatur de omnibus sibi subjicibilibus, quando sig­nificative sumitur, secundum unum conceptum; sed sibi diversi con­ceptus correspondent, sicut super Porphyrium declaravi.

Ulterius sciendum est, quod secundum Philosophum quinto Me­taph. Ens dividitur; quia hoc quidem est secundum accidens, illud vero secundum se. Quae divisio non est intelligenda, quod aliquod ens sit per se, & aliud secundum accidens; sed ostendit ibi diversum modum praedicandi unius de alio, mediante hoc verbo est: quod satis patet per verba Philosophi; quia dicit, quod dicimus quod Musicum secundum accidens est justum, & Musicum secundum accidens est homo: & similiter Musicum dicimus secundum accidens aedificare. Ex quo patet quod non loquitur nisi de diverso modo praedicandi unius de reliquo; ita quod aliquid dicitur de aliquo per se, aliquid vero dicitur de aliquo per accidens. Quod enim nulla res sit ens per se, & alia per accidens, patet; quia nulla est res quin sit substantia vel accidens; sed tam substantia quam accidens est ens per se, ergo, &c. Similiter Phi­losophus dividit Ens, septimo Metaphysicae, in ens in potentia & ens in actu: quod non est intelligendum quod aliquid quod non est in rerum natura, sed potest esse, sit vere ens; & aliquid quod est in rerum na­tura sit etiam ens: sed intelligendum est quod hoc nomen ens prae­dicatur de aliquo mediante hoc verbo est, mere de praesenti, non aequi­valenti propositioni de possibili, dicendo sic, Socrates est ens, albedo est ens: de aliquo autem in propositione de possibili, vel aequivalenti propositioni de possibili, sic dicendo; Antechristus potest esse ens, five Antechristus est ens in potentia: & sic de aliis. Unde vult ibidem, quod est aliquid potentia & actu, sicut sciens & quiescens; & tamen nihil est sciens vel quiescens, nisi actualiter sciens vel quiescens. De aliis divisionibus entis p [...]tebit. Et ista causa br [...]vitatis sufficiant.

CAP. XXXIX. De hoc vocabulo Unum, & divisionibus ejus.

UNum autem est passio Entis, quia est praedicabilis de ente per se secundo modo; & hoc quia significat aliquid quod non eodem modo significatur per ens, quamvis aliquo modo significatur per ens. Nam ens quicquid significat, positive & affirmative significat; unum non significat quodlibet significatum per ens tam positive quam affirmative; sed affirmative, negative, & remotive: quod patet per definitionem exprimentem quid nominis ipsius.

Unum tamen multipliciter dicitur, quia secundum Philosophum quinto Metaph. Unum dicitur aliud secundum accidens, aliud secuadum se. Quod sic intelligendum, quod hoc nomen de aliquibus praedicatur per accidens, ita quod illa propositio est per accidens; sicut ista est per ac­cidens, choriscus & musicus sunt anum; similiter ista est per accidens, justus & musicus sunt unum: cum hoc stat, quod tales sunt verae, cho­riscus & musicus sunt per se unum, Musicus & justus sunt per se unum. Et si inveniantur in authoribus tales propositiones, Musicus & album sunt unum per accidens, Musicus est per accidens unus cum chorisco, debent exponi ut per illas intelligantur tales, haec est per accidens, Musicus & album sunt unum; haec est per accidens, Musicus & cho­riscus sunt unum: quare autem illae propositiones distinguuntur & non aequipollent, ostendetur inferius. Unum secundum se est illud de quo, vel de quibus, dicitur unum, non per accidens sed per se.

Et quamvis Philosophus quimo Metaph. ponat multiplices modos unius per se, tamen ad praesens sufficiat ponere tres modos unius quibus Logici utuntur frequenter. Unde quaedam dicuntur unum numero; hoc est, de quibusdam terminis supponentibus pro eodem verificatur hoc praedicabile, unum numero; sicut dicendo, Ille homo & Socrates sunt unum numero, Marcus & Tullius sunt unum numero. Et ideo quod dicit Aristot. quinto Metaph., quod unum numero sunt quorum materia est una; intendens quod tunc de aliquibus nominibus verificatur quod sunt unum numero, quando talia sic se habent quod non supponunt pro his quae sunt distincta secundum materiam vel formam. Quaedam di­cuntur unum specie, quorum scilicet est eadem species; ita quod sempe [...] quandocunque sunt unum specie, sunt simpliciter plura, & non unum numero, dicente Aristot. primo Topic., Idem specie sunt quae cum sunt plura, (ita, supple, quod non sint unum numero.) sub eadem specie conti­nentur. Genere autem sunt unum, quae sub eodem genere continentur, ita quod quaecunque sunt unum genere sunt fimiliter plura specie & nu­mero. Unde quaecunque sunt u [...]m numero, sunt specie, & genere, di­cente [Page 70] Aristot., Quaecunque unum numero sunt, specie sunt unum; sed quaecunque sunt specie, non omnia unum numero, Existis verbis se­quitur, quod nihil est unum specie nisi sit unum numero, vel plura nu­mero: & ideo impossibile est quod sit aliqua natura quae sit una specie, & non sit una numero, vel plures res numero: similiter impossibile est quod sit aliqua natura una genere, nisi illa sit specie una, vel specie plura. Et ideo dicendum est, quod plura individua sunt unum specie; & quod unum individuum est unum specie cum alio individuo: similiter plura individua diversarum specierum sunt unum genere, & unum individuum unius speciei est unum genere cum alio individuo alterius speciei: sicut Socrates & ille asinus sunt unum genere; & hoc, quia de Socrate & illo asino natum est unum genus praedicari: similiter Socrates & Plato sunt unum specie, hoc est, Socrates & Plato sub una specie, puta sub homine, continentur; vel Socrates & Plato sunt illa à quibus potest abstrahi una species communis eis. Et si dicatur quod tunc non essent unum realiter. Dicendum est quod sunt unum realiter, accipiendo unum secundum quod dicitur de illis quae sunt unum specie: quia So­crates & Plato sunt realiter illa de quibus potest abstrahi una species: & ita concedendum est quod est aliqua unitas realis minor unitate nu­merali; ita quod illa individua sunt unum realiter, illo modo accipiendo unum; & nihil imaginabile distinctum ab individuo vel individuis est unum, illo modo accipiendo unum.

CAP. XL. De hoc vocabulo Praedicatum, & acceptionibus ejus; & de modis quibus dicitur esse aliquid in praedieamento.

POst praedicta restat dicere de inferioribus ad ens, quae sunt decem praedicamenta. Est autem sciendum quod hoc nomen praedica­mentum est nomen secundae impositionis vel intentionis; sicut hoc nomen genus; quamvis illa de quibus praedicatur sint incomplexa pri­mae intentionis. Veruntamen praedicamentum dupliciter accipitur. Uno modo pro toto ordine aliquorum ordinatorum secundum superius & inferius. Alio modo accipitur pro primo & communissimo in tali or­dine. Et hoc secundo modo accipiendo praedicamentum, quodliber praedicamentum est unum incomplexum primae intentionis: & hoc, quia significat res quae non sunt signa. Accipiendo autem praedica­mentum primo modo, potest dici quod in aliqua tali ordinatione sunt incomplexa primae intentionis, & aliqua incomplexa secundae intenti­onis. Vel potest dici quod aliqua talia sunt primae intentionis, & ali­qua secundae intentionis: sicut secundum opinionem quae ponit quod intentio vel conceptus est qualitas subjective existens in mente; tunc hoc [Page 71] commune, genus, est in praedicamento qualitatis vel relationis. Nam omne genus est qualitas secundum illam opinionem. Et hoc commu­ne, genus, est secunda intentio vel nomen secundae intentionis; hoc autem commune, color, est prima intentio; & similiter de multis aliis.

Et si dicatur quod intentio prima non est superior ad intentionem se­cundam. Similiter intentio prima non praedicatur de intentione se­cunda, nec è converso. Similiter ens rationis non potest esse in prae­dicamento, reali intentio autem secunda est ens rationis, non est ergo in praedicamento reali. Ad primum illorum dicendum est, quod in­tentio prima superior est ad intentionem secundam; sicut ens est inten­tio prima, & tamen est superior ad intentionem secundam. Omnis enim intentio secunda est ens, & non è converso. Ad secundum est, quod quamvis intentio prima non praedicetur de intentione secunda, si utra­que intentio supponit pro se; (tunc enim oporteret concedere quod inten­tio secunda esset intentio prima, quod falsum est;) tamen intentio pri­ma potest praedicari de intentione secunda non pro se. Unde illa, Genus est qualitas, est vera; non tamen praedicatur hoc praedica­mentum qualitas pro se, sed pro intentione secunda quae est genus: sicut in illa propositione prolata, nomen est qualitas, praedicatur nomen pri­mae impositionis de nomine secundae impositionis, non pro se, sed pro impositione secunda; & tamen nullum nomen secundae impositionis est nomen primae impositionis. Ad tertium dicendum est, quod aliquid esse in praedicamento dupliciter accipitur. Uno modo pro illo quod sic est in praedicamento, quod de promine demonstrante ipsum praedi­catur primum illius praedicamenti sumptum significative, & sic acci­piendo esse in praedicamento, nihil est in genere substantiae nisi sub­stantia particularis; quia nihil est substantia nisi substantia particularis. Et sic accipiendo esse in praedicamento, omnia universalia quae impor­tant praecise substantias sunt in praedicamento qualitatis; quia quodli­bet universale est qualitas. Aliter accipitur esse in praedicamento, pro illo de quo significative sumpto praedicatur primum illius praedicamenti significative sumptum, & sic quaedam vniversalia sunt in genere sub­stantiae, quia de quibusdam universalibus significative sumptis prae­dicatur substantia quando sumitur significative, sic dicendo, Omnis lapis est substantia, Omnis homo est substantia, Omne animal est sub­stantia, & sic de aliis. Et ideo illa propositio assumpta, Ens rationis non potest esse in praedicamento reali, falsa est, sive accipitur esse in praedicamento uno modo, sive alio.

Veruntamen sciendum quod secundum opinionem quae ponit quod intentio, conceptus, sive passio animae est qualitas mentis; non ideo aliquid dicitur ens rationis, quia non est vera res existens in rerum natura; sed ideo dicitur ens rationis, quia non est nisi in ratione qua mens utitur pro alio, vel intelligitur aliud. Et sic omnes propositiones, [Page 72] & consequentiae', & termini mentales, sunt entia rationis; & tamen sunt vere & realiter existentla rerum natura, & entia perfectiora & reali­ora quom qualitas quaecunque corporalis. Et ideo quando Commen­tator & Philosophus dividunt ens in ens reale & ens rationis, sive ens in anima & in ens extra animam: & postea ens reale in decem praedicamenta: non est divisio per simpliciter opposita, eo modo quo animal dividitur in animal rationale & in animal irrationale: sed magis est divisio vocis in significationem, illo modo quo Philosophus divi­dit primo priorum contingens, in contingens necessarium, & ad u­trumliber, & possibile commune. Et ideo sicut unum illorum trium membrorum praedicatur de alio (haec enim est vera, Contingens ne­cessarium est possibile, similiter Contingens ad utrumlibet est possi­bile) ita, non obstante illa divisione Entis, haec est vera▪ Ens ratio­nis est ens reale: accipiendo reale pro illo quod est vera qualitas existens in rerum natura. Sed si tamen accipitur ens reale, vel ens extra ani­mam, praecise pro illo quod non est in anima, tunc divisio entis rea­lis in decem praedicamenta non est divisio entis in sua inferiora: sed consimilis & aequivalens illi divisioni, ens reale extra animam quod­dam importatur per hoc praedicamentum, quoddam per aliud; & sic de singulis: vel talis, ens reale extra animam vel est in tali praedica­mento, vel in tali, & sic de aliis: cum quo etiam slat quod in illis praedicamentis sunt multa quae non sunt entia extra animam.

CAP. XLI. Dc numero praedicamentorum.

HIs praemissis videndum est de numero praedicamentorum. Po­nuntur autem ab omnibus authoribus decem praedicamenta, sed in modo ponendi (ut mihi videtur) multi moderni discordant ab antiquis. Nam multi ponunt quod in praedicamento sunt multa ordi­nata secundum superius & inferius: ita quod superius per se primo modo, & in recto, praedicatur de inferiori, tali praedicatione qualis est haec: Omne A est B. Unde, ut talem praedicationem habeant de adverbiis, fingunt nomina abstracta: sicut de quando quod est adverbium fingunt tale abstractum, quandeitas; de ubi, ubeitas; & sic de aliis. Sed antiqui non posuerunt talem ordinem in quolibet praedicamento. Et ideo hoc nomine praedicamentum, & similiter talibus nominibus, genus, species, & consimilibus, magis large utebantut quam faci­unt multi moderni. Unde ipsi dicentes semper superius praedicari de inferiori, & quodlibet praedicamentum habere sub se species, extende­bant praedicari ad verba: quomodo dicimus quod ambulat praedicatur de homine, dicendo, Homo ambulat; similiter, ille calciatur, ille [Page 73] armatur. Extendebant etiam praedicationem ad praedicationem adver­biorum, & propositionum cumsuis casualibus, ut patet in talibus pro­positionibus, Ille est hodie, Ille fuit heri, Ilie est in demo, Ille est in civitate. Et ita in quolibet praedicamento invenietur aliqua talium prae­cationum; non tamen oportet quod ibi sit semper praedicatio propria recti de recto. Et ideo non omnis ordo superioris & inferioris est se­cundum praedicationem, stricte accipiendo praedicationem; sed est in consequendo & in praedicando, large accipiendo praedicationem.

Et quia intentio antiquorum mihi videtur rationabilior, ideo ip­sam prosequendo primo oftendam quod haec fuit eorum intentio, quod probari potest primo per Aristotelem enumerantem praedicamenta, ubi exprimit ea. Eorum quae securdum nullam complexionem dicuntur, singulum aut significat substantiam, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut situm, aut habitum, aut facere, aut pati ‘Et postea explicando dicit. Ubi, ut in loco. Quando, ut in tempore, ut heri. Situm esse, ut sedet, jacet. Habere, ut calciatum esse, arma­tum esse. Facere, ut secare, urere. Pati, ut secari. Idem etiam patet in capitulo de facere & pati.’

Item Damascenus dicit in Logica sua, capitulo. 23. ‘Oportet cog­noscere quod decem sunt praedicamenta superiora, id est generalissima, sub quibus reponitur omnis vox simpliciter dicta, sunt autem haec. Sub­stantia, ut lapis. Quantum, ut duo, ttia. Ad aliquid, ut pater, filius. Quale, ut album, nigrum. Ubi, in Tiro, & Damasco: hoc autem loci ostensivum est. Quando, ut heri: hec enim est tempo­ris ostensivum. Habere, ut vestire, induere. Situm esse, ut stare, jacere.’ Agere, ut urere. Pati, ut uri. Et isti duo Doctores, unus Sanctus, & alius Philosophus, sufficiant ad probandum, quod per praed­camenta non intendunt quaedam incomplexa continere sub se div [...]rias voces, vel intentiones animae, de quibus praedicantur praedicatione propria & in recto.

Ad cujus evidentiam sciendum est, quod secundum intentionem antiquorum existentia in praedicamentis non sunt nisi quaedam incom­plexa, ex quibus affirmatio & negatio, scilicet propositiones affirma­tivae & negativae natae sunt constitui: propter quod dicit Aristoteles ubi prius. ‘Singula corum quae dicta sunt, illa quidem secundum se in nulla affirmatione dicuntur, licet illorum ad se invicem complexio­ne affirmatio fit.’ Et similiter dicit Damascenus, sicut dictum est, quod sub decem praedicamentis reponitur omnis vox simpliciter dicta; hoc est, omnis categorematica quae non est affirmatio vel negatio. Et ita constat esse de intentione eorum, quod illa quae sunt in praedica­mentis sunt incomplexa, ex quibus sunt propositiones natae componi. Et hoc est verum tam de complexis mentalibus quam vocalibus. Men­talia tamen sunt principaliora sicut dictum est prius. Sumitur autem distinctio illorum praedicamentorum (sicut innuit Comment. 7. [Page 74] Meta. Comment. 2. distinctione interregationum) de substantia, sive de individuo substantiae: unde secundum quod ad quaestiones diversas facta [...] de substantia per diversa incomplexa respondetur, secundum hoc diversa in diversis praedicamentis collocantur. Unde omnia incom­plexa, per quae convenienter respondetur ad quaestionem factam por quid de aliquo individuo substantiae, sunt in praedicamento substantiae: cu­jusmodi sunt omnia talia, animal, homo, lapis, corpus, terra, ignis, sol, luna, & hujusmodi. Illa autem per quae convenienter respondetur ad quaestionem factam per quale de substantia, sunt in genere qualitatis: cujusmodi sunt talia, album, candidum, sciens, quadratus, longus, latus, & sic de aliis. Illa vero per quae con­venienter respondetur ad quaestionem factam per quantum de substan­tia, continentur in genere quantitatis: cujusmodi sunt talia, bicu­bitum, tricubitum, & hujusmodi. Illa autem per quae respondetur ad quaestionem factam per cujus, vel per consimile (quia forte deficit nobis ibi nomen interrogativum generale) sunt in genere relationis. Illa autem per q ae convenienter respondetur ad quaestionem factam per ubi, sunt in genere ubi. Et quia nunquam convenienter ad quaestio­nem factam per ubi respondetur nisi per adverbium, vel per praeposi­tionem cum suo casuali; sicut si. quaeram Ubi est Socrates, conveni­enter respondetur, hic, vel ibi, vel in Tiro, vel Damasco, vel in mari, vel in terra: ideo ista incomplexa, pro tanto quod non sunt affirmationes vel negationes, dicuntur esse in genere ubi. Similiter ad quaestionem factam de substantia per quando, nunquam respondetur nisi per adverbia, vel praepositiones cum suis casualibus; sicut si quae­ram quando Socrates fuit, convenienter respondetur, heri, vel tali hora, ideo talia sunt praecise in genere quando. Similiter ad quaestio­nem factam per hoc totum, quid facit Socrates, convenienter respon­detur per verba, scilicet qu [...]d ambulat, vel currit; ideo talia sunt in genere actionis, & sic proportionabiliter de aliis: quamvis forte ob penuriam nominum, aliquando interregativa propria & generalia prae­dicamentorum nobis deficiant.

Ex isto sequitur quod talia concreta, album, nigrum, calidum, ama­rum, sunt magis directe in genere qualitatis quam corum abstracta, propter quod Philosophus in praedicamentis exemplificans de illis quae sunt in praedicamento qualitatis dicit, Qualitas ut album. Veruntamen accipiendo praedicamentum qualitatis pro aliquo quod universaliter re­movetur à substantia, sic talia concreta non sunt in genere qualitatis, sed praecise abstracta. Et sic intellexi quando dixi talia abstracta esse in ge­nere p [...]rse, & concreta per reductionem; sed in talibus magis est diffi­cultas vocalis quam realis, ideo ad praesens transco. Et sufficiat scire quod omne incomplexum, per quod convenienter responderi potest ad aliquam quaestionem factam de substantia, est in aliquo praedicamento; sive illud sit adverbium, sive verbum, sive nomen, sive praepositio cum [Page 75] suc casuali. Alia autem incomplexa non sunt in aliquo praedicamento; propter qu [...]d conjunctiones, & syncategoremata, in nullo praedica­mento reponuntur. Per talia enim ad nullam quaestionem respon­detur.

CAP. XLII. De praedicamento substantiae.

EXpeditis quibusdam generalibus circa praedicamenta, quamvi­multa alia poslunt dici, de singulis in speciali dicendum est; & primo de substantia. Circa quod primo sciendum est quod sub­stantia multipliciter accipitur. Uno modo dicitur substantia quae­cunque res distincta ab aliis: sicut talia inveniuntur in autoribus fre­quenter, substantia albedinis, substantia coloris, & sic de aliis. Aliter accipitur substantia magis stricte, pro omni re quae non est accidens: & sic substantia dicitur tam de materia, quam de forma, quam etian [...] de composito ex utrisque. Aliter dicitur substantia strictissime, de ille quod nec est accidens alteri inhaerens, nec est pars essentialis alicujus: & illo modo substantia ponitur genus generalissimum. Quod secundum Aristot. dividitur in substantias primas & secundas; sed non est in­telligendum quod sit divisio alicujus communis praedicabilis de suis di­videntibus per se, sive de pronominibus demonstrantibus illa dividentia. Nam demonstrando quamcunque substantiam secundam, haec est falsa, Hoc est substantia; imo haec est vera, Nulla substantia est substantia secunda: quod patere potest ex praecedentibus. Dictum enim est prius quod nullum universale est substantia; omnis autem substantia secunda est quoddam universale, cum sit genus vel species secundum Aristot. igitur nulla substantia secunda est substantia. Item secundum doctrinam Aristot. Quicquid negatur ab omnibus contentis sub aliquo communi, negatur universaliter ab illo communi; sed substantia secunda negatur universaliter ab omni contento sub substantia; ergo negatur univer­saliter à substantia. Est igitur ista vera, Nulla substantia est substantia secunda; & per consequens & ista, Nulla substantia secunda est sub­stantia. Assumptum patet, nam haec est vera, Nulla substantia corporea est substantia secunda; & haec similiter, Nulla substantia incorporea est secunda substantia: quod prima [...]t vera, similiter & secunda, pater per candem regulam: nam haec est vera, Nullum corpus animatum est se­cunda substantia; similiter, Nullum corpus inanimatum est secunda substantia. Quod prima fit vera patet, quia nullum corpus animatum insensibile est secunda substantia: & similiter, Nullum corpus animatum sensibile est secunda substantia. Et quod prima illarum fit vera potest probari per candem regulam; nam haec est vera, Nullum corpus ani­matum [Page 76] sensibile rationale est secunda substantia; & eadem ratione illa, Nullum corpus animatum sensibile irrationale est secunda substantia. Et quod prima illarum sit vera patet, nam sua converribilis est vera, Nullus homo est secunda substantia; quae evidenter patet ex hoc, quod quaelibet singularis est vera. Relinquitur ergo secundum doctrinam A­ristat. quod haec est simpliciter vera, Nulla substantia est secunda sub­stantia; & ideo, quacunque substantia secunda demonstrata, haec est simpliciter falsa, Hoc est substantia: & ideo dicendum est quod illa divisio non est nisi divisio unius nominis communis in nomina minus communia, ut sit aequivalens isti divisioni, Nominum importantium seu significantium substantias extra animam quaedam sunt nomina propria uni substantiae, & illa nomina vocantur primae substantiae: Quaedam vero sunt nomina communia multis substantiis, & illa vocantur secundae substantiae; quae nomina postea dividuntur; quia quaedam sunt ge­nera, & quaedam species; quae tamen omnia sunt vere qualitates, & ideo omnia illa quae vocantur secundae substantiae sunt in praedicamento qualitatis; accipiendo esse is praedicamento pro eo de cujus pronomine demonstrante ipsum praedicatur qualitas. Sunt tamen illa in praedica­mento substantiae, accipiendo esse in praedicamento pro eo de quo signi­ficative sumpto praedicatur substantia. Unde in illa propositione, Homo est animal, vel Homo est substantia, homo non supponit pro se, sed pro suo significato: si enim supponeret pro se, haec esset falsa, Homo est substantia; & haec vera, Homo est qualitas: sicut si haec vox homo supponit prose, haec est falsa, Homo est substantia; & haec vera, Homo est vox. Et ita patet quod secundae substantiae non sunt nisi quaedam nomina & qualitates praecise significantes substantias: & propter hoc, & non propter aliud, dicuntur esse in praedieamento substantiae.

Et quod illud sit consonum dictis autorum patet, nam Philosophus in praedicamentis dicit, quod omnis substantia videtur hoc aliquid signi­ficare; & de primis substantiis indubitanter est verum quod hoc ali­quid significant. Ex quo patet quod Aristot. vult quod substantia prima significat hoc aliquid; sed substantia particularis existens extra animam non significat hoc aliquid, sed illa significatur: ergo primam substantiam vocat ibi Aristot. nomen substantiae particularis extra ani­mam: & eadem ratione, & multo fortius, debet nominare secundas substantias illa nomina. Item Boetius in diversis locis super praedica­menta dicit, quod Philosophus in illo libro tractat de vocibus; & ita per consequens vocat primas substantias & secundas, ipsas voces. Simi­liter dicit Aristot. primas substantias & secundas esse in praedicamento substantiae; & ibidem ponit illa quae sunt in praedicamento esse in­complexa ex quibus componuntur propositiones; propositiones autem non componuntur ex substantiis extra animam existentibus: quare, &c. Item Damascen. ponit voces collocari in praedicamento substantiae. Est gitur consonum dictis antiquorum dicere quod Aristot, vocat substan­tias [Page 77] secundas nomina communia substantiarum. Nec istis obstat illud quod dicit Aristot. quod species sunt magis substantiae quam genus; quia per tales propositiones non plus intendlit, nisi quod convenientius respondetur, ad quaestionem factam per quid est de substantia demon­strata, per speciem quam per genus: & ideo talis propositio, Species est magis substantia quam genus, falsa est de virtute sermonis; sed est vera secundum mentem quam habuit de ea Philosophus.

Simpliciter igitur dicendum est quod talis divisio est divisio in no­mina, quorum aliqua sunt propria, quaedam communia. Nomina pro­pria dicuntur primae substantiae; nomina communia dicuntur secundae substantiae. Veruntamen sciendum est quod Philosophus utitur aequi­voce nomine primae substantiae. Nam aliquando utitur illo pro ipsis nominibus substantiarum existentium extra animam; sicut ibi, Omnis substantia videtur hoc aliquid significare. Alio modo utitur pro ipsis substantiis existentibus extra animam; ut ibi, Substantia est quae pro­prie, principaliter, & maxime substare dicitur. Unde quando Philoso­phus dicit quod omnia alia, aut de substantiis principalibus dicuntur, [...]ut in substantiis eisdem sunt; vocat subjecta non quidem subsistentia realiter aliis, sed subjecta propositionum. Unde, sicut dicit Damascenus in Logica sua cap. 9. ‘Dupliciter accipitur subjectum, scilicet secundum existentiam: & sic substantia singularis existens extra animam est sub­jectum accidentium. Vel secundum praedicationem: & sic particulare est subjectum ad universale.’ Et illo secundo modo accipit Philosophus subjectum, quando dicit, Secundas substantia [...]d ci de subjecto: & ita primae substantiae non sunt subjecta realiter subsistentia secundis sub­stantiis, sed sunt subjecta per praedicationem. Ex quo patet, quod quandoque Philosophus non vocat secundas substantias nisi nomina: quia dicit substantias secundas d ci de substantiis primis tanquam de sub­jectis; quod non potest esse nisi per praedicationem: ergo substantia prima in praedicatione est subjectum, & substantia secunda est praedi­catum; sed nulla propositio componitur ex substantiis [...]tra animam; ergo illa substantia prima quae est subjectum propositionis respectu se­cundae substantiae, non est substantia existens extra animam. Propter quod quando dicit Aristoteles quod destructis primis substantiis, &c. non intendit de destructione reali, & consistentia reali; sed intendit de destructione per praedicationem, scilicet per propositionem negativam sub hoc sensu, Quando esse existere non praedicatur de aliquo contento sub hoc communi substantia; quod tun [...] esse existere vere negatur ab illo communi, & ab accidentibus propriis, & proprietatibus illius communis: nihil aliud intendens nisi quod tales consequentiae sunt bonae, Ille homo non est, ille homo non est, & ille homo non est, & sic de singulis; ergo nullus homo est, ergo nullum risibile est, & ita de aliis. Si enim in­telligeret de destructione reali falsum diceret; quamvis enim nullus lapis esset, adhuc hoc genus, lapis, posset remanere, & posser aliquis [Page 78] formare istam propositionem, Nullus homo est lapis; quod non potest facere nisi partes propositionis essent; & per consequens hoc genus, lapis, esset tunc, & tamen d [...] nullo affirmative praedicaretur in proposi­tione mere de inesse, & mere de praesenti.

CAP. XLIII. De proprietatibus substantiae.

VIso quae ponuntur in linea praedicamentali praedicamenti substan­tiae, videndum est de quibusdam proprietatibus substantiae.

Ponit autem Aristot. unam proprietatem in praedicamento sub­stantiae, quam dicit esse communem omni substantiae, scilicet primae & secundae, quod Substantia non est in aliquo subjecto. Quae si intelli­gatur de substantia prima existente extra animam manifesta est, nulla enim talis est in aliquo subjecto. Si autem intelligatur de substantiis primis & secundis quae sunt nomina substantiarum existentium extra animam, sic per hanc propositionem, Substantia non est in subjecto, debet intelligi illa propositio (quae est actus signatus) de nullo no­mine substantiae, proprio vel communi, significative sumpto praedicatur esse in subjecto; sed removetur à quolibet tali significative sumpto esse in subjecto. Unde quaelibet talis vera est, Homo non est in subjecto, Animal non est in subjecto, Socrates non est in subjecto; & sic de aliis: tamen si tales termini supponerent pro se & non pro suis significatis, vere posset dici quod sunt in subjecto; sicut vere dicitur quod sunt partes propositionum, & per consequens quod sunt vel conceptus, vel voces, vel scripturae. Sed contra illud videtur Aristot. esse: Nam de secundis substantiis concedit quod dicuntur de subjecto, & negat eas esse in sub­jecto; sed accipiendo univoce subjectum, non plus competit sibi unum quam aliud. Dicendum est quod Philosophus non univoce accipit; nec hoc est necessarium, sed frequenter utile est propter brevitatem diffor­miter accipere eundem terminum. Unde per tales propositiones nihil aliud intendunt nisi quod nomina communia substantiarum praedicantur de primis substantiis; & tamen de eisdem eodem modo supponentibus quo supponunt in illis actibus exercitis non verificatur esse in subjecto. Unde haec est vera, Socrates est animal, & tamen de animali eodem modo supponente quo supponit in illa, Socrates est animal, non verifi­catur esse in subjecto; quia si sic supponat ly animal, haec erit falsa, A­nimal est in subjecto.

Secunda proprietas substantiae est quod omnibus substantiis secundis, & etiam differentiis, convenit univoce praedicari; quamvis illa pro­prietas non conveniat primis substantiis. Sciendum est autem quod nihil praedicatur univoce, proprie loquendo, nisi quod est commune ad [Page 79] multa, vel natum est significare multa: & ideo substantiae primae quae sunt propriae, & non significantes multa, non praedicantur univoce; se­cundae autem substantiae significant multa: hoc enim nomen homo non significat primo unam naturam communem omnibus hominibus, (sicut multi errantes imaginantur,) sed significat primo omnes homines par­ticulares, sicut authoritate Damasceni, prius ostensum est. Ille enim qui primo imposuit hanc vocem homo ad significandum, videns aliquem hominem particularem instituit hanc vocem homo ad significandum il­lum hominem, & quamlibet talem substantiam qualis est homo ille. Unde de communi natura non oportuit cum cogitare, cum non sit talis natura communis: non tamen haec v [...]x homo est aequivoca, quamvis significet multa aeque primo; quia est signum subordinatum uni con­ceptui, & non pluribus, in significando illos homines plures aeque primo. Tertia proprietas assignatur quod prima substantia significat hoc aliquid, secunda autem substantia significat quale quid. Et ex hac proprietate manifeste patet, quod cum significare hoc aliquid, & quale quid, non competat substantiis extra animam existentibus, sed tantum signis taliura sudstantiarum. Quod substantiae primae & secundae vocantur signa pro­pria & communia substantiarum extra animam existentium; quod con­cedendum est. Est autem advertendum quod significare hoc aliquid non est aliud quam significare unum & non plura: Significare autem quale quid est esse natum significare plura. Et ideo quando dicit Aristot. quod substantiae secundae significant quale quid, non intendit quod secundae substantiae significant aliquam qualitatem, vel aliquid reale adveniens individuo; hoc enim simpliciter falsum est, sicut patere potest ex prae­dictis: sed intendit quod significat plura, & non unum solum; quod evidenter probatur ex litera sua in praedicamentis, sicut patet in ex­positione quam edidi.

Quarta proprietas substantiae est, quod Substantiae nihil est contra­rium. Circa quam sciendum est, quod contrarietas dupliciter acci­pitur. Uno modo pro contrarietate quadam terminorum; illo modo quo dicimus album & nigrum esse contraria, quia impossibile est illos duos terminos, album & nigrum, de eodem & pro eodem simul verisi­cari. Aliter accipitur pro quadam contrarietate rebus conveniente; & sic potest accipi tripliciter, scilicet stricte, large, & largissime. Strictae dicuntur illae res contrariae, quae in eodem subjecto mutuo se expellunt, & partibiliter in eodem subjecto acquiruntur, vel acquiri possunt; saltem naturaliter: & illo modo nulla substantia contrariatur alteri. Large dicuntur illae res contrariae, quae mutuo se expellunt in eodem sub­jecto, quamvis naturaliter partibiliter acquiri non possunt in eodem subjecto primo: & sic formae substantiales sunt contrariae, quia mutuo se expellunt in eadem materia. Largissime dicuntur illa contraria, quae componuntur ex talibus contrariis: &, sic aër & ignis sunt contraris, quia componuntur ex formis substantialibus contratiis. Secundo modo [Page 80] loquendo, substantiae est aliquid contrarium; & etiam tertio modo; sed primo modo substantiae nihil est contrarium. De primo modo lo­quitur Philosophus in praedicamentis. Aliter vero loquitur alibi de contrariis.

Quinta proprietas substantiae est, quod Substantia non suscipit magis & minus: quae sic intelligenda est, quod de nulla una substantia nu­mero potest verificari aliquod commune de genere substantiae cum hoc adverbio magis, & postea cum hoc adverbio minus; nec è converso. Unde non est possibile quod illae duae, vel consimiles, verificentur suc­cessive, Socrates est magis homo nunc quam prius, Socrates est minus animal nunc quam prius. Unde de nullo termino existente in praedi­camento substantiae potest aliquod tale praedicatum verificari, hoc est magis homo, vel hoc est magis animal, nunc quam prius; & hoc est minus animal nunc quam prius: sicut de eodem albo contingit dicere vere, hoc est magis album nunc quam prius.

Sexta proprietas est, quod Substantia, cum sit una & eadem numero, est susceptiva contrariorum successive; sicut idem homo numero est primo niger, & postea albus: haec autem proprietas ita convenit sub­stantiae, quod nulli alii potest convenire, sicut dicit Aristot. in praedi­camentis. Unde dicit Aristot. ibidem sic. ‘Maxime vero substantiae dicitur esse proprium, quod cum sit una & eadem numero sit suscepti­bilis contrariorum: & in al [...]is quidem non habebit quod aliquis pro­ferat quaecunque non sunt substantiae, quod cum sit unum numero, & idem sit susceptibile contrariorum: ut cum color sit unum numero, non erit album & nigrum; neque actio aliqua, cum sit una & eadem, erit prava & studiosa; similiter autem & in aliis quae non sunt substantiae. Substantia vero cum sit una & eadem numero capax est contrariorum: ut quidam homo cum sit unus & idem, aliquando est niger, aliquando est albus; aliquando calidus, aliquando frigidus; aliquando pravus, & studiosus.’ In nullis autem aliis tale aliquid videtur. Ex cuo patet quod intentio A [...]istot. fuit, quod suscipere realiter contraria successive soli substantiae convenit; ita quod impossibile est aliquid aliud à sub­stantia recipere contraria.

Ex quo, tanquam ex principio, sequuntur duo esse de mente Aristot., sive secundum veritatem sint vera sive falsa. Primum est, quod de mente Aristot. non est quod quantitas sit quoddam accidens realiter distinctum à substantia, inhaerens realiter illi, & realiter existens sub­jectum qualitatum corporalium; sicut multi moderni dicunt. Si enim ita esset, sequitur necessario quod aliquid aliud à substantia, existens unum & idem numero, esset susceptivum contrariorum per propriam mutationem; quia illa quantitas recipiet primo unam qualitatem con­trariam, & postea aliam: imo immediatius recipiet contraria, & prius quam substantia, cum substantia secundum eos non fit subjectum im­mediatum qualitatum contrariarum, sed mediatum; nec per conse­quens suscipit contraria nisi mediante quantitate.

[Page 81] Aliud sequitur esse de mente Aristot., quod nullum accidens est sub­jectum alterius accidentis, saltem accidentis habentis contrarium; si enim sic esset, aliud à substantia susciperet contraria successive. Ex quo sequitur, quod est extra mentem Philosophi dicere, quod intellectus & voluntas sunt quaedam accidentia ipsius animae intellectivae, in quibus primo recipiuntur intentiones & volitiones, & tales actus & habitus. Et eodem modo potentiae sensitivae secundum eum non sunt quaedam acci­dentia recipientia aliqua alia accidentia. Sequitur etiam secundum eum, quod relationes non sunt quaedam res distinctae realiter à sub­stantia, realiter existentes in quantitate & qualitate, quae sunt accidentia realiter existentia in substantia. Unde intestio Aristotelis est, quod omne accidens est immediate existens in substantia, ita quod inter sub­stantiam & quodcunque accidens suum nihil est medium in ratione sub­jecti.

Unde Aristot. ut magis explicaret intentionem suam propter dubio­rum remotionem, objicit contra seipsum per orationem & opinionem, quae non sunt substantiae, & tamen videntur recipere contraria. Eadem enim oratio est primo vera, & postea falsa. Et solvens dicit, ‘Quod si quis hoc suscipiat, tamen in modo suscipiendi differt. Nam quae sunt in substantiis, ipsa mutata sunt susceptiva contrariorum; frigi­dum enim de calido factum, mutatum & alteratum est; & nigrum ex albo; & studiosum ex pravo, similiter autem & in aliis unumquod­que mutationem suscipiens susceptibile est contrariorum. Oratio autem & opinio ista quaedam immobilia omnino perseverant. Cum vero res movetur, contrarium fit circa eam; ut quod sed [...]at aliquis: oratio vero permanet eadem: cum vero res suerit mota, aliquando quidem vera, aliquando vero falsa fit. Similiter autem fit in opinione. Qua­propter substantiae tantummodo est proprium, quod secundum sui mu­tationem sit susceptibilis contrariorum.’

Ex solutione illa patet, quod nihil aliud à substantia potest moveri ab uno contrariorum ad reliquum. Quod tamen falsum esset si quantitas esset immediatum subjectum qualitatum, & disserret realiter à substan­tia. Et ideo quod oratio est vera aliquando, & aliquando falsa, hoc non est quia illa oratio mutatur, & aliquando recipit realiter veritatem aliquando falsitatem; sed hoc est propter mutationem alicujus substan­tiae saltem localem. Unde ad evidentiam solutionis sciendum est, quod tam hoc nomen contraria, quam hoc verbum suscipere, accipiuntur aequivoce. Unde hoc nomen contraria, sicut dictum est prius, du­pliciter accipitur ad praesens. Nam uno modo verificatur de aliquibus terminis pro ipsis rebus extra; sicut dicimus quod albedo & nigredo sunt contraria. Aliter accipitur ut verificatur de aliquibus pro terminis; si­cut dicimus quod isti termini, album, nigrum, sunt contraria. Un­de dicimus quod de eodem termino particulariter sumpto possunt verifi­cari contraria, dicendo, Homo est albus, Homo est niger. Quod [Page 82] non potest verificari nisi de terminis tantum. Et contraria illo modo dicta dupliciter accipi possunt, scilicet stricte; & tunc dicuntur con­traria, quia significant res contrarias. Aliter large; & tunc dicuntur illa contraria, quae non possunt de eodem, simul verificari, sed suc­cessive. Similiter suscipere dupliciter accipitur, scilicet per realem inexistentiam, vel per praedicationem. Accipiendo contraria primo modo, & suscipere primo modo, oratio nullo modo suscipit contraria: sed accipiendo contraria secundo modo, scilicet pro terminis, & hoc large, & suscipere secundo modo, sic oratio suscipit contraria; hoc est dicere, oratio non suscipit in se tanquam in subjecto aliqua contraria, sed de oratione praedicantur contraria successive; non quidem contra­ria quae sunt res contrariae mutuo se expellentes, sed termini qui non possunt de eodem, & pro eodem, simul verificari, sed bene successive. Substantia autem suscipit realiter per inhaerentiam contraria in se tan­quam in subjecto: & hoc est quod subdit Aristo. ‘Si quis hoc recipiat, opinionem scilicet & orationem dicens esse susceptibilia contrariorum, (scilicet per realem inhaerentiam) non est verum; quia oratio non re­cipit realiter contraria. Et subdit. 'Oratio namque & opinio suscepti­bilia contrariorum esse dicuntur per praedicationem; scilicet non in eo quod ipsa aliquod contrariorum suscipiat, (supple per realem inhaeren­tiam,) sed in eo quod circa alterum aliqua passio facta sit: nam in eo quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa; non in eo quod capibilis sit contrariorum, similiter autem oratio neque opinio movetur.’ Vult dicere, quod quamvis illa contraria, verum, falsum, successive verificentur de eadem oratione, (sicut illa oratio, tu sedes, manens eadem numero est primo vera, postea falsa,) tamen illa oratio non re­cipit contraria realiter: quia per hoc quod illa oratio est vera vel falsa nihil est realiter in oratione illa magis quam prius fuit; sed ex hoc prae­cise dicitur falsa nunc, & non prius, quia nunc significat aliter esse à parte rei quam est, & prius significavit à parte rei ita esse sicut fuit; unde nunc significat te sedere, & tu non sedes; & ideo est falsa, & prius suit vera, quia prius sedisti, & ita fuit sicut illa significat: & tamen illa oratio nihil recipit in se, nec mutatur in aliquo. Propter quod subdit Aristot. ‘Quapropter non erunt susceptibilia contrariorum cum nulla in eis passio fiat, sive facta sit.’

Ex isto processu evidenter patet quod de intentione sua non est, quod veritas & falsitas propositionum sit quaedam qualitas propositionum, in­haerens eis; si enim ita esset, sequeretur, quod illa propositio, quae ali­quando est vera, aliquando falsa, susciperet contraria. Et sequeretur etiam, quod quandocunque aliquid movetur, & postea quiescit, quod una qualitas nova esset in anima cujussibet formantis talem propositionem, hoc movetur, & alia deperderetur. Imo sequeretur, quod propositio scripta vere alteraretur per hoc quod Musca volat: quae omnia sunt ab­surda & simpliciter falsa. Imo videtur quod in Theologia esset haeresis [Page 83] manifesta. Nam si veritas & falsitas propositionum sunt tales qualitates propositionum, sicut albedo & nigredo sunt qualitates corporales; tunc quandocunque aliqua veritas erit, haee erit vera, Haec veritas est; sicut quandocunque albedo erit, haec erit vera, Haec albedo est. Et eodem modo de qualibet falsitate. Tunc accipiendo falsitatem istius propo­sitionis, Deus de novo aliquid creat, per illam opinionem est una qua­litas propositionis inhaerens sibi, & per consequens est alia res à Deo. Tunc quaero aut ista res potest creari à Deo, vel non potest: si non, ergo est aliquid aliud à Deo, quod à Deo creari non potest; quod est contra Evagelistam Joannem dicentem primo cap. Omnia per ipsum fa­cta suns, & s [...]ne ipso factum est nihil. Si potest creari à Deo de novo, ponatur inesse; tunc erit haec vera, Haec falsitas de novo creatur; & si haec falsitas de novo creatur à Deo, ergo aliquid creatur de Deo; & ultra, ergo haec est vera, Aliquid creatur de novo à Deo: patet ergo quod falsitas non est qualitas talis propositionis. Quid ergo est veritas vel falsitas? Dico quod Aristot. diceret, quod Veritas & falsitas pro­positionum non sunt distinctae realiter à propositione vera vel falsa; & ideo nisi illa abstracta, veritas & falsitas, includant aliqua syncategore­mata, vel aliquas dictiones aequivalentes, haec est concedenda, Veritas est propositio vera, Falsitas est propositio falsa, Falsitas erit veritas. Sed nunquid argumentum praecedens procedit aeque contra hunc modum po­nendi veritatem & falsitatem, sicut contra priorem? Dicendum quod non, quia posito quod haec esset vera, Veritas est propositio vera, & Fal­sitas est propositio falsa, quandocunque haec falsitas erit, haec erit vera, Falsitas est propositio falsa: & concedendum esset quod haec falsitas istius propositionis, Deus creat de novo aliquid, potest à Deo creari de novo; haec tamen est impossibilis, Haec falsitas creatur à Deo; sicut haec est vera, Album potest esse nigrum, haec tamen est falsa & impossi­bilis, Album est nigrum. Et ratio quare haec opinio potest sic dicere, & non praecedens, est ista, quia haec opinio habet dicere quod illa no­mina veritas & falsitas non sunt nomina simpliciter absoluta, sed con­notativa: prior autem habet dicere quod sunt mere absoluta, sicut albedo & nigredo, calor & frigus. Secunda autem opinio est de mente Aristot.; sicut de opinione sua est, quod nulla res realiter per inhae­rentiam suscipit quaecunque contraria, nisi sola substantia. Unde in fine capituli de substantia concludit, 'Quare proprium substantiae est, 'cum sit una & eadem numero secundum sui mutationem susceptibilem 'esse contrariorum. Et de substantia quidem haec dicta sufficiant.

CAP. XLIV. De praedicamento Quantitatis, & quod quantitas non sit res distincta à substantia vel qualitate.

SEquitur autem disserere nunc de praedicamento quantitatis. Circa quod primo sciendum quod hoc commune. quantitas, est intentio animae habens sub se multa contenta, ordinata secundum superius & inferius. Et quia ponitur communiter à modernis quod quaelibet quantitas est quaedam res distincta realiter & totaliter à substantia & qualitate. Ut quantitas continua est unum accidens medium inter sub­stantiam & qualitatem, quae ponitur esse subjective in substantia, & esse subjectum qualitatum. Similiter ponitur quod quantitas discreta est quaedam res distincta à substantiis & qualitatibus: & idem ponitur de loco & tempore. Ideo primo de ista opinione scrutandum est. Volo igitur primo ostendere quod illa opinio est contra mentem Aristot. Se­cundo ponam aliquas rationes contra eam. Tertio recitabo opinionem contrariam, quae mihi videtur esse de mente Aristot., sive sit vera, sive calsa; sive catholica, sive haeretica.

Quod autem illa opinio sit contra mentem Aristot. ostensum est in capitulo praecedenti; quia secundum eum, sicut dictum est ibi, nullum accidens distinctum realiter à substantia est susceptivum contrariorum per sui mutationem. Si autem quantitas esset subjectum accidentis, & subjectum qualitatum, manifestum est quod mutaretur in recipiendo qualitatem; & ita per mutationem sui reciperet in se contraria: quod est contra mentem Aristot. Item de mente Aristot. est 4. Phy. quod aër potest condensari sine mutatione omnium qualitatum, vel aliquarum: unde quando aër condensetur non oportet quod perdat aliquam quali­tatem, vel saltem non oportet quod amittat omnem qualitatem quam habuit prius. Ex que arguo sic. Quando aër condensatur, aut manet tota quantitas praecedens, & praecise illa quae prius; aut non: si sic, Ergo eadem quantitas est nunc minor quam prius; & hoc solum, quia partes quantitatis propinquius jacent nunc quam prius; ergo cum partes substantiae sint eodē modo propinquius jacentes nunc quam prius, & pro­pter aliud non ponitur quantitas, videtur quantitas esse superflua. Si autem non manet tota quantitas quae prius, ergo aliqua pars deperditur; & cum ad corruptionem subjecti corrumpatur accidens ejus, sequitur, quod non omnis qualitas manet; quod est contra Aristot. Item de mente Aristot. est quod omne accidens est in aliquo subjecto primo: ita quod si sit accidens partibile, una ejus pars est in una parte sub­jecti, & alia in alia parte subjecti; sicut tota albedo est in toto cor­pore, & una pars albedinis in una parte corporis, & alia in alia. Et si [Page 85] sit accidens indivisibile, est in aliquo subjecto indivisibili primo. Ex quo arguo sic, quod Punctus non est alia res à linea, nec linea est alia res à superficie, nec superficies alia res à corpore; & eadem ratione corpus non est alia res à substantia & qualitate secundum eum. Quod autem ex praedicto principio sequatur quod puactus non est alia res à linea, probo sic: quia Si punctus esset accidens absolutum, distinctum à substantia, erit in aliquo subjecto primo; aut ergo in substantia, aut in linea. Non in substantia; quia aut in substantia divisibili, aut indi­visibili. Non primum; quia tunc pars esset in parte: & ita punctus esset accidens divisibile, quod ipsi negant. Nec contingit dare secun­dum, quia secundum Aristot. in genere substantiae non est nisi materia, forma, & compositum; quorum quodlibet secundum eum est divisibile. Sic ergo punctus non est accidens indivisibile existens subjective in ali­qua substantia tanquam in subjecto primo: Nec est in lines, nec in parte linea tanquam in subjecto primo, quia linea, & quaelibet pars lineae, est divisibilis; & per consequens non est subjectum primum ac­cidentis indivisibilis. Sic ergo patet quod de mente Aristot. est quod punctus non est accidens indivisibile, absolutum, distinctum realiter à linea. Et eadem ratione nec linea est accidens indivisibile secundum latitudinem, distinctum realiter à superficie. Eadem ratione nec super­ficies est accidens indivisibile secundum profunditatem, realiter distin­ctum à corpore. Et Aristot. non plus ponit corpus, quod est quantitas, esse distinctum realiter à substantia; quam ponit lineam & superficiem distingui à corpore. Propter quod mihi videtur quod de intentione Aristot. est, quod quantitas non est res absoluta, realiter & totaliter di­stincta à corpore. Et ideo contra illa communes opiniones moder­norum intendo aliquas rationes recitare, sive concludant, sive non, va­leant quod valere possunt.

Unde arguo sic. Primo, Omnem rem absolutam priorem alia potest Deus conservare sine mutatione locali ejusdem, & rem posteriorem de­struere: cum ergo, secundum communem opinionem, hoc lignum sit quaedam substantia habens partes, quarum una est sub parte quantitatis inhaerentis toti, & alia pars substantiae ligni est sub alia parte quantitatis, & illa substantialis res sit prior natura illa quantitate inhaerente sibi; poterit Deus sine mutatione locali illius substantiae conservare eam, & destruere illam quantitatem. Quod si sit possibile, ponatur inesse. Quo facto, quaero an illa substantia habet partem distantem a parte, aut non. Si sic, ergo est quanta sine quantitate addita; & per consequens super­fluit illa quantitas. Si non habet partem distantem à parte, prius dista­bant illae partes; ergo sunt mutatae localiter, quod est contra hypo­thesim. Item omne quod per seipsum, & per partes suas intrin ecas, est praesens alicui quanto; ita quod totum est praesens toti, & partes partibus; per semetipsum, & per partes suas intrinsecas habet partem distantem à parte: omne inquam tale perse, & per partes suas est quan­tum: [Page 86] Sed substantia materialis per seipsam, & partes suas, est praesens alicui toti quanto, saltem illi quantitati informanti eam, si sit talis quantitas informans eam: Ergo per seipsam, & partes suas, habet partem situaliter distantem à parte; igitur per seipsam, & partes suas, est quanta. Item quod quantitas non sit tale accidens medium inter substantiam & qualitatem, quae sit subjectum qualitatum, potest probari per Sacramen­tum altaris. Quia si sic, qualitates remanentes in Sacramento altaris es­sent in quantitate subjective; quod falsum est, ut multis videtur; igitur & antecedens: falsitatem consequentis probo, quia tunc illae qualitates non essent per se subsistentes, quod est contra magistrum sententiarum lib. 4. distinctione 20. capitulo primo: qui loquens de sapore colore & hujus­modi qualitatibus, dicit, Quod talia accidentia sunt sibi subsistentia per se. Similiter si quantitas esset subjectum illarum qualitatum, illa quan­titas vere esset ponderosa, alba, & sapida; sed consequens est contra glossam distinctione nona super illud capitulum. Si per negligentiam, ubi dicit glossa quod ponderositas remanet ibi cum aliis accidentibus, & tamen nihil est ibi ponderosum.

Istae rationes probant quod quantitas longa; lata, & profunda, non est res distincta à substantia & qualitate. Quod autem linea non sit res distincta à superficie, probo sic: quia si linea sit aliqua res talis conti­nuans superficies adinvicem, dividatur illa superficies; qua divisa, quae­ro, aut est aliqua linea nova, aut solum illa prior manet? Si est aliqua linea nova, erunt infinitae novae; quia diviso corpore erunt infinitae su­perficies habentes infinitas lineas, ergo divisa superficie erunt infinita puncta terminantia infinitas lineas. Si nulla sit linea nova, ergo solum remanet linea quae praefuit, & non magis cum una parte superficiei quam cum alia: ergo vel remanebit per se, vel remanebit in distinctis locis cum utraque superficie; quorum utrumque est absurdum, ergo & illud ex quo sequitur.

Item si linea sit alia res à superficie, & punctus à linea, ergo Deus poterit conservare lineam, & destruere punctum: quo facto, quaero aut linea est finita, aut infinita? non infinita, manifestum est; ergo finita, & tamen sine puncto; ergo frustra ponitur punctus terminans lineam. Similiter, Deus posset conservare lineam, & destruere omnia puncta: quo facto, adhuc linea esset linea, & per consequens quantitas; & non quantitas discreta, ergo quantitas continua; ergo vere esset continua, quamvis non esset aliqua alia res à partibus lineae copulans partes ad­invicem. Frustra ergo ponuntur talia puncta distincta à linea. Eadem ratione frustra ponuntur lineae distinctae à superficiebus: & eadem ra­tione superficies distinctae à corporibus.

Ideo est alia opinio quae mihi videtur de mente Aristot. sive sit hae­retica, sive catholica, quam volo nunc recitare, quamvis nolim eam asserere: & ideo, quia istam opinionem [...]osui quando scripsi super Phi­losophiam, non scripsi eam tanquam meam, sed tanquam Aristot. ex­positioni [Page 87] magis consonam, ut mihi videtur; & eodem modo sine as­sertione nunc recitabo eam. Est igitur illa opinio quam multi catholici ponunt, & theologi tenent, & tenuerunt; quod scilicet nulla quan­titas est realiter distincta à substantia & qualitate; sive tales proposi­tiones, Substantia est quantitas, Quantitas est qualitas, sint concedendae, sive non. Et de quantitate, quomodo dicitur continua, tenetur per hunc modum; quod scilicet Quantitas continua permanens nihil aliud est, nisi Res una habens partem distantem situaliter à parte: ita quod ly quantitas continua permanens, & illa oratio, aequivalent in signifi­cando, & sunt termini convertibiles; nisi aliquis modus syncategore­maticus, vel aliqua determinatio inclusa aequivalenter impediat con­vertibilitatem, & praedicationem unius de alio. Et ideo eum substantia habeat partem situaliter distantem à parte, & similiter qualitas; aliqu [...] quantitas non erit alia res à substantia & qualitate. Nec videtur mul­tum consonum Theologiae dicere, quod Deus non possit facere illas partes substantiae distare situaliter, nisi aliam rem absolutam conjungat eisdem. Quod si potest facere, vere illa substantia habebit partem distantem à parte sine re absoluta addita eis; & per consequens erit quanta sine re de novo addita. Et idem argumentum potest fieri de qualitate. Et ideo cum substantia possit esse quanta sine quantitate quae sit alia res; & similiter qualitas; talis res media inter substantiam & qualitatem videtur omnino superflua. Propter quod dicunt, quod nulla quantitas est alia à substantia & qualitate; sicut nulla res est habens partem distantem situaliter à parte nisi substantia vel qualitas. Unde de Sacramento altaris dicunt, quod, post consecrationem corporis Christi, una quantitas quae praecessit erat eadem realiter cum sub­stantia panis, & illa non manet: sed praeter illam manet una quan­titas quae est eadem cum qualitate, in qua tamen quantitate non est aliqua qualitas subjective, sed omnia accidentia remanentia post con­secrationem remanent simul cum corpore Christi sine omni subjecto, quia sunt per se subsistentia. Sic ergo dicunt de quantitate continua. De quantitate autem discreta dicunt, quod numerus nihil aliud est quam res numeratae. Unde dicunt quod sicut unitas non est accidens additum rei quae est una; ita numerus non est aliquod accidens, ad­ditum rebus quae sunt numeratae. Quod autem unitas non sit accidens additum rei quae est una, potest sic ostendi. Quia si sit accidens, se­cundum omnes oportet quod sit accidens absolutum, vel respectivum: sed non est accidens respectivum, quia nullum terminum realem habere potest. Unde ad hoc quod aliquid sit unum, non oportet quod sit ali­cujus unum, nec quod sit alicui unum, & sic de aliis casibus sub quibus dicitur aliquid ad aliud. Nec est accidens absolutum; quia tunc vel esset qualitas, quod patet esse falsum; vel quantitas, & tunc vel con­tinua, vel discreta, quorum utrumque patet esse falsum. Relinquitur ergo quod unitas non est aliquod accide [...] realiter distinctum ab uno, [Page 88] additum sibi, & eadem ratione nec numerus erit accidens additum rebus numeratis. De loco etiam & tempore dicunt, quod non sunt res aliae: sed hoc in lib. Phys. tractatum est. De oratione dicunt, quod non est nisi voces prolatae. Istis visis habent positores hujus opinionis ponere, quod punctus, linea, superficies, corpus, et numerus non sunt res tota­liter et realiter distinctae, nec inter se, nec à substantia et qualitate. Ve­runtamen secundum eos, non obstante identitate omnium illorum quae importantur, omnia illa praedicabilia sunt distinctae species quantitatis. Aliqua enim praedicabilia habent eadem penitus fignificata, et tamen in tantum distinguuntur quod praedicatio unius de alio est impossibilis: sicut isti termini homo et homines idem significant, et tamen haec est im­possibilis, Homo est homines: ita est in proposito, quod licet ista easdem res significet, tamen sunt distinctae species, et distincta praedicabilia.

CAP. XLV. De quibusda [...] objectionibus contra praedictam opinionem.

UT autem magis pateat intentio sic opinantium, ponendae sunt a­liquae objectiones propter quas videtur quod praedicta opinio sit contra mentem Aristot. et suorum sequacium. Primo videtur Philosophus oppositum dicere in lib. praedicamentorum, ubi dicit, quod Album non est quantum nisi per accidens; si tamen qualitas esset quanti­tas, album esset quantum per se, imo esset per se quantitas. Item. 5. meta. videtur dicere idem per hunc modum dicens, ‘Secundum vero accidens dictorū quantorū, haec quidē sic dicuntur sicut dictum est, quod mu­sicum est quantum,’ & album est quantum; quia per se quidem quantum est cui insunt. Ex quo sequitur quod album inest alicui quod est quantum per se, et album est tantum quantum per illud. Item ibidem ‘Alia dicuntur secundum se quanta, alia secundum accidens; ut linea quantum ali­quid secundum se est, musicum vero sedundum accidens.’ Item Aristo. in praedicamentis ponit, quod aliquae sunt quantitates habentes positio­nem, quarum partes copulantur ad aliquem terminum communem; sicut partes lineae ad punctum, partes superficiei ad lineam, & partes corporis ad superficiem: sed partes alicujus totius non copulantur ad ali­quam partem ejusdem totius; ergo punctus distinguitur à linea, et linea à superficie, et superficies à corpore. Item in lib. posteriorum di­cit, quod Punctus est indivsibilis: quod non competit lineae nec super­ficiei. Item vult quod unitas sit indivisibilis; et per consequens non est linea nec superficies, nec corpus: ergo est aliquid praeter numerum, quia unitas non est numerus. Item primo physicorum Philosophus contra Parmenidem et Melissum probans, plura esse dicit: Si sub­siantia et quantitas sunt, duo sunt, et non unum, quod non esset si substantia esset quantitas.

[Page 89]Sed istis non obstantibus mihi videtur quod praedicta opinio s [...]qui­tur ex principiis Airistot. sive sit vera sive falsa. Est tamen intelli­gendum primo, quod Philosophus in diversis locis aequivoce utitur istis vocabulis per se, et per accidens. Quantum autem ad praesens sufficit, Aristot. in locis allegatis non accipere per se, & per accidens, ita generaliter sicut accipit primo posteriorum: sed illam propositionem di­cit esse per se, quae vera est, et similiter cum hoc praedicatum nihil connotat, quin aliquid consimile consimili modo significandi con­notatur per substantiam; ita quod evidentem contradictionem inclu­dit illam propositionem esse falsam simul cum veritate propositionis enuntiantis esse de subjecto: vel propositionem per se veram vocat illam praecise, in qua praedicatur pars definitionis de definito, vel definitio de definito, vel idem de se, vel synonymum de synonymo. Aliam autem propositionem vocat per accidens. Et per istud patet ad illas instantias. Quando enim Philosophus dicit quod album non est quantum, nisi per accidens; intendit dicere, quod haec est per accidens, Album est quan­tum, propter hoc quod hoc praedicatum quantum, connotat vel signat partem distare à parte, hoc autem subjectum album, nihil tale significat: propter quod hoc praedicatum, quantum, non debet poni in desinitione albi, nec è converso: cum hoc tamen stat quod album vere et realiter sit quantum; et similiter, quod sit vere quantitas. U [...]de Philosophus non plus intendit quod album est quantum, quam quod album est quantitas: sicut ergo vere et realiter album est quantum quamvis per accidens; ita vere et realiter, secundum intentionem Phi­losophi, album est quantitas, quamvis per accidens.

Quod autem haec sit intentio Aristot. patet ubi prins. Unde post­quam enumeravit species quantitatis, et disserentias earum dicit sic. Proprie autem quantitates sunt hae solae quas dicimus; ali [...] autem om­nia secundum accidens: ad haec autem aspicientes, et alia dicimus quantitates esse; ut multum album dicimus, eo quod superficies mul­ta sit. Ex quo patet quod de aliis ab illis ibi numeratis vere dicitu [...] hoc praedicabile quantitas; ut album vere dicitur quantitas, quamvis non per se, sed per accidens. Unde dicit, 'Ad haec a [...]picientes, et alia dicimus quantitates esse, igitur de aliis dicitur hoc nomen quantitas, quamvis non per se, sed per accidens. De illis autem dicitur proprie et per se; quia hoc praedicabile quantitas ponitur in definitione eorum: non sic autem ponitur in definitione albi, nec musici, nec hominis, nec lapidis. Unde sciendum est, quod nunquam Philosophus facit distin­ctionem quantum ad significationem inter illa duo nomina, quoram unum est abstractum et aliud concretum, quantum et quantitas; sed quicquid concedit de uno hoc concedit de reliquo, et indifferenter ponit unum vel aliud. Unde apud eum sunt synonyma, nisi forte abstractum includat aliquod syncategorema vel aliquam aliam dictionem aequiva­lentem. Per idem patet ad Secundam authoritatem, quod quando dicitur [Page 90] quod album et musicum dicuntur quanta per accidens, intelligatur quod illae propositiones Album est quantum, et Musicum est quantum, et con­similes non sunt per se; ita quod in eis praedicetur pars definitionis de definito. Et cum dicit quod sunt quanta per illud cui insunt, non accipit inesse per realem inexistentiam, sed per praedicationem. Unde haec non est vera, Album est quantum, nisi quia superficies quae praedi­catur de albo est quanta. Et propterea quia album praedicatur de super­ficie vel è converso, ideo haec est vera per accidens, Album est quantum. Per hoc etiam ad aliam authoritatem patet quod ideo dicit, alia esse quanta per se, puta lineam, corpus, & hujusmodi; quia tales propositiones sunt per se, Linea est quantitas, Corpus est quantitas, & hujusmodi. Alia autem sunt quanta per accidens; quia tales propositiones sunt per ac­cidens, Album est quantitas, Musicum est quantitas. Ad Aliud de prae­dicamentis dicendum est, quod non est mens Philosophi dicere, quod quantitates habentes propositionem habeant partes copulatas ad aliquam rem distinctam totaliter ab illis partibus, quia tale rei secundum eum non posset substantiam assignari: Oporteret etiam quod esset per se in genere, cum non possit poni pars alicujus in genere existentis; & ita esset quantitas, vel substantia, vel qualitas, quorum quodlibet patet esse falsum. Sed intendit Philosophus quod una pars extenditur ad aliam, ita quod nihil penitus est medium inter illas duas partes. Et sic patet quod est de ratione continui permanentis quod partes sint ad se protensae mutuo; ita quod si una non sit protensa usque ad aliam non erit ex eis unum continuum. Et ista est differentia inter quantitatem continuam & discretam secundum Aristot. quia ad quantitatem dis­cretam nihil refert an illa quae constituunt illam sint distincta loco & situ, vel non: an etiam inter illa sit medium, vel non. Unde ad hoc quod duo homines sint duo, nihil refert an inter illos sit medium, vel non: ita enim sunt duo quando nihil est medium inter eos, sicut quando distant per centum leucas. Nec in aliquo, propter illam distantiam vel propinquitatem variatur praedicatio hujus praedicati Duo de istis: imo si simul essent in eodem loco essent duo, sicut si non sint in eodem loco. Non sic autem est de partibus continui, quia ad hoc quod partes sint con­tinuae adinvicem, oportet quod nihil sit medium inter illas, & quod una sit protensa usque ad aliam; & tamen quod distent situ & quod faciant unam rem numero, quia aliter non sunt continuae. Si enim non constituant unam rem numero, vel non sint usque ad se protensae, vel non sint distantes situ & loco, non sunt continuae. Nullum autem praedictorum requiritur ad quantitatem discretam, propter quod dicit Aristot. quod partes continui copulantur ad aliquem terminum com­munem; hoc est, quod sunt ad se protensae, & simul cum hoc quod non sunt in eodem loco, in tantum quod si esset aliquod indivisible terminaret utrumque. Non autem sic est de quantitate discreta, quia partes ejus non sunt necessario mutuo protensae ad se: imo possunt ita [Page 91] constituere quantitatem discretam si aliquid sit medium, sicut si nihil sic medium. Propter idem dicit quod partes quantitatis continuae haben [...] positionem; quia ad hoc quod sint partes continuae oportet quod situ­aliter distet una ab alia, ita quod contingat vere dicere quod una pars est ibi, & alia hic, & alia alibi. Ad quantitatem vero discretam non requiritur talis distantia situalis, sicut dictum est. Unde materia & forma sunt duae res, & tamen situaliter non distant. Ad Aliud quando dicit Philosophus punctum esse indivisible, dico quod loquitur secundum opinionem famosam, vel loquitur conditionaliter; quod scilicet punctus esset indivisibilis si esset alia res à quantitate: Vel per illam proposi­tionem, Punctus est indivisibilis, intendit quod una pars continui pro­tenditur ad aliam sine aliquo indivisibili medio inter illas partes. Sicut per illam, Partes lineae copulantur ad terminum communem, intendi [...] illam, Partes lineae protenduntur ad se sine aliquo medio intercepto. Ad Aliud dicendum est, quod Philosophus non intendit quod unitas sit quae­dam res omni parte carens; quia nulla res talis potest esse in istis in­ferioribus secundum eum: sed per illam propositionem, Unitas est in­divisibilis, intendit istam, Illud quod unum est non est plura. Et quod haec est intentio sua declaravi per eundem secundo Phys. ideo caus [...] brevitatis hic omitto. Ad Ultimum dicendum est, quod Philosophus non intendit probare multa esse si substantia & quantum sunt, per hoc scilicet quod substantia non est quantitas: sed per hoc quod impossibile est quod aliquid sit quantum nisi contineat partium pluralitatem: & ita necessario si substantia & quantum sunt, multa sunt, quia scilice [...] partes istius quanti sunt. Et hoc sufficit contra antiquos.

Sic ergo dico quod intentio Aristot. fuit negare omne indivisibile in istis inferioribus, nisi forte ponat animam intellectivam indivisibilem. Voluit enim ponere quod omnis res est substantia vel qualita [...]. Et si invenietur aliquando dicere substantiam non esse quantitatem, vel qua­litatem non esse quantitatem, intendit quod haec propositio non est pe [...] se, Substantia est quantitas, nec etiam illa est per se, Qualitas est quan­titas; & hoc quia si hoc nomen Quantitas, accipitur pro quantitate continua permanente, connotat unum partem situaliter distare ab alia; non sic autem hoc nomen Substantia vel Qualitas. Dico ergo quod in­tentio Aristot. & illorum multorum fuit quod omnis quantitas non est aliqua res totaliter distincta à substantia & qualitate; nec punctus, li­nea, superficies, & corpus, sunt inter se secundum se tota distincta. Te­nentes autem communem opinionem modernorum dicerent, quod pun­ctus est aliqua res totaliter distincta à linea, copul [...]ns & continuans partes lineae adinvicem: Linea autem est alia res à superficie, con­tinuans & copulans partes superficiei: & Superficies est alia res à cor­pore, continuans & copulans partes corporis adinvicem. Numerus quo­que est alia res à rebus numeratis, & accidens existens in eis. E [...] si­militer oratio est alia res à voce prolata, & quantitate ejus. Idem etiam [Page 92] dicerent de loto et tempore, quod sunt distinctae res inter se ab omnibus supradictis.

CAP. XLVI. De his quae ponuntur in praedicamento quantitatis, secundum opinionem ponentem quantitatem non distingui à sub­stantia & qualitate.

VIsa varietate opinionis circa diversitatem et identitatem quanti­tatis à substantia et qualitate secundum utramque opinionem; vi­dendum est de illis quae ponuntur in genere quantitatis. Et primo secundum opinionem primam, quae mihi videtur esse Philosophi, Unde secundum illam opinionem dico, quod omne illud per quod potest responderi ad quaestionem factam per quantum, est in genere quanti­tatis. Et accipio hoc nomen quantum interrogativum, secundum quod est commune et generale ad quantum stricte sumptum, et ad quot. Potest autem tale interrogativum quaerere de pluribus, ita quod interro­gativum est etiam expressivum plurium; sicut si quaeratur, Quot sunt hic intus; et tunc illud per quod respondetur ad talem quaestionem est inter quantitates discretas numerandum, quia scilicet exprimit plura­litatem; ut si quaeratur, Quot sunt isti homines, et respondeatur tres, illud quod respondetur exprimit plura; ideo etiam illo modo oratio est quantitas discreta. Quaerendo de oratione quanta est, intelligitur quantum ad pluralitatem syllabarum. Aliter autem contingeret aequa­liter quaeri de una litera, et de una syllaba, cum possit esse brevis vel longa; et ideo illud per quod respondetur dicitur esse expressivum plu­rium, et propter hoc inter quantitates discretas connumerabitur. Si autem interrogativum quantitatis non est expressivum plurium; oportet quod sit expressivum unius habentis plures partes distantes situaliter ab­invicem; et tunc vel exprimit distantes secundum longitudinem, et sic est linea; vel secundum latitudinem, et sic est superficies; vel se­cundum profunditatem, et sic est corpus: vel quaerit de loco et tem­pore, et sic sunt locus et tempus, quae quodammodo reponuntur in genere quantitatis.

Ad cujus evidentiam sciendum quod locus & tempus non ita pertinent ad genus quantitatis sicut alia; sed de tempore et loco diversa ratio quaerenda est. Unde tempus ideo non ponitur per se in genere quan­titatis sicut alia, quia tempus non significat praecise existentia in re­ [...]um natura sicut alia. Unde linea, superficies, corpus, et numerus signi­fic [...]t praecise res existentes, non consignificando vel connotando ali­quid nisi rem existentem. Tempus autem sicut et motus connotat rem n [...]n existentem vel in actu, vel in potentia. Unde secundum illam opi­nionem tempus non est alia res à motu, nec motus est alia res realiter [Page 93] distincta à rebus permanentibus: imo motus non importat aliud nisi quod una res habet unam rem post aliam, vel quod una conjungitur uni post aliam, vel quod conjungeretur sibi si alia res quiescens esset sibi approximata. Et ideo motus non est res realiter distincta à rebus per­manentibus, & eodem modo nec tempus; & propter hoc non ponitur tempus, nisi quasi per accidens, vel quasi passio rerum permanentium ex­istentium in genere quantitatis; sicut etiam ponitur vel poni potest mo­tus in genere quantitatis, sicut ponit Aristot. 5. Met.

De loco autem alia ratio danda est. Unde locus non est per se in ge­nere quantitatis; quia locus non est aliquid distinctum à superficie, & simul cum veritate propositionis enuntiantis locum de aliquo subjecto, non potest locus cum variis determinationibus connotantibus quanti­tatem successive verificari de eodem, absque consimili variatione super­ficiei, lineae, vel corporis. Verbi gratia, Sit haec modo vera, A est locus, stante illa veritate, A est locus, non possunt verificari tales propositiones successive, A est major locus, A est minor locus, A est long [...]or locus, A est brevior locus, & sic de consimilibus: nisi tales etiam successive verifi­centur, A est major superficies, A est minor superficies; vel A est major linea, A est minor linea; vel A est majus corpus, A est minus corpus; & ita de similibus.

Ex istis patet ratio quare non obstante quod illa opinio ponat quod linea, corpus, superficies, non sunt res distinctae; sic nec locus distin­guitur ab eis, tamen magis pertinent ad genus quantitatis quam locus; quia non obstante quod significent eandem rem, possunt tamen tales ve­rificari successive, A est longius, A est brevius; quamvis tales non ve­rificentur, A est latius, A est minus latum, A est profundius, A est minus profundum. Et per hoc patet etiam quod Locus est distinctum praedi­cabile a linea, superficie, & corpore; sicut illa sunt distincta inter se. Ex praedictis etiam colligi potest, quod prima & essentialior divisio & distin­ctio eorum quae sunt in genere quantitatis sumitur per hoc, quod illud per quod respondetur ad quaestionem factum per quantum, large accipiendo quantum, vel est expressivum plurium, & sic est numerus; vel est ex­pressivum unius compositi ex pluribus situaliter distantibus, & sic su­mitur magnitudo, quae dividitur in lineam, superficiem, & corpus. Et ita nec oratio, nec tempus, nec locus continentur sub praedicta divisione; sed magis sunt passiones vel accidentia eorum.

Et illo modo dividendi utitur Philosophus 5. Met. ubi enumerando illa quae sunt quanta per se & primo, non ponit nisi lineam, super­ficiem, numerum, & corpus. Unde describens quantum, dicit sic. ‘Quantum vero dicitur quod est divisibile in ea quae insunt, quorum utrumque aut singulum unum aliquid & hoc aliquid natum est esse.’ Per primam particulam scilicet divisibile in ea quae insunt, excluduntur tempus oratio & motus, quia quodlibet illorum importat aliquid quod non est, vel importat quod est negative; & hoc vel respectu alicujus, [Page 94] vel simpliciter. Et ille modus loquendi est Anselmi de casu diaboli, qui est multum necessarius in diversis difficultatibus; & propter hoc illa non ponuntur primo quanta. Per secundam particulam possunt ex­cludi omnia accidentia, omnes formae, & omnes materiae, quia talia non sunt nata esse hoc aliquid. Sed tunc accipitur quantū stricte, pro Illo scilicet quod est per se existens non in existens alteri, ne (que) tanquam pars ne (que) tanquam accidens; & sic secundum illam opinionem sumendo quan­tum stricte sola substantia composita ex materia, & forma, vel etiam se­cundum Aristot. corpus caeleste, est quantum. Et ideo Philosophus postea enumerando ea quae sic dicuntur quanta, dicit sic: ‘Multitudo autem quantum aliquid est si numerabilis fuerit; magnitudo autem si men­surabilis fuerit. Dicitur autem magnitudo Quoddam divisibile po­testate in continua: Magnitudo autem quae quidem ad unum continua, longitudo; quae quidem ad duo, latitudo; quae autem ad tria, pro­funditas; horum autem pluralitas finita, numerus.’ Ex quo patet quod illa quatuor lineam, superficiem, corpus, & numerum, per se ponit in genere quantitatis: & nec tempus, nec orationem, nec locum propter rationes prius positas.

Post praedicta sciendum est eorum quae ponuntur in genere quanti­tatis, quaedam sunt per quae convenienter respondetur ad quaestionem factam per quantum, & sic Bicubitum tricubitum duo tria, & sic de consimilibus, sunt in genere quantitatis. Alia dicuntur in genere quan­titatis, quia sunt communia per se primo modo ad talia; & sic linea superficies corpus & numerus sunt in genere quantitatis.

CAP. XLVII. De proprietatibus quantitatis juxta praedictam opinionem.

JUxta praedictam opinionem videndum est de proprietatibus quanti­tatis. Unde ponit Aristot. tria esse propria quantitati, quorum pri­mum est, quod Quantitati nihil est contrarium, sicut linea non est contraria ad superficiem, nec bicubitum contrariatur tricubito. Sed ex hac proprietate videtur evidenter haberi quod quantitas non est sub­stantia, nec qualitas; quia si quantitas esset qualitas, cum alicui qua­litati aliquid sit contrarium, Quantitati aliquid esset contrarium. Ad hoc dicendum est, sicut dictum est prius, istum terminum contrarium multipliciter accipi posse. Veruntamen Philosophus in negando quan­titati aliquid esse contrarium, accipit contrarium pro termino aliquo im­portante res contrarias alii praecise, quae scilicet ideo dicuntur contrariae, quia non possunt simul in eodem existere, sed successive & simul cum hoc partibiliter acquiri possunt. Sic autem accipiendo contraria mani­festum est quod nulla per se in genere quantitatis contenta contrari­antur. [Page 95] Nam nullum est concretum de genere quantitatis, cujus quod­libet significatum vel consignificatum contrariatur vel repugnat signifi­cato vel consignificato alterius: patet inductive. Et ita concederent sic opinantes quod hoc est verum, quod Alicui quantitati aliquid contra­riatur, accipiendo contrariari pro repugnare realiter in esse eidem simul, quamvis non successive. Haec tamen est vera, Nulla contenta per se in genere quantitatis contrariantur; quia isti termini bicubitum tri­cubitum non contrariantur; nec isti, duo & tria; nec isti, linea super­ficies; & sic de aliis. Licet albedo tricubita contrarietur nigredini bicubitae, quia bicubitum significat albedinem eodem modo quo signi­ficat nigredinem. Dicendum est ergo quod intentio Aristot. est quod haec est vera, Quantitas quantitati contrariatur, si termini supponant pro re extra: tamen haec est vera, Nulli termini per se contenti in genere quantitatis contrariantur, sic quod semper important res contrarias. Et illam propositionem intendit Aristot. quando dicit, quod Quantitati nihil est contrarium.

Secunda proprietas est, quod Quantitas non suscipit magis & minus, hoc est, Nullum contentum in genere quantitatis praedicatur de aliquo aliquando cum hoc adverbio magis, aliquando cum hoc adverbio mi­nus; sic quod aliqua res est aliquando magis bicubita, ad modum quo dicimus quod hoc corpus est aliquando magis album, & aliquando minus album; nec dicimus quod illa tria sunt magis tria quam alia tria, sicut dicimus quod hoc est magis album quod illud.

Tertia proprietas est quod Quantitas dicitur esse aequalis vel inaequa­lis alteri quantitati; sicut unum corpus dicitur esse aequale vel inaequa­le alteri; similiter est in aliis. Ex ista proprietate patet quod non est intentio Philosophi negare qualitatem esse quantitatem. Nam secun­dum Philosophum haec proprietas est maxime propria quantitati, & per consequens est convertibilis cum quantitate: ergo de quocunque dicitur haec proprietas de eodem dicitur quantitas. Sed haec est vera simpliciter quamvis non sit per se vera, Unum lignum est aequale al­teri, & Una nigredo est aequalis alteri nigredini: ergo similiter haec est vera, Una substantia est quantitas, & Una qualitas est quantitas, quamvis sit per accidens. Nec valet dicere quod non omne aequale vel inaequale est quantitas, quia non est proprie proprium quantitati esse aequale vel inaequale; sed est proprium quantitati quod Secundum quan­titatem aliquid dicitur aequale vel inaequale. Quia non dicit Philosophus quod secundum quantitatem aliquid dicitur aequale vel inaequale; sed dicit quod est proprie proprium quantitati quod Quantitas est aequalis vel inaequalis. Unde dicit sic, ‘Proprium est quantitati maxime, quod Aequale vel inaequale dicitur, singulum enim earum quae dictae sunt quantitatum & aequale vel inaequale dicitur; ut Corpus aequale vel in­aequale dicitur, & Tempus aequale vel inaequale; similiter autem & in aliis singulis quae dicta sunt aequale & inaequale dicitur.’ Ex istis verbis [Page 96] apparet quod dicit illas quantitates esse aequales vel inaequales: & non aliquid secundum eas esse aequale vel inaequale. Et ideo dicendum est, quod sicut albedo vel substantia est aequalis vel inaequalis alteri, quamvis per accidens: ita substantia, secundum opinionem Aristot. & similiter qualitas est quantitas, quamvis per accidens. Nec istis obstat illud quod postea dicit Philosophus, quod in aliis praedicamentis non dicitur aliquid aequale vel inaequale, quia non intendit negare quin de contentis in aliis praedicamentis praedicetur aequale vel inaequale: sed intendit dicere quod de aliis non dicitur per se aequale vel inaequale, sed per ac­cidens tantum. Et hoc insinuat cum dicit, ‘In caeteris vero quae quantitates non sunt (supple per se) non multum videtur aequale vel inaequale dici; quia de illis non per se, sed solum per accidens aequale vel inaequale dicitur.’ Cum hoc tamen stat quod vere de aliis dicitur aequale vel inaequale. Et eodem modo quantitas praedicatur de eisdem.

CAP. XLVIII. De proprietatibus quantitatis secundum opinionem ponentem quantitatem rem absolutam aliam à substantia & qua­litate.

SEcundum autem opinionem quae ponit quantitatem rem absolutam à substantia & qualitate; & quod punctus, superficies, linea, & corpus, inter se realiter distinguuntur; nunc aliqualiter dicendum est. Unde secundum opinionem istam dimensiones sunt quaedam res informantes substantias, & sustentantes qualitates corporales; ita quod substantia non est dimensio sed est subjectum dimensionum. Et tunc quantitas vel habet partes copulatas ad aliquem terminum communem; vel non habet partes copulatas ad aliquem terminum communem. Si detur primum, vel illae partes sunt permanentes, & tunc vel sunt ex­tensae secundum longitudinem tantum, & sic est linea; vel secundum longitudinem & latitudinem, & sic est superficies; vel secundum longi­tudinem, latitudinem & profunditatem, & sic est corpus. Locus à multis ponitur esse idem realiter cum superficie. Si autem non omnes partes sunt permanentes, sic est tempus. Si vero partes non copulantur ad aliquem terminum communem, vel ergo illae partes sunt perma­nentes, & sic est numerus; vel non sunt permanentes, & sic est oratio: ita ponuntur in genere quantitatis linea, superficies, corpus, locus, tempus, numerus, & oratio. Punctus autem & instans, & unitas non ponuntur in genere quantitatis per se sed per reductionem. Aliter autem dividitur quantitas, quod quaedam est habens positionem, & sic sunt illae species linea, superficies, corpus, & locus. Quaedam autem non est habens positionem, & sic sunt illae species tempus, numerus, & oratio.

[Page 97]Prima autem proprietas quantitatis est non habere contrarium; quia licet qualitas existens subjective in quantitate habeat contrarium, illa tamen quantitas non habet contrarium, sicut inductive patet.

Secunda proprietas est quod quantitas non suscipit magis nec minus, quia una quantitas non est magis quantitas quam alia.

Tertia proprietas est quod secundum quantitatem aliquid contingit aequale vel inaequale dici; ita quod illa quantitas per se & primo est aequalis vel inaequalis, & secundario & per aecidens substantia susten­tans quantitatem, & qualitas existens in quantitate subjective, est aequalis vel inaequalis. Et de quantitate ista sufficiant.

CAP. XLIX. De praedicamento relationis sive ad aliquid, & quod re­latio non sit distincta ab absolutis.

TErtium praedicamentum quod ponit Aristoteles vocatur relatio, sive ad aliquid. Et est primo sciendum quod sicut sunt opi­niones contrariae de quantitate, ita sunt contrariae opiniones de ad aliquid, sive de relatione. Quidam enim ponunt quod relatio non est alia res extra animam distincta realiter & totaliter à re absoluta, & à rebus absolutis. Et de illa opinione reputo fuisse Aristot. & alios se­quentes ipsum. Alii autem ponunt quod relatio est quaedam res, quae non plus est res absoluta quam homo sit asinus: sed est distincta re­aliter & totaliter à re absoluta, & à rebus absolutis. Et de illa opi­nione sunt multi Theologi, quam aliquando credidi esse opinionem Aristotelis; sed nunc mihi videtur, quod opinio contraria sequitur ex principiis suis. Unde materiam de relativis volo primo prosequi se­cundum opinionem primam: Secundo secundum opinionem secundam. Tractando autem istam materiam juxta primam opinionem, Primo po­nam modum ponendi; & ostendam quod opinio illa est Aristot. Secundo confirmabo eam per alias rationes. Et Tertio objiciam contra eam, & respondebo eo modo quo responderet Aristoteles ut mihi videtur. Quarto prosequar de illis quae in isto praedicamento ponuntur.

Est autem opinio illa quod praeter res absolutas, scilicet substantias & qualitates, nulla res est imaginabilis nec in actu nec in potentia; ve­runtamen illas easdem res diversa nomina diversimode significant. Quia Aliqua nomina sic sua significata significant, quod absolute pessunt de aliquo praedicari absque hoc quod addatur eis casus obliquus alterius dictionis; sicut aliquis est homo, quamvis non sit alicujus homo; & sic de aliis casibus obliquis. Alia nomina sic sua significata significant, quod de nullo verificari possunt nisi vere & convenienter posset addi els casus obliquus alterius dictionis; sic impossibile est quod aliquid sit [Page 98] pater, nisi sit alicujus pater, & impossibile est quod aliquid sit simile, nisi alicui fit simile; ita quod ista nomina, pater, filius, causa, simile, & hujusmodi, de nullo possunt affirmari vere si significative sumantur, nisi vere & convenienter possit eis addi respectu ejusdem aliquis casus obliquus. Et omnia talia nomina vocantur nomina relativa. Et se­cundum unam opinionem omnis res pro qua potest tale nomen sup­ponere in propositione vera, est vera relatio; si ly relatio, non sit nomen secundae impositionis vel intentionis, sed nomen primae intentionis. Et sic haec est vera, Homo est relatio, Socrates est relatio, ex hoc ipso quod Socrates vel homo est similis vel pater alterius.

Et quamvis secundum usum Theologorum oporteat concedere, quod aliqua res extra animam, quae non est signum incomplexum alterius ex quo nata est componi propositio, sit relatio: tamen puto quod Aristot. nihil ponit relativum, nec ad aliquid, nec relationem, nisi solum nomen ex quo nata est propositio mentalis, vel vocalis, vel scripta componi. Et ideo secundum opinionem Aristot. ut existimo sive ad aliquid, sive re­latio, sive relativum est nomen secundae intentionis, sive impositionis; & non nomen primae impositionis, sive intentionis. Et ideo secundum suam opinionem non debet dici sive concedi, Homo est relatio, vel Al­bedo est relatio: sed debet concedi quod hoc nomen Pater, est re­lativum, & non Ille qui est pater. Et quod illa opinio sit Aristot. potest persuaderi. Quia Philosophus in praedicamentis diffiniens ad aliquid dicit. ‘Ad aliquid talia dicuntur quaecunque hoc ipsum quod sunt alio­rum dicuntur, vel quodlibet aliter ad aliud.’ Et exemplisicat quo­modo aliquid dicitur ad aliud diversimode; quia aliquid sub habitudine casus genitivi, dativi, vel ablativi. Ex quo arguo sic. Nihil dicitur alterius sub habitudine casus genitivi vel sub alio casu nisi nomen: Sed omne ad aliquid dicitur ad aliud sub aliqua tali habitudine casuali: Ergo omne ad aliquid est nomen. Unde etiam omnes expositores dicunt quod ad aliquid sub aliqua habitudine casuali ad aliud dicitur: tale autem non nisi nominibus competere potest. Relinquitur ergo se­cundum Philosophum, quod ad aliquid est nomen importans suum significatum sic quod non potest pro eo supponere, nisi convenienter sibi posset addi aliquis casus obliquus: Nec valet dicere quod Philo­sophus illam definitionem relativorum reprehendit versus finem capi­tuli; quia Philosophus ibidem non intendit quod illa definitio ab ali­quibus relativis removetur: sed dicit ibidem quod illa definitio convenit omnibus relativis, non tamen est convertibilis, sed est in plus, sicut patebit inferius. Et ita omne relativum secundum eum est tale nomen, sicut patet per ipsum ibidem. Propter quod etiam patet, ut ibidem, quod primas substantias & secundas vocat nomina substantiarum, quia aliquas substantias ponit quae dicuntur aliorum; sed res illae non dicuntur aliorum quamvis sint aliorum, sed nomina tantum.

Item Philosophus in praedicamentis ponit quod omnia relativa di­cuntur [Page 99] ad convertentiam si convenienter assignentur. Ubi etiam ponit quod ubi deficiunt nomina, licitum est fingere nomina ad quae alia re­lativa dicuntur. Ex istis ergo patet quod ita non assignamus nisi nomina, sicut non utimur nisi nominibus: ergo cum assignamus no­mina relativa, ipsa nomina erunt relativa. Praeterea secundum in­tentionem Philosophi nos fingimus relativa ad quae dicuntur alia; sed non fingimus nisi nomina; ergo ipsa nomina sunt relativa. Et si di­catur secundum Philosophum quod non fingimus relativa, sed nomina relativa. Unde dicit Philosophus aliquotiens, ‘Et forte nomina fingere necesse est, si non fuerit nomen impositum ad quod convenienter assig­naretur.’ Ubi videtur velle quod possumus fingere nomen relativum & non ipsum relativum. Sed istud non valet ad intentionem Philosophi, quia ipse intendit quod fingimus ipsum relativum; quando enim non est nomen impositum relativo ad assignandum correspondens alteri relativo, tunc licitum est fingere nomen relativum. Unde dicit quod necesse est fingere si non fuerit nomen impositum ad quod convenienter assignetur, & per consequens ad nomen fictum assignatur relativum; sed non contingit assignare nifi nomen, ergo ipsum nomen est rela­tivum. Et hoc idem patet per eundem ibidem. Nam postquam ex­emplificavit quomodo relativa aliqua dicuntur ad convertentiam, sub­dit, ‘Similiter autem & in aliis, sed casu aliquotiens differunt secun­dum locutionem.’ Ex quo patet quod dicit relativa casu differre: sed sola nomina differunt casu: ergo secundum eum sola nomina sunt re­lativa.

Item quod non ponat relationem esse aliam rem ab absolutis, potest si [...] persuaderi. Si relatio esset alia res, tanc quandocunque adveniret ali­cui illud vere haberet novam rem in se; & per consequens vere muta­retur. Quod est contra eum 5. Phys. [...]bi ponit relationem advenire illa nihil mutante.

Item secundum Aristot. 5. Meta. calefactivum dicitur relative a [...] calefactibile, ergo si relatio esset alia res in calefactivo, esset talis res ad illud calefactibile, quod est impossibile. Nam tunc essent in eodem actualiter res infinitae. Nam illa res quae est calefactiva istius ligni, est etiam infinitorum aliorum calefactiva; sicut sol secundum Philosophum. Si ergo relatio sit alia res, tot erunt res actualiter existentes in sole, quot erunt calefactibilia à sole; & per consequens infinitae res quarum quae­libet secundum se totam est distincta ab alia modo sunt in sole. Quod est contra Philosophum 3. Phys. negantem talia infinita esse in rerum na­tura. Nec valet dicere quod ad omnia ista calefactibilia est una re­latio, & non variantur relationes secundum variationem terminorum. Quia eadem facilitate dicetur quod respectu omnium non oporter ponere nec unam relationem; sed sufficit quod sit una res quae possit appellari pluribus nominibus vel eodem nomine adjectis sibi diversis casibus ob­liquis. Similiter qua ratione dicit quod respectu omnium ejusdem [...] ­tionis [Page 100] sufficit unica relatio; eadem ratione & aeque faciliter dicam, quod respectu quorumcunque etiam specie & genere distinctorum sufficit una relatio, ita quod non oportet ponere tales relationes extra animam di­stinctas specie. Sic ergo mihi videtur quod opinio Aristot. fuit, quod sola nomina sunt ad aliquid, sive relativa. Et isti opinioni concordant Grammatici ponentes ad aliquid, vel relativum, esse speciem no­minis. Unde Priscianus in majori volumine lib. 3. cap. de nomine enumerans multas species nominis, inter alias enumerat ad aliquid, di­cens, Ad aliquid dictum est quod sine intellectu illius ad quod di­citur proferri non potest; ut Pater, filius, dominus, servus. Nam di­cendo filium, & patrem intelligo; & dicendo dominum, servumque intelligo. Quod si intereat unum, interit & illud quod ab illo intel­ligitur.’ Et eandem sententiam dicunt alii Grammatici sequentes eun­dem authorem.

CAP. L. Adducit aliquas rationes ostendentes relationem non esse di­stinctam à re absoluta, vel rebus absolutis.

PRo hac opinione multae possunt rationes adduci, sive concludant sive non, ad praesens non curo. Unde arguitur sic. Si relatio esset res extra animam distincta realiter à re absoluta, sequitur quod potentia materiae primae qua potest recipere formam esset alia à ma­teria: consequens est falsum, quia tunc essent in materia res infinitae ex quo potest successive infinitas formas recipere.

Item si esset res aliqua talis, tunc quandocunque asinus moveretur lo­caliter hic inferius, quodlibet corpus caeleste mutaretur & reciperet ali­quam rem de novo in se, quia aliter distaret nunc ab illo asino quam prius; & per consequens si distantia esset alia res, vere perderet unam rem, & aliam de novo reciperet.

Item tunc in illo corpore essent infinitae res, quia à qualibet parte al­terius corporis distat realiter: sed partes alterius corporis sunt infinitae: ergo in illo copore sunt distantiae infinitae ad infinitas partes alterius cor­poris.

Item patet quod lignum est duplum ad suam medietatem. Si ergo illa dupleitas [...]it res talis alia ab illo duplo, eadem ratione relatio qua illud lignum excedit medietatem suae medietatis erit res alia existens in illo ligno; & eadem ratione ad quamlibet medietatem cujuscunque medietatis erit alia res in illo ligno: cum ergo in illo sunt tales partes ejusdem proportionis infinitae, & non est eadem proportio istius totius ligni ad quascunque duas partes illarum partium; sequitur quod in isto ligno erunt relationes infinitae distinctae specie.

[Page 101]Et si dicatur quod illae partes illius ligni non sunt actu sed in poten­tia, ideo relationes illae non sunt actu infinitae. Contra. Illae partes sunt in rerum natura, quia aliter ens componeretur ex non ente: ergo relationes correspondentes istis partibus sunt in rerum natura, & per consequens res infinitae distinctae specie sunt in toto ligno. Praeterea Hoc lignum est realiter duplum ad suam medietatem, ergo in hoc ligno est realiter & actualiter relatio dupleitatis ad suam medietatem: sed non plus est una pars in actu quam alia, quia omnes partes sunt simul: ergo quaelibet alia pars est in actu, ita quod ad eam potest esse relatio realis; ergo ad quamlibet erit relatio realiter & actualiter, & illae partes sunt in ligno; ergo in illo ligno sunt infinitae relationes. Praeterea si aliqua relatio sit talis res, dupleitas erit talis res. Tunc quaero an illa dupleitas ipsius A ad B, erit accidens divisibile, aut indivisibile. Non potest dici quod sit accidens indivisibile. Tum quia in illo ligno non est accidens indivisibile quod denominet totum illud lignum: tum quia quaero de subjecto istius accidentis, aut est divisibile, aut indivisibile; non in­divisibile ut manifestum est, ergo oportet quod sit divisibile, sed sub­jectum divisibile non potest esse primum subjectum accidentis indi­visibilis, ergo illud accidens non est indivisibile. Nec potest dici quod sit accidens divisibile & extensum, quia quaero de partibus illius ac­cidentis, aut sunt similes, aut dissimiles. Si similes, ergo conveniunt in nomine & definitione totius; & per consequens quaelibet pars dupleitatis est dupleitas; & per consequens quaelibet erit dupla ad illud ad quod totum est duplum, quod est absurdum. Si sint partes dissimiles, ergo differunt specie; & per consequens si componant unam rem oportet quod una illarum rerum sit actus & alia potentia, & ita dupleitas erit composita ex actu & potentia. Item si una illarum partium esset actus & alia potentia, & quando actus & potentia faciunt unum non distant situaliter, oporteret quod illae partes non distarent situaliter; & per consequens non constituerent unum extensum nisi ponantur aliae partes praeter illas.

Item pro illa opinione potest argui Theologice sic. Omnem rem quam Deus potest facere mediante causa secunda efficiente, potest per se facere sine omni causa secunda efficiente. Cum ergo in illo effi­ciente ponatur quidam talis respectus efficientiae causatus à Deo, me­diante causa secunda; poterit Deus istum respectum facere sine hoc quod aliqua causa efficiat aliquid simul cum Deo. Ponatur igitur in esse si sit possibile; quo posito probo quod positum est impossibile. Quia fi Deus efficit istum respectum efficientiae in isto, ergo istud est efficiens, quia sicut in quocunque est albedo iliud est album, ita illud in quo erit ille respectus efficientiae erit efficiens; & si illud est efficiens, & non est efficiens nisi ipsius respectus, ergo non solum Deus efficit illum re­spectum. Et ita ex posito, sequitur suum oppositum; & per consequens positum non est possibile.

[Page 102]Praeterea. Omnem rem quam Deus conservat sine alia re, potest Deus de novo producere, etiamsi illa res alia non sit, vel nunquam fuisset. Si ergo paternitas qua refertur pater ad filium sit alia res à patre & filio, & Deus eam conservat sine generatione, quia illa praeterita est: ergo potest, vel potuit Deus illam paternitatem de novo producere etsi nun­quam fuisset illa generatio; & per consequens poterit aliquid esse pater illius quem non genuit.

Item ponatur quod Deus creet de nihilo unum hominem, & postquam creavit illum creet alios homines, & postea ab illis generentur alii, quo posito arguo sic. Qualis res est in aliquo illorum hominum genitorum potest Deus de potentia sua absoluta facere in illo homine primo creato; sed filiatio est in aliquo illorum hominum; ergo potest Deus facere talem vel consimilem in illo. Et per consequens illo posito ille erit filius, & non nisi hominis, & non est aliquis homo alius ab illo nisi junior eo per casum; ergo ille erit filius junioris se, quod videtur includere contradictionem.

Aliae rationes innumerabiles possunt adduci pro hac opinione, quas causa brevitatis pertranseo.

CAP. LI. Est de illis quae ponit praedicta opinio in genere Relationis.

ISta opinione sic declarata quae mihi videtur fuisse Aristotelis, viden­dum est secundum opinionem istam de iliis quae illa opinio ponit esse in genere relationis.

Et est primo sciendum quod secundum illam opinionem, sicut di­ctum est, nihil est in genere relationis nisi nomen mentale, vocale, vel scriptum; & non nisi nomen cui potest convenienter addi in propo­sitione casus obliquus. Sed sciendum est quod talia nomina quibus potest convenienter addi casus obliquus sunt in duplici differentia. Quae­dam enim sunt quibus semper quandocunque vere praedicantur de aliquo, convenienter potest addi eis solum abstractum, quod est abstractum primo modo abstractorum. De quo modo dictum est prius in 5 cap. Sicut est de talibus concretis, album, calidum, dulce, animatum; nam nihil est album nisi sit album albedine, nec aliquid est calidum nisi sit calidum caliditate, & sic de aliis; & talia licet ponantur conno­tativa, tamen non dicuntur relativa.

Alia sunt nomina quae non possunt de aliquo verisicari nisi conveni­enter & vere possint addieis, non nomina abstracta eorum, sed alii casus obliqui qui non sunt eorum abstracti: cujusmodi sunt talia no­mina, dominus, seruus, pater, filius, & sic de aliis. Nullus enim est pater nisi sit alicujus pater, nec aliquis est similis nisi sit alicui simi­lis. Et illa vocat Philosophus relativa secundum esse; quia impssi­bile [Page 103] est quod verificentur de aliquo, nisi cum eis convenienter addi possint casus obliqui. Et de istis relativis quando sunt talia quod con­tingenter verificantur de illis de quibus praedicantur, posita constantia subjecti, impossibile est scire aliquid verificari de uno nisi sciatur de­terminate ad quod dicitur. Sicut impossibile est scire aliquem esse ser­vum, nisi sciatur cujus est seruus; & impossibile est scire aliquid esse simile, nisi sciatur cui est simile. Et de istis intendit Philosophus in predicamentis, dicens, quod ‘Qui scit determinate unum correlati­vorum scit determinate reliquum.’ Si autem tale relativum sic verifica­tur de aliquo quod non potest non verificari, posita constantia subjecti, tunc non oportet quod qui determinate scit unum correlativorum, sciat determinate reliquum.

Alia autem sunt nomina quibus quandoque addi potest casus obliquus, hoc tamen non semper requiritur. Unde quandoque contingit vere di­cere, quod Ille asinus est asinus Socratis, & quod est asinus alicujus; quandoque autem, quamvis haec sit vera Ille asinus est asinus, haec tamen falsa est Ille asinus est alicujus asinus. Et illa possunt vocari secun­dum dici relativa. Haec enim aliquando possunt dici aliquorum vel sub alia habitudine casuali; hoc tamen non semper requiritur, ideo non sunt per se in genere relationis. Talia etiam nomina sunt manus, caput, & hujusmodi. Unde illa manus est alicuando manus hominis & ali­quando non est manus hominis, quando scilicet est abscisa. Sed nota quod si tunc non vocatur manus, hoc nomen manus vere erit in genere relationis; & sic de consimilibus. Sic ergo patet nomen quod de nullo significative sumpto potest verificari, nisi vere & convenienter posset sibi adjungi aliquis casus obliquus alicujus alterius dictionis quam sui abstracti, esse in genere relationis: Et talia nomina possut vocari relativa secundum esse.

Alia autem possunt vocari relativa secundum dici, quia aliquando adduntur eis casus obliqui convenienter, aliquando non. Veruntamen istis vocabulis, Relativa secundum esse, & Relativa secundum dici philosophi non utuntur. Sicut nunc utimur aliis verbis quibus veteres magistri non utebantur scilicet relatione reali, & relatione relationis. Unde talis distinctio nunquam invenitur in philosopho; & ideo secun­dum eum ita vere & realiter sunt illa relativa, causa, Dominus, & hu­jusmodi, sicut quaecunque alia. Unde semper vel frequenter exemplificat de domino, & hoc quia non potest esse dominus nisi sit alicujus servi dominus; & ideo apud Arist nulla erit talis distinctio inter relationem realem, & relationem relationis: distinguit tamen diversos modos relativorum in. 5. meta. de quibus non est modo tractandum. Sed sufficiat nunc scire quod Arist. omne nomen, vel habens vim nominis, cujusmodi est participium quod de nullo significative sumpto potest veri­ficari, nisi vere & convenienter contingat sibi addere vel adjungere ca­sum obliquum alterius dictionis quam sui abstracti, est vere ad aliquid & [Page 104] in praedicamento relationis; sive significet substantiam praecise, sive qua­litatem, sive utrumque; sive etiam connotet aliquid aliud in actu, sive in potentia; sive affirmative, sive negative; sive qualitercunque. Et ideo omnia talia dominus, servus, fignum, signatum, causa, causatum, efficiens, effectus, activum, passivum, producens, productum, agens, patiens, & hujusmodi, in praedicamento relationis sunt collocanda.

Ex quibus sequitur ulterius, quod quanquam verba sunt in genere acti­onis vel passionis vel in aliquo alio praedicamento; tamen participia & nomina verbalia correspondentia eis sunt in praedicamento relationis se­cundum principia Aristo. Et quod haec fit intentio sua satis insinuat. 5. meta. cap. de ad aliquid; ubi enumerans modos relativorum dicit. ‘A­lia scilicet dicuntur relativa, ut calefactivum & calefactibile, & se­cativum & secabile, & omne activum & passivum.’ Et postea seqüi­tur: ‘Activa vero & passiva secundum potentiam activam & passivam sunt, & actiones potentiarum, ut calefactivum & calefactibile, quia potest & calefaciens ad id quod calefit, & secans ad illud quod secatur tanquam agentia.’ Ecce quod calefaciens potest esse de secundo modo relativorum. Unde puto, Quod apud Aristo. omnia nomina & par­eipia, quae non possunt de aliquo verificari nisi convenienter posset addi eis casus obliquus correspondens secundum significationem verbis activis & passivis, quae non tantum secundum vocem & formam verbo­rum sunt activa & passiva, sed vere significant quod aliquid realiter agit, & quod aliquid realiter patitur, vel quod aliquid facit vere, vel quod aliquid vere fit vel potest facere, sunt relativa de secundo modo: cu­jusmodi sunt agens & patiens, calefactivum, creans, creativum, activum, & passivum, & hujusmodi.

Quod etiam Aristo. ponat nomina vel participia in genere relatio­nis, & verba correspondentia eis in aliis praedicamentis, patet per eum in praedicamentis capitulo de ad aliquid; ubi dicit sic, ‘Similiter igi­tur accubitus & statio & sessio positiones quaedam sunt; positio vero ad aliquid, jacere vero vel stare vel sedere, ipsa quidem positiones non sunt; sed denominative ab his quae dictae sunt positionibus nomi­nantur.’ Ex quo patet quod stare non est in genere relationis, sed tamen statio in genere relationis est; quia si sit statio alicujus est statio. Unde ultimate oportet resoluere talem propositionem in talem, Partes talis corporis sunt sic distantes: & in tali resolutione habebitur expres­se aliquod nomen sive participium quod de nullo verificari potest, nisi ei convenienter posset addi casus obliquu [...]

CAP. LII. De proprietatibus quas attribuit praedicta opinio relativis.

VIso quid Aristot. sentit de relativis, videndum est de proprieta­tibus quas attribuit eis.

Et est prima proprietas, quod Aliquibus relativis inest contra­rietas, non tamen omnibus. Quod aliquibus in sit contrarietas patet n [...]n [...] virtus & vitium sunt relativa, & tamen sunt contraria. Unde sci­endum est quod contraria relativa vocantur hic, Illa quae non possunt eidem simul competere per praedicationem, sed cuicunque competit unum, eidem successive potest competere aliud. Et illo modo pater & filius non sunt contraria, quia idem potest simul esse pater & filius, quamvis non respectu ejusdem▪ sic etiam nihil contrariatur triplo, quia cuicunque competit triplum, eidem potest simul alia relatio competere, vel nunquam. Secunda proprietas relativorum est, quod Suscipiant magis & minus, quamvis non omnia. Nam aliqua sumpta cum istis adverbus magis & minus, possunt de aliquo prae­dicari successive; sicut aliquis est primo magis similis alicui, & postea minus similis, vel è converso: sed hoc non est possibile de triplo nec de duplo, & sic de multis aliis. Tertia proprietas est quod Relativa dicuntur ad convertentiam, hoc est, cuicunque relativo potest addi casus obliquus sui correlativi (nisi contingat quod nomina nobis defici­ant, & tunc licitum est fingere nomen ad quod dicatur) sicut si ille sit do­minus, oportet quod sit serui dominus, & si sit similis, oportet quod sit alicui similis. Similiter si ala sit relativum, ita quod non sit possi­bile quod aliquid sit ala nisi sit alicujus ala, tunc licitum est fingere nomen fibi correspondens ad quod dicatur secundum convertentiam, ut dicatur quod est ala alati; & è converso, quod alatum est ala alatum, & sic de omnibus aliis.

Sciendum est tamen, quod aliquando idem nomen ponitur in recto & in obliquo. Et ista vocantur relativa similium nominum, sive re­lationes aequiperantiae; ut Simile est simili simile, & Aequale est aequali aequale, ubi idem nomen ponitur in recto & in obliquo. Quandoque au­tem aliud nomen ponitur in recto, & aliud in obliquo, ut Pater est fi­lii pater, & non oportet quod sit patris; & Seruus est domini seruus & non oportet quod sit serui seruus. Et ista vocantur nomina relativa dissimilium nominum sive disquiperantiae. Hoc tamen generale est quod semper licitum est addere obliquum recto secundum Damascen in logi­ca sua cap. 29.

Quarta proprietas est quod Relativa sunt simul natura, quae est sic intelligenda, quod esse existere non potest verificari de uno nisi ve­rificetur [Page 106] de reliquo, si propositio formetur; sicut si haec sit vera Du­plum est, haec erit vera Dimidium est; & si haec sit vera Pater est, haec erit vera Filius est; & è converso. Et eodem modo intelligen­dum est quando dicitur, quod relativa posita se ponunt & perempta se perimunt, hoc est, si negativa sit vera in qua esse negatur ab uno illorum, alia negativa erit vera in qua esse negabitur à reliquo; sicut si haec sit vera Pater non est, haec erit vera Filius non est; & è con­verso.

Est tamen sciendum quod illae regulae non sunt generales secundum Philosophum in praedicamentis, ubi probat ex intentione quod illa proprietas non competit omnibus relativis. Sicut probat de scientia & scibili, de sensu & sensibili: & quamvis non probet de aliis nec de aliis exemplificet, tamen in multis aliis capit instantiam sicut de illis. Nam ca­lefactivum & calefactibile sunt correlativa, tamen non sequitur Ca­lefactivum est, ergo calefactibile est, nec è converso; similiter non sequitur Dealbabile non est, ergo dealbativum non est; & ita in multis.

CAP. LIII. Adducit quasdam rationes ostendere praedictam opinionem non fuisse Aristot. Et eas solvit.

SEd quod haec non sit opinio Aristot. fortasse quis objiciet. Pri­mo quidem ex dictis in categoriis, ubi Philosophus numerans prae­dicamenta dicit. ‘Eorum quae secundum nullam complexionem di­cuntur, singulum aut substantiam significat &c. Ex quo videtur in­tendere distinctas res distinctis generibus importari, & ita relatio, cum sit unum praedicamentorum, aliam rem ab his quae per alia genera importantur significat.

Praeterea in eodem lib. dicit. 'Ad aliquid vero dicuntur quaecunque ▪hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur; & excludit substantias à prae­dicta definitione. Haec autem non videntur posse intelligi de termi­nis, vel de rebus extra, quas absolutas dicimus; relinquitur ergo aliquid esse aliud ab his cui competit esse ad aliquid. Praeterea quaero unde oritur quod Aristot. ibidem docet de relativis; Dicens quod contra­rietas inest in relatione, & quod relatio suscipit magis & minus, & quod relativa sunt simul natura: Haec enim nec de terminis nec de re­bus absolutis, ut videtur, verificari possunt. Praeterea idem persua­deri potest ex rationibus deductis ex principiis Aristot. Nam impos­sibile est idem simul esse & non esse, sed absoluta manent relatione transeunte, ergo necesse est ea esse distincta. Item passio differt reali­ter à subjecto [...]um demonstretur de eo, & idem non distinguitur rea­liter [Page 107] à seipso. Aequale enim & inaequale & multa alia relativa sunt passiones quorundam subjectorum; cum proprium sit quantitati aequale vel inaequale dici, & qualitati simile vel dissimile dici; ut dicit Aristot▪ in praedicamentis, igitur. Item, Quod'est principium operationis realis necesse est esse reale: Relatio autem est hujusmodi, igitur. Aliqua enim aliter & aliter ordinata & proportionata faciunt delectationem, quam non facerent in alia proportione vel ordinatione.

Amplius quomodo servabitur distinctio decem praedicamentorum, quorum ponuntur septem respectiva, & tria absoluta? Similiter divisio entis in absolutum & respectivum? Aut entis extra animam in decem ca­tegorias? Quomedo etiam salvari poterunt locutiones communes & con­suetae, scilicet, Pater paternitate est pater, & Filius filiatione est filius, & quod Est relatio similitudinis, & quod Relatio est accidens; & his similia? Item impossibile videtur sine respectu unionis videre, quo­modo unitur forma materiae; pars parti in continuo; accidens suo sub­jecto; et species naturae corporeae. Unionem enim spirituum ad na­turas corporeas non solum lex Christiana, sed omnis natio, ritus, et secta fatetur; et hoc ipsum apud et caeteres superstitionum sectatores fami­liarissimum est. Item, si praedicta opinio esset vera, tunc idem erit in diversis praedicamentis: quod Aristot. non recipit, ut videtur, cum apud eum propositio, in qua unum praedicamentum negatur ab alio, sit im­mediata. Ex his forsitan put [...]bit aliquis Philosophum esse opinatum aliter quam superius ostensum est. Sed diligenter consideranti non debet propter has rationes videri ambiguum, Aristotelem talia entia extra animam nullatenus posuisse; quinimo talia esse sic distincta omnino negavit.

Quod enim primo inducitur, non arguit distinctionem illarum rerum distinctis incomplexis correspondentium. Nam in Deo, sine pluralitate rerum distinctis incomplexis correspondentium, dicimus nominum d [...] ­vinorum, alia significare justitiam, alia sapientiam, et sic de aliis. Si­militer dicimus nominum de Deo dictorum, alia significare potestatem, alia voluntatem, &c. Per quod non intendunt, qu [...]d alia res sit justitia, alia sapientia, alia potentia, et alia voluntas in Deo: Sed intendunt quod quaedam important quod Deus est justus, quaedam quod est sapi­ens, quaedam quod est potens, et quaedam quod est volens. Eod [...]m modo in proposito, cum dicit Philosophus singulum incomplexorum aut significat substantiam, aut quantitatem, &c. Sensus est, quod termi­norum significantium res, quidam significant quid est res, quid [...]m qualis est, quidam quanta est res, et sic de aliis praedicamentis; qu [...]d manifestat Aristot. [...]5. Meta. dicens, ‘Quoniam igitur praedicamentorum quaedam significant quid, alia quale, alia quantum, alia ad aliquid, et sic de aliis.’ Est igitur mens Aristot. ostendere, quod aliqui termini sunt absoluti, aliqui connotativi, aliqui relativi; sicut alibi est osten­sum.

[Page 108]Eodem modo dicendum est ad aliud, quod secundum Aristot. ipsi termini proprie dicuntur ad aliquid sive relativi, quia hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, hoc est, ex hoc quod sunt tales termini, sic significant quod aliquid aliud dant intelligere, ita quod nulla propositio in qua ponitur aliquis talis terminus de aliquo potest sciri, nisi sciatur de­terminate illud quod dat intelligere. Et propter hoc tales termini, caput, ala, & caeteri non sunt ad aliquid; quocunque enim horum viso potest sciri quid sit tale, utpote caput, ala, quamvis nesciatur cujus sit.

Quomodo autem sit in relatione contrarietas, considerandum est qu [...]d contraria quandoque dicuntur Quorum unum non compatitur se cum alio realiter, ita quod ad utrumque potest esse motus per se; sicut albedo & nigredo, sunt contraria. Quandoque vero dicuntur con­traria, Termini qui non possunt simul de eodem respectu ejusdem verifi­cari; & illo modo contrarietas est in terminis relativis, ut simile & dissimile, aequale & inaequale. Suscipere magis & minus sumitur ali­quotiens pro vera additione rei ad rem; sicut albedo vel lux suscipit magis & minus. Quandoque vero pro praedicatione cum adverbiis, magis & minus; quando scilicet aliquod nomen recipit comparationem. Et sic relatio suscipit magis & minus: quod tamen non semper contingit propter additionem rei ad rem, sed quandoque propter solam abla­tionem; sicut inaequale fit magis inaequale propter ablationem suae partis. Unde sicut contingit aliquid denominari nomine relativo propter solam mutationem in altero: ita contingit magis & minus sic denominari propter mutationem in altero, sive ablationem, seu augmentationem ali­cujus absoluti. Similiter Relativa dicuntur simul natura, Non quia sint aliquae res quarum una necessario exigat aliam, & è converso; Sed ex hoc, quod si esse existentiae praedicatur de uno significative sumpto, ne­cessario verificatur de alio eodem modo sumpto. Sequitur enim duplum est, ergo dimidium est, & è contra.

Ad aliud dicendum est concedendo conclusionem; quod scilicet ab­soluta realiter distinguuntur à rebus extra, & à relativis. Saepe tamen hic modus arguendi decipit imperitos, ut cogat ponere pluralitatem re­rum, quam in rei veritate non oportet ponere; ut creatio non est con­servatio, ergo creatio distinguitur à conservatione. Sed quando talis modus teneat, in sequentibus patebit. Si dicas quod album Sit realiter aliter simile circumscripto omni termino, ergo habet aliquid quod prius non habuit. Dico quod album sit realiter alteri simile per hoc, quod fit unum simile ad [...]lbum; & non per adventum cujuscunque novae rei in ipso. Quemadmodum enim de non creante fit creans, & de columna non dextra fit dextra, sine quacunque nova re recepta in eis; sic in pro­posito existimandum est.

Quod vero inducitur de passione & subjecto faciliter solvitur, prae­cognito quid est passio demonstrabilis; quae non est aliquid realiter ex­istens extra in subjecto, sed est quoddam praedicabile per se secundo [Page 109] modo de subjecto, natum supponere pro eodem pro quo subjectum. Hoc modo aequale vel inaequale, simile vel dissimile, sunt passiones qualitatis & quantitatis.

Ex hoc etiam, quod exprimitur diversos effectus causari à causis aliter & aliter dispositis & ordinatis, non est putandum relationem esse causam illorum effectuum; sed absoluta potius, quae sic & aliter proportionantur. Sicut enim causa nunc potest causare quod prius non potuit, ex hoc solum quod est approximata passo, non propter additionem cujus­cunque novae rei: (Sicut in musicis & picturis aliqua diversimode propor­tionata causant delectationem quam aliter non causarent.) Sic in pro­posito.

Quod vero consequenter dicitur de distinctione praedicamentorum non facit difficultatem, nam Avicen. dicit illam distinctionem esse famosam tantum: Et quod distinctio praedicamentorum non sumitur ex distinctione rerum importatarum, sed potius ex distinctione interro­gationum de individuis substantiae, ut docet Comment. 7. Meta. Non enim putandum est decem genera esse decem res extra animam, aut significare decem res quarum nulla significatur nisi per unum illorum: sed doctrina peripateticorum assignat▪ decem genera fore decem ter­minos easdem res aliter & aliter importantes. Quemadmodum enim partes orationis possunt esse distinctae, & tamen significare idem; ut Album, Albescens: sic cum distinctione praedicamentorum potest stare identitas rerum quas important.

Similiter distinctio entis per absolutum & respectivum non est entis in quantum ens, sed terminorum. Sicut distinctio per abstractum & concretum, proprium & appellativum, adjectivum & substantivum, cum nulla res proprie dicatur absoluta aut respectiva. Aut enim dice­retur res absoluta, quia distinguitur ab alio; & sic relatio quam moderni ponunt extra animam erit absoluta, cum ponant eam distingui realiter à quolibet alio. Aut quia non exigit aliquid aliud, sive non dependet ad aliquid aliud; & sic nullum accidens erit absolutum, nec forma sub­stantialis, nec aliqua creatura, nam quodlibet tale alio indiget & ab alio dependet. Nec etiam dicitur res absoluta, quia potest per se in­telligi, non requirens terminum suae cognitionis; quia tunc materia, accidentia, & divinitas non essent absoluta, quia secundum opinionem multorum, nec materia sine forma, nec accidens sine subjecto, nec di­vinitas sine personis potest intelligi. Et quod subjungitur de divisione entis extra animam patet ex litera 6. Meta. quod non est divisio rerum extra animam, sed terminorum. Tum quia dicit compositionem & divisionem aliud esse ab his quae mens copulat & dividit: Tum quia postremo subjungit quod ens multipliciter dicitur, sicut dicendum est in his quae quotiens dicuntur. ‘Aut enim significat hoc aliquid, aut quale, aut quantum, &c. Constat autem quod hoc non competat rebus, sed solum terminis quorum proprie est compositio divisio & significatio.

[Page 110]Quae vero consueta sunt dici de relationibus, multa sunt falsa, & multa impropria, sicut latissime patet perscrutanti ea quae de relatio­nibus à modernis dicuntur & aedita sunt; licet aliqua eorum habeant verum intellectum. Ut quod Pater paternitate est pater, & Filius filia­tione filius, & ita de aliis; in quibus locutionibus non oportet fingere rem aliquam per quam pater sit pater, & filius sit filius; sicut nec in istis, Columna est dextreitate dextra, & Deus est creatione creans, Accidens inhaeret inhaerentia, Subjectum subjicitur subjectione, Chimaera est nihil nihiltate, Caecus est caecus caecitate, & ita in aliis. Similiter igitur & absque ambiguitate dicendum est, quod illae propositiones sunt falsae; vel quod quaelibet illarum resolvenda est in duas, ponendo sci­licet definitionem quid nominis, loco abstracti; ut Pater est pater pater­nitate, id est Pater, est pater quia genuit filium, & sic de aliis confimi­liter. Si vero hic modus displiceat, possunt aliter salvari locutiones prae­dictae absque rerum multitudine, ponendo quod abstractum & con­cretum, ut Pater & Paternitas, Filius & Filiatio, & hujusmodi; idem significant: & tunc erit sensus, pater est pater paternitate id est seipso.

Nec illud quod subjungitur in materia & forma, subjecto & acci­dente, toto & partibus, & spiritibus unitis corporibus, cogit ponere relationem rem mediam inter unita. E [...]dem enim ratione quaereretur de illa re superaddita, Aut unitur seipsa, & eadem ratione standum fuit in primis unibilibus: Aut alia re, & tunc procedetur in infinitum. Ideo dicendum est breviter sicut Aristot. docet 8. Meta. quomodo ma­teria & forma faciunt unum, reddit causam dicens, quod ‘Illud est actus & illud potentia, vel utrumque actus vel potentia: non quidem semper actus informans; sed quandoque actus movens, quandoque regens & gubernans, & aliis modis.’

Ex praedictis quoque manifestum est quod nullum est inconveniens apud Aristot. per diversa praedicamenta eandem rem importari, cum ponat scibile & scientiam, sensibile & sensum in diversis praedicamentis scilicet in praedicamento relationis & qualitatis. Nec obstat quod dicit pro­positionem immediatam in qua unum praedicamentum removetur ab alio: quia hoc non est propter diversitatem rerum quas important; sed quia unum non praedicatur de alio praedicatione directa in primo modo di­cendi per se; sed per accidens. Sicut licet eadem res importetur per ista nomina creatio & conservatio, & tamen unum praedicatur per acci­dens de altero. Sic ergo Aristot. opinatus est de relativis, ut dictum est.

Opinio autem contraria duplicem videtur habere radicem. Una radix est, quia nonnulli nimis innituntur proprietati sermonis vulgaris Philo­sophiae quae praebuit multis occasionem erroris: tum quia defectuose translata propter obscuritatem Graeci sermonis in Latinum male intel­liguntur: tum quia dicta authorum falso saepissime allegantur, quibus tamen si veraciter allegarentur non semper expedit adhibere fidem pro­pter [Page 111] multos errores labe respersos. Secunda radix est multiplicare entia secundum multitudinem terminorum, & quod quilibet terminus habeat quid rei, quod tamen absurdum est & à veritate maxime abducens. Non enim quaerendum est in omnibus terminis quid rei, sed in multis tantum quid nominis; quales sunt omnes termini relativi & nonnulli alii, quorum quilibet aequivalet in significando uni longae orationi, & ideo propositiones in quibus ponuntur resolvendae sunt & exponendae utendo aliquotiens descriptione loco nominis.

CAP. LIV. Pertractat de relativis secundum contrariam opinionem praecedenti.

HActenus dictum est de relativis secundum opinionem quae mihi videtur esse Aristot. nunc dicendum est de relativis secundum opinionem contrariam praecedenti. Unde ponit haec opinio quod quaelibet relatio est res distincta realiter à suo fundamento; ita quod ponit quod similitudo, qua Socrates albus est similis Platoni albo, est quaedam res realiter & totaliter distincta à Socrate & ab albedine quae fundat eam similitudinem. Et consimile est de paternitate & filia­tione & omnibus aliis quae ponuntur in genere relationis. Unde quam­vis illud vocabulum fundamentum relationis non sit verbum Philoso­phicum secundum Philosophiam Aristot. tamen dicunt quod quaedam relatio habet fundamentum & terminum à quorum utroque realiter di­stinguitur; quod probatur multipliciter.

Primo quia est distinctum praedicamentum, igitur. Item albedo po­test manere [...]ine similitudine, ergo albedo non est similitudo. Item si relatio esset eadem cum suo fundamento; sicut fundamenta sunt in di­versis praedicamentis, scilicet substantiae qualitatis & quantitatis; ita aliquae relationes essent in praedicamento qualitatis, aliquae in praedica­mento substantiae, & aliquae in praedicamento quantitatis, & ita relatio non esset distinctum praedicamentum. Item, per idem fundamentum So­crates albus est similis Platoni albo, & dissimilis Socrati nigro: si ergo relatio esset eadem cum suo fundamento, similitudo & dissimilitudo es­sent eadem res; & per consequens non essent distinctae relationes. Item si relatio esset eadem suo fundamento, & ad fundamentum est motus, sicut ad albedinem est motus, ad relationem esset motus; quod est con­cra Philosophum 5. Phys. Item unitas universi consistit in ordine partium; si ergo relatio non est alia res, ille ordo non erit alia res, & ita universum non esset unum. Item divisis partibus componentibus ali­quando manent partes, & non manet unio, ergo unio est alia res à par­tibus. Item in natura sumpta à verbo non est aliud absolutum, quin [Page 112] consimile sit in natura mea, cum ergo illa sit unita & non mea, aliquid habebit illa natura quod non habet mea: sed illud non potest esse ab­solutum, ergo est aliquod respectivum, quod est intentum.

Propter has rationes & multas alias quas causa brevitatis omitto, cre­ditur à multis quod relatio est res extra animam realiter distincta ab omni re absoluta. Distinguunt tamen de relationibus, quia quaedam sunt reales, & quaedam sunt rationis: cujusmodi sunt relationes Dei ad crea­turam & aliae quae non sunt sine omni opere intellectus. Istis autem re­lationibus attribuuntur praedictae proprietates, nam aliquae sunt contrariae, sicut virtus & vitium; aliquae non sunt contrariae, sicut triplo nihil con­trariatur. Item relativa suscipiunt magis & minus, non tamen omnia sicut dictum est. Item omnia relativa dicuntur ad convertentiam. Ve­runtamen aliquando uni relationi reali correspondet realis relatio in alio, sicut similitudini Socratis correspondet relatio realis in aliquo cui est similis. Aliquando vero relationi reali in uno non correspondet re­latio realis in alio, sed relatio rationis tantum; sicut relationi reali qua dependet creatura à Deo non respondet relatio realis in Deo, sed ra­tionis tantum. Similiter relationes ponuntur simul natura, ita quod si una relatio sit, oportet quod alia sit. Et haec proprietas intelligitur quando utraque relatio est realis: si vero una sit realis, & alia rationi [...], non oportet; sicut ponitur de scientia & scibili, & sensu & sensibili.

CAP. LV. De praedicamento qualitatis.

QUartum praedicamentum ponitur praedicamentum qualitatis, & sicut de praecedentibus, ita de illo, primo procedendum est se­cundum opinionem quae mihi videtur esse consona principiis A­ristot. [...]ive sit vera [...]ive falsa: Secundo dicendum est de eo secundum opinionem contrariam.

Videtur autem mihi quod secundum principia Aristot. debet poni quod praedicamentum qualitatis est quidam conceptus vel signum continens sub se omnia per quae respondetur ad quaestionem factam per q [...]ale de substantia, quae non exprimunt partem substantialem substantiae. Utrum autem magis proprie debent poni concreta quam abstracta in praedica­mento qualitatis, non est ad praesens disputandum. Sunt autem quaedam in genere qualitatis quae important res distinctas à substantia, ita quod illa res non est substantia, sicut sunt albedo, nigredo, color, lux, sci­entia, & hujusmodi. Quaedam vero sunt quae non important alias res à praedictis qualitatibus & substantia, cujusmodi sunt figura, curvitas, re­ctitudo, densitas, raritas, & hujusmodi. Ad sciendum autem quando qualitas debeat poni alia res à substantia & quando non, hac arte con­venit [Page 113] uti; quod quando talia praedicabilia possunt successive verificari de eodem, quae non possunt simul verificari propter solum motum loca­lem, non oportet quod talia praedicabilia res distinctas à substantia sig­nificent, sicut talia praedicabilia, curvum, rectum, propter solum motum localem possunt de eodem verificari successive. Nam quando aliquid est curvum, si postea, nulla re adveniente sibi, partes ipsius moventur per motum localem, dicetur rectum; & propter hoc rectitudo & curvitas non important alias res à rebus rectis & curvis. Et consimiliter est de figura, quod per solum motum localem aliquarum partium potest aliquid fieri diversae figurae; & ita etiam est de raro & denso, & de consimi­libus. Sed non sic est de albedine & nigredine, de calore & frigore, & hujusmodi: Non enim per hoc solum quod aliquid vel partes ejus moventur localiter, fit aliquid calidum vel frigid [...]m; & ideo omnia talia important res distinctas à substantia.

Hoc viso sciendum est quod Aristot. ponit quatuor modos, sive qua­tuor species qualitatis. Primus modus est Habitus & dispositio: & vo­catur Habitus, omnis qualitas de difficili mobilis, [...]ive sit spiritualis [...]ive corporalis. Dispositio vero vocatur omnis qualitas de facili mobilis, [...]ive spiritualis [...]ive corporalis; & secundum hoc, qualitas ejusdem speciei in uno est habitus, & in alio est dispositio.

Et est sciendum quod sub hoc modo non tantum comprehenditur illud quod importat aliam rem à substantia; sed etiam illud quod quar­doque non importat aliam rem. Unde omne illud sub hoc modo con­tinetur, quod difficulter vel faciliter propter mutationem rei removetur à subjecto. Et ut breviter dicam, omnis qualitas sub hoc modo conti­netur. Et dicitur species qualitatis non quia aliqua sit qualitas quae non sit habitus nec dispositio, sed quia aliqua qualitas non est habitus & ali­qua qualitas non est dispositio: vel dicitur species, quia aliquid spe­cialius connotat quam hoc nomen qualitas. Alia species qualitatis po­nitur Potentia naturalis vel impotenti [...]. Unde omnis res, qua aliquid potest agere vel resistere actioni, in hoc genere ponitur. Tertia species ponitur Passio & passibilis qualitas, omnis enim qualitas sensibilis poni­tur in tertia specie qualitatis. Quarta autem species qualitatis poni­tur forma, & circa aliquid constans figura, ut curvum rectum, & hu­jusmodi. Et sciendum quod forma potest hic vocari illa qualitas propter quam aliquid dicitur pulchrum vel turpe; & ita illa nomina non im­portant alias res à qualitatibus praedictis & substantia. Unde notandum est quod secundum intentionem Philosophi, idem est in diversis speciebus qualitatis, sicut patet; quia ponit quod calor & frigiditas sunt in prima specie qualitatis. Ex quo patet quod non est intentionis suae ponere quod illae species à se mutuo universaliter removeantur; sed solum par­ticulariter: & sicut ponit de speciebus ita ponit de praedicamentis, quod de se mutuo particulariter negantur.

Qualitati autem Philosophus multas trib [...]it proprietates, quar [...]m [Page 114] prima est, quod Qualitati inest contrarietas; una enim qualitas alteri contrariatur, & similiter nomina concreta importantia illas qualitates in obliquo contrariantur: Non tamen omni qualitati contrariatur qua­litas. Nam aliqua est qualitas quae non habet contrarium, sicut lux non habet contrarium. Secunda proprietas est, quod Qualitas suscipit magis & minus, quia concretum qualitatis quandoque de aliquo prae­dicatur cum hoc adverbio magis, & quandoque cum hoc adverbio minus: Sed illa proprietas non inest omnibus qualitatibus, non enim unus tri­angulus est magis triangulus quam alius, nec unum est magis quadratum quam aliud. Tertia proprietas qualitatis est, quod Secundum quali­tatem aliquid dicitur simile vel dissimile, duo enim alba sunt similia, & similiter duo nigra; sed album & nigrum sunt dissimilia. Et de qua­litate secundum opinionem Aristot. ista sufficiant, quia in praedicamentis diffuse tractavi de qualitate secundum opinionem Aristot. Quicquid enim super Physicam scribo non tanquam meum, sed tanquam Aristot▪ ut mihi videtur, dico.

CAP. LVI. Pertractat opinionem quae ponit quod quaelibet qualitas est res distincta à substantia, quantitate, & rebus respectivis.

ALii autem ponunt quod quaelibet qualitas est res distincta à sub­stantia, & quantitate, & rebus respectivis.

Et assignantur quatuor species qualitatis quorum concreta inter se distinguuntur. Unde ponunt quod Habitus & dispositio constituunt primam speciem qualitatis; quae distinguuntur, quia Habitus est de diffi­cili mobilis, Dispositio vero est de facili mobilis.

Secundam speciem ponunt Potentiam naturalem vel impotentiam, quae distinguuntur ab habitu & dispositione.

Tertiam speciem ponunt Passiones & passibiles qualitates esse, scilicet qualitates sensibiles.

Quartam speciem ponunt figuram & formam, quam ponunt distingui realiter à substantia & qualitatibus aliarum specierum. Unde dicunt quod quando aliquod corpus curvatur, vere unam rem absolutam amit­tit, & aliam rem absolutam novam acquirit. Proprietates autem ipsas quas ponit Aristot. artribuunt tali qualitati, quae est res distincta à sub­stantia, et quantitate, et rebus respectivis.

CAP. LVII. De praedicamento actionis, & de duplici opinione circa actio­nem.

DE sex ultimis praedicamentis Aristot. breviter se expedit, de quibus tamen ad juniorum utilitatem latius est disser [...]ndum. Unde quintum praedicamentum ponitur Actio, quod tamen Philosophus quando praedicamenta enumerat, vel etiam tractat de ipso praedicamento, non per nomen, sed per hoc verbum fatere, nominavit. Et consi­militer per verbum, & non per nomen, Damascenus in Logica sua no­minat hoc praedicamentum. Unde mihividetur quod opinio Aristot. erat, quod praedicamentum istud non est nisi quaedam ordinatio ver­borum importantium quod aliquid facit, vel agit aliquid; ita quod unum verbum de alio verbo sumpto cum hoc pronomine, qui, praedicatur sic dicendo, Qui calefacit agit, et sic de consimilibus.

Et illo modo potest salvari esse genus generalissimum. Et si praecise essent in usu talia verba, & participia eis correspondentia, & nomina supponentia pro eisdem pro quibus supponunt eorum participia, de hoc praedicamento sicut de multis aliis paucae forent difficultates; tunc e­nim clarum esset quod actio supponeret proeodem pro quo supponit a­gens, & actio esset res absoluta & substantia sicut agens, tamen illa substantia contingenter esset actio, sicut contingenter est agens: & ita verbum esset in uno praedicamento & nomen in alio, sicut agens est in praedicamento relationis secundum opinionem Aristot. sicut proba­tum est prius, quia agens semper potest recipere convenienter obliquum adjunctum sibi; sed agere non est in illo praedicamento. Et sic hoc prae­dicamentum non importaret aliquam rem quae non esset de praedicamen­to qualitatis vel substantiae, sed importaret tam rem de praedicamento qua­litatis, quam rem de praedicamento substantiae. Unde sic dicendo, Ignis calefacit lignum, hoc verbum, calefacit, importat calorem, quam­vis non nominaliter sed verbaliter; propter quod non oportet quod prae­dicetur de calore; sicut album importat albedinem & non praedicatur de albedine.

Pro hac opinione, sive sit vera, si ve falsa, possunt adduci aliquae per­suasiones. Quod enim cum dicitur Ignis calefacit vel agit, non im­portetur aliqua res quae non sit substantia vel qualitas, potest persuade­ri. Primo sic, quia si aliqua alia res importaretur, quaero ubi est illa res; aut est per se existens, aut est alteri inherens: si sit per se ex­istens ergo est substantia, & habetur intentum: si sit alteri inherens, aut ergo calefaciente, aut ligno calefacto: si detut primum, ergo om­ne agens & movens recipiet novam rem in se quandocunque ageret ve [...] [Page 116] moveret; Et ita corpus celeste & intelligentia continue reciperent no­vas res in agendo, similiter Deus in agendo & producendo reciperet novas res in se. Et si dicatur quod non est simile de Deo & de creatu­ris. Contra, si Deus vere & realiter agit nihil recipiendo, ergo est ibi simpliciter actio sine tali re alia, ergo frustra ponitur in alio agen­te, cum possit vere & realiter esse agens sine tali alia re Si autem illa res recipitur in calefacto, ergo non denominaret agens, nec ratione ejus ignis diceretur agens. Similiter tunc calefactum reciperet plures in se, scilicet calorem, & illam rem quae ponitur Actio, & illam rem quae ponitur passio; quod videtur esse absurdum, quia ponitur pluralitas sine necessitate, & sine ratione.

Item potest argui sic, illa res aut est creata, aut non. Si non est creata, ergo est Deus: si est creata, quaero à quo; Et non nisi ab agente, ergo agens producit illam rem. Quo dato quaero de productio­ne illius rei, sicut prius, & erit processus in infinitum, vel stabitur quod una res producitur sine productione alia; & eadem ratione fuit standum in prima, quod calor producitur in ligno sine alia re nova in calefaciente. Item Theologice potest argui sic. Omnem rem quam producit Deus mediante causa secunda potest per se immediate producere; ergo illam rem quae ponitur esse actio quando ignis agit, potest Deus producere immediate sine hoc quod ignis agat. Quo facto quaero, aut ignis agit, aut non? si sic, tunc non solus Deus agit: si non, Con­tra, ibi est actio formaliter existens in igne, ergo ignis vere deno­minatur ab illa actione; & per consequens vere agit & non agit, quod est impossibile.

Propter istas rationes & multas alias posset aliquis tenere, quod Actio non est alia res distincta ab agente, passo, & producto. Et haec o­pinio, sive sit vera, sive falsa, est opinio Aristot. ut mihi videtur: Et ideo ponit quod hoc nomen, actio, supponit pto ipso agente; ut haec sit vera, Actio est agens, & consimiliter, Agere est agens: vel ponit quod talis propositio est resolvenda in qua ponitur verbum sinc tali nomine; ut ista, actio est agens, aequivaleat isti, Agens agit; & illa, Calefactio est actio, aequivaleat isti, quod calefacit agit, & sic de consimilibus. Hoc ostenso sciendum est secundum opinionem Aristot. quod agere sive facere multipliciter accipitur: Quandoque idem est quod aliquid producere, creare, vel destruere: quandoque idem est quod aliquid in aliquo facere: quandoque accipitur communi­ter & large secundum quod est commune ad praedicta duo, & ad mo­vere; et sic potest poni praedicamentum.

Convenit autem isti praedicamento contrarietas, nam calefacere & frigefacere contraria sunt: & dicuntur verba ista contraria, quia im­portant qualitates contrarias, et non possunt eidem simul competere, sal­tem respectu ejusdem. Suscipit etiam hoc praedicamentum magis & minus, hoc est, istis verbis convenienter adjungitur magis & minus; [Page 117] quamvis forte non omnibus. Unde convenienter dicitur, Hoc calefa­cit magis quam illud, & illud minus quam illud; & unus gaudet ma­gis, & alius minus. Haec dicta sunt secundum opinionem quae mihi vi­detur consona doctrinae Aristot. Alii autem ponunt quod Actio est quae­dam res distincta ab agente, producto, & passo, & a caeteris rebus absolutis: & est quidam respectus qui ab aliquibus ponitur esse subjective in agente, & ab aliquibus ponitur esse subjective in passo. Dicunt tamen quod aliquando Actio est respectus realis, aliquando autem est respe­ctus rationis: Et proprietates praedictas, scilicet habere contrarium, sus­cipere magis & minus, dicunt tali respectui convenire.

CAP. LVIII. De praedicamento Passionis, & de duplici opinione circa passionem.

SEvtum praedicamentum dicitur praedic [...]mentum passionis, quod Aristoteles nominat per verbum, sicut patet in praedicamentis ca­pitulo primo, & capitulo de facere & pati: & secum videtur concor­dare Damascenus in Logica sua, ubi vocat hoc praedicamentum per verbum. Et sicut est de praecedenti praedicamento, quod in eo secun­dum Aristot. reponuntur verba, ita in hoc praedicamento verba ali­quid pati significautia reponuntur: Unde omnia quae dicta sunt de agere, proportionabiliter dicenda sunt de pati.

Et ideo secundum viam suam pati, & passio, et illa substantia quae patitur unum et idem sunt, sicut videtur dicere Damascenus. Unde dicit, 'Facere autem et pati, quaedam substantia est taliter operans vel 'patiens. Ita quod propositio in qua ponitur verbum infiniti modi loco nominis, vel hoc nomen passio; resolvenda est in propositionem in qua ponitur verbum sine tali nomine et infinitivo, mediante hoc relativo, quod: ut illa, Calefieri est pati, aequivalet isti, Quod calefit patitur; et similiter illa, Calefactio est passio, aequivalet illi eidem. Sed no­tandum quod pati secundum eum mulipliciter accipitur. Uno modo pro recipere aliquid ab aliquo; et sic subjectum patitur, et materia reci­piens formam patitur. Secundo modo accipitur magis generaliter, s [...]cundum quod est commune ad pati primo modo, et motui, quamvis in se nihil recipiat subjective; sicut quando aliquid movetur localiter. Tertio modo accipitur secundum quod est commune ad pati praedictis modis, et ad creari; et sic est praedicamentum. Brevitur igitur secun­dum Aristot. ut mihi videtur, dicendum est; quod ipse ponit omnia ver­ba activa mentalia in praedicamento de facere, Et omnia verba menta­lia passiva in praedicamento de pati; sive illa verba significent substan­tias, sive qualitates, sive tam substantias quam qualitates. Alii au­tem [Page 118] dicunt, quod Passio est quidam respectus existens subjective in pas­so correspondens respectui actionis.

CAP. LIX. De praedicamento quando, & de duplici opinione circa ipsum.

SEptimum praedicamentum ponitur Quando, quod est ordinatio ad­verbiorum vel aliorum eis aequivalentium, quibus convenienter re­spondetur ad questionem factam per hoc interrogativum quando, ut hodie, heri, cras. Unde secundum viam Aristot▪ ut mihi vide­tur, Hoc praedicamentum non importat aliquam rem distinctam à Sub­stantia et qualitate; sed importat illas easdem res, quamvis non nomi­naliter, sed adverbialiter tantum.

Et pro illa opinione, sive sit vera sive falsa, potest argui. Nam si Quando fit talis res inhaerens rei temporali, non plus debet poni talis res respectu unius temporis quam alterius; ergo respectu temporis futuri est talis res, consequens est falsum: quia si sit talis res in aliquo quod erit cras, sine qua non potest dici quod erit cras, sicut non potest aliquid esse album sine albedine; ergo respectu cujuslibet instantis istius tempo­ris in quo erit, erit aliqua talis res in illo; et cum illa instantia ponan­tur infinita, sequitur quod in illo erunt res infinitae. Similiter illud fuit in infinitis temporibus, quia in infinitis partibus ejusdem propor­tionis, sive infinitis instantibus; ergo in eo sunt derelictae tales res in­finitae. Et si dicatur quod illa instantia non fuerunt in actu. Contra, aut aliquod instans unquam fuit in actu, aut nullum: [...]i nullum, er­go nihil est instans: si aliquod, & non plus unum quam reliquum; ergo infinita fuerunt in actu. Item de omni re contingit determinate dicere quod est vel non est; ergo in illo homine vel est determinate talis res (accipio illam rem quae debet derelinqui ex adjacentia crasti­nae diei) vel non est in illo homine: Si est in ipso, ergo haec est deter­minate vera, Ille homo erit cras: Si non est in eo, ergo sua opposita est determinate vera; quae videntur esse contra Aristot. quia in futu­ris contingentibus negat veritatem determinatam.

Et potest argui Theologice sic, Aut in isto homine est talis res, aut non est: si est in eo, & sequitur formaliter [...], talis res respectu crastinae diei est in illo homine, ergo ille homo erit cras; sicut sequi­tur formaliter, In illo subjecto primo est albedo, ergo Hoc est album; & illud antecedens, Illa res est in isto homine, est sic verum, quod non potest contingere etiam per potentiam divinam, quin postea fuit verum dicere, Haec res fuit: Ergo semper necessario verum fuit dicere, Ille fuit futurus in illa die; & per consequens Deus non potest facere [Page 119] quin erit in illa die. Si autem illa res non sit in illo homine, ergo haec erit necessaria postea, illa res non fuit in illo homine, ergo ille non erit futurus in illa die; & antecedens est necessarium, ergo con­sequens est necessarium; & per consequens, Deus non potest conti­nuare vitam istius hominis usque ad diem craftinam. Item si quando esset talis res sicut illi opinantes contrarium imaginantur, tunc sicut calidum est calidum calore, ita temporale esset temporale per illam rem; & per consequens, sicut est impossibile aliquid esse calidum sine calore, ita impossibile esset aliquid esse temporale sine illa re inherente sibi: sed consequens est falsum. Nam haec est vera, Antichristus erit ante diem judicii, et tamen in Antichriste, cum nihil sit, non est talis res.

Si dicatur ad omnia ista, quod ex tempore futuro non derelinquitur talis res antequam fuerit in illo tempore; et i [...]o nec ille homo, nec Antichristus habet talem rem in se derelictam ex tempore futuro. Con­tra. Si sine tale re res erit cras et in tempore futuro, eadem ratione sine tali re vere fuit in tempore praeterito, et etiam vere nunc est; et per con­sequens frustra ponuntur tales res. Probatur consequentia sic, si in illo homine qui fuit heri est talis res derelicta per quam dicitur fuisse heri, sicut lignum dicitur calidum per calorem; ergo impossibile est quod haec sit vera, Ille homo fuit heri sine tali re, sicut impossibile est quod lignum sit calidum sine calore: Sed hoc v [...]detur falsum, quia Deus potest illum hominem per suam potentiam absolutam conservare, et illam rem destruere. Ponatur igitur in esse, tunc quaero, aut ille fuit heri, aut non fuit: si fuit, ergo vere fuit sine tali re, et per consequens per illam rem non dicitur fuisse heri; quod est intentum. Si non fuit heri, Contra, propositio talis de praeterito est necessaria, ita quod Deus non potest facere quin homo ille prius fuerit.

Propter ista et multa alia quae causa brevitatis omitto, posset aliquis tenere quod Quando non est talis res. Et haec fuit opinio Aristot. ut mihi videtur, et ideo hoc praedicamentum nunquam per nomen, sed per adverbium nominavit. Alii autem dicunt quod quando vel quandeit as est quaedam res respectiva derelicta in re temporali ex adjacentia tem­poris, propter quam dicitur quod res fuit, vel erit, vel est.

CAP. LX. De praedicamento Ubi, & de varia opinione circa ipsam.

OCtavum praedicamentum ponitur ubi. Et de illo dico sicut de praecedenti, quod, ut mihi videtur, consonum est doctrinae A­ristot. quod ubi non est alia res distincta à loco et caeteris rebus absolutis, sed semper Philosophus hoc praedicamentum per adverbium interrogativum loci nominavit. In quo praedicamento ponuntur illa per [Page 120] quae convenienter respondetur ad quaestionem factam per hoc adverbium ubi: Unde si quaeram ubi est Socrates, convenienter respondetur, quod Est in civitate, vel in domo, ideo illas propositiones cum suis casualibus ponit in praedicamento ubi.

Pro hac opinione potest argui sic. Quia non videtur includere con­tradictionem quod Deus destruat illam rem, si ponatur, non destruendo locum, nec illud quod locatur, nec transferendo locum vel locatum de loco ad locum. Quo facto, quaero aut illud corpus est in hoc loco, aut non: si est in hoc loco, et non habet talem rem, ergo locatum est in loco sine tali re; et per consequens frustra ponitur: si non est in loco, et fuit in hoc loco, et non est corruptum, nec locus; ergo aliquid est mo­tum localiter, quod est contra positum. Alii autem ponunt quod ubi sive ubitas est quidam respectus fundatus in locato, procedens ex cir­cumscriptione loci; et quod locatum fundat talem respectum, et locus terminat eum.

CAP. LXI. De praedicamento positionis, & de opinione Aristot. circa ipsum.

NOnum praedicamentum ponitur Positio, quae secundum opinionem Aristot. non significat rem distinctam à rebus absolutis; sed Significat quod partes rei sic vel sic ordinantur, et situantur, et approximantur.

In hoc autem praedicamento sunt sedere, stare, inclinari, jacere, et hujusmodi; et nihil in hoc praedicamento competere potest alicui, nisi quando ejus partes possunt diversimode approximari: propter quam diversam approximationem diversa et contraria dicibilia, quae sunt in­compossibilia, possunt eidem successive competere. Isti autem praedi­camento non habemus aliquod proprium interrogativum correspondens, Et hoc est propter vocabulorum penuriam. Alii autem tenent quod est, Quidam respectus toti inhaerens vel partibus, ita quod ex hoc quod surgit qui sedit, habet unam rem in se quam prius non habuit, et unam aliam quam prius habuit perdidit.

CAP. LXII. De habitu & de duplici opinione circa ipsum.

DEcimum praedicamentum ponitur habitus, & de illo sicut de prio­ribus, dico quod Aristot. non ponit quod Significet aliquam rem distinctam à rebus absolutis, sed Significat quod una res sit circa aliam mobilis ad modum ipsius, nisi contingat aliquod impedimentum, quae non est pars ejus nec simul cum ea, sed loco & situ distincta ab ea. In quo praedicamento ponit talia, Armatum esse, Calciatum esse, & sic de aliis. Tamen, Habere, secundum Philosophum mul [...]is mod [...]s dicitur sicut in praedicamentis exposui. Alii autem ponunt quod habitus est quidam respectus in ipso corpore contento: Et de istis praedicamentis ista sufficiant.

CAP. LXIII. De Suppositione & de varia acceptione ejus.

DIcto de significatione terminorum, restat dicere de suppositione, quae est proprietas conveniens termino▪ sed nunquam nisi in propositione. Est autem primo sciendum quod suppositio acci­pitur dupliciter, scilicet large & stricte. Large accepta non distinguitur contra appellationem, sed Appellatio est unum contentum sub Supposi­tione: Aliter accipitur stricte secundum quod distinguitur contra ap­pellationem, sed sic non intendo loqui de suppositione, sed primo modo tantum: & sic tam subjectum quam praedicatum supponit, & uni­versaliter quicquid potest esse subjectum propositionis, vel praedicatum supponit.

Dicitur autem suppositio, id est, pro aliis positio, ita quod quando ter­minus in propositione stat pro aliquo, utimur illo termino pro illo sci­licet de quo, sive pronomine demonstrante ipsum, ille terminus, vel rectus illius termini si sit obliquus, verificatur: Et hoc saltem verum est quando terminus supponens significative accipitur. Et universaliter terminus supponit pro illo de quo, vel de pronomine demonstrante illum per propositionem, denotatur praedicari; si terminus supponens sit subjectum. Si autem terminus supponens sit praedicatum, denotatur quod subjectum subjicitur respectu illius, aut respectu pronominis de­monstrantis ipsum, si propositio formetur: sicut per illam, Homo est animal, denotatur quod Socrates est animal, ita quod haec sit vera si formetur, Homo est animal, demonstrando Socratem: per illam autem, [Page 122] homo est nomen, denotatur quod haec vox, homo, sit nomen, ideo in illa supponit homo pro illa voce. Similiter in illa, Album est animal, de­notatur quod illa res quae est alba sit animal, ita quod haec sit vera, homo est animal, demonstrando illam rem quae est alba, & propter hoc sub­jectum supponit pro illa. Et sic proportionabiliter dicendum est de praedicato, nam per istam, Socrates est albus, denotatur quod Socrates est illa res quae habet albedinem: & si nulla res haberet albedinem nisi Socrates, tune praedicatum supponeret praecise pro Socrate.

Est autem una regula generalis, quod Nunquam terminus in pro­positione, saltem quando significative accipitur, supponit pro aliquo nisi de quo praedicatur vere. Ex quo sequitur quod falsum est quod aliqui ignorantes dicunt, quod concretum à parte praedicati supponit pro forma; videlicet quod in illa, Socrates est albus, ly albus supponit pro albedine. Nam haec est simpliciter falsa, Albedo est alba, qua­litercunque termini supponant; ideo nunquam concretum tale supponit pro forma tali significata per suum abstractum, secundum viam Aristot.

In aliis autem concretis de quibus dictum est, hoc est bene possibile. Eodem modo in illa, Homo est Deus, homo supponit vere pro filio Dei, quia ille vere est homo.

CAP. LXIV. De divisione suppositionis in suppositionem simplicem, perso­nalem, & materialem, & de definitionibus earundem.

ESt autem primo sciendum quod suppositio primo dividitur in sup­positionem simplicem, personalem, & materialem.

Suppositio personalis universaliter est illa Quando terminus sup­ponit pro suo significato, sive illud significatum sit res extra animam, sive vox, sive intentio animae, sive scriptum, sive quodcunque aliud imagi­nabile; ita quod quandocunque est subjectum sive praedicatum proposi­tionis supponit pro suo significato: ita Quod significative tenetur, semper est suppositio personalis. Exemplum dicendo sic, Homo est animal, ly homo, supponit pro suis significatis, quia non imponitur ad significandum nisi illos homines, Non proprie enim significat aliquid commune eis, sed ipsosmet homines secundum Damascenum. Exemplum secundi sic dicendo, Omne nomen est pars propositionis, ly nomen, non supponit nisi pro vocibus, quia quando imponitur ad significandum, imponitur ad significandum illas voces. Exemplum tertii sic dicendo, Omnis species est universale, vel Omnis intentio animae est in anima, Utrumque subjectum supponit personaliter, quia supponit pro illis quibus imponitur ad significandum. Exemplum quarti sic dicendo, Omnis dictio scripta est dictio, Subjectum non supponit nisi pro significatis suis, puta pro [Page 123] scriptis, ideo supponit personaliter. Ex quo patet quod sufficienter descri­bunt suppositionem personalem, dicentes quod Suppositio personalis est quando terminus supponit pro suo significato & tenetur significative.

Suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentione ani­mae, sed non tenetur significative. Verbi gratia dicendo sic, Homo est species, ille terminus homo, supponit pro intentione animae, quia illa intentio est species, & tamen proprie loquendo ille terminus homo, non significat illam intentionem, sed illa vox & illa intentio animae sunt tantum signa subordinata in significando secundum modum alibi expositum. Ex hoc patet falsitas opinionis communiter dicentium quod Suppositio simplex est quando terminus supponit pro suo significato. Quia suppositio simplex est quando terminus supponit pro intentione animae, quae proprie non est significatum termini, quia talis terminus significat veras res & non intentiones animae.

Suppositio Materialis est quando terminus non supponit significative, & supponit vel pro voce, vel pro scripto, sicut patet hic, Homo est no­men, ibi ly homo, supponit pro seipso, & tamen non significat scipsum. Similiter, Homo scribit, potest ibi esse suppositio materialis, quia ter­minus supponit pro illo quod scribit. Et sciendum est quod sicut illa triplex suppositio competit voci prolatae, ita potest competere dictioni scriptae. Unde si scribantur illae quatuor propositiones, Homo est animal, Homo est species, Homo est vox dissyllaba, Homo est dictio scripta, quaelibet illarum poterit verificari; & tamen non nisi pro di­versis, quia illud quod est animal nullo modo potest esse species, nec vox dissyllaba, nec dictio scripta. Similiter illud quod est species non est animal, nec vox dissyllaba, &c. & sic de aliis: & tamen in duabus pro­positionibus ultimis habet ille terminus suppositionem materialem, licet illa possit sic distingui quod potest supponere pro voce vel pro scripto; & essent diversae species suppositionis si essent nomina imposita; quem­admodum distinguitur suppositio pro voce, & pro significato, vel pro significato, & pro intentione.

Unde sicut talis diversitas suppositionis potest competere termino vo­cali & scripto, ita posset competere termino mentali, si intentio possit supponere pro illo quod significat, & pro seipsa, & pro voce, & pro scripto: quarum unam vocaremus personalem, aliam simplicem, aliam materia­lem. Est etiam sciendum quod non dicitur suppositio personalis eo quod supponat pro persona, nec simplex quia supponit pro simplici, nec ma­terialis, quia supponit pro materia; sed propter causas dictas, & ideo isti termini, materiale, simplex, personale, aequivoce usitantur in Logica & in aliis scientiis, in Logica tamen non usitantur frequenter nisi cum illo addito, Suppositio.

CAP. LXV. Quod terminus in quacunque propositione ponatur, possit habere suppositionem personalem.

NOtandum est etiam, quod terminus, in quacunque propositione ponatur, potest habere suppositionem personalem, nisi ex volun­tate utentium arctetur ad aliam: Sicut terminus aequivocus in quacunque propositione potest supponere pro quolibet significato, nisi arctetur ex voluntate utentium ad significatum certum.

Sed terminus non in omni propositione potest habere suppositionem simplicem vel materialem; sed tunc tantum quando talis terminus com­paratur alteri extremo, quod respicit intentionem animae, vel vocem, vel scriptum. Verbi gratia in hac propositione, Homo currit, ly homo non potest habere suppositionem simplicem, nec materialem, quia currere non respicit inten [...]ionem animae, nec vocem, nec scripturam. Sed in illa propositione, Homo est species, quia species significat intentionem animae, potest supponere simpliciter; & est talis propositio distin­guenda penes tertium modum aequivocationis, eo quod subjectum potest habere suppositionem simplicem, vel personalem. Si secundo modo, propositio est simpliciter falsa, quia tunc denotatur quod aliqua res sig­nificata per ly homo, sit species, quod est manifeste falsum. Si primo modo, est vera, quia tunc denotatur quod una species animae, sive in­tentio animae, sive conceptus, sit species; & hoc est verum.

Eodem modo sunt tales distinguendae, Homo praedicatur de pluribus, Risibile est passio hominis, Risibile praedicatur de homine, tam à parte subjecti quam à parte praedicati. Similiter illa est distinguenda▪ Animal rationale est definitio hominis, quia Si subjectum habeat suppositionem simplicem est vera, si personalem est falsa, & sic est de muitis talibus. Similiter est de istis, Sapientia divina est attributum Dei, Bonitas prae­dicatur de Deo, Irascibilitas est proprietas patris, & hujusmodi. Simi­liter quando terminus comparatur ad aliquod extremum respiciens vo­cem vel scripturam, est propositio distinguenda, eo quod talis terminus potest habere suppositionem personalem vel materialem: & illo modo sunt illae distinguendae, Socrates est nomen. Homo est vox dis [...]yllaba, Paternitas significat proprietatem patris. Nam si paternitas materia­liter supponat sic est vera, quia hoc nomen paternitas, significat pro­prietatem patris: Si autem supponit personaliter sic est falsa, quia pa­ternitas non significat proprietatem patris, sed est ipse pater. Et illo modo distinguendae sunt illae, animal rationale significat quidditatem hominis, rationalis significat partem hominis, homo albus significat ag­gregatum per accidens, homo albus e [...]t terminus compositus, & sic de [...]tis talibus.

[Page 125]Potest ergo regula ista dari, quod Quando terminus potens habere istam triplicem suppositionem comparatur extremo communi vocibus prolatis, sive scriptis, tunc propositio in qua ponitur est distinguenda, eo quod talis terminus potest habere suppositionem personalem, vel materia­lem. Quando vero comparatur extremo significanti intentionem animae, est distinguenda, eo quod potest habere suppositionem personalem vel sim­plicem. Quando vero comparatur extremo communi omnibus prae­dictis, tunc est distinguenda, eo quod potest habere suppositionem per­sonalem, simplicem, vel materialem; & sic haec est distinguenda, Homo praedicatur de pluribus, quia si Homo habet suppositionem personalem, tunc est falsa, quia denotatur quod aliqua res significata per hunc ter­minum homo praedicatur de pluribus. Si vero habeat suppositionem simplicem vel materialem, sive pro voce, sive pro scripto, est vera; quia tam intentio communis, quam vox, quam illud quod scribitur, praedicatu [...] de pluribus.

CAP. LXVI. Objicit contra praedicta aliquibus rationibus.

SEd contra praedicta potest objici multipliciter, primo sic. Haec est vera, Homo est dignissima creaturarum, quaero quam suppositio­nem habet ly homo. Non personalem, quia quaelibet singularis est falsa, Ergo habet suppositionem simplicem; sed si suppositio simplex esset pro intentione animae illa esset falsa, quia intentio non est dignis­sima creatura creaturarum; ergo suppositio simplex non est pro inten­tione animae. Praeterea haec est vera, Color est primum objectum vi­sus, & quaelibet singularis est falsa, ergo habet simplicem suppositionem; sed si supponeret pro animae intentione illa esset falsa; ergo suppositio simplex non est pro animae intentione. Similiter haec est vera Homo est primo rationalis, & non pro re singulari, nec pro intentione animae, ergo pro aliquo alio. Idem potest argui de ista, Ens est primo unum, Deus est primo Persona, quia quaelibet talis est vera, & non pro sin­gulari, nec pro intentione animae, ergo pro aliquo alio; & tamen sub­jectum habet suppositionem simplicem, ergo suppositio simplex non est pro intentione animae. Praeterea vox non praedicatur de voce, nec in­tentio de intentione, quia tunc quaelibet talis propositio, Homo est ani­mal, Socrates est homo, esset simpliciter falsa.

Ad primum istorum dicendum, quod Opinio dicentium quod si in illa Homo est dignissima, &c. subjectum Habet suppositionem sim­plicem, est falsa. Immo habet tantum suppositionem personalem, nec ratio [...]orum valet, sed est contra eos. Nam probant sic, quia si haberet sup­positionem personalem quod tunc esset falsa, quia quaelibet singularis [Page 126] est falsa. Sed illa ratio est contra ipsos; quia si Homo stet simpliciter in illa, sed non pro aliquo singulari, ergo pro aliquo alio, & per con­sequens illud esset dignissima creatura creaturarum; sed hoc est falsum, quia tunc esset nobilius omni homine, quod est manifeste contra eos; quia nunquam commune vel species est nobilius suo singulari, cum se­cundum eos inferius includat suum superius, secundum modum lo­quendi eorum, & plus: ergo illa forma communis cum sit pars istius hominis, non est nobilior illo homine; & ita si subjectum in illa Homo est dignissima, &c. supponeret pro aliquo alio ab homine singulari, illa esset simpliciter falsa. Ideo dicendum est quod si Homo supponat personaliter, est de virtute sermonis falsa, quia quaelibet singu­laris est falsa; tamen secundum intentionem ponentium eam est vera, quia non intendunt quod homo est nobilior creatura universaliter, sed quod sit nobilior omni creatura alia quae non est homo: & hoc uni­versaliter verum est inter creaturas corporales, non autem in substantiis separatis verum est. Contingit enim frequenter quod propositiones authenticae & magistrales sunt falsae de virtute sermonis, & verae in sensu in quo fiunt; hoc est, illae propositiones quas intendebant per eas sunt verae: & ita est de praedicta.

Ad secundum dicendum est, quod omnes tales, Color est primum ob­jectum visus, Homo est primo risibilis, Ens est primo unum, Homo est primo animal rationale, Triangulus primo habet tres angulos, &c. Sonus est primum & adaequatum objectum auditus, & caeterae tales multae, sunt simpliciter falsae de virtute sermonis; tamen illae quas inten­debat Philosophus per eas sunt verae.

Unde sciendum quod sicut Philosophus & multi alii accipiunt saepe concretum pro abstracto, & è converso: ita frequenter actum exercitum pro actu signato, & è converso. Est autem actus exercitus qui impor­tatur per hoc verbum est, vel aliud hujusmodi, quod non tantum significat aliquid praedicari de aliquo, sed exercet praedicando unum de alio, sicut dicendo Homo est animal, Homo currit, Homo disputat, & ita de aliis. Actus autem signatus est ille qui per hoc verbum prae­dicari, importatur; vel per hoc verbum, subjici, vel verificari, vel com­petere, vel aliquid hujusmodi. Verbi gratia, Animal praedicatur de homine, Hic non praedicatur animal de homine, quia ibi animal sub­jicitur & non praedicatur, & ideo est actus signatus; & non est idem dicere, Animal praedicatur de homine, & Homo est animal, quia una est multiplex & alia non; sicut non est idem dicere, genus praedicatur de hoc communi homo, & hoc commune homo est genus. Nec est idem dicere, Genus praedicatur de specie, vel haec vox animal praedicatur de hac voce homo, & Species est genus, vel haec vox homo est haec vox animal. Nam primae duae sunt verae & secundae duae sunt falsae. Et tamen hoc non obstante Philosophus accipit aliquando actum exer­citum pro actu signato, & aliquando è converso; & ita faciunt multi [Page 127] alii: & hoc facit multos incidere in errores; & ita est in proposito.

Nam illa propositio, Homo est primo risibilis, accipiendo ly primo, sicut accipit Philosophus primo posteriorum, est falsa; sicut illa, Homo est species: sed tamen actus signatus loco cujus ponitur est simpliciter verus, sicut illa est vera, De homine praedicatur primo hoc praedicatum risibile, & in illo actu signato tam homo quam risibile supponunt sim­pliciter, & pro intentione animae; nam de hac intentione animae homo, praedicatur primo risibile, non tamen pro se, sed pro singularibus; Et debet ille actus sic exerceri, Omnis homo est risibilis, & Nihil aliud ab homine est risibile. Ibi in actu signato [...]omo supponit simpliciter & pro intentione animae; sed in actu exercito correspondente, ly homo sup­ponit personaliter & pro rebus singularibus, quia nulla res potest ridere nisi res singularis. Et ideo in actu signato bene ponitur hoc incom­plexum primo, sed in actu exercito correspondente non debet ponit primo; & hoc quia ly primo, dicit illud quod praedicatur de aliquo universaliter, & de nullo nisi de quo illud praedicatur: & tali actui signato debent correspondere duo actus exerciti, sicut est de illa, Sonus est primum & adaequatum objectum auditus; nam haec falsa est de virtute sermonis, quia aut sonus ibi supponit pro re singulari, aut communi. Si pro re singulari, sic est falsa, quia quaelibet singularis est falsa. Si pro re com­muni, tunc adhuc est falsa, quia secundum eos nulla res apprehenditur à sensu nisi singularis; & ideo illa est simpliciter falsa de virtute ser­monis. Tamen forte secundum communiter loquentes & bene intelligen­tes, intelligitur per illam unus actus signatus verus qui est iste, De son [...] praedicatur primo esse apprehensibile à potentia auditiva; qui debet sic exerceri, Omnis sonus est apprehensibilis à potentia auditiva, & nihil aliud à sono est apprehensibile à potentia auditiva: ita quod in actu signato hoc commune sonus supponit simpliciter pro intentione animae, sed in actu exercito supponit personaliter & pro singularibus▪ hoc est, pro suis suppositis sive significatis.

