DE VITA ET REBUS GESTIS Nobilissimi Illustrissimique PRINCIPIS, GUILIELMI DUCIS NOVO-CASTRENSIS, COMMENTARII.
Ab Excellentissima PRINCIPE, MARGARETA Ipsius UXORE Sanctissima Conscripti. ET Ex Anglico in Latinum conversi.
LONDINI, Excudebat T. M. MDCLXVIII.
EPIGRAMMA.
Augustissimo Regi, CAROLO II. Britanniarum Monarchae Inclyto, MARGARETA Novi-castelli Ducissa, Felicitatem, Victorias, Triumphos.
Place at Majestati vestrae,
SPerare me jussit insignis Clementia Tua & Subditorum nemini unquam difficilis Gratia, Invictissime Rex, Me in Majestatem Tuam nullatenus peccaturam, si Commentariolos hosce meos (in quibus sanctissime profiteor paene tot vera quot verba contineri) Augustissimo Nomini Tuo ingenua devotione consecrare auderem. In iis enim, ut potui fidelissime, breviter tamen recensui & quae cum [Page] admiratione Omnium gessit, & quae invicta fidelitate pertulit Dominus meus ac Maritus amantissimus, nunc Regio Tuo Favore Dux Novocastrensis: dum, nupero Bello plusquam Civili, Regis Patriaeque sanctissimam Causam contra nefarios Perduelles strenuissime propugnans, AEmulorum invidiam vicit, & Amicorum fidem. Virum dico Illum, Qui olim, dum adhuc Walliae Princeps esses, a Patre Tuo, Regum sui saeculi Sapientissimo, Regendae Iuventuti Tuae praepositus fuit: Qui in tristissimis etiam Temporibus, cum extrema undique timerent innocentes, semper Tibi fidem suam servavit illibatam: Quem singularis Tua Benignitas jam tandem, post restitutam Britanniis Tuis Pacem, ad sublimem Dignitatem evexit.
Patere igitur, Rex Serenissime, ut de Hoc Viro tanto, tantumque Tuo, illud addam; Ex omnibus Subditis Tuis neminem Illo aut verius defuncto CAROLO I. ingemuisse, aut sincerius timuisse viventi CAROLO II. Eundemque in hanc vocem, ad immortale Pietatis Exemplum, erumpere hodie etiam solere; Se pro incolumitate Tua vitam suam, Fortunas, Posteros, Omnia lubentissime devoturum. Et haec quidem Mihi justa Ratio (ut alias taceam) nuncupandi Tuae Majestati hujus Donarii.
[Page]DEVM ter Opt. Max. ardentissimis votis obtestor, ut quaecunque ad Imperii gloriam & aeternitatem faciant, in Sacratissimum Tuum Caput perpetuo accumulare dignetur. Vale, Rex Potentissime, & Vive non Armis quam virtute securior.
D. GUILIELMO DUCI NOVO-CASTRENSI.
DUo mihi praecipue fuerunt in Votis, ex quo tempore Conjugio Tuo me beasti: Primum, ut Fidem meam & Amorem Clementiae Tuae probarem: qua in re Tuam Humanitatem appello: Deinde, ut, Divina adspirante Gratia, Res gestas Tuas & Conatus egregios, in procurando Regis & Patriae Tuae bono, fideli & dilucida Narratione posteris traderem; imo & AEternitati consecrarem. Hunc in finem, palam profiteor me usam esse optimis verissimisque Observatis [Page] Secretarii Tui, antiquae Fidei & Virtutis viri, Ioannis Rollestoni, Tuisque ipsius dictatis. His adjuta, Historiam Vitae Tuae composui. Quam quidem, cum omnem dedi operam ut illustris fieret, obscuravit aliquatenus Clementiae Tuae mandatum. Nempe ut ea, quae ad Hominis cujusvis aut Familiae dedecus pertinent, quanquam tua summa cum laude conjuncta essent, tacita praeterirem. Voluntati Tuae morem gessi, & studui satisfacere Clementiae Tuae: coque libentius, quod sciam hanc Animi Tui Generositatem, tam in celandis Inimicorum Vitiis, quam in Amicorum Virtutibus praedicandis, omni Honore dignissimam. Enimvero, mi Domine, aut multum fallor, aut Nemo hominum Teipso plures unquam Amicos, plures Inimicos habuit. Alteris fortunam, alteris meliorem mentem precor. Neque illud mirandum, Te Virum in excelso loco positum Invidia peti, cum Haec Foemina non sit immunis. Scripta scilicet Mea vexant petulantes & improbae Linguae: Genuina esse, & mihi propria, negant. Quasi Ego alieni Ingenii Gloriam in me transferrem. Bene meminit Clementia Tua, Libros a Me primum in lucem editos subiisse hanc plurimorum Censuram, non esse Illos a Me, sed a nescio quo alio Autore conscriptos, meoque [Page] Nomine impressos. Hinc nata est illa tua Nobilis Epistola, uni praefixa Volumini, qua per Hon. tuum testaris, Scripta omnia, meo Nomine insignita, vere esse Mea. Ego vero non dissimulavi, Me omnia, quae didici, ex Te, Te, inquam, ipso didicisse. Tu Dominus, atque idem unicus Doctor meus. Tu mihi, quaecunque sagaci Ingenio & experientia longa assecutus es, candide impertiisti. Ea eram aetate, cum primum Clementia Tua me Uxorem duxit, ut mihi Rerum natura parum in notuerit. Sed Deo visum est, a Natalibus mihi Ingenium indere Poeticum & Philosophicum. Nam ante annum duodecimum Libellos id genus aliquot confeci: quibus accurata Methodus (fateor) & lima defuit; ideoque nee lucem ferre potuerunt. Quum autem Cogitara ista, mihi scripta atque edita supra captum meum esse dictitarent Lectores; Ii & in iisdem scriptis eruditionem desiderabant, & simul aiebant me ornasse meipsam plumis Academicis. En absurda malevolorum judicia! Non diffiteor, Domine mi, meam in Artibus ac Scientiis imperitiam: unde minus apte Animi mei sententiam in Scriptis meis prioribus declaravi. At vero post exoptatissimum in solum natale Reditum, inter amoeni ruris otia, Animum ad Philosophorum Libros adjunxi, [Page] ut