Exemplum pro praedictis est manifestum in Theologia. Nam haec conceditur esse vera, Substantia intellectualis completa non dependen [...] ad aliud suppositum est primo persona; & eadem ratione haec conceditur, Homo est primo risibilis, quia eadem est ratio de una & de alia. Tunc quaero aut subjectum istius propositionis supponit personaliter & pro sin­gularibus, & tunc est falss, quia quaelibet singularis est falsa, patet in­ductive: aut supponit simpliciter & pro forma communi, & tunc etiam est falsa, quia Nulla forma communis, nec primo, nec non primo est persona, quia omni communi etiam secundum eos repugnat ratio per­sonae. Idem est de istis, Singulare est primo unum numero, Individuum primo distinguitur à communi, & sic de multis talibus quae sunt falsae de virtute sermonis, & tamen actus signati correspondentes sunt veri. Ideo dicendum est sicut prius quod suppositio simplex est quando ter­minus supponit pro intentions animae, quae aliquando est communis [Page 128] pluribus per praedicationem, aliquando vero est propria uni. Et ratio hujus est, quia nihil est à parte rei quin sit simpliciter singulare. Unde error illorum qui credebant aliquid esse in re praeter singulare, & quod Humanitas distincta à singularibus est aliquid in individuis, & de essen­tia eorum; induxit eos in illos errores, & multos alios logicales. Hoc tamen ad Logicum non pertinet determinare, sicut dicit Porphyrius in prologo. Sed Logicus habet tantum dicere quod suppositio simplex non est pro suo significato: sed quando est terminus communis supponens simpliciter, habet dicere quod suppositio simplex est pro aliquo communi suis significatis; utrum autem illud commune sit in re vel non, ad eum non pertinet.

Ad tertium dicendum est, quod vox praedicatur de voce, & similiter intentio de intentione, non tamen pro se, sed pro re. Et ideo per talem propositionem Homo est animal, quamvis vox praedicetur de voce, vel intentio de intentione, non denotatur quod una vox sit alia, vel quod una intentio sit alia; sed denotatur quod illud pro quo stat vel supponit subjectum, sit illud pro quo stat vel supponit praedicatum.

Si autem adhuc objiciatur contra praedicta, quia haec est vera, Piper videtur hic & Romae, & tamen nulla singularis est vera nisi secundum quod supponit simpliciter & non pro intentione animae; ergo suppositio simplex non est pro intentione animae. Dicendum est quod illa pro­positio, si sit de copulato extremo, est simpliciter falsa, quia quaelibet singularis est falsa, etiam secundum quod habet suppositionem simplicem, quia nullus vult emere illud commune Piper, sive esset res extra ani­mam sive in anima; sed quilibet intendit emere rem singularem quam non habet: Sed illa propositio est vera si sit copulativa, sicut illa, Piper venditur hic, & Piper venditur Romae, quia ambae partes sunt verae pro singularibus; unde non plus haec est vera, Piper videtur hic & Romae, quam illa, Piper singulare venditur hic & Romae.

CAP. LXVII. De suppositione materiali in speciali.

PRaemissa divisione suppositionis dicendum est de membris in specia­li, primo de suppositione materiali. Circa quam sciendum est quod suppopositio materialis cuilibet quod potest esse pars proposi­tionis competere potest, Omne enim tale potest esse extremum proposi­tionis et pro voce vel pro scripto supponere. Et de nominibus quidem manifestum est, sicut patet in istis, homo est nomen, homo est numeti singularis. Hoc etiam idem patet de adverbiis, verbis, pronomi­nibus, conjunctionibus, praepositionibus, et interjectionibus; sicut patet [...]e istis, Bene est adverbium; Legit est indicativi modi, [...]ege [...]s est [Page 129] participium; Ille est pronomen, Si est conjunctio, Ex est praepositio, Heu est interiectio. Similiter autem propositiones et orationes talem suppositionem habere possunt, quod patet in istis, Homo est animal, est propositio vera, Hominem currere est oratio vera, et sic de corsi­milibus. Et potest illa suppositio non tantum comperere voci sed eti­am scripto, et parti propositionis mentalis, sive si [...] propositio, sive pars propositionis; et breviter omni complexo et incomplexo competere potest.

Potest autem dividi Suppositio materialis, quia quaedam est, quan­do vox vel scriptum supponit pro se, sicut in istis, Homo est nomen, Hominis est genit [...]vi casus, Homo est animal est proposicio vera, [...]e [...]e est adverbium, et hujusmodi. Quandoque autem vox vel scriptum vel conceptus non supponit pro se, sed pro voce vel scripto, quam ta­men vocem vel scriptum non significat. Sicut in illa propositione vo­cali, Animal praedicatur de homine, haec vox homine, non supponit pro hac voce homine; sed ibi illud incomplexum homine supponit pro h [...]c voce homo, quia de hac voce homo, praedicatur ly animal▪ sic dicendo, Homo est animal. Similiter in illa, Hominem currere est verum, illud subjectum hominem currere, non supponit pro se, sed supponit pro illa propositione Homo currit; quam tamen non signifi­cat. Similiter in talibus, Homo praedicatur de asino in obli [...]uo, ly homo supponit pro obliquo tali, hominis, vel homin [...]m, vel hu­jusmodi; quia in illa propositione, Asinus est hominis, non praedicatur haec vox homo, sed haec vox Hominis. Similiter hic, Qualias praedic [...]tur de subjecto in concreto, ly qualitas supponit pro concretis praedicabi­libus de subjecto.

CAP. LXVIII. Ostendit suppositionem materialem posse competere tam complexo, quam incomplexo.

SIcut autem cuilibet complexo, et incomplexo, potest competere sup­positio materialis; ita cuilibet complexo significative, vel consigni­ficativo, potest competere suppositio simplex. Nam quodlibet tale sive sit mentale, sive vocale, sive scriptum, potest suppon [...]re pro conceptu mentis, sicut patet inductive. Et sic quandoque suppositio materialis est pro illo quod supponit: quandoque non pro illo [...]u [...]d supponit, sed pro alio, quod tamen non sign [...]fi [...]st. Ita terminus mentalis similiter quandoque supponit pro se, sicut in istis, Homo est species, Animal est genus, et sic de aliis: quandoque autem supponit pro ill [...] intentione animae, quam tamen non significat; sicut in t [...]li propositione mentali, Hominem esse animal est propositio vera. Et sic potest d [...]ci de multis aliis.

CAP. [...]XIX. De suppositione personali.

NUnc accedendum est ad suppositionem personalem. Circa quam sciendum est, quod categorema solum quod est extremum pro­positionis significative acceptum, supponit personaliter.

Per primum excluduntur omnia syncategoremata, sive sint nomina, sive conjunctiones, sive adverbia, sive quaecunque alia.

Per secundum excluditur omne verbum, quia nunquam verbum potest esse extremum propositionis quando accipitur significative. Et si dicatur quod sic dicendo, Legere est bonum, ly legere accipitur significative tantum, & supponit personaliter. Dicendum est, quod ly legere, ibi non est verbum, sed est nomen. Et ita est ex usu quod modus infinitivus non tantum est verbum sed nomen. Unde si ly legere, remaneret ibi verbum, & non plus esset nomen quam ly legit; haec non magis esset vera, Legere est bonum, quam illa, Legit est bonum, sed unde est hoc? Dico quod est ex usu loquentium.

Per tertiam excluditur pars extremi quantumcunque sit nomen & ca­tegorema, sicut hic, Homo albus est animal, nec ly homo supponit, nec ly albus supponit, sed totum extremum: Et ideo quantumcunque partes extremorum se habeant aliquando secundum superius, & inferius, non oportet tamen consequentiam esse bonam inter illas propositiones; quia illa regula debet intelligi, quando illa totaliter extrema quae supponunt in propositionibus ordinantur secundum superius, & inferius. Unde non sequitur, Tu es vadens ad forum, ergo Tu es existens in foro vel ad forum; & tamen ly vadens, & ly existens, ordinantur secundum su­perius, & inferius; sed extrema illa vadens ad forum, & existens ad forum, non sic ordinantur, ideo consequentia non valet: tamen ali­quando consequentia valet, quia aliquando non possunt tales partes or­dinari secundum superius, & inferius, nisi etiam tota extrema sic ordi­nentur, vel possint ordinari; sicut patet hic, Homo albus, animal album, videns hominem, & videns animal, & sic de multis. Et ideo fre­quenter est talis consequentia bona, sed non semper. Et ita pars ex­tremi non supponit in tali propositione, tamen in alia propositione sup­ponere potest.

Per quartam particulam excluduntur categoremata talia quando suppo­nunt simpliciter vel materialiter; tunc enim quia non accipiuntur sig­nificative, ideo personaliter non supponunt, sicut hic, Homo est species, & in consimilibus.

CAP. LXX. De divisione suppositionis personalis in discretam, & com­munem, & de divisione suppositionis communis.

SUppositio autem personalis potest dividi, primo in suppositionem discretam & communem. Suppositio discreta est, in qua supponit nomen proprium alicujus, vel pronomen demonstrativum signifi­cative sumptum; & talis suppositio reddit propositionem singularem, sicut hic, Socrates est homo, Ille homo est homo, & sic de aliis. Et si dicatur quod haec est vera, Haec herba crescit in horto meo, & tamen subjectum non habet suppositionem discretam. Dicendum est quod illa propositio est falsa de virtute sermonis; sed per ill [...]m intel­ligitur talis propositio, Talis herba crescit in horto meo, ubi subjectum non supponit discrete. Unde advertendum est, quandoque aliqua pro­positio est falsa de virtute sermonis, sed tamen aliquem sensum verum habet: tunc in illa accepta in illo sensu debent subjectum & praedi­catum habere eandem suppositionem, qualem habent in illa quae est de virtute sermonis vera.

Suppositio personalis communis est, quando terminus communis sup­ponit, sicut hic, Homo currit, Omnis homo est animal. Suppositio per­sonalis communis dividitur in suppositionem confusam, & determinatam.

Suppositio determinata est, quando contingit descendere per aliquam disjunctivam ad singularia. Sicut bene sequitur, Homo currit, ergo ille homo currit, vel ille homo currit, & sic de singulis. Et ideo di­citur suppositio determinata, quia per talem propositionem denotatur, quod talis propositio sit vera pro aliqus singulari determinata, & quae­libet singularis sufficit [...]d verificandum talem propositionem; sicut ad veritatem istius, Homo currit, requititur quod aliqua certa singularis sit vera, & quaelibet sufficit etiam posito quod quaelibet alia esset falsa, frequenter tamen multae vel omnes sunt verae.

Est ergo certa regula, quod quando sub termino communi contingit descendere ad singularia per propositionem disjunctivam, & ex una sin­gulari infertur talis propositio, tunc ille terminus habet suppositionem personalem determinatam: Et ideo in illa propositione, Homo est animal, utrumque extremum habet suppositionem determinatam; [...]uia sequitur, homo est animal, ergo ille homo est animal, vel ille hom [...] [...]st animal, & sic de aliis. Etiam bene sequitur, Homo est animal, ergo homo est hoc animal, vel homo est hoc animal, & sic de singulis; id [...]o tam ly homo, quam ly animal, habent suppositionem determinatam.

Suppositio personalis confusa est suppositio personalis termini com­munis quae non est determinata; & illa dividitur, quia quaedam est [Page 132] suppositio confusa tantum, & quaedam est confusa & distributiva.

Suppositio confusa tantum est, quando terminus communis supponit personaliter, & non contingit descendere ad singularia per disjunctivam nulla variatione facta à parte alterius extremi, sed per propositionem de disjuncto extremo▪ & contingit eam inferri ex quacunque singulari. Verbi gratia in illa, Omnis homo est animal, supponit ly animal con­fuse tantum, quia non contingit descendere sub animali ad sua singularia per disjunctivam; quia non sequitur, Omnis homo est animal, ergo omnis homo est hoc animal, vel omnis homo est hoc animal, & sic de singulis; sed bene contingit descendere ad propositionem de disjuncto praedicato ex singularibus. Ut bene sequitur, Omnis homo est animal, ergo omnis homo est hoc animal, vel illud animal, & sic de aliis; quia consequens est una categorica composita ex illo subjecto, & hoc praedi­cato, Hoc animal, vel hoc animal, & sic de singulis: & manifestum est quod hoc praedicatum vere praedicatur de omni homine; ideo illa universalis est simpliciter vera. Similiter illa infertur ex quolibet sup­posito animalis. Nam bene sequitur, omnis homo est hoc animal, vel hoc animal, quocunque animali demonstrato, ergo omnis homo est ani­mal.

Suppositio confusa & distributiva, est quando contingit aliquo modo descendere copulative si terminus communis habeat multa con­tenta, & ex nullo uno formaliter infertur: sicut in illa, Omnis homo est animal, subjectum supponit confuse & distributive, quia sequitur, Omnis homo est animal, ergo ille homo est animal, & ille homo est animal, & sic de aliis. Et dixi aliquo modo, quia non semper eodem modo contingit descendere copulative. Nam aliquando contingit de­scendere nulla variatione facta circa propositionem, nisi quod in prima subjicitur vel praedicatur terminus communis, & postea accipiuntur sin­gularia, sicut patet in exemplo praedicto: Aliquando autem contingit descendere aliqua variatione facta, imo aliquo dempto quod accipiebatur in alia, quod nec est terminus communis nec contentum sub termino communi. v. g. sic dicendo, Omnis homo praeter Socratem currit, bene contingit aliquo modo descerdere ad singularia copulative, nam bene sequitur, Omnis homo praeter Socratem currit, ergo Plato currit, & Cicero currit, & sic de singulis.

Sed in ist [...]s singul [...]ribus aliquid dimittitur quod accipiebatur in uni­versall, quod non fuit terminus communis, nec signum distribuens ip­sum, scilicet dictio exclusiva cum parte exclusa; & ideo non eodem modo contingit descendere sub illa, Omnis homo praeter Socratem cur­rit, & sub illa, Omnis homo currit. Unde prima vocatur suppositio con­fusa & distributiva mebilis, secunda vero suppositio confusa & distri­ [...]ntiva immobilis.

CAP. LXXI. De regulis quibus ostenditur quando terminus habet unam suppositionem, & quando aliam.

IStis visis videndum est, quando est quod terminus habet unam sup­positionem personalem, & quando aliam. Et primo videndum est de terminis non relativis. Secundo de terminis relativis, quia di­versae regulae dantur de istis, & de illis.

Est ergo primo sciendum, quod quando in propositione categorica, nullum signum universale distribuens totum extremum propositionis additur termino communi, nec mediate, nec immediate (hoc est, nec à parte ejusdem extremi, nec ex parte extremi praecedentis) nec negatio praecedit, nec aliqua dictio includens aequivalenter negationem, sem­per talis terminus supponit determinate. Verbi gratia, in illa, Homo est animal, nullum signum universale additur, nec negatio, nec aliqua dictio aequivalenter negationem includens; ideo uterque terminus supponit determinate. Idem dicendum est de illa, Aliqu [...]s homo currit; quia signum particulare additum, vel non additum non variat suppositionem personalem, quamvis faciat frequenter terminum stare tantum perso­naliter. Similiter in illa, Animal est omnis homo, quamvis ponatur signum universale, non tamen praecedit hunc terminum animal, ideo ly animal supponit determinate. Similiter hic, Animal non est homo, quamvis negatio ponatur, quia tamen non praecedit ly animal, ideo ly animal stat determinate.

Sed in illa, Omnis homo est animal, ly homo non habet supposi­tionem determinatam, quia distribuitur signo universali: nec ly animal habet suppositionem determinatam, quia sequitur mediate signum uni­versale. Sed in ista, Videns omnem hominem est animal, quia hoc signum Omnem, non distribuit totum subjectum, ideo non facit illum terminum Animal stare nisi determinate. Unde bene sequitur, Videns omnem hominem est animal, ergo videns omnem hominem est hoc ani­mal, vel videns omnem hominem est illud animal, & sic de aliis. Sed in illa, Omne hominem videns est animal, quia signum praecedit hoc totum, hominem videns, ideo praedicatum non stat determinate, sed confuse tantum; sicut in ista, Quilibet hominis asinus est currens, prae­dicatum supponit confuse tantum. In illa vero, Asinus cujuslibet ho­minis est currens, praedicatum stat determinate. Similiter in illa, Ho­mo non est animal, quamvis ly homo supponat determinate, non tamen ly animal, quia quando negatio determinans verbum praecedit, non stat determinate. Similiter in ista, Socrates differt ab homine, ly homine non supponit determinate, quia hoc verbum, differt, includit negationem aequivalentem.

CAP. LXXII. De dubiis quae fieri possunt circa suppositiones.

CIrca praedicta potest dubitari Primo qualiter supponit ly homo, in ista, Socrates fuit homo, posito quod Socrates non sit. Similiter qualiter supponunt termini in illis de praeterito, & illis de futuro, & de possibili, & in aliis propositionibus de modo. Et est ratio dubita­tionis, quia dictum est prius quod terminus nunquam supponit pro aliquo, nisi de quo verificatur; sed ly homo, si Socrates non sit, non verifi­catur de Socrate quia tunc haec est falsa, Socrates est homo, ergo non supponit pro Socrate, & per consequens non supponit determinate. Se­cundo est dubium de istis, Homo albus est homo, Cantans missam est homo, Creans est Deus, posito quod nullus sit albus, & nullus cantet missam, & quod Deus non creet, pro quibus subjecta supponunt; quia videtur quod pro nulla re significata, quia de nulla tali verificantur; nec pro se ipsis, quia tunc haberent suppositionem materialem, ergo non supponunt determinate pro aliquo.

Tertio, qualiter subjectum supponit in talibus, equus tibi promit­titur, duodecim librae tibi debentur. Et est ratio dubitationis, quia si terminus supponat pro contentis videntur esse falsae, cum quaelibet singularis sit falsa; & ita si terminus supponat determinate propositio est falsa. Similiter Quarta dubitatio est de talibus, Ille privatur visu, & de similibus. Quinta est qualem suppositionem habet praedicatum in illa, Genera & species sunt substantiae. Sexta est de istis, Actio est res extra animam, Relatio est vera res, Creatio est idem realiter cum Deo, & de hujusmodi multis. Septima est de istis, Ille bis fuit albus, quia videtur quod album non supponat determinate. Similiter in illa, Tantum animal est homo, quomodo subjectum & praedicatum supponant. Item de talibus, Apostolus dicit hoc, Anglia pugnat, Ille bibit cyphum, prora est in mari, bonitas tua agit, clementia principis gubernat regnum, & hujusmodi.

Ad primum illorum dicendum est quod in omnibus talibus termini supponunt personaliter. Pro quo est notandum quod tunc terminus supponit personaliter, quando pro significatis suis quae sunt, vel pro eis quae fuerunt significata, vel erunt, vel possunt esse, supponit; & sic in­telligendum est quod prius dictum est, quia dictum est prius quod uno modo significare sic accipitur. Hoc tamen intelligendum est, quod non respectu cujuslibet verbi, si aliqua talia significet, supponit pro illis quae significat, stricte accipiendo significare, quia pro illis quae fuerunt sua significata non potest supponere nisi respectu verbi de praeterito. Et ideo quaelibet talis propositio est distinguenda, eo quod talis terminus [Page 135] potest supponere pro iis quae sunt vel quae fuerunt. Sed pro iis quae erunt non potest supponere nisi respectu verbi de futuro: & ideo illa pro­positio est distinguenda, eo quod talis terminus potest supponere pro iis quae sunt vel quae erunt. Similiter pro iis quae possunt esse signifi­cata & non sunt, non potest supponere, nisi respectu verbi de possibili vel de contingenti; & ideo omnes tales sunt distinguendae, Omnis homo fuit albus, Omne album erit homo, Omne album potest esse homo.

Intelligendum est tamen quod illa distinctio non cadit à parte praedi­cati sed tantum à parte subjecti. Unde illa non est distinguenda, Socrates fuit albus, Socrates potest esse albus, & hoc quia praedicatum appellat suam formam. Quod sic est intelligendum, non quod supponat pro se vel pro conceptu, sed quod per talem propositionem denotatur, quod propositio in qua illud praedicatum sub propria forma, hoc est, ipsum, & non aliud praedicetur de illo pro quo subjectum supponit, vel pronomine demonstrante illud pro quo subjectum supponit, fuit vera, si talis propositio sit de praeterito. Vel quod talis erit vera, fi talis propositio sit de futuro; vel quod sit possibilis, si talis sit de possibili; vel per se, si talis propositio sit de per se; vel de impossibili, si &c. vel de necessario, si praedicta &c. & sic de aliis propositionibus modali­bus. Unde ad veritatem istius, Album fuit nigrum, non requiri­tur quod haec unquam fuit vera, Album est nigrum, sed requiritur quod haec fuerit vera Hoc est nigrum, demonstrando aliquid pro quo subjectum supponit in illa, album fuit nigrum. Similiter ad ve­ritatem istius, Verum erit impossibile, non requiritur quod haec unquam fit vera, Verum est impossibile; sed requiritur quod haec sit vel erit vera si formabitur, Hoc est impossibile, demonstrando aliquid pro quo supponit subjectum in illa, verum erit impossibile, similiter est in aliis. Sed de istis amplius dicetur in tractatu de propositionibus & consequentiis.

Ad primum igitur illorum dico, quod in illa, Socrates fuit homo, praedicatum supponit pro Socrate; & similiter est de omnibus aliis de praeterito & futuro & de modo, quod termini supponentes personali­ter, supponunt pro illis quae sunt, vel pro illis quae fuerunt, vel erunt, vel possunt esse supposita; & si non sit aliquod signum, nec negatio, nec aliquid tale impediens, supponit determinate. Sed nunc ad rationem in contrarium dicendum est, quod benedictum est quod terminus nun­quam supponit pro aliquo nisi de quo verificatur, non tamen fuit di­ctum quod nunquam supponit pro aliquo nisi de quo verificatur per verbum de praesenti; sed sufficit aliquando quod verificetur per verbum de praeterito, quando supponit pro illo, respectu verbi de praeterito▪ vel per verbum de futuro, quando supponit respectu verbi de futuro, & sic de aliis. Sicut patet in illa, Album fuit homo, supposito quod nullus homo modo sit albus, sed quod Socrates fuerit albus, tunc album supponit pro Socrate; & sic accipitur pro iis quae fuerunt; & [Page 136] ideo album verificatur de Socrate, non per verbum de praesenti, sed per verbum de praeterito; nam haec est vera Socrates fuit albus.

Sed adhuc restat dubitatio pro quo praedicatum supponit hic, So­crates fuit albus; si▪ pro iis quae sunt, est falsa. Dicendum est quod praedicatum supponit pro iis quae fuerunt, five eadem quae fuerunt sint, sive non; & ideo in illo casu capit instantiam illa regula quam dixi alias, scilicet quod terminus semper supponit pro iis quae sunt ubicunque po­natur, vel potest pro his supponere: nam istam regulam intellexi de termino à parte subjecti, sed quando ponitur à parte praedicati non est vera universaliter. Unde posito quod nullus homo modo sit albus, sed quod fuerunt homines albi ante; tunc in illa, Homo fuit albus, prae­dicatum non potest supponere pro iis quae sunt, sed tantum pro iis quae fuerunt. Unde generaliter praedicatum in illa de praeterito non suppo­nit pro aliquo, quam pro illo quod fuit; & in illa de futuro pro illo quod erit; & in illa de possibili pro illo quod potest esse. Cum hoc tamen requiritur quod ipsummet praedicatum praedicetur de illo pro quo subjectum supponit modo praedicto.

Ad secundum dubium dicendum est, quod de virtute sermonis conce­dendum est, si Nullus homo est albus, si Nullus cantet missam, & si Deus non creat, quod in praedictis propositionibus subjecta pro nullo supponunt; & tamen summuntur significative, quia sumi significati­ve vel supponere personaliter potest dupliciter contingere: vel quia pro aliquo significato terminus supponit: vel quia denotatur supponere pro aliquo supposito; nam semper in propositionibus affirmativis denota­tur terminus supponere pto aliquo, & ideo si pro nullo supponit, est pro­positio falsa. In propositionibus autem negativis non denotatur termi­nus supponere pro aliquo, à quo vere negatur praedicatum; & ideo talis negativa habet duas causas veritatis, sicut ista Homo albusnon est, habet duas causas veritatis; scilicet vel quia homo non est, & ideo non est albus: vel quia homo est, & tamen non est albus. In ista autem proposi­tione, Homo albus est homo, si nullus homo sit albus subjectum sumitur significative & personaliter, non quia supponit pro aliquo, sed quia denotatur supponere pro aliquo; ideo est propositio simpliciter falsa, & ideo si aliquid prius dictum videatur isti repugnare, intelli­gendum est in propositione affirmativa & vera, quia semper in proposi­tione affirmativa & vera, si terminus stat personaliter, supponit pro a­liquo significato secundum modum primo expositum. Et si dicatur, illa non stant simul, supponit, & pro nullo supponit, quia sequitur Suppo­nit, ergo pro aliquo supponit. Dicendum est quod non sequitur; sed sequitur Supponit; ergo pro aliquo supponit, vel denotatur pro aliquo supponere.

Ad tertium dicendum est quod tales propositiones, Equus tibi pro­mittitur, & similes, de virtute sermonis sunt falsae, quia quaelibet singularis est falsa, patet inductive; tamen si termini tales pon [...]ntur a [Page 137] parte paedicati possunt aliquo modo concedi: & tunc oportet dicere quod termini sequentes talia verba virtute eorum verborum habent suppositio­nem confusam tantum; & ideo non contingit descendere ad singularia disjunctive, sed tantum per disjunctum praedicatum connumerando non tantum praesentia sed etiam futura. Unde non sequitur Promitto tibi equum, ergo promitto tibi hunc equum, vel promitto tibi [...]stum equum, & sic de singulis; sed bene secuitur promitto tibi equum, ergo promitto tibi hunc equum, vel istum, vel illum, & sic de [...]l [...] com­numerando omnes equos tam praesente [...] quam futuros. Et hoc quia omnia talia verba aequivalenter includunt verba de f [...]ur [...]; unde illa, Promitto tibi equum, valet illam, Tu habebis equum de dono meo, & ita in illa, Pro mitto tibi equum, ly equum supponere potest pro futuris, sicut in illa, Tu habebis equum.

Sed nunquid in illa, Promitto tibi equum, ly equum supponit con­fuse tantum? Dicendum quod stricte loquendo de virtute [...]ermonis ly equum non supponit confuse tantum, quia non supponit cum sit pars extremi: & praedicta regula de suppositione. data est de ii [...], quae stricte loquendo supponunt, quae sunt extrema propositionum & non tantum partes extremorum; tamen extendendo nomen, potest dici quod ly e­quum supponit confuse tantum, & hoc quia sequitur tale verbum; & ita est universaliter quod terminus communis sequens verbum tale, licet sit pars extremi tantum, supponit confuse tantum, & non determinate, personaliter tamen.

Unde sciendum quod quandocunque in aliqua prepositione tali de praeterito, vel futuro, vel de praesenti, ponitur verbum virtute cujus deno tatur quod aliqua propositio erit vera vel debet esse vera, in qua ponitur à parte praedicati terminus communis; & non denotatur de quacunque propositione, in qua à parte praedicati ponitur singulare contentum sub illo communi, quod erit vera: tunc ille terminus communis (illo modo accipiendo supponere quo pars extremi potest supponere) non supponit determinate, hoc est, non contingit descendere ad singularia per disjunctivam; sed tantum per propositionem de disjuncto extremo, vel de parte extremi disjuncta. Nam per illam, Ego promitto tibi e­quum, virtute istius verbi promitto, denotatur quod erit vera, vel quod debet esse vera aliquando, Ego do tibi equum, vel consimilis; & non denotatur quod aliqua talis, Do tibi equum illum, quocunque demonstrato, erit vel debet esse vera: & ideo non sequitur eo modo Promitto tibi equum, ergo promitto tibi illum equum, vel promitto tibi illum equum. Et consimiliter est de talibus Ego debeo tibi. 20. li­bras, Ille tenetur solvere in. 20. marchis! Et sic igitur patet quod illa po­test concedi, Ego promitto tibi equum; & tamen illa de virtute sermo­nis nullo modo debet concedi, Equus tibi promittitur.

Cujus ratio est, quia in illa, Equus tibi promittitur, ly equus est subjectum, & non est pars subjecti; & ideo oportet quod supponat deter­minate, [Page 138] cum neque signum, nec negatio, nec aliquid includenstale prae­cedat; & ideo oportet quod contingat descendere ad singularia disjun­ctive: sed in illa, Promitto tibi equum, ly equnm non est extre­mum sed est pars extremi, quia illud totum est praedicatum promit­tens tibi equum, quia illae equivalent, Promitto tibi equum, Ego sum promittens tibi equum, & ita ly equum est pars extremi; & ideo sicut non oportet quod supponat proprie loquendo, ita non oportet quod supponat determinate; & per consequens non oportet quod descendatur ad singularia per disjunctivam.

Sed nunquid contingit descendere sub parte extremi? Dicendum est quod quandoque contingit descendere, sicut bene sequitur, Ille dat Socrati equum, ergo dat Socrati illum equum, vel illum, & sic de singulis; quandoque autem non contingit descendere propter aliquam rationem specialem qualis data est in ly promitto; & ita quamvis illa conceditur, Ego promitto tibi equum, alia tamen de virtute sermo­nis non est concedenda, Equus tibi promittitur; tamen illa concedi­tur quia communiter accipitur pro illa, Aliquis promittit tibi equum. Sed quare consequentia non valet, Aliquis promittit tibi equum, ergo equus tibi promittitur, dicetur in tractatu de propositione.

Ad Quartum dicendum est quod in talibus, Ille privatur visu, ly visu quod est pars extremi non proprie supponit, ve [...]ntamen illo modo quo pars extremi potest supponere supponit. Supponit enim confuse & distributive aliquo modo▪ & aliquo modo determinate, scilicet pro illis quae aliquando fuerunt, quia aequivalet isti, Ille nullum visum habet & aptus natus est habere visum, ubi visum in negativa confuse & di­stributive confunditur: & tamen non in qualibet propositione expo­nente illam, supponit confuse & distributive, quia non in affirmativa scilicet in illa, Ille aptus natus est habere visum; sed in illa aliquo modo supponit determinate; scilicet pro illis quae aliquando fuerunt pos­sibilia; non tamen pro omnibus illis, sed pro illis quae poterunt in­fuisse.

Ad Quintum dicendum est quod de virtute sermonis haec est falsa, Genera & Species sunt substantiae, & tunc ly substantiae, supponit personaliter & determinate, quia hoc nomen, substantia, non imponitur ad significandum intentiones animae, sed veras substantias: & ideo falsa est opinio quae ponit quod praedicatum potest habere sup­positionem simplicem & supponere pro speciebus; licet ista posset con­cedi, Genera [...] & Species sunt secundae substantiae! Si tamen aliquando inveniatur in aliquo Authore quod Genera & Species sunt substantiae, debet auctoritas exponi, quod per actum exercitum intelligitur actus significatus. Ut per illam, Genera & Species sunt substantiae, intelligatur illa, De generibus & speciebus praedicatur substantia, quae debet sic exerceri, Homo est substantia, Animal est substantia. Vel debet auctoritas exponi, quod ly substantia est aequivocum. Aliquando [Page 139] enim significat veras res quae sunt distinctae realiter ab omni accidente reali, & ab omni intentione; & tunc accipitur substantia proprie. Ali­quando significat ipsas intentiones importantes substantias primo modo dictas, & tunc sub tali intellectu conceditur ista, Genera & Species sunt substantiae, accipiendo praedicatum personaliter; sed tunc non accipitur proprie, sed improprie & transumptive.

Ad Sextum dicendum est, quod diversi diversimode utuntur talibus abstractis. Nam aliquando utuntur eis pro rebus: aliquando utuntur eis pro nominibus. Si primo modo, debet dici quod supponunt pro illis pro quibus supponunt sua concreta, secundum opinionem Aristot. & tunc illae equivalent, Ignis est calefactivus, & Ignis est calefactio. Si­militer, Homo est pater, & Homo est paternitas; i [...]o proprie lo­quendo talia concreta & abstracta, si abstracta imponantur ad signifi­candum praecise res, sunt nomina synonyma, secundum intentionem Airistot. & multorum philosophorum. Et qued hoc non sit ita mirabi­bile potest suaderi. Nam accipiendo istam propositionem Creatio est vera res, quaero, Aut creatio supponit pro aliquo, aut pro nullo: Si pro nullo, erit propositio falsa. Si autem supponat pro aliquo; Aut pro re extra, aut pro re in anima, aut pro uno aggregato. Si pro re extra, quaero pro qua? Et non potest dari nisi Deus, ergo creatio supponit pro Deo sicut ly creans; & eadem facilitate poterit hoc dici de omni al [...]o. Si supponat pro aliquo in anima, sicut secundum aliquos supponit pro relatione rationis; hoc est impossibile, quia tunc haec esset falsa, Cre­atio est vera res: & similiter tunc nunquam esset creatio nisi in anima, nec Deus esset creans, nisi per actum animae formantis talem respectum rationis.

Similiter eadem ratione de qualitate potest dici, quod calefactio suppo­nit pro tali ente sive relatione rationis, nec potest esse aliqua ratio ad pro­bandum talem relationem realem i [...] agente creato, magis quam in [...]ncre­ato; & ideo secundum intentionem Philosophi, Nulla res est quae poterit significari per [...]ale concetum, vel connotari; quin eod [...]m modo significa­tur, vel connotatur per abstractum. Et ideo apud eum, Si utrumque imponitur ad significandum [...]em, erunt nomina synonym [...] ▪ nec va­let dicere quod modus significandi impedit synonymitatem; quia di­versitas modi significandi non impedit synonymitatem, nisi quando propter diversum modum significandi aliquid significatur vel connotatur per u­num, quod non connotatur per reliquum eodem modo. Sicut pater in istis, homo, hominis, homines▪ similiter, homo, risibilis; similiter, intel­lectus, & voluntas, & anima; similiter, creans, gubernans, do­minans, beatificans; & sic de omnibus talibus quae verificantur de co­dem, & tamen non sunt synonyma.

Si cnim solum diversitas significandi variaret synonymitatem, aeque­faciliter dicerem quod ly tunica, & ly vestis non sunt synonyma, quia ly [...]unica terminatur in A, & non ly vestis, & sic de alis. Et ita talis [Page 140] diversitas, nec quantum ad terminationem, nec quantum ad accidentia, cujusmodi sunt genus, & hujusmodi, nec quantum ad alia, cujusmodi sunt adjectivum & substantivum, & hujusmodi, evacuat synonymi­tatem. Tamen quando est varius modus significandi proprie loquendo, tunc non est synonymitas; sed hoc non erit in proposito; sicut mani­feste patet quod cundem modum significandi omnino possunt habere concretum & abstractum, quando non sunt talia concreta & abstracta cujusmodi sunt illa de primo modo, sicut dictum est in principio istius tractatus: & ideo talia abstracta quando accipiuntur significative pro rebus sunt nomina synonyma cum concretis, secundum intentionem Aristot. sed secundum Theologos aliter oportet dicere de aliquibus, quamvis non de omnibus.

Alii autem utuntur talibus abstractis ut significent illamet concreta, sicut faciunt privatio, negatio, contradictio, & hujusmodi; & sic in illa Homo est relatio, ly relatio supponit significative, & pro nomi­nibus relativis. Similiter similitudo aliquando supponit pro nomine re­lativo, p [...]ta pro hoc nomine simile: similiter creatio pro hoc nomine creans, & quantitas pro hoc nomine quantum, & sic de multis talibus abstractis quae non habent concreta sibi correspundentia, quae supponunt pro rebus distinctis ab illis rebus quae significantur per abstracta, secun­dum intentionem Aristot. Et ideo de omnibus talibus abstractis eodem modo conceditur praedicari hoc praedicatū res extra animam, sicut debet de eis concedi suum concretum, & illud idem pro quo suum concretum supponit; quia, sicut frequenter est dictum, si talia abstracta sint prae­cise nomina primae intentionis, erunt nomina synonyma cum suis con­cretis secundum opinionem Aristot. ut mihi videtur▪: & illa est causa quare pauca abstracta talia inveniuntur ab Aristot▪, quia omnia talia, Homo, humanitas, equus, equinitas, & sic de talibus, ternarius, terni­tas, duo, dualitas, & hujusmodi quae sunt nomina primae intentionis, synonyma reputavit; sed secundum usum loquentium abstracta sunt no­mina secundae intentionis, vel secundae impositionis, & tunc non sunt no­mina synonyma. Alii autem dicunt quod omnia talia nomina abstracta significant res distinctas, vel relationes rationis, & pro illis supponunt.

Ad Septimum dubium dicendum est, quod in illa, Socrates bis fuit albus, ponitur una dictio aequivalenter includens negationem, scilicet haec dictio bis; unde virtute istius dictionis bis, illa, Socrates fuit bis albus, habet unam negativam exponentem quae aequivalet isti, So­crates primo fuit albus, & aliquo tempore post non erat albus, & postea fuit albus; & propter istam negativam aequivalenter inclusam non stat mere determinate, ut contingat descendere per disjunctivam ad prono­mina vel nomina propria exprimentia illa pro quibus praedicatum sup­ponit: & consimiliter est de istis, Socrates incipit esse albus, Homo desinit esse Grammaticus, & universaliter de talibus habentibus nega­tivam exponentem. Per idem ad aliud, quod illa Tantum animal est [Page 141] homo, habet dictionem exclusivam, propter quam habet unam nega­tivam exponentem, & ideo nec subjectum, nec praedicatum supponit de­terminate.

CAP. LXXIII. De suppositione confusatantum & regulis ejus.

VIso quid est suppositio determinata, videndum est de suppositione confusa tantum. Circa quam diversae regulae dantur.

Una est. Quando terminus communis sequitur signum uni­versale affirmativum mediate▪ tunc stat confuse tantum, hoc est, semper in universali affirmativa praedicatum stat confuse tantum, sicut in illa, Omnis homo est animal, Omnis homo est albus, & sic de aliis; sed quantumcunque signum uniuersale ponitur à parte subjecti, si tamen propositio non sit universalis affirmativa, nec signum universale distri­buit totum subjectum, praedicatum non supponit confuse tantum. Verbi gratia, in illa Videns omnem hominem est animal, ly animal stat de­terminate, quia signum universale non distribuit totum subjectum, nec reddit ipsam propositionem universalem; ideo praedicatum non stat confuse tantum. Similiter est de ista, Creator omnium creabilium est ens, Quod ly ens stat determinate, & non confuse tantum.

Alia regula datur▪ Quando signum universale, vel includens aequiva­lenter signum universale praecedit terminum à parte ejusdem extremi, ita tamen quod non determinat totum praecedens copulam, facit illud quod sequitur à parte ejusdem, stare confuse tantum. Illo modo loquendo quoque pars extremi potest supponere, ita quod tunc non contingit de­scendere per disjunctivam; sicut patet hic, Omni tempore aliquid fuit creabile. Similiter hic, Omni tempore post Adam aliquis fuit homo, hic ly homo supponit confuse tantum; quia si supponeret determi­nate, vel confuse & distributive, esset falsa; quia quaelibet singularis est falsa, sicut patet inductive. Similiter idem patet hic, Usque ad finem mundi aliquod animal erit, vel aliquis asinus erit: similiter idem posset dici hic, Usque ad finem mundi homo erit: & haec, Tota die fuit aliquis homo hic intus; posito quod diversi homines diversis horis fuerunt hic intus. Similiter in talibus, Semper fuit homo, Semper est homo, & sic de multis talibus. Sed utrum illud sit tenendum de virtute ser­monis vel non, non curo; tamen secundum usum loquentium, propter quem multum valet talia scire, oportet sic dicere.

Dixi autem, quando talis dictio syncategorematica non determinat totum extremum; quia si determinaret totum extremum quod ponitur ab una parte verbi, tunc non esset verum, sicut patet in illa, Omnis asinus hominis currit, ly omnis determinat hoc totum, asinus hominis, [Page 142] & non distribuit tantum ly asinus, nec tantum ly hominis, sed hoc to­tum, asinus hominis. Unde isti termini, asinus hominis sunt ita di­stribuibiles unica distributione, sicut isti termini, homo albus, animal album, & sic de aliis; sed ita non est in istis, Tota die fuit homo hic intus, Omni tempore post Adam aliquis fuit homo: nam nec hoc totum, omni tempore post Adam, nec illud totum, tota die aliquis homo, potest esse subjectum respectu cujuscunque verbi, sicut hoc totum, asinus ho­minis, potest esse subjectum respectu cujuslibet verbi: five autem hoc sit proprie dictum sive non, non curo.

Hic tamen sciendum est, quod quando à parte ejusdem extremi signum tale affirmativum praecedit mediate terminum communem, non contingit descendere ad contenta sub illo termino communi copulative, nec dis­junctive, plusquam si ille terminus communis esset extremum proposi­tionis & supponeret confuse tantum. Et hoc est intelligendum quando termini immediate sequentes non sunt ejusdem casus, vel quando non se habent sicut substantivum & adjectivum; quia si sic se haberent, ad neutrius contenta omnia contingerent descendere. Sicut quando sic dicitur, Omnis homo albus est animal album, ad neutrius omnia con­tenta contingit descendere copulative, sicut est in primo casu; quia in illo casu contingit descendere ad omnia contenta termini immediate sequentis signum, & non ad omnia contenta alterius: neutrum tamen proprie supponit, sed compositum ex illis duobus; patet in illa, Cujusli­ber hominis asinus currit, & in illa, Omnem hominem videns est ani­mal.

Tertia regula potest dari, quod semper subjectum exclusivae affirma­tivae supponit confuse tantum; sicut in illa, Tantum animal est homo, ly animal supponit confuse tantum, sicut in universali affirmativa con­vertibili cum illa exclusiva.

CAP. LXXIV. De suppositione confusa & distributiva, & regulis ejus.

CIrca suppositionem confusam & distributivam dantur regulae di­versae, & primo de suppositione confusa & distributiva mobili, quarum Prima est, Quod in omni propositione universali affir­mativa & negativa, quae non est exclusiva, nec exceptiva, stat subjectum confuse & distributive mobiliter. Sicut patet in istis, Omnis homo currit, Nullus homo currit.

Secunda est, quod in omni tali universali negativa praedicatum, si sit distribuibile non impeditum, stat confuse & distributive.

Tertia est, quod quando negatio determinans compositionem princi­palem praecedit, praedicatum stat confuse & distributive. Sicut in illa, [Page 143] Homo non est animal, ly animal stat confase & distributive, & ly homo stat determinate.

Quarta regula est, Illud quod sequitur immediate hoc verbum differt, vel hoc verbum distinguitur, vel participia eis correspondentia, vel hoc nomen aliud, vel ei aequivalens, stat confuse & distributive. Sicut bene sequitur, Socrates distinguitur ab homine, ergo Socrates distin­guitur ab hoc homine, quocunque homine demonstrato. Similiter in illa, Socrates differt ab homine, vel Socrates est differens ab homine, vel Socrates est alius ab homine.

Veruntamen sciendum est quod praedictae regulae verae sunt, quando sine negatione, vel tali verbo, vel nomine dempto praedictus terminus non staret confuse & distributive; quia si aliquo praedictorum dempto terminus staret confuse & distributive, tun [...] per adventum talis di­ctionis idem terminus staret determinate: sicut patet in istis, Socrates est omnis homo, hic praedicatum homo stat confuse & distributive, ideo si praecedat negatio stabit determinate: sicut patet sic dicendo, Socrates non est omnis homo; nam sequitur Socrates non est ille homo, quo­cunque homine demonstrata, ergo Socrates non est omnis homo.

Et ideo ista regula vera est, quicquid mobilitat imm [...]bilitatum, im­mobilitat mobilitatum, hoc est, quicquid additum termino stanti immo­biliter facit illum stare mobiliter; idem additum termino stanti primo mobiliter facit illum stare immobiliter, postquam sibi additur. Sicut in illa propositione, Socrates est homo, ly homo stat immobiliter; & si addatur negatio dicendo Socrates non est homo, negatio facit ly homo stare mobiliter: & si primo terminus stet mobiliter sine negatione, post­quam illi addetur negatio stabit immobiliter. Sicut in ista, Socrates non est omnis homo, ly homo stat mobiliter; ideo in illa, Socrates non est omnis homo, stat ly homo immobiliter. Et eodem modo di­cendum est de istis, Socrates differt ab omni homine, Secrates est alius ab omni homine.

Est igitur universaliter dicendum quod Quicquid facit terminum stare confuse & distributive, est signum universale, vel negatio, vel aliquid aequivalens negationi; non tamen semper quando aliquid includit negati­onem facit terminum sequentem stare mobiliter. Sicut patet de dictione exclusiva in propositione affirmativa; quia subjectum illius supponit con­fuse tantum, & praedicatum confuse & distributive.

Circa suppositionem confusam & distributivam immobilem est sci­endum, quod semper subjectum talem suppositionem habet in proposi­tione exceptiva. Sicut patet in ista, Omnis homo praeter Socratem cur­rit, nam ly homo supponit confuse & distributive; non tamen mobi­liter, quia non contingit descendere nulla variatione facta per proposi­tionem singularem loco termini communis & signi: nam non sequitur, Omnis homo praeter Socratem currit, ergo ille homo praeter Socratem currit; quia consequens est improprium, sicut post patebit. Hic tamen [Page 144] sciendum quod aliquo modo contingit descendere ad omnia singularia; non tamen eodem modo, sed ad unam negative, & ad omnes alias affir­mative. Nam bene sequitur Omnis homo praeter Socratem currit, ergo Socrates non currit; & de omnibus aliis sequitur affirmative, ergo ille homo currit, & ille homo currit, & sic de singuli excepto solo Socrate: & hoc facit dictio exceptia addita.

CAP. LXXV. Qualiter supponit praedicatum in propositionibus de incipit & desinit.

POtest autem dubitari de talibus de quibus tractatum est, Socrates desinit esse albus, Socrates bis fuit Romae, Socrates incipit esse Grammaticus, & hujusmodi, quomodo praedicata in eis suppo­nunt.

Quod enim non supponunt determinate patet, quia non contingit descendere per disjunctivam. Non enim sequitur, Socrates incipit esse Grammaticus, ergo Socrates incipit esse hoc, vel incipit esse illud, de­monstrando omnia pro quibus praedicatum supponit; quia antecedens potest esse verum qualibet parte consequentis existente falsa; ergo non supponit determinate: Nec supponit confuse & distributive, quia non sequitur, Socrates incipit esse Grammaticus, ergo Socrates incipit esse ille Grammaticus, demonstrando Platonem; & ita non supponit con­fuse & distributive: nec supponit confuse tantum, quia non contingit descendere ad singularia per propositionem de disjuncto praedicato. Non enim sequitur, Socrates incipit esse Grammaticus, ergo Socrates incipit esse ille, vel ille Grammaticus, & sic de singulis Grammaticis; quia antecedens potest esse verum sine consequente.

Potest dici quod terminus praedicatus in talibus propositionibus, vel etiam illud quod sequitur verbum adjectivum vel substantivum, non habet suppositionem nec determinatam, nec confusam & distributivam; sed unam aliam pro qua tamen nomen non habemus. Unde illa sup­positio convenit cum confusa tantum; quia sicut, quando tetminus sup­ponit confuse tantum, à quolibet pronomine demonstrante aliquod sin­gulare contentum sub subjecto, ad terminum communem contingit ascendere, sic contingit in propositio. Sicut sequitur, Omnis homo est hoc animal, demonstrando quodcunque animal, ergo omnis homo est animal. Ita sequitur, Socrates incipit esse Grammaticus, demonstran­do quodcunque Grammaticum, ergo Socrates incipit esse Grammaticus. Distert autem à suppositione confusa tantum, quia non contingit de­scendere ad disjunctum ex nominibus propriis tantum illorum pro quibus terminus communis supponit. Non enim sequitur Socrates incipit esse [Page 145] Grammaticus, ergo Socrates incipit esse ille, vel ille, demonstrat do omnes Grammaticos. Differt autem praedicta suppositio à suppositione determinata, quia non contingit descendere per disjunctivam.

Ratio aurem quare talis terminus non habet aliquam praedictarum sup­positionum est ista; quia semper illa propositio aequivalet uni copula­tivae ex duabus vel pluribus propositionibus, quarum una est negativa & alia est affirmativa de eodem subjecto, in quibus idem tetminus habet diversas suppositiones; & ideo nullam illarum habet in illa una pro­positione, cujus exponentes sunt illae partes. Verbi gratia illa, Socrates incipit esse albus, aequivalet isti copulativae, Socrates nunc primo est albus, & ante non erat albus: nunc autem in illa, Socrates est albus, ly albus supponit determinate; & in ista, Socrates non fuit albus, ly albus supponit confuse & distributive propter negationem praecedentem.

Et si dicatur quod in illa, Tantum animal est homo, secundum illam rationem subjectum non habet suppositionem confusam tantum, eo quod illa aequivalet uni copulativae, cujusuna pars est affirmativa & alia negativa, in quibus subjectum habet diversam & non eandem supposi­tionem. Dicendum est, quod in illa exclusiva affirmativa, subjectum habet suppositionem confusam tantum, quia quamvis suae exponentes habeant subjecta quae habent diversas suppositiones; quia tamen illa subjecta non sunt illud idem subjectum quod est subjectum exclusivae (quia aliud est subjectum negativae exponentis & affirmativae;) ideo poterit subjectum exclusivae habere aliquam suppositionem illarum trium. Sed in talibus propositionibus, Socrates incipit esse Grammaticus, So­crates desinit esse albus, Socrates bis fuit niger, idem est subjectum es [...] ponentium & propositionis expositae.

CAP. LXXVI. De suppositione terminorum relativorum.

IStis visis de suppositione terminorum absolutorum, videndum est de suppositione relativorum; non accipiendo relativum illo modo quo Logicus accipit, sed quo Grammaticus accipit, secundum quod dicimus quod relativum est rei ante latae recordativum.

Est autem primo sciendum quod relativum, secundum quod Gram­matici utuntur relativo, quoddam vocatur relativum substaatiae, & quod­dam accidentis. Relativum substantia vocatur, is, ille, idem. Rela­tivum accidentis vocatur illud quod imponitur aliquo modo, vel derivatur à praedicabilibus accidentalibus, sicut, tantus, talis, tot, & hujusmodi. Relativorum substantiae quaedam sunt identitatis, quaedam diversitatis. Relativorum identitatis quaedam sunt reciproca, quaedam sunt non re­ciproca. Non reciproca sunt sicut, ille, idem, & sic de aliis.

[Page 146]Et de istis datur talis regula, quod semper supponunt pro illo pro quo upponunt sua antecedentia, ita quod supponunt pro illo eodem pro quo verificatur propositio antecedentis, si verificatur. Sicut patet hic, So­crates currit & ille disputat, ad hoc quod illa copulativa sit vera, re­quiritur quod secunda pars verificetur pro eodem pro quo prima pars verificatur. Similiter hic, Homo est species & ille praedicatur de plu­ribus. Unde sciendum quod tale relativum nunquam debet poni in eadem categorica cum suo antecedente, sic dicendo, Socrates est ille; quia hic ly ille, est pronomen demonstrativum, & non relativum. Si­militer sciendum quod nunquam, dum antecedens relativi est terminus communis supponens personaliter, est licitum ponere antecedens loco relativi ad habendum propositionem convertibilem & aequivalentem; sicut illae non aequivalent, Homo currit & ille disputat, & Homo currit & homo disputat.

In aliis autem casibus hoc contingit; nam illae aequivalent, Socrates currit & ille disputat, & Socrates currit, & Socrates disputat. Simi­liter sciendum, quod negatio nunquam facit relativum stare confuse & distributive, sed semper supponit pro illo praecise pro quo verificatur suum antecedens vel denotatur verificari: ut haec est vera Aliquis homo est Plato, & Socrates non est ille; & non sequitur ergo Socrates non est homo, sed sufficit quod haec sit vera, Ergo Socrates non est Plato. Et ita de virtute sermonis istae sunt simul, Aliquis homo currit, & So­crates non est ille, & aliquis homo currit, & Socrates est ille; quia si Socrates & Plato currant, utraque illarum copulativarum est vera.

Circa relativa identitatis reciproca est sciendum, quod differunt in hoc ab aliis, quia possunt poni in eadem categorica cum suo antecedente, & in alia; sicut patet de istis, se, suum vel suus. Nam bene dicitur, Socrates videt se, & videt suum asinum. Similiter bene dicitur So­crates disputat, & videt se. Et similiter bene dicitur Socrates currit, & suus asinus ambulat. Et est sciendum, quod aliquando relativum est pars, aliquando est extremum, ita scilicet quod immediate sequitur vel praecedit verbum; & tunc pro illo supponit pro quo supponit suum an­tecedens. Sicut in istis, Socrates videt se, Omnis homo videt se. Sed quando est pars extremi, tunc non supponit pro illo pro quo suum ante­cedens supponit; sed supponit pro aliquo quod importatur per illud cui additur: sicut patet hic, Socrates disputat, & suus asinus currit, in qua ly suus non supponit pro Socrate, sed supponit pro afino Socratis, & non pro alio asino.

Est etiam sciendum, quod semper tale relativum habet talem sup­positionem, & supponit pro eis, pro quibus supponit suum antecedens: id est, si suum subjectum supponit confuse & distributive, vel deter­minate, habet consimilem suppositionem, & hoc sigillatim scilicet red­dendo singula singulis; & ideo non contingit descendere nec copu­lative, nec disjunctive, nec aliquo modo nisi respectu alicujus contents [Page 147] sub antecedente. Verbi gratia in ista Omnis homo videt se, hic ly se supponit pro omni homine confuse & distributive, & mobiliter, & si­gillatim; quia non contingit descendere non variando aliud extremum. Sicut non sequitur Omnis homo videt se, ergo Omnis homo videt So­cratem; sed sic descendendo sequitur, Omnis homo videt se, ergo So­crates videt Socratem, & sic de aliis. Similiter in illa, Homo videt se, ly se supponit determinate & sigillatim; quia contingit sic de­scendere, Homo videt se, ergo Socrates videt Socratem, vel Plato videt Platonem, & sic de singulis. Similiter non contingit ascendere sic, Homo videt Platonem, ergo homo videt se; sed sic, Socrates videt Socratem, ergo homo videt se.

Ex istis patet, quod tale relativum sequens signum mediate habet suppositionem confusam & distributivam, & sigillatim. Similiter re­lativum in aliqua categorica, sive sit relativum reciprocum, sive non, habet suppositionem confusam & distributivam, propter additionem signi universalis ad suum antecedens. Eodem modo talis terminus ha­bet suppositionem confusam tantum, quamvis in illa categorica nullum signum universale ponitur; propter hoc quod in categorica praecedenti praecedit mediate signum universale suum antecedens, sicut patet hic, Omnis homo est animal, & Aliquis asinus videt illud.

Circa relativum diversitatis est sciendum, quod dicitur ideo re­lativum diversitatis, quia non verificatur pro eodem pro quo suum an­tecedens. Sicut patet hic, demonstratis duobus contradictoriis haec est vera Alterum illorum est verum & reliquum falsum, ly reliquum ve­rificatur pro illo pro quo non verificatur hoc antecedens, alterum illorum est verum.

Circa relativa accidentium cujusmodi sunt, tantus, tot, talis, & hu­jusmodi, quae non dicuntur ideo relativa accidentium, quia supponunt pro accidentibus secundum opinionem Aristot.; sed quia supponunt pro aliquo de quo tale praedicabile non praedicatur in quid. Et est sciendum quod tale relativum non supponit, nec verificatur, pro illo pro quo suum antecedens supponit; sed pro alicuo simili vel aequali pro quo supponit suum antecedens. Sicut patet in ista, Socrates est albus, & talis est Plato, ly talis non supponit pro Socrate, sed pro aliquo simili Socrati. Similiter hic, Socrates & Plato currunt, & tot disputant, ly tot non necessario supponit pro Socrate & pro Platone, nec necessario pro illis pro quibus supponit ly currunt; sed potest supponere pro aliis. Similiter est hic, Socrates est bicubitus, & tantus est Plato. Unde sciendum est, quod aliquando tale relativum potest supponere pro co­dem; sed hoc non oportet. Similiter sciendum est, quod suum ante­cedens frequenter est, vel semper aliquod nomen in genere quantitatis, vel qualitatis, vel in alio praedicamento accidentium.

CAP. LXXVII. De varîa suppositione impropria.

OPortet autem cognoscere quod sicut est suppositio propria, sci­licet quando terminus supponit praecise pro eo quod significat proprie, ita suppositio impropria est quando terminus accipitur improprie.

Multiplex autem est suppositio impropria, scilicet antonomatica, quando supponit praecise pro illo cui maxime convenit, sicut in talibus, Apostolus dicit hoc, Philosophus negat hoc, et similibus. Alia est sy­necdochica, quando pars supponit pro toto. Alia est metaphorica, quando continens supponit pro contento, vel quando abstractum sup­ponit pro subjecto, et sic de aliis. Et ideo multum utile est cognoscere quando terminus accipitur proprie, vel propositio accipitur de virtute sermonis; vel quando secundum usum loquentium, vel secundum in­tentionem authorum: & hoc quia vix invenitur aliquod vocabulum quin in diversis libris Sanctorum & Philosophorum aequivoce accipiatur, & penes aliquem medum aequivocationis. Ideo volentes semper accipere vocabulum univoce, frequenter errant circa intentiones authorum & in­quisitionem veritatis, cum fere omnia vocabula aequivoce accipiantur.

Ex praedictis potest patere de istis, Esse intelligibile creaturae fuit ab aeterno, Esse album convenit Socrati, & de hujusmodi multis, quomodo in istis termini supponunt; quia aut supponunt pro re, aut pro voce, aut pro intentione animae, aut pro aggregato; & quodcunque istorum detur, faciliter potest videri de his an sit vere, vel false, quando termini suppo­nunt propria significatione. Nam si in illa, Esse intelligibile creaturae fuit ab aeterno, supponit subjectum pro re, vel ergo pro re creata vel in­creata: si pro re creata, manifestum est quod est falsa: si pro re in­creata, est quoque falsa, quia nulla res increata est esse intelligibile creaturae, nisi Deus sit ille; & tunc non haberent sic dicentes intentum. Si supponat pro aliquo aggregato ex utraque re, manifestum est quod est falsa. Si supponit pro intentione animae, vel pro voce, vel pro aliqua alia; neganda est tanquam falsa. Si autem tales propositiones non accipiuntur de virtute sermonis tunc accipiendae sunt illae quarum loco ponuntur, & secundum quod illae sunt verae, vel falsae, secundum hoc dicendum est de his. Unde quia per illam, esse intelligibile creaturae fuit ab aeterno, intelligitur illa, Deus ab aeterno intellexit creaturam, & illa secunda est vera, & ideo prima per quam intelligitur illa, potest concedi. Et ista de terminis sufficiant.

Finit Prima Pars.

GULIELMI OCCHAMI LOGICAE Pars Secunda.

CAP. I. De propositionibus & earum divisionibus & definitionibus.

POstquam dicta sunt aliqua de terminis, nunc dicendum est de propositionibus. Et primo ponendae sunt aliquae divisiones. Secundo videndum est de veritate propositionum quid requi­ritur & sufficit. Tertio de conversione propositionum.

Circa primum sciendum quod una divisio proposationum est, quod propositionum alia est categorica, alia hypothetica. Propositio cate­gorica est illa quae habet subjectum, & praedicatum, & copulam, & non includit plures tales propositiones. Propositio hypothetica est quae ex pluribus categoricis est composita. Et illa dividitur in quinque species, secundum communem opinionem scilicet in copulativam, dis­junctivam, conditionalem, causalem, & temporalem.

Copulativa est illa, quae componitur ex pluribus categoricis sive hy­potheticis, vel altera hypothetica mediante hac conjunctione Et. Ex­emplum primi Socrates currit & Plato disputat. Exemplum secundi, ut hic Si Socrates est animal est, Socrates currit vel Plato disputat. Exemplum tertii Homo currit, & Plato est animal, vel Socrates disputat; sed quia tales raro sunt in usu, ideo intendo praecise loqui de primis, quae scilicet componuntur ex duabus categoricis. Dis­junctiva propositio est illa quae componitur ex pluribus categoricis, mediante hac conjunctione vel. Conditionalis est illa quae componi­tur ex pluribus propositionibus, mediante hac conjunctione si; sicut hic, si Socrates currit animal currit, vel hic, Homo est si Socrates est; quia non refert illam conjunctionem si praeponere vel postpone­re [Page 150] primae propositioni, vel ponere eam inter duas propositiones. Cau­salis est illa quae componitur ex pluribus propositionibus mediante hac conjunctione quia; sicut patet hic, Quia homo currit homo movetur. Temporalis est illa quae componitur ex duabus propositionibus mediante adverbio temporis, sicut hic, Quando Socrates currit Plato disputat; si­militer hic, Dum Socrates currit Socrates est homo, et sic de aliis.

Alia divisio propositionum est, quia quaedam est propositio de in esse, & quaedam modalis. Modalis propositio est illa in qua ponitur modus. Propositio de inesse, est illa quae est sine modo. Et est sci­endum quod quasi omnes Sophistae concordant in hoc, quod tantum sunt quatuor modi scilicet necessarium, impossibile, contingens, & possibile, qui faciunt propositiones modales; & hoc quia Philosophus plures mo­dos non tetigit in libro priorum, tractando de conversionibus talium propositionum, & de syllogismis ex eis compositis; quia tamen alios non negavit, ideo generaliter potest dici quod plures sunt modi faci­entes propositiones modales, quam isti quatuor.

Circa quod est sciendum, quod propositio dicitur modalis propter modum additum in propositione; sed non quicunque modus facit sive sufficit ad faciendum propositionem modalem, sed oportet quod sit modus praedicabilis de tota propositione. Et ideo proprie dicitur modus propositionis verificabilis de illa propositione, & à tali, vel ab adverbio talis, si habeat adverbium, dicitur propositio modalis: sed tales modi sunt plures quam quatuor praedicti. Nam sicut proposi­tio alia est necessaria, alia impossibilis, alia contingens, alia pos­sibilis; ita alia est vera, alia est scita, alia est falsa, alia ignota, alia scripta, alia prolata, alia concepta; similiter alia est credita, alia opi­nata, alia dubitata, & sic de aliis. Et ideo sicut propositio dicitur modalis, in qua ponitur modus ille, possibile, contingens, necessa­rium, impossibile, vel adverbium alicujus illorum; ita potest dici ae­que rationabiliter propositio modalis in qua ponitur aliquis modorum praedictorum. Et ideo sicut haec est modalis, Omnem hominem esse animal est necessarium, & similiter Omnis homo de necessitate est animal; ita & illa est modalis, Omnem hominem esse animal est scitum, Omnis homo scitur esse animal, Omnem hominem esse ani­mal est verum, & sic de aliis. Et si quaeratur quare Philosophus non tractavit de istis, nec illas connumeravit inter propositiones modales. Dicendum est quod Philosophus brevitati studens, quia illa quae de aliis dicit, possunt istis applicari; ideo nolu [...]t de istis pertractare: quod autem multa quae dicta sunt de aliis modalibus, istis poterunt applicari, in sequentibus apparebit.

Tertia divisio propositionum categoricarum potest esse illa, quia a­lia propositio categorica est equivalens propositioni hypotheticae, quam­vis sit categorica; alia non est sic aequivalens propositioni hypotheticae. Primae propositiones sunt exclusivae, & exceptivae, & reduplicativae, & [Page 151] quaedam aliae; quia quaelibet talis est propositio aequivalens propositioni hypotheticae, ut post patebit; aliae sunt sicut tales, Angelus est sub­stantia, Dominus est Deus, Deus est pater, et hujusmodi. Alia divi­sio propositionum est, quod quaedam est affirmativa, et quaedam nega­tiva.

Alia divisio est, quod quaedam est universalis, quaedam particula­ris, quaedam indefinita, et quaedam singularis. Propositio univer­salis est illa in qua subjicitur terminus communis▪ signo universali de­terminatus, sive fuerit affirmativa, sive negativa; sicut Omnis homo est animal, Nullus homo est animal, Utrumque illorum currit, et sic de aliis. Propositio particularis est in illam qua subjicitur terminus communis signo particulari determinatus; sicut Aliquis homo currit, Quidam homo currit, et sic de aliis. Propositio indefinita est illa in qua subjicitur terminus communis sine signo, tam universali quam particulari; sicut Homo, est animal, Homo currit. Propositio singu­raris est in qua subjicitur nomen proprium alicujus, vel pronomen de­monstrativum sine vel cum termino communi. Exemplum primi, ut Socrates currit. Exemplum secundi, Ille currit, quocunque demon­strato. Exemplum tertii, Iste homo currit. Tamen de multis pro­positionibus potest esse dubium quantae sint; sicut de istis, Isti currunt, Alter illorum currit. Similiter de parte copulativae ubi subjicitur ali­quod relativum, ut Socrates currit, et ille disputat. Similiter de istis Non omnis homo currit, Non nullus homo est animal: et de talibus, Homo est species, Animal est genus, Homo est nominativi casus, et hujusmodi. Similiter de talibus, Homo generat, Deus est Pater, er Filius, et Spiritus sanctus,

Ad primum Illorum dicendum est, quod illa est singularis Isti cur­runt, quia subjectum est pronomen demonstrativum, vel terminus communis sumptus cum pronomine demonstrativo. Et si dicatur quod nunquam propositioni singulari additur convenienter signum u­versale, sicut non convenienter dicitur Omnis ille currit, vel Omnis ille homo est animal; sed convenienter dicitur Omnes isti currunt, ergo illa propositio Isti currunt, non erit singularis. Dicendum quod secundum communem modum loquendi, Termino pluralis numeri, quamvis sit pronomen demonstrativum, additur tale signum; quam­vis stricte loquendo non deberet sibi addi, quia illae duae totaliter aequiva­lent, Isti currunt, et Omnes isti currunt. Si enim secunda sit propris, non plus importatur per unam quam per aliam: tamen sicut aliquando eadem dictio replicatur à parte ejusdem extremi, propter aliquam certam causam, (utpote propter majorem expessionem, vel impres­sionem, vel propter aliquam talem causam;) ita additur propositioni plu­ralis numeri tale signum universale, quamvis de virtute sermonis non debeat sibi addi.

Ad iliud dicendum est, quod haec est indefinita Alterum illorum currit, [Page 152] sicut illa est universalis Utrumque illorum currit; quia tale signum universale distribuens totum pro duobus, potest addi pronomini in nu­mero plurali, & facere propositionem universalem. Et ideo quod di­ctum est prius, quod illa propositio in qua subjicitur pronomen de­monstrativum est singularis, debet intelligi, quando accipitur illud pronomen in recto; quando autem in obliquo, non oportet, sed potest esse universalis, vel indefiaita. Et eodem modo quando dicitur pro­positio universalis est illa in qua subjicitur terminus communis signo u­niversali determinatus, debet etiam intelligi, quod additur signum univer­sale pronomini in casu genitivo. Et ideo tales sunt universales, Utrum­que illorum currit, Quodlibet illorum est animal, & sic de aliis. Si­militer tales, Aliquis illorum currit, Aliquis illorum est animal, sunt particulares; quia additur signum particulare pronomini genitivi casus pluralis numeri, & signum accipitur in recto.

Ad aliud dicendum, quod quando relativum refert nomen discre­tum, tunc reddit propositionem singularem; quando refert nomen commune, tunc reddit propositionem indefinitam. Et ideo illa, Socra­tes currit & ille disputat, est singularis: sed secunda pars istius copu­lativae Homo currit & ille disputat, est indefinita; & hoc quis re­lativum supponit pro eisdem [...]el pro eodem, pro quo vel pro quibus supponit suum antecedens; ideo debet facere proportionabiliter proposi­tionem singularem, vel indefinitam, secundum quod suum antecedens est nomen discretum, vel proprium, vel commune.

Ad aliud dicendum est, quod illae sunt particulares, Non omnis homo currit, Non nullus homo est animal, et hoc quia negatio pre­cedit signum universale; et ideo quando dicitur quod propositio univer­salis est illa in qua subjicitur terminus communis signo universali de­terminatus, &c. debet intelligi, Si negatio non praecedat signum u­niversale. Et quando dicitur Propositio particularis est quando sub­jicitur terminus communis cum signo particulari, debet intelligi sine negatione praecedente. Et ideo tales sunt particulares, Non omnis homo currit, Non nullus homo est animal: Et tales sunt universales, Non aliquis homo currit, Non quidam homo non currit, et sic de aliis.

Ad aliud dubium de talibus propositionibus, Homo est species, A­nimal est genus, Homo est nominativi casus, et universaliter quando terminus supponit materialiter vel simpliciter; potest dici quod est ad placitum quod sunt singulares, vel indefiaita; quia hoc magis de­pendet ex voluntate utentium istis terminis, propositio singularis, pro­positio indefinita, quam ex re. Et ideo qui vult dicere universaliter, quod illa propositio est indefinita, in qua subjicitur terminus commu­nis sine signo et sine negatione, debet dicere quod omnes tales sunt in­definitae Qui autem aliter vult uti, debet dicere quod non sufficit quod &c subjiciatur terminus communis, sed oporter addere quod talis ter­minus [Page 153] communis supponat personaliter. Et tunc omnes tales, ubi termini supponunt simpliciter & materialiter, sunt singulares.

Ad aliud dicitur per idem fere, qui vult nominare propositionem in­definitam, omnem propositionem in qua subjicitur terminus praedicabilis de suppositis distinctis realiter, debet dicere quod haec est indefinita, Deus generat, Deus creat, & hujusmodi; & hoc, quia Deus est ter­minus praedicabilis de pluribus. Qui autem vult dicere quod propositio non est indefinita nisi ponatur terminus communis de pluribus praedica­bilis, quae non sunt una res singularis, oportet dicere quod haec est singularis, & non indefinita, Deus creat. Dicendum est igitur quod propositio universalis est illa in qua subjicitur terminus communis signo universali determinatus, sine negatione praecedente, propter tales, Non omnis homo currit, Non nullus homo est animal: vel in qua subjicitur terminus communis sine signo universali, cum negatione praecedente, propter tales, Non aliquis homo currit, Non homo est animal, quae sunt universales. Vel in quibus subjicitur pronomen demonstrativum geni­tivi casus signo universali, sine negatione praecedente, propter tales, Uterque illorum currit, Quilibet illorum est animal: vel in quibus subjicitur pronomen relativum referens suum antecedens, stans con­fuse & distributive, propter tales, Omnis homo currit & ille disputat, quia secunda pars copulativae est universalis, sicut prima.

Et istis est addendum quod supponit personaliter secundum unam opinionem, & ideo secundum illam opinionem haec non est universalis, Omnis homo est terminus communis cum signo universali, nec illa Omnis homo componitur ex termino communi & signo universali: sed secundum illam opinionem debet concedi de virtute sermonis quod ea­dem propositio nunc est universalis, & nunc singularis; quia in eadem propositione numero, potest idem terminus supponere simpliciter sive materialiter, & personaliter. Si simpliciter vel materialiter, erit singularis: si personaliter, erit universalis. Verbi gratia ponatur quod non sint nisi duo respondentes, & quando uni eorum profero illam pro­positionem, Omnis homo est terminus communis signo universali deter­minatus, & volo quod hoc totum stat materialiter, tunc ille concederet quod illa est singularis: & alteri dico, volo quod subjectum stet per­sonaliter, tunc ille concederet quod illa esset universalis. Hoc posit [...] unica propositio erit prolata, & tamen [...]nus bene respondendo diceret quod est singularis, & alius quod est universalis; & per consequens una & eadem propositio erit universalis, & singularis, sive particularis. Nec est hoc magis inconveniens, quam dicere quod eadem propositio numero est nota, & ignota; quia nota uni, & ignota alteri. Et isto modo debet concedi de virtute sermonis, secundum illam opinionem, [...]uod eadem propositio numero est vera, & falsa, necessaria & impossibilis; & quod idem syllogismus est Demonstrativu [...] & Sophisticus. Quid tamen est dicendum de istis, in sequentibus patebit. Ex praedictis potest [...]ciri, quae [Page 154] propositio est universalis, quae particularis, quae indefinita, & quae singu­laris.

Est etiam alia divisio propositionum, quia quaedam propositiones sunt de praesenti, sicut illae, Homo est animal, Homo currit, & hujusmodi. Quaedam de praeterito, sicut illa, Homo fuit albus, & hujusmodi. Quae­dam de futuro, ut Homo erit albus, & hujusmodi. Quaedam secundum formam vocis sunt de praesenti, & tamen aequipollent propositionibus de praeterito, vel de futuro; ut tales, Hoc est praeteritum, Hoc est futurum, & hujusmodi. Alia divisio est, quod quaedam propositiones sunt de recto, & quaedam de obliquo: & quandoque obliquus ponitur à parte subjecti, ut Hominem videt asinus, quandoque à parte praedicati, ut Asinus est hominis.

CAP. II. De veritate propositionum, & in speciali de veritate pro­positionis singularis.

POsitis praemissis divisionibus propositionum, quae tamen non sunt subordinatae, videndum est quid ad veritatem propositionis requi­ritur. Et primo de singularibus. Secundo de particularibus, & in­definits. Tertio de universalibus. Quarto de illis de praeterito. Quinto de modalibus. Sexto de categoricis aequivalentibus multis propositio­nibus. Septimo de hypotheticis. Primo igitur dicendum de singula­ribus de inesse, de praesenti, & de recto tam à parte subjecti quam à parte praedicati, & non aequivalentibus propositionibus hypotheticis.

Circa quod sciendum est, quod ad veritatem propositionis singularis quae non aequivalet multis propositionibus, non requiritur quod sub­jectum & praedicatum sint idem realiter, nec quod praedicatum à parte rei sit in subjecto, vel in sit realiter ipsi subjecto, nec quod uniatur ipsi subjecto à parte rei extra animam. Sicut ad veritatem istius, Ille est angelus, non requiritur quod illud commune angelus sit realiter idem cum hoc quod ponitur à parte subjecti, nec quod insit illi realiter, nec aliquid tale; sed sufficit & requiritur quod subjectum, & praedi­catum supponant pro eodem: & ideo si in illa Hoc est angelus, sub­jectum & praedicatum supponant pro eodem, propositio erit vera. Et ideo non denotatur quod Ille habeat angelitatem, vel quod in eo fit angelitas, vel aliquid hujusmodi; sed denotatur quod iste sit verus an­gelus: non quidem quod fit illud praedicatum, sed illud pro quo sup­ponit praedicatum. Similiter per tales propositiones, Socrates est homo, Socrates est animal, non denotatur quod Socrates habeat humani­tatem vel animalitatem, nec denotatur quod humanitas vel animalitas fit in Socrate, nec quod homo vel animal sit in Socrate, nec quod homo [Page 155] vel animal sit de esse, vel de quidditate Socratis, vel de intellectu quid­ditativo Socratis; sed denotatur quod Socrates vere sit homo, & vere animal: non quidem quod Socrates sit hoc praedicatum homo, vel ani­mal; sed quod est aliqua res pro qua stat, vel supponit hoc praedicatum homo, & hoc praedicatum animal; ita quod pro Socrate stet utrumque illorum praedicatorum. Ex istis patet quod illae de virtute sermonis sunt falsae, Homo est de quidditate Socratis, Homo est de essentia So­cratis, Humanitas est in Socrate, Socrates habet humanitatem, & multae tales propositiones, quae quasi ab omnibus conceduntur.

Falsitas earum patet. Nam accipio unam illarum, scilicet Humanitas est in Socrate, & quaero pro quo stat ly humanitas, aut pro re; aut pro intentione: hoc est, aut denotatur per eam, quod vera res extra animam sit in Socrate; vel quod intentio animae sit in Socrate. Si supponat pro vera re, quaero, pro qua re; aut pro Socrate, aut pro parte Socratie; aut pro re quae nec est Socrates, nec pars Socratis. Si pro Socrate, tune est falsa, quia nulla res quae est Socrates, est in Socrate; quia Socrates non est in Socrate, quamvis Socrates sit Socrates. Et eodem modo humanitas non est in Socrate, sed est Socrates. Si ly humanitas stat pro re quae est pars Socratis, hoc est falsum; quia quaelibet res quae est pars Socratis, vel est materia, vel forma, vel compositum ex materia prima & forma hominis, & non alia; vel est pars integralis Socratis: sed nulla talium partium est humanitas, sicut patet inductive; quia anima intellectiva non est humanitas; quia tunc vera humanitas remansit in Christo in triduo, & fuisset humanitas unita verbo in triduo; et per consequens vere fuisset homo: quod est falsum. Similiter nec materia prima est humanitas; nec corpus Socratis est humanitas; nec pedes, nec caput, et sic de aliis partibus Socratis; quia nulla pars Socratis est hu­manitas, sed tantum pars humanitatis; et per consequens non potest supponere pro parte Socratis. Si autem supponat pro re quae nec est So­crates, nec pars Socratis, cum talis non sit nisi accidens vel aliqua alia res quae non est in Socrate, humanitas supponeret pro accidente vel pro alia re quae non est in Socrate: quod est manifeste falsum. Si autem humanitas supponeret pro intentione animae, tunc est manifeste falsa; quia intentio animae non est in Socrate. Et ita patet quod ista est omnino falsa, Humanitas est in Socrate.

Eodem modo potest argui de omnibus illis aliis; quia si humanitas vel homo sit de essentia Socratis, quaero pro quo supponit ly homo vel humanitas; aut pro Socrate, et tunc denotatur quod Socrates sit de essentia Socratis: quod non est verum. Si pro alia re à Socrate; aut igitur pro parte Socratis, et hoc non; quia nulla pars Socratis est homo, nec humanitas. Si pro alia re, quae nec est Socrates, nec pars Socratis, patet quod talis res non est homo, nec humanitas; nisi sit ille, vel Plato, vel alius homo. Et manifestum est quod nullus homo à Socrate, est de essentia Socratis. Si autem supponat pro intentione animae, vel [Page 156] Pro voce, manifestum est quod tunc non est de essentia Socratis. Et ita patet Quod omnes tales de virtute sermonis sunt falsae. Et si dicatur quod humanitas est in Socrate, et est de essentia Socratis; et tamen nec est Socrates, nec materia Socratis, nec forma, nec pars integralis; sed est una natura communis componens cum differentia individuali So­cratem; et ita est pars Socratis, et tamen nec est materia, nec forma. Contra illam opinionem arguitur in multis locis, scilicet in primo sen­tentiarum Di. 2. et in lib. Porphyrii, et lib. Praedicamentorum. Alia argumenta facio ad praesens contra eam.

Primo sic. Si humanitas sit alia res à singularibus, et sit de essentia singularium, ergo idem non variatum esset in pluribus; et ita unum non variatum numeraliter esset in diversis locis, quod est falsum. Si­militer idem non variatum esset damnatum in Juda, et salvatum in Christo; et ita aliquid esset damnatum, et miserum in Christo, quod est absurdum. Similiter tunc Deus non posset aliquod individuum anni­hilare, nisi destrueret omnia individua ejusdem generis; quia quando aliquid annihilatur nihil remanet quod est ejus; et per consequens talis natura communis non remanet; nec, per consequens, aliquod individuum in quo remaneret. Et ita quodlibet individuum annihilatur.

Praeterea accipio illam humanitatem quam tu ponis in Socrate, et in omni alio homine, et asinitatem quam tu ponis in omni asino; et voce­tur A humanitas illa, ita quod A stet praecise pro humanitate illa: Et illa asinitas vocetur B, ita quod B stet praecise pro illa asinitate. Tunc quaero, Aut A et B sunt praecise duae res, aut plures quam duae, aut non sunt plures res. Non potest dici quod non sint plures res, quia tunc necessario vel sunt una res, vel nec A, nec B est res, vel A non est res. Primum non potest dari: manifestum est, etiam secundum sic ponentes. Nec secundum; quia hi negant dicentes quod humanitas est vera res, & similiter asinitas. Nec potest tertium dari; Quia non est major ratio quare B non sit quam quod A, nec è converso; ergo oportet necessario dare quod A & B sunt plures res. Et non potest dici quod sunt plures res quam duae; quia si sint plures res quam duae; & non sint plures res universales quam duae; ergo sunt plures res singu­lares, & per consequens non distinguuntur à rebus singularibus. Re­linquitur igitur quod sint duae res, & non plures; & per consequens utraque earum est una numero, quia utraque sic erit una res, & non plures. Et hoc est esse unum numero, scilicet esse unam rem & non plures; nam ista debet esse descriptio unius numero; quia illa negata, ita faciliter dicetur quod Socrates non est unus numero, quantumcunque sit unum & non plura.

Unde secundum Philosophum, hoc praedicatum Esse unum specie, vel esse unum genere, nunquam dicitur de individuo, vel de individuis; nisi quorum quodlibet est unum numero: unde haec est vera, Socrates & Plato sunt unum specie, Socrates & hic afinus sunt unum genere; & [Page 157] non est hic aliqua alia res praeter individua quae sit unum specie, vel genere. Constat igitur quod illa humanitas quae ponitur in omni ho­mine, est res una, & non plures; & per consequens est una numero. Ex quo sequitur quod una res numero est in omni homine. Nec valet dicere quod humanitas Socratis non distinguitur à Socrate realiter, sed formaliter tantum; quia talis distinctio non est ponenda in creaturis, quamvis aliquo modo posset poni in divinis: & hoc quia in creaturis impossible est dare aliquam rem unam numero, quae sit realiter plures res, & quaelibet illarum, sicut est in divinis. Nam divina essentia est tres personae, & quaelibet illarum personarum; & tamen una persona non est alia: & non est aliud dicere quod essentia & persona distin­guuntur formaliter, secundum unum intellectum, nisi quod Essentia est tres personae, & persona non est tres personae. Et similiter nihil intelli­go per illam, Essentia & relatio, vel paternitas distinguuntur formaliter; nisi istam propositionem, Essentia est filiatio, & paternitas non est filia­tio, et tamen Essentia est paternitas. Similiter, paternitatem et spira­tionem activam distingui formaliter non est aliud dicere, quam quod Paternitas non est filiatio, et Spiratio activa est filiatio, et tamen Pa­ternitas est spiratio activa.

Et universaliter ita est, quod de aliquibus verificari distingui forma­liter, non est aliud quam de uno illorum aliquid affirmari, et de reliquo vere negari. Et tamen contingit unum illorum de reliquo vere affir­mari, et de reliquo vere negari sine omni negatione, et sine omni aequi­vocatione alicujus, vel verificatione pro diversis; sicut contingit in par­ticularibus et indefinitis. Sed hoc nunquam potest contingere nisi quan­do una res simplex est plures res; sicut unica divina essentia est tres per­sonae, et Unica Spiratio activa est paternitas et filiatio. Et quia hoc non potest contingere in creaturis, scilicet quod una res sit plures, et quaelibet illarum; ideo in creaturis non debet poni distinctio formalis. Ita quod non debet dici quod humanitas Socratis distinguitur à Socrate for­maliter, et non realiter. Et eodem modo dicendum est de talibus Ani­malitas distinguitur ab homine, et sic de aliis. Quomodo autem talis distinctio formalis non sit ponenda, probavi in primo libro Sententiarum, secunda distinctione.

CAP. III. Ostendit quid requiritur ad veritatem propositionis indefi­nitae, & particularis.

VIso quid sufficit ad veritatem propositionis singularis, videndum est quid requiritur ad indefinitae veritatem, & particularis.

Et est primo sciendum quod si non vocetur propositio indefi­nita vel particularis, nisi quando terminus supponit personaliter, tunc semper indefinita & particularis convertuntur; ut Homo currit, Ati­quis homo currit, Animal est homo, Aliquod animal est homo, Ani­mal non est homo, Aliquod animal non est homo. Et ad veritatem talis sufficit quod subjectum & praedicatum supponant pro aliquo eodem, si sit propositio affirmativa, & non addatur signum universale à parte praedicati. Quod dico propter tales, Aliquod animal est omnis homo, Aliquis angeius est omnis angelus; licet si talis sit negativa requiritur quod subjectum & praedicatum non supponant pro omni eodem: imo requiritur quod subjectum pro nullo supponat, vel quod non supponat pro illo pro quo supponit praedicatum, sed pro aliquo alio. Et hoc quia ad veritatem affirmativarum sufficit veritas cujuscunque singularis; sicut ad veritatem istius Aliquod animal est homo, sufficit veritas isti­us Hoc animal est homo, vel Illud animal est homo. Similiter ad veritatem istius Animal non est Homo, sufficit veritas istius Hoc ani­mal non est homo, quocunque demonstrato; quia ab inferiori ad supe­rius est bona confequentia sine distributione: & hoc debet intelligi quando superius praedicatur de inferiori, quia aliter de virtute sermo­nis non arguitur ab inferiori ad superius. Et ideo si nullus homo sit, nec aliquod animal nisi asinus, haec consequentia non est bona, Hoc, vel hoc animal non est asinus, igitur Aliquod animal non est asinus. Similiter non sequitur, Homo albus non est animal, ergo Homo non est animal, nisi illa propositio sit vera Homo albus est homo: tamen affirmative bene sequitur, sive superius praedicatur de inferiori sive non; quia semper sive homo sit animal, sive non, bene sequitur Homo currit, ergo Animal currit. similiter bene sequitur Homo albus est animal, igitur Homo est animal, sive homo sit albus sive non.

Sic ergo patet quod indefinita & particularis est vera, si subjectum supponat pro aliquo pro quo non supponit praedicatum. Hoc tamen non semper requiritur; sed aliquando sufficit quod subjectum indefi­nitae vel particularis negativae pro nullo supponat: sicut si nullus ho­mo sit albus, haec est vera Homo albus non est homo, quia subjectum pro nullo supponit; quia nec pro substantia, nec pro accidente. Ex istis patet quod si illa propositio Deus generat Deum, sit indefinita, [Page 159] debet concedi; quia Deus qui est Pater generat Filium qui est Deus. Et eodem modo de virtute sermonis potest concedi ista, Deus non generat deum; quia habet unam singularem veram, scilicet illam, Fili­us non generat Deum. Similiter Spiritus Sanctus non generat Deum, igitur Deus non generat Deum. Sicut hic Ille angelus non intelligit, ergo Angelus non intelligit. Unde hic arguitur ab inferiori ad superi­us. Non tamen est intelligendum quod aliquid sit superius in Deo, & aliquod inferius; quia illa superioritas & inferioritas non est nisi in ter­minis, sive termini sint voces, sive conceptus, sive intentiones: ta­men forte aliqui sunt qui negarent tales, Deus non generat Deum, De­us non spirat Deum, propter aliquos haereticos, ne viderentur negare illam, Deus generat Deum; tamen de virtute sermonis non oportet, secundum illam opinionem.

Sed secundum aliam opinionem aliter debet dici. Primo sciendum quod qui ponit, quod Omnis propositio est indefinita in qua subjici­tur terminus communis, sine signo, sive supponat simpliciter, sive personaliter, sive materialiter, debet consequenter dicere, quod non semper particularis, & indefinita convertuntur in hoc quando subjectum indefinitae suppponit simpliciter, & subjectum particularis supponit per­sonaliter. Sicut illae duae non convertuntur, Homo est species, & Ali­quis homo est species, quia in illa Homo est species, ly homo potest supponere simpliciter, sed in illa, Aliquis homo est species, ly homo (propter hoc quod additur sibi signum particulare, & non comparatur ad aliquid pertinens ad signum) non potest supponere nisi personaliter. Et ideo illa est distinguenda, Homo est species, eo quod ly homo po­test supponere simpliciter, vel personaliter. Sed ista Aliquis homo est species, non est distinguenda, quia ly homo, propter hoc quod addi­tur sibi signum, non potest supponere nisi personaliter; tamen in illa Aliquis homo componitur ex termino communi & signo particulari, potest supponere personaliter, vel materialiter; & ideo illa & consimi­les sunt distinguendae, & non aliae.

Sed quid sufficit ad veritatem talis indefinitae si sit indefinita? Dicen­dum est quod ad veritatem talis indefinitae sufficit, quod pro eodem sup­ponant subjectum & praedicatum, si sit affirmativa, vel quod non supponant pro eodem si sit negativa; sicut hoc sufficit ad veritatem sin­gularis propositionis, quia idem est judicium de tali propositione, & singulari. Et ideo communiter ponitur quod talis propositio sit singula­ris, & potest poni satis rationabiliter. Et si dicatur quod in tali pro­positione subjectum & praedicatum supponunt pro eodem, ergo praedi­catur idem de seipso. Dicendumest quod non sequitur; quia qua m­vis sit idem pro quo supponit subjectum & praedieatum, tamen il­lud quod supponit non est idem. Unde in ista propositione Socrates est iste homo, non praedicatur idem de se, quamvis subjectum & prae­dicatum supponunt pro eodem; quia nomen proprium & pronomen de­monstrativum [Page 160] cum termino communi non sunt idem; & unum eorum praecise subjicitur, & alterum eorum praecise praedicatur, & ideo non praedicatur idem de se quamvis supponant pro eodem praecise. Simi­liter in ista, Omnis homo est risibilis, subjectum & praedicatum sup­ponunt pro eodem, et tamen non praedicatur idem de seipso; et hoc, quia illud quod subjicitur non est idem cum illo quod praedicatur, quia aliud est quod supponit, et aliud pro quo supponit: et ideo quamvis il­lud pro quo supponit sit idem, non tamen illud quod supponit est idem.

Ulterius est sciendum quod quamvis posuerim exempla de propositio­nibus aequivalentibus propositionibus hypotheticis, et vera sint de his; tamen vera sunt etiam de aliis, sicut de talibus, Deus creat, Dens gubernat.

CAP. IV. Est de varietate propositionis universalis, & de hoc signo omnis.

TErtio dicendum est de propositionibus universalibus..

Et est primo sciendum quod propositiones universales sunt in multiplici differentia, secundum multitudinem signorum uni­versalium. Sunt enim aliqua signa universalia distributiva indiffe­renter tam pro substantia, quam pro accidente; sicut, omnis, qui­libet, nullus, quisque, uterque, neuter, et sic de aliis. Alia sunt distributiva pro accidente; ut qualibet, quotienscunque, et si forte sint aliqua alia talia. Sed ista distinctio potest intelligi bene, et male. Si enim intelligatur quod ly qualibet sit signum distributivum pro accidente, sicut ly omnis vel aliquod tale, pro substantia, et ac­cidente, falsum est, sicut patebit. Si autem intelligatur quod sit a­liquo modo distributivum; scilicet disjunctive sub disjunctione, vel co­pulatione inter species, vel aliquo modo tali, potest concedi. Alia po­nitur distinctio signorum universalium, quod quaedam sunt distribu­tiva pro partibus subjectivis, et quaedam pto partibus essentialibus, vel integralibus. Prima sunt, sicut omnis, nullus, uterque, neuter, et hujusmodi. Secunda sunt, sicut totus. Sed qualiter hoc debeat intelligi dicetur in sequentibus. Alia ponitur divisio signorum quod quaedam possunt distribuere pro quocunque, sicut omnis, nullus, et hujusmodi; quaedam pro duobus tantum, sicut neuter, et uter­que.

Primo ergo dicendum est de illis quae distribuunt pro substantia et accidente, et pro partibus subjectivis, et pro quocunque, sicut sunt talia, omnis, nullus, et hujusmodi; & de propositionibus universalibus [Page 161] in quibus talia ponuntur. Et est primo sciendum quod nullum signum per se significat aliquid, nec imponitur ad significandum aliquid deter­minate; sed sic instituitur, ut faciat illud cui additur stare pro omnibus suis significatis, & non pro aliquibus tantum; & ideo dicitur syncate­gorema. Et sic est de multis aliis, & universaliter de omnibus quae non possunt esse extrema propositionis per se sumpta; & hoc si sumatur sig­nificative ut prius dictum est.

Secundo sciendum est quod hoc signum omnis differt ab istis quilibet, unusquisque, quia hoc signum omnis non potest addi nisi termino con­similis casus; ita quod terminus cui additur, & signum sint consimilis casus; sicut bene dicitur, Omnis homo est animal, Socrates videt omnem hominem, Asinus est omnis hominis: sed illa signa quilibet, unus­quisque, possunt addi termino consimilis casus, & dissimilis scilicet ge­nitivi pluralis numeri. Unde bene dicitur, Quilibet homo currit, & Quilibet illorum currit. Et si quaeratur quae est causa istius diversi­tatis. Dicendum est quod istius, sicut etiam multorum aliorum, tam in Grammatica, quam in Logica, non est alia causa nisi voluntas instituen­tium & sic utentium.

Tertio ponendae sunt aliquae regulae communes istis signis Omnis qui­libet unusquisque, & si quae sint similia: & sunt communes multis pro­positionibus aequivalentibus propositionibus hypotheticis, sicut sunt illae, Homo est animal, Omne album currit, & hujusmodi; & etiam aliis non aequivalentibus hypotheticis, sicut sunt, Omnis Deus est, Omnis Angelus est, & hujusmodi. Est ergo primo sciendum quod ad veritatem talis universalis non requiritur quod subjectum & praedicatum sint idem re­aliter; sed requiritur quod praedicatum supponat pro omnibus illis pro quibus supponit subjectum, ita quod de illis verificatur: & si ita sit uni­versalis, est vera; nisi aliqua causa specialis impediat. Et hoc est quod communiter dicitur, quod ad veritatem universalis sufficit quod quae­libet singularis sit vera.

Ex hoc patet falsitas quorundam dictorum quae à quibusdam ponuntur. Unum est quod hoc signum omnis exigit tria appellata. Nam ponatut quod unus Angelus solus intelligat, & nullus homo; tunc haec est vera Omne intellectivum creatum est Angelus; & tamen non sunt tres de quibus verificetur hoc nomen intellectivum creatum. Quod autem ista sit vera probo, quia quaelibet singularis est vera: similiter praedicatum sup­ponit pro quolibet pro quo supponit subjectum, & verificatur de quo­cunque de quo subjectum verificatur, ergo est vera simpliciter. Simi­liter sint tantum duo homines, & illi sint albi; haec est vera Omnis homo est albus, quia nullam habet singularem falsam; & tamen non habet tria appellata.

Ex quo patet quod aliqui solvunt male hoc sophisma Omnis Phaenix est, dicentes istam est falsam eo quod ly omnis exigit tria appellata; & hanc est veram Aliqua Phaenix non est, eo quod Phaenix indifferenter [Page 162] supponit pro ente, & pro non ente. Quia quaero qualiter ly omnis exigit tria appellata? aut in rerum natura, & tunc haec est falsa Omne colo­ratum est, si esset tantum unum coloratum; quod non potest con­cedi, quia ejus contradictoria est falsa scilicet Aliquod coloratum non est, quia nullam singularem habet veram: nec potest concedi quod coloratum aequaliter supponit pro ente, & pro non ente; quia mani­festum est quod non supponit pro non ente, sicut nec praedicatur de non ente. Unde sicut haec est falsa Non ens est coloratum, ita haec est falsa Coloratum supponit pro non ente; quia dictum est prius quod nunquam terminus supponit pro aliquo pro quo non verificatur, & non nisi de quo verificatur. Si autem ly omnis exigit tria appellata, ita quod ter­minus cui additur supponat pro tribus; sic non est haec falsa Omnis Phaenix est, propter hoc quam tantum una Phaenix est; quia secundum illam opinonem Phaenix aequaliter supponit pro ente, & pro non ente; & non magis pro uno non ente, quam pro duobus; igitur pro tribus sup­ponit ad minus, & ita ly omnis habet haec tria appellata. Similiter s [...] Phaenix supponat aequaliter pro ente, & pro non ente; eadem ratione animal; & per consequens haec est falsa Omne animal est: quod alibi negatur. Et ideo dicendum est quod haec propositio Omnis Phaenix est, nec aliqua alia est falsa propter praedictam causam; nec sua contradi­ctoria propter praedictam causam est vera. Unde si nullus homo rideat nisi Socrates haec non est vera Aliquid ridens non est homo; imo est falsa, & per consequens sua contradictoria est vera Omne ridens est homo. Similiter si nullus homo sit albus nisi Socrates, haec erit falsa Aliquis homo abus non est; & per consequens haec erit vera Omnis homo albus est homo; & tamen non sunt tres albi homines. Nec valeret protervire quod illo posito illa non contradicunt, Omnis homo albus est homo; Aliquis homo albus non est homo; quia mutatio rei non va­riat formam propositionis; & per consequens non facit quod aliquae pro­positiones contradicant in uno tempore, & non in alio.

Ex istis etiam sequitur quod falsum est quod aliqui dicunt, quod si s [...] unum album tantum, & tantum unum nigrum, & tantum unum me­dium; quod quaelibet istarum est falsa. Omne album est. Et Omne nigrum est. Et Omne medium est. & negant istum syllogismum, Omne coloratum est. Omne album est coloratum. Igitur, Omne album est. Similiter posito quod nullus sit albus nisi unus homo, tunc negant istum syllo­gismum, Omne animal est. Omnis homo albus est animal. Ergo, Omnis homo albus est, dicentes quod esse aequivocatur. In primis enim ma­joribus, ut dicunt, accipitur Esse quod est operatio entis; & hoc est esse ejus quod est. In minoribus autem accipitur Esse habitudinis, sive consequentiae; cujusmodi esse est cum dicitur, Si est album est co­loratum. Istud est omnino irrationabiliter dictum, quia hoc est de­struere omnem formam syllogisticam; dicam enim quandocunque placet mihi, quod esse aequivocatur in propositionibus, & ad placitum assig­ [...]bo fallaciam aequivocationis in quocunque modo vel syllogismo. Si­militer [Page 163] sicut syllogismus tenet in omnibus terminis, ita tenet quantum­cunque res varietur.

Unde secundum Aristot. est hic bonus syllogismus, Omne coloratum est. Omne album est coloratum. Ergo, Omnem album est. Similiter iste syllogismus nunc est bonus de facto, Omne animal est homo. Omnis asinus est animal. Ergo, Omnis asinus est homo; quia quaelibet istorum regulatur per dici de omni, & certe qui negat tales syllogismos ipse non percipit quamcunque veritatem; ergo quamquam omnia alba corrum­pantur, & omnes asini, adhuc essent boni syllogismi, & regularentur per dici de omni tunc, sicut nunc. Et ideo distinctiones tales, quod esse vel est operatio entis; vel habitudinis, & consimiles sunt frivolae, & po­nuntur ab illis qui nesciunt distinguere inter propositionem categoricam, & conditionalem. Unde istae propositiones distinguuntur, Asinus est animal. Et Si asinus est, animal est, quia una est categorica, & alia hypothetica; nec convertuntur, sed una potest esse vera reliqua ex­istente falsa; sicut haec est modo vera Deus est non creans; & tamen ista conditionalis est falsa, Si Deus est, non creans est Deus. Similiter nulla potest inveniri ratio quare esse dicat habitudinem vel consequen­tiam in una propositione categorica, magis quam in alia; & ita vel semper, vel nunquam dicet habitudinem consequentiae in simili proposi­tione; & ita quaelibet erit convertibilis cum conditionali, vel nulla: sed nonnulla per istum; ergo quilibet, & per consequens isto casu posito haec est falsa Omne animal est homo; quia ista est falsa per eum, Si animal est, homo est; & ita in eodem passu manifeste dicit contradi­ctionem.

Ex praedictis etiam patet quod omnes tales de virtute sermonis sunt falsae, Omne animal est sanum, posito quod unus leo sit sanus, & unus [...]os, & unus homo, & sic de aliis. Similiter & ista Omne animal fuit in arca Noae, & sic de multis aliis; quia habent multas singulares falsas, nec praedicatum competit omnibus illis pro quibus supponit subjectum. Tamen quando ponuntur ab Authoribus debent glossari, quamvis de virtute sermonis sint falsae; sicut frequenter sermones authentici sunt falsi in sensu quem faciunt proprie loquendo; tamen veri sunt in sensu in quo fiunt; & hoc quia authores frequenter aequivoce, sive metaphorice, sive improprie loquuntur. Et ideo in expositionibus authoritatum Philo­sophorum principaliter est in initendum rationi, & processui eorum, & etiam intentioni, & non verbis, sicut sonant ad literam.

Et pro talibus Authoribus valet ista distinctio quae ponitur ab aliqui­bus, quod quando hoc signum omnis additum termino communi con­tinenti sub se multas species, quod potest fieri distributio pro singulis ge­nerum, vel pro generibus singulorum; sive pro partibus propinouis, sive remotis; sive pro partibus secundum speciem; sive pro partibus secundum numerum; sive pro speciebus, sive pro individuis, sive pro remotis spe­ciebus, vel propinquis. quae non debent intelligi de virtute sermonis, [Page 164] quia signum nunquam distribuit terminum nisi pro illis pro quibus ter­minus supponit: nunc autem dictum est quod talis terminus non sup­ponit nisi pro individuis. Et ideo ista distinctio debet sic intelligi; quod vel per tales propositiones denotatur praedicatum competere om­nibus individuis, et hoc est de virtute sermonis: vel denotatur conve­nire speciebus sumptis personaliter, hoc est, denotatur praedicatum prae­d. ca [...]i de qualibet specie particulariter sumpta, et non de qualibet spe­cie universaliter sumpta; et per consequens non denotatur competere omnibus individuis. Sed hoc non est de virtute sermonis, sicut se­cundum intellectum Aristot. per istam, Omae animal est sanum, de virtute sermonis denotatur, quod omnis homo est sanus, et quod omnis bos sit sanus, et sic de singulis. Aliter enim syllogismus regulatus per dici de omni in primo modo primae figurae, non valeret: scilicet Omne animal est sanum. Omnis homo est animal. Ergo, Omnis homo est sanus; qui tamen est optimus. Sed tamen secundum intellectum alicujus potest denotari quod valeat istas, Homo est sanus, Bos est sanus, et sic de aliis; ita quod sanum praedicetur de qualibet specie particulariter, vel in­definite; non tamen per se, sed pro individuo, quia nulla species est sana, sed tantum individuum. Sed iste sensus non habetur de virtute sermonis, et ideo in eodem sensu iste discursus non valet, Omne animal est sanum. Omnis homo est animal. Ergo, &c. Nec est inconveniens quod syllogismus qui de virtute sermonis est perfectus, secundum alicujus intellectum non sit bonus.

Secundo sciendum quod omnis propositio universalis in qua praedi­catum sumitur universaliter est falsa, sicut dictum est; si praedicatum et subjectum verificetur de pluribus contentis. Si autem praedicatur praecise de uno solo contento, et similiter subjectum, tunc posset esse propositio vera; sicut si non esset nisi unum animal, puta unus homo, haec esset vera Omnis homo est omne animal; similiter ista Omne animalest om­nis homo. Sed si essent plures homines vel plura animalia, tunc propo­sitio esset falsa; et ideo haec est falsa Omnis Phaenix est omne animal; haec autem est vera Omnis Phaenix est omnis Phaenix. Quando (que) tamen potest indefinita vel particularis esse vera in qua tenetur praedicatum universaliter, quamvis subjectum habeat multa supposita; sicut si non esset nisi unus homo, quamvis essent plura animalia, haec est vera Aliquod animal est omnis homo.

Tertio sciendum, quod hoc signum omnis quando accipitur in plurali numero potest accipi collective; vel distributive. Si tenetur distribu­tive, tunc denotatur quod praedicatum competat omnibus illis de quibus praedicatur vere subjectum; sicut per istam Omnes Apostoli Dei sunt duodecim, denotatur quod hoc praedicatum duodecim, vere dicatur de quolibet de quo vere praedicatur hoc subjectum Apostoli; et ita cum Petrus et Paulus sint Apostoli, sequitur quod Petrus et Paulus sint duodecim. Si autem tenetur collective, tunc non denotatur quod prae­dicatum [Page 165] competat cuilibet de quo vere dicitur subjectum; sed quod competat omnibus simul sumptis de quibus verificatur subjectum: unde denotatur quod isti Apostoli, demonstratis duodecim, vel omnes Apostoli sint duodecim.

CAP. V. Est de propositionibus nniversalibus de signis distributivis pro duobus.

COnsequenter determinandum est de signis distributivis, non pro quibuscunque, sed pro duobus tantum, cujusmodi sunt uter­que, et neuter. Et est sciendum quod ad veritatem talis re­quiritur quod praedicatum vere competat utrique illorum demonstra­torum, si sit affirmativa: vel negatur ab utroque, si sit negativa; sicut ad veritatem istius Uterque istorum currit, sufficit quod iste currat, et iste currat: et ad veritatem istius Neuter istorum cur­rit, requiritur et sufficit quod nec iste, nec iste currat. Et est sci­endum quod in hoc differt propositio universalis in qua ponitur hoc signum uterque ab illa in qua ponitur hoc signum omnis; quia nunquam potest talis universalis in qua ponitur hoc signum uterque à parte sub­jecti, esse vera ubi ponitur praedicatum universaliter sumptum, sive praedicatum sumatur cum hoc signo omnis, sive cum hoc signo uterque. Unde ista nullo modo potest est vera Uterque istorum est omnis homo, et Uterque istorum est uterque istorum, quibuscunque demonstratis: et haec tamen potest esse vera Omnis homo est omnis homo, et similiter ista Omne album est omne album, et Omne animal est omne animal; quia si esset tantum unus homo, vel tantum unum animal, vel tantum unum album esset vera. Et causa hujus diversitatis est. Quia hoc signum omnis potest addi termino habenti unum suppositum; sed ly uterque requirit semper duo supposita, sive duo demonstrata; et ideo si praedicatum non habet nisi unum suppositum, ista Uterque istorum est omnis homo, esset manifeste falsa propositio, quia in isto subjecto oportet quod duo de­monstrentur, et non duo homines, et quodcunque demonstretur mani­feste esset propositio falsa. et ita patet de omnibus aliis.

CAP. VI. Est de propositionibus ex signis distributivis pro partibus integralibus.

DE signo distributivo pro partibus integralibus, cujusmodi poni­tur hoc signum totus, est sciendum quod hoc signum totus, po­test aliquando sumi categorematice; vel syncategorematice.

Si sumatur categorematice, sic significat idem quod perfectum, vel com­positum ex omnibus suis partibus; & sic quantum ad veritatem sermonis tantum valet addere, quantum valet non addere. Unde quicquid dicitur de aliquo termino sūpto cum hoc signo totus categorematice sumpto, dicitur de illo sumpto sine hoc signo totus; sicut si totus Socrates currit, Socrates currit; & Si totus Homo est animal, homo est animal. Tamen pos­sit dici quod non convenienter additur nisi termino importanti aliquo modo aliquod compositum; ideo forte non potest dici Totus Deus vi­detur, quia hoc videtur importare Deum componi ex partibus; & tunc non valet consequentia à termino sumpto sine toto ad terminum sump­tum cum toto; sicut non sequitur, Deus videtur, ergo Totus Deus videtur; quia tunc in consequente importaretur Deus componi ex par­tibus distinctis.

Si autem ly totus tenetur syncategorematice, sic est unum signum distributivum pro partibus integralibus, imo pro partibus proprie dictis importatis per terminum cui additur; ut ista propositio, Totus Socra­tes est minor Socrate, aequivalet isti, Quaelibet pars Socratis est mi­nor Socrate; & ista, Totus Socrates currit, aequivalet isti, Quae­libet pars Socratis currit. Et tunc quaelibet talis propositio non pos­set esse vera nisi praedicatum conveniret cuilibet parti ipsius totius im­portati per terminum cui additur; & tunc totus est proprie sig­num, & dicitur distribuere pro partibus integralibus.

Alia vero signa distribuunt pro partibus subjectivis; quod est sic in­telligendum, quod alia signa distribuunt pro partibus contentis sub ter­mino quae non sunt proprie partes illius termini, sed tantum large & extensive capiendo partes. Sed hoc signum totus distribuit pro partibus proprie loquendo de partibus, sive sint pattes ejusdem rationis, sive al­terius, & hoc pro partibus illius quod importatur per terminum cui ad­ditur hoc signum totus; sicut in ista, Totus Socrates est pars Socra­tis, sic distribuit pro qualibet parte Socratis: scilicet pro materia & forma, & pro manibus, & pro pedibus, & sic de omnibus aliis.

Veruntamen est sciendum quod aliquando, sive ex usu, sive ex vir­tute sermonis, vel ex beneplacito utentis, totùs, tantum distribuit pro partibus integralibus; non pro essentialibus, cujusmodi sunt ma­teria [Page 167] & forma: quandoque autem distribuit pro omnibus partibus, sive sunt essentiales, sive integrales, sive qualescunque sunt.

De signis autem quae sunt distributiva accidentium est sciendum, cu­jusmodi sunt talia, quamlibet, qualecunque, & quantumlibet & hu­jusmodi; non sunt proprie signa sed sunt aequivalentia uni composi­to ex aliis signis. Sicut quantumlibet, idem est quod habens de omni specie quantitatis aliquam quantitatem; & ideo convenienter sibi ad­ditur aliud signum scilicet Quilibet, quantustibet currit; sicut conveni­enter dicitur, Quilibet habens de omni specie quantitatis aliquam quantitatem currit; & tunc patet quod requiritur ad veritatem talis propositionis. Ista autem signa non sunt multum usitata in Theologia, ideo pertranseo de eis.

CAP. VII. Est de veritate propositionum de praeterito & futuro.

QUuarto videndum est de prositionibus de praeterito & futuro. Pro quo sciendum est, quod quaelibet propositio de praeterito vel futuro, in qua subjicitur terminus communis vel pronomen demonstrativum cum termino communi, vel termino discreto est di­stinguenda; eo quod subjectum potest supponere pro eo quod est, vel pro eo quod fuit si sit propositio de praeterito; aut pro eo quod est, vel pro eo quod erit si sit propositio de futuro. Et sive sic; sive sic, si pro­positio sit affirmativa, requiritur quod praedicatur sub propria forma, hoc est ipsum praedicatum praedicetur de eo pro quo supponit subjectum; ita quod propositio in qua praedicatur praedicatum de pronomine demon­strante illud pro quo subjectum supponit, aliquando fuerit vera si sit propositio de praeterito; vel quod aliquando erit vera si sit propositio de futuro.

Verbi gratia si illa propositio sit vera, Album fuit Socrates, & si al­bum supponat pro eo quod est album, non requitur quod haec aliquando fuerit vera Album est Socrates; sed requiritur quod haec fuerit vera Hoc est Socrates, demonstrando illud pro quo supponit subjectum in ista, Album fuit Socrates. Unde si Socrates nunc primo sit albus, haec est vera Album fuit Socrates, accipiendo subjectum pro eo quod est; & tamen haec nunquam fuit vera, Album est Socrates; sed haec fuit vera Hoc est Socrates, demonstrando Socratem qui nunc est albus: Et quia in illa, Album fuit Socrate, s album supponit pro Socrate, ideo haec modo est vera. Similiter illa est modo vera, Creans ab aeterno fuit Deus; & tamen haec non fuit vera, Ab aeterno creans est Deus; sed illa ab aeterno fuit vera, vel fuisset vera, si fuisset formata, Hoc est Deus, demonstrando illud pro quo subjectum, ut pote creans, supponit in illa, Creans ab aeterno fuit Deus. Similiter illa est vera, [Page 168] Puer erit; & tamen haec nunquam erit vera, Puer est senex; sed illa erit vera, Ille est senex, demonstrando illum qui modo est puer. & ita est de aliis.

Unde illa est differentia inter propositiones de praesenti, & proposi­tiones de praeterito, & futuro; quod praedicatum in propositione de praesenti stat eodem modo quo stat subjectum, nisi aliquod additum im­pediat. Sed in propositione de praeterito, & futuro est variatio, quia praedicatum non tantum supponit pro illo vel illis pro quo vel quibus verificatur in propositionibus de praeterito vel futuro: quia ad hoc quod talis propositio sit vera non sufficit quod illud de quo praedicatum verifi­catur, sive per verbum de praesenti, sive per verbum de futuro, sit illud pro quo subjectum supponit; sed requiritur quod ipsum praedica­tum verificetur de illo pro quo subjectum supponit, secundum quod de­notatur per illam propositionem. Sicut supposito quod Socrates sit modo albus, vel fuerit per totum diem hodiernum albus & non ante; tunc haec est falsa, Socrates fuit heri albus, & tamen album vere praedi­catur de Socrate, & tamen heri non praedicatur de Socrate; ideo haec est modo falsa de praeterito Socrates fuit heri albus.

Similiter si Socrates nuc primo sit albus, haec est falsa Socrates fu­it albus; tamen Socrates fuit illud de quo modo album praedicatur; quia tamen haec non fuit vera, Socrates est albus, ideo haec est modo falsa Socrates fuit albus, & hoc quia praedicatum appelllat suam for­mam modo praeexposito: sed subjectum non sic appellat, quia ad veri­tatem propositionis de praeterito non semper requiritur quod aliqua praedicatio in qua ponitur verbum de praesenti, vel illud pro quo sup­ponit praedicatum de ipso subjecto fuit vera; sicut si Socrates nunc pri­mo fuerit albus, tunc est haec vera Album fuit Socrates. Tamen nulla propositio de praesenti in qua ponitur hoc praedicatum Socrates vel illud pro quo supponit praedicatum de hoc subjecto album, fuit prius unquam vera; quia haec nunquam fuit prius vera Album est So­crates. vel Album est hoc. demonstrando illud pro quo praedicatum in illa Album fuit Socrates, supponit: aliqua tamen propositio in qua praedicatur Socrates de pronomine demonstrante illud praecise pro quo subjectum supponit in ista Album fuit Socrates, fuit vera; nam in ista Album fuit Socrates, ly album hic supponit pro Socrate qui nunc est albus, & haec prius fuit vera Hoc est Socrates, demonstrando Socratem.

Ex istis Patet quod haec est concedenda Creans semper fuit Deus, quia semper propositio in qua praedicatur Deus de pronomine demon­strante illud pro quo supponit creans in ista Creans semper fuit Deus, semper fuit vera, vel fuisset si fuisset formata. Nam haec semper fuit vera Hoc est Deus; haec tamen non fuit semper vera, Creans est Deus, quia ante creationem mundi fuit falsa: sed ista Deus semper fuit creans, est simpliciter falsa propter causam dictam. Et ita est de multis aliis consimilibus. & sicut dictum est de propositionibus de praeterito, pro­portionabiliter dicendum est de propositionibus de futuro.

CAP. VIII. Est de veritate propositionum de terminis obliquis.

QUia autem quae dicta sunt non sufficiunt ad cognoscendum quando propositio, cujus alterum extremum est terminus obliquus, est vera vel falsa; ideo circa hoc oportet habere regulas speciales, & sunt hic utiles regulae grammaticales de quibus breviter me expediam.

Unde sciendum, quod sicut in propositione affirmativa cujus uterque terminus est rectus, ad propositionis veritatem requiritur quod subje­ctum & praedicatum supponant pro eodem; ita ad veritatem proposi­tionis cujus alterum extremum est terminus obliquus, requiritur quod subjectum & praedicatum non supponant pro eodem, vel saltem non pro omni eodem; aliquando tamen possunt supponere pro eodem secundum diversitatem verborum, & regiminis casus obliqui. Unde quando ob­liquus casus regitur ex vi possessionis, ad veritatem talis propositionis re­quiritur quod subjectum & praedicatum supponant pro distinctis, quam­vis hoc semper non sufficiat; & ideo haec est falsa Socrates est Socratis, tamen haec poterit esse vera Aliquis asiaus est Socratis, & sicut est in illo obliquo casu, ita est in multis aliis.

Aliquando poterit propositio esse vera non obstante quod subjectum & praedicatum supponant pro eodem, sive non obstante quod rectus & obli­quus supponant pro eodem: sicut haec est vera, Socrates videt Socratem. Et sic potest contingere de multis aliis, nec est facile in his gener [...]lem regulam, & certam dare.

CAP. IX. Est de veritate propositionum modalium.

POst propositiones de inesse dicendum est de propositionibus moda­libus. Et primo sciendum quod aliquando dicitur propositio de modo, quia accipitur dictum talis propositionis cum tali modo; sicut patet de istis Omnem hominem esse animal est necessarium, Ho­minem currere est contingens, Omnem hominem esse coloratum est ve­rum, Omnem hominem esse animal est per se, primo modo dicendi per se, Omne necessarium esse verum est scitum, Socratem currere est ignotum, & sic de aliis. Alia autem dicitur propositio modalis in qua ponitur modus sine tali dicto propositionis.

Propositio modalis primo modo dicta semper est distinguenda se­cundum compositionem & divisionem; & in sensu compesito denotatur [Page 170] semper quod talis modus verificatur de propositione illius dicti; sicat per istam Omnem hominem esse animal est necessarium, denotatur quod ille modus necessarium, verificatur de illa propositione Omnis homo est animal, cujus dictum est hoc quod dicitur Omnem hominem est animal: quia dictum propositionis dicitur quando termini propositionis accipi­untur in accusativo casu, & verbum in modo infinitivo. Sed sensus divisus talis propositionis semper aequivalet tali propositioni acceptae cum modo sine tali dicto; sicut in ista Omnem hominem esse animal est no­cessarium, in sensu divisio aequivalet isti Omnis homo de necessitate, vel necessario est animal. Similiter ista in sensu diviso Socratesm esse ani­mal est scitum, aequivalet isti Socrates scitur esse animal, & sic de aliis. Unde de talibus modalibus acceptis in sensu composito, Primo aliqua pauca sunt dicenda: Secundo de aliis.

Primo igitur sciendum, quod sicut dictum est, quod semper per tales propositiones denotatur quod talis modus verificatur de tota propositione correspondente dicto. Ex quo sequuntur aliqua, Quod talis universalis de necessario poterit esse necessaria & vera; quamvis tamen quaelibet ejus singularis sit contingens vel falsa: sicut haec est vera & necessaria in sensu composito Omne verum contingens esse verum est necessarium▪ & tamen quaelibet singularis est falsa: nam haec est falsa Hoc verum contingens esse verum est necessarium, quocunque demonstrato; quia hoc verum contingens potest esse falsum; & per consequens nullo modo est necessaria, quod tamen denotatur per talem singularem. Similiter haec est vera & necessaria Omne falsum contingens esse falsum est ne­cessarium; & tamen quaelibet ejus singularis est falsa, sicut patet in­ductive. Similiter aliquando est talis propositio universalis impossi­bilis; & tamen quaelibet singularis est possibilis & contingens; sicut pater de ista Utrumque istorum esse verum est verum, demonstratis duo­bus contradictoriis contingentibus. Similiter patet de ista Quodlibet istorum esse verum est verum, demonstratis omnibus futuris falsis con­tingentibus; tamen quaelibet singularis est contingens.

Sed ad ista omnia potest dici quod nulla talis propositio est univer­salis, sed quaelibet talis est singularis; quia in omni tali subjicitur una propositio singularis, vel aliquod supponens pro propositione singulari. Dicendum est ad hoc, quod sive proprie, sive de virtute sermonis lo­quendo talis propositio sit universalis, vel particularis, sive quaelibet est singularis, non est multum curandum ad praesens; quia saltem Aristot. vocabat tales propositiones particulares & universales, sicut postea ostendetur; & illo modo loquor in proposito. Utrum autem Aristot. loquitur ex intentione; sive stricte & proprie non multum curo. Et dico quod propositio tunc dicitur universalis, quando subjicitur dictum propositionis universalis, respectu compositionis minus prin­cipalis; ita tamen quod respectu compositionis minus principalis sub­jicitur terminus communis cum signo universali: sicut in ista Omnem [Page 171] hominem esse animal est necessarium, hoc totum Omnem hominem esse animal, subjicitur respectu verbi indicativi, quod est ly est; & tamen respectu compositionis infinitivi modi sc. ly esse, supponit hic terminus ho­mo cum signo universali; & hoc sufficit ad propositionem universalem. Et ideo qui vult tenere quod tales sunt proprie universales, potest le­viter dicere, quod sufficit quod terminus communis subjiciatur respectu verbi infinitivi modi.

Ex istis patet quod sufficit scire quid requiritur ad veritatem talium propositionum, in sciendo quid requiritur ad hoc quod aliqua propositio sit necessaria, & ad hoc quod sit contingens; vel vera, vel impossi­bilis: vel scita, vel ignota, vel credita; & sic de aliis, de quibus om­nibus nimis longum esset pertractare. Tamen de propositione necessaria sciendum est, quod propositio non dicitur propositio necessaria, quia semper sit vera; sed quia est vera si sit, & non potest esse falsa. Sicut propositio ista in mente Deus est, est necessaria; non quia semper sit vera, quia si non est, non est vera: sed si sit, est vera, & non potest esse falsa. Similiter haec propositio in voce Deus est, est necessaria; & tamen non semper est, nec fuit vera; quia quando non est, non est vera vel falsa: si autem sit prolata est vera, & non potest esse falsa, nisi terminus aliter instituatur ad significandum. Et proportionabiliter de­bet dici de propositione impossibili, Quod est illa quae si sit est falsa, & non potest esse vera; non tamen est falsa nisi sit propositio. Et ita pro­portionabiliter debet dici de propositionibus contingentibus & possi­bilibus. Sed ad hoc quod propositio sit scita, & credita, & sic de aliis requiritur plus; sed quid requiritur pertinet ad librum posteriorum.

CAP. X. Est de veritate propositionum modalium sine dicto.

CIrca propositiones modales sine dicto propositionis, quae omnino aequivalent propositionibus sumptis cum dicto in sensu divisionis, est dicendum. Et est sciendum quod tales non convertuntur cum primis; imo potest una illarum esse vera sine alia, & è converso: sicut, secundum viam Aristot. haec est vera in sensu compositionis, Om­nem hominem esse animal est necessarium; & tamen haec est falsa Omnis homo de necessitate est animal. Similiter secundum viam A­ristot. haec est vera Omnē verum esse verum est necessarium; & tamen haec est falsa Omne verum necessario est verum; & ita de multis aliis.

Propter quod est sciendum, quod ad veritatem talium propositionum requiritur quod praedicatum sub propria forma competat illi pro quo subjectum supponit; ita scilicet quod modus expressus in tali proposi­tione, [Page 172] vere praedicetur de tali propositione de inesse, in qua ipsummet praedicatum praedicatur de pronomine demonstrante illud pro quo sub­jectum supponit. Proportionabiliter, sicut dictum est de propositionibus de praesenti, ita dicendum est de propositionibus de praeterito & de fu­turo; sicut ad veritatem istius Omne verum de necessitate est verum, requiritur quod quaelibet propositio sit vera in qua hoc praedicatum ve­rum praedicatur cum modo necessitatis de quodlibet pro quo hoc sub­jectum verum supponit; puta quod quaelibet talis sit vera Necessario hoc est verum, demonstrato quocunque pro quo, hoc, subjectum sup­ponit: Et quia non quaelibet talis est vera, ideo haec est simpliciter falsa Omne verum de necessitate est verum.

Similiter per istam Creans potest non esse Deus, non denotatur quod haec si [...] possibilis Creans non est Deus, quia tunc haec esset vera de pos­sibili; sed denotatur quod haec sit possibilis Hoc non est Deus, de­monstrato illo pro quo creans supponit in ista Creans potest non esse Deus: & ista est simpliciter impossibilis, quia creans in ista Creans potest non esse Deus, supponit pro Deo; & certe haec est impossibi­lis Hoc non est Deus demonstrato Deo. Similiter per istam Creans necessario est Deus, denotatur quod haec sit necessaria Hoc est Deus, demonstrato illo pro quo supponit creans in praedicta propositione de necessario: & hoc est verum; & ideo illa propositio de necessario est vera, non tamen necessaria, sed est contingenter vera; quia posito quod De­us cessaret creare, tunc esset falsa; sicut sua de inesse est falsa, haec scilicet, Creans est Deus: nec est aliquod inconveniens quod propositio de necessario sit contingenter vera, sicut in exemplo praedicto. Et sicut propositio vera de necessario potest esse contingens; ita propositio de per se potest esse vera per accidens, & contingens: sicut haec est vera Creans per se est Deus, & tamen est per accidens vera, & contingen­ter &; ita est de multis aliis,

Tamen non obstante quod tales sint verae; tamen tales sunt falsae, Deus necessario est creans; & tales verae, Deus contingenter est cre­ans, Deus potest non esse creans, Deus potest esse non creans, & hujusmodi; & hoc quia nulla propositio in qua praedicatur hoc praedica­tum creans de pronomine demonstrante illud pro quo hic terminus Deus supponit est necessaria; sed contingens, quia quaelibet talis est contin­gens, sc. Hoc est creans demonstrando Deum, Hoc est non creans.

Similiter dicendum est de talibus propositionibus, Deus potest as­sumere suppositum humanum, Deus potest uniri supposito humano, Deus potest se solo facere actum meritorium, Deus potest facere al­bum siae albedine, & hujusmodi; quae omnes sunt falsae, quia quae­libet propositio in qua praedicatur aliquid praedicatum praedictorum de pronomine demonstrante illud pro quo subjectum supponit est simplici­ter impossibilis; sicut ista, Suppositum est assumptum. Nam sequitur Sup­positum est assumptum, igitur Suppositum unitur alteri; & ultra, igi­tur, [Page 173] Suppositum non est suppositum; & tamen implicatur esse supposi­tum: igitur haec est impossibilis, Suppositum est assumptum. Simili­ter haec est impossibilis Hoc est unitum supposito, demonstrato Deo, & ista similiter, Deus facit se solo actum meritorium; quia sequitur; Deus facit se solo actum meritorium, ergo Actus meritorius fit à solo Deo; & per consequens non fit à voluntate, cujus est; & ultra, igi­tur Non est actus meritorius.

Et tamen hoc non obstante, nisi aliquis modus Logicalis vel Gram­maticalis impediat, istae sunt verae, Suppositum potest assumi à verbo, Suppositum potest uniri verbo, Actus meritorius potest fieri à solo Deo; quia per nullam istarū denotatur nisi quod propositio in qua praedicatur praedicatum de pronomine demonstrante illud pro quo subjectum suppo­nit sit possibilis: & hoc est verum. Nam in ista pr [...]positione Suppositum potest assumi à verbo, hoc subjectum suppositum supponit pro natura humana; quia natura humana ex eo quod non dependet, nec innititur alteri vere est modo suppositum; & ita suppositum supponit pro hac natura; sicut in illa Album currit, album vere supponit pro Socrate si Socrates sit albus: sed demonstrando illam naturam humanam, haec propositio est possibilis Hoc est assumptum à divino supposito; ergo haec est vera Suppositum potest assumi; sicut haec est vera Album potest esse nigrum. Similiter omnes illae sunt verae sub eodem sensu, Homo potest assumi, Causatum ab agente creato potest causari à solo Deo, Visum à Socra­te & à Platone potest videri à solo Socrate, & hujusmodi; & ta­men illae sunt impossibiles, Homo est assumptus, Causatum ab agen­te creato causatur à solo Deo, Visum à Socrate & à Platone vide­tur â solo Socrate; & sic de aliis.

Secundo notandum quod tales propositiones de modo consimiliter se habent ad suas singulares, sicut propositiones de inesse; & ideo impos­sibile est quod talis universalis sit vera, vel falsa, vel contingens, vel necessaria; nisi quaelibet singularis sit necessaria, vel contingens. Si­militer sicut propositio de inesse potest esse impossibilis non obstante quod quaelibet singularis sit possibilis; sicut patet de ista Utrumque il­lorum est verum, demonstrantis duobus contradictoriis contingenti­bus: sic aliquando, quamvis raro, potest universalis de modo esse im­possibilis; & quaelibet singularis possibilis, sicut patet de ista Utrum­que illorum necessario est verum, demonstratis istis Socrates fuit in A, Socrates non fuit in A, haec Universalis est impossibilis; & quae libet singularis est possibilis. Nam est haec possibilis Haec est necessario vera, Socrates fuit in A; & similiter alia est possibilis.

Praedicta etiam sunt intelligenda de aliis propositionibus modalibus, sicut de istis, Omnis homo scitur à te esse animal; num ad veritatem illius requiritur quod quaelibet talis sit vera, Ista est scita à te, Ille ho­mo est animal, & ille homo est animal, & sic de singulis; & ideo haec est falsa de virtute sermonis Omnis homo scitur à te esse animal; [Page 174] & similiter haec est falsa Omnis homo ignoratur à te esse animal, & ita de multis aliis.

CAP. XI. Est de propositionibus aequivalentibus propositionibus hy­pothetieis.

DIcto de propositionibus categoricis quasi simplicibus, dicendum est de propositionibus aequivalentibus propositionibus hypotheti­cis. Et est sciendum quod quaelibet categorica ex qua sequun­tur plures propositiones categoricae tanquam exponentes eam, hoc est, ex­primentes quid illa propositio de sua forma importat, potest dici propo­sitio aequivalens propositioni hypotheticae. Hujusmodi sunt sicut dictum est prius, propositiones exclusivae, exceptivae, & reduplicativae; & hu­jusmodi sunt etiam omnes in quibus ponuntur termini connotativi & re­lativi; sicut sunt illae, Aliquod album currit, Omne▪ album est corpus, Omne agens producit aliquid, Omnis quantitas est in loco, Omnis similitudo est qualitas, & hujusmodi. Ideo de istis Primo est dicen­dum. Secundo de reduplicativis. Tertio de exclusivis. Et Quarto de exceptivis. Et Postea de aliis propositionibus etiam aequivalentibus hypotheticis.

Circa primum sciendum est quod ille terminus proprie dicitur conno­tativus vel relativus qui habet quid nominis, hoc est, definitionem exprimentem quid nominis; ita quod non potest sciri quid nominis ipsius, nisi habendo orationem quae significat aliquid primario; & aliud secun­dario; sicu [...]pate [...] de istis, album, calidum; nam desinitio albi ex­primens quid nominis est, habens albedinem, vel formatum albedi­ne, ita quod album supponit pro aliquo quod est significatum vel consig­nificatum ipsius; & aliquid significat vel consignificat, pro quo tamen supponere non potest, neque distribui, etiam si distribuatur signo uni­versali, & hoc virtute significationis vel distributionis. Et ita Quando aliquid per aliquem terminum connotatur vel consignificatur, pro quo tamen talis terminus supponere non potest, quia de tali non verificatur, Semper talis terminus vel est connotativus, vel relativus. ut ille termi­nus album, secundum unam opinionem significat principaliter albedi­nem; tamen non supponit pro albedine, sicut nec verificatur de albedi­ne, nam haec est falsa Albedo est alba; & ideo ille terminus album est connotativus vel relativus. Similiter, creans significat vel consig­nificat creaturam pro qua non supponit, quia haec est falsa Creatur [...] est creans; ideo ille terminus creans est relativus vel connotativus. Si­militer est de simo, cavo, & quantitate, & hujusmodi, secun­dum Aristot. Omnia enim ista connotant vel important aliquo modo [Page 175] aliqua pro quibus non supponunt, quantitas enim importat unam partem distantem loco & situ ab alia; & tamen pro tali parte, vel tali situ, vel loco non supponit; si tamen supponit hoc accidit pro tanto quod quae­libet pars quantitatis est quanta. Quae autem sit propria differentia inter nomen relativum & connotativum alias forte dicetur. Istis sup­positis sciendum est quod quaelibet propositio quae habet talem ter­minum, est habens exponentes exprimentes quid importatur per talem propositionem. Sed diversae propositiones habent diversas exponentes propter diversos terminos connotativos vel relativos; ideo sufficit dicere de aliquibus, ut per illas sciri possit proportionabiliter de aliis, quomodo expo [...]untur.

Unde sciendum est quod quandocunque ponitur in propositione con­cretum cui correspondet abstractum importans rem informantem aliam rem, semper ad veritatem talis propositionis requiruntur duae propositiones quae possunt vocari exponentes ejus; & un [...] debet esse in recto, & alia in obliquo▪ Sicut ad veritatem istius Socrates est albus, requiritur quod haec sit vera Socrates est, & quod haec sit vera Socrati inest albedo; similiter ad veritatem istius Album currit, requiruntur illae duae, Ali­quid currit, & Illud habet albedinem; & ita est de aliis. Similiter quando ponitur aliquod relativum in propositione, requiritur veritas plurium propositionum; sicut ad veritatem istius Socrates est similis Platoni, requiritur quod Socrates habeat aliquam qualitatem, & quod qualitatem ejusdem rationis habeat Plato. Unde ex hoc quod Socrates est albus, & similiter Plato, sine omni addito sequitur quod Socrates est similis Platoni. Similiter ad veritatem istius Homo est quantitas, requiritur quod homo habeat partes, & quod una pars distinguatur ab alia loco & situ.

Sed dubitari potest an quaelibet propositio universalis habeat tales ex­ponentes. Videtur quod sic, quia quaelibet talis habet plures singulares. Dicendum est quod propositio universalis in qua ponitur hoc signum uterque, vel neuter, de virtute sermonis aequivalet propositioni hypo­theticae; sed illa in qua ponitur omne, vel nullus, vel quilibet, non sic▪ quia quamvis habeat multas singulares, tamen hoc non est necessarium; quia sicut demonstratum est prius, haec est vera Omnis Phaenix est, quamvis non sit nisi una Phaenix. Proportionabiliter debet dici de istis propositionibus, Nasus est simus, Homo est similitudo, Homo est caus [...]; & universaliter ubi connotativa vel relativa ponuntur. Idem eti­am potest dici de nominibus collectivis cujusmodi sunt, numerus, tempus, motus, populus, exercitus, & hujusmodi▪ quia talia requirunt veritatem plurium propositionum.

Unde est sciendum, secundum opinionem Aristot. quod nullus talis terminus, nec connotativus, nec relativus, nec collectivus, nec nega­tivus praedicatur per se, vel in quid de pronomine demonstrante aliquam rem per se unam▪ tamen aliqua istorum, vel omnia sunt species, & [Page 176] per se in genere; sicut numerus est per se in genere quantitatis. Et se­cundum opinionem Aristot. praedicantur per se de pronomine demon­strativo sumpto cum termino communi: unde sicut haec est per se & in quid, Socrates est homo; ita haec erit per se & in quid, Hic numerus est numerus. Et similiter est de istis, Ista similitudo est similitudo, Ille motus est motus; & ita de aliis. Tamen intelligendum est quod pro­prie & stricte accipiendo praedicari per se & in quid, quod scilicet est necessario praedicabile; sic nulla talis species, homo, asinus, numerus, & hujusmodi praedicantur in quid, & de per se de aliquo, maxime in propositione de in [...]s [...]e, & de praesenti; & hoc quia nulla talis est ne­cessaria, Socrates est homo, Asiaus est asinus, Iste numerus est numerus, Iste motus est motus, & hujusmodi. Sed accipiendo large praedicari in quid, & per se, quando scilicet praedicatum non connotat aliquod ex­trinsecum, nisi quod connotatur per subjectum; sic tales propositiones sunt per se, & in quid, Iste homo est homo, Iste asinus est asinus, Ist [...] similitudo est similitudo; & sic de aliis. Simpliciter ergo dicendum est quod ubicunque ponitur terminus connotativus, vel relativus, vel collectivus, quaelibet talis propositio aequivalet alicui propositioni hypo­theticae, & p [...]test exponi per tales exponentes.

Et de talibus propositionibus sunt etiam omnes propositiones in qui­bus ponitur hoc v [...]rbum incipit, vel desinit; similiter etiam ubi ponitur casus abl [...]tivus absolutus; & ubi ponitur numerus pluralis; & sic de multis aliis de quibus foret modo longum pertractare.

CAP. XII. De propositionibus in quibus ponuntur termini privativi, & infiniti.

NOn solum autem propositiones in quibus ponuntur termini con­notativi vel relativi affirmativi aequivalent propositionibus hy­potheticis; sed etiam propositiones in quibus ponuntur termini connotativi privativi & infiniti, sunt aequivalentes propositionibus hypothecis. Et etiam omnes tales sunt vere connotativi, eo quod in eorum definitionibus exprimentibus quid nominis debet poni aliquid in recto, & aliquid in obliquo; vel in recto cum negatione praecedente; puta definitio hujus nominis materiale est ista, Aliquid non habens materiam; & definitio istius termini caecum est ista, Aliquid carens visu, quod natum est habere visum; & definitio istius termini non homo, est ista, Aliquid quod non est homo; & sic de aliis. Et ideo quilibet talis terminus est vere connot ativus, quamvis non quilibet talis terminus [...]t relativus; eo quod talis terminus aliquando potest de aliquo verifi­cari, quamvis terminus obliquus non posset vere & convenienter sibi addi. [Page 177] Sicut quod Angelus est immaterialis; & tamen non oportet quod ali­cujus sit immaterialis, vel alicui immaterialis, & sic de aliis. Quaelibet autem talis propositio in qua ponitur talis terminus, du [...]s ad minus habet exponentes, & aliquando plures; quod faciliter patet vi [...]endo defi­nitionem exprimentem quid nominis ipsius termini.

Unde quaelibet propositio in qua ponitur terminus infinitus duas habet exponentes; unam affirmativam in qua ille terminus aliquid in singu­lari vel plurali, vel aliquis alius terminus aequivalens tali subjicitur, vel praedicatur. Unde ista Asinus est non homo, aequivalet isti Asinus est aliquid, & Asinus non est homo. Similiter ista Angelus est im­materialis, aequivalet isti Angelus aliquid est & Non habet materiam. Et hoc intelligendum quando talis terminus nihil significat negative, nisi quod terminus oppositus significat affirmative; quod dico ad ex­cludendum istam instantiam, quod illa copulativa, Essentia divina est aliquid, & non est genita, non aequivalet isti Essentia divina est inge­nita. Ex isto patet quod ista de virtute sermonis est neganda Chimaera est non homo; quia habet unam exponentem falsam, scilicet istam Chi­maera est aliquid. Similiter si nullus homo sit albus, haec est neganda de virtute sermonis Homo albus non est homo; quia aliqua exponens est falsa, scilicet Homo albus est aliquid.

Si dicatur quod alterum contradictoriorum dicitur de quolibet. Si igi­tur haec est falsa, Chimaera est non homo; haec erit vera, Chimaera est homo. Dicendum est secundum Aristot. intentionem, quod non de quo­libet termino significative sumpto dicitur alterum contradictoriorum; sicut de hoc nomine Chimaera significative sumpto, nec dicitur homo, nec non homo: tamen de omni termino significative sumpto, non in­cludente aequivalenter aliquod syncategorema, vel aliquam aliam deter­minationem de quo praedicatur vere ens vel aliquid, dicitur alterum contradictoriorum. Unde si haec esset vera, Chimaera est aliquid; al­tera illarum esset vera, Chimaera est homo, Chimaera est non homo. Et ideo concedendum est quod non de quolibet significative sumpto dicitur alterum contradictoriorum; & tamen hoc non obstante de quolibet tali quodlibet ens vere affirmatur, vel vere negatur: & hoc intendit Aristot. quando dicit, De quolibet affirmatio vel negatio, de nullo eorum ambo.

Unde quamvis nec homo, nec non homo, dicatur de Chimaera; Homo tamen vere affirmatur, vel vere negatur de Chimaera. Unde altera illarum est vera, Chimaera est homo, Chimaera non est homo. Et sic de istis, Homo albus est homo, Homo albus non est homo, Homo albus est non homo, Homo albus non est non homo. Quod autem neutra istarum est vera, Homo albus est homo, Homo albus est non homo, posito quod nullus homo sit albus, potest sic ostendi. Nam si haec sit vera Homo albus est non homo, cum sit affirmativa, oportet quod subjectum suppo­nat pro aliquo: quo dato, quaero pro quo supponit. Nec pro voce, nec pro [Page 178] conceptu, cum supponat significative, & non materialiter vel simpliciter; ergo supponit pro aliquo, & per consequens ille terminus homo albus, significative sumptus praedicaretur de pronomine demonstrante illud pro quo supponit; & per consequens haec esset vera, Homo est homo albus, quod est manifeste falsum. Quia si sit vera, aut demonstratur ens; aut non ens. Si ens, ergo Aliquod ens esset homo albus; quod est contra positum. Si sit non ens, igitur aliquod non ens esset homo albus, & per consequens esset album; quod est manifeste falsum. Et ita patet quod haec est falsa Homo albus est non homo, si nullus homo sit albus: & per eandem rationem possunt probari consimiles esse falsae.

CAP. XIII. De propositionibus in quibus ponuntur termini privativi non aequivalentes terminis infinitis.

QUamvis propositiones in quibus ponuntur termini infiniti, vel eis aequivalentes, non habeant nisi duas exponentes; tamen proposi­tiones affirmativae in quibus ponuntur termini privativi, qui non sunt aequivalentes terminis infinitis, plures habent exponentes quam duas. Unde ista Iste est caecus, habet istas exponentes, Iste est aliquid, Iste est natus videre, & Iste nunquam poterit videre.

De talibus autem non potest dari certa regula, quia secundum varie­tatem terminorum talium propositiones in quibus ponuntur diversi­mode debent exponi. Unde ista Socrates est caecus, habet illas expo­nentes quae dictae sunt; ista autem propositio, Socrates est fatuus, habet istas, Socrates est aliquid, Socrates non habet sapientiam quam oportet habere; cum hoc tamen stat quod potest habere sapientiam. Unde ista stant simul, Socrates est fatuus vel insipiens, & Socrates per naturam potest esse sapiens; sed ista non stant simul, Socrates est caecus, & Socrates per naturam potest esse videns. Et ita patet quod alias exponentes habet una propositio, quam alia propositio; & tamen in utraque ponitur terminus privativus. Quomedo autem tales pro­positiones debent exponi, faciliter potest videri si accipiantur defini­tiones exprimentes quid nominis ipsorum relativorum privativorum, & ex [...]is formando exponentes.

CAP. XIV. De propositionibus in quibus ponuntur termini ficti.

SIcut propositiones in quibus ponuntur termini negativi & privativi habent plures exponentes; ita propositiones ex quibus vel in quibus ponuntur figmenta, hoc est, in quibus ponuntur termini ficti quibus nihil correspondet in re quale finguntur significare, plures habent ex­ponentes. Tales enim termini vere sunt connotativi, nec aliquod ima­ginabile per eos significatur; nec una res quae est in actu, vel potest esse, vel saltem potuit fuisse, vel fuit in actu.

Unde sicut termini negativi vel privativi nihil significant, nisi quod significatur per terminos positivos; quamvis illud idem quod signifi­catur per terminum positivum affirmative, vel per terminum affirma­tivum positive & construendo, significatur per terminum negativum vel privativum, destruendo vel negando, secundum modum loquendi Ansel [...] ita per tales terminos fictos cujusmodi sunt ly chimaera, vel ly trage­laphus, ly vacuum, ly infinitum & hujusmodi, nihil significatur, nisi quod significatur per aliquos alios terminos; sicut patet ex definitionibus exprimentibus qu [...]d nominis eorum. Tamen non eodem modo signifi­cantur res per tales terminos, sicut per alios; quia sic significantur per alios quod pro illis rebus alii termini supponere possunt: isti enim ter­mini pro eis supponere non possunt; sicut nec definitiones exprimentes quid nominis eorum. Unde non est imaginandum quod sicut sunt talia entia significata per tales terminos, homo, animal, album, & hujus­modi; ita sunt quaedam non entia, & impossibilia distincta realiter ab entibus significata per tales terminos, chimaera, hircocervus, & hujus­modi; quasi esset unus mundus ex impossibilibus, sicut unus est mundus ex entibus. Sed quicquid imaginabile significatur per hoc nomen chi­maera, significatur per alium terminum de quo in propositione de inesse vel de possibili praedicetur: tamen hoc nomen chimaera pro illo non potest supponere, propter quod propositio quaelibet affirmativa, in qua subjicitur hoc nomen chimaera, significative sumptum, de virtute ser­monis est falsa; quia habet aliquam exponentem falsam. Unde illa est falsa de virtute sermonis, Chimaera est non ens, & quaelibet consimilis; quia quaelibet talis habet tales exponentes, Chimaera est aliquid, & Illud est non ens; quarum prima est falsa.

Et si dicatur, nunquid ista est vera Chimaera est chimaera? & videtur quod sit vera, quia praedicatur idem de se: & Boetius dicit quod nulla est verior praedicatio quam illa in qua idem praedicatur de seipso. Di­cendum est quod de virtute vocis illa est falsa, Chimaera est chimaera, si terminus supponat significative; eo quod falsum implicatur.

[Page 180]Ad Boet. dico quod Boet. intendit quod nulla praedicatio in qua praedi­catur aliquid de aliquo est verior illa in qua idem praedicatur de se; quia tamen illa est negativa, stat quod nulla sit vera; nec illa in qua praedica­tur idem de se; nec illa in qua praedicatur aliquid de aliquo: si tamen illa esset vera in qua aliquid praedicatur de aliquo, tunc nulla esset verior illa, Chimaera est chimaera; & ita nulla propositio in qua praedicatur aliquid de hoc nomine chimaera significative sumpto potest esse verior illa in qua hoc nomen chimaera praedicatur de seipso, cum hoc tamen stat quod nec illa, nec alia sit vera.

CAP. XV. De propositionibus in quibus ponitur hoc relativum qui.

IN ouacun (que) autem propositione, quae secundum vocem est categorica, ponitur hoc relativum qui, pro illa dandae sunt plures exponeates; quia cuaelibet talis aequivalet uni copulativae: tamen aliter est de tali propositione quando est universalis; & quando est particularis, in­definita, vel singularis.

Quando enim talis propositio est singularis, indefinita, vel particularis, semper illa propositio aequivalet uni copulativae compositae ex duabus pro­positionibus, scilicet ex antecedente, & hoc pronomine relativo illud; vel nomine proprio & altero extremo, nulla alia variatione facta. Sicut illa, Homo qui est albus currit, aequivalet isti, Homo est albus, & ille currit; vel Iste homo currit, & ille est albus: similiter illa, So­crates qui currit disputat, aequivalet isti, Socrates currit, & ille dis­putat. Sed si talis propositio est universalis, illa est distinguenda se­cundum amphibologiam, eo quod potest habere duplicem sensum. U­nus sensus est per quem denotatur, quod de quocunque dicitur illud to­tum quod praecedit verbum principale, quod de eodem praedicatur prae­dicatum; & non plus denotatur: & ille sensus vocatur à multis sen­sus compositionis, vel convertibilis cum tali sensu. Alius sensus est per quem denotatur quod illud quod sequitur hoc incomplexum quod, vel qui, praedicatur universaliter de antecedente; & quod sequitur prae­dicatum, universaliter verificatur de eodem. Verbi gratia per istam, Omnis homo qui est albus currit, in uno sensu denotatur quod de quo­cunque praedicatur hoc totum Homo qui est albus, quod de eodem di­citur hoc praedicatum currit: & tunc ad veritatem talis propositionis duae propositiones requiruntur, scilicet quod Aliquis homo est albus, & quod Q [...]libet talis currit. In alio vero sensu denotatur quod illae duae sunt verae. Omnis homo est albus, & Omnis homo currit. Ve­ [...]untamen s [...]endum est quod, sicut dicetur inferius, quod quande­qu [...] [...]st relatio non personalis, &c. non oportet quod in copulativa [Page 181] correspondente idem habeat in utraque eandem suppositionem. Quan­doque autem est relatio personalis; & tunc debet habere eandem suppo­sitionem.

CAP. XVI. De propositionibus reduplicativis.

CIrca propositiones reduplicativas est Primo sciendum, quod vo­catur reduplicativa in qua ponitur haec dictio in quantum, vel aequivalens, & tenetur reduplicative: quia secundum aliquos potest teneri specificative, & sic non facit propositionem reduplicativam; & aliquando potest teneri reduplicative, & sic▪ facit propositionem redu­plicativam. Secundo sciendum quod in propositione reduplicativa, ipsa reduplicatio, sicut haec dictio in quantum, vel aequivalens, aliquando est affirmata; quando scilicet negatio non praecedit eam, ut Socrates in quantum homo non currit: aliquando est negata; quando scilicet ne­gatio praecedit eam, sicut hic, Socrates non currit i [...] quantum homo. Si autem reduplicatio non sit negata, vel hoc est in propositione affima­tiva, sicut hic, Socrates in quantum homo est risibilis: vel in pro­positione negativa, ut hic, Socrates in quantum homo non currit. Pri­mo igitur videndum est quid requiritur ad veritatem propositionis affir­mativae reduplicativae. Secundo quid ad veritatem negativae, in qua tamen reduplicatio non est negata. Tertio quid requiritur ad verita­tem propositionis, in qua reduplicatio est negata.

Circa primum sciendum est quod talis propositio potest distingui, eo quod potest esse reduplicatio, gratia concomitantiae; vel gratia cau­sae. Si fiat reduplicatio gratia concomitantiae, tunc ad veritatem illius requiruntur quatuor propositiones tanquam exponentes eam. Una in qua praedicatum principale vere praedicatur de subjecto principali. Alia in qua illud super quod cadit reduplicatio, praedicatur de subjecto prin­cipali. Tertia in qua praedicatum principale praedicatur de illo super quod cadit reduplicatio universaliter. Quarta erit una conditionalis in qua arguitur ab illo super quod cadit reduplicatio ad praedicatum princi­pale; eodem modo quo ab inferiori ad superius dicitur esse bona conse­quentia; vel quo dicitur, quod ex uno convertibilium sequitur reliqu­um. Verbi gratia, ad veritatem istius Socrates in quantum homo est co­loratus, requiritur veritas istius Socrates est coloratus, & istius So­crates est homo, & istius Omnis homo est coloratus, & istius Si ho no est coloratum est, vel istius, Si aliquid est homo, aliquid est coloratum: & quia talis conditionalis est falsa, ideo talis reduplicativa, Socrates in quantum homo est coloratus, est simpliciter falsa, quia ha­bet unam exponentem falsam.

[Page 182]Si autem fiat reduplicatio gratia causae, tunc ad veritatem talis redu­plicativae praeter quatuor praedictas exponentes, requiritur quod illud supra quod cadit reduplicatio, exprimat causam rei importatae per prae­dicatum; vel quod sit illud cui primo inest praedicatum principale; vel quod illi prius insit praedicatum principale, quam pronomini demon­stranti illud pro quo subjectum principale supponit. Sicut per illam Isosceles in quantum triangulum habet tres, &c. denotatur quod Isos­celes habet tres angulos, &c. & quod si aliquid est triangulus habet tres, &c, & similiter cum hoc quod illud paedicatum habere tres, &c. prius verificatur de triangulo, quam de Isoscele, co modo quo Logicus utitur priori, & posteriort quae sunt conditiones propositionum. Simi­liter per istam, Ignis in quantum calidus est calefactivus, denotan­tur praedicta; & ideo est vera. Simliter haec est vera, Homo in quan­tum habens animam intellectivam est susceptibilis disciplinae; quia praeter quatuor praedictas exponentes, anima intellectiva est causa dis­ciplinae, & hoc extendendo nomen causae ad subjectum alicujus: sed illa, Homo in quantum risibilis est susceptibilis disciplinae, est falsa; quamvis sit vera si fiat reduplicatio gratia concomitantiae; & hoc, quia praedictae quatuor exponentes sunt verae.

Ex praedictis colligi potest regula talis, Quod à propositione redu­plicativa ad suam praejacentem est semper consequentia formalis; quia semper sua praejacens est una exponens reduplicativae; & ideo sequitur for­maliter, Homo in quantum animal est sensibilis, ergo Homo est sen­sibilis. Similiter sequitur, Ignis in quantum calidus est calefacti­vus, ergo Ignis est calefactivus. Ex istis sequitur quod multae pro­positiones quae à multis conceduntur, tam in Philosophia quam Theo­logia, sunt simpliciter falsae de virtute sermonis; cujusmodi sunt tales, Creaturae in quantum est in Deo est realiter divina essentia, Pater & Filius in quantum sunt unum spirant, Homo in quantum creatura est non ens, Objectum in quantum intelligible est habens esse diminu­tum; quia omnes tales habent exponentem falsam. Et eodem modo proportionabiliter dicendum est de consimilibus. Si autem aliquae tales vel consimiles inveniantur in scripturis, vel ab Authoribus, sive San­ctis, sive Philosophis, exponendae sunt; quia auctores frequenter lo­quuntur non de virtute sermonis, sicut patet inspicientibus libros eorum.

Per praedicta possunt solui aliqua sophismata. Aliqua in quantum conveniunt differunt: Aliqua in quantum differunt conveniunt. Nam accipiendo convenire secundum quod verificatur de omnibus existenti­bus in rerum natura, & differre pro omnibus quae quocunque modo differunt, hoc est sunt, & non sunt idem. Sic omnes tales sunt verae si fiat reduplicatio gratia concomitantiae; quia, sicut manifeste patet, qua­tuor exponentes sunt verae. Si autem fiat reduplicatio gratia causae, sic sunt falsae; nam convenire non prius convenit nec dicitur de convenienti­bus, [Page 183] quam de differentibus; nec etiam importat talem causam, ideo fal­sae sunt, sic accipiendo eas. Sed secus est de istis, Aliqua in quantum sunt similia, sunt dissimilia: Alia in quantum sunt dissimilia, sunt simi­lia, Nam illa consequentia non valet, Ista sunt similia, ergo Sunt dissimilia, nec è converso: nec etiam sequitur, Conveniunt in hoc prae­dicato simile, ergo, Sunt dissimilia; quia ad hoc quod sint simi­lia, requiritur quod habeant qualitates ejusdem speciei specialissimae.

Alia regula Quod arguendo ab inferiori ad superius sine distributi­one à parte subjecti principalis est bona consequentia. Unde illa con­sequentia est bona, Socrates in quantum homo est risibilis. ergo Ani­mal in quantum homo est risibile; quia impossibile est quod exponen­tes antecedentis sint verae sine exponentibus consequentis; & hoc sive fiat reduplicatio gratia concomitantiae, sive gratia causae: & similiter à par­te praedicati principalis est bona cunsequentia. Sed arguendo ab illo super quod cadit reduplicatio, ad suum superius est falsa consequentia; sicut hic, Socrates in quantum homo est risibilis, ergo Socrates in quantum animal est risibile. Nam si illa consequentia esset bona; sequeretur quod ista esset bona, Omnis homo est risibilis, ergo Omne animal est risibile; per istam regulam, Quando reduplicativa in­fert reduplicativam, exponentes antecedentis inferunt exponentes con­sequentis. Veruntamen sciendum quod aliquis utitur aliter ralibus pro­positionibus non de virtute sermonis, & tunc possent negari tales con­sequentiae.

Secundo videndum est principaliter de reduplicativa negativa in qua reduplicatio non est negata, cujusmodi sunt tales propositiones, Homo in quantum rationalis non est asinus. Et est sciendum quod talis re­duplicativa propositio gratia concomitantiae, habet quatuor exponentes; duas negativas; unam affirmativam; & alia conditionalem. Affir­mativa exponens est illa, in qua illud super quod cadit reduplicatio vere affirmatur de subjecto principali. Negativarum propositionum una est praejacens illius propositionis reduplicativae, in qua scilicet praedicatum principale negatur de subjecto principali. Alia negativa exponens est illa, in qua praedicatum principale negitur ab illo super quod cadit re­duplicatio universaliter sumpta. Conditionalis est illa in qua, à posi­tione illius super quod cadit reduplicatio, sequitur negatio praedicari principalis; sicut ista, Homo in quantum risibilis non est asinus, habet istas exponentes, Homo est risibilis, Homo non est asinus, Nullum risi­bile est asinus. Si aliquod est risibile ipsum non est asinus. Et propter hoc tales sunt falsae de virtute sermonis Logicus in quantum Logicus differt à Grammatico; quia illa exponens est falsa, Omnis Logicus differt à Grammatico. Similiter tales sunt falsae, Intellectus in quantum intellectus non vult. Similiter Anima in quantum anima non vult, Anima in quantum activa non patitur, Anima in quantum passiva non egit, Ignis in quantum ca [...]idus non est [...]iccus. Corpus in quantum [Page 184] alteratur non movetur localiter, & sic de multis talibus; quia omnis talis habet unam exponentem falsam.

Si autem fiat reduplicatio gratia causae; sic requiritur quod praedi­catum principale prius, vel primo negetur ab illo super quod cadit re­duplicatio, quam à pronomine demonstrante illud pro quo subjectum principale supponit; & hoc semper supponēdo quod habet quatuor expo­nentes praedictas: & propter hoc sic reduplicando haec est falsa, Homo in quantum risibilis non est asinus. Similiter intelligendum est sicut prius, quod semper à propositione reduplicativa ad suam praejacentem est con­sequentia formalis▪ ut ista est consequentia formalis, Logicus in quantum Logicus differt à Grammatico. ergo Logicus differt à Grammatico; ex qua sequitur quod Logicus non est Grammaticus.

Tertio videndum est de reduplicativa in qua reduplicatio negatur. Et est sciendum quod talis propofitio est contradictoria talis propositio­nis reduplicativae in qua reduplicatio est affirmata; & ideo ad verita­tem talis sufficit veritas contradictorii exponentis cujuscunque expositae reduplicativae cui contradicit; quia regula est, Quod quando aliqua propositio contradicit alicui habenti plures exponentes, tunc ad veri­tatem istius sufficit veritas cujuscunque exponentis oppofitae. Unde ad veritatem istius Socrates non est homo in quantum albus, sufficit veritas istius Socrates non est homo, & istius Socrates non est albus, & istius Aliquod album non est homo, & istius Non si Socrates est, al­bum est.

Notandum est etiam quod istae dictiones, Secundum, quod, ut, sub ratione, & hujusmodi sunt aequivalentes isti dictioni in quantum; & ideo faciunt propositiones reduplicativas: & ideo est dicendum de tali­bus propositionibus, sicut dicendum est de illia in quibus ponitur haec dictio, in quantum. Si autem talis dictio non tenetur reduplicative, sed specificative; tunc non requiritur quod illud cui additur talis dictio in quantum, subjiciatur universaliter praedicato principali; sed requi­ritur quod illud super quod cadit reduplicatio importet illud ratione cu­jus competit praedicatum principale primo subjecto. Verbi gratia, si in ista propositione, Igais in quantum calidus calefacit, ly quantum non tenetur reduplicative, sed specificative, non oporter quod haec sit vera Omne calidum calefacit; sed requiritur quod hoc nomen ca­lidum, importet calorem per quem ignis calefacit primo, & cui prius & magis per se competit calefacere quam igni; vel saltem quod est prin­cipium calefaciendi: & ita ad veritatem talis propositionis requiritur quod praedicatum principale praedicetur de subjecto principali, & de illo cui additur talis dictio; & quod illud additum praedicetur de sub­jecto principali: sed non requiritur quod praedicatum principale univer­saliter praedicetur de illo cui additur talis dictio; sed oportet quod im­portet illud ratione cujus praedicatum principale competit vere per prae­dicationem subjecto principali. & sic verificantur tales propositiones. [Page 185] Socrates in quantum albus disgregat visum: Socrates in quantum ha­bet liberum arbitrium peccat: Ens in quantum ens est subjectum Me­taphysicae: & hujusmodi. de exemplo tamen non est curandum. Opor­tet etiam scire quod hoc vocabulum in quantum, & similiter talia vocabula, ut, secundum quod, sub ratione qua, & hujusmodi; aliquando in propositionibus aequivalent alicui adverbio temporis; sicut unus sensus istius propositionis Canis in quantum significat animal latrabile, facit istam propositionem esse veram, Omnis canis est animal; quia sen­sus est iste, quod haec propositio, Omnis canis est animal, non est vera nisi quando eanis stat pro latrabili animali. Et similiter dicimus quod haec est vera, Ista imago est homo, secundum quod homo accipitur im­proprie; sic etiam variis modis potest accipi haec dictio in quantum.

CAP. XVII. De propositionibus exclusivis.

CIrca propositiones exclusivas est primo sciendum, quid facit pro­positionem exclusivam. Secundo quid requiritur ad veritatem exclusivae. Tertio quomodo termini supponunt in propositio­nibus exclusivis. Quarto dandae sunt quaedam regulae.

Circa primum sciendum est quod illae dictiones, tantum, solum, fa­ciunt propositiones exclusivas. Sciendum tamen quod haec dictio so­lum, aliquando accipitur syncategorematice, & tunc est dictio exclusiva: aliquando tenetur categorematice, & tunc non est dictio exclusiva; sed tunc importat illud quod importatur per terminum sibi additum esse solitarium; sicut dicitur quod iste est solus, hoc est solitarius, quia in hoc loco non est cum alio. Similiter si dicatur sic, Socrates solus currit, si ly solus teneatur categorematice, significat quod Socrates qui est solitarius currit; & hoc poterit esse verum quam vis multi alii cur­rant. Si autem teneatur syncategorematice, tunc denotatur quod nullus alius à Socrate currit. Secundo sciendum est quod quando istae duae dictiones, tantum, & solum possunt addi eidem, nihil refert addere unam vel aliam, dummodo ly solum teneatur syncategorematice; quia tales propositiones aequipollent; sicut istae aequipollent, Tantum So­crates currit, & Solus Socrates currit.

Circa secundum sciendum est, quod aliquando dictio exclusiva ponitur à parte subjecti: & aliquando à parte praedicati, sive à parte composi­tionis, ita quod est determinatio totius compositionis. Et ideo primo videndum est de illo, quando dictio exclusiva ponitur à parte subjecti. Et est primo sciendum, quod sicut aliquando dictio categorematica sig­nificat unum primaria institutione, & aliud ex translatione & secundaria institutione; sicut homo primo significat illud quod componitur e [...] [Page 186] corpore & anima intellectiva, & secundario significat statuam vel ima­ginem talis compositi: sic est de dictione exclusiva, quod aliquando significat vel habet unum officium ex primaria institutione, & aliud ex secundaria institutione. Et ideo videndum est primo de ejus pri­maria institutione: Secundo de secundaria.

Circa primum sciendum, quod quandocunque dictio exclusiva tenetur secundum primariam institutionem, & ponitur à parte subjecti, semper denotatur quod praedicatum vere praedicatur de subjecto, & quod re­movetur ab omni illo de quo non praedicatur subjectum, & hoc, si pro­positio sit affirmativa; & ideo quaelibet exclusiva habet duas exponen es unam affirmativam, & aliam negativam; sicut ista Tantum homo est animal, habet istas exponentes, Homo est animal, & Nihil ab homine est animal. Si autem sit negativa denotatur quod praedicatum vere re­movetur à subjecto, & quod inest omni illi à quo vere removetur sub­jectum; & ideo habet duas exponentes scilicet unam praejacentem ne­gativam, & aliam affirmativam; sicut ista Tantum homo non est asinus, habet istas exponentes, Homo non est asinus, & Omne aliud ab homine est asinus.

Per praedicta patet. quod omnes tales sunt falsae & includentes contra­dictoria, (accipiendo dictiones exclusivas secundum suam primariam in­stitutionem,) Tantum homo est aliquid, Tantum aër est hic intus, Tan­tum animal est, Tantum pater est, Tantum individuum est, & hujus modi; quia ex illis sequitur praedicata verificari de partibus vere à quibus tota ren oventur; & ita tales contradictionem includunt. Si­militer tales sunt falsae, Solus Pater est Deus, Solus Pater spirat Spi­ritum Sanctum, Solus Pater creat, Solus Pater est bonus, & hujus­modi. Similiter tales sunt falsae, Tantum omnis homo est rationalis, Tantum omne animal est sensibile; quia istae exponentes non stan [...] simul, si sint plures homines, Omnis homo est rationalis, & Nihil aliud ab omni homine est rationale: quia si Nihil aliud ab omni homine est rationale, & Iste homo non est omnis homo; ergo Iste homo non est rationalis, quae repugnat isti Omnis homo est rationalis. Et eodem modo est de ista, Tantum omne animal est sensibile.

Secundo videndum est de dictione exclusiva secundum suam secunda­riam impositionem, sive institutionem. Et est sciendum quod triplex potest esse. Una est quae praecise excludit praedicatum ab omni distri­buto de quo non dicitur subjectum. Alia quando praecise excludit ea quae non importantur per ea quae importantur per subjectum, nec sunt partes eorum. Tertia est quando praecise excludit majorem pluralitatem quam sit expressa per subjectum. Et secundum hoc dantur tres re­gulae.

Una est quod Quando dictio exclusiva additur termino communi di­stributo, vel potest esse exclusio proprie dicta, & tunc excluditur omne [...]l [...]d de quo non verificatur illud cui additur dictio exclusiva: aliter [Page 187] potest esse exclusio impropie dicta, secundum quod denotatur praedicatum removeri à quolibet alio communi cum signo particulari de quo non ve­rificatur subjectum; & potest vocari exclusio Repugnantis communis cum signo particulari. Unde ista Tantū omnis homo currit, est distin­guenda penes secundum modum aequivocationis; eo quod ly tantum potest teneri proprie, & tunc habet istas exponentes, Omnis homo currit, & Nihil aliud ab omni homine currit. Vel potest sumi improprie, ut sit exclusio cujuslibet communis repugnantis cum signo particulari; & tunc habet istas exponentes, Omnis homo currit, & Aliquis bos currit, & sic de singulis communibus; ut per t [...]lem exclusivam, cum dictione ex­clusiva improprie dicta, denotatur praedicatum verisicari de toto com­muni posito in illa propositione cum signo universali; & non verifi­catur de quolibet alio communi universaliter sumpto. Et ista distin­ctio non habet locum, nisi quando exclusiva additur termino commani universaliter sumpto.

Juxta secundam acceptionem impropriam dictionis exclusivae acci­pitur una regula quae est ista, quod Quando dictio exclusiva additur ter­mino importanti aliquid habens plures partes, illa propositio est distin­guenda; eo quod potest esse exclusio proprie dicta, & tunc denotatur prae­dicatum convenire subjecto, & removeri à quolibet à quo removetur sub­jectum: Vel potest esse exclusio improprie dicta, secundum quod exclu­ditur omne illud de quo non verificatur subjectum, nec importans partes subjecti; & potest vocari exclusio improprie dicta cujustibet impor­tantis extrinsecū. Et secundum hoc, haec propositio est distinguenda, Tantum Socrates est albus, ex eo quod dictio exclusiva potest sumi proprie, & tunc includit contradictionem; quia tunc illae sunt suae ex­ponentes, Socrates est albus, & Nihil aliud à Socrate est albū, quae duae repugnant; quia sequitur, Socrates est albus, ergo Aliqua pars corporis Socratis est alba; & sequitur ex alia parte, Nihil aliud à So­crate est albū, & Quaelibet pars Socratis est alia à Socrate, &c. ista certum est quod contradicunt, Aliqua pars corporis Socratis est alba, & Nulla pars corporis Socratis est alba. Si autem sumatur dictio ex­clusiva improprie, ut fiat exclusio praecise cujuslibet importantis aliquod extrinsecum Socrati, sic haec est possibilis, Tantū Socrates est albus; quia non denotatur nisi quod Socrates sit albus, & Nihil aliud à Socrate extrinsecum est album; & illae duae possunt simul stare. Et ista distin­ctio nunquam habet locum nisi quando dictio exclusiva additur termino importanti aliquod totum habens plures partes; sive sit totum proprie dictum, sive improprie dictum.

Et si dicatur quod tunc omnes tales includunt contradictionem se­cundum utramque acceptionem, Tantū corpus est albū, five Tantū homo est albus, Tantū ignis calefacit, Tantū aër est hic intus, Tantū quant [...] est in loco, et hujusmodi. Nam per primum excluditur super­ficies, cum sit aliquid extrinsecum Socrati, quia non est pars ejus; [...] [Page 188] idem excluditur per secundum; & per tertium exemplum excluditur ca­lor; & per quartum omnia accidentia; & per ultimum punctus. Di­cendum quod omnia praedicta de praedictis exemplis, praeterquam de ter­tio, secundum opinionem Aristot. procedunt ex falsa imaginatione, sci­licet quod linea, superficies, punctus, sunt quaedam res distinctae realiter à corpore, & à substantia: quod ostensum est falsum esse, & contra mentem Aristot. in libro praedicamentorum. Sed pro tertio exemplo supposito quod ignis non posset calefacere, nisi per calorem, aliter est dicendum. Quia dicendum est quod sumpta dictione exclusiva, sive proprie, sive improprie, haec includit contradictionem. Tantū ignis calefacit: & ideo si debeat salvari, debet accipi dictio exclusiva aliter quam proprie, & qu [...]m tribus praedictis modis; ut scilicet dictio exclu­siva praecise includat illa quae nec important aliquod extrinsecum, nec aliquid inhaerens formaliter subjecto: & sub illa acceptione potest con­cedi quod ista est▪ ossibilis, Tantū ignis calefacit, quia tunc non ex­cluditur calor, cum formaliter inhaereat igni.

Juxta tertiam acceptionem impropriam dictionis exclusivae potest ac­cipi tertia regula. Et est illa, quod Quando dicto exclusiva additur ter­mino numerali, sive aequipolenti, sive connotanti numerum vel unitatem, illa propositio est distinguenda; eo quod potest esse exclusio proprie, vel improprie dicta. Primo modo excluditur omne illud de quo non verifi­catur subjectum. Secundo modo excluditur major pluralitas quam illa cui denotatur praedicatum competere; & potest vocari Exclusio majoris pluralitatis. Et secundum hoc ista propositio est distinguenda, Tantū quatuor homines sunt hic intus, posito quod sint quatuor homines & non plures. Nam si fiat exclusio, proprie accipiendo dictionem exclu­sivam, denotatur quod quatuor sunt hic intus; & per consequens, quod nec asini, vel equi, vel lapides sint hic intus; nec duo homines sint hic intus, quia duo homines sunt alii à quatuor hominibus. Si autem fiat exclusio majoris pluralitatis, tunc denotatur quod quatuor homi­nes sunt hic intus, & non plures homines sunt hic intus quam quatuor; & sic est vera posito casu priori.

Et sol [...]itur sic illud sophisma, Tantum unum est. Nam proprie ac­cepta dictione exclusiva, illa est vera Tantum unum est; nam utraque exponens est vera, sc. Unum est, & Nihil ab uno est. Et similiter est de de illa, Tantum unum animal est homo. Sed si dictio exclusiva accipiatur improprie secundum quod est exclusio majoris pluralitatis, tunc est falsa, & suae exponentes sunt istae, Unum est, & Non sunt plura quam unum; & exponentes illius Tantum unum animal est homo, sunt illae, Unum animal est homo, & Non plura animalia quam unum animal sunt homines. Similiter est de ista Tantum alterum illorum est, demonstrando duo entia. Nam sumpta dictione exclusiva proprie, vera est; quia utraque exponens est vera, posito quod non sunt plura quam illa duo, scilicet Deus, & Angelus. Si autem dictio exclusiva suma­tur [Page 189] improprie, falsa est; quia tunc denotatur, quod Alterum illorum est, & non Utrumque. Istis igitur modis capitur communiter dictio exclusiva, & forte sunt alii modi quibus potest sumi improprie; sed quia non sunt usitati sicut isti, ideo ipsos studiosis relinquo.

Dicto de dictione exclusiva quando ponitur à parte subjecti, dicen­dum est de ea quando ponitur à parte praedicati.

Et sciendum, est quod potest accipi proprie, & improprie. Si pro­prie, tunc denotatur quod praedicatum dicitur de subjecto, & quod omne illud, de quo non verificatur praedicatum, removetur à subjecto. Sicut per istam, Homo est tantum animal, denotatur quod Homo sit animal, & quod Non sit aliud ab animali. Quando vero accipitur improprie & transumptive, & additur verbo, tunc excludit omne aliud verbum à subjecto, quod importat actionem, vel passionem distin­ctam. Sicut per illam, Homo tantum videt, denotatur quod Homo videt, & non audit, nec percipit, & sic de singulis aliis. Unde illa propositio, Homo tantum currit, est distinguenda penes secundum modum aequivocationis; eo quod dictio exclusiva potest sumi proprie, tunc illae sunt exponentes, Homo currit, & Homo nihil aliud est à curreate; cum quo stat quod homo est videns, & sic de aliis comsimilibus: vel potest capi improprie, ut dictum est.

Consimilis distinctio potest poni de talibus, Homo est tantum albus, Lac est tantum dulce, Ignis est tantum calidus, & sic de aliis; quia si sumatur dictio exclusiva proprie, tunc quaelibet earum est vera; quia tunc exponentes sunt istae, Homo est albus, & Homo non est aliud ab al­bo, Lac est dulce, & Non est aliud à dulci, & sic de aliis. Si autem dictio exclusiva sumatur improprie, tunc excludit omnia praedicabilia impor­tantia accidentia distincta ab illo accidente quod importatur per praedi­catum. Sicut per istam, Homo est tantum albus, denotatur quod Ho­mo sit albus, & quod Nullum praedicabile importans accidens distin­ctum ab albedine praedicatur de homine; ita quod denotetur, quod homo non sit calidus, nec humidus, nec [...]siccus, nec frigidus, nec luci­dus, & sic de aliis.

Circa tertium principale, Qualiter termini supponunt in propositioni­bus exclusivis, Est sciendum, quando dictio exclusiva ponitur à parte subjecti, & subjectum sumitur sine distributione, & est terminus com­munis, tunc subjectum supponit confuse tantum; quia suppositio confusa tantū est, quando non contingit descendere ad inferiora, nec per dis­junctivam, nec per copulativam. Ut non sequitur, Tantū homo currit, ergo Tantū ille homo currit, & Tantū ille homo currit; nec sequitur, ergo Tantū ille homo currit, vel Tantū ille homo currit. Et ita terminus subjectus in tali propositione, ubi ponitur dictio exclusiva, sive negativa à parte subjecti, supponit confuse tantū; sed praedicatum supponit confuse et distributive, nam contingit descendere ad inferio­ra ejus per copulativam. Bene enim sequitur, Tantū homo est currens, [Page 190] ergo Tantū homo est hoc currens, quocunque currente demonstrato. Nam sequitur Tantū hemo currit, ergo Nihil aliud ab homine currit, vel Nullū currens est aliud ab homine; et ultra, ergo Hoc currens non est aliud ab homine: et manifestum est si currens est aliquid, ergo est homo; et per consequens Homo est hoc currens, ergo Tantum homo est hoc currens. Quia quando praedicatum est pronomen demonstrati­vum, vel aequivalens ei, semper ab indefinita ad exclusivam, respectu e­jusdem praedicati, est bona consequentia, qualecunque sit praedicatum. Nam ista consequentia est bona, Tantū homo est risibilis, ergo Tantū animal est risibile; nam tenet per illam regulam, Ab inferiori ad supe­rius sine distributione, sive superius supponat confuse tantū, sive determinate, est bona consequentia. sicut sequitur, Omnis homo est homo, ergo Omnis homo est animal.

Secundo sciendum est, quod quando exclusiva est negativa, subje­ctum supponit sicut in exclusiva assirmativa, et praedicatum similiter; quia sequitur Tantū substantia non est accidens, ergo Tantū substantia non est hoc accidens.

Tertio sciendum est de suppositione terminorum in exclusiva, quando dictio exclusiva ponitur à parte praedicati. Et est sciendum, quod sub­jectum supponit in illa sicut in sua praejacente; & idem est de praedicato. Ratio est, quia idem de eodem non potest vere affirmari, & negari; ideo ex praejacente sequitur semper exclusiva quando dictio ponitur à parte praedicati, quod est intelligendum si sit propositio de recto; nam si sit propositio de obliquo, tunc non est universaliter verum; i [...]o si propositio sit de obliquo, & dictio exclusiva sit determinatio praedicati, & non determinatio compositionis, tunc praedicatum stat confuse tantū. Nam ponatur quod Socrates videatur à multis hominibus, & à nullo alio animali nisi ab homine, vel hominibus; tunc ista est vera, Socra­tes videtur à solo homine, quia illae exponentes sunt verae, Socrates videtur ab homine, et Socrates videtur à nullo alio quā ab homine; et tamen non sequitur, Socrates videtur à solo homine, igitur Socra­tes videtur à solo isto homine, vel à solo isto; imo etiam nec sequitur Socrates videtur à solo homine, ergo Videtur ab isto homine. Et ideo praedicatum non stat nec confuse, nec distributive, nec determinate; sed confuse tantum.

Si autem dictio exclusiva sit determinatio compositionis, tunc stat praedicatum sicut in praejacente, Unde in ista Homo videtur tantū ab homine, si ly tantū sit determinatio compositionis, tunc habet istas exponentes, Homo videtus ab homine, et Homo non est aliud quam visū ab homine. Ex quo patet quod termini non supponunt aliter in exclu­siva quam in sua praejacente, quia semper talis exclusiva, et sua praejacens, convertuntur. Si autē subjectū exclusivae, in qua ponitur dictio exclusiva à parte subjecti, sumatur cum dictione distributiva, tunc subjectū supponit [Page 191] confuse & distributive, tam affirmative quam negative, quia includit contradictionem; ideo de isto non plus ad praesens. Est etiam no­tandum quod omnia praedicta intelligendi sunt, quando dictio exclusiva proprie accipitur; quando autem accipitur impropie non sunt omnia praedicta vera. Sed quae sunt vera, & quae non, patebet breviter inspi­cienti improprias significationes dictionis exclusivae; de quibus dictum est prius.

Ulterius videndae sunt aliquae regulae circa propositiones exclusivas. Una est quod Ab exclusiva ad universalē de terminis transpositis est bona consequentia, & è converso; quia semper exclusiva & univer­salis de terminis transpositis convertuntur. Et est intelligenda regula, quando praejacens exclusiva & universalis de terminis transpositis sunt convertibiles, ita quod utraque potest converti vere & proprie: vel si praejacens sit convertibilis, nulla mutatione facta circa terminos praeter solam transpositionem, tunc debet accipi aliqua consimilis cum qua con­vertitur exclusiva; de quibus conversionibus, & de quibus modis dicetur in sequentibus. Per ista, & per illa quae dicentur infra de conversio­nibus, patet quod tales consequentiae non valent, Sola necessaria sunt necessario vera, igitur Omnia vera sunt necessario necessaria; quam vis haec consequentia sit bona, Sola necessaria sunt vera, igitur Omnia vera sunt necessaria. Similiter non sequitur, Tantū homo fuit albus, ergo Omne albū fuit homo. Et ita de consimilibus de quibus in suo loco po­sterius dicetur.

Alia regula est haec, Quod quaelibet exclusiva habet duas expo­nentes, unā affirmativā, & aliā negativā; & ideo opposita ex­clusivae habet duas causas veritatis, quia veritas utriusque oppositae exponentis est causa veritatis negativae exclusivae.

Alia regula, quod Quando dictum propositionis exclusivae ponitur re­spectu alicujus modi, facientis positione modalē, illa propositio est di­stinguenda; sicut ista est distinguenda, Tantum hominem esse Socratē est verum, eo quod ly tantū, potest continue proferri cum hoc to [...]o hominē esse Socratē; vel discontinue. Si discontinue proferatur sic, Tantū hominē esse Socratē est verū, tunc est falsa; quia iste est sen­sus Tantū haec est vera, demonstrando istam propositionem, Homo est Socrates. Si vero ly tantū, continuetur cum hoc toto Hominē esse Socratē, & sit pars dicti; tunc iste est sensus Tantū hominē esse So­cratē est verū, & aequivalet isti, Haec est vera tantū homo est Socrates. Si autem partes dicti non continuentur, tunc non denotatur quod haec sit vera, Tantū homo est Socrates; sed quod de aliquo con­tento sub homine verificatur Socrates cum dictione exclusiva. Unde simile est de verbis, & de nominibus sumptis cum dictione exclusiva.

Tamen variatio est, quando praedicatum est singulare, & quando non. Unde ista, Tantū albū currere est possibile, si ly tantū continuetur cum toto dicto, & partes dicti discontinuentur, est falsa; quia aliud [Page 192] quam album est possibile currere. Si autem continuentur, tunc est vora; quia tunc denotatur quod haec est possibilis, Tantū albū currit. Per priorem autem propositionem denotatur, quod nulla propositio sit possibilis [...] qua praedicatur currere de aliquo pronomine demonstrante aliquid quod non est album; quod non est verum.

CAP. XVIII. De propositionibus exceptivis.

CIrca propositiones exceptivas est Primo sciendum quae proposi­tiones sunt exceptivae. Secundo quid requiritur ad veritatem earum. Tertio de suppositionibus terminorum in propositionibus exceptivis. Quarto sunt dandae quaedam regulae de propositionibus ex­ceptivis.

Circa Primum sciendum, quod talia syncategoremata, praeter, nisi, & similia, faciunt propositiones in quibus ponuntur esse exceptivas. Et primo intelligendum est, quod ly nisi, aliquando tenetur executive; & tunc facit propositionem hypotheticam, sicut patet de ista, Socrates non potest currere nisi habeat pedes. Aliquando tenetur exceptive; & tunc non facit propositionem hypotheticam, sed exceptivam; sicut patet hic, Nullus homo currit nisi Socrates; & tunc haec dictio nisi, habet idem officium cum hac dictione praeter, quando haec dictio tene­tur exceptive. Et est sciendum quod haec dictio praeter aliquando tenetur exceptive, & aliquando diminutive; sicut hic, D [...]cē praeter quinque sunt quinque.

Circa secundum principale est sciendum, quod ad veritatem exceptivae requiritur quod praedicatum removeatur à parte extra capta; & quod insit cuilibet alii contento sub subjecto, si sit affirmativa: si sit nega­tiva requiritur oppositum; & ideo quaelibet talis exceptiva habet duas exponeates, scilicet affirmativam et negativam; sicut ista, Omnis homo praeter Socratē currit, habet istas, Socrates non currit, [...] Omnis homo alius à Socrate currit. Et ista, Nullus homo praeter Socratē currit, habet istas, Socrates currit, et Nullus alius à Socrate currit; ita quod impossibile est aliquam exceptivam esse veram, nisi utraque exponens sua sit vera. Et ideo ad falsitatem utriusque, sive cujuscunque exponentis sequitur falsitas exceptivae; quamvis non è contra.

Circa terrium principale est sciendum, quod praedicatum in exceptiva affirmativa habet suppositionem confusā tantū, quia non contingit de­scendere ad inferiora, nec per disjunctivam, nec per copulativam; sed subjectum habet suppositionem confusā et distributivā. Tamen distin­guendum est de suppositione confusa et distributiva; quia quaedam est absoluta, quando scilicet terminus distribuitur pro quolibet suo con­tento, [Page 193] ita quod non plus pro uno quam pto altero; et talem sup­positionem confusam & distributivam non habet terminus sive subject­um in propositione exceptiva. Alia est limitata & articulata, quando scilicet terminus pro aliquo contento distribuitur; & hoc non accidit nisi quando illa propositio categorica aequivalet uni copulativae composi­tae ex una affirmativa, & alia negativa, sicut accidit in propositione exceptiva, sicut dictum est. Si autem illa exceptiva fuerit negativa, tunc tam subjectum quam praedicatum supponunt confuse & distributi­ve, sed limitate. Ex praedictis patet, quod tales regulae A superiori distributo ad suum inferius est bona consequentia, & Ab universaliad singulare est bona consequentia, non sunt generaliter verae; sed oportet addere, quod illud inferius non sit extra captum; vel quod universa­lis non sit aequivalens uni copulativae compositae ex una affirmativa, & alia negativa.

Circa quartum est sciendum quod multae dantur regulae de excepti­vis. Quarum una est, Quod si praejacens exceptivae sit vera, ex­ceptiva est falsa, & hoc pater per praedicta. Alia est, quod Nunquam exceptiva est propria nisi ejus praejacens sit universalis. Unde haec est impropria, Homo praeter Socratem currit; talis nec est vera, nec falsa. Ex ista sequitur alia regula, scilicet quod Non semper ab uni­versali ad indefinitam vel particularem est bona consequentia. Unde non sequitur, Omnis homo praeter Socratem currit, ergo Aliquis homo praeter Socratē currit; nec ergo, Homo praeter Socratē currit. Alia regula est, quod Non cuilibet propositioni universali contradicit propositio indefinita, nec particularis ei correspondens: sicut nec istae contradicunt, Omnis homo praeter Socratē currit, & Hom [...]raeter Socratē non currit; nec istae, Nullus homo praeter Socratē currit, & Aliquis homo praeter Socratē currit: & consimiliter est dicendum de indefinitis. Ex ista regula sequitur alia scilicet quod Non semper loco istius, non omnis, licitum est ponere aliquis non; non enim illae ae­quivalent, Non omnis homo praeter Socratē currit, & Aliquis homo praeter Socratē non currit; quia una est impropria, neque vera, ne­que falsa; alia est propria, & vera, vel falsa. Alia regula sequens est, quod Sunt aliquae propositiones universales contrariae; quae tamen non habent aliquas propositiones categoricas subcontrarias, quae sint indefinitae vel particulares habentes subjecta per se sumpta, vel de­terminata signis particularibus, hoc patet per praedicta. Alia regulae est, quod Semper illud quod excipitur in exceptiva debet esse ali­quod contentū sub subjecto; & ideo quaelibet talis est impropria, Om­nis homo praeter animal currit, Omne animal praeter substantiā est animatū. Alia regula est, Quando illud super quod cadit exceptio est commune, ad veritatē talis exceptivae non requiritur quod praedicatū infit universaliter illi super quod cadit exceptio, si sit exceptiva nega­tiva; vel quod removeatur universaliter si sit affirmativa ex [...]ceptiv [...].

[Page 194]Sciendum est etiam quod ly praeter nunquam tenetur diminutive, nisi quando additur termino numerali, vel termino importanti aliquod totum; & tunc non denotatur praedicatum removeri ab illo cui additur; sed magis à subjecto▪ sicut per istam, Decem praeter quinque sunt quinque. Similiter per talem non denotatur praedicatum inesse illi cui additur; sicut per istam, Decē praeter quatuor sunt sex, non denota­tur quod quatuor sint sex, sed quod residua à quatuor sint sex; & ita est de aliis. Et ista de exceptivis ad praesens sufficiant.

CAP. XIX. De propositionibus de istis verbis incipit & definit.

OMnis propositio in qua ponitur aliquod istorum verborum incipit, desiait, habet diversas exponentes; quia quaelibet aequivalet u­ni copulativae: tamen ab aliquibus diversimode assignantur ex­ponentes respectu diversorum. Unde dicitur quod aliter exponitur re­spectu successivorum, & permanentium. Sed quamvis sic posset esse ad voluntatem utentium, non tamen videtur multum rationabile▪ ideo dico quod respectu cujuslibet possunt habere easdem exponentes. Sed aliae sunt in quibus ponitur hoc verbum incipit; & aliae in quibus ponitur hoc verbum desiait.

Unde propositio in qua ponitur hoc verbum incipit habet duas ex­ponentes, quarum una est de praesenti affirmativa; & alia de praeterito negativa▪ sicut exponentes istius, Socrates incipit esse albus, sunt istae, Socrates est albus, & Socrates ante immediate non erat albus. Non enim exponens sua negativa est talis, Socrates non fuit albus; quia ta­lis propositio in qua ponitur incipit, potest esse vera; & ista de prae­terito falsa. Sicut si Socrates nunc sit primo albus, & postea niger, & tertio fiat albus; tunc in aliquo instanti haec est vera, Socrates inci­pit esse albus; & tamen haec est falsa, Socrates non fuit albus, quia ponitur quod prius fuit albus: sicut etiam dicimus quod Haec arbor in­cipit modo florere; & tamen floruit anno praeterito.

Veruntamen sciendum est, quod hoc verbum incipit potest duplicite [...] accipi scilicet stricte & proprie; & tunc exponitur sicut dictum est. A [...]er potest accipi large & improprie; & tunc sic exponitur, Est, & non diu ante fuit; sicut dicimus quod Haec arbor incipit florere, quan­do tunc floret, & non multum ante isto anno floruit, & tamen heri floruit; sicut etiam vulgariter dicimus Iste incipit missam, quamvis di [...]erit introitum. Et ista est distinctio consimilis illi quam Philoso­phus ponit Quarto physicorum de ly nunc, scilicet quod potest accipi du­pliciter scilicet pro indivisibili, et pro tempore paruo propinquo praesenti.

Intelligendum est etiam, quod quamvis talis propositio secundum vir­tutem [Page 195] sermonis habeat tales exponentes; tamen aliquando secundum usū loquentium non habet tales exponentes, sed ponitur pro alia quae tali­bus exponentibus earet; et tunc est talis propositio distinguenda secun­dum amphibologiam. Propter hoc potest videri quid est sciendum de talibus propositionibus, Deus incipit beatificare omnē hominē quē beatificat; Deus incipit punire omnes homines quos punit; De­us incipit beatificare istos, demonstratis quibusdam, quorum unum ante beatificavit; et alium non ante beatificavit: nam si tales secun­dum virtutem sermonis, hoc est secundum regulas generales per quas tales et consimiles judicari debent, exponantur, concedi possunt. Sicut ista, Deus incipit beatificare istos, concedi potest; quia utraque ista­rum est vera, Deus beatificat istos, & Deus non immediate a [...]te beatificavit istos: tamen alium sensum habere potest, ut istae sint ex­ponentes, Deus beatificat istos, et Nullum prius beatificavit; et iste sensus est falsus. Similiter unus sensus istius Deus incipit beatifica­re omnes homines quos nunc beatificat, est iste, Deus beatificat om­nes homines vel omnē hominē que nunc beatificat, et Deus non prius immediate omnē hominē quē nunc beatificat beatificavit: et iste sen­sus est verus. Alius sensus est iste, Deus beatificat omnē hominē quē nunc beatificat, et Nullū quē nunc beatificat immediate ante beatifica­vit: et iste sensus est falsus. Similiter est de istis, Deus incipit puni­re omnē hominē quē nunc punit.

Similiter debet dici de talibus, Petrus incipit esse talis qualis est Paulus: ponatur quod uterque sit primo infidelis, et postea uterque fiat fidelis; tunc ista propositio Petrus incipit esse talis qualis est Pau­lus simpliciter potest concedi, quia nunc primo est talis qualis est Paulus, et aliquando non fuit talis qualis est Paulus; tamen haec est fal­sa de virtute sermonis Petrus incipit esse similis Paulo, quia prius e­rat similis ei: improprie tamen accipi potest sub hoc sensu, Petrus est similis Paulo; et prius non erat similis Paulo, secundum aliquam quali­tatem secundum quam nunc est similis. Sic igitur patet quod illa pro­positio in qua ponitur hoc verbum incipit duas habet exponentes, et per consequens aequivalet uni copulativae. Et similiter illa propositio in qua ponitur hoc verbum desinit duas habet exponentes, Una est pro­positio de praesenti affirmativa; et alia de futuro negativa, non qua­licunque, sed cum hoc addito, immediate post non erit, sicut ista, Socrates desinit esse albus, habet istas exponentes▪ Socrates est albus, et immediate post non erit albus. Et sicut dictum est de istis proposi­tionibus in quibus ponitur hoc verbum incipit, quod possunt distingui secundum amphibilogiam, eo quod potest accipi proprie vel improprie; ita possunt propositiones, in quibus ponitur hoc verbum desinit, distin­gui secundum amphibologiam

Circa suppositionem terminorū in talibus propositionibus est sciendū, quod subjectū ▪ talium propositionum supponit eodem modo, sicut in [Page 196] suis praejacentibus; sed difficultas est de suppositione praedicati. Et est sciendum, quod praedicatum in tali propositione universali affirmativa supponit consuse tantum, quia non contingit descendere nec copulative, nec dis [...]unctive; non enim sequitur, Omnis homo desinit esse albus, igitur Omnis homo desinit esse hoc albū, vel illud albū; nec per con­sequens contingit descendere copulative. Similiter etiam in universali negativa stat confuse & distributive; sed in propositione non univer­sali stat determinate. Veruntamen duo sunt hic dicenda. Primum quod suppositio determinata, et confusa, et distributiva duplex est.

Una est quando contingit descendere ad illa pro quibus terminus sup­ponit, vel supponere potest per pronomina demonstrativa; sicut in ista, Homo currit, ly homo supponit pro hoc homine, & pro illo homine, & sic de singulis; & sequitur bene, Homo currit, igitur Hic currit de­monstrato illo homine, & Ille currit demonstrato alio; & sic de aliis. Aliquando autem contingit descendere non per pronomina demonstra­tiva sola; sed per pronomina demonstrativa simul sumpta cum illo ter­mino communi sub quo debet esse descensus. Primo modo non sup­ponit praedicatum in propositione ubi ponitur incipit, vel desinit de­terminate. Non enim sequitur, Socrates incipit esse albus, igitur So­crates incipit esse hoc, vel hoc quocunque demonstrato. Nam si So­crates mutetur de albedine in nigredinem, haec est vera, Socrates in­cipit esse niger; & tamen quocunque demonstrato, haec est falsa, So­crates incipit esse hoc; quia altera istarum est falsa, Socrates est hoc Socrates non fuit hoc.

Secundo modo praedicatum supponit determinate. Nam bene se­quitur, Socrates incipit esse albus, ergo Incipit es [...]e hoc albū, vel illud albū, & sic de singulis. Unde haec est vera, Socrates incipit es [...]e hoc albū demonstrando Socratem; quia Socrates est modo hoc album, & nunquam prius fuit hoc album. Nec valet consequentia, Socrates incipit esse hoc albū, ergo Socrates incipit esse hoc, demonstrando idem; sed est fallacia figurae dictionis, mutando quale quid in hoc aliquid. Nam arguendo frequenter ab aliquo termino connotativo, sive sit praedicatum totale, sive sumptum cum pronomine demonstrativo, ad pronomen demonstrativum per se sumptum, est fallacia figurae dictionis.

Et si dicatur, quod hoc album, & hoc, demonstrando idem, conver­tuntur; igitur ab uno ad reliquum est bona consequentia. Dicendum est quod haec regula, Ab uno convertibili ad reliquum est bona con­sequentia, habet multas instantias. Primo quando termini non sup­ponunt personaliter, & quando etiam additur aliquod syncategorema verbo; sicut non sequitur, Homo est per se secundo modo risibilis, ergo Hoc est per se secundo modo homo: maxime enim non valet in multis propositionibus de praeterito & futuro, quando illa convertibilia sunt convertibilia ut [...]nc; & non simpliciter, qualiter est de istis duo­bus, [Page 197] Hoc, & Hoc albū; nam quando hoc non est albū termini non con­vertuntur.

Secundo sciendum est, quod aliquando est suppositio determinata, ita quod contingit descendere ad inferiora; & è converso contingit ascendere: aliquando autem non. Unde bene sequitur, Iste homo currit, vel Iste homo currit, ergo Homo currit. Sed non sic semper est de ter­mino determinate sumpto à parte praedicati in propositione in qua po­nitur incipit, & desinit; unde bene sequitur, Socrates incipit esse noc coloratum, ergo Incipit esse albū vel nigrū, & sic de aliis; sed non è converso. Non enim sequitur, Socrates [...]acipit esse a [...]bus, ergo Incipit esse coloratus; quia negativa exponens antecedentis non infert nega­tivam exponentem consequentis; non enim sequitur, Socrates non fuit albus, igitur Socrates non fuit coloratus. Et est regula generalis, quod quando antecedens et consequens habent exponentes, si una exponens consequentis non sequitur ad aliam exponentem antecedentis, conse­quentia non valet inter antecedens et consequens.

Ex praedictis colligi potest quod ab inferiori ad superius cum hoc ver­bo incipit, vel desinit, non valet consequentia; sicut non sequitur, So­crates incipit esse albus, ergo Socrates incipi [...] es [...]e coloratus. Simi­liter non sequitur, Filius Dei incipit esse homo, ergo Filius Dei incipit esse aliquid; sed est fallacia accidentis. Sicut enim est fallacia acci­dentis quando in prima figura major est affirmativa, et minor negativa; ita semper est fallacia accidentis quando in prima figura major est affir­mativa, et minor habet aliquam exponentē negativam; sicut hic, Omnis homo est animal, Tantū risibile est homo, ergo T [...]tū risibile est animal: sic est in proposito, nam ista, Filius Dei incipit esse homo, habet illam negativam exponentem, Filius Dei non s [...]it immediate ante homo; et ideo in tall discursu est fallacia accidentis. Similiter potest patere qu [...]d illa consequentia non valet, Filius Dei incipit es [...]e homo, ergo All [...]uis homo incipit esse filius Dei. Veruntamen sciendum est, quod quando Sancti concedunt tales propositiones non accipiunt eas proprie, et de virtute sermonis▪ sed secandum suum intellectum quem ipsi ha­bebant.

Veruntamen sciendum est, quod aliquando aliqua inferiora incom­possibilia non possunt verificari successive de aliqu [...], cum verificatione superioris de eodem: semper tunc arguendo à tali inferiori ad suum superius est bona consequentia▪ sicut bene sequitur, Socrates incipit esse homo, ergo Incipit esse a [...]i [...]al; et hoc quia impossibile est quod aliquid dum sit animal, non si [...], et postea sit homo. Similiter, secundum intentionem Aristot▪ bene sequitur, Socrates incipit esse rationalis, ergo Incipit esse sensibilis. Eodem modo bene sequitur, Socrates in­cipit esse homo, igitur Incipit esse ani [...]al; et tamen non sequitur, Asinus incipit esse niger, ergo Asinus incipit esse coloratus▪

CAP. XX. De propositionibus in quibus ponitur hoc verbum fit vel factum est.

SIcut enim propositio in qua ponitur aliquod istorum duorum verbo­rum habet duas exponentes: sic etiam propositio in qua ponitur hoc verbum fit, vel ei aequivalens, quale est hoc verbum factus est, vel factum est, vel hujusmodi, habet duas exponentes, quarum una est de praesenti, et alia de praeterito vel de futuro. Sicut Socrates fit albus, habet istas exponentes, Socrates est albus, et Non fuit semper albus. Similiter ista, Socrates fiet albus, habet istas, Socrates pro aliquo tem­pore non erit albus, et Socrates post erit albus. Et similiter de istis, Socrates factus est homo, Socrates factus est coloratus; et sic de consi­milibus. Unde sicut quando in propositione ponitur hoc verbum incipit, vel desinit, propositio non convertitur nulla mutatione facta praeter sola transpositionem illius quod praecedit, et illius quod sequitur verbum: sic est de istis; et ideo de virtute sermonis, ista consequentia est ne­ganda, Filius Dei factus est homo, igitur Homo factus est filius Dei; quamvis tales propositiones aliquando Sancti concedunt sub uno intel­lectu. Similiter non sequitur, Filius Dei fit homo, ergo Homo fit filius Dei; & hoc quia altera exponens non convertitur illo modo. Non enim sequitur, Filius Dei non semper fuit homo, ergo Non semper homo fuit filius Dei. Unde secundum veritatem sive proprietatem ser­monis concedi debet, quod Homo semper fuit filius Dei. Unde Chri­stus dixit, antequam Abraham fieret ego sum. Similiter etiam ab in­feriori ad superius à parte praedicati non tenet consequentia in talibus propositionibus. Ut non sequitur, Socrates fit albus, ergo Socrates fit coloratus. Similiter secundum proprietatem sermonis non sequitur, Filius Dei fit homo, ergo Filius Dei fit existens; nec etiam sequitur, igitur Fit aliquid, secundum proprietatem sermonis.

Et si dicatur, Filius Dei fit homo, vel Filius Dei factus est homo. Aut igitur fit aliquid, aut nihil: & non fit aliquid, ergo fit nihil. Di­cendum est quod non sequitur, Filius Dei fit homo, ergo Filius Dei fit aliquid, vel nihil; sicut non sequitur, Socrates incipit esse albus, ergo Socrates incipit esse ens, vel incipit esse nihil; & ideo utraque pars talium disjunctivarum est neganda. Veruntamen sciendum, quod multae tales propositiones inveniuntur à Sanctis; sicut tales, Homo factus est Deus, Homo incipit esse Deus, quae non sunt verae secundum proprie­tatem sermonis, sed secundum intellectum Sanctorum. Similiter sicut talis discursus non valet, Omne album est coloratum, Socrates incipit esse albus, ergo Socrates incipit esse coloratus. Similiter talis dis­cursus [Page 199] non valet, Omnis homo est aliquid, Filius Dei factus est homo, ergo filius Dei factus est aliquid; & hoc propter consimilem causam.

Ista de propositionibus categoricis aequivalentibus propositionibus hy­potheticis ad praesens sufficiant, quamvis restent multa dicenda, de qui­bus in diversis locis dicetur.

CAP. XXI. De conversionibus, & primo d [...] conversione propositionum de inesse, & de praesenti.

POstquam dictum est quid requiritut ad veritatem propositionum categoricarum, nunc restat dicere de conversionibus. Et primo de conversionibus propositionum de inesse. Secundo de conversioni­bus propositionum modalium. Circa primum dicendum est, primo de conversione propositionum de inesse de praesenti. Secundo de inesse de praeterito & de futuro.

Est autem primo sciendum, quod conversio est quando fit de praedicato subjectum; & è converso. Aliquando autem fit talis transpositio nulla mutatione facta ex parte vocis: aliquando sit aliqua mutatione facta à parte vocis praeter transpositionem terminorum. Secundo sciendum est, quod propositio de inesse de praesenti, aliquando est in recto, aliquan­do in obliquo. Tertio sciendum est, quod conversio est triplex scilicet simplex, per accidens, & per transpositionem seu contrapositionem termi­norum. Conversio simplex est, quando permanet eadem qualitas, & quantitas utriusque propositionis. Potest tamen magis large sumi con­versio simplex, ut dicatur, Conversio simplex est, quando est mutua con­versio: ita quod sicut ex ratione complexorum, ex convertente sequitur conversa; ita è converso frequenter accidit, quamvis sit diversa quan­titas antecedentis & consequentis; sicut quando singularis convertitur in particularem, & è converso. Conversio per accidens dicitur illa, quando non manet eadem quantitas antecedentis, & consequentis. Po­test tamen aliter vocari conversio per accidens scilicet quando non est conversio mutua: Sicut bene sequitur, Omnis homo est albus, igitur Albū est homo; sed è converso non sequitur. Conversio per contra­positionem est, quando termini finiti mutantur in terminos infinitos.

Quarto sciendum, quod Universalis negativa de recto convertitur simpliciter, large accipiendo conversionem simplicem, & hoc nulla mu­tatione facta ex parte vocis praeter transpositionem terminorum; nisi for­te vox mutetur secundum genus Grammaticale: sed stricte accipiendo conversionem simplicem non semper sic convertitur. Sicut non sequi­tur: Nullus asiaus est Socrates, ergo Nullus Socrates est asinus; sed sequitur, ergo Socrates non est asinus. Similiter singularis affirmati­va convertitur in particularem, & indefinitam, & singularem. Sicut se­quitur, [Page 200] Socrates est homo, igitur Homo est Socrates & Aliquis homo est Socrates, & è converso. Similiter singularis negativa converti­tur in universaln̄egativam; vel singularem negativam. Sicut sequitur, Socrates non est albus, ergo Nullum album est Socrates, et è converso. Similiter Socrates non est Plato, igitur Plato non est Socrates, & è con­verso. Et ita singularis, secundum quod praedicatum est terminus com­munis vel singularis, in diversas propositiones convertitur conversione simplici. Similiter tam indefinita, quam singularis sive particularis affir­mativa convertitur tam in propositionem particularem quam singularem vel indefinitam; secundum quod habet pro praedicato terminum commu­nem vel singularem. Sicut sequitur, Homo est albus, ergo Aliquod albū est homo: & Albū est homo, ergo Homo est albus. Similiter sequitur, Homo est Socrates, igitur Socrates est homo. Similiter sequitur, Aliquis homo est Socrates, ergo Socrates est aliquis homo, & è converso.

Similiter universalis affirmativa convertitur per accidens, quia non est ibi conversio mutua; & hoc quando terminus praedicatus est termi­nus communis; & tunc convertitur per accidens tam in particularem quam indefinitam. Sicut sequitur, Omnis homo est animal, ergo Aliquod animal est homo, & Animal est homo; & non è converso. Quando au­tem habet praedicatum terminum singularem, tunc etiam convertitur per accidens in propositionem singularem. Bene enim sequitur, Omnis ho­mo est Socrates, ergo Socrates est homo, & non è converso. Parti­cularis negativa non convertitur, nec per accidens, nec simpliciter. Non enim sequitur, Aliquod animal non est homo, ergo Aliquis homo non est animal; nec sequitur, ergo Nullus homo est animal. Eodem modo indefinita non convertitur, quia semper indefinita & particularis convertuntur; & hoc saltem est verum quando utriusque subjectum sup­ponit personaliter. Aliquas de praedictis conversionibus probat Phi­losophus in primo libro priorū; quia tamen planae sunt, ideo nunc duxi pertranseundum.

Et si dicatur contra aliqua praedictorum, quia secundum Pophyrium & Philosophum Species non praedicatur de genere, Nec inferius de su­periori; & singulare, five individuū non praedicatur nisi de uno solo; ideo tales conversiones non valent, Omnis homo est animal, ergo Ali­quod animal est homo, & hujusmodi. Dicendum quod Porphyrius & Philosphus intendunt, quod inferius non praedicatur de superiori communiori ad plura supposita quam sit inferius, illo superiori univer­saliter sumpto, & hoc praedicatione vera. Unde non intendunt, nisi quod nulla talis sit vera, Omnē animal est homo, Omnis homo est So­crates, à & sic de aliis; quin tamen indefinitae vel particulares sint verae, non negant.

Praedicta sunt dicta de propositionibus in recto. Sed de propositio­nibus in obliquo non est eodem modo dicendum; sed in illis oporter fre­quenter [Page 201] mutationem facere ex parte vocis praeter transmutationem ter­minorum; & cum hoc additur frequenter participium verbi. Sicut sic arguendo, Nullus homo est in domo, ergo Nullus exist [...]s in domo est homo. Similiter sic arguendo, Nullus homo videt asinum, ergo Nullus videns asinum est homo. Et hoc est verum, quando obliquitas cadit a parte praedicati; quia si cadat a parte subjecti non oportet. Unde ista, Hominē videt asinus, debet sic converti, igitur Asinus vi­det hominē. Similiter Filiū generat pater, igitur Pater generat filium.

Circa praedicta est sciendum, quod quando in tali propositione po­nitur adverbialis determinatio, vel aliqua determinatio aequivalens ad­verbiali determinationi, illa determinatio in conversa non debet esse determinatio verbi; sed potius participii ejusdem verbi: & sic in [...]li casu, sive propositio convertibilis sit in recto, sive in obliquo, oportet resolvere verbum in suum participium, & in hoc verbum est: & ita oportet aliam variationem vocis sacere praeter transpositionem termi­norum; & ideo hanc, Alteratū currit velociter, non oportet sic con­verti, ergo Currens est velociter alteratū. Nam ponatur quod currens tarde alteretur, & velociter currat; tunc est antecedens verum, & con­sequens falsum. Sed debet sic converti, ergo Velociter currens est al­teratum, ubi ly velociter fit determinatio illius participii, currens, & non istius verbi est. Similiter ista, Creans semper est Deus, non debet sic converti, ergo Deus est semper creans; sed sic, ergo Aliquid quod semper est Deus, est creans.

CAP. XXII. De conversione propositionum de praeterito, & futuro.

CIrca conversionem de praeterito, & de futuro, est Primo sciendum, quod quaelibet propositio de praeterito, & de futuro, in qua sub­jicitur terminus communis, est distinguenda penes secundum mo­dum aequivocationis; eo quod subjectum potest supponere pro eo quod est, vel pro eo quod fuit, si sit propositio de praeterito; hoc est, quod subjectum potest supponere pro eo de quo verificatur subjectum per ver­bum de praeterito. Sicut ista, Album fuit Socrates, distinguenda est; eo quod album potest supponere pro eo quod est album, vel pro eo quod fuit album. Si autem sit propositio de futuro, tunc est distinguenda; eo quod subjectum potest supponere pro eo quod est, vel pro eo quod erit; hoc est, pro eo de quo verificatur subjectum per verbum [...]e prae­senti, vel pro eo de quo verificatur per verbum de futuro. Et ista re­gula est intelligenda quando subjectum supponit personaliter, hoc est, significative.

[Page 202]Secundo sciendum, quod quando subjectum talis propositionis supponit pro eo quod est, tunc illa propositio debet converti in aliquam proposi­tionem de praesenti accepto subjecto cum hoc verbo fuit, & hoc pro­nomine qui; & non in propositionem de praeterito. Unde ista con­versio non valet, Nullum album fuit homo, ergo Nullus homo fuit albus, si subjectum antecedentis sumatur pro eo quod est. Nam ponatur, quod multi homines tam vivi quam mortui fuerint albi, & quod multa alia fuerint alba, & modo sint, & quod nullus homo modo sit albus; tunc est antecedens verū, & consequens falsum. Nam haec est vera, Nihil quod est album fuit homo, quia quaelibet singularis per casum positum est vera: sed haec est falsa, Nullus homo fuit albus, qualitercunque subjectum ac­cipiatur. Et ideo non debet praedicto modo converti, sed sic, Nullum album fuit homo, ergo Nullus qui fuit homo est albus: & eodem modo sequitur è converso, Nullus qui fuit homo est albus, ergo Nullum album fuit homo, subjecto consequentis supponente pro eis quae sunt alba, & non pro eis quae fuerunt alba. Si autem subjectum propositionis acci­pitur in tali propositione pro eo quod fuit, sic est simpliciter con­vertibilis in unam de praeterito, & non in unam de praesenti. Bene enim sequitur, Nullum album fuit homo, subjecto accepto pro eo quod fuit, igitur Nullus homo fuit albus; (& hoc si subjectum consequentis capiatur pro eo quod fuit.) Impossibile enim est, quod aliquis homo fuerit albus; & tamen nihil quod fuerit album fuerit homo.

Si autem talis propositio de praeterito fuerit singularis, in qua sub­jicitur pronomen demonstrativum sine addito, vel nomen proprium; tunc convertens convertitur in propositionem universalem, singularem, vel indefinitam, vel particularem, subjecto consequentis accepto pro eo quod fuit; sicut bene sequitur, Socrates non fait albus, igi­tur Nihil quod fuit album, fuit Socrates. Sed subjecto conse­quentis accepto pro eo quod est non valet consequentia. Non enim sequitur, Socrates non fuit albus, ergo Nihil quod est album fuit Socrates. Nec etiam sequitur ista de praesenti, scilicet, Nullum al­bum est Socrates, posito quod Socrates nunc primo sit albus; quia ista est vera, Socrates non fuit albus; & tamen utraque aliarum est falsa.

Est etiam notandum, quod sicut talis propositio distinguitur quando subjectum est terminus communis: ita etiam potest distingui quando ponitur pronomen demonstrativum cum termino communi. Unde haec est distinguenda, Hoc album fuit Socrates; eo quod potest esse impli­catio, mediante verbo de praesenti, & tunc iste est sensus, Hoc quod modo est album fuit Socrates: vel mediante verbo de praeterito, ut sit sensus, Hoc quod fuit album fuit Socrates; & est talis propositio con­vertibilis universaliter in propositionem de praeterito in qua subjicitur terminus communis. Ista autem quae dicta sunt de propositione de prae­terito, applicanda sunt proportionabiliter propositioni de futuro juxta [Page 203] distinctionem prius datam. Sciendum est etiam, quod sicut dictum est prius, quod in propositionibus de praesenti adverbialis determinatio ad­denda est in consequente participio prioris verbi, & non verbo: ita fa­ciendum est illis de praeterito & futuro.

Per praedicta patet, quod tales consequentiae non valent, Deus non semper fuit creans, igitur Creans non fuit semper Deus. Antecedens est verum, scilicet haec, Deus non fuit semper creans, quia non fuit creans ante mundi creationem. Sed haec est falsi, Creans non semper fuit Deus, quia haec, Creans semper fuit Deus, vera est. Sicut enim haec est vera, Album fuit nigrum, & tamen haec nunquam fuit vera, Album est ni­grum: ita haec est vera, Creans semper fuit Deus, & tamen haec non fuit semper vera, Creans semper est Deus. Et ita praedicta conversio non valet, sed debet sic converti, Deus non semper fuit creans, ergo Nihil quod semper fuit creans est Deus, vel Nihil quod semper fuit creans fuit Deus; & ista est vera, quia habet duas causas veritatis; vel quia nihil semper fuit creans; vel quia aliquid semper fuit creans, quod tamen non est Deus: & prima causa est vera, quamvis secunda sit falsa. Similiter ista consequentia, Nullus videns fuit caecus, igitur Nullus caecus fuit videns, non valet, subjecto antecedentis accepto pro eo quod est; sed debet sic converti, igitur Nullus qui fuit caecus est videas. Et ista propositio de praeterito, accepto subjecto pro eo quod est, convertitur in unam de praesentimodo praedicto: sicut, quando subjectum accipitur pro eo quod fuit convertitur in unam de praeterito, subjecto antecedentis accepto pro eo quod fuit. Similiter est de talibus, Nullum impossibile erit verum, sic convertitur, Nihil quod erit verum est impossibile, subjecto accepto pro eo quod est. Sed si subjectum ac­cipitur pro eo quod erit convertitur sic, igitur Nullum verum erit im­possibile.

Sciendum est etiam, quod quando propositio talis est de praeterito vel de futuro, si subjectum sit terminus communis, vel includens terminum communem cum pronomine demonstrativo, & praedicatum sit prono­men demonstrativum sine addito, vel proprium nomen, tunc si subje­ctum accipitur pro eo quod est, convertitur in unam de praesenti sine alia mutatione: sicut sequitur, Album erit Socrates, ergo Socrates est albus; sed non est è converso, & hoc, si sit possibile dare ultimum rei perma­nentis inesse. Similiter bene sequitur, Aliquod album fuit Socrates, subjecto accepto pro eo quod est, igitur Socrates est albus: sed non se­quitur è converso, si non sit dare ultimum rei permanentis inesse. Si autem accipitur subjectum pro eo quod est, vel fuit, convertitur abso­lute in unam de praeterito, vel de futuro, & est mutua conversio.

CAP. XXIII. De conversione propositionum reduplicativarum, exclusi­varum, & aliarum exponibilium.

EX praedictis igitur duobus capitulis praecedentibus potest aliqua­liter patere conversio propositionum reduplicativarum, exclusi­varum, & exceptivarum, & aliarum in quibus ponitur hoc ver­bum desinit, vel incipit. Nam propositio habens exponentes habet con­similem conversionem cum suis exponentibus. Et si omnes exponentes eodem modo convertuntur; ita exposita eodem modo convertetur: si autem una exponens convertatur uno modo, & alia alio modo, scilicet una simpliciter, & alia per accidens, tunc habebit conversionem con­similem cum conversione unius, & non cum conversione alterius. Ta­men magis in speciali videndum est de istis.

Unde sciendum, quod propositio reduplicativa non convertitur in pro­positionem reduplicativam; sed convertitur in unam non reduplicati­vam, cujus subjectum erit unum aggregatum ex praedicato prioris, & illo super quod cadit reduplicatio, cum reduplicatione, mediante hoc pronomine quod. Sicut ista, Animal in quantum homo est risibile, convertitur in istam, Aliquid quod in quantum homo est risibile, est animal; & non in istam, Risibile in quantum homo est animal. In­stantia patet hic, Socrates in quantum homo est risibilis, ergo Risibile in quantum homo est Socrates; quia antecedens est verum, & conse­quens falsum. Similiter ista, Nullum activum in quantum passivum est activum, convertitur in istam, Nihil quod est activum in quantum pas­sivum est activum. Et similiter proportionabiliter ex dictis hic, & dictis in priori capitulo, dicendum est de conversione reduplicativarum de praeterito & de futuro.

Circa conversionem propositionum exclusivarum est sciendum, quod exclusiva non convertitur in exclusivam. Non enim sequitur, Tantum animal est homo, ergo Tantum homo est animal; sed ista conver­titur in universalem, sicut sequitur, Tantum animal est homo, ergo Omnis homo est animal. Similiter sequitur, Tantum homo non currit, ergo Omne currens non est homo. Et sicut dictum est de conversione propositionum de praeterito & futuro: ita dicendum est de conversione talium exclusivarum de praeterito & futuro. Unde non sequitur, Omne album fuit Socrates (subjecto accepto pro eo quod est) ergo Tantum Socrates fuit albus. Nam posito quod nihil sit modo album, nisi Socrates, & quod multi alii fuerunt albi; ante­cedens est verum, & consequens falsum. Et ideo non convertitur isto modo, sed sic, Omne album fuit Socrates, ergo Tantum Socrates est [Page 205] albus; non tamen est conversio mutua. Et sicut dictum est de ista, ita proportionabiliter dicendum est de aliis propositionibus exclusivis.

Circa conversionem propositionum exceptivarum est sciendum, quod exceptiva non convertitur in exceptivam. Non enim sequitur, Omnis homo praeter Socratem currit, ergo Currens praeter Socratem est homo, & hoc quia consequens est improprium. Sed exceptiva convertitur in unam non exceptivam, cujus subjectum erit unum aggregatum ex prae­dicato exceptivae, & parte extra capta mediante hoc toto, Quod non est. Sicut Omnis homo praeter Socratem currit, convertitur in istam, Cur­rens quod non est Socrates est homo: & ista, Nullus homo praeter So­cratem currit, convertitur in istam, ergo Nullum currens quod non est Socrates est homo.

Circa conversionem propositionum in quibus ponuntur haec verba, in­cipit, & desinit, est sciendum, quod non convertuntur in propositiones similes. Non enim sequitur, Aliquis homo incipit esse albus, ergo Aliquod album incipit esse homo. Sed debent tales propositiones sic con­verti, Aliquis homo incipit esse albus, ergo Aliquid quod incipit esse album est homo, & ita de aliis. Ex praedictis possunt elici modi con­versionum quarumlibet propositionum de inesse, sive sint de praesenti, sive de futuro, sive de praeterito, sive sint categoricae, sive sint aequiva­lentes propositionibus hypotheticis, sive non sint aequivalentes eis.

CAP. XXIV. De conversione propositionum modalium de necessario.

VIso quomodo propositiones de inesse convertuntur, videndum est quomodo propositiones modales convertuntur. Et primo de con­versione propositionum de necessario.

Est autem Primo sciendum, quod sicut dictum est prius, quod quando modus ponitur cum dicto, illa est distinguenda secundum compositionem, & divisionem. Et ideo primo videndum est de conversione talium pro­positionum in sensu composito, & aequivalentium eis. Secundo de con­versione talium propositionum in sensu diviso, & aequivalentium eis.

Circa primum sciendum est, quod tales propositiones convertuntur sicut suae de inesse, quia in conversione talium arguitur semper per istam regulam, Si unum convertibilium est necessarium, & reliquum erit necessarium: vel per istam, Si antecedens est necessarium, & con­sequens erit necessarium. Unde in conversione simplici large sumpta arguitur per primam regulam: in conversione per accidens arguitur per secundam regulam. Verbi gratia sic arguendo, Nullum asinum esse ho­minem est necessarium, ergo Nullum hominem esse asinum est neces­sarium, arguitur per istam regulam, Si unum convertibilium, &c. [Page 206] cum ista convertitur sicut dictum est prius, scilicet, Nullus homo est asinus, ergo Nullus asinus est homo, si haec sit necessaria, Nullus homo est asinus, oportet quod haec sit necessaria, Nullus asinus est homo. Et sicut dictum est de istis, ita dicendum est de aliis; & hoc est universaliter verum, sive sint reduplicativae, sive exclusivae, sive quaecunque a­liae propositiones categoricae.

Sciendum est etiam, quod Philosophus primo priorum probat tan­tum istas de necessario converti in sensu composito, vel eis aequiva­lentes, & non alias; & neutra probatio sua procedit de aliis, sicut ibi patet. Unde ista probatio, Si unum convertibiliū est possibile reli­quum erit possibile, non valet, nisi quantum ad propositiones de possi­bili captas in sensu composito; nec etiam ista regula, Cuicunque actui repugnat necessitas, ejusdem actus porentiae repugnat eadem necessi­tas, hoc est, Cuicunque propositioni de inesse repugnat aliqua pro­positio de necessario, propositioni de possibili correspondenti propositi­oni de inesse repugnat eadem propositio de necessario. Unde si illae duae repugnant, Aliquis homo currit, &, Necesse est nullum animal cur­rere: illae duae repugnabunt, Possibile est aliquē hominē currere, &, Necesse est nullum animal currere. Et hoc est verum generaliter quando utraque de modo accipitur in sensu composito, vel eidem aequivalenti. Si enim una acciperetur in sensu diviso regula non valeret. Nam instan­tiae sunt multae, sicut istae duae repugnant, Aliquod verum est impos­sibile, & Necesse est nullum verum esse impossibile; & tamen istae stant simul, Aliquod verum potest esse impossibile, &, Necesse est nul­lum verum esse impossibile, quia utraque illarum est vera; & ita Phi­losophus in libro priorum non loquitur de conversione propositionum de necessario, nisi quando sumuntur in sensu composito, vel aequivalenti.

Circa conversionem propositionum de necessario sumptarum in sensu diviso, Est sciendum, quod non sunt convertibiles nulla mutatione facta ex parte vocis praeter transpositionem terminorum. Non enim sequi­tur per naturā conversionis, Nullus homo de necessitate est asinus, ergo Nullus asinus de necessitate est homo; quia non sequitur in sensu divi­so acceptis illis propositionibus. Unde non sequitur, Nullum impossibile esse verum est necessarium, ergo Nullum verum esse impossibile est ne­cessarium; quia antecedens est verum, & consequens falsum: Nullum enim impossibile potest esse verum; & tamen Aliquod verum potest esse impossibile. Haec enim modo est vera, Ego non fui Romae; & tamen potest esse impossibilis; si enim vadam Romam postea erit impos­sibilis. Similiter non sequitur, Creans de necessitate est Deus, ergo Deus de necessitate est creans; quia antecedens est verum, & consequens est falsum. Similiter non sequitur, Homo albus de necessitate est ho­mo, ergo Homo de necessitate est homo albus. Similiter non sequi­tur, Homo de necessitate intelligitur à Deo, ergo Aliquod intellectum à Deo de necessitate est homo; quia antecedens est verum, & consequen [...] [Page 207] falsum. Et ideo tales praedicto modo converti non possunt; sed subjecto consequentis, quod fuit praedicatum antecedentis, addendus est modus necessitatis cum hoc toto, Aliquid quod: ut illa, Omne impossibile de necessitate non est verum, convertitur sic, Aliquid quod de ne­cesstate non est verum est impossibile. Similiter ista, Creans de ne­cessitate est Deus, convertitur in istam, ergo Aliquid quod de neces­sitate est Deus est creans: & ista, Homo de necessitate intelligitur à Deo, sic, ergo Aliquid quod de necessitate intelligitur à Deo est homo; & ita de caeteris. Ex quo patet quod stricte accipiendo propositionem de modo, & propositionem de inesse, propositio de necessario sumpta in sensu divisionis, vel aequivalens ei, non convertitur in propositio­nem de necessario; sed in propositionem de inesse.

Patet etiam ex dictis, quod talis consequentia non valet, Tantū neces­sarium de necessitate est verū, ergo Omnē verū de necessitate est neces­sariū, quia ista non est universalis convertibilis cum praedicta exclusiva; sed ista, Omnē quod de necessitate est verum est necessariū; quia semper propositiones habentes exponentes diversas, diversimode convertuntur, secundum quod exponentes diversimode convertuntur. Unde secun­dum quod exponentes unius exclusivae aliter convertuntur quam expo­nentes alterius exclusivae, secundum hoc una exclusiva aliter converti­tur quam alia. Similiter non sequitur, Tantū creans de necessitate est Deus, ergo Omne quod est Deus de necessitate est creans; sed sic, ergo Omne quod de necessitate est Deus est creans. Causa autem quare in praedictis consequentiis antecedens est verum, & consequens falsum, dicta est prius, ubi dictum est quomodo aliter appellat prae­dicatum suam formam quam subjectum; & ideo illud ibi dictum sum­me est imprimendum memoriae, ad sciendum quid requiritur ad verita­tem propositionis de praeterito, de futuro, & de modo, & aequivalenti­bus eis.

CAP. XXV. De conversione proposionum de possibili.

CIrca conversionem popositionum de possibili est primo sciendum, quod in hoc capitulo accipiendum est semper, possibile, quod est commune ad necessarium, & ad contingens quod non est necessarium; ut possibile sit idem quod propositio non impossibilis. Et sic accipiendo possibile, concedendum est quod Deus potest esse Deus, & quod homo potest esse animal. Sic autē accipiendo possibile est sciendum, quod eaedem regulae quae dictae sunt de conversione propositionum de necessario, accipiendae sunt circa conversionem propositionum de pos­sibili. Nam illa de possibili sumpta in sensu composito, & aequiva­lens [Page 208] illi, est eodem modo convertenda, sicut sua de inesse; quia in om­nibus talibus conversion [...]bus arguitur per illam regulam, Si unum convertibilium est possibile, & reliquum: vel per istam, Si antecedens est possibile, consequens est possibile, quae regulae semper sunt verae. Sed si sumantur tales propositiones in sensu divisionis, vel aequivalentes; tunc non eodem modo convertuntur. Unde non sequitur, Deus potest non esse creans, ergo Creans potest non esse Deus, & hoc si subjectum consequentis accipitur pro eo quod est. Similiter non sequitur, Viator potest esse damnatus, ergo Damnatus potest esse viator; sed sequitur, ergo Aliquis qui potest esse damnatus est viator.

Veruntamen ut verius pateat, qualiter tales propositiones de possibili debent converti, Est sciendum, quod quando subjectum propositionis de possibili est terminus communis, vel includens terminum communem propositio est distinguenda; eo quod subjectum potest supponere pro iis quae sunt, vel pro iis quae possunt esse, quia regula est intelligenda proportionabiliter, sicut dictum est prius, de propositionibus de praete­rito, & de futuro. Si autem accipitur subjectum antecedentis pro iis quae sunt; tunc convertitur in unam de possibili, subjecto consequentis accepto pro iis quae possunt esse, & non accepto subjecto consequentis pro iis quae sunt. Unde bene sequitur, Aliquis qui est viator potest esse damnatus, ergo Aliquis qui potest esse damnatus potest esse viator. Similiter sequitur, Deus potest esse non creans, ergo Qui potest esse non creans potest esse Deus. Sed si subjectum antecedentis sumatur pro iis quae possunt esse, tunc sequitur una de possibili, subjecto conse­quentis accepto pro iis quae possunt esse; & non sequitur illa de inesse. Si autem praedicatum consequentis sit terminus singularis, vel pro­nomen demonstrativum sine addito, sequitur una de possibili absolute. Sicut sequitur, Creans potest esse Deus, ergo Deus potest esse creans, sive subjectum antecedentis accipitur pro iis quae sunt, sive pro iis quae possunt esse. Per praedicta patet quod tales consequentiae non valent, Videns potest esse caecus, ergo Caecus potest esse videns: Verum potest esse impossibile, ergo Impossibile potest esse verum: Nullum neces­sarium potest esse falsum, ergo Nullum salsum potest necessarium, & hoc si subjectum consequentis accipitur pro iis quae sunt: aliter con­sequentiae essent bonae.

CAP. XXVI. De conversione propositionum de impossibili.

CIrca conversionem propositionum de impossibili, Est sciendum, quod propositiones de impossibili acceptae in sensu composito convertuntur sicut suae de inesse, quando illae de inesse conver­tuntur simpliciter; quia tunc arguitur per illam regulam, Si unum convertibilium est impossibile, &c. quae regula vera est. Sed quando sua de inesse non convertitur simpliciter, sed tantum per accidens, tunc illa de impossibili in sensu composito, vel aliqua sibi aequivalens non est convertibilis; & hoc quia non posset tenere talis [...]i [...]versio nisi per istam regulam, Si antecedens est impossibile co [...] est impossibile, quae regula falsa est. Nam antecedens aliquando est impossibile, & con­sequens est necessarium, & ideo tales consequentiae su [...]ae, Nullum hominem esse animal est impossibile, igitur Nullum animal esse ho­minem est impossibile. Aliquem hominem esse asinum est impossibile, igitur Aliquem asinum esse hominem est impossibile. Deum esse corpus est impossibile, ergo Corpus esse Deum est impossibile. Sed tal [...]s con­sequentiae non sunt bonae, Omne animal esse hominē est impossibile, ergo Aliquē hominē esse animal est impossibile: Omne ens in actu vel potentia esse Deum est impossibile, ergo Deum esse ens in actu vel i. [...] potentia est impossibile. sed tales consequentiae non valent. Si autem talis propositio de impossibili sumatur in sensu divisionis, vel aequivalens sibi, tunc convertibilis est sicut illa de necessario. Unde ista conse­quentia non valet, Aliquod albū impossibiliter est homo, ergo Aliquis homo impossibiliter est albus, nam antecedens est verum, & consequens falsum: sed debet sic converti▪ ergo Aliquid quod impossibiliter est al­bum est homo.

Est ergo sciendum, quod quando negatio praecedit modum, non di­cetur propositio de tali modo; & ideo ista, Nullus homo potest esse albus, non dicitur de possibili, sed magis de impossibili; quia aequivalet isti, Omnis homo impossibiliter est albus. Et ideo tales propositiones, in quibus negantur modi, aequivalent propositionibus affirmativis de aliis modis; ideo non convertuntur simpliciter, sed per accidens tantum. Unde ista, Nullū ens de necessitate creat, non convertitur in istam, ergo Nullū creans de necessitate est ens; quia hoc est falsum demon­strando Deum.

CAP. XXVII. De conversione propositionum de contingenti.

POst praedicta videndum est de conversione propositionum de contin­genti. Et est primo sciendum, quod in isto capitulo semper capi­endum est contingens ad utrumlibet, ut illa sola propositio dicatur contingens, quae nec est necessaria, nec impossibilis. Et quia talis pro­positio habet duas conversiones, unam in terminis, & aliam per op­positas qualitates, ideo primo videndum est de prima conversione, se­cundo de secunda.

Est autem primo sciendum, quod propositiones de contingenti sumptae in sensu compositionis, & eis aequivalentes convertuntur sicut sua de in­esse, quando suae de inesse convertuntur simpliciter; & hoc est, quia talis conversio tenet per hanc regulam, Si unū convertibiliū est con­tingens, & reliquum, quae semper est vera. Et ideo bene sequitur, Ho­mine esse albū est contingens, ergo Albū esse hominē est contingens. Similiter bene sequitur, Deum creare est contingens, ergo Creantē esse Deum est contingens. Et ita particularis affirmativa, & universalis ne­gativa de contingenti, sumptae in sensu composito convertuntur sim­pliciter; bene enim sequitur, Haec est contingens, nullus homo est albus, ergo Haec est contingens, nullū albū est homo, & ita est de aliis. Sed quando illa de inesse non convertitur simpliciter, sed per accidens tan­tum, tunc illa de contingenti in sensu composito non convertitur in ter­minis; quia talis conversio non potest tenere nisi per hoc medium, Si antecedens est contingens, & consequens est contingens, quod est sim­pliciter falsum, quia ex contingenti bene sequitur necessarium; & ideo non sequitur, Omnē homine esse albū est contingens, ergo Aliquid albū esse hominē est contingens: sicut non sequitur, Omnē substantiā existentē in actu esse Deū est contingens, ergo Deū esse substantiā ex­istentē in actu est contingens, posito quod non sit substantia, nisi Deus; quia antecedens est verum, & consequens est falsum. Haec enim est contingens, Omnis substantia existens in actu est Deus, quia potest esse vera, vel falsa; & tamen haec est necessaria, Deus est substantia existens in actu. Si autem illa de contingenti sumatur in sensu diviso, vel aequi­valens ei, oportet tunc, si illa propositio habeat pro subjecto terminum communem, vel aliquid includens terminum communem, cujusmodi sunt talia, hoc albū, ille homo, iste asinus, vel etiam habeat pro subjecto participium, vel aequivalens ei, illa propositio est distinguenda; eo quod subjectum potest supponere pro iis quae sunt, vel pro iis quae contingunt esse. Si subjectum talis propositionis accipitur primo modo, sive etiam subjectum sit nomen proprium, sive pronomen demonstrativum, sic [Page 211] non convertitur in idem genus contingentis; sed convertitur in illam de inesse & in illam de possibili, subjecto consequentis sumpto cum illa additione, quod contingit esse. Primum patet, scilicet quod non convertitur in idem genus contingentis, nam non sequitur, Contingit Deum esse creantē, ergo Creantē contingit esse Deum: nec etiam se­quitur, Quod contingit esse creatē, Contingit esse Deum; nam sibi repugnans est vera, ista scilicet, Quod contingenter creat necessario est Deus; & per consequens, non est contingenter Deus, secundum sci­licet quod convertitur in illam de inesse praedicto modo. Patet, nam bene sequitur, Deus contingenter est creans, ergo Aliquid quod con­tingenter est creans est Deus. Ista conversio potest probari; quia si haec sit vera, Deus est contingenter creans, manifestum est, quod utra­que illarum est vera, demonstrando illud pro quo subjectum supponit, Hoc est Deus, & Hoc est contingenter creans: nunc autem sequitur per syllogismum expesitorium, Hoc est Deus, Hoc est contingenter creans, ergo Aliquid quod est contingenter creans est Deus; & per conse­quens cum ista, Deus est contingenter creans, non stat opposita istius, Aliquid quod est contingenter creans est Deus: & per conse­quens illa sequitur ad primam, & ita conversio ista probatur per syllo­gismum expositorium; & sicut illa probatur per syllogismum expositorium, ita multae aliae priores quarum probationes sunt dimissae, eodem modo probantur. Est autem probatio sufficiens, quia syllogismus expositorius est ex se evidens, nec indiget ulteriori probatione; & ideo multum errant, qui negant talem syllogismum in quacunque materia, nisi possent ibi ostendere Fallaciam aequivocationis, vel amphibologiae, vel com­positionis, vel divisionis, vel accidentis, vel figurae dictionis, vel se­cundum quid ad simpliciter, vel ignorantiam elenchi, vel petitionem principii. Nec potest ibi esse fallacia accidentis sicut multi dicunt. Et quia syllogismi expositorii qui sunt ex se evidentes frequenter negantur à modernis Theologis; ideo contra tales non est disputandum, cum negant per se nota. Ideo aliqualiter digrediendo à proposito ponam exempla in quibus non est syllogismus expositorius, quamvis videa­tur.

Unde hic non est syllogismus expositorius, Hoc animal est canis, Hoc animal est sydus caeleste, ergo Sydus caeleste est canis; & hoc quia tam major quam conclusio est distinguenda penes aequivocationem. Si­militer hic non est syllogismus expositorius, Isti vellent se accipere pugnantes, Isti vellent vincere, ergo Qui vellent vincere vellent se accipere pugnantes; nam major est distinguenda penes amphibologiam, sicut alibi patebit. Similiter hic non est syllogismus expositorius, Haec tu es asinus est falsa, Haec tu es asinus est vera, si est necessaria, ergo Aliquod verum si est necessarium est falsum; nam tam major, quam conclusio est distinguenda secundum compositionē, & divisione. Similiter hic non est syllogismus expositorius, Iste non vult pendere, [Page 212] Iste vult pendere, ergo Qui non vult pendere vult pendere; nam pro­positiones istae sunt distinguendae penes accentum.

Similiter hic non est syllogismus exposicorius, Socrates est albus, Socrates est animal, ergo Animal est albus; sed est hic fallacia figurae dictionis. Similiter nec hic, Iste homo non est albus, Iste homo est substantia, ergo [...] substantia non est albus. Similiter nec hic, So­crates est albus secundum dentes, Socrates est niger, ergo Aliquod nigr [...] est albū, sed est fallacia secundū quid, ad simpliciter. Simi­liter nec hic, Socrates non est filius Platonis, Socrates est Pater, ergo [...]no [...] est filius; sed est ignorantia elenchi. Nec est hic syllo­gismus [...] positorius, Productivus Socrates est calidus, Socrates est pro­ductivus catoris, ergo Productivum caloris est calidum; quia est ibi petitio principii, ideo non probat, quamvis illatio sit bona. Et sicut est de istis, quae videntur esse syllogismi expositorii, & non sunt, quod est in eis magis defectus propter fallaciam accidentis; ita est de a­liis.

Unde sciendum, quod regula generalis est, Quando propositiones sunt mere de inesse, & de praesenti, & disponuntur in figura sine omni ad­ditione, vel diminutione ad subjectum, & praedicatum, quod nunquam est in tali discursu fallacia accidentis. Sicut nec in discursu disposito in primo modo primae figurae potest esse fallacia accidentis, sicut in­ferius ostendetur. Eodem modo quando aliquis discursus potest reduci ad syllogismum expositorium, vel per conversionem, vel per impossi­bile, vel per propositiones aequivalentes assumptas non est fallacia acci­dentis.

Est tamen advertendum, quod ad syllogismum expositorium non sufficit arguere ponendo pro medio pronomen demonstrativum, vel proprium nomen alicujus termini singularis; sed cum hoc oportet quod illa res demonstrata, vel importata per tale nomen proprium non sit realiter plures res distinctae. Et propter hoc non est hic syllo­gismus expositorius, Haec essentia (demonstrando Divinam) est Pater, Haec essentia est Filius, ergo Filius est Pater; & hoc quia haec essentia est plures personae distinctae; & ideo in tali paralogismo est magis fallacia consequentis quam accidentis. Cum ergo in illo syllo­gismo, Hoc est Deus, Hoc est contingenter creans, ergo Aliquid quod est contingenter creans est Deus; non posset ostendi aliquis defectus, manifestum est ipsum esse evidentem syllogismum expositorium; & per consequens probatum est sufficienter quod ista, Deus contingenter creat, convertitur in istam, Aliquid quod contingenter creat est Deus. Ex qu [...]tiam patet quod convertitur in illam de possibili, Aliquid quod contingenter creat potest esse Deus, quia semper illa de inesse for­mal [...] in [...]t [...] ▪ de possibili. Si autem subjectum talis propositionis de contingent sit pronomen demonstrativum, vel nomen proprium, tunc convertitur sicut prior, scilicet in unam de inesse, & de possibili. Sed [Page 213] si subjectum talis propositionis de contingenti sumatur pro iis quae con­tingunt esse, sic convertitur in idem genus contingentis, sumpto sub­jecto consequentis pro eo quod contingit. Unde bene sequitur, Con­tingit alique homine currere, ergo Contingit aliquod currens esse ho­minē, si subjectum utriusque sumatur pro eodem quod contingit, ut iste sit sensus, Aliquid quod contingenter est currens contingenter est homo; nam oppositum consequentis non stat cum antecedente, scilicet, Nihil quod contingenter est currens contingenter est homo. Nam si haec est vera, Aliquid quod contingenter est homo contingenter cur­rit, sit illud A; tunc utraque istarum erit vera, A contingenter est homo; & similiter ista, A contingenter currit. Ex istis arguo sic, A con­tingenter est homo, A contingenter currit, ergo Aliquid quod con­tingenter currit est homo, quae est contradictoria prioris; ergo prior non stat cum ista. Et ita evidenter sequitur, Aliquid quod contingen­ter est homo contingenter currit; & ita ista consequentia est bona, A­liquis homo contingenter currit, igitur Aliquod currens contingenter est homo, subjecto utriusque accepto pro eo quod contingit.

Et si dicatur quod tunc sequitur, Deus contingenter est creans, ergo Aliquod creans contingenter est Deus; quia sequitur, A contingenter est Deus, A contingenter creat, ergo Aliquid quod contingenter ceat, contin­genter est Deus, hic similiter arguitur sicut in priori exemplo. Dicendum, quod iste ultimus syllogismus est bonus, non tamen probat istā conversio­nem; & hoc quia per istam, Deus contingenter creat non habentur ta­les propositiones, A contingenter est Deus, A contingenter creat; quia ad veritatem istius non requiruntur aliquae tales duae: sicut ad verita­tem istius Aliquis homo contingenter currit, requiruntur tales duae, si subjectum sumatur pro iis quae contingunt; & ideo per unum syllogis­mum expositorium una conversio sufficienter probatur, & per alium non probatur alia. Unde quando subjectum ist us de contingenti est pronomen demonstrativū vel proprium nomen, non convertitur in idem genus contingentis, nec subjectum potest habere talem acceptionem, sci­licet pro eo quod contingit.

Sciendum tamen, quod praedicta distinctio de propositionibus de con­tingenti, de possibili de praeterito, & de futuro, debet sic intelligi, quod si subjectum accipitur pro eo quod est &c. vel denotatur accipi pro eo quod est tale, vel quod contingit esse tale vel fuit &c. Unde si nihil sit album, in ista, Aliquod album potest esse homo, subjectum non potest accipi pro eo quod est album, cum nihil sit album; potest tamen de­notari accipi pro eo quod est album: & ideo si nihil sit album, illa est falsa, cum per illam denotatur falsum; quia per illam in illo sensu deno­tatur aliquid esse album, cum tamen nihil sit album.

CAP. XXVIII. Deconversione propositionum de contingenti per oppositas qualitates.

SEquitur videre de conversione propositionum de contingenti per oppositas qualitates. Et est sciendum, quod quaelibet propositio de contingenti ad utrumlibet, si sumatur in sensu divisionis, conver­titur per oppositas qualitates, hoc est, Affirmativa convertitur in Ne­gativam, & è converso: sicut sequitur, contingit B esse A, ergo Contingit B non esse A; similiter sequitur, Omnis homo contingenter currit, ergo Omnis homo contingenter non currit.

Et est advertendum, quod quando propositio de contingenti convertitur per oppositas qualitates, in utraque propositione modus debet esse affir­mativus, & non negativus. Et ideo non sequitur, Omnis homo con­tingenter currit, ergo Nullus homo contingenter currit; nec sequitur, Nullus homo contingenter currit, ergo Omnis homo contingenter currit: sed bene sequitur, Omnis homo contingenter currit, ergo Omnis homo contingenter non currit. Similiter non sequitur, Omnis homo contin­genter non currit, ergo Nullus homo contingenter currit. Praedicta con­versio patet, nam sequitur formaliter, Homo contingenter currit, ergo Homo potest currere. Similiter sequitur, Homo contingenter currit, ergo Non necesse est omnē hominē currere; ex qua sequitur ista, Ali­quis homo potest non currere: nunc autem ex istis duabus Aliquis homo potest non currere, & Iste potest currere, sequitur quod Aliquis homo contingenter non currit; ergo ex prima sequitur illa per illam regulam, Quicquid sequitur ad consequens bonae consequentiae sequitur ad ante­cedens ejusdē, quae semper est vera. Propter autem protervos est scien­dum, quod quandocunque dico tales propositiones, Homo contingen­ter currit, Homo contingenter non currit, intelligo talem, Contin­git hominē currere, Contingit hominē non currere; ne potervi argue­rent contra me dicendo, quod sequitur, Homo contingenter currit, ergo Homo currit. Sic igitur manifeste patet, quod quaelibet talis propositio de contingenti in sensu diviso, & aequivalens ei, convertitur per op­positas qualitates: sed talis propositio in sensu composito non converti­tur per oppositas qualitates. Nam tunc argueretur per unam illarum re­gularum. Si una contrariarum est contingens, & reliqua est contingens: Si una sub contrariarum est contingens & reliqua, quae falsae sunt. Et ideo non sequitur, Nullū existens esse hominē est contingens, ergo Om­ne existens esse hominē est contingens: nec sequitur, Omne existens esse Deum est contingens, ergo Nullū existens esse Deū est contingens. Simi­liter non sequitur, Aliquod existens esse hominē est contingens, ergo [Page 215] Aliquod existens non esse hominē est contingens; quia in omnibus prae­dictis exemplis antecedens est verum, & consequens est falsum, si sumantur propositiones in sensu compositionis.

CAP. XXIX. De conversione propositionum modalium quae non ab omni­bus conceduntur modales.

DIcto de conversione propositionum modalium quae ab omnibus conceduntur esse modales, restat dicere de conversione propo­sitionum modalium quae non ab omnibus conceduntur esse mo­dales, quae tamen vere sunt modales, sicut dictum est prius; & quia sunt quasi innumerabiles, ideo non intendo dicere de omnibus in spe­ciali, sed volo dare aliquas regulas generales.

Est igitur sciendum, quod quando aliquod nomen modale potest ve­rificari de uno convertibilium sine hoc quod verificatur de reliquo, ta­lis propositio modalis sumpta in sensu composito, vel aequivalens tali, non convertitur simpliciter, quamvis sua de inesse convertatur simpli­citer. Si autem talis modus posset verificari de antecedente sine hoc quod verificatur de consequente, talis propositio sumpta in sensu compo­sito vel aequivalens ei non convertitur per accidens, nec simpliciter, quamvis sua de inesse convertatur per accidens. Si autē talis modus non posset competere uni convertibilium, nisi conveniat reliquo, sempe [...] talis propositio & aequivalens ei in sensu composito convertitur simplici­ter, si sua de inesse convertatur simpliciter, & proportionabiliter convertitur sicut sua de inesse. Si autem talis modus non potest compete­re antecedenti, nisi competat & consequenti, tunc illa propositio con­vertitur per accidens, sicut sua de inesse.

Ex isto patet, quod ista conversio est bona, Hominem currere est verū ergo Currens esse hominē est verū. Similiter ista, Omnē hominē curre­re est verū, ergo Aliquid currens esse hominē est verū. Nam prima tenet per illam regulam, Si unum convertibiliū est verū reliquū est ve­rū. Et secunda per istam, Si antecedens est verū consequens est verū, quae ambae sunt verae. Similiter ista consequentia est bona, Nullū hominē currere est falsum, ergo Nullū currens esse hominē est falsum, quia tenet per illam regulam, Si unū convertibilium est falsum, reliquū est falsum. Sed ista conversio non valet, Omnē hominē curre­re est falsum, ergo Aliquod currens esse homine est falsum, quia te­net per istam regulam, Si antecedens est falsum consequens est falsum, quae est falsa. Ex istis patet, quod quando universalis affirmativa talis non convertitur per accidens, frequenter tamen particularis nega­tiva, & similiter particularis affirmativa convertuntur per accidens, [Page 216] p [...]r istam regulam, Si consequens est falsum, ergo & antecedens.

Per praedicta primo patet, quod tales consequentiae non valent, Nullū hominē currere est scitum, ergo Nullū currens esse hominem est scitū; quia ista regula non est generaliter vera, Si unum convertibilium est scitū, ergo Reliquū est scitū; potest enim unum convertibilium sciri quamvis aliud non sciatur, imo quamvis de alio non cogitetur. Simi­liter tales consequentiae non valent, Omnē hominē esse animal est per se primo modo, ergo Aliquod animal esse hominē est per se primo modo; quia non sequitur, Antecedens est per se primo modo, ergo Consequens est per se primo modo; nec valet Omnē hominē esse risibilē est per se secundo modo, ergo Aliquod risibile esse hominē est per se secundo modo. Et ideo in talibus semper aspiciendum est ad tales propositiones, unū convertibiliū est tale, ergo Reliquū est tale: Antecedens est tale, ergo Consequens est tale. Et per illa potest universaliter sciri quae pro­positio in sensu composito, vel aequivalens illi, convertitur sicut sua de inesse; & quae non.

Sed circa conversionem talium propositionum in sensu diviso, & eis aequivalentium est sciendum, quod semper vel frequenter convertuntur sicut aliquae propositionum modalium, de quibus dictum est prius in speciali. Sicut ista, Albū scitur esse hominē, non convertitur in istam, ergo Aliquis homo scitur esse albus. Nam posito quod sciatur Socratē esse hominem, & quod sit albus, & tamen ignoretur quod sit albus; tunc haec est vera, Aliquod albū scitur à me esse homo, quia iste syllo­gismus expositorius est bonus, Socrates scitur à me esse homo, Socrates est albus, ergo Albus scitur à me esse homo; & haec est falsa, Aliquis homo scitur à me esse albus, ponatur quod nesciam quod aliquis homo est albus: & ideo prima convertitur in istam, ergo Aliquid quod scitur esse homo est albū. Similiter ista conversio non valet, Deus trinus & unus à philosophis scitur esse immortalis, ergo Aliquod immortale scitur à philosophis esse Deus trinus & unus; sed convertitur sic, igitur Aliquid quod scitur à philosophis esse immortale est trinus & unus.

Et si dicatur quod haec est falsa, Deus trinus & unus à philosophis scitur esse immortalis, quia impossibile est quod philosophi natura­liter sciant istam, Deus trinus & unus est immortalis; ergo haec non est vera, Deus trinus & unus à philosophis scitur esse immortalis. Di­cendum est, quod illa est vera, Deus trinus & unus scitur à philosophis esse immortalis; & tamen isti nesciunt illam, imo negarent eam & dicerent esse falsam; quia dicerent quod implicat falsum▪ scilicet Deū esse trinū & unū. Quod autem ista sit vera patet, quia per illam non plus denotatur, nisi quod de illo qui est trinus & unus (quamvis nesciatur ipsum esse trinum & unum) scitur à philosophis esse immor­talem, vel quod est immortalis. Unde per istam Deus trinus & unus scitur à philosophis esse immortalis, non denotatur, nisi quod illa [Page 217] copulativa sit vera, Deus est trinus & unus, & de illo scitur à philo­sophis quod est immortalis, & hoc est verum; quia utraque pars istius copulativae est vera. Similiter quod haec sit vera patet: nam ista est vera, Aliquid quod scitur à philosophis esse immortale, est Deus trinus & unus; quia Deus qui scitur à philosophis esse immortalis, est Deus trinus & unus. Tunc arguendo per syllogismum expositorium, Deus est trinus & unus, Deus est aliquid quod scitur à philosophis esse immortale; ergo Aliquid quod scitur à philosophis esse immortale est Deus trinus & unus, praemissae sunt verae, ergo & conclusio. Similiter sequitur, Deus scitur à philosophis esse immortalis, Deus est trinus & unus; ergo Trinus & unus scitur à philosophis esse immortalis. Sic ergo patet evidenter veritas propositionis acceptae, & bonitas con­versionis.

Similiter ista, Intellectus cognoscitur esse anima intellectiva, non convertitur in istam, ergo Anima intellectiva cognoscitur esse intelle­ctus; sed in istam, ergo Aliquid quod cognoscitur esse anima est intel­lectus. Similiter, Aliquis veniens cognoscitur à te esse choriscus, non convertitur in istam, ergo Choriscus cognoscitur à te esse veniens; sed in istam, ergo Aliquis qui cognoscitur à te esse choriscus est veniens. Similiter ista, Aliquis homo per se est animal, non convertitur in istam, Aliquod animal per se est homo; sed in illam, Aliquid quod per se est animal est homo. Similiter illa, Albū per se aedificat, convertitur in istam, Aliquid quod per se aedificat est albū. Similiter illa, Deus per accidens est creans, non convertitur in illam, Aliquod creans per ac­cidens est Deus; sed in istam, Aliquid quod per accidens creat est Deus.

Et sicut dictum est de istis, ita dicendum est de aliis, quod scilicet talis propositio convertitur, vel sicut propositio de necessario, vel de possibili, vel de impossibili, vel de contingenti. Et forte ista fuit causa quare philosophus specialem tractatum de talibus propositionibus, & de proprietatibus earum & conversionibus earum non fecit; quia ex illis quae scienda sunt circa propositiones de necessario, de possibili, de con­tingenti, & de impossibili, cum quibusdam paucis, potest faciliter sciri quid sciendum sit de istis modalibus, & earum proprietatibus: quarum tamen ignorantia, sicut & ignorantia propositionum, & proprietatum earum, facit multos modernos errare, & altercari in Theologia, & in aliis scientiis particularibus, tam speculativis, quam practicis.

Ad evidentiam autem conversionum omnium modalium propositio­num sciendum est, quod communiter propositiones modales in sensu diviso, & eis aequivalentes convertuntur sicut illae de inesse, ubi aliqua adverbialis determinatio additur verbo. Nam sicut in illis de inesse adverbialis determinatio non est eodem modo addenda compositioni sive copulativae in convertente, & conversa, sed in convertente debet [Page 218] poni praecise à parte subjecti, sicut dictum est: ita modus in con­sequente debet poni totaliter à parte subjecti, sicut exemplificatum est.

CAP. XXX. De propositionibus hypotheticis, & earum proprietatibus.

POstquam transcurrendo de propositionibus categoricis, & de pro­prietatibus earum est tractatum, nunc de propositionibus hypo­theticis, & proprietatibus earum sunt aliqua pauca addenda.

Est autem primo sciendum, quod illa propositio dicitur hypothetica quae ex pluribus componitur categoricis, mediante aliquo adverbio vel conjunctione conjunctis. Et potest non tantum unum adverbium, vel una conjunctio conjungere propositiones categoricas, & facere pro­positiones hypotheticas, imo etiam plures conjunctiones & plura ad­verbia. Unde illa est hypothetica, Socrates currit, vel Plato currit, vel Joannes currit. Similiter illa, Si Socrates currit, animal currit, & Plato disputat. Et secundum hoc, aliqua propositio hypothetica componitur ex pluribus quam ex duabus categoricis. Posset tamen dici, quod non est propositio hypothetica ubi concurrunt adverbium & con­junctio, vel etiam duae conjunctiones natae facere propositiones hypo­theticas diversarum specierum; & similiter dici posset de adverbiis.

Secundo sciendum est, quod propositionum hypotheticarum quinque assignantur species, conditionalis, copulativa, disjunctiva, causalis, & temporalis. Sed videtur quod praeter istas sunt aliae propositiones hy­potheticae. Nam omnis propositio vera vel falsa, composita ex duabus categoricis est propositio hypothetica: sed hujusmodi sunt multae praeter praedictas, ergo, &c. Major est manifesta, & minor patet. Nam haec est hujusmodi, Socrates est currens ubi Plato disputat.

Sed advertendum est; quod quamvis sint multae propositiones hypo­theticae praeter praedictas, multae tamen quae videntur aliae à praedictis ad praedictas reduci debent. Unde ista, Socrates philosophatur ne sit ignorans, aequivalet isti, Quia Socrates non vult esse ignorans So­crates philosophatur. Et sic sicut est de illa, ita est de multis allis.

CAP. XXXI. De conditionalibus.

SEquitur videre de istis in speciali, sed quia conditionalis aequivalet uni consequentiae, ita quod tunc conditionalis est vera quando ante­cedens infert consequens, & non aliter, ideo differatur usque ad tractatum de consequentiis.

Hic tamen sciendum est, quod illa hypothetica dicitur conditionalis quae componitur ex duabus categoricis conjunctis, mediante hac con­junctione si, vel tali aequivalenti, Propter illud ultimum dicendum est, quod ista est conditionalis, Socrates non legit nisi sit magister, quia aequivalet illi, Si Socrates non sit magister, Socrates non legit. Et universaliter, quando duae propositiones conjunguntur mediante aliqua conjunctione, & totum aequivalet uni conditionali, Illa propositio dice­tur hypothetica conditionalis.

Et est sciendum, quod ad veritatem conditionalis non requiritur ve­ritas antecedentis, nec veritas consequentis. Imo est aliquando con­ditionalis necessaria, & quaelibet pars ejus est impossibilis, sicut haec, Si Socrates est asinus Socrates est rudibilis.

CAP. XXXII. De copulativis, & proprietatibus earum.

COpulativa est illa quae componitur ex pluribus categoricis con­junctis mediante hac conjunctione, &, vel mediante alia parte aequivalente tali conjunctioni. Sicut illa est copulativa, Socrates currit & Plato disputat. Similiter ista est copulativa, So­crates non est albus nec niger. Similiter ista, Socrates est tam albus quam calidus; quia Prima aequivalet isti, Socrates non est albus, & Socrates non est niger: & Secunda illi, Socrates est albus, & Socrates est calidus.

Ad veritatem autem copulativae requiritur quod utraque pars sit vera; & ideo si quaecunque pars copulativae sit falsa, copulativa est falsa. Et ad necessitatem copulativae requiritur quod quaelibet pars sit necessaria. Et ad hoc quod sit possibilis, requiritur quod utraque pars sit possibilis, & alteri non incompossibilis. Sed ad hoc quod sit impossibilis non requiritur quod utraque pars sit impossibilis. Nam haec est impossibilis, Socrates sedet, & Socrates non sedet; & tamen utraque pars est pos­sibilis. [Page 220] Sed ad hoc quod copulativa sit impossibilis, requiritur quod altera pars sit impossibilis, vel quod una sit incompossibilis alteri. Sicut haec est impossibilis, Socrates est asinus & asinus est; quia haec est impossibilis, Socrates est asinus. Et haec est impossibilis, Socrates se­det, & non sedet; quia partes sunt incompossibiles.

Sciendum est etiam, quod opposita contradictoria istius copulativae est una disjunctiv [...] composita ex contradictoriis partium copulativae; & ideo idem requiritur & sufficit ad veritatem oppositae copulativae, quod sufficit & requiritur ad veritatem disjunctivae. Unde istae non contra­dicunt, Socrates est albus & Plato est niger, Socrates non est albus & Plato non est niger; sed illi copulativae contradicit ista, Socrates non est albus, vel Plato non est niger.

Oportet autem scire, quod semper à copulativa ad utramque partem est bon [...] consequentia; sicut sequitur Socrates non currit & Plato disputat, ergo Plato disputat: & non è converso, sed è converso est fallacia consequentis. Tamen sciendum est, quod quandoque ab altera parte copulativae ad totam copulativam potest esse bona consequentia gratia materiae; puta si una pars copulativae inferat alteram partem, tunc ab illa parte ad totam copulativam est bona consequentia.

CAP. XXXIII. De disjunctivis.

DIsjunctiva est illa quae componitur ex pluribus categoricis medi­ante hac conjunctione, vel, aut mediante aliquo aequivalente sibi; sicut istra est disjunctiva, Tu es homo vel tu es asinus; simi­liter ista, Tu es homo, vel Socrates disputat.

Ad veritatem autem Disjunctivae requiritur quod altera pars sit vera, & hoc est intelligendum quando propositiones sunt de praesenti, & non de futuro, nec aequivalentes propositionibus de futuro, & hoc diceret Philosophus. Tamen secundum veritatem, ad veritatem disjunctivae requiritur quod altera pars sit vera; quia secundum veritatem, pro­positio de futuro est vera vel falsa, quamvis non evidenter. Sed ad ne­cessitatem disjunctivae non requiritur necessitas alterius partis; sicut ad hoc▪ quod haec sit necessaria, Socrates sedet, vel Socrates non sedet, non requiritur quod altera pars sit necessaria; tamen ad necessitatem dis­junctivae requiritur necessitas alterius partis, vel quod partes sibi con­tradicant vel aequivaleant contradictoriis. Unde haec est necessaria, Socrates currit vel Deus est; quia altera pars est necessaria. Similiter haec est necessaria, Deus creat vel Deus non creat; quia partes con­tradicunt. Ad possibilitatem autem disjunctivae sufficit quod altera pars [Page 221] sit possibilis; sed ad hoc quod disjunctiva sit impossibilis requiritur quod utraque pars sit impossibilis, ut Homo est asinus, vel Homo est rudi­bilis.

Sciendum est etiam, quod opposita contradictoria disjunctivae est una copulativa composita ex contradictoriis partium ipsius disjunctivae; & ideo idem requiritur & sufficit ad veritatem oppositae disjunctivae, quod sufficit & requiritur ad veritatem copulativae. Sciendum est etiam, quod ab aliqua parte disjunctivae ad totam disjunctivam est bonum ar­gumentum: & è converso est fallacia consequentis, nisi sit aliquando aliqua causa specialis impediens fallaciam consequentis. Similiter à dis­junctiva cum negatione alterius partis ad alterum partem est bonum ar­gumentum; sicut bene sequitur, Socrates est homo, vel Socrates est asinus: sed Socrates non est asinus: ergo Socrates est homo.

CAP. XXXIV. De causalibus.

PRopositio causalis est illa quae componitur ex pluribus categoricis mediante hac conjunctione, quia, vel aequivalenti ei. Unde illa est causalis, Quia Socrates est homo, Socrates est animal. Simi­liter ista, Socrates laborat ut sanetur, aequivalet enim isti, Socrates laborat quia vult sanari. Similiter ista, Socrates deambulat post caenam ne infirmetur, quae aequivalet isti, Quia Socrates non vult infirmari deambulat post cai [...]m. Similiter ista, Socrates calefit in quantum mo­vetur, quia aequivalet isti, Quia Socrates movetur calefit.

Ad veritatem autem Causalis requiritur quod quaelibet pars sit vera, & simul cum hoc quod antecedens sit causa consequentis. Et ideo ista non est vera, Socrates est albus quia Plato est albus, quamvis enim utraque pars sit vera, quia tamen illa, Socrates est albus, non est vera propter hoc, quod Plato est albus; ideo illa propositio est falsa. Et est sciendum quod hic accipitur causa large, & non stricte. Non enim requiritur ad veritatem causalis, quod una propositio sit causa quare alia ponitur in esse; sed sufficit quod exprimat causam requisitam ad hoc, quod alia propositio sit vera. Sicut hic, Lignum calefit quia ignis est sibi praesens, per illud enim antecedens, Ignis est praesens ligno, ex­primitur causa sine qua haec non esset vera, Lignum calefit, & ideo cau­salis illa est vera. Vel requiritur quod propositio illa sit prior alia, ita quod praedicatum antecedentis prius praedicetur de subjecto suo, quam praedicatum consequentis praedicatur de suo subjecto; & secundum hoc haec est vera Isosceles habet tres, &c. Quia triangulus habet tres, &c. Et est sciendum, quod, ut dictum est, accipitur hic causa large, sive [Page 222] sit causa per re, sive per accidens: sive voluntaria, sive naturalis.

Ex istis patet, quod omnes tales sunt falsae, Asinus est risibilis quia est homo, Omnis homo peccat quia est liberi arbitrii. Unde ad necessi­tatem causalis requiritur necessitas utriusque partis. Sed ad impossibi­litatem causalis non requiritur impossibilitas, nec falsitas alicujus partis; sed sufficit quod antecedens non possit esse causa consequentis, modo praedicto accipiendo causam. Et est advertendum, quod non dicitur hic antecedens illud quod secundum vocem praecedit; sed illa propositio quae immediate sequitur hanc conjunctionem, quia, dicitur ante­cedens. Similiter ad impossibilitatem causalis requiritur quod quae­libet pars sit possibilis, sed hoc non sufficit; sicut ad necessitatem cau­salis non sufficit necessitas utriusque partis. Ex praedictis patet quod à causali ad alteram partem est consequentia bona, sed non è converso. Si­militer à causali ad copulativam est bona consequentia. Ut bene sequi­tur, Omnis homo peccat quia est liberi arbitrii, ergo Omnis homo peccat, & omnis homo est liberi arbitrii, sed è converso non sequi­tur.

CAP. XXXV. De propositionibus temporalibus.

PRopositio temporalis est illa quae componitur ex pluribus categori­cis mediante aliquo adverbio temporis, sicut illa, Socrates currit dum Plato movetur. Similiter, Socrates fuit albus quando Plato fuit aiger.

Ad veritatem aut Temporalis requiritur veritas utriusque partis, vel pro eodem tempore, vel pro diverso tempore. Unde aliqua sunt ad­verbia quae denotant propositiones quas conjungunt esse veras pro eo­dem tempore: & alia pro diverso tempore. Unde ad veritatem istius, Deus agit quando creatura agit, requiritur quod utra (que) illarum sit vera, & in eodem tempore. Similiter ad veritatem istius Apostoli praedica­baat dum Christus praedicabat, requiritur veritas utriusque partis, & quod in eodem tempore fuerint verae, vel fuissent verae si fuissent for­matae. Sed ad veritatem istius, Paulus fuit conversus postquam Christus fuit pass [...]s, requiritur quod propositiones illae fuerint verae pro diverso tempore. Sciendum tamen est, quod ad hoc quod tempo­ralis sit vera non requiritur quod semper fuerint partes verae pro eodem tempore, vel semper pro diverso tempore; sed quod aliquando fuerint verae pro eodem tempore, vel aliquando pro diverso tempore. Et ideo illae duae stant simul, Apostoli praedicaverunt dum Christus praedicavit, & Apostoli praedicaverunt postquam Christus praedicavit.

[Page 223]Similiter ad necessitatem temporalis requiritur necessitas utriusque partis; & ideo nulla talis est necessaria, Lignum calefit quando ignis sibi approximatur, Creatura creatur quando Deus creat, Asinus est risibilis quando est homo. Et si in aliquo Authore inveniantur tales propositiones, & asserat eas esse necessarias, glossandae sunt dicendo, quod Author non loquitur de virtute sermonis, sed per temporalem in­telligit conditionalem; & per talem, Creatura creatur quando Deus creat, intelligit illam, Si Deus creat creatura creatur. Unde illa pro­positio, Socrates est coloratus dum est albus, similiter; Socrates move­tur dum Socraces currit, non est necessaria, sed potest esse falsa. Veruntamen per tales propositiones temporales intelliguntur aliquando conditionales quae semper verae sunt.

Similiter ad impossibilitatem temporalis non requiritur impossibili­tas alicujus partis; sed sufficit quod partes sint incompossibiles. Unde ista est impossibilis, Deus creat dum Deus non creat, quia partes sunt incompossibiles. Si autem sit adverbium quod denotet propositiones esse veras pro diverso tempore; tunc sufficit quod partes sint sibi con­nexae, ita quod una non potest esse vera sine alia, nec è converse. Ex praedictis patet quid requiritur ad hoc, quod temporalis sit possibilis vel contingens.

Ex praedictis patet, quod à Temporali ad aliquam partem ejus est bona consequentia, sed non è converso. Non enim sequitur Adam fuit & Noa fuit, ergo Adam fuit quando Noa fuit. Nec sequitur Jacob [...] ­it & Esau fuit, ergo Jacob fuit postquam Esau fuit.

CAP. XXXVI. De propositionibus localibus.

PRopositio hypothetica localis potest vocari illa quae componitur [...] pluribus categoricis conjunctis mediante adverbio locali, vel ali­quo aequivalente ei, qualis est ista, Accidens est ubi subjectum suum est, & ista, Christus patiebatur ubi praedicavit.

Ad veritatem talis hypotheticae requiritur veritas utriusque partis, & pro eodem loco, & non pro diversis; & in hoc differt à tempora [...], quia ad veritatē temporalis, requiritur veritas utriusque partis pro eodem tempore, vel diverso: ad veritatem localis requiritur veritas utriusque partis pro eodem loco, & non pro diverso. Est tamen sciendum quod tempus large accipitur, pro tempore proprie dicto, & pro aeternitate sive negatione temporis; quod qualiter debeat intelligi alibi expositum est, s [...]. super quarto Physicorum, & super secundo Sententiarum, hic autem dico pro talibus propositionibus, Deus fuit antequam mundus fuit & homo▪ [Page 224] Per praedicta de propositione temporali, patet quid est dicendum de propositione locali; quia omnia, vel fere omnia quae dicuntur de pro­positione temporali possunt dici proportionabiliter de propositione lo­cali. Per praedicta etiam de propositionibus hypothetic [...]s praenominatis potest faciliter sciri quid sciendum est de aliis hypotheticis, si quae sint; cujusmodi forte sunt tales, Albedo est in Socrate in quo non est nigredo, Deus est à quo omnia sunt, & hujusmodi; tales enim possunt reduci ad copulativam.

CAP. XXXVII. Qualiter conjunctiones vel adverbia quandoque ponuntur inter terminos, quandoque inter propositiones.

PRo praedictis autem est advertendum, quod quando aliqua praedicta­rum conjunctionum, vel adverbiorum ponitur inter duos terminos ita quod propositiones categoricae non completae exprimuntur, talis propositio est distinguenda secundum compositionem & divisionem, eo quod potest esse categorica, vel hypothetica: sive secundum amphibo­logiam, & forte ista distinctio est planior & magis propria; tamen sive distinguitur secundum compositionem & divisionem, sive secundum amphibologiam, sensus non diversificatur. Unde ubi ponitur haec con­junctio, vel, illa propositio potest esse distinguenda, eo quod potest esse disjunctiva, vel de disjuncto extremo. Sicut haec est distinguenda, Omnis homo salvabitur, vel condemnabitur; eo quod tunc potest esse disjunctiva, & tunc aequivalet isti, Omnis homo salvabitur, vel Omnis homo damnabitur, quae est falsa: vel potest esse de disjuncto extremo, & tunc aequivalet isti, De quolibet contento sub homine verificatur hoc totum, salvabitur vel condemnabitur, & hoc est verum, & ideo prima est vera.

Et est advertendum, quando talis propositio est singularis, tunc dis­junctiva, & de disjuncto extremo aequipollent; non autem quando est universalis, ut patet in exemplo praedicto. Similiter ubi ponitur haec conjunctio, &, illa propositio est distinguenda, eo quod potest esse copulativa; vel de copulato extremo. Sicut ista est distinguenda, Tria & duo sunt quinque, quia si sit copulativa est falsa; & si sit de copulato subjecto est vera. Similiter est de tali propositione ubi poni­tur haec conjunctio, si, quia talis propositio est distinguenda, eo quod potest esse conditionalis, vel de conditionato extremo. Sicut est ista, Omne possibile si est necessarium est verum, est distinguenda, eo quod potest esse conditionalis; & tunc est sensus, Si omne possibile est ne­cessarium, omne possibile est verum, quod verum est. Sed si sit de con­ditionato [Page 225] subjecto, tunc aequivalet isti, De omni illo de quo verificatur hoc totum, possibile si est necessarium, verificatur hoc praedicatum verum, & hoc est falsum. Nam de ista propositione, Homo est asinus, verificatur hoc totum, Possibile si est necessarium, haec enim est vera, Te esse asinum est possibile si est necessarium, sive sit conditionalis, sive de conditionato subjecto; & tamen haec non est vera, Te esse asinum est verum. Similiter de conjunctione causali, quia, propositio in qua ponitur est distinguenda, eo quod potest esse causalis, vel de causali extremo. Sicut haec est distinguenda, Omnis homo est capax Dei, quia est homo habens animam rationalem, eo quod potest esse causalis, vel de causali praedicato; sed semper vei frequenter illi sensus convertuntur. Similiter ubi ponitur adverbium temporis illa propositio est distinguenda, eo quod potest esse temporalis, vel de temporali extremo. Sicut ista▪ est distinguenda, Omnis damnatus dum fuerit viator peccavit, eo quod potest esse temporalis, vel de temporali praedicato. Si sic tem­poralis tunc aequivalet isti, Dum omnis damnatus fuit viator omnis damnatus peccavit, quae est falsa; quia illae duae nunquam sunt simul verae. Si sit de temporali extremo, tunc aequipollet isti, De quolibet damnato verificatur hoc totum, dum fuerit viator peccavit, & hoc est verum, quia quaelibet singularis est vera. Similiter est de adverbio lo­cali, sicut patet de ista, Omnis homo currebat ubi disputabat, ponatur quod quilibet homo in eodem loco currebat ubi disputabat, sed diversi in diversis; tunc patet quod prima sit vera, si sit de locali praedicato, & falsa si sit localis.

Est etiam sciendum, quod talis distinctio non solum habet locum in praedictis; sed etiam consimilis distinctio potest poni quando hoc pro­nomen, qui, ponitur inter duos terminos; sicut hic, Omnis homo qui est albus currit. Nam in sensu diviso aequivalet uni copulativae, isti scilicet, Omnis homo currit & ille est albus: in sensu composito de­notatur quod de quolibet verificatur hoc totum, Homo qui est albus, & de illo verificatur hoc praedicatum, currit. Et de propositionibus ista sufficiant.

Finit Secunda Pars.

GULIELMI OCCHAMI LOGICAE Pars Tertia.

CAP. I. De divisionibus syllogismorum.

COmpletis duobus tractatibus, nunc ad tertium tractatum de argumentis est accedendum; & quia inter omnes species argu­mentationis syllogismus obtinet principatum, ideo de syllo­gismo est primo dicendum: praemittendae sunt autem quaedam distinctiones ad propositum necessariae.

Unde sciendum, quod syllogismus accipitur aliquando pro uno com­muni omni syllogismo, ita quod in propositione supponat pro uno com­muni, & non pro aliquo significato singulari; & sic accipiendo syllo­gismum, haec est falsa, Syllogismus est oratio, & haec similiter, Syllogismus componitur ex tribus terminis, &c. Aliquando autem ac­cipitur syllogismus significative, pro oratione in qua quibusdam posi­tis, &c.

Secunda distinctio est, quod syllogismorum quidam sunt demonstra­tivi, quidam topici, quidam nec topici, nec demonstrativi. Syllo­gismus demonstrativus est ille, in quo ex propositionibus necessariis e­videnter notis potest acquiri prima notitia conclusionis, sive cognitio. Sed topicus est, syllogismus ex probabilibus. Et sunt probabilia quae videntur omnibus, vel pluribus, vel maxime sapientibus; & illa descrip­tio est sic intelligenda, quod probabilia sunt illa, quae cum sint vera & necessaria, non [...]amen per se nota, nec ex per se notis syllogizabilia, nec etiam per experientiam evidenter nota, nec ex talibus sequentia; tamen propter sui veritatem videntur esse vera omnibus, aut pluribus, &c. Et ut sit brevis descriptio probabilium, sit ista, Probabilia sunt necessaria, [Page 228] nec principia, nec conclusiones demonstrationis, quae propter sui veri­tatem videntur omnibus vel pluribus, &c. Per primam particulam excluduntur omnia contingentia, & omnia falsa. Per secundam omnia principi [...], & conclusiones demonstrationum. Et per tertiam exclu­duntur quaedam necessaria, quae tamen apparent omnibus falsa, vel pluribus. Et sic articuli fidei non sunt principia demonstrationis, nec conclusiones, nec sunt probabiles; quia omnibus, vel pluribus, vel sapientibus apparent falsi: & hoc accipiendo sapientes pro sapientibus mundi, & praecipue innitentibus rationi naturali; quia illo modo ac­cipitur sapiens in descriptione scientiae, vel philosophiae.

Ex istis sequitur, quod syllogismus topicus nunquam peccat in ma­teria, vel in forma. Sequitur etiam aliud, quod nullus secundum com­munem cursum potest evidenter & demonstrative cognoscere de aliquo syllogismo topico illum esse topicum; quamvis possit habere fidem, quod est syllogismus topicus. Sequitur etiam aliud, quod nullus syllogismus topicus facit praecise dubitationem, & formidinem: sed etiam frequen­ter facit firmam fidem sine omni dubitatione; quia ita bene aliquando adhaeremus probabilibus, sicut evidenter notis.

Syllogismus qui nec est demonstrativus, nec topicus, potest dividi; quia quidam est ex improbabilibus, quidam non ex improbabilibus; sive quidam syllogismus peccat in materia, & quidam non peccat in materia. Alia distinctio, quidam est syllogismus uniformis: quidam mixtus. Quidam est uniformis ex propositionibus de inesse: quidam e [...] modalibus; & illi sunt diversi, secundum quod invenitur diversitas in propositionibus modalibus. Quidam est mixtus ex necessario, & in­esse; quidam ex necessario, & contingenti; & sic de aliis: de quibus omnibus dicetur inferius. Similiter syllogismus uniformis ex proposi­tionibus de inesse, quidam est uniformis de propositionibus de praesenti, quidam de praeterito, quidam de futuro; quidam ex una de praesenti, & alia de praeterito, vel de futuro. Sciendum est tamen, quod defi­nitio communis omnibus istis praedictis est ista: Syllogismus est ora­tio i [...] [...]a ex duabus praemissis, dispositis in modo & figura, de necessi­tate sequitur conclusio. Et ad illam definitionem nihil refert an praemissae sint verae, vel falsae: hoc tamen est generale, quod nunquam praemis­s [...] sunt verae, & conclusio falsa; quamvis possit esse è converso. Un­de in ista parte [...], usque ad partem in qua tractabitur de syllo­gismo demonstrativo, vel semper vel frequenter volo loqui de condi­tionibus [...] requisitis ratione particularum praedictae definitionis, & non amplius.

CAP. II. De uniformi generatione syllogismorum de inesse in ge­nerali.

POsitis divisionibus & distinctionibus syllogismi, de quibusdam membris dividentibus in speciali est dicendum. Et Pri [...]o de uni­formi generatione syllogismorum de inesse. Secundo de uniformi modalium. Et Tertio de mixtis.

Circa primum, est primo dicendum de syllogismis ex omnibus d [...] ines­se, & de praesenti: Secundo de aliis. Sed antequam accedatur ad propositum videnda sunt quaedam praeambula.

Primum est, quod tantum sunt duae praemissae, & una conclusio in syllogismo, & tantum tres termini; scilicet major extremitas, minor extremitas, & medium. Est autem Medium, quod ponitur in utraque praemissarum; Major extremitas, quod cum medio termino ponitur in majori propositione; Minor extremitas est quae ponitur cum medio in minori propositione, hoc est, in secunda propositione.

Secundum est, quod tantum sunt [...] figurae. Prima est, in qua me­dius terminus subjiicitur in prima propositione, & praedicatur in secun­da. Secunda figura est, in [...]ua medius terminus praedicatur in utra­que. Tertia figura est, in qua medius terminus subjicitur in utra­que. Et non est apponenda quarta figura, quia si medius terminus praedicatur in prima propositione, & subjicitur in secunda, non erit nisi transpositio propositionum positarum in [...] figura; ideo non se­quitur aliqua conclusio, quam illa quae [...]ur ex praemissis dispositis in prima figura. Et ideo non est nega [...]m [...]in syllogismus pos­sit fieri ex duabus praemissis, in quarū prima medius terminus praedicatur, & in secunda subjicitur: sed illa conclusio quae [...] sequitur ex illis principaliter, erit eadem cum secunda quae sequitur e [...]dem praemis­sis dispositis in prima figura. Si enim arguatur [...] homo est animal: Omne animal est substantia: ergo O [...] homo est substan­tia; & illa eadem conclusio sequitur ex e [...] sic dispositis in prima figura, Omne animal est substantia: Omnes homo est animal: ergo Omnis homo est substantia.

Tertium praeambulum est, quod omnis syllogismus immediate, vel mediate, regulatur per dici de omni, vel dici de nulla. Syllogismi au­tem secundae figurae, & tertiae reducuntur ad syllogismos primae figurae vel per conversionem, vel per impossibile, vel per transpositionem propositionum; & ideo mediate regulantur per dici de omni, vel per di­ci de nullo; & quandocunque sic est, quod aliquis discursus regulatur per dici de omni, vel dici de nullo, sive mediate, sive immediate, ille [Page 230] discursus est bonus. Per immediate intelligit syllogismos primae figurae, quia immediate regulantur▪ Per mediate intelligit omnes modos se­cundae figurae, & tertiae, quae omnes reducuntur ad quatuor modos primae figurae, & sic regulantur mediantibus illis. Est autem dici de omni, quando nihil est sumere sub subjecto, quin de eodem dicatur prae­dicatum: quod est sic intelligendum, non quod praedicatum vere con­veniat cuilibet de quo dicetur subjectum, quia tunc non esset dici de omni nisi in propositionibus veris: sed sufficit quod per talem propositi­onem denotetur, quod nihil sit sumere sub subjecto, quin de eodem dicatur praedicatum; & hoc denotatur per omnem propositionem uni­versalem affimativam. Dici de nullo est, quando per eam denotatur, quod de quocunque dicitur subjectum, quod ab eo removetur praedica­tum; & hoc denotatur per omnem propositionem universalem negati­vam, sive sit vera, sive falsa.

CAP. III. De syllogismis primae figurae.

IStis visis, videndum est primo de syllogismis primae figurae. Et est primo sciendum, quod cum dictum sit syllogismos primae figurae regulari immediate per dici de omni, vel dici de nullo, oportet cir­ca modos primae figurae servare duo.

Primum est, quod major sit propositio universalis; si enim esset ma­jor particularis, manifeste patet, quod talis discursus non posset regula­ri per dici de omni, vel dici de nullo. Tunc enim aliquis syllogismus regulatur per dici de omni, quando per primam propositionem denotatur de omni illo, de quo dicitur subjectum, dici praedicatum: & per secundam propositionem denotatur subjectum primae propositionis dici de aliquo assumpto. Sicut per istam propositionem, Omnis homo est animal, de­notatur, quod de quocunque dicitur homo, de eodem dicitur animal: per istam autem secundam, Socrates est homo, denotatur, quod ly h [...]o, quod fuit subjectum primae propositionis, vere dicitur de So­crate, propter quod evidenter sequitur quod hoc praedicatum animal dicitur de Socrate; & ideo iste syllogismus est regulatus per dici de omni, Omnis homo est animal: Socrates est homo: ergo Socrates est animal.

Et eodem modo proportionabiliter dicendum est de syllogismo regu­lato per dici de nullo; sed nihil tale potest denotari per propositionem particularem, ergo nunquam propositio particularis potest esse major in prima figura. Ex eodem patet, quod minor debet esse affirmativa, quia per minorem debet denotari, quod illud quod in prima propositio­ne [Page 231] fuit subjectum vere praedicatur de aliquo determinate assumpto, quod non potest esse nisi per propositionem affirmativam tantum.

Ex praedictis sequitur, quod in prima figura sunt tantum quatuor modi, in quibus fiunt utiles conjugationes. Nam combinando duas propo­sitiones per universale & particulare; per affirmativum & negati­vum; erunt sexdecim combinationes, in quarum duodecim peccabitur contra praedicta principia. Quod patet sic; si sint duae propositiones, aut utraque est universalis, aut utraque est particularis, aut una est par­ticularis, & alia universalis. Si autem utraque [...]t universalis, aut utraque est affirmativa, aut negativa. Si utraque est affirmativa, tunc est primus modus, & est utilis: si utraque sit negativa, sic est com­binatio alia, sed est inutilis, quia habet minorem negativam. Si autem una sit negativa, & alia affirmativa; aut major est negativa, & minor affirmativa: vel è contra. Si primo modo, habetur tertia com­binatio, & est utilis: si est è converso, est quarta, & est inutilis, quia habet minorem negativam. Si utraque propositio sit particularis, sic fiunt quatuor combinationes, per affirmativam & negativam, si­cut prius; sed omnes erunt inutiles, quia omnes habebunt majorem particularem. Si autem una sit particularis, & alia universalis; aut major est universalis, & minor particularis: aut è converso. Si pri­mo modo, aut utraque est affirmativa, & sic habetur nona combinatio, & utilis; aut utraque negativa, & sic habetur decima combi­natio, & inutilis, quia minor est negativa. Aut una est affirmativa, & alia negativa; & tunc aut major est affirmativa, & minor negativa, & fic est conjunctio undecima, & inutilis, quia minor est negativa: aut major est negativa, & minor affirmativa, sic est duodecima combinatio, & utilis. Si autem major sit particularis, & minor universa­lis, sic fiunt quatuor combinationes per affirmativum & negativum; sed omnes erunt in [...]tiles; quia quaelibet illarum habet majorem particularem.

Ex quibus omnibus manifeste patet, quod tantum sunt quatuor mo­di utiles, sive utilium combinationum; scilicet, primus, & tertius, & nonus, & duodecimus. Alii vero du [...]decim sunt inutiles; quia soli qua­tuor possunt regulari per dici de omni, vel dici de nullo: alii autem non possunt, quia semper habent majorem particularem, vel minorem negativam; quorum utrumque repugnat syllogismo regulato per dici de omni, vel per dici de nullo.

CAP. IV. De modo probandi dictos syllogismos.

ISta narrata non possunt probari, nisi per modum quo probat Aristot. probando quod sunt quatuor modi utiles per hoc, quod non con­tingit inferre instantiam. Unde servando talem modum arguendi ex duabus universalibus affirmativis, Omnis homo est animal: Omne risibile est homo: ergo Omne risibile est animal, impossibile est in­venire instantiam, ubi praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Simi­liter est sic arguendo: Nullus homo est asinus: Omne risibile est homo: ergo Nullum risibile est asinus. Similiter sic, Omnis homo est animal: Aliquod corpus est homo: ergo Aliquod corpus est animal. Similiter hic, Nullus homo est asinus: Aliquod animal est homo: ergo Aliquod animal non est asinus.

Alii autem modi sunt inutiles, quia contingit praemissas taliter dis­positas esse veras, & conclusionem esse falsam. Unde quando utraque est universalis & negativa, patet instantia sic arguendo, Nullus homo est animal irrationale: Nullus asinus est homo: ergo Nullus asinus est animal irrationale, praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Eodem modo est de aliis, quia praemissae possunt esse verae, & conclusio falsa; sicut patet discurrendo: & ideo non valent.

Et est hic advertendum, quod [...]d probandam combinationem inutilem, vel modum inutilem, non op [...]rtet invenire instantiam in terminis sub­stantialibus; sicut quidam errantes dicunt: sed sufficit invenire in­stantiam in quibuscunque terminis, sive substantialibus, sive accidenta­libus, sive quibuscunque. Unde & Aristot. frequenter per tales ter­minos instat in primo priorum, sicut manifeste patet ibidem. Et ideo quatuor modi primae figurae tenent in omnibus terminis; nec refert si sumatur terminus substantialis, sive accidentalis, quale quid, vel hoc aliquid, quantum, sive ad aliquid▪ sive quodcunque aliud, dummodo per primam propositionem denotetur praedicatum removeri, vel di [...]i, de omni de quo dicitur subjectum: & per [...]cund [...]m propositionem deno­tetur illud, quod prius fuit subjectum n [...]n aequivoc [...] acceptum, dici de assumpto: & postea in conclusione concluditur ill [...], quod fuit prae­dicatum in una, sive in prima, dici, vel remov [...]ri, d [...]illo praecise, quod fuit subjectum in secunda propositione.

Ex isto sequitur, quod tales syllogism sur [...] b [...]i, Omne colora [...]um est: Omne album est coloratum: ergo Omne album est. Omne animal est homo: Omnis asia [...]s est animal: ergo Omni [...] asinus est homo. Et ideo errat Magister abstractionum, assignando in praedictis syllogis­mis fallaciam accidentis; cum isti syllogismi regulentur per dici de [Page 233] omni, & sint ex se evidentes. Similiter tales syllogismi su [...]t boni, nisi aequivocatio impediat, Omnis homo continetur in genere substantiae: Album est homo: ergo Album continetur in genere substantiae. [...]ullus homo est aggregatum per accidens: Homo albus est homo: ergo Homo albus non est aggregatum per accidens. Et est aggregatum per acci­dens, homo habens aliquod accidens; sive quaecunque alia res habens accidens vocatur aggregatum per accidens. Similiter, Nullus homo distinguitur ab homine: Homo albus est homo: ergo Homo albus non distinguitur ab homine. Similiter, Nullus homo est genus: Animal est homo: ergo Animal non est genus; & caeteri hujusmodi: in quibus volunt aliqui novitii assignare fallaciam accidentis, nec scientes naturam syllogismorum, nec fallaciae accidentis.

Advertendum tamen est, quod nunquam syllegismus est regulatus per dici de omni, vel per dici de nullo, quando aliquis terminus aequivo­cus sumitur: & ideo, quia in aliquibus exemplis praedictis potest termi­nus accipi aequivoce in altera praemissa, & in conclusione; ideo ibi potest assignari fallacia aequivocationis: & conclusione accepta in uno sensu est bonus syllogismus, & accepta in alio sens [...] non valet, sed est falla­cia aequivocationis. Verbi gratia sic arguendo, Nullus homo est genus: Animal est homo: ergo Animal non est genus. Illa conclusio, Animal non est genus, est d [...]stinguenda; eo quod ly animal potest stare perso­naliter, sive pro suis significatis: vel potest stare simpliciter, sive pro intentione animae, sive pro conceptu. Si primo modo, sic est bonus syllogismus regulatus per dici de omni: si secundo modo, sic non valet, nec est regulatus per dici de omni, nisi solum vocaliter, propter hoc, quod animal accipitur aequivoce in minori, & in conclusione.

Est igitur regula generalis, quod quando praemissae disponuntur in modo, & in figura; & propositiones sunt de praesenti; & adverbialis deter­minatio, vel aequivalens, uniformiter accipiatur, si aliqua ponatur▪ semper est bonus syllogismus, nisi aequivocatio impediat, vel amphibologia: & sic de aliis fallaciis. Et tunc in uno sensu est bonus sylligismus, & in alio sensu est fallacia. Unde quando est aequivocatio, vel amphibo­logia, vel alia fallacia, in illo sensu in quo fallit discursus, praemissae non disponuntur in modo & in figura praedicto modo. Unde sic arguendo, Quicquid est vivens semper est: Socrates est vivens: ergo Socrates est semper; si ly vivens componatur cum ly semper, ut sit sensus, quic­quid est vivens semper est, praemissae non sunt dispositae in modo, & in figura; quia in propositione prima; subjectum est hoc totum, vivens semper: & in secunda propositione, hoc totum non est praedicatum, sed, vivens, tantum; & ita non est dispositio in figura. Sed si ly semper componatur cum ly est, tunc praemissae sunt dispositae in modo & figura, & sequitur illa regula generalis: ergo Socrate [...] semper est.

Et ita illa est regula generalis, quod quando praemissae sunt dispositae in modo, & figura prima, si propositiones sint de praesenti, sive sint ac­ceptae [Page 234] cum determinationibus adverbialibus, sive aequivalentibus deter­minantibus compositionem, sive non, dum illae determinationes ponen­tur in majore, & in conclusione, & semper determinent verbum, syllogismus est bonus, & regulatus per dici de omni, vel de nullo; nisi aequivocatio, vel amphibologia, vel alia fallacia impediat.

Et hoc est verum qualecunque sit verbum, sive faciat propositionem modalem, sive non; sive etiam determinatio adverbialis faciat proposi­tionem modalem, sive non; propter quod omnes tales syllogismi, se­cundum intentionem Aristot. sunt boni. Omnis veniens cognoscitur à te: Choriscus est veniens: ergo Choriscus cognoscitur à te. Omnis persona divina de necessitate est Deus: Creans est persona divina: ergo Creans de necessitate est Deus. Omnis homo est ens per se: Homo albus est homo: ergo Homo albus est ens per se. Omnis homo per se est animal: Album est homo: ergo Album per se est animal. Omnis ignis per se est calefactivus: Siccum est ignis: ergo Siccum per se est calefactivum. Omnis aedificator per se aedificat: Album est aedificator: ergo Album per se aedificat. Nulla persona divina intelligitur à me: Deus est persona divina: ergo Deus non intelligitur à me. Omnis Deus scitur à philosophis esse immortalis: Quaelibet persona divina est Deus: ergo Quaelibet persona divina scitur à philosophis esse immor­talis. Omnis anima intellectiva, à ponentibus intellectum esse acci­dens, scitur esse substantia: Sed intellectus est anima intellectiva: ergo Intellectus scitur, à ponentibus intellectum esse accidens, esse substantia. Et multi tales syllogismi innumeri, qui negantur à modernis, sunt optimi syllogismi, & regulati per dici de omni, vel dici de nullo.

Quod enim tales syllogismi sint regulati per dici de omni, vel dici de nullo, secundum intentionem Aristot. patet manifeste. Nam per illam propositionem, Omnis Deus scitur à philosophis esse immortalis, denotatur quod de quocunque subjecto dicitur Deus, quod de eodem dicitur hoc praedicatum, scitur à philosophis esse immortalis. Et per illam, Quaeabet persona divina est Deus, denotatur quod illud quod suit subjectum in prima propositione, scilicet Deus, dicitur de hoc sub­jecto, persona divina, universaliter accepto; ergo necessario sequitur conclusio, in qua denotatur illud quod fuit praedicatum in prima pro­positione dici de hoc subjecto, persona divina, quod fuit subjectum in secunda propositione; & hoc per virtutem dici de omni: iste enim syllogismus, Omnis homo currit, Omne album est homo, ergo Omne album currit, non tenet, nisi quia per majorem denotatur, quod de quocunque dicitur hoc subjectum homo, quod de eodem dicitur hoc praedicatum currit: & per minorem denotatur, quod homo dicitur de hoc subjecto album universaliter sumpto; & ideo cum aequaliter inve­nitur dici de omni, vel dici de nullo, in omnibus exemplis praedictis, & consimilibus; sicut invenitur in istis syllogismis, Omnis homo currit: Omne album est homo: ergo Omne album currit. Nullus homo currit: [Page 235] Omne nigrum est homo: ergo Nullum nigrum currit; aeque boni syl­logismi regulati per dici de omni, & dici de nullo, erunt praedicti syllo­gismi, & consimiles; sicut isti ultimi, de quibus nullus dubitat, quin sint boni. Sic ergo praedicti syllogismi sunt boni; & similiter tales sunt boni: Omnis natura specifica est realiter communicabilis: Diffe­rentia individualis est natura specifica: ergo Differentia individualis est realiter communicabilis. Omnis differentia individualis est de se haec: Natura specifica est differentia individualis: ergo Natura specifica est de se haec. Omnis intellectus divinus est principium producendi filium: Voluntas divina est intellectus divinus: ergo Voluntas divina est principium producendi filium.

Et si dicatur, quod tunc esset hic bonus syllogismus: Omnis essentia divina est Pater: Filius est essentia divina: ergo Filius est Pater. Si­militer: Nullus Pater est Filius: Essentia divina est Pater: ergo Es­sentia Divina non est Filius.

Dicendum est, quod Philosophus diceret tales syllogismos tenere, & regulari, per dici de omni, & per dici de nullo; & hoc, quia non ponit unicam rem simplicem esse plures res distinctas realiter: sed Theologi qui ponunt secundum veritatem unam rem numero esse plures, quia di­cunt, quod essentia divina simplex & indivisibilis est plures personae distinctae realiter, habent dicere, quod praedicti discursus non valent, nec regulantur per dici de omni, vel dici de nullo. Et ratio est, quia per istam, Omnis essentia divina est Pater, non denotatur, quod de quocunque dicitur hoc subjectum, essentia divina, quod de eodem di­catur hoc praedicatum, Pater; tunc enim necessario ille syllogismus re­gulatur per dici de omni, Omnis essentia divina est Pater: Filius est essentia divina: ergo Filius est Pater: sed illa esset tunc falsa, Omnis essentia divina est Pater; sicut haec est falsa, De quocunque dic tur hoc subjectum essentia divina, de eodem praedicatur pater. Sed per istam, Omnis essentia divina est Pater, denotatur, quod omne illud quod est res absoluta, & omnis res respectiva quae est essentia, est pater; & hoc est verum: & tunc, si uniformiter accipitur minor, ipsa esset falsa; tunc enim per istam, Filius est essentia divina, denotatur, quod filius esset quaelibet res respectiva quae est essentia divina, quod est falsum; quia non est pater, & tamen essentia divina est pater. Sicut dictum est de illo syllogismo affirmativo, ita proportionabiliter dicendum de negativo adducto.

Talis ergo modus arguendi nunquam fallit, nisi quando accipitur terminus qui importat aliquam rem unicam numero, quae tamen est plures res numero: & accipitur alia res, de qua, & una alia, vere dicitur, quod illa unica res est vere illae duae res. Sed istum defectum non con­tingit in aliis assignare, sicut manifeste patet. Unde hic non est talis defectus, Omnis Deus cognoscitur à philosophis esse immortalis: Quae­libet persona divina est Deus: ergo Quaelibet persona divina cognos­citur [Page 236] à philosophis esse immortalis. Nam per istam, Omnis Deus cog­noscitur à philosophis esse immortalis, denotatur, quod de quocunque dicitur hoc subjectum, Deus, de eodem dicitur hoc praedicatum, Cog­noscitur à philosophis esse immortalis; & ideo necessario praedictus syllogismus est regulatus per dici de omni, secundum viam Aristot.

Et si dicatur, quod secundum ista sequitur, quod Philosophi cognos­cerent tres personas esse in divinis. Dicendum, quod Philosophi non cognoverunt tres personas esse in divinis, quia ad notitiam illius pro­positionis, Tres personae sunt, nullo modo poterant devenire: tamen de illo quod est tres personae, poterant scire, quod ipsum est immortale; & hujusmodi multa. Et propter hoc potest illud verificari, Quaelibet persona scitur à philosophis esse immortalis; quia per istam proposi­tionem non denotatur, quod haec propositio sit scita à Philosophis, Quaelibet persona divina est immortalis, illa enim propositio nullo modo potest sciri evidenter ex puris naturalibus; quia nec illa potest sciri ex puris naturalibus, Aliqua persona est Deus, accipiendo per­sonam, sicut Theologi accipiunt. Sed per istam, Quaelibet persona divina scitur à philosophis esse immortalis, denotatur, quod de quo­libet, quod est persona divina, scitur quod est immortale.

Et si dicatur, quod tunc haec esset vera, De patre scitur à Philoso­phis quod est immortalis, & per consequens philosophi sciunt, quod pater est immortalis. Dicendum quod haec est vera, De patre scitur à philosophis quod est immortalis, quia per istam non denotatur, quod haec fuit scita à philosophis, Pater est immortalis, quia nec illam, nec aliam consimilem poterant scire: sed per illam denotatur, quod de aliquo, qui est pater, fuit scitum à philosophis, quod est immortalis: hoc est, de Deo fuit scitum ipsum esse immortalem, & ille est pater, & tamen non fuit scitum à philosophis ipsum esse patrem. Unde illa est vera, Pater scitur à philophis esse Deus, & tamen haec non est vera, Deus scitur à philosophis esse pater. Unde istae stant simul, Quaelibet persona divina scitur à philosophis esse immortalis: & ta­men quod haec non est scita à philosophis, Quaelibet persona divina est immortalis. Quod potest declarari per exempla.

Sit primum exemplum. Nam sit ita, quod illa nomina sint syno­nyma, gladius, ensis; & tamen quod Socrates hoc ignoret, sed sciat significationem istius nominis gladius, & nesciat quid significat hoc nomen ensis. Tunc haec est vera, Ensis scitur à Socrate esse u­num genus armorum, vel Ensis scitur à Socrate esse acutus, vel En­sis scitur à Socrate esse ferrum; quia hoc praedicatum vere competit, & vere praedicatur de pronomine demonstrante illud pro quo supponit subjectum, ergo ista propositio est vera: & tamen nulla istarum pro­positionum est scita à Socrate, Ensis est unum genus armorum, En­sis est acutus, Ensis est ferrum. Ergo stant similiter simul, Quod quae­libet persona divina scitur esse à philosophis immortalis: & tamen [Page 237] quod illa non sit scita ab eis, Quaelibet persona divina est immor­talis.

Aliud exemplum est. Ponatur (sicut ponunt philosophi, & credo esse verum, & alibi est sufficienter probatum, ut mihi videtur) quod essentia divina, & intellectus qui est in Deo, sint idem omnibus modis ex natura rei. Tunc si haec sit vera, Essentia divina scitur ab omni­bus esse essentia divina, haec est vera, Intellectus divinus scitur ab omnibus esse essentia divina; & tamen cum hoc stat, quod haec sit scita ab omnibus, Essentia divina est essentia, & non ista, Intellectus divinus est essentia divina: & hoc, quia ad veritatem illius, Intel­lectus divinus scitur ab omnibus esse essentia divina, non requiritur, nisi quod praedicatum vere praedicetur de pronomine demonstrante il­lud pro quo subjectum supponit. Hoc autem verum est in proposito, cum pro eodem subjectum supponit in ista, Intellectus divinus scitur esse essentia divina, & Essentia divina scitur esse essentia divina.

Aliud exemplum est de generatione activa, & paternitate; quia si sint idem omnibus modis, impossibile est, quod paternitas credatur esse constitutiva patris, nisi credatur activa generatio esse constitutiva patris: & tamen à multis creditur ista esse vera, Paternitas est con­stitutiva patris, à quibus non creditur ista esse vera, Activa genera­tio est constitutiva patris. Similiter, si anima sensitiva in homine, & anima intellectiva sint simpliciter eadem forma, necessario, si anima intellectiva hominis scitur non esse distincta ab anima intellectiva ho­minis, anima sensitiva hominis scietur non esse distincta ab anima in­tellectiva hominis: & tamen haec est scita, Anima intellectiva ho­minis non est distincta ab anima intellectiva hominis; quamvis haec non sit scita, Anima sensitiva hominis non est distincta ab anima in­tellectiva hominis. Et ratio omnium praedictorum est, quia per talem propositionem, Anima sensitiva hominis scitur non esse distincta ab anima intellectiva hominis, non denotatur, nisi quod hoc praedicatum non esse distincta ab anima intellectiva hominis, scitur de illo, quod est anima sensitiva hominis, quamvis non sciatur de hoc subjecto, anima sensitiva hominis. Sicut per istam, Veniens scitur esse homo, deno­tatur, quod ille qui est veniens, scitur esse homo; quamvis nesciatur an hoc praedicatum homo sciatur de hoc subjecto veniens.

Contra tamen praedicta exempla potest instari, quia in omnibus sup­ponitur, quod duo subjecta duarum propositionum adductarum suppo­nant pro eodem simpliciter; non sic autem est in istis, Quaelibet per­sona divina scitur esse immortalis: Deus scitur esse immortalis; quia subjectum unius supponit pro persona divina, & subjectum alterius non, sed pro essentia divina; & ita non est simile de istis, & de exemplis adductis. Sed illud non obstat; quia quantum ad hoc est simile, quia persona divina est essentia divina, propter quam identitatem, quicquid convenit essentiae divinae, convenit & personae divinae; nisi oppositum [Page 238] inveniatur in sacra Scriptura, vel sequatur evidenter ex talibus. Ideo si conceditur, quod Deus scitur esse immortalis, debet concedi quod per­sona divina scitur esse immortalis; nec ex hoc aliquo modo sequitur, quod aliquis potest scire ex naturalibus, quod tres personae sunt in Deo; quia per illam, & consimiles, persona divina scitur esse immortalis, non denotatur, nisi quod de illo, quod est persona divina, scitur quod est immortalis; & hoc est verum, quia de Deo qui est persona divina scitur quod est immortalis.

Sic ergo nunquam talis discursus debet negari, nisi quando accipitur aliquis terminus importans aliquam rem, quae est plures res distinctae realiter: & adhuc non semper in tali casu; sed tunc solum quando non denotatur per majorem, quod praedicatum dicitur de omni illo quod est subjectum; sed quando solum denotatur, quod omne illud quod est for­maliter illud quod importatur, quod de omni tali dicatur praedicatum. Quid autem sit esse formaliter aliquid, declaratum est alibi.

Cum ergo inter creaturas hoc non possit reperiri, quod una res sit plures res, nunquam in creaturis talis modus arguendi debet negari; nisi forte aliquando terminus includat aliquod syncategorema, quo ex­presso patet quod talis discursus non valet. Unde si A significet idem quod hoc totum tantum animal, iste syllogismus non valebit, Omnis homo est substantia: A est homo: ergo A est substantia; quia expresso syncategoremate in ly A incluso, & etiam expresso termino incluso, manifestum est discursum non valere. Sicut non sequitur, Omnis homo est substantia: Tantum animal est homo: ergo Tantum animal est sub­stantia.

Si dicatur, quod talis syllogismus regulatur per dici de omni. Nam per istam majorem, Omnis homo est substantia, denotatur, quod de quo­cunque dicitur homo, de illo dicitur substantia: & per istam minorem, Tantum animal est homo, denotatur, quod homo dicitur de hoc toto tantum animal; sequitur ergo conclusio in qua substantia praedicatur de hoc toto tantum animal: igitur praedictus discursus regulatur per dici de omni. Dicendum quod non regulatur per dici de omni; & hoc, quia quamvis per minorem denotetur quod ly homo praedicetur de hoc toto tantum animal, tamen non tantum hoc denotatur; sed denotatur cum hoc, quod subjectum homo removetur à quolibet non animali, & propter hoc non sequitur conclusio praedicta; quia tunc arguitur per istam regulam, A quocunque removetur subjectum universalis, ab eodem removetur praedicatum, quae est falsa; & propter hoc non regu­latur praedictus discursus per dici de omni. Similiter si A significet idem quod non omnis homo, tunc non regulabitur ille discursus per dici de omni, Omne album est substantia: A est album: ergo A est sub­stantia; & ideo patet, quod sicut est in istis, ita in similibus. Et forte propter talem causam negantur aliqui syllogismi ab aliquibus authoribus: tamen aliter essent de se evidentes.

[Page 239]Unde si abstracta concretorum substantialium includant aliqua deter­minata syncategoremata, sicut forte secundum modum loquendi ali­quorum includunt, multi discursus apparebunt evidentes, cum tamen fallunt: sicut multae propositiones tunc essent falsae, quae tamen aliter essent verae. Si enim talia abstracta, humanitas, equinitas, anima­litas, & hujusmodi aequivalenter includant talia syncategoremata, per se primo modo, vel necessario, vel aliquod hujusmodi; tunc erunt illae propositiones falsae, Humanit as est homo: Humanit as est animal: Hu­manitas est animalitas: Humanitas est alba: Humanitas currit: & hujusmodi; & hoc, quia, expresso syncategoremate aequivalenter in­cluso cum aliquo termino, patet falsitas earum. Haec enim est falsa, Homo necessario currit; & ista similiter, Homo necessario est home, vel Homo necessario est animal; & sic authores qui negant tales pro­positiones de talibus abstractis sunt glossandi eodem modo.

Hoc supposito tales discursus non valebunt, Omnis homo currit: Humanitas est homo: ergo Humanitas currit. Nam iste discursus non valet, Omnis homo currit: Homo necessario est homo: ergo Homo ne­cessario currit. Instantia enim patet in istis, Omnis persona divina est creans: Pater necessario est persona divina: ergo Pater neces­sario est creans: nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Et per istum modum multae authoritates cuae sonant quod humanitas non sit homo, & quod humanitas non sit alba, debent solvi.

Sic ergo patet, quod omnis syllogismus regulatus per dici de omni, vel dici de nullo, est bonus, & de se evidens, nec indigens aliqua pro­batione: & non refert quale sit illud quod subsumitur in minore, sive sit terminus substantialis, sive accidentalis, sive dicatur quale, sive quantum, sive quodcunque aliud. Ex quo patet quod non semper quando mutatur quid in quale, vel aliquid aliud, vel in quale quid, vel in ad aliquid est fallacia figurae dictionis. Tunc enim esset hic fallacia si dicatur, Omnis homo currit: Albū est homo: ergo Albū currit. Similiter hic, Omnis homo est animal: Aliquod bicubitum est homo: ergo Aliquod bicubitum est animal: & in multis aliis evidentibus syl­logismis. Quod est manifeste falsum.

CAP. V. De re gulis quibus ostenditur an discursus regulatur per dici de omni, vel dici de nullo.

QUando autem syllogismus non regulatur per dici de omni, vel de nullo, tunc non oportet, quod discursus valeat, sed est fallacia accidentis, vel aliqua alia fallacia. Ad videndum autem quando discursus non regulatur per dici de omni, nec de nullo, intelii­gendae sunt hae regulae ad praesens infra scriptae.

Prima est, quod quandocunque minor habet aliquam exponentem negativam, talis discursus non potest regulari per dici de omni, vel de nullo. Et ratio est, quia, sicut dictum est prius, per majorem non denotatur, nisi quod de quocunque dicitur subjectum de eodem di­citur praedicatum, vel ab eodem removetur: ergo si in minore denota­tur subjectum removeri ab aliquo alio, vel aliquid aliud removeri ab eodem, nullo modo regulari poterit per dici de nullo, vel dici de omni; quia in minori non debet denotari, nisi quod subjectum primae propositionis dicitur de aliquo. Et ita patet manifeste, quod quando minor habet aliquam exponentem negativam, non poterit syllogismus regulari per dici de omni, vel de nullo. Per hanc regulam excludun­tur propositiones exclusivae, & exceptivae, & quaecunque aliae quae habent exponentes negativas, ne possint esse Minores in tali syllogismo. Et ideo discursus talis non valet, Omnis homo est animal: Tantum risibile est homo: ergo Tantum risibile est animal. Nec talis, Om­ne album est corpus: Omne animal praeter corvum est album, ergo Omne animal praeter corvum est corpus. Nec ille, Omne ridens est homo: Socrates incipit esse ridens: ergo Socrates incipit esse ho­mo. Nec talis; Omne sentiens est animal: Asinus desinit esse senti­ens: ergo Asinus definit esse animal; & omnes alii habentes consimi­lem defectum non valent.

Alia regula est, quod quandocunque in minori propositione denota­tur praedicatum dici de subjecto, cum aliquo modo determinante com­positionem non expresso in majore, qui modus positus vel non positus variat propositionem quantum ad veritatem vel falsitatem, talis dis­cursus non regulatur per dici de omni, vel de nullo: modi autem tales sunt hujusmodi, necessario, contingenter, per se, velociter, bene, male, & hujusmodi. Nam haec est vera, Homo est albus, & haec falsa, Homo necessario est albus: similiter haec est vera, Homo est albus, & haec falsa, Homo per se est albus; & ita de multis aliis. Et ratio regulae est, quia per propositionem universalem majorem non denotatur, nisi quod de quocunque dicitur subjectum, de eodem [Page 241] dicitur praedicatum, vel removetur; & non denotatur, quod de quo­cunque dicitur subjectum cum aliquo modo, vel adverbio determi­nante compositionem, quod de eodem dicitur praedicatum cum eodem modo vel adverbio; & ideo accipere in Minore aliquod tale adverbi­um non est regulare talem syllogismum per dici de omni, vel de nullo. Et ita tales syllogismi non valent, Omnis homo est albus: Socrates necessario est homo: ergo Socrates necessario est albus. Nec tales, Om­nis creans est Deus: Quaelibet persona divina contingenter est creans: ergo Quaelibet persona divina contingenter est Deus. Similiter, Om­ne currens est homo: Socrates est velociter currens: ergo Socrates velociter est homo. Et est diligenter animadvertendum, an in Mi­nore accipiatur aliquis terminus includens aequivalenter talem determi­nationem adverbialem, vel aequivalentem, quamvis non exprimatur; quia si sic, non erit syllogismus regulatus per dici de omni, vel dici de nullo.

Alia regula est, quod quandocunque per majo [...]em non denotatur prae­dicatum vere affirmari, vel vere negari de pronomine demonstrante quodcunque quod est realiter idem cum significato per subjectum; tunc accipiendo sub aliquid tale, non erit syllogismus regulatus per dici de omni, vel de nullo. Et ideo talis discursus non regulatur per dici de omni, Omnis essentia divina est communis tribus personis: Pater est essentia divina: ergo Pater est communis tribus personis; quia per istam, Omnis essentia divina est communis tribus personis, non denotatur, quod quaelibet res quae est realiter essentia divina sit com­munis tribus personis: sed praecise denotatur, quod quicquid est reali­ter & formaliter divina essentia est commune tribus personis; & ideo accipiendo sub essentia, patrem, nisi accipiatur sub essentia sic, Pater est realiter & formaliter essentia, non arguitur per dici de omni: Sicut est hic, Omnis homo currit: Album est homo: ergo Album currit. Nam per illam, Omnis homo currit, denotatur, quod quicunque est homo realiter, quod ille currat, & ideo accipiendo sub Album est homo, sequitur quod album currit. Sic autem non fit per istam, Omnis essentia divina est communis tribus personis; quia non denotatur, quod quicquid est essentia divina, quod sit commune tribus personis; hoc enim falsum esset. Et ita patet satis evidenter, suppo­sito quod essentia divina unica & simplicissima sit tres personae▪ & ta­men quod una non sit alia, quod ille syllogismus non regulatur per dici de omni: videlicet, Omnis essentia divina est communis tribus per­sonis: Pater est essentia divina: ergo Pater est communis tribus perso­nis. Et tamen ille regulatur per dici de omni, Omnis homo currit, Album est homo, ergo Album currit.

Est autem sciendum, quod quamvis, propter rationem dictam, nul­lus discursus, ubi persona accipitur sub essentia vel è converso, regul [...] ­tur per dici de omni, vel dici de nullo: tamen multi tales valent & tenent; & multi non valent. Quando autem talis discursus valet, & [Page 242] quando non, non potest sciri; nisi quando in Scriptura Sacra, vel ex de­claratione Ecclesiae, vel ex eis mediante syllogismo evidente, habetur quod praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Sicut oportet credere, quod Omais essentia divina est Pater, & quod Filius est essentia di­vina; & tamen haec est falsa, Filius est Pater: & ideo iste discursus non valet, Omais essentia est Pater: Filius est essentia: ergo Filius est Pater. Sed sic non est de isto discursu, Omais essentia divina est scita à philosophis esse immortalis: Pater est essentia divina: ergo Pater scitur à philosophis esse immortalis; non enim habentur prae­missae in Sacra Scriptura, vel ex declaratione Ecclesiae, cum opposito conclusionis; nec illa consequentia sequitur ex illis evidenter. Ideo talis discursus est concedendus, nisi possit inveniri in Sacra Theologia, vel ex declaratione Ecclesiae, vel ex iis quae evidenter sequuntur ex tali­bus, quod praemissae sint verae cum opposito conclusionis: & ideo talis discursus in creaturis nunquam debet negari; quia inter creaturas im­possibile est, quod una res numero simplex & singularis, sit reali­ter plures res distinctae.

Alia regula est, Quando in minori propositione ponitur aliquis mo­dus, qui denotatur comperere toti propositioni, si in majore hoc non denotetur, non semper talis discursus regulabitur per dici de omni, vel dici de nallo; sed quia hoc tangit syllogismos ex modalibus, ideo de hoc ad praesens supersedeo.

Alia regula est, quod nullus terminus in praemissis, vel in conclu­sione sumatur aequivoce; si enim aliquis terminus, sive in praemissis, sive in conclusione sumatur aequivoce, non poterit regulari discursus per dici de omni, vel per dici de nullo: & ideo talis syllogismus, Om­nis canis currit, Coel [...]ste sydus est canis, ergo Sydus coeleste currit, non regulatur per dici de omni, si ly canis sumatur aequivoce. Nam per illam propositionem, Omnis canis currit, quando canis supponit pro animale latrabili, non denotatur, nisi quod de quocunque dicitur hoc subjectum canis quando supponit pro animali latrabili, quod de eodem dicitur praedicatum, & non plus; & ideo accipere postea, quod sydus coeleste est canis, accipiendo pro sydere coelesti, non est argue­re per dici de omni: & sicut est de isto, ita est de aliis.

Alia regula est, quod nullum syncategorema, nisi forte signum universale vel particulare, additum subjecto, addatur vel auferatur in minore vel conclusione praeter illa quae sunt in majore. Et si aliquod tale syncategorema ponitur in majore, si in illa sit determinatio praedi­cati, oportet quod in illa propositione in qua debet poni sit determi­natio praedicati: si autem sit in illa determinatio compositionis debet etiam esse in alia determinatio compositionis, quia aliter non regulatur per dici de omni, & dici de nullo. Et ideo tales syllogismi non valent, Omnis homo est tantum animal, Socrates est homo, ergo Tantum Socra­ates est animal; & multi tales deficiunt propter aliquem defectum [...]actorum.

CAP. VI. Quomodo praemissae primae figurae possunt concludere plures conclusiones.

SCiendum est etiam, circa syllogismos per dici de omni regulatos vel de nullo, quod cum quatuor sunt modi; quorum Primus est ex duabus universalibus affirmativis inferentibus universalem affirma­tivam per dici de omni; Secundus est ex majori universali negativa, & minori universali affirmativa inferentibus universalem negativam per dici de nullo; Tertius est ex majori universali affirmativa, & minori particulari affirmativa inferentibus particularem affirmativam; Quartus est ex majori universali negativa, & minori particulari affirmativa in­ferentibus particularem negativam: Istae conclusiones praenominatae sunt primo sequentes ex praemissis; mediate tamen, & secundario se­quuntur aliae conclusiones. Nam in primo modo praeter universalem conclusionem sequentem sequitur conclusio particularis, & conversa conclusionis universalis: & ita tres conclusiones sequuntur in primo modo, & ultima conclusio ponitur sequi in illo modo qui dicitur Bara­lipto [...].

Ex praemissis autem dispositis in Secundo Modo sequuntur quatuor con­clusiones. Prima, universalis negativa, in qua negatur major extre­mitas de minore. Secunda, conversa illius universalis, & tunc habetur ille modus qui dicitur Celantes. Tertia est particularis subalternata primae universalis. Quarta est particularis & negativa de terminis transpositis, quae est subalterna secunda conclusionis universalis.

Ex praemissis vero in Tertio Modo sequuntur duae conclusiones, scilicet particularis directa, & secundario conversa illius, & tunc habetur ille modus qui dicitur Dabitis.

Ex praemissis in Quarto Modo non sequitur, nisi una conclusio, & hoc, quia particularis negativa non convertitur: sed illa eadem conclusio particularis negativa sequitur ex universali affirmativa de terminis trans­positis ipsius minoris, & universali negativa conversa majoris ipsius, propositionibus transpositis concludentibus conclusionem indirectam. Similiter ex conversa majoris & minoris, transpositis praemissis & in­directe concludentibus; & tunc habentur illi duo modi Fapesmo & Fri­sesmorum.

Omnia autem praedicta probantur per istas regulas quae semper sunt verae. Quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecede [...]s: Quicquid sequitur ad consequens cum addita propositione, sequitur ad a [...]tecedens cum eadem propositione. Tales autem modi non possunt accipi penes aliquos modos per transpositionem propositionum. Nam [Page 244] affirmativi non possunt reduci per conversionem in modos affirmativos; propter hoc, quod nec universalis affirmativa, nec universalis negativa potest converti in universalem affirmativam. Et eadem ratio est, quare penes modum universalem non potest sumi talis modus concludens in­directe per transpositionem propositionum de terminis transpositis.

CAP. VII. Solvit multa argumenta quae videntur esse contra prae­dicta.

PEr praedicta possunt solvi multa argumenta quae videntur esse contra praedicta, & sunt talia. Non videtur, quod iste syllogismus sit bonus, Omne animal si est sensibile est corpus animatū: Lapis est animal si est sensibile: ergo Lapis est corpus animatū. Nec iste, Omnis homo, vel asinus est rationalis: Iste asinus est homo, vel asinus: ergo Iste asinus est rationalis: & alii tales non videntur valere. Et est di­cendum breviter, quod major utriusque syllogismi est distinguenda se­cundum compositionem & divisionem, vel secundum amphibologiam; sicut in tractatu sequenti est declarandum. Unde major primi syllo­gismi est distinguenda, eo quod potest esse conditionalis; & tunc est vera, sed discursus non valet, quia major non est categorica: si sit de conditionato subjecto; tunc major est falsa, & syllogismus est bonus, & regulatur per dici de omni.

Consimiliter est dicendum de secundo discursu; quia si major sit dis­junctiva, tunc major est vera, sed discursus non valet, eo quod major non est categorica: si sit de disjuncto subjecto, tunc major est falsa; denotatur enim quod omne illud de quo dicitur hoc totum disjunctum, homo vel asinus, quod sit rationale; quod est simpliciter falsum. Et sicut dictum de talibus, ita proportionabiliter dicendum est de proposi­tionibus, quae possunt esse de copulato extremo, vel temporali, vel de causali extremo.

Consimiliter est dicendum, quando subjectum est compositum ex duobus terminis mediante hoc toto, qui est, vel quod est; sicut si sic arguas, Omnis homo qui est albus, potest disgregare visum: Socrates est homo: ergo Socrates qui est albus, potest disgregare visum; si sit Socrates niger praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Nam si hoc totum sit distributum, Homo qui est albus; tunc syllogismus non valet, cum non reguletur per dici de omni, sicut manifeste patet: si autem homo tantum sit distributum, tunc aequivalet tali copulativae, Omnis homo est albus, & ille potest disgregare visum; & tunc ille syllogismus est bonus, quamvis non syllogismus categoricus, sed potest reduci ad syl­logismos categoricos.

CAP. VIII. Ostendit, quod major in prima figura etiam possit esse sin­gularis affirmativa, vel negativa.

SCiendum est etiam, quod sicut arguitur evidenter ponendo talem universalem affirmativam vel negativam, pro majori in prima figura: ita etiam sequitur evidenter, si major sit singularis affir­mativa, vel negativa. Bene enim sequitur, Socrates est albus: Omnis homo est Socrates: ergo Omnis homo est albus. Similiter bene se­quitur, Socrates non currit: Omnis homo est Socrates: ergo Nullus homo currit. Et ita sequitur, Socrates non currit: Aliquid album est Socrates: ergo Aliquod album non currit. Et ratio illorum est, quia quando propositio singularis est vera, si si [...] affirmativa, subjectum non potest dici de aliquo, nisi de quo dicatur praedicatum: Si sit negativa, non potest removeri ab aliquo, nisi ab eo removeatur praedicatum. Et ideo talis syllogismus est bonus, sicut ille qui regulatur per dici de omni, vel de nullo: & hoc, quia subjectum universalis supponit actualiter pro omnibus suis significatis; ita etiam subjectum singulare supponit pro omni suo significato, cum non habeat nisi unum; & regulae quae dictae sunt prius, quando major est universalis, sunt etiam servandae quando major est singularis. Et propter hoc talis discursus non valet, So­crates est animal: Tantum homo est Socrates: ergo Tantum homo est animal. Pater distinguitur à filio: Essentia est Pater: ergo Essentia distinguitur à filio: & hoc, quia per illam, Pater distinguitur à filio, non denotatur quod omne illud quod est pater distinguitur à filio. Et sicut est de istis: ita est de aliis proportionabiliter, sicut est declaratum ibidem.

Ultimo dicendum est, quod ea quae dicta sunt in istis capitulis de uniformi syllogizatione ex propositionibus de inesse, & de praesenti, sunt intelligenda, quando omnes propositiones sunt in recto, non in ob­liquo. Nam illae quae sunt in obliquo specialem habent difficultatem, de quibus dicendum est in sequenti capitulo.

CAP. IX. Est de syllogismis ex obliquis in prima figurae.

CIrca syllogismum de obliquis est sciendum, qued quando major est de obliquo & minor de recto, semper sequitur conclusio de ob­liquo, & regulatur per dici de omni vel de nullo: dummodo ob­liquitas cadat à parte ejusdem extremi in conclusione, à parte cujus cadit in majore; ita quod si subjectum majoris sit terminus obliquus, oportet quod subjectum conclusionis sit terminus obliquus. Unde omnes tales syllogismi regulantur per dici de omni, vel dici de nullo; Omnem hominem videt asinus: Socrates est homo: ergo Socratem videt asinus. Cujuslibet hominis est asinus: Socrates est homo: ergo Socratis est asinus. Omnis homo videt asinum: Socrates est homo: ergo Socrates videt asinum. Nullum asinum videt homo: Brunellus est asinus: ergo Brunellum non videt homo. Nullus homo est asini: Socrates est homo: ergo Socrates non est asini.

Sciendum est etiam, quod variis modis esse potest terminus obliquus in syllogismo; quia aliquando utraque praemissarum est de obliquo: & aliquando altera tantum. Similiter aliquando utriusque subjectum est terminus obliquus; aliquando praedicatum utriusque: aliquando sub­jectum unius est terminus obliquus; aliquando praedicatum alterius. Et aliis modis possunt fieri combinationes, quas longum foret enar­rare.

Hoc tamen sciendum est, quod praeter praedictos modos regulatos per dici de omni, vel de nullo, in quatuor casibus est bonus discursus, & ubi aliqua praemissarum est de obliquo; & non in aliis.

Primus est, quando major est universalis negativa, cujus subjectum est terminus obliquus, & minor est affirmativa habens terminum prae­dicatum obliquum; & tunc sequitur conclusio de recto, & non de ob­liquo. Bene enim sequitur, Nullum hominem videt asinus: Omne risibile videt hominem: ergo Nullum risibile est asinus. Similiter bene sequitur, Nullius hominis est asinus: Omne risibile est hominis: ergo Nullum risibile est asinus; quia impossibile est quod conclusio sit falsa, si praemissae sunt verae. Sed talis modus arguendi ex affirmativis non valet; non enim sequitur, Omnem hominem videt asinus: Omnis equus videt hominem: ergo Omnis equus est asinus.

Secundus casus est, quando major est universalis negativa habens praedicatum obliquum, & minor est affirmativa habens subjectum obli­quum, tunc sequitur conclusio de recto. Bene enim sequitur, Nullus asinus videt hominem: Omne risibile videt asinus: ergo Nullum risi­bile est homo. Sed si praemissae sunt affirmativae, non sequitur conclusio; [Page 247] non enim sequitur, Omnis homo videt asinum, Omnem equum videt homo, ergo Omnis equus est asinus.

Tertius casus est, quando major est universalis affirmativa de recto, & minor est affirmativa habens subjectum obliquum, tunc sequitur conclusio habens subjectum obliquum. Sicut bene sequitur, Omnis asinus currit, Socratis est asinus, ergo Socratis est currens. Bene etiam sequitur, Omnis homo est animal, Socratem videt homo, ergo Socratem videt animal. Sed si major sit negativa non sequitur; non enim sequitur, Nullus equus est asinus, Cujuslibet hominis est equus, ergo Nullius hominis est asinus.

Quartus casus est, quando major est affirmativa de recto, & minor habens praedicatum obliquum, et tunc sequitur conclusio habens prae­dicatum obliquum. Nam sequitur, Omnis homo est animal: Asinus est hominis: ergo Asinus est animalis. Similiter bene sequitur, Omnis homo currit: Socrates videt hominem: ergo Socrates videt curren­tem. Sed si major sit negativa non sequitur; non enim sequitur, Nul­lum risibile est asinus: Omnis homo videt risibile: ergo Nullus homo videt asinum. In aliis casibus non tenet processus, quando aliqua prae­missarum est de obliquo; sed semper servandae sunt regulae positae in prioribus capitulis: propter quod talis discursus non valet, Omnis homo videt asinum: Tantum risibile est homo: ergo Tantum risibile videt asi­num. Omnis homo est asinus: Omne album praeter Socratem est homo: ergo Omne album praeter Socratem est asinus; et hujusmodi: sive argua­tur ex terminis praecise importantibus res creatas, sive increatas.

CAP. X. De syllogismis secundae figurae ex rectis.

POst praedicta videndum est, quomodo talis syllogismus in secunda figura habet fieri ex popositionibus de recto.

Est primo sciendum, quod semper in secunda figura altera prae­missarum debet esse negativa, nisi in duobus casibus de quibus dicetur inferius. Cujus ratio est, nam secunda figura est quando medius ter­minus praedicatur in utraque; sed nunc est ita, quod superius praedica­tur universaliter de quolibet inferiori, ubi tamen unum inferius uni­versaliter negatur de reliquo: ergo per tale medium quod praedicatur de utroque, nunquam potest concludi unum extremum affirmari de re­liquo, ergo per talem discursum praecise potest concludi unum extremum negari de reliquo; & per consequens oportet quod altera praemissarum sit negativa, cum ex affirmativis nunquam sequatur syllogistice conclu­sio negativa.

Secundo sciendum est, quod in secunda figura oportet quod major [Page 248] sit universalis; nam si major esset particularis, sive affimativa sive negativa, posset medium primo affirmari particulariter vel negari de superiore: & postea universaliter negari vel affirmari de inferiori ad illud superius; & tunc non sequitur illud superius universaliter nec par­ticulariter negari ab inferiori. Verbi gratia, cum hoc quod animal particulariter affirmatur de substantia, & universaliter negatur à lapi­de; non sequitur quod substantia universaliter vel particulariter nega­tur à lapide. Non enim sequitur, Aliqua substantia est animal: Nullus lapis est animal: ergo Aliquis lapis non est substantia. Si­militer ex hoc. quod animal particulariter negatur à substantia, & universaliter affirmatur ab homine, non sequitur, quod substantia ne­gatur particulariter de homine. Non enim sequitur, Aliqua substan­tia non est animal: Omnis homo est animal: ergo Aliquis homo non est substantia. Et ideo, causa, quare major in secunda figura non po­test esse particularis, est; quia unum inferius puta A, potest particulari­ter negari à suo superiori, puta à B; & illud praedicatum inferius, sci­licet A, potest universaliter negari à C, quod est inferius ad B, & universaliter affirmari de D, quod est etiam inferius ad B: & tamen il­lud superius, scilicet B, à nullo suo inferiori vere negatur, nec uni­versaliter, nec particulariter. Sicut animal particulariter negatur à substantia; & universaliter negatur à lapide; & universaliter praedi­dicatur de homine: & tamen substantia praedicatur de omnibus istis universaliter.

Ex istis duobus etiam sequitur, quod in secunda figura non sunt nisi quatuor modi combinationum utilium directe concludentium.

Nam si utraque praemissarum sit negativa, possunt fieri quatuor combinationes per universale & particulare, sed quaelibet erit inutilis; quia semper alteram praemissarum oportet esse affirmativam.

Si etiam utraque sit affirmativa, possunt fieri quatuor combinatio­nes per universale & particulare, sed quaelibet erit inutilis; quia dictum est, quod in secunda figura oportet alteram praemissarum esse negati­vam, & ita habemus quatuor combinationes inutiles.

Si autem una sit affirmativa, & alia negativa; aut ergo major est affirmativa, & minor negativa: aut è converso. Si primo modo, possunt fieri quatuor combinationes per particulare & universale; quia aut utraque est universalis; & tunc habetur secundus modus utilis, sci­licet Camestres, in quo major est universalis affirmativa, & minor universalis negativa: Aut utraque est particularis; & tunc est combinatio inutilis, quia dictum est quod semper major debet esse universalis: Aut major est universalis affirmativa, & minor particularis negativa; & tunc est quartus modus scilicet Baroco: Aut major est particularis, & minor universalis; & tunc est combinatio inutilis, quia dictum est quod major debet esse universalis. Si autem sit è converso; scilicet quod major est ne­gativa, & minor affirmativa, adhuc possunt fieri quatuor combinationes [Page 249] per particulare & universale: quia aut utraque est universalis; & sic habetur primus modus secundae figurae, in quo major est universalis negativa, & minor universalis affirmativa, scilicet Cesare: aut utra­que est particularis; & tunc est combinatio inutilis propter causam saepi­us dictam: aut major est universalis, & minor particularis; & sic est tertius modus, scilicet Festino: aut major est particularis, & minor universalis; & sic est combinatio inutilis propter causam saepius dictam.

Sic ergo patet, quod, cum non possintfieri nisi sexdecim combinatio­nes per istas quatuor differentias, universale, particulare, negati­vum, affirmativum, duodecim sunt inutiles, & quatuor utiles; quo­rum exempla sunt ista. Nullus lapis est animal: Omnis homo est ani­mal: ergo Nullus homo est lapis. Omnis homo est rationalis: Nullus asinus est rationalis: ergo Nullus asinus est homo. Nullus homo est lapis: Quaedam substantia est lapis: ergo Quaedam substantia non est homo. Omnis homo est animal: Quaedam substantia non est ani­mal: ergo Quaedam substantia non est homo.

Exempla combinationum inutilium sunt ista. Omnis homo est ani­mal: Omnis asiaus est animal: ergo Omnis asinus est homo; et hoc exemplum sufficit ad probandum, quod ex omnibus affirmativis, qua­litercunque combinantur per universale et per particulare, non contin­git arguere in secunda figura: ex quo, cum ambabus universalibus affirmativis stat universalis negativa; et cum eisdem particularibus stat negativa de eisdem terminis. Pro ambabus negativis sit illud exemplum; Nullum animal est albedo, Nullus homo est albedo, & stat cum hoc, quod Omnis homo est animal; et sic habemus octo combinationes in­utiles. Pro aliis quatuor sunt ista exempla; Quaedam substantia non est animal, Omnis homo est animal, et stat quod Omnis homo est sub­stantia. Quoddam animal est substantia, Nullus lapis est animal, et stat quod Omnis lapis est substantia. Et ista exempla sufficiant ad pro­bandum quod alii duo modi, quorum uterque est ex una particulari af­firmativa et particulari negativa, non valent.

Et ideo sciendum est, quod quatuor praedicti modi ita tenent in ter­minis accidentalibus, sicut in terminis substantialibus. Nam nihil penitus refert ad bonitatem syllogismi, an termini sint substantiales, an accidentales: et ideo commutatio unius praedicamenti in aliud; vel quale quid, in hoc aliquid; vel è converso: non facit fallaciam figu­rae dictionis, nec accidentis, in praedictis, dummodo aliae circumst n­tiae debitae observentur. Et ideo in talibus nulla est fallacia. Om­nis essentia divina intelligitur à me: Nulla sapientia divina in­telligitur à me: ergo Nulla sapientia divina est essentia divina. Om­nis intellectus divinus est principium producendi Filium: Nulla vo­luntas divina est principium producendi Filium: ergo Nulla voluntas di­vina est intellectus divinus. Omnis voluntas divina est principium pro­ducendi Spiritum Sanctum: Nullum velle divinum est principium pro­ducendi [Page 250] Spiritum Sanctum: ergo Nullum velle divinum est voluntas divina. Nullum veniens cognoscitur à me: Choriscus cognoscitur à me: ergo Choriscus non est veniens. Nulla differentia individualis est re­aliter communicabilis: Omnis natura specifica est realiter communi­cabilis: ergo Nulla natura specifica est realiter differentia individua­lis.

Veruntamen, si aliquis terminorum positorum in praedictis syllogismis, vel in aliquo eorum, includit aequivalenter aliquod syacategorema, quo expresso syllogismus non tenet, quia non convenienter ordinatur in modo, & in figura; tunc talis syllogismus non valet: Sed hoc posset ita contingere in terminis substantialibus, sicut in accidentalibus. Unde sic arguendo, Omnis homo est risibilis: Nulla humanitas est risibilis: ergo Nulla humanitas est homo, non valet, si ly humanitas includat aequivalenter hoe syncategorema, per se primo modo. Et talis defectus posset hic assignari, Nullus homo est animal: Omne risi­bile est animal: ergo Nullum risibile est homo, per alicujus deter­minati syncategorematis inclusionem.

Ideo dicendum est, quod sicut in prima figura, quando praemissae sunt dispositae in modo & in figura, non potest aliquis defectus plus assignari, si omnes termini sint degenere accidentis, vel unus de genere substantiae & alius de genere accidentis; quam si essent omnes de genere sub­stantiae, vel omnes de aliquo alio praedicamento: ita in secunda figura non plus peccat discursus, quando fit in terminis accidentalibus praecise, vel ex uno termino substantiali & aliis accidentalibus, sive è converso; quam si fieret in omnibus terminis substantialibus: & ideo ubicunque servatur talis modus arguendi est bonus syllogismus; nisi impediatur per aequivocationem, vel amphibologiam, vel compositionem & divisio­nem, vel per accentum; vel per hoc, Quod aliquis terminus est im­portans aliquam rem quae est plures res, cujusmodi est essentia divina; vel per aliquem talem defectum, quae ita potest inveniri in terminis substantialibus, sicut accidentalibus; & è converso. Et ideo Philo­sophus in lib. priorum, ad probandum aliquos modos combinationum inutilium, non tantum instat per terminos substantiales, sed etiam per terminos accidentales: sicut per hujusmodi, albū, nigrū, corpus, cur­reas, movens, animal; & hujusmodi. Et ideo omnes syllogismi aeque valeant in terminis accidentalibus, sicut substantialibus. Unde errant qui volunt semper assignare fallaciam accidentis, quando aliquid primo attribuitur rei subjectae, & postea accidenti; sic enim esset hic fallacia accidentis, Omnis homo est animal: Aliquod albū est homo: ergo Ali­quod albū est animal: & hic, Nullus homo est albus: Omne calidū est albū: ergo Nullū calidū est homo; quod nullus diceret, nisi qui ignoraret modum argumentandi.

Sciendum est etiam, quod illae regulae, quae dictae sunt prius circa primam figuram, sunt etiam servandae circa secundum; & ideo tot [Page 251] modis potest fallere discursus in secunda figura, & propter eosdem de­sectus propter quos in prima. Unde sicut ex praemissis in prima figura aliquando sequuntur plures conclusiones, & propter hoc ponuntur aliquī modi concludentes indirecte: ita est etiam in secunda figura. Unde ex praemissis syllogismorum universalium sequuntur quatuor conclusio­nes; scilicet duae directae, Universalis negativa, & sua subalterna: & duae indirectae; scilicet Conversa primae conclusionis universalis, & sub­alterna ejusdem. Ex praemissis autem syllogismorum particularium, sequitur una sola conclusio, scilicet Particularis negativa; quia illa non est convertibilis, nec simpliciter, nec per accidens. Sed ex praemissis transpositis terminis non sequitur aliqua conclusio in secunda figura; quia tunc praemissae essent in tertia figura dispositae.