illos Terminos & Voces Artis in Scholis usurpatas (quas ante parum intellexeram, & ex conjectura, contextus ope, descripseram) plenius ediscerem. Itaque Lectoribus meis incredibile videbatur, foeminam, in re Scholastica, tantum profecisse. * Quid multa? Hanc iniquorum Judicum morositatem non moror: Nec adeo Mihi displicent mea Scripta, ut in Ignem conjiciam. Nimirum, non sum nescia, optime cogitata, dicta, scripta, facta etiam ipsa pulcherrima apud hoc saeculum vilescere. Scripta autem, Meum praeferentia Nomen, mea esse, nec al [...]us cujusquam Autoris, Testis est Excellentia Tua, testes sunt Domestici mei. Qui ad manum mihi adstant plane sciunt, Me, nemine adjuvante, ex intimis Animi recessibus protulisse, quae chartis illevi, & statim perferenda dedi ad Librarios, ut nitidius exscriberentur, atque ita mandarentur Typis. Inter Exscriptores istos, agnosco nonnullos Orthographiae ignaros: inde multa irrepserunt errata in impressos Codices. Neque enim vacavit Mihi, istis Temporibus, nec potui, medicinam erratis adhibere: quae Lector aequus ac eruditus (uti spero) facile condonabit & corriget; Rerum potius, quam Verborum curiosus. Fui equidem, a teneris annis, Bonarum Literarum, ac Otii Liberalis amans: [Page] & ex quo me Consortis Tuae honore dignata est Clementia Tua, Publico ferme abstinui. Peregre quidem Vixi, ante & post Conjugium; & nonnunquam coetibus adsum Tuo jussu; paucis tamen familiariter nota. Proinde caveant Censores mei, ne de Hac Foemina quidquam temere pronuntient. Me vero non multum movent aliorum censurae. Nolo vulgi encomia. Oculi aegri splendorem non patiuntur. Virtutis Invidia comes. Haec apud Me saepius revolvo: Tibi (Vir maxime) satis cognita. Cujus egregie Gesta, aeque ac Mea qualiacunque Scripta, Lividorum vitio haud dubie deterentur. Tua Gesta fuerunt in Campo; Mea Scripta in Musaeo: Tua, ante ora Militum Tuorum; Mea, in conspectu Ancillarum. Sed finio. Deus ille Opt. Max. qui per tot Rerum discrimina Clementiam Tuam, & Me etiam, Salvam praestitit, Nos porro servabit incolumes; Famamque nostram illibatam (pro summa sua Misericordia) serae Posteritati propagabit.
Ita Vovet, Clementiae Vestrae Vxor Conjunctissima,
PRAEFATIO.
QVum primum mihi institutum est Historiam scribere, Imperitiae meae bene Conscia, petii, ut per Dominum meum liceret in auxilium assumere disertum aliquem Virum, reique Historicae expertum. Sed frustra. Noluit enim Clementia ejus id mihi concedere, aiens, Me nullum unquam Adjutorem in caeteris meis scriptis, habuisse; nec in Historia de Vita Ipsius habituram, nisi Illum & Secretarium; e quibus discerem res ejus praecipuas, ad Tempus usque quo me Conjugem adscivit. At vero, inquam, Historia sic deficiet: Respondet Ille; Veritatem deficere non posse. Rursum Ego; Rhetorica ornatur Veritas. Sed saepius, inquit, Falsitas. Ita manus dedi, & excitata maritali imperio, accinxi me ad condendam summi Viri [Page] Historiam; tenui quidem stylo meo, sine verborum slosculis, nullo exquisito ordine, sed Fide plurima: sciens Actiones Domini mei tam illustres per se esse, ut non opus sit iis a cujusquam Eloquentia aut Arte splendorem mutuare.
Non me latet, Eruditos homines plurima tradidisse de Arte Historica; atque illos aegre laturos puto, praecepta sua negligi: Alios esse scio, quos elegantia Sermonis, & accurata Methodus in Historiarum scriptoribus vehementer delectant; nec non, Politicae quaedam Observationes, & Orationes perpolitae. Esse alios credo quorum palato maxime sapiant proeliorum & obsidionum mirae descriptiones, consiliorum & stratagematum longae ambages. Non licet Nobis esse tam disertis & ingeniosis. Summa rerum fastigia sequimur: Sine fuco & fallaciis, quae gesta sunt exponimus: Lectori judicium suum relinquimus: Cuncta Veritati, nihil odio damus. Atque est illa, mea sententia, maxima Historiarum Virtus, Veritas.
Inter omnes autem Historias, particularis ista de aliquo insigni Bello, aut illustri Viro, mihi videtur praeferenda. Quales sunt admirabiles illi Caesaris Commentarii. Eos ego longe sequor. Ille scripsit Res a se gestas: Ego Res Domini mei, partim mihi notas, partim ex Ipsius ore acceptas.
[Page]Sed quis ferat Foeminam Bella & Proelia narrantem? Non dicam nunc memorabilia foeminarum facinora, quae literarum monumentis consignata sunt: id tantum affirmo, me optime paratam ad hanc Scriptionem accessisse, gnaram personarum, locorum, rerum; & ab Illo Heroe instructam, qui magna Belli pars fuit: ideoque spero me laudatam fore, aut certe excusatam.
Opus hoc in quatuor partes distributum est. Prima continet res praecipue bellicas: Secunda, quae in exilio contigere: Domini mei quasi characterem, habet Tertia: Dicta ejus, & Observata quaedam melioris Notae, Quarta. Haec omnia, & quae his accessere, posteritati grata fore non dubitamus.
Amplior multo fuisset Liber iste, si suis Locis inseruissem amicas Regum literas ad Dominum meum: Si prudentes Ipsius Declarationes: si graves Inimicorum injurias: Si pellucida partis adversae mendacia memorassem. Sed nolui legentibus taedio esse; quorum benevolentiam peto; quibus omnem opto felicitatem.
Nobilislimi Illustrissimi (que) Principis, GUILIELMI, DUCIS NOVOCASTRENSIS, VITA. LIBER PRIMUS.
QUandoquidem praecipuum mihi in hoc opere consilium est, Nobilissimi Domini mei ac Mariti, Guilielmi, Ducis Novocastrensis, Vitam, cum rebus ab ipso praeclare gestis, ad Posteros transmittere: eo me munere defuncturam spondeo tanta cum brevitate, perspicuitate, veritate, quam fas sit a fido nec partibus usquam favente Historico expectari. Nam nec affirmare sustineo, de quibus dubito: nec subducere quae compertissma accepi.
[Page 2]Historiam Generis ejus, quod perantiquum sane ac inter nobiliores etiam familias illustre fuit, Faecialibus nostris (quorum id magis proprium munus est) retexendam enarrandam (que) relinquo: de eo nonnihil, sub finem hujus operis, dictura. Interea tamen de Majorum proximis hic paucula praelibabo, quae ad conciliandam infra dicendis lucem haud parum facere videantur.
Avi huic tanto viro fuere, ex paterna stirpe, Guilielmus Cavendicius, Eques auratus, idem (que) & Consiliarius, Camerae (que) Thesaurarius duobus Regibus, Henrico scilicet VIII. & Edvardo VI. deinde (que) Mariae etiam Reginae: ex materna vero Cuthbertus, Dominus Ogle, Baro perantiquus, generis (que) ac virtutum auctoritate conspicuus.
Patrem habuit Carolum Cavendicium, ex dicti Guilielmi siliis natu minimum, & Equitis aurati dignitate pariter ornatum: cui liberorum summa suere tres silii, inter quos media nascendi sors Domino meo obtigit. Elato, dum adhuc infans esset, primogenito; secundus, Dominus nempe meus, ad demortui titulum caetera (que) primogeniturae privilegia jure haereditario successit. Supererant ita (que) duo tantum fratres; quorum senior, de nomine Avi, Guilielmus vocabatur; Carolus vero juniori nomen fuit paternum.
[Page 3]Educabantur autem hi duo Fratres, a prima us (que) pueritia, apud nobilissimum illud conjugum par, Gilbertum, Salopiae Comitem, & Mariam, eorum amitam. Diu enim intercesserat inter Comitem illum Carolum (que) Cavendicium, Domini mei Patrem, integra inviolata (que) amicitia. Quae originem duxit non solum ex duplici utrius (que) stemmatis affinitate (dicta quippe Maria, Caroli patris soror, Gilberto Salopiae Comiti, nupsit: & Georgius, Comes item Salopiae illius (que) Gilberti pater, uxorem duxit Caroli matrem) verum exinde etiam, quod Carolus & Gilbertus, dum essent adhuc pueri, iisdem in aedibus simul ad humanitatem instructi, postea (que) gemellorum instar adolescentes, in oras una transmarinas, ut mores hominum multorum viderent & urbes, peregrinati fuissent. Ex quo tam diuturno convictu consortio (que) tanta animorum utrin (que) accendebatur benevolentia, ut alterius anima in pectore alterius ad mortem us (que) haerere videretur. Imo & ultra mortem aliquandiu. Extincto quippe Gilberto, languere mox coepit Carolus, veluti (que) tam charo capiti superesse non sustinens, intra unius anni curriculum ipse quo (que) fatis concessit.
Verum ad Domini mei Educationem ut revertar; ipsum tanto cum amore ac indulgentia prosequebantur tum Parentes, tum modo memorati Educatores; [Page 4] ut pueritiam necdum egresso gratificari studerent usu eorum, quae teneram ejus aetatem cum primis oblectarent: eo sane laudandi, quod nobile pectus ea servitute non opprimerent, qua pleri (que) aut odium rerum bonarum contrahunt, aut nimis humilibus assuefiunt. Exacto jam aetatis suae anno decimo sexto, titulo & insignibus Equitis Balnei, antiqui juxta ac honoratissimi ordinis apud nostrates, decoratus fuit, quo tempore Henricus Princeps, Regis Iacobi primogenitus, Walliae Princeps summa solennitate creabatur. Post paucos inde menses, peregre profectus est, comitatu nobilissimi eruditissimi (que) viri, Domini Henrici Wotton, quem serenissimus Rex Iacobus Oratorem Extraordinarium tunc temporis legavit ad Sabaudie Ducem: qui Dominum erga meum ita animatus fuit, ut ipsum quoties convivia celebrabat, in sibi proxima sede ad mensam, honoris caussa, collocare dignaretur; & in Angliam cum Oratore, jam tum rediturum in aula sua detinere conaretur, permagnis domi militiae (que) honorum promissis. Sed Orator, qui juvenis curam & tutelam susceperat, eum post se relinquere noluit, inconsultis super ea re Parentibus: qua ratione Dux permotus, discessui tandem annuit; & ne discederet indonatus, ipsum equo Hispanico, cum ephippio Phrygio, magni (que) pretii gemma, ex multis Adamantibus [Page 5] auro infixis, insigni artificio confecta, ornavit.
Paucos intra menses post reditum juvenis in Angliam, Gilbertus, Salopiae Comes, ex humanis demigravit; condito sub vitae finem testamento, cujus Executorem Dominum meum constituit, annum aetatis suae vicesimum secundum eo tempore agentem. Et intra ejusdem anni spatium decessit quo (que) Pater, Carolus nempe Cavendicius, ut supra memoratum. Mater autem, suavissimo viri consortio jam destituta, nec ullius alterius solatii capax, nisi quod ex filiorum felicitate, ac spe nepotum, languenti moerore animo suboriretur; hortatibus seniorem aggressa est, ut thalami sociam sibi mature compararet. Cui tempestivo uti (que) consilio is prompte auscultans, delectum (que) haud minus materno ex suffragio, quam coeco amoris instinctu faciens; virginem sibi in uxorem accepit, Guilielmi Basset de Blore in agro Staffordiensi, Armigeri, ex nobili & perantiqua stirpe oriundi, unicam filiam ac haeredem, & cujus perampla dote (quemadmodum infra dicetur) facultates suas quamplurimum auxit. Peracto hujus matrimonii foedere, ruri ut plurimum degebat; nullas alias sibi quaerens voluptates, nisi quas exceptorum mensa & lare hospitum charismata, benevolentia vicinorum, [Page 6] asfinium consuetudo, ferarum venatio, alia (que) id genus honesta oblectamenta suppeditarent: nec Londinum invisebat, nisi rarenter; idque potissimum, ut Regni obsequium praestaret.