CAP. XI. De reductione syllogismorum secundae figurae in syllogis­mos primae.

NOtandum est, quod syllogismi in secunda figura non sunt ex se apparentes, sed habent reduci ad syllogismos primae figurae; & hoc per conversionem, vel per impossibile. Per conversionem autem reducuntur tantum Tres Primi Modi.

Unde Primus modus reducitur per solam conversionem majoris; quia conversa majore fit syllogismus insprima sigura: sicut de se patet. Et patet talis modus arguendi per conversionem, per istam regulam, Quic­quid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens ejusdem.

Secundus modus reducitur per conversionem minoris propositionis, & transpositionem propositionum, & conversionem conclusionis.

Tertius modus reducitur per solam conversionem majoris.

Sed Quartus modus non potest reduci per conversionem: quia si sua major converteretur, praemissae disponerentur in prima figura; sed major esset particularis, & ita non disponeretur in modo; minor autem non potest converti cum sit particularis negativa, quae non potest converti. Sed ille quartus modus, sicut quilibet alius, reducitur per impossibile. Unde ille quartus modus reducitur ad primum modum primae figurae, arguendo ex contradictorio conclusionis & majore, inferendo contra­dictorium minoris. Ut si siat talis syllogismus in quarto modo secundae figurae, Omnis homo est animal: Quadam substantia non est animal: ergo Quaedam substantia non est homo, accipiatur contradictoria illius conclusionis, Quaedam substantia non est homo, quae est ista, Omnis substantia est homo: Et arguitur sic, Omnis homo est animal: Omnis substantia est homo: ergo Omnis substantia est animal, quae est con­tradictoria primae minoris. Et tenet omnis reductio per impossibile per [Page 252] istam regulam: Oppositū consequentis non stat cum antecedente: igitur consequentia est bona. Unde si talis syllogismus non valeret, tunc op-Positum conclusionis staret cum praemissis; sed hoc est falsum, quia tunc oporterer praemissas esse veras, & tamen oppositum conclusionis esset simul verum; & per consequens oppositum conclusionis, & una praemissarum, non inferret oppositum alterius praemissae, quia op­positum staret. Et ita universaliter, quando ex opposito conclusionis cum altera praemissarum infertur oppositum alterius praemissae, semper discursus bonus est, per hanc regulam: Oppositum consequentis non stat cum antecedente: ergo Consequentia est bona.

Similiter Primus modus secundae figurae reducitur in secundum mo­dum primae figurae, arguendo ex contraria conclusionis quae est univer­salis affirmativa, ponendo eam loco minoris, & majore negativa; infe­rendo contrariam minoris, quae est universalis negativa.

Secundus modus reducitur in primum modum primae figurae, ar­guendo ex eadem majore qua prius, & contraria conclusionis, quae est universalis affirmativa inferendo contrariam minotis.

Tertius modus reducitur in secundum modum primae figurae, ar­guendo ex eadem majore & contradictoria conclusionis, inferendo con­tradictoriam minoris. Sic ergo omnes syllogismi secundae figurae re­ducentur in syllogismos primae figurae: scilicet in duos primos modos, arguendo semper ex majore qua prius, & ex contraria vel contradictoria conclusionis, inferendo contrariam vel contradictoriam minoris, virtute illius regulae, Oppositum consequentis non stat cum antecedente; ergo prima consequentia bona. Unde sciendum est, quod nunquam valet syllogismus in secunda figura, nisi possit reduci in syllogismum primae figurae vel per conversionem, vel per impossibile: & propter hoc dictum est prius, quod omnis syllogismus regulatur per dici de omni, vel de nullo; mediate, vel immediate.

CAP. XII. De syllogismis secundae figurae ex obliquis.

EX istis dictis etiam patet, quando syllogismus ex obliquis valet in secunda figura.

Primo, quia si utraque praemissarum sit de obliquo à parte sub­jecti, sequitur conclusio in recto: sic dicendo, Nullum equum videt asinus: Omnem hominem videt asinus: ergo Nullus homo est equus. Similiter sequitur, Cujuslibet hominis est asinus: Nullius risibilis est asinus: ergo Nullum risibile est homo. Similiter si utraque praemissarum haberet praedicatum obliquum, sequitur conclusio de recto: sic, Nullus asinus est hominis: Omnis bos est hominis: ergo Nullus bos est asinus. [Page 253] Similiter si major affirmativa sit in recto, & minor habens subjectum obliquum, sequitur conclusio habens subjectum obliquum: sic, Omnis asinus est animal: Nullius hominis est animal: ergo Nullius hominis est asinus. Similiter si major sit de recto, & minor negativa habens praedicatum obliquum, sequitur conclusio habens praedicatum obliquum; sicut, Omnis homo est animal: Nullus asinus est animalis: ergo Nullus asinus est hominis. Similiter si major sit negativa habens praedicatum obliquum, & minor de recto, sequitur conclusio habens subjectum ob­liquum. Unde bene sequitur; Nullus homo videt asiaū: Omne risibile est asinus: ergo Nullū risibile videt homo.

In aliis casibus non sequitur conclusio. Praedicta patere possunt con­vertendo propositiones, & reducendo in primam figuram, vel arguendo ex opposito.

CAP. XIII. Ostendit in quibus casibus contingit syllogizare ex ambabus affirmativis in secunda figura.

QUamvis dictum sit superius, quod ex affirmativis non contingit ar­guere in secunda figura: tamen ab ilia regula generali, sunt Duo casus excipiendi.

Primus, si medius terminus sit terminus discretus: tunc enim ex duabus affirmativis contingit inferre conclusionem affirmativam. Sicut bene sequitur, Omnis homo est Socrates: Plato est Socrates: ergo Plato est homo. Et potest talis syllogismus regulari; quia conversis pro­positionibus erit syllogismus expositorius in tertia figura.

Secundus casus est, quando medius terminus sumitur cum signo uni­versali: tunc semper contingit inferre conclusionem affirmativam, in qua major extremitas praedicatur de minori. Bene enim sequitur, Omnis homo est omne risibile: Socrates est omne risibile: ergo So­crates est homo. Iste autem discursus probatur per hoc, quod semper talis propositio Major convertitur in unam universalem affirmativam, quia conversione facta, patet quod discursus est in prima figura regulatus per dici de omni. Bene enim sequitur; Aliquis homo est omne animal: ergo Omne animal est homo. Et ideo talis discursus est bonus in se­cunda figura; Omne musicū est omnis homo: Socrates est omnis homo, vel homo: ergo Socrates est musicus. Nam conversa illa majore, Omne musicū est omnis homo, in illam, Omnis homo est musicus, syl­logismus regulabitur per dici de omni in prima figura; sic arguendo, Omnis homo est musicus: Socrates est homo: ergo Socrates est musi­cus.

Et est sciendum, quod in duobus praedictis casibus non solum con­tingit [Page 254] arguere ex universalibus affirmativis; sed etiam contingit arguer [...] ex omnibus affirmativis particularibus: & eodem modo probantur tales syllogismi ex particularibus sicut ex universalibus. Et ideo tales re­gulae generales, Ex particularibus nihil sequitur: Oportet alterā praemissarū in secunda figura esse negativā, intelligendae sunt, quod non semper contingit arguere ex particularibus, nec semper ex affirma­tivis; tamen in praedictis casibus contingit arguere tam ex particula­ribus, quam ex affirmativis. Et tenet talis discursus non gratia ma­teriae; sed gratia formae: quia in omni materia, observato quod me­dius terminus sit terminius discretus, vel sumptus cum signo universali in majori, discursus est bonus.

CAP. XIV. De syllogismis tertiae figurae ex rectis.

POst haec videndum est, quomodo in tertia figura fit syllogismus.

Est autem Primo sciendum, quod in tertia figura nunquam potest concludi conclusio universalis. Quod enim universalis affirma­tiva non possit concludi in tertia figura, patet: nam duo superiora or­dinata secundum superius possunt universaliter praedicari de eodem con­tento; ergo ex hoc, quod aliqua praedicantur universaliter de eodem contento, non potest haberi quod unum praedicatur universaliter de re­liquo. Quod etiam universalis negativa non potest concludi, patet: nam de eodem subjecto potest unum ordinatorum secundum superius & inferius universaliter negari, & reliquum universaliter affirmari; ficut de animali universaliter negatur lapis, & universaliter affirmatur substantia, & tamen lapis & substantia se habent secundum superius, & inferius: ergo ex talibus praemissis nunquam potest concludi unum ex­tremum universaliter negari à reliquo.

Secundo sciendum est, quod in tertia figura semper minor debet esse affirmativa, ita quod nullo modo potest esse negativa: & ratio est ista, quia de eodem potest aliquod superius praedicari universaliter, & postea inferius removeri universaliter; & tamen ex hoc non potest concludi superius removeri ab inferiori, nec universaliter, nec particulariter. Unde animal praedicatur de homine universaliter, & asinus removetur universaliter ab homine: & tamen animal non negatur ab homine, nec universaliter, nec particulariter.

Ex praedictis, & etiam duobus principiis convenientibus omni syllo­gismo, quorum unum est, Quod semper altera praemissarum debet esse universalis, vel singularis: & aliud, Quod semper altera praemissarum debet esse affirmativa; sequitur quod non sunt nisi sex modi utiles in tertia figura. Nam hic, sicut in aliis, per istas quatuor differentias [Page 255] universale, particulare, affirmativum, negativum, possunt tantum fieri sexdecim combinationes. Scilicet octo in quibus semper utraque praemis­sarum est negativa, vel utraque est particularis. Restant ergo aliae, Quia si utraque sit universalis, Aut utraque est affirmativa, & habetur primus: Aut major est negativa, & minor affirmativa; & habetur secundus modus: Aut è converso; & est tertius modus peccans contra principium proprium istius figurae. Si autem non utraque praemissarum sit universalis, sed altera; tunc aut major est universalis, & minor particularis: vel è converso. Si primo modo, aut major est affirmativa, & minor negativa; & non valet sicut patet: Aut è converso, & habe­tur sextus modus: Aut utraque praemissarum est affirmativa; & habetur quartus modus. Si autem major sit particularis, & minor universalis: Aut utraque est affirmativa; & est tertius modus: Aut major negati­va, & minor affirmativa; & est quintus modus: Aut major affirma­tiva, & minor negativa; & non valet, quia peccat contra principi­um istius figurae.

Exempla praedictorum possunt esse ista: Omnis homo est animal: Omnis homo est substantia, ergo Aliqua substantia est animal. Nul­lus homo est asinus: Omnis homo est animal: ergo Quoddam animal non est asinus. Quidam homo est animal: Omnis homo est sub­stantia: ergo Quaedam substantia est animal. Omnis homo est ani­mal: Quidam homo est risibilis: ergo Quoddam risibile est animal. Aliquis homo non est asinus: Omnis homo est animal: ergo Aliquod animal non est asinus. Nullus homo est asinus: Quidam homo est animal: ergo Quoddam animal non est asinus.

Sciendum est etiam, quod praedicti modi ita tenent in terminis ac­cidentalibus, sicut in terminis substantialibus. Unde tales syllogismi sunt boni: Nullus homo est ens per accidens: Aliquis homo est homo albus: ergo Aliquis homo albus non est ens per accidens. Nullus homo distinguitur secundum rationem ab homine: Aliquis homo est ho­mo albus: ergo Aliquis homo albus non distingitur secundum rationem ab homine. Nulla essentia divina distinguitur secundum rationem ab essentia divina: Essentia divina est sapientiaa divina: ergo Sapientia di­vina non distinguitur secundum rationem ab essentia divina. Omnis in­tellectus speculativus informatur habitu speculativo: Intellectus specu­lativus est intellectus practicus: ergo Intellectus practicus informatur habitu speculativo.

Veruntamen in quibusdam praedictis potest assignari fallacia aequivo­cationis: sed hoc non obstat, quin ibi teneatur forma syllogistica in terminis accidentalibus, sicut in terminis substantialibus; quia talis defectus, scilicet aequivocatio, non potest contingere, quando ter­mini sunt substantiales. Et ideo si de praedictis, vel aliquo consimili, in­veniatur in aliquo Authore, quod praemissae sunt verae, & conclusio falsa, Authoritates sunt glossandae; vel quod loquitur aequivoce, vel non [Page 256] de virtute sermonis. Unde quando arguitur sic, Nullus homo distin­guitur ratione ab homine: Homo est homo albus: ergo Homo albus non distinguitur ratione ab homine; conclusio potest distingui, eo quod ly homo potest supponere personaliter & significative, & tunc est discursus bonus, & conclusio vera: vel potest supponere materiali­ter, & simpliciter; & tunc syllogismus non valet, propter hoc, quod unus terminus aequivoce accipitur in una praemissarum, & conclusio­ne. Et sicut dictum est de isto; ita potest dici de multis aliis consi­militer.

Notandum est etiam, quod regulae datae de prima figura, & secun­da, sunt etiam servandae in tertia: & propter hoc iste discursus non valet; Omnis homo est animal: Tantum homo est risibilis: ergo Tan­tum risibile est animal; & ita est de aliis.

Notandum est etiam, quod sicut in prima figura aliqui modi conclu­dunt indirecte: ita etiam in tertia figura. Nam quilibet modus affir­mativus concludit duas conclusiones, scilicet unam directam, & suam contraversam: modi autem negativi concludunt tantum unam, quia parcularis negativa non convertitur.

Sciendum est etiam, quod omnes syllogismi tertiae figurae reducun­tur in primam figuram, vel per conversionem, vel per impossibile. Unde primus modus reducitur in tertium modum primae figurae per conversio­nem minoris. Secundus reducitur in quartum per conversionem mino­ris. Tertius reducitur in tertiū per conversionē majoris, & transpositionē, & conversionem conclusionis. Quartus reducitur per conversionē mino­ris. S [...]d Quintus non potest reduci per conversionem; quia non est in ea aliqua propositio convertibilis, nisi universalis affirmativa, quae non convertitur nisi in particularem: & tunc in syllogismo in prima fi­gura utraque praemissarum esset particularis, quod non est verum; & ideo ille modus reducitur praecise per impossibile: sicut omnes alii per impossibile reducuntur.

Unde sciendum, quod quilibet syllogismus factus in tertia figura re­ducitur in primam figuram arguendo ex opposito conclusionis & mi­nore, inferendo oppositum contradictorium majoris. Et tenet talis re­ductio per istam regulam: Oppositum conclusionis non stat cum antece­dente: ergo consequentia bona. Sciendum est tamen, quod si in quin­to modo major esset singularis, posset reduci per conversionem minoris. Veruntamen talis modus non plus deberet poni in illo quinto modo, quam in secundo; propter hoc, quod singularis non plus convenit cum particulari, quam cum universali; sed minus.

CAP. XV. De syllogismis ex obliquis tertiae figurae.

QUantum ad syllogismos ex obliquis in tertia figura est sciendum, quod in primo modo possunt fieri octo combinationes; quia, aut Utraque praemissarum est de obliquo: aut Altera. Si utraque, aut obliquitas est à parte subjecti in utraque: aut à parte praedicati in utraque: aut à parte subjecti in majore, & à parte praedicati in mi­nore: aut à parte praedicati in majore, & à parte subjecti in minore.

Si primo modo, syllogismus non valet; non enim sequitur, Cujus­libet hominis est asinus: Cujuslibet hominis est leo: ergo Leo est asinus, vel Leo est asini. Si secundo modo, non valet; quia non sequitur, Omnis asinus est Socratis: Omnis asinus est Platonis▪ ergo Plato est Socrates, vel Socratis; tamen si conclusio conclud [...]tur sic, Aliquid quod est Platonis est Socratis, consequentia est bona. S. tertio [...]odo, non sequitur; sicut non sequitur formaliter, O [...] [...] [...]i [...]t [...]s [...] [...]s: Omnis homo videt bo [...]ē: ergo Bovē videt a [...]nus, [...]l [...]st as [...].

Si altera praemissarum sit de obliquo, Aut major, Aut minor. Si major, aut habet praedicatum obliquum, & tunc bene tenet: sicu [...] sequitur, Omnis asinus est hominis: Omnis asinus est animal: ergo Aliquod animal est hominis. Aut habet subjectum obliquum, & v [...]et sicut bene sequitur, Cujuslibet hominis est asinus: Omnis homo est animal: ergo Alicujus animalis est asinus. Si autem minor sit de obliquo; Aut est de praedicato obliquo, & valet: sicut bene sequitur, Omnis asinus est animal: Omnis asinus est hominis: ergo Hominis est animal. Aut est de subjecto obliquo, & sequitur conclusio de praedicato obliquo: sicut bene sequitur, Omnis homo est animal: Aliquē hominē videt asinus: ergo Aliquis asinus videt animal.

Praedictae combinationes possunt fier [...] circa secundum Modum. Primo modo sequitur conclusio in recto; sicut Nullius hominis est asi­nus: Cujuslibet hominis est leo: ergo Aliquis leo non est asinus. Se­cundo etiam modo sequitur conclusio in recto; Nullus asinus est So­cratis: Omnis asinus est Platonis: ergo Plato non est Socrates. Sed Tertio modo non valet; non enim sequitur, Nullū hominē videt asinus: Omnis homo videt risibile: ergo Risibile non videt asinū. Si Quarto modo, non sequitur; sicut non sequitur, Nullus homo videt asinum: Omnē hominē videt rudibile: ergo Rudibile non videt asinū, vel non est asinus. Quinto modo tenet; nam sequitur, Nullus asinus est hominis: Omnis asinus est animal: ergo Aliquod animal non est hominis. Sexto modo tenet, sicut patet. Septimo modo non tenet; non enim valet, Nullus asinus est bos: Omnis asinus est hominis: ergo Alicujus [Page 258] hominis non est bos. Octavo modo non valet; non enim sequitur, Nullus homo est asinus: Alique hominē videt bos: ergo Aliquis bos non videt asinū. Per praedictum modum potest leviter sciri, quando syllogismus valet ex obliquis in aliis modis tertiae figurae; & quando non.

Ultimo pro tota ista parte de syllogismis, & pro sequentibus est sci­endum, quod nunquam refert ponere indefinitam pro particulari, vel è converso, quando termini supponunt personaliter & significative: quia si termini, tam particularis quam indefinitae, supponunt personaliter, ge­neraliter sine instantia particularis & indefinita convertuntur.

CAP. XVI. De syllogismis expositoriis.

PRaeter syllogismos praedictos sunt syllogismi expositorii, de quibus est nunc dicendum.

Unde sciendum est, quod syllogismus exposilorius est, qui est ex duabus praemissis singularibus dispositis in tertia figura, quae tamen pos­sunt inferre conclusionem tam particularem, quam singularem, sive in­definitam; sed non universalem: sicut nec duae universales in tertia figura possunt inferre universalem. Sed intelligendum est, quod ad pro­positionem singularem, quae debet esse in syllogismo expositorio, re­quiritur quod subjectum supponit pro aliquo, quod non est plures res quaecunque; nec est idem realiter cum aliquo quocunque, quod est plu­res res, sive respective, sive absolute & praecise pro uno tali. Si au­tem subjectum, sive sit pronomen demonstrativum, sive nomen pro­prium, sive pronomen demonstrativum sumptum cum aliquo termino addito, supponat pro aliquo, quod quamvis sit univocum & simplex & unum numero & singularissimum, tamen est plures res, non [...]tenet consequentia pro ratione syllogismi expositorii. Cujus ratio est, quia sicut quando terminus subjectus est communis non valet consequentia, arguendo ex particularibus, propter hoc quod terminus supponit pro di­versis, ita quod una propositio potest verificari pro uno, & alia pro alio: ita quando illud quod demonstratur est plures res, poterit una propositio verificari pro una illarum rerum, & alia pro alia; & per consequens non contingit inferre praedicatum primae propositionis de praedicato se­cundae. Unde sicut non sequitur, Homo est Socrates: homo est Plato: ergo Plato est Socrates: ita si haec humanitas una esset Socra­tes & Plato, & simul cum hoc, Socrates & Plato essent plures homines; non sequeretur, Haec humanitas est Socrates: Haec humanitas est Plato: ergo Plato est Socrates. Quia haec propositio, Haec humanitas est Plato, verificatur; quia Plato est Plato: & haec propositio Haec [Page 259] humanitas est Socrates, verificatur, quia Socrates est Socrates, propter hoc, quod haec humanitas est tam Socrates quam Plato. Ex isto patet, quare ille syllogismus non est expositorius; Haec essentia est Pater: Haec essentia est Filius: ergo Filius est Pater; quia scilicet haec essentia est plures personae distinctae. Similiter ille non est expositorius, Hic Pater est essentia: Hic Pater non est Filius: ergo Filius non est es­sentia; & hoc quia Pater est realiter essentia divina, quae est tres per­sonae distinctae realiter. Est tamen sciendum, quod aliquando talis modus arguendi tenet in illis terminis; quamvis non per virtutem syl­logismi expositorii, sed per aliam rationem de qua tactum est prius.

Est ergo dicendum, quod syllogismus expositorius est, quando ar­guitur ex duabus singularibus in tertia figura, quarum singularium sub­jectum supponit pro aliquo uno numero, quod non est plures res, nec est idem realiter cum aliquo quod est plures. Et quia in creaturis nulla una res numero est plures res realiter quaecunque, ideo generaliter quando arguitur ex propositionibus singularibus praedicto modo fit syl­logismus expositorius, hoc addito, quod minor sit affirmativa; quia si minor sit negativa non valet syllogismus. Sicut non sequitur, Socrates est animal: Socrates non est Plato: ergo Plato non est animal, propter eandem rationem propter quam dictum est, quod minor in tertia figura non potest esse negativa. Si minor sit affirmativa, sive major sit affir­mativa sive negativa, semper est bonus syllogismus.

Unde omnes tales syllogismi sunt boni, Socrates non est aggregatū per accidens: Socrates est homo albus: ergo Homo albus non est ag­gregatū per accidens; si termini supponant semper personaliter & significative. Similiter sequitur, Socrates non distinguitur à Socrate: Socrates est Socrates albus: ergo Socrates albus non distinguitur à Socrate. Choriscus cognoscitur à te: Choriscus est veniens: ergo Choriscus veniens cognoscitur à te. Socrates est alter à veniente: So­crates est veniens: ergo Veniens est alier à Socrate. Hoc est Socrates (demonstrando quoddam universale, ita tamen quod sit unum & non plura:) Hoc est asinus: ergo Asinus est Socrates. Et universaliter in talibus non potest assignari fallacia accidentis, sicut aliqui assignant, non plus quam hic; Socrates est homo: Socrates est animal: ergo Animal est homo; & ideo multum errant qui in talibus assignant fal­laciam accidentis, & destruunt omnem modum arguendi & omnem disputationem.

Notandum est hic, quod quamvis syllogismus expositorius fiat in tertia figura tantum: tamen arguendo in secunda figura ex duabus praemissis affirmativis in quibus ponitur terminus singularis, est bonus syllo­gismus: secundum quod dictum est. Sicut bene sequitur, Homo est So­crates: Animal est Socrates: ergo Animal est homo; & probatur iste syllogismus per conversionem majoris; sicut ista, Homo est Socrates, convertitur in istam, Socrates est homo. Nunc autem sequitur in [Page 260] prima figura, Socrates est hom [...]: Animal est Socrates: ergo [...] est [...] quia dictum est prius, quod in prima figura non refert an ma [...] s [...]t singularis, [...] universalis. Sed si altera praemissarum talium in [...]cund [...] figura sit negativa▪ discursus non valet; quia non sequitur, Aliquod animal non est Socrates: Homo est Socrates: ergo Aliquis homo non est animal.

N [...] potest aliquis illorum d [...]scursuum probari, sicut probatur primus. Non primus istorum, quia major cum sit particularis negativa non con­vertitur. Nec secundus potest probari, quia minor in prima figura non potest esse negativa. Sic ergo patet, quod aliquis discursus in secunda figura valet ex omnibus affirmativis; sed ille discursus non disponitur in aliquo praedictorum. Patet etiam, quod aliquis discursus ex omnibus particularibus tenet; sed de talibus non loquitur Philosophus in libro priorum.

CAP. XVII. Qualiter syllogizandum est ex propositionibus de praete­rito, & futuro in prima figura.

JAm visum est qualiter syllogizandum est ex propositionibus de prae­senti & de inesse: nunc videndum est quomodo syllogizandum est ex propositionibus de praeterito & futuro.

Unde sciendum est, quod quando medius terminus est terminus com­munis, si subjectum majoris supponit pro iis quae sunt, minor debet esse de praesenti & non de praeterito. Nam si minor propositio esset de prae­terito, & non de praesenti, non regularetur per dici de omni, vel de nullo; quia in majore universali de praeterito, subjecto sumpto pro iis quae sunt, non denotatur quod de quocunque dicitur subjectum per verbum de praeterito, quod de eodem dicitur praedicatum, vel remo­vetur praedicatum, per verbum de praeterito: Sed denotatur quod de quocunque dicitur subjectum per verbum de praesenti, quod de eodem dicitur praedica [...]m, vel removetur▪ per verbum de praeterito; & ideo sumendo sub minori de praeterito, non regulatur per dici de omni, vel de nullo. Unde sic arguendo, Omne albū fuit Socrates, si album supponat praecise pro iis quae sunt alba: Plato fuit albus: ergo Plato fuit Socrates, non valet; sed est fallacia accidentis, & etiam figurae dictionis. Sed sic arguendo, Omne albū fuit Socrates: Plato est albus: ergo Plato fuit Socrates, est bonus syllogismus regulatus per dici de omni.

Si autem subjectum majoris supponat pro iis quae fuerunt, tunc non debet accipi sub minori de praesenti; quia, sicut manifeste patet, non tunc arguitur per dici de omni, vel de nullo: sed debet sumi sub minori de [Page 261] praeterito; & non refert sive subjectum minoris supponat pro iis quae sunt, vel pro iis quae fuerunt. Unde iste syllogismus non valet, Om­ne albū fuit homo: Asinus est albus: ergo Asinus fuit homo. Pona­tur enim, quod nihil fuit ante album nisi homo, & quod multi asini sunt modo albi; tunc haec est vera, Omne albū fuit homo, sub hoc sensu, Omne quod fuit albū fuit homo. Sed iste syllogismus est bo­nus, Omne albū fuit homo: Asinus fuit albus: ergo Asinus fuit homo; & regulatus per dici de omni.

Ex istis potest patere solutio aliquorum sophismatum, quae peccant per fallaciam figurae dictionis; puta talium, Quicquid fuit homo hodie est animal: Aliquod album fuit homo: ergo Aliquod album est ani­mal. Quicquid heri vidisti hodie tetigisti: Album heri vidisti: ergo Album hodie [...]etigisti. Unde ad videndum, an sit fallacia figurae dictionis, an fallacia accidentis, in talibus videndum est, an sub­jectum minoris supponat pro iis quae sunt, & [...]unc est fallacia acciden­tis; vel pro iis quae fuerunt, & tunc non est fallacia, sed regulatur per dici de omni, vel potest reduci in [...]lem syllogismum per expositio­nem propositionum.

Ista quae dicta sunt de propositionibus de praeterito proportionabiliter sunt servanda circa propositiones de futuro; [...]a [...] si subjectum majoris ac­cipitur pro iis quae erunt, minor debet esse de futuro: si accipitur pro iis quae sunt, minor debet esse de praesenti. Et etiam intelligen­dum est, quod quando major est de praesenti, nunquam minor debet esse de praeterito vel de futuro; nisi à parte subjecti majoris exprimatur verbum de praeterito, vel de futuro; & tunc debet minor esse singula­ris, vel subjectum debet accipi pro eo quod est: & hoc, sive subjectum sit terminus communis, sive pronomen demonstrativum sumptum cum termino communi. Si enim subjectum majoris accipitur pro eo quod fuit, non valet discursus. Sicut non sequitur, Omne quod fuit album est homo: Nigrū fuit albū: ergo Nigrum est homo: sed est fal­lacia accidentis in talibus, quandoque autem in talibus est fallacia fi­gurae dictionis, ut patebit inferius.

Propter protervos vero est intelligendum, quod quamvis haec proposi­tio sit vera, Socrates fuit albus, quamvis Socrates non sit: tamen talis discursus est bonus, Quicquid fuit album est animal: Socrates fuit albus: ergo Socrates est animal. Tamen sic arguendo, Quilibet homo qui fuit albus est animal: Socrates fuit albus: ergo Socrates est animal, non valet; & hoc si in ista, Quilibet homo qu [...] fuit al­bus, est animal, ly homo non supponit pro iis quae sunt homines. Haec dicta sunt de talibus syllogismis in prima figura.

CAP. XVIII. De syllogismis de praeterito & de futuro in secund [...] figura.

CIrca syllogismos in secunda figura, si major sit de praeterito & de futuro, Est sciendum, quod quamvis in prima figura, si ma­jor sit de praeterito, sive subjectum supponit pro iis quae sunt, vel pro iis quae fuerunt, non sequitur conclusio de praesenti, sed tantum de praeterito; tamen aliquando ex ambabus praemissis de praeterito in se­cunda figura, sequitur conclusio de praesenti. Unde quando ambae praemissae sunt de praeterito in secunda figura, & utriusque subjectum supponit pro iis quae sunt, semper conclusio sequitur de praesenti, & de praeterito. Sicut sequitur, Nullū albū fuit homo: Omne nigrū fuit homo: ergo Nullū nigrū est albū, si subjectum utriusque accipi­tur pro iis quae sunt; quia ex opposito conclusionis & majore, sequi­tur oppositum minoris in prima figura: sicut ostensum est prius. Sed de praetetito non sequitur; quia si sequitur, tunc ex opposito conclusionis & majore sequitur oppositum minoris in prima figura; & per consequens in prima figura sub majore, in qua subjectum supponit pro iis quae sunt, contingeret accipere unam minorem sub de praeterito: quod est osten­sum esse falsum.

Quod etiam talis discursus non valeat, patet per instantiam in ter­minis; nam ponatur quod nihil currit, nisi homo, & quod nihil sit album, nisi asinus, & quod multi asini prius currebant; tunc haec est vera, Omne currens fuit homo, quia omne quod currit fuit homo per casum. Similiter haec est vera, Nullū albū fuit homo, sumpto albo pro iis quae sunt, quia quaelibet singularis est vera: & tamen haec est falsa, Nullū albū fuit currens, si subjectum supponat pro iis quae sunt vel quae fuerunt. Si autem supponit pro iis quae fuerunt, tunc sequitur conclusio de praeterito; quia ex opposito conclusionis & majore sequi­tur oppositum minoris. Per idem patet, quod si subjectum minoris supponit pro iis quae fuerunt, sequitur conclusio de praeterito.

Sciendum est hic, quod non quilibet syllogismus factus in secunda figura est reducibilis in syllogismum primae figurae per conversionem sine omni variatione vocis praeter solam transpositionem terminorum: sed si debet reduci per conversionem, dicunt propositiones converti eo mo­do quo dictum est prius de conversione talium propositionum▪

CAP. XIX. De syllogismis de praeterito & de futuro in tertia figur [...].

IN tertia figura, si subjectum utriusque praecise accipitur uniformiter, semper sequitur conclusio de praeterito, subjecto conclusionis accepto pro eo quod fuit; quia ex opposito conclusionis quae erit de prae­terito & cujus subjectum supponit pro iis quae fuerunt, & minore quae est de praeterito, sequitur conclusio de praeterito, in qua subjectum eodem modo supponet sicut supponit in minore; quia per casum subjectum praemissarum supponit uniformiter in utraque praemissarum syllogismi primi.

Propter quod sciendum est, quod quando arguitur ex propositionibus de praeterito in prima figura, subjectum conclusionis debet habere eandem acceptionem in conclusione & in majore. Si autem subjectum in una supponit pro iis quae sunt, & in alia pro iis quae fuerunt, tunc si supponit pro iis quae sunt in majore, & pro iis quae fuerunt in minore, nulla sequitur conclusio: sicut non sequitur, Omne albū fuit currens: Omne albū fuit nigrū: ergo Nigrum fuit currens.

Nam ponatur, quod omne quod unquam fuit nigrum fuit lignum, & quod tantum lignum fuit nigrum, & quod homo modo primo sit albus, & quod quilibet homo qui modo est albus currebat; tunc hae [...] est vera, Omne albū fuit currens, quia omne quod est album fuit currens; & tamen haec est falsa, aliquod nigrum fuit currens. Si major accipitur pro iis quae fuerunt, ita non sequitur conclusio de praeterito, sed sequitur conclusio de praesenti: sicut patet manifeste. Si autem sup­ponit pro iis quae fuerunt in majore, & in minore pro iis quae sunt, nulla conclusio sequitur: nam posito quod homo tantum fuit albus, & quod modo nihil sit album nisi lignum, tunc sunt istae praemissae verae, Omne albū fuit homo: Omne albū fuit lignū: ergo Aliquod lignū fuit homo.

Ex quo sequitur, quod ex una majore de praeterito, subjecto sumpto pro iis quae sunt, non sequitur conclusio de praeterito, subjecto supponente pro iis quae fuerunt. Si autem major sit de praeterito & minor de prae­senti, si subjectum majoris supponit pro iis quae sunt, sequitur conclusio de praeterito, subjecto conclusionis sumpto pro iis quae sunt; quia ex opposito conclusionis cum minore sequitur in prima figura oppositum majoris: sicut patet ibidem. Si autem major sit de praesenti, & minor de praeterito, tunc nulla sequitur conclusio; quia ex opposito conclusionis cum minore, non sequitur oppositum majoris in prima figura.

Sciendum est etiam, quod si major sit de praeterito & minor de prae­senti, sive subjectum majoris supponit pro iis quae sunt vel pro iis quae fue­runt, [Page 264] nulla sequitur conclusio: quia ex opposito conclusionis & majore, non sequitur oppositum minoris in prima figura; quia quando major est de praeterito in prima figura, non [...]q [...]tur conclusio de praesenti. Si au­tem in hac tertia figura major sit de praesenti, & minor de praeterito, non sequitur conclusio; quia ex opposito non sequitur, cum major in prima figura non debeat esse de praesenti respectu conclusionis de praeterito.

CAP. XX. De syllogismis ex propositionibus modalibus de necessario in prima figura.

TRactatum est de uniformi generatione syllogismorum de inesse, & specialiter quando nulla determinatio adverbialis ponitur in prae­missa: ideo nunc restat dicere de syllogismis accipientibus ali­quam talem determinationem adverbialem. Sed quia secundae regulae observand [...] sunt circa tales adverbiales determinationes, & aliquas eis aequipollentes, & circa determinationes modales in propositionibus ac­ceptis in sensu diviso, vel eis aequivalentibus: ideo non oportet de eis separatim tractare, sed dicendum est post praedicta de uniformi gene­ratione syllogismorum modaliū. Et primo dicendum est de uniformi ex illis de necessario.

Et est primo sciendum, sicut est dictum frequenter, quando dictum propositionis ponitur cum modo, illa propositio est distinguenda se­cundum compositionem vel divisionem, vel secundum amphibologiam. In sensu composito, denotatur quod iste modus praedicatur de tota illa propositione: in sensu diviso, denotatur quod praedicatum praedicatur de subjecto mediante verbo determinato per talem modum, vel medi­ante verbo taliter modificato. Sicut per istam, Albū esse nigrū est possibile, in sensu composito denotatur quod ille modus possibile veri­ficatur de illa tota propositione, Album est nigrum: in sensu diviso de­notatur quod hoc praedicatum nigrum verificetur de hoc subjecto album mediante hoc verbo est determinato uno adverbio, vel aliqua alia deter­minatione aequivalente correspondente tali modo, vel mediante verbo correspondente, adjecto hoc infinitivo esse; sic, Album potest esse ni­grum: & manifestum est quod ille sensus est verus, & alius falsus. Et sicut est de praedicta propositione▪ ita proportionabiliter dicendum est de aliis.

Quamvis autem ista distinctio communis posset sustineri, nec velim eam improbare: tamen potest [...] distingui, & forte magis artifici­aliter. Eo quod dictum propositionis potest sumi materialiter, non ut supponat prose, sed pro propositione cu [...] est dictum; & ille sensus est idem cum illo qui ponitur sensus compositus: vel potest sumi signifi­cative, [Page 265] & tunc est idem sensus cum sensu diviso. Sed quia, sive distin­guatur uno modo, sive alio, non est variatio quantum ad veritatem & falsitatem propositionum, nec quantum ad modum arguendi; ideo volo uti communi distinctione in processu.

Unde circa primam figuram est sciendum, quod quando praemissae de necessario sunt acceptae in sensu composito, vel accipiuntur propo­sitiones aliae aequivalentes talibus propositionibus in sensu composito, semper est bonus syllogismus infe [...]ens consimilem conclusionem quan­tum ad sensum compositum, vel aequivalentem. Unde ille syllogismus est bonus, Omnem hominem esse animal est necessarium: Socratem esse hominem est necessarium: ergo Socratem esse animal est necessarium. Similiter iste syllogismus est bonus, Haec est necessaria, omnis homo est animal: & Haec est necessaria, Socrates est homo: ergo Haec est necessaria, Socrates est animal. Et tenet talis discursus per illam re­gulam, Praemissae in syllogismo regulato per dici de omni, vel de nullo, sunt necessariae, ergo Conclusio est necessaria. Utrum autem deb [...] dici, quod talis syllogismus, Omnē hominē esse animal est necessariū: Socratē esse hominē est necessarium: ergo Socratē esse animal est necessariū, sit syllogismus ex universalibus, vel non, non est magna c [...]ra; quia haec est magis difficultas vocalis quam realis. Vocando enim syllogismum ex universalibus omnem syllogismum habentem propositionem un versalem, quae ideo dicatur propositio universalis, quia subjectum propositionis su­mitur cum signo universali; sic manifestum est, quod praedictus syllo­gismus est ex universalibus; & sic vocat Philosophus propositionem uni­versalem, & syllogismum ex universalibus in libro priorum.

Sic igitur circa tales syllogismos non est difficultas, quando proposi­tiones sunt acceptae in sensu composito, vel eis aequivalentes, quin sequatur conclusio, tam directa, quam indirecta; sicut in illis de inesse. Sed quando omnes propositiones sumuntur in sensu diviso, vel eis aequiva­lentes, tunc semper sequitur conclusio directa; sed non semper sequitur conclusio indirecta.

Primum patet, quia omnis syllogismus talis regulatur per dici de omni, vel de nullo; nam per propositionem talem universalem deno­tatur, quod de quocunque dicitur subjectum, quod de eodem dicitur praedicatum cum modo necessitatis. Sicut per istam, Omnis homo de ne­cessitate est animal, denotatur, quod de quocunque dicitur hoc sub­jectum homo, quod de eodem dicitur hoc praedicatum animal cum modo necessitatis. Et ita proportionabiliter de universali negativa; ergo ac­cipiendo sub minori affirmativa, in qua subjectum dicatur de aliquo cum modo necessitatis, arguitur per dici de omni, vel de nullo. Unde sequitur, Omnis homo de necessitate est animal: Socrates de necessi­tate est homo: ergo Socrates de necessitate est animal.

Sed conclusio indirecta, scilicet conversa conclusionis, sine omni va­riatione praeter transpositionem terminorum non sequitur: & hoc, quia [Page 266] non semper illa de necessitate in sensu diviso, nec aequivalens ei, est con­vertibilis in talem: sicut ostensum est prius. Et ideo quamvis sequitur, Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: Creans de necessi­tate est persona divina: ergo Creans de necessitate est Deus: tamen ista conclusio, Deus de necessitate est creans, non sequitur; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Sed sequitur ista conclusio in­direct [...] conversa prioris conclusionis, Aliquid quod de necessitate est Deus, est creans.

Ex isto sequitur, quod illi quinque Modi primae figurae conclud [...]ntes indirecte non concludunt in uniformi de necessitate conclusionem de ne­cessitate, praemissis sumptis in sensu diviso. Similiter si praemissae su­mantur in sensu diviso, vel aequivalentes, & conclusio in sensu com­posito, vel aequivalentes ei, non valet discursus. Sicut non sequitur, Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: Quodlibet creans de necessitate est persona divina: ergo Haec est necessaria, creans est Deus, sive Deus est creans; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa.

Et si dicatur, quod minor propositio est falsa, ista scilicet, Creans de necessitate est persona divina; nam possibile est quod creans non sit Deus. Dicendum, quod haec est simpliciter vera, Creans de necessitate est persona divina, quamvis sit contingens, & posset esse falsa. Nam per illam propositionem, Creans de necessitate est persona divina, non plus denotatur, nisi quod Aliquis est creans, & Ille de necessitate est persona divina: sicut illa, Album potest esse nigrum, aequivalet illi copulativae, Aliquid est album, & Illud potest esse nigrum. Et mani­festum est, quod illa copulativa potest esse vera, Aliquis est creans, & ille de necessitate est persona divina; quia Pater est creans, & ille de necessitate est Deus; ergo illa est modo vera, Creans de necessitate est persona divina. Quia tamen copulativa potest esse falsa, eo quod prima pars potest esse falsa, ideo illa Creans de necessitate est persona divina, potest esse falsa, tamen modo de facto est vera. Nec est in­conveniens propositionem veram de necessario esse contingentem, quam­vis propositio necessaria non sit contingens.

Si autem Major sumatur in sensu composito vel aequivalenti, & Minor in sensu diviso, sequitur conclusio in sensu diviso, sed non in sensu composito. Primum patet, quia bene sequitur, Quamlibet per­sonam divinam esse Deum est necessarium: Creans de necessitate est persona divina: ergo Creans de necessitate est Deus; sed non sequitur, ergo Haec est necessaria, Creans est Deus.

Si autem Major sumatur in sensu diviso vel aequivalenti, & Minor in s [...]n [...]u composito, sequitur conclusio in sensu diviso, & in sensu com­posito. Et ratio est, quia impossibile est aliquid per se inferius, vel per accidens inferius necessario praedicari de aliquo, ita quod propositio [...] necessaria; nisi etiam propositio sit necessaria in qua superius ad illud inferius praedicatur de eodem.

CAP. XXI. De eisdem in secunda figura.

QUando omnes propositiones de necessario in secunda figura sumūtur in sensu composito, vel aequivalentes eis, semper sequitur con­clusio de necessario sumpta in sensu composito vel aequivalens ei, quando syllogismus ex illis de inesse tenet: Quia talis syllogismus tenet per istam regulam, Si praemissae sint necessariae conclusio erit necessaria. Et ideo bene sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: & Omne rudibile esse asinum est necessarium: ergo Nullum rudibile esse hominem est necessarium. Probatur etiam talis syllogismus aliter, scilicet per reductionem talis syllogismi in syllogismum primae figurae per conversionem; quia dictum est prius, quod illa de necessario in sensu composito, vel aequivalens ei, convertitur sicut sua de inesse.

Si autem omnes praemissae sumantur in sensu diviso, vel aequivalentes ei, non semper valet syllogismus. Unde Philosophus negaret illum syllogismum esse bonum, Omne lucidum de necessitate est corpus coeleste, vel elementum: Corpus mixtum de necessitate non est corpus coeleste, nec elementum: ergo Corpus mixtum de necessitate non est lucidum. Nam si nihil esset lucidum nisi corpus coeleste vel elementum, prae­missae essent verae secundum opinionem Aristot. & conclusio falsa, sicut manifeste patet. Quod enim major esset vera, patet; quia quaelibet singularis est vera per casum; ergo universale est verum. Similiter ponatur quod Deus suspendat actionem cujuscunque agentis creati, ita quod nullum activ [...]m creatum aliquid producat; tunc sunt istae prae­missae verae, Omnis producens de necessitate est Deus: Omnis natura creata de necessitate non est Deus; & tamen haec est falsa, Omnis na­tura creata de necessitate non est producens. Quod enim major sit vera patet, quia quaelibet singularis est vera per casum. Et ita patet, quod talis conclusio de necessario non sequitur; tamen sequitur alia conclusio de inesse, talis scilicet, Aliquid quod de necessitate non est Deus non est producens.

Similiter si major sit universalis negativa non valet syllogismus. Nam ante incarnationem fuerunt istae praemissae verae, Omnis homo de ne­cessitate non est Deus: Omnis persona divina de necessitate est Deus: & tamen conclusio est falsa, Omnis persona divina de necessitate non est homo. Et ita talis syllogismus non valet. Nec talis syllogismus potest perfici, nec reduci in primam siguram per conversionem; quia dictum est prius, quod illa de necessitate non convertitur in illam de necessario quando sumitur in sensu diviso vel aequivalens ei. Et sic non sequitur, Aliquis creans de necessitate est Deus: ergo Deus de ne­cessitate [Page 268] est creans; sed sic, Aliquid quod de necessitate est Deus, est creans. Et ideo quamvis iste syllogismus sit bonus in prima figura, Omnis Deus de necessitate non est homo: Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: ergo Quaelibet persona divina de necessi­tate non est homo: tamen iste discursus non valet, Omnis homo de necessi­tate non est Deus: Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: ergo Quaelibet persona divina de necessitate non est homo: & hoc, quia illa major in secunda figura, scilicet Omnis homo de necessitate non est Deus, non convertitur in istam, Omnis Deus de necessitate non est homo.

Sic igitur patet, quod quamvis omnes propositiones sumantur in sensu diviso, vel sint aequivalentes eis, quod discursus non valet in se­cunda figura. Si autem major sumatur in sensu composito, & minor in sensu diviso, valet discursus respectu conclusionis sumptae in sensu divi­so: & hoc, quia conversa majore tenet in prima figura; sicut dictum est prius. Si autem major sumatur in sensu diviso, & minor in sensu composito, non sequitur conclusio in sensu composito. Nam non sequitur, Nullā creaturā esse Deū est necessariū: Omne produ­cens de necessitate est Deus: ergo Nullū producens esse creaturā est necessariū; quia praemissae sunt possibiles, & conclusio impossibilis. Sed conclusio in sensu diviso bene sequitur; quia conversa majore, sequitur in prima figura.

CAP. XXII. De eisdem intertia figura.

IN tertia figura, quando omnes praemissae sumuntur in sensu compo­sito▪ tenet syllogismus sicut ex suis de inesse; quia arguitur per istam regulam, Si praemissae sint necessariae conclusio erit necessaria. Si autem omnes sumantur in sensu diviso, omnis discursus valet & syllogismus: quia quamvis illa de necessario non convertitur in illam de necessario, semper tamen convertitur in illam de inesse.

Nunc autem in prima figura, majore existente de necessitate in sensu diviso, & minore de inesse, sequitur conclusio de necessario in sensu diviso; sicut posterius ostendetur: & quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens; igitur ex eadem majore & minore de necessario quae convertitur in illam de inesse, sequitur conclusio eadem in tertia figura.

Per idem pate [...], quod Quartus & Sextus valent ex talibus propositi­onibus: sicut b [...]ne sequitur, Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: Aliqua persona divina de necessitate est Pater: ergo Pater [...] necessitate est Deus. Et sic potest probari Tertius Modus. Vel po­test [Page 269] probari per expositionem sic; Aliquod creans de necessitate est Deus: & Omne creans de necessitate est persona divina: igitur Ali­qua persona divina de necessitate est Deus. Quia si aliquod creans de necessitate sit Deus, sit illud A: tunc A de necessitate est Deus, & A de necessitate est persona divina; ex quibus sequitur, quod Persona divina de necessitate est Deus. Et per istum modum proba­tur Quintus modus. Nam iste syllogismus est bonus; Aliquis homo de necessitate non est Deus: Omnis homo de necessitate est natura intellectualis: ergo Aliqua natura intellectualis de necessitate non est Deus. Quia si haec sit vera, Aliquis homo de necessiate non est Deus, sit ille homo A: tunc A de necessitate non est Deus, & A de necessitate est natura intellectualis; quia omnis homo de necessitate est natura intellectualis per minorem: nunc autem sequitur, A de neces­sitate non est Deus: A de necessitate est natura intellectualis: ergo Aliqua natura intellectualis de necessitate non est Deus.

Si autem major sumatur in sensu composito & minor in sensu diviso, non sequitur conclusio in sensu diviso, nec in sensu composito. Non enim sequitur, Omne falsum esse falsum est necessarium: Aliquod fal­sum de necessitate est illa proposito Tusedes: ergo Illa propositio tu sedes de necessitate est falsa. Nec etiam sequitur, igitur istam propositionem esse falsam & necessariam. Si autem major sumatur in sensu diviso, & minor in sensu composito, semper sequitur conclusio in sensu diviso, & non in sensu composito. Quod enim illa in sensu di­viso sequitur, patet; quia minor convertitur in illam de inesse, ex qua cum majore sequitur conclusio de necessario in sensu diviso, & non in sensu composito: quod enim illa sequitur in sensu diviso inferius ostendetur. Haec dicta sunt quemadmodum ad illos modos qui redu­cuntur per conversionem: & ex istis potest faciliter sciri, quid dicen­dum est de aliis modis qui non reducuntur sic.

CAP. XXIII. De syllogismis ex propositionibus de possibili in prima fi­gura.

POst uniformem modum generationis syllogismorum de necessario, dicendum est de uniformi generatione syllogismorum de possibili: & accipio hic, possibile, pro possibili quod est commune omni propositioni, quae non est impossibilis.

Et est sciendum, quod in omni figura, si accipiantur omnes propo­sitiones de possibili in sensu composito▪ vel eis aequivalentes, non va­let syllogismus; quia tunc arguitur per istam regulam: Si praemissae sunt possibiles conclusio erit possibilis, quae est falsa. Unde non [Page 270] sequitur, Omne coloratum esse album est possibile: Omne nigrum esse coloratum est possibile: Omne nigrum esse album est possibile: simi­liter non sequitur, Omne animal esse homine est possibile: Omnem asinum esse animal est possibile: ergo Omnē asinū esse hominē est possibile.

Et ita ista regula est falsa, Praemissae sunt possibiles, ergo Con­clusio est possibilis. Sed illa vera est, Si praemis [...]ae sint possibiles & compossibiles conclusio est possibilis: nunc autem aliquando praemissae possibiles sunt incompossibiles; & ideo nunquam forma syllogistica uniformis ex illis possibilis tenet in sensu composito. Sed si illa de possibili sumatur in sensu diviso vel alia aequivalens; cujusmodi sunt tales propositiones, Omnis homo potest esse albus: Albū potest esse nigrū, & hujusmodi; tunc est illa propositio distinguenda penes secun­dum modum aequivocationis; eo quod subjectum potest supponere pro iis quae sunt, vel pro iis quae possunt esse: hoc est, quod subjectum potest supponere pro iis de quibus verificatur per verbum de praesenti; vel pro iis de quibus verificatur per verbum de possibili, sive denotatur posse supponere. Quod dico ad excludendum unam cavillationem; sicut si dicam sic, Omne albū potest esse homo, Unus sensus est iste, Omne quod est albū potest esse homo; & ille sensus est verus, si nihil sit al­bum nisi homo: Alius sensus est iste, Omne quod potest esse albū, potest esse homo; & hoc est falsū, sive tantū homo sit albus, sive aliud ab homine.

Ista distinctione visa, videndum est ex talibus quomodo potest syllo­gizari, & quomodo n [...]n; & Primo in prima figura.

Et est sciendum, quod si subjectum majoris accipitur pro iis quae possunt esse, qualitercunque sumatur subjectum minoris, semper est syllogismus uniformis bonus, & regulatus per dici de omni vel de nul­lo; & hoc, servatis principiis communibus syllogismi de inesse. Ut sic arguendo, Omne album potest esse homo, hoc est, Omne quod potest esse albū, potest esse homo: Omnis asinus potest esse albus: ergo Omnis asinus potest esse homo. Si autem subjectum majoris supponit pro iis quae sunt; tunc talis syllogismus uniformis non valet. Non enim sequitur, Omne quod est albū potest esse homo: Omnis asi­nus potest esse albus: ergo Omnis asinus potest esse homo; quia si ni­hil sit album nisi homo, praemissae sunt verae & conclusio falsa. Eo­dem modo non sequitur, Omne producens potest esse Deus: Omnis ignis potest esse producens: ergo Omnis ignis potest esse Deus; quia si nihil producat aliquid nisi Deus, quod est possibile, praemissae essent verae, & conclusio falsa. Si autem major sit de possibili in sensu composito, & minor de possibili in sensu diviso, nulla sequitur con­clusio; sicut non sequitur, Omnē hominē esse Deū est possibile: Ali­qua humanit as potest esse homo: ergo Aliqua humanitas potest esse Deus, vel Aliquā humanitatem esse Deum est possibile. Si autem major accipitur in sensu diviso, & minor in sensu composito, non se­quitur [Page 271] conclusio, nec in sensu composito, nec in sensu diviso; nisi mi­nor sit singularis. Sed si minor sit singularis, semper sequitur con­clusio, si subjectum majoris supponit pro iis quae possunt esse; sed si sup­ponat pro iis quae sunt, non valet.

Primum, scilicet quod non sequitur conclusio in sensu composito, pa­tet. Nam istae praemissae sunt verae, Omne quod potest esse verum con­tingens ad utrumlibet potest esse falsum: Omne verum contingens ad utrumlibet, esse verum contingens ad utrumlibet est possibile; & tamen haec conclusio est falsa, Omne verum contingens ad utrumlibet esse falsum est possibile, ipsa accepta in sensu composito. Quod etiam non sequitur conclusio in sensu diviso, patet. Nam istae praemissae sunt verae, Omne quod potest esse album potest esse coloratum: Omnem sub­staatiam creatam esse albam est possibile: & tamen haec est falsa, Omne quod potest esse substantia creata potest esse coloratum; nam Angelus potest esse substantia creata; & tamen non potest esse coloratus.

Secundum, scilicet quod si minor sit singularis sequitur conclusio, patet. Nam bene sequitur, Omne verum contingens ad utrumlibet potest esse falsum: Hoc verum esse verum contingens ad utrumlibet est possibile: ergo Hoc verum potest esse falsum; sed non sequitur illa de possibili in sensu composito, Hoc verum esse falsum est possibile.

Ratio autem quare plus sequitur talis conclusio de possibili, quando minor est singularis; quam quando minor est universalis est, quia semper singularis de possibili in sensu composito infert singularem de possibili in sensu diviso, quamvis non è converso; nisi subjectum sin­gulare sit praecise pronomen demonstrativum, vel nomen proprium; tunc enim sensus compositus, & sensus divisus convertuntur.

Per idem patet, quod si minor fuerit particularis, sequitur conclusio particularis in sensu diviso; nam particularis in sensu composito semper infert particularem in sensu diviso. Sequitur enim, Haec est possibilis, Homo est Deus: ergo Quod potest esse homo potest esse Deus; quamvis non sequitur semper è converso. Non enim sequitur, Quod potest esse albū potest esse nigrū; igitur haec est possibilis, Albū est nigrū. Nec sequitur, Quod potest esse suppositum humanum potest esse assumptum à persona divina; igitur haec est possibilis, Suppositum humanum est assumptum à persona divina.

Circa istam generationem in prima figura sunt duo intelligenda. Pri­mum, quod quamvis aliquando syllogismus teneat uniformis de possibili, sicut in talibus casibus, de quibus dictum est: non tamen omnino in illis semper sequitur conclusio indirecta, quae scilicet differt à con­clusione directa per transpositionem terminorum. Quia non sequitur, Omne quod potest esse falsum non-possibile▪ potest esse impossibile: Aliquod verum potest esse falsum non-possibile: ergo Ali [...]uid quod est impossibile potest esse verum. Et tamen illa conclusio directa, Aliquid quod est verum potest esse impossibile, bene sequitur, quamvis [Page 272] conclusio directa sit convertibilis; qualiter debeat converti, dictum est prius.

Notandum est etiam, quod sicut in illis de inesse non refert an major sit universalis vel singularis; sic in illis de possibili non refert. Unde iste syllogismus est bonus, Socrates potest esse albus: Omnis substantia potest esse Socrates: ergo Omnis substantia potest esse alba. Sed oportet quod subjectum minoris & conclusionis uniformiter accipiatur; quia si in minore accipitur pro iis quae sunt, & in conclusione pro iis quae possunt esse, non valeret. Sicut non sequitur, Socrates potest esse pater Platonis: Omnis homo qui est potest esse Socrates: ergo Omnis homo qui est potest esse pater Platonis.

CAP. XXIV. De eisdem in secunda figura.

IN secunda figura, si subjecta utriusque supponant praecise pro iis quae sunt, syllogismus non valet. Non enim sequitur, Omnis persona divina potest non esse creans: Pater potest esse creans: ergo Pater potest non esse persona divina. Nec sequitur, Omnis persona divina potest non esse creans: Omnis homo qui est potest esse creans: ergo Omnis homo qui est potest non esse persona divina. Quia ponatur, quod nullus homo sit nisi Christus; illo posito praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Si autem subjectum utrius (que) accipitur pro iis quae possunt esse, sic non tenet syllogismus. Nam non sequitur, Omnis homo potest non esse albus: Omne risibile potest esse album: ergo Omne risibile potest non esse homo. Sicut non sequitur, Omnis persona divinae potest non esse creans: Omnis persona producta potest esse creans: ergo Omnis persona producta potest non esse persona divina. Et ratio est, quia negativa de possibili non convertitur in negativam de possi­bili; non enim sequitur, Quaelibet persona divina potest non esse creans: ergo Omne quod est creans vel potest esse creans, potest non esse persona divina. Et ita talis syllogismus de possibili non potest re­duci in primam figuram per conversionem; quia nullus syllogismus se­cundae figurae reducibilis per conversionem potest reduci, nisi per con­versionem universalis negativae. Quare autem non teneat talis syllo­gismus in quarto modo ratio est; quia non potest reduci nisi per im­possibile: sed hoc patebit inferius.

Et si dicatur, quamvis negativa de possibili non convertatur in illam de possibili, convertitur tamen in illam de inesse: sic, Omnis persona divina potest non esse creans: igitur Aliquid quod potest non esse creans est persona divina; imo in illam de possibili potest converti, [Page 273] Aliquid quod potest non esse creans potest esse persona divina; igitur per talem conversionem potest reduci in primam figuram.

Dicendum, quod illud argumentum concludit oppositum. Nam uni­versalis negativa de possibili quamvis praedicto modo posset converti in illam de inesse vel de possibili, secundum quod subjectum aliter & aliter accipitur in antecedente: tamen nunquam convertitur nisi in particu­larem. Quia bene sequitur, Aliquid quod est persona divina potest non esse creans: igitur Aliquid quod potest non esse creans est per­sona divina. Similiter bene sequitur, Quodlibet quod potest esse per­sona divina potest non esse creans: igitur Aliquid quod potest non esse creans potest esse persona divina; & ita patet, quod universalis ne­gativa de possibili non convertitur nisi in particularem. Sed quando syllogismus secundae figurae reducitur per conversionem in primam figu­ram, semper conversa universalis negativae debet esse major in prima figura; & per consequens, si talis syllogismus reduceretur in prim [...]m figu­ram per conversionem, conversa negativae quae est particularis esset major in prima figura, quod est impossibile, & tunc non regulatur per dici de omni, vel de nullo. Si autem altera praemissarum sumatur in sensu composito, & alia in sensu diviso, qualitercunque termini accipiantur, non tenet syllogismus; & ita patet quod qualitercunque propositiones de possibili combinentur in secundae figura, nunquam valet uniformis de possibili in secunda figura. Et ra [...]o est, quia idem ab eodem potest removeri & affirmari cum modo possibili; & ita ex tali negativa vel affirmativa non sequitur negativa ejusdem à se: sicut patet in exemplis superius adductis.

CAP. XXV. De eisdem in tertia figura.

IN tertia figura si utraque praemissarum sumatur in sensu diviso, & subjectum utriusque supponat pro iis quae sunt, sequitur conclusio de possibili sumpto subjecto pro eo quod potest esse. Sequitur enim, Omnis homo potest esse albus: Aliquis homo potest esse niger: ergo Quod potest esse nigrum, potest esse album. Similiter sequitur, Omnis homo potest esse albus: Aliquis homo potest esse niger: ergo Nigrum potest esse album. Hoc probatur, quia dictum est, quod talis minor convertitur in istam de inesse sic, Aliquis homo potest esse niger: ergo Aliquod quod potest esse nigrum est homo. Nunc autem sequitur per syllogismum regulatum per dici de omni, Omnis homo potest esse albus: Aliquid quod potest esse nigrum est homo: ergo Aliquid quod potest esse nigrum potest esse album; sic igitur talis syllogismus probatur per conversionem.

[Page 274]Similiter si subjectum utriusque supponit pro iis quae possunt esse, se­quitur conclusio de possibili, subjecto sumpto pro eo quod potest esse; quia illa de possibili, sumpto subjecto pro eo quod est, semper sequitur ad illam de possibili subjecto sumpto pro eo quod potest esse; si fuerit uni­versalis, & posita constantia subjecti consequentis. Sed uniformis ex illis in quibus subjectum supponit pro iis quae sunt tenet generaliter: igitur & ex aliis; quia quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad ante­cedens; potest etiam probari per conversionem, sicut prior uniformis.

Si autem subjectum in majore sumatur pro eo quod est, & in minore pro eo quod potest esse, & similiter è converso, tenet syllogismus. Et uterque probatur per hoc, quod ad illam de possibili sumpto subjecto pro illo quod potest esse, sequitur illa de possibili, sumpto subjecto pro eo quod est. Sed conclusio de possibili sumpto subjecto pro eo quod est, non se­quitur. Sicut non sequitur, Omnis homo potest esse albus: Omnis homo potest esse intelligens: igitur Quod est intelligens, potest esse album; quia si nullus homo esset intelligens, sed tantum Angelus, praemissae es­sent verae, & conclusio falsa.

Si autem major sumatur in sensu diviso, & subjectum supponat pro eo quod potest esse, & minor sit de possibili in sensu composito, sequitur conclusio in sensu diviso, non in sensu composito. Quod enim sequitur in sensu diviso, patet. Nam sequitur, Omne quod potest esse homo, potest esse album: Haec est possibilis, omnis homo est niger: igitur Ali­quid quod potest esse nigrum, potest esse album. Et ratio istius est, quia semper ista de possibili singularis in sensu diviso, & in sensu com­posito convertuntur, si in praemissis supponat pronomen demonstrativum vel nomen proprium; quia quicquid sequitur ad quodcunque singulare alicujus particularis cum aliquo, sequitur ad illam particularem cum eodem; per illam regulam, Quicquid sequitur ad quodlibet antecedens alicujus consequentis, sequitur ad illud consequens. Et virtute illius regulae tenet probatio syllogismorum, quando probantur per syllogismum expositorium de quo dictum est prius. Et ita in illa probatione non arguitur per illud medium, Quicquid sequitur ad singulare sequitur ad particulare, quod est falsum; sed per illud medium, Quicquid sequitur ad quodlibet antecedens alicujus consequentis, sequitur ad illud conse­quens. Probatur ergo talis syllogismus, Omne quod potest esse homo, potest esse album: Haec est possibilis, Aliquis homo est niger: ergo Aliquid quod est nigrum, potest esse album. Quia si haec sit possibilis, Aliquis homo est niger, aliqua singularis erit possibilis, & sit illa A; tunc sic, Haec est possibilis A est nigrum, ergo A potest esse nigrum: sicut dictum est prius. Nunc autem ille syllogismus est bonus, A potest esse nigrum: A potest esse album: ergo Nigrum potest esse album; ergo primus syllogismus fuit bonus. Similiter si major sumatur in sensu composito, & minor in sensu diviso, bene sequitur per eundem modum conclusio de possibili in sensu diviso.

CAP. XXVI. De syllogismis ex ambabus de contingenti non necessario in prima figura.

CIrca uniformem generationem syllogismorum de contingenti non necessario, Est primo sciendum, quod in nulla figura est talis uniformis generatio conveniens, si omnes propositiones sumantur in sensu composito, vel si omnes sint talibus aequivalentes: & hoc, quia argueretur per illam regulam, praemissae sunt contingentes, ergo & conclusio; quae regula falsa est, quia ex contingentibus potest sequi, tam necessarium quam impossibile. Sicut sequitur, Nullum album est asinus: Omnis homo est albus: ergo Nullus homo est asinus, ubi praemissae sunt contingentes, & conclusio necessaria. Similiter sequitur, Omne animal est homo: Omnis asinus est animal: ergo Om­nis asinus est homo, ubi praemissae sunt contingentes, & conclusio impossibilis.

Tamen sciendum est, quod nunquam possunt praemissae esse contin­gentes, & conclusio impossibilis, nisi praemissae repugnent: sicut patet in exemplo praedicto. Sic ergo patet, quod uniformis generatio de contingenti in nulla figura tenet, si omnes propositiones sumantur in sensu composito. Et ideo dicendum est de aliis: & primo de prima figura.

Ubi sciendum est, quod sicut illa de possibili habet duplicem ac­ceptionem; ita & illa de contingenti. Potest enim subjectum accipi pro eo quod est, vel pro eo quod contingit esse: sicut in illa, Contingit album esse hominem, si nullus homo sit albus, tunc haec est falsa, Con­tingit album esse hominem, subjecto sumpto pro eo quod est: sicut haec est falsa, Aliquid quod est album contingit esse hominem, quiae quaelibet singularis est falsa. Si autem subjectum sumatur pro iis quae contingunt, vera est; haec enim est vera, Quod contingit esse album contingit esse hominem.

Ista distinctione posita, sciendum est, quod si subjectum majoris su­matur pro iis quae contingunt, uniformis est bonus respectu conclusionis de contingenti, subjecto eodem modo sumpto sicut sumitur in minore; quia est syllogismus regulatus per dici de omni, vel de nullo. Unde bene sequitur, Omne quod contingit esse hominem, contingit esse album: Omne quod contingit esse nigrum, contingit esse hominem: ergo Omne quod contingit esse nigrum, contingit esse album. Nunc iste syllogismus non indiget aliqua probatione, sed est de se evidens. Similiter patet, quod syllogismus valet si subjectum tam in minore quam [...]n conclusione sumatur pro iis quae sunt: & eodem modo patet, quod [Page 276] valet syllogismus quando major est universalis negativa de contingenti. Similiter si subjectum minoris supponit pro iis quae sunt, & subjectum conclusionis pro iis quae contingunt, uniformis non valet. Non enim sequitur, Omnem hominem contingit esse album: Omnem substantiam creatam intellectualem contingit esse hominem: ergo Omnem sub­stantiam creatam intellectualem contingit esse albam; quia posito qu [...]d homo sit intelligens & nullus Angelus sit, conclusio est falsa, & praem ssae sunt verae.

Et est advertendum, quod quando uniformis talis generatio de con­tingenti tenet, & omnes propositiones sumantur in sensu diviso, con­tingit arguere ex negativis; & ex una negativa & alia affirmativa, sive minor suerit affirmativa sive negativa. Et ratio est, quia tales pro­positiones convertuntur per oppositas qualitates; & ideo quicquid se­quitur ex affirmativa sequitur ex negativa, & è converso. Et ideo hic est bonus syllogismus, Contingit nullum hominem esse album: Con­tingit nullum migrum esse hominem: igitur Contingit nullum nigrum esse album.

Si autem Major sumatur in sensu composito, & Minor in sensu diviso syllogismus non valet. Nam non sequitur, Omnem hominem esse Deum est contingens: Quamlibet personam divinam contingit esse hominem: ergo Quamlibet personam divinam contingit esse Deum, nam prae­missae sunt verae, & conclusio falsa; si enim nullus homo esset nisi Christus, haec est vera, Omnis homo est Deus; & tamen modo falsa, & per consequens est contingens. Similiter, si major accipitur in sensu diviso, & minor in sensu composito non valet. Non enim sequitur, Omnem humanitatem contingit assumi à persona divina: Haec est con­tingens, omnis homo est humanitas: ergo Contingit omnem hominem assumi à persona divina; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Quod enim major sit vera, patet; quia omne quod potest esse vel est humanitas, potest assumi à persona divina. Quod etiam sit minor vera, patet; quia haec est modo falsa, Omnis homo est humanitas, & potest esse vera, quia fuit vera ante incarnationem verbi secundum opinionem Aristot. sicut alias ostensum est▪; & eadem ratione posset esse vera, ergo est contingens. Quod autem conclusio sit falsa, patet, quia si in ista, Contingit omnem hominem assumi à persona divina; ly homo supponat pro iis quae sunt, sic habet unam singularem falsam, illam sci­licet, Istum hominem, demonstrando verbum, Contingit assumi. Iste enim homo, cum sit filius Dei, non potest assumi à verbo, sed ab ipso est assumpta humanitas sua.

CAP. XXVII. De eisdem in secunda figura.

IN secunda figura uniformis generatio de contingenti non valet, & hoc qualitercunque combinentur propositiones. Et potest hoc con­similiter probari, sicut probatum est prius, quod uniformis de pos­sibili in secunda figura non valet; quia universalis negativa de con­tingenti non est convertibilis in aliquam universalem, sed in parti­cularem tantum illo modo quo potest converti; quae tamen deberet esse major in prima figura, quod est impossibile.

Quod autem talis negativa de contingenti non convertatur, patet ma­nifeste. Nam non sequitur, Contingit omnem hominem non esse album: ergo Contingit omne album non esse hominem; nam antecedens est verum, & consequens falsum. Quod autem antecedens sit verum ma­nifestum est: nam omnis homo potest esse albus, & potest non esse albus. Falsitas consequentis patet: nam aliquod album de necessi­tate non est homo, puta Cygnus.

Quod etiam talis uniformis generatio de contingenti non valeat, patet per instantiam in terminis. Nam non sequitur, Contingit omnē hominē esse albū: Contingit nullū equū esse albū: ergo Contingit nullū equū esse hominē. Et per eosdem terminos potest probari, quod talis uniformis non valet in aliquo modo; nec etiam valet, Contingit omnē hominē esse albū: Contingit nullū risibile esse albū: ergo Contingit nullū risibile esse hominē. Nec etiam sequitur, Contingit quamlibet personā divinā esse creantē: Contingit Patrē non esse crenatē: ergo Contingit Patrem non esse personā divinā; quia praemissae sunt verae & conclusio falsa. Et per illos terminos patet, quod nulla sequitur con­clusio ex talibus praemissis, scilicet, nec illa de contingenti; nec illa de possibili; nec etiam illa de inesse.

Patet etiam, quod qualitercunque praemissae accipiantur, sive in sensu composito, sive in sensu diviso; sive una in sensu diviso, & alia in sensu composito, qualitercunque etiam subjecta supponant, talis uniformis ge­neratio non valet; quia in praedicto exemplo praemissae sunt verae, & conclusio falsa.

CAP. XXVIII. De eisdem in tertia figura.

IN tertia figura si ambae praemissae sumantur in sensu diviso, & sub­jectum utriusque supponat pro iis quae sunt, sequitur conclusio de contingenti; subjecto conclusionis sumpto pro eo quod contingit, & non pro eo quod est. Nam sequitur, Omnem hominem contingit esse albū ▪ Omne hominē contingit esse scientem: ergo Quod contin­git esse sciens contingit esse albū; sed non sequitur ista conclusio, Quod est sciens contingit esse albū. Nam posito, quod nullus homo aliquid sciat, sed tantum angelus, praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Si­militer posito, quod tantum equus sit albus, tunc sunt istae praemissae verae, Omne risibile contingit esse hominem: Omne risibile con­tingit esse album; sed haec conclusio est falsa, Quod est album con­tingit esse hominem, cum quaelibet singularis est falsa.

Similiter si subjectū utrius (que) praemissae supponat pro iis quae contingunt, sequitur conclusio de contingenti, subjecto sumpto pro iis quae contin­gunt, non pro iis quae sunt: quod patet per exemplū praecedens. Similiter si subjectum in una supponat pro iis quae sunt, & in alia pro iis quae con­tingunt, sequitur consimilis conclusio: sed si una praemissarum sumatur in sensu composito, & alia in sensu diviso, non sequitur conclusio: non enim sequitur, Omnē hominē esse Deū est contingens: Omnē hominē contingit esse humanitatē: ergo Aliquā humanitatē contingit esse Deū; & hoc si subjectum minoris sumatur pro iis quae sunt. Nam praemissae sunt verae; & conclusio falsa.

Quod enim major sit vera, patet; nam ista, Omnis homo est Deus, est modo falsa; & tamen potest esse vera. Nam si nullus homo esset nisi Christus, tunc esset, haec est contingens, vera: & per conse­quens omnis homo est Deus: ergo major est vera. Etiam posito, quod natura assumpta à verbo esset deposita, tunc minor esset vera, quia tunc omnis humanitas esset homo; quia suppono ad praesens, quod alias est probatum, quod haec est vera de virtute sermonis, Omnis homo est humanitas, nisi humanitas includat aliquod syncategorema, vel aequi­valens alicui tali propter quod falsificetur: sed hoc non impedit pro­positum, quia volo quod illud nomen humanitas semper supponat pro illa natura creata sine inclusione alicujus syncategorematis, sive cu­juscunque alterius determinationis; & tunc patet quod minor est vera, & tamen tunc erit conclusio falsa; nam illa natura creata nullo modo potest esse Deus. Unde de facto quamvis homo sit Deus, tamen illa natura creata non est Deus: sicut quamvis album sit homo, tamen ista albedo inhaerens homini nullo modo est homo.

Et per idem patet, quod si major accipitur in sensu diviso, & mi­nor [Page 279] in sensu composito syllogismus non valet. Similiter si subjectum propositionis acceptae in sensu diviso supponat pro iis quae contingunt, non valet syllogismus. Non enim sequitur, Omne quod contingit esse ens contingit creari: Haec est contingens Omne ens est Deus: ergo De­um contingit creari. Utrum ant illi propositio, Omne ens contingit creari, possit de virtute sermonis habere talem sensum, Omne quod contingit esse ens contingit creari, non est modo curandum; quia illa foret magis difficultas vocalis quam realis, eo quod voces significant ad placitum. Sic igitur patet, quod non contingit arguere [...]ex illis de con­tingenti in tertia figura.

Probat autem Aristot. talem syllogismum in libro priorum per con­versionem minoris propositionis: ut si arguatur sic, Contingit omne B esse A: Contingit omne [...] esse C: ergo Contingit aliquod C esse A. Nam conversa minore sic: Contingit omne B esse C: Contingit ali­quod C esse B, erit uniformis in prima figura, sic; Contingit omne B esse A: Contingit aliquod C esse B: ergo Contingit aliquod C esse A; & ita talis uniformis in tertia figura de contingenti reducitur in pri­mam figuram per conversionem. Sed illud videtur repugnare prius dicto. Dictum est enim in praecedenti capitulo, quod illa de contin­genti, subjecto sumpto pro eo quod est, non convertitur in illam de con­tingenti: igitur talis syllogismus non potest praedicto modo probari in tertia figura.

Dicendum, quod Aristot. per illam conversionem non probat nisi uniformem de contingenti in tertia figura, subjecto utrius (que) accepto pro iis quae contingunt praecise, & illa de contingeti, accepto subjecto praecise pro iis quae contingunt, convertitur in illam de contingenti, sub­jecto consequentis sumpto eodem modo. Et ideo probatio Aristot. est sufficiens ad intentum suum, nec repugnat dicto priori.

Alii autem uniformes, de quibus dictum est quod tenent, non proban­tur illo modo: tamen ex supra dictis Philosophi isto loco, & in aliis partibus Logicae potest elici probatio eorum.

Ad cujus evidentiam est sciendum, quod propositio de contingenti potest habere triplicem sensum penes acceptionem subjecti. Potest enim subjectum accipi praecise pro iis quae sunt: potest etiam accipi, tam pro iis quae sunt, quam pro iis quae contingunt: tertio modo potest accipi praecise pro iis quae contingunt. Utrum autem isti duo sensus ultimi fint de virtute sermonis, vel alter tantum; & si alter eorum, quis eorum; non curo ad praesens; tamen prius locutus sum, quando dixi uni­formem valere secundum duos priores sensus. Et tunc quando subjectum alterius, scilicet majoris, accipitur pro iis quae sunt, probatur talis syllogis­mus per conversionem minoris in illam de inesse; sic arguendo, Con­tingit omnem hominem es [...]e album: Contingit omnem hominem esse scientem: ergo Contingit scientem esse album. Convertitur illa minor sic, Contingit omnem hominem esse scientem, subjecto stante [Page 280] praecise pro iis quae sunt, in illam, Aliquid quod contingit esse sciens▪ est homo. Nunc autem sequitur evidenter in prima figura, Omnem ho­minem contingit esse album, subjecto sumpto pro iis quae sunt praecise: Aliquid quod contingit esse sciens est homo: ergo Aliquid quod con­tingit esse sciens contingit esse album; quae aequivalet conclusioni pri­mi syllogismi; & ex illo, & ista propositione de contingenti, sumpto sub­jecto praecise pro iis quae sunt, convertitur in illam de [...]nesse, cum ista regul [...] infallibili, Quicquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens. Et ita patent probationes omnium aliorum.

Sed si subjectum majoris accipitur praecise pro iis quae contingunt, & subjectum minoris praecise pro iis quae sunt, uniformis non valet. Si­cut non sequitur, Omne quod contingit esse ens contingit ereari: Om­ne quod est ens contingit esse creans: ergo Aliquid quod contingit esse creans contingit creari, quia si nihil esset nisi Deus praemissae es­sent verae▪ & conclusio falsa: & si minor particulariter sumatur praemissae de facto erunt verae, & conclusio falsa; illud tamen exemplum tantum gra­tia exempli adducitur. Similiter si transponantur tales propositiones diversimode acceptae non valet: patet igitur quomodo contingit argu­ere ex omnibus de contingenti, & quomodo non.

Est etiam sciendum, quod sicut in prima figura non refert arguere ex affirmativis de contingenti & negativis, nisi quod negativus syllo­gismus perficitur per conversionem propositionum negativarum per op­positas qualitates: ita in tertia figura contingit arguere eodem modo ex omnibus negativis vel indifferenter ex altera, & perficiuntur tales syllo­gismi per conversionem per oppositas qualitates.

CAP. XXIX. De syllogismis ex propositionibus de impossibili.

POst praedicta de uniformibus propositionibus, de impossibili est dicendum.

Et est sciendum, quod si omnes propositiones sumantur in sen­su composito talis discursus non valet, quia argueretur per istam regu­lam falsam, Praemissae sunt impossibiles, ergo Conclusio est impossi­bilis. Similiter, si omnes propositiones de impossibili sumantur in sensu diviso non valet talis discursus; quia nullus talis in prima figura potest regulari per dici de omni vel de nullo. Unde sic arguendo, Omnis homo impossibiliter est asinus: Omne rudibile impossibiliter est homo: ergo Omne rudibile impossibiliter est asinus, patet quod non valet, nec regulatur per dici de omni: quia per minorem non denotatur subjectum majoris verificari de aliquo, sed magis removeri; & ita cum quaelibet de impossibili aequivaleat alicui negativae, & ex omnibus negativis non [Page 281] contingit arguere, manifestum est, quod ex propositionibus de im­possibili non contingit arguere.

CAP. XXX. De syllogismis ex propositionibus modalibus non usitatis.

OStenso quomodo contingit syllogizare per syllogismum unifor­mem ex propositionibus modalibus quae usitate vocantur moda­les, restat videre quando ex aliis modalibus contingit arguere.

Est autem primo sciendum, quod tales propositiones ita bene possunt habere duos sensus, sicut aliae de quibus dictum est. Similiter pos­sunt esse aliquae aequivalentes talibus sensibus compositis, & divisis. Et ideo pro sensibus compositis talium propositionum est ista regula gene­ralis; quod Quando aliquod tale nomen modale potest verificari de praemissis absque hoc quod verificetur de conclusione, imo potest vere removeri à conclusione, uniformis ex talibus in sensu composito non valet, nec ex aequivalentibus eis: Quando autem de praemissis non potest verificari talis modus, nisi etiam verificetur de conclusione. uni­formis ex talibus semper tenet. Et ideo sic arguendo, Omnē hominē esse animal est verū: Socratē esse hominē est verū: ergo Socratē esse animal est verū. Omnē hominē esse animal est opinabile vel credibile: Socratē esse hominē est opinabile vel credibile: ergo Socratem esse animal est opinabile vel credibile: accipiendo credibile pro illo cui potest intellectus assentire sive evidenter sive non, conve­nienter arguitur pro hoc, quod discursus tenet per tales regulas veras, Praemissae sunt verae: ergo Conclusio est vera. Praemissae sunt credi­biles: ergo Conclusio credibilis; praedicto modo accipiendo credibile.

Sed tales syllogismi non valent, Omnem hominem esse album est scitum ab aliquo: Socratem esse hominem est scitum ab aliquo: ergo Socratem esse album est scitum ab aliquo. Omnem figuram planam tribus lineis contentam habere, &c. est indemonstrabile: Omnem triangulum esse figuram planam, &c. est indemonstrabile: ergo Om­nem triangulum habere, &c. est indemonstrabile. Omnem intel­lectum esse formam substantialem est dubitabile: Aliquam qualitatem quae non est forma substantialis esse intellectum est dubitabile: ergo Aliquam qualitatem quae non est forma substantialis esse formam sub­stantialem est dubitale; & hoc quia tales regulae sunt falsae; videlicet, Praemissae sunt scita: ergo Conclusio est scita; Potest enim una prae­missa sciri ab uno, & alia ab alio, & tamen vere ab utroque ignoratur conclusio; Praemissae sunt verae indemonstrabiles: ergo Conclusio est indemonstrabilis; Praemissae sunt dubitabiles: ergo Conclusio est dubitabilis.

[Page 282]Unde ad sciendum quando talis syllogismus est bonus & quando non, observandae sunt tam verae quam falsae regulae infra scriptae. Unde istae regulae sunt falsae. Praemissae sunt falsae: ergo Conclusio est falsa. Prae­missae sunt scitae: ergo Conclusio est scita. Praemissae sunt creditae: ergo Conclusio credita. Praemissae sunt indemonstrabiles: ergo Con­clusio est indemonstrabilis. Praemissae sunt dubitabiles: ergo Con­clusio dubitalis. Praemissae sunt primo verae: ergo & conclusio. Prae­missae sunt per accidens: ergo & conclusio. Praemissae sunt indutabi­les: ergo & conclusio. Praemissae sunt intellectae: ergo & conclusio. Praemissae sunt probatae: ergo & conclusio. Praemissae sunt auditae: ergo & conclusio: & tales consimiles sunt falsae; & ideo uniformes ex talibus propositionibus non tenent.

Sed istae regulae sunt verae, Praemissae sunt evidentes & cognoscibiles: ergo Conclusio est evidens & cognoscibilis. Praemissae sunt credibi­les: ergo & conclusio: & multae tales. Et uniformes ex talibus mo­d libus, sumptae in sensu composito vel, aequivalentes eis, sunt boni syllogismi tenentes per istam regulam, Praemissae sunt tales: ergo Con­clusio est talis.

Si autē tales praemissae sumantur ambae in sensu diviso in prima figura, semper est syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo, quando ex suis de inesse est bonus syllogismus; nisi ratione modi includatur ae­quivalenter propositio negativa: quod dico propter illum modum fal­sum, & si aliquis sit sibi similis. Quia non sequitur, Omnis homo est animal: Omnis asiaus false est homo: ergo Omnis asinus false est animal. Similiter iste syllogismus non valet. Omnem lapidem esse animal est falsum: Omnē hominē esse lapidē est falsū: ergo Omne hominē esse animal est falsū; quamvis omnes praemissae sumantur in sensu diviso.

Sed alii uniformes valent, quando uniformes de inesse correspondentes eis valent, & ex modalibus sequuntur suae de inesse. Unde iste uniformis est bon [...]s. Omnis homo per se est animal: Socrates per se est homo: ergo Socrates per se est animal. Similiter sequitur, Omne albū scitur esse homo: Veniens scitur esse albus: ergo Veniens scitur esse homo. Similiter talis uniformis negativus tenet in prima figura; quia regula­tur per dici de nullo: & ideo tales uniformes sunt boni, Omnis forma substantialis scitur non esse qualitas: Intellectus scitur esse forma substantialis: ergo Intellectus scitur non esse qualitas. Omnis crea­tura scitur non esse Deus: Creatio est creatura: ergo Creatio scitur non esse Deus.

Si autem major talis uniformis in prima figura sumatur in sensu composito, & minor in sensu diviso, cum aliquo modo tenet respectu con­clusion [...]s in sensu diviso, & cum aliquo modo non tenet. Unde iste discur­sus tenet. Haec est per se vera. Omnis homo est animal: Corpus per se est homo: igitur Corpus per se est animal. Iste autem non tenet, Haec [Page 283] est dubitata à Socrate, Omne albū est homo: Plato dubitatur à So­crate esse albus: ergo Plato dubitatur à Socrate esse homo. Similiter si major sumatur in sensu diviso semper tenet, nisi sit talis modus qua­lis est falsum, respectu conclusionis in sensu diviso, & non in sensu composito. Non enim sequitur, Omne albū scitur esse homo: Haec est scita, Calidū est albū: ergo Haec est scita, Calidū est homo: sed sequitur, igitur Calidū scitur esse homo. Tamen forte cum aliquo modo non tenet talis discursus; sed quia dicere in particulari quomodo valet discursus ex una modali in sensu composito, & alia in sensu divi­so, longum foret propter numerositatem modorum; ideo ipsius inquisi­tionem modo duxi studiosis relinquendam, quae per praedicta & dicenda faciliter scire possunt.

Sed in secunda figura pauci tales discursus valent, si omnes praemissae sumantur in sensu diviso. Et ratio est, quia tales propo­sitiones de modo raro vel nunquam convertuntur in propositio­nes de consimili modo. Unde non sequitur, Nullum albū scitur esse homo: ergo Nullus homo scitur esse albus; quia 'talis propositio universalis negativa non convertitur, vel non est convertibilis de modo comsimili in illam de inesse universalem, sed particularem: ideo talis syllogismus non potest perfici per conversionem universalis negativae; quod tamen requiritur ad hoc, quod esset bonus syllogismus in tali mo­do secundae figurae. Non potest etiam perfici per impossibile, sicut posterius ostendetur: patet per instantiam in terminis, quia talis discursus non valet: non enim sequitur, Omne album per se est ani­mal: Omnis lapis per se non est animal: ergo Omnis lapis per se non est albus; tamen cum illo modo verum est bonus discursus. Et ratio est, quia talis propopositio de modo & illa de inesse convertuntur; quando autem non convertuntur tunc discursus non valet in secunda figura: sed si una sumatur in sensu diviso, & alia in sensu composito, aliquando tenet & aliquando non; sed quando tenet, & quando non, discutiant studiosi.

In tertia figura quando ambae praemissae sumuntur in sensu diviso, & modalis infert suam de inesse, semper sequitur conclusio in sensu diviso. Sicut sequitur, Omnis homo scitur esse albus: & Omnis homo scitur esse veniens: igitur Veniens scitur esse albus. Et potest talis unifor­mis probari, s [...]cut probatur uniformis de necessario, & de possibili. Secundus modus probatur per syllogismum expositorium, ut ibi. Si autem altera sumatur in sensu diviso & altera in sensu composito, si mi­nor sit in sensu composito, tenet respectu conclusionis in sensu composito.

CAP. XXXI. De mixtione ex una de inesse, & altera modali de ne­cessario in prima figura.

VIso quomodo uniformis diversimode fit ex diversis propositionibus, de syllogismis mixtis est tractandum. Et primo de syllogismo mixto de inesse & modali. Secundo de syllogismo ex modalibus de modis diversis.

Circa primum, Primo dicendum est de syllogismo mixto ex proposi­tione de inesse, & modali de necessario. Circa quod Primo sciendum est, quod ex majori de necessario sumpta in sensu diviso, & minore de inesse, semper sequitur conclusio de necessario in sensu diviso, non in sensu composito. Quod enim sequitur conclusio de necessario in sensu diviso, patet; quia talis syllogismus regulatur per dici de omni, vel de nullo. Unde sic arguendo▪ Omnis homo de necessitate est animal: Homo albus est homo: ergo Homo albus de necessitate est animal, ar­guitur per dici de omni: nam per istam propositionem, Omnis homo de necessitate est animal, non denotatur nisi quod quicquid quod est homo de necessitate est animal; cum igitur per minorem denotatur quod homo albus sit homo, sequitur per dici de omni, quod homo albus de ne­cessitate est animal.

Unde sciendum, quod sicut per universalem affirmativam denotatur quod de quocunque dicitur subjectum de eodem dicitur praedicatum; & propter hoc, sumendo minorem in qua praedicatur subjectum primae pro­positionis de aliquo, contingit inferre praedicatum primae propositionis de minori extremitate per dici de omni: ita per propositionem in sensu diviso, & aequivalentem tali, denotatur quod de quocunque dicitur sub­jectum, quod de eodem dicitur praedicatum cum modo necessitatis; & propter hoc, sumendo minorem in qua subjectum primae propositionis praedicatur de aliquo, contingit inferre praedicatum idem vere praedicari de eadem minori extremitate per dici de omni.

Ex [...]uo patet, quod in tali mixtione nihil refert si minor sit de inesse simpliciter, vel de inesse ut nunc. Unde ille syllogismus regulatur per dici de omni, Omne animal de necessitate est substantia: Omne albū est animal: ergo Omne albū de necessitate est substantia. Sed si con­clusio sumatur in sensu composito discursus non valet: ut non sequitur, Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: Creans est persona divina: ergo Haec est necessaria Creans est Deus; sed sequitur, ergo Creans de necessitate est Deus. Ex illa autem non sequitur ista, Haec est necessaria Creans est Deus: plus quam ex illa, Album potest esse [...]g [...]um, sequitur illa, Haec est possibilis album est [...]. Ex isto [Page 285] etiam sequitur, quod indirecta conclusio de necessario non sequitur in tali mixtione. Ut non sequitur, Quaelibet persona divina necessario est Deus: Creans est persona divina: ergo Deus necessario est creans. Et ratio est; quia illa, Creans necessario est Deus, non convertitur in illam, ergo Deus necessario est creans: sed in illam, ergo Aliquid quod necessario est Deus est creans.. Et ita bene sequitur, Quaelibet per­sona divina necessario est Deus: Creans est persona divina: ergo Aliquid quod necessario est Deus est creans; quia ista conclusio indi­recta est convertibilis cum illa directa.

Ex quo patet, quod aliquando propositio de inesse convertitur in illam de necessario; sed tunc oportet in illa de inesse poni modum necessitatis, eo quod in illa non est determinatio compositionis principalis. Si autem major in tali mixtione sumatur in sensu composito, non semper valet talis mixtio: sed oportet quod minor subsumpta sit de inesse simpliciter; quia si minor est de inesse ut nunc non valet mixtio.

Ad cujus evidentiam est sciendum, quod illa major est de inesse sim­pliciter, in qua non potest praedicatum competere subjecto in uno tem­pore, & negari in alio; sed semper uniformiter se habet, ita quod semper vere praedicatur, vel nunquam. Illa autem dicitur de inesse ut nunc, in qua potest praedicatum uno tempore vere affirmari de subjecto, & in alio tempore vere negari; & talis minor nunquam debet sumi sub majore de necessario. Unde non sequitur, Omnē personā divinā esse Deū est necessarium: Aliquis homo est persona divina, pu [...]a Christus: ergo Aliquem hominem esse Deum est necessarium. Nec sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium: Homo albus est homo: ergo Ho­minem album esse animal est necessarium. Sed talis mixtio tenet, Omnem personam divinam esse Deum est necessarium: Albedo est persona divina: ergo Albedinem esse Deum est necessarium.

Ista dicta sunt quantum ad veritatem: tamen secundum intentionem Philosophi, ad hoc quod mixtio sit bona, sufficeret sumere sub aliquid per se in genere importans rem distinctam absolute; ita quod non esset nomen connotativum, nec relativum. Unde secundum intentionem Philosophi iste syllogismus est bonus, Omne animal esse coloratum est necessarium: Omnis homo est animal: ergo Omnem hominem esse colo­ratum est necessarium; ita quod secundum eum▪ quandocunque sumitur sub illo aliquid absolutum, quod non est relativum nec connotativum, semper est mixtio bona: sed illud secundum veritatem non est verum. Nam illa mixtio non valet, Omne e [...]s esse in actu est necessarium: Omnis homo est ens: ergo Omnem hominem esse in actu est necessarium; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Quod enim major sit vera, patet: nam haec est necessaria, Omne ens est in actu, & minor etiam est manifeste vera; & tamen conclusio est falsa, sive sumatur in sensu com­posito, sive in sensu diviso: nullus enim homo necessario est ens in actu, haec etiam non est necessaria, Omnis homo est ens in actu.▪ Si autem [Page 286] major sumaur de inesse, & minor de necessario in sensu diviso vel aequi­valenti ei, discursus non valet. Non enim sequitur, Quaelibet persona divina est creans: Pater de necessitate est persona divina: ergo Pater de necessitate est creans; quia praemissae sunt verae, & con­clusio falsa. Si autem minor sumatur in sensu composito, etiam non valet discursus: ut non sequitur, Omnis Deus est creans: Quamlibet personā divinā esse Deum est necessarium: ergo Quamlibet personam esse creantē est necessarium; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Et ratio est; quia aliquid potest praedicari contingenter tam de superiori quam de inferiori, non obstante quod praedicatio superioris de inferiori sit necessaria: & ita est de aliis.

Notandum est autem, quod si major sit de inesse simpliciter talis mixtio valet; quia quando aliquid non potest praedicari de aliquo in uno tempore, & negari in alio; sed vel semper praedicatur, vel nunquam: non potest subjectum de aliquo praedicari cum modo necessitatis, nisi praedicatum praedicetur de eodem cum eodem modo.

Et si dicatur, quod Philosophus negat unam, & concedit aliam; ergo falsum est quod hic dicitur, quod valet una sicut alia. Dicendum est, quod Philosophus loquitur de illa de necessario in sensu diviso; & tunc patet evidenter, quod majore existente de necessario & minore de inesse, sequitur conclusio de necessario; & hoc sive minor sit de inesse sim­pliciter, sive de inesse ut nunc: non sic autem valet talis discursus si major sit de inesse, & ideo negat unam mixtionem, & concedit aliam.

Et si dicatur, quod Philosophus dicit uniformem discursum de ne­cessario esse bonum in omni figura: sed dictum est prius, quod uni­formis de necessario in sensu diviso in secunda figura non valet: ergo Philosophus non loquitur de illis de necessario in sensu diviso, sed in sensu composito. Dicendum est, quod Philosophus aliquando loquitur de illis de necessario in sensu diviso, & aliquando in sensu composito; & ideo ubi docet uniformem ex illis de necessario loquitur de eis in sensu composito, & de eis aequivalentibus: quando autem docet mixtionem in prima figura, loquitur de illa in sensu diviso, & de ei aequivalente: & hoc facit ut sciatur quomodo arguendum est ex talibus modalibus, sive in uno sensu sive in alio. Unde ex dictis suis, ubi loquitur de proposi­tionibus modalibus in sensu composito, & ex illis locis in quibus loquitur de eis in sensu diviso, potest studiosus elicere, quod non semper arguen­dum est ex talibus qualitercunque sumantur in quacunque materia se­cundum quamcunque combinationem.

Sciendum est igitur, quod si major sit de inesse simpliciter, mixtio tenet, sive minor sumatur in sensu diviso, sive in sensu composito. Nec hoc negat Philosophus; sed negat, quod universaliter ex majore de inesse, & minore de necessario, sequitur conclusio de necessario: sed non negat quando major est de inesse simpliciter; quia tunc praemissae non possunt esse verae conclusione existente falsa; quia si sit de inesse [Page 287] simpliciter, & vera, etiam est necessaria; & si sic est, sequitur conclusio de necessario.

CAP. XXXII. De eadem mixtione in secunda figura.

IN secunda figura, si illa de necessario sumatur in sensu composito, ad hoc quod mixtio sit bona, requiritur quod illa sit de inesse sim­pliciter: si enim esset de inesse ut nunc, qualiscunque fuerit de necessario non sequitur conclusio de necessario. Si enim affirmativa fuerit de necessario non sequitur: sicut non sequitur, Omnē Deū esse in actu est necessariū: & Nullus homo est in actu: ergo Nullū hominē esse in actu est necessarium; nam si nullus homo esset in actu, praemissae essent verae, & conclusio falsa. Similiter non sequitur, Omnem ho­minem esse susceptibilem disciplinae est necessarium: Nullus homo albus est susceptibilis disciplinae: ergo Nullum hominem album esse suscepti­bilem disciplinae est necessarium; nam si nullus homo esset albus, prae­missae essent verae, & conclusio falsa. Similiter si negativa sit de ne­cessario non valet syllogismus: non enim sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Omne album est asinus: ergo Nullum album esse hominem est necessarium. Nec sequitur, Nullum Deum esse humanitatem est necessarium: Omnis homo est humanitas: ergo Nullum hominem esse Deum est necessarium.

Sciendum est tamen, quod in secunda figura, quando negativa est de necessario, & in affirmativa accipitur sub medio aliquod inferius ad medium, sive sit per se inferius sive per accidens, semper discursus est bonus; tenens per istam regulam veram, Quandocunque aliqua uni­versalis negativa est necessaria, quaelibet universalis negativa in qua removetur idem praedicatum ab aliquo inferiori ad subjectum est ne­cesaria. Et sequitur ex ista regula, A superiori ad inferius negative & cum distributione est bona consequentia. Voco autem hic inferius, omnem terminum qui non potest esse in plus, potest tamen esse in minus: & propter haec talis syllogismus est bonus, Nullum hominem esse asi­num est necessarium: Omnis asinus albus est asinus: ergo Nullum asinum album esse hominem est necessarium; & hoc quia ille terminus, Asinus albus, est inferius ad asinum, quamvis per accidens. Et debet talis discursus reduci in primam, per conversionem universalis ne­gativae de necessario, quae semper convertitur in universalem negativam de necessario, quando sumitur in sensu composito; sicut dictum est prius. Et ideo in prima figura in syllogismo negativo, majore existente de ne­cessario in sensu composito, & sumpto sub aliquo inferiori ad subjectum, sive minor sit de inesse simpliciter, sive de inesse ut nun [...], semper est [Page 288] bona consequentia. Unde hic est bonus discursus, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Homo albus est homo: ergo Hominem album non esse asinum est necessarium.

Sed si in secunda figura affirmativa sit de necessario in sensu compo­sito, & universalis negativa de inesse, non sequitur conclusio de ne­cessario. Non enim sequitur, Omne ens in actu esse ens est neces­sariū: Nullus homo est ens: ergo Nullū hominē esse ens in actu est necessarium. Nec sequitur secundum opinionem Aristot. Omnē homi­nē esse animal est necessariū: Nullus homo albus est animal: ergo Nullū hominē albū esse animal est necessariū: & tamen in affirmativa propositione accipitur aliquid inferius ad medium terminum; sicut patet de se. Et ratio est, quia aliquod potest cum modo necessitatis praedicari de aliquo, & tamen quod non praedicetur de inferiori cum tali modo.

Et ex hoc sequitur, quod à superiori distributo ad inferius affirmati­ve non semper est consequentia bona simplex. Unde hic non est consequentia simplex secundum rei veritatem, Omne animal est albū: ergo Omnis homo est albus; & per consequens non est hic consequen­tia simplex, Omnis homo currit: ergo Omnis homo albus currit. Ratio aut quare prima consequentia non est simplex est ista; nam si nullus homo esset in rerum natura, & omne aliud animal esset album, antecedens est verum, & consequens est falsum. Et ratio, quare talis consequentia non est consequentia simplex, est; quia medium per quod tenet non est necessarium: haec enim non est necessaria, Omnis homo est animal, sed est contingens. Similiter haec consequentia, secundum opinionem Aristot. non est consequentia simplex, Om­ne animal albū est coloratum: ergo Omnis homo albus est coloratus. Et ideo sicut in prima figura ex affirmativa de necessario, & affirmati­va de inesse, quantumcunque minor extremitas sit inferius ad medi­um terminum, non sequitur conclusio de necessario: ita in secunda figura, si affimativa sit de necessario, non sequitur conclusio de necessario.

Sciendum est etiam, quod in quarto Modo secundae figurae, sive propositio sit affirmativa de necessario, sive negativa, non sequitur con­clusio de necessario, quantumcunque in affirmativa praedicatur supe­rius de inferiori. Nam non sequitur, Aliquod ens non esse animal est necessarium: Omnis homo est animal: ergo Omnē hominē non esse ens est necessarium; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Vel sic arguitur, Aliquod ens non esse animalitatem est necessarium: Om­nis humanitas est animalitas: ergo Aliqua humanitatē non esse ens est necessarium, Nec etiam sequitur, Omne personā divinā esse De­um est necessarium: Aliquod ens non est Deus: ergo Aliquod ens non esse personā divinam est necessarium. Sic igitur patet, quomodo valet mixtio necessarii & de inesse in secunda figura, quando illa de [Page 289] necessario sumitur in sensu composito. Et secundum istum modum debet exponi Philosophus de ista materia in libro priorum.

Si aut illa de necessario sumatur in sensu diviso, non valet mixtio, sive affirmativa sive negativa fuerit de necessario. Quod enim non valeat si affirmativa fuerit de necessario, patet. Nam non sequitur, Omnis homo de necessitate est Deus: Nulla humanitas est Deus: ergo Omnis humanitas de necessitate non est homo; quia si nullus homo esset nisi Christus, praemissae essent verae, & conclusio falsa: haec e­nim esset vera, Omnis homo de necessitate est Deus; nam praedicatum necessario inest cuilibet pro quo subjectū supponit illo casu posito. Nam illo casu posito homo non supponeret nisi pro Filio Dei, quia tantum Filius Dei esset homo, & manifestum est quod Filius Dei de neces­sitate est Deus, igitur tunc esset haec vera. Similiter minor esset vera, imo esset necessaria. Nam haec est necessaria, Nulla humanitas est Deus; quia quamvis de facto homosit Deus, tamen haec esset falsa, Humanitas est Deus, imo nec aliqua humanitas potest esse Deus; sicut nec humanitas potest esse immortalis vel aeterna. Quod autem conclu­sio esset falsa illo casu posito, patet. Nam humanitas Christi quam­vis non sit homo, potest tamen esse homo; quia si deponeretur à Fi­lio Dei, statim eo ipso esset homo.

Similiter iste discursus non valet, Omnis persona de necessitate est Deus: Nulla humanitas seu nulla intellectualis creatura de necessita­est Deus: ergo Omnis humanitas seu omnis intellectualis creatura de necessitate non est persona. Si enim nullus homo esset nisi Christus, nec aliquis Angelus, adhuc esset haec vera, Omnis persona de neces­sitate est Deus: nam quaelibet singularis est vera, certum est; & ta­men conclusio est falsa. Nam adhucaliqua natura intellectualis, scili­cet illa assumpta à verbo, posset esse persona, quia si deponeretur esset persona. Et similiter illo casu posito istae praemissae essent verae, Om­nis persona de necessitate non est assumpta à verbo: Omnis natura in­tellectualis creata non est assumpta à verbo: & tamen haec conclusio esset falsa, Omnis natura intellectualis creata de necessitate non est persona, & per consequens talis discursus non valet.

Similiter secundum opinionem Aristot. talis discursus non valet, Omne albū de necessitate est cygnus: Nullus asinus est cygnus: ergo Omnis asinus de necessitate non est albus; quia si nihil sit album nisi cygnus, praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Haec enim esset vera, Omne albū de necessitate est cygnus; quia quaelibet singularis est vera, igitur illa est vera; & certum est quod minor est vera, & mani­festum est, quod conclusio est falsa; ergo talis discursus non valet. Verun­tamen quod dictum est de illo exemplo non est dictū nisi gratia exempli.

Si autem negativa sit de necessario adhuc discursus non valet; quia non sequitur, Omne albū de necessitate non est asinus: Omne rudi­bile est asinus: ergo Omne rudibile de necessitate non est albū; nam [Page 290] si nullus asinus sit albus, tunc praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Tunc enim major est vera, ista scilicet, Omne albū de necessitate non est asinus: nam quaelibet singularis est vera; quocunque enim albo demon­strato haec est vera, Hoc de necessitate non est asinus; quia ex quo per casum nullum album est asinus, Omne album est aliud ab asino, & per consequens non potest esse asinus, & ita de necessitate non est asinus. Et ratio veritatis talium propositionum est ista, quia ut frequenter est tactum, per istam, Omne album de necessitate non est asinus, non denotatur quod illa propositio sit necessaria in qua praedicatum remo­vetur à subjecto, puta ab hoc subjecto album; sicut non denotatur quod haec sit necessaria, Nullum album est asinus; similiter nec per istam, Album potest esse nigrum, denotatur quod haec sit possibilis, Album est nigrum: sed per istam, Omne album de necessitate non est asinus, denotatur quod quaelibet propositio, in qua hoc praedicatum asinus, per verbum de praesenti removetur à pronomine demonstrante quodcunque quod est album, sit necessaria; ita quod si tantum sint tria alba, quod tunc per istam, Omne album de necessitate non est asinus, non denotatur nisi quod quaelibet illarum trium propositionum sit ne­cessaria, quod esset verum; sicut si tantum tres homines essent albi, tunc ista propositio de necessario esset vera, quia quaelibet est vera, non tamen illa de necessario erit necessaria; quia poterit multas singulares habere falsas; & per consequens erit falsa. Et ita talis aliquando de necessario est vera; quando scilicet quaelibet singularis est vera: & ali­quando est falsa; quando scilicet aliqua ejus singularis est falsa.

Et hoc est summe necessarium ad sciendum, quando propositio de modo in sensu diviso, vel aequivalens ei, vel quaecunque propositio habens adverbialem determinationem determinantem compositionem, est vera, & quando est falsa. Sic igitur patet, quamvis negativa sit de necessitate non sequitur conclusio de necessario: sicut non sequitur, Omne agens de necessitate non patitur: Omnis creatura patitur: ergo Omnis crea­tura de necessitate non est agens. Nec sequitur, Omnis homo de ne­cessitate non est Deus: Quaelibet persona divina est Deus: ergo Quae­libet persona divina de necessitate non est homo; nam ante incarna­tionem fuerunt praemissae verae, & conclusio falsa. Sic ergo patet, quod si illa de necessario sumatur in sensu diviso, vel aliqua aequivalens ei, quod discursus mixtus non valet in secunda figura, nec potest reduci in primam siguram per conversionem: quia dictum est prius, quod talis de necessario non convertitur in illam de necessario, sed tantum in illam de inesse. Ex duabus autem de inesse non sequitur conclusio de neces­sario in prima figura, sicut dictum est: quia talis negativa universalis non convertitur in universalem, sed in particularem de inesse. Major enim non potest esse particularis negativa in prima figura; similiter minor in prima figura non potest esse particularis de necessario: sicut dictum est superius.

CAP. XXXIII. De eadem mixtione in tertia figura.

QUando autem debet fieri mixtio necessarii & inesse in tertia figura, sciendum est, quod si illa de necessario sumatur in sensu composito vel aequivalens ei, mixtio non valet generaliter, sive major fuerit de necessario sive minor. Si enim major fuerit de ne­cessario patet instantia hic, Omnem personam divinam esse Deum est necessarium: Omnis persona divina est creans: ergo Aliquē creantē esse Deum est necessarium; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Similiter si minor sit de necessario patet instantia hic, Quaelibet per­sona divina est creans: Omnem personam divinam esse Deum est ne­cessarium: ergo Aliquem Deum esse creantem est necessarium.

Est tamen sciendum, quod si minor sit de inesse simpliciter tenet mixtio; quia conversa minore sequitur conclusio de necessario in se­cunda figura. Similiter si major sit universalis negativa de necessario, & minor particularis affirmativa, & praedicatur inferius de superiore, est bonus discursus, sive minor sit de inesse simpliciter, sive de inesse ut nunc: non autem est sic de affirmativa. Et ratio est; quia semper à superiori distributo ad quodcunque inferius, tenet consequentia sim­plex negative, & non affirmative. Unde haec est consequentia simplex, Nullum animal currit: ergo Nullus homo currit: sed haec non est consequentia simplex, Omne animal currit: ergo Omnis homo currit. Sed si illa negativa sit particularis de necessario valet mixtio, si in uni­versali affirmativa praedicatur superius de inferiori. Unde iste discursus est bonus, Aliquem hominem non esse asmum est, necessarium: Omnis homo est homo albus: ergo Aliqud album non esse asinum est necessarium. Et ratio est; quia quicquid negatur necessario parti­culariter ab aliquo superiori, negatur etiam particulariter à quolibet inferiori quod potest praedicari de superiori sumpto, quia non contingit reperire instantiam.

Ex praedictis potest elici quomodo uniformiter dicendum est de omnibus in tertia sigura, si illa de necessario sit sumpta in sensu com­posito: sed si illa de necessario sumatur in sensu diviso, quando major est de necessario & universalis, semper sequitur conclusio in sensu di­viso; quia tunc semper conversa minore quae est de inesse est syllo­gismus regulatus per dici de omni vel de nullo in prima figura respectu ejusdem conclusionis. Sicut sequitur, Omnis homo de necessitate est animal: Omnis homo, vel aliquis homo est albus: ergo Aliquod album de necessitate est animal. Similiter sequitur, Omnis homo de ne­cessitate non est asinus: Omnis homo vel aliquis homo est albus: ergo [Page 292] Aliquod album de necessitate non est asinus; quia in omnibus praedictis conversa minore quae est de inesse, sequitur conclusio de necessario in prima figura. Si autem major sit particularis affirmativa valet mixtio. Unde sequitur, Aliquis homo de necessitate est animal: Omnis homo est albus: ergo Aliquod album de necessitate est animal. Talis autem syllogismus reducitur in primam figuram per conversionem majoris in unam de inesse, & conversionem conclusionis in unam de inesse, & per transpositionem propositionum, sic, Omnis homo est albus: Aliquid quod de necessitate est animal est homo: ergo Aliquid quod de ne­cessitate est animal est album; qui est syllogismus regulatus per dici de omni. Si autem major sit particularis negativa discursus valet; quia sequitur, Aliquod producens de necessitate non est asinus: Omnis pro­ducens est persona divina: ergo Aliqua persona divina de necessitate non est asinus. Probatur autem talis syllogismus per syllogismum ex­positorium; si aliquis producens de necessitate non est asinus sit iste A, tunc, A de necessitate non est asinus: & A est persona divina, per minorem propositionem: igitur Aliqua persona divina de necessitate non est asinus.

Sic igitur patet, quod semper mixtio est bona si major sit de neces­sario in sensu diviso, vel aequivalens ei. Sed si minor sit de necessario non valet mixtio; unde non sequitur, Omnis homo est albus: Omnis homo de necessitate est animal: ergo Aliquod animal de necessitate est album. Similiter non sequitur, Omnis persona divina creat: Omnis persona divina de necessitate est Deus: ergo Deus de necessitate creat. Nec sequitur, Nulla persona divina est incarnata: Omnis persona di­vina de necessitate est Deus: ergo Deus de necessitate non est in­carnatus; nam ante incarnationem fuerunt praemissae verae, & conclusio falsa.

CAP. XXXIV. De mixtione ex una de inesse & altera de possibili in prima figura.

POst mixtionem de inesse & necessarii, dicendum est de mixtione de inesse & de impossibili. Et primo in prima figura.

Unde primo est sciendum, quod si illa de impossibili sumatur in sensu composito, vel aequivalenti ei, sive major fuerit de possibili sive minor, non valet talis mixtio universaliter; quia contingit praemissas esse veras, conclusione existente falsa. Sic, Omnē hominē esse albū est possibile: Omne nigrū est homo: ergo Omne nigrū esse albū est possi­bile. Nullum hominem esse Deum est possibile: Omnis Filius Dei est homo: ergo Nullum Filium Dei esse Deum est possibile. Similiter, [Page 293] Nullus creans est Deus: Omnem personam divinam esse creantem est possibile: ergo Omnem personam divinam non esse Deum est possibile. In his enim exemplis possunt praemissae esse verae conclusione existente falsa.

Sciendum tamen est, quod si minor sit de inesse simpliciter, sive major, valet mixtio. Similiter si in syllogismo negativo sumatur ali­quod inferius ad medium terminum, sive minor sit de inesse simpliciter, sive de inesse ut nunc, valet mixtio. Ut bene sequitur, Nullū hominē esse Deū est possibile: Omnis homo albus est homo: ergo Nullū hominē albū esse Deū est possibile. Sed in syllogismo affirmativo non sufficit accipere sub inferius ad medium terminum. Et ratio est; quia à supe­riori distributo ad quodlibet inferius est consequentia simplex negative, & non affirmative; sicut dictum est prius.

Si autem illa de possibili sumatur in sensu diviso, vel aequivalenti ei, Aut major est de possibili, Aut minor. Si major, aut subjectum stat pro iis quae sunt, vel pro iis quae possunt esse. Si primo modo, semper est mixtio bona; quia semper talis discursus regulatur per dici de omni, vel de nullo. Ut bene sequitur, Omne albū potest esse homo: Socrates est albus: ergo Socrates potest esse homo; quia per majorem deno­tatur quod omne illud quod est album potest esse homo, & per minorem denotatur quod Socrates est albus; ex quibus sequitur quod Socrates potest esse homo. Si autem subjectum supponat pro iis quae possunt esse, adhuc mixtio valet; nam semper illa de possibili universalis, quando subjectum sumitur pro iis quae possunt esse, infert illam de possibili in qua subjectum sumitur pro iis quae sunt; & ex secunda & illa de inesse sequitur talis conclusio de possibili, ergo ex alia, quia quicquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens. Si autem minor sit de possibili, & major de inesse, non valet mixtio; quia non sequitur, Omne albū est homo: Omnis asinus potest esse albus: ergo Omnis asinus potest esse homo; etiam qualitercunque sumatur subjectum in illa de possibili.

Sciendum est etiam, quod quamvis quando mixtio est bona sequitur conclusio directa, non tamen sequitur conclusio indirecta de possibili; quia, sicut dictum est prius, illa de possibili non semper convertitur in unam de possibili; sed aliquando in unim de inesse. Est etiam sciendum, quod in conclusione subjectum non debet stare nisi pro iis quae sunt, ex quo minor est de inesse in tali mixtione.

CAP. XXXV. De eadem mixtione in secunda figura.

EX propositione de possibili in sensu composito vel aequivalente ei, sive fuerit negativa, sive affirmativa, & altera de inesse, nulla se­quitur conclusio in secunda figura. Patet, quia si negativa fuerit de possibili, reducetur in primam figuram per conversionem istius ne­gativae: sed dictum est prius, quod talis mixtio non valet in prima figura, & hoc universaliter; aliquando tamen valet, & in illo casu etiam valebit in secunda figura. Similiter si affirmativa fuerit de possi­bili non valet, quia in prima figura minore existente de possibili non valet mixtio; hoc etiam patet per instantiam. Nam non sequitur, Possibile est nullū Deū esse hominē: Omnis persona divina est homo: ergo Possibile est nullā personā divinā esse Deū; quia si quaelibet persona divina esset incarnata, praemissae essent verae, & conclusio falsa. Similiter non sequitur, Possibile est omnē personā divinā esse incar­natā: Nullus Deus est incarnatus: igitur Possibile est nullū Deū esse personā divinā; quum ante incarnationem fuerunt praemissae verae, & conclusio falsa. Et sicut non valet mixtio talis in syllogismis univer­salibus, ita nec in particularibus.

Si autem illa de possibili in sensu diviso sumatur, vel aequivalens ei, non valet talis mixtio. Non enim sequitur, Omnis persona divina potest esse incarnata: Nullus Deus est incarnatus: ergo Quilibet Deus potest non esse persona divina. Nec sequitur, Omnis Deus potest non esse homo: Omnis persona divina est homo: ergo Persona divina potest non esse Deus. Nec potest reduci in primam figuram, quia re­ducetur per conversionem negativae; sicut dictum est prius, quod uni­versalis negativa de possibili non convertitur nisi in particularem de in­esse, quae tamen deberet esse major in prima figura, quod non est possi­bile, cum sit particularis.

CAP. XXXVI. De eadem in mixtione in tertia figura.

SI autem in tertia figura illa de possibili sumatur in sensu composito, sive fuerit affirmativa sive negativa, non sequitur universaliter ali­qua conclusio de possibili in sensu composito. Unde non sequitur, Omnē hominē esse albū est possibile: Omnis homo est niger: ergo Aliquod nigrū esse albū est possibile. Quando tamen utraque est [Page 295] affirmativa, sequitur conclusio de possibili sumpta in sensu diviso sic, Possibile est omnē hominē esse albū: Omnis homo est niger: ergo Ali­quod nigrū potest esse albū; quia si possibile est omnem hominem esse album aliqua singularis est possibilis, tunc haec est possibilis, Hoc est albū, & per consequens potest esse album; quia dictum est prius, quod talis singularis in sensu composito, & in sensu diviso convertuntur. Nec sequitur, Hoc potest esse albū: Hoc est nigrū: ergo Nigrū potest esse albū.

Si autem illa de possibili sit negativa, nulla sequitur conclusio: non enim sequitur, Possibile est nullū hominē esse Deū: Omnis homo est pater: ergo Pater non potest esse Deus. Si autem illa de possibili sumatur in sensu diviso; tunc si major sit de possibili qualitercunque sumatur subjectum, sequitur conclusio de possibili; & potest reduci in primam figuram, per conversionem minoris vel majoris in illam de in­esse, per transpositionem propositionum, inferendo unam de inesse, quae est conversa conclusionis primae de possibili.

Si autem major sit de inesse & minor de possibili, si subjectum suma­tur pro iis quae sunt, tunc valet mixtio si utraque fuerit universalis. Bene enim sequitur, Omnis homo est albus: Omnis homo potest esse niger: ergo Nigrum potest esse album; subjecto sumpto pro iis quae possunt esse, & non pro iis quae sunt. Similiter sequitur, Nullus homo est asinus: Omnis homo potest esse albus: ergo Aliquod album potest non esse asinus.

Si autem minor de possibili fuerit particularis, & subjectum sumatur pro iis quae possunt esse, non valet mixtio: sicut non sequitur, Omne album est homo: Aliquod album potest esse asinus: ergo Aliquis asinus potest esse homo. Nec sequitur, Nullus homo est Deus: Aliquis homo potest esse Pater, vel Verbum: ergo Pater vel Verbum potest non esse Deus. Prima mixtio probatur per syllogismum expositorium, si major sit particularis; nam si Aliquis homo est albus, & Omnis homo potest esse niger, detur Ille homo qui est albus▪ tunc Ille est albus, & Ille potest esse niger, ergo Aliquid quod potest esse nigrum est album.

Si dacatur quod consimiliter potest probari si minor sit particularis de possibili: sic, Omne album est homo: Aliquod album potest esse asinus: ergo Aliquid quod potest esse asinus est homo, & per conse­quens, Potest esse homo; quia si haec minor sit vera, detur illud & sit A; tunc sequitur, A potest esse asinus: A est homo: ergo Aliquid quod potest esse asinus est homo, & per consequens, Potest esse homo. Dicendum est, quod talis probatio in illo casu non valet, nam dato quod A potest esse asinus, non haberetur per majorem quod A est homo; quia subjectum non supponit pro A, quamvis in minore supponat pro A: hoc autem requiritur ad hoc, quod talis probatio valeret per syllogismum expositorium, quomodo est in aliis ut dictum est.

CAP. XXXVII. De mixtione ex una de inesse, & altera de contingenti non necessario in prima figura.

VIso quomodo valet mixtio de inesse & de possibili, videndum est quomodo valet mixtio ex de inesse & contingenti non necessario; & Primo in prima figura.

Est ergo Primo sciendum, quod si illa de contingenti sumatur in sensu composito sive fuerit major sive minor, non sequitur conclusio de con­tingenti. Sicut non sequitur, Contingit omnē hominē esse album: Omnis homo niger est homo: ergo Contingit omnē hominē nigrum esse album. Nec sequitur conclusio de contingenti in sensu diviso: non enim sequitur, Contingit omnē hominē esse Deum: Verbum est homo: ergo Verbum contingit esse Deum. Sed bene sequitur conclusio de possibili; & quia semper illa de contingenti infert illam de possibili, ex qua, & illa de inesse sequitur conclusio talis de possibili: sicut dictum est prius. Similiter non sequitur, Omnis homo est Deus: Contingit omne naturā humanā esse hominē: ergo Contingit naturā humanā esse Deum. Nec sequitur conclusio de possibili.

Est autem sciendum, quod quamvis majore existente negativa de possibili, & sumpto in minore aliquo inferiori sub medio termino, se­quitur conclusio de possibili; non tamen illa regula est vera, si major sit de contingenti. Non enim sequitur, Contingit nullum album esse asinum: Omnis homo est albus: ergo Contingit nullum hominē album esse asinum. Si autem illa de contingenti sumatur in sensu diviso; si sit major, Aut subjectum accipitur praecise pro iis quae sunt, Aut pro eis quae contingunt. Si Primo modo est syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo, dummodo minor sit affirmativa. Sicut sic arguendo, Contingit omne hominē esse album: Socrates est homo: ergo contingit Socrate esse album. N [...]m per istam majorem denotatur, quod de quocunque dicitur subjectum per verbum de praesenti, quod de eodem dicatur praedicatum cum hoc verbo contingit: & per minorem deno­tatur, quod illud quod fuit subjectum primae propositionis vere sic dici­tur de subjecto minoris; igitur ille syllogismus regulatur per dici de omni, & eodem modo regulatur per dici de nullo si major fuerit ne­gativa.

Si autem subjectum majoris praecise supponit pro iis quae contingunt, non valet mixtio, nec regulatur per dici de omni vel de nullo. Unde iste discursus non valet, Omne en [...] contingit creari: Deus est ens: ergo Deum contingit creari; si sensus majoris sit iste, Omne quod contingit esse e [...]s contingit creari; quia per minorem non denotatur, quod con­tingit [Page 297] Deum esse ens, & per consequens non regulatur per dici de om­ni. Si autem subjectum majoris supponit tam pro iis quae sunt quam pro iis quae contingunt, sic est mixtio bona & regulata per dici de om­ni vel de nullo; quia talis de contingenti infert illam de contin­genti in qua subjectum supponit praecise pro iis quae sunt.

Si autem minor sit de contingenti non sequitur universaliter conclu­sio; quia non sequitur, Nullus homo est Deus: Contingit omnē hu­manitatē esse hominē: ergo Contingit nullā humanitatē esse Deū. Similiter non sequitur, Omne albū est homo: Contingit omnē equū esse albū: ergo Contingit omnē equū esse hominē.

Sciendum est tamen, quod si major sit de inesse simpliciter sequitur conclusio de contingenti, & hoc, si minor sit sumpta in sensu com­posito vel diviso. Hoc tamen intelligendum est, si major sit affirma­tiva sequitur conclusio de contingenti: si autem major sit negativa se­quitur conclusio de possibili. Quod enim non sequitur de contingenti, si major sit negativa, patet: nam non sequitur, Nullus asinus est in­telligens: Contingit omne rudibile esse asinū: ergo Contingit nul­lum rudibile esse intelligens; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa: sed ista conclusio sequitur, Omne rudibile potest non esse intelligens.

Est autem sciendum, quod quando minor est de inesse non refert an major sit negativa vel affirmativa, dummodo minor sit affirmativa: sed quando minor est de contingenti refert an minor sit affirmativa vel negativa; & hoc, quia illa de contingenti convertitur in oppositam qualitatem. Sciendum est etiam, quod eaedem regulae quae dictae sunt de universalibus, dicendae sunt de syllogismis particularibus in tali mixtione contingentis & de inesse.

CAP. XXXVIII. De eadem mixtione in secunda figura.

SI illa de contingenti fuerit negativa in secunda figura, & sumatur in sensu composito, quamvis illa de inesse sit de inesse simpliciter, non sequitur conclusio de contingenti. Non enim sequitur secundum opinione Aristot. Omne album est homo: Contingit nullum nigrum esse hominē: ergo Contingit nullum nigrum esse album. Similiter non sequitur, Omnis homo est albus: Contingit nullum equum esse al­bum: ergo Contingit nullum equum esse hominē. Similiter si affir­mativa fuerit de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti sumpta in sensu composito. Similiter etiam quamvis affirmativa sit de inesse simpliciter, non sequitur conclusio de contingenti in sensu com­posito. Non enim sequitur, Contingit nullum hominē esse album: [Page 298] Omnis cygnus est albus: ergo Contingit nullum cygnum esse hominem; & tamen minor secundum intentionem Philosophi est de inesse sim­pliciter.

Nec sequitur secundum veritatem, Contingit nullam humanitatē esse in actu: Quaelibet persona divina est in actu: ergo Contingit nullā personā divinā esse humanitatē; & tamen minor est de inesse simpliciter; tamen conclusio de possibili bene sequitur. Si autem nega­tiva fuerit de inesse, & affirmativa de contingenti, non, sequitur con­clusio de contingenti. Non enim sequitur, Nullus equus est homo: Contingit omnē scientē esse hominē: ergo Contingit nullum scientē esse equum. Nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa; vocando sci­entem illum solum qui habet scientiam creatam, per quod excluditur Deus. Si autem illa de contingenti sumatur in sensu diviso, si nega­tiva fuerit de contingenti & affirmativa de inesse, non sequitur con­clusio de contingenti. Non enim sequitur secundum opinionem Aristot. Contingit nullū hominē esse albū: Omnis cygnusest albus: ergo Con­tingit nullū cygnū esse hominē. Nec etiam sequitur, Contingit nul­lū Deū esse incarnatū: Quaelibet persona divina est incarnata: ergo Contingit nullā personā divinā esse Deū. Sed si illa affirmativa fuerit de inesse simpliciter, sequitur conclusio de possibili.

Si autem affirmativa fuerit de contingenti, & negativa de inesse sim­pliciter, sequitur conclusio de possibili, sic; Nullus asinus est intel­ligens: Contingit omnē hominē esse intelligentē: ergo Omnis homo potest non esse asinus. Et sic exponendus est Aristot. in libro prio­rum, quando dicit, quod si affirmativa fuerit de contingenti sequitur conclusio sumpta de possibili: si autem negativa fuerit de contingenti, quamvis altera de inesse fuerit de inesse simpliciter, non sequitur con­clusio de possibili; & hoc, si subjectum illius de contingenti sumatur praecise pro iis quae contingunt. Non enim sequitur, Contingit nul­lum ens esse in actu: Omnis Deus est in actu: ergo Contingit nullum Deum esse ens; minor est de inesse simpliciter, & major est vera sub isto sensu: Haec enim est vera, Omne quod contingit esse ens contin­git non esse in actu; & sic loquitur Philosophus in libro priorum. Et p [...]r illam distinctionem & alias, quae positae sunt & ponentur, solven­dae sunt contrarietates quae videntur esse inter dicta hic & dicenda, & illa quae dicit Aristot. in lib. priorum, quarum solutiones propter brevitatem dimitto studiosis.

CAP. XXXIX. De eadem in tertia figura.

QUando illa de contingenti in tertia figura sumitur in sensu com­posito, non sequitur generaliter conclusio nec de contingenti nec de possibili in sensu composito. Non enim sequitur, Contingit omnē hominē esse album: & omnis homo est niger: ergo Contingit album esse nigrum: & tamen si utraque sit universalis affirmativa, & subjectum illius de contingenti supponit pro iis quae sunt in actu, & acci­pitur in sensu diviso, sequitur conclusio de possibili in sensu diviso; unde ex praedictis praemissis sequitur ista conclusio, Aliquod nigrum potest esse album. Quod potest probari per syllogismum expositorium sub universali de contingenti, sumendo aliquam singularem de possibili quae convertitur cum illa de contingenti in sensu diviso. Similiter si minor sit particularis de inesse, & major de contingenti, sequitur con­clusio consimilis: si autem major sit particularis, confimilis conclusio sequitur. Si autem subjectum illius de contingenti sumatur pro iis quae contingunt, non sequitur conclusio: non enim sequitur, Omne ens contingit creari: Omne ens est Deus: ergo Deum contingit creari.

Est tamen sciendū, quod in prima Figura, in secunda, & in tertia quan­docunque illa de contingenti est affirmativa, potest poni loco ejus ne­gativa de contingenti; & hoc, quia illa de contingenti convertitur per oppositas qualitates. Similiter quando minor est de inesse in primo Modo, secundo, quarto, & sexto perficitur syllogismus per conver­sionem minoris: & ideo tunc semper oportet subjectum majoris suppo­nere pro iis quaesunt, vel quae contingunt.

CAP. XL. De mixtione ex una de inesse & altera de impossibili.

POst praedicta videndum est, an ex illa de inesse & impossibili possit fieri syllogismus mixtus.

Et est primo sciendum, quod semper illa de impossibili aequi­valet alicui propositioni de necessario: & ideo ex praedictis, circa mix­tionem necessarii & de inesse, potest patere, quomodo potest argui ex propositione de inesse & de possibili. Propter quod sciendum est, quod in prima figura ex majore de impossibili aequivalente universali de necessario sumpta in sensu composito, & minore de inesse simplici­ter, sequitur conclusio de impossibili in eodem sensu; & aliter non. [Page 300] Et deo non sequitur, Omne falsum esse verum est impossibile: Tese dere est falsum: ergo Te sedere esse verum est impossibile: tum quia major aequivalet particulari de necessario, scilicet isti, Aliquod fal­sum non esse verum est necessarium, & ita syllogismus non valet: tum quia minor est de inesse ut nunc; etiam manifestum est, quod prae­missae sunt verae, & conclusio falsa.

Similiter non sequitur, Omne verum esse necessarium est impossibile, Deum esse est verum: igitur Deum esse necessarium est impossibile: quia non obstante quod minor sit de inesse simpliciter, tamen major aequivalet uni particulari de necessario, ideo non valet discursus. Sed iste discursus est bonus, Aliquod verum esse falsum est impossibile: Deum esse est verum: igitur Deum esse falsum est impossibile; quia minor est de inesse simpliciter. Sed iste non valet, Aliquod verum esse falsum est impossibile: Te sedere est verum: ergo Te sedere esse falsum est impossibile; & hoc, quia minor est de inesse ut nunc. Sed primus discursus est bonus, quia major aequivalet isti, Nullum verum esse falsum est necessarium; & conclusio isti, Deum esse non esse falsum est necessarium. Et sic patet, quod ex illa de necessario, & minore de inesse simpliciter, sequitur conclusio de necessario; & per idem patet, quod secundus discursus non valet: & ita in istis necessarium est scire aequi­pollentiam propositionis de impossibili, ad propositionem de necessa­rio; & hoc sufficit ad sciendum, quando talis mixtio valet, & quando non.

Si autem illa de impossibili sumatur in sensu diviso, & minor de in­esse simpiciter, sequitur conclusio de impossbili in sensu diviso, retentis principiis convenientibus primae figurae, per syllogismum regulatum per dici de omni vel de nullo. Unde bene sequitur, Omnis homo non po­test esse asinus: Album est homo: ergo Album non potest esse asinus. Tamen hic sciendum est, quod quando arguitur ex propositione de impossibili in qua modus impossibilitatis negatur, semper termini de­bent supponere pro iis quae sunt; quia in syllogismis universalibus, si terminus supponeret pro iis quae possunt esse, syllogismus non valeret. Unde non sequitur, Omnis homo non potest esse asinus: Omne al­bum est homo: ergo Omne quod potest esse album non potest esse asi­nus. Et sicut dictum est de ista mixtione in prima figura; ita consimiliter dicendum est in aliis figuris; sicut dictum est prius de mixtione neces­sarii & de inesse: & non oportet aliquid scire nisi aequipollentiam inter propositionem de necessario & impossibili, de qua inferius patebit.

CAP. XLI. De una mixtione propositionum de inesse & altera modali non usitata in prima figura.

POst mixtiones ex propositionibus de inesse & propositionibus mo­dalibus, quae ab omnibus conceduntur esse modales; dicendum est de mixtione propositionum de inesse & de aliis propositionibus mo­dalibus, de quibus prius diximus quod non ab omnibus conceduntur esse modales. Et Primo in prima figura.

Est autem sciendum, quod quando aliquis modus positivus accipitur, cujusmodi sunt, scitum, notum, demonstrabile, per se notum, primo verum, & hujusmodi; raro vel nunquam, si major sumatur in sensu com­posito & minor de inesse, sequitur conclusio de tali modo in sensu com­posito, sive minor sit de inesse simpliciter sive ut nunc.

Ad sciendum tamen quando sequitur, & quando non, videndum est an talis modus possit competere propositioni universali; & si competat, an cuilibet consequenti ad illam universalem, vel non. Si non, nun­quam talis discursus valet; hujusmodi autem sunt tales modi, scitum, dubitatum, primo verum, per se notum, creditum, opinatum, con­cessum, & affirmatum, & hujusmodi. Et ideo tales syllogismi non valent, Omnē triangulū habere tres angulos est scitū à me: Iste tri­angulus est triangulus: ergo Istum triangulū habere t [...]es angulos est scitū à me. Omnē Deum esse immortalē est scitum à me: Pater est Deus: ergo Patrē esse immortale est scitum à me. Omnē hominē esse risibilē est primo verū: Socrates est homo: igitur, &c. Et sicut dictum est de istis, ita de multis aliis.

Si autem talis modus non posset competere uni propositioni univer­sali, nisi competat cuilibet consequenti, tunc tenet syllogismus. Talis autem modus est ly verū: & ideo iste syllogismus est bonus, Omnē ho­minē esse animal est verum: Albū est homo: ergo Albū esse animal est verum; quia universalis non potest esse vera, nisi quodlibet consequens sit verum. Et si sit aliquis modus alius qui non posset competere pro­positioni universali, nisi etiam competat cuilibet propositioni qui se­quitur ad eam, mixtio ex tali propositione & propositione de inesse valet. Si autem modus non sit talis, mixtio non valet generaliter; quamvis in aliquibus terminis & cum aliqua determinata minore valeat: sed quando valet, & quando non, relinquo studiosis discutiendum.

Si autem talis modus sit negativus, sicut ly falsum, tunc non valet talis mixtio. Sed si illa de modo sumatur in sensu diviso, vel aequi­valens ei, semper talis mixtio valet respectu propositionis de consimili modo in sensu diviso, vel aequivalentis. Unde quando talis propositio [Page 302] sumitur in sensu diviso, ille modus non est determinatio totius proposi­tionis. Et si sumatur adverbialiter vel aequivalenter est determinatio compositionis; & si non sit determinatio adverbialis semper aequivaler uni propositioni habenti adverbium determinans compositionem. Sicut ista in sensu diviso, Contingit omnē hominē currere, aequivalet isti, Omnis homo currit contingenter: & ista, Omnis homo potest currere, aequivalet isti, Omnis homo possibiliter currit. Sed tunc in ista, Omnis homo contingenter currit, non denotatur quod omnis homo currat: sed quod omnis homo potest currere, & quod omnis homo potest non cur­rere. Et sic est de istis duabus, Omnis homo possibiliter currit, & Omnis homo potest currere: & tunc subjectum in istis, Omnis homo contingenter currit, Omnis homo possibiliter currit, potest habere con­similes acceptiones quales habet in aliis, alias non aequivalerent.

Utrum autem de virtute sermonis aequivaleant, vel non, non curo ad praesens: tamen ad minus posset sic institui, & tunc talis propositio sine tali adverbio, & cum tali adverbio aequivaleret. Hoc autem est semper verum, quod illa propositio de Modo quocunque modo sumpta in sensu diviso; vel aequivalet uni propositioni habenti adverbialem deter­minationem determinantem compositionem: vel aequivalet uni pro­positioni habenti verbum modale indicativi modi cum verbo infinitivi modi sequente. Sicut ista, Omnē hominē esse animal est scitum à me, aequivalet isti, Omnis homo scitur à me esse animal: & ista, Omnē ho­minē vivere est scitum à me, aequivalet isti, Omnis homo scitur vivere à me. Ex isto potest patere, quod idem modus arguendi debet servari e [...] talibus propositionibus, & ex quibuscunque aliis habentibus aliqua verba indicativi modi sine omni verbo sequente, & ex propositionibus habentibus alias determinationes adverbiales, vel aequivalentes eis, deter­minantes compositionem. Et ideo ex tali de quocunque modo, & minore de inesse, sequitur conclusio de consimili modo in sensu diviso, vel ae­quivalens; & hoc in prima figura. Et ide [...] omnes tales syllogismi sunt boni, Omnis homo scitur à me esse animal: Homo albus est home: ergo Homo albus scitur à me esse animal. Omne animal scitur à me esse sensibile: Homo caecus est animal: ergo Homo caecus scitur à me esse sensibilis.

Et si dicatur, quod praemissae sunt verae conclusione existente falsa. Puta si sciam, Omne animal esse sensibile, & tamen nesciam, Aliquod animal esse caecum; quamvis multi homines sint caeci, sed hoc nesciam. Dicendum, quod omnes tales syllogismi sunt boni, & per dici de omni vel de nullo regulati. Unde per istam, Omne animal scitur à me esse sensibile, denotatur quod hoc totum, Scitur à me esse sensibile, con­venit cuilibet animali: & ideo si homo caecus sit animal, oportet quod homini caeco conveniat quod denotatur per conclusionem; & ideo talis syllogismus regulatur per dici de omni. Nec obstar quod adducitur, quod si haec sit vera, Omne animal scitur esse sensibile; & haec simi­liter, [Page 303] Homo caecus est animal, oportet quod haec simpliciter sit vera, Homo caecus scitur à me esse sensibilis; sed simul cum hoc stat, quod nesciam aliquem hominem esse caecum, & quod nesciam illam, Homo caecus est animal. Sicut enim cum ista, Album potest esse nigrum, stat quod haec est impossibilis, Album est nigrum: ita cum ista, Homo caecus scitur à me esse sensibilis, stat quod haec non sit scita à me, Homo caecus est sensibilis. Et si dicatur, sequitur, Homo caecus scitur à me esse sensibilis, ergo Sensibile scitur à me esse homo caecus. Dicendum est, quod illa consequentia non valet, sed debet inferri ista, Aliquid quod scitur à me esse sensibile, est homo caecus: haec autem patet per praedicta in tractatu secundo, in parte de conversione propositio­num.

Sic ergo dico quod tales syllogismi sunt boni. Omnis aedificator per se aedificat: Homo albus est aedificator: ergo Homo albus per se aedificat. Omne album per accidens aedificat: Aedificator est albus: ergo Aedifi­cator per accidens aedificat. Omnis anima intellectiva scitur à me esse substantia: Intellectus est anima intellectiva: ergo Intellectus scitur à me esse substantia. Omnis natura specifica scitur à me esse communi­cabilis: Differentia individualis est natura specifica: ergo Differentia individualis scitur esse communicabilis. Sed secundum opinionem A­ristot. qui non ponit aliquam unam rem esse plures res distinctas realiter, tales syllogismi sunt boni. Omnis Deus scitur à me esse immortalis: Pater est Deus: ergo Pater scitur à me esse immortalis. Omnis Deus creditur à philosophis esse aeternus: Filius productus est Deus: ergo Filius productus creditur à philosophis esse aeternus. Sed qualiter se­cundum Theologos talis processus potest impediri, & qualiter non, dictum est prius.

Sic ergo dicendum est, quod omnes tales syllogismi sunt boni ae si omnes essent de inesse, nec est aliter arguendum ex talibus in prima figura quam ex illis de inesse. Sed propter cavillationes est sciendum, quod non quaelibet propositio in qua ponitur talis modus est propositio modalis: sed ad hoc quod fit propositio modalis duo requiruntur. Unum, quod modus non sit praecise pars alterius extremi; & propter hoc tales non sunt modales, Illud quod scitur à me esse animal est al­bum. Illud quod per se aedificat est calidum. Illud quod potest [...]ur­rere est homo sedens. Aliquid quod potest esse impossibile est verum. Aliud requiritur, quod ex forma propositionis denotatur ille modus alicui propositioni de inesse competere, quamvis non semper denotatur competere sua de inesse. Sicut per istam, Album potest esse nigrum, denotatur quod aliqua propositio sit possibilis in qua praedicatur nigrum de albo. Similiter per istam, Homo albus scitur à me esse animal, de­notatur quod aliqua propositio sit scita à me: & tamen non denotatur quod ista sit scita à me, Homo albus est animal. Et propter istud secun­dum tales propositiones non sunt modales, Omnis homo cognoscitur à me. [Page 304] Omnis homo intelligitur à me; & sic de aliis. Tamen quantum ad modum arguendi non refert accipere tales propositiones modales, vel illas de inesse.

CAP. XLII. De eadem mixtione in secunda figura.

IN secunda figura si talis de modo accipitur in sensu composito raro vel nunquam valet syllogismus, quando modus aliquid addit ultra istum modum: verum cujusmodi sunt tales modi, scitum, demon­stratum, per se notum, primo verum; & hujusmodi. Quod autem mixtio talis non valeat, patet per instantiam in terminis. Non enim sequitur secundum opinionem Aristot. Omnē hominē esse animal est per se: Nullum album est animal: ergo Nullum album esse hominē est per se. Nec sequitur, Omnem personam divinam esse Deum est per se: Nullus homo est Deus: ergo Nullum hominem esse personam divinam est per se. Nec sequitur, Nullam humanitatem esse Deum est per se: Ali­quis homo est Deus: ergo Aliquem hominem non esse Deum est per se. Et sicut est de illo modo per se, ita est de multis aliis.

Si autem illa de modo accipitur in sensu diviso, vel aequivalenti ei, etiam raro vel nunquam valet mixtio, sive affirmativa sive negativa fuerit de modo respectu conclusionis de consimili modo affirmato. Sicut non sequitur, Omne album scitur à Socrate esse homo: Nullus asinus est homo: ergo Omnis asinus scitur à Socrate non esse albus. Nam posito quod nihil sit album nisi Plato, & quod Socrates hoc nesciat, nec etiam sciat an aliquis asinus sit albus, vel non, & tamen sciat quod Plato est homo, tunc praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Haec enim tunc est vera, Omne album scitur à Socrate esse homo, quia nihil scitur esse album nisi Plato, & Plato scitur à Socrate esse homo, ergo Omne album scitur à Socrate esse homo: & certum est quod illa est vera, Nullus asinus est homo, & tamen haec est falsa per posi­tum, Omnis asinus scitur à Socrate non esse albus. Et si dicatur, quod haec non est vera isto posito, Omne album scitur à Socrate esse homo, quia Socrates nescit an aliquod album sit homo. Hoc non va­let, quia quamvis Socrates nesciat istam, Omne album est homo, tamen haec est vera, Omne album scitur à Socrate esse homo; quia per illam non denotatur nisi quod praedicatum competit omni illi pro quo sub­jectum supponit, & hoc est verum, quia subjectum non supponit nisi pro Platone, & notum est quod Platoni competit praedicatum; haec enim est vera, Plato scitur esse homo, cum hoc tamen stat quod nesciat istam, Aliquod album est homo. Sic ergo patet quod talis mixtio non valet.

[Page 305]Similiter non sequitur, Omne album per se non est homo: Omne [...]isibile est homo: ergo Omne risibile per se non est album. Nam si nihil sit album nisi asinus, praemissae sunt verae & conclusio falsa. Haec enim est vera, Omne album per se non est homo; quia quaelibet singu­laris est vera: & quod minor est vera certum est, & conclusio falsa; quia omne risibile per accidens non est album. Similiter non sequitur, Nullus homo est Deus: Quaelibet persona divina per se est Deus: ergo Quaelibet persona divina per se non est homo. Nam ante incarnatio­nem fuerunt praemissae verae & conclusio falsa. Et sicut est de istis modis, ita est de aliis multis.

Et si dicatur, quod tales conclusiones, Omnis homo scitur non esse albus, Omnis homo creditur non esse asinus, & hujusmodi, sunt affir­mativae, ideo non debent sequi. Dicendum est, quod quamvis tales sint affirmativae quantum ad compositionem modalem, hoc est, quamvis modale verbum affirmetur in eis; tamen aliud verbum negatur: & hoc sufficit ad intentum meum. Unde ista ponitur negativa, Omnis homo potest non esse asinus, quamvis verbum modale affirmetur. Patet igitur, quod dictum est prius, quod non sequitur conclusio de modo affirmativa in tali mixtione; sive modus ille fuerit verbum, cujusmodi sunt talia verba, scitur, creditur, demonstratur, & hujusmodi: sive ille modus sit adverbium vel aequivalens adverbio, cujusmodi sunt tales, per se, primo verum, per accidens, & hujusmodi. Si autem in conclusione fuerit modus negatus, frequenter sequitur conclusio talis. Nam iste dis­cursus est bonus, Omne album scitur esse homo: Nullus asinus est homo: ergo Nullus asinus scitur esse albus. Similiter sequitur▪ Omne album per se non est homo: Omne risibile est homo: ergo Nullum risibile per se est album; forte tamen quibusdam aliis modis non valet.

Ex praedictis patet, quod quamvis ex talibus propositionibus de modo sumptis in sensu diviso, vel eis aequivalentibus, sit omnino idem modus arguendi in prima figura, sicut si omnes propositiones essent de inesse: non tamen sic arguendum est ex eis in secunda figura. Et ratio est, quia tales propositiones non convertuntur sicut illae de inesse. Unde ille syllogismus, Omnis homo non est asinus: Omne rudibile est asi­nus: ergo Omne rudibile non est homo, potest probari per hoc, quod ista, Omnis homo non est asinus, convertitur in istam, Omnis asinus non est homo, ex qua & minore sequitur conclusio praedicta in prima figura per syllogismum regulatum per dici de nullo; sic arguendo, Omnis asinus non est homo: Omne rudibile est asinus: ergo Omne rudi­bile non est homo. Unde non sic est de isto syllogismo, Omne album per se non est asinus: Omne rudibile est asinus: ergo Omne rudibile per se non est album: quamvis iste syllogismus in prima figura, Omnis asinus per se non est albus: Omne rudibile est asinus: ergo Omne ru­dibile per se non est album, sit bonus syllogismus & regulatus per di [...]i [Page 306] de nullo; & hoc, quia ista, Omne album per se non est asinus, non convertitur in istam, Omnis asinus per se non esse albus; quia posito quod nullus asinus sit albus, antecedens est verum eo quod quaelibet singularis sit vera, & tamen consequens est falsum. Sed ista, Omne album per se non est asinus, convertitur in istam, Aliquid quod per se non est asinus est album. Nunc autem manifestum est, quod ille syllo­gismus non valet in prima figura, Aliquid quod per se non est asinus est album: Omne rudibile est asinus: ergo Omne rudibile per se non est album; eo quod major est particularis in prima figura, & similiter affirmativa, & conclusio negativa; quae repugnant primae figurae. Per idem patet, quod si universalis negativa sit de inesse & affirmativa de modo, non valet talis mixtio; quia tunc in prima figura ex majore de inesse & minore de tali modo, sequitur conclusio de tali modo: quod falsum est.

CAP. XLIII. De eadem mixtione in tertia figura.

IN tertia figura, si illa de modo sumatur in sensu composito, non valet mixtio respectu conclusionis de modo consimili addente aliquid super hunc modum, verum, sumptum in sensu composito.

Et ideo sciendum est primo, quod nunquam loquar postea de hoc modo, verum; & hoc, quia propositio de inesse, & propositio de hoc modo verum correspondens, convertuntur; & hoc si sit propositio. Sci­endum est ergo, quod mixtio ex illa de inesse & illa de modo in sensu composito non valet. Non enim sequitur, Omnē hominē esse animal est scitū à te: Omnis homo est albus: ergo Aliquod albū esse animal est scitū à te: nam posito quod aliquod animal sit album & hoc ne­scias, praemissae sunt verae & conclusio falsa; sicut manifeste patet. Si­militer non sequitur, Omnis homo est albus: Omnem hominem esse animal est scitum à te: ergo Aliquod animal esse album est scitum à te; patet per idem. Nec sequitur, Nullus homo est albus: Omnem ho­minem esse animal est scitum à te: igitur Aliquod animal non esse album est scitum à te. Nec sequitur, Nullum hominem esse asinum est scitum à te: Omnis homo est albus: ergo [...]liquod album non esse asinum est scitum à te. Nec sequitur, Omnem hominem esse animal est scitum à te: Omnis homo est albus: ergo Aliquod album esse ani­mal est scitum à te. Similiter non sequitur, Omnem hominem esse ani­mal est per se: Omnis homo est albus: igitur Aliquod album esse ani­mal est per se.

Si autem illa de modo sumatur in sensu diviso, vel aequivalens ei, si major sit de inesse & minor de modo, non valet mixtio. Non enim [Page 307] sequitur, Omnis homo est albus: Omnis homo scitur esse animal: ergo Aliquod animal scitur esse albū. Nec sequitur, Omnis homo est quantitas: Omnis homo per se est animal: ergo Aliquod animal per se est quantitas. Nec sequitur, Nullus homo est albus: Omnis homo scitur esse animal: ergo Aliquod animal scitur non esse album. Tamen si modus sit negativus bene sequitur; nisi sit modus negativus vel pri­vativus formaliter vel aequivalenter, sicut est iste modus falsum.

Si autem major fuerit de modo & minor de inesse, si major fuerit universalis, est mixtio bona; quia semper per conversionem illius de inesse reducitur in primam figuram, ex qua & majore erit syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo. Et ideo iste syllogismus est bonus, Homo per se est animal: Omnis homo est albus: ergo Aliquod albū per se est animal. Et iste, Omnis homo scitur à te esse animal: Aliquis homo est veniens: ergo Aliquod veniens scitur a te esse animal. Similiter iste, Socrates scitur à te esse homo: Socrates est veniens: ergo Veniens scitur à te esse homo. Et iste, Omnis anima intellectiva scitur à Socrate esse substantia: Omnis anima intellectiva est voluntas: ergo Voluntas scitur à Socrate esse substantia. Sed ista consequentia non valet, Voluntas scitur à Socrate esse substantia: ergo Aliqua sub­stantia scitur à Socrate esse voluntas. Similiter si major fuerit parti­cularis valet mixtio: sicut sequitur, Aliquis homo per se est animal: Omnis homo est albus: ergo Aliquod albū per se est animal. Et simi­liter sequitur, Aliquis homo per se non est asinus: Omnis homo est animal: ergo Aliquod animal per se non est asinus; & probatur talis syllogismus per syllogismum expositorium de quo dictum est prius.

Et ideo sciendum est, quod in syllogismo expositorio semper, si major sit de modo & minor de inesse, valet mixtio: sed si major fuerit de in­esse & minor de modo, non valet. Unde bene sequitur, Socrates scitur esse animal: Socrates esse albus: ergo Albū scitur esse animal: sed non sequitur, Socrates est albus: Socrates scitur esse animal: ergo Aliquod animal scitur esse albū. Et ideo tales syllogismi non valent, Anima intellellectiva est intellectus: Omnis anima intellectiva scitur à Socrate esse forma substantialis: ergo Aliqua forma substantialis scitur à Socrate esse intellectus. Similiter non sequitur, secundum Philosophum, Deus est persona divina: Deus scitur esse immortalis: ergo Aliquod immortale scitur esse persona divina. Sicut non sequitur, Hic Deus est immortalis: Hic Deus creditur ab aliquibus esse corpus: ergo Ali­quod corpus creditur ab aliquibus esse immortale. Tamen si major in omnibus praedictis exemplis esset de modo & minor de inesse, esset mixtio bona. Et tota illa diversitas & multa alia oriuntur ex hoc, quod dictum est prius, quia praedicatum appellat suam formam, & non sub­jectum: hoc est, quod ad veritatem propositionis de modo in sensu di­viso requititur, quod propositioni in qua ipsum praedicatum, vel aliud omnino idem cum [...]o significans, praedicatur de pronomine demon­strante [Page 308] illud pro quo subjectum supponit, conveniat ille modus expressus. Non autem requiritur, quod propositioni in qua subjicitur ipsum sub­jectum, vel aliud omnino idem significans cum eo, respectu praedicati vel respectu pronominis demonstrantis illud pro quo praedicatum sup­ponit, conveniat talis modus per praedicationem. Sicut ad hoc, quod haec sit vera, Album scitur esse musitum, requiritur quod aliqua talia sit scita, Hoc est musicum, Illud est musicum, demonstrando aliquid pro quo subjectum supponit: sed ad hoc, quod haec sit vera, Albū scitur esse homo, non requiritur quod aliqua talis sit scita, Albū est, vel albū est illud, quicunque homo demonstretur; nec requiritur quod aliqua propositio sit scita, in qua album subjicitur.

Breviter ergo haec est differentia inter terminum qui ponitur à parte subjecti, & praedicati; quod si sit propositio de modo, ad veri­tatem talis propositionis requiritur, quod alicui propositioni in qua ipsum praedicatum praedicatur, vel aliquid omnino idem cum eo significans (quod dico propter aliquas cavillationes quae possunt fieri contra aliqua dicta prius) conveniat talis modus: sed non requiritur quod talis modus conveniat cuicunque propositioni in qua ipsum subjectum, vel aliquid omnino idem cum eo significans, subjiciatur. Et ex isto ori­untur multa dicta & dicenda. Et est summe advertendum & me­moriter retinendum, ad sciendum quae propositiones sunt verae de mo­do, & quae falsae; & quomodo convertuntur, & quomodo non; & quo­modo ex eis syllogizatur, & quomodo non: & etiam ad sciendum quae propositiones de praeterito & futuro sunt verae, & quae falsae; & ad sciendum conversiones, & modum syllogizandi ex iis de quibus dictum est.

CAP. XLIV. De mixtione ex una de necessario & altera de possibili in prima figura.

POstquam dictum est de mixtionibus ex propositionibus de inesse & modalibus, nunc dicendum de mixtione ex propositionibus de ne­cessario & caeteris modalibus. Et Primo de mixtione necessarii & possibilis in prima figura: & Primo quando utraque sumitur in sensu composito.

Et est primo sciendum, quod si major fuerit de necessario & minor de possibili, sequitur conclusio de possibili in eodem sensu. Sicut se­quitur, Omnē hominē esse animal est necessariū: Omne albū esse homine est possibile: ergo Aliquod albū esse animal est possibile. Et sic est in aliis modis. Et tenet iste modus per istam regulam, Si una praemissarū est necessaria & alia possibilis, conclusio erit possibilis. Et [Page 309] sequitur ex istis tribus propositionibus seu regulis. Videlicet, Omne neces­sarium est possibile: Nullū possibile repugnat formaliter necessario: Si praemissae sint possibiles & compossibiles conclusio est possibilis. Et eodem modo, si major fuerit de possibili & minor de necessario, sequitur conclusio de possibili, per eandem regulam: sed ex talibus praemissis non sequitur conclusio de inesse nec de necessario. Sicut non sequitur, Nullū hominē esse asinū est necessariū: Omne albū esse hominē est possibile: ergo Nullum album est asinus, sive Nullum album esse asinum est necessarium; & ita est de aliis.

Secundo videndum est de mixtione, quando illa de necessario sumitur in sensu composito, & illa de possibili in sensu diviso. Circa quod sciendum est, quod si major sit de necessario & minor de possibili, se­quitur conclusio de possibili sumpta in sensu diviso; ita tamen quod subjectum conclusionis habeat eandem acceptionem quam habet in mi­nore. Unde iste syllogismus est bonus, Omnē hominē esse animal est necessarium: Omne album potest esse homo: ergo Omne album potest esse animal. Similiter iste syllogismus est bonus, Nullum hominē esse asinum est necessarium: Omne album potest esse homo: ergo Omne album potest non esse asinus. Sed conclusio de inesse, & de necessario non sequitur. Similiter si illa de necessario sit minor & major de possibili, sequitur conclusio de possibili, non de inesse nec de necessario, subjecto conclusionis habente eandem suppositionem quam habet sub­jectum majoris. Sicut sequitur, Omne animal potest esse album: Omnē hominē esse animal est necessarium: ergo Omnis homo potest esse albus. Sed si subjectum majoris accipitur pro iis quae sunt praecise, & subjectum conclusionis pro iis quae possunt esse, non valet talis mixtio. Non enim sequitur, Omne coloratum potest esse musicum: Omne album esse coloratum est necessarium: ergo Omne quod potest esse album potest esse musicum. Nec sequitur, Omne producens potest esse Deus: Omne generans esse producens est necessarium: ergo Omne quod potest esse generans potest esse Deus; quia posito quod nihil producat aliquid nisi Deus, praemissae sunt verae, si subjectum majoris accipitur pro eo quod est, & conclusio falsa.

Tertio videndum est de illa mixtione, quando illa de necessario su­mitur in sensu diviso, & illa de possibili in sensu composito. Et est sciendum, quod si major sit de possibili & minor de necessario, non sequitur conclusio de necessario nec de inesse, sed de possibili, sumpta conclusione in sensu composito. Sequitur enim, Omnē hominē esse album est possibile: Socrates de necessitate est homo: ergo Socratē esse album est possibile; & consimiliter est in aliis modis. Sed si major sit de necessario & minor de possibili non valet mixtio. Non enim sequitur, Omne producens de necessitate est Deus: Ignē esse produ­centē est possibile: ergo Ignē esse Deum est possibile. Nec sequitur, Omnis homo de necessitate non est Deus▪ Personā divinā esse hominē [Page 310] est possibile: ergo Personā divinā non esse Deum est possibile; nam ante incarnationem praemissae fuerunt verae, & conclusio falsa.

Quarto videndum est de illa mixtione, utraque praemissa sumpta in sensu diviso. Circa quod sciendum est, quod si major fuerit de neces­sario & minor de possibili, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omne sciens de necessitate est Deus: Omnis homo potest esse sciens: ergo Omnis homo potest esse Deus. Nec sequitur, Omnis homo de necessitate non est Deus: Filius Dei potest esse homo: ergo Filius Dei non potest esse Deus. Sed si major fuerit de possibili & minor de necessario, semper valet mixtio, & regulatur per dici de omni vel de nullo. Quod patet, quia semper illa de necessario infert illam de inesse: sed dictum est prius, quod ex majore de possibili & minore de inesse sequitur con­clusio de possibili, quamcunque acceptionem habeat subjectum majoris. Oportet tamen, quod subjectum conclusionis non accipiatur pro iis quae possunt esse, si subjectum majoris accipitur praecise pro iis quae sunt.

CAP. XLV. De eadem mixtione in secunda figura.

IN secunda figura si illa de necessario sumatur in sensu composito, si negativa fuerit de necessario, sequitur conclusio de possibili. Sicut sequitur, Nullum hominē esse asinum est necessarium: Omne rudi­bile potest esse asinus: ergo Omne rudibile potest non esse homo. Si­militer si utraque sumatur in sensu composito sequitur conclusio de possi­bili. Et utrumque patet, quia conversa negativa de necessario sequitur conversa conclusionis in prima figura. Similiter si affirmativa fuerit de necessario sequitur conclusio de possibili. Sequitur enim, Omne corpus triangulare esse substantiam est necessarium: Omne corpus potest non esse substantia: ergo Omne corpus potest non esse corpus trian­gulare. Similiter sequitur, si illa de possibili sumatur in sensu com­posito. Et utrumque probatur; quia à quocunque potest negari superius vel convertibile, ab eodem potest negari inferius vel convertibile: nunc autem quando universalis affirmativa est necessaria, necessario praedi­catum est superius vel convertibile cum subjecto; & ideo si praedicatum poterit removeri ab aliquo, subjectum poterit removeri ab eodem.

Secundo videndum est de mixtione, quando illa de necessario sumitur in sensu diviso, & illa de possibili in sensu composito, & tunc sequitur conclusio de possibili sic: Omnis homo de necessitate non est Deus: Quamlibet personam divinam esse Deum est possibile: ergo Quamlibet personam divinam non esse hominem est possibile. Similiter sequitur si affirmativa fuerit de necessario. Similiter, si utraque sumatur in sensu composito, sequitur conclusio de possibili.

CAP. XLVI. De eadem mixtione in tertia figura.

IN tertia figura, si illa de necessario sumatur in sensu composito, & illa de possibili similiter, sequitur conclusio de possibili. Sicut se­quitur, Nullū hominē esse asinum est necessarium, Omnē bomi­nē esse albū est possibile: ergo Aliquod album non esse asinum est possibile. Similiter sequitur, Omnē hominē esse album est possibile: Omnē hominē esse animal est necessarium: ergo Aliquod animal esse album est possibile. Si autem utraque sumatur in sensu diviso, si major fuerit de necessario & minor de possibili, non sequitur conclusio de possibili, nisi subjectum conclusionis sumatur pro eo quod potest esse. Sicut non sequitur, Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: Quaelilibet persona divina potest esse homo: ergo Aliquis qui est homo potest esse Deus: sed sequitur: ergo Aliquid quod potest esse homo potest esse Deus.

Si autem major fuerit de possibili semper sequitur conclusio de possi­bili, sumpto subjecto conclusionis pro eo quod est. Sicut sequitur, Quaelibet persona divina potest esse homo: Quaelibet persona divina de necessitate est Deus: ergo Aliquis Deus potest esse homo. Simili­ter si illa de necessario sumatur in sensu composito, & similiter minor, sequitur conclusio de possibili; sicut in priori. Si autem illa de necessario fuerit major, & de possibili minor, sequitur conclusio de possibili in sensu diviso, subjecto sumpto pro eo quod potest esse. Si autem illa de possibili sumatur in sensu diviso, & illa de necessario in sensu com­posito, si illa de necessario fuerit major, sequitur conclusio de possi­bili, subjecto sumpto pro eo quod potest esse: Si autem illa de necessa­rio fuerit minor, sequitur conclusio de possibili.

CAP. XLVII. De mixtione ex una de necessario & altera de contingenti in prima figura.

POst praecedentem mixtionem dicendum est de mixtione necessarii & contingentis. Et Primo in prima figura: & Primo quando utra­que sumatur in sensu composito, vel aequivalenti.

Et est primo sciendum, quod si major fuerit de necessario affirmati­va, & minor de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur, secundum opinionem Aristot. Omne albū esse colo­loratum [Page 312] est necessarium: Omnē hominē esse album est contingens: ergo Omnē hominē esse coloratum est contingens; quia secundum eum praemissae sunt verae, & conclusio falsa: tamen secundum rei veritatem difficile est invenire instantiam, ubi praemissae tales sunt verae, & con­clusio falsa. Similiter si major fuerit negativa de necessario non sequi­tur conclusio de contingenti; quia non sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Omne ridens esse hominem est contingens: ergo Nullum ridens esse asinum est contingens; quia praemissae sunt ve­rae & conclusio falsa: tamen ex praemissis taliter dispositis sequitur con­clusio de possibili. Et similiter, si major fuerit de necessario affirmativa, sequitur conclusio de possibili. Pro qua intelligendum, quod quan­docun (que) mixtio necessarii & contingentis est bona respectu conclusionis de contingenti, semper mixtio necessarii & contingentis est bona re­spectu conclusionis de possibili: per istas regulas, Quicquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens: & Illa de contingenti semper in­fert illam de possibili.

Et est etiam sciendū, quod quandocun (que) major est de necessario nega­tiva & minor de contingenti, si in minore sumatur subjectum inferius ad subjectum majoris, semper sequitur conclusio non solum de possibili, sed etiam de inesse. Et per istam regulam debent glossari multa dicta Aristot. quae videntur esse contra aliqua dicta, & aliqua dicenda. Sed si major fuerit affirmativa non sequitur conclusio de inesse, quamvis in minore sumatur sub inferius ad subjectum. Si autem major fuerit de contingenti & minor de necessario non sequitur conclusio de contingen­ti. Sicut non sequitur, Omne album esse dulce est contingens: O­mne lac esse album est necessarium: ergo Omne lac esse dulce est contin­gens. Similiter non sequitur, Omne producens esse Deum est contin­gens: Patrem esse producentem est necessarium: ergo Patrem esse Deum est contingens. Similiter non sequitur, Nullum ens in actu esse humanitatem est contingens: Omnem Deum esse ens in actu est necessarium: ergo Nullum Deum esse humanitatem est contingens; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa; tamen de possibili bene sequitur, sed non sequitur conclusio de inesse, quamvis inferius suma­tur sub medio termino in minore.

Secundo videndum est de praedicta mixtione, quando illa de ne­cessario sumitur in sensu composito & illa de contingenti in sensu divi­so. Et est primo sciendum, quod si illa de necessario sit major, & illa de contingenti minor, in syllogismo affirmativo non sequitur con­clusio de contingenti. Sicut non sequitur, Omnem materiam infor­matam forma ignis esse informatam est necessarium: Hanc materiam contingit esse informatam forma ignis: ergo Hanc materiam contingit esse informatam forma; quia praemissae sunt verae & conclusio falsa, secundum opinionem Aristot. Similiter non sequitur, Nullum homi­nem esse asinum est necessarium: Contingit ridentem esse hominem: [Page 313] ergo Contingit ridentem non esse asinū; & ita non valet talis mixtio in syllogismo negativo.

Tertio sciendum, si major fuerit de contingenti & minor de ne­cessario, si subjectum majoris sumatur praecise pro iis quae sunt, vel tam pro iis quae sunt quam pro iis quae contingunt, semper valet mixtio, & est syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo, respectu con­clusionis de contingenti: quia dictū est prius, quod talis mixtio de inesse & contingenti valet, sed illa de inesse est consequens ad illam de neces­sario, igitur, &c. Et si subjectum majoris sumatur praecise pro iis quae contingunt non valet mixtio: sicut non sequitur, Omne quod contingit esse ens in actu contingit creari: Omnē Deum esse ens in actu est necessarium: ergo Omnē Deum contingit creari: ideo etiam non sequitur ibi conclusio de possibili▪ quia praemissae sunt verae & con­clusio falsa.

Quarto videndum est de illa mixtione, quando illa de contingenti sumitur in sensu composito & illa de necessario in sensu diviso. Et est Primo sciendum, quod si illa de necessario fuerit major, & illa de contingenti minor, non sequitur conclusio de contingenti: sicut non sequitur, Omnis homo de necessitate non est Deus: Omnē personā divinā esse hominē est contingens: ergo Omnē personā divinā esse Deum est contingens; quia praemissae sunt verae conclusione existente falsa. Per eosdem terminos patet quod non valet syllogismus negati­vus, tamen conclusio de possibili sequitur. Secundo sciendum, quod si major fuerit de contingenti, & minor de necessario, non valet mix­tio; quia non sequitur, Omne suppositum esse Deum est contingens: Quaelibet persona divina de necessitate est suppositum: ergo Quam­libet personā divinā esse Deum est contingens. Nec sequitur, Nul­lum ens actu esse humanitatē est contingens: Quaelibet persona divi­na de necessitate est ens in actu: ergo Nullā personā divinā esse humanitatē est contingens.

Quinto videndum de illa mixtione, quando utraque sumitur in sensu diviso. Et est primo sciendum, quod si major fuerit de necessario & minor de contingenti non valet mixtio. Non enim sequitur, Omnis homo de necessitate est Deus: Omnē humanitatē contingit esse homi­nē: ergo Omnē humanitatē contingit esse Deū; nam supposito quod nullus homo sit nisi Christus, praemissae essent verae, & conclusio fal­sa. Similiter, secundum principium Aristot. non sequitur, Omne corpus coeleste luminosum de necessitate est substantia: Contingit lu­nā esse corpus coeleste luminosum: ergo Contingit lunā esse substan­tiā. Per eosdem terminos patet quod syllogismus negativus non valet, tamen conclusio de possibili sequitur. Si autem major fuerit de con­tingenti, & minor de necessario, semper sequitur conclusio de con­tingenti, sumpto subjecto conclusionis praecise pro iis quae sunt, vel tam pro iis quae sunt quam pro iis quae contingunt; quia semper talis syllo­gismus [Page 314] regulatur per dici de omni vel de nullo. Si autem subjectum majoris sumatur praecise pro iis quae contingunt, non valet: sicut non sequitur: Contingit omne ens creari, hoc est, Omne quod contingit esse ens contingit creari: Deus de necessitate est ens: ergo Deum conlingit creari.