Sub illud tempus, beatissimae memoriae Rex Iacobus, Dominum meum ad altiorem dignitatis gradum evehere certus, ipsum Mansfeldiae Vicecomitem & Baronem de Bolsover creavit: paulo (que) post mortem Jacobi, Carolus etiam I. (cujus nomen inter optimos Reges in aeternum celebrabitur) eundem & Custodem saltus de Sherewood constituit, & militiae in Comitatu Nottinghamiensi praefecit. Nec ea benignitate contentus, Matrem ejus quo (que) Catharinam (extincta jam Iana, altera e filiabus Domini Ogle, & Salopiae Comitissa) paterno titulo, Baroniae nimirum de Ogle, merito jure restituit. Qui honos, una cum amplissima haereditate fundorum in Northumbria, annuis proventibus ad tria millia librarum Sterlingarum assurgentium, postea in Dominum meum, ejus (que) haeredes generales, de jure rediit.
Eo etiam tempore, regiae Majestati insuper placuit, Militiae in Provincia Darbiensi praefecturam Domino meo ( Guilielmo, Devoniae Comite, ejusque consobrino, qui eum honorem diu gesserat, e vivis jam tum sublato) deferre. Quo munere quum per longam [Page 7] annorum seriem summa cum laude perfunctus fuisset, idem in manus Guilielmi, dicti Comitis filii & successoris, qui hodie vivit floretque, ultro transtulit: ea resignatione indicans, istam se provinciam primo suscepisse, tamque diu sustinuisse, nulla alia de causa, nisi ut alii omnes ab ea dignitate secluderentur, donec Guilielmus junior ad aetatem tanto muneri parem pervenisset.
In his vero, ut & omnibus aliis muneribus ad Rempubl. spectantibus, illud potissimum sibi proposuit, totoque pectore egit; ut Regia jura nusquam non sarta tecta conservaret; ut commissas suae curae provincias armis omnique alio apparatu militari instrueret; utque justiciam unicuique ex aequo ac bono administraret. Nec ullum mihi vel ex infima plebe dabitis, cujus petitioni faciles non praebuit aures; quemve ad se seu relevationis, seu justitiae ergo accedentem, voti non compotem dimisit.
Effluxerat haud multum temporis, ex quo praefectus militiae in Comitatu Nottinghamiae factus fuisset, quum per intervalla celebratis jussu ejus armilustriis, illic reperiebatur tantus armorum telorum (que) defectus, ut, ad eum supplendum, Regi, de sententia Concilii sui secretioris, visum, pecunias incolis imperare. Quo edicto, ex aequo aestimatis singulorum [Page 8] facultatibus, in eum finem colligebantur nummorum quingentae plus minus librae Sterlingae: & ex Propraefectis tres seligebantur, qui pecuniam coemendis armis impenderent, atque tum receptorum, tum impensarum rationem denique redderent. Hoc rite facto, Dominus meus Clerico pacis in eo Comitatu imperavit, ut summam rationum membranis publica inter acta primum inscriberet, deindeque in proximo Irenarcharum conventu publico divulgaret: hocque, ut populo clare innotesceret, quam commode, quam juste erogatum fuisset istud leve vectigal. Quo facto & regii edicti aequitatem atque prudentiam palam demonstrabat, sibique conciliabat summam populi benevolentiam. Intra paucos inde annos, clementissimus Rex, Carolus I. in Domini mei fidem erga se in omnibus praestitam, nec non Reipublicae causa bene navatam operam gratiose respiciens; eum & Novicastri Comitem, & Baronem de Bothal & Heple creare dignitus est. Quas novas dignitates is ita vicissim ornabat virtutum suarum splendore, ut deinceps, anno scilicet 1638. ab eodem Rege in aulam vocatus fuit: ibique non solum Principis Walliae juventutis Rector constitutus, sed in Consiliariorum praeterea secretiorum numerum adscriptus. Quibus quidem muniis quo melius sinceriusque vacaret, omnem aliorum [Page 9] negotiorum solicitudinem, imo & omnem suarum etiam fortunarum rei (que) familiaris curam (quod ei damno haud exiguo cessit) prorsus abjecit: nil sibi antiquius ducens, quam Domino suo summa cum diligentia ac integritate inservire, & se sua (que) devovere mandatis illius honeste exequendis.
Vix triennium permanserat in hac tranquilla vitae conditione, cum Scotorum pleri (que) in Principem furiis quibusdam incitati, discordiis (que) civilibus omnia perturbare ac permiscere gestientes, bellum nefarium moliuntur. Rex vero, ut mature tam funestos motus reprimeret, & rebelles ad obsequium vi redigeret, exercitum conscribere compulsus. Sed deerat argentum, regio aerario tunc temporis plane exhausto. Necessum itaque habuit, subsidii nonnihil petere a fidelibus subditis, eis potissimum, qui nobilitate ac divitiis eminebant. Inter quos Dominus meus haud minus decem millibus librarum Sterlingarum monetae Anglicanae Regi mutuo dedit: nec eo contentus auxilio, Equitum insuper turmam, quae ex centum & viginti militibus ac generosis constabat, ad militiam contraxit; &, sic jubente Rege, Berwicum us (que) (ultimum Angliae, & munitissimum totius Britanniae oppidum) duxit. Ubi regiae Majestati placuit, istam Nobilium turmam sui favoris charactere [Page 10] adeo prae caeteris insignire, ut eandem ex sui tantum ipsius imperio regi, nec ab ullo alio e ducibus dependere, se velle palam declaraverit. Cujus rei ratio talis erat.
Comparatis jam, justa (que) armatura & commeatu instructis suorum legionibus, haud mora Rex edicit, ut omnis Equitatus propere in Scotiam contra perduelles progrederetur: locum (que) simul designat, ubi copiae, in itinere uti (que) sparsim ducendae, in unum rursus coirent. Quo cum convenissent, Dominus meus unum e suis Guilielmum Carnaby, Equitem Auratum., virum Equestris ordinis, misit ad summum Equitatus Ducem, ut ab eo civiliter quaereret, quonam in loco, caeteras inter turmas, sibi cum suis reliquum itineris conficiendum vellet: & responsum excepit, proxime post turmas sub Ducum praecipuis militantes. Quod aegre ferens Dominus meus, sibi (que) id honoris jure deberi existimans, ut in fronte potius quam tergo exercitus collocaretur; Praefecto renunciabat, se sub Principis vexillo militare, ideo (que) iniquum fore, si alicui nisi superioris census postponeretur. Nolebat autem Praefectus a sua sententia recedere; & Dominus meus, suspensa in aliud tempus injuriae hujus vindicta, signo (que) Principis lanceae sui Domini Gray, Baronis Gray fratris. vexilliferi mox detracto, illius voluntati parebat: rem sibi minoris fore dedecoris secum [Page 11] reputans, si cum complicato vexillo aliquantisper maneret, quam si Principis, ac Domini sui dignitatem ab ullo violari diminuive pateretur.
Caeterum, absoluta utcun (que) isthac expeditione, omni (que) equitatu in regia castra recepto, Praefectus suam querelam super ea re detulit ad Regem: qui, probe intellecta dissidii causa, tantum aberat a denunciando aliquid grave in Domini mei caput, ut e contra ipsius prudentiam impense laudaverit, ulterioris (que) honoris gratia coram statuerit, ut inposterum isthaec turma a nemine regeretur, nisi a seipso. Ex eo ita (que) tempore in exercitu Dominus meus permansit, Regis tantum imperio obnoxius: & postquam Scoti rebelles ad debitam regiae Majestati obedientiam redacti fuissent, honorifice ad suum munus, Principis nempe regimen, reversus est.
Eo etiam tempore regius exauctorabatur exercitus. Dominus vero meus, memoriam renovans modo dictae injuriae sibi ab Equitatus Praefecto illatae, ratus (que) adesse nunc opportunum tempus vindictae; quo suam existimationem vindicaret a contemptu, eum ad singulare certamen provocavit. Et ille se in arenam lacessiri indignatus, locum & tempus duelli, consentiente simul provocatore, haud gravatim praestituit. Quid plura? Prior in arenam descendit Dominus [Page 12] meus cum suo Secundo Domino Francisco Palmes. (sic vocant duellionum assessores) sed hostem ibi non invenit. At paulo post alter e secundis apparuit; sed solus. Unde Domino meo pronum erat conjicere, rem Regi interim detectam fuisse, id (que) ab aliquot ex amicis Antagonistae. Nec eum fefellit conjectura. Mox enim uter (que) jussu Regis in custodiam conditus est, nec inde dimissus, donec, ejusdem suasu, depositis utrin (que) inimicitiis, in mutuam benevolentiam rediissent.
Quartus jam annus erat, ex quo Dominus meus se regendae Principis juventuti, aliis (que) aulicis muneribus (in quibus omnibus honeste exequendis ne minimam sui officii partem non implebat) primum addixerat; cum ab amicis secreto admonitus suit, infaustissimum illud, omni (que) scelerum genere notatissimum Parliamentum (quod Rex non ita pridem convocarat, cujus (que) immanitati ac dirae ambitioni nostra Britannia debet, quicquid miseriarum & calamitatum nupero bello civili passa est) clandestino quidem, fixo tamen consilio statuisse, ipsum regimine Principis contra fas & jus exuere. Huic igitur discrimini ut tempestive obviam iret, ac perniciosas hostium insidias matura prudentia eluderet; petiit simul (que) obtinuit a clementissimo Rege veniam se tantae dignitatis possessione ultro abdicandi, aula (que) relicta [Page 13] redeundi ad minus invidiosam ruris solitudinem. Evitata hunc in modum, quae suo capiti impenderat, procella; ineunte tum anno AErae Christianae quadragesimo & secundo supra millesimum sexcentesimum, in villam haud minus centum milliaribus a regia distantem se pacate recepit: spem animo fovens, se illic, dum domesticis solummodo curis vacaret, omnemque tristitiam conaretur suavissimo conjugis ac liberorum consortio excutere, summo otio & tranquillitate perfruiturum. Sed aliter optimo maximoque Numini visum est. Nam intra paucos inde menses, nuncium a Rege (quem indignissimis injuriis ac contumeliis onerare jam tum occeperat memoratum modo Parliamentum) excipit, quo quam ocissime Kingstoniam ad Hullam, vulgo Hullam (oppidum scilicet ad ostium fluminis Hullae situm, ubi in munitissima arce regium tunc temporis erat armamentarium) contendere strictim jubebatur. Haud mora Principis voluntati obsequens, profectionem adornat, datque se in viam concubia nocte, vestibus ignotis, servisque omnino duobus; reliqua familia quid moliretur Dominus, aut quo tenderet, prorsus inscia. Postera luce Hullam ingreditur, ab aedibus unde exierat haud minus quadraginta milliaribus distantem: Indeque litteras ad uxorem [Page 14] extemplo mittit, eam quo se receperat admonentes.
In Soppidum ita secreto admissus, ad strenue exequenda Regis mandata se protinus accinxit; ac paucos intra dies tantum in arcana ista profecit cum oppidanorum praecipuis negotiatione, ut ad arcem illam cum armis ac munitionibus in potestatem Regis pacate tradendam nihil jam deesse videretur, praeter nova ejus praecepta, amplioraque, quam quae primum acceperat, diplomata, in pacti sanctionem. In eum igitur finem, Regi apud Windesoram tunc temporis commoranti, per expeditum nuncium D n. Mazinum, tribunum., diserte aperuit, quam prospere hactenus demandatum sibi negotium transegisset, & quid ultra peragendum restare videbatur, quo res tandem ad optatum finem perduceretur: minime utique dubitans, quin in re tanti momenti Rex aut ipse confestim eo veniret (quod haud difficile factu erat, ni Rex sua consilia aliorsum divertisset) aut rescripto saltem sibi renunciaret, quid ulterius fieri vellet de oppidi deditione.