CAP. XLVIII. De eadem mixtione in secunda figura.

IN secunda figura, si utraque praemissarum sumatur in sensu com­posito, non valet mixtio. U [...] non sequitur, Nullū hominē esse asinū est necessariū: Omne animal irrationale esse asinū est con­tingens: ergo Nullū animal irrationale esse hominē est contingens. Similiter non sequitur, Omnē personā divinā esse in actu est necessa­riū: Nullā humanitatē esse in actu est contingens; ergo Nullā huma­nitatē esse personā divinā est contingens.

Secundo videndum est, quando illa de necessitate sumitur in sensu composito, & illa de contingenti in sensu diviso. Et est sciendum, quod simpliciter talis non valet, sive illa fuerit de necessitate affirma­tivs, sive negativa.

Tertio videndum est, quando illa de contingenti sumitur in sensu composito, & illa de necessario in sensu diviso. Et est sciendum, quod simpliciter talis mixtio non valet.

Quarto videndum est, quando utraque sumitur in sensu diviso. Et est sciendum, quod si negativa fuerit de necessario non sequitur con­clusio de contingenti ad utrumlibet: sed sequitur conclusio negativa de possibili de inesse. Sicut iste syllogismus non valet, Omnis chimaera de necessitate non est in actu: Contingit omne hominē esse in actu: ergo Co [...]tingit omnē hominē non esse chimaerā: sed sequitur ista, ergo Omnis homo potest non esse chimaera; & similiter ista, Nullus homo est chimae [...]a. Si affirmativa fuerit de necessario similiter sequitur conclusio de inesse & de possibili, non autem de contingenti.

CAP. XLIX. De eadem mixtion [...] in tertia figura.

CIrca mixtionem contingentis & necessarii in tertia figura, quando utraque sumitur in sensu composito, est primo sciendum, quod semper sequitur conclusio de possibili, sed non sequitur con­clusio de contingenti. Sicut non sequitur, Omne producens esse Deū est contingens: Omne producens esse ens in actu est necessariū: ergo Aliquod ens in actu esse Deū est contingens. Nec sequitur, Omne producens esse ens in actu est continges: Aliquod producens esse Deum est necessarium: ergo Deum esse ens in actu est contingens. Similiter non sequitur, Nullam humanitatem esse Deum est necessarium: Omnem humanitatem esse animalitatem est contingens: ergo Aliquam anima­litatem non esse Deum est contingens.

Secundo videndum est, quando illa de necessario sumitur in sensu composito, & illa de contingenti in sensu diviso. Et est sciendum, quod si illa de necessario fuerit major & minor de contingenti, si subjectum minoris supponat pro eo quod est, non sequitur conclusio de contin­genti, sed de possibili, sumpto subjecto conclusionis pro eo quod potest esse. Si autem subjectum minoris sumatur pro eo quod contingit so [...]um, non sequitur conclusio de contingenti, sed de possibili. Si autem major fuerit de contingenti, & minor de necessario, si subjectum majoris sumatur tam pro eo quod est quam pro eo quod contingit, sequitur con­clusio de contingenti, subjecto habente consimilem acceptionem. Si autem subjectum majoris sumatur praecise pro eo quod contingit, non sequitur.

Tertio videndum est de illa mixtione, quando illa de contingenti sumitur in sensu composito, & illa de necessario in sensu diviso. Et est sciendum, quod talis mixtio non valet respectu conclusionis de contin­genti, quamvis valeat respectu conclusionis de possibili.

Quarto videndum est de illa mixtiore, quando utraque sumitur in sensu diviso. Et est sciendum, quod si major fuerit de necessario & minor de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur, Omne producens de necessitate est Deus: Contingit omne pro­ducens esse creans: ergo Contingit creans esse Deū: sed sequitur con­clusio de possibili, sumpto subjecto conclusionis pro eo quod potest esse. Si autem major fuerit de contingenti & minor de necessario, & sub­jectum majoris sumatur tam pro eo quod est, quam pro eo quod con­tingit, sequitur conclusio de contingenti. Sed si subjectum majoris su­matur praecise pro iis quae contingunt, non sequitur conclusio de con­tingenti. Non enim sequitur, Omne quod contingit esse producens con­tingit [Page 316] esse in actu: Omne producens de necessitate est Deus: ergo Con­tingit Deum esse in actu.

CAP. L. De mixtione necessarii & impossibilis.

DE mixtione necessarii & impossibilis dicendum est post haec. Et est sciendum, quod, sicut dictum est prius, quaelibet propositio de impossibili aequivaleat alicui propositioni de necessario: & ideo ad sciendum quando mixtio necessarii & impossibilis valet, & quando non, oportet scire aequivalentiam propositionis de impossibili & pro­positionis de necessario; & quando uniformis de necessario valet, & quando non. De uniformi dictum est prius. De aequipollentia autem inter propositionem de necessario & de impossibili dictum est alibi; ideo ad praesens haec de illa mixtione sufficiant.

CAP. LI. De mixtione propositionum de necessario & de aliis modis ab istis quatuor in prima figura.

ULtimo circa istam partem videndum est de mixtione propositio­num de necessario, & de aliis modis ab istis quatuor.

Et est primo sciendum, quod in prima figura, quando ambae praemissae sumuntur in sensu diviso, raro vel nunquam valet mixtio re­spectu conclusionis de alio modo quam de necessario. Sicut non sequitur, secundum principia Aristot. Omne animal esse coloratum est neces­sarium: Omnē hominē esse animal est per se: ergo Omnē hominē esse coloratū est per se. Veruntamen quando unus modus est inferior ad necessarium, tunc semper sequitur conclusio de necessario. Sicut se­quitur, Omnē hominē esse coloratū est necessariū: Socratē esse ho­minē est per se: ergo Socratem esse coloratū est necessariū. Sed quando modus ille non est inferior ad necessarium, tunc nihil valet mixtio talis respectu conclusionis de necessario, nec respectu conclusionis de illo modo. Sicut non sequitur, Omne albū esse coloratū est neces­sariū: Omnē hominē esse albū est scitū à me: ergo Omnē hominē esse coloratū est scitū à me: nec sequitur ista conclusio, ergo Omnē hominē esse coloratū est necessariū. Aliquando tamen sequitur con­clusio de tali modo: sicut sequitur, Omnē triangulū habere tres est ne­cessarium: Isoscelē esse triangulum est scibile: ergo Isoscelē ha­bere tres est scibile. Unde quando aliquis modus non potest competere antecedenti nisi competat consequenti, tunc in tali mixtione sequitur [Page 317] conclusio de tali modo; hujusmodi autem sunt tales modi, scibile, large accipiendo, cognoscibile, credibile, apprehensibile, & hujusmodi.

Si autem utraque sumatur in sensu diviso, semper valet syllogismus quando illa de modo infert suam de inesse; sicut in illis de inesse respectu conclusionis ejusdem modi de quo est major: ita quod si major sit de necessario, conclusio erit de necessario; si major sit de alio modo, conclusio erit de alio modo. Et ideo tales syllogismi valent. Omnis homo per se est animal: Socrates de necessitate est homo: ergo Socrates per se est animal. Omne ens scitur à te esse in actu: Persona divina de necessitate est ens: ergo Persona divina de necessitate scitur à te esse in actu. Omnis homo de necessitate est animal: Socrates scitur esse homo: ergo Socrates de necessitate est animal. Et ratio est, quia quandoque in talibus minor infert suam de inesse; nunc autem dictum est prius, quod semper ex tali majore & minore de inesse sequitur con­clusio de consimili modo, & quicquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens; ergo talis mixtio est bona. Si autem illa de modo non inferat suam de inesse, tunc non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omne immortale de necessitate est Deus: Intelligentia inferior Deo creditur esse immortalis: ergo Intelligentia illa de necessitate est Deus: nec etiam sequitur, ergo Creditur esse Deus. Sicut non se­quitur, Omnis Deus de necessitate est persona divina: Aliquod immor­tale creditur esse Deus: ergo Aliquod immortale creditur est persona divina. Et ita patet, quod talis mixtio ex propositione de modo quae non infert suam de inesse, non valet. Modi autem tales sunt hujus­modi, credibile, opinabile, apprehensibile, intelligibile, & hujusmodi.

CAP. LII. De eadem mixtione in secunda figura.

IN secunda figura, quando utraque propositio sumitur in sensu com­posito, raro vel nunquam valet mixtio, nisi modus sit inferior ad necessarium. Unde non sequitur, Nullum hominē esse asinum est necessarium: Omne album esse asinum est scitum à me: ergo Nullum album esse hominē est scitum à me; vel ergo Nullum album esse ho­minē est necessarium. Sicut non sequitur, Nullum hominem esse asinum est necessarium: Brunellum esse asinum est primo verum: ergo Brunellum non esse hominem est primo verum; nec etiam sequitur, ergo Brunellum non esse hominem est necessarium. Sicut non sequitur, Nullum lapidem esse corpus animatum est necessarium: Omne animal esse corpus animatum est primo verum: ergo Nullum hominem esse lapidem est primo verum; quia praemissae sunt verae, & conclusio falsa. Nec sequitur, Omnem Deum esse tres personas est necessarium: Nul­lum [Page 318] immortale esse tres personas est creditum à te: ergo Nullum im­mortale esse Deum est creditum à te; vel Nullum immortale esse Deum est necessarium.

Similiter, si illa de necessario sumatur in sensu diviso, non valet prae­dicta mixtio: sicut patet per eosdem terminos. Similiter, si utraque sumatur in sensu diviso, non valet mixtio generaliter. Sicut non se­quitur, Omnis Deus de necessitate est tres personae: Nallum immortale scitur esse tres personae: ergo Nullum immortale scitur esse Deus; vel Nullum immortale de necessitate est Deus. An valeat cum aliquo alio modo, discutiant studiosi.

CAP. LIII. De eadem mixtione in tertia figura.

IN tertia figura, siutraque sumatur in sensu composito, raro vel nun­quam valet talis mixtio. Sicut non sequitur, Omnē personā esse re­lativā est necessarium: Omnē Deum esse immortalē est scitum à te: ergo Aliquod immortale esse personā relativā est scitum à te. Si autem illa de necessario sumatur in sensu diviso, non valet talis mixtio: sicut patet per eosdem terminos.

Si autem utraque sumatur in sensu diviso, si major sit de necessario & minor de alio modo, semper sequitur conclusio de necessario, si minor inferat suam de inesse: & hoc, quia ex majore de necessario in sensu diviso & minore de inesse, sequitur conclusio de necessario; & per con­sequens sequitur eadem conelusio ex antecedente ad illam de inesse & eadem majore. Unde iste syllogismus est bonus, Omnis homo de ne­cessitate est animal: Omnis homo scitur esse albus: ergo Album de ne­cessitate est animal. Si autem major fuerit de alio modo & minor de necessario, sequitur conelusio de eodem modo de quo est major, non de necessario. Unde sequitur, Omnis homo scitur esse albus: Omnis homo de necessitate est creabile: ergo Aliquod creabile scitur esse al­bum: sed non sequitur, ergo Aliquod creabile de necessitate est album. Si autem illa de modo inferat suam de inesse, mixtio non valet.

CAP. LIV. De mixtione ex propositionibus de possibili & de contin­genti in prima figura.

VIso quomodo valet mixtio de propositionibus de necessario & cae­teris modalibus, videndum est quomodo valet mixtio ex proposi­tionibus de possibili & caeteris modalibus. Et primo de mixtione de possibili & contingenti. Et primo in figura prima.

Et est Primo sciendum, quod si utraque sumatur in sensu composito nulla sequitur conclusio. Non enim sequitur, Omne hominē esse album est possibile: Omne nigrum esse homine est contingeas: ergo Omne ni­grum esse album est possibile. Nec sequitur, Omnem hominem esse album est contingens: Omne nigrum esse album est possibile: ergo Omne nigrum esse album est contingens, vel Est possibile.

Nec etiam valet si altera sumatur in sensu composito, & altera in sensu diviso. Sicut non sequitur, Omne album esse hominem est contingens: Omnis asinus potest esse albus: ergo Omnis asinus potest esse homo. Nec sequitur, Omne album potest esse homo: Omnem asinum esse al­bum est contingens: ergo Omnis asinus potest esse homo. Sicut non sequitur, Omnis homo potest ridere: Omne animal esse hominem est contingens: ergo Omne animal potest ridere; nam praemissae sunt verae, & conclusio falsa, qualitercunque subjectum supponit. Nec etiam sequitur, Omnis homo potest esse albus: Omne nigrum esse hominem est contingens: ergo Omne nigrum es [...]e album est contingens. Nec sequitur, Omne album esse hominem est possibile: Contingit omnem asinum esse album: ergo Contingit omnem asinum esse hominem.

Tertio videndum est, quando utraque sumitur in sensu diviso, vel aequivalenti. Et est primo sciendum, quod si major sit de possibili, & minor de contingenti, si subjectum majoris supponit pro iis quae possunt esse, & subjectum minoris supponat tam pro iis quae sunt, quam pro iis quae contingunt, sequitur conclusio de possibili. Sicut sequitur, Omne quod potest esse homo potest esse album: Omne quod est risibile vel con­tingit esse risibile contingit esse hominem: ergo Omne risibile con­tingit esse album. Si autem subjectum majoris supponat pro iis quae sunt praecise, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omne album potest esse homo: Contingit omnem asinum esse album: ergo Omnis asinus potest esse homo. Si major sit de contingenti & minor de possibili, si subjectum majoris supponat tam pro iis quae sunt quam pro iis quae con­tingunt, valet syllogismus respectu conclusionis de contingenti: si antem supponat pro iis quae sunt non valet syllogismus, hoc patet per eosdem terminos.

CAP. LV. De eadem mixtione in secunda figura.

IN secunda figura, si utraque propositionum sumatur in sensu com­posito, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omnem Deum esse hominem est contingens: Nullam personam divinam esse Deum est possibile: ergo Nullam personam divinam esse Deum est possibile. Nec sequitur, Nullum Deum esse hominem est possibile: Omnem per­sonam divinam esse hominem est contingens: ergo Nullam personam divinam esse Deum est contingens. Patet per eosdem terminos quod non valet mixtio, si altera praemissarum, vel utraque, sumatur in sensu diviso.

CAP. LVI. De eadem in tertia figura.

IN tertia figura, si utraque propositionum sumatur in sensu composito, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omnē hominē esse Deum est possibile: Omnē hominē esse humanitatē est contingens: ergo Ali­quā humanitatē esse Deum est possibile. Nec etiam valet si major sit de contingenti & minor de possibili. Patet per eosdem terminos, quod non valet mixtio si altera sumatur in sensu composito, & altera in sensu diviso. Si autem utraque sumatur in sensu diviso, si subjectum illius de possibili supponat pro iis quae possunt esse & sit major, sequitur con­clusio de possibili. Sicut sequitur, Omnis homo potest esse humanitas: Omnem hominem contingit esse Deum: ergo Deus potest esse huma­nitas; subjecto utriusque sumpto pro iis quae possunt esse, & pro iis quae sunt; aliter non valet.

CAP. LVII. De mixtione possibilis & impossibilis.

SEquitur videre de mixtione possibilis & impossibilis. Sed de ea potest patere ex illis quae dicta sunt circa mixtionem necessarii & possibilis; pro eo, quod semper illa de impossibili aequivalet alicui de necessatio; & de ea non plus ad praesens.

CAP. LVIII. De mixtione possibilis & aliorum modorum à quatuor fa­mosis in prima figura.

DE mixtione propositionis de possibili & aliorum modorum à qua­tuor famosis, dicendum est post haec. Et primo in prims figura dicendum est, quod talis mixtio non valet, si ambae praemissae su­mantur in sensu composito. Sicut non sequitur, Omne animal esse hominē est scitum à te: Omnē asinum esse animal est possibile: ergo Omnem asinum esse hominem est scitum à te, vel est possibile.

Tamen quandocunque aliquis modus sumptus est inferior ad necessa­rium, cujusmodi sunt tales modi, per se, demonstrabile, per se notum, & hujusmodi; somper ex tali [...]ore de tali modo, & minore de possibili, sequitur conclusio de possibili; & [...] major fuerit de possibili & minor de tali modo. Et ratio est, quia illa propositio de tali modo infert illam de necessario in eodem sensu; sed dictum est prius, quod ex tali de ne­cessario & tali de possibili, mixtio valet respectu conclusionis de possibili. Proportionabiliter dicendum est de illa mixtione, quando altera sumitur in sensu diviso, & altera in sensu composito. Si autem utraque sumatur in sensu composito, & major fuerit de possibili, & minor de alio modo quae infert unam de inesse, ex tali de possibili & illa de inesse se­quitur conclusio de possibili, in eodem sensu, sicut dictum est prius. Si autem major non inferat suam de inesse, non valet. Non enim se­quitur, Omnis homo potest esse Deus: Socrates creditur esse homo: ergo Socrates potest esse Deus. Si autem illa de possibili fuerit minor, raro vel nunquam valet mixtio. Sicut non sequitur, Omnis homo scitur esse Deus: Humanitas potest esse homo: igitur Humanitas potest esse Deus, vel scitur esse Deus.

CAP. LIX. De eadem in secunda figura.

SI utraque illarum propositionum sumatur in sensu composito non valet mixtio, si ille modus non sit inferior ad necessarium, vel aequi­valens, in secunda figura. Sicut non sequitur, Nullū Deum esse ho­minē est scitū à te: Quamlibet personā divinā esse hominē est pos­sibile: ergo Nullā personā divinā esse Deū est possibile▪ Nec sequitur, Omnē Deum esse hominē est scitum à te: Nullā personā divinā esse bominē est possibile: ergo Nullā personā divinā esse Deum est possi­bile. [Page 322] Si autem illa de modo inferat illam de necessario sequitur conclu­sio de possibili. Similiter si altera sumatur in sensu composito, & altera in sensu diviso, si illa de modo non inferat illam de necessario, non valet mixtio: si inferat eam, valet respectu conclusionis de possi­bili. Si autem utraque sumatur in sensu diviso, & illa alia de modo non inferat illam de necessario, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omnis Deus scitur esse homo: Quaelibet persona divina potest non esse homo: igitur Quaelibet persona divina potest non esse Deus. Nec sequitur, Omnis persona divina potest esse homo: Omnis Deus scitur esse homo: ergo Omnis Deus potest non esse persona divina. Si autem illa de modo inferat illam de necessario valet talis mixtio, quando ex illa de necessario & alia de possibili valet mixtio.

CAP LX. De eadem mixtione in tertia figura.

QUando autem praemissae tales disponuntur in tertia figura, si utraque sumantur in sensu composito, si illa de modo non infe­rat illam de necessario, non valet mixtio. Sicut non sequi­tur, Omaē homiaē esse Deum est scitum à te: Omnem hominem esse humanitatem est possibile: ergo Aliquam humanitatem esse De­um est possibile. Sed si illa de modo inferat illam de necessario mixtio est bona, tenens virtute istius regulae, Si praemissae sint possibiles & compossibiles conclusio est possibilis; & virtute istius, Omne necessa­rium est possibile. Si autem illa de possibili sumatur in sensu composi­to, & altera in sensu diviso, si illa de possibili fuerit major, non sequitur conclusio de possibili, si illa de modo non inferat illam de necessario. Sicut non sequitur, Omnem hominem esse Deum est possibile: Omnis homo scitur esse humanitas: ergo Aliquam humani­tatem esse Deum est possibile. Similiter non valet, si minor fuerit de possibili per eosdem terminos.

Si autem illa de possibili sumatur in sensu diviso, & illa de alio modo in sensu composito, si illa de possibili fuerit major, non sequi­tur conclusio de possibili, si minor inf [...]rat suam de inesse. Et hoc est verum quando major est universalis: è converso est quando major est particularis. Et ratio est, quia illa de modo, sicut dictum est, infert suam de inesse; sed ex tali de possibili, & ex illa de inesse est talis mixtio inconv [...]niens; sicut dictum est prius. Si autem illa de possibili fuerit minor valet mixtio. Sicut sequitur, Omnem homi­nem esse Deum est scitum à [...]: Omnis homo potest esse humanites; ergo Aliqua humanitas potest esse Deus▪ [...]mpto subjecto conclusionis pro eo quod potest esse. Si autem utraque sumatur in sensu [...]viso, valet [Page 323] inixtio respectu conclusionis de possibili, quando illa de modo infer­suam de inesse.

CAP. LXI De mixtione contingentis & aliarum modalium non usita­tarum in prima figura.

VLtimo videndum est de mixtione propositionis de contingenti & caeterarum propositionum modalium. Et primo de mixtione ex propositione de contingenti & de impossibili. Sed ista patet ex mixtione contingentis & necessarii, propter causam saepius dictam▪ ideo dicendum est de mixtione contingentis & aliarum modalium; & primo in prima figura.

Et est sciendum, quod si utraque sumatur in sensu composito, si illa de modo non inferat illam de necessario, mixtio non valet. Sicut non sequitur, Omne animal esse hominē est scitū à te: Omnē asinū esse animal est contingens: ergo Omnē asinū esse hominem est contingens, vel possibile. Nec sequitur: Omne animal esse hominem est contingens: Omnē asinū esse animal est scitū à te: ergo Omnem asinum esse ho­minem est possibile, vel contingens. Si autem illa de modo inferat illam de necessario mixtio est bona; quia ex tali de necessario & de possibili sequitur conclusio de possibili, sicut dictum est prius; sed illa de pos­sibili sequitur ad illam de contingenti, ergo, &c. Si autem illa de contingenti sumatur in sensu composito, & alia in sensu diviso, si illa de contingenti fuerit major, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Omne album esse hominem est contingens: Omnis asinus scitur esse albus: ergo Omnem asinum esse hominem est possibile. Si autem illa de modo inferat illam de necessario mixtio est bona.

Similiter dicendum est, si illa de contingenti sit minor: si autem illa de contingenti sumatur in sensu diviso, si sit major, semper sequitur conclusio de possibili, quando minor infert suam de inesse, & aliter non; quia dictum est prius, quod ex tali contingenti & illa de inesse, sequitur conclusio de possibili. Si autem minor non infert suam de in­esse non valet mixtio; sicut non sequitur, Omne album esse homi­nem est scitum à te: Omnis asinus contingenter est [...]lbus: ergo Omnis asinus potest esse homo. Si autem uraque sumatur in sensu diviso, s [...] major fuerit de contingenti sequitur conclusio de possibili quando mi­nor infert suam de inesse; sed quando non infert suam de inesse, non valet. Si autem illa decontingenti fuerit minor non valet: sicut non sequitur, Omne album scitur à te esse homo: Omnis asinus contin­genter est albus; ergo Omnis asinus potest esse homo.

CAP. LXII. De eadem in secunda figura.

IN secunda figura si utraque propositio sumatur in sensu compositò non valet mixtio, respectu conclusionis de contingenti, nec respectu conclusion [...]s de possibili; nisi illa de alio modo inferat illam de ne­cessa [...]o. U [...]de n [...] sequit [...], Omnē Deum esse hominē est scitū à te: Qua [...]ubet personā divinā non esse hominē est contingens: ergo Quamlibet personā divina non esse D [...]ū est possibile. Nec sequitur, Nullū Deū esse homine est s [...]tū: Q [...]libet personā divinā esse ho­mine est contingens: [...]rgo Quamlibet personā divinā non esse Deū est possibile. Si aut [...]m illa de modo infert illam de necessario mixtio est bona: si autem illa de contingenti sumatur in sensu composito, & illa de alio modo in sensu diviso, si illa de contingenti fuerit negativa, non valet mixtio. Sicut non sequitur, Nullum Deum esse hominem est con­tingens: Quaelibet persona divina scitur esse homo: ergo Quaelibet persona divina potest non esse Deus.

Similiter si affirmativa fuerit de contingenti non valet. Non enim sequitur, Omnem Deum esse hominem est contingens: Quaelibet persona divina scitur non esse homo: ergo Quaelibet persona divina potest non esse Deus. Si autem illa de contingenti sumatur in sensu di­viso, & alia in sensu composito, non valet mixtio: patet per eosdem terminos. Et si utraque sumatur in sensu diviso etiam mixtio non valet: sicut patet per eosdem terminos.

CAP. LXIII. De eadem in tertia figura.

IN tertia figura, si utraque sumatur in sensu composito, non valet mixtio respectu conclusionis de contingenti, vel respectu conclusio­nis de possibili; nisi illa de alio modo inferat illam de necessario. Si­cut non sequitur, Omnē hominē esse Deū est scitū à te: Omnē ho­minē esse humanitatē est contingens: ergo Aliquā humanitatē esse De [...] est possibile. Consi [...]iliter est dicendum, quando illa de con­tin [...] sumitur in sensu composito, & alia in sensu diviso. Si autem illa d [...] contingenti sumatur in sensu diviso, & subjectum supponat pro iis quaesunt, & fuerit universalis, & alia de modo inferat suam de in­esse, sequitur conclusio de contingenti: & similiter est quando est è converso. Si autem utraque sumatur in sensu diviso, valet mixtio [Page 325] quando illa de alio modo inferat suam de inesse. Et ista de mixtioni­bus ad praesens sufficiant; quamvis multa causa brevitatis sint omissa, quae tamen à studiosis elici possunt. Si quae autem dicta Aristot. istis contrarientur, per aliqua superius dicta possunt solui, quorum etiam solutio patebit expressius supra librum priorum, si contingat me illum librum exponere.

CAP. LXIV. De mixtione ex propositionibus modalibus & aliorum modorum ab illis quatuor.

SI autem fiat mixtio ex propositionibus modalibus aliorum modorum ab illis quatuor, Aut utraque propositio sumitur in sensu compo­sito, sive in tali sensu per quem denotatur modus verificari de sua de inesse: Aut sub alio & alio sensu. Si primo modo raro vel nun­quam valet mixtio; quia nunquam valet nisi quando tales modi non possunt verificari de praemissis, nisi aliquis illorum verificetur de con­clusione sequente ex praemissis: quod non semper tenet; quia quamvis una praemissa sit scita, & alia credita, non oportet conclusionem credi vel sciri; & ita est de aliis▪ Si autem praemissae sumantur in alio sensu, tunc si minor inferat suam de inefse in prima figura, semper conclusio sequitur in eadem figura, de eodem modo, de quo est major: sicut sequi­tur, Omnis homo per se est animal: Aliquod albū scitur esse homo: ergo Aliquod album per se est animal; quia ex eadem majore, & illa de inesse, sequitur eadem conclusio; & per consequens eadem conclu­sio sequitur ex majore & antecedente ad illam de inesse.

Per praedicta potest studiosus cognoscere, quando mixtio in talibus valet, & quando non, etiam in aliis figuris.

CAP. LXV. De syllogismis ex propositionibus reduplicativis, vel al­tera reduplicativa.

POstquam visum est, quomodo syllogismus fit ex propositionibus tam de inesse quam de modo, quae plures exponentes non habent: vi­ [...]dendum est quomodo syllogismus fit ex propositionibus plures ex­ponentes habentibus; cujusmodi sunt exclusivae, exceptivae, & redu­plicativae, & hujusmodi; de quibus dictum est prius. Pro quibus utendum est ista regula generaliter, quod Quandocunque quael [...]bet exponens conclusionis, vel ipsa conclusio: sequitur ex talibus exponenti­bus [Page 326] praemissarum, vel ex una exponente unius praemissae, semper est bonus syllogismus; & aliter non. Et ideo ad videndum an talis discur­sus sit bonus, vel non, oportet diligenter videre quae sunt exponentes talium praemissarum & conclusionis, & quomodo se habent secundum consequentiam ad invicem.

Sicut ad videndum an iste discursus sit bonus, Omnis homo in quan­tum risibilis est homo: Animal est homo: ergo Animal in quantum risibile est homo; oportet videre exponentes majoris & conclusionis. Un­de exponentes majoris sunt istae, Omnis homo est homo, Omnis homo est risibile, Omne risibile est homo, Si aliquid est homo ipsum est risibi­le. Exponentes conclusionis sunc istae, Animal est homo, Animal est risibile, Omne risibile est homo, Si aliquid est risibile ipsum est ho­mo. Nunc autem sequitur, Omnis homo est homo, ergo Animal est homo: Similiter sequitur, Omnis homo est risibilis, ergo Animal est ri­sibile: sic duae exponentes conclusionis sunt exponentes majoris. Ex quo patet, quod omnes exponentes conclusionis sequuntur ex antece­dente, & ita discursus est bonus.

Et ideo omnis talis discursus est bonus, Quilibet Logicus in quantū Logicus differt à Grammatico: Grammaticus est Logicus: ergo Grammaticus in quantum Logicus differt à Grammatico; sed major est falsa. Ex isto patet, quod semper in prima figura ex majore redu­plicativa, & minore reduplicativa vel non reduplicativa, sequitur con­clusio reduplicativa. Sicut sequitur, Omnis homo in quantum ratio­nalis est susceptivus disciplinae: Animal est homo in quantum rationale: ergo Animal in quantum rationale est susceptibile disciplinae. Omne agens in quantum agens differt à passo: Aliquod passum est agens: ergo Aliquod passum in quantum agens differt à passo. Et non so­lum sequitur conclusio reduplicativa, sed etiam sequitur conclusio sine reduplicatione quae est praejacens illius reduplicativae. Quod autem omnes tales syllogismi sunt boni, patet, quaelibet exponens consequentis sequitur ex aliqua exponente antecedentis, vel ex alia exponente & mi­nore, vel est eadem cum aliqua exponente majoris. Sed si minor fu­erit reduplicativa, & major non, quamvis sequatur conclusio sine re­duplicatione, non tamen sequitur conclusio cum reduplicatione. Un­de non sequitur, Omne susceptibile disciplinae est album: Omnis ho­mo in quantum rationalis est susceptibilis disciplinae: ergo Omnis homo rationalis est albus; quia ista exponens consequentis, scilicet, Si aliquid est rationale illud est album, non sequitur ex aliqua exponente majo­ris, nec etiam cum majore: sicut patet inductive.

Quae autem dicta sunt, intelligenda sunt quando reduplicatio sumitur proprie, & manet non negata. Si enim reduplicatio fuerit negata in majore, & affirmata in conclusione, non valet discursus. Unde quamvis iste discursus sit bonus, Omnis homo in quantum albus non est musicus: Socrates est homo: ergo Socrates inquantum albus non est [Page 327] musicus; sed sequitur ista conclusio, ergo Socrates non est musicus in quantum est albus.

In secunda figura quaecunque praemissa sumatur cum reduplicatione, & alia sine, non sequitur conclusio reduplicativa. Sicut non sequitur, Omnis homo in quantum animal est sensibilis: Nullum album est sen­sibile: ergo Omne album in quantum animal non est homo. Nec potest talis syllogismus reduci ad primam figuram per conversionem, quia re­duplicativa non convertitur. Non enim sequitur, Omnis homo in quan­tum animal est sensibile: ergo Aliquod sensibile in quantum animal est homo; quia conditionalis exponentis consequentis, non sequitur ad conditionalem exponentem antecedentis, nec ad aliquam aliam; sicut manifeste patet. Quamvis autem in secunda figura ex talibus pro­positionibus, non sequitur conclusio reduplicativa: sequitur tamen con­clusio in qua negatur reduplicatio; & per consequens non est redupli­cativa. Unde bene sequitur, Omnis homo in quantum animal est sen­sibilis: Nullum album est sensibile: ergo Nullum album in quantum animal est homo: & hoc, quia ex praedictis praemissis sequitur ista con­clusio, Nullum album est homo; & sequitur, Nullum album est homo, ergo Nullum album in quantum animal est homo. Si autem omnes prae­missae sint reduplicativae, ita quod in utraque reduplicatio cadens super idem sit affirmata, sequitur conclusio reduplicativa.

In tertia autem figura, si major universalis fuerit reduplicativa & alia non, sequitur conclusio reduplicativa. Sequitur enim, Omnis homo in quantum animal est sensibilis: Omnis homo est albus: ergo Aliquod album in quantum animal est sensibile; quia conversa minore fit syl­logismus regulatus per dici de omni in prima figura. Sed si minor fuerit reduplicativa, non sequitur conclusio reduplicativa: non enim se­quitur, Omnis homo est albus: Omnis homo in quantum animal est sen­sibilis: ergo Aliquod sensibile in quantum animal est album.

CAP. LXVI. De syllogismis ex propositionibus exclusivis vel altera ex­clusiva.

CIrca exclusivas sciendum est, quod in prima figura ex omnibus ex­clusivis contingit inferre exclusivam: sicut sequitur, Tantum homo currit: Tantum animal est homo: ergo Tantum animal currit. Similiter ex majore exclusiva & minore universali non sequitur conclusio, nec particularis nec universalis: sicut non sequitur, Tantum animal est homo: Omnis asiaus est animal: ergo Aliquis asinus est homo. Sed ex majore universali & minore exclusiva sequitur conclusio particu­laris, sed non conclusio exclusiva.

[Page 328]In secunda figura ex omnibus exclusivis non sequitur exclusiva: sicut non sequitur, Tantum animal est homo: Tantum non homo non est homo: ergo Tantum non homo non est animal. Nec sequitur, Tantum ens est homo: Tantum non homo non est homo: ergo Tantum non homo non est ens; quia conclusio infert istam, Non homo non est ens, quae est falsa cum ejus opposita sit vera, scilicet, Omnis homo non est ens.

In tertia figura ex omnibus exclusivis non sequitur exclusiva; quia non sequitur, Tantum animal est homo: Tantum animal est asinus: ergo Tantum asiaus est homo. Sicut nec ex duabus universalibus affirma­tivis in secunda figura. Si autem major sit universalis & minor ex­clusiva, sequitur conclusio particularis.

CAP. LXVII. De syllogismis ex propositionibus exceptivis vel altera ex­ceptiva.

CIrca exceptivas est sciendum, quod ex omnibus exceptivis in prima figura non sequitur conclusio exceptiva: sicut non sequitur, Omnis homo praeter Socratem currit: Omne animal praeter irrationale est homo: ergo Omne animal praeter irrationale currit. Similiter ex majore exceptiva, & minore non exceptiva sive de inesse, non sequitur generaliter conclusio: non enim sequitur, Omnis substantia praeter sub­stantiā incorporeā est substantia corporea: Homo est substantia: ergo Homo est substantia incorporea. Similiter in secunda figura, & tertia non valet. Per praedicta à principio hujus tractatus potest sciri quo­modo syllogizandum est differenter ex illis de modo etiam ex aliis pro­positionibus habentibus plures exponentes.

Per praedicta etiam à principio istius tractatus, & praecedentis, potest sciri quomodo differenter syllogizandum est ex illis de modo, & aliis propositionibus habentibus plures exponentes, quando propositiones sunt de praesenti, & quando de praeterito, & quando de futuro; quando sunt in recto, & quando sunt in obliquo. Et ista de syllogismis ad praesens sufficiant.

CAP. LXVIII. De syllogismis hypotheticis.

DIcto de syllogismis categoricis, dicendum est de syllogismis hypo­theticis: & Primo de syllogismis ex conditionali. Unde primo est sciendum, quod semper ex conditionali, & antecedente vel cum aliquo antecedente, ad antecedens illius conditionalis sequitur con­sequens. [Page 329] Sicut sequitur, Si homo currit animal currit: Homo currit: ergo Animal currit. Similiter sequitur, Si homo currit animal currit: Sed omnis substantia currit: ergo Animal currit. Sed ex conditionali, & consequente, non sequitur antecedens. Non enim sequitur, Si homo currit animal currit: Animal currit: ergo Homo currit. Similiter ex conditionali majore, & conditionali minore, habente pro consequente antecedens primae conditionalis, est bonus syllogismus. Sicut sequitur, Si homo currit animal currit: ergo Si Socrates currit animal currit. De aliis hypotheticis dictum est prius, in tractatu de propositionibus; & quia ex ibi dictis potest elici modus arguendi ex aliis propositionibus hypotheticis, ideo propter brevitatem ad praesens pertranseo.

Finit Prima Pars Tertiae Partis.

Incipit Secunda Pars Tertiae Partis.

CAP. I. De definitione demonstrationis & acceptionibus scire.

POstquam dictum est de syllogismis in communi, sequitur nunc tractare de speciebus syllogismi; & quia nobilior est de­monstratio, ideo primo de demonstratione oportet disserere. Omnis autem demonstratio componitur ex propositionibus, & propositiones ex terminis. Unde quia terminorum & propositionum, ex quibus constat demonstratio, sunt quaedam conditiones propriae, non omnibus terminis competentes; ideo Primo dicendum est de conditio­nibus eorum: Secundo de propositionibus requisitis ad demonstratio­nem: Tertio de demonstratione.

Oportet autem primo scire, quod secundum doctrinam Aristot. De­monstratio est syllogismus faciens scire; ista enim definitio, scilicet, Faciens scire, est definitio exprimens quid nominis illius termini de­monstratio; & ideo sicut in omni disputatione, & etiam veritatis in­quisitione, oportet significata vocabulorum supponere; ideo bene vo­lenti tradere notitiam demonstrationis & suarum partium, oportet prae­mittere, quid per hunc terminum demonstratio importatur; quod non [Page 330] est aliud, quam definitionem exprimentem quid nominis declarare. Dico ergo, quod omnes de demonstratione loquentes per hunc terminum demonstratio, non intelligunt, nisi Syllogismum facientem scire; sed quia scire in diversis locis accipitur aequivoce, videndum est, quomodo scire in hac definitione accipitur.

Unde sciendum est, quod quamvis scire diversis modis accipi possit, tamen sufficit ad praesens dicere, quod tribus modis dicitur. Uno modo scire dicitur, evidens comprehensio veritatis; & sic dicuntur sciri non tantum necessaria, sed etiam contingentia; sicut scio te sedere & me vivere. Secundo modo dicitur scire, evidens comprehensio veritatis, quae non potest esse falsa; & sic dicuntur sciri tantum necessaria, & non contingentia. Tertio modo dicitur scire, Comprehensio unius veri­tatis necessariae, per evidentem comprehensionem duarum veritatum necessariarum; puta, duarum praemissarum in modo & figura disposi­tarum, & illae duae veritates faciunt tertiam veritatem evidenter sciri, quae aliter esset ignota; & sic accipitur scire in praedicta definitione.

Omnes enim recte loquentes de demonstratione, per demonstrationem intelligunt syllogismum compositum ex duabus praemissis necessariis no­tis, per quas scitur conclusio, quae aliter foret igno [...]a; nisi in eodem forte tempore simul concurrant cum illis praemissis aliae prae [...]issae suffi­cientes ad causandum notitiam ejusdem conclusionis. Quamvis ergo probari non possit, quod demonstratio est syllogismus faciens scire modo praeexposito; sicut nec significatum vocabuli, nec definitio exprimens quid nominis probari potest, nisi per usum loquentium: figendum tamen est pro fundamento, quod demonstratio est syllogismus fa­ciens scire, super quo omnia dicenda in sequentibus fundabuntur, & per ipsum probabuntur, quando necesse erit probationem adducere.

CAP. II. De terminis qui ingrediuntur demonstrationem.

EX quo omnis demonstratio est syllogismus, necesse est demon­strationem tres terminos ad ejus constitutionem requirere. Non omnes autem termini possunt ingredi demonstrationem affirma­tivam ex propositionibus mere de inesse, & de praesenti: illi enim ter­mini qui de nullo possunt praedicari nisi contingenter, vel false, ipsis sumptis significative, nunquam possunt esse partes demonstrationis talis: & ideo tales termini, chimaera, corpus infinitum, & hujusmodi, non possunt, si significative sumantur, esse termini in demonstratione tali; quamvis in demonstratione negativa possunt esse, quia in negativa possunt de aliis necessario praedicari. Similiter quamvis tales termini, Album, nigrum, calidum, & hujusmodi, non possunt esse partes pro­positionum [Page 331] necessariarum mere de inesse & de praesenti affirmativarum: tamen possunt esse partes propositionum de possibili necessariarum; ideo talem demonstrationem ingredi possunt. Unde breviter secundum di­versitatem demonstrationum, de qua dicetur inferius, omnes termini aliquam demonstrationem ingredi possunt: sed non omnes ingredi pos­sunt demonstrationem potissimam, de qua dicetur inferius. Termini autem qui demonstrationem potissimam ingredi possunt, sunt praecise, passio, subjectum, & definitio.

Ad cujus evidentiam sciendum est, quod passio non est aliqua res in­haerens illo modo subjecto, quo calor inest igni: sed passio est quoddam praedicabile distinctum à subjecto realiter, importans illud idem quod importat subjectum, & aliquid plus; vel saltem illud idem alio modo. Et eodem modo est de definitione. Et isti termini ex quibus componitur demonstratio mentalis sunt ita distinctae res in mente existentes, sicut voces correspondentes eis in demonstratione vocali sunt distinctae voces in aëre; de quibus diffusius dicetur inferius.

CAP. III. Ostendit quae oportet praecognoscere ante demonstrationem.

NOn solum autem oportet istos terminos ad demonstrationem con­currere; sed etiam quandocunque demonstrationem ingrediun­tur, antequam conclusio concludatur, oportet eos praecognoscere: non tamen semper oportet omnes aequaliter praecognoscere. De Sub­jecto enim oportet praecognoscere quid est, & quia est. Oportet enim praecognoscere de subjecto, cum sit terminus, quid significat; & haec praecognitio consequentis est omni termino cujuscunque syllogismi vel ar­gumentationis. Si autem sit demonstratio affirmativa & categorica non oportet tantum de subjecto praecognoscere quid significat, sed oportet praecognoscere quia est: hoc est, oportet praecognoscere quod esse non impossibiliter praedicatur de subjecto significative sumpto. Et ratio est, quia ad hoc quod habeatur demonstratio, oportet praemissas cognoscere, ergo oportet quod illa praemissa in qua praedicatur aliquid de subjecto significative sumpto, vel è contra, sit cognita, & per consequens est vera; & si sit vera, & scita esse vera, oportet quod sibi non competat impossi­biliter esse; ex quo propositio est affirmativa.

De Passione autem, quamvis ingrediatur demonstrationem affirma­tivam, non oportet praecognoscere nisi tantum quid importatur per no­men; sed non oportet quod praecognoscatur quod sibi non repugnat esse. Et hoc quidem verum est, si major illius demonstrationis sit conditio­nalis, vel aequivalens tali; tunc enim non oportet, quantumcunque cognoscatur illa praemissa in qua ponitur passio, quod cognoscatur esse [Page 332] posse convenire passioni. Quando autem major est affirmativa non aequivalens conditionali, ita bene oportet praecognoscere de passione, quia est, sicut de subjecto. Nec hoc negat Aristot.; sed vult, quod quandoque oportet praecognoscere quia est de subjecto, quamvis non oporteat praecognoscere quia est de passione.

Breviter ergo dicendum est, quod, secundum principia Aristot. de Subjecto in demonstratione tam categorica quam hypothetica, & tam in composita ex una hypothetica conditionali & alia categorica, oportet praecognoscere de subjecto quid significat, & quia est: & hoc est, quod sibi non repugnat esse, ita quod propositio praedicans esse de illo non includat contradictionem. De Passione autem in demonstratione simpli­citer categorica & affirmativa, oportet praecognoscere tam quia est quam quid est, propter eandem rationem propter quam oportet de sub­jecto praecognoscere quia est: sed in aliqua demonstratione non oportet de passione praecognoscere quia est; de ejus autem definitione oportet praecognoscere quia est. Et haec de terminis demonstrationis ad prae­sens sufficiant.

CAP. IV. De divisione propositionum requisitarum ad demonstratio­nem.

DIcturus autem de propositionibus requisitis ad demonstrationem, Primo praemittam aliquas divisiones earum. Est autem primo sciendum, quod propositionum requisitarum ad demonstrationem quaedam sunt partes demonstrationis, sicut praemissae & conclusio: & quaedam non sunt partes demonstrationis, & vocantur dignitates, & maximae vel suppositiones, quae sub propria forma non ingrediuntur de­monstrationem, virtute tamen illarum propositionum aliquo modo sci­untur praemissae demonstrationis. Verbi gratia, ista est una propositio prima praecise nota per experientiam, Omnis calor est calefactivus, quae non potest esse pars demonstrationis, saltem potissimae & universalis; virtute tamen istius tenent tales demonstrationes. Omne calidum est calefactivum: Omnis aër est calidus: ergo Omnis aër est calefactivus. Istae sunt distinctae propositiones; Omnis calor est calefactivus: Omne calidum est calefactivum: & Prima est prior, & Secunda posterior: & tamen secunda non potest proprie demonstrari per primam; & secunda ingreditur demonstrationem, & non prima; & tamen virtute primae tenent multae demonstrationes qua [...] non potest ingredi: & sicut est de ista, ita est de multis aliis.

Propositio autem requisita ad demonstrationem non tanquam pars subdividitur; quia Quaedā sunt tales, quod necesse est quemlibet docentē [Page 333] [...]as habere; cujusmodi sunt tales, Quodlibet est vel non est; De quolibet est affirmatio vel negatio, & hujusmodi: quaedam sunt tales quas non est necesse quemlibet docentem habere; sed necesse est aliquos arguent [...]s eas habere: sicut est de istis, Aliquod est mobile; Si ab aequalibu [...] ae­qualia demas, &c.

Propositio autem quae est pars demonstrationis subdividitur, quia Quaedam est praemissa tantum, quae scilicet est indemonstrabilis: Quaedam est conclusio tantum, quae scilicet potest demonstrari, sed non potest esse principium demonstrationis, sive demonstrandi aliquam pro­positionem: Quaedam est praemissa & conclusio, quae potest demon­strari per alias praemissas, & potest esse principium demonstrandi aliam conclusionem. Alia divisio potest esse, quia propositionum requisitarum ad demonstrationem, quaedam sunt principia, quaedam sunt conclusiones. Principia dicuntur illae propositiones quae non sunt conclusiones, & ta­men requiruntur ad demonstrationem; sive sint partes demonstrationis, sive non sunt partes ejus. Et vocantur principia prima, quae subdividi possunt; quia Quaedam principia prima per se sunt nota, quibus scilicet intellectus statim assentit ipsis terminis apprehensis, ita quod si sciatur quid significant termini statim sciuntur. Quaedam autem principia prima non sunt per se nota, sed tantum per experientiam sunt nota: sicut est de ista propositione, Omnis calor est calefactivus; & de multis aliis quae non possunt fieri notae nisi per experientiam, de quibus specialiter lo­quitur Aristot. in primo metaphysicae, & in secundo posteriorum in fine.

CAP. V. De proprietatibus propositionum requisitarum ad demon­strationem.

IStis praemissis, videndum est de proprietatibus propositionum ad de­monstrationem requisitarum. Illarum autem proprietatum, quaedam sunt communes omnibus propositionibus requisitis ad demonstratio­nem: quaedam sunt propriae praemissis: quaedam sunt propriae conclu­sionibus: quaedam sunt propriae principiis non ingredientibus demon­strationem. Una enim proprietas communis omni propositioni requisi [...]ae ad demonstrationem est necessitas: nulla enim propositio requisita ad demonstrationem est contingens vel impossibilis; sed quaelibet est ne­cessaria. Quod enim conclusio est necessaria, patet ex definitione de­monstrationis, quia Demonstratio est syllogismus faciens scire propositio­nem necessariam, ergo conclusio erit necessaria: sed necessarium quam­vis posset inferri ex contingentibus vel impossibilibus, non tamen potest sciri per impossibilia vel contingentia, ergo necessario praemissae propter [Page 334] quas scitur conclusio sunt necessariae: sed propositiones rectificantes de­monstrationem sunt priores & notiores praemissis, ergo illae sunt neces­sariae. Et ita patet, quod omnes propositiones requisitae ad demonstra­tionem sunt necessariae; & sicut sunt necessariae, ita sunt perpetuae & in­corruptibiles. Quod non est sic intelligendum, quod illae propositiones sunt quaedam entia necessaria & perpetua: hoc enim falsum est, solum enim Deus est perpetuus & incorruptibilis; nec aliquid aliud à Deo po­test esse perpetuum simpliciter & incorruptibile, quando per aliquam potentiam possit fieri non ens.

Propter quod sciendum est, quod perpetuum, necessarium, incor­ruptibile, capiuntur dupliciter. Uno modo dicitur aliquid necessarium, perpetuum, & incorruptibile, quia per nullam potentiam potest in­cipere vel desinere esse: & sic Deus est perpetuus, necessarius, & im­mortalis. Aliquando dicitur necessarium, perpetuum, & incorruptibile, propositio quae si formetur non potest esse falsa, sed vera tantum: & illo modo demonstratio est necessariorum, perpetuorum, & incorrupti­bilium; hoc est ex propositionibus quae non possunt esse falsae, sed verae tantum.

Ex quo patet, quod quamvis repugnat dictis Aristot.; tamen secundum rei veritatem nulla propositio, quae importat res corruptibiles, mere affirmativa, mere categorica, & mere de praesenti, potest esse principium demonstrationis, vel conclusio; quia quaelibet talis est contingens. Si enim aliqua talis esset necessaria, hoc maxime videretur de tali, Homo est animal rationale; sed haec est contingens, quia sequitur, Homo est animal rationale mortale, ergo Homo est animal; & ultra, ergo Com­ponitur ex corpore & anima intellectiva: sed haec est contingens; quia si nullus homo esset, ipsa esset falsa propter falsam implicationem, quia implicatur aliquod componi ex corpore & anima intellectiva, quod tunc foret falsum. Nec valet dicere, quod ista, Homo est animal ra­tionale mortale, aequivalet isti, Si homo est, homo est animal rationale; quia haec est conditionalis, & non categorica: & ita stat primum dictum, quod nulla talis mere categorica, & mere de praesenti est ne­cessaria. Et ideo dico, quod nulla talis potest esse principium vel con­clusio demonstrationis: hoc tamen non obstante dicendum est, quod multae propositiones compositae ex talibus terminis possunt esse principia vel conclusiones demonstrationis; quia propositiones conditionales, vel aequivalentes eis, possunt esse necessariae. Haec enim est necessaria sim­pliciter, Si homo est, animal est; & ista, Si homo ridet, animal ridet; & ista, Omnis homo potest ridere; si subjectum stet pro iis quae possunt esse: & propositiones eodem modo eis aequivalentes sunt necessariae.

Et ex isto patet, quomodo non obstante, quod genera & species, & quaecunque alia universalia distincta à cognitione Dei, sint simpliciter corruptibilia, sic quod possunt esse nihil; tamen de eis possunt fieri de­mōstrationes scientiae: propter hoc, quod non obstante quod possunt sim­pliciter [Page 335] destrui; tamen de eis possunt formari propositiones necessariae, quae possunt sciri scientia proprie dicta.

Ex isto etiā patet, quomodo de contingentibus potest esse scientia; quia secundum quod veniunt in demonstrationem sunt necessariae; hoc est, quod propositiones formatae ex terminis importantibus talia contingentia quae veniunt in demonstrationem sunt necessariae, quae non sunt mere de praesenti, & de inesse categoricae & affirmativae; sed vel sunt negativae, vel hypotheticae, vel de possibili, vel aliquo modo eis aequivalentes.

CAP. VI. Ostendit quomodo propositiones requisitae ad demonstratio­nem sunt de omni.

ALia conditio, tam praemissarum quam conclusionis demonstra­tionis, est, quod tam praemissa quam conclusio potest esse de omni. Est autem de omni, non quando praedicatum convenit alicui contento sub subjecto, & alicui non; nec quando uno tempore competit, & alio tempore non competit sibi: sed quando praedicatum competit omni contento sub subjecto, & omni tempore. Unde differentia est inter dici de omni, de quo loquitur Aristot. in primo priorum, & inter dici de omni, de quo loquitur in primo posteriorum. Nam ad hoc, quod aliquod dicatur de omni in prioribus, non requiritur nisi quod per talem propositionem denotatur praedicatum praedicari de tali subjecto univer­saliter; sive vere praedicetur de eo, sive non: unde, secundum veritatem loquendo, haec est de omni, Omnis homo est asinus, non obstante quod sit falsa; quia est universalis. Ad dici de omni, de quo loquitur Aristot. in primo posteriorum, requiritur, quod praedicatum vere competat sub­jecto universaliter sumpto, & pro omni tempore.

CAP. VII. Ostendit quod propositio requisita ad syllogismum est per se vera.

NOn solum autem quaelibet propositio requisita ad demonstrationem est necessaria, sed etiam quaelibet est per se vera: ut autem scia­tur quae propositio est per se vera, & quae non; videnda est mul­tiplicitas & aequivocatio hujus termini perse.

Est autem sciendum, quod distinctio est secundum Boetium inter mo­dos dicendi per se, & modos essendi per se, & modos causandi per se; aliquod enim est per se tripliciter. Primo modo esse per se dicitur, ita [Page 336] quod per se, vel excludit omnem causam; & sic solus Deus est per se, hoc est, solus Deus non habet causam per quam sit: vel excludit causam materialem; & sic intelligentiae carentes materia sunt per se, hoc est, non habent materiam in qua earum forma consistat: vel excludit sub­jectum; & sic substantia est per se, hoc est, substantia non habet sub­jectum in quo subsistat. Et si quaeratur quare tot modis aliquod dicitur per se. Dicendum est, quod causa universalis non potest assignari nisi voluntarius usus loquentium.

Alius autem est modus causandi per se, quando scilicet aliquod est causa per se alicujus; sicut interfectio est causa per se quare ille interiit: & potest iste modus non tantum competere causae efficienti; sed etiam causae finali.

Praeter istos modos per se, sunt aliqui modi dicendi per se, quibus scilicet aliquod praedicatur per se de altero. Et sunt duo modi, quorum Unus est, quando praedicatum ponitur in definitione subjecti: Alius est quando subjectum ponitut in definitione praedicati. Circa istos autem modos est primo advertendum, quod iste terminus per se, secundum quod reperitur in propositione, dupliciter accipitur: scilicet, large & stricte. Large dicitur propositio per se, quando subjectum cadit in definitione praedicati, vel è converso; vel per se superius ad unum de­finit reliquum, vel definitur per reliquum. Et illo modo haec est per se, Omnis homo est animal; & ista, Omnis homo est rationalis; & ista, Omnis homo est risibilis; & hujusmodi. Aliter accipitur per se stricte; & sic cum prioribus conditionibus, ad hoc quod propositio sit per se, re­quiritur, quod ipsa sit simpliciter necessaria, ita quod nec potuit nec potest esse falsa. Et sic accepto per se, quamvis secundum opinionem Aristot. qui ponit quod generatio & corruptio rerum est perpetua, & quod multae propositiones categoricae de praesenti & de inesse sunt per se; ta­men secundum veritatem, tales de terminis importantibus praecise res corruptibiles sive creatas non sunt per se; quia non sunt necessariae, sicut dictum est. Unde sic accepto per se, haec non est per se, Homo est animal; quia potest esse falsa, puta posito quod nullus homo sit. Verun­tamen propositiones de possibili, & eis aequivalentes, compositae ex talibus terminis, sunt per se: Unde ista est per se, Omnis homo potest esse ani­mal, sumpto subjecto pro eo quod potest esse.

Viso igitur quod, ad hoc quod propositio sit per se, requiritur, quod pro­positio sit necessaria. Ulterius est sciendum, quod ad hoc, quod pro­positio sit per se, strictissime sumpto illo termino per se, requiritur, quod sit praedicatio propria & directa; per quod excluduntur propositiones ubi inferiora praedicantur de suis superioribus particulariter sumptis, & subjecta de suis passionibus, & una passio de alia passione; propter hoc, quod tales propositiones quamvis sint necessariae, non tamen sunt per se, strictissime accipiendo per se. Cujusmodi sunt tales, Aliquod animal est homo, vel Aliquod animal potest esse homo, Omne risibile est homo, [Page 337] Omne risibile potest esse homo, Omne risibile est susceptibile discipli­nae, & hujusmodi; quamvis essent necessariae.

Ulterius est sciendum, quod aliquod potest cadere in definitione al­terius vel in recto, vel in obliquo: & secundum hoc, potest praedi­cari in recto vel in obliquo.

Istis visis dicendum est, quod sola illa propositio est per se, quae est necessaria, in qua praedicatum definit subjectum, vel aliquod per se superius ad subjectum; vel subjectum definit praedicatum, vel aliquod per se inferius ad praedicatum. Et hoc intendit Lincolniensis quando dicit, 'Dicitur per se alterum de altero, quando quidditas unius essentia|'liter, non per accidens, à quidditate alterius egreditur. Non enim intendit, quod praedicatum realiter egreditur à subjecto, vel è con­verso, eo modo quo effectus realiter efficitur à sua causa, cum subje­ctum & praedicatum sunt termini quorum neuter est causa alterius: sed egredi hic à quidditate alterius vocatur declarate seu importare, sive significare aliquod, quod significatur per reliquum. Est ergo breviter intentio Lincolniensis & Aristot. quod quando praedicatum per se defi­nit subjectum vel per se superius ad subjectum, sive sicut definitio, sive sicut pars definitionis, vel è contra, tunc est propositio per se.

Et est primus modus quando praedicatum definit subjectum, vel per se superius ad subjectum; propter quod, si tales essent necessariae essent per se, Omnis homo est animal rationale, Omnis homo est animal, Omnis homo est rationalis, Omnis homo componitur ex corpore & anima; quia in omnibus istis praedicatum definit subjectum. Simili­ter tales si essent necessariae essent per se, Omnis homo est corpus, Omnis Homo est substantia, Omnis homo componitur ex materia & forma, Omnis homo habet materiam; quia quamvis ista praedicata non definiant illud subjectum; tamen dicuntur per se superiora ad subjectum, & ideo essent per se.

Secundus autem modus est, quando subjectum, vel per se superius ad subjectum, definit praedicatum, vel per se inferius ad praedicatum. Un­de ista est per se, si sit necessaria, Omnis homo est risibilis; quia in de­finitione exprimente quid nominis, risibilis, ponitur homo. Simi­liter haec est per se, si sit necessaria, Omnis homo est susceptibilis con­trariorum; quia in definitione praedicati ponitur substantia vel corpus, quod est per se superius ad subjectum, quod subjectum est homo; quia homo definit hoc praedicatum, Esse susceptibile talium contrariorum, de­monstratis aliquibus quae non possunt competere nisi homini, & illud est per se inferius ad hoc commune susceptibile contrariorum; & ideo haec est per se, Omnis homo est susceptibilis contrariorum. Ex prae­dictis patet, quod omnes tales sunt per se: Omnis homo potest dealba­ri: Omnis materia potest suscipere formam: Omnis creatura potest à Deo creari: Deus est creativus: Galor est calefactivus; & caeterae hujus­modi.

[Page 338]Oportet autem scire, quod illa quae dicta sunt intelligenda sunt de propositionibus affirmativis. Nam aliquae negativae sunt per se, in qui­bus tamen praedicatum non definit subjectum, nec è converso. Est autem sciendum, quod omnis negativa necessaria, in qua terminus subjectus & praedicatus sunt mere absoluti, & non relativi nec conno­tativi, est per se. Unde haec est per se, Omnis homo non est asi­nus; & similiter haec, Omnis homo non est albedo: quamvis secun­dum opinionem Aristot. haec non sit per se, Omnis homo non est quanti­tas. Similiter, quando aliqua talis negativa est per se, illud quod est per se, tanquam proprium quod praedicatur de uno illorum affirmative per se, praedicatur de reliquo negative. Unde si haec fit per se, Nullus homo est asinus; & haec sit per se & primo vera, Omnis homo est risibilis: haec erit per se, Nullus asinus est risibilis. Si autem ta­le praedicatum praedicetur de uno illorum, non tanquam proprium sibi, non oportet quod de alio praedicetur negative, nec per se vere. Unde quamvis haec sit per se, Nullus homo est asinus; & quod haec sit per se, Omnis homo est susceptibilis contrariorum: non oportet quod haec sit per se, Omnis asinus non est susceptibilis contrariorum.

CAP. VIII. Quomodo principium & conclusio demonstrationis potest esse primo vera: & quid est propositio primo vera: & de erroribus qui contingunt in assignatione universalis.

SIout autem tam principiū, quam conclusio demonstrationis potest esse per se vera; ita tam principium, quam conclusio demonstrationis potest esse primo vera.

Est autem propositio primo vera, quando praedicatum nulli subje­cto communiori illo subjecto, nec alicui subjecto non praedicabili de illo subjecto, prius competit quam illi subjecto. Et tale praedicatum respectu talis subjecti vocatur Universale; & illud subjectum vocatur primum subjectum illius praedicati, saltem si sit praedicabile secundo modo dicendi per se. Per primam particulam excluditur à primo sub­jecto omne inferius; quia secundum Aristot. contingit tripliciter erra­re in assignatione universalis.

Primo, si credatur praedicatum aliquod competere alicui primò; quia non est aliquid in actu praeter illud quod assignatur cui possit compe­tere: sicut si passio Solis assignatur primo competere isti Soli, quia non est alius Sol ab isto. Secundo, si aliquod praedicatum ambiguum assig­natur alicui determinato nomini, propter hoc, quod non est aliquod commune nomen omnibus illis de quibus praedicatur illud ambiguum praedicatum. Tertio, si non sit manifesta differentia inter genus & [Page 339] speciem, & propter ipsius differentiae latentiam assignatur passio gene­ris illi speciei primò. Istis modis primo peccatur attribuendo universa­le alicujus communioris minus communi: per secundam particulam excluditur concretum alicujus abstracti cui primo competit. Unde si nihil esset calefactivum nisi calor, tunc hoc praedicatum calefactivum non competeret primò calido; quia haec non esset primo vera, Omne calidum est calefactivum, sed haec est primo vera, Omnis calor est calefactivus; quia haec non potest esse vera, Omne calidum est cale­factivum, nisi haec esset vera, Omnis calor est calefactivus: sed è contra bene potest, & ita est prior, & per consequens calefactivum praedicaretur primò de calore.

Et si dicatur, quod quando praedicatur primò aliquod de aliquo, de nullo praedicatur nisi de quo praedicatur suum primum subjectū; sicut de nullo praedicatur esse risibile, nisi de quo praedicatur homo; sed esse cale­factivum praedicatur de calido, de quo tamen non praedicatur calor, ergo calor non est primum subjectum calefactivi. Dicendum est, quod universale nunquam praedicatur de aliquo, nisi de quo praedicatur suum primum subjectum, vel contentum sui primi subjecti: unde de quo­cunque praedicatur calefactivum, de eodem praedicatur calor vel cali­dum, si calefactivum sit universale primo competens calori.

Ex praedictis patet, quae propositio affirmativa est primo vera; quia tales sunt primo verae, Omnis homo est animal, Omne corpus est substantia, Omnis calor est qualitas, si non sit genus medium inter calorem & qualitatem. Et tales, Omnis homo est risibilis, Omnis substantia intellectualis simplex est susceptibilis disciplinae; & hujusmodi.

Ex praedictis etiam potest patere, quod est primum subjectum alicujus passionis, & quod non est subjectum primum ejusdē. Oportet autem scire, quod sicut propositio affirmativa est primo vera; ita aliqua negativa est primo vera. Unde illa propositio negativa, in qua praedicatum non po­test vere negari ab aliquo communiori quam sit subjectum, nec ali­quod praedicatum communius potest vere negari universaliter ab illo subjecto, est primo vera, & vocatur propositio negativa immediata; hujusmodi autem est talis propositio, Nulli substantia corporea est in­corporea. Et ideo secundum opinionem Aristot. haec non est primo vera nec immediata, Nulla substantia est quantitas; quia haec non est ve­ra secundum principia sua: & si innumeretur, quod diceret talem esse immediatam; esset respondendum, quod hoc diceret secundum opinionem aliorum, vel gratia exempli.

CAP. IX. De proprietatibus convenientibus conclusioni quae non possunt competere praemissis.

DEclaratis quibusdam proprietatibus quae possunt competere omni­bus propositionibus demonstrationis potissimae, videlicet tam praemissis quam conclusioni, dicendum est de proprietatibus seu conditionibus convenientibus conclusioni, quae non possunt competere omnibus praemissis demonstrationis potissimae.

Quarum una est, quod omnis conclusio demonstrationis est dubi­tabilis, ita quod non est per se nota. Cum enim demonstratio est syl­logismus faciens scire, & nihil facit scire aliquod praescitum; necesse est, si apprehendatur conclusio sine praemissis, quod illa conclusio potest ignorari; & per consequens de ea potest aliquis dubitare, cum non posset sciri esse falsa. Hoc enim vult Lincolniensis in primo poste­riorum, unde dicit sic in diversis locis, ‘Non docemur neque adisci­mus, nisi illud quod cum primo concipimus est nobis dubitatum, vel apparet falsum.’

Dicendum est ergo, quod omnis conclusio demonstrationis est dubi­tabilis propositio; quia quaelibet conclusio demonstrationis est quaestio: quaestio autem est dubitabilis propositio, secundum Boetium. Quamvis autem omnis conclusio demonstrationis sit dubitabilis propositio; non tamen oportet quod semper dubitetur quousque per demonstrationem certificetur, quia conclusio demonstrationis duabus viis cognosci po­test. Aliqua enim cognosci potest per demonstrationem, quando ex notitia praemissarum devenitur in notitiam conclusionis. Alia autem non solum sic cognosci potest, sed cognosci potest per experientiam, illo modo quo Aristot. docet, primo metaphysicae, & secundo posterio­rum, principia cognosci per experientiam. Sicut enim aliquis potest per experientiam cognoscere, quod omnis talis herba sanat; ita potest per experientiam cognoscere, quod Luna sit eclipsabilis. Oportet etiam scire, quod non solum omnis conclusio potest dubitari, sed etiam ali­qua principia demonstrationis sunt dubitabilia, quamvis non omnia: unde omnia principia quae non nisi per experientiam cognosci possunt, dubitabilia sunt; quantumcunque sunt prima, ita quod ex aliis de­monstrari non possunt.

CAP. X. Ostendit quomodo aliqua principia sciri possunt per experi­entiam.

QUia dictum est, quod aliqua principia & aliquae conclusiones sciri possunt per experientiam, de illo modo deveniendi ad notitiam principii vel conclusionis est breviter discutiendum.

Unde sciendum, quod in sensu apprehendente aliquod sensibile po­test virtus phantastica idem imaginari, & non solum phantastica, sed etiam intellectus potest idem apprehendere, quo apprehenso potest evi­denter intellectus alias conclusiones contingentes cognoscere. Sicut ap­prehenso calore per sensum potest intellectus eundem calorem cognoscere & scire quod ille est calidus, & quod ille etiam approximatus alteri calefacit illud aliud; & quod illud non esset calidum, nisi prius illud calidum approximaretur ei; & ita evidenter intellectus cognoscit hanc propositionem, Hoc calidum calefacit. Ista autem propositione nota, & scito, quod quando aliquod competit uni individuo, potest consimile competere alteri individuo, aceipit istam propositionem universalem, Omnis calor est calefactivus; cum non sit major ratio quare unus calor sit magis calefactivus quam alius: ista propositione sic nota, per experi­entiam est notum unum universale, quia est propositio universalis; quae si aliter cognosci non potest quam sic per sensum, est principium artis & scientiae. Si autem possit cognosci illo modo, & praeter hoc possit cognosci sine sensu, per propositiones notas dispositas in modo & in figura, est conclusio scientiae & demonstrationis.

Est autem sciendum, quod aliquando talis propositio habet pro sub­jecto speciem specialissimam; & aliquando habet pro subjecto aliquod communius illa. Quod autem habet pro subjecto speciem specialissi­mam, potest evidenter cognosci per notitiam unius singularis: sicut evi­denter scito, quod hic calor calefacit, posset cognosci evidenter, quod omnis calor est calefactivus: unde notitia evidens unius talis sin­gularis contingentis, ut Hic calor calefacit, sufficit sine aliis singularibus ad habendum notitiam evidentem de universali. Si autem illa univer­salis habeat pro subjecto aliquod communius specie specialissima, re­quiritur semper vel frequenter, quod cujuslibet speciei contentae sub illo cognoscatur aliqua singularis; & ita ad cognoscendum talia requiruntur plura singularia.

Oportet etiam scire, quod ut frequenter ad cognoscendum universale requiruntur multa singularia, quamvis subjectum talis universalis sit spe­cies specialissima: quia ut frequenter non potest evidenter aliqua sin­gularis contingens cognosci, sine multis apprehensionibus singularium. [Page 342] Unde non facile est scire, quod haec herba sanavit aliquem infirmum▪ & nec quod iste chirurgus sanavit talem infirmum; sic de multis aliis: quia non est facile capere experimentum, eo quod idem effectus specie potest esse à multis causis specie differentibus.

CAP. XI. Ostendit quomodo prima evidens notitia conclusionis accipi potest per propositiones dispositas in modo & figura.

SIcut autem conclusio debet esse dubitabilis; ita debet esse talis, quod ejus notitia prima evidens possit accipi per propositiones necessarias evidenter notas, & dispositas in modo & in figura. Hoc patet, quia demonstratio est syllogismus faciens scire, sed non potest facere scire praescitum, ergo conclusio quam debet facere scire non est necessario praescita; & potest sciri virtute demonstrationis, ergo prima ejus noti­tia potest acquiri per praemissas demonstrationis.

Veruntamen aliquando praescitur conclusio sine ipsis praemissis, quod duplicitur potest contingere. Uno modo, quia quandoque est praecognita per experientiam; & quandoque per alias praemissas: non enim est in­conveniens, quod eadem conclusio per diversa principia demonstretur. Et si quaeratur an notitia accepta per experientiam alicujus conclusionis, & notitia ejusdem accepta per demonstrationem, sint ejusdem speciei▪ & similiter notitia accepta per diversas praemissas, sit ejusdem speciei. Potest probabiliter dici, quod si talis notitia praecise sit notitia conclu­sionis, & nihil aliud, non est inconveniens ponere, quod talis notitia sit ejusdem speciei specialissimae. Nulla enim hic apparet necessitas ponendi illas notitias specie distingui, nisi quia causantur à distinctis causis: sed hoc non obstat, quia non est impossibile effectus ejusdem speciei à causis specie distinctis causari.

CAP. XII. Ostendit quod non omnis passio demonstrari potest de suo subjecto.

EX praedictis patere potest, quod non quaelibet propositio in qua praedicatur passio de suo subjecto, potest esse conclusio demon­strationis. Haec enim est talis, Omnis calor est calefactivus, si nihil sit calefactivum nisi calor; & tamen ex quo non potest evidenter cognosci, nisi per experientiam, manifestum est quod demonstrari non potest. Et si dicatur, quod illa potest sic demonstrari, Omne pro­ductivum [Page 343] caloris est calefactivum: Omnis calor est productivus caloris: ergo Calor est calefactivus; ibi per definitionem passionis concluditur passio de subjecto. Dicendum est, quod haec non est demonstratio, sed petitio principii: unde universaliter, quando pro medio accipitur defi­nitio exprimens quid nominis, in tali illatione est petitio principii. Cujus ratio est, quia ante omnem demonstrationem, & ante omnem conclusionem debet praecognosci quid nominis, tam subjecti quam passionis; propter quod ante conclusionis illationem aequaliter est not [...] passio de subjecto, & definitio exprimens quid nominis illius passionis; & ita minor erit & ignota, & aeque nota cum conclusione; propter quod in tali illatione erit petitio principii, & non demonstratio, ut patet. Est ergo sciendum, quod aliqua propositio in qua praedicatur passio de suo subjecto primo est demonstrabilis, & aliqua non.

Ad cujus evidentiam est notandum, quod aliqua passio praecise impor­tat in recto idem quod subjectum, & in obliquo aliquam formam realiter sibi inhaerentem. Et alia passio praecise importat in recto illud idem quod importatur per subjectum, & in obliquo importat aliquam rem non sibi inhaerentem, nec essentialem, nec accidentalem. Alia autem passio importat idem in recto quod importat subjectum, & in obliquo importat partes illius, & etiam aliam rem non sibi inhaerentem. Alia autem passio importat idem in recto quod subjectum importat, & negative in obliquo importat partes subjecti.

Exemplum primi, ut calefactibile respectu sui subjecti primi; nam calefactibile nihil importat, nisi quod importatur per subjectum & calorē in obliquo; quod patet ex definitione exprimente quid nominis, quae est, Aliquid potens habere calorem. Exemplum secundi, creativum; nam creativum nihil importat, nisi Deum in recto & creaturam in ob­liquo: sicut patet ex definitione exprimente quid nominis, quae est Ali­quid potens creare aliquid. Exemplum tertii, Habens tres angulos ae­quales duobus rectis; nam ista passio in recto significat triangulum, & in obliquo partes ejus, & etiam alios angulos qui sunt partes ejus. Ex­emplum quarti, ut corruptibile respectu substantiae; nam corruptibile in recto & affirmative significat substantiam illam quae est corruptibilis, negative autem vel in obliquo significat partes ejus; quod patet ex definitione exprimente quid nominis, quae est Aliquid cujus partes pos­sunt non esse, vel Cujus una pars potest ab alia separari.

De prima passione universaliter dico, quod nulla talis passio potest demonstrari de suo subjecto primo; quia fi talis passio ignoretur de suo subjecto primo, non potest sciri de eo nisi per experientiam tantum; patet inductive: & eodem modo dicendum est de passione secunda. Sed passio tertio modo dicta, & quarto, potest demonstrari de suo sub­jecto; quia potest ignorari de suo subjecto primo, quamvis sciatur quid significatur per subjectum, & quid etiam significatur per passionem: postea autem cognito cujus & quales sunt suae partes, sine ulteriori ex­perientia [Page 344] de passione, potest eadem passio sciri de subjecto; & hoc per definitionem exprimentem illas partes, quae in obliquo vel negative im­portantur per passionem. Et tales demonstrationes sunt Mathematicae, propter quod in eis parva vel nulla requiritur experientia, & demon­strantur de eis semper vel frequenter per definitionem subjecti tanquam per medium. Et quia in paucis scientiis proprie habemus definitiones à priori nisi in Mathematicis, in quibus communiter passio demonstratur de suo subjecto proprio per definitionem subjecti tanquam per medium; ideo frequenter dicit Aristot. quod passio est demonstrabilis de sub­jecto, & quod definitio est medium: non quod omnis passio demon­strabilis sit de subjecto suo proprio, sed quod omnis passio est demon­strabilis de aliquo subjecto, & in Mathematicis ut semper vel frequenter passio est demonstrabilis de suo subjecto primo. Nec intendit Aristot., quod in omni demonstratione medium sit definitio: sed intendit, quod in omni demonstratione in qua demonstratur passio de suo subjecto pri­mo, medium est definitio, in aliis non oportet.

CAP. XIII. De proprietatibus principiorum demonstrationem ingredi­entium.

POst praedicta, videndum de proprietatibus principiorum demonstra­tionem ingredientium, quae non possunt esse conclusiones: talia enim principia oportet esse prima, sic scilicet quod per priora probari nec demonstrari possunt. Unde non ideo dicuntur principia esse prima, quia nulla sit propositio quocunque modo prior eis, hoc enim non est verum: nam secundum opinionem Aristot. aliqua est pro­positio necessaria negativa prima; & tamen omni negativa est aliqua affirmativa prior, per quam tamen affirmativam demonstrari non potest, cum non sit processus in infinitum in demonstrationibus, & propositio negativa sive praemissa negativa demonstrari non potest. Ista enim pro­positio affirmativa, Omne calidum est calefactivum, sive Omne habens calorem est calefactivum, habet aliam propositionem priorem ea, istam scilicet, Omnis calor est calefactivus; quia tamen ista demonstrari non potest, ideo dicitur prima. Similiter omni propositione de terminis specialibus priores sunt animi conceptiones de terminis communibus: sicut omni tali propositione, Omne calidum est calefactivum, prior est ista, Quodlibet est vel non est: per istam tamen propositionem de­monstrari non potest, ergo est aliqua propositio prima, & aliquo modo est alia prior illa.

Oportet autem scire, quod quamvis principia demonstrationis sint prima, sic quod non sunt demonstrabilia; tamen aliqua propositio no [...] [Page 345] necessaria, quae non est principium demonstrationis alicujus, potest esse prima. Unde sicut est ordo inter propositiones necessarias, & aliqua est prima vel prior, & alia posterior: ita est ordo inter propositiones con­tingentes, quod aliqua est prior vel prima, & alia posterior. Sicut ista, Socrates est, est prior ista, Socrates est homo; quia sequitur tanquam à priori, Socrates est, & Socrates non est non homo, ergo Socrates est homo: & ita est de aliis.

CAP. XIV. Ostendit principia esse immediata, & indemonstrabilia.

EX hoc autem, quod principia dicuntur esse prima, sequitur quod dicuntur esse immediata, & indemonstrabilia. Propositio enim immediata est illa, qua non est altera prior per quam possit demon­strari. Oportet autem scire, quod quamvis omnia principia quae sunt prima sunt immediata, & è converso; ita quod isti termini, principia, prima, & immediata, sunt convertibiles: tamen isti termini diversas possunt habere definitiones exprimentes quid nominis, propter quod non sunt termini synonymi, & ideo sine negatione possunt poni à parte ejusdem extremi; & quia omne primum est prius alio, ex hoc quod principia sunt prima, sequitur quod sunt priora conclusione.

Est autem advertendum, quod aliter capitur prioritas in rebus extra animam quae non sunt signa, & in terminis incomplexis, & in proposi­tionibus. Nam inter res dicitur una prior alia, vel quia praecedit eam tempore; vel quia potest esse sine ea, & non è converso; vel quia est perfectior ea. Inter terminos autem incomplexos dicitur unus prior alio, quia est communior eo; vel quia respectu esse existentiae ab uno ad alium est bona consequentia, & non è converso. Inter autem pro­positiones dicitur una prior alia, vel quia una est magis explicativa ejus­dem rei, vel plurium rerum, quam alia; vel quia una est ex terminis communioribus quam alia; vel quia una consequentiâ naturali infert aliam, & non è converso. Sicut ista, Omnis triangulus habet tres, &c. est prior ista, Omnis Isosceles habet tres, &c. tum quia prima habet terminum communiorem; tum quia prima consequentiâ naturali infert secundam, & non è converso. Similiter ista, Omnis res composita ex materia & forma est corruptibilis, est prior ista, Omne corpus est cor­ruptibile; quia prima explicat res quas non explicat secunda, & non è converso; sicut definitio explicat plures res quam definitum.

Ista autem prioritas non habet locum in illis propositionibus, quarum una accipit definitum, & alia definitionem exprimentem quid nom [...]s tantum: & hoc, quia significatum vocabuli non potest sciri sine defi­nitione exprimente quid nominis, si habet quid nominis. Potest autem [Page 346] significatum vocabuli haberi sine definitione exprimente quid rei, quam▪ vis habeat definitionem exprimentem quid rei. Et ideo illa prioritas in propositionibus, quarum una accipit definitum, & alia definitionem ex­primentem quid rei, non habet locum: propter quod arguendo à de­finitione exprimente quid nominis ad definitum, est petitio principii; non autem definitione exprimente quid rei ad definitum.

CAP. XV. Ostendit principia esse causas conclusionum.

NOn solum autem principia sunt priora conclusionibus, sed etiam sunt causae conclusionum; quod multipliciter potest intelligi.

Uno modo, quod notitia principiorum efficiat notitiam con­clusionis; quod est verum de notitia quorumcunque principiorum re­spectu conclusionis, in habentibus demonstrationem facientem scire; quia semper notitia principiorum vel praemissarum in tali facit notitiam conclusionum. Alio modo potest intelligi, quod ideo principia dicuntur causae conclusionis, quia principia exprimunt causam propter quam sic est à parte rei, sicut denotatur per conclusionem. Verbi gratia, istae propositiones, Quando terra interponitur diametraliter inter Lunam & Solem, Luna eclipsatur, Quando Luna est in tali situ, tunc Terra diametraliter interponitur inter Lunam & Solem; exprimunt causam quare Luna eclipsatur; & ideo istae praemissae dicuntur causae illius conclusionis. Aliter potest dici, quod praemissae sunt causae conclusionis, quia conclusio componitur praecise ex terminis positis in praemissis; non sic autem principia praecise componuntur ex terminis positis in con­clusione. Propter quod dicit aliquando Aristot. quod praemissae sunt causa materialis conclusionis, & non è converso. Aliter potest dici principium causa conclusionis, quia consequentiâ naturali infert con­clusionem, & non è converso.

Oportet autem scire, quod quamvis principia sint causae conclusionis, primo modo intelligendo, tamen potest contingere è converso, quod conclusio sit causa principii: quia potest contingere, quod aliquis ex notitia conclusionis deveniat in notitiam principii, sicut inferius osten­detur.

CAP. XVI. Ostendit omnes praemissas demonstrationis esse notiores con­clusione.

COmmune autem est omnibus praemissis cujuscunque demonstra­tionis, sive illae praemissae sint principia tantum, sive etiam sint conclusiones, quod praemissae sunt notiores conclusione. Patet ex definitione demonstrationis, quia ex quo omnis demonstratio est syl­logismus faciens scire, & nihil ignotius potest facere scire notius, nec aeque ignotum facit scire aeque notum, necesse est quod praemissae sint notiores conclusione. Non autem solum praemissae sunt notiores conclu­sione; sed etiam quaelibet praemissarum potest cognosci ante conclusio­nem. Potest enim ista major, Omnis triangulus habet tres, &c. cognosci, hac conclusione ignota, Ille triangulus habet tres angulos, propter igno­rantiam istius minoris, Iste triangulus est triangulus. Similiter potest ista sciri, Iste triangulus est triangulus, hac ignota, Iste triangulus habet tres angulos, &c. si ignoratur ista major, Omnis triangulus habet tres, &c. Sed si▪ nota illa majore, Omnis triangulus habet tres, &c. sumatur sub illâ minor, Iste triangulus est triangulus, simul cognosce­tur ista conclusio, Iste triangulus habet tres angulos, &c. Et ita semper vel frequenter major praecognoscitur conclusione; sed scita majore, & scita minore, simul cognoscitur conclusio; propter quod ante demon­strationem conclusio scitur in universali, & ignoratur in particulari: hoc est, ante demonstrationem scitur una universalis sub qua continetur con­clusio, & ignoratur conclusio; ita quod non est nota cognitione propria sibi, sed est nota una communi cognitione sibi & omnibus aliis sibi similibus; & talis notitia generalis sufficit ad hoc, quod investigans sciat illud esse quod quaerit, si occurrat [...]i.

CAP. XVII. Est de multiplici differentia demonstrationum.

POstquam tractatum est breviter de terminis, & propositionibus ad demonstrationem pertinentibus, restat dicere de demonstratione.

Et est primo sciendum, quod cum demonstratio est syllogismus faciens scire, (accipiendo scire pro notitia evidenti, & certa sive neces­saria quae sequitur ex propositionibus necessariis,) & talis syllogismus sit multiplex, necesse est quod multiplex sit demonstratio; propter quod oportet scire, quod Quaedam est demonstratio cujus praemissae sunt sim­pliciter [Page 348] priores conclusione; & talis demonstratio vocatur demonstratio à priori sive propter quid. Alia est demonstratio cujus praemissae non sunt simpliciter priores conclusione, sunt tamen notiores sic syllogi­zanti, per quas devenit sic syllogizans in notitiam conclusionis; & talis demonstratio vocatur demonstratio quia, sive à posteriori. Verbi gratia, si aliquis nesciens Lunam nunc eclipsari, sciens tamen con [...]ursus & motus Planetarum, consideret istas praemissas, Quando Luna est in tali situ, tunc Luna eclipsatur, Sed Luna est nunc in tali situ, & ex illis propositionibus deveniat nunc in notitiam istius conclusionis, Luna nunc eclipsatur, talis habet notitiam sive demonstrationem à priori, & propter quid; quia praemissae exprimunt causam propter quam sic est à parte rei, sicut significatur esse per conclusionem. Si autem sit alius è converso videns Lunam eclipsari, & nesciens Terram interponi, & arguat sic, Quando Luna eclipsatur Terra interponitur inter Solem & Lunam, Luna nunc eclipsatur, ergo, &c. talis facit demonstrationem à posteriori, & scit▪ quod Terra interponitur, & tamen nescit quare interponitur; & ita scit quod ita est, sed nescit causam propter quam ita est; quia tamen per propositiones sibi notas acquirit notitiam ignoti necessarii, ideo habet demonstrationem. Est tamen sciendum, quod praedicti syllogismi tantum adducti sunt gratia exempli, non quod ita sit, sed ut sentiant qui addiscant.

Ex praedictis sequitur, quod possibile est duos formare eundem syllo­gismum, & tamen unus demonstrabit, & alius non demonstrabit; sicut [...]nus ex praemissis acquiret notitiam conclusionis, et alius ex eisdem prae­missis non acquiret notitiam conclusionis; propter quod idem syllo­gismus est uni demonstratio, et alteri non, sicut praemissae in uno faciunt notitiam conclusionis, et non in alio: et ideo scire non ponitur in defi­nitione demonstrationis tantum sicut importans causam finalem demon­strationis; sed ponitur in definitione demonstrationis tanquam pars definitionis, exprimens illud quod significatur per demonstrationem in obliquo. Unde hoc nomen demonstratio non tantum talem syllogismum significat, sed etiam ipsam scientiam conclusionis natam causari à notitia principiorum; et quia ita est, ista definitio Syllogismus faciens scire, potest esse medium notificandi caeteras definitiones de demonstratione, quae quidem definitiones significant aliquid, quod nec in recto nec in obliquo significat hoc nomen demonstratio. Sicut si haec oratio, potens s [...]ndere dura, sit definitio exprimens quid nominis Serrae, ista oratio potest esse medium notificandi quod serra debet esse acuta et ferrea; et sic de alii [...]. Et sic loquuntur multi, quando dicunt, quod definitio sumpta à causa finali est medium demonstrandi definitionem, sumptam à causa materia [...] de definito: et hoc non est verum, quando definitio sumpta à causa finali est definitio exprimens quid nominis; sed tamen talis pro­ssus non erit proprie demonstratio, sed erit notificatio quaedam.

CAP. XVIII. Ostendit definitionem quid nominis non posse esse medium demonstrationis.

SEd isti repugnare videtur, quod dictum est prius, quod scilicet defini­tio exprimens quid nominis non potest esse medium demonstran­di, eo quod in tali illatione est petitio principii. Non videtur etiam veritatem habere, quod demonstratio significat scientiam natam acquiri per praemissas demonstrationis; quia si sic esset, demonstratio non esset per se inferius ad syllogismum: nunquam enim significatur aliquid per se inferius in recto nec in obliquo, nisi idem illud eodem modo significatur per superius per se. In hoc enim differt inferius per se, ab inferiori per accidens. Cum ergo syllogismus nec in recto, nec in obliquo significat scientiam, nec demonstratio significabit scientiā; & per consequens illa oratio, syllogismus faciens scire, non erit de­finitio exprimens quid nominis demonstrationis. Sed istis non obstan­tibus dicendum est, sicut prius, quod haec oratio est medium notifi­candi alias definitiones de demonstratione; & quod haec est oratio ex­primens quid nominis demonstrationis.

Unde sciendum est, quod quamvis haec oratio, syllogismus faciens scire, non possit esse medium demonstrandi aliam definitionem de hoc nomine demonstratio, eo quod significatum vocabuli est praesupponendū demonstrationi, & ita una praemissarum non est magis nota quam con­clusio: tamen illa oratio est medium notificandi, quod illud quod est demonstratio est tale, quale denotatur esse per definitionem aliam, & est medium demonstrandi illam aliam definitionem de nomine, quod praecise significat illos syllogismos qui sunt demonstrationes, non conno­tando scentiam; & quia tale nomen non habemus, sed frequenter uti­mur hoc nomine demonstratio, ac si praecise significet syllogismos illos qui sunt demonstrationes, non connotando aliquid aliud; ideo dicit Lincolniensis, quod definitio materialis demonstrationis demonstratur de demonstratione per definitionem sumptam à causa finali tanquam per medium.

Propter secundam autem objectionem dico, quod hoc nomen de­monstratio aequivoce accipitur. Nam aliquindo accipitur ut sit nomen connotativum, & non praecise absolutum, & sic demonstratio non est per se inferius ad syllogismum; & hoc, quia significat aliquid in obliquo, quod non significatur in recto nec in obliquo per syllogismum. Sed non est inconveniens hoc nomen aequivoce accipi, cum fere omnia nomina in diversis locis accipiuntur aequivoce. Dico ergo, quod haec est definitio exprimens quid nominis demonstrationis, syllogis­mus [Page 350] faciens scire: propter quod, quamvis aliquis arguat ex principiis ad conclusionem, non oportet quod demonstret; quia non acquirit sci­entiam conclusionis per praemissas. Et sic unus ex eisdem praemissis evidenter notis acquirit scientiam conclusionis; & alius tantum appre­hendit praemissas & conclusionem, sed per praemissas non devenit in notitiam conclusionis: & sic unus demonstrat & alius non; & ita idem syllogismus est uni demonstratio, & alteri non est demonstratio.

CAP. XIX. Ponit differentias inter demonstrationem propter quid, & demonstrationem quia.

OStenso quod alia est demonstratio quia, & alia propter quid, videndum est quomodo differunt illae demonstrationes in genera­li, & quomodo differunt scientia propter quid, & scientia quia.

Pro quo sciendum est, quod illa vocatur demonstratio propter quid, quae est ex propositionibus necessariis prioribus, qua habita cessat omnis quaestio circa conclusionem. Sicut si scitur, quod Luna eclipsatur, per hoc quod terra interponitur inter Solem & Lunam, cessat omnis quaestio de illa conclusione, Luna eclipsatur. Nec enim quaeretur utrum Luna eclipsatur, nec quare Luna eclipsatur; forte tamen non oportet quod cesset omnis quaestio circa quamlibet praemissarum. De­monstratio autem quia, est illa quae non ex prioribus, vel qua habita non cessat omnis quaestio circa conclusionem.

Exemplum primi, quia si demonstretur, quod terra interponitur inter Solem & Lunam, per hoc, quod Luna eclipsatur, praemissae non sunt priores conclusione, sed posteriores. Exemplum secundi est, si arguitur sic, Nullum non animal respirat, Planta est non animal, ergo Planta non respirat, ille syllogismus ex prioribus est, adhuc ta­men contingit quaerere quare planta non respirat; & propter hoc iste syllogismus non est demonstratio propter quid, sed quia: & hoc, quia per talem syllogismum sufficienter scitur quod Planta non respirat, sed non sufficienter scitur quare non respirat.

CAP. XX. Ostendit quomodo in eadem scientia differt demonstratio quia est à demonstratione propter quid.

ISta demonstratio sive scientia quia, secundum Aristot. duobus modis specialiter differt à demonstratione propter quid. Uno modo in eadem scientia, Alio modo in diversis scientiis.

Propter quod est primo sciendum, quod hoc nomen scientia dupliciter accipitur ad praesens. Uno modo significat collectionem multorum habi­tuum principiorum & conclusionum, ordinem determinatum haben­tium; & sic accipit hic Philosophus scientiam. Aliter accipitur pro aliquo habitu uno & non pro aliqua collectione plurium habituum; & sic Philosophus loquitur in diversis locis de scientia. Accipiendo igi­tur scientiam primo modo, uno modo differt demonstratio quia à de­monstratione propter quid, in eadem scientia; sicut scientia quia, à scientia propter quid: & hoc dupliciter, secundum quod tactum est in praecedenti capitulo. Uno modo quia demonstratio quia, licet fit per prius, non tamen per causam immediatam, hoc est, non est per medium convertibile: Aliquando autem demonstratio quia, est per posterius, ita quod in praemissis non accipitur aliquid importans causam quare sic est sicut denotatur per conclusionem, sed magis è converso. Verbi gra­tia, causa quare planetae non scintillant est, quia prope sunt; tunc si arguitur sic, Planetae sunt prope, ergo non scintillant, est demon­stratio propter quid: si arguitur è converso, est demonstratio quia. Et ita universaliter, quando propositio prior scitur evidenter per hoc, quod praemissae posteriores sciuntur evidenter, est demonstratio quia; imo etiam sufficit quod una praemissarum sit posterior conclusione. Si­militer quando demonstratur effectus non per causam immediatam, sed per remotam tantum, est demonstratio quia. Sed sciendum est, quod talis demonstratio semper est negativa, & in secunda figura, ita quod affimative non contingit demonstrate; & vocatur hic causa remota non aliqua res quae est causa causae, vel causa plurium: sed vocatur hic causa, negatio alicujus ex qua sequitur negatio alterius; & non è conver­so. Sicut sequitur, Hoc non est animal, ergo Non respirat, sed è con­verso non sequitur; & tale medium non potest esse medium nisi in se­cunda figura. Et eodem modo, sicut potest negative syllogizari in secunda figura, per talem causam non convertibilem cum effectu: ita potest syllogizari negative in secunda figura, per effectum non conver­tibilem; & utraque est demonstratio quia, & non propter quid

Oportet autem scire, quod sicut in eadem scientia unus demonstrat effectum per causam, & habet demonstrationem propter quid; & [Page 352] alius è converso, demonstrat eandem causam per eundem effectum, & habet demonstrationem quia: ita idem potest primo demonstrare eundem per effectum, & postea per causam, eo quod non est inconveniens, quod idem sit effectus unius, & causa alterius. Tamen pro modo lo­quendi, oportet scire, quod nullus demonstrat causam per effectum, vel è converso, ita quod causa extra vel effectus intrant demonstrationē, cum demonstratio non componatur nisi ex conceptibus seu intention ibus animae, vel vocibus, vel scriptis: sed ideo dicimus causam demonstrari per effectum, vel è converso; quia quando (que) praemissae exprimunt causam quare sic est sicut denotatur per conclusionem, & quandoque è con­verso. Unde pro protervis oportet prompte scire aequivocationem hu­jus nominis, causa, de qua breviter tractatum est prius, & ampli­us dicetur inferius.

CAP. XXI. Ostendit idem in diversis scientiis.

ALio modo differt demonstratio quia, à demonstratione propter quid, sicut scientia quia, differt à scientia propter quid; per hoc, quod scientia quia habetur in una scientia, & scientia propter quid habetur per aliam, quae se habent ad invicem, sicut sci­entia subalternans, & scientia subalternata.

Ad cujus evidentiam est sciendum, quod non ideo dicuntur aliquae scientiae subalternans & subalternata, quia eandem conclusionem scit una scientia quia est, & alia eandem scit propter quid; nunquam enim nisi forte per accidens eadem conclusio est scita in scientia subalternante, & subalternata; non plus quam eadem conclusio est scita in diversis sci­entiis: & ideo sicut eadem conclusio potest esse scita in scientiis diversis distinctis demonstrationibus, ita eadem conclusio potest sciri in scientia subalternante & subalternata, licet hoc non sit, quia una estsubalternans, & alia subalternata. Non ergo propter hoc dicitur una scientia subalter­nans, & alia subalternata, quia una scit unam conclusionem quia, & alia propter quid: sed ideo dicitur scientia subalternans, & alia subal­ternata, quia scientia subalternata cognoscit conclusionem; scientia subalternans scit principium universale conclusionis illius. Unde uni­versaliter, quando per aliquam scientiam evidenter cognoscitur aliqua conclusio, & non principium; & per aliam scientiam evidenter scitur principium, & non conclusio, tunc est una subalternans, & alia sub­alternata: sicut Nauta multas conclusiones scit, & nescit principia: & è converso, Astrologus scit principia & nescit conclusiones; quia ad eum non pertinent.

Et si quaeratur quomodo unum est principium, & reliquum con­clusio, [Page 353] ex quo idem non potest cognoscere utrumque, cum omnis con­clusio possit per sua principia demonstrari. Dicendum est, quod talis conclusio potest per tale principium demonstrari, sed non per illum solum qui habet scientiam subalternantem, nec per illum qui habet so­lum scientiam subalternatam, sed per illum qui habet utram (que) scientiam. Oportet autem scire, quod cum scientia subalternans & scientia subal­ternata sint quaedam collectio multorum habituum habentium ordinem determinatum, non est impossibile, quin aliqua scientia secundum unam partem subalternetur uni scientiae, & non secundum aliam partem; sicut Perspectiva secundum aliquam sui partem subalternatur Geometriae & non secundum omnem partem. Similiter possible est, quod una scientia secundum eandem partem subalternetur diversis scientiis; quan­do scilicet una scientia scit unum principium respectu unius conclusionis, & alia scientia scit aliud respectu ejusdem conclusionis.

Est autem advertendum, quod semper vel frequenter principium cog­nitum in scientia subalternante est ex terminis universalioribus, & si ex illo debeat quis demonstrare conclusionem scitam in scientia subalter­nata, si velit propriissimam demonstrationem facere, non accipiat illud principium in sua communitate, sed addet alicui termino alium ter­minum, ut compositum ex istis duobus sit minus quam prius: & hoc est, quod vult Aristot. & Lincolniensis, quod talia principia debent appro­priari, quando ex eis demonstratur talis conclusio.

Sciendum est etiam, quod una pars unius scientiae potest subalternari uni scientiae, & altera alteri scientiae; sicut una pars Scientiae Naturalis potest subalternari Geometriae, & altera Arithmeticae. Veruntamen una scientia talis non dicitur subalternata respectu alterius, propter unam conclusionem vel paucas, nisi tota scientia vel pro majore parte sit sibi subalternata: propter quod una & eadem scientia non est subalternans & subalternata respectu ejusdem; quamvis non sit impossibile quod una pars unius naturalis scientiae sit subalternans secundum aliquam partem alterius scientiae naturalis, & alia pars ejusdem scientiae totalis sit sub­alternata alteri parti alterius scientiae totalis.

Et est sciendum quod hoc nomen, scientia subalternans, similiter hoc nomen, scientia subalternata, dupliciter accipitur, scilicet large & stricte.

Large potest dici scientia subalternans, vel secundum se vel secundum aliquam partem sui, quandocunque aliqua scientia totalis cognoscit prin­cipium universale alicujus conclusionis vel proprium, & alia scientia totalis cognoscit conclusionem; ita tamen quod illae scientiae non con­stituunt unam totalem scientiam, per quod excluduntur scientiae de per se inferiori & per se superiori. Et sic locutus sum prius de scientia sub­alternante & subalternata: & sic vult Philosophus quod Medicina quan­tum ad aliquam sui partem subalternatur Geometriae; quia Medicina cognoscit hanc conclusionem, Vulnera circularia tardius sanantur quam [Page 354] oblonga; & Geometria cognoscit principium universale illius conclusio­nis, scilicet, quod Circulus est figura cujus latera secundum omnem di­mensionem maxime distant. Et isto modo non est inconveniens, quod Logica & Metaphysica secundum aliquas partes subalternant sibi aliquas partes scientiarum particularium. Scientia subalternans Stricte accipitur, quando principium scitur per unam scientiam & conclusio per aliam, & simul cum hoc, subjectum unius est per accidens inferius ad subjectum alterius, & aliquod subjectum unius importat partem significatam per subjectum alterius: & sic accipit Philosophus & Lincolniensis scientiam subalternantem, & scientiam subalternatam; & sic sorte Logica nul­lam aliam scientiam sibi subalternat, nec forte etiam Metaphysica.

CAP. XXII. Ostendit ad quam scientiam pertinent conclusiones consti­tutae ex primis intentionibus & secundis.

JUxta praedicta poterit aliqualiter apparere, quid dicendum est de conclusionibus, tam primas intentiones quam secundas habentibus pro terminis, ad quam scientiam debeant pertinere; cujusmodi sunt tales, Animal est genus, Homo est species, Rationale est differentia ho­minis, Album est accidens corporis; & hujusmodi. Videtur enim quod tales ad Logicam non pertinent, cum tales sciri non possunt, nisi per­fecte sciatur natura significari per subjectum. Impossibile enim est, quod sciatur ista propositio, Rationale est differentia hominis, nisi scia­tur quod anima intellectiva est pars hominis; & per consequens nisi sciatur quod homo componitur ex anima intellectiva & corpore. Si­militer impossibile est, quod ista sciatur, Sensibile est differentia essen­tialis hominis, nisi sciatur quod sensibilitas est pars essentialis hominis; & sic de aliis: & per consequens tales perfecte sciri non possunt, nisi sciatur perfecte natura hominis; & sic de consimilibus. Sequeretur etiam, quod si tales propositiones per se ad Logicam pertinerent, quod Logicus non possit perfecte scire Logicam, nisi cognosceret naturam omnium rerum; imo etiam nisi cognosceret omnes conclusiones, & omnia principia omnium scientiarum: quia impossibile est aliquam conclusionem, vel aliquod principium in aliqua scientia reperiri, quin ex il a d [...]pendeat notitia alicujus propositionis compositae ex illa in­tentione prima, & illa intentione secunda.

Propterea dicendum est, quod de talibus propositionibus non se habet Logicus intromittere, nisi forte gratia exempli. Potest enim Logicus de talibus bene exemplificare in tradendo notitiam Logicae, sed non pertinet ad Logicum scire eas. Sicut autem non per se pertinent ad Logicam, ita non pertinent per se ad aliam Scientiam particularem; [Page 355] quia aliter scientiae particulares non solum dependerent à Logica, sicut ab instrumento usitato tantum in aliis scientiis particularibus; sed etiam aliae scientiae particulares dependerent tanquam ex principiis ex pro­positionibus demonstratis in Logica; quod negat Commentator se­ptimo Metaphysitae, & primo posteriorum.

Ideo dicendum est, quod tales propositiones vel pertinent ad Meta­physicum; sub cujus consideratione cadunt tam primae intentiones quam secundae, & quae dicitur Logica, secundum quod Logica est modus sci­endi. Etiam accipiendo propositiones consideratas in Logica, vel tales pertinent ad aliquam scientiam specialem, ita quod aliquae per­tinent ad unam scientiam specialem, & alia ad aliam, quae quodam­modo subalternantur tam Logicae quam aliis scientiis particularibus; quae tamen scientiae in distinctis tractatibus non sunt traditae à Philo­sophis, sed sine omni difficultate, nota Logica, & notis aliis scientiis, tales propositiones sunt notae. Scita enim Logicâ & cognita perfecte natura hominis, statim sine difficultate, supposita vocabulorum notitia, scitur an rationale sit differentia hominis, vel non: & sic de omnibus propositionibus consimilibus, propter quod non est multum necesse de talibus fieri distinctos tractatus.

CAP. XXIII. Est de scientia propter quid, & demonstratione propter quid, & de diversis generibus quaestionum.

POst scientiam & demonstrationem quia, sequitur videre de scientia & demonstratione propter quid. Ad cujus notitiam habendam oportet Primo scire, quod omne demonstrabile est dubitabile, & per consequens quaesibile: & non è converso, omne dubitabile est de­monstrabile; nec per consequens, omne cuaesibile est demonstrabile. Ut autem sciatur quid est demonstrabile demonstratione propter quid, & quid non, oportet primo scire, quot sunt dubitabilia & quaesibilia ad demonstrationem pertinentia.

Et est sciendum, secundum Aristot., quod quatuor sunt genera quae­sibilium; sicut quatuor genera vere scitorum, hoc est evidenter cogni­torum.

Omnis enim demonstrator, si dubitat aliquid quod debet scire, aut dubitat de aliqua propositione in qua praedicatum importat aliam rem, vel eandem rem alio modo ab illo quod importatur per subjectum: sicut potest dubitare de tali propositione, Luna est eclipsabilis, & tunc potest tripliciter quaerere circa talem propositionem. Primo enim potest quae­rere an talis propositio sit vera. Secundo potest quaerere, supposito quod sit [...]rtum apud eum quod est propositio vera, Quod est medium per [Page 356] quod potest fieri notum, quod propositio illa est vera. Et istos duos modos quaerendi comprehendit Aristot. sub quaestione, quia est, ita quod haec conjunctio, quia, non est ibi nota quaerendi, ita quod per hanc conjunctionem quia fiat quaestio; sed magis est nota terminandi & respondendi. Scito autem quod haec propositio est vera, sicut scito quod Luna eclipsatur, & scito quod est aliquod medium per quod certificari potest quod Luna eclipsatur, & scito quod est illud medium, utpote scito quod est aliquis effectus vel aliquid aliud per quod certificari potest quod Luna eclipsatur, contingit ulterius quaerere quare & propter quid Luna eclipsatur. Unde potest aliquis scire evidenter quod Luna eclipsatur, & per consequens habet aliquod medium per quod scitur quod Luna eclipsatur; tamen potest ignorare causam quare Luna eclipsa­tur, & ita potest quaerere propter quid Luna eclipsatur: & tunc est alia quaestio scilicet propter quid; & tunc quaeritur propriissimum me­dium per quod potest sciri quod Luna eclipsatur, & ista est alia quaestio scilicet propter quid. E [...]stae sunt duae quaestiones ponentes in numerum; quia videlicet quaerunt de rebus diversis, quia subjectum & praedicatum important diversas res, vel saltem eandem rem alio modo.

Aliter potest demonstrator dubitare de aliquo An sit, utpote dubitat, an Deus sit vel esse possit; & tunc quaerit an sit medium deveniendi in notitiam hujus, & quod est medium deveniendi in notitiam hujus. Hoc autem scito, quaerit ulterius quid est, sicut scito quod Deus est, quaerit ulterius quid est Deus; & tunc quaeritur medium propriissimum per quod sciri potest quod res est. Et istae duae quaestiones non ponunt in numerum; quia subjectum & praedicatum non significant res distinctas distinctis modis.

Ex praedictis patet, quod omnis quaestio vel quaerit, Si est medium deveniendi in notitiam prius quaesiti, sicut quaestio quia, & quaestio si est: vel quaerit Quid est illud medium; sicut quaestio quid est, & quaestio propter quid est. Ex quo patet, quod omnis quaestio est quodammodo quaestio medii. Sed sciendum est, quod medium non accipitur hic pro medio syllogistico, sicut dicit Lincolniensis; sed vocatur hic medium, omne illud per quod decurrit ratio in notitiam prius ignoti: & ita ex­perientia potest hic vocari medium, quia quandoque aliquis per experi­entiam cognoscit illud quod prius ignoravit.

Oportet etiam scire, quod quandoque omnes istae quatuor quaestiones exiguntur ad aliquam conclusionem, vel terminos illius conclusionis de­monstrabilis, de quibus non est necesse praecognoscere quia est; & in illo casu verum est quod dicit Li [...]colae [...]. scilicet quod quaerentes duo, scilicet si est, & quia est, non quaerimus aliud quam illud per quod fit discursus inferens, scilicet medium syllogisticum ordinatum in esse de­bito ad extrema. In isto enim casu omnes quaestiones quaerunt medium syllogisticum per quod demonstrari potest conclusio. Verbi gratia, si haec conclusio sit demonstrabilis, Luna eclipsatur, & de Luna non potest [Page 357] esse quaestio, cum debeat praecognosci quia est, non potest fieri quaestio, nisi Utrum Luna eclipsatur, vel Si est eclipsis, vel Quid est eclipsis; & omnes istae quaestiones quaerunt aliquo modo medium, per quod demon­strari potest quod Luna eclipsatur. In illo casu quaestio quid est, & propter quid idem sunt; & similiter medium & causa idem sunt: hoc est, definitio passionis explicat causam propter quam respondetur ad quae­stionem factam per propter quid, & ita tunc medium & causa idem sunt, hoc est, medium syllogisticum explicat causam propter quam ita est sicut denotatur per conclusionem.

Verbi gratia, sit haec conclusio demonstrabilis, Luna eclipsatur, isti conclusioni & demonstrationi per quam demonstrari debet praesuppo­nendum est, quia est, & quid est de Luna; & de Eclipsi praesuppo­nendum est, quid est quod dicitur per nomen. Unde praesupponitur ista definitio exprimens quid nominis; Eclipsis est carentia luminis in aliquo receptivo, ex interpositione corporis impedientis corpus lumi­nosum causare Iumen in corpore susceptivo luminis. Omnibus istis praesuppositis potest demonstrator dubitare an Eclipsis sit in rerum na­tura, vel esse possit, hoc est, an carentia luminis in aliquo receptivo, &c. sit vel esse possit; & certificato quod sit per experientiam, quia videmus defectum luminis in aliquo, ex hoc quod lignum vel paries interponitur inter candelam & aliquod illuminabile. Hoc autem facto vel noto, per aliam viam potest dubitare quid est carentia luminis, quod non est aliud quam dubitare cujusmodi est illud corpus quod impedit influentiam lu­cis; & notificato quod est corpus opacum vel aliquid tale, potest ulterius quaeri, utrum Luna sit eclipsabilis, & ostenso per experientiam vel per aliam viam quod sic, & ita dato aliquo medio per quod evidenter cognoscitur quod Luna est eclipsabilis, potest quaeri quate Luna est eclipsabilis, & cum sciverit quod Luna est eclipsabilis, propter hoc quod Terra potest poni inter Lunam & Solem, cessat omnis quaestio circa istam conclusionem, Luna eclipsatur.

Patet autem ex isto processu, quod definitio exprimens quid nominis pas­sionis praesupponitur omni quaestioni, & quod prima quaestio est quaestio si est de passione, quae quaerit medium vel viam deveniendi in notitiam pas­sionis quod est possibilis, hoc est, quod esse de ea possibiliter praedicatur.

Secunda autem quaestio est quaestio quid est de passione, quia sicut illud quod sua definitio exprimens quid nominis explicat in generali, ita quaestio quaerit in speciali, quod quidam quaesitum est generale ad illud propter quid Luna eclipsatur, quia corpus opacum est commune ad Terram.

Scito autem si est, & quid est de passione, quaeritur ulterius an passio sit praedicabilis de illo subjecto, & quod est medium deveniendi in noti­tiam illius, quo scito quaeritur in speciali causa propter quam passio com­petit isti subjecto, & ita quid & propter quid quaerunt idem; sed quae­stio quid est de passione quaerit magis in generali, & quaestio propter [Page 358] quid magis in speciali. Et propter ista vult Philosophus, quod in ta [...] processu quaestio quid est, & propter quid quasi idem sunt, & quod medium & causa idem sunt; quia medium syllogisticum explicat causam frequenter in tali processu propter quam ita est à parte rei sicut de­notatur esse per conclusionem demonstrationis. In multis autem casi­bus non sunt ista vera, nec multa alia quae dicit Aristot. circa istam materiam, nec in aliis vult ea intelligi generaliter.

CAP. XXIV. Ponit quasdem objectiones contra praedicta.

COntra praedicta possunt multae fieri pueriles objectiones, quas ex­pedit solvere propter juvenes, & etiam propter protervos.

Videtur enim primo quod non sunt tantum quatuor genera quaestionum, nam quaeritur Quantus est Socrates, & Qualis est homo, & tamen tales quaestiones ad nullam istarum quatuor sunt pertinentes.

Item videtur, quod non eadem sunt quaesibilia & vere scita, quia nihil vere scitur nisi per demonstrationem cognoscitur; sed non omne quaesibile est demonstrabile, nam quaeritur propter quid Luna eclipsa­tur, & tamen hoc demonstrari non potest.

Item utrum omnis triangulus habet tres angulos, &c. est quaesibile, & tamen utrum omnis triangulus habet tres angulos, &c. non est scibile, quia non est verum.

Ad primum istorum dicendum est, quod tales quaestiones non pertinent ad demonstrationem, vel si pertinent habent reduci ad quaestionem quia est. Verbi gratia, si quaeritur qualis est Luna, illa quaestio implicat multas quaestiones, videlicet Utrum Luna sit illumi­nata, Utrum eclipsata, Utrum sit perspicua, & sic de multis aliis quae sunt quaestiones quia est, si pertineant ad demonstrationem; & ita illa quaestio quae implicat illas, ad quaestionem quia est reduci debet.

Ad secundum dicendum est, quod omne quaesibile est vere scibile, non accipiendo vere scibile pro illo quod demonstrari potest, sed ma­gis generaliter pro evidenter cognoscibili.

Ad tertium dicendum est, quod utraque illarum, Utrum omnis triangulus habeat tres, &c. est quaesibile, & Utrum omnis triangulus h [...]beat tres, &c. est scibile, distingui potest secundum amphibologi­am: Unus sensus est iste▪ hoc totum est scibile & quaesibile, Utrum omnis triangulus habet tres, &c. & iste est falsus, & iste sensus infert istam, Utrum omnis triangulus habet tres angulos, &c. est verum. Alius sensus est iste, aliquis potest quaerere & scire, Utrum omnis triangulus habet, &c. hoc est, potest scire istam, Omnis triangulus habet, &c. & quaerere istam, Utrum omnis triangulus, &c. & sic [Page 359] non infert aliam. Si dicatur quod arguitur ab inferiori ad superius, ergo est bona consequentia. Dicendum est, quod quamvis sit bona consequentia ab inferiori ad superius, quando non est aequivocatio, vel amphibologia, vel fallacia compositionis vel divisionis, & [...]; tamen quando aliqua praedictarum fallaciarum potest assignari, non oportet quod consequentia sit bona, nisi in uno sensu, & non in alio; & ita est in proposito. Sicut est hic, Homo est species, ergo aliquod animal est species, nam hic arguitur ab inferioriad superius, & tamen si homo stet in antecedente simpliciter non valet consequentia, sed si stet personaliter est bona consequentia, sed antecedens est falsum: ita est in proposito, quia consequentia potest habere diversos sensus ex usu loquentium, sicut antecedens, ideo consequentia est bona in uno sensu, & non est bona in alio sensu.

CAP. XXV. Ostendit quomodo terminatur quaestio si est.

VIso numero quaestionum, videndum est quomodo diversae quaesti­ones diversimode possunt determinari, & quomodo illa quae per diversas quaestiones quaeruntur diversimode possunt fieri nota▪ quia sicut patet ex praecedentibus, quaestio Si est est prima quaestio, ideo videndum est prius de quaestione st est.

Et est primo sciendum, quod quaestio si est terminatur per hoc, quod evidenter cognoscitur si res est; quod fit si sciatur propositio in qua esse existentiae per propositionem de inesse vel de possibili praedicatur de subjecto; ideo videndum est quomodo talis propositio evidenter cognosci potest. Et oportet scire, quod talis propositio dubitabilis vel habet pro subjecto nomen mere absolutum affirmativum, vel aliquod aliud nomen pro subjecto, puta nomen negativum vel connotativum vel re­spectivum; & propositio mentalis, vel vocalis tali mentali corre­spondens, in qua subjicitur nomen absolutum mere affirmativum nul­lo modo cognosci potest evidenter, nisi res importata per subjectum intuitive & in se cognoscitur: puta nisi aliquo sensu particulari sentia­tur, vel nisi sit intelligibile non sensibibile, & ab intellectu videatur illo modo proportionabiliter quo potentia visiva exterior videt visibile. Unde non potest quis evidenter cognoscere, quod Albedo est vel esse potest, nisi viderit aliquam albedinem: & propter hoc, quamvis credere possim narrantibus, quod Leo est, & quod pardus est, & sic de aliis; tamen talia evidenter non cognosco.

Veruntamen ad sciendum evidenter tales propositiones, non oportet sic apprehendere omnia significata per subjectum, sed quandoque suffi­cit unum solum apprehendere, & quandoque plura: & ita talis qu [...]st [...]o [Page 360] si est, non poterit terminari nisi per experientiam, hoc est notitiam sensitivam quae est principium experientiae; & de tali loquitur Philos­phus cum dicit, 'Qui ignorat quid est nescit si est, quemadmodum 'habemus quia est sic habemus quid est. Unde quantum aliquis scit de aliquo tali quid est, tantum scit si est; & è converso. Verbi gratia, si aliquod compositum ex pluribus partibus, & per notitiam intuitivam seu visivam in particulari sciatur quod una pars est & non alia, tantum scitur quod illa pars est pars quidditatis & essentiae rei, & non alia; quando autem sentiuntur omnes partes rei, tunc scitur perfecte quod res illa est, & quid est illa res.

Et si dicatur de Deo scimus quod est, & tamen nescimus quid est. Dicendum est, quod nullam propositionem mentalem, in qua subji­tur terminus omnino simple [...] & mere absolutus conveniens Deo vel supponens pro Deo, possumus pro statu isto habere; possemus enim scire de eo quid est, si sciremus si est: possumus tamen habere proposi­tionem mentalem in qua subjicitur terminus communis Deo & aliis, & ideo de aliquo contento possumus scire quid est, & si est; & quantum scimus si est, tantum scimus quid est, & è converso.

Ex quibus patet, quod talis propositio nullo modo potest demonstra­ri nec à posteriori, nec à priori▪ nisi forte dicatur, quod propositio particularis, large sumendo demonstrationem, dicatur posse demon­strari: sicut si haec sit nota praedicto modo, Omnis albedo est, vel esse potest, & arguatur sic, Omnis albedo est vel potest esse: Aliquis color est albedo: ergo aliquis color est vel potest esse.

CAP. XXVI. Ostendit quomodo propositio est de secundo adjacente, quan­doque potest demonstrari, & quandoque non.

SI autem propositio dubitabilis, in qua praedicatur esse existentiae per demonstrationem de inesse & de possibili, habeat pro subjecto nomen connotativum vel respectivum vel negativum vel unum compositum ex multis nominibus talibus, quandoque potest demonsra­ [...]i, & quandoque non. Talis enim propositio semper aequivalet uni propositioni, in qua praedicatur passio de suo subjecto, saltem large sumendo passionem. Sicut ista propositio, Eclipsis est, aequivalet isti, Aliquid eclipsatur; & ista, Calefactivum est, aequivale [...] isti, A­liquid est calefactivum; & ista, Habens tres angulos aequales duobu [...] rectis est, aequivalet isti, Aliquid est habens tres angulos, &c. & ideo sicut dictum est de propositionibus quibus aequivalent, quod sunt demonstrabiles, vel non; ita dicendum est de istis.

E [...] si large accipiendo demonstrationem, dicatur quod quaelibet talis [Page 361] habens pro subjecto aliquid communius quod sit subjectum primum talis passionis, est syllogizabilis per primum subjectum tanquam per medium, & per consequens est demonstrabilis: potest dici, quod quaelibet talis est demonstrabilis, large accpiendo demonstrationem. Si tamen dicatur, quod nulla est demonstratio, nisi quando major potest prius tempore cognosci quam conclusio, ita quod major potest esse nota, & conclusio potest ignorari, & tamen apprehendi: potest dici, quod aliquae tales propositiones sunt demonstrabiles, & aliquae non; puta quando passiones sunt demonstrabiles de suis propriis subjectis tunc sunt tales propositiones demonstrabiles; quando autem passiones non sunt demonstrabiles de suis subjectis primis, tunc non sunt de­monstrabiles. Ut ista, Calefactivum est vel potest esse, demonstrari non potest; sed tantum scitur per experientiam, sine syllogismo in qu [...] major potest esse nota & conclusio apprehendi & ignorari.

CAP. XXVII. Ostendit idem esse esse rei cum re.

ET quia tactum est de esse existentiae, aliquantulum disgrediendo considerandum est, qualiter esse essentiae se habet ad rem; utrum etiam esse & existentia rei sint duo extra animam distincta inter se. Et mihi videtur quod non sunt talia duo, nec esse existentiae aliquid significat distinctum à re. Quia si sic, Aut esset substantia, Aut accidens; non accidens, quia tunc esse existentiae hominis esset quantitas vel qualitas, &c. quod est manifeste falsum, sicut inductive patet: nec potest dici quod substantia, quia omnis substantia est ma­teria, vel forma, vel compositum, vel substantia abstracta; sed ma­nifestum est, quod nullum illorum potest dici esse, si esse sit alia res ab entitate rei.

Item si essent duae res, Aut facerent per se unum, Aut non. Si sic, oportet quod unum esset actus & reliquum potentia, & per conse­quens unum esset materia & aliud forma, quod est absurdum. Si vero non facerent per se unum, igitur faciunt unum aggregatione tantum, vel facerent unum tantum per accidens, ex quo sequitur quod unum erit accidens alterius.

Item si essent duae re [...] non esset contradictio, quod Deus conservaret entitatem in rerum natura sine existentia, vel è converso existentiam sine entitate, quorum utrumque est impossibile. Ideo dicendum est, quod entitas & existentia non sunt duae res, sed illa duo vocabula, res, esse, idem & eadem significant, sed unum nominaliter, & aliud ver­b [...]liter, propter quod unum non potest convenienter poni loco al­terius, quia non habent eadem officia.

[Page 362]Unde esse potest poni inter duos termines sic dicendo, Hominem esse animal, & non est sic de hoc nomine res vel entitas. Unde esse signi­ficat ipsam rem: sed entitas significat causam primam simplicem quan­do dicitur de ea, non significando ipsam ab alio dependere; quando autem praedicatur de aliis, significat ipsas res dependentes, & ordinatas ad pri­mam causam: & hoc, quia illae res non sunt res, nisi sic sint dependen­tes & ordinatae ad causam primam; sicut non sunt aliquando. Unde quando homo non dependet, sicut tunc non est, ita tunc non est homo; & ideo non est plus imaginandum, quod essentia est indifferens ad esse & non esse, quam quod est indifferens ad essentiam & non essentiam; quia sicut essentia potest esse & non esse, ita esse potest esse essentia & non esse essentia. Et ideo talia argumenta, Essentia potest esse & non esse, ergo esse distinguitur ab essentia, Essentia potest esse sub opposito, ergo essentia distinguitur ab esse, non valent: sicut nec talia valent, Essentia potest non esse essentia, & potest esse essentia, igitur essentia distinguitur ab essentia; Essentia potest esse sub opposito essentiae, igi­tur essentia distinguitur ab essentia; & ideo non plus sunt esse & essen­tia duae res, quam essentia & essentia.

Et haec est sententia Lincolniensis, quando dicit secundo posterio­rum, ‘Omne dictum de causa prima non probat, nisi ipsam essentiam causae primae omnino simplicem esse; dictum vera de aliis non probat, nisi ordinem & dependentiam eorum ab ente primo quod est per se▪ & haec ordinatio vel dependentia nihil multiplicat in essentia dependente ab ente primo, sive quaeratur de ente primo, sive de re dependente ab ente primo, An sit, haec quaestio non ponit in numerum.’

Causa autem, quare sancti & alii dicunt Deum esse ipsum esse, & non creaturam, est; quia Deus sic est esse quod non potest non esse, imo necesse est esse & ab alio non est: Creatura autem sic est esse, quod non est necesse esse, sicut nec necessario est res, & ab alio est res effe­ctive: & ideo non differunt quid est & quo est in Deo, quia non est aliquid aliud à Deo quo Deus est; sed in creatura differunt, quia illud quod est creatura, & quo est sunt distincta simpliciter, sicut Deus & creatura differunt.

CAP. XXVIII. Ostendit quomodo terminatur quaestio quid est, gratia cujus ponit varias distinctiones definitionum.

VIso quomodo terminatur quaestio si est, videndum est quomodo terminatur quaestio quid est; hoc est, quomodo potest eviden­ter cognosci propositio in qua praedicatur definitio de de­finito.

[Page 363]Est autem sciendum, quod definitionum Quaedam est definitio expri­mens quid nominis, et Quaedam est definitio quid rei. Definitio ex­primens quid rei est illa, quae non est necessaria disputanti scienti sig­nificatum vocabuli; sicut ad hoc, quod aliquis sciat quid significat hoc nomen homo non est necessarium scire, quod homo componitur ex tot partibus, vel ex talibus partibus. Unde quilibet potest disputare cum alio, quamvis ignoret definitionem exprimentem quid rei, sed igno­rata definitione quid nominis exprimente, non potest quis cum alio dis­putare. Et ideo quando aliquis addiscit significata terminorum, tunc addiscit definitiones exprimentes quid nominis, quamvis non addiscit definitiones exprimentes quid rei; non est igitur definitio exprimens quid rei necessaria disputanti, quia talis definitio non tantum exprimit quid nomen significat, sed exprimit etiam quid res est.

Talis autem definitio duplex est, Quaedam enim definitio talis est, quae nihil importat extrinsecum rei alio modo quam importat rem vel partem rei; et talis definitio vocatur definitio propriissime dicta, quae non potest esse nisi substantiarum vel nominum substantiarum; quia talis definitio non potest esse nisi compositorū tanquam illorum quorū essen­tia exprimitur per orationem, cujusmodi composita per se una non sunt nisi substantiae: talis est definitio, Animal ratio tale, cum sit animal genus et rationale differentia; quia animal importat torum hominem, et ra­tionale importat partem hominis, sicut suum abstractum. Alia est de­finitio importans quid rei, quae simul cum hoc quod importat rem im­portat vel exprimit aliquid aliud quod non est de essentia rei: sicut est definitio animae quae est ista, Anima est actus corporis physici orga [...]ci, &c. ut habetur in secundo de anima, quae importat animam et corpus, quod non est pars animae nec anima; et ista vocatur definitio per addi­tamentum, et tales definitiones importantes quid rei convertuntur cum nominibus mere absolutis affirmativis.

Aliae sunt definitiones importantes quid nominis, quae non sunt nisi orationes exprimentes quid nomina significant; et tales definitiones pro­priissime sunt nominum negativorum et connotativorum et respecti­vorum: sicut ista definitio, habens albedinem, sive informatum al­bedine, non exprimit nisi quid significat hoc nomen album; et ideo ista definitio est necessaria cuilibet disputanti cum alio.

CAP. XXIX. De definitione exprimente quid rei.

DEfinitio exprimens quid rei, non data per additamentum, semper continet pro prima parte aliquod genus definiti, & pro alia parte vel aliis partibus continet differentiam vel differentias essenti­ales, vel aliquos obliquos significantes per se & primo partes rei; & istae partes sunt diversae. Nam genus importat totum, aliae partes signifi­cant seu important partes determinatas rei, sive partes distinctas.

Prima pars definitionis, puta genus, nec à priori, nec â posteriori po­test demonstrari de definitio: sicut, quod Homo sit animal, demonstrari non potest; sed propositio talis sine syllogismo acquiritur, mediante notitia intuitiva. Unde istis conceptibus existentibus in intellectu, & aliquo homine viso, statim scitur quod homo est animal: non quod isti conceptus praecedant notitiam intuitivam hominis; sed iste est pro­cessus, quod primo homo cognoscitur aliquo sensu particulari; deinde idem homo cognoscitur ab intellectu, quo cognito habetur una notitia generalis, & communis omni homini, & illa cognitio vocatur con­ceptus, intentio, passio, qui conceptus communis est omni homini, quo existente in intellectu statim intellectus scit quod homo est aliquid sine discursu; deinde apprehenso aliquo animali, alio ab homine vel aliis animalibus, elicitur una notitia generalis omni animali, & ista notitia ge­neralis est communis omni animali, & vocatur passio, seu intentio animae, sive conceptus communis omni animali, quo existente in anima potest in­tellectus componere istum conceptum cum conceptu priori, quibus com­positis ad invicem, mediante hoc verbo est, statim intellectus assentit illi complexo sine omni syllogismo▪ & ita quaelibet talis propositio in qua praedicatur genus de definito propriissime dicto habetur sine syllogismo. Et hoc est universaliter verum de omni genere respectu speciei quae est mere absoluta, quia talis propositio statim scitur cognitis terminis perfecte.

Sed forte dices, quod hic est syllogismus ex prioribus, Omne animal est substantia, Omnis homo est animal, ergo, &c. ergo haec demon­stratio est à priori.

Praeterea, secundum dicta, quaelibet talis propositio esset per se nota, quia quaelibet talis propositio cognosceretur cognitis terminis secundum [...]stum processum; & ita ista esset per se nota, Homo est animal, & ista, Albedo est qualitas, & hujusmodi; quod videtur falsum cum multae tales sunt multum dubiae.

Praeterea, viso aliquo à remotis potest ignorari, An sit animal, & post­ea sine u [...]eriori experientia potest certificari, Quod est animal; ergo Quod homo est animal potest demonstrari.

[Page 365]Ad primum istarum dicendum est, quod non omnis syllogismus ex prioribus est demonstratio, quia non quilibet talis syllogismus facit scire: & hoc, quia conclusio non potest esse ignota, & postea per illum syllogismum tanquam per causam efficientem fieri nota, quod requiritur ad demonstrationem; & sic est in proposito, igitur ille syllogismus non est demonstratio.

Ad secundum sciendum est, quod quaelibet talis propositio mentalis, in qua subjiciuntur & praedicantur tales conceptus mere absoluti, est per se nota; quia statim sciuntur cognitis terminis▪ tamen non quaelibet pro­positio vocalis est per se nota. Nam ex quo voces significant ad placitum, voces mere absolutae possunt imponi eodem modo diversis significatis de quibu [...] habemus, vel alii habent, tales vel tales conceptus; & tunc aliquis qui tales conceptus non habet potest scire significata vocabulorum, & si­mul cum hoc potest nescire ea, eo quod alios conceptus mentales non ha­bet: sed habet conceptus mentales plures, quorum aliqui si componantur ad invicē totū resultans ex eis erit convertibile cum illa voce: & ita talis propositio vocalis non erit per se nota; quia non quaelibet notitia, quâ scitur quid termini significant, sufficit ad sciendum talem propositionem. Et sicut illa propositio vocalis non est per se nota, ita illa mentalis quae componitur ex conceptibus compositis non est per se nota, quia potest haberi quamvis nesciatur. Unde ego modo de facto scio quid significat hoc nomen leo, & scio quid significat hoc nomen animal; & tamen ignoro istam propositionem, Leo est animal, quamvis credam eam esse veram, & habeo propositionem mentalem, cujus subjectum est unum compositum ex multis notitiis incomplexis, quarum nulla est simplex & propria leoni; sed propositionem mentalem, cujus subjectum est sim­plex & mere absolutum proprium leonibus non habeo; quia si talem pro­positionem mentalem haberem statim sine syllogismo scirem eam.

Sed nunquid propositio mentalis in qua subjicitur tale compositum, & etiam propositio vocalis sunt demonstrabiles, ex quo sunt dubitabiles? Potest dici quod large accipiendo demonstrationem tales sunt demon­strabiles: & hoc, quia conclusio potest esse ignota & dubia, & postea, scita propositione majore, in qua praedicatur idem praedicatum de con­ceptu mentali acquisito per notitiam intuitivam rei, & scita minore, in qua praedicatur idem conceptus de subjecto conclusionis, potest con­clusio fieri nota. Et ita talis propositio, large accipiendo demonstra­tionem, potest fieri nota per demonstrationem, ex quo potest concludi syllogismo faciente illam conclusionem esse evidenter notam, quae prius erat dubia vel apparuit esse falsa.

Ad tertium concedo, quod viso aliquo à remotis potest dubitari an sit animal, & potest per aliquos effectus sieri notum quod est animal, & ta­men non erit demonstratio: quia demonstratio non est de singularibus, una autem tantum propositio singularis fit tibi nota: & posito, quod demonstratio esset de singularibus, adhuc non esset demonstratio ibi pro­positionis [Page 366] mentalis habentis conceptum simplicem & mere absolutum & proprium de subjecto; sed esset demonstratio propositionis habentis unum conceptum compositum pro subjecto. Unde de talibus dico pro­portionabiliter, sicut dixi alias de illa propositione, Deus est, quam for­mat beatus videns essentiam divinam, & de ista propositione quam nos habemus modo de facto: quia sicut illae sunt distinctae propositiones, ita istae propositiones, quarum unam posset habere de leone ille qui videt vel vidit substantiam leonis intuitive, & illa propositio quam modo de facto habeo de leone, sunt distinctae propositiones: & Una est de­monstrabilis large accipiendo demonstrationem, & Alia nullo modo est demonstrabilis. Similiter illa propositio quam format caecus à nati­vitate de coloribus, dicendo, Albedo est color, est distincta ab illa quam ego formo, vel mentalis in mente, dicendo quod Albedo est color; & una est simpliciter indemonstrabilis, & alia forte est demonstrabilis, large accipiendo demonstrationem.

CAP. XXX. Ostendit propositionem in qua praedicatur genus absolutum de specie absoluta non posse demonstrari, licet bene illam demonstrari in qua praedicatur differentia de specie.

QUamvis propositio, in qua praedicatur genus absolutum de specie mere absoluta, composita ex conceptibus simplicibus demonstrari non possit, nec à priori, nec à posteriori; tamen propositio, in qua praedicatur differentia de specie tali à posteriori demonstrari potest. Nam differentia, sicut dictum est prius, importat unam partem in ob­liquo; cum igitur per effectus demonstrari potest talem rem habere talem partem, ideo per effectus demonstrari potest differentia talis de specie tali.

Verbi gratia, si aliquis habeat notitiam propriam animae sensitivae, & per consequens sciat quod significat hoc vocabulum sensitivum, & videat aliquod corpus, cujus habeat notitiam simplicem & propriam talibus cor­poribus, & tamen ignorat an habeat animam sensitivam, iste per ali­quos effectus, cuilibet tali corpori competentes, potest demonstrative probare, quod omne tale corpus habet animam sensitivam, & per con­sequens quod est sensltivum. Et per talem modum probavit Aristot. per transmutationem & motum, quod in istis generabilibus & corrupti­bilibus est materia distincta à forma; & per consequens quod sunt mate­rialia, cum tamen materiale sit differentia essentialis eorum. Per talem etiam modum demonstrative probari potest, quod in homine sint plures formae; quamvis forte hoc non sit facile multis, imo forte quamvis de multis nulli sit hoc possibile pro statu isto.

[Page 367]Oportet tamen scire, quod propositio in qua praedicatur differentia de notitia distincta & perfecta, quando scilicet nihil quod potest cognosci latet cognoscentem, nullo modo est demonstrabilis; quia forte talis no­titia est notitia definitiva. Sed quicquid sit de hoc, dico quod de talibus conceptibus specificis substantiarum, quales nos de facto habemus, potest differentia demonstrari à posteriori, licet non à priori: quod saltem verum est de specie cui primo competit, sive possit demonstrari per me­dium sumptum à causa extrinseca de aliquo contento sub specie prima, sive non. Et illud quod dictum est de differentia, quae scilicet praedi­catur in recto de specie, intelligendum est de illis quae praedicantur in obliquo de specie, et significant partes essentiales rei. Unde sicut à po­steriori demonstrari potest, quod animal est materiale; ita à posteriori demonstrari potest, quod animal componitur ex materia et forma: et ita de aliis proportionabiliter dicendum est.

CAP. XXXI. Ostendit definitionem non posse demonstrari à priori de defi­nito, & de diversis modis investigandi definitionem.

EX praedictis patere potest, quod definitio non potest à priori de­monstrari de specie definita, definitio enim de nullo potest prius praedicari quam de definito; & per consequens per nullum medium potest demonstrari de definito à priori. Nec potest etiam talis definitio demonstrari à posteriori de specie, quae sit conceptus mentis proprius & simplex praecise significatus per speciem; quia quamvis una pars talis definitionis esset demonstrabilis à posteriori de subjecto, tamen aliqua pars non est demonstrabilis de tali subjecto, neque à priori, neque à posteriori. Veruntamen de subjecto, quale n [...]s habemus de facto, non est forte inconveniens definitionem posse demonstrari, saltem large capiendo demonstrationem. Et per istum varium modum probandi possunt exponi multae authoritates Aristot. quae videntur tam inter se quam praedictis repugnare: quandoque enim loquitur de uno modo de­monstrandi, & quandoque de alio; & quandoque loquitur de praedi­catione definitionis de definito simplici & proprio, quandoque loquitur de praedicatione definitionis de definito composito & proprio tantum.

Est ergo duplex modus deveniendi in talem definitionem. Unus est per notitiam intuitivam partium illius rei. Qui enim intuitive cognosceret partes rei, statim posset formare conceptus demonstrabiles, importantes illas partes in obliquo, & importantes totum in recto. Sed adhuc non est necesse, quod habebat definitionem, quia deficeret sibi genus, quod non potest haberi nisi per notitiam intuitivam alicujus sin­gularis, aut ejus speciei, vel aliquorum singularium diversarum specierum, [Page 368] quo habito, potest intellectus illum conceptum praeponere aliis concepti­bus demonstrabilibus, & sic habetur definitio; quod si praedicatur de definito, erit illa propositio evidens sine omni syllogismo, & ita inde­monstrabilis erit. Si autem partes non omnes rei intuitive videantur, sed totum videatur intuitive, non tamen videns possit discernere inter omnes partes totius, si tamen hoc sit possibile, tunc illa pars quae est genus accipitur per notitiam illam, & per notitiam alterius vel aliorum singularium.

Alii autem conceptus demonstrabiles à posteriori concluduntur de definito, & ita accipitur definitio, sic quod una pars per notitiam intui­tivam, et aliae per effectus; et tunc istis habitis e [...]t talis propositio nota in qua praedicatur definitio de definito. Nec illud negat Aristot. sed in­tendit Aristot. principaliter hoc probare, quod per nullum syllogismum à priori potest fieri evidenter notum, quod talis definitio praedicatur de definito, et quod sufficienter exprimit essentiam definiti.

Et hoc idem intendit Lincolniensis quando dicit, demonsiratio quae concludit definitionem de definito non facit nos cognoscere orationem definitivam in quantum illa est definitiva explicans quid est res; sed facit nos cognoscere solam illam definitionem in quantum ipsa est prae­dicativa quod hoc est hoc: quamvis Lincolniensis de tali definitione non intendit, sed de ea de qua dicetur inferius. Sic ergo apparet per quem modum pars definitionis scitur de definito, et per quem modum definitio scitur de definito.

Et ad istum processum multum faciunt regulae datae in octavo topi­corum: per istud tamen non habetur ars definiendi, s [...]d ars definiendi accipitur per divisionem. Unde quamvis aliquis sciat evidenter omnes propositiones, in quibus praedicantur partes definitionis de definito; si tamen nesciat illas partes in una oratione recto ordine ordinare, nescit definire nec habebit definitionem. Unde qui sic ordinaret partes defi­nitionis hominis, Rationale animal mortale, non haberet definitionem. Est ergo ars definiendi per quam partes definitionis debite ordinantur, et hoc est per divisionem; ut prius ponatur genus, deinde dividatur genus et accipitur illa differentia quae scitur competere definito, quam­vis hoc nesciatur per divisionem, sed aliquo modo praedictorum modo­rum, deinde adhuc subdividatur, et sic procedendo [...]t addendo quousque perveniatur ad orationem convertibilem.

Duobus autem modis contingit sic divisive proced [...]re.

Uno modo, ut Primo dividatur genus; Secundo accepta differentia quae competit definito, dividatur illa differentia, vel genus convertibile cum illa differentia; deinde dividatur alia differentia vel aliud genus: ita quod semper sicut divisiones sunt diversae, ita divisa sunt diversa. Sicut posito, quod homo sit substantia, et homo debeat definiri: divi­datur substantia per corporeum et incorporeum, et addatur corporeum substantiae, et dicatur sic substantia corporea; deinde dividatur hoc [Page 369] totum, substantia corporea, vel corporeum, vel hoc genus corpus, scilicet, corpus aliud animatum, aliud inanimatum, & addatur ista differentia animatum substantiae, sic, Substantia corporea animata; deinde divi­datur corpus animatum sic, aliud sensibile aliud insensibile, & addatur toti orationi praecedenti ista differentia sensibile; deinde dividatur ani­mal quod est genus convertibile cum sensibili, dicendo, animalium aliud rationale, aliud irrationale & addatur praedictae orationi haec differentia rationale; & tunc habetur haec definitio hominis, Substantia corporea animata sensibilis rationalis; & haec est completa definitio hominis.

Aliter contingit per divisionem procedere, ut semper idem divida­tur, & non diversa. Sicut si debeat definiri ternarius, & accipitur primo genus ternarii, puta numerus, & dividitur numerus prius sic. Numerorum alius par, alius impar, & addatur ista differentia impar isti generi numerus, sic numerus impar; deinde dividatur idem ge­nus scilicet numerus, & non hoc totum numerus impar, nec aliud convertibile, sic, Numerus alius utrobique primus, alius non utro­bique primus, &c. & addatur ista differentia utrobique primus isti to­ti numerus impar, & habebitur ista oratio, numerus impar utrobi­que primus, quae est convertibilis cum definito scilicet cum ter­nario.

Sic ergo patet, quod duobus modis contingit definitionem per di­visionem accipere. In Primo processu non solum oratio tota est conver­tibilis cum definito, sed etiam una differentia est convertibilis cum definito; & de tali modo accipiendi definitionem loquitur Aristot. 7. Meta. In Secundo processu nulla pars definitionis est convertibilis cum definito, sed quaelibet erit in plus, & tota oratio erit convertibilis. Sed hoc generale est, quod nihil scitur de definito per divisionem, nisi dicas quod tota oratio nunc scitur de definito per divisionem, propter hoc, quod intellectus primus non componit tilem propositionem, sed quicquid scitur de definito scitur per aliam viam; hoc tamen habetur in fine, quod scitur quod haec oratio est definitio talis definiti; non tamen per hoc scitur, quod haec definitio significative sumpta praedi­catur de definito significative sumpto.

Et hoc vult Aristot. quando probat, quod per divisionem non syl­logizatur nec demonstratur definitio de definito in quantum explicans quid est definitum, secundum quod eum exponit Lincolniensis. Unde per artem definiendi non cognoscitur definitio de definito significative sumpto, in quantum scilicet explicat quid est res, sed hoc potest prae­cedere artem definiendi; sed per artem definiendi partes definitionis debite ordinantur, & per hoc scitur quod talis oratio est definitio talis definiti. Et hoc intendit Lincolniensis quando dicit methodus defi­nitiva concludit orationes tales, Animal rationale mortale est definitio hominis; & haec est oratio composita ex secundis intentionibus; & non est haec oratio, oratio definitiva solum explicans quid est homo, sed [Page 370] haec est oratio praedicativa hujus secundae intentionis definitio, de hac definitione, Animal rationale mortale. Propter quod, Aristot. & Lincolniensis volunt, quod nunquam definitio potest demonstrari de definito per definitionem definitionis: quia per tale medium non potest demonstrari definitio significative sumpta; sed semper praecise de pro­pria definitione, supponente pro se & non pro suo significato.

CAP. XXXII. De definitione data per additamentum.

DEfinitio data per additamentum non solum explicat essentiam rei, sed etiam simul cum hoc explicat aliquid aliud à re: & hoc, vel negative, vel affirmative; & ideo talis definitio non solum componitur ex aliquo praedicabili per se primo modo, sed etiam com­ponitur ex aliquibus praedicabilibus secundo modo, quae sunt passiones definiti. Et ideo ad sciendum quomodo definitio talis scitur de definito, videndum est quomodo diversae partes diversimode sciuntur de eodem. Unde illa pars quae explicat essentiam rei, quae est genus, non potest sciri de definito per syllogismum, sed per notitiam intuitivam alicu­jus rei tantum; sicut dictum est prius.

Aliae autem partes definitionis diversimode sciuntur de diversis defini­tis, secundum quod diversae passiones diversimode sciuntur de diversis substantiis. Sicut quaedam passiones demonstrantur de subjectis suis primis; & quaedam non possunt demonstrari de subjectis suis primis, sed tantum possunt per experientiam sciri de subjectis, ita quod par­tes talis definitionis possunt demonstrari vel demonstrative probari de definitis, & quaedam non possunt demonstrari de eis; & sicut quaedam passiones possunt demonstrari à priori de subjectis, & quaedam à poste­riori, i [...]a quaedam partes talis definitionis possunt probari de definitis à priori, & quaedam à posteriori.

Verbi gratia, si haec sit definitio Albedinis, Color disgregativus visus, Prima particula quae est genus albedis nullo modo potest demon­strari de albedine, sed tantum potest fieri evidenter nota per notitiam intuitivam & non per syllogismum: Secunda autem particula potest fieri nota per experientiam; si enim nullus experiatur albedinem disgre­gare visum, nullus sciret, a [...]bedo esset dis [...]gativa visus. Similiter si haec sit definitio Angeli, Substantia incorruptibilis, Prima pars non potest demonstrari d [...] [...]ngel [...], Secunda pars potest aliquo modo demon­strari sic, Omne [...]re [...] parte, sive Omne simplex est incorruptibile, Angelus est simplex, ergo Angelus est incorruptibilis, vocando in­corruptibile illud quod non potest desinere esse per separationem unius partis ab alia. Constat itaque ex praedictis, quod nulla definitio ali­cujus [Page 371] mere absoluti affirmativi & simplicis potest de definito demon­strari, quia semper una pars est indemonstrabilis de tali definito.

CAP. XXXIII. Quod non solum definita absoluta definiuntur, sed etiam definita connotativa.

NOn solum autem definita absoluta definiuntur, sed etiam defi­nita connotativa; & illa sunt in duplici differentia. Quaedam enim sunt talia de quibus significative sumptis impossibiliter praedicatur esse; cujusmodi sunt, Chimera, Hircocervus, Vacuum, Corpus infinitum, & hujusmodi. Alia sunt de quibus non impossibi­liter praedicatur esse, Sicut Album, Nigrum, Risibile, Calefacti­vum, Creativum, & hujusmodi.

Prima habent praecise definitiones exprimentes quid nominis; sicut Chimera habet definitionem exprimentem quid hoc nomen Chimera significat, sed non habet definitionem exprimentem quid est illa res quam Chimera significat, quia nulla talis res est nec esse potest. Alia autem connotativa, hoc est, illa quae significant diversa, vel idem di­versimode, hoc est affirmative vel negative, in recto vel in obliquo, vel aliquibus talibus diversis modis, possunt habere duplicem definitio­nem. Unam quae exprimat quid nominis tantum, & Aliam definitionem quae exprimit quid rei. Illa autem quae exprimit quid nominis tantum, est proriissima definitio talis definiti; propter quod vocatur à nonnullis definitio formalis & definitio secundum speciem. Alia exprimens quid rei est, quae non est propriissima definitio talis definiti: propter quod frequenter dixi quod tale connotativum non habet definitionem nisi exprimentem quid nominis tantum, & non definitionem exprimentem quid rei; quia talis oratio non est propriissima definitio talis definiti, imo forte non est definitio sua; & propter hoc talis definitio vocatur definitio materialis ab aliquibus.

Verbi gratia, hoc nomen Serra potest dupliciter definiri. Uno modo sic, Serra est aliquid quo possumus dividere lignum, ita quod haec sit sua definitio quid nominis, exprimens quid debemus intelli­gere per hoc nomen serra, ita quod si sit aliquid cui non convenit haec oratio, eo ipso non significatur per hoc nomen saltem in recto: illa oratione nota, de hoc definito Serra possumus ignorare, an sit aer, vel aqua, vel lignum, vel lapis, &c. & ita ignorare qualis res est ferra; & ideo definitio exprimens illas res quibus, & non aliis, potest competere haec oratio, Aliquid quo possumus dividere ligna, est oratio expri­mens quid est serra, puta quod ferrum sit tale quo possumus divide­re ligna. Quae tamen non est definitio propriissime dicta, quamvis [Page 372] exprimat quid est serra, hoc est quamvis exprimat quae res est serra; & hoc quia si esset aliquid aliud à ferro quo possemus dividere ligna il­lud esset serra, & tamen non esset ferrum quo possemus ligna dividere.

Illae autem duae definitiones Serrae (si essent definitiones, quia ex­empla non ponimus ut vera sint, sed ut sentiant qui addiscunt) sic se habent, quod quicquid significatur per definitionem secundam, signifi­catur per primam, quamvis generalius; & ita est frequenter quod tali­um orationum, quarum una est exprimens quid nominis, & alia de­finitio exprimens quid rei, una accipit pro prima parte aliquid com­munius, & alia accipit pro prima parte aliquod inferius ad illud com­mune, & caeterae partes sunt eaedem in utraque oratione.

Veruntamen praeter definitionem quid nominis possunt dari aliae de­finitiones exprimentes alias causas; puta si in definitione exprimente quid nominis ponatur causa finalis. Possunt etiam dari aliae definitiones accipientes alias causas quae non erunt definitiones exprimentes quid no­minis, nec erunt definitiones exprimentes quid rei, proprie loquendo de definitione exprimente quid rei. Oportet tamen quod semper vel frequenter quando dantur diversae definitiones per diversas causas, hoc est per diversa nomina exprimentia diversas causas, & Una illarum est definitio exprimens quid nominis, & Alia quid rei, quod in una earum ponatur nomen importans causam efficientem, & in alia pona­tur nomen indicans causam finalem; & ita de aliis.

CAP. XXXIV. Ostendit qualiter diversae definitiones possunt cognosci de suis definitis.

DEclarata praemissa divisione definitionum, videndum est quomodo istae definitiones possunt cognosci de definitis. Et est sciendum, quod generaliter definitio exprimens quid nominis non potest demonstrari de definito, sed illa praesupponitur omni demonstrationi vel omni syllogismo. Si talis definitio sit vocalis, vel signum ad placitum institutum, tantum scitur per doctrinam in addiscendo ab aliis loquen­tibus significata vocabulorum, vel instituentibus talia signa ad significan­dum: & ideo de tali definitione non est magna difficultas, quamvis propter ignorantiam talium definitionum multae difficultates, & infinitae opiniones, & multae opininionum varietates, tam in Philosophia quam in Theologia, consurgant. Sed de alia definitione est major diffi­cultas.

Et est sciendum, quod tales definitiones possunt esse diversae, quan­doque enim propter definitionem exprimentem quid nominis potest à qualibet causa sumi definitio, si ibi sint quatuor causae; & si ibi tantum [Page 373] sit causa finalis & efficiens, potest ab utraque illarum sumi definitio: & illae definitiones quae summuntur à causa formali & finali vocantur defi­nitiones formales, Illae autem quae sumuntur à causa materiali & effi­ciente vocantur definitiones materiales; & Illae definitiones sic se ha­bent, quod definitio materialis potest demonstrari per definitionem formalem. Verbi gratia, supposito significato vocabuli hujus termini domus, & praesupponatur definitio exprimens quid nominis, qua nota acquiritur sine demonstratione difinitio sumpta à causa finali domus, ut sciatur, quod Domus est cooperimentum prohihens nos à frigore, ven­tis, & pluvia, & caumatibus, & hujusmodi; quo facto potest demonstrari quod domus componi [...]ur ex lignis, lapidibus, & sic de aliis hujusm [...]di, per tale argumentum, Omne prohibens nosà frigore pluvia, &c. componitur ex lignis lapidibus, &c. ex quo scitur, quod talia possunt resistere frigori, & pluviae &c. sed domus est cooperimentum prohi­bens nos à frigore, &c. ergo Domus componitur ex talibus.

Ista ergo conclusio ignota fit nota non per experientiam, sed per propositiones notas dispositas in modo & in figura, & ita una definitio demonstratur per aliam de definito: sed hoc nunquam verum est nisi quando definitum est connotativum sicut sunt omnia nomina artificialia. Et similiter, si illa oratio Syllogismus faciens scire, esset definitio in­dicans quid nominis demonstrationis, per istam definitionem sumptam à causa finali demonstrationis potest demonstrari illa definitio ex primis veris & immediatis, &c. Et ideo quia aliquindo Authores utuntur hoc nomine demonstratio non tanquam nomire connotativo, dicunt quod Aristot. per unam definitionem demonstrationis demonstrat aliam de demonstratione.

Ex praedictis patet, quod praeter definitionem exprimentem quid nominis, possunt ejusdem passionis & ejusdem nominis esse plures de­finitiones, quarum una est demonstrabilis, & alia indemonstrabilis; propter quod ex omni tali demonstratione potest elici definitio, & ex omni tali definitione potest haberi demonstratio. Sed praeter istas de­finitiones est una complectens utramque, quae non differt à demonstrati­one nisi situ. Verbi gratia, sit haec demonstratio, Omne cooperimen­tum prohibens nos à ventis, à pluvia, &c. componitur ex, lignis lapi­dibus, &c: Domus est cooperimentum prohibens nos, &c: ergo Domus componitur ex lapidibus, et lignis, &c.

In ista demonstratione ponuntur duae definitiones, quarum una est medium, et alia praedicatum conclusionis, quae conjunguntur ad invicem sic, Domus est cooperimentum quoddam compositum ex lignis et lapi­dibus prohibens nos à frigore, &c. patet ergo, quod quicquid poni­tur in demonstratione ponitur in hac definitione, sed diverso ordine. In demonstratione autem praeponitur definitio sumpta à fine, et in ista definitione completa vel composita praeponitur definitio sumpta à par­tibus domus. Oportet ergo scire quod quando duae definitiones con­junguntur [Page 374] ad invicem, ut faciant unam definitionem completam, non sunt secundum se totas conjungendae, quia tunc in ista tota definitione esset negatio; sed posita una definitione conjungenda est tota alia prae­ter illud quod jam acceptum est: sicut patere potest in praedicta defini­tione domus.

Notandum est etiam, quod in hac parte non tantum vocatur causa materialis illa pars distincta realiter à forma componens cum ea ipsam recipiendo; sed materialis vocatur hic pars integralis rei: quomodo ligna et lapides vocantur materia domus, et duae praemissae et conclu­sio vocantur materia demonstrationis sive syllogismi.

CAP. XXXV. Ostendit quomodo terminatur quaestio, quia est, & quomodo passio de suo subjecto primo non demonstratur sine deter­minatione.

OStenso quomodo terminatur quaestio si est, & quomodo terminatur quaestio quid est, videndum est quomodo terminatur quaestio quia est; & hoc est, quomodo propositio per se secundo modo dubitabilis potest evidenter cognosci.

Et est primo sciendum, quod quandoque Passio praedicatur de suo subjecto primo sine determinatione omni specificante seu modificante: quandoque praedicatur de suo subjecto primo cum alia determinatione seu modificatione: quandoque praedicatur de aliquo inferiori ad suum sub­jectum primum: quandoque de superiori: quandoque de contentis sui subjecti primi: vel de aliquo de quo dicitur illud contentum. Exem­plum primi, ut Omnis triangulus habet tres angulos, &c. Exemplum secundi, Quandocunque Luna est in tali scitu tunc Luna eclipsatur. Ex­emplum tertii, ut Isosceles habet tres angulos. Exemplum quarti, ut Aliqua figura habet tres, &c. Exemplum quinti, ut Omne calidum est calefactivum, si calor sit primum subjectum calefactionis. Exemplum sexti, ut Omnis ignis est calefactivus.

Primo autem videndum est, quomodo propositio dubitabilis in qua praedicatur passio de suo subjecto primo, sine omni determinatione ex­tremi vel compositionis, potest evidenter cognosci. Et primo praesup­posita definitione hujus nominis passio quae posita est supra, videndum est, quomodo potest evidenter cognosci propositio in qua praedicatur passio importans praecise illud idem in recto quod importat subjectum, & aliam formam inhaerentem sibi in obliquo; de qua dico, quod nullo modo potest demonstrari de suo subjecto primo sine omni determina­tione. Sicut si ista propositio sit primo vera, Omne corpus est colora­bile, nullo modo potest demonstrari; quia si sic, oporteret quod colo­rabile [Page 375] alicui primo inesset, per cujus notitiam posset intellectus deve­nire in notitiam illius propositionis; sed hoc non est verum, quia si sic, cum talis propositio non possit esse nisi universilis affirmativa, oporteret quod hoc praedicatum colorabile prius & noti [...]s competeret alicui alteri subjecto; & tunc vel definitioni subjecti, vel alicui alteri. Non alteri à definitione, manifestum est; nec ipsi definitioni, quia nunquam potest talis propositio in qua colorabile praedicatur de definitione cor­poris evidenter cognosci, nisi per experientiam cognoscatur quod omne corpus est colorabile, & per consequens una non potest dici medium de­monstrandi aliam.

Dicendum est ergo, quod omnes tales propositiones, Omne corpus est colorabile, Aqua est calefactibilis, & hujusmodi, si sint primae non sunt demonstrabiles, sed tantum per experientiam acquiritur evidens notitia earum; sicut patet inductive.

Et si dicatur, quod omnis effectus demonstratur per suam causam, vel saltem demonstrari potest.

Respondendum est, quod quamvis omnis passio, importans effectum alicujus causae inhaerentem alteri una cum alia causalitate, sit demon­strabilis per medium importans illam causam; tamen non est demon­strabilis illa passio sine determinatione sumpta de quolibet subjecto, nec est demonstrabilis de aliquo subjecto quocunque modo sumpto.

Verbi gratia, sit colorabile passio ipsius corporis tanquam subjecti primi, & sint qualitates primae causae colorum inhaerentium corporibus compositis, illa non potest demonstrari, Omne corpus est colorabile▪ sed prima ejus notitia accipitur per sensum & experientiam. Ex hoc enim, quod videmus corpus colorari, accipimus quod Omne corpus est colorabile; & ultra, ex hoc, quod videmus quod tale corpus ad prae­sentiam ignis vel Solis habet talem colorem, & ad praesentiam aliorum corporum habentium alias qualitates habet alium colorem, & sic de aliis, accipimus per experientiam quod tales qualitates sunt causae talium co­lorum; & ista possunt esse principia rectificantia demonstrationes quas non intrant. Unde arguitur sic, Omne corpus approximabile in tali distantia tali est colorabile ab eo, Lapis est hujusmodi: ergo, &c.

Et per talem modum contingit demonstrare per omne genus causae: cum hoc tamen stat, quod omnis passio quae praecise importat idem in recto quod importat subjectum, & formam inhaerentem sibi in oblique, non sit demonstrabilis de suo subjecto primo sine omni addito.

CAP. XXXVI. Ostendit quomodo eadem passio demonstrari potest de suo subjecto primo cum determinatione.

QUamvis autem passio talis non posset demonstrari de suo subjecto primo sine omni determinatione specificante sen modificatione, poterit tamen demonstrari de suo subjecto primo mediante aliqua determinatione. Sicut si illuminabile sit prima passio Lunae, quamvis haec non possit demonstrari, Luna est illuminabilis, haec tamen poterit demonstrari, Si Luna est in tali situ Luna est sic illuminata à Sole; & argueretur sic, Quando inter Solem & Lunam nullum est medium opa­cum Luna erit illuminata à Sole: Sed quando Luna est in tali situ nullum medium est inter Lunam & Solem: ergo, &c. Et talis de­monstratio rectificabitur per illud principium, Luna est illuminata, vel Luna est illuminabilis à Sole, quod per solam experientiam sciri potest, si passio Lunae sit illuminabile tanquam subjecti primi; & tunc illud principium non intrabit demonstrationem; & sic talis passio potest demonstrari cum tali demonstratione, ita potest demonstrari de inferio­ribus ad suum subjectum primum. Et per consimilem modum contingit demonstrare per omnes causas, secundum quod docet Aristot. secundo posteriorum, & aliqualiter patebit inferius.

CAP. XXXVII. Ostendit quomodo eadem passio demonstrari potest de infe­rioribus ad proprium subjectum.

ET ista passio licet non possit demonstrari de suo subjecto sine omni determinatione, potest tamen demonstrari de inferioribus ad sub­jectum suum primum, quando utraque praemissarum potest esse evidenter nota ante conclusionem, & ipsis notis potest accipi evidens notitia conclusionis, tunc talis conclusio potest per illas praemissas de­monstrari. Potest enim evidenter sciri, quod Omne corpus est alte­rabile, quamvis nesciatur quod Omnis homo sit alterabilis. Et similiter potest evidenter sciri, quod Omnis leo est corpus, quamvis nesciatur, quod Omnis leo est alterabilis.

Et per istum modum contingit demonstrare per omne genus causae; cum hoc tamen stat quod talis passio, quae praecise importat idem in recto quod importat subjectum, & formam inhaerentem sibi in obliquo, non sit demonstrabilis de suo subjecto primo sine omni addito; & tamen [Page 377] istis praemissis notis potest fieri nota ista conclusio, Omnis leo est alte­rabilis, quamvis prius fuerit ignota: & ideo talis conclusio per istas praemissas est demonstrabilis, & in tali demonstratione non erit me­dium nec definitio subjecti nec passionis; sed primum subjectum talis passionis erit medium demonstrandi passionem de qualibet specie infe­riori. Et per talem modum possunt multae passiones de Deo demon­strari. Unde hic potest esse demonstratio, Omne ens est unum: Deus est ens: ergo Deus est unus; & sic de consimilibus: quamvis talis passio, quae importat illud idem quod subjectum in recto & rem inhae­rentem illi in obliquo, non posset Deo competere, eo quod nulla res Deo inhaeret, quamvis multae aliae passiones sint Deo attribuendae.

CAP. XXXVIII. Ostendit idem de passione importante aliam rem à subjecto quae est effectus vel causa ejus.

SIcut dictum est de passione, quae importat in recto illud idem quod suum subjectum significat, & in obliquo rem inhaerentem sibi; quòd non potest demonstrari de suo subjecto primo sine omni determi­natione addita, & tamen cum determinatione addita potest demonstrari de suo subjecto primo, & absolute sine omni determinatione potest de­monstrari de inferioribus ad suum subjectum primum per subjectum pri­mum tanquam per medium: ita proportionabiliter dicendum est de pas­sione importante idem in recto quod significat suum subjectum, & in obliquo rem aliam quae est effectus vel causa, vel aliquam attributionem habens ad rem importatam per suum subjectum primum: quia talis passio sine omni determinatione de suo subjecto primo demonstrari non potest; sed talis propositio praecise potest evidenter sciri per experien­tiam, sive experientia sumatur per notitiam sensitivam & intuitivam, vel per notitiam intuitivam tantum. Unde ista, Calor est calefactivus, nullo modo potest demonstrari per syllogismum, sed ejus prima notitia per experimentum capietur; nisi enim aliquis experiretur quod ad prae­sentiam caloris sequitur calor in alio, nunquam plus sciret quod calor est productivus caloris, quam quod albedo est productiva albedinis. Et consimiliter tales, Anima est susceptibilis disciplinae, Anima est beati­ficabilis, Anima est peccabilis, & hujusmodi, demonstrari non possunt: & ita tales passiones de suis primis subjectis demonstrari non possunt sine omni determinatione; tamen cum determinatione addita possunt de­monstrari: sicut demonstrari potest, quod calor approximatus ligno comburit lignum, vel calefacit si non impediatur; & similiter est de aliis.

Possunt etiam demonstrari de multis inferioribus, saltem de illis quae [Page 378] non oportet praescire ante cognitionem universalis. Quamvis autem non possunt demonstrari de [...]uis subjectis primis, tamen quando sub­jectum primum alicujus passionis est nomen formae informantis rem [...] tunc posset demonstrari de illo de quo primo praedicatur concretum illius subjecti. Verbi gratia, sit calefactivum prima passio caloris, & sit ignis illud de quo primo praedicatur calidum quod est concretum caloris, ita quod nihil sit nec esse possit calidum nisi ignis; quo posito, dico quod de igne potest demonstrari calefactivum per concretum caloris tanquam per medium, sic arguendo, Omne calidum est calefactivum: Omnis ignis est calidus: ergo Omnis ignis est calefactivus; in illo enim syl­logismo major est prior & notior conclusione, eo quod per medium terminum in obliquo exprimitur illud quod importatur per subjectum primum calefactionis, & non sic per subjectum conclusionis. Similiter minor est notior conclusione, quia potest esse nota tempore ante con­clusionem.

Oportet etiam scire, quod talis passio quae primo competit nomini formae, quandoque praedicatur de toto composito ex forma & subjecto; & quandoque de subjecto: sicut esse susceptibile disciplinae praedicatur de anima intellectiva, & de toto composito ex corpore & anima intellectiva, puta de homine; sed calefactivum praedicatur de igne qui non compo­nitur ex subjecto caloris & calore, & forte quandoque praedicatur de utroque vel de nomine utriusque. Quando autem talis passio praedi­catur de toto sive de nomine totius, tunc debet demonstrari de illo per concretum significans totum in recto & formam in obliquo: ut esse susceptibile disciplinae debet demonstrari de homine per animatum, quod debet significare animam in obliquo & hominem in recto, sic ar­guendo, Omne animatum anima rationali est susceptibile disciplinae: Omnis homo est animatus anima rationali: ergo Omnis homo est susce­ptibilis disciplinae. Quando autem illa passio non praedicatur de toto composito, sed de subjecto, tunc debet fieri demonstratio per concretum importans subjectum in recto & formam in obliquo; sicut expressum est de c [...]lefactivo.

Et quod dictum est de passione competente primo nomini formae, idem proportionabiliter dicendum est de passione competenti primo no­mini materiae; quia per concretum illius potest fieri demonstratio de no­mine totius tanquam per medium. Et sicut tales passiones possunt de­monstrari de illis de quibus praedicantur concreta, quae praecise im­portant totum, per subjecta absoluta talium formarum: ita possunt tales passiones demonstrative probari de conceptibus compositis vel connota­tivis, de quibus necessario praedicantur prima subjecta, si possunt tales propositiones esse dubiae.

Propter quod, de illo subjecto quod habemus pro statu isto de Deo, possunt tales passiones demonstrative probari, creativum, immortale, [...]ternum. Et erit medium talium demonstrationum signum simplex [Page 379] & proprium & absolutum Dei, quale medium pro statu isto habere non possumus; propter quod, nec tales demonstrationes nobis sunt possi­biles: sed tamen Beatus, qui primo dubitavit in via istam, Deus est crea­tivus, vel istam, Deus est, vel aliam consimilem, reciperet easdem cogni­tiones & apprehensiones quas prius, & formaret unam propositionem in qua idem sit praedicatum & subjectum quod in illa quam habemus, Deus est creativus; & subjectum sit aliqua cognitio absoluta simplex & pro­pria Deo, & illud idem subjectum praedicetur de isto subjecto nostrae propositionis, Deus est creativus, dico quod concludit istam conclusio­nem quam nos habemus, Deus est creativus; & ille syllogismus erit sibi demonstrativus, quia per praemissas evidenter sibi notas acquiret noti­tiam conclusionis prius sibi dubiae.

CAP. XXXIX. Quomodo contingit demonstrare per omnia genera causa­rum.

EX praedictis poterit apparere quomodo contingit demonstrare per omnes causas, hoc est, per nomina vel signa omnium causarum. Per causam enim materialem contingit demonstrare, ponendo concretum pro medio quod significat subjectum alicujus accidentis; sicut prius exemplificatum est. Et similiter contingit demonstrare per causam formalem exprimendo in medio causam effitientem alterius, sic ar­guendo, Omne corpus mixtum approximabile igni est calefactibile: Lignum est hujusmodi: ergo, &c. Similiter per causam finalem sic, Omnis habens cibos non supereminentes in ore stomachi est sanus: Omnis ambulans post caenam habet cibos non supereminentes in ore stomachi: ergo Omnis ambulans post caenam est sanus. Ex quo ulte­rius patet, quod cum quandocunque ejusdem rei sint plures cause, tunc non est inconveniens quod eadem conclusio per diversa media de­monstratur: & quamvis ita sit, tamen cum hoc stat, quod passio prima altero istorum modorum non potest demonstrari de suo subjecto primo sine omni determinatione addita.

Et est sciendum, quod praedicta exempla, sicut multa alia, non sunt adducta ut syllogismi illi sint vere demonstrationes; sed tantum gratia exempli.

CAP. XL. De passionibus importantibus in obliquo partes rei.

DIcto de passionibus importantibus praecise illud quod significatur per subjectum in recto, & alias res inhaerentes in obliquo vel non inhaerentes in obliquo, videndum est de aliis passionibus quae significant in obliquo partes illius quod significatur per subjectum. De quibus dicendum est, quod saltem multae earum, vel forte omnes, pos­sunt de suis subjectis primis demonstrari; & hoc per definitionem sub­jecti tanquam per medium. Nam tales passiones possunt de suis sub­jectis primis dubitari, sicut inductive patet; & quamvis sic dubitatur, tamen si natura rei importatae per subjectum perfecte & distincte cogno­sceretur, unà cum aliis requisitis, possunt tales passiones de suis sub­jectis notificari. Tales autem passiones sunt hujusmodi, Corruptibile, Generabile; Habere tres angulos aequales duobus rectis; & fere omnes passiones Mathematicae sunt hujusmodi: propter quod, omnes Mathe­maticae passiones fere possunt de suis subjectis primis demonstrari; & multae etiam Naturales passiones sunt hujusmodi.