Sed ea spes ocyus evanuit. Rex enim, alieno forte consilio in diversum abductus, novum priorique plane contrarium remisit mandatum; se nimirum velle, ut Novi-castri Comes (sic enim Dominum [Page 15] meum deinceps nominabo) relicto quod intenderat facinore, morigerum se praeberet praeceptis Parliamenti. Unde mox prodiit edictum, ut dicto die praesentem se sisteret in Superiori Ordinum consessu; ac nuperi sui ad Hullam furtive occupandam incoepti rationem redderet, coram aliquot e Proceribus, ad id delegatis. Quibus cum nihil se, nisi quod a Rege ipso imperatum fuerat, ea in re egisse respondisset; ipsumque simul protulisset Diploma Regium in sui vindicationem: accusatorum laqueis facile se expedivit, & ex judicio indemnis evasit.
Deinde, prius impetrata Regis venia, iterum in praedii solitudinem, tanquam in portum, alacriter secessit: sed ne illic quidem liberum a curarum jactatione respirandi spatium diu reperturus. Vix enim quatuor effluxerant menses ab ipsius recessu, cum Rex pientissimus, a Parliamento, clavum imperii caeteraque sacri Diadematis jura scelerate sibi vendicante, indignissime exceptus; importunisque plebeculae, ab eodem ad defectionem subornatae, tumultibus palatium suum Londini deserere coactus, se contulit Eboraeum: ablegata interim, quo procellam melius devitaret domesticam, in oras transmarinas Regina.
Ubi Eboracum perventum est, frequens Optimatibus [Page 15] oppidum fuit, de Regis salute adventuque gratantibus. Quibus nec sero, nec injussus tamen, interfuit quoque Novocastrius. Cui Rex, post triduanam cum praecipuis amicorum de rebus suis consultationem, Praefecturam Novi-castelli, cum huic conterminis quatuor Provinciis, Northumbria scilicet, Cumberlandia, Westmorlandia, & Episcopatu Dunelmensi, demandavit. Is vero ad capiendam Oppidi illius Praefecturam properavit: quanquam justa militum manu, armisque & argento, tam arduo muneri sustinendo requisitis, omnino imparatus. Neque etiam, cum eo pervenisset, aut necessariis ad belli apparatum munitionibus commode instructum oppidum; aut Populi animos suo incoepto valde propitios invenit. Caeterum his difficultatibus minime exanimatus, in suscepto negotio progreditur. Maluit enim incertam fortunae aleam audenter subire, seque in media hostium tela devovere; quam quod cum fide sibi impositum erat ab optimo Rege, aut per ignaviam deponere, aut deserere propter persidiam. Oderat praeterea improbam eorum solertiam, qui civilis discordiae incendiis ardenti Patriae ferre praesidium non audent, ne eadem communi ruina ipsi quoque involvantur: & de sua tantum salute solliciti in publicis malis, nec alterutri ex partibus palam [Page 17] addicti, aut proprios intra parietes, altioris prudentiae specie, se abscondunt; aut (quod magis adhuc detestandum) versatili ingenio scenae inserviunt, ac soli adblandiuntur orienti. Sed eo unde digressa sum nunc redeundum est.
Novocastrius igitur, in Oppidum illud, unde titulum suum desumserat, haud aegre receptus; eo convocatis mox omnibus, quos seu clientelari jure, seu arctiori meritorum vinculo sibi noverat devinctos, cum eis tam prudenter, qua auctoritate, qua hortatu, egit; ut, paucis diebus haud contemnendam militum manum, Equites nempe supra centum viginti, Peditumque cohortem prope millenariam, collegerit, hisque Centuriones praefecerit, rei militaris haud imperitos. Horumque auspicio Oppidi illius Praefecturae initiatus, & copias suas quotidie auxit, Oppidumque ipsum tormentis bellicis, aggeribus, omnisque generis munitionibus firmavit; loci Praetore D. Iohanne Marlaeo, Milite. (quem in eo munere per biennium deinde auctoritate sua continuit; ut virum consilio maturum, regiisque partibus summopere addictum) una cum caeteris Senatoribus, eo in opere auxiliares manus suppeditante. Tinmuthae quoque Castellum, ad ipsum Tinae fluminis ostium haud procul Novocastro situm, praesidio munivit: idque eo potissimum [Page 18] fine, ut hostibus praeriperetur Portus ille nobilis, quem Tina efficit, sua profunditate maximi etiam oneris navigia admittens, & ita defendens, ut nec tempestatibus facile jactari, nec vadis afflictari possint. Et hujusmodi haud magnis quidem, confiteor, at nuperrime vix speratis, industriae suae successibus animatus; non solum stationi propugnandae continuo invigilavit, militesque curavit in officiis militaribus quotidie exercendos: sed vires etiam suas indies augere, regiamque causam ulterius extollere, summis conatibus contendit. Interea tamen nemini mortalium (quod sciam) vel minimum injuriae aut intulit ipse, aut ab ullo ex eis, in quos imperium habebat, impune inferri passus est: verum contra & aequi servantissimum, & suavissimis moribus pergratum se praebuit omnibus; ut plerorumque tam ex Oppidanis, quam e ruricolis, voluntates & studia in se promeritus sit, & assecutus.
Inter haec illi relatum est, concitatum esse a seditiosis quibusdam tumultum inter rusticos, qui militiae nomina dederant, in Episcopatu Dunelmensi. Is itaque, cum expedita suorum manu, ocyus eo ad-volat, ut mature fraenos injiceret multitudini in duces suos ferocienti. Id quod auctoritate sua & prudentia [Page 19] facile praestitit. Interim vero accidit (quod in transcursu & animi gratia hic commemorare visum est) unum e rusticanis, Comitem tunc paulo familiarius alloquentibus, hominem ingenii quidem haud infaceti, per jocum dixisse; Comitis ipsius praesentiam sibi perjucundam; Optare tamen, ut longius abesset illius Comitatus; milites nempe, quos Comes secum adduxerat, aegre se ferre subinnuentem.
Sedato eo tumultu, oculisque in primos istiusmodi motuum fontes ac seminaria praecipua conversis; regimini Ecclesiastico, sicut in illo Episcopatu, ita & in omnibus aliis locis intra commissas curae suae Provincias, sedulo prospexit: ‘Haud ignarus scilicet, nil aut regnantibus gravius esse, aut perniciosius Reip. quam plebem in Schismata & Factiones, per diversas de rebus sacris opiniones, novaque superstitiosorum dogmata, divisam; nilque solennius rerum novandarum studiosis, quam in titulum belli, quod impie moliuntur, Religionem & nescio quae arcana Conscientiae dictamina palam praetexere.’ Huic itaque jam passim se diffundenti malo ut quamprimum occurreret; communicatis cum eruditissimo illo, juxta ac pientissimo viro, D. D. Cosens, Ecclesiae Petriburgensis Decano, hodie vero reverendissimo Episcopo Dunelmensi, super ea re consiliis; [Page 20] hanc ei spartam legavit, ut neminem ex subditis ditioni suae Concionatoribus permitteret, aut e suggestu effundere, aut alias vulgi animis ingerere quidquam, quod sacratam Regis personam, Ejusve Reipublicae administrationem ullatenus diffamare videretur; & si qui e contumacioribus, in justissimam Regis & Ecclesiae causam, de qua tunc certabatur, concionando invehi auderent; in hos severe & pro merito criminis animadverteret. Nec muneri huic pro viribus exequendo defuit optimus iste Praesul, sed tanta & prudentia & vigilantia usus est linguis factiosorum fraenandis, ut postea Ecclesiae pax etiam inter arma viguerit.
Jactis in hunc modum Praefecturae suae fundamentis, temporis haud multum effluxit, cum exiguum quidem, ast opportune delatum pecuniae subsidium, doliolo scilicet inditam Ducatorum summulam (valore quingentis circiter libris monetae Anglicanae parem) una cum armis nonnullis (quorum tamen maxima pars Regi consignabatur) a Regina, apud Belgas tunc commorante, accepit. Quam pecuniam mox, facta pro uniuscujusque dignitate ac meritis partitione, Copiarum suarum Tribunis & Centurionibus, ut in obsequio fideque melius confirmarentur, erogavit. Arma vero, prout Regina jusserat, [Page 21] Regi transmisit; adjuncta in eorum custodiam, ne ab hostibus in itinere interciperentur, unica illa Equitum turma, quam non ita pridem contraxerat in sui satellitium; hoc tamen mandato, ut, peracta ea expeditione, ad se illico rediret. Sed Regi aliter visum est. Is enim eam deinde turmam, ad vires suas augendas, apud se detinuit.
Eodem prope tempore, in vicinum Novo-castello portum tuto provehebatur quoque navigium, armis, idoneis praelio campestri tormentis bellicis, clavis Danicis, nitrato pulvere, aliisque id genus munitionibus onustum; & ad Regem nostrum auxilii ergo transmissum a serenissimo Danorum Rege, melioribus partibus favente. Haec igitur arma secum detinere, & in suos usus reponere consultum duxit Novocastrius; ut ad manus haberet, quibus majores adhuc suorum copias, de novo describendas, instrueret. Posteaquam scilicet rebellionis nefas, morbi instar Epidemici, omnem pervagari Britanniam, ac utriusque Ordinum in Parlamento consessus discordias odiaque in Regem magis magisque in dies exardescere observasset; suumque de ferendis Regi suppetiis consilium cum amicorum affiniumque praecipuis communicasset: firmissime secum statuit, grandiora adhuc aggredi facinora, justumque Exercitum armare, [Page 22] in optimi Regis defensionem. Quod cum Majestati Ejus per expeditum nuncium impertivisset, Rex & consilium alacer suo suffragio comprobavit, & confestim remisit Diploma, quo eum summo imperio in omnes seu jam tum ad militiam conscriptas, seu inposterum conscribendas vires, non solum in partibus Angliae Septentrionalibus ultra Trentam fluvium sitis, verum & aliis etiam nonnullis e citerioribus, Lincolniensi nimirum, Nottinghamiensi, Darbiensi, Lancastrensi, Cestrensi, Leicestrensi, Rutlandiae, Cantabrigiensi, Huntingdonensi, Norfolciae, Suffolciae, & Essexiae Provinciis, ornare dignatus est. Sed & auctoritate sua eidem liberum fecit, ut & Equites Auratos ad arbitrium crearet, & monetam cuderet, typisque item uteretur, quoties alterutrum ex his videretur emolumento Regis conducibile. Qua perampla profecto, & tantum non regia potestate is ita modeste ac caute utebatur; ut eam perraro, & nunquam nisi quum Regis utilitati atque honori esset ex necessitate sic litandum, exercuerit: nec ingenti ex illo Nobilium numero, qui sub signis suis strenue militabant, plures duodecim ad Equestris Ordinis dignitatem, toto belli tempore, evexerit.