Unde haec passio corruptibilis si debeat definiri definitione expri­mente quid nominis, talis definitio debet ei assignari, Aliquid cujus una pars potest ab alia separari; & patet, quod per illam definitionem ex­primitur pars in obliquo, & potest talis passio demonstrari. Nam possi­bile est, quod nesciatur de primo subjecto passionis quod significat ali­quod compositum ex pluribus partibus, propter quod potest dubitari, an talis passio praedicatur de subjecto illo: quamvis tamen sciatur evidenter talis conditionalis, Si aliquid est compositum ex talibus partibus una pars potest ab alia separari, & per consequens est corruptibile; & postea sciatur evidenter, vel per alium modum definitio de definito; & ex illis potest evidenter inferri & sciri, quod omne tale est corruptibile: & illa demonstratio est potissima demonstratio; quando scilicet, ignota pro­positione in qua praedicatur passio de suo subjecto primo, per hoc, quod perfecte & distincte cognoscatur natura & essentia rei importatae per subjectum, scitur illa propositio, & ex propositionibus evidenter notis infertur: & in tali processu, ita contingit concludere demonstrative defi­nitionem exprimentem quid nominis passionis per definitionem subjecti tanquam per medium, sicut primam passionem.

Ex quo patet, quod si risibile sit passio hominis, significans labia ho­minis tali motu posse moveri ab aliqua passione hominis, tunc potest de­monstrari de homine per definitionem hominis tanquam per medium; illa tamen definitio non erit medium in illa demonstratione, sed erit medium in demonstratione per quam alia praemissa demonstratur vel p [...]o­batur.

[Page 381]Veruntamen una definitio exprimens quid rei erit medium in ultima demonstratione, sed illa non erit definitio exprimens essentiam unius rei per se, sed unius aggregati per accidens, vel unius habentis con­cretum loco unius abstracti; nec concludetur passio de nomine illius totius, sed de nomine partis per medium; tunc non erit definitio sub­jecti proprie dicta, sed erit descriptio data per accidentalia & sub­jectalia. Et si sint tales definitiones exprimentes in obliquo aliquam formam inhaerentem, & simul cum hoc causam efficientem illius in eo­dem subjecto, tunc talis passio poterit demonstrari de subjecto suo primo per descriptionem indicantem, partem cui inhaeret illa fotma, & simul causam ejusdem; tamen illa non erit demonstratio potissima, sed illa quae demonstrat passionem de suo subjecto primo per definitio­nem subjecti.

Veruntamen sciendum, quod talis definitio subjecti non semper est propriissima definitio, talis qualis est praecise substantiarum; sed frequenter definitio indicans partes integrales rei, quales sunt defini­tiones Mathematicorum: & de tali demonstratione potissima, per quam demonstratur passio, sive definitio exprimens quid nominis passionis, de suo subjecto primo per definitionem subjecti tanquam per medium, in­telliguntur multae Authoritates in libro posteriorum. Nam ad talem demonstrationem non sufficit, quod syllogismus sit ex necessariis & in­demonstrabilibus; quia non omnis syllogismus ex necessariis & inde­monstrabilibus est talis demonstratio, quamvis [...] omnis syllogismus ex necessariis & indemonstrabilibus faciens scire conclusionem prius igno­tam sit demonstratio, magis large sumendo demonstrationem. Tali etiam demonstratione non potest una conclusio nisi unica demonstra­tione demonstrari, quamvis aliis demonstrationibus possit unica con­clusio multis demonstrationibus demonstrari: & sic tale medium non potest esse nisi unicum respectu unius conclusionis, & extendendo no­men causae respectu unius effectus. Non potest esse nisi unica causa. Et per illas distinctiones & consimiles possunt solui multa quae praedictis, & etiam dictis Aristot. in diversis locis, repugnare videntur.

CAP. XLI. Ostendit quomodo terminatur quaestio quid est.

PEr praedicta potest faciliter sciri quomodo terminatur quaestio Prop­ter quid est. Dupliciter enim potest terminari scilicet, per experien­tiam, & per Notitiam intuitivam; sicut si aliquis videret terram interponi inter Solem & Lunam. Aliter potest terminari à posteri [...] ­ri per effectum & per demonstrationem; quia sicut Astronomus sciens quod Luna illuminatur à Sole nisi sit aliquod opacum medium, & sci­ens [Page 382] quod nullum aliud à Terra est medium, concludit quod Terra inter­ponitur inter Solem & Lunam, & quod illa interpositio est causa Eclip­sis. Et sicut est deista causa, ita est de multis aliis quae dupliciter no­tificari possunt; & ita talia principia quantumcunque sunt dubitabilia, tamen demonstrari non possunt à priori, quamvis quaedam demonstrari possunt à posteriori; propter quod in demonstrationibus non est circulus.

Quaedam enim principia nec à priori nec à posteriori demonstrari possunt, cujusmodi sunt principia per se nota, quae statim cognoscun­tur cognitis terminis: & quaedam sunt alia principia ptima, quae non nisi pet experientiam, & nullo modo per effectus, evidenter sciri possunt. Quaedam autem principia licet à posteriori possunt demonstrari, tamen talis demonstrans per illud principium, nisi aliunde acquirat notitiam ejusdem, non demonstrabit conclusionem. Et ita possibile est quod unus per principia demonstret conclusionem, & alius per conclusionem etiam principium à posteriori; tamen idem simul & semel non potest hoc fa­cere. Et ista de demonstratione sufficiant, tantum enim ad com­plectionem istius, summe, ne liber posteriorum totaliter dimitteretur intactus, tractatum de demonstratione inserui, multa alia quae sunt hic omissa in expositione posteriorum Aristot. explicaturus.

Secunda Pars Tertiae Partis Finit.

Incipit Tertia Pars Tertiae Partis.

CAP. I. De distinctionibus consequentiarum.

HAbito de syllogismo in communi & de syllogismo demonstra­tivo, agendum est nunc de argumentis & consequentiis quae non habent formam syllogisticam; cujusmodi sunt Enthy­memata. Et primo primittendae sunt quaedam distinctiones de consequentiis, ex quibus omnibus faciliter patere poterit studioso quid de omnibus syllogismis non demonstrativis est intelligendum. Ponam ergo pòst aliquas regulas quae consequentiis sunt communes, & Primo ponam distinctiones.

Prima distinctio est ista, quod consequentiarum Quaedam est ut nunc, & Quaedam est simplex. Consequentia ut nunc est, quando antecedens pro aliquo tempore potest esse verum sine consequente, sed non pro isto tempore. Sicut ista consequentia est bona ut nunc, Omne animal currit, ergo Socrates currit; quia pro illo rempore pro quo Socrates est animal, non potest antecedens esse verum sine con­sequente; & tamen pro aliquo tempore poterit antecedens esse verum sine consequente. Consequentia simplex est, quando pro nullo tem­pore poterit antecedens esse verum sine consequente. Sicut ista conse­quentia est simplex, Nullum animal currit, ergo Nullus homo currit; quia nunquam poterit antecedens esse verum sine consequente: nun­quam enim poterit haec esse vera, Nullum animal currit, nisi ista sit vera, Nullus homo currit, posito quod formetur.

Alia distinctio consequentiae est talis, quia Aliquando consequentia tenet per Medium intrinsecum, Aliquando per Medium extrinsec [...]m.

Illa consequentia tenet per Medium intrinsecum, quando tene [...] vir­tute alicujus propositionis formatae [...]ex eisdem terminis. Sicut ista consequentia, Socrates non currit, ergo Homo non currit, tenet virtute istius medii, scilicet Socrates est homo: unde nisi ista, So­crates est homo, esset vera, consequentia non v [...]l [...]ret. Sed tunc consequentia tenet per Medium extrinsecum, quando tenet per ali­quam [Page 384] regulam generalem quae non plus respicit illos terminos quam alios. Sicut ista consequentia, Tantum homo est asinus, ergo Omnis asinus est homo, tenet per illam regulam generalem, Exclusiva affir­mativa & universalis affirmativa de terminis transpositis convertuntur; et non tenet per aliam propositionem formatam ex istis terminis Homo et Asinus, sed per illam regulam generalem, Exclusiva et universalis de terminis transpositis idem significant, et per talia media extrinseca te­nent omnes syllogismi.

Et si dicatur contra istam distinctionem, quod ista consequentia, Socrates non currit, ergo Homo non currit, tenet per illud medium extrinsecum, A singulari ad indefinitam; et ab inferiori ad superius, postposita negatione, est bona consequentia; et per consequens non per medium intrinsecum. Dicendum, quod tenet per illud medium ex­trinsecum mediate et quasi remote et insufficienter, quia per illam re­gulam generalem requiritur plus, scilicet quod Socrates sit homo; et ideo magis immediate et sufficienter tenet per illud medium, Socrates est homo, quod est medium intrinsecum.

Alia est distinctio consequentiarum, quod Consequentiarum quaedam est consequentia materialis, et quaedam formalis. Consequentia formalis est duplex, quia Quaedam tenet per Medium extrinsecum quae respicit formam propositionum: sicut sunt tales regulae. Ab ex­clusiva ad universalem de terminis transpositis est bona consequentia. Ex majore de necessario et minore de inesse, sequitur conclusio de ne­cessario; & hujusmodi. Et Quaedam tenet per Medium intrinsecum immediate, et mediate per medium extrinsecum respiciens conditiones generales propositionum, scilicet veritatem, falsitatem, necessitatem, impossibilitatem: cujusmodi est consequentia dicta ista, scilicet So­crates non currit, ergo Homo non currit. Consequentia materialis dicitur, quando tenet praecise ratione terminorum, et non ratione alicujus medii extrinseci respicientis praecise generales conditiones pro­positionum; cujusmodi sunt tales, scilicet, Homo currit, ergo Deus est; et Homo est asinus, ergo Deus non est: et hujusmodi.

Quarta distinctio potest es [...]e ista, quod Aliquando concluditur prae­cise praedicatum de subjecto non determinato, an praedicatum sit ge­nus, vel species, vel differentia, vel proptium, vel aliquid hujus­modi respectu subjecti: sicut quando consequens est tale, Homo est animal, Socrates est albus, Homo est animal rationale. Aliquando concluditur cum tali determinatione; cujusmodi sunt talia conse­quentia, Animal est genus hominis, Risibilis est proprium hominis, Animal rationale est definitio hominis; et hujusmodi.

Quinta distinctio est ista, et convenit multum cum praecedente; quod Aliquando infertur consequens in quo subjectum supponit perso­naliter et significative, et Aliquando infertur consequéns in quo sub­jectum supponit simpliciter vel materialiter, et non significative; sicut patet intuanti.

[Page 385]Sexta distinctio est, quod Aliquando infertur consequens quae est pro­positio universalis, & Aliquando propositio particularis.

Septima distinctio est, quod Aliquando infertur propositio affirma­tiva, & Aliquando propositio negativa.

Octava distinctio, quod consequentiarum Quaedam est ex antecedente affirmativo & consequente affirmativo: & Quaedam ex utroque ne­gativo: Quaedam ex antecedente affirmativo & consequente negativo: & Quaedam è converso.

Nona distinctio est, quod Aliquando consequens est propositio de inesse, & Aliquando est propositio de necessario; & sic de aliis.

CAP. II. De regulis per quas tenent consequentiae per medium in­trinsecum concludentes conclusionem universalem.

IStis visis dicendum est de regulis generalibus per quas tenent tales consequentiae: & Primo de regulis per quas tenent consequentiae quae tenent etiam per medium intrinsecum.

Et circa hoc, primo dicendum est de regulis per quas tenent conse­quentiae concludentes conclusionem universalem affirmativam, ex affir­mativa in qua termini supponunt significative & personaliter. Est au­tem prima regula talis, A superiori distributo ad inferius distributum est bona consequentia. Sicut sequitur, Omne animal currit, ergo Omnis homo currit.

Et circa istam regulam est sciendum, quod illa regula debet intelligi, quando est universalis affirmativa mere categorica, & non exceptiva nec aequivalens ei; & ideo ista consequentia non valet, Omne animal prae­ter hominem currit, ergo Omnis homo currit: tamen contingit in­ferre quodlibet inferius praeter partem extra captam, & praeter contentū sub parte extra capta; & ideo bene sequitur, Omne animal praeter hominem currit, ergo Omnis asinus currit.

Item notandum, quod talis consequentia tenens per istam regulam, Aliquando est consequentia simplex, Aliquando est consequentia ut nunc: quando enim praedicatio superioris de inferiori est necessaria, tunc est consequentia simplex; quando autem praedicatio superioris de inferiori est contingens, tunc est consequentia ut nunc.

Veruntamen unus casus excipitur, scilicet quando tam antecedens quam consequens sunt de possibili vel de contingenti, accepto subjecto utriusque pro eo quod est, vel pro eo quod contingit; quia in tali est ge­neraliter consequentia simplex: quia quando illa propositio in qua prae­dicatur superius de inferiori est vera, tunc est consequentia bona; quan­do autem illa propositio est falsa, tunc consequentia non valet. Unde [Page 386] tales consequentiae sunt vere simplices, Omne ens est in actu, ergo Omnis Deus est in actu; Omne suppositum est substantia, ergo Omne divinum suppositum est substantia; quia omnes tales sunt necessariae, Omnis Deus est ens, Omne suppositum divinum est suppositum. Sed tales consequentiae sunt bonae ut nunc solum, Omne animal est sub­stantia, ergo Omnis homo est substantia; Omnis homo currit, ergo Omnis homo albus currit; quia illae propositiones sunt contingentes, Omnis homo est animal, Homo albus est homo; & hujusmodi.

Ex isto sequitur, quod non magis est haec consequentia simplex, Omne animal currit, ergo Omnis homo currit; quam ista, Omne ani­mal currit, ergo Omnis homo albus currit; nisi forte quia pluribus temporibus est una bona quam alia. Similiter sequitur ex praedictis, quod omnes tales consequentiae sunt bonae, Omne animal est ens per se, ergo Omnis homo albus est ens per se; Omnis materia est prior forma, ergo Omnis materia informata forma ignis est prior forma; Omnis homo potest esse sine albedine, ergo Omnis homo albus potest esse sine albedine; Omne ens est per se in genere, ergo Omne album est per se in genere, & hujusmodi; quae tamen negantur à multis.

Alia regula est, A definito distributo ad definitionem distributam est bona consequentia; & è converso. Sicut sequitur, Omnis homo est animal, ergo Omne animal rationale mortale est animal; & è con­verso.

Alia regula est, A descriptione distributa ad descriptum distributum est bona consequentia; & è converso. Sicut sequitur, Omne animal gressibile bipes est substantia, ergo Omnis homo est substantia; & fimi­liter sequitur è converso.

Alia regula est, A nominis interpretatione distributa ad nomen inter­pretatum distributum, & è converso, est bona consequentia. Sicut se­quitur, Omnis amator sapientiae est studiosus, ergo Omnis Philosophus est studiosus.

Sciendum est etiam, quod omnes praedictae regulae intelligendae sunt, quando nulla determinatio ponitur in antecedente, nisi quae ponitur in consequente; & è converso. Sciendum est etiam, quod omnes prae­dictae regulae intelligendae sunt, quando termini supponunt personaliter & significative. Et ideo tales consequentiae non valent, Omne animal est unum compositum ex signo universali & genere, ergo Omnis homo est compositus ex universali signo & genere: Omne animal rationale est compositum unum ex genere & differentia vel signo universali, ergo Omnis homo est unum compositum, &c. & sic de consimilibus: quia à parte subjecti ant [...]cedent [...]um termini non supponunt personaliter & significative, sed materialiter vel simpliciter; & ideo omnes tales con­sequentiae simplices non sunt.

Alia regula est, quod Ab [...]no convertibilium distributo ad reliquum distributum est bona consequentia; & è converso. Sicut sequitur, [Page 387] Omne creativum est, ergo Omnis Deus est; & è converso: & illa re­gula debet intelligi sicut caeterae, quando scilicet termini supponunt signi­ficative & personaliter.

Sciendum est, quod Proprium non est nisi quoddam praedicabile de altero, & tale praedicabile aliquando praedicatur tam de ente quam de non ente: sicut si risibile sit idem quod potens ridere praedicabitur de homine, sive homo sit, sive non sit. Unde sicut haec est vera homine existente, Homo potest ridere; ita haec est vera homine non existente, Homo potest ridere, sumpto subjecto pro eo quod potest esse. Aliquando autem proprium non supponit nec praedicatur nisi pro ente. Primo modo accipiendo proprium, verum est quod ab uno convertibilium di­stributo ad reliquum distributum est bona consequentia; sed ab uno est consequentia simplex, & ab alio est consequentia ut nunc. Sicut haec est consequentia simplex, Omnis homo potest esse, ergo Omne risibile potest esse; haec autem est consequentia ut nunc, Omne risibile est possibile, ergo Omnis homo est possibilis: tamen omnes consequentiae tales in quibus praedicatum non potest competere non enti, sed solum enti, sunt simplices. Unde loquendo de proprio, secund [...] modo dicto, utraque consequentia est simplex: & primum dictum intelligendum est, si subjectum talis propositionis non possit accipi nisi pro iis quae sunt, aliter sicut praedictum est non esset verum.

Iterum sciendum est, quod praedictae regulae intelligendae sunt in pro­positionibus de i [...]esse, & de modo in sensu diviso, vel eis aequivalenti­bus; & non in illis de modo sumptis in sensu composito. In talibus enim non sunt dictae regulae universaliter verae. Non enim sequitur, Omne ens esse in actu est necessarium, ergo Omnem hominem esse in actu est necessarium: nec sequitur, Omne animal esse asinum est con­tingens, ergo Omnem hominem esse asinum est contingens: nec se­quitur, Omnem hominem esse animal est per se primo modo, ergo Omne risibile esse animal est per se primo modo: nec sequitur, Omnem figuram planam habere tres angulos, &c. est indemonstrabile, ergo Omnem triangulum habere tres, &c. est indemonstrabile. Nam in omnibus istis praedictis consequentiis, antecedentia sunt vera & conse­quentia sunt falsa.

Veruntamen sciendum est, quod aliquando tales consequentiae sunt bonae, & aliquando non sunt bonae. Ad quod sciendum, videndum est, an modus possit competere antecedenti nisi competat consequenti, & tunc est bona consequentia, & cum modo veritatis tenet; non autem cum modo necessitatis vel possibilitatis: & hoc, quia in consequentia ut nunc, ex necessario potest sequi contingens, & ex possibili impossibilis. Similiter videndum est, an talis modus possit convenire uni converti­bilium nisi conveniat reliquo; quia si non, A definitione distributa ad definitum distributum, & è converso, cum [...]li modo est bona conse­quentia. Unde ista consequentia est bona, Omnem hominem esse animal [Page 388] est necessarium, ergo Omne animal rationale esse animal est necessa­rium; & è converso: & ita est de quibusdam aliis. Si autem possit talis modus competere uni propositionum convertibilium absque hoc quod conveniat alteri, non valet talis consequentia universaliter. Unde per illa duo potest sciri quando tales consequentiae ex talibus modalibus valent, & quando non; exempla quaere per teipsum.

Alia regula est, quod A differentia superiori distributa ad inferius distributum est bona consequentia. Sicut sequitur, Omne sensibile est substantia, ergo Omnis homo est substantia.

Alia regula est, A convertibili cum superiori distributo ad inferius distributum est bona consequentia. Sicut si ly dormiens, vel vigilans, sit convertibile cum animali, ista consequentia est bona, Omne dor­miens vel vigilans est coloratum, ergo Omnis homo est coloratus.

Alia regula est, A definitione superioris, & descriptione, & nominis interpretatione, distributa, ad inferius distributum est bona conse­quentia.

Alia regula est; Quando contingit inferre definitum, vel descriptum, vel interpretatum, cum distributione, contingit inferre definitionem de­scriptionem & nominis interpretationem cum distributione. Et istae regulae intelligendae sunt sicut priores; ita scilicet quod omnes termini supponant personaliter & significative.

CAP. III. De regulis per quas infertur universalis affirmativa non re­spectu omnium praedicatorum.

DIcto de regulis per quas contingit inferre universalem respectu cujuscunque praedicati, dicendum est de regulis per quas infertur universalis affirmativa non respectu omnium praedicatorum, sed respectu aliquorum.

Et est una regula talis, Ab uno relativorum, quae sunt simul natura, distributo, ad reliquum distributum respectu hujus verbi est, est bona consequentia, & non respectu aliorum praedicatorum. Unde bene se­quitur, Omnis pater est, ergo Omnis filius est; sed non sequitur, Omnis pater est hic intus, ergo Omnis filius est hic intus; nec sequitur, Omne duplum est pedalis quantitatis, ergo Omne dimidium est pedalis quan­titatis: tamen aliquando tenet consequentia tam respectu aliorum prae­dicatorum quam respectu hujus verbi est; sicut sequitur, Omnis pater est homo, ergo Omnis filius est homo; sed quando tenet respectu alio­rum praedicatorum, & quando non, oportet videre naturam illorum re­lativorum, quod nimis foret longum enarrare. Sciendum est etiam, quod illa regula non est generalis; sicut non est verum universaliter, [Page 389] quod omnia relativa sunt simul natura, sicut declarat Philosophus in lib. praedicamentorum. Unde non sequitur, Calefactivum est, ergo Cale­factibile est. Quid autem sit relativa esse simul natura declaratum est in lib. praedicamentorum.

Alia regula est, A toto distributo ad aliam partem distributam respe­ctu hujus verbi est est bona consequentia. Sicut sequitur, Omnis do­mus est, ergo Omnis paries est: sed respectu aliorum praedicatorum non valet; quia non sequitur, Omnis domus componitur ex fundamento parietibus tecto & lapidibus, ergo Omnis paries componitur ex iis.

Intelligendum est, quod proprie loquendo non arguitur à toto distri­buto in talibus ad partem distributam; sed arguitur à nomine totius, vel à conceptu totius, distributo, ad nomen vel conceptum partis distri­butum: & sic intelligunt Authores multas tales propositiones, & si aliquando dicam tales, conformando me dictis communibus, intelligo eas.

Intelligendum est etiam, quod pars Aliquando est talis, quod sine ea totum esse non potest; sicut impossibile est quod homo sit, & quod anima intellectiva non sit: & de tali parte & toto debet intelligi, quod A nomine totius distributo ad nomen partis distributum respectu hu­jus verbi est est bona consequentia. Aliquando autem potest esse totum sine parte; sicut aliquid potest esse homo, quamvis non habeat manum: & de tali toto non intelligitur regula; quia non sequitur, Omnis homo est, ergo Omnis manus est. Eadem regula quae intel­ligitur de toto integrali & parte, debet intelligi de toto essentiali & parte.

Et eodem modo intelligendum est etiam, quod quamvis respectu ali­quorum praedicatorum à nomine totius ad nomen partis non sit bona consequentia, tamen est bona respectu aliquorum. Unde quando omnes partes sunt ejusdem rationis, sicut in homogeneis, à toto, respectu praedicabilis in quid vel per se secundo modo, est bona consequentia. Si­cut sequitur, Albedo est qualitas, ergo Pars albedinis est qualitas. Si­militer sequitur, Albedo est disgregativa visus, ergo Pars albedinis est disgregativa visus. Quando autem talis consequentia tenet, & quando non, non potest sciri, nisi sciatur in speciali tam natura totius quam natura partis.

Alia regula est, Si concretum praedicatur de concreto distributo & abstractum praedicabitur de abstracto distributo. Sicut sequitur, Omne justum est bonum, ergo Omnis justitia est bona. Notandum etiam, quod illa regula est intelligenda quando concretum & abstractum ordi­nantur secundum superius & inferius, & non quando sunt imperti­nentia: & ideo bene sequitur, Omne album est coloratum, ergo Omnis albedo est color; sed non sequitur, Omne album est calidum, ergo Omnis albedo est calor.

CAP. IV. De regulis per quas tenent consequentiae inferentes universa­lem negativam respectu omnium praedicatorum.

POsitis Aliquibus regulis per quas tenent Enthymemata inferentia universalem affirmativam ex affirmativa, quamvis plures aliae pos­sunt poni de quibus dicetur inferius, ponendae sunt modo regulae per quas tenent consequentiae inferentes universalem negativam ex ne­gativa: & Primo quae deserviunt universalibus respectu quorumcun­que praedicatorum.

Est aut prima regula generalis talis, A superiori distributo ad infe­rius distributum negative est consequentia simplex; qualecunque sit il­lud inferius, sive sit inferius per se, sive per accidens. Unde bene se­quitur, Nullus homo currit, ergo Nullus homo albus currit; Nul­lum animal currit, ergo Nullus asinus currit; & sic de aliis. Ex quo patet, quod tales consequentiae sunt bonae, Nullum animal est ens per accidens, ergo Nullus homo [...]albus est ens per accidens: Nullus homo est ens diminutum, ergo Nullus homo intellectus est diminutum; & sic de aliis.

Aliae regulae, quod A definitione ad definitum cum distributione etiam negativa; & A descriptione ad descriptum, & è converso; & No­minis interpretatione ad interpretatum, & è converso; & ab uno con­vertibili ad reliquum distributive & negative, est consequentia bona. Et illa quae dicta sunt in primo capitulo hujus partis circa illas regulas, in­telligenda sunt etiam circa istas quae non sunt hic expressa. Item, A diffe­rentia superioris ad inferius, A definitione superioris ad inferius nega­tive cum distributione tenet consequentia: & sunt istae regulae intelli­gendae sicut priores.

CAP. V. De regulis quae non deserviunt respectu quorumcunque prae­dicatorum.

COnsequentiis tenentibus per regulas quae non deserviunt respectu quorumcunque praedicatorum deserviunt regulae tales.

Ab uno relativorum quae sunt simul natura ad reliquum nega­tive cum distributione est bona consequentia: sicut sequitur, Nullus Filius est, ergo Nullus pater est; & haec regula intelligenda est sicut prius. Alia regula est, A nomine partis distributo ad nomen totius [Page 391] distributum est bona consequentia negative. Et hoc intelligendum est de parte sine qua totum esse non potest; sicut sequitur, Nulla anima intellectiva est, ergo Nullus homo est: & illae regulae intelligendae sunt sicut consimiles affirmativae. Alia regula est, Si concretum ne­gatur universaliter de concreto, & abstractum de abstracto. Sicut se­quitur, Nullum album est coloratum, ergo Nulla albedo est color. Et tenet haec regula qualitercunque se habeant concreta. Unde sicut sequitur, Nullum album est coloratum, ergo Nulla albedo est color; ita sequitur, Nullum musicum est calidum, ergo Nulla musica est calor.

Alia regula est, quod A negatione prioris distributi ad negationem posterioris est bona consequentia. Sicut sequitur, Nulla substantia est, ergo Nullum accidens est. Sed illa consequentia est ut nunc; quia per potentiam divinam posset accidens esse, quamvis nulla substan­tia creata esset; sed respectu aliorum praedicatorum non valet. Ut non sequitur, Nulla substantia creata inhaeret, ergo Nullum accidens inhae­ret. Alia regula est, A negatione subjecti seu denominati ad negatio­nem denominantis est bona consequentia, respectu quorumcunque praedicatorum. Sicut sequitur, Nullum corpus est, ergo Nullum al­bum est.

CAP. VI. De consequentiis inter particulares indefinitas singulares.

POst haec restat dicere, quomodo universalls assirmativa infertur ex negativa; & è converso: sed quia ista & alia praedicta possunt patere ex praedictis, ideo dicendum est de consequentiis inter par­ticulares & indefinitas. Et quia, sicut dictum est prius, particula­ris & indefinita convertuntur semper, quando termini supponunt perso­naliter & significative; & quia omnes regulae fere quae deserviunt En­thymematibus ex particularibus & indefinitis, deserviunt etiam conse­quentiis ex singularibus: ideo dicendum est de eis consequenter; & aliquando ponentur exempla de istis, & aliquando de illis. Est aut primo dicendum de illis quae tenent per Medium intrinsecum.

Et est prima regula talis, A definitione ad definitum est bona conse­quentia à parte subjecti, & etiam à parte praedicati affirmative; è con­verso. Sicut sequitur, Socrates est homo, ergo Socrates est ani­mal rationale; & est talis consequentia simplex. Alia regula est, A descriptione ad descriptum est bona consequentia; & è converso. Alia regula est, A nominis interpretatione ad nominis interpretatum est bona consequentia & simplex. Alia regula est, Ab inferiori ad su­perius est bona consequentia sine distributione & affirmative, & talis est simplex▪

[Page 392]Alia regula est, Ab inferiori ad superius postposita negation [...] est bona consequentia, sed non simplex, nisi quando praedicatio superioris de inferiori est necessaria. Unde illa consequentia est consequentia sim­plex, Homo albus currit, ergo Homo currit: sed ista consequentia solum ut nunc, Homo non currit, ergo Animal non currit; quia dum Homo est animal consequentiaest bona, quando Homo non est animal consequentia non valet. Ex isto patet, quod omnes tales sunt falsae, Homo albus est aggregatum per accidens: Asinus intellectus est e [...]s diminutum: Materia prima caret forma: Homo albus differt ab homine: Intellectio divina creaturarum est posterior Persona: Es­sentia divina in Filio est posterior Patre: Homo intellectus fuit ab aeterno: Lapis intellectus est Deus; & hujusmodi: quia illae inferunt istas propositiones falsas, Homo est aggregatum per accidens: Asinus est ens diminutivum: Materia caret forma: Homo differt ab homi­ne: Intellectio divina est posterior Persona: Essentia divina est po­sterior Patre: Homo fuit ab aeterno: Lapis est Deus; per istam regulam quae nunquam deficit, Ab inferiori ad superius sine distribu­tione est bona consequentia, si termini supponant personaliter & signi­ficative. Si autem aliquae praedictarum propositionum, vel aliqua consimilis, inveniatur in aliquo authore, exponendus est author, quod non loquitur de virtute sermonis, sed aliter; vel quod talis ter­minus non accipitur personaliter, sed simpliciter vel materialiter.

Alia regula est, quod Ab uno convertibilum ad reliquum est bona consequentia. Sicut sequitur, Homo currit, ergo Risibile currit. Intelligendum est, quod omnes praedictae regulae sunt intelligendae, quando omnes termini supponuntur personaliter & significative; quia si termini supponant simpliciter vel materialiter non valerent: vel etiam si ille terminus ratione cujus deberet tenere talis regula, supponit aliter quam personaliter, non oportet consequentias valere. Et ideo tales con­sequentiae non valent, Animal rationale est definitio, ergo Homo est definitio: Animal gressibile bipes est descriptio, ergo Homo est de­scriptio: Homo est definitum, ergo Animal rationale est definitum: Homo est species, ergo Animal est species: Risibile est passio homi­nis, ergo Homo est passio hominis; & hujusmodi.

Alia regula est, quod Ab aliquo sumpto cum determinatione ad ipsum sumptum sine determinatione est bona consequentia: Sicut sequitur, Homo albus currit, ergo Homo currit.

Notandum est tamen, quod Aliquando de toto aggregato ex deter­minatione & determinabili praedicatur altera pars, Aliquando ultra­que pars, Aliquando neutra. Verbi gratia, de illo toto, homo al­bus, praedicatur utraque pars. Haec enim est vera, Homo albus est albus, & Homo albus est Homo; & si Homo albus sit, oportet quod utraque illarum sit vera. Aliquando altera pars tantum praedicatur de toto. Verbi gratia de isto toto, Homo mortuus, praedicatur haec [Page 393] pars, mortuus, & non haec pars, homo: haec enim est vera, Homo mortuus est mortuus, & haec est falsa, Homo mortuus est homo. Simi­liter est de syllogismo sophistico, haec enim est vera, Syllogismus so­phisticus est sophisticus; haec autem est falsa, Syllogismus sophisticus est syllogismus. Similiter est de talibus, Falsum argumentum est syl­logismus sophisticus; & hujusmodi. Aliquando autem neutra pars praedicatur de toto, quamvis totum praedicatur de aliquo. Sicut est hoc totum, Album secundum dentes, neutra enim istarum est vera, Album secundum dentes est album, nec ista, Album secundum dentes est den­tes; quamvis haec possit esse vera, Album secundum dentes est album, & quando contingit non erit nisi gratia materiae.

Dicendum est igitur, quod quandocunque utraque pars praedicatur de toto, semper à tali toto ad quamlibet partem est bona consequentia. Unde ista consequentia est bona, Homo albus currit, ergo Homo currit, & ergo Album currit. Ex quo patet, ut prius, quod tales consequentiae sunt bonae, Homo albus est ens per accidens, ergo Homo est e [...]s per ac­cidens. Intellectio creaturarum est posterior Patre, ergo Intellectio est posterior Patre. Lapis intellectus est realiter Deus, ergo Lapis est realiter Deus. Similiter ista consequentia est bona, Lapis intellectus fuit ab aeterno, ergo Lapis fuit ab aeterno. Quando autem altera pars praedicatur tantum de toto, tunc à tali toto ad illam partem est bona con­sequentia; & ideo ista consequentia est bona, Socrates est homo mor­tuus, ergo Socrates est mortuus: sed ad aliam partem non valet conse­quentia; non enim sequitur, Socrates est homo mortuus, ergo Socrates est homo. Quando autem neutra pars praedicatur de toto ad neutram partem valet consequentia. Et ideo ista consequentia non valet, Aethi­ops est albus secundum dentes, ergo Aethiops est albus, & ergo Aethi­ops est dentes. Ex istis patet quod ista consequentia non valet, Iste est albus monachus, ergo Est albus; quia istae stant simul, Aliquis est albus Monachus, & Nullus albus Monachus est albus. Similiter non se­quitur, Ille est tuus pater, ergo Est tuus; quia istae stant simul▪ Iste est tuus pater, & Tuus pater non est tuus; si tuus in praedicato dicit cir­cumstantiam possessionis.

Alia regula est, A propositione sumpta cum adverbio determinante operationem, ad ipsam sine determinatione sumptam, valet consequentia affirmative. Sicut sequitur, Socrates velociter currit, ergo Socrates currit; Socrates male disputat, ergo Socrates disputat.

Alia regula est, A propositione sumpta cum praepositione & suo casuali, vel à terminatione aequivalenti adverbio vel praepositioni & suo casuali, ad illam sine tali addito est bona consequentia. Sicut sequitur, Homo necessario est animal, ergo Homo est animal: Homo dat denarium cum [...]ristitia, ergo Homo dat denarium: Homo per se est animal, ergo Homo est animal: Homo in quantum albus differt ab homine, ergo Homo differr ab homine: Essentia divina & sapientia differunt ratione, ergo [Page 394] Essentia divina & sapientia differunt. Ex isto patet, quod omnes tales propositiones de virtute sermonis sunt falsae, Quaelibet creatura de se est non ens: Quaelibet materia de se caret forma: Passum de se caret actu: Idem sub una ratione est prius, & sub alia ratione est posterius: Idem sub una ratione est superius, & sub alia inferius: Idem ut sic est album, & ut sic est nigrum: Idem secundum quod similiter, ut sic est tale, secundum quod aliter, ut sic non est tale. Unde quicquid affir­tur de aliquo cum aliquo adverbio, vel cum praepositione & suo casuali, vel alia determinatione aequivalente adverbio vel tali praepositioni cum suo casuali, debet absolute concedi de eo. Quicquid etiam praedicatur de aliquo cum dictione reduplicativa absolute, sine tali dictione, vel aliquo aequivalente, praedicatur de eodem.

Ex quo patet, quod omnes tales consequentiae sunt bonae, Natura spe­cifica est realiter differentia individualis, ergo Natura specifica est diffe­rentia individualis: Genus & species sunt idem realiter, ergo Genus & species sunt idem: Homo est realiter humanitas, ergo Homo est hu­manitas: Intellectus est realiter voluntas, ergo Intellectus est voluntas: Agens est realiter passum, ergo Agens est passum: Album per accidens non est idem homini, ergo Album non est idem homini; & sic de multis aliis, quae tamen consequentiae negantur à modernis. Notandum est, quod illae regulae intelligendae sunt, quando per talem additionem non datur intelligi propositio conditionalis. Et per hoc solvitur in­stantia quae posset adduci. Nam non sequitur, Vellem esse in luto cum centum marchis, ergo Vellem esse in luto. Nam per istam propositionem, Vellem esse in luto cum centum marchis, intelligitur ist [...] conditionalis, Vellem esse in luto, si possim ex hoc lucrari vel habere centum mar­chas.

Et ideo notandum est, quod illae regulae sunt intelligendae, quando nulla est variatio in antecedente & consequente, nisi quod illa determi­natio ponitur in antecedente & non in consequente: & per hoc possunt solvi illae instantiae quae possunt adduci de secundo elenchorum; ubi videtur Philosophus in tali modo arguendi assignare fallaciam secundum quid ad simpliciter. Unde in talibus assignat Philosophus fallaciam secundum quid ad simpliciter: Amittere aegritudinem est bonum, ergo Aegritudo est bona: Quod non vult sapiens est malum, Sapiens non [...]ult amittere bonum, ergo Bonum est malum. Patet manifeste, quod in istis & consimilibus non est bonus modus arguendi, de quibus ponuntur praedictae regulae.

Sciendum est etiam, quod si illae regulae habent alicubi instantiam, debent habere, quando participium verbi non praedicatur de toto ag­gregato ex eodem participio & illa determinatione adjuncta. Et ideo quandocunque tale participium praedicatur de tali aggregato regulae verae sunt. Possunt enim omnia talia Enthymemata reduci in syllogismum per assumptionem talis propositionis, quae est medium intrinsecum talis [Page 395] consequentiae. Unde sicut ista consequentia est bona, Omnis homo currit, ergo Socrates currit; & per assumptionem medii istius, Socrates est homo, reducitur in syllogismum sic arguendo, Omnis homo currit, Socrates est homo, ergo Socrates currit: ita ista consequentia est bona, Socrates currit velociter, ergo Socrates currit; quia iste syllogismus est bonus, Omne currens velociter est currens, Socrates currit velo­citer, ergo, &c. & sic de aliis. Et ita illa regula generalis est vera, quando participium verbi praedicatur universaliter de participio eodem cum determinatione; & quando non, non.

Alia regula est ista, A propositione universali affirmativa ad quam­libet indefinitam particularem affirmativam, vel singularem, de cujus subjecto vere praedicatur subjectum universalis, est bona consequentia, respectu ejusdem praedicati nulla variatione existente à parte determi­nationis. Sicut sequitur, Omnis homo currit, ergo Album currit, quando haec est vera, Aliquod album est homo. Similiter sequitur, Omnis homo est animal, ergo Aliqua substantia est animal, ex quo haec est vera, Substantia est homo.

Notandum est, quod ista regula non habet locum, quando subjectum vel praedicatum universalis importat aliquam rem unam numero quae est plures res numero, vel importat rem quae erit eadem realiter cum tali re quae est plures res realiter: & propter hoc, ista consequentia non valet, Omnis persona producta distinguitur realiter à persona producente, ergo Essentia divina distinguitur realiter à persona producente; quantum­cunque haec sit vera, Essentia divina est persona producta. Nec ista consequentia valet, Omnis essentia divina est Pater, ergo Filius est Pater; quamvis haec sit vera, Filius est essentia divina.

Est tamen advertendum, quod non semper fallit haec regula quale tale subjectum vel praedicatum sumitur, imo aliquando non fallit. Unde ista consequentia est bona, Omne ens est creatum vel increatum, ergo Essentia divina est creata vel increata. Et similiter sequitur, Omnis persona divina est producens vel producta, [...]rgo Pater est productus vel producens. Quando autem valeat talis consequentia in talibus ter­minis, & quando non, potest sciri per illa quae praedicta sunt superius in materia de uniformi generatione syllogismorum de inesse, & per ea quae dicta sunt super Sententias. Sed in omnibus aliis terminis est re­gula vera generaliter sine aliqua instantia, si termini supponant perso­naliter, & nullus eorum includit aliquod syncategorema, vel aliquid aequivalens. Et ideo omnes tales consequentiae sunt bonae, Omne ani­mal est ens per se, ergo Omnis homo albus est [...]ns per se: Quaelibet persona divina de necessitate est Deus, ergo Homo de necess [...]ate est Deus: Quaelibet persona divina fuit ab aeterno, ergo Homo fuit ab aeterno: Omnis aedificator per se aedificat, ergo Album per se aedificat: Omne album per accidens aedificat, ergo Aedificator per accidens aedi­ficat; Ex quo istae propositiones sunt verae, Homo albus est animal: [Page 396] Homo est persona divina: Aliquis aedificator est albus: Aliquod album est aedific [...]r. Et ideo ista consequentia est bona, Natura specifica de se est communicabilis, ergo Differentia individualis est de se commu­nicabilis; si haec sit vera, Differentia individualis est natura specifica, quae sequitur ex ista, Differentia individualis est realiter natura specisica; sicut patet per regulam supra positam.

Similiter ista consequentia est bona, Omnis differentia individualis est incommunicabilis de se, ergo Natura specifica de se est incommuni­cabilis; si haec sit vera, Natura specifica est differentia individualis. Similiter haec consequentia est bona, Omne genus praedicatur de plu­ribus differentibus specie, ergo Species praedicatur de pluribus diffe­rentibus specie; si haec sit vera, Species est genus realiter. Similiter omnes tales consequentiae sunt bonae, Omnis intellectio divina est prior actu generandi, ergo Intellectio creaturarum est prior actu generandi; ex quo haec est vera, Intellectus creaturarum est intellectio divina. Simi­liter sequitur, Omnis intellectus est speculativus, ergo Intellectus pra­cticus est intellectus speculativus: Omnis habitus speculativus est in in­tellectu speculativo, ergo Habitus practicus est in intellectu speculativo, vel sic, ergo Habitus speculativus est in intellectu practico; si omnis in­tellectus speculativus sit intellectus practicus: Omnis essentia divina est principium producendi Verbum, ergo Intellectio creaturarum est prin­cipium producendi Verbum.

Et si dicatur, quod talis consequentia non valet, quia si intellectio creaturarum esset principium producendi verbum, ergo Pater prius in­telligeret creaturas quam produceret verbum, ex quo principium pro­ducendi est prius producto; hoc non obstat. Unde quomodo intellectio creaturarum est prior Verbo, & quomodo non; & quomodo Pater prius intellig [...]t creaturas quam producit Verbum, dictum est super Sententias; ideo ad praesens pertranseo. Sed ad istam formam arguendi, Intellectio creaturarum est prior in Patre quam producat, ergo Pater prius pro­ducit creaturam quam producat Verbum. Dicendum, quod illa forma arguendi non valet. Sicut non sequitur, Socrates albus fuit prior Pla­to [...] ergo Socrates fuit albus antequam Plato fuit albus. Nam posito quod fuerit Plato filius Socratis, & quod Socrates nunc primo sit albus; haec tunc est vera, Socrates albus fuit prior Platone, & Socrates est Socrates albus, ergo, &c. & tamen haec est falsa, Socrates fuit albus antequam Plato; imo etiam haec est falsa, Socrates fuit albus ante­quam Plato fuit albus; posito quod Socrates nunc primo sit albus, & quod Plato fuerit albus a principio nativitatis suae.

Et notandum est, quod aliquae talium consequentiarum sunt solum benae ut nunc, & aliquae sunt consequentiae simplices: quando autem praedicatio an [...]ece i [...]ntis de subjecto consequentis est necessaria, tunc est consequentia simplex & necessaria, cuando autem tal [...]s categorica est contingens & non necessaria, tunc talis consequentia est solum ut nunc. [Page 397] Unde ista consequentia est simplex, Quaelibet persona divina fuit ab aeterno, ergo Immortale fuit ab aeterno; quia haec est necessaria aliquod immortale est persona divina: sed haec consequentia solum est bona ut nunc, Quaelibet persona divina fuit ab aeterno, ergo Creans fuit ab aeterno; accipiendo subjectum in consequente pro eo quod est, quia haec est contingens, Creans est Deus. Si autem subjectum consequentis ac­cipitur pro eo quod fuit, consequentia de facto simplex est; quia haec est necessaria, Creans fuit Deus, accipiendo subjectum pro eo quod fuit; sicut haec est necessaria, Deus fuit creans. Intelligendum est etiam, quod quando arguitur ab inferiori ad superius, est semper consequentia simplex, quamvis talis categorica non sit necessaria. Unde haec est consequentia simplex, Omnis homo est animal, ergo Aliqui substantia est animal; quamvis haec non sit necessaria, Aliqua substantia est homo. Intelli­gendum est etiam, quod omnes regulae praedictae intelligendae sunt, quando termini supponunt personaliter; quia si aliquis terminus supponat sim­pliciter vel aliter, non oportet consequentiam valere.

Alia regula est, A nomine numerali respectu hujus verbi, est, ad nomen partis est bona consequentia. Sicut sequitur, Quatuor sunt, ergo Duo sunt.

Alia regula est, A nomine collectivo ad nomen partis est bona con­sequentia. Sicut sequitur, Populus est, ergo Homo est. Et debet ista regula intelligi, quando tale totum non potest esse sine illa parte; sicut Exercitus non potest esse sine homine. Ideo bene sequitur, Ex­ercitus est, ergo Homo est: sed quia potest esse sine equo, ideo non sequitur, Exercitus est, ergo Equus est, quamvis equus aliquando sit pars Exercitus.

Et est notandum, quod duae regulae praedictae debent intelligi, [...] ­do termini supponunt personaliter & respectu hujus verbi, est, quando praedicatur secundum adjacens; quia respectu aliorum praedicatorum non valet talis consequentia. Non enim sequitur, Quatuor excedunt tria, ergo Duo excedunt tria: nec sequitur, Populus est plures ho­mines, ergo Homo est plures homines; respectu tamen aliquorum praedicatorum tenet talis consequentia. Bene enim sequitur, Populus est hic intus, ergo Homo est hic intus: Quatuor sunt homines, ergo Duo sunt homines: Quatuor sunt alba, ergo Duo sunt alba. Unde quando praedicatum non potest convenire toti nisi competat alicui parti, semper vel frequenter respectu talis praedicati, à toto numerali & colle­ctivo ad partem est bona consequentia, aliter non.

Alia regula est, Quando sunt duae contrarietates, si unum extremum [...]nius contrarietatis praedicatur de uno extremo alterius contrari [...]tatis, reliquum extremum praedicabitur de reliquo. Sicut sequitur, Justitia est virtus, ergo Injustitia est vitium. Sciendum est, quod illa regula habet veritatem quando neutra contrarietas habet medium; si enim [Page 398] habeat medium non valet: quia non sequitur, Prodigalitas est vitium, ergo Illiberalitas est virtus.

Alia regula est, Si generatio alicujus est bona, ipsum quoque bonum est. Et ideo sequitur, Generatio hominis est bona, ergo Homo est bonus. Alia regula est, Si generatio alicujus est mala ipsum est malum. Et ideo sequitur, Generatio hominis est mala, ergo Homo est malus. Item alia regula est, Si corruptio alicujus est bona ipsum est malum. Item alia regula, Si corruptio alicujus est mala ipsum est bonum. Et nota quod bonum est duplex, scilicet naturale & morale: de bono & malo primo modo regulae sunt intelligendae; sed de istis dicetur alias, ideo pertranseo.

CAP. VII. De regulis inferentibus affirmativam ex affirmativa per medium extrinsecum.

DAtis aliquibus regulis deservientibus consequentiis inferentibus affirmativam ex affirmativa per medium intrinsecum, dicendum est nunc de regulis inferentibus affirmativam ex affirmativa per medium extrinsecum.

Et est una regula talis. Si principale de principali: Et conjugatum de conjugato, & casus de casu, & è converso; & vocatur conjugatum con­cretum & principale abstractum, & casus adverbium sequens. Unde se­quitur, Justitia est virtus, ergo Justus est virtuosus, & qui juste aliquid facit aliquid virtuose facit.

Notandum est, quod illa regula debet intelligi si concretum & ab­stractum significant idem: & tunc semper tenet regula si abstractum de abstracto, & concretum de concreto; sed non oportet semper quod è converso. Sed ad hoc quod è converso teneat consequentia, oportet quod concreta se habeant secundum superius & inferius. Unde bene sequitur, Albedo est musica, ergo Album est musicum: sed non è con­verso sequitur, Album est musicum, ergo Albedo est musica. Et nota quod illud est inferius ad aliud, quando ab illo ad idem aliud est conse­quentia formalis, & non è converso. Sicut sequitur formaliter, Socrates est homo albus, ergo Socrates est homo, & non è converso: & non sufficit, ad hoc quod aliquid sit superius, quod praedicatur de omnibus de quibus praedicatur aliud & de pluribus. Unde quamvis omnia ani­malia essent alba, adhuc album non esset superius ad hominem, quan­tumcunque album praedicaretur de omni homine & de pluribus; & hoc, quia ista non est consequentia formalis & simplex, Socrates est homo, ergo Socrates est albus: & propter hoc non valet ista consequentia, [Page 399] Deus est homo, ergo Deitas est humanitas; quantumcunque quilibet Deus, & quaelibet persona, esset homo; & hoc est, quia Deus non est inferius ad hominem: nec hic praedicatur superius de inferiori, Filius Dei est homo, sicut nec hic, Socrates est albus.

Et si dicatur, quod hic est praedicatio superioris de inferiori, Christus est homo; ergo per regulam prius datam sequitur, Christus est homo, ergo Deitas est humanitas, quia Christus non habet aliquod aliud ab­stractum.

Dicendum est, quod si haec sit praedicatio superioris de inferiori, hoc est, quia subjectum aequivalet duobus concretis habentibus duo ab­stracta, quorum unum est Divinitas & aliud Humanitas, & concreta sunt, Deus vel Filius Dei qui est hic homo, tunc ly Christus aequivalet huic toti, Filius Dei qui est hic homo: & quia Christus non est in­ferius ad hominem, nisi quia includit aequivalenter illud concretum, Hic homo; & non quia aequivalenter includit hoc concretum, Filius Dei: ideo ex illa, Christus est homo, si sit in ea praedicatio superioris de in­feriori, contingit inferre istam, Haec humanitas est humanitas, & non istam, Divinitas est humanitas. Exemplum est ad hoc; nam hic est praedicatio superioris de inferiori, Homo albus est albus, non quia Homo sit inferius ad ly album, sed quia ly hoc album, demonstrando quem­cunque hominem album, est inferius ad ly album; & ideo ex ista, Homo albus est albus, non sequitur ista, Humanitas est albedo, sed ista Haec albedo, demonstrando albedinem hominis, est albedo. Ex isto patet, quod tales consequentiae sunt bonae, Homo est animal, ergo Humanitas est animalitas: Equus est animal, ergo Equinitas est anima­litas.

Secundo est intelligendum, quod illa regula est intelligenda, quando concreta eodem modo se habent ad sua abstracta; ita quod si unum con­cretum necessario supponat pro alia re quam suum abstractum, vel de­notatur supponere in propositione, quod similiter aliud concretum sup­ponit pro alia re quam suum abstractum. Unde si unum concretum sup­ponit pro alia re quam suum abstractum, & aliud concretum supponat pro eodem pro quo supponit suum abstractum, non oportet, quod si con­cretum praedicetur de concreto, quod abstractum praedicatur de abstracto. Et propter hoc ista consequentia non valet, Homo est animatus, ergo Humanitas est anima. Nam Homo supponit pro eodem pro quo sup­ponit Humanitas, vel saltem supponere potest. Nam si nulla humanitas sit assumpta manifestum est, quod non pro alio supponunt subjecta illarum propositionum, Homo est animal, & Humanitas est animal: nam cum homo supponat pro toto composito ex omnibus partibus essentialibus ho­minis, humanitas supponeret pro illa parte hominis, vel pro aliquo quod non esset illud totum nec pars, si non supponit pro toto.

Nec valet dicere, quod homo supponat pro toto composito ex huma­nitate & differentia individuali contrahente humanitatem. Nam idem [Page 400] argumentum est de Socrate pro quo supponit; aut pro toto, aut pro parte. Similiter idem argumentum est de hac humanitate, pro quo supponit; & manifestum est, quod non supponit pro alio quam pro quo supponit hic homo. Similiter humanitas supponit pro hac humanitate, cum haec humanitas sit humanitas, sed haec humanitas non includit tam naturam quam differentiam individualam, si esset aliqua talis dif­ferentia. Similiter pro eodem supponit pro quo supponit homo, sed sic se non habent animatum & anima; nam anima supponit pro parte tantum; & ideo non valet, Homo est animatus, ergo Humanitas est anima. Item nota, quod illa regula etiam est intelligenda, quando nullum syncategorema includitur in abstracto, vel aequivalens, quod non excluditur in concreto.

Alia regula est, Si aliqua consequentia sit bona, eodem addito utro­bique adhuc erit consequentia bona: sicut si ista est consequentia bona, Homo currit, ergo Animal currit; ista consequentia est bona, Homo albus currit, ergo Animal album currit.

Sciendum est, quod ista regula debet intelligi, quando illud additum est adjectivum vel substantivum respectu illius cui additur, & est purum categorema non includens aequivalenter aliquod syncategorema. Et propter istud, quamvis sequitur, Homo currit, ergo Animal currit; tamen eodem signo addito utrobique non sequitur: quia non sequitur, Omnis homo currit, ergo Omne animal currit. Similiter sequitur, Socrates est albus, ergo Socrates est coloratus; & tamen addito utro­bique ly nunc primo, non valet consequentia. Non enim sequitur, Socrates nunc primo est albus, ergo Socrates nunc primo est coloratus. Nam ly primo vel est syncategorema, vel includit aequivalenter syncate­gorema; scilicet hoc syncategorema, non. Et propter idem bene se­quitur, Homo currit, ergo Animal currit; etiamsi homo non sit: & tamen negatione addita utrobique non valet; non enim sequitur, Homo non currit, ergo Animal non currit: si enim nullum animal esset, nisi unus bos & ille curreret, antecedens esset verum, & consequens fal­sum.

Alia regula est, Quod dicit sapiens est verum. Et ideo sequitur, Phi­losophus dicit substantiam suscipere contraria, ergo Substantia suscipit contrarium. Sed nota, quod ista regula non est generalis, nisi de Au­thore qui errare non potest, vel qui in dicto suo à tali instruitur: & ideo de homine loquente praecise ex judicio suae rationis, non est re­gula intelligenda; sed praecise à Deo, & de aliis qui instructi à Deo loquebantur. Et ideo ista consequentia non est formalis Aristoteles dicit hoc, ergo est verum. Nam inter vera quae locutus est, secundum ve­ritatem, multa falsa inser [...]it. Intelligendum est etiam, quod regula in­telligenda est, quando aliquid dicitur à tali sapiente non errante asser­tive solum; & non recitative tantum, nec ut reprobetur, vel errare pro­betur.

[Page 401]Alia regula est, quod Si simpliciter ad simpliciter, Et magis ad magis, & maxime ad maxime. Unde bene sequitur, Peccans est malus, ergo Magis peccans est magis malus. Sciendum est, quod ista regula debet intelligi, quando praedicatum in prima propositione praedicatur uni­versaliter de subjecto, ita quod à nullo contento possit negari. Debet etiam intelligi, quando nihil additur in una consequentia, quod non ad­ditur in alia, nisi hoc adverbium magis. Similiter debet intelligi nulla mutatione facta, vel non facta mutatione nisi circa significatum illius termini.

Per primum excluduntur tales instantiae. Bibere est bonum, ergo Magis bibere est magis bonum: Dormire est bonum, ergo Magis dor­mire est magis bonum: quia non omne dormire, vel bibere est bonum; imo aliquod dormire & aliquod bibere non est bonum.

Per secundum excluduntur tales instantiae, Iste est justus, ergo Iste est virtuosus; & tamen non sequitur, Iste est magis justus quam ille, ergo Est magis virtuosus quam ille. Similiter sequitur, Iste est ebriosus, ergo Est malus; & tamen non sequitur, Iste est magis ebriosus quam ille, ergo Est magis malus quam ille: quia si ille sit praecise ebriosus, & excedit in ebrietate, & non habeat aliud vitium; alius autem sit modicum ebriosus, sed tamen cum hoc sit homicida, blasphe­mus, adulter, & sic de aliis vitiis; tunc ille est magis ebriosus quam iste, & tamen non est magis malus quam iste; ut patet.

Per tertium excluduntur tales instantiae, Iste est justus, ergo Iste est virtuosus; & tamen non sequitur, Iste est magis justus, ergo Est magis virtuosus: quia ponamus, quod augmentato in isto habitu justitiae di­minuantur habitus aliarum virtutum, quod est possibile, sicut in mo­ralibus ostenditur; tunc antecedens est verum, & consequens falsum.

Et si dicatur quod sequitur, Omne simplex est perfectum, ergo Magis simplex est perfectius, igitur regula secundum intellectum datum non est bona. Ad hoc dicitur, quod consequentia non valet, sed excluditur per secundum; quia simplicius non dicitur aliquid, quia in se sit praecise simplicius, sed necessario dicitur respectu alterius: & ideo sicut non sequitur, Ebriosus est malus, ergo Magis ebriosus quam Socrates est magis malus quam Socrates: ita non sequitur, Simplex est perfectum ergo Magis simplex est magis perfectum; quia semper illa nomina, magis simplex, magis perfectum requirunt aliquid aliud ad quod di­cantur: non autem sic est de isto magis album, quia posito quod nihil sit album nisi Socrates, adhuc poterit Socrates esse magis albus, quamvis non sit magis albus quam alius. Universaliter ergo excluduntur per jam dicta Omnia quae non possunt competere eidem in se sine com­paratione ad aliud; cujusmodi est simplex. Nam impossibile est, quod idem sit aliquando magis simplex in se, & aliquando minus simplex; & è converso. Unde compositum semper est aeque compositum dum est; simplex quantumcunque componatur cum aliis, tamen in se est semper [Page 402] aeque simplex dum est: & sicut est de ista, ita est de multis aliis.

Alia regula est, Si singulare de singulari, Et plurale de plurali; & è converso. Et ideo sequitur, Homo est animal, ergo Homines sunt animalia. Notandum, quod ista regula non habet veritatem, quando alterum illorum nominum pluralis numeri non vere praedicatur de aliquo subjecto alio: & propter hoc non sequitur, Deus est ens, ergo Dii sunt entia; quia illud subjectum pluralis numeri, Dii, non dicitur vere de aliquo subjecto, imo nec de seipso; haec enim est falsa, Dii sunt Dii. Similiter si nullus homo esset nisi unus solus, haec consequentia non valeret, Homo est animal, ergo Homines sunt animalia; quia ante­cedens est verum, & consequens falsum: quia conversa consequentis est falsa, haec scilicet, Animalia sunt homines; quia quaelibet singularis ejus esset falsa. Similiter praedicta regula habet instantiam, quando alter terminorum importat rem quae est plures res; quamvis non sem­per sit neganda talis consequentia. Unde ista consequentia non valet, Persona est divinitas, ergo Personae sunt divinitates. Similiter habet instantiam, quando alter terminorum est in recto & alter in obliquo: ideo non sequitur, Effectus est à causa, ergo Plures effectus sunt à causis: quia si Deus se solo omnes effectus produceret, antecedens esset verum & consequens falsum.

Similiter non sequitur, Hominis est asinus, ergo Hominum sunt asini; nam posito quod Omnes homines non habeant nisi unum asi­num, & tamen plures sunt asini, tunc antecedens est verum & con­sequens falsum. Similiter praedicta regula habet instantiam, quando est praedicatio per accidens & contingens, quantumcunque de utroque extremo verificetur esse, tam in singulari quam in plurali: & ideo non sequitur, Homo est caecus, ergo Homines sunt caeci. Similiter prae­dicta regula capit instantiam, quando alterum extremum est distri­butum: quia non sequitur, Omnis homo est caecus vel videns, ergo Omnes homines sunt caeci vel videntes; nam si non essent nisi duo homines, & alter esset caecus & alter videns, antecedens esset verum & consequens falsu [...].

Alia regu [...]t, Si plurale de plurali, & singulare de singulari. Sicut sequitur, Hominis sunt animalia, ergo Homo est animal. Ista regula, sicut praedicta intellig [...]a est, quando singulare & plurale idem signi­ficant; quia si non haberent idem significatum consequentia non teneret.

CAP. VIII. De regulis per quas tenent consequentiae inferentes negati­vam ex negativa.

DEclaratis aliquibus regulis deservientibus consequentiis infe­rentibus affirmativam ex affirmativa, nunc dicendum est de regulis per quas tenent consequentiae inferentes negativam ex ne­gativa.

Et est una regula complectens multas, quae est talis; A definitione ad definitum, A descriptione ad descriptum, A nominis interpretatione ad interpretatum, Ab uno convertibilium ad reliquum; & è converso, tenet consequentia, sive praeponatur sive postponatur regatio. Et illae regulae intelligendae sunt, ut prius, supponentibus omnibus terminis personaliter, & nulla alia variatione facta circa propositiones. Et ideo tales consequentiae non valent, Homo non est passio hominis, ergo Ri­sibile non est passio hominis: Animal rationale mortale non est defi­nitum, ergo Homo non est definitum; & hujusmodi.

Alia regula, Ab inferiori ad superius postposita negatione est bona consequentia. Sicut sequitur, Homo non currit, ergo Animal non currit. Sciendum est, quod quando praedicatio superioris de inferiori est necessaria, tunc est talis consequentia simplex: quando autem talis praedicatio est contingens, tunc si talis propositio est vera, consequentia est bona solum ut nunc: quando autem talis propositio est falsa, tunc consequentia non valet. Unde si nullus homo sit, haec consequentia non valet, Homo non currit, ergo Animal non currit. Per istam re­gulam tenent tales consequentiae, Asinus non est homo, ergo Animal non est homo: Fortitudo non est temperantia, ergo Virtus non est temperantia; & hujusmodi multae.

Alia regula est, A superiori ad inferius praeposita negatione est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates non est animal, igitur Socrates non est homo. Intelligenda est, quod semper talis consequentia est simplex, sive descendatur ad inferius per se, sive ad inferius per accidens; & ideo omnes tales consequentiae sunt bonae, Aggregatum per accidens non est animal, ergo Aggregatum per accidens non est homo albus: Ens per accidens non est homo, ergo Ens per accidens non est homo niger. Sed intelligendum est, quod tales consequentiae non valent, quando aliquod adverbium, vel praepositio cum suo casuali, vel alia de­terminatiō aequivalens tali, sequitur negationem in prima propositione. Et propter hoc, tales consequentiae non valent, Homo non est neces­sario corpus, ergo Homo non est animal: Homo non est necessario co­loratus, ergo Homo non est albus. Si tamen illa determinatio unifor­miter [Page 404] poneretur in antecedente & consequente, frequenter valeret con­sequentia; aliquando tamen non valeret. Sicut non sequitur, Homo non est primo corpus, ergo Homo non est primo animal. Simi­liter non secuitur, Socrates non est primo animal, ergo Socrates non est primo homo; intelligendo per ly primo, quod inter subjectum & praedicatum non sit medium.

Alia regula est, A negatione inferioris ad negationem superioris, sump [...] cum signo universali affirmativo, vel stante immobiliter, est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates non est iste homo, ergo So­crates non est omnis homo. Sed intelligendum est, quod talis conse­quentia non est semper simplex; sed quando illud superius praedicatur necessario de inferiori, tunc est consequentia simplex: quando contin­genter solum, tunc dum illa propositio est vera est bona consequentia; quando autem non est vera, consequentia non valet. Unde dum Plato est homo, ista consequentia est bona, Socrates non est Plato, ergo So­crates non est omnis homo: sed quando Plato non est, tunc non valet consequentia.

Ex isto patet, quod si differre, esse aliud, & distingui, significent idem, quod non esse idem, tales consequentiae sunt bonae, Socrates differt à Platone, ergo Socrates differt ab homine: Socrates est alius à Platone, ergo Socrates est alius ab omni homine: Socrates distin­guitur à Platone, ergo Socrates distinguitur ab omni homine. Sicut ista consequentia est bona, Socrates non est Plato, ergo Socrates non est omnis homo. Sed si differre, esse aliud, distingui, idem significent, quod est non idem, tunc consequentia non valet.

Veruntamen potest distingui de esse non idem; quia Uno modo potest esse terminus relativus, Alio modo potest esse terminus mere in­finitus. Si sit terminus relativus, tunc non valet ista consequentia, Socrates differt à Platone, ergo Socrates differt ab omni homine: sicut non sequitur, Socrates est non idem Platoni, ergo Socrates est non idem omni homini. Cujus ratio est, quia si non idem sit terminus re­lativus, ly non, eo quod est pars dictionis, non habet aliquam vim mobi­litandi vel immobilitandi terminum sequentem; & ideo terminus se­quens eodem modo stabit mobiliter vel immobiliter, sicut si quicunque alius terminus relativus sibi adderetur: & ideo sicut in ista, Socrates est idem omni homini, ly homini stat mobiliter, ita quod sub illo con­tingit descendere; ita in ista, Socrates est non idem omni homini, ergo Socrates est non idem Socrati. Si autem non idem sit terminus mere infinitus, tunc talis propositio est impropria, Socrates est non idem omni homini, pro eo, quod dativus casus sequitur nomen non relativum; vel si sit propria, cum negatio sit pars termini, non habet virtutem super terminum sequentem, ad mutandum ejus suppositionem vel mobilitatem; & per conseque [...] homini stabit mobiliter: & tunc erit haec falsa, Socrates est non idem omni homini, quia infert istam, Socrates est non [Page 405] idem Socrati; & tunc talis consequentia non valet, Socrates est alius à Platone, ergo Socrates est alius ab omni homine; nec infertur nega­tiva ex negativa, sed affirmativa ex affirmativa.

Et si quaeratur quis sensus est magis de virtute sermonis. Respondeo, quod Dialectici magis utuntur primo modo; & ideo omnes tractatus Sophistici, quos ego vidi, dicunt tales consequentias esse bonas, Socrates distinguitur à Platone, ergo Socrates distinguitur ab omni homine: Socrates differt ab asino, ergo Differt ab omni animali. Et similiter tales consequentias dicunt esse bonas, Socrates est alius ab homine, ergo, Socrates est alius à Socrate; & hujusmodi. Et ad illum sensum dant regulas suas, videlicet quod Ad alietatem & differentiam superioris sequitur al [...]etas vel differentia inferioris: & Quod isti termini, dif­ferre, esse aliud, distingui, & hujusmodi; habent naturam confun­dendi terminum sequentem confuse & distributive, si prius stetit im­mobiliter: & Quod habent vim immobilitandi terminum sequentem, qui prius stetit mobiliter; & hujusmodi, quae omnes ad istas reduci possunt.

Sed alii ab istis communiter utuntur alio modo, & secundum istas diversas significationes istorum terminorum debet de consequentiis di­versimode dici. Unde primi, qui dicunt scilicet quod differre, esse aliud, distingui, significant idem quod non esse idem, debent negare multas consequentias, in quibus arguitur ab aliquo istorum sumpto cum deter­minatione adverbiali sequente, vel aequivalente, ad ipsum sine tali de­terminatione sumptum; & tamen si talis determinatio praeponatur, esset consequentia bona. Unde tales consequentias habent negare, Hoc distinguitur formaliter ab hoc, Puta essentia divina distinguitur for­maliter à paternitate, ergo Essentia divina distinguitur à paternitate: Hoc per accidens distinguitur ab hoc, ergo Distinguitur ab hoc. Nam haec est vera, Essentia divina non est formaliter paternitas; & tamen haec est falsa, Essentia divina non est paternitas; & per consequens antecedens primae consequentiae est verum, & consequens est falsum se­cundum eos, si illae duae aequipollent istis duabus. Et tamen istae sunt bonae, Essentia Dei formaliter distinguitur à paternitate, ergo Essentia Dei distinguitur à paternitate: Deus per accidens distinguitur à Deo, ergo Deus distinguitur à Deo. Sicut istae sunt bonae, Essentia divina formaliter non est paternitas, ergo Essentia divina non est paternitas: Deus per accidens non est Deus, ergo Deus non est Deus. Et ideo illi qui dant regulas praedictas sophisticas, Quod ad alietatem supe­rioris, &c. & negant tales propositiones, Homo distinguitur per ac­cidens ab homine, Essentia divina distinguitur formaliter à paterni­tate, Homo est aliud per accidens ab animali; non dicunt conveni­enter.

Alii autem tales consequentias habent [...]orcedere, A distinguitur formaliter à B, ergo A distinguitur à B: A distinguitur per accidens à [Page 406] B, ergo Distinguitur à B: sicut sequitur, A non est idem formaliter B, ergo A non est idem B: A non est idem per accidens B, ergo A non est idem B. Et tunc haec erit falsa, Essentia divina distinguitur for­maliter à paternitate; & ista similiter, Essentia divina distinguitur per accidens à paternitate: sicut utraque istarum est falsa, Essentia divina non est eadem paternitati, Essentia divina non est per accidens eadem paternitati. Sed ista est concedenda, Essentia divina non est eadem for­maliter paternitati. Et tunc est de istis propositionibus proportiona­biliter dicendum, sicut de istis, Deus est non idem per accidens Deo, Deus est per accidens non idem Deo, Deus distinguitur per accidens à Deo; quia omnes sunt falsae praeter istam, Deus est per accidens idem non Deo. Ita omnes aliae sunt falsae praeter istam, Essentia divina est non eadem formaliter paternitati; secundum illam opinionem. Nam utraque illarum est neganda, Deus non est idem per accidens Deo, Deus distinguitur per accidens à Deo.

Alia regula est, A negatione alicujus, ad negationem ejusdem cum aliqua determinatione, est bona consequentia. Sicut sequitur, So­crates non est homo, ergo Socrates non est homo albus, vel ergo Socrates non est per accidens homo: Socrates non curtit, ergo So­crates non currit velociter. Et ideo tales consequentiae sunt bonae, Grammaticus non distinguitur à Logico, ergo Grammaticus non distinguitur à Logico in quantum Logicus. Natura specifica non est differentia individualis, ergo Natura specifica non est realiter diffe­rentia individualis. Homo non est humanitas, ergo Homo non est realiter humanitas. Entitas non est unitas, ergo Entitas non est reali­ter unitas.

Et si dicatur, quod tunc sequitur, Homo non est asinus, ergo Homo non est idem genere asino. Dicendum est, quod regula est in­telligenda, quando nulla sit variatio circa alios terminos propositio­num, nisi appositio talis determinationis vel ablatio. Non est autem sic in proposito, ly asinum enim in antecedente accipitur in recto, & in consequente in obliquo; & ideo non valet, Homo non est asinus, ergo Homo non est idem genere asino; sed sequitur, ergo Homo non est idem genere asinus. Sciendum est, quod quando illa determina­tio est adverbum, vel aequivalens adverbio, semper est regula bona: si autem sit adjectivum, vel praepositio cum suo casuali, de quo illud determinabile praedicatur, quamvis de utroque aliquid verificatur, tunc non valet. Et ideo non sequitur, Socrates non est homo, ergo So­crates non est homo mortuus: nec sequitur, Socrates non est albus, ergo Socrates non est albus secundum den es. Intelligendum est eti­am, quod regula debet intelligi, quando ne; atio praecedit tam de­terminans quam determinatum.

CAP. IX. De regulis deservientibus consequentiis inferentibus nega­tivam ex affirmativa & è converso.

POst haec videndum est de regulis deservientibus consequentiis in­ferentibus negativam ex affirmativa, & è converso.

Et est una regula talis, ex affirmatione contrarii sequitur ne­gatio alterius contrarii. Sicut sequitur, Socrates est albus, ergo So­crates non est niger. Et ex isto patet, quod in motu idem subjectum primum non est simul sub contrariis: nam sicut dictum est prius, ab inesse ad esse respectu subjecti primi est bona consequentia; & per con­sequens sequitur, Isti subjecto primo inest albedo, ergo Illud subjectum est album; & ultra sequitur, Illud subjectum est album, ergo Non est nigrum; & ultra, ergo Isti non inest nigredo tanquam subjecto primo, & per consequens illud non est simul sub albedine & nigredine.

Alia regula est, A negatione contrarii ad positionem alterius est bo­na consequentia. Sicut sequitur, Socrates non est sanus, ergo So­crates est aeger. Sciendum est, quod Quaedam sunt contraria me­diata, & Quaedam immediata: de contrariis mediatis non intelli­gitur regula, sed de contrariis immediatis tenet. Sed nunquam est consequentia simplex, nisi esse praedicatur necessario de subjecto: si autem praedicatur contingenter, tunc est solum consequentia ut nunc: quia quando talis propositio est vera, tunc est consequentia bona; si­cut quando est vera, Socrates est, ista est bona consequentia, So­crates non est sanus, ergo est aeger: quando autem non est vera, tunc consequentia non valet.

Intelligendum est etiam, quod quandoque non oportet alterum contra­riorum immediatorum verificari de subjecto. Sicut si virtus & vitium sunt contraria immediata, non oportet aliquod illorum de subjecto ve­rificari; quia qui non habet usum rationis, nec est virtuosus nec vitio­sus. Quandoque autem necesse est alterum contratiorum inesse sub­jecto suo, & tunc est consequentia bona; sed solum ut nunc; sicut dictum est. Veruntamen est hic sciendum, quod nulla sunt contraria, mediata nec immediata, quin possint moveri à subjecto per potentiam Dei, & primo subjecto manente: etiam ignem posset Deus facere si­ne omni calore, & aquam sine omni frigiditate.

Alia regula est, A positione Habitus sequitur negatio privationis; & è converso. Sicut sequitur, Socrates est videns, ergo Socrates non est caecus. Et sequitur, Materia non est privata, ergo Materia est informata forma.

Sciendum est, quod nomina privativa sunt in triplici differentia. A­liquod [Page 408] enim est nomen privativum, quod praecise dicit privationem formae & carentiam in subjecto cui additur. Et tale nomen privativum aequivalet nomini infinito; sicut Incorruptibile, Immortale. Alia sunt nomina privativa, quae important formam in aliquo, connotando de­terminatum subjectum. Alia sunt privativa quae important non esse in aliquo formam talem, nec esse posse, connotando determinatum sub­jectum. Et tale privativum est hoc nomen, Caecus; nam quando dicitur Socrates est caecus, importatur Socratem non videre, nec videre posse per naturam; & tamem quod individuo ejusdem rationis cum Socrate non repugnat videre.

Quantum ad prima privativa est dicendum, quod semper à nega­tione formae ad nomen privativum est consequentia bona, si esse existe­re verificatur de subjecto. De secundis privativis debet dici, quod non valet talis consequentia à negatione formae ad positionem nominis privativi, nisi continetur sub tali subjecto, vel sit tale de quo univer­saliter nomen talis formae possit verificari. Et ideo non sequitur, La­pis non est jusius, ergo Lapis est injustus; quia haec est impossibilis, Omnis lapis est justus, & semper fuit. Sed loquendo de tertiis opor­tet addere, quod tale nomen formae non verificari possit de tali sub­jecto; & simul cum hoc quod aliquando talis propositio non fuerit im­possibilis. Unde ista est vera modo, Socrates est caecus, ergo So­crates non videt nec videre potest; & tamen cum hoc, aliquando be­ne fuit impossibilis haec, Socrates videt. Unde si haec fuisset semper impossibilis, Socrates videt, illa non esset modo vera, Socrates est caecus; sed è converso, à positione unius ad negationem alterius sem­per est bona consequentia. Nam semper ab affirmatione privationis ad negationem habitus sibi oppositi est bona consequentia. Unde de quocunque semper est ista bona consequentia, A est caecus, ergo A non est videns.

Alia regula est, Ab affirmativa de praedicato infinito ad negativam de praedicato finito est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates est non animal, ergo Socrates non est animal. Sciendum est, quod ista regula habet instantiam, quando alterum accipitur in obliquo. Sicut si quilibet homo habeat equum & bovem, haec est vera, Hominis est non asinus, quia cujuscunque hominis est aliquis bos: & tamen haec est falsa, Hominis non est asinus, quia cujuscunque hominis est aliquis asinus. Similiter non sequitur, Quilibet homo videt non hominē, ergo Quilibet homo non videt hominem: nam si quilibet homo vide­ret hominem & asinum, antecedens esset verum & consequens falfum. Similiter ista regula habet instantiam, quando propositio est de praeteri­to vel futuro; quia non sequitur, Socrates fuit non albus, ergo So­crates non fuit albus: nam posito quod Socrates fuisset uno tempore albus, & alio tempore niger, antecedens est verum & consequens fal­sum. Similiter non sequitur, Socrates erit non vivens, ergo Socra­tes non erit vivens.

[Page 409]Alia regula est, Ad affirmativam de praedicato finito sequitur nega­tiva de praedicato infinito. Sicut sequitur, Socrates est albus, ergo Socrates non est non albus; & ista regula sicut prior debet intelligi in terminis rectis, & non in obliquis, & in propositionibus de praesenti, non de praeterito nec de futuro.

Alia regula est, quod Ad negativam de praedicato finito sequitur af­firmativa de praedicato infinito. Sicut sequitur, Socrates non est al­bus, ergo Socrates est non albus. Sciendum est tamen, quod illa regula habet instantiam, quando negatio additur solum uni parti ex­tremi: & ideo non sequitur, Socrates non est lignum album, ergo Socrates est non lignum album; quia si Socrates sit niger antecedens est verum & consequens falsum: & hoc, quia negatio additur isti ter­mino lignum, & non toti praedicato; ideo proprie non arguitur à nega­tiva de praedicato finito ad affirmativam de praedicato infinito, sed ad affirmativam habentem unam partem praedicati quae est terminus insini­tus; quia totum praedicatum est hoc totum non lignum album, cu­jus una pars est non lignum. Similiter illa regula habet instantiam, quando de subjecto non verificatur esse existere; & hoc saltem est verum quando per subjectum implicantur aliqua uniri à parte rei: quod dico propter terminos importantes simplicia, cujusmedi sunt, Deus, Angelus, & hujusmodi. Et ideo talis consequentia non valet Socrate existen­te mortuo, Socrates non est albus, ergo Socrates est non albus. Si­militer non sequitur, Homo albus non est homo, ergo Homo albus est non homo: nam posito quod nullus homo sit albus, antecedens est verum & consequens falsum. Veritas antecedentis patet; nam sequi­tur, Nullus homo est homo albus, ergo Homo albus non est homo; & antecedens est verum isto casu posito, ergo Consequens est verum. Falsitas consequentis patet; quia sequitur, Homo albus est non homo, ergo Aliquis non homo est homo albus: consequens est falsum, quia quaelibet ejus singularis est salsa; ut patet inductive. Similiter sequi­tur, Homo albus est non homo, ergo Homo est albus; consequens est falsum, illo casu posito, igitur antecedens. Similiter illa regula habet instantiam in illis de obliquo, & in propositionibus de praeteri­to & de futuro, sicut priores; & ista regula tenet in terminis simplici­bus cum constantia subjecti de recto & de praesenti.

Alia regula est, quod Ad negativam de praedicato infinito sequitur affirmativa de praedicato finito, Sicut sequitur, Socrates non est non albus, ergo Socrates est albus. Et debet intelligi ista regula, sicut priores; scilicet in propositionibus de recto, & de praesenti, & cum constantia subjecti. Per constantiam autem subjecti intelligitur, quod esse existere debet praedicari de subjecto significative sumpto: & ideo talis consequentia non valet, Homo albus non est non homo, ergo Homo albus est homo; si haec sit falsa, Homo albus est.

Et si dicatur, quod alterum contradictoriorum dicitur de quolibet, [Page 410] ergo altera istarum est vera, Homo albus est homo, Homo albus est non homo; quamvis nullus homo sit albus. Unde bene sequitur, Homo albus est homo albus, ergo Homo est homo, per regulam prius datam, quod Ab inferiori ad superius est consequentia simplex, si an­tecedens est necessarium: sed hoc Antecedens est necessarium, cum propositio in qua praedicatur idem de se sit necessaria, ergo Consequens est necessarium; & per consequens haec disjunctiva est necessaria, Ho­mo albus est homo, vel Homo albus est non homo.

Ad Primum istorum dicendum est; quod non semper alterum isto­rum contradictoriorum incomplexorum dicitur de quolibet; sed o­portet ad hoc addere, quod de illo subjecto verificatur esse existere. Unde si nullus homo sit, neutra istarum est vera, Homo est animal, Homo est non animal: & hoc, quia in utraque istarum implicatur falsum. Propter hoc enim, quod utraque istarum, Homo est animal, Homo est non animal, est simpliciter affirmativa; implicatur quod aliquod compositum ex corpore & anima sit homo, quod est simpliciter falsum; & ideo utraque illarum est falsa.

Ad Secundum dicendum est, quod haec consequentia est bona, Homo albus est homo albus, ergo Homo albus est homo: sed antece­dens non est necessarium, imo contingens; nec omnis propositio in [...]ua praedicatur idem de se est necessaria, imo aliquando est impossi­bilis. Haec enim est impossibilis, Omne verum de necessitate est ve­rum; & similiter ista, Omne verum contingenter est verum; & tamen idem praedicatur de se.

Et quod Boetius dicit, quod nulla propositio est verior illa in qua praedicatur idem de seipso, debet sic intelligi, quod nulla propositio, in qua praedicatur aliquid aliud de subjecto sine determinatione compo­sitionis vel totius propositionis, est verior illa, in qua praedicatur idem de eodem sine omni tali determinatione: ita quod, nulla propo­sitio, in qua Homo subjicitur, est verior illa, in qua tam subjicitur Homo quam praedicatur, sine omni determinatione compositionis vel propositionis. Unde nulla talis, Homo albus est homo, Homo albus est animal, Homo albus currit, & sic de hujusmodi; est verior ista, Homo albus est homo albus. Et sic Boetius comparat propositiones de praesenti sine omni determinatione compositionis, in qua subjici­tur idem & tamen praedicatur idem, ad unam propositionem de prae­senti sine omni determinatione compositionis, in qua idem tam subji­citur quam praedicatur: & tunc nulla talis est verior ista in qua praedi­catur idem de se, & tamen quaelibet istarum aliquando est con­tingens.

Alia regula est, Ab affirmativa de specie specialissima, ad nega­tivam de alia specie specialissima condividente, est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates est homo, ergo Socrates non est asinus; sed [...] converso non sequitur, Angelus non est asinus, ergo Angelus est [Page 411] homo. Sciendum est, quod ista est vera de speciebus condividenti­bus, & est vera de speciebus specialissimis mere absolutis: sed de specie­bus quarum una est mere absoluta, & alia respectiva vel connotativa, vel de pluribus respectivis vel connotativis, non valet. Non enim sequitur, Socrates est homo, ergo Socrates non est pater; & tamen pater est species specialissima.

Et si dicatur, quod pater non est species specialissima, sed paterni­tas; & bene sequitur, Socrates est homo, ergo Socrates non est pa­ternitas. Dicendum est, quod pater est species specialissima. Cu­jus ratio est, quia ad aliquid, vel relatio, est unum praedicamentum importans plures res, & pro eis supponens; ergo Species suae suppo­nunt pro rebus, & res important: igitur si paternitas sit species oportet quod supponat pro re, sed non nisi pro illo qui est pater, nec aliud signifi­cabit nisi consignificando; & hoc facit ly pater: ergo Si paternitas sit species, pater erit species. Ideo dicendum est apud Aristot quod pater & paternitas, vel erant nomina synonyma; & tunc est manife­stum, quod si paternitas est species specialissima pater erit species specialissima: vel pater significabit suum concretum, ita quod hoc nomen pater erit paternitas, ficut hoc nomen pater est relativum, & [...]d aliquid: manifestum est enim quod hoc nomen pater cum dicatur ad convertentiam, sit ad aliquid; & tunc sicut ad aliquid non est prae­dicamentum, sic nec paternitas est species specialissima: & ideo forte non est aliquod nomen impositum illi praedicamento nisi aequivocum; quia significat aequivoce tam res quae significantur per nomina inferiora relativa, quam illa nomina relativa. Unde relatio significat haec & ista; & ideo in uno sensu est haec vera, Pater est relatio, & simili­ter ista, Socrates est relatio, sicut haec est vera, Socrates est pater: & in alio sensu haec est falsa, Socrates est relatio. Habet etiam ista regula instantiam de speciebus, tam connotativis quam relativis; quia non sequitur, Socrates est Pater, ergo Socrates non est Filius; nec sequitur, Socrates est linea, ergo Socrates non est superficies, se­cundum principia Aristot. loquendo.

Alia regula est, Ab affirmativa de uno genere, ad negativam de alio genere non subalterno, est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates est corpus animatum, ergo Socrates non est corpus inanimatum. Sci­endum est, quod illa regula non est generali [...] vera; sed tamen est vera, quando unum genus universaliter removetur ab alio: quando autem unum genus praedicatur de alio, quamvis particulariter solum, non valet consequentia, quia non est inconveniens idem contineri sub di­versis generibus. Et ideo non sequitur, Socrates est substantia, ergo Socrates non est quantitas, secundum principia Aristotelis. Et si di­catur, secundum Philosophum primo posteriorum, haec est immediata, Nulla substantia est quantitas; & universaliter quaelibet negativa in qua unum praedicamentum removetur ab alio est vera. Dicendum est, quod [Page 412] Aristoteles false allegatur in illo passu, & in isto modo illo processu: quia non facit ibidem mentionem, nec de substantia, nec de quantitate, nec de aliquibus praedicamentis; sed tantum docet quae negativa est im­mediata.

Pro tota parte praecedente est notandum Primo, quod omnes prae­dictae regulae intelligend [...] sunt, quando termini supponunt personaliter & significative; quia si termini supponerent materialiter vel simpli­citer non tenerent. Secundo notandum, quod multae regulae quae po­nuntur deservire consequentiis ex omnibus affirmativis, deserviunt etiam consequentiis ex affirmativo & negativo; & è converso. Scien­dum est etiam, quod multae regulae de praedictis non tenent in proposi­tionibus de praeterito & futuro. Sicut non sequitur, Socrates fuit al­bus, ergo Socrates non fuit niger: nec sequitur, Socrates non fuit sanus, ergo Socrates fuit aeger: & ita de multis aliis quas longum esset pertractare.

CAP. X. De regulis deservientibus consequentiis compositis ex ante­cedente & consequente de modo.

VIso de regulis deservientibus consequentiis & propositionibus de inesse, nunc dicendum est de quibusdam deservientibus conse­quentiis ex propositionibus de modo. Et primo, quando tam antecedens quam consequens sunt de eodem modo. Secundo quando altera propositionum est de inesse, & reliqua de modo. Tertio quando una est de uno modo, & alia de alio modo.

Circa primum, primo dicendum est de consequentiis ex propositio­nibus de necessario, circa quas est una regula talis, Ab inferiori ad su­perius sine distributione, tam à parte subjecti, quam à parte praedicati, affirmative est bona consequentia. Sicut sequitur, Socrates de necessi­tate est homo, ergo Socrates de necessitate est animal: Homo de ne­cessitate est substantia, ergo Animal de necessitate est substantia.

Sciendum est, quod fere omnes regulae praedictae & prius positae sunt intelligendae circa propositiones de necessario, quando sumitur in sensu diviso, si sint consequentiae simplices ex illis de inesse: si autem sint consequentiae ut nunc, non oportet quod teneant: & ideo quamvis se­quitur, Omne ens est in actu, ergo Omnis homo est in actu; non tamen sequitur, Omne ens esse in actu est necessarium, ergo Omnem hominem esse in actu est necessarium.

Sciendum est etiam, quod quamvis à superiori sine distributione ad inferiora sub disjunctione sumpta sit bona consequentia, arguendo à parte subjecti; non tenet tamen talis consequentia à parte praedicati. Unde bene sequitur, Corpus de necessitate est coloratum, ergo Hoc cor­pus [Page 413] de necessitate est coloratum, vel Illud corpus, & sic de singulis: non tamen sequitur formaliter, Corpus de necessitate est coloratum, ergo Cor­pus de necessitate est album, vel Corpus de necessitate est nigrum, & sic de aliis. Sicut secundum opinionem Aristot. non sequitur, Mate riade necessitate est sub forma, ergo Materia est de necessitate sub hac for­ma, vel Materia est de necessitate sub illa forma, & sic de singulis. Veruntamen talis consequentia semper vel frequenter bona est secundum veritatem, nisi praedicatum aequivaleat in significando duobus contra­dictoriis, Ex isto patet, quod praedicatum in tali particulari de ne­cessario supponit confuse tantum; quia scilicet non contingit de­scendere ad inferiora, nec per disjunctivam, nec per copulativam.

Circa consequentiam ex una de necessario sumpta in sensu composi­to, vel ei aequivalente, & alia de necessario sumpta in sensu diviso, vel ei aequivalente, Est sciendum, quod semper Ab illa de necessario in sensu composito, vel ei aequivalente, ad aliam de necessario in sensu diviso, vel ei aequivalente, est bona consequentia; & è converso; si tam antecedens quam consequens sint singularia de subjecto quod sit no­men proprium, vel de subjecto quod sit praecise pronomen demonstra­tivum. Sicut bene sequitur, Socrates de necessitate est homo, ergo Haec est necessaria, Socrates est homo; & è converso. Similiter bene sequitur, Homo de necessitate est animal, quocunque demonstrato: ergo Haec est necessaria, Homo est animal; & è converso. Sed si an­tecedens sit universale vel particulare, vel de subjecto composito ex pronomine demonstrativo & termino communi, non valet consequen­tia. Sicut non sequitur, Omnis homo de necessitate est Deus, ergo Haec est necessaria, Omnis homo est Deus; nec sequitur Haec est ne­cessaria, Omne verum est verum, ergo Omne verum de necessitate est verum. Et ita ista ex particularibus non sequitur, sicut non sequitur, Ille creans de necessitate est Deus, ergo Haec est necessaria, Ille creans est Deus: tamen in illo ultimo casu bene sequitur, Ista est necessaria, Ille creans est Deus, ergo Ille creans de necessitate est Deus. Et hoc semper est verum, arguendo ex affirmativis. Si enim argueretur ex negativis non valeret consequentia. Non enim sequitur, Haec est necessaria, Hoc album non est nigrum, ergo Hoc album de necessita­te non est nigrum.

Circa istas consequentias quae fiunt ex propositionibus de possibili est sciendū, quod singulare, de subjecto quod est nomen proprium vel praecise pronomen demonstrativum sumptum in sensu diviso, infert illam de pos­sibili sumptam in sensu composito; & è converso. Sicut bene sequitur, Homo potest esse niger, quocunque demonstrato, ergo Haec est possibi­lis Homo est niger; & è converso. Sed si subjectum illarum proposi­tionum fuerit terminus communis, vel pronomen demonstrativum cum termino communi, tunc subjectum in illa de possibili sumpta in sensu diviso, vel ei aequivalente, vel stat pro eo quod est, vel pro eo [Page 414] quod potest esse. Si stat pro eo quod est, tunc praedicatum vel est ter­minus communis, vel pronomen demonstrativum solum, vel nomen proprium, vel pronomen demonstrativum cum termino communi. Si praedicatum sit terminus communis, vel pronomen demonstrativum cum termino communi, sive nomen proprium, consequentia non va­let ab una ad aliam. Sicut non sequitur, Hoc album potest esse ni­grum, ergo Haec est possibilis, Hoc album est nigrum: nec sequitur, Haec est possibilis, Hoc album est Socrates, ergo Hoc album potest esse Socrates, propter falsam implicationem in consequente; multo magis si praedicatum esset terminus communis, vel sumptus cum termino com­muni, non valeret consequentia. Si autem stet pro eo quod potest esse, ab illa in sensu diviso ad aliam in sensu composito non valet conse­quentia: sicut non sequitur, Album potest esse nigrum, ergo Haec est possibilis, Album est nigrum: sed è converso ex indefinita sequitur indefinita, & ex singulari sequitur singularis; sed ex universali non sequitur universalis. Bene enim sequitur, Haec est possibilis, Album est dulce, ergo Illud quod potest esse album potest esse dulce. Et ista con­sequentia patet; nam sequitur, Haec est possibilis, Album est dulce, ergo duae propositiones sunt possibiles, in quibus de pronomine demon­strante illud praedicantur ista duo, Album & Dulce; & ultra, ergo Duae de possibili habentes idem subjectum, scilicet idem pronomen de­monstrans idem pro subjecto sumpto in sensu diviso, sunt verae; puta tales duae, Hoc potest esse dulce, Hoc potest esse album: quia sicut dictum est, illa de possibili habens pro subjecto pronomen demonstrati­vum, sumpta in sensu composito, infert illam de possibili in sensu diviso; ergo Istae duae, Haec est possibilis, Hoc est dulce, Haec est possibilis, Hoc est album, inferunt istas duas, Hoc potest esse album, Hoc potest esse dulce. Nunc autem sequitur, Hoc potest esse dulce, Hoc potest esse album, ergo Album potest esse dulce, sumpto subjecto pro eo quod potest esse: ergo De primo ad ultimum sequitur, Hoc est possibile, Al­bum est dulce, ergo Album potest esse dulce. Sed universalis non infert universalem; non enim sequitur, Hoc est possibile, Omne al­bum est homo, ergo Omne album potest esse homo: nec potest talis consequentia probari sicut praecedens, eo quod per syllogismum exposi­torium, quamvis inferatur indefinita vel singularis, non tamen uni­versalis.

Circa propositiones de contingenti sciendum est, quod Illa de contin­genti sumpta in sensu composito, & secunda in sensu diviso convertun­tur, si subjectum sit pronomen demonstrativum, vel nomen proprium; sicut istae convertuntur, Hoc contingit esse album, & Haec est contin­gens, Hoc est album: sed si subjectum sit terminus communis, vel in­cludens terminum communem, vel participium, non oportet. Non enim sequitur, Haec est contingens, hoc creans est Deus, ergo Hunc creantem contingit esse Deum: nec sequitur è converso, Hoc album [Page 415] contingit esse nigrum, ergo Haec est contingens, Hoc album est ni­grum. Ex quo patet, quod differentia est inter istas de contingenti, & de possibili, quantum ad consequentias inter eas. Nam illa de possibili, habens pro subjecto terminum communem, vel includens terminum communem, vel participium, sumpta in sensu composite, infert illam de possibili in sensu diviso: sed sic non contingit in illis de contingen­ti. Non enim sequitur, Haec est contingens, Deus est creans, ergo Quod contingit esse Deum contingit esse creantem; nec etiam sequi­tur, ergo Quod est Deus contingit esse creans.

Circa illam de impossibili sciendum est, quod quando subjectum est pronomen demonstrativum, illa in sensu composito, & in sensu di­viso convertitur; sicut istae, Haec est impossibilis, Hoc est album, ergo Hoc non potest esse: sed si subjectum sit terminus communis, vel includens terminum communem, vel participium, non aequivalent. Unde non sequitur, Haec est impossibilis, Album est nigrum, ergo Album non potest esse nigrum: nec sequitur, Album non potest esse homo, ergo Haec est impossibilis, Album est homo. Tamen sciendum est, quod quando accipitur de impossibili, in qua negatur modus possi­bilitatis, sicut hic, Album non potest esse nigrum, si sumatur in sensu diviso, si suum subjectum non sit pronomen demonstrativum, nec no­men proprium, illa est distinguenda; eo quod subjectum potest accipi pro eo quod est, vel pro eo quod potest esse. Si primo modo, sic nec particularis infert particularem, nec universalis infert universalem. Si secundo modo particularis non infert particularem, sed universalis uni­versalem. Unde non sequitur, Aliquid quod potest esse album non potest esse homo, ergo Haec est impossibilis, Album est homo: sed bene sequitur, Omne quod potest esse album non potest esse homo, ergo Haec est impossibilis, Omne album est homo.

Circa alias modales est sciendum, quod Quando subjectum est pro­nomen demonstrativum, vel nomen proprium, in sensu composito, & in sensu diviso, convertuntur: sicut istae convertuntur, Hoc scitur esse album, & Haec est scita, hoc est album; & istae similiter, Hoc creditur esse nigrum, & Haec est credita, hoc est nigrum. Sed si subjectum sit terminus communis, vel includens terminum communem tanquam par­tem, vel participium, non convertuntur. Unde istae non convertun­tur, Album scitur esse homo, & Haec est scita, Album est homo: nec istae, Album per se aedificat, & Haec est per se, Album aedificat: nec istae, Album creditur esse homo, vel Socrates, & Haec est credita, Album est homo, vel Socrates. Similiter istae non convertuntur, Creans scitur esse Deus, & Haec est scita, Creans est Deus; nam una de istis semper est vera, & alia falsa.

Et ratio omnium istorum dicta est prius, videlicet quod per proposi­tionem de modo sumptam in sensu diviso, & per sibi aequivalentem, non denotatur, quod ille modus verificatur de sua praejacente; sed quod [Page 416] verificatur de alia propositione in qua praedicatum praedicatur, & pro­nomen demonstrativum, vel nomen proprium, subjicitur, & hoc verbum est sit tertium adjacens. Sicut per istam, Creans de necessitate est Deus, sumptam in sensu diviso, non denotatur quod sua praejacens, scilicet ista, Creans est Deus, sit necessaria: sed denotatur, quod ista sit neces­saria, Hoc est Deus, demonstrando illud pro quo creans supponit in ista, Creans de necessitate est Deus. Et similiter per istam, Album per se aedificat, non denotatur, quod sua de inesse, scilicet ista, Album aedi­ficat, sit per se: sed quod aliqua talis sit per se, Hoc aedificat, demon­strando aliquid pro quo album supponit in ista, Album per se aedifi­cat.

Ex istis praedictis patet, quod tales sunt concedendae, secundum prin­cipia Aristotelis, Homo de necessitate est Deus, Album per se est animal, Creans scitur esse Deus, & hujusmodi; si tales sint verae, Filius Dei de necessitate est Deus, Aedificator per se aedificat, Deus scitur esse Deus: & hoc, quia subjecta istarum & illarum supponunt pro eisdem; & ideo dum supponunt pro eisdem, si istae sint verae; & è converso: & hoc, quia de tota propositione in qua praedicatur praedicatum unius & alte­rius, demonstrando illud pro quo subjectum supponit, verificatur talis modus; quia eadem est illa propositio, quamvis aliae sint diversae.

Dicunt tamen aliqui quod ista est falsa, Homo de necessitate est Deus; quia per talem de necessario implicatur, quod aliquid sit necessario homo; & hoc est falsum, & ideo est falsa. Similiter per istam, Album scitur esse homo, implicatur, quod aliquid scitur esse album. Sed illud non est bene dictum, quia tales modi, eo quod sequantur subjecta, non im­plicant subjecta cum tali modo verificari; sicut nec ille modus contia­genter, nec ille modus per accidens; & sic de aliis: & ideo sicut per istam, Deus contingenter creat, non implicatur, quod aliquid sit con­tingenter Deus, & quod illud creat. Nec per istam, Deus per accidens creat, implicatur, quod aliquid sit per accidens Deus, & quod ille per accidens creat: sed praecise ponitur, quod aliquis est Deus, & quod ille contingenter & per accidens creat. Ita per istam, Homo de necessitate est Deus, non denotatur, nisi quod aliquis est homo, & quod ille de ne­cessitate est Deus; & hoc est verum. Similiter per istam, Album scitur esse homo, non denotatur, nisi quod aliquid sit album, & quod illud scitur esse homo; quod poterit esse verum, quamvis nesciatur illud esse album. Et sub isto sensu concessum est prius, quod tales sunt verae, Tres personae sciuntur esse Deus; quia scilicet aliquis, puta Deus, est tres personae, & illud scitur esse Deus, quamvis nescitur illud esse tres personae. Eodem modo est de ista, Pater scitur esse immortalis; quia scilicet, Hoc est Pater, demonstrando Deum, & Hoc scitur esse im­mortale.

CAP. XI. De consequentiis compositis ex una de inesse & altera de modo.

CIrca consequentias ex una de inesse & [...]lia de modo, est primo sciendum, quod illa de necessario, sive sumitur in sensu diviso, sive in sensu composito, semper infert illam de inesse; sed non è converso, nisi forte interdum gratia materiae.

Et circa illas de possibili est sciendum, quod illa de possibili, sive sumatur in sensu diviso, sive in sensu composito, non infert suam de in­esse. Non enim sequitur, Haec est possibilis, homo est albus, ergo Homo est albus; nec sequitur, Homo potest esse albus, ergo Homo est albus: sed illa de inesse semper infert illam de possibili; quia sequitur, So­crates est albus, ergo Haec est possibilis, Socrates est albus; & simi­liter sequitur, Socrates est albus, ergo Socrates potest esse albus: & hoc est verum, sive subjectum consequentis sumatur pro eo quod est, sive pro eo quod potest esse.

Circa illas de contingenti est sciendum, quod si illa de contingenti sumatur in sensu composito, vel aliqua aequivalens ei, non infert suam de inesse; nec è converso. Non enim sequitur, Haec est contingens, So­crates est albus, ergo Socrates est albus: nec sequitur, Deus est im­mortalis, ergo Haec est contingens, Deus est immortalis. Similiter si sumatur in sensu diviso non infert suam de inesse; nec è converso. Non enim sequitur, Contingit Socratem esse album, ergo Socrates est albus: nec sequitur, Deus est immortalis, ergo Contingit Deum esse immor­talem.

Circa illas de impossibili sciendum est, quod illa de impossibili in sen­su composito non infert suam de inesse; sed semper contradictorium suae de inesse. Sicut non sequitur, Omnem hominem esse asinum est impossbile, ergo Omnis homo est asinus; sed sequitur, ergo Aliquis homo non est asinus. Illa autem de inesse non infert illam de impossi­bili. Similiter illa de impossibili, si sumatur in sensu diviso, & modus possibilitatis sit negativus, infert suam de inesse; non è converso. Sicut sequitur, Homo non potest esse asinus, ergo Homo non est asinus; sed non è converso. Si autem ponatur impossibile, vel ejus adverbium, non infert suam de inesse; sed contradictorium illius. Sicut non se­quitur, Socratem esse asinum est impossibile, ergo Socrates est asinus: nec sequitur, Socrates impossibiliter est asinus, ergo Socrates est asi­nus; sed sequitur, ergo Socrates non est asinus: è converso autem non sequitur, sicut manifeste patet.

Circa alias modales sciendum est, quod raro vel nunquam illae de in­esse [Page 418] inferunt illas de modo. Sicut non sequitur, Homo est albus, ergo Haec est per se, homo est albus: Homo est albus, ergo Homo scitur esse albus: Homo est animal, ergo Homo per accidens est animal. Tamen frequenter illae de modo inferunt illas de inesse: Sicut se­quitur, Homo per se est animal, ergo Homo est animal: Album sci­tur esse homo, ergo Album est homo; & sic de multis aliis. Aliquae tamen sunt, quae non inferunt suas de inesse: sicut non sequitur, So­crates creditur esse albus, ergo Socrates est albus; nec sequitur, So­crates opinatur hominem esse album, ergo Homo est albus.

Ad sciendum tamen quando talis consequentia est bona, & quando non, utendum est ista regula, Quod si sit talis modus, qui non po­test competere, nisi propositioni verae, consequentia est bona ab illa de modo ad suam de inesse: Si autem sit talis modus, qui possit compe­tere propositioni falsae, consequentia ab illa ad suam de inesse non valet: hujosmodi sunt tales Creditum, Opinatum, Concessum, Dubitatum; & hujusmodi.

CAP. XII. De consequentiis compositis ex propositionibus diversorum modorum.

POst haec videndum est de consequentiis ex propositionibus diverso­rum modorum.

Unde sciendum est, Primo, quod illa de necessario semper infert illam de possibili; ita scilicet quod ambae sumantur in sensu composito, vel ambae in sensu diviso, vei aequivalentes talibus. Unde bene sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium, ergo Omnem hominem esse animal est possibile. Similiter bene sequitur, Omnis homo de necessitate est animal, ergo Omnis homo potest esse animal. Sed è converso non sequitur; sicut non sequitur, Omnis homo potest esse albus, ergo Omnis homo de necessitate est albus.

Secundo sciendum est, quod illa de necessario non infert illam de contingenti, modo contingentiae manente affirmativo; nec è conver­so: sed infert contradictorium illius de contingenti. Sicut bene sequi­tur, Omnis homo de necessitate est animal, ergo Non contingit omnem hominem esse animal. Similiter bene sequitur, Omnem ho­minem esse animal est necessarium, ergo Omnem hominem esse ani­mal, non est contingens. Sed non sequitur è converso; non enim sequitur, Omnem hominem esse asinum non est contingens, ergo Omnem hominem esse asinum est necessarium: nec sequitur, Non contingit Deum esse albedinem, ergo Deus de necessitate est al­bedo.

[Page 419]Tertio sciendum est, quod illa de necessario infert contradictorium illius de impossibili. Sicut sequitur, Omnis homo de necessitate est animal, ergo Omnis homo non impossibiliter est animal. Similiter bene sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium, ergo Non est impossibile omnem hominem esse animal; sed è converso non sequitur.

Quarto sciendum est, quod multae propositiones de aliis modis in­ferunt illas de necessario; sed non è converso. Sicut sequitur, Omnem hominem esse risibile est demonstrabile, ergo Omnem hominem esse ri­sibilem est necessarium. Aliquae autem inferuntur ex illis de necessario, & non è converso; sicut sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium, ergo Omnem hominem esse animal est scibile, large accipiendo scibile: aliquae autem non inferuntur ex illis de necessario, nec inferunt eas; sicut non sequitur, Omnem hominem esse animal est necessarium, ergo Omnem hominem esse animal est evidenter notum à te; & etiam è converso non sequitur.

Circa propositiones de possibili est notandum, quod illa de possibili non infert illam de contingenti; sed è converso. Bene enim sequitur, Contingit Socratem esse album, ergo Socrates potest esse albus; & non è converso: quia non sequitur; Possibile est Deum esse, ergo Con­tingit Deum esse. Et non solum illa de contingenti infert unam de possibili; sed etiam duas, scilicet affirmativam & negativam: sed è con­verso non sequitur; non enim sequitur, Homo potest esse Deus, ergo Hominem contingit esse Deum. Notandum est etiam, quod illa de possibili infert oppositum illius de impossibili▪ sicut sequitur, Socratem currere est possibile, ergo Socratem currere non est impossibile: vel è converso etiam sequitur, Hominem currere non est impossibile, ergo Hominem currere est possibile.

Item notandum est, quod omnis propositio in qua ponitur alius mo­dus, qui non potest competere nisi propositioni verae, infert illam de possibili. Sicut sequitur, Omnem hominem esse animal est scitum, ergo Omnem hominem esse animal est possibile: sed è converso non sequi­tur, nisi gratia materiae aliquando. Si autem talis modus possit com­petere proposititioni falsae, non infert illam de possibili; quamvis è converso aliquando sequatur. Non enim sequitur, Intellectum non esse animam intellectivam est opinabile, ergo Intellectum non esse animam intellectivam est possibile; sed è converso bene se­quitur.

Ad videndum ergo Quando tales consequentiae sint bonae, & quan­do non, videndum est quomodo tales modi [...] habeant ad invicem se­cundum praedicationem: utrum videlicet tales propositiones sint verae vel falsae, Omne necessarium est possibile; Omnis propositio scita est propositio vera; Omnis propositio demonstrata est propositio pos­sibilis; Omnis propositio credita est propositio possibilis; Nulla pro­positio [Page 420] impossibilis est propositio possibilis; Nulla propositio per se nota est propositio demonstrabilis; Nulla propositio per se est propositio per accidens; & sic de consimilibus. Unde regula generalis est, A pro­positione de uno modo ad propositionem de alio est semper bona conse­quentia, quando modus consequentis praedicatur de modo anteceden­tis universaliter sumpto: sed nunquam talis consequentia valet, quan­do modus consequentis non praedicatur universaliter de modo antece­dentis. Similiter semper A propositione de uno modo ad propositio­nem de alio modo negato est bona consequentia, quando modus conse­quentis universaliter negetur de modo antecedentis. Unde ista conse­quentia est bona, Omnem hominem currere est necessarium, ergo Omnem hominem currere non est contingens; quia ista propositio est vera, Nulla propositio necessaria est propositio contingens.

Hic tamen est advertendum, quod oportet quod ambae propositiones ex talibus propositionibus modalibus sint sumptae in sensu composito, vel eis aequivalen [...] vel quod ambae sumantur in sensu diviso, vel eis aequivalentes. Etiam ex istis potest elici, quid dicendum est de conse­quentiis ex talibus propositionibus modalibus. Notandum est etiam, quod omnes regulae supra positae de modalibus intelligendae sunt, quando omnes termini sumuntur personaliter, & significative; quia si acciperentur materialiter vel simpliciter non valerent praedictae re­gulae: ut autem hebeatur completus tractatus de illis modalibus, di­cendum est aliquid de aequipollentiis earum.

CAP. XIII. De aequipollentiis & repugnantiis modalium, & primo in generali de quibusdam praenotandis.

QUia circa propositionum modalium aequipollentias & repugnan­tias sunt variae difficultates, ideo ad hujusmodi negotii com­pletionem est de eis breviter tractandum.

Oportet autem scire, quod modorum quidam sunt repugnantes: quidam sunt secundum superius & inferius se habentes: quidam sunt impertinen­tes. Repugnantes sunt, sicut necessarium & impossibile; possibile & impossibile; necessarium & contingens; ad utrumlibet & impossibile; necessarium & inopinabile; demonstrabile & indemonstrabile; & tales multi. Secundum superius & inferius se habentes sunt, sicut necessa­rium & possibile; nam sequitur, Hoc est necessarium, ergo Est possibile; & non è converso. Similiter se habent necessarium & sci­bile; & necessarium & demonstrabile. Impertinentes sunt sicut dubi­tabile & possibile; & hujusmodi.

Secundo notandum est, quod modorum repugnantium, quidam sunt [Page 421] immediati, ita quod de qualibet propositione verificatur alter illorum; sicut se habent possibile & impossibile, quia omnis propositio vel est possibilis, vel impossibilis: Quidam sunt mediati, Sicut necessarium & impossibile; nam impossibile est, quod aliqua propositio saltem si­mul & semel sit necessaria & impossibilis.

Tertio oportet scire, quod unus modus repugnat pluribus modis; sicut contingens repugnat tam necessario quam impossibili; quia pro­positio contingens ad utrumlibet, nec est necessaria, nec impossibilis. Similiter necessarium repugnat tam contingenti quam impossibili.

Quarto opotet scire, quod modorum Quidam sunt simpliciter af­firmativi; sicut necessarium & possibile, scibile & demonstrabile, & hujusmodi: Quidam sunt simpliciter negativi, sicut impossibile idem est quod non possibile. Similiter est de inopinabili & indemon­strabili, & hujusmodi. Quidam non sunt simpliciter affirmativi, nec simpliciter negativi: sicut est de contingenti, nam contingens re­pugnat necessario, & absolute infert possibile. Unde contingens ae­quivalet isti propositioni, Possibile non necessarium.

Quinco sciendum est, quod in modalibus cuaeda [...] sunt propositio­nes simpliciter primae, quarum aequipollentiae non sunt quaerendae; & sunt omnes propositiones in quibus ponuntur modi simpliciter affirmati­vi; vel non simpliciter affirmativi, & tamen non negativi; & de quarum praejacentibus non est quaerenda aequipollentia; cujusmodi sunt tales, Possibile est omnem hominem currere: Possibile est nullum hominem currere: Possibile est nullum hominem non currere: Ne­cesse est omne ens esse in actu: Necesse est nullum ens esse in actu, Ne­cesse est aliquod ens esse in actu: Non contingit omnem hominem cur­rere: Contingit aliquem hominem currere: Contingit aliquem ho­minem non currere; & sic de aliis propositionibus modalibus. De aliis propositionibus modalibus quaerendae sunt aequivalentiae. Unde de omni propositione in qua ponitur iste modus impossibile, quaerendum est cui aequipollet.

Sexto oportet scire, quod in propositione cujus quaeritur aequipollen­tia, quandoque modus affirmatur, & quandoque negatur; sicut patet in istis, Necesse est nullum hominem non currere, Non necesse est nullum hominem currere.

CAP. XIV. De aequipollentiis propositionum de necessario eum aliis pro­positionibus.

IStis praemissis tanquam praeambulis, videndum est de aequipollentia istarum propositionum. Et causa brevitatis tantum dicendum est de modalibus famosis; quia ex illis potest studiosus conjicere quid di­cendum est de aliis.

Primo autem dicendum est, de propositione in qua ponitur ille mo­dus necessarium; de qua dicendum est, quod necessario aut non ne­gatur modus, aut negatur modus. Si primo modo, semper talis propo­sitio aequivalet alicui propositioni de necessario; quia in tali casu eodem modo dicendum est de aequipollentia illius, & de aequipollentia suae de inesse. Unde sicut ista, Non omne animal est homo, aequi­valet isti, Aliquod animal non est homo; ita ista, Necesse est non omne animal esse hominem, aequivalet isti, Necesse est aliquod ani­mal non esse hominem: & ita est generaliter de omnibus talibus.

Si autem modus necessitatis negatur, & etiam signum, si ha­beat signum, tunc modus necessitatis mutandus est in modum quem infert, scilicet in possibile affirmativum, & residuum in contrarium. Sicut ista, Non necesse est omne animal esse hominem, aequivalet isti, Possibile est aliquod animal non esse hominem.

Si autem modus negetur, & non signum, solus modus mutabitur in possibile affirmativum. Unde ista, Nullus homo de necessitate est animal, aequipollet isti, Omnis homo potest non esse animal: & ideo non est quaerendum cui aequivalet ista, Omnis homo de neces­sitate non est animal; sed cui ista aequivalet, Nullus homo de necessi­tate est animal. Et est dicendum, sicut nunc dictum est; & hoc quia istae aequipollent, Omnis homo de necessitate non est animal, & Ne­cesse est nullum hominem esse animal; illa autem, Non omnis homo de necessitate est animal, aequivalet isti, Aliquis homo potest non esse animal: & ita est de aliis.

Sicut dictum est de propositionibus de necessario, respectu propo­sitionum de possibili; ita dicendum est proportionabiliter de proposi­tionibus de possibili, respectu propositionum de necessario. Nam quando modus possibilitatis remanet affirmativus, non est mutandus modus; sed quantum ad residuum accipienda est proportionabiliter ae­quipollentia, sicut in illis de inesse. Unde ista, Possibile est non omnem hominem esse animal, aequipollet isti, Possibile est aliquem hominem non esse animal. Quando autem tam modus quam signum negatur, tunc modus possibilitatis mutandus est in modum necessitatis, [Page 423] & residuum in contradictorium, sicut sua de inesse. Unde ista, Non est possibile omne animal esse hominem, aequivalet isti, Necesse est ali­quod animal non esse hominem. Quando autem signum negativum non negatur, sed tantum modus possibilitatis, tunc praecise mutandus est modus possibilitatis in modum necessitatis; & non signum universale in signum particulare, nec è converso. Sicut ista, Nullus homo potest esse animal, aequivalet isti, Omnis homo de necessitate non est animal: & tunc quamvis modus universalis non mutetur in modum particula­rem, nec è converso; tamen modus universalis negativus mutandus est in modum universalem affirmativum; sicut patet in exemplo praepo­sito.

Ex istis faciliter patere possunt aequipollentiae propositionum, in quibus ponuntur isti modi, necessarium, possibile. Ex quibus etiam potest faciliter patere, quae propositiones repugnant, & quae non; scito quae proposi­tiones proprie repugnant, & quae non. Unde sciendum est, quod istae propositiones, Omnis homo de necessitate est animal, Omnis homo de necessitate non est animal, repugnant contrarie; sicut istae, Necesse est omnem hominem esse animal, Necesse est nullum hominem esse animal: istae autem sunt repugnantes, Omnis homo de necessitate est animal, A liquis homo de necessitate non est animal; non tamen proprie sunt contrariae, eo quod non utraque est universalis; nec sunt contradictoriae, quia possunt simul esse falsae: & ita plus conveniunt cum contrariis, eo quod possunt simul esse falsae, sed non possunt simul esse verae.

Eodem modo dicendum est de his, Omnis homo de necessitate est animal, Aliquis homo de necessitate est animal; istae autem pro­positiones, Omnis homo de necessitate non est animal, Aliquis homo potest esse animal, sunt contradictoriae. Et similiter istae, Omnis homo de necessitate non est animal, Aliquis homo potest esse animal. Istae autem propositiones, Omnis homo potest esse animal, Omnis homo potest non esse animal, non repugnant; nec istae, Omnis homo potest esse animal, Aliquis homo potest esse animal; nec istae, Omnis homo potest non esse animal, Aliquis homo potest non esse animal: sed istae contradicunt, Omnis homo potest esse animal, Aliquis homo de necessitate non est animal; & istae similiter, Omnis homo potest non esse animal, & Aliquis homo de necessitate est animal.

CAP. XV. De aequipollentia propositionum de contingenti cum aliis.

CIrca propositiones de contingenti oportet primo scire, quod istorum propositionum, Contingit omnem hominem esse animal, Con­tingit aliquem hominem esse animal, Contingit aliquem homi­nem non esse animal, non est aequipollentia quaerenda; eo quod sunt primae: possunt tamen tales propositiones exponi; quia quaelibet il­larum aequivalet uni copulativae ex duabus propositionibus de possibili Sicut ista, Contingit omnem hominem esse animal, aequivalet isti, Pos­sibile est omnem hominem esse animal, & Possibile est nullum hominem esse animal; & ita de aliis. Et ideo semper affirmativa & negativa de contingenti, modo contingenti remanente affirmativo, convertuntur. Sicut istae duae, Contingit omnem hominem esse animal, Contingit nullum hominem esse animal, convertuntur; & sic de aliis.

Ex istis faciliter sciri potest aequipollentia propositionum de contin­genti: sicut enim ipsa aequivalet uni copulativae; ita sua repugnans aequivalet uni disjunctivae, compositae ex partibus repugnantibus illius copulativae. Et ideo inquirendo aequipollentiam propositionis de con­tingenti, resolvenda est illa in unam copulativam ex duabus de possi­bili; quo facto, videndum cui aequivalet una pars, & alia, & ex illis formanda est una disjunctiva cui aequivalebit illa de contingenti. Sed hoc non est faciendum, nisi quando modus contingentiae est negatus. Verbi gratia, si accipiatur ista negativa, Non contingit omne animal esse hominem, ista affirmativa, Contingit omne animal esse hominem, resolvenda est in istam copulativam cui aequivalet, Omne animal potest esse homo, & Omne animal potest non esse homo; & utrique istarum praeponenda est negatio sub disjunctione sic, Non omne animal potest esse homo, vel Non omne animal potest non esse homo; & accipienda est aequivalens isti disjunctivae, per regulam datam in praecedenti capitulo, scilicet ista, Necesse est aliquod animal non esse hominem, vel Necesse est aliquod animal esse hominem; & ista ultima disjunctiva aequivalet isti, Non contingit omne animal esse hominem.

Eodem modo ista per easdem regulas, Nullus homo contingenter est animal, aequivalet isti de disjuncto praedicato, Omnis homo de necessi­tate est animal, vel De necessitate potest non esse animal: non enim in isto casu potest aequipollere disjunctivae; sicut patet de ista, Nulla per­sona divina contingenter est pater: sed aequivalet uni universali de dis­juncto praedicato, ita tamen quod in utraque parte disjuncti addatur modus necessitatis. Quando autem dictum propositionis de contingenti, vel aequivalens ei, mutatur in contradictorium, tunc particularis aequi­valet [Page 425] uni disjunctivae: & hoc, quia propositio particularis & indefi­nita de disjuncto praedicato convertuntur.

Oportet etiam scire, quod quando modus contingentis est affirmativis accipienda est aequipollentia servato eodem modo ex parte residui; & eodem modo proportionabiliter, sicut dictum est de praecedentibus. Unde ista, Contingit omnem hominem currere, aequivalet isti, Contingit ali­quem hominem currere; & sic de aliis.

CAP. XVI. De aequipollentia propositionum de possibili.

CIrca propositiones de impossibili est primo sciendum, quod nulla earum est prima; quia quaelibet illarum aequivalet opposito ali­cujus de possibili; & ideo de qualibet quaerendum est cui aequi­valet. Et cum dicitur, quod impossibile, aequivalet isti, non possibile, faciliter potest sciri per praedicta cui aequivalet propositio de impossibili, ponendo non possibile loco illius modi impossibile.

Est ergo sciendum, quod quandoque iste modus est affirmativus; ita scilicet quod negatio non negat eum: sicut hic, Impossibile est omne animal esse hominem, Impossibile est aliquod animal esse hominem. Quandoque autem est negatus per aliam negationem: sicut hic, Non impossibile est omne animal esse hominem▪ Non impossibile est omnem hominem currere.

In primo casu quando scilicet nulla negatio negat modum impossibi­litatis, tunc illa de impossibili aequivalet uni de necessario; sicut illa de possibili in qua modus negatur aequivalet uni de necessario. Unde ista, Impossibile est non omne animal non esse hominem, aequivalet isti Ne­cesse est aliquod animal esse hominem: & ista, Impossibile est aliquod animal non esse hominem, aequivalet isti, Necesse est omne animal esse hominem: & is [...]a, Impossibile est aliquod animal esse hominem, aequi­valet isti, Necesse est nullum animal esse hominem.

Si autem modus impossibilitatis sit negatus, tunc mutabitur modus impossibilitatis in modum possibilitatis: sicut ista, non impossibile est omne animal esse hominem, aequivalet isti, Possibile est aliquod animal esse hominem. Ex quo enim modus possibilitatis, quando negatur, debet mutari in modum necessitatis, & modus necessitatis, quando ne­gatur, debet mutari in modum possibilitatis affirmativum; necesse est quod impossibile quando negatur mutetur in modum possibilitatis.

Per praedicta, & per istam regulam de aequipollentiis de inesse, Prae­contradict, post contrar, prae postque subalter [...], potest faciliter sciri aequipollentia propositionum modalium. Et ideo ista de earum aequipol­lentiis sufficiant.

CAP. XVII. De consequentiis compositis ex propositionibus quarum unus terminus supponit simpliciter vel materialiter.

POstquam visum est de aliquibus regulis deservientibus consequentiis ex propositionibus in quibus omnes termini supponunt personaliter & significative, nunc videndum est de consequentiis compositis ex propositionibus in quibus aliquis terminus supponit simpliciter vel ma­terialiter: ut sunt consequentiae inferentes tales conclusiones, Album est accidens Socratis, Homo est species talis generis, Risibile est passio hominis, Substantia animata sensibilis est definitio animalis, Canis est aequivocum; & hujusmodi. Et primo dicendum est de regulis quibus construitur problema de accidente; & quia fere tota ista materia patere potest ex praedictis, ideo breviter est transeundum.

Est igitur regula generalis talis, Illud contingenter verificatur de ali­quo, ergo Est accidens ejus. Sicut sequitur, Album verificatur contin­genter de homine, ergo Album est accidens hominis. Intelligendum est etiam, quod ista regula tenet quando talis propositio potest esse vera & falsa, stante propositione vera in qua enuntiatur esse de eodem sub­jecto. Oportet etiam scire, quod hic non accipitur accidens pro illo quod realiter inhaeret alteri, & informat ipsum: sed accipitur pro prae­dicabili de aliquo, cui tamen non inhaeret, nec ipsum informat. Et sic accipiendo accidens potest concedi, quod creans est accidens. Con­simile concedit Anselmus Monologion. 25. quod ridens est accidens ho­minis. Alia regula, Hoc verificatur de hoc, & non est proprium illius, nec genus, nec differentia, nec species, nec definitio, nec aliquid com­mune omnibus; ergo est accidens ejus.

Alia quae necessaria sunt sciri de accidente elici possunt ex prioribus; & praesertim ex illis quae dicta sunt in primo tractatu de accidente; ideo ad praesens ista sufficiant.

CAP. XVIII. De problemate de genere.

POst haec videndum est quomodo construitur vel destruitur problema de genere: & quia Aristot. istam materiam diffuse tractavit, ideo per suas regulas est discurrendum.

Est igitur Prima Regula talis, Si praedicatum non praedicatur de sub­jecto universaliter sumpto, illud praedicatum non est genus illius sub­jecti. Sicut si haec non sit vera, Omnis homo est lapis, Lapis non est genus hominis. Notandum, quod loquendo de virtute sermonis, ali­quando idem est genus alicujus, quod aliquando non est genus illius: sicut animal, quando haec est vera, Omnis homo est animal, est genus hominis; quando autem haec est falsa, Omnis homo est animal, tunc animal non est genus hominis; sed ad hoc, quod animal sit genus hominis, oportet quod animal praedicatur de homine universaliter sumpto.

2. Regula est, Quod non praedicatur de aliquo in quid, non est ge­nus illius. Sicut quia haec non est praedicatio in quid, Omnis homo est coloratus, ideo coloratum, nec etiam album, est genus hominis. No­tandum, quod tunc praedicatur aliquid de aliquo in quid, quando omnia quae significant omnino eodem modo significant: ita scilicet quod in definitione exprimente quid nominis utriusque, vel omnia ponuntur in recto, vel aliqua in recto & aliqua in obliquo; ita scilicet quod solum differunt in hoc, quod unum significat plura, & aliud non omnia illa sed aliqua de illis; vel si utrumque significet alicua, & similiter connotet alia, oportet quod unum significet multa, & aliud non omnia illa multa, sed aliqua; vel quod illud praedicatum connotet multa, & aliud non connotet omnia illa, sed aliqua tantum. Et propter hoc, nulla talis praedicatio est in quid, Omnis homo est albus; quia Album vel signi­ficat velconnotat omnes albedines, & praecisealbedines, sed homo non significat nec connotat quascunque albedines. Similiter ista non est in quid, Homo est rationalis; quia rationale in obliquo animam intelle­ctivam significat, ita quod abstractum per se significans animam intelle­ctivam debet poni in obliquo in definitione exprimente quid nominis ipsius rationalis: sed sic non ponitur in definitione exprimente quid no­minis ipsius hominis, quamvis unum sequatur ex alio. Et propter ista cuaelibet talis praedicatio est in quid, Omnis homo est animal; quia homo & animal differunt in hoc, quod animal significat omnia animalia, homo autem non significat omnia animalia, sed aliqua tantum. Simi­liter ista est in quid, Album est coloratum; quia coloratum significat omnia subjecta potentia habere colorem, album autem significat omnia [Page 428] subjecta potentia habere albedinem: coloratum autem vel connotat vel significat principaliter omnes colores, album vero nec connotat nec significat principaliter omnes colores, sed aliquos tantum. Adver­tendum est tamen, quod non semper requiritur, quod illud quod prae­dicatur de aliquo in quid actualiter significet plura; quia tunc, si nul­lum animal esset nisi homo, haec non esset praedicatio in quid, Homo est animal, quod falsum est: sed sufficit, quod possit significare plura per solam productionem novarum rerum.

3. Regula est, Illud quod contingit alicui inesse, & non inesse, non est genus illius. Unde quia homo aliquando est albus, aliquando non, ideo album non est genus hominis. Notandum est hic, quod per in­esse intelligitur praedicari. Unde regula est ista, Quando aliquid prae­dicatur de aliquo contingenter, ita quod aliquando praedicatur, & ali­quando non, illo tamen manente quod importatur per subjectum actua­liter, tunc non est genus ejus. Unde quia homine existente potest haec esse vera, Nullus homo est albus, ideo album non est genus hominis. Quod tamen aliquid aliquando praedicatur de aliquo, & aliquando non, per destructionem omnium rerum importatarum per subjectum, non impedit illud praedicatum esse genus illius: sicut quamvis haec possit esse vera, Homo non est animal, quando scilicet nullus homo est; tamen cum hoc stat, quod animal sit genus hominis.

4. Regula est, Si aliqua non sint in eadem coordinatione, illa non se habent sicut genus & species: quia in quocunque praedicamento est genus, in eodem est species; & è converso. Notandum est, quod quamvis de eodem possunt praedicari diversa genera diversarum coordi­nationum, & etiam diversa praedicamenta; sicut eadem res est substantia & quantitas: tamen idem non potest esse per se species diversorum, nec potest esse species diversorum generum diversarum coordinationum, hoc est diversorum praedicamentorum; & hoc, quia diversa praedicamenta nunquam praedicantur in quid de eodem. Unde quamvis istae sint verae, Homo est substantia, Homo est quantus, vel quantitas: tamen una praedicatio est in quid, & alia non; & ideo non est species quantitatis, sed substantiae. Et ideo quod Philosophus dicit in praedicamentis, quod nihil prohibet idem esse in diversis praedicamentis; & in diversis locis dicit quod species non est ad aliquid, sed genus; debet intelligi quod nihil prohibet diversa praedicamenta praedicari de eodem; & aliquando genus est ad aliquid, & species non; non quidem per se species illius ge­neris, sed alterius, de qua tamen specie illud genus quod est ad aliquid praedicatus; & tamen illa species de qua praedicatur non est ad aliquid. Per istum modum debent solvi omnes Authoritates quae videntur con­trariari.

5. Regula est, Si aliquid participat aliud, & rationem illius, non est genus illius. Sicut quia homo participat animal, & definitionem ani­malis, ideo homo non est genus animalis. Notandum, quod aliquid [Page 429] participate aliud non est, nisi quod semper dum esse verificatur de illo, aliud praedicatur universaliter de illo. Sicut homo participat rationem animalis, quia necessario, dum homo est, haec est vera, Omnis homo est animal, si formetur: & ita participare non accipitur hic pro capere partem essentiae, vel includere illud estentialiter; sed capitur pro vere subjici cum signo universali re pectu alterius, secundum modum pr [...] ­expositum. Ex praedictis patet, quod quamvis haec possit esse vera, Omne animal est homo; & ista similiter, Omne animal est animal ra­tionale: quia tamen utraque istarum poterit esse falsa, dum haec est vera, Animal est homo; ideo animal non participat hominem, nec rationem id est definitionem hominis, & ideo hoc non obstante, animal est genus hominis.

6. Regula est, Quando species assignata praedicatur de aliquo, sive sit de suo subjecto, sive de suo contento, sive non, de quo non praedicatur genus assignatum, tunc illud non est genus illius. Sicut opinabile prae­dicatur de non ente & ente. & nec ens nec scibile praedicatur de non ente; ideo nec ens nec scibile est genus opinabilis, quia de quocunque praedicatur species de eodem & genus: quod est intelligendum, quando in praedicatione exercita omnes termini supponant personaliter & signi­ficative.

7. Regula est, Quod si genus assignatum non participat aliquam spe­cierum contentarum sub genere assignato, illud non est genus [...]llius. Sicut si voluptas, nec est generatio, nec corruptio, & sic de a [...]s speciebus, motus non est genus voluptatis. Notandum est, quod illa regula debet intelligi, quando species assignata non immediate continetur sub genere. Unde homo non participat aliquam specierum animalis; & tamen ani­mal est genus hominis: & hoc, quia homo immediate continetur sub animali. Notandum etiam, quod participare accipitur hic, sicut prius, pro subjici cum signo universali respectu illius; & non è converso se­cundum modum ibi dictum.

8. Regula, Si aliquid praedicatur de pluribus magis quam aliud, illud non est genus illius. Sicut quia opinabile praedicatur de pluribus quam ens, ideo ens non est genus opinabilis; quia semper genus praedicatur de pluribus quam sua species. Sciendum est, quod non semper actua­liter genus praedicatur de pluribus quam s [...] species; quia si nihil sit nisi homo, animal non praedicatur actualiter de pluribus quam homo pro tunc: & ideo authoritates debent intelligi, quod semper genus praedi­catur de pluribus quam sua species, nisi omnia individua alicujus spe­ciei, vel specierum, sint destructa vel non existentia.

9. Regula est, Si genus & species praedicantur de aequivalentibus non se habent sicut genus & species. Ista regula debet intellig▪ pr [...]; nam semper quando cujuscunque speciei alicujus generis est aliquod in­dividuum, genus praedicatur de pluribus quam quaecunque sua species. Et ideo, quia semper ens & unum praedicantur de aeque pluribus▪ ita [Page 430] quod ens non potest praedicari de pluribus quam unum, nec è converso: ideo neutrum est genus respectu alterius. Similiter est de principio & primo; nam principium non potest praedicari de pluribus quam primum, nec è converso: & ideo nec principium est genus primi, nec è con­verso.

10. Regula est, Quod non est genus alicujus individui, non est genus aliquorum individuorum differentium specie: & quod est genus unius individui, est genus individuorum ejusdem speciei cum illo: & ita idem est genus omnium, quae non differunt specie, vel nullius.

11. Regula est, Nihil continetur sub diversis generibus, nisi unum illorum continetur sub altero. Sicut homo non posset esse per se species animalis & corporis, nisi animal contineretur sub corpore; vel è con­verso.

Sed contra istam regulam instat Philosophus quarto topicorum; quia prudentia continetur, tam sub justitia, quam sub virtute. Nam istam re­gulam corrigit Philosophus ibidem per hoc, quod oportet quod illa ge­nera sub quibus continetur sint subalterna, vel quod contineatur sub eodem genere. Sicut scientia & virtus quamvis non sint subalterna, ta­men ambo illa genera continentur sub eodem genere, utpote sub habitu. Unde dicit Philosophus ibidem sic. ‘Si neque subalterna genera sunt, nec sub eodem ambo, non erit quod assignatum est genus.’ Sed con­tra hoc videtur esse Philosophus in lib. praedicament. Ubi dicit, ‘Di­versorum generum, & non subalternatim positorum, diversae sunt species & differentiae.’ Ergo idem non potest esse species talium ge­nerum diversorum, & non subalternatim positorum.

Praeterea, Omne genus dividitur per differentias oppositas, quarum una removetur universaliter ab alia; ergo idem non potest contineri sub diversis generibus non subalternatis.

Praeterea, Illa regula videtur esse contra praedicta; quia dictum est prius, quod diversa praedicamenta praedicantur de eodem: & tamen illa praedicamenta non continentur sub eodem, nec sunt subalterna.

Ad primum istorum dicendum est, quod semper diversorum gene­rum, &c. si sint genera habentia differentias: non tamen oportet, quod omnes species generum talium sint diversae; & ita stat quod aliqua sit eadem species eorum. Et si dicatur, quod aliquae sunt species diversae diversorum generum subalternatorum; sicut multae species corporis quae non sunt species animalis; ergo in hoc non differunt genera sub­alterna, & non subalterna. Dicendum est, quod quamvis unum genus subalternum habeat aliquam speciem quae non est species alterius; tamen è converso est impossibile: sed quando sunt genera non subalterna, utrumque illorum habet aliquam speciem quae non est species alterius; & hoc sufficit ad intentum Aristotelis.

Ad secundum dicendum est, quod non omne genus dividitur per dif­ferentias oppositas; quando tamen genus habet differentias, potest dividi [Page 431] per differentias oppositas, & tunc una illarum removetur universaliter ab alia; sed non oportet quod removeatur ab omni alia differentia. Verbi gratia animal dividitur per rationale & irrationale, & una illa­rum removetur universaliter ab alia; postea vero est aliud genus quod est praecise commune equo & asino, ita quod forte habent aliquam con­venientiam inter se, qualem neutrum horum habet cum quocunque alio animali; & ideo ab eis abstrahi potest unum genus praecise com­mune illis, & vocetur A: similiter forte bos & equus habent aliam specialem convenientiam, qualem neutrum istorum habet cum quocun­que alio animali, & tunc poterit abstrabi ab eis unum genus praecise illis commune, & vocetur B: tunc quamvis differentiae A & B re­moveantur à se invicem; tamen una differentia A est eadem cum aliqua differentia B; & ita eadem poterit esse species diversorum gene­rum talium non subalternatorum.

Ad tertium dictum est prius, quod nulla species per se continetur sub diversis praedicamentis; quia nunquam diversa praedicamenta praedicantur in quid de eadem specie; & ideo nunquam est idem per se species diversorum generum, nisi illa genera sint subalterna, vel am­bo contineantur sub eodem; sicut dicit Philosophus: non tamen hoc obstat, quin de eodem possint praedicari diversa praedicamenta non in quid, sed aliter.

12. Regula est, quod Quando omnia genera ad genus assignatum non praedicantur in quid de assignata specie non est genus illius. Sicut si corpus non praedicatur in quid de albo, animal non est genus albi.

13. Regula, Si genus assignatum, vel aliquod genus, ejus participet speciem non est genus illus. Sciendum est, quod parti­cipare capitur hic sicut prius: non quia capit partem illius, nec quia est pars illius, nec quia importat partem ejus; sed quia ipsum subjicitur universaliter respectu alterius, & aliud universaliter sumptum non sub­jicitur respectu illius, sed tantum particulariter sumptum. Sicut homo participat ly animal, quia homo universaliter sumptum subjicitur re­spectu animalis, sic dicendo, Omnis homo est animal, & animal universaliter sumptum non subjicitur respectu hominis dicendo, Omne animal est homo; sed tantum particulariter dicendo, aliquod animal est homo: quamvis enim aliquando haec possit esse vera, Omne ani­mal est homo; non tamen oportet quod sit vera. Et sub ista significatio­ne accipit Phylosophus semper ly participate in Logica.

14. Regula est, Quando aliquid vere praedicatur de alia specie, si aliquid superius ad ipsum praedicatur in quid de eadem specie, praedica­bitur etiam in quid de eadem specie, & erit genus illius. Quia omnia quae ordinantur secundum superius & inferius, quorum unum de altero praedicatur in quid, vel omnia praedicantur de illo in quid de quo prae­dicantur, vel nullum. Sed si dubitetur illud assignatum praedicari de [Page 432] specie, non sufficit ostendere quod aliquod genus ejus praedicetur in quid de illa specie: sed simul cum hoc oportet probare, quod nullum aliud contentum sub illo praedicatur in quid de ista specie.

15. Regula, Si species praedicatur de aliquo in quid de quo genus non praedicatur in quid▪ illud non est genus illius speciei. Sicut si corpus animatum praedicatur de aliquo in quid de quo non praedicatur in quid animal; manifestum est quod animal non est genus corporis. Si autem corpus praedicatur in quid de omnibus de quibus praedi­catur animal, & de pluribus, corpus erit genus animalis.

16. Regula est, Illud non est genus alicujus de quo definitio gene­ris non vere praedicatur. Sicut quia haec est falsa, Planta est substan­tia animata sensibilis, ideo anima non est genus illius.

17. Regula est, Quod est differentia alicujus non est genus illius; nec è converso. Et ideo, quia congregativum est differentia coloris, ideo non est genus illius; nec è converso.

18. Regula est, Nulla differentia alicujus generis est genus. Si­cut immortale quia est differentia animalis, ideo non est genus alicujus. Sciendum est, quod prima exempla non ponuntur ut vera sint, sed ut sentiant qui adiscunt.

19. Regula est, Quod est species alicujus, non est genus ejus. Si­cut quia continuitas est species contiguitatis, ideo non est genus con­tiguitatis.

20. Regula est, Quod differentia convertibilis cum specie non est genus illius. Sicut rationale, quia est differentia hominis, non est genus hominis. Notandum est, quod differentia alicujus non est aliquid intrinsecum speciei; sed est unum praedicabile in quale de spe­cie. Praedicatur autem in quale, quia semper differentia essentialis con­notat aliquid vel significat, quod nec connotatur nec significatur per speciem, nec species aliquid illo modo significat. Differentia autem accidentalis semper connotat aliquid extrinsecum.

21. Regula est, Quod genus non continetur sub differentia; nec è converso. Hoc est verum de differentia constitutiva subjecti. Ali­quando autem genus continetur sub differentia, sic quod de pauciori­bus praedicatur: non tamen per se continetur sub differentia; nec è converso.

22. Regula est, Quod eujus generis nulla differentia praedicatur de specie, illud non est genus speciei. Sicut si nulla differentia anima­lis praedicaretur de lapide, animal non est genus lapidis. Ista regula habet veritatem, quando genus habet differentias: & quia aliquod genus non habet differentias essentiales, sicut alibi est probatum; ideo poterit aliquid esse genus alicujus speciei, quamvis nulla differentia essentialis praedicatur de prima specie▪ & hoc, quia illud genus nullam differentiam essentialem habet.

[Page 433]23. Regula est, Quod species quae est prior natura aliquo, ad eujus interemptionem sequitur interemptio illius, non est species illius gene­ris. Sicut quia animal est prius natura homine, & interempto animali interimitur homo, ideo animal non est species hominis.

Notandum, quod prius natura non vocatur illud, quod potest sine alio esse, & non è converso; quia illo modo genus non est prius natu­ra quam species, ita enim potest species esse sine genere, sicut è con­verso; non enim plus dependet à genere species quam è contra; quia species & genus non sunt nisi quaedam intentiones animae distinctae tota­liter, quarum utraque potest esse in mente sine altera: sed prius natu­ra vocatur, quando esse existere potest vere praedicari de aliquo sump­to pro re, quamvis non praedicatur verè, imo falsè, de specie sup­ponente pro re; sed non è converso. Et illo modo genus est prius̄ na­tura quam sua species: nam esse existere potest vere praedicari de genere supponente pro re; quamvis false praedicatur de specie supponente. Sicut haec poterit esse vera, Animal est; quamvis haec esset falsa, Homo est; sed è converso est impossibile. Impossibile enim est, quod haec sit vera, Homo est, ista existente falsa, Animal est. Et prop­ter hoc dicitur genus esse prius natura quam species.

Similiter notandum est, quod interemptio speciei non interimit re­aliter genus, nec è converso; quia posset genus existere, modo sibi conveniente, specie non existente. Nam ista intentio animae quae est genus posset esse, etsi nulla intentio quae est species esset ibi. Sed interemptio speciei non interimit genus; sed è converso: quia ad ne­gationem generis supponentis pro re sequitur negatio speciei supponentis pro re; & non è converso. Sicut bene sequitur, A non est animal, ergo A non est homo; sed è converso non valet. Et sic debent intel­ligi omnes authoritates Philosophi, & aliorum qui dicunt, quod genus est prius natura quam species, & quod interempto genere interimitur species, & hujusmodi; sed non è converso.

24. Regula est, Quod illud quod potest amitti à specie non est genus illius vel differentia. Sicut moveri, quia potest amitti ab anima, ideo non est genus animae, nec differentia animae. Similiter veritas & falsitas possunt amitti ab opinione, ideo neutrum est genus vel differentia opinionis. Intelligendum est, quod non vocatur hic amitti pro illo quod realiter perditur à re; sed vocatur amitti, quan­do aliquid non vere praedicatur de aliquo, sicut p [...] ▪ ipso manente. Sicut de materia non formata fit formata, dicitur amittere privatio­nem; non quia aliquam rem amittat realiter sed aliquid acquirit. Similiter dicitur amittere potentiam, quia non amplius est haec vera, Materia est in potentia ad formam, quae tamen prius fuit v [...]: & hoc non est propter realem amissionem alicujus rei, sed propter realem acquisitionem alterius rei, puta formae. Similiter intelligenda est regula de re importata per subjectum non destructa.

[Page 434]25. Regula est, Si aliquid participat vel participare potest contrati­um generis non est species illius. Sicut quia homo potest participare albedinem, ideo nigrum non est species hominis. Notandum est, quod participare accipitur hic pro recipere praedicationem alterius: si­cut dicitur [...]d semper subjectum participat praedicatum; quod non est aliud, quam subjectum vere subjici respectu praedicati.

26. Regula est, Quando aliquid potest competere speciei, quod non potest competere alicui contento sub genere, non est species illius. Sicut quia anima potest vivere, numerus non potest vivere, ideo nu­merus non est genus animae.

27. Regula est, Quod si assignatum sit aequivocum, non est ge­nus, quia tam species quam genus debet esse univocum. Notandum est, quod accipit Philosophus aliquando genus & speciem non tantum pro intentione animae, sed etiam pro illa voce. Unde haec vox animal, aliquando vocatur genus; sed hoc non est nisi ex voluntaria institutio­ne: quia scilicet sponte instituitur ad significandum omnia illa quae in­tentio animae, quae est genus, naturaliter significat.

28. Regula est, Quod illud quod non praedicatur de aliquo proprie, sed transumptive, non est genus illius. Sicut quia consonantia non praedicatur proprie, sed transumptive, de temperantia, ideo non est genus temperantiae. Notandum est, quod nulla potest esse transumptiva praedicatio nisi ex actu voluntatis, & per institutionem; & ideo talis praedicatio transumptiva non potest esse nisi in vocibus, vel scriptis, vel aliquibus signis ad placitum institutis: & propter hoc etiam vox ali­quando vocatur genus, quando scilicet non ex transumptione, sed pro­prie in quid praedicatur de specie.

29. Regula est, Si assignatum non potest habere plures species non est genus: quia semper omne genus vel praedicatur, vel praedicari potest, de pluribus speciebus.

30. Regula est, Quando species habet contrarium, & genus non habet contrarium, si contrarium speciei non sit in illo genere, nec illa species erit species illius generis. Sicut quia albedo habet contrarium, scilicet nigredinem, & sonus non habet contrarium; si nigredo non sit species soni, Nec albedo erit species soni.

31. Regula, Quando tam species quam genus habet contrarium, si contrarium speciei sit sub contrario generis, illa species erit species illius generis. Intelligendum est, quod ista regula habet veritatem quando alterum contrariorum immediate continetur sub genere contra­rio, & quando neutra contrarietas habet medium. Unde si una con­trarietas habet medium, & altera non, regula non habet locum. Et ideo non sequitur, Prodigalitas est species vitii, ergo Illiberalitas est species virtutis: & hoc [...]ia virtus & vitium non habent medium. No­tandum etiam, quod nullae tales species habent contrarium, stricte capiendo contrarietatem, quando scilicet alterum contrariorum expellit [Page 435] reliquum & non compatitur ipsum; quia tales species non sunt nisi quaedam intentiones animae, quae ita se compatiuntur in anima sicut quaecunque aliae intentiones. Sed tales species, & similiter genera, di­cuntur contraria; quia sunt genera & species contrariorum. Unde in­tentio quae est species omnium albedinum, & intentio quae est species omnium nigredinum, dicantur contrariae; quia sunt signa & inten­tiones qualitates singulares contrarias importantes: & ita illud vocabu­lum contrarium, aequivoce capitur in diversis locis librorum Philose­phorum, & Sanctorum.

32. Regula est, Si unum contrariorum non est species, sed genus, re­liquum contrarium non est species, sed genus. Sicut quia B [...]m um non est species, sed genus, ideo Malum non est species, sed genus. Scien­dum est, quod illud de bono non dicitur nisi gratia exempli: & ideo non oportet curare, sive bonum sit genus, sive non.

33. Regula, Si generum contrariorum sit aliquod medium, & spe­cierum contrariarum erit aliquod medium; & è contra. Ista regula habet instantiam, sicut patet, quando plures species continentur sub uno gener [...] quam sub alio: & ideo regula intelligenda est, quando utrumque genus habet species aequales. Similiter intelligenda est, quando species unius generis non est medium inter duas species alterius generis.

34. Regula est, Quando tam genus quam species sunt contraria, si habent medium, debent habere medium eodem modo: ut scilicet si inter species sit medium positivum, inter genera debet esse medium positivum, & è converso; & si inter species sit medium per abnega­tionem, inter genus debet esse medium per abnegationem, & è con­verso.

35. Regula est, Si extrema contraria sint in aliquo genere non ha­bente contrarium, medium inter ista contraria erit in eodem genere.

36. Regula est, Si genus habet contrarium, species habet contrarium. Sciendum est, quod istae tres ultimae regalae intelligendae sunt, sicut quarta praecedens.

37. Regula est, Si species habens contrarium si [...] in aliquo genere non habente contrarium, species opposita erit in eodem genere.

38. Regula est, Si medium inter extrema sit in aliquo genere non habente contrarium, extrema contraria sunt in eodem genere.

39. Regula est, Si species contraria in contrario genere, & species sibi opposita erit in contrario genere. Sicut si justitia est species vir­tutis, injustitia est species vitii. Et notandum est, quod istae tres ultimae regulae intelligendae sunt sicut praecedentes.

40. Regula est, Si principale sit species principalis, & conjugatum erit species conjugati, & casus casûs. Sicut si justitia est species disci­plinae, justus erit species disciplinati, & justè erit species disciplinatè. Sciendum est, quod hic accipitur species large, pro omni illo quod per [Page 436] se subjicitur, sive secundum praedicationem, sive secundum consequen­tiam: & isto modo virtuose est genus & superius ad juste; quia quam­vis h [...]c non sit vera, Justè est disciplinatè, tamen ista consequentia est b [...]na, Iste justè agit, ergo disciplinatè agit; & non è contra: & pro tanto dicitur disciplinatè esse superius ad justè. Et ideo regulae prius datae de praedicatione generis de specie, & consimiles, intelligendae sunt quando genus natum est praedicari: videlicet quando est nomen, sive in conceptu, sive in voce; quando autem non est nomen, non sunt regulae intelligendae de tali genere.

41. Regula est, Demonstratis quatuor, & primo se habente ad se­cundum, sicut tertium se habet ad quantum, si secundum sit genus primi, quantum erit genus secundi. Sicut si homo se habet ad animal, [...] ad colorem; si animal sit genus hominis, color erit genus albedinis. Illa regula intelligenda est, quando similiter se habent se­cundum praedicationem, & ordinem consequentiae; vel quando illa [...] est causa quare unum illorum est genus alterius.

42. Regula est, Quod in omnibus rebus corruptis & generatis, & aliis s [...]ml [...]t [...]dinem aliquam habentibus secundum derivationem vel in­f [...]m s [...]u determinationem, si unum est genus, & reliquum erit genus alterius. Sicut ist habent similitudinem secundum derivationem, dissolvi, dissolutio; & similiter ista, corrumpi, corruptio; & ideo si dis­solvi est species corrumpi, dissolutio est species corruptionis. Similiter sicut se habent secundum talem similitudinem, aedificare & aedificatum esse, ita se habent, operari & operatum esse: & ideo si aedificare sit species operari, aedificatum esse erit species operatum esse. Et sicut est de istis, ita est de aliis talem similitudinem habentibus. Ex omnibus istis pater, quod talis ordo ita potest reperiri in verbis, sicut in nomi­nibus.

43. Regula est, Quod privatio & habitus non sunt in eodem genere proximo.

44. Regula est, Quod se habente tam genere quam specie privative opposite, si oppositum non est in opposito, nec propositum in proposito.

Notandum, quod genus quadrupliciter accipitur. Uno modo stri­ctissime, pro aliquo communi praedicabili in quid de pluribus rebus, vel de pronominibus demonstantibus plures res, quarum nulla nata est esse forma vel materia essentialis alterius rei specie differentis. Et isto modo non invenitur aliquod genus, secundum intentionem Aristotelis, quic­quid sit de virtute sermonis, nisi in praedicamento substantiae & quali­tatis: quia secundum intentionem Aristotelis, nullum aliud genus praedicatur in quid de pronomine demonstrante quamcunque rem ex­istentem per se in genere. Secundo modo accipitur genus strictius, pro praedicabili in quid de pluribus rebus quae non sunt ejusdem rationis, sive aliqua illarum rerum sit nata esse pars essentialis alicujus alterius rei, siv [...]non: & isto modo hoc commune, Forma, est genus omnium for­marum; [Page 437] & hoc commune, Anima, est genus ad animam vegetativam, sensitivam, & intellectivam. Tertio modo accipitur genus Stricte, pro aliquo positivo praedicabili in quid de pluribus positivis; & sic quan­titas, relatio, & hujusmedi, sunt genera. Quarto modo accipitur genus Large, pro omni praedicabili in quid de pluribus praedicabi­libus, sive sit positivum, sive negativum; & sic accipit hic Philosophus genus. Illud autem dicitur praedicari in quid, per quod contingit re­spondere ad quaestionem factam per quid. Nunc autem si quaeratur quid est caecitas, potest responderi, quod est privatio; & ita large aliquod privativum est genus.

45. Regula est, Si affirmatio est genus affirmationis, & negatio speciei erit genus negationis generis. Sicut si animal sit genus hominis, non homo erit genus non animalis.

46. Regula est, Si negatio est genus negationis, affirmatio opposita negationi, quae est species, erit genus alterius. Sicut si non suave sit genus non boni, bonum erit genus suavis. Et est sciendum quod hic largissime accipitur genus sicut prius.

47. Regula est, Si species est ad aliquid, & genus est ad aliquid; & è converso. Quando autem genus praedicatur de specie & non in quid, non oportet quod si species sit ad aliquid, quod genus sit ad aliquid; nec è converso: & sic solvendae sunt instantiae quas ponit Aristot. circa istam regulam.

48. Regula est, Si tam genere quam specie existente ad aliquid, species non dicitur ad idem secundum se & secundum idem, genus non est species illius generis.

49. Regula est, Si unum dicitur ad idem, & secundum se, & se­cundum genus, & secundum omnia superiora ad illud, istud non est species illorum. Istae regulae intelligendae sunt quando genus praedicatur in quid de specie.

50. Regula est, Quod species & genus, quando sunt ad aliquid, di­cuntur ad tertium secundum eundem casum, scilicet vel secundum casum genitivum, vel dativum. Aliquando autem est instantia, sicut patet de contrario, quod est species diversi.

51. Regula est, Quod si tam genus quam species sunt ad aliquid, & dicuntur secundum eosdem casus, si simpliciter non convertuntur secun­dum eosdem casus, non est unum genus alterius.

52. Regula est, Si species dicitur ad suum correlativum secundum plures casus quam genus, vel è converso, non est species illius. Ista re­gula non est generaliter vera, sicut nec priores.

53. Regula est, Si oppositum correlative non est genus oppositi re­lative, nec propositum proposito.

54. Regula est, Quod quibusdam relationibus necessario existen­tibus in illis ad quae dicuntur, quibusdam non necessario existentibus in illis, possunt tamen in illis existere, & quibusdam nullo modo valentibus [Page 438] existere in illis ad quae dicuntur, si species continetur sub uno illorum membrorum & genus sub reliquo, non est species illius.

55. Regula est, Si species est actus, genus non est habitus; & simi­liter è converso, si genus est habitus, species non est actus.

56. Regula est, Quod posterius non est genus prioris. Notandum est, quod hic frequenter ponuntur nomina secundae intentionis pro no­minibus primae intentionis, & è converso: & similiter loco nominum primae impositionis ponuntur nomina secundae impositionis, & è con­verso: & ideo quod dicitur hic, Quod si species est actus genus non est habitus, & Similiter de alia regula, debet sic intelligi, quod illud nomen, vel illa intentio quae praecise est communis actibus non est genus [...] nominis vel intentionis quae est praecise communis habitibus, nec è con­verso: & similiter de regula sequence.

57. Regula est, Quod species & genus sunt in eodem. Sicut albedo & color. Notandum est, quod hic ponuntur nomina secundae inten­tionis pro nominibus primae intentionis; vel hic ponitur actus exercitus loco actus signati. Unde debet sic intelligi, quod de genere & specie vere praedicatur esse in eodem; non tamen pro se, sed pro re significata. Et ideo actus exerciti correspondentes sunt isti, Albedo & color sunt in eodem: Musica & scientia sunt in eodem; & hujusmodi. Sciendum est, quod Philosophus quarto topicorum exemplificat de verecundia & ti­more, & amicitia & voluptate; & hujusmodi. Quae non se habent sicut genus & species, quia non sunt in eodem: & hoc non ponit, ut ita sit, nam aliqua illorum non sunt in eodem; sed hoc ponit gratia exempli, vel secundum opiniones famosas quae fuerunt tempore [...]uo.

58. Regula est, Quod illud quod primo convenit alicui secundum partem illius non est genus. Sicut quia homo vel animal non est visibile, nisi quia corpus suum est visibile, ideo visibile non est genus animalis.

59. Regula est, Quod illud quod praedicatur solum de parte non est genus totius. Sicut si corpus praedicatur de corpore, sive parte animalis, non est genus animalis. Ex istis patet, quod genus non importat partem praecise, nec est pars speciei; quia si esset pars speciei non posset vere praedicari de specie, cum pars non praedicetur de toto, secundum Philo­sophum quarto topicorum.

60. Regula est, Quod nulla potentia est genus vituperabilium vel fugiendorum, quia omnis potentia est eligenda. Intelligendum est, quod nullum nomen importans praecise rem quae potest male agere, est genus alicujus vituperabilis; quia res quae potest male agere non est mala: sicut secundum opinionem aliquorum Deus potest male agere, & tamen non est malus.

61. Regula est, Quod nihil praecise commune eligibilibus propter se est genus alicujus potentiae, vel effectivi boni; quia unumquodque tale est eligendum propter aliud.

[Page 439]62. Regula est, Quod illud quod habet plura genera non est in solo uno collocandum.

63. Regula est, Quod passio alicujus non est genus illius. Sicut im­mortalitas non est genus vitae.

64. Regula est, Quod illud quod dicitur de omnibus non est genus. Et propter hoc ens non est genus; & propter idem non est diffe­rentia.

65. Regula est, Quod illud quod importat accidens alicujus non est genus illius.

66. Regula est, Quod quando tam genus quam species habent con­trarium, melior species est in meliori genere. Notandum, quod ista regula habet veritatem de specie optima, & non alia. Unde bene contingit, quod uno genere existente meliori altero genere, aliqua species pejoris generis est melior alia specie melioris generis; sed nulla est melior optima specie melioris generis. Sicut si scientia speculativa & practica sint duo genera scientiarum, & scientia speculativa sit me­lius genus quam scientia practica, non est possibile, quod optima spe­cies scientiae practicae sit melior optima specie scientiae speculativae: ta­men possibile est, quod aliqua species scientiae practicae sit melior ali­qua specie scientiae speculativae; sicut scientia practica de Deo est me­lior scientia speculativa de triangulo.

67. Regula est, Quod aliqua specie aequaliter se habente ad duo ge­nera, si collocetur sub genere pejori, male assignatur. Notandum est, quod quando aliquid se habet ad duo genera, vel sub utroque, vel sub neutro est: si sit sub neutro plus erratur collocando eam sub pejo­ri quam meliori; & hoc est verum de specie nobili.

68. Regula est, Quod si genus suscipit magis & minus, simi­liter & species.

69. Regula est, Quod si illud quod magis videtur esse genus ali­cujus speciei non est genus illius, nec illud quod minus videtur esse genus erit genus illius. Sciendum est, quod ista regula valet ad [...]ppo­nendum & arguendum contra respondentem; non autem multum valet ad rem: quia aliquando illud quod minus videtur multis esse genus est genus; & tamen illud quod magis videtur non est genus. Et similiter est de specie dicendum, quod si illud quod magis videtur esse species non est species alicujus, nec illud quod videtur minus, erit species.

CAP. XIX. De distinctionibus & divisionibus proprii.

POst hoc dicendum est de regulis deservientibus consequentiis per quas infertur aliquid esse proprium alterius. Primo tamen di­cendum est de quibusdam distinctionibus proprii, quod aequivoce accipitur hoc nomen proprium, in diversis locis. Est ergo una di­stinctio talis, quod proprium Quoddam est per se, & Quoddam est ad aliud. Proprium per se est, quod non est respectivum: sicut Immortale, Susceptibile discipinae, est proprium. Proprium ad aliud, est aliquod respectivum: sicut, Imperativum, est proprium ani­mae respectu corporis.

Alia distinctio est, quod proprium Quoddam est quod semper prae­dicatur: Quoddam non semper praedicatur, sed quandoque.

Alia divisio, quod Quoddam est proprium quod est per se & semper, Quoddam quod non est semper & per se. Proprium per se & semper, est illud quod inest omni contento sub illo, cujus est proprium, & semper: quod est intelligendum quando de subjecto verificatur esse existere.

Alia distinctio, quod Quoddam proprium est, per quod evidenter illud cujus est proprium separatur ab omni alio, hoc est, per quod tan­quam per notius potest inferri distinctio ipsius ab omni alio. Primum est sicut risibile: secundum est sicut, Animal rationale, Susceptibile disciplinae, ponitur esse proprium hominis.

Alia distinctio, quod proprium idem est quod convertibile; & sic definitio potest vocari proprium. Aliud est proprium quod praedicatur secundo modo dicendi per se de subjecto, quod vocatur propria passio subjecti, Aliae distinctiones etiam possunt poni, sed ad praesens istae sufficiant.

Est autem primo sciendum, quod proprium non est aliqua res in­haerens realiter subjecto, sed est quoddam praedicabile de subjecto; & ita est distincta intentio animae, vel terminus distinctus à subjecto.

Secundo sciendum est, quod Philosophus in quinto topicorum non accipit proprium, pro illo quod distinguitur à definitione; sed in multis locis accipit proprium, pro illo per quod evidenter tanquam per notius inferri potest illud cujus est proprium distingui ab omni alio; sive tale proprium sit definitio explicans quid nominis, sive quid rei, sive sit alia oratio includens definitionem & proprias passiones, sive quodcunque aliud; & de tali proprio loquuntur multae considerationes Philosophi.

Sciendum est tamen, qu [...]d aliquando proprium magis Stricte acci­pitur, [Page 441] scilicet pro aliqua oratione composita ex genere & differentiis accidentalibus, per quam evidenter & sufficienter potest inferri diffe­rentia illius cujus est propium ab omni alio proprio: & de tali proprio intelliguntur multae considerationes Philosophi quinto topicorum; sicut in prosequendo patebit.

CAP. XX. De regulis quibus probatur aliquid esse proprium, vel non.

IStis visis ponendae sunt aliquae regulae, quibus probari potest aliquid esse proprium, vel non proprium alicujus. Et Primo ad proban­dum proprium de aliquo; accipendo proprium pro illo, quod con­venit omni & soli & semper, & ut distinguitur ab omni genere, dif­ferentia, definitione, & accidente, & composito ex iis. Secundo circa proprium quod componitur ex genere, &c.

Est igitur una regula ad probandum aliquid non esse proprium alicu­jus talis, Quod non est convertibile cum aliquo non est proprium il­lius. Sicut sequitur, Posse movere se non est convertibile cum homi­ne, ergo non est proprium hominis. Sciendum, quod in isto con­sequente, Posse movere se non est proprium hominis, subjectum non supponit personaliter, sed pro uno praedicabili; sive illud sit intentio animae, sive vox vel aliquod signum ad placitum instituum: & ideo vel supponit simpliciter, vel materialiter. Potest tamen inferri ex an­tecedente, in quo omnes termini supponunt personaliter & significative▪ sicut, Aliud ab homine potest movere se, ergo Posse movere se non est proprium hominis: & etiam potest inferri ex antecedente in quo supponit simpliciter vel materialiter, sicut dictum est, Posse movere se non est convertibile cum homine, ergo Posse movere se non est proprium hominis. Et tenet quaelibet praedictarum consequentiarum per istam regulam, Quod non est convertibile cum aliquo non est proprium illius: & sicut dictum est de ista regula, ita est dicendum de omnibus aliis circa proprium, Quod quaelibet poterit deservire uni consequentiae, in quo omnes termini antecedentis supponunt personaliter & signifi­cative, licet termini consequentis supponant simpliciter vel materia­liter; & aleri in qua idem terminus supponit in antecedente, sicut in consequente, simpliciter vel materialiter.

Alia regula est, Illud quod significat vel consignificat vel con­notat pauciora, non est proprium illius quod significat vel connotat plura. Unde sequitur, Homo significat vel connotat pauciora quam risibile, ergo Homo non est passio risibilis. Et ratio istius regulae est, quia semper proprium magis natum est praedicari de illo cujus est pro­prium, [Page 442] quam è converso; & magis est propria praedicatio quam è con­verso; nunc autem illud quod plura significat, capiendo signifi­care communiter, scilicet pro significare principaliter & pro connotare sive significare, magis natum est praedicari quam illud quod pauciora significat; & illud quod pauciora significat nunquam est proprium illius quod plura significat: & propter hoc, Creativum est proprium Dei, & Creabile est proprium creaturae; & sic de aliis.

Alia, quae sunt necessaria in scientiis specialibus, circa naturam ipsius proprii sciri possunt per istas regulas quae dictae sunt, ubi tactum est de regulis deservientibus consequentiis in quibus omnes termini suppo­nunt personaliter vel significative: & ideo ad praesens de proprio, isto modo dicto, ista sufficiant ad probandum aliquid non esse proprium alicujus. Sed ad probandum aliquid esse proprium alicujus, sufficit probare quod propositio in qua praedicetur proprium de subjecto sit ne­cessaria, & quod non sit per se primo modo dicendi per se, & quod sit convertibile cum subjecto, & quod praedicatum importat plura quam subjectum; ut possit esse descriptio proprii ista, Proprium est necessa­rio praedicabile per se de subjecto secundo modo, importans plura quam subjectum, convertibile cum eodem. Per primam particulam exclu­ditur accidens, quod dicitur contingenter praedicabile. Per secun­dam excluditur tam genus quam differentia. Per tertiam excluditur quodibet subjectum respectu proprii. Per quartam excluditur propri­um communioris.

Et est notandum, quod proprium hic definitum, & propria passio con­vertuntur; tamen proprium alicujus, & passio ejusdem non convertun­tur. Unde aliquid est passio hominis, quod tamen non est proprium hominis: sicut propria passio animalis est etiam passio hominis, sed non est proprium hominis. Et si dicatur, tunc divisio universalium in genus, & speciem, differentiam, proprium, & accidens, non esset sufficiens; quia aliquod esset praedicabile de homine, quod nec accidens homini, nec proprium ei, nec genus, nec species, nec dif­ferentia ipsius. Dicendum est, quod illa divisio bene intellecta suffi­ciens est. Unde etiam omne praedicabile de homine, si sit commune omnibus hominibus, est species, vel genus, vel differentia, vel pro­prium, vel accidens; non tamen ex hoc sequitur, quod omne tale sit genus hominis, vel species hominis, vel differentia hominis, vel ac­cidens hominis: quia proprium animalis praedicatur de homine, & quamvis non sit proprium hominis, est tamen passio hominis; & ita proprium & passio convertuntur, & tamen passio hominis & proprium hominis non convertuntur. Vel potest dici aliter, quod ibi accipitur proprium large, pro passione praedicabili secundo modo.

Ex praedictis potest patere, quod omnia talia sunt propria Dei, Creativum, Gubernativum, Redemptivum, Beatificativum; & hu­jusmodi. Similiter omnia talia, Posse peccare, Posse mereri, Posse [Page 443] recipere beatitudinem, Posse damnari, & hujusmodi; sunt propriae passiones creaturae rationalis. Et notandum est, quod illa non dicuntur propria rerum extra; sed sunt propria intentionum, sive conceptu­um animae, vel vocum, sive aliorum signorum ad placitum instituto­rum; quia cum talibus terminis convertuntur, & de eis convertibiliter praedicantur, & de quocunque dicitur unum & reliquum; quod verum est, quando omnes termini illarum propositionum supponunt persona­liter & significative.

Ultimo sciendum, quod proprium incomplexum aliquando accipitur Large; & tunc non requiritur quod necessario praedicetur de suo subje­cto, sed sufficit quod non sit possibile simul esse verificari de suo subjecto, & illud negari à suo subjecto. Et sic creari potest dici pro­prium entis, ut ens est commune praecise creaturis; quia quamvis haec non sit necessaria, Ens creatur, tamen illa non stant simul, Ens est, accipiendo ens praecise pro aliis à Deo, & Ens non est creatum. Sic etiam majus sua parte potest dici proprium totius; quia quamvis haec non sit necessaria, Omne totum est majus sua parte; quia si nullum totum esset, quod est possibile per potentiam divinam, nullum to­tum esset majus sua parte: tamen ista non stant simul, Aliquod totum est, & Totum non est majus sua parte. Sicut habere tres angulos aequales duobus rectis, dicitur esse passio tranguli; & tamen haec non est necessaria, Omnis triangulus habet tres, &c. unde breviter dico, quod ut frequenter per tales propositiones quae ponuntur necessa­riae, intelliguntur propositiones conditionales, vel propositiones de pos­sibili, vel aequivalentes eis quae necessariae sunt. Aliquando autem accipitur proprium Stricte, & sic definitur proprium, quod est neces­sario praedicabile, &c. Et si quaeratur an passio, five proprium, possit esse sine suo subjecto. Dicendum, quod de virture sermonis debet concedi, quod subjectum potest esse & naturaliter sine sua pro­pria passione; & similiter passio propria potest esse sine suo subjecto: quia passio non est nisi intentio sive conceptus animae, vel signum ad placitum institutum. Et similiter est de subjecto. Et manifestum est, quod haec intentio potest esse sine illa, & similiter hoc signum ad placitum institutum potest esse sine illo; & è converso. Sed quando Authores dicunt, quod subjectum non potest esse sine sua propria passione, nec è converso; debet sic intelligi, scilicet quod propositio non potest esse falsa in qua praedicatur proprium vel passio de suo sub­jecto, omnibus terminis supponentibus personaliter & significative, si sit passio primo modo dicta. Si autem sit passio secundo modo dicta, tunc non poterit etiam propositio esse falsa, si esse existere verificatur de suo subjecto personaliter sumpto. Sicut quamvis haec intentio, ru­dibile, potest esse in anima, nullo asino existente, & hac intentione, asi [...]u, non existente in anima, & è converso: tamen impossibile est, quod haec sit falsa, Omnis asinus est rudibilis, vel impossibile ad [Page 444] minus est quod haec sit falsa, dum haec est vera, Asinus est: & isto modo debent intelligi omnes authoritates, quae dicunt, quod subjectum non potest esse sine sua propria passione.

CAP. XXI. De problemate proprii constituti ex genere & differentiis accidentalibus.

CIrca proprium quod componitur ex genere & differentiis acciden­talibus, de quo Philosophus principaliter tractavit in quinto topi­corum, est sciendum, quod tale proprium destruitur si non datur per notiora; & Secundo destruitur, si non datur per notiora inesse suo subjecto. Et ratio istius est, quia tale datur causa innotescendi, quod non potest fieri nisi per notius, & per illud quod est magis notum inesse suo subjecto.

Item destruitur, si subjectum vel tota oratio, vel aliquod nomen in oratione sit multiplex; quia quocunque istorum dato non est proprium illius. Item destruitur, si habet aliquam superfluitatem. Item destruitur, si in proprio ponitur aliquid quod est commune omnibus; quia nihil debet poni in proprio, nisi quod separat suum subjectum ab aliquo. Item destruitur, si ejusdem ponantur plura propria; illud est intelli­gendum de descriptione quae indicat sufficienter omnes proprietates in­complexas de suo subjecto: quia de propriis incomplexis non est verum, quin ejusdem possint esse plura propria etiam non ordinata; quamvis fre­quenter propria ejusdem habeant aliquam ordinationem, & diversa di­versum ordinem. Sicut proprietates creaturae rationalis; sicut Posse mereri, & Posse demereri: & ista habent ordinem aliquo modo per­fectionis, pro quanto Posse mereri importat aliquem actum qui est per­fectior illo actu, qui importatur per Posse demereri. Similiter Esse susceptibile disciplinae, & Esse susceptibile actus liberi, habent ordinem; quia unum importat rem priorem naturaliter re importata per aliud.

Item destruitur, si oppositum illius subjecti, vel aliquid simul natura cum illo, sive posterius eo, ponitur in proprio. Item destruitur pro­prium, si aliquod contentum sub subjecto ponitur in proprio. Item destruitur, si genus ponitur in proprio. Item destruitur, si definitio ponitur in proprio. Item, si subjectum cum suo accidente. Item, si differentia essentialis ponitur in proprio. Item, si non determinetur quali­ter est proprium illius; scilicet debet poni si competat sibi primo, vel non primo. Item, si idem ponitur proprium respectu sui ipsius. Item, in homogeneis, si non competat tam toti quam parti; & è converso. Item, si contrarium non est proprium contrarii. Item, si è diverso diversum non habet aliquod proprium è diverso diversum. Item, si casus non est [Page 445] proprium casus, nec conjugatum est proprium conjugati. Et ita multa alia possunt elici ex quinto Topicorum, quae ideo breviter & sine exemplis pertransivi, quia ista non sunt in specialibus scientiis multum usitata: & quae de illis Theologiae & aliis scientiis specialibus sunt necessaria, per dicta prius & per dicenda possunt patere studioso.

CAP. XXII. Ostendit quid est definitio & quot modis dicitur.

AD sciendum de aliqua an sit definitio alicujus, vel non, oportet primo videre quid sit definitio, & quot modis dicitur; secundo videndum est de principali proposito.

Circa primum sciendum, quod omnis definitio, vel est conceptus mentis, vel est oratio ad placitum significativa; ita scilicet quod omnis definitio vel oratio in mente est unum compositum ex multis naturaliter significantibus, vel est oratio ad placitum instituta. Hoc patet per A­ristotelem primo Topicorum, & in septimo & octavo Metaphysicae, & se­cundo Posteriorum, qui ubique definiens definitionem dicit, quod Est oratio indicans quid est esse rei, vel quidditatem rei.

Ex isto sequitur, quod definitio non est eadem realiter cum definito; quia sicut vox ad placitum instituta quae est oratio, non est realiter unum nomen, sicut haec oratio, Animal rationale, non est hoc nomen, Homo: ita unum compositum in mente ex multis intentionibus, quarum una est communis omnibus illis quibus definitum est commune, & cum hoc pluribus, non est realiter illa intentio quae est praecise communis omnibus illis quibus tota definitio est communis: non tamen obstante, quod definitio & definitum non sint idem realiter, significant tamen idem realiter; similiter de definitione & definito supponentibus personaliter & significative, vere praedicatur esse idem realiter. Unde quam vis haec definitio, Animal rationale, & hoc definitum, Homo, non sint idem re­aliter; tamen haec est vera, Homo & animal rationale sunt idem re­aliter: sed per istam, Homo & animal rationale sunt idem realiter, non denotatur, quod haec definitio, Animal rationale, & hoc definitum, Homo, sint idem realiter; sed denotatur, quod eadem res importatur per istam definitionem, & per illud definitum.

Et sic intelligendae sunt omnes authoritates quae dicunt definitionem & definitum esse realiter idem; quia semper per talem propositionem, quae secundum virtutem sermonis est actus exercitus, intelligunt unum actum signatum; scilicet quod de definitione & definito vere praedi­catur esse idem realiter. Quod non debet sic exerceri, Definitio & definitum sunt unum idem realiter; sed debet sic exerceri, Homo & animal rationale sunt idem realiter. Sic ergo patet, quod definitio est [Page 446] oratio; & sicut triplex est oratio, scilicet Concepta tantum sive ex­istens in mente tantum, Prolata, & Scripta: sic triplex est definitio. Una existens in mente tantum, quae praecise componitur ex intentioni­bus, sive conceptibus mentis. Alia prolata, scilicet composita ex voci­bus. Tertia scripta, scilicet composita ex scripturis. Sed differentia est inter istas definitiones; quia definitio existens in mente tantum, est naturaliter definitio; sicut naturaliter importat quidditatem rei. Aliae definitiones non sunt definitiones nisi ad placitum; sicut nec significant quidditatem rei nisi ad placitum.

Aliud est sciendum, quod definitio quamvis sit oratio, non tamen est propositio vel enuntiatio. Est etiam sciendum, quod cum dicitur quod definitio est oratio indicans quidditatem, ly definitio, non supponit pro se, vel pro uno communi omnibus definitionibus: sed supponit pro ipsis definitionibus, quarum nulla est hoc commune definitio; sicut nullus homo est hoc commune homo.

CAP. XXIII. Ponit varias divisiones definitionum.

VIso in generali quid est definitio, videndum est quot modis di­catur, ponendo scilicet aliquas distinctiones de definitione.

Est autem una distinctio talis, quod Definitionum Quaedam exprimit quid rei, & Quaedam quid nominis. Definitio exprimens quid rei non potest competere nisi definito quod importat veras res: cujusmodi sunt definitiones hominis, & asini; & sic de aliis. Definitio exprimens quid nominis est, quando exprimitur significatum vo [...]abuli, quid scilicet per vocabulum debemus intelligere: & talis definitio potest competere definitis de quibus nihil vere praedicatur, & illo modo Va­cuum, Infinitum, Chimera, & hujusmodi, definiuntur; & non solum talia, sed etiam illa quae aliquod significant & connotant; cujus­modi est Motus, Tempus, Pater, Album, Populus, Exercitus▪ & hujusmodi.

Alia divisio seu distinctio Definitionum, quod Quaedam est definitio proprie dicta, illa scilicet quae datur per genus & differentiam essen­tialem; sive illa quae datur per talia, quorum nullum importat vel con­notat aliquod extrinsecum illi quod importatur per definitum. Alia est definitio data per additamentum, quae scilicet habet aliquam partem importantem aliquod extrinsecum illi, quod importatur per de­finitum; sicut definitur anima, Quod est actus corporis, &c: Patet enim, quod corpus importat aliquod extrinfecum animae. Ita est etiam de illa definitione albedinis, Albedo est color disgregativus visus.

[Page 447]Alia divisio est, quod Definitionum non indicantium aliquod extrin­secum rei, Quaedam datur per differentias essentiales: Quaedam per genus & nomina exprimentia partes essentiales: & Quaedam per genus & nomina exprimentia partes integrales. Exemplum primi, ut Ani­mal rationale est definitio hominis. Exemplum secundi, Substantia composita ex corpore & anima intellectiva est definitio hominis. Ex­emplum tertii, Figura tribus lineis contenta est definitio trianguli.

Alia divisio est, quod Definitionum Quaedam est data per aliqua, quorum unum est minus commune, & aliud est magis commune, ita tamen quod unum illorum sit convertibile cum definito; sicut hic, Animal rationale: & Quaedam est definitio data per aliqua quorum quodlibet est in plus quam illud definitum, & nullum illorum est superi­us ad reliquum; & aliqua illorum sunt talia quod nullum illorum est sub reliquo, & tamen illorum totum est convertibile cum definito: si­cut si homo definiatur sic, Homo est animal intelligibile, ut Intelli­gibile sit commune Homini & Angelo; tunc hoc totum, Animal intelli­gibile, est convertibile cum homine; & tamen nec Animal, nec In­telligibile est convertibile cum homine.

Ex praedictis omnibus patet, quod quando aliquid concluditur esse definitio, vel non esse definitio alicujus, subiectum talis propositio­nis non supponit personaliter nec significative, sed simpliciter vel ma­terialiter. Sicut si probatur, quod Substantia animata sensibilis non est definitio hominis, hoc subjectum, Substantia animata sensibilis, non supponit pro re, sed pro intentione animae, vel signo ad placitum instituto. Similiter si probatur ista propositio, Animal rationale est definitio hominis, subjectum non supponit personaliter, sed materia­liter vel simpliciter; & hoc si consequentia sit bona; tamen de virtute sermonis, quaelibet propositio talis est distinguenda penes secundum modum aequivocationis.

CAP. XXIV. De regulis quibus infertur quod aliquid est definitio alicujus indicans quidditatem rei data per genus & differentiam essentialem.

HIs visis ponendae sint aliquae regulae deservientes consequentiis quibus infertur aliquid esse definitionem alicujus, vel non esse: & primo quibus infertur aliquid esse definitionem alicujus indi­cantem quidditatem rei, datam per genus & differentiam essentialem.

Est igitur una regula talis, Si definitum sit commune alicui rei simpliciter, per carentiam compositionis ex materia & forma, non defini­tur tali definitione. Unde sequitur, Angelus est simplex, ergo Ani­mal [Page 448] rationale non est definitio Angeli: & ratio hujus est, quia nullum simplex habet differentiam essentialem, cum differentia essentialis indi­cet partem essentialem illius cujus est. Ex isto sequitur etiam, quod nullum accidens definitur tali definitione; sicut probat Philosophus. 7. Metaphysicae: ideo sola species, communis praecise substantiis compofi­tis ex materia & forma, definitur tali definitione.

Alia regula est, Illud in quo ponitur pro genere aliquod commune omnibus, vel pro differentia aliquid commune omnibus ejusdem gene­ris, non est definitio: & ideo sequitur, ens ponitur in ista oratione, Ens sensibile rationale, ergo Ens sensibile rationale non est definitio hominis; eo quod ens est commune omnibus, & ponitur loco generis. Similiter ista, unum ponitur in oratione ista, Animal unum rationa­le, ergo Animal unum rationale non est definitio hominis; quia unum est commune omnibus substantiis, & ponitur loco differentiae. Ratio primae partis regulae est, quia omne p [...]situm in definitione tali debet separare definitum ab aliquo; hoc est, debet esse medium concludendi negationem alicujus de definito; tale autem non potest esse commune omnibus. Ratio secundae partis est, quia nihil commune omnibus ejusdem generis potest esse differentia essentialis alicujus; quia nullum genus praedicamentale est in quo omnia sint composita ex materia & forma.

Tertia regula est ista, Illa oratio cujus pars indicat aliquid extra es­sentiam rei non est definitio illius; quia in tali ponitur aliquod super­fluum, quod non debet fieri in definitione. Sciendum, quod Quae­dam definitio data per genus & differentias indicat complete & ex­plicite essentiam rei; ita scilicet quod nihil est pars essentialis rei quin distincte exprimatur per aliquam partem, scilicet per aliquam diffe­rentiam positam in definitione: & talis definitio debet componi ex gene­re & tot differentiis essentialibus, quot sunt partes essentiales; ita sci­licet quod si sint duae essentiales, puta materia & forma, debent poni duae differentiae cum genere. Si sint plures formae & materiae, de­bent poni tot differentiae quot sunt formae, cum una differentia expri­mente materiam, & illa est complectissima definitio; & quando est aliqua oratio [...] cujus aliqua pars sic indicat essentiam rei, est illa oratio definitio: & talis est definitio hominis, si in homine sit materia & duae formae substantiales scilicet sensitiva & intellectiva, ut ista, Sub­stantia materialis sensibilis rationalis; Substantia enim est genus, ma­teriale exprimit materiam, & sensibile animam sensitivam, & rationale animam intellectivam.

Alia est definitio quae non distincte & explicite indicat essentiam rei, sed imperfecte; qualis est illa definitio hominis, Corpus passi­bile, & similiter ista, Animal rationale; nam per neutram istarum explicite habetur, an in homine sint plures formae, vel non. Etiam quando est aliqua oratio, cujus aliqua pars, illo secundo modo acci­piendo [Page 449] indicare essentiam rei, indicat essentiam rei, bene poterit esse definitio: & ideo primo modo accipit Philosophus indicare essentiam rei, & non secundo modo; aliqua tamen dicta Aristot. 7. Metaphysicae quae videntur esse contra ista solvuntur ibidem.

Quarta regula est, quod Convertibile non indicans essentiā rei non est definitio illius. Quinta regula est, Illa oratio in qua ponitur aliquid im­portans aliquod extrinsecum rei non est definitio illius, illo modo ac­cepta definitione. Sexta regula est, quod Si differentia praeponatur ge­neri non est definitio illius. Septima regula est, Si definitio non con­vertitur cum definito alicujus non est definitio illius; poterit tamen esse definitio inferioris, vel superioris. Notandum, quod secunda regu­la & tertia & quinta & septima valent ad destruendum quamcun­que definitionem quocunque modo accipitur.

Ex praedictis potest elici descriptio definitionis illo modo dicta, quod Definitio, illo modo dicta, est oratio composita ex genere diviso per dif­ferentiam indicantem materiam, cum differentia vel differentiis indi­cante vel indicantibus formam vel formas. Aliae autem definitiones quae componuntur ex genere proximo & differentia ultima, non sunt ita completae difinitiones. Et praeter illas definitiones est alia definitio non importans aliquod extrinsecum rei, quae non differt ab illa definiti­one nisi in hoc, quod in definitione de qua est dictum, ponuntur dif­ferentiae in concreto quae sunt in recto de definito praedicabiles: In alia autem definitione ponuntur abstracta in obliquo correspondentia differentiis essentialibus. Et talis definitio est ista. Substantia com­posita ex materia & anima sensitiva & intellectiva. Illa enim est de­finitio hominis, in qua ponuntur abstracta correspondentia istis con­cretis, Materiale, sensibile, rationale Sciendum est tamen, quod illa non correspondent secundum vocem istis concretis; nec requiritur hoc: sed sic correspondent, quod sunt synonyma cum abstractis, vel essent synonyma si abstracta secundum vocem correspondentia illis con­cretis essent imposita ad significandum; utrumque illorum sufficit ad definitionem illo modo dictam. Ex istis sequitur, quod ex praedictis patere potest de prima definitione, quid sentiendum est de definitione il­lo modo dicta, per ea quae dicta sunt de prima definitione.

Et est notandum, quod quamvis per differentias essentiales expri­mentes omnes partes rei quoad primam definitionem; & per abstra­cta in obliquo etiam exprimantur omnes partes rei quoad secundam definitionem: tamen praeter differentias, & praeter talia abstracta, oportet ponere genus; quia de ratione definitionis est, quod per eam respondeatur ad quaestionem factam per quid de definito▪ hoc autem non potest convenienter fieri sine genere, cum nulla differentia n [...]c aliquod tale abstractum praedicatur in quid de tali definito.

Notandum est etiam, quod ejusdem rei possunt esse plures defini­tiones tales, scilicet quando omnino idem significant quamvis dive [...]o [Page 450] modo; quia scilicet pars unius definitionis significat aliquid in recto, & alia pars alterius definitionis in obliquo. Similiter quod ejusdē rei sint plures definitiones, quarum una est completa & alia non completa, non est inconveniens: sed quod ejusdem rei sint plures definitiones com­pletissimae, habentes partes quae habent eundum modum significandi; puta quod omnes partes utriusque definitionis sumantur in recto, vel utriusque aliquae in recto & aliquae in obliquo, est inconveniens: & isto modo, & nullo alio, negat Philosophus ejusdem rei esse plures definitiones. Et praeter istas definitiones est alia definitio, quae com­ponitur ex nominibus exprimentibus partes integrales; & definitio isto modo dicta datur communiter in Mathematica.

Et est sciendum, quod nunquam datur talis definitio, nisi quando nomen convenit toti, & non cuilibet parti; cujusmodi est hoc nomen, triangulus; nam tres lineae sunt partes integrales trianguli, & tamen totum vocatur triangulus, & nulla pars scilicet nulla linea est trianglus: propter istam rationem illa definitio magis proprie indicat quid nominis, quam quid rei; nam definitio quae proprie indicat quid rei, non potest competere alicui, nisi conveniat omnibus quae sunt ejusdem speciei specialissimae dictae in quid de eis. Verbi gratia, si definitio maris sit, Mare est congregatio aquarum, illa definitio non convenit omni­bus ejusdem speciei specialissimae cum illa re quae est mare; nam aliqua quae est specialissima dicitur in quid de illa re quae est mare, & simili­ter de qualibet sui parte, & tamen mare non convenit istis omnibus; & propter haec, ista definitio non ita proprie indicat quid rei, sicut praedictae definitiones.

Notandum, quod nomina figurarum multilaterarum interdum im­portant latera ambientia, interdum autem angulos; dum ergo nomen angulos importat, nomen definiendum est per nomina importantia an­gulos qui sunt partes embadorum: quando autem sunt nomina impor­tantia latera, ponenda sunt nomina laterum quae sunt partes linearum ambientium, & non embadorum.

CAP. XXV. De definitione data per additamentum.

SEquitur de definitione data per Additamentum.

Et est sciendum, quod semper in tali definitione debet poni ge­nus definit [...]um aliqua differentia accidentali: Aliquando tamen aliqua differentia accidentalis, in ea posita, est propria sibi, & Aliquan­do nulla differentia accidentalis est propria sibi. Exemplum primi, si albedo definiatur sic, Al [...]ed [...] est color disgregativus visus; nam disgrega­tivam visus est differentia accidentalis propria albedini, & cum ea [Page 451] convertibilis. Exemplum secundi, si ternarius definiatur sic, Ter­narius est numerus impar utrobique prius; nam impar non converti­tur cum ternario, quia convenit quinario. De tali definitione dantur aliquae regulae. Una est, Quod non debet dari talis definitio per igno­tiora; quia talis datur causa innotescendi, nihil autem notificatur per ignotius.

Ex isto etiam sequuntur aliquae regulae, Una est, Quod unum contrariorum non definitur per reliquum; quod est verum de contrariis positivis: & ratio est, nam quamvis aliquando unum contrariorum sit perfectius reliquo, & ita aliquo modo notius secundum naturam; non tamen tale est notius quoad nos; quod tamen requiritur ad definitionem ex quo definitio datur ut nobis innotescat definitum. Alia regula sequi­tur, scilicet, Quod habitus non definitur per privationem; quia sem­per privatio praesupponit habitum, & ita privatio non est notior habitu, & per consequens non definit ipsum. Alia regula sequitur, Quod permanens non definitur per successivum; quia semper successivum prae­supponit notitiam permanentis. Alia regula sequitur, Quod oppositum non definitur per oppositum; quod est verum de opposito contrarie, & de omnibus oppositis ab [...]olutis: sed de oppositis privative non est ve­rum; nam semper privatio per habitum d [...]finitur.

Aliae regulae multae ponuntur quinto topicorum tractantes istam ma­teriam, de quibus ad praesens supersedeo.

CAP. XXVI. De definitione exprimente quid nominis.

SEquitur videre aliqua pauca de definitione exprimente quid nominis.

Et est primo sciendum, sicut tactum est prius, quod omnia quae ponuntur in alio praedicamento, quam in praedicamento substantiae & qualitatis, solum talem habent definitionem secundum principia Aristot. & ideo Quantitas, relatio, & caetera praedicamenta, & per se contenta in eis, non habent nisi definitionem exprimentem quid no­minis. Omnia etiam connotativa non habent aliquam aliam definitio­nem; & ideo talia, album, nigrum. Et universaliter omnes p [...]ssiones praedicabiles secundo modo dicendi per se de [...]uis subjectis talem haben [...] definitionem. Omnes etiam privationes & negationes tales habent de­finitiones, & non alias. Omnia etiam quae non significant aliquid per se vnum habent tales definitiones. Et similiter nomina de quibus impossibiliter praedicatur esse; cujus sunt talia nomina, Vacuum, Chimera, Infinitum, & hujusmodi. Hoc supposito videndum est de diversis definitis in speciali: & Primo de relativis.

[Page 452]Et est sciendū, quod relativū potest definiri vel complete vel incomplete. Incomplete potest definiri sine suo correlativo; ut si definiatur pater in­complete debet sic definiri, Pater est substantia sensibilis quae aliam substantiam genuit, & cum hoc secum actu existit; vel aliquid hu­jusmodi. Sed Complete non potest definiri sine suo correlativo; ut definitur sic, Pater est substantia sensibilis habens Filium; & tali defi­nitione relativa mutuo definiunt se. Nec est hoc inconveniens; quia sicut relativa sunt simul in intellectu, ita simul imponuntur; & propter hoc, non est inconveniens si mutuo definiant se.

Unde sciendum, quod illa definitio non datur per notiora, sed sufficit quod sit per aeque nota: & ideo loquendo de definitione quae est per no­tiora, quae est magis proprie definitio quamvis non semper ita comple­ta, nunquam relativum definitur per suum correlativum; sed definitur per suum subjectum in recto, & per subjectum sui correlativi sump­tum in obliquo. Sicut simile debet sic definiri, Simile est quale cor­respondens alteri quali, habenti qualitatem ejusdem speciei specialissimae. Et ideo si esset aliquod nomen relativum speciale impositum albo, ita quod nunquam praedicaretur de aliquo nisi de albo; sicut de nullo praedi­catur simile nisi de quali; illud deberet sic desiniri, Album simul ex­istens cum alio albo. Et similiter definitur causa; quia est res ad cujus esse sequitur aliud ens; & sic de aliis: & ita illa definitio, & etiam quaelibet talis, est magis proprie definitio, quamvis non sit ita com­pleta, sicut illa quae datur per suum correlativum.

Connotativa autem definiuntur per sua subjecta in recto & per nomina connotativa in obliquo sumpta, vel per verba. Sicut quantitas definitur sic, Quantitas est res habens partes. Continua quantitas & perma­nens potest sic definiri, Quantitas continua permanens est una res habens partem extra partem. Album autem sic definitur, Album est corpus habens albedinem; & sic de aliis.

Privationes & negationes definiuntur per positiva eis opposita; sicut [...]citas definitur per visum; non homo definitur per hominem sic, Res quae non est homo: & ista ad praesens de definitione sufficiant.

CAP. XXVII. De regulis quibus potest probari aliquid esse species ali­cujus.

POst regulas per quas potest demonstrari aliquid esse genus, vel de­finitio, vel proprium alicujus, v [...]dendum est de regulis quibus potest demonstrari aliquid esse Species alicujus.

Et est una regula talis, Quod non praedicatur in quid de aliquo non est species illius. Et ideo sequitur, Album non praedicatur in quid de homine, ergo Album non est species hominis. Notandum, quod multae sunt species quae non praedicantur in quid de quibusdam nominibus pro­priis rerum quarumcunque, nec de pronomibus demonstrantibus res quascunque: sicut quantitas non praedicatur in quid de quibuscunque nominibus propriis, nec de pronomine demonstrante quamcunque rem secundum principia Aristot. Unde quacunque re data, haec non est in quid, Hoc est quantitas: & ita est de multis, quia de omnibus spe­ciebus connotativis, & relativis.

Alia regula, Quod praedicatur de omnibus non est species alicujus. Et ideo ens, unum, & hujusmodi, non sunt species alicujus.

Alia regula est, quod Illud quod praedicatur de omnibus, de quibus non praedicatur aliquod praedicamentum in quid, non est species ali­cujus. Intelligendum est tamen, quod sicut multipliciter genus di­citur, ita & species dicitur multipliciter; & ideo ista regula non est intelligenda de omni specie; sed est intelligenda de specie quae non est communis per se partibus essentialibus aliarum rerum. Sicut unum commune omnibus formis ignis non recipit praedicationem in quid ali­cujus praedicamenti: & tamen potest vocari species, eo quod potest praedicari in quid respectu omnium formarum particularium. Species igitur ad praesens capitur dupliciter. Uno modo pro omni praedicabili in quid de pluribus differentibus numero, & hoc, sive significata per illam differentia numero sint nata esse partes essentiales alicujus, sive non; & isto modo Materia est species. Alio modo capitur species, pro illo quod est praedicabile in quid de talibus, & importata non sunt nat [...] esse partes essentiales alicujus; & igitur Anima intellectiva non est spe­cies.

CAP. XXVIII. De regulis quibus probetur aliquid esse differentia.

CIrca differentiam dantur aliquae regulae. Una est talis, Quod praedicatur in quid de aliquo non dicitur differentia alicujus. Et ideo sequitur, Anima intellectiva praedicatur de animabus intel­lectivis, ergo Anima intellectiva non est differentia. Ista regula intel­ligenda est de illo quod praedicatur in quid de aliquo pronomine de­monstrante unam rem; sicut haec praedicatio est in quid, Hoc est anima intellectiva; & similiter ista, Hoc est forma, demonstrando formam: sed non est intelligenda regula de illo quod praedicatur in quid de pro­nomine sumpto cum eodem communi. Unde haec est praedicatio in quid, Hoc rationale est rationale: sicut haec praedicatio est in quid, Hoc quantum est quantum.

Alia regula est, Quod illud quod non importat partem rei essentia­lem, videlicet materiam vel formam, non est differentia alicujus. Et ideo sequitur, Disgregativum visus non importat partem rei essentialem, ergo Non est differentia. Intelligendum est, quod ista regula est in­telligenda de differentia essentiali, & non accidentali: nam aliquid poterit esse differentia accidentalis, quamvis non importat partem essen­tialem rei; sed sufficit quod importat accidens, vel causam, vel effe­ctum, vel aliquid hujusmodi.

Alia regula est, Quod illud quod non dividit aliquod genus non est differentia alicujus generis; nam omnis differentia est alicujus generis divisiva. Et haec est vera, tam de differentia essentiali quam accidentali: & ideo sequitur, Creativum non dividit aliquod genus, ergo Creativum non est differentia Dei. Ex isto sequitur quod aliquae passiones sunt differentiae accidentales suorum subjectorum; & aliquae non: illae enim passiones, quae sunt propriae aliquibus speciebus contentis sub genere, sunt differentiae accidentales earum; sicut disgregativum visus est tam passio quam differentia accidentalis albedinis: sed aliquae passiones, cujusmodi sunt passiones Dei & entis & hujusmodi, non sunt diffe­rentiae, sed passiones tantum; & si aliquando in authoritatibus vocen­tur differentiae, multum extensive loquuntur de differentia, & non pro­prie.

Alia regula est, Quod illud quod non habet differentiam condivi­dentem non est differentia. Et ideo sequitur, Unum non habet diffe­rentiam condividentem, ergo Unum non est differentia entis. Notan­dum, quod illa regula Philosophi non est intelligenda de differentia essentiali; aliquando enim contingit quod differentia essentialis non habet differentiam essentialem condividentem; sicut materiale est dif­ferentia [Page 455] essentialis corporis, & tamen non habet differentiam essentialem condividentem; quia species opposita, eo quod est species communis rebus singularibus carentibus compositione ex materia & forma, non habet differentiam essentialem: & ideo intelligenda est sic regula, quod illud quod non habet differentiam condividentem, nec essentialem, nec accidentalem, non est differentia.

Alia regula est, Quod negatio non est differentia alicujus. Ista re­gula est intelligenda de differentia essentiali; quia nulla negatio, nec aliquod negativum est differentia essentialis alicujus; poterit tamen esse differentia accidentalis alicujus.

Alia regula est, Quod contingenter praedicatur de aliquo non est dif­ferentia illius. Et ideo sequitur, Ridere praedicatur contingenter de ho­mine, ergo Ridere non est differentia hominis. Notandum, quod illud quod praedicatur negative de aliquo ipso existente, hoc est, dum esse ex­istere verificatur de illo, non est differentia illius: sicut dum haec est vera, Homo est, haec poterit esse vera, Homo non ridet, ergo Ridere non est differentia hominis. Veruntamen illud quod contingenter praedicatur de aliquo, quia scilicet ab eo potest negari vere dum de eo negatur esse ex­istere, bene poterit esse differentia essentialis illius: sicut rationale est differentia hominis, & tamen contingenter praedicatur de homine: nam haec est contingens, Homo est rationalis; nam quando haec est falsa, Homo est, haec etiam est falsa, Homo est rationalis; sed impossibile est quod haec est falsa, Homo est rationalis, dum haec sit vera, Homo est.

Alia regula est, Quod illud quod non constituit speciem aliquam non est differentia alicujus. Sicut album non constituit speciem hominis, igitur Album non est differentia hominis. Intelligendum est, quod differentia proprie loquendo non constituit speciem aliquam; quia dif­ferentia non est pars speciei, nec est de essentia alicujus speciei: sed quando dicitur, differentia constituit speciem, capitur constituere im­proprie, pro illo quod definit speciem: & sic verum est, quod illud quod non constituit speciem, hoc est, quod non definit speciem non est diffe­rentia illius; & illud est verum tam de differentia essentiali quam de differentia accidentali, sed diversimode. Nam illud quod non con­stituit speciem, hoc est, non definit speciem definitione proprie dicta, non est differentia essentialis: sed illud quod non constituit speciem, hoc est, quod non definit speciem definitione data per additamentum non est differentia accidentalis.

CAP. XXIX. De problemate de eodem & diverso, & acceptionibus eo­rum.

ARistoteles quarto Topicorum tractat de eodem & diverso, tan­quam de annexis problemati de definitione: ideo post defini­tionem, genus, speciem, & differentiam, aliqua pauca de istis hunc sunt dicenda. Sed primo videndum est quomodo accipitur Idem, ex quo patebit quomodo accipitur Diversum.

Est sciendum, quod non accipitur Idem in proposito pro non distin­cto; sed esse idem in proposito est idem quod habere eandem defini­tionem. Unde aliqua in rei veritate sunt plura; & tamen quia habent eandem definitionem dicuntur idem: sicut nomina synonyma in rei ve­ritate sunt multa, & non unum, nec indistincta; & tamen dicuntur idem, quia eandem habent definitionem, & quia significant idem; quia unum est definitio alterius: & ita hoc nomen, idem, verificatur de illis, sive supponat pro [...]sdem, sive pro suis significatis; sed aequivoce accipitur idem in illis propositionibus. Nam in istis propositionibus, Tunica & Vestis idem sunt, si termini supponant personaliter & pro re, tunc importatur quod illa res quae significatur per tunicam, & illa res quae significatur per vestem, sunt una res, & non plures: si autem termini supponant materialiter vel simpliciter, tunc importatur quod termini significant idem; non quidem quod sunt unum & non plura, nam in rei veritate sunt plura; sed denotatur quod habent eandem definitionem: & ita patet, quod ly idem capitur à Philosopho aequivoce in diversis locis.

Est tamen advertendum, quod ex hoc ipso quod de aliquibus verifi­catur idem numero, accipiendo idem, sicut capitur in proposito, & in septimo Topicorum; sequitur quod de illis verificatur esse idem, ac­cipiendo idem aliter, quando scilicet illa supponunt personaliter; sed è converso non sequitur. Non enim sequitur, Homo & album sunt unu numero, hoc est, sunt unum, & non multa, ergo Isti termini habent eandem definitionem: & ideo non sequitur, Homo & album sunt idem, sumptis terminis significative, ergo Homo & album sunt idem; si homo & album non supponunt personaliter, sed materialiter vel simpliciter, qualitercunque accipiatur idem. E converso autem b [...]ne sequitur, Isti termini, Tunica, & Vestis, habent eandem definitio­nem, ergo Tunica & Vestis sunt unum numero.

Et quod haec sit intentio Aristotelis, patet. Nam idem accipiendo pro eodem numero, manifestum est, quod terminare problema de acci­dente, est terminare problema de eodem & diverso. Nam sequitur, Con­vertibiliter [Page 457] Homo est albus, ergo Homo & album sunt idem numero: & è contra sequitur, Homo non est albus, ergo Homo & album non sunt idem numero, & è contra: & ita eaedem regulae quae deserviunt uni propositioni, & alteri. Similiter accipiendo idem pro eadem spe­cie, regulae deservientes speciei deserviunt idem taliter accepto. Et manifestum est, quod de isto non loquitur Philosophus in septimo Topi­corum; quia secundum eum ibidem, quando unum potest esse sine al­tero non sunt idem; & tamen manifestum est quod talia sunt idem specie. Similiter accipiendo idem pro eodem genere, manifestum est quod regulae deservientes generi deserviunt ad idem sic acceptum. Et ideo remanet quod esse idem in proposito est habere eandem defini­tionem. Unde regulae deservientes definitioni deserviunt huic ter­mino idem; quamvis non omnes. Propter quod Philosophus primo To­picorum problema de eodem & diverso reducit ad definitionem, & vult, quod ostenditur quod aliquid est definitio, quoniam est idem; sed non est è converso; & tamen definitio non est eadem res cum definito, ergo prae­dicto modo accipitur ibi idem. Et iste est unus modus ejusdem numero; quia scilicet de talibus supponentibus significative praedicatur idem nu­mero.

CAP. XXX. De regulis quibus probatur aliqua esse eadem.

IStis visis ponendae sunt aliquae regulae Aristotelis de Eodem.

Et est una regula talis, Si principale est idem principali, conju­gatum erit idem conjugato, & casus casui. Ista regula tenet è converso; quamvis ista regula non est generalis, Sicut conjugatum de conjugato, & principale de principali. Nam non sequitur, Album est dulce, ergo Albedo est dulcedo: sed bene sequitur, Album & dulce sunt idem, hoc est, habent eandem definitionem, vel unum est definitio alterius; ergo Albedo & dulcedo sunt idem, hoc est, habent eandem definitionem▪ Sciendum est tamen, quod ista regula non valet, nisi quando conju­gatum non mutat significationem principalem. Alia regula est, Si op­positum est idem opposito, & propositum proposito. Alia regula est, Si sint eaedem generationes & corruptiones, effectiva & corruptiva sunt ea­dem: hoc est, nomina eis correspondentia habent eandem definitio­nem.

Alia regula est, Si aliquid dicatur de du [...]bus per superabundantiam, oportet illa esse unum numero, vel oportet unum contineri sub alio. Sciendum tamen, quod hic Philosophus accipit idem numero, aliter quam in primo Topicorum, accipit enim idem numero hic pro syno­nymis; sed primo Topicorum accipit pro illo quod non est multa. Pro [Page 458] quibus est intelligendum, quod aliqua esse idem, hoc est, aliqua habere eandem definitionem contingit dupliciter; vel quod habeant eandem definitionem convertibilem cum utroque, & ita debent esse unum nu­mero in proposito, & sunt synonyma: vel possunt habere eandem defi­nitionem, ita tamen quod est convertibilis cum uno & non cum re­liquo; sicut homo & animal habent eandem definitionem, & talia sunt ordinata secundum superius & inferius.

Alia regula est, Quae non sunt eadem eidem non sunt eadem inter se. Alia regula est, Quae non sunt in eodem praedicamento ipsa non sunt idem. Sicut homo & albedo non sunt idem, quia non sunt in eodem praedicamento. Alia regula est, Quando illa quibus aliqua accidunt non sunt idem, vel è converso, ipsa non sunt eadem inter se. Notan­dum, quod quamvis illa quae sunt in diversis praedicamentis de se mu­tuo praedicentur; sicut tales sunt verae, Homo est pater, Animal est quantitas, Socrates & Plato sunt duo, & sic de aliis: tamen nunquam talia sunt idem, hoc est, talia nunquam habent eandem definitionem; quamvis enim homo sit pater, & similiter paternitas, si paternitas sup­ponit pro aliqua una re; tamen alia est definitio hominis, & patris sive paternitatis. Et ita ista regula est generalis; quia nunquam illa quae sunt in diversis praedicamentis sunt idem, non obstante quod unum vere praedicetur de reliquo universaliter sumpto. Ex quo sequitur, quod ex ista regula non potest argui, quando unum praedicamentum prae­dicetur de reliquo. Unde sicut homo & album non sunt idem, lo­quendo de idem sicut accipitur in proposito; hoc tamen non obstante, homo est vere albus, nec album est alia res ab homine: ita non ob­stante, quod substantia & quantitas non sunt idem, accipiendo idem sicut hic accipitur, quando scilicet non habent candem definitionem; tamen substantia vere & realiter est quantitas. Ita etiam est de linea, superficie, & corpore, quod non sunt idem; & tamen linea vere est corpus & superficies, & è contra. Notandum est etiam, quod illa re­gula intelligenda est de illis quae sunt in praedicamento: si enim aliqua non sint in praedicamento, tunc non sequitur, Non sunt in eodem prae­dicamento, ergo non sunt idem.

Alia regula est, Quae non habent idem genus proximum non sunt idem. Et debet ista regula intelligi sicut prior. Alia regula est, Illa quae non habent eandem differentiam non sunt idem. Et intelligitur haec regula sicut duae praecedentes. Alia regula est, Quorum unum suscipit magis & minus, & reliquum non, non sunt idem. Ista regula intelligenda est sicut praecedentes; videlicet quando unum suscipit magis & minus, & reliquum non, quod non sunt idem, hoc est, quod non habent eandem definitionem: hoc tamen non obstante, unum poterit vere praedicari de reliquo. Nam album suscipit magis & minus, & homo non suscipit magis & minus; & tamen homo est vere albus. Similiter ignis non suscipit magis & minus, & calidum suscipit magis & minus; [Page 459] & tamen omnis ignis est calidus: sed ignis & calidum non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem. Per istud patet, quod talia argumenta non valent, Homo non est magis et minus substantia, et est magis et minus quantus, ergo Homo est alia res à quanto: sed sequitur, ergo Homo et quantum non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem.

Alia regula est, Quando aliqua suscipiunt magis et minus, sed non simul, tunc illa non sunt idem. Sicut album et simile suscipiunt magis et minus, et tamen non simul; quia aliquando ex hoc quod aliquid fit albius fit minus simile minus albo, ideo simile et album non sunt idem. Et est ista regula intelligenda sicut prior, videlicet quod non habent eandem definitionem; tamen adhuc stat, quod unum vere praedicatur de alio, et quod nulla res importatur per unum quin importatur per re­liquum: sed in tali casu requiritur, quod aliquid significatur vel con­significatur per unum, quod non eodem modo importatur per reliquum. Sicut se habent album et simile, sive quale et simile. Nam nihil im­portatur per quale, quin importatur per simile; et è contra: non tamen eodem modo. Nam quale importat subjectum qualitatis praecise in recto, simile vero importat subjectum tam in recto quam in obliquo; et hoc saltem aequivalenter, quod patet per definitionem similis. Nam simile definitur sic, vel est definitio aequivalens suae definitioni, Simile est quale coexistens cum altero, hoc est simul tempore cum alio, habente qua­litatem ejusdem speciei specialissimae. Hoc patet, quia in ista definitione ponitur unum nomen in recto significans subjectum qualitatis, et aliud in obliquo, similiter significans subjectum qualitatis.

Ex isto patet, quod per illam regulam non potest probari, quod simile importat aliam rem à re importata per quale: et ita non potest probari per istam regulam, quod relatio est una res alia ab absoluto. Per idem etiam patet quomodo linea, superficies▪ et corpus, sunt idem re­aliter, hoc est, quod realiter linea est superficies et corpus, et è con­verso: et tamen aliquando eadem linea est major, et superficies minor, et corpus minus, sine additione omnis novae rei inhaerentis vel facientis unum cum priori, et è converso. Unde si aliqua res, puta corpus, trahatur in longum et non in latum, linea est modo major quam prius, et superficies non major, sed poterit esse minor:▪ et tamen eadem res est linea et superficies, nec est nova res addita, nec aliqua res quae fuit est perdita; sed solum dicitur illa linea major, quia illud corpus modo co­existit corpori longiori, vel coexisteret corpori longiori, si aliquod cor­pus ambiret ipsum. Dicitur autem superficies minor, in quantum co­existit corpori minus lato; et ideo quamvis sequitur, Latitudo A est minor latitudine B, ergo Latitudo A non est latitudo B: tamen non se­quitur, Latitudo A fuit minor latitudine B, ergo Latitudo A non fuit latitudo B; quia eadem latitudo, aliquando fuit minor. Et ita patet, quod idem aliquando est latius, aliquando brevius, et quandoque est lon­gius; [Page 460] & tamen longitudo & latitudo non distinguuntur, sed non ha­bent eandem definitionem, sed ad hoc sufficit diversitas connotato­rum.

Ideo notandum est, quod aliquando Philosophi, & etiam Sancti, quando dicunt aliqua non esse idem, vel distingui, vel esse distincta, non intendunt removere unum ab alio, ita quod unum non praedicetur vere de reliquo: sed intendunt dicere quod habent diversam definitio­nem, & quod frequenter poterit unum removeri à reliquo; quod potest etiam frequenter contingere, sine mutatione illius de quo praedica­tur, per mutationem alicujus alterius. Et hoc etiam potest aliquando contingere propter solum motum localem, propter quem nihil inhae­rens acquiritur, quamvis frequenter locus ambiens acquiratur: & sic dicit Philosophus, quod motus & tempus non sunt idem, nec punctus & linea, nec homo & album, nec Deus & creatio, sunt illo modo idem; & ita est de multis aliis authoritatibus quae praedicto modo glossari debent.

Alia regula est, Illa non sunt idem quae non faciunt idem, ex hoc quod apponuntur eidem. Alia regula est, Illa non sunt idem, quan­do non sunt idem quocunque illorum ablato. Alia regula est, Si ex quacunque positione sequatur interemptio unius, & non alterius, illa non sunt idem. Verbi gratia, posito quod homo esset, & quod ni­hil esset album, sequeretur quod albedo non esset, & tamen non se­queretur ex hoc, quod homo non esset, & ideo homo & albedo non sunt idem. Et ista regula intelligenda est sicut priores, nam ex hoc, quod aliqua positione facta, sequitur quod esse negetur ab uno & non ab alio, non sequitur quod unum negetur vere à reliquo; sed sequitur quod non sunt idem definitione. Verbi gratia, aliqua positione facta sequitur quod quantitas non sit, & tamen ex eadem positione non sequitur quod substantia non sit; & tamen non potest ex hoc inferri, quod substantia non sit quantitas: quamvis inferri possit quod sub­stantia & quantitas non habeant eandem definitionem, & quod haec sit possibilis, Substantia non est quantitas; cum quo tamen stat, quod substantia vere & realiter sit quantitas. Sicut ex positione quod creans non sit, non sequitur quod Deus non sit; & propter hoc potest inferri quod alia est definitio Dei & creantis: sed ex hoc non potest concedi, quod Deus est alia res à creante; sed bene contingit inferre quod haec est possibilis, Deus non est creans, & è converso. Similiter ex hoc, quod aliqua positione sequitur formaliter quod Deus non est justus, & tamen ex eadem positione non sequitur formaliter ista, quod Deus non est intelligens, non potest inferri quin justitia Dei sit formaliter intel­ligentia Dei, five sapientia: sed bene potest inferri, quod justitia & sapientia non sunt idem, hoc est, non habent eandem definitionem, quod verum est; & tamen justitia & sapientia Dei, sumptis terminis personaliter & significative, sunt omnibus modis idem.

[Page 461]Alia regula est, Si unum praedicatur de aliquo & non aliud, vel è converso, illa non sunt idem. Alia regula est, Illa non sunt idem quorum unum potest esse sine alio, sive altero non existente. Scien­dum est, quod illa semper valet ad probandum aliqua non esse idem, hoc est, non habere eandem definitionem; sed non valet ad pro­bandum unum vere negari ab alio, ipsis terminis personaliter & signi­ficative acceptis. Pro quo sciendum est, quod quamvis talis modus arguendi valeat, Omne A est, B non est, ergo B non est A. Et similiter talis modus arguendi ex singularibus valet, Hoc A est, Hoc B non est, ergo Hoc B non est hoc A. Tamen talis modus arguendi non va­let, Possible est quod haec sit vera, Hoc A est, dum haec sit vera, Hoc B non est, ergo Hoc B non est hoc A. Sicut non sequitur, posito quod Socates sit albus, Possibile est quod haec sit vera, Socrates est, dum haec est vera, Hoc album non est, ergo Hoc album non est So­crates. Sed bene sequitur ista conclusio, quod Haec est possibilis, Hoc album non est Socrates, quod est verum: quia posito quod Socrates non sit albus, tunc haec est vera, Hoc album non est Socrates; & bene sequitur quod hoc album importat sive connotat aliquid, quod non eodem modo connotat vel importat Socrates; vel è converso. Per istam regulam patet, quod talis modus arguendi non valet, Possibile est quod album sive albedo sit, & tamen quod Nulla similitudo sit, ergo Similitudo est alia res ab albedine; imo etiam non sequitur ex hoc, quod Similitudo non sit albedo. Sicut non sequitur, Possible est quod album sit, & tamen quod Simile non sit, ergo Simile non est album. Eodem modo non sequitur, Possibile est quod substantia ex­istente quantitas vel figura triangularis non sit, ergo Quantitas vel figura triangularis non est substantia: sed bene sequitur, quod haec sit possibilis, Quantitas non est substantia; & tamen in rei veritate quantitas est substantia, secundum principia Aristot.

Sed nunquid illa forma arguendi valet, Quandocunque aliqua sic se habent, quod unum illorum manet altero non existente, illa sunt distincta realiter: Sed album potest manere similitudine non manen­te: ergo Album & similitudo realiter distinguuntur? Dicendum est, quod talis forma arguendi non valet generaliter. Unde non sequitur quandocunque aliqua sic se habent, &c. sed Deus potest manere cre­ante non existente, ergo &c. Sed nunquid ex talibus praemissis sequi­tur quod non sit idem realiter? Dicendum quod non sequitur, quan­docunque aliqua sic se habent, &c, Sed Deus potest esse creante non existente, ergo Creans & Deus non sunt idem realiter. Unde di­cendum est, quod nulla talis conclusio de inesse vel de possibili sump­ta in sensu diviso, vel aliqua aequivalens ei, sequitur ex talibus praemissis generaliter; aliquando tamen sequitur tam conclusio de inesse quam conclusio de possibili; & ideo in tali modo arguendi est aliquando figu­ra dictionis, & aliquando non.

[Page 462]Pro quo est sciendum, quod quandocunque cum tali majore accipi­untur sub minore aliqua non connotativa, nec relativa, nec duo etiam ordinata secundum superius & inferius, sequitur semper conclusio de inesse & de praesenti, scilicet quod non sunt idem realiter; & per con­sequens quod non possunt esse idem realiter. Et ideo bene sequitur, Illud absolutum, quod est scientia illius conclusionis, potest esse sine absoluto quod est scientia alterius conclusionis, ergo Illud abso­lutum quod est scientia istius, & illud quod est scientia alterius, non sunt idem realiter. Sed si sumantur sub connotativa, vel relativa, vel ordinata secundum superius & inferius, est frequenter fallacia figurae dictionis. Patet in exemplo de relativis; nam hic est fallacia figurae dictionis, Quandocunque aliqua sic se habent, quod unum potest esse alio non existente, illa sunt distincta realiter; Sed Deus potest esse creante non existente; ergo Deus & creans distinguuntur realiter, vel possunt non esse idem realiter: quia praemissae sunt verae conclusione existente falsa. De connotativis etiam patet exemplum, quod non sequitur, Quandocunque aliqua sic se habent, &c. Sed homo potest esse musico non existente, ergo Homo & musicus non sunt idem reali­ter, vel possunt distingui realiter. Similiter de aliis ordinatis secun­dum superius & inferius patet exemplum. Nam posito quod nullum ani­mal sit nisi homo, non sequitur, Quandocunque aliqua sic se ha­bent &c, Sed animal potest esse nullo homine existente, ergo Ho­mo & animal non sunt idem realiter, vel possunt distingui rea­liter.

Sciendum, quod aliquando sequitur conclusio de possibili sumpto subjecto pro eo quod potest esse, vel altero termino sumpto pro eo quod potest esse; & hoc respectu hujus praedicati, non est idem rea­ter, & aliquando respectu hujus, distingui realiter.

Sciendum est quod illa propositio, Quandocunque aliqua, &c. bonum intellectum potest habere, & malum; accipitur tamen in pro­posito secundum bonum intellectum, sive intellectus ille sit de virtute sermonis sive non, ad praesens non curo.

Sciendum est etiam, quod aliquando sumendo sub connotativa vel relativa est fallacia figurae dictionis, & aliquando non. Quando autem hoc fit, & quomodo praedicta propositio debeat intelligi, & quando sequitur una conclusio & non alia, ostendetur quando tracta­bitur de fallacia figurae dictionis. Hoc autem sufficiat ad praesens scire, quod talis modus arguendi non valet, Possibile est quod album sit, & quod Nulla similitudo sit, ergo Album & similitudo distinguuntur realiter. Possibile est quod substantia sit, & quod nulla quantitas sit, ergo Quantitas & substantia distinguuntur realiter. Possibile est quod absolutum sit, & quod nulla relatio sit, ergo Relatio & absolu­tum distinguuntur realiter. Possibile est quod Deus sit, dum haec est vera Creatio non est, ergo Deus & Creatio non sunt idem realiter. [Page 463] Sicut non sequitur etiam secundum omnes, Possibile est quod album sit dum simile non est, hoc est, dum haec est vera, Simile non est, ergo Simile non est album; & per consequens non sequitur, ergo Album & simile distinguuntur realiter. Veruntamen ista conclusio sequitur, Haec est possibilis, album non est realiter simile; vel è converso, Simile non est realiter album: quod dico propter cavillationem quae posset fieri. Et eodem modo ex antecedentibus aliarum consequentiarum sequuntur conclusiones, scilicet quod haec est possibilis, Similitudo non est album, vel è converso; & quod haec est possibilis, Quantitas non est substantia, vel è converso; & quod haec est possibilis, Relatio non est absolutum; & quod haec est possibilis, Creatio non est Deus, vel è converso; saltem si propositiones possunt esse talibus rebus non existentibus. Et ex isto antecedente, Possibile est quod haec sit vera, Album est, dum haec est vera, Nullum simile est, sequitur quod simile aliquid significat vel con­notat, quod non eodem modo connotat vel significat album, vel è con­verso: nam simile tam connotat qualitatem quam subjectum, & al­bum non connotat eodem modo illud subjectum & illam quali­tatem; quod patet ex definitionibus exprimentibus quid nominis albi & similis. Ita ex isto antecedente, Possibile est quod substantia sit, & quod nulla quantitas sit, sequitur quod iste terminus, Quantitas, aliquid significat vel connotat, quod non significat vel non consignifica [...] hoc nomen, Substantia, eodem modo; quod verum est. Nam hoc no­men. Quantitas, connotat partes quas non connotat nec substantia nec qualitas: & propter hoc illa habent diversas definitiones; tamen cum hoc stat, quod unum vere praedicatur dealio. Sicut homo & album diversas habent definitiones, & album aliquid connotat vel significat, quod non connotat homo vel significat.

CAP. XXXI. De inductione.

CIrca Inductionem, quae ponitur una species argumenti, est primo sciendum, quod Inductio est à singularibus ad universale pro­gressio.

Ad hoc autem, quod fiat inductio, requiritur quod tam in singula­ribus quam in universali sit idem praedicatum, & solum sit variatio à parte subjectorum. Uno modo ponendo in singularibus praecise pro­nomen demonstrativum à parte subjecti, sic arguendo, Iste currit, & Iste currit, ergo Omnis homo currit. Aliter [...]t ponendo à parte sub­jecti pronomen demonstrativum cum subjecto propositionis universalis, sic arguendo, Hoc album currit, & Illud album currit, & sic de sin­gulis, ergo Omne album currit, Similiter sit ponendo nomina pro­pria [Page 464] in singularibus pro subjecto, si nomina sint imposita, sic arguendo, Socrates currit, Plato currit, & sic de aliis, ergo Omnis homo cur­rit.

His visis videndum est quomodo diversae propositiones universales in­ducuntur ex suis singularibus; & quomodo tales inferunt singulares; & primo de illis de inesse & de praesenti.

Et est sciendum, Quod quandoque tales universales habent singulares, Quandoque non habent singulares. Quando enim subjectum verifi­catur de aliquo, tunc habent singulares. Et ideo si nullus homo esset al­bus, ista, Omnis homo albus est homo, non haberet aliquam singu­larem; quando autem aliquis homo est albus, tunc habet singularem; & ita est de aliis: & ideo etiam aliquando eadem universalis potest in­ferri ex suis singularibus, scilicet quando habet singulares; & aliquando non potest induci ex suis singularibus, scilicet quando non habet sin­gulares.

Sunt ergo istae regulae. Una est, Quod quaelibet universalis affirma­tiva vera de praesenti, non aequivalens propositioni de futuro & de inesse, habet aliquam singularem veram. Si autem sit falsa, non oportet quod habeat aliquam singularem falsam; sed sufficit quod nullam singularem habeat, & tamen denotatur habere. Sicut per istam, Omnis chimaera est, denotatur quod habeat aliquam singularem veram, & non habet, & ideo est falsa. Alia regula est, Si omnes singulares alicujus propositionis sint verae, universalis est vera. Et ista regula est generalis tam de affirmativa quam de negativa.

Alia regula est, Si universalis affirmativa sit falsa, oportet quod aliqua singularis sit falsa; sicut si haec sit falsa, Omne animal est asinus, oportet quod aliqua singularis sit falsa: sed ad veritatem universalis negativae non oportet quod aliqua singularis sit vera, quia non oportet quod ha­beat aliquam singularem; sicut si nihil sit album, haec est vera, Nullum album est coloratum, & tamen nulla singularis est vera.

Et si dicatur quod hoc posito haec est vera, Hoc album non est colo­ratum, demonstrato quocunque. Dicendum, quod quamvis talis sit vera, illa tamen non est singularis alicujus universalis; quia non est universalis hujus, Nullum album est coloratum. Nam ad hoc, quod aliqua singularis sit singularis alicujus universalis, requiritur quod sub­jectum universalis praedicetur de subjecto singularis: sic autem non est in proposito; haec enim non est vera illo posito, Hoc album est album, demonstrato quocunque. Et si dicatur, quod quaelibet singularis est sin­gularis alicujus universalis. Dicendum est, quod hoc non est verum. Unde ista, Iste homo est animal, demonstrando asinum non est singu­laris alicujus universalis: sed quaelibet singularis in qua demonstratur aliquid de quo non falsificatur terminus communis sibi additus, est sin­gularis alicujus universalis; non sic autem est hic, Hoc album est co­loratum.

[Page 465]Circa universalem de praeterito sunt regulae intelligendae sicut de uni­versali de praesenti. Sed circa inductionem propositionis universalis de futuro est primo sciendum, quod dicendum est eodem modo de indu­ctione propositionis de futuro necessariae & impossibilis, sicut de illis de praesenti & de praeterito. Sed circa inductionem propositi nis univer­salis de futuro in materia contingenti, aliter dicendum est secundum veritatem & fidem, & aliter secundum intentionem Aristot. Et oritur ista diversitas ex hoc, quod aliter dicendum de virtute propositionis con­tingentis de futuro secundum veritatem & fidem, & aliter secundum opinionem Aristot. Nam Aristot. ponit quod nulla propositio con­tingens de futuro est vera, nec aliqua contingens de futuro est falsa; ita quod secundum intentionem Aristot. una pars contradictionis non est magis scita à quocunque intellectu, quam alia. Quia quod non est magis verum non est magis scibile; & propter hoc non posuisset A­ristot. futurum contingens esse scitum à Deo, cum nullum tale se­cundum eum sit verum, & nihil est scitum nisi verum. Sed veritas fidei ponit, quod contingentia futura sunt scita à Deo; ita quod una pars contradictionis est scita à Deo, & alia non est scita à Deo. Sicut Deus ab aeterno scivit istam, Beata Virgo est salvanda; & nunquam scivit istam, Beata Virgo non est salvanda, vel nunquam scivit istam▪ Beata Virgo est damnanda: & propter hoc, quia una pars contradi­ctionis est scita & non alia, una pars est vera, puta illa quae est scita, & alia non est vera, quia non est scita à Deo.

Secundum igitur intentionem Aristot. universalis affirmativa de fu­turo poterit esse vera, quamvis nulla singularis sit vera; sicut ista uni­versalis secundum eum est vera, Omne futurum contingens erit, imo secundum eum est necessaria: & tamen secundum eum nulla singularis ejus est vera; quia demonstrato quocunque, haec non est vera secundum ipsum, Hoc futurum contingens erit; quia infert istam, Hoc est futurum contingens, quae nec est vera nec est falsa, secundum eum. Similiter secundum eum universalis de futuro poterit esse falsa, quamvis non ha­beat aliquam singularem falsam; sicut haec universalis est falsa, Nul­lum futurum contingens erit, & tamen non habet aliquam singularem falsam; quia, quocunque demonstrato, Hoc futurum contingens non erit, secundum eum propter causam dictam non est falsa.

Et sicut aliquando talis affirmativa est vera, & nulla talis singularis est vera; ita aliquando particularis affirmativa est vera, & tamen nulla singularis est vera secundum eum. Et per hoc solvuntur talia argu­menta. Probatur enim quod haec est vera, Socrates erit cras, si haec est vera in aliquo instanti▪ Socrates erit, quae debet concedi secundum eum posito quod Socrates sit; quia poni: quod non est dare ultimum rei permanentis: si ergo haec sit vera in aliquo instanti, Socrates erit, sit illud instans A; tunc haec est vera, Socrates erit in A; & ultra, [...]rgo erit in aliquo instanti post A▪ detur illud, & sit [...]; & ultra ut [Page 466] prius, ergo erit in aliquo instanti post B, detur illud, & sit C; & sic tandem devenietur ad diem crastinum. Diceret ad hoc Philosophus, quod haec est vera, In aliquo instanti erit Socrates, sed nulla ejus sin­gularis est vera; & ideo non est dare illud instans in quo erit: unde secundum eum illa est vera, In aliquo instanti erit Socrates; tamen nulla illarum est vera, In A erit Socrates, In B erit Socrates, & sic de singulis; & ideo nulla istarum est danda. Et eodem modo dicendum est secundum eum ad similia argumenta. Sed secundum veritatem fidei talis universalis affirmativa, si sit vera & scita à Deo, habet aliquam singularem veram: & hoc, quia semper altera pars contradictionis est vera & scita à Deo.

Tamen advertendum, quod aliquando aliter universalis vel particu­laris est vera, & aliter singularis; aliquando enim secundum unam opi­nionem universalis est necessaria, & tamen nulla singularis est necessaria; imo quaelibet singularis sic est vera, quod quaelibet potest esse falsa, & potest nunquam fuisse vera: haec enim est necessaria, Quodlibet verum contingens futurum est verum; & tamen nulla singularis est ita vera, quin potuit nunquam fuisse vera. Similiter potest esse quod particularis sit evidenter vera, & tamen quaelibet singularis est inevidenter vera; & in hoc est aliqualis similitudo inter opinionem Aristot. & veritatem fidei.

Et sicut dictum est de propositionibus de futuro; ita dicendum de propositionibus de praeterito, & de praesenti, aequivalentibus proposi­tionibus de futuro. Unde sicut ista est vera, Iste salvabitur, & tamen possibile quod nunquam fuerit vera; quia sequitur, Iste peccabit [...]inaliter, ergo damnabitur; & ultra, ergo non salvabitur; & ultra, ergo ista nunquam fuit vera, Iste salvabitur; & antecedens est possibile, mani­festum est, ergo consequens est possibile. Similiter ista est modo vera, Iste fuit praedestinatus ab aeterno, & tamen possibile est quod iste nun­quam fuit praedestinatus; & hoc est, quia ista, Iste fuit praedestinatus ab aeterno, aequivalet isti de futuro, Iste salvabitur; & ideo sicut una potest nunquam fuisse vera, ita possibile est quod alia nunquam fuit vera. Et ista est differentia inter propositiones veras de futuro, & eis aequivalentes, & veritatem propositionum de praeterito & de praesenti quae non aequivalent uni de futuro; quia si aliqua sit propositio vera de praesenti necessario semper erit verum postea dicere, quod illa propositio fuit vera. Sicut si haec sit modo vera, Socrates sedet, semper erit postea haec necessaria, Haec fuit vera, Socrates sedet, ita quod impossibile est quod tota haec propositio, Haec fuit vera, Socrates sedet, sit postea un­quam falsa. Et similiter est de propositione de praeterito. Nam si haec sit modo vera, Socrates fuit albus, haec erit semper postea necessaria, Haec fuit vera, Socrates fuit albus. Sed secus est de propositione de futuro. Nam quantumcunque haec modo sit vera, Joannes salvabitur; tamen haec erit postea contingens, Haec fuit vera, Joannes salvabitur.

[Page 467]Et per hoc potest patere, quod praedestinatio, vel reprobatio, vel ali­quid hujusmodi, non potest esse relatio realiter inhaerens creaturae prae­destinatae vel reprobatae; sicut aliqui dicunt. Nam si esset talis res, sequeretur quod iste qui esset praedestinatus non posset damnari; nam si praedestinatio sit talis res, tunc ista erit vera, Iste est praedestinatus propter talem rem sibi inhaerentem, sicut ista est vera, Socrates est albus propter albedinem sibi inhaerentem; & per consequens erit postea necessaria, Ista fuit vera, Iste est praedestinatus, & si hoc, sequitur quod illa est modo necessaria, Iste salvabitur: n [...]m sequitur, Ista est neces­saria, Illa fuit vera, Iste salvabitur, ergo Iste salvabitur. Et antecedens est necessarium, ergo consequens est necessarium; & ex hoc sequitur quod illa est modo necessaria, Iste salvabitur.

Per ista patet, quod propositione aliqua contingente existente vera in aliquo instanti, nullo modo potest esse falsa in eodem instanti: sicut si haec sit modo vera, Iste habet actum bonum, impossibile est quod in eodem instanti sit haec falsa, Iste habet actum bonum. Cujus ratio est, quia propter positionem possibilis inesse nunquam est negandum neces­sarium, sed posito inesse quod ille peccet, negandum est hoc necessarium post illud instans, Ista fuit vera, Iste habet actum bonum in A; & per consequens ipso A existente, & illo habente bonum actum in A, haec est impossibilis, Iste non habet actum bonum in A; & tamen aliquando fuit possibilis, sed ex quo positum fuit in actu non est amplius possi­bilis.

CAP. XXXII. De inductione propositionum universalium de modo.

CIrca inductionem propositionum universalium de Modo est primo sciendum, quod si propositiones universales accipiuntur in sensu diviso, vel aequivalentes eis, eodem modo inducuntur sicut uni­versales de inesse. Et ideo omnes tales inductiones sunt bonae, Iste homo contingenter est animal, & Iste homo contingenter est animal, & sic de singulis, ergo Omnis homo contingenter est animal. Iste homo non de necessitate est animal, Iste homo non de necessitate est animal, & sic de aliis, ergo Nullus homo de necessitate est animal.

Et est intelligendum quod sicut in illis de inesse, ita in talibus de modo, ad veritatem inductionis non refert in singularibus pro subjectis ponere pronomina demonstrativa solum, vel pronomina demonstrativa eum subjecto propositionis universalis, vel nomina propria significatorum illius termini communis. Unde sicut omnes istae tres inductiones sunt bonae, Iste homo currit, & Iste homo currit, & sic de aliis, ergo Omnis homo currit; Iste currit, & Iste currit, & sic de aliis, ergo Omnis homo [Page 468] currit; Socrates currit, Plato currit, & sic de aliis, ergo Omnis homo currit; & eodem modo est de quacunque universali de inesse: ita omnes tales inductiones sunt bonae, Iste contingenter est animal, & iste contin­genter est animal, & sic de aliis, ergo Omnis homo contingenter est animal; Iste homo contingenter est animal, & iste homo contingen­ter est animal, & sic de aliis, ergo Omnis homo contingenter est ani­mal; Socrates contingenter est animal, Plato contingenter est ani­mal, & sic de singulis, ergo Omnis homo contingenter est animal.

Ex isto patet, quod omnes tales inductiones sunt bonae, Hoc per se est animal, demonstrato aliquo albo, & Illud per se est animal, & sic de aliis, ergo Omne album per se est animal. Et ex illo, & ista re­gula quae vera est, Quando singulares sufficienter sumptae inferunt ali­quam universalem, una singularis per se sumpta infert particularem & indefinitam illius universalis, Sequitur, quod omnes tales consequentiae sunt bonae, Ille per se aedificat, demonstrato aliquo homine qui in ve­ritate est albus, ergo Album per se aedificat. Illo demonstrato, Deus necessario est Deus, ergo Creans necessario vel per se est Deus, quando creans est Deus. Illo demonstrato, Filius Dei per se est Deus, ergo Homo per se est Deus. Imo generaliter, ex tali singulari, in qua sub­jicitur pronomen demonstrativum per se, vel pronomen demonstrati­vum sumptum cum quocunque termino communi, qui praedicatur de illo pronomine demonstrante illud quod prius, vel etiam in qua subjicitur nomen proprium, ad talem particularem est bona consequentia. Et ideo omnes tales consequentiae sunt bonae, Haec res per se aedificat, demonstato aliquo qui in rei veritate est album, ergo Album per se aedifi­cat: Iste homo non est aggregatum per accidens, demonstrato aliquo homine albo, ergo Homo albus non est aggregatum per accidens: Iste homo albus est aggregatum per accidens, ergo Homo est aggregatum per accidens.

Hic tamen advertendum est, quod tales consequentiae non sunt sem­per simplices; sed frequenter sunt ut nunc solum. Unde ista conse­quentia, Socrates per se est animal, ergo Album per se est animal, non est consequentia simplex, sed tantum ut nunc: quia nunquam valet nisi dum Socrates est albus; quando enim Socrates non est albus, tunc non valet. Similiter ista consequentia, Filius Dei ne necessi­rate est Deus, ergo Homo de necessitate est Deus, est solum bona ut nunc; quia non valet nisi dum Filius Dei est homo; unde ante incar­nationem non valuit. Similiter si Filius Dei deponeret naturam as­sumptam non valeret. Similiter talis consequentia est bona ut nunc, Haec res potest assumi à Verbo, demonstrando naturā humanā quae est Joannes, ergo Suppositum potest assumi; quia per istam, Suppositum po­test assumi, non plus denotatur, nisi quod illa res quae est modo supposi­tum potest assumi. Et hoc est verum, sicut est verum quod album [Page 469] potest esse nigrum; & ideo sicut haec est vera, Album potest esse ni­grum, non obstante quod haec est impossiibilis, Album est nigrum: sic haec est vera, Suppositum potest assumi, non obstante quod haec est impossibilis, Suppositum humanum assumitur. Ita si haec sit vera, aedificator per se aedificat, haec est vera, Album per se aedificat, si idem sit aedificator & album; non obstante quod haec esset per se, Aedificator aedificat, & per accidens, Album aedificat.

Aliud etiam advertendum est, quod omnes praedictae consequentiae & consimiles sunt verae, quando termini supponunt personaliter & sig­nificative: quia si aliquis terminus acciperetur materialiter vel simpli­citer possunt deficere, sicut dictum est. Et ideo tales consequentiae non valent, Homo albus significat aggregatum per accidens, ergo Homo significat aggregatum per accidens; quia antecedens & consequens non est verum sumpto subjecto vel materialiter vel simpliciter. Similiter non sequitur, De illo albo praedicatur per accidens aedificare, ergo De homine praedicatur per accidens aedificare. Et ita de multis aliis. Et ista de inductione propositionum universalium de modo sumptarum in sensu diviso, & eis aequivalentium, ad praesens sufficiant.

CAP. XXXIII. Quomodo singulares de modo se habent ad universales de modo.

IIs visis videndum est, quomodo omnes singulares de modo sumptae in sensu composito, & aequivalentes, se habent ad universales de modo sumptas in sensu composito, & eis aequivalentes: & quia ali­ter est de diversis, ideo de eis dicendum est se separatim; & Primo circa illas de necessario.

Et est sciendum, quod semper singulares de necessario, tales infe­runt universales de necessario, nisi in singularibus subjiciantur prono­minativa demonstrativa sumpta cum subjecto propositionis universalis. Unde supposito quod quaelibet Persona divina assumpsisset naturam hu­manam, & quod nullus alius homo esset existens, ista consequentiae non valeret, Istum esse Deum est necessarium, demonstrandum pa­trem qui in rei veritate esset homo, & Istum esse Deum est necessarium, demonstando Filium, & Istum esse Deum est necessarium, demon-Spiritum Sanctum, igitur Omnem hominem esse Deum est necessa­rium; quia antecedens erit verum ilio casu posito, & consequens fal­sum. Tamen illo posito ista consequentia esset bona, Istum hominem esse Deum est necessarium, demonstrando Patrem, & Istum hominem esse Deum est necessarium, demonstrando Filium, & Istum homi­nem esse Deum est necessarium, demonstrando Spiritum Sanctum, [Page 470] ergo Omnem hominem esse Deum est necessarium ex inductione, & hoc si non possunt esse plures homines. Ubicunque enim possunt plu­ra contineri sub subjecto universalis quam continentur in inductione, non valet consequentia virtute talis inductionis.

Sic igitur patet, quod raro vel nunquam singulares de necessario habentes praecise pronomina demonstrativa pro subjectis sumptae in sen­su composito, inferunt universalem sumptam in sensu composito: & hoc quia illa regula non est generaliter vera, Omnes singulares sunt ne­cessariae, ergo Universalis est necessaria. Similiter talis Universa­lis de necessario non infert tales singulares; & hoc quia illa regula non est generalis, Universalis est necessaria, ergo Singulares sun ne­cessariae. Unde ista universalis est necessaria, Omne vetum con­tingens est verum, & ta [...]en nulla singularis ejus est necessaria, imo quaelibet est contingens; quia quocunque vero contingenti demon­strato, haec est contingens, Hoc verum contingens est verum; quia eo ipso quod est verum contingens potest esse falsum; & per consequens potest non esse verum, & ita non est illa prima necessaria. Similiter secundum intentionem Philosophi haec est necessaria, Omne album est coloratum, & tamen quaeliber singularis est contingens; quocunque enim demonstrato haec est contingens, Hoc album est co­loratum, quia potest esse falsa illo destructo.

Tamen sciendum est, quod aliqualis diversitas est inter universa­lem affirmativam & negativam [...]; [...]nam ex hoc quod universalis affirmativa est necessaria, non potest inferri quod singularis de sub­jectis quae non sunt pronomina demonstrativa, sive aliae, sunt necessariae: Sed si universalis negativa sit necessaria, quamvis non oporteat quod illae singulares, quae habent pro subjectis pronomina demonstrativa sumpta cum subjecto propositionis universalis, sint necessariae; tamen illae sumptae cum pronomine demontrativo cum termino &c. sunt necessariae. Sicut haec est necessaria, Nullum album est nigrum, tamen nulla singularis est necessaria; haec enim non est necessaria, Hoc non est nigrum, Illud non est nigrum, quocunque albo demonstrato; nec aliqua talis, Socrates non est niger, Plato non est niger: sed quaelibet talis est necessaria, Hoc album non est nigrum, Illud album non est nigrum; & sic de aliis.

CAP. XXXIV. De inductione universalium de possibili.

CIrca inductionem universalium de possibli est sciendum, quod ex singularibus non sequitur universalis; quia illa regula non valet, Omnes singulares sunt possibiles, ergo Universalis est possibilis. Sicut non sequitur, Haec est possibilis, Haec propositio contingens est vera, & Haec est possibilis, Ista propositio contingens est vera, et sic de fingulis, ergo Haec est possibilis, Omnis propositio contingens est vera. Et ita frequenter universalis est impossibilis, et tamen quaeli­bet singularis est possibilis. Et ideo talis consequentia non valet, Istud lignum continuum esse actu divisum est possibile, et▪ Istud lignum con­tinuum esse actu divisum est possibile, et sic de aliis, ergo Omne lignum continuum esse actu divisum est possbile: et hoc accipiendo o­mnes propositiones in sensu composito; nam si acciperentur in sensu di­viso conclusio esset vera, quia ista est vera, Omne lignum continu­um potest dividi.

Et si dicatur, quod sicut ex possibili non sequitur impossibile, ita ex possibilibus non sequitur impossibile. Dicendum est, quod ex pos­sibilibus et compossibilibus non sequitur impossibile: tamen ex possi­bilibus bene sequitur impossibile: et ita est in proposito, quia singula­res talium universalium impossibium si sint possibiles, tamen sunt simul cum hoc incompossibiles.

Est tamen hic notandum, quod quandoque unius universalis sunt In­finitae singulares; et quando sic est, possibibile est quod universalis sit impossibilis, et quaelibet singularis possibilis, et nullae duae singula­res sunt incompossbiles; sed tamen quaelibet una accepta est incompos­sibilis omnibus aliis simul sumptis. Quandoque autem unius universalis sunt Finitae singulares, et tunc si universalis sit impossibilis necesse est quod aliqua singularis est impossibilis, vel aliquae singulares in certo nu­mero sint incomposibiles.

Notandum est quod illa regula non est vera, Universalis est possibi­lis, ergo Suae singulares sunt possibiles. Sicut si nullus homo sit albus, et multi asini sins albi, haec universalis est possibilis, Omne album est homo, et tamen nulla singularis est possibilis; quia quocunque albo de­monstrato haec est impossibilis, Hoc album est homo; et tamet si uni­versalis sit possibilis, oportet quod possit habere omnes singulares possibi­les. Sicut illo casu posito, ista, Omne album est homo, nullam habet singularem possibilem; et tamen potest habere; quia posito quod nihil esset album nisi homo, tunc istius universalis, Omne album est homo, omnes singulares essent possibiles.

CAP. XXXV. De inductione propositionum universalium de contingenti.

CIrca illas de contingenti est sciendum, quod singulares de con­tingenti non inferunt universalem de contingenti; quia illa re­gula non valet, Singulares sunt contingentes, ergo Universalis est contingens. Quaelibet enim singularis illius universalis est contin­gens, Omnis propositio vera contingens est vera; & tamen universalis est necessaria. Similiter ista est impossibilis, Nullum verum contin­gens est verum; & tamen quaelibet singularis est contingens. Et ita talis inductio non valet, Hanc propositionem veram contingentem esse veram est contingens, & Istam propositionem veram contingentem, &c. & sic de aliis, ergo Omnem propositionem veram contingentem esse veram est contingens. Similiter non sequitur è converso; quia regula ista est falsa, Universalis est contingens, ergo Quaelibet singularis. Per istam patet, quod ambae illarum regularum sunt falsae, Omnes singulares sunt impossibiles, ergo Universalis est impossibilis; Universalis est im­possibilis, ergo Omnes singulares sunt impossibiles: sicut per prae­dicta patet.

Et eodem modo raro aliae propositiones modales universales, sumptae in sensu composito, inferunt suas singulares, sumptas in eodem sensu. Sicut non sequitur, Omnem hominem esse risibilem est primo verum, ergo Hunc hominem esse risibilem est primo verum; & tamen fre­quenter est bona inductio ex singularibus ad universalem. Unde bene sequitur, Hunc hominem esse animal est per se verum, & Istum homi­nem, &c. & sic de aliis, ergo Omnem hominem esse animal est per se verum; & ita est de multis aliis. Quando autem hoc sit, & quando non, potest faciliter sciri per ea quae dicta sunt; & sciendo quid re­quiritur ad hoc, quod talis propositio modalis sit vera: & ideo ad prae­sens de inductione ista sufficiant.

CAP. XXXVI. De regulis quibus potest probari aliquid esse aequivocum.

POst haec dicendum est de regulis quibus potest probari aliquid esse Aequivocum.

Et primo ponendae sunt regulae quas ponit Aristot. primo Topi­corum.

Est autem regula sua talis, Quod contrariatur diversis est aequivocum. Pro ista regula, & aliis sequentibus, est primo notandum in generali, quod aequivocatio, cum non sit nisi nominis quae est vox ad placitum sig­nificativa, & per consequens non est aliqua aequivocatio nisi ad placitum, non potest sciri quae vox est aequivoca, & quae non; nisi convincendo ex dictis Authorum, qui utebantur una impositione nominis vel pluribus. Hoc autem non potest sciri nisi per hoc, quod in uno loco attribuebant aliquod praedicatum nomini, & in alio loco attribuebant eidem aliquod repugnans primo. Et per hoc potest haberi aequivocatio; & ideo quando aliquid contrariatur pluribus, ita quod invenitur in aliquibus unum contrariari universaliter, & in aliis reliquum contrariari eidem universaliter sumpto, tunc manifestum est illud aequivoce accipi. Et ideo si aliquando invenitur illa propositio, Omni acuto contrariatur grave, & aliquando illa, Omni acuto contrariatur obtusum, manifestum est quod taliter utentes hac voce, acutum, aequivoce utebantur. Quia si acutum non esset aequivocum, manifestum est quod utraque proposi­tionum praedictarum erit falsa; si enim acutum non esset aequivocum, acuto in voce, & acuto in magnitudine, haec esset falsa, Omni acuto contrariatur grave, pro multis singularibus, ficut manifeste patet: & similiter patet manifeste, quod alia esset falsa. Et ex quo authores tales universales concesserunt, oportuit eos vel mentiri, vel aequivoce uti voce eadem: si autem posuissent tantum indefinitas, quae non inferunt praedictas universales, non posset concludi istam vocem esse aequivocam.

Aliud est notandū, quod Philosophus vult hic, quod illud quod est aequi­vocum habet contrarium: ex quo patet, quod cum sola vox vel scriptura sit aequivoca, ipsamet habet contrarium: & ex quo vox talis non con­trariatur alteri voci, tanquam sibi incompossibili in eodem subjecto, non plusquam alteri, oportet necessario quod Aristot. aequivoce utatur hac voce contrarium, quod verum est. Sed quomodo hoc nomen contra­rium est aequivocum, dictum est in libro praedicamentorum.

Alia regula est, & est Aristotelis, Si nomini proposito sint plura con­traria, quamvis contenta sub aliquo uno nomine, illud nomen est aecui­vocum. Sicut album est aequivocum; nam sibi contrariatur nigrum, [Page 474] quod est aequivocum ad vocem & ad colorem. quod autem ista sint aequivoca patet; quia sensibus diversis apprehenduntur. Notandum est, quod non ex hoc praecise, quod aliqua apprehenduntur diversis sensibus, contingit inferre, quod nomen commune eis est aequivocum; tunc enim qualitas esset nomen aequivocum, quod falsum est: sed quando aliqua apprehenduntur à diversis sensibus, tunc nomen commune eis, cui aliquan­do universaliter sumpto attribuitur apprehendi ab uno illorum sensuum, & aliquando eidem universaliter sumpto attribuitur apprehendi ab alio sensu, est aequivocum eis; ita est de exemplo Aristot. Nam ali­quando dicunt Authores, quod omne album est apprehensibile à visu, sicut Naturales; aliquando autem dicunt, quod omne nigrum est ap­prehensibile ab auditu, sicut Musici; & ita oportet, quod aequivoce utantur hac voce, album, & etiam hac voce, nigrum; non sic autem in­venitur, quod aliquando omnis qualitas apprehenditur à visu, & ali­quando ab auditu, vel alio sensu.

Tertia regula est, Si nomen propositum aliquando habeat contrarium, & aliquando non, est aequivocum. Sicut delectationi in potu est aliquid cortrarium, delectationi secundum scientiam nihil est contrarium: simi­liter amare secundum animam est aliquid contrarium, et amare se­cundum corpus nihil est contrarium: ergo tam Delectatio, quam Amare, est aequivocum. Notandum est, quod non ex hoc praecise, quod unum contentum habet contrarium, et non reliquum, potest ostendi quod illud commune est aequivocum; tunc enim qualitas esset nomen aequi­vocum: sed ex hoc, quod aliqui attribuunt aliquando habere contra­rium illi nomini universaliter sumpto, et aliquando negant; sequitur quod aequivoce utantur hoc nomine. Aliud notandum est, quod ista quae dicit Aristot. de Delectatione, et Amare, dicit tantummodo gratia exempli.

Quarta regula est, quod Si aliqua contenta sub nomine communi habeant aliquod medium, et alia non habeant, vel si habent medium, non tamen idem medium; tunc illud nomen commune est aequivocum. Sicut album et nigrum in colore habent medium, ut notum est; sed in voce vel non habent medium, vel habent aliud medium, scilicet raucum: et ideo tam album, quam nigrum, est aequivocum. Ista regula est intelli­genda sicut praecedentes, quando scilicet talibus universaliter sumptis at­tribuitur habere medium, et aliquando negatur ab eis medium, vel at­tribuitur aliud medium.

Quinta regula est, Si aliqua contenta habeant plura media, & alia non, tunc nomen commune est aequivocum. Sicut album & nigrum in colore habent plura media, in voce non; ideo album & nigrum sunt aequivoca. Notandum, quod quando dicit Philosophus album colorem non loquitur proprie, sed improprie, ponendo concretum pro abstracto, hoc est, album pro albedine quae est color.

Sexta regula est, Si unum contrariorum dicitur multipliciter, reli [Page 475] quum dicitur. Sicut multis non videre est aequivocum, ad non habere potentiam visivam, & ad non uti potentia visiva; ideo videre est aequivocum. Sciendum est, quod ista regula, sicut quaelibet talis, Si unum contrariorum est aequivocum, & reliquum est aequivocum; Et si unum privative oppositorum est aequivocum, & reliquum est aequivo­cum; est intelligenda quando sibi opponuntur in eodem genere op­positionis in utroque sensu: si autem non, tunc non oportet, quod si unum oppositorum sit aequivocum, quod reliquum sit aequivocum.

Septima regula est una quae dicta est, scilicet, Si unum privative op­positorum est aequivocum, reliquum est aequivocum. Sicut si sensibile sit aequivocum, quia aliquid dicitur sensibile secundum animam, puta quod habet animam sensitivam; & aliquid dicitur sensibile secundum corpus, puta quod potest sentiri; oportet quod insensibile sit aequi­vocum: & patet prius, quomodo illa regula debet intelligi.

Octava regula est, Si casus sit aequivocum, & conjugatum erit aequi­vocum; & è converso. Sicut quia Justè dicitur aequivoce, similiter & Justum. Similiter, Sanativum dicitur aequivoce, ergo & Sanativè. Qualiter autem debeat cognosci, quod casus vel conjugatum dicitur aequivoce, non potest sciri, nisi per authores, qui aliquando attribuunt aliquid casui vel conjugato universaliter, & aliquando dicunt contra­rium.

Nona regula est, quod Quando aliqua concreta sunt in diversis prae­dicamentis nomen commune eis est aequivocum. Sed sciendum est, quod illa regula, sicut praecedentes, debet intelligi, quando illi nomini sumpto universaliter, diversa praedicata non subordinata attribuuntur: sicut Delicati dicunt, quod omnis cibus bonus est effectivus voluptaris, Medici autem dicunt, quod omnis cibus bonus est effectivus sanitatis, & è converso; manifestum est, quod isti, & illi, utuntur aequivece hoc nomine bonus. Similiter morales dicunt quod ille est bonus, quia est justus vel fortis; & ita patet, quod hoc nomine, bonus, aequivoce utun­tur diversi. Et ita est de hoc nomine, album, & hoc nomine, acutum, & sic de aliis.

Decima regula est, Si nomen propositum est in diversis generibus non subalternis ipsum est aequivocum. Nota quod istae duae regulae intelli­gendae sunt sicut praecedentes; & simul cum hoc, sunt intelligendae, quando illa genera non subalterna, sic non subalternantur, quod unum necessario removetur à reliquo universaliter sumpto; si enim unum prae­dicetur de reliquo particulariter sumpto non oportet: & per hoc patet, quod per illas regulas non potest probari, quod idem non potest esse in diversis praedicamentis, aut in diversis generibus non subalternis, nisi unum removeatur universaliter à reliquo, & hoc necessario.

Undecima regula est, Si unum contrariorum sit aequivocum, & reli­quum.

Duodecima regula est, Quando unum attribuitur multis, definienda [Page 476] sunt composita ex illis multis & illo uno; & si multis illis ablatis non re­manet idem nomen, illud nomen erit aequivocum. Sicut Album con­venit voci & corpori, & illa duo composita Album & Corpus sunt defi­nienda sic, Album corpus est Res informata tali colore; & vox Alba definitur sic, Qualitas bene audibilis; & manifestum est quod illae de­finitiones non sunt eaedem, ideo album est aequivocum. Aliter potest dici, & melius, quod illud commune est definiendum, ita tamen quod illa quibus convenit ponantur ibidem; & tunc si ab illis ablatis quod re­manet non est idem, illud nomen erit aequivocum. Sicut Naturalis si definiat album dicet sic, Album est corpus habens talem colorem; Et Musicus definiet sic Album, Album est vox bene audibilis; & mani­festum est quod ablatis illis duobus, corpus, & vox, quod remanet non est idem; ideo album est aequivocum.

Tredecima regula est, Si concreta non sint comparabilia secundum magis & minus, nec secundum aequa, nomen commune eis est aequi­vocum. Et intelligitur ista sicut praedictae.

Decimaquarta regula est, Illud nomen, quod est differentia diver­sorum generum non subalternatim positorum, est aequivocum. Sicut acutum est differentia vocis, & etiam differentia magnitudinis; ideo acutum est aequivocum. Sciendum est, quod quamvis de eadem diffe­rentia possint praedicari diversa genera non subalternatim posita, idem tamen non potest esse differentia divisiva talium generum diversorum; sicut dicit hic Aristot.

Decimaquinta regula est, Illud quod dividitur per diversas diffe­rentias in diversis locis est aequivocum. Sicut color aliter dividitur in Naturali Philosophia, & in Musica, & in Rhetorica, ideo color est aequivocum. Intelligendum est, quod non accipitur hic differentia praecise, pro differentia essentiali, sed etiam pro accidentali.

Decimasexta regula est, Si idem nomen aliquando ponatur species unius, et aliquando differentia alterius, nomen est aequivocum. No­tandum est etiam, quod generaliter quando aliquod nomen, vel dictio quaecunque, secundum usum recte loquentium et intelligentium, attri­buitur alicui universaliter sumpto; et alibi secundum usum recte lo­quentium, sive in illa scientia vel arte, vel in alia, sive etiam in illo idiomate, vel in alio, invenitur aliquid secundum vocem sibi attribui, vel ipsum alteri, ex quo sequitur aliquod repugnans priori; illud est aequi­vocum, vel saltem accipitur aequivoce.

Pro quo sciendum est, quod aliud est esse aequivocum, et aliud sumi aequivoce. Nam illud est aequivocum quod significat plura aequivoce: sed illud accipitur aequivoce, quod vel significat plura aequivoce, vel stat pro pluribus aequivoce. Sed ista distinctio declarabitur inferius, quando tractabitur de fallacia aequivocationis.

CAP. XXXVII. De regulis generalibus consequentiarum.

NUnc ponendae sunt regulae generales Consequentiis deservientes, quae sunt multae.

Una est, quod ex vero nunquam sequitur falsum. Et ideo quandocunque antecedens est verum, et consequens falsum, consequentia non valet. Et haec est regula sufficiens ad probandum consequentiam non valere. Sciendum est, quod totum quod praecedit consequens vel conclusionem, dicitur antecedens. Et ideo antecedens Aliquando est una propositio categorica; et Aliquando continet plures, ut patet in syllo­gismo: et tunc quamvis una illarum propositionum sit vera, conclusio poterit esse falsa; sed si quaelibet illarum sit vera, conclusio non poterit esse falsa, si sequitur ex eis.

Alia regula est, Quod ex falsis potest sequi verum. Et ideo ista con­sequentia non valet, Antecedens est falsum, ergo Consequens falsum. Sed ista consequentia est bona, Consequens est falsum, ergo Et ante­cedens; ita scilicet, quod si consequens sit falsum, oportet quod totum antecedens sit falsum, vel quod aliqua propositio quae est pars antece­dentis sit falsa; sed non oportet, quod quaelibet propositio, quae est pars antecedentis, sit falsa: quia aliquando ex una propositione vera, et alia falsa, sequitur conclusio falsa; sicut patet hic, Omnis homo est animal, Lapis est homo, ergo Lapis est animal.

Alia regula est, Si aliqua consequentia sit bona, ex opposito conse­quentis sequitur oppositum antecedentis. Notandum, quod quando antecedens est una categorica propositio, semper si sit bona consequentia, ex opposito consequentis sequitur oppositionem antecedentis: sed quando antecedens continet plures propositiones, tunc non oportet, quod ex op­posito consequentis sequatur oppositum cujuslibet propositionis, quae est pars antecedentis; sed oportet, quod ex opposito consequentis cum una propositione sequatur oppositum alterius propositionis. Sicut bene se­quitur, Omnis homo est albus, Socrates est homo, ergo, &c. et tamen non sequitur, Socrates non est albus, ergo Socrates non est homo; sed bene sequitur, Omnis homo est albus, Socrates non est albus, ergo Socrates non est homo. Et ex opposito conclusionis et majore, sequitur oppositum minoris, et non ex solo opposito conclusionis. Sicut bene sequitur, Omnis homo est animal, Asinus est homo, ergo Asinus est animal. Et tamen ex solo opposito conclusionis non sequitur oppositum majoris. Nam non sequitur, Nullus asinus est animal, ergo Non omnis homo est animal. Sed ex opposito conclusionis cum minore, sequitur oppositum majoris. Nam bene sequitur, [...] asinus est animal, [Page 478] Asinus est homo, ergo Non omnis homo est animal. Tamen disjun­ctiva opposita copulativae, quae antecedit, potest sequi ex opposito consequentis. Sicut sequitur, Omnis homo currit, Socrates est ho­mo, ergo Socrates currit; & sequitur Socrates non currit, ergo So­crates non est homo, vel Non omnis homo currit.

Alia regula est, Quicquid sequitur ad consequens, sequitur ad an­tecedens. Sicut sequitur, Omne animal currit, ergo Omnis homo currit; quicquid sequitur ad istam, Omnis homo currit, sequitur ad istam, Omne animal currit. Et ex ista sequitur alia, scilicet, Quic­quid antecedit ad antecedens, antecedit ad consequens; quia aliter se­queretur aliquid ad consequens, quod non sequeretur ad antecedens. Non tamen quicquid sequitur ad antecedens, sequitur ad consequens. Nam sequitur, Omne animal currit, ergo Omnis homo currit: & tamen non sequitur, Omnis asinus currit, ergo Omnis homo currit. Et similiter ista regula est falsa, Quicquid antecedit ad consequens, antecedit ad antecedens, propter idem.

Ex istis sequuntur aliae regulae, scilicet, Quicquid stat cum antece­dente, stat cum consequente. Sicut quicquid stat cum ista, Omne animal currit, stat etiam cum isto consequente, Omnis homo currit: sed non quicquid stat cum consequente, stat cum antecedente. Nam cum cum isto consequente, Omnis homo currit, stat ista, Aliquis asinus non currit; & tamen non stat cum ista, Omne animal currit.

Alia regula est, Quicquid repugnat consequenti, repugnat ante­cedenti; Sicut quicquid repugnat isti, Omnis homo currit, & isti, Omne animal currit: sed non è converso. Quia aliquid repugnat an­tecedenti, quod non repugnat consequenti; ut ista repugnant, Tan­tum homo currit, & Aliud ab homine currit: sed ista non repugnant, Homo currit, & Aliud ab homine currit. Et ideo tales consequentiae sunt bonae, Oppositum consequentis stat cum antecedente, ergo Con­sequentia non est bona. Oppositum consequentis repugnat antecedaen­ti, ergo Consequentia est bona. Sed sciendum, quod consequentia poterit esse bona ut nunc, quamvis oppositum consquentis posset stare cum antedente; sed si oppositum consequentis stet, vel posset stare, cum antecedente, non poterit esse consequentia simplex.

Alia regula est, Quod ex necessario non sequitur contingens. Et alia regula est, Quod ex possibili non sequitur impossibile. Et istae duae regulae sunt intelligendae de consequentia simplici; quia ex neces­sario non sequitur contingens, nec ex possibili sequitur impossibile, consequentia simplici: tamen consequentia ut nunc bene poterit sequi. Sicut bene sequitur, Omne ens est, igitur Socrates est; & tamen an­tecedens est necessarium, & consequens contingens. Similiter bene sequitur, Omne coloratum est homo, ergo Omnis asinus est homo; & tamen antecedens est possibile, & consequens impossibile, & con­sequentia [Page 479] solum est bona ut nunc. Et notandum est, quod quamvis ex possibili non sequitur consequentiâ simplici impossibile; tamen aliquan­do propter positionem possibilis concedendum est possibile, & negan­dum est necessarium: sed hoc nunquam est faciendum, nisi in argu­mentatione obligatoria, & durante tempore obligationis, de qua ali­quid inferius dicetur.

Aliae regulae dantur, Quod ad impossibile sequitur quodlibet: & Quod necessarium sequitur ad quodlibet. Et ideo sequitur, Tu es asinus, ergo Tu es Deus: & sequitur, Tu es asinus, ergo Deus est trinus & unus. Sed tales consequentiae non sunt formales; ideo illae regulae non sunt multum u [...]itatae.

CAP. XXXVIII. De obligatione & speciebns ejus, & de institutione prima specie ejus.

QUoniam Logicus circa Obligationes & Insolubilia speciales facit difficultates; ideo ad istius summae complexionem, quae de omni modo arguendi generalem tradit notitiam, sunt aliqua perscrutanda: & Primo disserendum est de obligationibus.

Est autem primo sciendum, quod Obligatio sic definitur à multis▪ Obligatio est praefixio enuntiabilis secundum aliquem statum. Quan­do scilicet aliquis ex consensu proprio obligatur ab arguente ad aliquid in disputatione, ad quod prius non erat obligatus, & tunc fit ob­ligatus.

Obligationis autem multae species assignantur. Scilicet, Institutio, Petitio, Positio, Depositio, Dubitatio, & Sit verum.

Institutio est alicujus vocabuli nova impositio pro tempore disputatio­nis, & non ultra duratura. Et potest ex ista institutione accipi utili­tas; quia per talem institutionem, Quandoque fit brevior locutio; Quandoque enim debet fieri disputatio de re ignota, & tunc utile est disputantibus pro tempore disputationis sibi certum nomen imponere; Quandoque autem fit institutio talis à Sophistis ad decipiendum respon­dentem, & ad obviandum eis rationabiliter respondendo.

De ista specie dantur aliquae regulae. Una est, quod nunquam pars potest significare totum cujus est pars. Sed ista regula capit instantiam, nam in ista propositione, Omnis propositio est vera, subjectum sig­nificat totam propositionem. Similiter, Idem potest significare se, ergo Pars eadem ratione potest significare totum: antecedens patet, nam hoc nomen, vox significat omnem vocem, & per consequens se­ipsam; Similiter hoc nomen, nomen, significat omnia nomina; quia omni nomini competit definitio nominis, ergo Seipsum significat. Ideo [Page 480] dicendum est, quod quamvis pars posset significare totum, cujus est pars; tamen talis institutio non est semper admittenda: quando enim per illam institutionem partis habentis eandem institutionem totum sig­nificatum mutaretur à veritate in falsitatem, & è converso; tunc non est talis institutio admittenda: per hoc solvitur hoc sophisma. Quia sig­nificet A praecise hoc totum, A significat falsum; tunc quaeritur, an A significat verum, an falsum. S [...] verum, ergo Cum A non sit aequivocum, Haec est falsa, A significat falsum; & institutum est quod, A significet hoc totum, A significat falsum; si igitur A significat falsum, ergo Haec est vera, A significat falsum, & A significat hoc, ergo A significat verum. Respondendum est, quod illa institutio non est admittenda; pro eo, quod haec oratio, A significat falsum, quae est falsa, quando nihil significat, mutaretur in veritatem, si prae­cise imponitur ad significandum hoc totum, & nihil aliud.

Et si dicatur, quod hoc est possibile, quod A significat hoc totum; sed omne possibile est ponibile; ponatur ergo, & redit argumentum. Dicendum est, quod differentia est inter Positionem, & Institutio­nem. Unde quia possibile est, quod A significet hoc totum, A sig­nificat falsum, ideo est ponibile, & ideo isto posito non accidit im­possibile. Unde quando accipis, Aut A significat verum aut fal­sum; respondendum est quod neque verum neque falsum significat: & potest responderi, quod tam verum quam falsum significat; quia illo posito stante, u [...]rumque potest esse verum. Quia isto posito stante, potest A significare praecise hominem; & tunc dico quod neque est verum neque falsum; sed tunc A habebit suppositionem personalem, & supponit praecise pro omnibus hominibus: poterit etiam A signi­ficare idem quod propositio; & tunc dicendum est, A significat tam verum quam falsum, quod non est inconveniens.

Et si dicatur, omnia ista stant simul, A significat hoc totum, A significat falsum, et nihil aliud significat quam hoc totum; et omnia possibilia simul possunt esse vera; igitur possunt poni. Potest dici quod illa stant simul; et ideo possunt poni: sed istis positis, negandum est omne repugnans eis. Et ideo illis positis, si arguitur, A significat verum vel falsum. Respondendum est, nec concedendo, nec negando, neque dubitando, neque distinguendo; sed respondendum est, quod pro­positum non est verum neque falsum. Sicut aliquo posito, si proponitur, Homo est asinus, et petatur responsio. Respondendum est, quod nec est respondendum concedendo, nec negando, nec dubitando, nec di­sting [...]endo, neque alio modo proptie accipiendo responsionem.

Et si dicatur, quod illis positis, haec est vera, A significat verum et falsum, ergo Illa propositio est concedenda; et per consequens al­tera est concedenda. Dicendum est, quod ista, A significat verum vel falsum, nec est vera nec falsa, illis positis. Unde isto casu [Page 481] posito, ad quamlibet talem propositionem respondendum est, ac si non esset propositio vel oratio significativa. Et per consimilem modum potest responderi ad multa alia Sophismata, quae difficilia sunt non ex­ercitatis in arte obligatoria; quia non sunt multum usitata in Theolo­gia, ideo pertranseo.

CAP. XXXIX. De petitione secunda specie obligationis.

ALia species obligationis assignatur Petitio, quae obligat ad ali­quem actum pertinentem ad officium respondentis exercendum ab eodem. Sicut si Opponens dicit, Peto quod conced [...]s primam propositionem proponendam à me; quae petitio recipienda est, quia non obligat ad impossibile Respondentem: & potest esse regula [...]n ista specie obligationis, Quod nulla petitio est admittenda nisi cui re­spondens satisfacere potest durante petitione, & quaelibet talis est ad­mittenda. Unde in ista specie obligationis potest concedi falsum, impossibile, bene respondendo. Puta si petas, quod concedam ho­minem esse bovem, & proponas istam in tempore obligationis, Homo est irrationalis, concedenda est; quia petita est consequenter. Et haec sufficiant de ista specie obligationis, eo quod non habet magnum locum in scientiis particularibus.

CAP. XL. De positione tertia specie obligationis.

TErtia species obligationis vocatur Positio.

Circa quam sciendum est, quod d [...]ffert â casu; quia casus non obligat ad suscipiendum aliquid tanquam verum. Unde quandoque casus & positio sunt respectu oppositorum. Sicut si Socrates in rei veritate est albus, & ponatur ista, Socrates est niger; tunc enim est casus quod Socrates est albus, & positum est quod Socrates est niger: & illa positio obligat ad sustinendum istam tanquam veram, Socrates est niger; & casus tunc non obligat ad sustinendum illam tanquam veram, Socrates est albus. Item casus semper debet esse de re particulari; sed positio potest esse unius propositionis indefinitae vel par­ticularis. Sicut si velim tibi ponere casum, non debeo dicere, Homo currit; sed debeo certificare respondentem, puta, Iste homo currit, vel iste; ita quod A currat, ita quod A sit nomen proprium istius: sed in positione possum tibi ponere istam, Homo currit, vel Aliquis homo currit.

[Page 482]Circa casum aliquae sunt regulae. Una est, Quod casus nunquam est recipiendus nisi fiat certificatio de alicuo particulari. Alia regula est, Quod nunquam est casus recipiendus ad sustinendum impossibile. Alia regula est, Quod nunquam est casus admittendus ad sustinendum quod repugnat actui responsionis. Ut si aliquis velit tibi praeponere istum casum, quod tu sis mortuus, & velit quod tu sustineas istum casum; non debes eum recipere, quia repugnat actui responsionis, non enim stant simul, quod tu sis mortuus, & quod tu respondeas. Ideo talis casus non est admittendus, tamen tale possibile est admittendum.

Positio ergo obligat ad sustinendum alicuam propositionem, eo modo quo propositio vera debet sustineri à respordente; & consistit ars ista in hoc, quod in principio debet aliqua propositio poni; deinde debent propositiones prop ni secundum quod placet opponenti, ad quas debet respond ns respondere concedendo, vel negando, vel dubitando, vel di­stinguendo; quibus responsionibus datis, potest opponens, quando sibi placet, dicere cedat tempus, hoc est, cesset tempus obligationis: & tunc videndum est an talis respondens bene responderit, vel non. Sicut pono tibi istam propositionem, Animal currit, deinde propono tibi istam, Nullus homo currit; si eam concedas, statim dico, cedat tem­pus: probo quod male respondisti, quia concessisti falsum & imper­tinens, scilicet istam, Nullus homo currit; ergo male respondisti. Sed iste modus opponendi & respondendi non servatur, quando ponitur casus; propter quod differt casus à positione: scito tamen quomodo respondendum est facta aliqua positione, potest evidenter sciri quo­modo respondendum est posito aliquo casu. Et ideo sufficiat nunc de positione tractare.

Circa quam sciendum est, quod positio quaedam est possibilis, & quae­dam impossibilis.

Possibilis est quando ponitur propositio falsa contingens, vel pro­positio contingens dabia. Et circa istam positionem dantur multae regulae. Una est, Quod omne positum in forma positionis propositum, scitum esse tale, est concedendum absolute; si illud positum, quando proponitur, non habet plures sensus quam quando per se profertur. Et per hoc solvitur hoc sophisma. Ponatur ista, Alterum illorum est ve­rum, demonstratis istis duobus, Joannes est Episcopus, Joannes sedet; deinde proponatur ista, Unum illorum est verum, haec est concedenda, quia sequens; deinde ponatur ista copulativa, Unum istorum est verum & alterum non est verum, si negas istam & concessisti istam partem, Unum istorum est verum, oportet te negare alteram; & ita negas positum si concedas, ergo concedis tibi dubium. Dicendum est, quod illud sophisma ibi propositum, non est concedendum; sed est distin­guendum: eo quod, in secunda parte alterum potest esse nomen infi­nitum, & tunc est copulativa vera & concedenda; vel potest esse re­lativum, & tunc est neganda: & est hic tertius modus amphibologiae; [Page 483] quia oratio per se posita non est multiplex, sed posita cum alia est mul­tiplex.

Alia regula est, Omne sequens ad positum vel bene concessum vel bene concessa, vel oppositum vel opposita bene negatorum, scitum esse tale, est concedendum si proponatur. Veruntamen ista propositio, Omne sequens ex posito, &c. non est semper concedenda; quia si ponatur ista, Nihil est tibi positum, & proponatur ista, Omne sequens ex posito est concedendum, neganda est illa tanquam repugnans posito.

Alia regula est, Omne repugnans posito vel bene concesso vel bene concessis, vel opposito bene negati vel bene negatorum in tempore po­sitionis propositum, est negandum si non sit multiplex quando propo­nitur.

Alia regula est, Quod ad omnem propositionem impertinentem, hoc est, quae nec est sequens nec repugnans posito, vel alicui bene concesso vel bene negato, respondendum est secundum sui qualitatem: hoc est, concedenda est, si sit vera; & neganda, si sit falsa; si sit dubitanda, respondendum est dubie; si multiplex, distinguenda est.

Ex praedictis sequitur, quod idem uno loco propositum est conceden­dum, & si alio loco proponitur erit negandum. Sicut posita ista positi­one, Socrates currit, & proponatur, Tantum ista propositio est tibi posita, concedenda est; quia vera & impertinens. Si autem postponatur tibi ista, Aliqua propositio falsa est tibi posita, illa esset concedenda; quia vera est & impertinens: & si postponitur ista, Tantum ista propositio est tibi posita, est neganda; quia repugnat posito & bene concesso: quia ordo propositionum propositarum in arte obligatoria est necessario at­tendendus. Ex praedictis patet, quod concessa aliqua indefinita, non oportet concedere aliquam singularem primo loco propositam; imo omnes ordinate propositae possunt negari praeter ultimam: & illa con­cedenda est, eo quod sequitur ex posito & oppositis bene negatorum, & sicut etiam disjunctiva est concedenda; & tamen neutra pars si primo loco proponatur est concedenda.

Alia regula, Quod posito casu possibili nunquam est negandum ne­cessarium nec impossibile concedendum. Quae intelligenda est de ne­cessario quod semper fuit necessarium arte tempus obligationis, & de impossibili quod fuit impossibile ante tempus obligationis: & non de illo quod devenit necessarium vel impossibile infra tempus obligationis: quia tale necessarium potest negari & impossibile concedi, eo quod durante tempore obligationis est uniformiter respondendum postquam responsum est semel ad eam.

CAP. XLI. De positione impossibili.

POsitio impossibilis est, quando ponitur aliqua propositio impossi­bilis.

Et sciendum est, quod multum refert ponere unam propositionem impossibilem, & accipere aliquam consequentiam, in qua unum impossi­bile infertur ex alio impossibili: sicut multum refert ponere istam pro­positionem, Homo est rudibilis, & inferre istam consequentiam, Si homo est asinus, Homo est rudibilis. Similiter multum refert ponere istam propositionem, Deus non est Deus, & istam consequentiam in­ferre, Si Deus non est, Deus non est Deus: propter quod ista condi­tionalis est concedenda, & positio non est recipienda. Et quandoque positio est recipienda tanquam impossibilis, & sustinenda est in positione impossibili; & tamen consequentia sive conditionalis bona est ne­ganda. Sicut ista consequentia est bona, Deus non est tres Personae, ergo Deus non est Deus; & tamen antecedens potest recipi in positione impossibili, & debet negari consequentia. Similiter ista consequentia est bona, Spiritus Sanctus non procedit à Filio, ergo Spiritus Sanctus non distinguitur à Filio; & tamen in positione impossibili debet recipi antecedens, & negari consequens. Ex quo patet, quod multae conse­quentiae seu conditionales verae sunt; & tamen tam antecedens quam consequens est impossibile; & tamen antecedens potest recipi & susti­neri, & consequens negari.

Unde circa istam positionem impossibilem est sciendum, quod non quaelibet propositio impossibilis est admittenda; quia illa propositio im­possibilis, quae manifeste cuilibet intellectui infert contradictoria, non est admittenda: sed sola illa propositio impossibilis, ex qua, per regulas & propositiones per se notas de quibus nullus intellectus dubitare potest, non possunt inferri contradictoria, est recipienda in positione impossi­bili. Unde tales propositiones, Deus non est Deus, Deus non est sa­piens, Homo non est risibilis, & hujusmodi; possunt recipi in posi­tione impossibili. Et ex isto patet, quod regulae datae de positione possibili, scilicet quod Omne sequens est concedendum, & Omne re­pugnans est negandum, non sunt generaliter observandae in positione im­possibili; sed sunt magis restringendae.

Unde ista regula potest dari pro positione impossibili, Omne sequens ex opposito consequentia naturali vel simplici, & tenente virtute posi­tionis vel regulae per se notae, est concedendum. Ex quo patet, quod in positione impossibili, quod sequitur ex positis & bene concessis syllo­gistice est concedendum: Similiter quod sequitur virtute talium re­gularum [Page 485] debitae circumstantionatarum, Ab exclusiva ad universalem de terminis transpositis est bona consequentia; Ab affirmativa de prae­dicato infinito ad negativam de praedicato finito est bona consequentia, & hujusmodi; est concedendum; si enim tales consequentiae negarentur, nulla posset esse disputatio: illud autem quod sequitur consequentia ut nunc, vel consequentia naturali, vel alia consequentia quam tali, potest negari quantumcunque veraciter sequatur ex posito. Et similiter pro­portionabiliter dicendum est de negatione repugnentis. Ex isto patet, sicut tactum est prius, quod quandoque aliqua consequentia vel condi­tionalis est concedenda, & tamen potest antecedens sustineri sine con­sequente, etiam quando antecedens includit contradictionem.

Unde si quaeratur, utrum Spiritus Sanctus non distinguatur à Filio si non procedat ab eo, est respondendum quod sic; quia per istam quae­stionem non nisi quaeritur de veritate istius conditionalis, Si Spiritus Sanctus non procedit à Filio, ergo Spiritus Sanctus non distinguitur à Filio; quae vera est, quamvis non sit evidenter vera. Unde multae con­sequentiae sunt bonae, & multae conditionales verae, quamvis non sint nobis evidentes.

Similiter si quaeratur, Si Deus sit, Deus sit trinus & unus. Respon­dendum est quod sic; quamvis infidelis errans aliter responderet; quia illa conditionalis est vera, cum consequens sit necessarium, quamvis non sit evidens.

Si autem quaeratur an posito tanquam impossibili, quod Spiritus Sanctus non procedit à Filio, concedendum sit tanquam sequens, quod Spiritus Sanctus non distinguitur à Filio. Dicendum est quod non; quia ex quo illa conditionalis non est evidens, non potest evidenter sciri, Si Spiritus Sanctus non procedit à Filio non distinguitur à Filio: ideo quamvis ista ponatur tanquam impossibilis, Spiritus Sanctus non procedit à Filio, non est ista concedenda, Spiritus Sanctus non distinguitur à Filio.

Ex istis patet, quod multae propositiones includentes contradictionem, hoc est inferentes contradictionem, possunt poni positione impossibili: nec propter hoc sunt contradictoria concedenda, quia facta tali positione, non omne sequens ex posito est concedendum; sed multa sequentia sunt neganda, vel non concedenda; nisi quaesequuntur evidenter propter positum, ita quod consequentia talis potest fieri eviden [...] ex naturalibus. Et hoc sive positum sit una categorica, vel composita ex multis catego­ricis. Quandoque autem una propositione impossibili posita, & non ali­qua alia, propositio est neganda; si autem esset posita cum prima, esset concedenda.

Sed nunquid talis positio impossibilis est inutilis? Dicendum est, quod quandoque talis positio est utilis, quia quandoque per talem posi­tionem aperitur via ad sciendum quae sunt bonae & ev [...]dente [...] conse­quentiae, & quae non sunt evidentes: exquibus potest cognosci distin­ctio [Page 486] terminorum, & ordo eorum; & quandoque potest per talem modu [...] investigari aliarum rerum distinctio.

CAP. XLII. De depositione quarta specie obligationis.

QUarta species obligationis ponitur Depositio. Et est depositio Ob­ligatio ad sustinendum aliquam propositionem tanquam falsam. Sicut si dicatur sic, sit haec vera, Rex sedet, & deponatur ista, hoc est, sustineatur tanquam falsa.

Unde circa istam obligationem istae sunt rgulae, Omne depositum sub forma depositi propositum in tempore depositionis est negandum. Alia regula est, Omne contradicens deposito est concedendum. Alia regula est, Quod ad sequens & ad omne impertinens, & ad repugnans quod non est contradictorium nec convertibile cum contradictorio, respon­dendum est secundum sui qualitatem.

CAP. XLIII. De dubitatione quinta species obligationis.

QUinta species obligationis ponitur Dubitatio. Et est dubitatio, Ob­ligatio ad sustinendum aliquid tanquam dubium. Unde regulae deservientes huic speciei sunt istae, Ad omne dubitatum in tempore dubitationis propositum respondendum est dubie. Alia regula est, Quod ad contradictorium dubitati respondendum est dubie. Alia regula est, Quod ad consequens falsum respondendum est negando, & ad antecedens verum respondendum est dubie. Alia regula est, Quod ad repugnans non contradictorium nec convertibile respondendum est secundum sui qualitatem. Et similiter ad omne impertinens respondendum est se­cundum sui qualitatem.

CAP. XLIV. De sexta specie quae ponitur, sit verum.

SExta species ponitur, Sit verum, & est species qua obligatur aliquis ad respondendum ad aliquam propositionem, eo modo, quo respon­dens habet determinatum actum circa illam propositionem: puta eodem modo quo responderet, si sciret illam esse falsam; vel eo modo quo responderet, si sciret eam esse veram; vel eo modo quo responderet, si dubitaret eam. Sicut si dicat opponens sic, Sit verum te scire So­cratem currere, hoc est, sic respondeas ad istam, illo modo quo respon­deres si scires eam esse veram, scilicet istam, Socrates currit: & mihi videtur, quod ista obligatio non potest multum differre à petitione & positione. Aut enim per talem obligationem ponitur ista, Tu scis Socratem currere, vel Scis Socratem non currere, vel dubitas Socratem currere: vel per talem obligationem petitur, quod eodem modo re­spondeas ad istam, quo responderes si scires eam esse veram, vel eam esse falsam, vel dubitares eam. Et si isto modo intelligitur facta obligatio, Dico quod aut obligat ad illam propositionem tantum expressam; vel ad omnia sequentia, anteceden [...]a, repugnantia, & impertinentia. Si primo modo, obligatio est recipienda. Si secundo modo non est uni­versaliter recipienda, maxime quando cadit supra propositionem con­tingentem; quia non est in potestate respondentis satisfacere petitioni. Si enim aliquis nesciat Socratem currere, & petatur ab eo quod respon­deat ad omnia eodem modo ac si sciret eam; uno tempore responderet uno modo, puta si sciret eam quando Socrates est Romae, & si sciret eam quando Socrates est Parisiis, responderet alio modo ad multa imper­tinentia: nec est in potestate sua, ex quo nescit respondere eodem modo ad omnia quae possunt proponi, quo responderet si sciret eam.

CAP. XLV. De insolubilibus.

CIrca insolubilia est sciendum, quod non ideo dieuntur sophismata aliqua Insolubilia, quia nullo modo possunt solui; sed quia cum difficultate solvuntur.

Unde sciendum, quod Insolubilia sophismata sunt, Quando per con­sequentias apparentes, quae videntur regulari per regulas necessarias, ex propositione aliqua contingente infertur sua opposita; quae ideo di­cuntur insolubilia, quia difficile est tales consequentias impedire: & [Page 488] talia argumenta non possunt fieri, nisi quando actus humanus respicit istum terminum falsum, vel aliquem consimilem affirmative; vel hunc terminum verum, vel aliquem consimilem negative. Sicut est de ista, Socrates dicit falsum, & de ista, Socrates non dicit verum; & fit hoc modo Insolubile.

Incipiat Socrates sic loqui, Socrates dicit falsum, & nihil aliud lo­quatur; tunc quaeritur, an Socrates dicit verum, an falsum. Si dicas quod Socrates dicit verum, & non dicit nisi istam propositionem, So­crates d [...]cit falsum, ergo haec est vera, Socrates dicit falsum; ergo si dicit verum dicit falsum. Si dicas quod Socrates dicit falsum, ergo hoc est vera, Socrates dicit falsum, & Socrates dicit hoc, ergo Socrates dicit hoc quod est verum; & per consequens Socrates dicit verum; & ita si Socrates dicit salsum, Socrates dicit verum.

Isto casu posito illud argumentum dicitur insolubile, quia de difficili solvitur, Et ideo ad solutionem istius, & omnium aliorum est sciendum, quod talis propositio contingens ex qua debet inferri sua repugnans, vel habet hunc terminum falsum, vel aliquem consimilem. Si primo modo, oportet quod sit affirmativa; & tunc debet dici universaliter quod pro­positio est falsa. Unde si Socrates incipiat sic loqui, Socrates dicit falsum, & nihil aliud dicat. Dicendum est, quod illa propositio est falsa. Si autem incipiat sic loqui, Socrates non dicit falsum, non posset fieri tale argumentum apparens. Si autem propositio habeat hunc terminum verum, vel aliquem consimilem, oportet quod propositio supra quam fundatur insolubile sit negativa; & tunc est concedendum, quod illa pro­positio est vera. Sicut si Socrates incipiat sic loqui, Socrates non dicit verum, concedendum est quod haec est vera.

Et si arguatur, quod haec sit vera, Socrates non dicit verum, & So­crates dicit hanc propositionem, ergo Socrates dicit hanc propositionem veram. Respondendum est, quod illa consequentia non valet, Socrates dicit hanc propositionem, & haec propositio est vera, ergo Socrates dicit propositionem veram. Et ratio hujus negationis est, quia in ista propositione, Socrates non dicit verum, praedicatum non potest sup­ponere pro t [...]ta illa propositione cujus est pars, quamvis non praecise propter hoc quod est pars ejus: & ideo ista propositio, Socrates non dicit verum, aequivalet isti, Socrates non dicit aliud verum ab isto, Socrates non dicit verum: & ideo sicut non sequitur, haec est vera, & Socrates dicit illam, ergo dicit aliam veram propositionem ab ista; ita non sequitur, Socrates dicit istam propositionem, Socrates non dicit verum, & haec est vera, ergo Socrates dicit verum: & hoc, quia sicut dictum est, istae duae aequivalent, Socrates non dicit verum, & Socrates non dicit aliud verum ab isto.

Et eodem modo dicendum est proportionabiliter ad argumentum prae­cedens, scilicet quod quando Socrates incipit sic loqui, Socrates dicit falsum, & quaeratur, an Socrates dicit verum aut falsum. Dicendum est [Page 489] quod nec dicit verum nec falsum: sicut concedendum est, quod nec dicit aliud verum, nec aliud falsum ab isto. Et ideo non sequitur, haec est falsa, Socrates dicit falsum, & Socrates dicit hanc propositionem; ergo Socrates dicit falsum. Sicut non sequitur, Socrates dicit hoc, & hoc est falsum, ergo dicit aliud falsum ab isto. Et hoc quia istae duae aequivalent, Socrates dicit falsum, & Socrates dicit aliud falsum ab isto: & propter hoc prima consequentia non valet, quia in ista, So­crates dicit falsum, praedicatum non potest supponere pro ista proposi­tione.

Et si dicatur hic arguitur ab inferiori ad superius sine negatione, & sine distributione; ergo consequentia est bona. Dicendum est, quod illa consequentia non valet, nisi quando illud superius in illo consequente potest supponere pro illo inferiori. Unde in ista, Homo est animal, si ly animal non posset supponere pro homine, haec consequentia non va­leret, Socrates est homo, ergo Socrates est animal. In ista autem pro­positione, Socrates dicit falsum, praedicatum non potest supponere pro tota propositione; ideo non sequitur, Socrates dicit hoc falsum, ergo Socrates dicit falsum.

Per praedicta potest studiosus respondere ad omnia insolubilia, si solvendo ea velit naturam insolubilium advertere, quod relinquo studio­sis. Et ista de insolubilibus pro nunc sufficiant.

Finit Tertia Pars Tertiae Partis▪

Incipit Quarta Pars Tertiae Partis.

CAP. I. De fallaciis in generali.

CUm dictum sit de argumentis & speciebus argumentorum, restat nunc dicere de defectibus argumentorum & consequentiarum. Hujusmodi autem defectus vocantur Fallaciae, penes quas pec­cant argumenta falsa, & ideo de eis est dicendum. Circa quos primo sunt aliqua generalia praemittenda. Secundo tractandum est de eis in speciali.

Et sciendum est, quod quamvis à Philosopho & multis aliis ponantur 13. fallaciae, cum omne argumentum apparens vel sophisticum peccans in forma, vel peccat per aequivocationem, vel per amphibologiam, vel per aliqua istarum 13. sicut tractando de eis in speciali ostendetur; veruntamen praeter fallacias enumeratas sunt aliae tres quibus peccat opponens arguendo contra respondentem: & quia Philosophus docet vitare & reprehendere defectus opponentis in respondendo, ideo 13. Fallacias enumerat.

Secundo sciendum quod istarum fallaciarum quaedam ponuntur in di­ctione, & quaedam extra dictionem. In dictione enim ponuntur Sex, & Septem extra dictionem. Et est sciendum quod dictio hic capitur non solum pro voce, sed etiam pro omni signo ad placitum instituto, sive fit vox, sive scriptura, sive quodcunque aliud. Et dicuntur fal­liciae in dictione illae penes quas peccant argumenta quae non haberent defectum nisi essent aliqua signa ad placitum instituta: ita quod prae­cise ille qui facit argumentum in mente sine omni idiomate, & omni signo voluntarie instituto, talia argumenta non potest facere penes omnes modos talis fallaciae; quamvis in casu posset esse penes aliquem modum. Aliae autem fallaciae quae possunt reperiri in argumentis compositis ex propositionibus habentibus tantum esse in mente, etiam si nullum signum esset voluntarie institutum, quantumcunque argumenta prolata vel scipta possint habere confimiles defectus, vocantur fallaciae extra dictionem.

[Page 491]Et ideo falsum est quod dicunt aliqui, quod fallaciae in dictione sunt à parte vocis, & fallaciae extra dictionem à parte rei: quia non plus sunt istae ex natura rei, quam illae. Sed debet dici quod fallaciae in dictione sunt illae, penes quas secundum omnes modos peccant sophistica argu­menta composita ex signis voluntarie institutis. Fallaciae ex [...] di­ctionem sunt illae, penes quas peccant argumenta tam composita ex signis voluntarie institutis quam composita ex signis naturaliter significanti­bus.

Tertio notandum, quod Legicus, non Sophista, habet cognoscere istas fallacias, ita scilicet quod habet cognoscere quasdam regulas generales applicabiles ad omnes, per quas simul cum aliis scitis in aliis scientiis particularibus potest reprehendere omnes defectus omnium falsorum ar­gumentorum peccantium in forma, in quacunque materia fiant. Ex quo patet utilitas istius notitiae. Nam per istam notitiam deprehen­ditur de omni argumento peccante in forma, quod non valet: & sine ista notitia impossibile est hoc scire, propter quod impossibile est ali­quam scientiam naturalem, vel morale [...], vel quamcunque aliam sine ista notitia perfecte habere. Et ideo ignorantes istam artem in aliis sci­entiis intendentes, sive intendant Philosophiae naturali, sive morali; sive etiam Juri civili, sive canonico; sive Theologiae, sive cuicunque scientiae: si velint ex proprio capite multa docere vel scribere, praeter ista quae inveniuntur expressa in sacra Scriptura, & praeter ista quae no­tabiliter inveniuntur in libris scientium, necessario in multos prola­buntur errores. Unde non dubito, quin multitudo & contrarietas opi­nionum tam in Theologia quam in Philosophia modernis temporibus ex hoc proveniat. Et ex hoc provenit, quod multi ignorantes Logicam novas opiniones praeter vocaliter expressas in Scriptuta sacra ex dictis Sanctorum & scriptis Aristot. publice docuerunt, & replendo libros non paucos in scriptis reliquerunt.

Quarto sciendum, quod penes istas fallacias non tantum peccant para­logismi stricte sumpti, qui sunt ex duabus propositionibus, & una con­clusione: sed etiam omnes falsae consequentiae peccant contra has fal­lacias, sive illae consequentiae sint Enthimemata, sive Inductiones, sive Exempla; quae ideo possunt vocari paralogismi, quia in paralog sinos reduci possunt.

CAP. II. De fallacia aequivocationis, & primo modo ejus.

IStis visis dicendum est de fallaciis in speciali, & primo de aequivo­catione. Circa quam primo videndum est quid est aequivocatio. Secundo videndum est de forma, & modo respondendi ad paralo­gismum aequivocationis. Tertio quot modis dicitur vel fit aequi­vocatio.

Circa primum est sciendum, quod Aequivocatio est diversa significa­tio alicujus termini positi in oratione; ita quod secundum aliquos causa non existentiae est diversitas significationis: Sed istud non est bene dictū, quia non semper ubi est aequivocatio, ibi est diversitas significationis; quia bene potest esse aequivocatio in pure univoco. Sicut ista propositio▪ Homo est nomen, est distinguenda penes aequivocationem, etiam si hoc nomen, Homo, non significaret nisi unum, nec proprie, nec improprie: tamen hic non est diversa significatio. Et ideo dicendum est quod aequivocatio magis proprie definitur sic. Aequivocatio est mul­torum vocatio sub eadem voce, & sub eodem signo. Et vocatio non accipitur hic pro significatione tantum, sed etiam pro suppositione, vel pro aliqua positione: & debet intelligi quod sit multorum vocatio praedicto modo; vel quod denotatur fieri multorum vocatio, vel non fieri; quia non semper quando est aequivocatio stat ibi terminus pro di­versis; sed aliquando denotatur stare pro diversis. Verbi gratia. Si dicam sic, Homo est species, illa est distinguenda, quia ille termi­nus, Homo, potest stare pro multis scilicet pro intentione animae, & pro homine extra.

Sed si dicas sic, Homo albus non fuit homo, posito quod nunquam fuit homo albus, subjectum non stat pro multis scilicet pro illis quae fuerunt albi, vel pro iis qui sunt albi, quia nunquam fuit aliquis talis. Dicendum, quod licet nunquam fuerit aliquis talis, tamen denotatur stare pro talibus in illa negativa, Homo albus non fuit, pro talibus saltem sub disjunctione. Sciendum est tamen quod stare pro diversis non facit aequivocationem: sed stare pro diversis, ita quod pro uno & non pro altero, facit aequivocationem. Sicut in ista, Omnis homo est animal, ly homo, stat pro diversis, & tunc non est aequivocatio: sed in ista, Homo est species, potest stare pro diversis, quia potest stare pro intentione, & pro homine extra, ita scilicet quod aliquis utatur hac voce pro uno & non pro alio. Ex hoc patet, quod causa appa­rentiae hujus fallaciae, est identitas vocis vel signi. Et causa non ex­istentiae est usus diversus, quia scilicet contingit ea uti illo modo, vel alio modo.

[Page 493]Circa secundum est sciendum, quod forma respondendi ad talem [...]pe­ [...]alogismum debet esse ista, scilicet quod proposita aliqua oratione vel propositione in qua ponitur una dictio qua contingit sic diversimode uti, illa est distinguenda, eo quod contingit uti tali dictione sic, vel sic: & sic respondendum est concedendo argumentum, vel negando, vel in uno sensu concedendo, & in alio negando, vel negando, vel con­cedendo in utroque.

Circa tertium est sciendum, quod▪ tres ponuntur modi aequivocatio­nis. Primus est quando aliqua dictio est aequivoca à casu. Vocatur autem aequivocum à casu, quando dictio aeque primo, non semper quidem aeque primo tempore vel intentione, pluribus impositionibus, vel una aequivalenti pluribus, imponitur ad significandum; ita scilicet quod una impositione imponitur ad significadum ac si non esset prius imposita: sicut contingit quando eadem dictio est eadem in diversis idiomatibus; sicut haec dictio, me, & est Latinum & Anglicum, ideo est aequivocum à casu: ita etiam est in eisdem dictionibus ejusdem idio­matis frequenter.

Et est sciendum, quod non solum dictio quae proprie aliquid significat, cujusmodo est dictio categorematica, sed etiam dictio quae nihil pro­prie per se significat, sed tantum consignificat, cujusmodi sunt dictio­nes syncategotematicae, possunt esse aequivoce; sicut patebit de adver­biis, conjunctionibus, & aliis signis.

Secundo notandum est, quod quaelibet oratio in qua ponitur talis di­ctio aequivoca semper de virtute sermonis est distinguenda, eo quod potest accipi sic, vel sic; & hoc sive sit in uno sensu vera, & alio sen­su falsa, vel in utraque sensu vera, sive in utroque falsa: tamen ali­quando disputantes possunt arctare illos ad certum sensum, & ad cer­tam significationem, & tunc non est distinguenda. Potest autem hoc fieri vel per consuetudinem, vel per certam ordinationem inter eos. Potest etiam hoc fieri per additionem alicujus, sicut si opponens dicat, Volo quod quando addo huic dictioni canis A, quod stat praecise pro animali latrabili, tunc si opponens proponat istam, O­mnis canis A est latrabilis, non est distinguenda: Si autem proponat istam, Omnis canis est latrabilis, illa est distinguenda. Potest eti­am fieri sine tali additione, sicut si opponens dicat sic, Volo in tota ista disputatione capere praecise hoc nomen, canis, pro latrabili ani­mali: tunc quandocunque in ista disputatione proponitur propositio in qua ponitur haec dictio, canis, nulla talis est distinguenda

Et si quaeratur an talis propositio distinguenda sit vera vel falsa. Di­cendum quod vocando verum, omne illud quod est signum subordina­tum verae propositioni in mente, talis propositio est distinguenda, si ha­beat unum sensum verum, & alium falsum: vel ipsa est tam vera quam falsa, quia scilicet sibi correspondet tam vera propositio quam falsa in mente, ideo talis propositio est distinguenda. Vocando au­tem [Page 494] verum, illud cui proprie & praecise corresponet una propositio vera in mente & non falsa, sic accipiendo hoc vocabulum, talis propositio nec est vera, nec est falsa. Et ideo quod aliquando dixi eadem pro­positio est vera & falsa, necessaria & impossibilis; & aliquando quod eadem propositio non est vera & falsa: aequivoce accepi verum & fal­sum in uno loco & in alio, quam aequivocationem tunc intellexi quam­vis non expresserim, sicut nec scribentes aliquando exprimunt aequivo­cationes quas advertunt in dictis suis.

Penes istum primum modum peccant talia argumenta, Omnis canis est animal, sydus caeleste est canis, ergo Sydus caeleste est animal. Nam tam major quam minor est distinguenda, eo quod ly canis in utroque potest stare pro cane latrabili, & tunc valet syllogismus, & minor est falsa, ista scilicet. Sydus caeleste est canis. Vel potest sta­re tam in majore quam in minore pro sydere caelesti. Et tunc etiam valet syllogismus; sed major est falsa, quia tunc sequeretur quod sydus caeleste curreret. Vel potest stare ly canis, in majore pro animali la­trabili, & in minore pro sydere caelesti; & tunc consequentia non va­let, sed est fallacia aequivocationis, quia ly canis aequivoce accipitur in majore & minore.

Similiter talis consequentia peccat contra fallaciam aequivocationis, Omnis canis est animal, ergo Sydus caeleste est animal. Nam ista, Omnis canis est animal, distinguenda est, eo quod ly canis potest stare pro animali latrabili: & tunc non valet consequentia, quia arguitur à termino stante pro alio significato quam pro illo pro quo stat in ante­cedente, sicut manifeste patet. Si autem ly canis stat pro sydere cae­lesti in antecedente, tunc est bona consequentia, quia arguitur à ter­mino stante pro uno significato ad terminum stantem pro eodem signifi­cato: & illa consequentia est bona, sed antecedens est falsum. Et iste modus debet observari in respondendo ad quodcunque argumentum in quo ponitur propositio quae est distinguenda penes quamcunque fal­laciam.

Penes istum modum peccant etiam tales paralogismi, Tantum aqua est in vase, color est in vase, ergo color est aqua. Nam ly in, diver­simode & aequivoce accipitur. Uno modo potest accipi ut denotet ali­quid esse in re aliqua sicut locatum dicitur esse in loco, & sic major est vera, & aliter accipitur in minore, ut scilicet denotetur aliquid esse in alio ut accidens in subjecto. Et sicut accidit aequivocatio propter hanc dictionem, in, ita frequenter accidit aequivocatio propter alias dictio­nes syncategorematicas; quando autem hoc contingit scitur per usum & exercitium in diversis scientiis.

CAP. III. De secundo modo fallaciae aequivocationis.

CIrca secundam modum est sciendum, quod tunc est secundus mo­dus, quando eadem dictio primo & principaliter imponitur ad significandum vel con [...]ignificandum aliquid vel aliqua, & secun­dario propter aliquam attributionem alterius rei ad primum significatum imponitur ad significandum aliud vel alia: i [...]a quod in aliquibus propo­sitionibus utimur hoc vocabulo pro illo pro quo primo erat institutum, & non omnibus. Sicut est de isto nomine, homo, quod primo erat institutum ad significandum animalia rationalia: & secundo, propter similitudinem statuae ad hominem, utimur hoc nomine, homo, pro statua in pluribus propositionibus; sicut in talibus, Homo depingitur, Homo est aureus, vel argenteus, quando statua sit ex auro vel ar­gento. In multis autem propositionibus non utimur illo vocabulo pro tali secundario significato, sicut in talibus, Homo currit, Homo est animal, & sic de consimilibus; sed tantum pro primario significato.

Ex hoc oritur una regula talis, quod Nunquam propositio est di­stinguenda penes secundum modum aequivocationis, nisi quando illud vocabulum quod potest sic aequivoce accipi comparatur alicui verifica­bili de secundario vel pro secundario significato, vel pro aliquo simili. Et ideo ista est distinguenda, homo depingitur; sed non ista, homo currit, nec ista, homo est animal; & sic de singulis. Et ratio hujus est, quia semper terminus communis ubicunque ponitur potest stare pro suo primario significato, sed non semper pro secundario: sed tan­tum in propopositione ubi comparatur alicui sibi simili scilicet primario significato suo; & ideo tantum talis propositio est distinguenda penes secundum modum aequivocationis. Et si quaeratur ratio & causa hujus. Dicendum, quod principalis ratio & causa est voluntas utentium: & ideo si placeret utentibus posset utraque distingui, hoc tamen non ha­bet usus.

Penes istum secundum modum peccant tales discursus, quicquid cur­rit habet pedes, Aqua currit, ergo Aqua habet pedes. Omnis homo est animal rationale, Imago est homo, ergo, &c. Petra erat Christus, ergo Aliquod irrationale erat Christus. Urina est sana, ergo Urina est Ani­mal. Et universaliter quando aliqua dictio potest summi metaphorice & transumptive, potest causare talem fallaciam aequivocationis. Sicut est in talibus, Subjectum scientiae est materia scientiae, ergo Scientia componitur ex materia & forma; nam antecedens illius consequentiae est distinguendum, eo quod hoc nomen, materia, potest accipi proprie, & sic est haec falsa, Subjectum est materia scientiae: vel potest ac­cipi [Page 496] metaphorice & improprie, & sic consequentia non valet. Similiter ista, Figura est forma aeris, ergo Aes & figura distinguuntur realiter; nam forma potest accipi proprie, & sic antecedens est falsum: vel po­test accipi improprie▪ & sic non est bona consequentia. Similiter est hic, Statua componitur ex aere & figura, ergo Aes & figura distinguun­tur realiter. Nam compo [...]i potest accipi proprie, & sic antecedens est falsum: vel metaphorice & improprie, & sic consequentia non valet. Et sicut est de istis, ita est de multis aliis, quia vix est aliqua dictio multum usitata, quin aliquando accipiatur improprie & metaphorice: ideo summe necessarium est inspicienti dicta authorum scire quando ac­cipiuntur vocabula proprie, & quando improprie, quia aliter quis faci­liter decipitur.

Et propter hoc scriptores veteres qui tam profunditate scientiae quam splendore eloquentiae pollebant, necesse fuit eis propter ornatum elo­quentiae per diversa vocabula & varias dictionum & orationum formas suam intentionem exprimere, illas voces frequenter à propria signifi­catione ad impropriam transferre: cujus transumptionis & locutionis metaphoricae Grammatici diversas species in authoribus usitatas tradunt; quarum aliqua fiunt quando dictio transfertur à propria significatione ad impropriam, & sic istae deserviunt secundo modo aequivocationis. Aliquae autem accidunt ex hoc quod una oratio transfertur à significa­tione propria ad impropriam, & istae deserviunt fallaciae amphibologiae. De quarum aliquibus est nunc breviter transcurrendum.

Unde una translatio est quando nomen totius ponitur pro nomine partis; vel è converso, sicut si dicatur, Hoc corpus est Socrates, demon­strando cadaver quod fuit pars Socratis. Alia est quando unum con­trariorum ponitur pro reliquo. Alia est quando ponitur causa pro cau­sato; vel è contra. Quandoque autem continens pro contento ponitur; vel è contra. Quandoque autem nomen inventoris pro nomine in­venti; vel è converso. Et quandoque nomen unius speciei pro nomine alterius speciei, ratione alicujus proprietatis convenientis individuis utriusque speciei. Quandoque ponitur nomen temporis pro effectu temporis; & è contra. Et quandoque nomen materiati pro nomine materiae; & è contra. Et quandoque nomen antecedentis pro nomine consequentis. Et quandoque nomen efficientis pro nomine effectus; & è contra. Et quandoque verbum unius temporis pro verbo alterius temporis. Et quandoque singulare pro plurali; & è contra. Et quan­doque proprietas animalis attribuitur non animali; & è contra. Et quandoque una propositio ponitur pro alia. Et quandoque dictio unius partis orationis ponitur pro dictione alterius partis orationis.

Istis modis & multis aliis possunt dictiones à propria significatione transferri ad impropriam: cujus translationis Grammatici diversas do­cent species, inter quas connumerantur istae, cathaterum, metaphora, synecdoche, metalepsis, anthropopathos, & peralenge, & multae aliae [Page 497] quarum notitia in Grammatica, quae aliis scientiis subministrat, per­fecte tradita est, quam omni volenti studere in libris Authorum & in sacra Scriptura puto multum necessariam, sine qua frequenter accidit error pervertendo intentionem scribentium. Et nota quod aequivocum juxta secundum modum vocatur à Boetio Aequivocum à consilio▪

CAP. IV. De tertio Modo fallaciae aequivocationis.

CIrca tertium modum aequivocationis est sciendum, quod tunc est tertius modus, non quando aliqua dictio accipitur pro diversis significatis, sed ex hoc solum quod alicui comparatur, quod non plus pertinet ad primum significatum quam ad secundarium. Et est iste modus accipiendi, non ex hoc quod vox potest significare diversa, sicut contingit in duobus primis modis; sed ex hoc quod eadem vox potest supponere pro diversis: & ideo pro isto modo dantur diversae regulae quibus potest cognosci.

Est autem una regula talis, quod Quando unum extremum proposi­tionis est nomen primae intentionis non sumptum cum signo universali vel particulari, & aliud extremum est nomen secundae intentionis, iila oratio est distinguenda penes tertium modum aequivocationis; eo quod nomen primae intentionis potest supponere simpliciter, vel personaliter; & secundum hoc potest accidere fallacia aequivocationis. Et secundum istum modum peccant talia sophismata, Attributa non sunt idem essentiae divinae, Sapientia est attributum, & similiter justitia est attributum, ergo Sapientia & justitia non sunt idem essentiae divinae.

Respondeo, ista oratio est distinguenda, Sapientia est attributum, eo quod sapientia potest supponere simpliciter, vel personaliter. Si primo modo tunc est fallacia aequivocationis, quia in antecedente accipitur simpliciter, & in conclusione personaliter, & per consequens aequivoce. Si secundo modo supponat, minor est falsa, quia tunc non denotatur quod ille conceptus qui attribuitur & concluditur de Deo sit attributum; sed quod illa res quam significat talis conceptus est attributum, quod est falsum: quia non plus est illa res quae est sapientia attributum, quam illa res quae est essentia divina: & per consequens accipiendo terminos personaliter & significative non plus est haec vera, Sapientia est attri­butum, quam ista, Essentia est attributum; accipiendo tamen terminos simpliciter & pro intentionibus animae est una vera, & alia falsa.

Similiter accidit hic, Unum est passio entis, Unum est idem realiter cum ente, ergo Idem est passio sui ipsius. Et similiter hic, Rationale & homo sunt idem realiter: Sed rationale est differentia & homo est species: ergo Species & sua differentia sunt idem realiter. Similiter [Page 498] hic, Homo & risibile sunt idem realiter: Sed risibile est passio hominis, homo est subjectum: ergo Passio & suum subjectum sunt idem realiter. Responsio ad omnia ista argumenta patet. Nam istae propositiones, Unum est passio entis, Rationale est differentia hominis, Risibile est passio hominis, & caeterae tales, non sunt verae nisi subjectis supponentibus sim­pliciter. Aliae autem praemissae non sunt verae nisi eisdem terminis ac­ceptis personaliter: & ideo manifestum quod in illis est fallacia aequivo­cationis penes tertium modum.

Similiter est hic, Homo & animal rationale sunt idem realiter, Homo & animal rationale differunt ratione, ergo Aliqua quae differunt ratione sunt idem realiter. Similiter est hic, Essentia & sapientia differunt ra­tione, quia sunt distincti conceptus, Sapientia & essentia sunt idem re­aliter, ergo Aliqua quae sunt idem realiter differunt ratione. Similiter hic, Homo & animal rationale sunt idem realiter: Homo & animal ra­tionale sunt definitio & definitum, &c. Similiter hic, Homo & animal sunt eadem res: Homo est species, Animal est genus: ergo Species & genus, &c. Unde in istis & in infinitis consimilibus non possunt aliquae propositiones esse verae nisi terminis sumptis simpliciter, & aliae non possunt esse verae nisi eisdem terminis sumptis personaliter; & ita patet quod si propositiones sint verae termini accipiuntur aequivoce; & per consequens nullam inferunt conclusionem.

Alia regula est, quando unum extremum est nomen primae impositionis, & aliud est nomen secundae impositionis, si nomen primae impositionis non sumatur cum signo universali vel particulari, illa propositio est distinguenda; eo quod nomen primae impositionis potest accipi per­sonaliter, vel materialiter. Sicut ista est distinguenda, Homo est no­men, eo quod ly homo, potest accipi personaliter & significative, & tunc est falsa: vel materialiter scilicet pro ista voce, & sic est vera. Et sic solvuntur talia sophismata, Deus & Deitas sunt idem realiter, sed Deus est concretum, & Deitas abstractum, ergo Concretum & abstra­ctum sunt idem realiter.

Respondeo, ista est distinguenda, Deus & Deitas sunt concretum & abstractum, co quod isti termini, Deus, & Deitas, possunt supponere materialiter, & sic est vera; & sic accipiuntur aequivoce in majore & in minore; & per consequens nullam inferunt conclusionem: Vel illi termini possunt supponere personaliter, & tunc est ista falsa, Deus & Deitas sunt concretum & abstractum. Eodem modo fallit hoc argu­mentum, Homo & risibile sunt idem realiter, Homo & risibile sunt convertibilia, ergo, &c. & eodem modo est solvendum.

Alia regula potest dari, Quando nomen primae intentionis compa­ratur alicui nomini communi praecise intentionibus animae & nominibus secundae impositionis, illa propositio est distinguenda, eo quod nomen potest supponere personaliter, vel simpliciter, vel materialiter: sicut patet in aliquibus praedictis exemplis, & illa exempla sunt tantum ad­ducta [Page 499] gratia exempli. Et talia nomina communia praecise intentionibus animae & nominibus secundae impositionis sunt ista, universale, com­mune, praedicabile, subjicibile, nomen, & hujusmodi multa. Est etiam sciendum quod praecedentes regulae, non sunt tantum intelligendae de nominibus, sed etiam de omni parte orationis.

Quarta regula est, quod Quando terminus communis supponens per­sonaliter subjicitur respectu verbi de praeterito, illa propositio est distin­guenda, eo quod terminus subjectus potest supponere pro iis quae sunt, vel pro iis quae fuerunt. Sicut haec est distinguenda, Aliquis puer fuit senex, eo quod ly puer, potest supponere pro eo qui est puer, vel pro eo qui fuit puer. Primo modo aequivalet isti, Aliquis qui est puer fuit senex, & sic est falsa: Secundo modo aequivalet isti, Aliquis qui fuit puer fuit senex, & haec est vera. Et per istam distinctionem solvuntur talia sophismata, Aliquod album fuit Socrates, ergo Socrates fuit al­bum, quia si subjectum antecedentis supponit pro iis quae sunt, conse­quentia non valet: si pro iis quae fuerunt, est bona consequentia.

Quinta regula est, quod Quando terminus communis supponens per­sonaliter subjicitur respectu verbi de futuro, Illa propositio est distin­guenda penes tertium modum aequivocationis, eo quod subjectum potest supponere pro iis quae sunt, vel pro iis quae erunt.

Sexta regula est, quod Quando terminus communis supporens per­sonaliter subjicitur respectu verbi de possibili vel de contingenti, Illa oratio est distinguenda, eo quod terminus subjectus potest stare pro iis quae sunt, vel pro iis quae contingunt esse.

Alia regula, quod Quando eadem dictio potest esse diversorum ca­suum, generum, vel numerorum, vel aliorum accidentium grammatica­lium, illa oratio est distinguenda penes tertium m [...]dum aequivocationis; sicut ista, Isti asini sunt Episcopi, ly Episcopi, potest esse nominativi casus vel ge [...]itivi casus. Veruntamen in tali syllogismo potest frequenter assignari primus modus aequivocationis. Sed quando hujus habeat fieri & quando non, propter brevitatem omitto. Et nota quod iste tertius modus aequivocationis potest reperiri in propositione mentali, quamvis duo primi modi non habeant locum nisi in signis ad placitum institutis. Unde ista propositio mentalis, Homo est species, distinguitur pro eo quod subjectum potest supponere significative, vel pro seipso; & sic de aliis.

CAP. V. De fallacia amphibologiae & primo modo ejus.

POst fallaciam aequivocationis sequitur fallacia Amphibologiae.

Circa quam primo est sciendum, quod sicut fallacia aequivoca­tionis accidit ex hoc quod aliqua dictio potest diversimode accipi: ita fallacia amphibologiae accidit▪ ex hoc quod aliqua oratio potest di­versimode accipi, absque hoc quod aliqua dictio potest diversimode accipi; ita quod sicut tota dictio est multiplex, ita tota oratio est multiplex. Secundo sciendum quod sicut aequivocationis tres sunt modi, ita etiam amphibologiae. Primus est quando oratio aeque primo & aeque proprie per se posita potest habere plures sensus. Quan­do autem hoc contingit pro diversis casibus diversae sunt regulae dandae.

Una est talis, Quando aliqua ejusdem casus praecedet verbum quod potest regere casum utrumque, & inter illa ponitur aliquod verbum in­finitivi modi, illa oratio est ambigua, & potest habere diversos sensus. Sicut hic, Audio Graecos vicisse Romanos, Nam unus sensus est, Audio quod Romani vicerunt Graecos: & alius est iste, quod Graeci vice­runt Romanos. Et ideo quando potest esse unius casus & alterius non est amphibologia, sicut dicunt aliqui, sed aequivocatio: sed in tali casu quando dictio in omni sensu est ejusdem casus est amphibologia, sicut est in exemplo proposito.

Alia regula est, quod Oratio in qua ponitur ablativus casus absolutus est multiplex secundum amphibologiam, quia talis oratio potest aequi­pollere conditionali, temporali, vel causali. Sicut est ista, Nullo currente crescunt tibi cornua in fronte: unus sensus est, Si nullus currat cres­cunt tibi cornua in fronte. Alius sensus est, quia nullus currit cres­cunt tibi cornua in fronte. Tertius sensus est iste, dum nullus cur­rit crescunt tibi cornua in fronte: & quaelibet illarum est falsa. Si­militer ista est distinguenda, Nullo homine existente homo non est animal: unus sensus est iste, Si nullus homo existit, nullus homo est animal; & iste sensus est verus. Alius sensus est, Quia nullus homo existit, Nullus homo est animal; & iste sensus est falsus. Tertius sensus est, Dum nullus homo existit, homo non est animal, qui similiter est falsus.

Et nota Quod eadem regula est, quando ponitur gerundium cum ali­qua propositione, sicut hic, Neutrum oculum habendo tu potes videre. Ista enim habet istos sensus, Si neutrum oculum habes potes videre, Quia neutrum oculum habes potes videre, Dum neutrum oculum habes potes videre. Alius sensus est iste, Quamvis neutrum oculum habes tu pot [...] videre: hoc est dictu, istae duae stant simul, Nullum oculum habes, & Tu vides. Ex isto patet, quod tales consequentiae non va­lent, [Page 501] Isto non currente crescunt tibi cornua in fronte, Illo non currente, & sic de aliis, ergo Nullo currente crescunt. Istum oculum non haben­do potes videre, & Istum oculum non habendo, &c. ergo Nullum ocu­lum habendo, &c. quia sicut hypotheticae non possunt sic induci: ita nec tales aequivalentes hypotheticis possunt sic induci. Unde sicut non sequitur, Si iste homo currit non crescunt cornua in fronte, Si iste homo currit, &c. ergo Si nullus homo currit, &c.: sic non sequitur, Isto non currente crescunt tibi cornua in fronte, & Isto non currente, & sic de singulis, ergo Nullo currente, &c.: & eodem modo dicendum est de consimilibus.

Alia regula est, Quando dictum exclusivae accipitur cum modo, illa oratio est distinguenda, eo quod potest denotare modum verificari de tota exclusiva, vel de praejacente & de nullo alio. In primo sensu di­ctio exclusiva deservit primo subjecto praejacentis. In secundo sensu fa­cit exclusionem circa totam praejacentem. Sicut ista est distinguenda secundum amphibologiam, Tantum hominem esse Socrates▪ est verum. In primo sensu denotatur quod haec sit vera, Tantum homo est Socra­tes & iste sensus est verus: in secundo quod haec dictio, tantum, ex­ercet exclusionem circa istam totam propositionem, Homo est Socrates▪ & denotatur quod haec propositio sit vera & nulla alia.

Quarta regula est ista, quod quando accipitur modus cum dicto, illa oratio est distinguenda, eo quod potest denotare modum competere toti propositioni cujus est dictum: vel propositioni de inesse in qua suppo­nit pronomen demonstrativum vel nomen proprium alicujus pro illo pro quo supponit subjectum, respectu ejusdem praedicati mediante haec ver­bo, est, de praesenti. Sicut ista est distinguenda secundum amphibolo­giam, Contingit tacentem loqui, Unus sensus est iste, Haec est contin­gens Tacens loquitur, & iste sensus est falsus: alius sensus est iste, A­liqua talis est contingens, Iste loquitur, demonstrando aliquem qui tacet.

Intelligendum est quod tales propositiones, de quibus dantur duae re­gulae immediate praecedentes, communiter distinguuntur secundum com­positionem & divisionem, qua distinctione frequenter usus sum loquen­do de iis: cum hoc tamen stat quod possunt distingui secundum amphi­bologiam; & mihi videtur quod facilius est distinguere eas secundum amphibologiam quam secundum compositionem & divisionem, quia à multis non potest videri quomodo in talibus propter solam punctuati [...] ­nem diversam, retentis eisdem dictionibus & eodem ordine, diversi sensus correspondent. Sed si tales ordinationes distingu [...]ntur secundum amphibologiam, faciliter sensus comprehenduntur s [...]rvata arte Bo [...] ­tii in libro divisionum in assignatione [...]r [...]tionum ambiguarum, quia talis assignatio facienda est per additionem, vel per diminutionem, [...]ut per divisionem, aut per aliquam transmutationem. Et iste modus servandus est in talibus propositionibus: ut proposita ista propositione [Page 502] ambigua, Album esse nigrum est possibile, determinatur iste sensus sic, Haec est possibilis Album est nigrum. Et ita patet quod tales oratio­nes sive distinguantur secundum compositionem & divisionem sive secundum amphobologiam, sensus non variatur.

Sed sciendum quod duae regulae praedictae non tantum intelligendae sunt de quatuor modis famosis, sed etiam intelligendae sunt de omni­bus modis. Unde omnes tales sunt distinguendae, Omnem hominem esse animal est scitum à te, Album aedificare est per se verum, Omnem triangulum habere tres, &c. est demonstrabile; & sic de aliis.

Tertio sciendum quod ultima regula non tantum intelligenda est, quando ponitur modus cum dicto propositionis; sed etiam habet lo­cum quando conjungitur modus cum propositione mediante aliquo verbo & hac dictione, quod. Unde omnes tales sunt praedicto modo distin­guendae, Scio quod omnis homo est animal, Possibile est quod album sit nigrum; & hujusmodi, Scitur quod quilibet homo sit Socrates, Pos­sibile est quod nullum album sit, & hoc est necessarium: nam prolata tali propositione, Possibile est quod album sit nigrum, potest unus appre­hendere talem sensum, Possibile est quod aliquid quod modo est album fiat postea nigrum. Et ita tales propositiones sunt distinguendae; & quia tales sensus diversi possunt haberi sine diversitate punctuationis, ideo est ibi amphibologia, non obstante quod ibi est composito vel divisio.

Quarto notandum quod ad istum modum habet reduci distinctio isti­us propositionis, Quicunque dicit te esse animal dicit verum, ut Unus sensus sit iste, Quicunque dicit hanc propositionem, Tu es a­nimal, dicit verum; & iste sensus est verus. Alius sensus est, Quicunque dicit aliquam propositionem ex qua sequitur, quod tu es animal, dicit verum; & iste sensus est falsus: quia omnes tales propositiones, Tu es bos, Tu es capra, & consimiles, inferunt istam, Tu es animal; & tamen non quicunque dicit eas, dicit verum,

Et si quaeratur, quare tales propositiones sunt distinguendae de quibus dantur regulae praedictae. Dicendum est, quod sicut non potest dari ra­tio quare aliqua dictio est aequivoca nisi voluntas utentium, ita non potest dari aliqua ratio, quare oratio est ambigua nisi voluntas utenti­um: & ideo quia diversi ex tali oratione prolata diversos sensus concipi­unt, ideo talis oratio est distinguenda secundum amphibologiam; se­cundum Boetii doctrinam in libro divisionum dicentis, 'In ambiguis 'enim utraque auditor rationabiliter intellexisse arbitratur. Ut cum dicit aliquis, Audio Graecos vicisse Romanos vel Trojanos, unus potest intel­ligere quod Graeci Romanos vicerint: alius quod Trojani sive Romani Graecos. Ita est de talibus propositionibus, quod prolata hac propositio­ne, Scio quod omnis homo est animal, unus potest intelligere quod scio de quocunque homine quod est animal: alius potest intelligere, quod scio istam propositionem. Omnis homo est animal,

Quinta regula est, quod quandocunque haec conjunctio, vel, [Page 503] ponitur inter duos vel plures terminos, illa est distnguenda, eo quod potest esse disjunctiva, & tunc disjungit inter propositiones: vel potest esse de disjuncto extremo, & tunc disjungit inter terminos, & tunc est categorica. Unde ista, Omnis homo est sanus vel aeger, est isto modo distinguenda, Unus sensus est iste, Omnis homo est sanus, vel o­mnis est aeger, qui falsus est: alius sensus est, De quolibet homine dicitur hoc praedicatum, sanus vel aeger.

Sexta regula est, Quando haec conjunctio, Et, ponitur inter duos terminos, illa propositio est distinguenda eo quod potest esse copulati­va, vel de copulato extremo. Sicut haec est distinguenda, Isti sunt Socrates & Plato, demonstratis Socrate & Platone: unus sensus est iste, Isti sunt Socrates & Isti sunt Plato, & iste sensus est falsus: alius sensus est, Isti sunt isti homines; & iste sensus verus est.

Septima regula est, quando haec conjunctio, si, ponitur inter duos terminos, illa est distinguenda eo quod potest esse conditionalis, vel de conditionato extremo. Sicut ista est distinguenda, Omne animal si est rationale est homo, Unus sensus est iste, Si omne animal est rationa­le, omne animal est homo; & ille sensus est verus: Alius sensus est iste, De quocunque dicitur hoc totum, Animal si est rationale, de eodem dicitur istud praedicatum, homo; & iste sensus est falsus: nam de asino praedicaur hoc totum conditionatum, Animal si est rationale; & tamen de asino non praedicatur homo. Et per hoc possunt solui talia argumenta, Omne verum si est necessarium est verum, Te esse asinum est verum si est necessarium, ergo Te esse asinum est verum, quia major est distinguenda, eo quod potest esse conditionalis, & tunc est vera; sed discursus non valet, quia ex tali conditionali & tali categorica non sequitur conclusio categorica: vel potest esse major de conditionato sub­jecto, & tunc consequentia est bona, sed tunc major est falsa.

Octava regula est, Quando haec conjunctio, quia, ponitur inter duos terminos, illa est distinguenda eo quod potest esse causalis, vel de causali extremo. Nona regula est, quod quando aliquod adverbium temporale ponitur inter duos terminos illa propositio est distinguenda▪ eo quod potest esse temporalis, vel de temporali extremo. Decima regula est, Quando aliquod adverbium locale ponitur inter duos ter­minos illa propositio est distinguenda secundum amphibologiam, eo quod potest esse localis, vel de locali extremo.

Sciendum est quod orationes de quibus dantur sex ultimae regulae à multis ponuntur esse distinguendae secundum Compositionem & Divisio­nem: & sive dictum eorum sit verum sive falsum non obstat quin sint distinguendae secundum amphibologiam. Et quicquid sit de illo dicto, Dico quod distinctio illarum secundum amphibologiam est manifestior quam distinctio secundum compositionem & divisionem, quia difficile est in talibus concipere diversos sensus propter solam diversam punctua­tionem earundem dictionum sub eodem ordine prolatarum.

[Page 504]Ideo sciendum est pro isto modo amphibologiae & pro sequentibus, quod in assignando diversos sensus alicujus orationis multiplicis secundū amphibologiam, non debent assignari illi sensus sub eisdem dictioni­bus, sed sub diversis, & hoc per additionem, vel per diminutionem, aut per tranpositionem, aut per divisionem, sicut docet Boetius in libro divisionum. Per additionem, ut cum dicitur, Audio Trojanos vicisse Graecos: potest sic sensus assign [...]ri per additionem, Audio Trojanos vi­cisse, Graecos vinci: Audio Trojanos vinci, Graecos vicisse. Per di­minutionem vero sic, Audio Trojanos vicisse. Per transmutationem sic, Audio quod Graeci vicerunt Trojanos, vel Audio quod Trojani vincunt Graecos. Per divisionem, Graeci vincunt, Trojani victi sunt.

Et sicut sensus istius propositionis multiplicis, Audio Graecos vicisse Trojanos, possunt diversis modis praedictis assignari, ita aliae orationes multiplices secundum amphibologiam possunt omnibus praedictis modis vel aliquibus illorum assignari: & ideo non semper ejusdem orationis multiplicis ambiguae sensus sub eisdem verbis assignan ur, quamvis di­versae assignation [...]s idem significent. Hoc addidi de Boetio propter cavillationes quae possunt fieri contra ea quae di [...]i in diversis opusculis. Praeter autem istas decem regulas possunt dari multae aliae deservientes primo modo amphibologiae de quibus propter brevitatem pertranseo.

CAP. VI. De secundo modo amphibologiae.

CIrca secundum modum amphibologiae est sciendum, quod tunc est aliqua oratio multiplex penes Secundum modum, quando aliqua oratio proprie & ex propria significatione sui, seu imposi­tione, tantum uno modo accipitur: sed improprie & secundario aliter potest accipi, & alium sensum habere. Sicut ista, Lupus est in fabula, proprie & primo significat, quod Fabula sit de lupo: sed secundario & improprie sign ficat quod Inimicus accedit. Similiter ista oratio, Iste vendit oleum, primo & proprie significat quod Iste talem vendit ali­quorem: sed improprie & secundario significat quod Iste adulatur. Et ita una oratio frequenter ponitur pro alia, quae si acciperetur proprie nul­lam haberet convenientiam, nec quantum ad significationes termini, nec quantum ad significationes totalium orationum: & talis sensus non con­tingit nisi ex usu loquentium ponentium unam orationem pro alia.

Contingit autem iste modus, secundum opinionem Aristot. fre­quenter in orationibus in quibus ponuntur nomina verbalia quae secun­dum usum multorum loquentiū pro eisdem non supponunt pro quibus supponunt participia, vel abstracta à nominibus syncategorematicis [Page 505] formata, vel à pronominibus, adverbiis, participiis, conjunctio­nibus, propositionibus, & interjectionibus, pluribusque dictionibus simul junctis in quibus ponuntur verba infinitivi modi loco no­minis.

Unde omnes tales orationes in quibus ponuntur talia possunt distingui, eo quod possunt accipi uniformiter pro aliis orationibus compositis ex nominibus pure categorematicis, & verbis: vel possunt accipi difformi­ter pro aliis orationibus non habentibus nomina consimilia. Et ita ista oratio, Calefactio est in agente, potest distingui. Unus sensus est, quod aliquid unum ens distinctum ab agente sit in agente, ad modum quo per istam propositionem, Albedo est in albo, denotatur una res esse in alia: & sic illa est falsa, Calefactio est in agente. Alius sensus est, Agens calefit, ut ista propositio, Calefactio est in agente, ponatur loco istius, agens Calefit: & hoc falsum est. Sed sub tali sensu haec est concedenda, Calefactio est in calefacto. Aliter potest accipi, Calefactio est in agen­te, ut ponatur loco istius, Calefaciens est agens: & tunc haec esset vera.

Consimiliter tales distinguuntur, Motus est in mobili. Unus sensus est, Aliquid importatum per motum de quo verificatur motus est in mobili, sicut res est distincta in re distincta; & hoc est falsum secundum Aristot. Alius sensus est, Mobile movetur, & hic sensus est verus. Similiter haec est distinguenda, Creatio est in Deo. Unus sensus est quod una res distincta denotatur esse in alia; & est falsus: alius est iste, Deus creat; & est verus. Similiter ista est distinguenda, Totalitas So­cratis est in Socrate. Unus sensus est, Totalitas Socratis est una res ex­istens in Socrate: alius est, quod Socrates est quoddam totum. Similiter ista, Haec entitas Socratis est aliquid. Unus sensus est, quod Haec entitas quae est res distincta ab alia est aliquid: alius sensus est, Socrates qui est haec creatura vel hoc ens est aliquid. Similiter ista est distinguenda, Negatio est in re vel à parte rei. Unus sensus est, quod Negatio est quid distinctum ab omnibus aliis, & sit quaedam res. Alius sensus est iste, Aliquid vere negatur ab alio; vel iste, Per hoc quod una propositio negativa est vera non ponitur aliquid esse in rerum natura: sicut per hoc quod haec est vera, Homo non est asinus, non sequitur quod Homo sit, nec quod Asinus sit. Similiter haec est distinguenda, Aliqualitas, vel aliquidditas sive entitas est aliquid. Unus sensus est iste, Aliquidditas vel aliqualitas quae non est aliquid absolutum est aliquid: alius sensus est iste, Aliquid est aliquid. Similiter ista, si aliquis utatur tali proposi­tione, Aquoitas est aliquid, vel sensus est quod denotatur esse existere vere praedicari de illo pro quo haec dictio Aquoitas supponit: alius sensus est iste, Aliquid est à quo est aliud. Similiter est de talibus, Per­seitas est aliquid. Unus sensus est quod denotatur esse praedicari de aliquo pro quo supponit ly perseitas: alius sensus est, quod Aliqua propositio est per se. Similiter de ista, Necessitas propositionis est aliquid. Unus [Page 506] sensus est, quod Aliquid verificatur de aliquo pro quo supponit hoc no­men, necessitas: alius sensus est iste, Aliqua propositio est necessaria; & consimiliter est de omnibus talibus. Tamen intelligendum est quod secundum usum authorum frequenter talia abstracta ponuntur pro con­cretis; & è converso.

Similiter secundum opinionem aliquorum ista est distinguenda, Deus facit peccatum, eo quod potest accipi proprie, & tunc non plus deno­tatur nisi quod Deus facit aliquid quod est peccatum: & tunc conce­derent eam, qui ponunt quod Aliquis actus positivus est vere peccatum, sicut Odite aliquid contra praeceptum Dei est peccatum. Aliter potest accipi & improprie secundum eos, & tunc aequivalet isti, Deus facit aliquid quod non deberet facere, sive isti, Deus peccat, quae est sim­pliciter falsa.

Et tenentes istam opinionem assignarent fallaciam amphibologiae in isto discursu, Hoc est peccatum commissionis, & Deus facit hoc, ergo Deus facit peccatum. Dicerent enim quod conclusio esset distinguenda, quia potest habere multos sensus. Unus est, Deus facit aliquid & illud est peccatum: & istum sensum concederent, & sic concederent dis­cursum. Alius sensus est, Deus facit aliquid quod non deberet facere; & tunc conclusio est falsa, & discursus non valet. Sicut non sequitur, Deus facit hoc, & hoc est peccatum, ergo Deus facit quod non deberet facere: sed magis sequitur, quod facit aliquid quod ipse vel alius non deberet facere. Consimiliter in isto discursu assignarent fallaciam am­phibologiae, Hoc est peccatum, Deus non facit peccatum, ergo Deus non facit hoc: qui [...] distinguerent minorem sicut prius, & in uno sensu dicerent eam esse veram & discursum non esse bonum: & in alio sensu dicerent eam esse falsam & discursum valere propter fallaciam amphi­bologiae.

Et si diceretur contra eos, quod secundum omnes, Deus non facit pec­catum, sicut Deus non peccat. Respondetur quod ista, Deus peccat, in omni sensu est neganda. Similiter ista, Deus male agit, & ista, Deus facit aliquid quod non deberet facere; & consimiles. Et pro tali ora­tione semper Sancti & alii utuntur ista oratione, Deus non facit pec­catum, Deus non facit malum; quae tamen orationes secundum eos possunt habere bonum sensum & verum.

Et sicut dicunt de illa, ita dicerent de ista, Deus vult malum. Di­cerent enim quod illa habet unum sensum verum, videlicet, Deus vult [...]d quod est malum, hoc est, Deus vult aliquid, & tamen illud est malum: sed alium sensum habet falsum, istum scilicet, Deus vult ali­quid malum quod non deberet velle, vel Deus vult aliquid male; unde ista, Deus vult aliquid male, est in omni sensu falsa. Et per istum mo­dum assignarent fallaciam amphibologiae in isto discursu, Quicquid Deus intelligit vult vel potest velle, Deus intelligit malum, ergo Deus vult vel potest velle malum, quia conclusio est distinguenda: quia unus [Page 507] sensus est, quod Deus vult vel potest velle aliquid quod est malum, hoc est, quod male fit ab aliquo alio, puta à creatura; & sub isto sensu con­cederent conclusionem: alius sensus est iste, Deus vult vel velle potest aliquid male; & tunc manifeste patet quod discursus non valet.

Penes istum secundum modum amphibologiae possunt distingui o­mnes propositiones ubi actus signatus ponitur pro actu exercito; vel è converso: quia quaelibet talis oratio potest accipi proprie, vel im­proprie. Unde ista oratio, Definitio & definitum sunt idem, potest di­stingui, quia potest accipi proprie sicut sonat, & tunc importatur quod definitio & definitum sunt idem, hoc est, non distinguuntur, sed quod definitio est definitum; & è converso. Aliter potest accipi improprie pro ista propositione, Definitio & definitum important idem, vel sunt convertibilia, hoc est, praedicantur de se invicem universaliter: & sic est vera. Similiter ista potest distingui, Aliqua distincta ratione sunt una res, quia si accipitur proprie est falsa: si improprie pro actu sig­nato, ut aequivalet isti, De aliquibus terminis habentibus distinctas definitiones praedicatur hoc praedicatum, idem realiter, sic dicendo, Al­bum & homo sunt idem realiter, est vera. Similiter ista potest distingui, Substantia praedicatur de substantia extra animam, unus sensus est iste, Aliqua propositio est vera ubi aliqua substantia extra animam subjicitur & substantia praedicatur, & tunc est falsa: Alius sensus est iste, Talis propositio est vera, Substantia extra animam est substantia; ubi tamen substantia extra animam non subjicitur nec praedicatur; sed signum è converso.

Consimiliter tales sunt distinguendae, Color est primum ob [...]ectum visus, Homo est primo risibilis, Deus sub ratione Deitatis est subjectum Theologiae, Subjectum potest esse sine sua passione, Species non potest esse sine genere, sed è converso, Species componitur ex genere & diffe­rentia, Differentia constituit speciem, Ens est idem realiter cum suis passionibus, Subjectum & passio sunt idem realiter, & hujusmodi; & innumerabiles in Logica, & Metaphysica, & in Theologia sunt distin­guendae.

Et secundum opinionem Aristotelis in Philosophia Naturali tales sunt distinguendae, Tantum sunt tria principia rerum Naturalium, Po­tentia corrumpitur in adventu formae, Artificialia distinguuntur â Na­turalibus, Aes est materia statuae, Statua componitur ex aere & figura, Motus est actus entis in potentia, Motus & tempus differunt, Actus & passio sunt idem motus, Materia est subjectum generationis, Altera­bile est subjectum alterationis, Album per accidens aedificat, Potentiae animae distinguuntur, Anima habet plures potentias; & innumerabiles propositiones quas Aristot. ponit pro aliis propositionibus, quae si essent explicatae nulla foret difficultas, ubi nunc multi qui se reputant magistros magnam patiuntur prolixitatem.

Isti autem secundo modo amphibologiae deserviunt multi Trop [...] gram­maticales, [Page 508] in sacra Scriptura, & libris Prophetarum & Sanctorum saepius usitati; videlicet Allegoria, quae continet sub se septem species, quae sunt, Ironia, Antiphrasis, Carientismos, Aenigma, Paranomia, Sarcasmos, & Antismos, ut patet in Alexandr [...], propter quod pertranseo. Volo tamen de aliquibus orationibus declarare quomodo penes istam falla­ciam peccant. Unde dico quod tales, Deus habet justitiam, sapien­tiam, & consimiles, in quibus ponitur aliqua dictio notans distinctionem inter illud pro quo supponit subjectum, & pro quo supponit praedicatum, sunt distinguendae: eo quod possunt accipi proprie, & ponuntur loco talium, Deus est justus, Deus est sapientia, & hujusmodi; & tunc sunt verae. Et distinctionem [...]alium innuit Anselmus 10. capitulo, ubi vult quod non proprie dicitur, Summa Natura habet justitiam, sed est justitia. Et ita cum tales propositiones, Sapientia est in Deo, Justitia est in Deo, Intelligere & velle sunt in Deo, & hujusmodi, sunt distin­guendae; eo quod possunt accipi proprie, & tunc sunt falsae, quia tunc important aliquam distinctionem inter Deum & sapientiam, & inter Deum & velle & intelligere: sed si accipiantur improprie, ut per eas intelligantur tales propositiones, Deus est sapientia, Deus est intelligere, Deus est velle, & sic de aliis, verae sunt. Et istam distinctionem in­nuit Beatus Augustinus in lib▪ de Trinitate, ubi vult quod magis proprie Sapientia est Deus, quam dicitur Sapientia est in Deo.

Et similiter secundum unam opinionem, quae ponit quod Personae Divinae sunt penitus indistinctae ab essentia & relationibus, istae sunt distinguendae, Pater habet paternitatem, Paternitas est constitutiva pa­tris, Filiatio est proprietas filii, Essentia & spiratio passiva constituunt Spiritum Sanctum; et innumerabiles tales: eo quod possunt accipi pro­prie, et tunc sunt falsae; eo quod denotatur ex prima significatione ora­tionum, Patrem distingui à paternitate et ab essentia, et Filium distingui à filiatione: quia si hoc non denotaretur, ita proprie posset dici quod Pater habet paternitatem, et quod Pater est constitutivus patris, sicut, Paternitas est constitutiva patris. De virtute sermonis ergo tales pro­positiones videntur esse falsae multis sic opinantibus. Aliter possunt tales orationes sic accipi improprie, puta pro talibus, Pater est paternitas, Pater est essentia, Filius est filiatio, et sic de aliis: et sic sunt verae. Unde breviter secundum istam opinionem, Omnis propositio per quam secundum proprietatem sermonis denotatur Patrem distingui ab essentia, et intellectione, vel sapientia, vel paternitate; vel Filium distingui à Deitate vel Filiatione; et Spiritum Sanctum distingui ab essentia, vel spiratione passiva, falsa est de virtute sermonis; quamvis posset esse vera si accipiatur improprie.

Et si dicatur contra eos, quod tales propositiones inveniuntur in libris Sanctorum qui proprie loquebantur, ergo sunt concedendae se­cundum proprietatem sermonis. Faciliter potest dici quod tales admit­tendae sunt in sensu in quo fiunt, & non in sensu quem faciunt; & quod [Page 509] sic sunt accipiendae ex dictis Sanctorum probari potest, ut videtur. In aliis enim locis ponunt, quod non est distinctio in Divinis nisi inter ge­nerationem & processionem, & quod tres Personae sunt una essentia, una divinitas, una sapientia. Ex quibus & multis aliis videtur multis, quod intentio Sanctorum est, quod Pater non distinguitur à paternitate vel essentia. Nec videtur inconveniens dicere quod Sancti frequenter loque­bantur improprie; hoc enim dicit Beatus August. in libro Confessionum, ubi dicit, quod Multa loquimur improprie, pauca autem proprie. Et ita sic opinantes dicunt, quod omnes propositiones quae▪ sonant aliquam distinctionem inter Personam divinam vel Personas, & inter essen­tiam vel Deitatem, vel inter Personas vel relationes, quae sunt realiter essentia, falsae sunt secundum proprietatem sermonis; quamvis verae sunt, si accipiantur secundum quod sunt de mente Sanctorum.

Et consimiliter dicerent, quod omnes tales talsae sunt secundum pro­prietatem sermonis, Velle & intelligere divinum sunt operationes eli­citae, Operatio elicita in divinis praesupponit suppositam, Essentia di­vina est in intellectu divino principium cognoscend [...] ▪ Intellectus divinus prius intelligit essentiam suam quam creaturam, Essentia est prior pro­ductione Filii, Pater prius intelligit essentiam quam producat Fili­um; & multae tales sunt falsae: quamvis multae earum ad bonum intel­lectum reduci possunt.

Unde talis propositio, Deus per suam potentiam absolutam potest aliquem acceptare sine gratia sed non per potentiam ordinatam, mul­tiplex est. Unus sensus est iste, quod Deus per unam potentiam quae est absoluta & non ordinata posset acceptare aliquem sine gratia, per unam aliam potentiā quae est ordinata & non absoluta non potest accep­tare eum; ita quod essent duae potentiae in Deo per quarum unam posset hoc, & non per aliam: & iste sensus est falsus. Aliter accipitur im­proprie, ut ponatur talis propositio pro ista proposit one, Deus potest ac­ceptare aliquem sine gratia informante; quia haec non includit con­tradictionem; & tamen nunquam ordinavit quod esset facturus: & iste sensus est verus.

Similiter tales propositiones, Creatura ut in Deo est idem Deo, A­sinus ut in Deo est vita, Lapis secundum esse suum in Deo est aeternus, Lapis in esse objectivo est aeternus, & hujusmodi; distinguerdae sunt: quia si accipiantur proprie falsae sunt. Nam creatura nullo modo est Deus ubicunque fuerit. Impossibile enim est quod idem sit Deus & creatura; & sic est dicendum de aliis proportionabiliter. Sed si acci­piantur improprie, scilicet pro talibus orationibus, Causa efficiens crea­turae est eadem Deo, Causa creativa asini est vita, Cognitio qua Deus cognoscit lapidem est aeterna, Cognitio qua lapis cognoscitur à Deo est aeterna; sunt omnes verae. Urde nullae creaturae sunt in Deo, nisi quia Deus cognoscit creaturas, & est author earum: sicut dicit Magister Sententiarum libro primo, Distinctione. 36. Ubi ex sententiis suis elici [Page 510] potest, quod Creaturae nec sunt in Deo, nec in cognitione Dei, quasi media quaedam inter Deum & cognitionem Dei, & illas creaturas ex­tra productas: quasi primo sit Deus, deinde cognitio sicut quaedam res aliquo modo distincta, eadem tamen realiter cum Deo, & postea creaturae realiter distinct [...] à Deo; sicut multi imaginatur. Sed quic­quid imaginabile est vel potest esse, vel est Deus simpliciter, & nullo modo creaturae, nec distinctum aliquo modo à Deo: vel est creatura Dei, vel potest esse creatura Dei; sicut antechristus quamvis modo non sit creatura Dei, tamen esse potest.

Similiter talis propositio, Quodlibet attributum est idem realiter cum essentia divina; quia si proprie accipitur falsa est, quia nihil est attri­butum nisi aliquod praedicabile quod non est Deus: sed improprie con­cedi potest, quia illud quod significat attibutum est essentia divina. Similiter tales propositiones, Quaecunque sunt separabilia non sunt idem realiter, Quando aliqua sic se habent quod unum illorum potest esse re­liquo non existente illa sunt distincta, & hujusmodi; sunt distinguendae: quia si accipiantur proprie, tunc non sunt verae, quia ex hoc ipso quod sunt Aliqua, sive possint separari, sive non; sive unum illorum potest esse sine altero vel altero non existente, sive non; sunt di­stincta. Aliter accipi possunt improprie, pro istis orationibus, Quando de aliquibus terminis significative sumptis potest illud praedicatum signi­ficative sumptum verificari, scilicet separari vel sunt separata, tali modo exercendo, Albedo & dulcedo sunt separata, de illis verificatur non esse idem: Quando aliqui termini sic se habent quod esse existere potest verificari de uno significative sumpto, & quod esse existere potest vere negari de reliquo, de illis significative sumptis verificatur hoc praedicatum non esse idem, vel esse distincta: & tunc sunt ad­huc falsae, quia aliquas singulares habent falsas. Sic enim se habent, Homo, & homo albus, quod ista potest esse vera, Homo est, ista ex­istente falsa, Homo albus est; tamen utraque est falsa, Homo & homo albus sunt distincta, sive Homo & homo albus non sunt idem. Tamen quando omnes termini sunt mere absoluti habent tales proposi­tiones veritatem; tamen quaelibet est possibilis: sicut haec est possibi­lis, Homo & homo albus sunt distincta, & Homo & homo albus non sunt idem.

Item tales propositiones, Una potentia habet diversos modos operan­di, Diversi modi essendi possunt eidem competere sine variatione rei; & hujusmodi: quia si accipiantur proprie, intelligendo per modum aliquid distinctum à re, sic tales propositiones sunt falsae. Quando autem dicimus, quod Anima respectu volitionis & intellectionis habet diversum modum operandi, non intelligimus, quod sint aliqui modi distincti ab anima & ab actibus productis, quasi essent quaedam media: hoc enim est simpliciter falsum, & ideo sub tali intellectu sunt tales propositiones falsae. Alius sensus est iste, Eadem res diversimode [Page 511] operatur, p [...]a necessario elicit intellectionem, & libere volitionem elicit.

Similiter si dicatur, quod Alius modus essendi competit corpori Christi in [...]aelo, & in Sacramento altaris, non est imaginandum, quod modus essendi qui competit corpori Christi in caelo sit aliquod adveni­ens corpori Christi, distinctum ab uno alio quod advenit corpori Christi in Sacramento altaris: sed per talem propositionem non intelli­gimus, nisi quod corpus Christi est circumscriptive in loco in caelo, & non in Sacramento altaris. Et si quaeras, quae est illa circumscrip­tivitas. Dico quod est vox non significativa sicut buba, Unde finge­re talia abstracta de adverbiis, verbis, propositionibus, & hujusmo­di, est simplicibus multorum errorum occasio; tamen aliquando utilis potest esse intelligentibus, quia per tales fictiones frequenter brevius loqui possunt.

Item omnis oratio in qua po [...]i [...]ur modus infinitivus pro subjecto, sicut sunt tales, Legere est bonum, Currere est moveri, Calefacere est agere, & hujusmodi, distingui possunt. Quia Unus sensus potest esse per quem denotetur, quod praedicatum tale competat alicui, quod nec est agens, nec patiens, nec effectus; ita quod tales modi infinitivi impor­tarent res distinctas ab agente & patiente & effectu & caeteris rebus quae possunt esse agentia, producentia, patientia▪ & effectus producti: & talis sensus est simpliciter falsus secundum principia Aristot. Alius sensus potest esse, ut tales propositiones ponantur loco orationum in quibus participium praedicatur de participio, vel verbum de parti­cipio, vel duo verba correspondentia de eodem: unde talis oratio, Ca­lefacere est agere, habeat istum sensum, Quod calefacit agit, sive Calefaciens est agens; & ista, Legere est bonum, habeat istum sensum, Legens facit opus bonum, vel Lectio est bona, sive qui legit facit bonum, & hujusmodi; & per istum modum evacuantur multae difficultates.

Item frequenter propositiones hypotheticae sunt distinguendae, quia frequenter in authoribus una ponitur pro alia: sicut frequenter tempo­ralis ponitur pro conditionali, sicut ista, Omne quod est quando est necesse est esse, de virtute sermonis est temporalis; & tamen ponitur pro ista conditionali, Si aliquid est ipsum est, quae est necessaria; & ita de multis aliis. Et ista exempla ad praesens de amphibologia suffi­ciant.

Est etiam sciendum de isto secundo modo, quod nulla regula certa dari potest per quam regulariter possit cognosci sufficienter, an sit iste modus amphibologiae: quia iste modus depende [...] totaliter ex usu loquen­tium, sicut secundus modus aequivocationis.

CAP. VII. De tertio modo amphibologiae.

TErtius modus amphibologiae est, quando oratio per se prolata tantū habet unum sensum, et ex hoc quod conjungitur alteri orationi potest habere plures sensus. Vel propter protervos potest dici, quod tertius modus amphibologiae est, quando oratio per se prolata caret aliquo sensu, quem tamen habere potest ex adjunctione ipsius ad aliam orationem. Sicut ista, Scit saeculum, non habet nisi unum sensum, sci­licet quod Saeculum scit aliquid: et tamen si praeponatur isti propositioni ista propositio, Plato videt Socratem, ut dicatur sic, Plato videt Socratem et scit saeculum, potest habere alium sensum, istum scilicet Plato habet scientiam de saeculo.

Est autem sciendum quod iste modus frequenter contingit in oratione in qua ponitur pronomen relativum: aliquando enim pronomen positum in una oratione sine adjunctione alterius orationis, non potest esse pro­nomen demonstrativum. Si tamen aliqua oratio praecedat potest esse re­lativum; sicut est de isto pronomine, iste. Unde ista non est distin­guenda secundum amphibologiam, Ista salvavit: sed si ista propositio praecedat, Mulier damnavit, et dicatur sic. Mulier damnavit et ista sal­vavit, distinguenda est, ex eo quod potest esse relatio personalis vel sim­plex, secundum modum loquendi Grammaticorum, Hoc est dictu, eo quod potest referre antecedens pro eodem numero, vel pro eadem specie. In primo sensu est falsa, et in secundo vera. Est autem sciendum, quod potest contingere talis multiplicitas ex tali relatione, eo quod potest re­ferre pro eodem numero, vel pro eadem specie: aliquando autem relatio potest referri ad significationem, aliquando ad vocem tantum. Et penes istum modum possunt distingui istae orationes, Homo albus est homo, [...] Ille ratione differt ab homine: nam si relatio referatur ad vocem vel ad conceptum vera est; si ad rem significatam falsa est.

Et sicut tales propositiones ubi ponitur hoc relativum, ille, possunt distingui, ita propositiones multae in quibus ponitur hoc relativum, q [...], possunt distingui. Utrum autem ista distinctio sit penes aequivocationem vel penes amphibologiam, et si penes amphibologiam, penes quem modum sunt distinguendae, causa brevitatis omitto discutere prolixe. Hoc tamen sufficiat scire pro nunc, quod tales sunt distinguendae, Aliqua quae differunt ratione sunt idem realiter. Unus sensus est iste, Aliqua differunt ratione et illa eadem numero sunt idem realiter, et iste sensus est falsus: nam quae differunt ratione sunt diversa definibilia, vel sunt diversae rationes; sed nec diversae rationes, nec diversa definibilia sunt eadem res, nec una res. Alius sensus est iste, Aliqua differunt ratione, [Page 513] & tamen de illis significative sumptis praedicatur esse idem realiter, vel Illud quod importatur per utrumque vel pro quo supponit utrumque est idem realiter; & ita sit relatio ad rem, & non ad signum. Sed in ista, Aliqua sunt idem realiter quae differunt ratione, sub illo sensu sub quo estvera [...]it relatio ad voces vel ad signa: sicut in tali propsitio­ne, Dat Deus aureolam quae dicitur ab auro. Sic possunt tales distingui, Homo est musicus quod dicitur à musica.

Et sicut tales possunt distingui ubi ponitur hoc relativum, qui, sic etiam possunt propositiones distingui ubi in secunda oratione non poni­tur pronomen demonstrativum, sed subintelligitur, scilicet tal [...]s, Homo albus & homo sunt idem realiter & differunt ratione, &, Homo & musicum sunt distincta ratione & sunt idem realiter, Ens & unum sunt idem realiter & differunt ratione, Subjectum & proprium sunt unum numero & differunt ratione. Intellectus & voluntas sunt idem realiter & differunt ratione; & multae consimiles distinguendae sunt se­cundum amphibologiam. Et universaliter omnis oratio, de qu [...] di­versi diversos capiunt sensus, quae diversitas sensuum non oritur prae­cise ex una dictione apposita in una oratione, nec ex diversa punctua­tione earundem dictionum sub eodem ordine, nec diverso accentu, distinguenda est penes amphibologiam: & hoc penes primum modum, secundum, vel tertium.

Et si dicatur quod ista multiplicitas in ista oratione, Socrates & Socrates albus sunt idem realiter & illa differunt ratione, oritur ex hac dictione, illa, ergo hic est aequivocatio. Similiter multiplici­tas istius orationis, Aliqua quae sunt idem realiter distinguuntur ratio­ne, oritur ex dictione, quae, ergo hic est aequivocatio, & non am­phibologia. Dicendum quod non est magna cura pro nunc, sive assignatur ibi aequivocatio, sive amphibologia: quia forte potest ibi esse tam aequivocatio quam amphibologia, nec est inconveniens quod fal­laciae istae concurrant. Unde in prima est amphibologia, pro tanto quia ibi non est multiplicitas, nisi quia una oratio conjungitur alteri. In secunda est amphibologia, ex hoc quod oritur diversitas sensuum ex eo, quod eadem oratio diversis orationibus exprimi potest; quamvis illud non sufficiat ad multiplicitatem amphibologiae. Potest tamen dici quod in talibus est secundus modus amphibologiae, quia proprie per ta­les orationes importatur, quod illa eadem & non alia quae differunt ra­tione sunt una res: et hoc est impossibile. Improprie aut importatur per hoc, quod illa eadem quae habent distinctas definitiones verifican­tur de e [...]dem pro eodem; non tamen pro se, sed pro illo quod signifi­cant. Sicut isti termini, album, et musicum, habent diversas de­finitiones exprimentes quid nominis; et tamen significant eundem ho­minem, et supponunt pro eodem homine, sic dicendo; Album est musicum. Et ita illa quae distinguuntur ratione sunt termini; sed illud quod est idem realiter est res importata per terminum: quod non [Page 514] est aliud dicere, quam quod signa sunt distincta, & significatum est unum & idem.

CAP. VIII. De fallacia compositionis & divisionis.

POst haec dicendum est de compositione & divisione conjunctim. Et est primo sciendum, quod tunc est aliqua oratio multiplex se­cundum compositionem & divisionem, quando aliqua oratio prolata vel scripta propter solam diversam punctuationem dictionum potest ha­bere diversos sensus. Sicut ista oratio sic prolata, Quicquid vivit semper est, si punctuaretur sic, Quicquid vivit semper, est, habet unum sensum: si autem punctuetur sic, Quicquid vivit, semper est, habet alium sensum. Ita quod causa apparentiae istius fallaciae est, identitas earundem dictio­num in oratione composita & divisa. Causa non existentiae est di­versitas punctuationis.

Istius autem fallacia sunt duo modi principales. Primus est, quando tota oratio, sive sit composita, sive divisa, remanet in utroque sensu cate­gorica vel hypothetica. Secundus modus est, quando sensus compo­situs est propositio categorica, & sensus divisionis est propositio hypo­thetica. Et secundum hoc posset poni distinctio inter compositionem & divisionem: ut Illae orationes dicantur multiplices secundum composi­tionem, quando uterque sensus est propositio categorica, vel uterque est propositio hypothetica: Illae autem dicuntur multiplices secundum di­vsionem, quando unus sensus est propositio categorica, & reliquus est propositio hypothetica. Utrum tamen isto modo sit accipienda distin­ctio istarum fallaciarum non multum curo, quia hoc scire non reputo multum utile specialibus scientiis; quamvis notitia distinguendi tales orationes magnam habeat utilitatem.

Juxta primum modum sunt tales orationes multiplices, quas ponit Phi­losophus in libro Ele [...]chorum. Possibile est sedentem ambulare, Possi­bile est non scribentem scribere. Nam si proferantur sic, Possibile est sedentem ambulare, Possibile est non scribentem scribere, verae sunt; quia tunc denotatur per eas, quod Ille qui est modo sedens potest nunc vel postea ambulare, & ille qui est nunc non scribens potest nunc vel postea scribere; & sic sunt verae. Aliter possunt proferri sic, Possibile est sedentem ambulare, Possibile est non scribentem scribere, & tunc sunt falsae: & tunc denotatur quod possibile est quod non scribens nunc, nunc scribat, & quod sedens nunc, nunc ambulet, & sic sunt falsae.

Et eodem modo possunt distingui omnes propositiones in quibus po­nitur aliquis modus cum dicto propositionis; quamvis etiam possunt distingui secundum amphibologiam: & videtur mihi quod manifestius [Page 515] & apertius possunt distingui in lingua Latina secundum amphibologiam; quamvis forte in id [...]omate Aristotelis, vel in lingua Graeca, manifestior sit talis multiplicitas talium orationum [...]enes compositionem & divisio­nem, quam penes amphibologiam: sive tamen distinguantur p [...]nes unam fallaciam, sive penes aliam▪ sensus non variantur. Unde tales orationes sunt sic multiplices, Possibile est suppositum esse assumptum à verbo. Unus sensus est per quem denotatur, quod Aliquid quod nunc est suppositum potest nunc vel postea assumi à verbo: & hoc est verum, quia illa natura quae modo est natura intellectualis composita & non est plura supposita, nec ab aliquo supposito sustentata, & per consequens est suppositum, postea potest assumi; sicut potest ab alio supposito susten­tari. Alius sensus est per quem denotatur, quod Possibile est quod aliquid sit simul suppositum & assumptum à verbo, quod est impossi­bile: sicut haec est impossibilis, Aliquod suppositum est assumptum à verbo.

Similiter haec est distinguenda, Possibile est substantiam quantam non esse quantitatem. Unus sensus est iste, Possibile est quod substantia quanta quando est quanta non sit quantitas, & ille sensus est falsus. Alius sensus est iste, Possibile est quod illa substantia quae est nunc quanta postea non sit quanta, & iste sensus est verus. Similiter ista est distin­guenda, Possibile est istum hominem non esse Deum, demonstrando Christum. Unus sensus est per quem denotatur quod possibile sit quod haec sit vera, Iste homo non est Christus, & tunc haec est vera; quia haec est possibilis: Si enim Filius Dei dimitteret naturam humanam, haec esset vera, Iste homo non est Deus, quia haberet istam causam veritatis veram, Iste non est homo. Alius sensus est, per quem deno­tatur quod possibile sit quod ille qui nunc est homo postea non sit Deus: & hoc est impossibile; quia filius Dei qui nunc est homo semper & ne­cessario erit Deus. Et similiter sunt tales distinguendae, Possibile est creantem non esse Deum, Possibile est praed [...]s [...]in [...]tum damnari, Possi­bile est praescitum salvari, Possibile est verum esse impossibile. Simi­liter, Per se verum est album aedificare, Hominem esse Deum est ne­cessarium, & hujusmodi; in quo sensu sunt verae & in quo falsae potest patere ex prioribus.

Similiter plures orationes distinguendae sunt, ex hoc quod una dictio potest copulari cum una, vel cum alia; sicut ista, Quod quis scit nunc didicit: quia hoc adverbium, nunc▪ potest determinare ly scit; & tunc sensus est, quod nunc scit aliquis, didicit, & haec est vera, quia aliquando didicit: Vel potest determinare hoc verbum, didicit, ut sit sensus, Quod quis scit, nunc didicit, & iste sensus est falsus. Similiter est in istis orationibus quas ponit Philosophus, Ego posui te servum euntem liberum, Quadraginta virorum centum r [...]licuit Achilles. Similiter tales quas ponit Philosophus, quamvis non exprimat sic esse distinguendas, [...]aculo vidisti hunc percussum, Oculis vidisti hunc percussum.

[Page 516]Similiter ut frequenter orationes in quibus ponitur adjectivum cum substantivo distinguendae sunt. Sicut, Iste est bonus sutor, demonstrando malum hominem, si sit oratio divisa falsa est, quia tunc denotatur quod est bonus & quod est su [...]r: sed si sit composita tunc est vera, quia de­notatur quod habet perfecte talem artem suendi. Et quamvis tales di­stinguantur secundum compositionem & divisionem, tamen mihi vide­tur quod possunt distingui penes amphibologi [...]m, & sensus non varia­buntur. Similiter talis, Iste est albus monachus, distingui potest. In uno sensu denotatur, quod est albus, & quod est monachus. In alio sensu denotatur, quod est talis professionis.

Juxta secundum modum sunt orationes distinguendae in quibus po­nuntur dictiones facientes propositiones hypotheticas inter duos termi­nos: & in uno sensu erit propositio categorica, & in alio propositio hy­pothetica; & eodem modo distinguuntur quomodo dictum est prius de fallacia amphibologiae. Unde ista est distinguenda, Quinque sunt duo & tria, quia in uno sensu denotatur quod Quinque sunt duo, & quod Quinque sunt tria: In alio sensu denotatur quod Quinque sunt ista, demonstratis duobus & tribus. Similiter ista est distinguenda. Iste po­test ferre unum lapidem & alium. In uno sensu denotatur quod iste po­test ferre unum lapidem, & potest ferre alium, & iste est sensus di­visus: in alio sensu denotatur quod ille simul potest ferre unum lapidem & alium lapidem.

Et illa propositio est distinguenda, quae est una praemissa in paralo­gismo quo concluditur ista conclusio, Quod potest unum solum ferre potest plura ferre, quae non est distinguenda secundum compositionem & divisionem; sed potest distingui secundum amphibologiam. Quia unus sensus potest esse iste, Qui potest ferre unum lapidem, quamvis non ferat plures lapides, potest tamen ferre plures lapides: & hoc est verum. Alius sensus est iste, Qui potest ferre unum lapidem, & non plures, potest ferre plures lapides: & iste sensus est falsus. Et est hic amphibologia, sicut hic, Omnis homo est unus solus homo, quia unus sensus est iste, Omnis homo est unus homo, & non sunt plures homines quam unus: Alius sensus est, Omnis homo est unus homo, & nullus homo est plures homines. Similiter est ista distinguenda, Tantum unum est.

CAP. IX. De fallacia accentus.

CIrca fallaciam accentus est primo sciendum, quod ex hoc accidit fallacia accentus, quia eadem vox sub diversis accentibus prolata diversa significat: & hoc potest tripliciter contingere.

Uno modo, quia ejusdem dictionis aliqua syllaba potest habere diversos accentus. Alio modo, quia eadem dictio potest pronuntiari cum aspi­ratione, vel sine aspiratione. Tertio modo, quia eadem vox potest esse dictio, vel oratio.

Primus est magis idoneus ad decipiendum in scripto quam in pro­latione; eo quod talis dictio non scribitur nisi uno modo, profertur tamen diversis modis. Et penes istum modum distinguenda est ista oratio, Bonum est justos viros pendere, eo quod media syllaba hujus dictionis, pendere, potest corripi vel produci.

Secundus modus nunquam decipit in scripto, sed tantum in prola­tione: propter hoc quod in scripto oportet quod aspiratio simpliciter & sensibiliter ponatur, vel quod nullo modo ponatur; in prolatione autem quandoque non bene nec faciliter discernitu [...], an dictio proferatur cum aspiratione, vel sine aspiratione.

Tertius modus potest decipere, tam in scripto, quam in prolatione. Et secundum istum modum est talis ora [...]o distinguenda, Deus facit folia & frondes in vite; quia invite potest esse una dictio, scilicet adverbium, & tunc est falsa, quia significat quod Deus facit aliquid coacte: vel pos­sunt esse duae dictiones scilicet haec praepositio, i [...], & ablativus casus hujus nominis, vitis; & sic est vera. Penes istam fallaciam non sunt magnae difficultates in scientiis particularibus. Et ideo ista dicta de ista fallacia sufficiant.

CAP. X. De fallacia figurae dictionis.

POst fallacias in dictione juxta quas sunt aliquae orationes multipli­ces, dicendum est de fallacia Figurae dictionis: quae non oritur ex alicujus orationis multiplicitate, sed magis ex aliquarum orationum similitudine. Ita quod Fallacia figurae dictionis est deceptio proveniens ex aliqua similitudine dictionum: ita quod causa apparentiae est simi­litudo dictionis ad d [...]ctionem, & causa non existentiae est diversitas sig­nificatorum, [Page 518] vel modorum significandi, vel accidentium grammatica­lium dictionum. Et accipio hic significata largissime.

Unde generalis modus solvendi paralogismos, penes istam fallaciam, est ostendere aliquam diversitatem inter significata & modos signifi­candi, vel accidentia dictionum, propter quam non valet argumen­tum: quia ista fallacia semper ex hoc accidit, quod, quia aliquis modus arguendi tenet in aliquibus dictionibus, creditur ex hoc quod talis modus arguendi valet in consimilibus dictionibus; in quibus tamen non valet, propter hoc, quod illae dictiones diversae, quamvis videantur similes, habent diversa significata, large accipiendo significata, vel di­versos modos significandi, vel diversa accidentia Grammaticalia. Verbi gratia, videmus enim quod iste syllogismus est bonus, Omnis substantia corporea est colorata, Capra est substantia corporea, ergo &c. ita quod nulla est variatio inter praedicatum majoris & praedica­tum conclusionis: si propter hoc creditur quod in simili modo arguen­di ex aliis terminis non sit aliqua variatio facienda inter praedicatum majoris & conclusionis; sicut si sic arguitur, Omnis substantia cor­porea est colorata, Patriarcha est substantia corporea, ergo Patriar­cha est colorata, deceptio fiet per fallaciam figurae dictionis. Unde generaliter quandocunque est fallacia figurae dictionis, contingit inveni­re modum arguendi bonum ex aliis terminis, & hoc propter diversita­tem accidentium Grammaticalium, vel modorum significandi, vel diversitatem significatorum, accipiendo large significata.

Juxta praedicta possunt accipi tres modi istius fallaciae. Quorum primus est, quando accidit defectus in arguendo propter diversitatem accidentium Grammaticalium diversarum dictionum, vel modorum significandi: & talis modus arguendi semper vel frequenter Sophisticus ducit ad soloecismum. Unde si arguatur sic, Omne animal est coloratum, Omnis homo est animal, ergo Omnis homo est coloratum. Dicendum quod est fallacia figurae dictionis, quia ly homo, non est neutrius generis, sicut ly animal; ideo non debet inferri ista conclusio, Homo est co­loratum; sed ista, Homo est coloratus: & quod variatio alicujus ter­mini debet fieri in diversis propositionibus propter variationem acciden­tium diversorum terminorum. Similiter potest hic assignari fallacia figurae dictionis, Omne album est corpus, Omnis homo est album, ergo Omnis homo est corpus. Et si dicatur in omni fallacia debet esse apparentia, hic autem nulla est, ergo. Dicendum est, quod non semper requiritur quod in omni fallacia sit tanta apparentia quae de­cipiat sapientes; sed sufficit tanta quae aliquos simplicices fallere possit: & sic est in proposito

Secundus mous principalis istius fallaciae accipitur ex diversitate sig­nificatorum diversarum dictionum. Veruntamen aliqua diversitas talis est sufficiens ad istam fallaciam in aliquo modo arguendi: & alia non [Page 519] sufficit. Sed ad sciendum in speciali quando sufficit, & quando non sufficit, per Logicam non potest sciri: sicut nec per Logicam sciri potest in speciali de qualibet dictione, an sic aequivoca vel non, sed hoc debet sciri per scientias speciales. Penes istum modum peccant talia sophismata, Calefacere est agere, ergo Videre est agere: Calefieri est pati, ergo Videri est pati. Causa apparentiae istarum consequentia­rum sophisticarum est similis terminatio illorum verborum, calefacere & videre, & calefieri & videri. Causa non existentiae est diversitas significatorum: quia enim ly calefacere significat calorem causari [...] calefaciente in calefacto, ideo creditur quod ly videre significat vi­sionem causari à vidente in viso, & non in vidente à viso causari; ideo consequentia non valet. Similiter tales consequentiae non valent, Ca­lefaciens est agens, ergo Videns est agens; Calefactum patitur, ergo Visum patitur. Et universaliter quando dictiones habent eadem acci­dentia Grammaticalia & eosdem modos significandi, & propter hoc quod habent consimiles terminationes & consimiles modos significandi creditur, quod illud commune praedicamentale quod verificatur de uno verificetur de reliquo: & tamen propter hoc quod significant diversa non est sic, sed est fallacia figurae dictionis.

Et accidit frequenter iste modus fallaciae figurae dictionis, qnando arguitur per Locum à Simili, vel per alium Locum consimilē. Puta quia ly visum est participiū verbi passivi secundū Grammaticos, ideo potest credi, quod sicut ly calefactum, quod est participium verbi passivi, non potest verificari nisi de passo; sic ly visum, verificari non posset nisi de passo: & talis sic credens, & nesciens naturam significatorum per istos terminos, vel nesciens quid vel quomodo significant, decipitur per fal­laciam figurae dictionis. Si enim credat, quod sicut ly calefactum sig­nificat illud quod patitur & in quo est calor in recto, & illud à quo patitur in obliquo; sic ly visum significat illud in quo est visio in re­cto, & illud à quo est visio in obliquo, decipietur. Et ideo ad istum modum fallaciae figurae dictionis perfecte sciendum, necesse est scire naturam rerum, & etiam necesse est scire Grammaticam, per quam scitur quid vox significat uno modo, & quid significat alio modo. Nec tamen iste modus est ex diversitate modorum significandi aliquarum dictio­num, ex hoc scilicet quod una dictio habetunum modum significandi, & alia dictio non habet illum modum significandi: sed est ex diversira­te significatorum, quia enim diversa, quamvis eisdem modis signifi­candi, significantur per istum terminum, visum, & per ly calefactum, ideo est ibi fallacia.

Oportet aut seire quod iste modus no [...] contingit tantum, cuando propter consimiles terminationes, & propter consimiles modos signifi­candi, creditur quod illud quod est commune uni est commune alteri: sicut sic arguendo, Albedo est qualitas, ergo Hirundo est qualiras: Qualitas differt realiter à substantia, ergo Quantitas differt realiter à [Page 520] substantia: Musa est faeminini generis, ergo Poeta est faeminini gene­ris; & sic de aliis. Sed etiam iste modus reperiri potest, quando prop­ter naturam rei significatae aliquis discursus vel consequentia valet: & tamen alio termino posito in praedicto discursu vel consequentia, loco alterius termini ibi positi, non valeret. Verbi gratia secundum opi­nionem A [...]istot. hoc est bonum argumentum, Iste dabit bovem colo­ratum, Iste non habet bovem coloratum, ergo Iste dabit bovem quem non habet: tamen sic arguendo, Iste dabit bovem album, Iste non habet bovem album, ergo Dabit bovem quem non habet, non valet; quia praemissae possunt esse verae conclusione existente falsa. Similiter talis discursus est bonus, Iste est modo albus, Iste cras non erit albus, ergo Am [...]ttet aliquem rem quam habet modo: & tamen iste discursus se­cundum principia Aristot. non est bonus, Iste aër est nunc bicubitus, Iste aër non erit cras b [...]cubitus, ergo Is [...]e aër amittet cras rem aliquam quam jam habet; tamen idem modus arguendi videtur utrobique esse simi­lis. Et ideo si propter hoc credatur, quia alicubi tenet talis modus ar­guendi, quod ubique valeat, fiet deceptio per fallaciam figurae dictionis.

Et si quaeratur quare est magis fallacia figurae dictionis in uno dis­cursu quam in alio.

Dicendum est quod hoc est propter hoc, quod medium per quod tenet unus discursus est necessarium, & medium per quod tenet alius discursus non est necessarium. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod quaedam consequentiae etiam sormales tenent per medium Intriasecum, quae sci­licet tenent virtute unius propositionis ex eisdem terminis formatae: sicut ista consequentia, Omnis homo est animal, ergo Socrates est ani­mal, tenet per medium intrinsecum, scilicet virtute unius propositionis ex eisdem terminis formatae, scilicet Socrates est homo: si enim ista propositio esset falsa, consequentia primo facta nullo modo valeret. Aliae autem consequentiae tenent per medium Extrinsecum, quae scilicet tenent sufficienter virtute alicujus regulae generalis non formatae ex eisdē terminis talis consequentiae vel discursus, vel si formetur ex illis hoc accidit, quod aliquae consequentiae & aliqui discursus tenent ita bene per hoc medium, vel per tale medium extrinsecum, ex quorum terminis non formatur talis regula generalis. Sicut patet de ista consequentia, Omnis homo est animal, ergo Aliquod animal est homo, tenet per istam regulam, Universalis affirmativa convertitur per accidens. Et ideo quandocun (que) accipiuntur aliquae consequentiae vel discursus qui non re­gulantur per aliquam regulam generalem, videndum est si possunt recti­ficari per aliquam propositionem veram formatam ex eisdem teminis; & si sic consequentia erit bona: & si non, consequentia non valebit; sic est in proposito. Nam istae consequentiae, Iste non habet bovem colo­ratum, Iste dabit bovem coloratum, ergo Iste dabit bovem quem non habet; similiter ista, Iste dabit bovem album, Iste non habet bovem album, ergo Iste dabit bovem quem non habet, non possunt re­gulari [Page 521] per aliquam regulam generalem: ergo si valent oporteret habere medium aliquod formatum ex eisdem terminis. Nunc autem ita est, quòd prima consequentia tenet per medium verum & necessarium, secundum principia Aristot. quod est istud. Si aliquid est bos ipsum est coloratum. Unde secundum principia sua, impossibile est quod aliquid sit bos & non sit coloratus, ideo ista consequentia est bona, Iste dabit bovem colo­ratum, & non habet bovem coloratum, ergo Iste dabit bovem quem non habet. Sed quia possibile est quod idem bos primo sit albus, & postea non albus, ideo illud medium intrinsecum per quod tenet illa consequentia▪ Si aliquid est bos ipsum est album, est simpliciter falsum: & ideo iste discursus non valet, Iste dabit bovem album, Iste non ha­bet bovem album, ergo Dabit bovem quem non habet; quia iste po­terit dare bovem qui nunc non est albus, sed poterit esse albus quando dabit eum.

Similiter ista consequentia est bona, Iste nunc est albus, Iste cras non erit albus, ergo Iste cras aliqua re carebit quam nunc habet: & tenet virtute istius medii, Album significat aliquam rem distinctam se­cundum se totam ab illo quod est album. Sed ista consequentia secun­dum principia Aristot. non valet, Iste aër est nunc bicubitus, Iste aër non erit cras bicubitus, ergo Iste aër aliqua re carebit cras quam nunc habet: quia secundum principia Aristot. ista est falsa, Bicubitum sig­nificat aliquam rem secundum se totam distinctam ab eo quod est bicu­bitum & à parte ejus.

Et ita universaliter quando aliqua consequentia tenet in aliquibus terminis virtute alicujus medii intrinseci necessarii, & aliqua conse­quentia habens terminos habentes consimiles modos significandi, quam­vis non significent eodem modo quo alii termini significant illa vel alia propter defectum talis medii intrinseci, non valet, potest ibi assignari fallacia figurae dictionis. Unde hic est fallacia figurae dictionis, Iste est pater, Iste non fuit pater, ergo Iste est mutatus: Iste est similis, Iste non erit similis, ergo Iste mutabitur; & sic de aliis multis.

Est autem sciendum, quod iste modus fallaciae figurae dictionis nun­quam habet locum, quando sumuntur duae propositiones mere catego­ricae, mere de inesse, & mere de praesenti, dispositae vocaliter in modo & in figura: & ideo frequenter iste modus accidit arguendo ex aliqua propositione de praeterito, vel de futuro, vel de modo. Unde hic est fallacia figurae dictionis, Iste potest esse albus, Iste non est albus, ergo Iste potest esse aliquid quod nunc non est. Similiter hic, Filius Dei non fuit homo ab aeterno, Filius Dei fuit homo ex tempore, ergo Filius Dei fuit aliquid ex tempore quod non fuit ab aeterno. Tamen in istis non potest assignari tantum iste modus, sed etiam tertius modus de quo statim post dicetur, sicut in simili patebit ibidem.

Tertius modus fallaciae figurae dictionis est habens ortum ex diversitate modorum significandi diversarum dictionum quae videntur similes inter [Page 522] se, propter quod quandoque deceptus credit quod similiter est arguendu [...]a ex una dictione, & ex alia: & potest iste modus subdividi. Ad cujus intellectum sciendum est, quod modi significandi non sunt aliquae res additae ipsis dictionibus adven [...]entes eis; sed est metaphorica locu [...]io d [...]cendo quod dictiones habent diversos modos significandi, quia per talem orationem intelligitur ista oratio, Diversae dictiones diversimode significant illa quae significant: quia Aliquae dictiones proprie non sig­nificant, sed magis adjunctae aliis consignificant, vel dant aliis suppo­nere, vel determinato modo stare; cujusmodi sunt syncategoremata, conjunctiones, praepositiones, & hujusmodi: Aliquae autem signifi­cant res determinate & finita significatione, secundum modum loquendi B [...]etii; sicut nomina categorematica, & pronomin [...], & participia, & hujusmodi: & illorum quaedam sunt nomina mere absoluta, & quae­dam connotativa, sicut dictum est prius in primo tractatu. Similiter quaedam sunt propria, sicut nomina propria & pr [...]nomina: & quaedam sunt communia, quae ideo habent diversum modum significandi, quia unum significat unum & non plura; & reliquum plura significat vel potest significare.

Et secundum praedicta sub isto tertio modo principali possunt conti­neri tres modi speciales istius fallaciae. Primus modus potest esse se­cundum dictiones quae habent finitas significationes, & quae non habent finitas significationes. Et penes istum modum peccant consequentiae in quibus commutatur unus modus supponendi in alium: sicut si arguatus fic, Omnis homo est animal, ergo Animal est omnis homo. Et ad evidentiam istius exempli, & sibi similium, est primo sciendum, quod hic potest assignari fallacia figurae dictionis, propter hoc, quod in antece­dent [...]una dict [...]o habet unam suppositionem, & in consequente aliam; [...]uamvis haec non fit sufficiens causa, sicut ostendetur; & similitudo di­ctionum est causa deceptionis istius. Quia enim in multis non refert sic transponere dictiones, bene enim sequitur, Homo albus est homo, ergo Homo est homo albus; similiter sequitur, Animal rationale est homo, ergo Homo est animal rationale: propter hoc deceptus credere potest, quod talis modus arguendi valeat in omnibus, & decipitur per fallaciam figurae dictionis. Et oritur haec fallacia ex diversitate modorum signifi­candi, propter hoc enim quod ly omnis, non habet talem modum sig­nificandi qualem habet album, vel dictio talis, sed tantum consignificat vel facit terminum cui additur stare pro omnibus suis significatis, & facit terminum mediate sequentem stare confuse tantum, qualiter non stat in consequente: ideo est fallacia figurae dictionis, & oritur ex simili­tudine unius dictionis ad aliam dictionem.

Et est sciendum, quod non quaelibet variatio suppositionis causat fal­laciam figurae dictionis, tunc enim in demonstratione potissima esset fallacia figurae dictionis: Sed generaliter, quando arguitur à termino stante confuse tantum, ad terminum stantem determinate, saltem en­thi [...]ematice, [Page 523] est fallacia figurae dictionis, si circa alium terminum & dispositionem ejus nulla penitus sit facta v [...]r [...]t [...]o; quamvis simul cum hoc sit fallacia consequentis, sicut est in exemplo proposito. Si tamen argueretur sic, Omnis homo est animal, ergo Animal est homo, quamvis animal in antecedente supponat confuse tantum, & in consequente de­terminate: quia tamen signum additum ad ly homo in antecedente, non additur sibi in consequente, non est ibi fallacia figurae dictionis.

Penes istum modum omnia talia sophism [...]ta peccant, Omni parte continui est aliqua pars minor, erga Aliqua pars est minor omni parte continui; antecedens est verum, quia quaelibet singularis est vera, & consequens falsum, quia quaelibet singularis est falsa; & consequentia non valet, quia pars in antecedente supponit confuse tantum, & in con­sequente supponit determinate. Sed in talibus est evidentius fallacia consequentis quam fallacia figurae dictionis: ideo quando de fallacia consequentis agetur, diversa exempla adducertur. Similiter arguendo à termino stante determinate vel confuse tantum, ad eundem terminum stantem confuse & distributive, est fallacia figurae dictionis; quamvis etiam sit fallacia consequentis: sicut hic, Tu dubitas aliquod verum, ergo Tu nescis aliquod verum. Unde si arguatur sic, Illud quod tu dubitas tu non scis, Tu dubitas aliquod verum, ergo Tu non scis ali­quod verum, est fallacia figurae dictionis; quia in antecedente stat verum determinate, & in consequente stat confuse & distributive. Si­militer hic, Illud quod non est aliud ab illo differt, Socrates non est omnis homo, ergo Socrates ab omni homine differt: nam in antece­dente homo stat determinate propter negationem praecedentem, & in consequente stat confuse & distributive. Oportet autem scire quod non tantum contingit facere fallaciam figurae dictionis propter varium mo­dum supponendi ejusdem termini: sed etiam propter diversum modum supponendi diversorum terminorum, ita quod alius terminus correspon­dens non mutetur. Unde hic est fallacia figurae dictionis, Omnis homo est animal, ergo Substantia est omnis homo; & ita de consimilibus.

Non solum autem tertius modus accidit ex vario modo significandi ter­mini categorematici & syncategorematici: sed etiam accidit ex di­versis modis significandi incomplexorum in diversis praedicamentis. Quando enim propter hoc, quod si arguatur ex omnibus terminis ejusdem praedicamenti erit bonum argumentum, creditur propter hoc quod similiter arguendo ex terminis diversorum praedicamentorum fit conveniens argumentum, & tamen non est, tunc accidit fallacia figurae dictionis: creditur enim propter similitudinem dictionum quod simi­li er co [...]ting [...]t arguere ex istis terminis sicut ex illis; & tunc fieret de­ceptio per fallaciam figurae dictionis.

Est autem primo sciendum, quod non semper quando arguitur ex terminis diversorum praedicamentorum est fallacia figurae dictionis: quia universaliter quando praemissae sunt mere de inesse & de praesenti, [Page 524] & categoricae, dispositae in modo & figura, non est fallacia figurae di­ctionis qualescunque sint termini: nec plus refert quod omnes ter­mini sint ejusdem praedicamenti quam diversorum. Unde ita valet iste syllogismus, Omnis homo est animal, Album est homo, ergo Album est animal; & ita universaliter de consimilibus: sicut iste, Omnis homo est animal, Socrates est homo, ergo Socrates est animal. Et ideo ad assignandum fallaciam figurae dictionis non sufficit dicere, quod commutatur unum in reliquum: sed oportet dicere rationem magis spe­cialem.

Est autem sciendum, quod quamvis syllogistice arguendo, ita con­tingit argue [...]e ex terminis diversorum praedicamentorum, sicut ex ter­minis ejusdem praedicamenti: tamen interdum tenet ex terminis ejus­dem praedicamenti modus arguendi, & non ex terminis diversorum prae­dicamentorum. Et hoc multipliciter contingere potest. Uno modo potest contingere propter diversitatem signorum distributivorum. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod sicut diversis praedicamentis congruunt diversa interrogativa, ita quod ad diversa interrogativa per incom­plexa diversorum praedicamentorum sit respondendum. Nam si quaeras qualis est homo, convenienter respondetur quod est albus vel musicus. Et si quaeras ubi est homo, convenienter respondetur quod est in foro vel in campis. Et si quaeras, quid est homo, convenienter respon­detur quod est animal; & sic de aliis. Sic diversis praedicamentis cor­respondent diversa distributiva: sicut praedicamento Substantiae corre­spondent, quicquid, quaelibet, & hujusmodi.

Hic tamen sciendum, quod talia distributiva aequivalenter conveniunt omnibus nominibus mere absolutis, sive illa significant substantias, sive qualitates, sive res quascunque. Praedicamento autem Quantitatis correspondent ista distributiva, quantumcunque, quotumcunque, loco quorum nominum ponitur quantum & quotum. Praedicamento autem Qualitatis correspondent haec distributiva, qualecunque, qualiscunque, &c. Et praedicamento ubi hoc signum, ubicunque. Et praedicamento Quando hoc signum, quandocunque; & sic de aliis, nisi forte nomina nobis deficiant. Differt autem distributivum substantiae, sive distri­butivum correspondens nominibus mere absolutis ab aliis: quia quan­doque contingit assumere nomina connotativa vel respectiva sicut no­min [...] mere absoluta. Unde aeque bene valet iste modus arguendi, Quic­quid est homo est animal, Bicubitum est homo, ergo Bicubitum est animal: sicut iste, Quicquid est homo est animal, Socrates est homo, ergo Socrates est animal; & hoc quia talis major aequivalet isti, Omnis homo est animal. Sed de aliis distributivis non est sic: quia sub aliis distributivis contingit, servando debitum modum arguendi, sumere so­lum illa incomplexa aequivalentia tal [...] d [...]stribut [...]vo & propria sibi. Pro­pter quod arguendo ex talibus necesse est scire naturas praedicamentorum, scilicet quid significant, quomodo significant, & quod non omnia [Page 525] praedicamenta significant unum, sed multa eorum significant plura, quamvis non omnia univoce nec eodem modo significandi: & qui hoc scit prope est videre verum in multis, secundum Philosophum in libr [...] Elenchorum.

Sciendum est ergo, quod quandocunque sumpta majore habente hoc signum, quantumcunque, vel quotiescunque, & sumatur sub aliquod in­complexum per quod non contingit respondere ad quaestionem factam per quantum vel quot, est fal [...]acia figurae dictionis, propter distri­butionem praedicamentorum: & hoc, quia si assumeretur solum aliquod incomplexum per quod convenienter respondetur ad talem quaestionem, non esset aliqua fallacia. Et ideo si aliquis credat quod semper con­tingit sub in minore accipere unum terminum sicut alium, sicut con­tingit▪ in multis aliis, decipietur per fallaciam figurae dictionis; sicut hic, Quantumcunque est A tantum est B, A est lignum, ergo B est lignum. Et tamen si loco istius termini lignum ponatur iste terminus tricubitum, esset bonum argumentum, sic arguendo, Quantumcunque est A tantum est B, Tricubitum est A, ergo Tricubitum est B.

Similiter si post illud signum, qualecunque, in majore, accipiatur sub in minore aliquod incomplexum, per quod non respondetur ad quaestionem factam p [...]r quale, est fallacia figurae dictionis: & si acci­piatur sub incomplexum, per quod convenienter respondetur ad quaestio­nem factam per quale, erit argumentum bonum. Sicut hic est fallacia figurae dictionis, Qualecunque currit disputat, Socrates currit, ergo Socrates disputat: & tamen hic est bonum argumentum, Quale­cunque currit disputat, Album currit, ergo Album disputat.

Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Quandocunque est ac­cidens est suum subjectum, Accidens est inhaerens, ergo Subjectum est inhaerens: sed hic est bonum argumentum, Quandocunque accidens est subjectum est, In hoc tempore est accidens, ergo In hoc tempore est subjectum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Ubicunque est substantia ibi est quantitas, Angelus est substantia, ergo Angelus est quantitas: sed non hic, Ubicunque est substantia [...]bi est quantitas, Sed substantia est in hoc loco, ergo Quantitas▪ est in hoc loco. Et sic con­tingit arguere in aliis, ubi ponitur signum distributivum correspondens interrogativo, ad quod contingit convenienter respondere per incom­plexa alicujus praedicamenti, & non per [...]al [...]a. Tamen de distributivis substantiae est difficultas specialis.

Pro quo sciendum est, quod quando distributivum substantiae ponitur in propositione mere de praesenti & mere de inesse, non refert quod­cunque subjectum accipere sub in minore: ideo talis modus arguendi valet, Quicquid emis comedis, Carnes crudas emis, ergo Carnes crudas comedis: Quicquid est substantia corporea est quantitas, Cor­pus Christi est substantia corporea, ergo Corpus Christi est quantitas; & ita in aliis: ita tamen quod in minore non accipatur aliqua determi­natie [Page 526] compositionis quae non accipitur in majore, & simul cum hoc quod non commutetur unus numerus in alium; quia si alterum illorum fieret accideret fallacia figurae dictionis, sicut ostendetur. Unde pluribus modis, quando non accipiuntur praemissae dispositae in modo nec in figura, nec aequivalentes talibus, accidit fallacia figurae dictio­nis, etiam sumendo aliquod nomen per quod respondetur ad quaestio­nem factam per quid est de re una. Quandoque vero hoc accidit ar­guendo ex propositionibus de praesenti, quandoque ex propositionibus de praeterito, quandoque ex propositionibus de futuro.

Si autem arguatur ex propositionibus de praesenti & de inesse, hoc potest contingere vel addendo aliquam determinationem per quam potest saltem partialiter responderi ad quaestionem factam per aliud interroga­tivum de re una quam per quaestionem quid est: sicut si arguatur sic, Quicquid currit est corpus, Homo currit velociter, ergo Homo ve­lociter est corpus, quia in minore additur ly velociter, per quod re­spondetur aliquo modo ad aliam quaestionem, quam ad quaestionem fa­ctam per quid est, ideo est fallacia figurae dictionis. Et tamen si po­natur haec determinatio realiter, erit bonum argumentum, sic ar­guendo, Quicquid currit est corpus, Homo currit realiter, ergo Homo realiter est corpus.

Unde universaliter quando in tali modo arguendi additur in minori ali­qua determinatio quae potest competere eidem, & non competere eidem, causatur fallacia figurae dictionis, & alias non causatur fallacia figurae dictionis. Tale tamen signum posset in majore accipi, quod non fo­ret ibi fallacia figurae dictionis; ponatur enim quod ly qualiter sit in­terrogativum, ad quod convenienter respondetur per talia, cito, velociter, tarde, violenter, & hujusmodi, & sibi correspondeat hoc signum qualitercunque; tunc ille modus arguendi est bonus, Quali­tercunque aliquis currit est corpus, Homo velociter currit, ergo Ho­mo velociter est corpus.

Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Omnis substantia materia­lis habet partem distantem à parte, Corpus Christi in Sacramento al­taris est substantia materialis, ergo Corpus Christi in Sacramento al­taris habet partem distantem à parte. Similiter hic, Omne corpus est circumscriptive in loco, Substantia corporis Christi est corpus in sacramento altaris, ergo Substantia corporis Christi est circumscripti­ve in loco in sacramento altaris. Similiter hic, Omne corpus est quantum, Corpus Christi est corpus in sacramento altaris, ergo Cor­pus Christi est quantum in sacramento altaris. Similiter hic secundum unam opinionem, Omnis substantia materialis est quantitas, Corpus Christi in sacramento altaris est substantia materialis, ergo Corpus Christi in sacramento altaris est quantitas. Similiter hic, Quicquid est substantia est quantitas, Sed Corpus Christi in sacramento altaris est substantia, ergo Corpus Christi in sacramento altaris est quantitas. [Page 527] Et tamen sic arguendo, Ubicunque aliquid est substantia ibi illud est quantitas, & In sacramento altaris corpus Christi est substantia, ergo In sacramento altaris est quantitas, est bonum argumentum. Et ita patet sumendo hoc signum, ubicunque, loco illius signi, quicquid, non est fallacia sumendo sub aliquid per quod respondetur ad quaestonem factam per ubi: propter quod summe necesse est scire qualia, & quae, & quo­modo, significant praedicamenta, ad hoc quod sciatur de multis, an sit ibi fallacia figurae dictionis.

Ex praedictis patet quod hic nulla est fallacia, Ubicunque habet ali­quid quantitatem inhaerentem sibi ibi est quantum, Substantia corporis Christi habet quantitatem inhaerentem sibi in sactamento altaris, ergo Substantia corporis Christi est quanta in sacramento altaris. Nec hic, Ubicunque aliquid habet latitudinem, longitudinem, & profundi­tatem inhaerentem sibi, est longum, latum, & prufundum: sed Substantia corporis Christi habet longitudinem, latitudinem, & pro­funditatem, inhaerentem sibi in sacramento altaris: ergo Substantia corporis Christi est in Sacramento altaris longa, lata, & profunda. Nec hic, Ubicunque aliqua substantia habet extensionem inhaerentem sibi ibi est extensa: Substantia corporis Christi habet extensionem in sacramento altaris inhaerentem sibi: ergo Substantia corporis Christi est extensa in sacramento.

Aliter contingit peccare per fallaciam figurae dictionis in tali modo ar­guendi, commutando unum numerum in alium, utpote numerum sin­gularem in pluralem. Sic, Quicquid est scitum, est scitum per inven­tionem vel per doctrinam: Ista sunt scita, demonstrando unum scitum per inventionem, & alterum per doctrinam: ergo Ista sunt scita per inventionem vel doctrinam. Similiter hic, Quicquid est persona di­vina est Deus, Pater & Filius sunt personae divinae, ergo Pater & Fi­lius sunt Dii. Similiter hic, Quaelibet persona divina producens est principium Spiritus Sancti, Pater & Filius sunt personae divinae produ­centes, ergo Pater & Filius sunt principia Spiritus Sancti.

Hic tamen est sciendum, Quod vix aut nunquam potest impediri talis modus arguendi, nisi ubi arguitur disjunctive, & ubi accipitur terminus significans aliquam rem communem quae est plures personae; quomodo est de Deo, qui unus est Deus, & tamen plures personae: Similiter unum principium Spiritus Sancti est duae personae. Tamen frequenter ar­guendo enthymematice & commutando numerumisingularem in pluralē, est fallacia figurae dictionis in aliis casibus quam in illis, & hoc [...]bi­cunque terminus non significat plura. Sicut non sequitur, Sol est cor­pus, ergo Soles sunt corpora; nec sequitur, Phaenix e [...]t animal, ergo Phaenices sunt animalia; & hoc propter falsam implicationem in con­sequente. Et ideo hic est tantum consequentia ut nunc, Homo est animal, ergo Homines sunt animalia. Et tales consequentiae falsae [Page 528] possunt reduci ad primum modum, in quo oritur deceptio propter di­versa accidentia Grammaticalia diversarum dictionum.

Aliter accidit talis modus arguendi penes fallaciam sigurae dictionis, arguendo ex propositionibus de praeterito, & de futuro; & lioc vel arguendo ex omnibus de praeterito, vel ex una de praesenti: & eodem modo proportinabiliter dicendum est de illis de futuro. Si primo modo, aut assumptum in majore ponitur à parte subjecti, aut à parte praedicati. Si primo modo resolvendae sunt propositiones in propositiones aequiva­lentes, quae possunt disponi in modo & in figura; & utendum est arte quae data est de modo syllogizandi ex propositionibus de praeterito & de futuro. Verbi gratia, Si arguatur sic, Quicquid heri emisti ho­die comedisti, Carnes crudas heri emisti, ergo Carnes crudas hodie comedisti; resolvenda est major in istam sibi aequivalentem, Omne heri emptum fuit hodie comestum à te, & minor in istam aequivalen­tem sibi, Carnes crudae fuerunt heri emptae, & conclusion in istam sibi aequivalentem, Carnes crudae fuerunt hodie comestae à te; & sub­jectis omnibus iis acceptis pro iis quae fuerunt, tenet syllogismus: sed si subjectum conclusionis sumatur pro iis quae sunt, non valet: sed est tam fallacia accidentis quam fallacia figurae dictionis. Si autem ponatur as­sumptum à parte praedicati semper est fallacia figurae dictionis. Unde hic est fallacia figurae dictionis, Quicquid heri emisti hodie come­disti, Tu emisti heri carnes crudas, ergo Hodie comedisti carnes crudas.

Et multo magis est fallacia figurae dictionis si major sit de praesenti, & minor de praeterito vel de futuro: propter quod est hic fallacia figurae dictionis, secundum illam opionem quae ponit quod quantitas non est alia res à substantia & qualitate, Quicquid fuit heri est hodie, So­crates fuit heri bicubitalis quantitatis, ergo Socrates est hodie bicu­bitalis quantitatis. Similiter, Quicquid fuit adhuc est, Socrates fuit triangularis figurae, ergo Socrates est triangularis figurae; In omnibus enim talibus est fallacia figurae dictionis.

Tamen accipiendo subjecta mere absoluta non est aliqua fallacia. Ut Quicquid fuit est, Homo fuit, ergo Homo est. Sed hic est bonum argumentum, Quandocunque illud fuit substantia, tunc fuit quantitas. Similiter hic quicquid fuit est, Albedo fuit, ergo Albedo est. Et si­militer, Quicquid fuit est, Socrates fuit homo, ergo Socrates est. Et similiter, Quicquid fuit est, Haec albedo fuit color, ergo &c. Et tamen secundum illam opinionem, quae ponit quantitatem non esse [...]liam rem à substantia & qualitate, hic est fallacia figurae dictionis, Quicquid fuit adhuc est, Haec herba fuit quantitas, ergo Haec herba est quantitas: sed hic est bonum argumentum, Quandocunque aliquid fuit substantia, tunc fuit quantitas, Haec substantia fuit substantis, ergo Hae [...] substantia fuit quantitas. Similiter hic est fallacia figurae di­ctionis, [Page 529] Quicquid est fuit post, A est post cum B, ergo A post fuit simul cum B. Similiter est hic fallacia figurae dictionis, Quicquid fuit adhuc est, Hoc corpus fuit conjunctum illi corpori, ergo Hoc cor­pus est adhuc conjunctum illi corpori: & tamen istud est bonum argu­mentum, Quicquid fuit est, Albedo fuit, ergo Albedo est. Et sicut dictum est de propositionibus de praeterito, ita proportionabiliter di­cendum est de propositionibus de futuro.

Aliter contingit fallacia figurae dictionis ex diversitate praedicamen­torum in propositionibus. Sicut sic arguendo, Quicquid Deus potest facere mediante causa secunda potest facere se solo: Sed Deus potest facere actum meritorium mediante causa secunda efficiente: ergo Potest se solo facere actum meritorium: hic est fallacia figurae dictionis, quia si acciperetur sub nomen mere absolutum esset bonum argumentum. Sicut hic est bonum argumentum, Quicquid potest Deus facere me­diante causa secunda potest facere se solo, Sed Deus potest facere ignem mediante causa secunda, ergo, &c. Et ideo si propter simil [...]tudinem dictionum credat quis quod unum argumentum est bonum sicut aliud, decipitur per fallaciam figurae dictionis. Veruntamen sciendum est, quod si actum meritorium poneretur à parte subjecti non esset fallacia figurae dictionis; ut hic, Quicquid Deus potest facere mediante causa secunda potest facere se solo, Sed omnem actum meritorium potest Deus facere mediante causa secunda, ergo, &c. quia conclusio est vera si praemissae sint verae; sive subjectum accipiatur pro iis quae sunt, sive pro iis quae possunt esse.

Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Omnem rem potest Deus facere sine alia re totaliter distincta, Album est alia res ab albedine, ergo Deus potest facere album sine albedine; & tamen ista conclusio bene sequitur, Deus album potest facere sine albedine: quia illam rem Quae est alba potest Deus facere sine albedine; & tamen haec est im­possibilis, Album facit Deus sine albedine. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Deus potest creare omnem rem possibilem quae non est Deus, Veritas illius propositionis, Deus nihil creat, potest esse, ergo Deus potest creare veritatem hujus propositionis: propter hoc, quod iste terminus, Veritas istius propositionis, non est incomplexum & mere absolutum.

Oportet autem scire, quod non solum iste modus fallaciae figurae di­ctionis est in talibus discursibus compositis ex talibus praemissis, sed etiam accidit in consequentiis & in enthymematibus. Quia iste modus non est tantum ex hoc, quod unum praedicamentum mutatur in aliud, hoc est, quod primo in majore accipitur signum distributivum correspon­dens uni praedicamento, & postea accipitur incomplexum alt [...]ri [...]s prae­dicamenti; quia nunquam dicit Philosophus quod figur [...] dictionis est ex commutatione unius praedicamenti in aliud: sed di [...] quod diversa sunt praedicamenta, & easdem res diversimode significant, ideo fre­quenter [Page 530] non sunt consequentiae bonae ex incomplexis aliquorum praedi­camentorum. Et tamen si loco illorum ponerentur incomplexa alterius praedicamenti essent consequentiae bonae. Sicut haec est consequentia bona, Homo fuit animal, ergo Animal fuit homo. Similiter, Albedo fuit nigredo, ergo Nigredo fuit albedo. Similiter hic, Albedo potest esse color, ergo Color potest esse albedo. Similiter tales consequentiae sunt bonae, Albedo cessat esse albedo, ergo Albedo cessat esse: Homo desinit esse homo, ergo Homo desinit esse: quae ideo sunt bonae, quia termini ex quibus componuntur non significant aliquid in recto, & ali­quid in obliquo; nec significant aliquid primo & principaliter, & ali­quid secundario; nec significant aliquid affirmative & aliquid negative; sed eodem modo omnia sua significata significant. Quod secundum principia Aristot. non est verum nisi de incomplexis in genere sub­stantiae, & de abstractis in genere qualitatis, quibus correspondent con­creta supponentia pro distinctis rebus ab illis pro quibus supponunt ab­stracta: & ideo tales consequentiae ex talibus terminis sunt bonae, & non aliae. Propter quod, si aliquis credat quod consecuentiae consimiles va­lent ex illis terminis, sicut ex talibus, decipitur per fallaciam figurae di­ctionis.

Unde hic est fallacia figurae dictionis penes istum modum, Album desinit cras esse album, ergo Album desinit cras esse: Motus cessabit esse motus quando quiescet mobile, ergo Motus cessabit esse quando quiescet mobile: sicut hic est fallacia figurae dictionis, Quando qui­escit mobile forma partibiliter acquisita cessabit esse partibiliter ac­quisita, ergo Forma partibiliter acquisita cessabit esse quando quiescit mobile. Similiter hic, Actum meritorium potest Deus facere sine vo­luntate efficiente, ergo Deus potest facere actum meritorium sine vo­luntate efficiente. Similiter hic, Istam veritatem potest Deus facere, demonstrando veritatem istius, Deus nihil facit; ergo Potest facere hanc veritatem. Similiter hic, Homo ab aeterno fuit Deus, ergo Deus ab aeterno fuit homo.

Et pro isto exemplo, & pro aliis praecedentibus, est sciendum, quod quamvis hoc nomen, homo, secundum usum Philosophorum sit nomen mere absolutum non plus significans unum significatum in recto quam aliud in obliquo: tamen secundum usum Theologorum non est ita mere absolutum: quia si sic, esset convertibile cum hoc nomine, huma­nitas, & tunc sicut haec est neganda, Filius Dei est humanitas, ita haec esset neganda, Filius Dei est homo: quod falsum est. Et ideo secundum usum Theologorum hoc nomen, home, connotat vel consignificat saltem p [...]tentialiter suppositum divinum, quod quamvis non esset homo, posset tamen esse homo: & propter hoc quando posui multa exempla de hoc nomin [...], homo, locutus secundum usum Philosophorum. Similiter hic est fa [...]a [...]ia figurae dictionis, Filius Dei potest non esse homo, ergo Homo potest non esse Filius Dei, propter candem rationem. Scire autem [Page 531] quare in praedictis est fallacia figurae dictionis non spectat ad Logicam, sed pertinet ad illum qui perfecte novit tam Logicam quam alias artes sive scientias speciales: & ideo qui in omnibus argumentis novit assig­nare fallaciam figurae dictionis, est prope videre verum in omnibus scìentiis.

Est etiam sciendum, quod quamvis tales consequentiae habeant talem defectum generalem, tamen quandoque gratia materiae aliquae possunt te­nere: & tunc ad ostendendum quod aliquae consecuentiae tenent gratia materiae, & aliquae non, oportet recurrere ad secundum modum princi­palem istius fallaciae, & ad artem ibi tradi [...]am: nec est inconveniens quod in eodem argumento aliquando concurrant duo modi ejusdem fal­laciae.

Ad istum etiam modum habent reduci paralogismi, in quibus ar­guitur à praemissis habentibus aliquam determinationem, ad conclusio­nem sine ista determinatione; quamvis nonnulli tales possunt reduci ad secundum modum principalem. Unde hic est fallacia figurae dictionis, Tu non habes denarium cum tristitia, Tu das denarium cum tristitia, ergo Das quod non habes. Similiter hic, Tu das unum solum dena­rium, & Non habes unum solum denarium, ergo Das quod non ha­bes.

Et causa quare in talibus est fallacia figurae dictionis est ista, quia si in talibus praemissis loco illorum terminorum, Denarium cum tristitia, Unum solum denarium, ponerentur termini mere absoluti, non esset aliqua fallacia respectu ejusdem conclusionis. Sicut hic, nulla est fal­lacia, Tu non habes animal rationale, Tu das animal rationale, ergo Tu das quod non habes; nec hic, Tu das bovem, & Non habes bovem, ergo Das quod non habes.

Sed nunquid est hic fallacia figurae dictionis, Tu das bovem, & Non habes bovem album, ergo Das quod non habes? Dicendum est quod hoc argumentum est bonum, quia non semper dimissio determinationis in conclusione facit fallaciam figurae dictionis: sed quando determinatio illa est in uno praed camento, tunc causat, & quando est in alio, tunc non causat fallaciam figurae dictionis. Unde bene sequitur, Tu das unum denarium, & Non habes unum denarium, ergo Das quod non habes; & tamen non sequitur, Tu das bovem in isto loco, & Non habes bovem in isto loco, ergo Das quod non habes. Nec potest dar i regula generalis quando tenet talis consecuentia, & quando non.

Similiter potest accidere fallacia figurae dictionis, propter hoc, quod aliqui termini significant aliquid negative & aliquid affirmative. Sicut in isto exemplo, Tu das unum solum denarium, & Non habes unum solum denar um, ergo Das quod non habes: unde propter hoc quod ly unum solum denarium, significat plura negativa, ideo talis conse­quentia non valet.

Non solum autem accidit fallacia figurae dictionis, propter h [...]c quod [Page 532] incomplexa categorematica & syncategorematica diversimode significant, & prop er hoc quod Aliqui termini significant aliquid negative, & aliquid affirmative; & è converso: sed etiam ex hoc quod aliqui sunt termini communes pluribus, & aliqui sunt proprii, inter quos computan­da sunt nomina propria & pronomina demonstrativa & relativa. Et est iste modus, quando aliquod argumentum tenet, si loco termini com­munis vel loco habentis terminum communem pro parte, poneretur no­nen proprium vel pronomen demonstrativum vel relativum: tamen quando ponitur alius terminus quam pronomen demonstrativum, vel relativum, vel nomen proprium, non valet argumentum; vel quando accidit è converso. Verbi gratia, si arguitur sic, Marcus potest esse alter à Tullio, Marcus est Tullius, ergo Marcus potest esse alter à se, hoc est bonum argumentum, si Marcus sit nomen proprium istius ho­minis, similiter & Tullius. Si tamen loco istius nominis, Tullius, ponatur hoc commune, Musicum, vel si adderetur nomen commune, ar­gumentum non valeret: sicut non sequitur, Marcus potest esse alter à musico, vel à Tullio musico: Marcus est Tullius; ergo Marcus potest esse alter à se.

Similiter hoc est bonum argumentum, Marcus est tertius à Socrate & à Tullio, ergo Marcus est tertius à se; & tamen hoc argumentum non valet, Marcus est tertius à Socrate & ab homine, ergo Marcus est tertius à se: & tamen non est differentia aliqua nisi in hoc, quod in uno accipitur nomen commune, & in alio loco termini communis accipitur nomen proprium. Propter quod si aliquis credat quod illud argumen­tum valet ubi ponitur nomen commune, sicut illud in quo ponitur no­men proprium, decipitur per fallaciam figurae dictionis, dum credit propter similitudinem dictionum unum valere sicut & reliquum.

Similiter hoc est bonum argumentum, Marcus non est tertius à se & à Socrate, Marcus est Tullius, ergo Marcus non est tertius à Socrate & à Tullio. Et tamen si loco illius nominis proprii, Tullius, poneretur hoc nomen commune, Homo, argumentum non valeret: quia non sequitur, Marcus non est tertius à se & à Socrate, Marcus est homo, ergo Marcus non est tertius à Socrate & ab homine. Et ita patet quod ali­quando ponendo nomen proprium est bonum argumentum, & ponendo loco illius nominis proprii nomen commune non valet. Et iste est unus modus tertii modi principalis.

Nec tamen est dicendum, quod semper accipiendo nomen proprium loco nominis communis, vel è converso, est fallacia figurae dictionis. Unde errant dicentes, quod hic est fallacia figurae dictionis, Choriscus est alter à chorisco musico, Choriscus est choriscus musicus, ergo Cho­riscus est alter à se; si Choriscus sit nomen proprium & non aequi­vocum: quia si esset nomen aequivocum non esset fallacia figurae di­ctionis. Quod autem non sit ibi fallacia figurae dictionis patet. Nam sequitur, Choriscus est alter à chorisco musico, ergo Choriscus non [Page 533] est choriscus musicus; & sequitur, Choriscus non est choriscus musicus, ergo Choriscus musicus non est choriscus. Similiter sequitur, Cho­riscus est choriscus musicus, ergo Choriscus musicus est choriscus. Et ex istis duobus sequitur conclusio principalis, scilicet quod Choriscus musicus non est choriscus, Choriscus musicus est choriscus, ergo Cho­riscus non est choriscus; & ultra, igitur Choriscus est alter à se.

Nec valet dicere quod non sequitur, Choriscus est alter à chorisco musico, ergo Choriscus non est choriscus musicus, quia secuitur, Choriscus est alter à chorisco musico, ergo Choriscus est alter à cho­risco, & ultra, ergo Choriscus non est choriscus, & ultra, ergo Choriscus non est choriscus musicus, à primo ad ultimum. Dicendum est quod talis discursus est bonus ex propositionibus mere de inesse & mere de praesenti; sed iste discursus non valet, Choriscus potest esse alter à chorisco musico, Choriscus est choriscus musicus, ergo Cho­riscus potest esse alter à se: & tamen si loco istius termini, Choriscus musicus, poneretur aliquod pronomen demonstrativum, vel relati­vum, vel proprium nomen non esset discursus bonus.

Et si quaeratur causa istius, dicendum est, quod causa est, quia af­firmativae multae, in cuibus ponuntur termini communes vel pronomina cum terminis communibus, possunt habere plures causas veritatis quam si loco illorum proprium nomen poneretur vel pronomen. Ista enim potest habere omnes causas istas veritatis, Choriscus potest esse alter à chorisco musico, Choriscus potest esse alter à musico. Choriscus potest esse non choriscus musicus: & nonomnes istas causas veritatis potest habere ista, Choriscus potest esse alter à se; nec ista, Choris­cus potest esse alter à chorisco. Et si dicatur quod hic est fallacia con­sequentis. Dicendum est, quod hoc non est inconveniens ibi accipere fallaciam consequentis. Si tamen quis decipiatur propter hoc quod videt quod talis modus arguendi tenet in consimilibus dictionibus, deci­pitur per fallaciam figurae dictionis.

Penes istum modum peccant talia sophismata, Quando aliqua sunt idem realiter, ubicunque unum illorum est, ibi est reliquum; Sed Sub­stantia corporis Christi habens partem à parte distantem, & corpus Christi in Sacramento altaris sunt idem realiter; ergo Corpus Christi est in Sacramento altaris habens partem à parte distantem: quia si loco istius termini, Substantia corporis Christi habens partem à parte distantem, poneretur nomen proprium, vel pronomen de­monstrans illam rem quae est substantia corporis Christi habens partem distantem a parte, esset bonum argumentum. Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Haec substantia est substantia habens partem distan­tem à parte, Haec res est substantia in Sacramento altaris, ergo Haec res est substantia habens partem distantem à parte in Sacramento altaris: & tamen si in conclusione poneretur loco istius termini, Substantia ha­bens partem distantem à parte, nomen proprium, vel pronomen de­monstrativum, [Page 534] esset bonum argumentum. Et propter hoc ibi est falla­cia figurae dictionis penes alium modum prius positum.

Similiter hic est fallacia figurae dictionis, Quando aliqua sunt idem realiter, unum non potest esse sine reliquo, Sed Socrates & si­mile sunt idem realiter, ergo Socrates non potest esse nisi sit simile: quia si loco istius termini, simile, poneretur nomen proprium illius similis, vel pronomen demonstrans ipsum simile, esset bonum argumen­tum. Similiter in talibus est fallacia figurae dictionis, Mobile quando existit potest motus non esse, ergo Motus distinguitur realiter à mobili. Similiter hic, ipsa substantia existente potest non esse quanta, ergo Substantia distinguitur realiter à quantitate. Similiter hic secundum principia Aristot. Substantia quamvis non desinat esse potest non esse quantitas, ergo Substantia non est eadem realiter quantitati: Albedo quamvis non desinat esse potest non esse similitudo, ergo Albedo non est eadem cum similitudine; & tamen in omnibus istis si loco termini communis ponatur nomen proprium, vel pronomen demonstrativum, esset bonum argumentum.

Sciendum tamen, quod quamvis praedictae consequentiae non teneant ponendo terminos communes à parte praedicati in propositione catego­rica: si tamen ponerentur à parte subjecti in propositione copulativa esset bonum argumentum, & essent consequentiae bonae. Sicut sequitur, Mobile potest esse in A, & Tunc motus potest non esse, quamvis mobi­le sit tunc, ergo Motus non est idem realiter cum mobili. Similiter sequitur, Substantia potest esse in aliquo tempore, & Tunc quantum potest non esse, ergo Quantum non est idem realiter cum substantia: sed altera praemissarum tunc erit falsa. Causa quare unus modus tenet & alius non, est, quia quantum potest esse substantia quando substan­tia non est quanta. Sicut album erit Socrates quando Socrates non erit albus: ponatur quod Socrates sit modo albus, & quod fiat cras niger, tunc haec est vera, Albus cras erit Socrates, & haec est falsa, Socrates cras erit albus. Et ista est causa quare tenet unus modus arguendi, & non alius. Et unde oritur ista causa? Dicendum est quod ex hoc, quod alium modum significandi habet hoc nomen, Socrates, & hoc no­men, album: quia album significat Socratem in recto quando Socra­tes est albus, & significat in obliquo albedinem quae potest destrui So­crate manente. Similiter quod haec sit vera secundum unam opinionem, Quantitas potest esse substantia, quando substantia non erit quanta, Causa est secundum eos, quia hoc nomen, quantitas, significat di­stare partem à parte, & Deus potest facere quod substantia maneat, & quod una pars non distet situ ab alia parte: quare, &c.

Et ita est de omnibus consimilibus, quod diversus modus significandi causat fallaciam figurae dictionis in talibus sophismatibus: propter quod ad cognoscendum istum tertium modum principalem figurae dictionis, necesse est cognoscere quas res termini significant, & qualiter signifi­cant [Page 535] cas, scilicet an in recto vel in obliquo; & an affirmative vel nega­tive, & an tanquam termini categorematici vel syncategorematici, & an tanquam nomina propria vel communia; quamvis illud ultimum reduci posset ad secundum modum principalem. Unde quicquid sit di­cendum de distinctione illorum modorum, tamen hoc est intelligen­dum secundum principia Aristot. quod tunc semper est fallacia figura dictionis, quando scilicet non sic contingit arguere ex diversis termi­nis propter diversitatem dictionum quae videntur similes; propter quam similitudinem potest alicui videri quod arguendum est similiter ex illis. Hoc tamen semper servandum est, quod quando praemissae sunt dispositae in modo & in figura, secundum regulas quae datae sunt in principio istius tractatus tam de syllogismis uniformibus quam mixtis, nunquam est Fallacia figurae dictionis.

CAP. XI. De fallacia extra dictionem, & primo de fallacia acci­dentis.

POst fallacias in dictione dicendum est de fallaciis extra dictionem, inter quas primo ponitur Fallacia accidentis.

Circa quam sciendum est, quod hic non capitur Accidens eo modo quo accipitur prius, ubi determinatur de accidente quod est u­num quinque universalium: sed accipitur hic accidens pro omni termi­no qui potest esse subjectum vel praedicatum distinctum ab alio. Unde omnis terminus qui potest esse subjectum vel praedicatum propositionis, potest esse accidens respectu alicujus, quia est distinctum praedicabile ab aliquo praedicabili vel subjicibili.

Causa apparentiae istius fallaciae est identitas praedicationis unius ter­mini cum alio, hoc est, causa quare decipit, est, quia videmus unum terminum de alio praedicari affirmative vel negative, creditur, quod quicquid dicitur de uno dicitur de reliquo. Causa non existentiae est, quia quamvis unus terminus praedicetur de alio, non necesse est, quod quic­quid dicitur de accidente, hoc est, de uno illorum, quod propter hoc dicatur de reliquo; vel non est necesse eodem modo dici de reliquo quo unum illorum dicitur de alio.

Et responsio generalis ad omnes paralogismos accidentis est dicere, quod non est necesse conclusionem sequi ex praemissis, hoc est, non est necesse praedicatum conclusionis dici de subjecto conclusionis propter unionem illorum in praemissis cum aliquo uno. Sicut non est necesse ista extrema, homo, asinus, conjungi propter praedicationem cum hoc medio, animal, sic dicendo. Homo est animal, Asinus est ani­mal. Et ista est responsio generalis ad omnes paralogismos acci­dentis.

[Page 536]Sed praeter istam responsionem generalem oportet, secundum Aristot. assignare aliquam regulam specialem evidentem, quare non sequitur; & pro diversis oportet diversas assignare. Ad cujus evidentiam est sciendum, quod sunt duo modi principales istius fallaciae. Unus est, quando aliqua quae per praedicationem conjunguntur in praemissis cum tertio, dicuntur conjungi inter se in conclusione. Secundus modus est, quando aliqua conjuncta cum aliquo uno per propositiones diversas, concluduntur per propositionem unicam conjungi cum eodem modo tertio.

Et est sciendum, quod fallacia accidentis non est assignanda ex varia­tione medii, quia non oportet medium in fallacia accidentis variari; hic enim nulla est variatio medii, Socrates est homo, Plato est homo, ergo Plato est Socrates: sed semper vel frequenter accidit fallacia acci­dentis ex identitate medii. Quando enim propter hoc quod aliqua conjunguntur per praedicationem in medio non variato, creditur quod conjunguntur per praedicationem inter se, & tamen non oportet, est fallacia accidentis. Sed hujus non potest dari aliqua regula gene­ralis sufficiens, quia nec per variationem medii, sicut dictum est, nec per reduplicationem minoris extremitatis supra majorem extremitatem: quia frequenter reduplicativa est impossibilis, & tamen syllogismus est bonus. Sicut hic est bonus syllogismus, Omnis homo est lapis, O­mnis albedo est homo, ergo & tamen ista reduplicativa est im­possibilis, Omnis homo est albedo in quantum lapis. Non potest, ergo dari certa regula generalis pro propositionibus & paralogismis, per quam sufficienter sciatur fallacia accidentis in quo casu tenet.

Est igitur sciendum, quod primus modus fallaciae accidentis est, quan­do praemissae disponuntur in figura & non in modo: & hoc potest acci­dere quando praemissae sunt simpliciter categoricae de praesenti & de in­esse, vel quando sunt de modo, vel una est de modo & alia de inesse vel de praeterito vel de futuro. Unde penes istum modum fallaciae accidentis peccant omnes conjugationes inutiles uniformes sive mixtae, de quibus loquitur Philosophus primo priorum, & de quibus dictum est prius. Et ideo ad sciendum quando est iste modus fallaciae acci­dentis, oportet scire omnes illas regulas, & oportet scire penes quam illarum peccat paralogismus, & ideo pro diversis oportet diversas ratio­nes assignare.

Unde hic est fallacia accidentis. Veniens cognoscitur à te, Cho­riscus est veniens, ergo Choriscus cognoscitur à te. Et ideo in assig­nando debes proferre & dicere quod hic est fallacia accidentis, quia ma­jor est indefinita vel particularis in prima figura in syllogismo affirma­tivo; quae major si esset in proposito universalis non esset aliqua fallacia. Unde hic nulla est fallacia, Omnis veniens cognoscitur à te, Choriscus est veniens, ergo Choriscus cognoscitur à te; quia major est univer­salis

[Page 537]Similiter hic est fallacia accidentis, Omnis homo est animal, O­mnis asinus est animal, ergo Omnis asinus est homo. Et assignatio generalis debet esse ista, quod hic est fallacia accidentis; quia quam­vis animal praedicetur de homine, non oportet quod de quocunque di­citur animal, quod de eodem dicatur homo tali modo quo animal dicitur de homine: & proferendo debes dicere in speciali, quod hic est fal­lacia accidentis, quia arguitur ex propositionibus affirmativis in secunda figura. Et ita pro diversis debent diversae regulae assignari, & sine illis regulis non potest universaliter sciri quando est fallacia accidentis, & quando non.

Quando igitur accidit fallacia accidentis penes istum modum, ar­guendo ex propositionibus mere categoricis & mere de inesse & de praesenti, facile est scire regulas Aristotelis primo Priorum positas, de uniformi generatione syllogismorum de inesse; praeterquam in uno casu, puta in divinis, ubi concedendum est, quod Una res simplex est tres personae quae inter se sunt distinctae realiter: de quibus tactum est prius, quod in talibus terminis est frequenter fallacia accidentis & non in aliis.

Unde hic est fallacia accidentis, Omnis essentia divina est Pater, Filius est essentia divina, ergo Filius est Pater. Et debet specialis re­gula assignari talis, Quia una essentia divina est plures personae quae sunt personae distinctae inter se. Et ideo non oportet, quod omne nomen Personae, de quo praedicatur nomen essentiae, praedicetur de nomine alte­rius Personae. Similiter hic est fallacia accidentis, Haec essentia est Pater, Haec essentia est Filius, ergo Filius est Pater; & isti deservit con­similis regula. Quia enim Una essentia est plures personae, ideo non sequitur quod quamvis de nomine proprio illius, vel de pronomine de­monstrante essentiam illam, praedicentur nomina illarum personarum, quod propter hoc unum nomen unius personae praedicetur de reliquo: sicut propter hoc quod iste terminus, qui homo, significans plures ho­mines, praedicetur de nominibus singulorum hominum, non oportet quod illa nomina quae praedicantur de hoc nomine, homo, sine signo uni­versali, de se invicem praedicentur.

Similiter hic est fallacia accidentis propter similem regulam, Vis spi­rativa paternitas, Vis spirativa est filiatio, ergo Filiatio est paternitas. Similiter hic, Haec essentia est pater, Haec essentia est filius, ergo Filius est pater. Et similiter hic, Haec essentia est pater, Filius non est pater, ergo Fi­lius non est haec essentia. Similiter hic, Omnis Deus est pater, Filius est Deus, ergo Filius est pater. Et si dicatur quod hic non est fallacia, quia haec est falsa, Omnis Deus est pater. Contra hoc potest argui, quia si haec est falsa, Omnis Deus est pater, ergo sua opposita est vera, ista scilicet, Aliquis Deus non est pater; & manifestum est quod haec est vera, Ali­quis Deus est pater, ergo sunt plures Dii, quorum unus est pater, & alius non est pater. Sicut sequitur, Aliqua essentia divina non est [Page 538] pater, & Aliqua essentia divina est pater, ergo Sunt plures essentiae di­vinae.

Similiter hic est fallacia accidentis, Pater est incommunicabilis, Sed essentia est communicabilis, ergo Contradictoria verificantur de es­sentia & patre: & Pater & essentia sunt idem: ergo Contradictoria ve­rificantur de eodem. Similiter hic est faliacia accidentis, Haec essentia est pater, Pater non est filius, ergo Essentia non est filius. Et pro omnibus talibus non potest assignari nisi talis regula, Essentia divina quae est unus Deus & unica essentia est plures persenae. Propter quod, ubi non obviat relationis oppositio, quod conceditur de una persona con­cedendum est de alia: ubi vero obviat relationis oppositio non est con­cedendum de qualibet quod de una conceditur. Et adhuc est semper aspiciendum in respondendo ad discursus ex terminis importantibus per­sonas divinas. Et ideo quamvis in talibus discursibus in quibus exem­plificatum est sit fallacia accidentis: non tamen in discursibus ex ter­minis importantibus creaturas est fallacia accidentis.

Propter quod dico, quod in terminis importantibus creaturas, ubi­cunque sunt praemissae dispositae in modo & in figura vocaliter secundum regulas datas superius de syllogismis uniformibus & mixtis, nunquam est fallacia accidentis: quamvis aliquando possit esse fallacia aequivo­cationis, & amphibologiae, & compositionis, & divisionis, & accentus; & in uno casu Fallacia secundum quid ad simpliciter, nisi aliqui ter­mini includant aequivalenter aliqua syncategoremata, vel aliquas alias determinationes, de quibus dictum est in primo tractatu istius Summae. Propter quod omnes tales syllogismi sunt boni, Omnis intellectus hu­manus est anima intellectiva, Omnis voluntas humana est intellectus humanus, ergo Aliqua voluntas humana est intellectiva. Omnis crea­tura est creata, Omnis creatio est creatura, ergo Omnis creatio est crea­ta; & innumerabiles tales, quos nonnulli ignorantes Logicam negant, propter quod in errores varios elabuntur.

Sicut etiam nonnunquam accidit fallacia accidentis propter hoc, quod praemissae de inesse & de praesenti non ordinantur secundum regulas debitas in modo & in figura: ita etiam accidit fallacia accidentis propter hoc, quod praemissae de praeterito vel de futuro vel de modo non ordi­nantur secundum veras regulas in modo & in figura. Propter hoc enim hic est fallacia accidentis, Filius Dei fuit Deus ab aeterno, Filius Dei non fuit homo ab aeterno, ergo Homo non fuit filius Dei ab aeterno. Similiter hic, Deus non potest facere actum meritorium sine voluntate, Actus meritorius est aliquid, ergo Aliquid non potest fieri à Deo sine voluntate. Similiter est hic, Naturaliter potest sciri quod omnis Deus est immortalis, Tres personae sunt Deus, vel Pater est Deus, ergo Potest naturaliter sc [...] quod tres Personae sunt immortales, vel quod Pater est immortalis. Similiter est hic secundum unam opinionem, Scio quod omnis anima intellectiva est substantia, Intellectus est anima intellectiva, [Page 539] ergo Scio quod intellectus est substanria. Et sicut est de talibus, ita est de multis aliis; quae tamen possunt sciri evidenter, scitis regulis datis de Generatione syllogismorum uniformium & mixtorum, propter quarum ignorantiam multi decipiunter per faliaciam accidentis.

Secundus modus principalis fallaciae accidentis est, quando aliqua con­junguntur per praedicationem cum tertio non variato in diversis pro­positionibus, & in conclusione conjunguntur illa eadem cum illo tertio non variato: sicut sic arguendo, Iste canis est tuus, & Iste canis est pater, ergo Est [...]nus pater. Veruntamen non semper quando sic ar­guitur est fallacia accidentis; hic enim nulla est fallacia accidentis, Iste homo est albus, Iste homo est animal, ergo Iste homo est animal al­bum.

Et ideo ad cognoscendum, Quando in tali modo arguendi est fal­lacia accidentis & quando non, videndum est an ex propositione in qua ista duo praedicantur conjunctim de aliquo contingat inferre prae­dicationem unius de altero, & an talis oratio sit propria. Et si sic, non est ibi fallacia accidentis, ut hic, Socrates est rationalis, Socrates est animal, ergo Socrates est animal rationale. Si autem talis oratio sit impropria, tunc non valet; sicut non sequitur, Socrates est homo, Socrates est animal, ergo Socrates est homo animal; nec sequitur, Socrates est lapis, Socrates est homo, ergo Socrates est homo lapis.

Similiter si ex tali praedicatione propria non contingat inferre prae­dicationem unius illorum conjunctorum de reliquo, est ibi fallacia ac­cidentis. Et ideo quia non sequitur, Iste canis est pater tuus, ergo Est tuus; ista consequentia non valet, Iste canis est tuus, & Est pater, ergo Est pater tuus; sed est fallacia accidentis. Similiter non sequitur, Iste est Monachus albus, ergo Est albus: ideo hic est fallacia accidentis, Iste est albus, Iste est Monachus, ergo Iste est albus Monachus; & ita de con­similibus.

Veruntamen sciendum est, quod semper in tali argumento est fal­lacia figurae dictionis, & ita semper in tali modo arguendi concurrunt fallacia accidentis, & fallacia figurae dictionis: tamen quando quis cre­dit quod sequitur conclusio propter hoc quod illa conjungebantur eidem termino in praemissis, decipitur per fallaciam accidentis. Si autem cre­dat hujusmodi conclusionem sequi, propter similitudinem illarum dictio­num ad alias dictiones in quibus scit tenere talem modum arguendi, de­cipitur per fallaciam figurae dictionis. Et in illo casu potest assignari aliqua multiplicitas in fallacia figurae dictionis, propter hoc quod unus terminus aliter accipitur in propositione una & in alia; quia tamen nulla oratio una est multiplex, ideo ibi non est aequivocatio, nec amphi­bologia, nec compositio, nec divisio, nec accentus.

Unde sciendum est, quod si semper quaelibet dictio in tali modo ar­guendi uniformiter accipiatur, non committeretur aliqua fallacia dicta­tum; imo si servaretur forma syllogistica non ponendo medium ter­minum [Page 540] in conclusione, non esset ibi fallacia accidentis. Sicut hic non est fallacia, Iste canis est tuus, Iste canis est pater, ergo Aliquis pa­ter est tuus. Similiter nec hic, Iste est albus, Iste est monachus, ergo Aliquis monachus est albus. Sed in tali modo arguendi aliqua dictio accipitur diversimode in diversis propositionibus. Unde in ista, Iste canis est tuus, ly tuus significat possessionem. In ista autem, Iste canis est tuus pater, ly tuus, non significat possessionem, sed sig­nificat patrem istius hominis: propter quod aliter accipitur in una pro­positione quam in alia; nulla tamen oratio est multiplex.

Et si quaeras unde est hoc, quod aliud significat in una propositione & in alia. Dicendum, quod causa quare ista vox significat aliud in una propositione & in alia, non potest esse nisi voluntas utentium qui sic vo­lunt uti. Sed ex hoc videtur quod hic est praecise fallacia in dictione. Potest dici quod hic non est praecise fallacia in dictione, quia non est inconveniens ponere quin talis modus arguendi posset servari in propositionibus mentalibus. Unde non est inconveniens, quando una dictio ad placitum significat unum quando per se ponitur, & aliud quando adjungitur alteri. Ita idem signum naturale naturaliter signifi­cat unum quando per se proponitur, & aliud quando conjungitur al­teri; sicut posset exemplisicari de multis naturalibus.

Sciendum est autem, quod non tantum sic contingit arguere ex omni­bus affirmativis, sed etiam contingit arguere ex una affirmativa & alia negativa. Vnde hic est fallacia accidentis, Iste non est albus, Iste est monachus, ergo Iste non est monachus albus. Similiter hic, Hoc non est tuum, Hoc est opus, ergo Hoc non est opus tuum; & simi­liter de aliis.

CAP. XII. De fallacia consequentis.

QUia, secundum Aristotelem, Fallacia consequentis est pars acci­dentis, ideo post fallaciam accidentis sequitur videre de fallacia Consequentis. Et est Fallacia consequentis, quando creditur ante­cedens sequi ad consequens, sicut consequens sequitur ad antecedens. Ita quod causa apparentiae hujus fallaciae provenit ex similitudine con­sequentis ad antecedens: Et causa non existentiae est diversitas inter antecedens & consequens.

Fit autem Fallacia consequentis in arguendo ex propositionibus, quarum una sequitur ad aliam; & non è converso. Vel arguendo ex una conditionali ad aliam conditionalem, in qua oppositum antecedentis primae conditionalis ponitur loco antecedentis, & oppositum consequentis primae conditionalis ponitur loco consequentis. Sicut sic arguendo, Si [Page 541] homo currit, Animal currit, ergo Si nullus homo currit, Nullum animal currit; Hic enim est fallacia consequentis. Et est regula ge­neralis pro omnibus talibus, quod Quando arguitur à conditionali una ad aliam conditionalem, in qua oppositum antecedentis ponitur loco an­tecedentis, & oppositum consequentis loco consequentis, est Fallacia con­sequentis: & hoc propter istam regulam, Quamvis aliqua consequentia sit bona non oportet oppositum antecedentis inferre oppositum conse­quentis; quamvis aliquando gratia terminorum ex opposito anteceden­tis sequitur oppositum consequentis. Et ideo non oportet plus de isto lo­qui, quia evidenter potest sciri quando iste modus accidit, & quando non, scita ista regula data nunc, & scito quando est alius modus istius fallaciae.

Unde sciendum quod quandoque committitur fallacia consequentis arguendo enthymematice, & quandoque arguendo ex pluribus propo­sitionibus. Si autem est ex pluribus propositionibus, ad hoc quod sit consequens requiritur quod consequens inferat quamlibet propositionem positam in antecedente, & non è converso. Et si arguatur in figura semper simul cum hoc erit fallacia accidentis. Et universaliter, quan­do est fallacia consequentis etiam in enthymemate, & illa consequen­tia reducitur in figuram debitam, si remaneat fallacia consequentis in isto discursu composito ex propositionibus dispositis in figura, si sic, ibi est fallacia consequentis, & erit etiam fallacia accidentis: & pro tan­to dicitur quod consequens est pars accidentis, quia ubicunque est dispositio in figura, si sit ibi fallacia consequentis, etiam est ibi falla­cia accidentis; & non è converso. Unde hic est fallacia consequentis sicut patet per ostensa, Omnis homo est animal, Omnis asinus est animal, ergo Omnis asinus est homo: quia utraque praemissa sequitur ex conclusione; & non è converso. Sed hic, Omnis homo est albus, Omnis homo est visus, ergo Omne visum est album, est fallacia acci­dentis: sed non est fallacia consequentis, quia conclusio nullam prae­missam infert: & ideo falsum est quod aliqui dicunt, quod semper ar­guendo ex omnibus affirmativis in secunda figura est facere fallaciam consequentis.

Videndum est ergo de fallacia consequentis arguendo enthymema­tice, quo viso scietur faciliter quando est fallacia consequentis, sive arguitur ex pluribus praemissis, sive non. Unde sciendum, quod ad assig­nandum fallaciam consequentis non sufficit dicere, quod Sequitur è converso, & non sic. Quamvis enim illa sit generalis solutio, ta­men praeter istam solutionem generalem, oportet dare aliquam aliam re­gulam specialem, quare sequitur è converso, & non sic. Et hoc est in assignando duas regulas speciales, per quarum unam declaratur quod sequitur è converso, & per aliam quod non sequitur sic: & ita gene­raliter in assignatione fallaciae consequentis, oportet duas regulas spe­ciales assignare; & pro diversis sophismatibus oportet diversis regulis uti, de quibus aliquid gratia exempli supra diximus.

[Page 542]Unde sciendum est, quod quando arguitur ab inferiori distributo ad superius distributum est fallacia consequentis; ut hic, Omnis homo currit, ergo Omne animal currit: tenet enim è converso per istam regulam, A superiori distributo ad inferius distributum est bona conse­quentia. Non tenet autem sic per istam regulam, quod Ab inferiori ad superius cum distributione non valet consequentia. Similiter quan­do arguitur à termino stante confuse tantum ad terminum stantem de­terminate, nulla variatione facta circa alios terminos vel distributionem, est faliacia consequentis. Sicut hic, Omnis homo est animal, ergo Animal est omnis homo; tenet enim è converso per istam regulam, A termino stante determinate ad terminum stantem confuse tantum, nulla variatione facta circa alios terminos, est bona consequentia; eo quod con­tingit ascendere ad terminum stantem consuse tantum. Non autem tenet sic propter illam regulam quae jam dicta est, scilicet Quod à termi­no stante confuse tantum ad terminum stantem determinate non valet consequentia.

Unde per istum modum peceant talia sophismata: Omni pate istius continui est aliqua pars ejus prius terminata, ergo Aliqua pars istius continui est prius terminata omni parte continui istius: Inter omne in­stans futurum & hoc instans est aliquod instans medium, ergo Ali­quod instans est medium inter omne instans futurum & hoc instans: Omni quantitate potest fieri aliqua quantitas major, igitur potest fieri aliqua quantitas major omni quantitate: Post omnem diem potest esse alioua dies, ergo Aliqua dies potest esse post omnem diem: Omni parte continui potest dari aliqua pars minor, ergo Aliqua pars minor omni parte continui potest dari. In omnibus enim istis & consimilibus, praedicatum in antecedente supponit confuse tantum, propter hoc quod sequitur mediate signum, & in conclusione supponit determinate, quia praecedit signum, ideo est fallacia consequentis. Similiter est hic, V­trumque istorum potest esse verum, demonstratis contradictoriis du­bitabilibus, ergo Aliquod verum potest esse utrumque illorum.

Item arguendo à termino stante determinate vel confuse tantum ad terminum stantem confuse & distributive est fallacia consequentis. Si­cut hic, Tu ignoras aliquam propositionem, ergo Tu nescis aliquam propositionem. Tu dubitas aliquid, ergo Tu nescis aliquid. Socra­tes videt non omnem hominem, ergo Socrates videt non homi­nem.

Item quando obliquus & rectus sequuntur signum universale affirma­tivum, primo ponendo rectum post signum & obliquum, & post prae­ponendo rectum signo & obliquo, est fallacia consequentis. Sicu: sic arguendo, Omnem hominem videns est asinus, ergo Videns omnem hominem est asinus; quia ponatur quod omnem hominem videat asinus, & nullus asinus videat omnem hominem, tunc antecedens est verum, & consequens falsum.

[Page 543]Item Quando alicujus universalis quaelibet fingularis per se sumpta est vera, & tamen simul sumpta omnia sunt incompossibilia, & quaeli­bet est incompossibilis alteri, tunc arguendo sub universali de possi­bili aequivalenti sensui composito, ad propositionem de possibili in qua subjectum cum eodem signo ponitur à parte praedicati, est fallacia conse­quentis. Sicut sic arguendo, Secundum omne signum potest continuum dividi, ergo Continuum potest dividi secundum omne signum. Nec sequitur, Continuum potest dividi secundum hoc signum, & continuum potest dividi secundum illud signum, & sic de aliis; ergo Continuum potest dividi secundum omne signum. Tamen frequenter in authori­tatibus una talium propositionum ponitur loco alterius, quamvis de vir­tute sermonis non aequivaleant.

Propter quod in talibus est fallacia consequentis, secundum principia Aristotelis, Omni forma potest materia privari, ergo Materia potest privari omni forma. Per istam enim, Omni forma potest haec materia privari, non denotatur nisi quod quaelibet talis est possibilis, Hac forma potest materia privari, Illa forma potest materia privari, quacunque de­monstrata: & manifestum est secundum principia Aristotelis, quod quae­libet talis est vera. Sed per istam, Haec materia potest privari omni forma, denotatur quod haec sit possibilis, Haec materia est privata omni forma: sed hoc est impossibile secundum principia Aristotelis.

Similiter hic est fallacia consequentis, In omni instanti futuro potest iste peccare, demonstrato aliquo qui est nunc sub actu meritorio, ergo Iste potest peccare in omni tempore futuro. Nam antecedens est verum, & consequens falsum, eo quod non est dare ultimum instans rei perma­nentis inesse; & per consequens si iste actus meritorius est, erit post instans. Similiter hic, Ante omne instans futurum potest Socrates non esse, ergo Socrates potest non esse ante omne instans futurum.

Item Quando aliqua propositio modalis non potest converti, transpo­nendo praecise terminos sequentes & praecedentes verbum vel verba, ar­guendo à tali modali indefinita vel universali ad conversam fingularem, vel el aequivalentem, est fallacia consequentis, quantum est ex forma ar­guendi; quamvis in aliquibus terminis teneat. Propter hoc in talibus est fallacia consequentis, Actum meritorium potest Deus facere se solo, ergo Deus potest se solo facere actum meritorium. Veruntamen scien­dum est, quod in omnibus praedictis potest assignari fallacia figurae di­ctionis.

Multae aliae regulae possent dari deservientes isti fallaciae. Sed scien­dum est, quod ad sciendum generaliter quando est fallacia consequentis & quando non, oportet scire omnes regulas datas prius deservientes con­sequentiis, & universaliter omnes quae possunt deservire cuilibet enthy­memati. Et ideo nisi sciantur omnes regulae consequentiarum, non potest sciri quando est ista fallacia, & quando non.

CAP. XIII. De fallacia secundum quid ad simpliciter.

SEquitur videre Fallaciam secundum quid ad simpliciter, Quae est quando arguitur sophistice ab aliquo sumpto cum determinatione ad aliquid per se sumptum; vel è converso. Causa apparentiae istius fallaciae est similitudo alicujus per se sumpti ad ipsum sumptum cum alio; vel è converso. Causa autem non existentiae est eorum di­versitas. Oportet autem scite quod Secundum quid, vocatur hic, Ali­quis terminus sumptus cum addito. Simpliciter autem vocatur Ter­minus per se sumptus sine tali addito.

Sunt autem hujus fallaciae duo modi principales. Unus est, quando arguitur ab esse quod est secundum adjacens, ad ipsum quod est tertium adjacens, sive affirmative, sive negative. Secundus modus est, quando à parte ejusdem extremi arguitur ab aliquo sumpto cum aliquo addito, ad ipsum, vel ad suum superius, vel ad suum convertibile, sine tali ad­dito; vel è converso.

Penes primum modum peccant talia sophismata, Antechristus non est, ergo Antechristus non est possibilis: Antechristus non est, ergo Ante­christus non est cognitus à te. Hic in secundo argumento nulla est Fallacia consequentis, quia non sequitur è converso: quamvis in primo argumento sit simul Fallacia consequentis, & Fallacia secundum quid ad simpliciter. Est autem ibi fallacia secundum quid ad simpliciter, quia arguitur ab esse per se sumpto ad ipsum sumptum cum alio: quia prae­dicatum ita potest competere termino supponenti pro non ente, sicut pro ente. Et quandocunque sic arguitur est Fallacia secundum quid ad simpliciter arguendo negative, & è converso arguendo affirmative. Si­cut hic est Fallacia secundum quid ad simpliciter, A est producibile à Deo, ergo A est: & similiter hic, A non est, ergo A non est pro­ducibile à Deo: Antechristus non est, ergo Antechristus non est prae­scitus à Deo: Antechristus est praescitus à Deo, ergo Antechristus est. Unde quia illud quod non est, potest praesciri sicut illud quod est, ideo in talibus est Fallacia secundum quid ad simpliciter. Et ista est una generalis regula pro isto modo istius fallaciae: sed scire in particulari quando praedicatum potest competere termino pro non ente sicut pro ente, ad Logicum non pertinet, sed hoc pertinet ad scientem Logicam & alias scientias particulares.

Alia regula pro isto modo est, Quod quando praedicatum non est commune omnibus, semper est Fallacia secundum quid ad simpliciter, vel affirmative, vel negative arguendo: sicut hic est Fallacia secundum quid ad simpliciter, Socrates non est asinus, ergo Socrates non est: [Page 545] Homo est, ergo Homo est asinus. Undegeneraliter quando arguitus negative est fallacia secundum quid ad simpliciter. Similiter arguendo ex opposito consequentis est fallacia secundum quid ad simpliciter af­firmative.

Secundus modus principalis est, Quando à parte ejusdem extremi arguitur ab aliquo sumpto cum addito, ad ipsum vel suum convertibile vel superius, per se sumptum; vel è converso: & tunc videndum est an illud additum & illud cui additur se habent sicut substantivum & adje­ctivum, vel non. Si primo modo, aut praedicatio unius de alio est im­possibilis, aut praedicatio unius de altero universaliter sumpto est neces­saria, aut contingens. Si sit impossibilis semper arguendo affirmative à tali sumpto cum alio ad ipsum, vel convertibile, est fallacia secundum quid ad simpliciter; non tamen semper arguendo ad quodlibet suum superius. Sicut hic est Fallacia secundum quid ad simpliciter, Socrates est mortuus homo, ergo Est homo; quia haec est impossibilis, Homo est mortuus. Similiter propter idem hic esset Fallacia secundum quid ad simpliciter, Socrates est mortuus homo, ergo Socrates est rationalis vel risibilis. Similiter hic, A est syllogismus sophisticus, ergo A est syllogismus; quia haec est impossibilis, Aliquis syllogismus est sophi­sticus. Similiter hic, Hoc est falsum argumentum, ergo Hoc est argu­mentum. Similiter hic, Iste est bonus latro, ergo Est bonus. Similiter hic, Iste est perfectus latro, ergo Est perfectus. Veruntamen quam vis ad unam partem sit fallacia secundum quid ad simpliciter, non tamen semper arguendo ad aliam secundum quid ad simpliciter. Sicut hic non est fallacia, Socrates est mortuus homo, ergo Socrates est mortuus. Nec hic, Socrates est perfectus latro, ergo Est latro. Nec hic, Iste est bonus sutor, ergo Est sutor. Nec hic, A est syllogismus sophisticus, ergo A est sophisticus.

Ad sciendum autem ad quam partem arguendo est Fallacia secundum quid ad simpliciter, aut non, oportet definire totum compositum, vel aliquod aliud nomen cum eo convertibile, definitione exprimente quid nominis: & si in ista definitione ponatur una pars affirmative, vel aliquod convertibile cum una parte & non cum alia, semper arguendo ad illam partem est bonum argumentum, & arguendo ad aliam partem est Fallacia secundum quid ad simpliciter. Verbi gratia, Definiatur hoc totum, mortuus homo, vel aliquod nomen cum eo convertibile, & dabitur talis definitio, Quod non est homo, sed fuit homo, Hic po­nitur homo negative; ideo ad hominem arguendo est Fallacia secundum quid ad simpliciter, & ad aliam partem est bonum argumentum▪ Simi­liter definiatur hoc totum, perfectus latro, vel aliquod nomen cum eo convertibile, & dicetur, Latro Sciens perfecte artem latrocinandi, hic ponitur ly latro, & non ly perfectus, nec aliquod convertibile cum ly perfectus; ideo hic est fallacia secundum quid ad simpliciter, Iste est perfectus latro, ergo Est perfectus. Similiter Bonus sutor est sutor ha­bens [Page 546] perfectam artem suendi; ideo hic non est fallacia secundum quid ad simpliciter, Iste est bonus sutor, ergo Est sutor: sed hic, Iste est bonus sutor, ergo Est bonus.

Et sicut dicitur de istis, ita dicendum est de aliis; nam si esset aliquod nomen convertibile cum hoc toto, albus monachus, deberet taliter de­finiri, Monachus utens veste alba: & propter hoc, hic non est fallacia secundum quid ad simpliciter, Iste est albus monachus, ergo Est mo­nachus; sed hic, Iste est albus monachus, ergo Est albus. Si autem praedicatio unius partis vel totius de alia sit necessaria, semper ad utram­que partem est bonum argumentum, sine fallacia, saltem in creaturis: forsan in divinis propter aliquod proprium Deo qui est una essentia sim­plex, & tres personae, talis modus arguendi non valet, Essentia est pater generans, ergo Essentia est generans. Si autem praedicatio unius p [...]rtis vel totius de alia sit contingens, tunc utendum est ista arte qua expri­mitur definitio alicujus nominis convertibilis cum illo toto: & si in ista definitione ponatur utraque pars, vel cum utraque parte aliquod conver­tibile, semper tunc à t [...]to ad utramque partem est bonum argumentum sine fallacia. Sicut si esset aliquod nomen convertibile cum hoc toto, homo albus, & deberet definiri ultima definitione exprimente quid no­minis, deberet tali modo definiri, Homo habens albedinem: & hic ponitur, Homo habens albedinem, quod convertitur cum Albo; & ideo sequitur, Socrates est homo albus, ergo Socrates est homo, & Socrates est albus. Si autem non utraque pars, vel aliquod convertibile, ponatur in tali definitione ultimate exprimente quid nominis, sed una tantum; tunc ad unam esset Fallacia secundum quid ad simpliciter, & non ad aliam.

Et per istam regulam patet, quod talia argumenta non peceant se­cundum quid ad simpliciter, Homo albus est aggregatum per accidens, ergo Homo est aggregatum per accidens: Lapis intellectus est ab aeterno, ergo Lapis est ab aeterno: Caesar est opinabilis, ergo Caesar est; & hujusmodi. Tamen potest in talibus & consimilibus assignari aliqua multiplicitas penes aequivocationem vel amphibologiam; & in uno sensu essent consequentiae bonae, & in alio non valerent. Ista quae dicta sunt intelligenda sunt quando ex talibus arguitur affirmative.

Ex quibus faciliter patere potest, quid de eis est dicendum quando ar­guitur negative: quia quando affirmative arguendo est Fallacia secun­dum quid [...]d simpliciter, arguendo negative ex opposito consequentis, erit similiter fallacia secundum quid ad simpliciter. Si autem additum, & illud cui additur, non se habent sicut adjectivum & substantivum; tunc vel totum ex addito & illo cui additur potest esse indifferenter subjectum & praed [...]catum propositionis, cujusmodi sunt talia, Album secundum dentes, Intellectio l [...]pidis, Generatio hominis, & hujus­modi: ve [...] non. Si sic, videndum est an p [...]rs praedicatur de toto ne­cessario posita constantia subjecti; quod potest sc [...]ri per definitione [...] [Page 547] exprimentem quid nominis: vel non. Si sic, Semper à toto ad illam partem est bonum argumentum. Et ideo bene sequitur, Intellectio la­pidis est prior Filio, ergo Intellectio est prior Filio: Intellectio crea­turae est posterior Patre, ergo Intellectio est posterior Patre. Simi­liter ista consequentia est [...]ona, Intellectio qua Deus intelligit crea­turam est posterior Patre, ergo, &c. Et ideo sicut consequens est falsum ita & antecedens.

Propter quod tales propositiones sunt falsae, Intellectio creaturarum praesupponit suppositum divinum, Intellectio creaturae praesupponit ema­nationem personarum, Persona supponit essentiam; & hujusmodi. Si autem non totum praedicetur de parte, nec è converso, etiam posita constantia subjecti, semper à tali cum addito, ad ipsum per se sumptum est fallacia secundum quid ad simpliciter. Sicut hic, Album secundum dentes currit, ergo Album currit: Iste est pater tuus, ergo Est tuus: Hoc est tuum op [...]s, ergo Est tuum; & hujusmodi.

Ad sciendum autem quando est talis fallicia, & quando non, utile est resolvere propositiones priores quantum possibile est, vel exprimendo definitiones exprimentes quid nominis terminorum, vel aliquo alio simili convenienti modo, & videre an in propositionibus in quibus fit resolutio valeat talis modus arguendi. Verbi gratia, Aethiops est albus secundum dentes, aequivalet isti, Aethiops habet albos dentes: & [...]deo sicut manifestum est quod non sequitur, Aethiops habet albos dentes, ergo Est albus: ita non sequitur, Aethiops est albus secundum dentes, ergo Est albus.

Oportet autem scire, quod praedicta sunt intelligenda de propositio­nibus mere categoricis quae non aequivalent conditionalibus; quia in talibus non semper valent tales consequentiae, quamvis pars praedicetur de toto: propter quod talis modus arguendi ex aliquibus verbis non valet, & ex aliis valet. Unde bene sequitur, Socrates est in luto cum cen­tum marchis, ergo Socrates est in luto; & tamen non sequitur, Socrates vellet esse in luto cum centum marchis, ergo Socrates vellet esse in luto: nam ista, Socrates est in luto cum centum marchis, non aequivalet ali­ [...]ui conditionali; sed ista, Socrates vellet esse in luto cum centum mar­chis, aequivalet isti conditionali, Socrates vellet esse in luto [...]i deberet lucrari centum marchas. Similiter ista consequentia est bona, Vendo tibi equum pro centum marchis, ergo Vendo tibi equum; & tamen non sequitur, Vellem tibi vendere equum pro centum marchis, ergo Vendo tibi equum.

Si autem illud quod additur & illud cui additur non possunt esse in­differenter subjectum vel praedicatum propositionis, si sit adverbium illud quod additur, vel praepositio cum suo casuali, vel aliquid consimile talibus, quantum ad talia, vel in talibus, est difficile vel impossibile dare regulam generalem propriam illis. Quia aliquando negative est fallacia secundum quid ad simpliciter, arguendo à determinabili cum add to▪ [Page 548] ad ipsum per se sumptum. Et aliquando est fallacia secundum quid ad simpliciter arguendo affirmative. Sicut hic est Fallacia secundum quid ad simpliciter, Homo non est necessario animal, ergo Homo non est animal, Deus non fuit semper creans, ergo Deus non fuit creans: Homo non currit velociter, ergo Homo non currit. Similiter affir­mative arguendo est Fallacia secundum quid ad simpliciter, arguendo in talibus ab aliquo per se sumpto ad ipsum sumptum cum determina­tione tali; sicut hic, Homo est animal, ergo Homo necessario est animal.

Oportet aut scire pro ista fallacia, quod quando arguitur ab aliquo sumpto cum determinatione ad ipsum sumptum per se, vel è converso, accipienda est propositio è converso, quia expressa talis consequentia in syllogismum reducitur; & videndum est an illa propositio, vel con­ditionalis illi categoricae correspondens sit ncessaria, vel non. Si sic, non est fallacia secundum quid ad simpliciter. Verbi gratia si arguatur sic, Socrates est albus secundum pedem, ergo Est albus, addenda est ista propositio, Omne album secundum pedem est album; qua ex­pressa completur forma syllogistica, sic arguendo, Omne album secun­dum pedem est album, Socrates est albus secundum pedem, ergo Socrates est albus: & si ista propositio, vel ista conditionalis, Si ali­quid est album secundum pedem est album, sit necessaria, consequen­tia est bona. Sed quia neutra illarum propositionum est necessaria, ideo est ibi Fallacia secundum quid ad simplicliter; & consimiliter est in aliis.

CAP. XIV. De fallacia secundum ignorantiam elenchi.

NUnc restat dicere de Fallacia secundum ignorantiam elenchi, quae est deceptio proveniens ex defectu istarum particularum, Ad idem, Secundum idem, Similiter, & In eodem tempore. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod particulae non debent poni in Elen­cho; sed debent assumi tales propositiones, ex quarum forma non de­notetur quod fiat verificatio respectu diversorum, vel secundum diver­sa, vel non in eodem tempore: & quando aliter denotatur per formam propositionis, est Fallacia secundum ignorantiam elenchi.

Et potest fieri ista fallacia quatuor modis secundum istas quatuor par­ticulas. Uno modo ex hoc quod reseruntur ad diversa sic, Hoc est duplum resepectu A: Hoc non est duplum respectu B: ergo Hoc est duplum & non duplum. Similiter hic, Socrates est similis Platoni, Socrates non est similis Joanni, ergo Socrates est similis & non similis. Similiter hic, Socrates est filius Platonis, Socrates non est filius Joannis, ergo Socrates est filius & non filius.

[Page 549]Penes secundum modum, scilicet Secundum idem, fiunt tales para­logismi, Socrates est similis Platoni secundum albedinem, Socra­tes non est similis Platoni secundum musicam, ergo Socrates est similis Platoni & non est similis Platoni. Similiter est hic, A est duplum respectu B secundum longitudinem, A non est duplum respectu B se­cundum latitudinem, ergo A est duplum & non duplum. Potest etiam fieri sic ignorantia Elenchi, A est duplum respectu B, A non est la­tius respectu B, ergo A respectu B est duplum & non duplum.

Secundum tertium modum fiunt tales paralogismi, Socrates currit velociter, Socrates non currit necessario, ergo Socrates currit & non currit. Similiter hic, Iste disputat syllogistice, Iste non disputat in mente, ergo Disputat & non disputat.

Secundum quartum modum fiunt tales paralogismi, Iste curret eras, Iste non curret post cras, ergo Curret & non curret. Similiter hic, Christus fuit Deus ab aeterno, & Fuit homo ex tempore, ergo Fuit homo & non fuit homo. Et peccant omnia sophismata, quia in praedictis fit variatio respectu diversorum, vel secundum diversa, vel non similiter, vel non in eodem tempore.

Oportet aut scire, quod in tali modo arguendi vel infertur contradictio incomplexorum, sicut exemplificatum est, & tunc similiter non valet discursus: vel contingit inferre contradictoria complexa, & tunc ad­huc non valeret discursus de virtute sermonis, quamvis secundum usum aliquorum improprium essent concedendae conclusiones: aut inferun­tur non contradictoria incomplexa de eodem, sed aliquae quae sunt rela­tive contradictoria; & possunt tunc absolute concedi discursus sine fallacia. Sicut bene sequitur, Socrates est similis Platoni, Est dis­similis Ciceroni, ergo Est similis & dissimilis.

Similiter in quarto modo contingit inferre contradictoria incom­plexa sic arguendo, Socrates erit albus in A, Socrates erit non albus in B, ergo Socrates erit albus & non albus: sed non sequitur, Socrates erit albus, & non albus, ergo Socrates erit albus & non erit albus. Tamen si per verbum de praesenti argueretur esset bona consequentia, & tunc potest esse ignorantia elenchi sine fallacia secundum quid ad simpliciter: & tamen frequenter ubi est ignorantia elenchi ibi est fallacia secundum quid ad simpliciter; & tunc frequenter arguitur sophistice ab aliquo sumpto cum addito, ad ipsum sumptum per se; & per conse­quens est ibi Fallacia secundum quid ad simpliciter.

CAP. XV. De fallacia petitionis principii.

POst fallacias penes quas peccant argumenta peccantia in forma, di­cendum est de fallaciis penes quas non peccant argumenta sophisti­ca, sed penes quas peccat Opponens in arguendo contra Respon­dentem. Quarum prima est Petitio principii, quae tunc accidit quando opponens quamvis inferat conclusionem quam intendit, tamen non potest convincere respondentem, eo quod accipit quod debet pro­bare. Et dicitur petitio principii, non quia accipit illud idem quod debe­ret inferre, tunc enim [...]uilla esset apparentia. Sed dicitur opponens petere principium, quando accipit aeque ignotum, vel minus notum illo quod deberet inferre. Et propter hoc potest respondens petere proba­tionem assumpti quousque accipiat aliquid notius.

Fit autem ista fallacia multis modis. Uno modo quando arguitur à nomine synonymo ad synonymum; sicut sic arguendo, Marcus currit, ergo Tullius currit; statim enim accipitur aliquid aeque ignotum cum conclusione inferenda.

Alius modus est quando arguitur à definitione exprimente quid no­minis ad denf [...]tum; vel è converso: & hoc, quia in omni disputatione debent supponi significata vocabulorum. Unde patet quod hic est peti­tio principii, Ignis est productivus caloris, ergo Ignis est calefactivus.

Alius modus est, quando arguitur ab una convertibili propositione ad aliam, quarum neutra est prior v [...]l notior alia; ficut hic, Nullus Musicus est Grammaticus, ergo Nullus Grammaticus est Musicus. Unde universaliter, quando sumitur aeque ignotum vel ignotius ipsi re­spondenti quam sit conclusio inferenda, tunc est petitio principii.

Sciendum est tamen, quod quamvis respondens non possit convinci per rationem, dum accipitur aeque ignotum vel ignotius, potest tamen per authoritatem convinci si velit authoritatem recipere. Sicut si re­spondens non volens negare authoritatem aliquam neget istam, Mar­cus currit; quamvis opponens sic arguat, Tullius currit, ergo Marcus currit, non convincit eum: si tamen ostendat istam, Tullius currit, in authore quem non vult negare convincet eum sufficienter; & ita de aliis est.

CAP. XVI. De fallacia secundum non causam ut causam.

POst petitionem principii sequitur Fallacia secundum non causam ut causam; penes quam non peccat aliquis paralogismus in forma quando conclusio sequitur ex antecedente, nisi aliqua alia fallacia il­lationem impediat.

[Page 551]Ad cujus evidentiam est sciendum quod Fallacia secundum non cau­sam ut causam est tantum in syllogismis ad impossibile, hoc est, ad falsum, vel secundum veritatem, vel secundum responsionem, vel opinionem respondentis. Et accidit talis non causa ut causa, quando ex impossibilitate seu falsitate conclusi infertur aliquid esse falsum; quo posito, hoc est, quo existente falso, vel vero, nihilominus accidit illud falsum conclusum; ita quod sive illud argumentum assumptum fuerit verum vel falsum, nihilominus conclusum erit falsum; & ideo fallacia secundum non causam ut causam accidit: tamen non propter hoc acci­dit falsum, de quo determinat Aristot. in secundo priorum.

Sunt autem istius Fallaciae duo modi. Unus est quando accipitur aliqua propositio superflua etiam ad illationem quae apparet esse causa falsitatis conclusi; & tamen non est propter eam falsum conclusum. Sicut hic, si detu [...] ista propositio, Anima & vita sunt idem realiter, & opponens velit probare eam esse falsam ducendo ex ista impossibile, sic arguendo, Anima & vita sunt idem, Mors & vita sunt contraria, & Mors contrariatur generationi, ergo Vita contrariatur corruptioni; ista conclusio est falsa, ergo Ista, Anima & vita sunt idem realiter, ex qua sequitur falsum. Hic est fallacia secundum non causam ut causam, quia ista conclusio, Vita est contraria corruptioni, nihilominus seque­retur, sive ista, Anima & vita sunt idem realiter, fuerit vera, sive falsa.

Secundus modus istius fallaciae est, quando non accipitur propositio superstua illationis falsae, sed propter ejus falsitatem non est conclusio falsa. Sicut si Respondens dicat istam propositionem, Nullum album esse nigrum est necessarium, & Opponens velit probare eam esse falsam deducendo ex ea impossibile, sic arguendo, Omne quod movetur ab albedine in nigredinem, partim est album, & partim nigrum, quia partim est sub albedine, & partim sub nigredine: Nullum album esse nigrum est necessarium; ergo Necesse est nihil moveri ab albedine in nigredinem: ista conclusio est falsa, ergo illa ex qua sequitur se [...] ­licet, Nullum album esse nigrum est necessarium, est falsa. Respon­dendum est, quod ista conclusio falsa non accidit propter falsitatem istius, Nullum album esse nigrum est necessarium; sed propter falsi­tatem istius, Omne quod movetur, &c. Unde sciendum est, quod isto casu respondendum est, quod conclusio impossibilis concluditur non propter impossibilitatem praeconcessi, nec propter impossibilitatem prae­assumpti.

Quandoque autem accidit impossibile non propter impossibilitatem praeconcessi, nec propter impossibilitatem coassumpti, sed propter incom­possibilitatem eorum. Sicut si opponens vellet probare contra respon­dentem impossibilitatem istius. Tu sedes, sic arguendo, Tu sedes, Tu stas, ergo Contradictoria sunt simul vera; ista conclusio est impossi­bilis; & tamen haec est possibilis, Tu stas, & haec est possibilis, Tu [Page 552] sedes. Respondendum est, quod haec conclusio impossibilis non se­quitur propter impossibilitatem alterius earum, sed propter eorum in­compossibilitatem.

Et sic solvuntur talia sophismata, si dicat respondens, Possibile est istum damnari, demonstrando aliquem qui in rei veritate est praedesti­natus, & opponens probat quod sit falsa, sic. Si haec sit vera, Possibile est istum damnari, ponatur in esse, qua posita in esse sequitur impossi­bile, sic arguendo, Iste est praedestinatus, Iste est damnatus, ergo Dam­natus est praedestinatus; conclusio est impossibilis, ergo ista est impossi­bilis, Iste est damnatus; & per consequens ista est falsa, Possibile est istum damnari. Respondendum est, quod sequitur conclusio impossi­bilis, non quia haec est falsa, Possibile est istum damnari, nec quia haec ponitur in [...]sse: sed quia in antecedente ponuntur vel accipiuntur duae propositiones incompossibiles. Oportet autem scire, quod quamvis dis­cursus prior, quo concluditur falsum vel impossibile, nec peccet in form [...] nec in materia: tamen in posteriori processu quo sic arguitur, Con­clusio est falsa, & Non ista praemissa, ergo Ista assumpta concessa est falsa; vel est peccatum in materia vel in forma, ita quod consequentia non valet secundum veritatem, vel secundum responsionem respondentis si recte respondeat; vel aliqua propositio quam accipit est falsa.

CAP. XVII. De fallacia secundum plures interrogationes ut unam.

VLtima fallacia est Fallacia secundum plures interrogationes u [...] unam. Juxta quam non peccat aliquod argumentum quantum ad illationem, sed juxta eam peccat Opponens in arguendo contra respondentem, quia accipit unam interrogationem quae est aequivalenter plures, ex qua si postea arguat sophistice argumentum suum peccabit per aliquam fallaciam: si tamen statim ad propositam interrogationem re­sponderes unica responsione poteris faciliter decipi. Et ideo ista fallacia est inter fallacias connumeranda.

Intelligendum est autem quod dupliciter potest intelligi, quod aliqua interrogatio sit plutes, vel quia plura enuntiantur de pluribus, vel unum de pluribus; vel è converso: vel quando accipiuntur termini in nu­mero singulari, ita tamen quod talis propositio, in qua formatur talis interrogatio, est propositio una unitate sufficiente ad contradictionem. Aliter potest aliqua interrogatio esse plures, quia illa oratio non est una; ficut sic dicendo, Socrates est homo, asinus; vel Socrates est humidus, albus, calidus, grammaticus.

Ad interrogationem quae plures est primo modo potest dari s [...]mper una responsio concedendo vel negando; nec potest ex tali responsione [Page 553] duci ad contradictionem; cum enim semper altera pars contradictionis sit falsa, & altera vera, debet una negari & altera affirmari. Unde demonstratis duobus quorum unum est album & aliud nigrum, & inter­rogetur an ista sint alba vel n [...]gra, debet dici, quod nec sunt alba nec nigra; & eodem modo est de aliis, quia altera pars potest affirmari vel negari. Tamen si quis in multis talibus vellet affirmative respon­dere, non debet unam responsionem dare, sed multas, dicendo quod hoc est album, & illud nigrum; & sic de aliis consimilibus. Ad interrogationem quae plures est secundo modo non debet dari una responsio, sed si respondens velit respondere debet dare plures respon­siones. Ut si quaeratur, an Socrates sit musicus albus, non debet responderi concedendo vel negando; sed si vellet respondere debet dare plures responsiones; puta si Socrates sit albus, & non musicus, debet dicere quod est albus, & non musicus; & sic de consimilibus dicen­dum est.

CAP. XVIII. Quomodo paralogismi deficiant à natura veri syllogismi.

POst praedicta restat videre quomodo praedictae fallaciae peccant con­tra syllogismum, & quomodo paralogismi, qui videntur syllogismi completi & non sunt, deficiunt à natura syllogismi. Et de fallaciis juxtra quas sunt orationes multiplices non est difficile videre, tales enim paralogismi vocaliter sunt similes veris syllogismis, sicut patet de aequivocatione.

Unde tales paralogismi, Omnis cani [...] currit, Sydus caeleste est ca­nis, ergo &c. Omnis homo est animal rationale mortale, Haec statua est homo, ergo &c. Nullum animal est species: Homo est species, ergo Homo non est animal. Isti paralogismi vocaliter eodem modo formantur quo formantur perfecti syllogismi, nec est hic ali­quis defectus syllogismi, nisi quia in quolibet illorum est aliqua propo­sitio distinguenda penes aequivocationem.

Juxtra Amphibologiam sic formantur paralogismi, Omnis propo­sitio vera si est necessaria est possibilis, Te esse asinum est propositio vera si est necessaria, ergo Te esse asinum est possibile. Quicunque vendit oleum est mercator, Iste adulator vendit oleum, ergo Iste adu­lator est mercator. Quicquid est alterum illorum & reliquum illorum est utrumque istorum, Sed aliquod unum est alterum illorum & rell­quum illorum, ergo Aliquod unum est utrumque illorum, demon­stratis duobus contradictoriis. In istis paralogismis nullus est defectus à veris conditionibus syllogismi, nisi quia in eis est aliqua oratio mul­tiplex secundum amphibologiam.

[Page 554]Juxta compositionem & divisionem sic formantur paralogismi, Qui­cunque vivit semper est, Iste vivit, ergo Iste semper est. Juxta Ac­centum sic formantur, Nullus justus debet pendere, Iste est justus, ergo Iste non debet pendere.

Juxta Fallaciam figurae dictionis sic formantur paralogismi, Omnis substantia est subjecta accidenti, Omne animal est substantia, ergo Omne animal est subjecta accidenti: Quicquid heri emisti, hodie comedisti, Carnes crudas heri emisti, ergo Tu hodie comedisti car­nes crudas: In istis enim servatur forma syllogistica, sicut patet per regulas prius datas de syllogismo & de speciebus ejus. Similiter hic est fallacia figurae dictionis deficiens à conditionibus syllogismi, Quodlibet aliud à Deo potest Deus facere sine alio, Equitare est aliud à Deo, ergo Equitare potest Deus facere hominem sine equo.

Juxta Accidens sic, Homo currit, Socrates est homo, ergo Socra­tes currit. Iste canis est tuus, Iste canis est pater, ergo Iste canis est pater tuus. In istis paralogismis, & in omnibus paralogismis aocidentis, servatur debita forma in praemissis. Sed in primo paralo­gismo non servatur modus, quia praemissae non disponuntur in modo convenienti, ideo non est syllogismus. In secundo paralogismo licet praemissae debite disponuntur, tamen conclusio non debite infertur ex praemissis; quia major & minor extremitas conjunguntur à parte ejusdem extremi, & medius terminus ponitur in conclusione, quorum utrumque repugnat syllogismo; propter quod forma syllogist [...]a non servatur ibidem, & ita non sunt completi syllogismi.

Juxta Fallaciam consecuentis formantur sic paralogismi, Omnis ho­mo currit, Omnis homo est animal, ergo Omne animal currit; hic enim est defectus syllogismi, quia infertur conclusio universalis quae debet esse particularis.

Juxta fallaciam secundum quid ad simpliciter, sic, Nullus pru­dens vult judicare inimicum suum, Iste est prudens, ergo Iste non vult judicare inimicum suum propter bonum reipublicae. Hic enim non est aliquis defectus, nisi quia aliqua determinatio additur in con­clusione quae non erat accepta in praemissis, ideo est fallacia secundum quid [...]d simpliciter.

Juxta Ignorantian elenchi, concesso quod aethiops est niger, ar­guam ad probandum quod aethiops non est niger, sic, Nullum album est nigrum, Aethiops est albus secundum dentes, ergo Aethiops non est niger; hic enim est fallacia, quia in contradicendo respondenti accipitur non absolute quod Aethiops est albus, sed quod est albus secun­dum aliquam partem: & cum Aethiops dicitur niger, non accipitur secun­dum idem, ideo est fallacis secundum ignorantiam elenchi.

Juxta fallacias alias non formantur argumenta peccantia in forma; licet juxta eas peccet Opponens disputando contra respondentem; ideo non oportet de eis exemplificare. Omne enim argumentum apparens peccans [Page 555] in forma juxta aliquam illarum peccat. Quarum sufficientia & numerus potest accipi. Quia omnis paralogismus vocalis Vel secundū vocem▪ quan­tum ad pluralitatem incomplexorum & qualitatem & quantitatem pro­positionum, assimilatur vero syllogismo, cui competunt conditiones prius positae in tractatu de Syllogismo: Vel non sic assimilatur syllogismo se­cundum vocem. Si primo modo, est impossibile quod sit aliquis defectus, nisi propter alicujus orationis multiplicitatem, vel incongruitatem; vel quia idem terminus sine multiplicitate pro aliquo supponit in una propositione pro quo non supponit in alia; sed ista propositio demon­strari non potest, sed accipitur per inductionem.

Si propter primum non valeat syllogismus, quia scilicet est ibi aliqua multiplicitas: sicut isti syllogismi quantum ad naturam incomplexorum & quantitatem & qualitatem propositionum totaliter assimilantur, O­mnis canis currit, Sydus caeleste est canis, ergo &c. Omne animal est substantia, Homo est animal, ergo Homo est substantia. Sicut enim in secundo syllogismo major est universalis & minor indefi­nita; & sicut illud idem & non aliud vocatur praedicatum in majo [...]ri & in conclusione, & subjectum in minori & in conclusione; nec è converso: ita est in primo, & tamen primus est paralogismus & non secundus, pro­pter hoc solum quod in primo est aliqua oratio multiplex, & non in se­cundo. Quo posito, Aut [...]sta multiplicitas est ex hoc, quod aliqua vox quae non est complexa oratio multipliciter accipitur, & tunc est fallacia aequi­vocationis (dico sine hoc quod varietur quantum ad modum proferendi): Aut est multiplicitas ex multiplicitate alicujus vocis, quae potest variis mo­dis pronuntiari & remanere, Vel quae potest esse dictio, vel oratio, propter diversum modum pronuntiandi, & tunc est accentus. Vel est tota oratio multiplex sine alicujus partis multiplicitate. Et hoc potest esse dupli­citer, vel quia illa oratio in utroque sensu uniformiter pronuntiatur, & tunc est amphibologia. Vel non est uniformiter pronuntiata, & tunc est compositio vel divisio.

Si autem talis discursus non sit syllogismus propter solam incongruita­tem, tunc est Fallacia figurae dictionis. Sicut hic, Omnis homo est animal, Omnis Socrates est homo, ergo Omnis Socrates est animal. Si enim loco istius termini, Socrates, poneretur iste terminus, asiaus, cui congrue potest addi signum, esset bonus syllogismus.

Si autem in tertio modo fiat paralogismus, adhuc potest ibi assignari fallacia figurae dictionis; quia si loco illius termini, Socrates, poneretur alius terminus consimilis potens supponere pro omni eodem modo in qualibet propositione, nullus esset defectus; & ita propter similitudinem istius dictionis ad aliam potest aliquis decipi per fallaciam figurae dictio­nis. Unde si propter hoc quod iste syllogismus est bonus, Iste dicit hoc falsum, demonstrando hanc propositionem, Iste dicit falsum, ergo Falsum dicitur ab isto, deciperetur per fallaciam figurae dictionis.

Si autem syllogismus vocalis non assimilatur quantum ad naturam [Page 556] terminorum, & qualitatem & quantitatem propositionū in omnibus veris syllogismis, vel est ibi defectus praecise propter dissimilem qualitatem vel quantitatem propositionum praemissarum: vel ideo, quia plures ter­mini ponuntur in conclusione quam in vero syllogismo: vel est ibi de­fectus propter excessum terminorum incomplexorum. Si primo modo vel secundo, vel è converso, est bonum argumentum: vel non. Si sic, est fallacia consequentis: si non, est fallacia accidentis. Si sit ibi excessus terminorum, quia scilicet plura incomplexa ponuntur quam deberent, quia scilicet additur aliquid in praemissa quod non deberet poni, Vel aliquod tale additur in conclusione, & tunc vel illud cui additur accipitur tam in praemissa quam in conclusione, & tamen in una sibi additur & non in alia, & tunc est fallacia secundum quid ad simpliciter: vel additur uni in praemissa, quod non ponitur in con­clusione; & tunc est fallacia secundum ignorantiam elenchi,

Haec omnia patere possunt per exempla posita de istis fallaciis. Ex quibus potest elici quomodo istae fallaciae ab invicem distinguuntur, ita quod quamvis fallaciae multae possunt concurrere in eodem syllogismo, tamen possibile est invenire paralogismos in quibus nullae fallaciae con­currunt, exceptis fallacia Consequentis & Antecedentis; quia ubicunque praemissae disponuntur in figura, si ibi sit fallacia consequentis, erit ibi etiam fallacia accidentis.

Ad cognoscendum autem fallaciam, utrum in argumento facto sit fallacia vel non, sunt aliqua documenta. Unum est illud, scilicet quod Respondens ad nullum argumentum respondeat nisi Opponens ar­guat ex certis terminis non variatis, nec aliquo modo mutatis, nec transmutatis, & ex certis propositionibus quas Respondens diligenter consideret, an aliqua illarum sit multiplex per aliquam fallaciam in­ductive; Deinde discutiat an tale argumentum per aliquam regulam certam & evidentem reguletur; & tunc post respondeat diligenter con­siderans de quolibet, an sit consequens vel repugnans praeconcesso vel praenegato, ut sic consequenter respondeat. Et haec de fallaciis ad praesens dicta sufficiant.

Finit Quarta Pars Tertiae Partis.

INDEX CAPITUM.

LIBER PRIMUS. De simplicibus terminis.

  • Cap. i. DE definitione termini & ejus divisione in generali. Pag. 3
  • ii. De varia acceptione hujus termini, terminus. p. 4
  • iii. De divisione termini incomplexi. p. 5
  • iv. De divisione terminorum in terminos categorematicos & syncate­gorematicos. p. 8
  • v. De divisione nominum per concretum & abstractum. p. 9
  • vi. Ostendit concretum & abstractum quandoque esse synonyma. p. 11
  • vii. Idem ostendit per rationes. p. 13
  • viii. Ostendit aliqua abstracta aequivalenter aliqua syncategorematae includere. p. 17
  • ix. De nominibus concretis quorum abstracta supponunt pro multis, con­creta vero pro uno. p. 21
  • x. De divisione nominum mere absoluta & connotativa. p. ibid.
  • xi. De divisione nominum ad placitum significantium, per nomina primae impositionis, & secundae impositionis sive intentionis: & quid utrumque sit. p. 23
  • xii. Ostendit quid est intentio prima, quid secunda; & qualiter dif­ferunt. p. 25
  • xiii. De divisione nominum per aquivocum & univocum. p. 27
  • xiv. De hoc termino, Universale, & de Singulari, e [...]us opposito. p. 29
  • xv. Ostendit per rationes, quod nullum universale sit aliqua res extra animam. p. 30
  • xvi. De opinione Scoti circa universale, & cjus improbatione. p. 33
  • xvii. De solutione rationum quae fieri possunt pro opinione Scoti. p. 35
  • xviii. De quinque universalibus, & eorum sufficientia. p. 38
  • xix. De individuo, supposito, & singulari. p. 40
  • xx. De genere. p. 45
  • xxi. De specie. p. 4 [...]
  • [Page] xxii. De comparatione generis & speciei penes convenīentias & diffe­rentias. p. 44
  • xxiii. De differentia & acceptionibus ejus. p. 46
  • xxiv. De proprio & acceptionibus ejus, & quid sit secundum Lo­gicum. p. 49
  • xxv. De accidente quid sit, & quot modis accipiatur. p. 51
  • xxvi. De definitione & speciebus ejus. p. 53
  • xxvii. De hoc nomine, Descriptio. p. 56
  • xxviii. De definitione descriptiva. p. ibid.
  • xxix. De istis terminis, definitum, & descriptivum. p. 57
  • xxx. De isto termino, Subjectum, & acceptionibus ejus. p. ibid.
  • xxxi. De isto termino, Praedicatum, & modis ejus. p. 58
  • xxxii. De istis terminis, Inesse subjecto, Convenire subjecto, Inhaerere subjecto, & similibus. p. 59
  • xxxiii. De hoc termino, Significare. p. 60
  • xxxiv. De hoc termino, Dividi. p. 61
  • xxxv. De hoc termino, Totum, & acceptionibus ejus. p. 62
  • xxxvi. De hoc termino, Opposita. p. 63
  • xxxvii. De hoc vocabulo, Passio. p. 66
  • xxxviii. De istis terminis, Ens, Unum, & divisionibus entis. p. 67
  • xxxix. De hoc vocabulo, Unum, & divisionibus ejus. p. 69
  • xl. De hoc vocabulo, Praedicamentum, & acceptionibus ejus, & de modis quibus dicitur esse aliquid in praedicamento. p. 70
  • xli. De numero praedicamentorum. p. 72
  • xlii. De praedicamento substantiae. p. 75
  • xliii. De proprietatibus substantiae. p. 78
  • xliv. De praedicamento quantitatis, & quod quantitas non sit res di­stincta à substantia vel qualitate. p. 84.
  • xlv. De quibusdam objectionibus contra praedictam opinionem. p. 88
  • xlvi. De his quae ponuntur in praedicamento quantitatis, secundum opi­nionem ponentem quantitatem non distingui à substantia & qua­litate. p. 92
  • xlvii. De proprietatibus quantitatis juxta praedictam opinionem. p. 94
  • xlvii. De proprietatibus quantitatis, secundum opinionem ponentem quantitatem rem absolutam, aliam à substantia & qualitate. p. 96
  • xlix. De praedicamento relationis, sive ad aliquid; & quod relatio non sit distincta ab absolutis. p. 97
  • l. Adducit aliquas rationes ostendentes relationem non esse distinctam à re absoluta, vel rebus absolutis. p. 100
  • li. De illis quae ponit praedicta opinio in genere relationis. p. 102
  • lii. De proprietatibus quas attribuit praedicta opinio relativis. p. 105
  • liii. Adducit quasdam rationes ostendentes praedictam opinionem non fuisse Aristotelis. 106
  • [Page] liv. Pertractat de relativis secundum contrariam opinionem praece­denti. p. 111
  • lv. De praedicamento qualitatis. p. 112
  • lvi. Pertractat opinionem, quae ponit quod quaelibet qualit as est res distincta à substantia, quantitate, & rebus respectivis. p. 114
  • lvii. De praedicamento actionis, & de duplici opinione circa actio­nem. p. 115
  • lviii. De praedicamento passionis, & de duplici opinione circa passio­nem. p. 117
  • lix. De praedicamento quando, & de duplici opinione circa ipsum. p. 118.
  • lx. De praedicamento ubi, & de varia opinione circa ispum. p. 119
  • lxi. De praedicamento positionis, & de opinione Aristotelis circa ip­sum. p. 120
  • lxii. De duplici opinione circa ipsum. p. 121
  • lxiii. De suppositione, & de varia acceptione ejus. p. ibid.
  • lxiv. De divisione suppositionis, in suppositionem simplicem, persona­lem, & materialem; & de definitionibus earundem. p. 122
  • lxv. Ostendit terminum in quacunque propositione ponatur posse habere suppositionem personalem. p. 124
  • lxvi. Objicit contra praedicta aliquibus rationibus. p. 125
  • lxvii. Est in speciali de suppositione materiali. p. 128.
  • lxviii. Ostendit suppositionem materialem posse competere tam com­plexo quam incomplexo. p. 129
  • lxix. De suppositione personali. p. 130
  • lxx. De divisione suppositionis personalis in discretam & communem, & de divisione suppositionis communis. p. 131
  • lxxi. De regulis quibus ostenditur, quando terminus habet unam sup­positionem personalem, & quando aliam. p. 133
  • lxxil. De dubiis quae fieri possunt circa suppositiones. p. 134
  • lxxiii. De suppositione confusa tantum, & regulis ejus. p. 141
  • lxxiv. De suppositione confusa & distributiva, & regulis ejus. p. 142
  • lxxv. Qualiter supponit praedicatum in propositionibus de incipit, & desiait. p. 144
  • lxxvi. De suppositione terminorum relativorum. p. 145
  • lxxvii. De varia suppositione impropria▪ p. 148

LIBER SECUNDUS. De propositionibus.

  • Cap. i. DE divisione propositionum in generali. Pag. 149
  • ii. De veritate propositionum in speciali, & de veritate pro­positionis singularis. p. 154
  • iii. Ostendit quid requiritur ad veritatem propositionis indefinitae vel singularis. p. 158
  • iv. De veritate propositionis universalis de hoc signo, Omnis. p. 160
  • v. De propositionibus universalibus de signis distributivis pro duobus. p. 165
  • vi. De propositionibus ex signis distributivis pro partibus integra­libus. p. 166
  • vii. De veritate propositionum de praeterito & futuro. p. 167
  • viii. De veritate propositionum de terminis obliquis. p. 169.
  • ix. De veritate propositionum modalium. p. ibid.
  • x. De veritate propositionum modalium si [...]e dicto. p. 171
  • xi. De propositionibus aequivalentibus propositionibus hypotheticis. p. 174.
  • xii. De propositionibus in quibus ponuntur termini privativi & in­fiaiti. p. 176.
  • xiii. De propositionibus in quibus ponuntur termini privativi, non aequivalentes terminis infinitis. p. 178
  • xiv. De propositionibus in quibus ponuntur termini ficti. p. 179
  • xv. De propositionibus in quibus ponitur hoc relativum, Qui. p. 180
  • xvi. De propositionibus reduplicativis. p. 181
  • xvii. De propositionibus exclusivis. p. 185
  • xviii. De propositionibus exceptivis. p. 192
  • xix. De propositionibus de istis verbis, Incipit, & Desinit. p. 194
  • xx. De propositionibus in quibus ponitur hoc verbum, Fit, vel Factum est. p. 198
  • xxi. De conversionibus, & primo de conversione propositionum de in­esse & de praesenti. p. 199
  • xxii. De conversione propositionum de praeterito & futuro. p. 201
  • xxiii. De conversione propositionum reduplicativarum, exclusivarum, & aliarum exponibilium. p. 204
  • xxiv. De conversione propositionum modalium de necessario. p. 205
  • xxv. De conversione propositionum de possibili. p. 207
  • xxvi. De conversione propositionum de impossibili. p. 209
  • xxvii. De conversione propositionum de contingenti. p. 210
  • [Page] xxviii. De conversione propositionum de contingenti per oppositas qua­litates. p. 214
  • xxix. De conversione propositionum modalium, quae non ab omnibus conceduntur modales. p. 215
  • xxx. De propositionibus hypotheticis, & earum proprietatibus. p. 218
  • xxxi. De conditionalibus. p. 219
  • xxxii. De copulativis, & proprietatibus earum. p. ibid.
  • xxxiii. De disjunctivis. p. 220
  • xxxiv. De causalibus. p. 221
  • xxxv. De propositionibus temporalibus. p. 222
  • xxxvi. De propositionibus localibus. p. 223
  • xxxvii. Qualiter conjunctiones vel adverbia quandoque ponuntur inter terminos, quandoque inter propositiones. p. 224

LIBER TERTIUS. De Discursu.

PARS PRIMA. De Syllogismo.

  • Cap. i. DE divisionibus syllogismorum. p. 227
  • ii. De uniformi generatione syllogismorum de inesse in gene­rali. p. 229
  • iii. De syllogismis primae figurae. p. 230
  • iv. De modo probandi dictos syllogismos. p. 232
  • v. De regulis quibus ostenditur discursum non regulari per dici de omni, vel dici de nullo. p. 240
  • vi. Quomodo praemissae primae figurae possunt concludere plures con­clusiones. p. 243
  • vii. Soluit multa argumenta quae videntur esse contra praedicta. p. 244
  • viii. Ostendit, quod major in prima figura etiam possit esse singularis affirmativa, vel negativa. p. 245
  • ix. De syllogismis ex obliquis in prima figura. p. 246
  • x. De syllogismis secundae figurae ex rectis. p. 247
  • xi. De reductione syllogismorum secundae figurae in syllogismos primae. p. 251
  • xii. De syllogismis secundae figurae ex obliquis. p. 252
  • xiii. Ostendit in quibus casibus contingit syllogizare ex ambabus af­firmativis in secunda figura. p. 253
  • [...]iv. De syllogismis tertiae figurae ex rectis. p. 254
  • [Page] xv▪ De syllogismis ex obliquis tertiae figurae. p. 257
  • xvi. De syllogismis expositoriis. p. 253
  • xvii. Qualiter syllogizandum est ex propositionibus de prae [...]erito & futuro [...] prima figura. p. 2 [...]0
  • xviii. De syllogismis de praeterito & de futuro in secunda figura. p. 2 [...]2
  • xix. De syllogismis de praeterito & de futuro in tertia figura. p. 263
  • xx. De syllogismis ex propositionibus modalib [...]s de necessario ia prima figura. p. 264
  • xxi. De eisdem in secunda figura. p. 26 [...]
  • xxii. De eisdem in tertia figura. p. 2 [...]8
  • xxiii. De syllogismis ex propositionibus de possibili in prima figura. p. 269
  • xxiv. De eisdem in secunda figura. p. 2 [...]2
  • xxv. De eisdem in tertia figura. p. 273
  • xxvi. De syllogismis ex a [...]babus de contingenti non necessario in prima figura. p. 275
  • xxvii De eisdem in secunda figura. p. 277
  • xxviii. De eisdem in tertia figura. p. 278
  • xxix. De syllogismis ex propositionibus de impossibili. p. 280
  • xxx. De syllogismis ex propositionibus modalib [...]s non [...]si [...]atis. p. 281
  • xxxi. De [...]i [...]tione ex una de [...] & altera mo [...] de necessario in prim [...] figura. p. 284
  • xxxii. De eadem mi [...]tione in secunda figura. p. 287
  • xxxiii. De eadem mixtione in tertia figura. p. 291
  • xxxiv. De mixtione ex una de inesse & altera de possibili in prima figura. p. 292
  • xxxv. De eadem mixtione in secunda figura. p. 294
  • xxxvi. De eadem mixtone in tertia figura. p. ibid.
  • xxxvii. De mixtione ex u [...]a de [...]esse & altera de contingenti [...]oa ne­cessario in prima figura. p. 295
  • xxxviii. De eadem mixtione in secunda figura. p. 297
  • xxxix. De eadem in tertia figura. p. 299
  • xl. De mixtione ex u [...]a de inesse & altera de impossibili. p. ibid.
  • xli. Ex una de inesse & altera modali non [...]sitata in prima figura. p. 301
  • xlii. De eadem mixtione in secunda figura. p. 304
  • xliii. De eadem mixtione in tertia figura. p. 305
  • xliv▪ De mixtione ex una de necessario & altera de possibili in prima figura. p. 308
  • xlv. De eadem mixtione in secunda figura. p. 310
  • xlvi. De eadem mixtione in tertia figura. p. 311
  • xlvii. De mixtione ex una de necessario & altera de contingenti in prima figura. p. ibid.
  • [Page] xlviii. De eadem mixtione in secunda figura. p. 314
  • xlix. De eadem mixtione in tertia figura. p. 315
  • l. De mixtione necessarii & impossibilis. p. 316
  • li. De mixtione propositionum de necessaris & de aliis modis ab ist [...]s quatuor in prima figura. p. ibid.
  • lii. De eadem mixtione in secunda figura. p. 317
  • liii. De eadem mixtione in tertia figura. p. 318
  • liv. De mixtione ex propositionibus de possibili & de contingenti in prima figura. p. 319
  • lv. De eadem mixtione in secunda figura. p. 320
  • lvi. De eadem in tertia figura. p. ibid.
  • lvii. De mixtione possibilis & impossibilis. p. ibid.
  • lviii. De mixtione possibilis & aliorum modorum à qu [...]or famosis in prima figura. p. 3 [...]1
  • lix. De eadem in secunda figura. p. ibid.
  • lx. De eadem mixtione in tertia figura. p. 32 [...]
  • lxi. De mixtione contingentis & aliarum modalium non usitatarum in prima figura. p. 323
  • lxii. De eadem in secunda figura. p. 324
  • lxiii. De eadem in tertia figura. p. ibid.
  • lxiv. De mixtione ex propositionibus modalibus & aliorum modorum ab illis quatuor. p. 325
  • lxv. De syllagismis ex propositionibus reduplicativis vel altera redu­plicativa. p▪ 325
  • lxvi. De syllogismis ex propositionibus exclusivis vel altera exclusiva. p. 327
  • lxvii. De syllogismis ex propositionibus exceptivis vel altera excep­tive. p. 328
  • lxviii. De syllogismis hypotheticis. p. ibid.

PARS SECUNDA. De Demonstratione.

  • Cap. i. DE definitione demonstrationis & acceptionibus, Scire. p. 3 [...]9
  • ii. De terminis qui ingrediuntur demonstrationem. p. 3 [...]0
  • iii. Oste [...]dit qu [...] op [...]rtet [...] [...]nte demonstrationem. p. 3 [...]1
  • iv. De divisione propositionum requisitarum ad demonstrationem. p▪ 332.
  • v. De proprietatibus propositionum requisitarum ad demonstrationem. p. [...]33
  • vi. Ostendit quomodo propositiones requisitae ad demonstrationem [...] [Page] de omni. p. 335
  • vii. Osteadit quod propositio requisita ad syllogismum est per se vera. p. ibid.
  • viii. Quomodo principium & conclusio demonstrationis potest esse pri­ma vera: & quid est propositio primò vera: & de erroribus qu [...] contingu [...] in assignatio [...]e universalis. p. 338
  • ix. De proprtetatibus convenientibus conclusioni quae non possunt com­petere praemissis. p. 340
  • x. Ostendit quomodo aliqua principia sciri possunt per experien­tiam. p. 341
  • xi. Ostendit quomodo prima evidens notitia conclusionis accipi potest per propositiones dispositas in modo & figura. p. 342
  • xii. Ostendit quod non omnis passio demonstrari potest de subjecto. p. ibid.
  • xiii. De proprietatibus principiorum demonstrationem ingredientium. p. 344
  • xiv. Ostendit principia esse immediata & indemonstrabilia. p. 345
  • xv. Ostendit principia esse causas conclusionum. p. 346
  • xvi. Ostendit omnes praemissas demonstrationis esse notiores conclu­sione. p. 347
  • xvii. De multiplici differentia demonstrationum. p. ibid.
  • xviii. Ostendit definitionem quid nominis non posse esse medium de­monstrationis. p. 349
  • xix. Po [...]it differentias inter demonstrationem propter quid & de­monstrationem quia. p. 350
  • xx. Ostendit quomodo in eadem scientia differt demonstratio, quia est, à demonstratione propter quid. p. 351
  • xxi. Ostendit idem in diversis scientiis. p. 352
  • xxii. Ostendit ad quam scientiam pertinent conclusiones constitutae ex primis intentionibus & secundis. p. 354
  • xxiii. De scientia propter quid, & de demonstratione propter quid, & de diversis generibus quaestionum. p. 3 [...]5
  • xxiv. Ponit quasdem objectiones contra praedicta. p. 358
  • xxv. Ostendit quomodo determinatur qu [...]stio, Si est. p. 359
  • xxvi. Ostendit quomodo propositio est quae de secundo adjacente quando (que) potest demonstrari, & quandoque non. p. 360
  • xxvii. Ostendit idem esse, esse rei, cum re. p. 361
  • xxviii. Ostendit quomodo terminatur quaestio, quid est, gratia cujus ponit varias distinctiones definitionum. p. 362
  • xxix. De definitione exprimente quid rei. p. 364
  • xxx. Ostendit propositionem in qua praedicatur genus absolutum de spe­cie absoluta non posse demonstrari: licet bene illa possit demon­strari in qua praedicatur differentia de specie. p. 366
  • xxxi. Ostendit definitionem non posse demonstrari à priori de definito; [Page] & de diversis modis investigandi definitionem. p. 367▪
  • xxxii. De definitione data per additamentum. p. 370
  • xxxiii. Ostendit no [...] solum definita absoluta posse definiri, sed etia [...] definita connotativa. p. 371
  • xxxiv. Ostendit qualiter diversae definitiones possunt cognosci de sui [...] definitis. p. 372
  • xxxv. Ostendit quomodo terminatur quaestio, quia est; & quomodo passio de suo subjecto primo non demonstratur [...]ine determinatione. p. 374
  • xxxvi. Ostendit quomodo eadem passio demonstrari potest de suo sub­jecto primo cum determinatione. p. 376
  • xxxvii. Ostendit quomodo eadem passio demonstrari potest de inferio­ribus ad proprium subjectum. p. ibid.
  • xxxviii. Ostendit idem de passione importante aliam rem à subjecto qu [...] est effectus vel causa ejus. p. 377
  • xxxix. Ostendit quomodo demonstrare contingit de modo per omnia ge­nera causarum. p. 379
  • xl. De passionibus importantibus in obliquo partes rei. p. 380
  • xli▪ Ostendit quomodo terminatur quaestio, quid est. p. 381

PARS TERTIA. De distinctionibus consequentiarum.

  • Cap. 1. DE distinctionibus consequentiarum. p. 381
  • ii. De regulis per quas tenent consequentiae per medium in­trinsecum concludentes conclusionem universalem. p. 385
  • iii. De regulis per quas infertur universalis affirmativa non respectu omnium praedicatorum. p. 388
  • iv. De regulis per quas tenent consequentiae inferentes universalem ne­gativam respectu omnium praedicatorum. p. 390
  • v. De regulis qu [...] non deserviunt respectu quorumcunque praedica­rum. p. ibid.
  • vi. De consequentiis inter particulares indefinitas sive singulares. p. 391
  • vii. De regulis inferentibus affirmativam ex affirmativa per medium extrinsecum. p. 398
  • viii. De regulis per quas tenent consequentiae inferentes negativam ex negativa. p. 403
  • ix. De regulis de servientibus consequentiis inferentibus negativam ex affirmativa; & è converso. p. 407
  • x. De regulis deservientibus consequentiis compositis ex antecedente & consequente de modo. p. 412
  • xi. De consequentiis compositis ex una de inesse & alt [...]re de modo. p. 417
  • [Page] xii. De consequentiis compositis ex propositionibus diversorum modo­rum. p. 418
  • xiii. De aequipollentiis & irepugnantiis modalium, & primo in genera­li de qu [...]busdam prae [...]ota [...]dis. 420
  • xlv. De aequipolleatiis [...]opsitio ium de necessario cum aliis propositio­nibus. p. 422
  • xv. De aequipollentiis propositionum de contingenti cum aliis. p. 424
  • xvi. De aequipollentiis propositionum de possio [...]. p. 425
  • xvii. De consequentiis compositis ex propositionibus quarum unus ter­minus s [...]po [...]it simpliciter vel materialiter. p. 426
  • xviii. De problemate de genere. p 427
  • xix. De distinctionibus & divisionibus proprii. p. 440
  • xx. De regulis quibus probatur aliquid esse proprium vel non. p. 441
  • xxi. De problemate proprii constituti ex genere & differentiis acci­dentalibus. p. 444
  • xxii. Ostendit quid est definitio, & quot modis dicitur. p. 445
  • xxiii. Po [...]it varias divisiones definitionum. p. 446
  • xxiv. De regulis quibus infertur, quod aliquid est definitio alicujus, indicans quidditatem rei, data per genus & d [...]fferentiam essen­tialem. p. 447
  • xxv. De definitione data per additamentum. p. 4 [...]0
  • xxvi. De definitione exprimente quid nominis. p. 451
  • xxvii. De regulis qu [...]bus potest probari aliquid esse species alicujus. p. 453
  • xxviii. De regulis quibus probetur aliquid esse differentia. p. 454
  • xxix. De problemate de [...]odem & diverso, & acceptionibus eorum. p. 456
  • xxx. De regulis quibus probantur aliqua esse eadem. p. 4 [...]7
  • xxxi. De inductione p. 463
  • xxxii. De inductione propositionum universalium de modo. p. 4 [...]7
  • xxxiii. Quomodo singularesde modo se habent ad universales de modo. p. 469
  • xxxiv. De inductione universalium de possibili. p. 471
  • xxxv. De inductione propositionum universalium de contingenti. p. 472
  • xxxvi. Regulae quibus potest probari aliquid esse aequivoc [...]m. p. 473
  • xxxvii. De regulis generalibus consequentiarum. p. 4 [...]4
  • xxxviii. De obligatione & speciebus ejus; & de institutione prima specie ejus. p. 479
  • xxxix De petitione secunda specie obligationis. p. 481
  • xl. De positione tertia specie obligationis. p. ibid.
  • xli. De positione impossibili. p. ibid.
  • xlii. De depositione quarta specie obligationis. p. 486
  • xliii. De dubitatione quinta specie obligationis. p. ibid.
  • xliv. De sex [...]a specie quae ponitur, sit verum. p. 487
  • [Page] xlv. De insolubil [...]. p. ibid.

PARS QUARTA. De fallaciis.

  • Cap. i. DE fallaciis in generali. p. 490
  • ii. De fallacia aequivocationis. p. 492
  • iii. De secundo modo fallaciae ae [...]uivocationis. p. 495
  • iv. De tertio modo fallaciae aequivocationis. p. 497
  • v. De fallacia amphibologiae, & pr [...]o modo ejus. p. 500
  • vi. De secundo modo amphibologiae. p. 504
  • vii. De tertio modo amphibologiae. p. 512
  • viii. De fallacia [...]ompositionis & divisionis. p. 514
  • ix. De fallacia accentus. p. 515
  • x. De fallacia figurae dictionis. p. 5 [...]6
  • xi. De fallacia extra dictionem: & prima de fallacia accidentis. p. 535
  • xii. De fallacia consequentis. p. 540
  • xiii. De fallacia secundum quid ad simpliciter. p. 548
  • xiv. De fallacia secundum ignorantiam [...]lenchi. p. 544
  • xv. De fallacia petitionis principii. p. 550
  • xvi. De fallacia secundum non causam. p. ibid.
  • xvii. De fallacia secundum pl [...]res interrogationes ut u [...]am. p. 552
  • xviii. Quomodo paralogismi des [...]ciant à natura syllogismi. p. 553
FINIS.

ERRATA.

PAg. 7. lin. 8. licet. p. 14. l. 9. Socrateitas. p. 20. l. 9. simul. p. 89. l. 9. subjectum. p. 90. l. 15. positionem. l 16. tali. l. 19. subjectum. p. 108. l. 36. [...]lt [...]ri. p. 124. l. 29 [...]nascibilitas. p. 143. l. [...]6. dele non. p. 1 [...]5. dli [...].

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.