Ejusmodi auctoritate munitus, statim ad se praelio idoneos cum armis coire praecepit: paucisque [Page 23] septimanis, octo haud minus millia justae armaturae Peditum Equitumque nomina dedere. Quos recensitos haud procul Novocastro sub Tribunis & Centurionibus distribuit: tantumque rerum bello necessariarum apparatum fecit, ut nunc in turmas legesque agminis severe dispositis militibus deesse nil aliud videbatur, nisi ut ad aliquam expeditionem jussu Imperatoris educerentur. Nec multo dehinc, sub initium nempe mensis Novembris Anno 1642. evenit, ut, tunc in deterius dietim ruente Regni statu, & nil nisi defectionem ac bellum caedesque spirantibus seditiosis, maxime in Comitatu Eboracensi; plerique ex Nobilibus ejus Provinciae, mature saluti suae prospicientes, deserta villarum solitudine, Eboracum (moenitam sane ac praegrandem, at necdum satis munitam Urbem) veluti ad asylum, confugiebant. Quo cum pervenissent, simulque audivissent, Novi-castri Comitem & Boreales Angliae regiones in pace & obsequio conservasse, & Exercitum porro expediisse, in ulteriorem contra Regem concitatae multitudinis repressionem: continuo ad ipsum mittunt Delegatos aliquot (nobili prosapia oriundos, & negotiis pares) qui ab eo auxilium peterent, orarentque, ut, relicto Novi-castri praesidio, Eboracum versus cum Exercitu promovere festinaret. Quorum [Page 24] votis ipse haud difficilem se praebuit; cum eisdem prius instituta, de aequissimis quibusdam, Regiaeque causae percommodis conditionibus, eorum ex parte observandis, stipulatione. Neque mora, cunctis quae ad hanc expeditionem necessaria erant praeparatis; relictisque tam in oppido Novi-castri, quam Tinmuthae castello, & Hartlepoliae quoque (maritimo pariter Emporio, cui portus adjacet, omnis navigii capax) aliisque quibusdam locis in ea regione, Praesidiis: primo conscripsit, typisque mandavit Declarationem, qua tum rationes, quibus fuisset ad suscipiendam Eboracensium defensionem adductus, strictim explicuit; tum intimum animi sui sensum (scilicet, arma se suosque induisse, nulla alia de causa, nisi ut sacram Regis Personam ac dignitatem, Reipublicae salutem, Ecclesiaeque Anglicanae pacem irent tutatum) in lucem oculosque omnium candide protulit; simulque causam aperuit, cur nonnullos in legiones suas admiserit Romanae fidei addictos: deindeque castra refixit, & ad praestitutam diem totius Exercitus mole Eboracum contendit. At Hostes interea properanti viarum angustias intercludere haud uno in loco, sed ubique incassum, tentabant: maxime vero in ipso Episcopatus Dunelmensis Agrique Eboracensis confinio, ad pontem quendam ( Pers-bridge [Page 25] vulgo dictum) Teisi flumini superstructum. Ubi Hothamus, a Parlamento tunc Hullae praepositus, cum mille & quingentis Rebellium, praelio fractus fuit, inque fugam conversus; idque virtute potissimum D. Thomae Howard & Guilielmi Lambton, Militis, quos duabus suorum legionibus, Equitum uni, alteri Peditum, ad pontem illum occupandum praemissis praefecerat Novocastrius. At victoriae hujus laetitia cito in luctum vertebatur, ob praematuram nobilissimi illius juvenis, Thomae Howard, Equitum Tribuni, mortem: qui in eo praelio cecidit, globulo plumbeo transverberatus. Novocastrius autem, ita superato fluminis impedimento, copiarumque hostilium, quae pontem insederant, reliquiis Tadcastrum usque, in quo praesidium e suis habebant, fugere compulsis; residuum itineris sine ullo discrimine confecit. Et Eboraco jam appropinquans, in planicie quadam ipsis moenibus commode vicina, paululum constitit; totumque Exercitum in ordines jussit ire. Ubi & Cumberlandiae Comes, qui militiae istius Provinciae tunc praeerat, honorifice ipsum excepit: & D. Thomas Glemham, Miles, vir bello inclytus, eoque tempore Praefectus Eboraci, ingenti Nobilium numero stipatus, Urbis portarum claves, in honoris & obsequii signum, illi in manus tradidit.
[Page 26]Jamque in Urbem triumphanti similis, & insigni cum laetitia plausuque civium exceptus; confestim (sub finem scilicet mensis Decembris Anno Domini 1642.) consilium inire coepit, quid facto esset opus, ut publicam Regis & Patriae causam, cui omnes intenderat curas, porro promoveret; cum primis vero unde pecuniam & commeatum compararet, ad suorum sustentationem: minime ignarus, quam difficile sit, Exercitum vel intra debitos obsequii ac reverentiae limites continere, vel a rapinis & populationibus refraenare, nisi stipendia Dux & alimenta militibus ex ordine suppeditaverit. Re itaque diu ac pensiculate inter Primores versata, tandem in hoc conventum est; ut aliquot e Nobilium censu seligerentur, qui militibus solvenda vectigalia populo, facultatibus singulorum aestimatis, irrogarent; simulque auctoritate munirentur, si damni quid cuivis vel infima ex plebe illatum esset a militibus, id ex aequo aestimandi & resarciendi ex eorum, qui intulissent, stipendiis. Hoc enim longe videbatur aequius, quam si milites aut alimenta ad arbitrium exigere a rusticis, aut ex rapto vivere permitterentur. Et facile proinde ratio tam salubris consilii accepta est. Quo severe coercita militum licentia, factum est, ut deinceps Provinciarum Septentrionalium, [Page 27] incolae ab injuriis prorsus immunes, mediis etiam in armis, degerent.
Postquam hoc consilio tam indemnitati Agrestium, quam suorum victui Novocastrius providisset; quanquam & tempestas anni (quippe jam saeviebat hyems, erantque in procinctu Saturnalia) & Eboracensium vota, ut in ea urbe hyemaret, hortabantur: noluit tamen diutius feriari, ne milites inertia marcescerent in stativis. Sed, nunciato, Hostium copias aliquot Tadcastrum (oppidum nec incelebre quidem, nec amplius octo milliaribus dissitum ab Eboraco) se recepisse, inibique insudare propugnaculis extruendis: extemplo castra movere, eoque Exercitum adducere secum constituit. Oppidi hujus haud exigua pars, maxime qua Orientem spectat, fluvio quodam, Wherfus nomine, alluitur: aestate quidem nec praealtis, nec rapide fluentibus aquis formidabili; hyberno autem tempore, ubi multorum rivulorum tributa excipere solet, tantae profunditatis, ut nullum, nisi per constructum e saxis grandioribus pontem, aditum praebeat Eboraco Tadcastrum venientibus. Hostes praeterea, diruto pontis hujus medio, atque propugnaculo, unde maximae molis tormenta bellica in aggredientium ora commode dirigerent, ad Orientalem fluvii ripam extructo, ita se muniverant; [Page 28] ut nec subitanea incursione oppido expelli, nec arcta satis obsidione cingi posse viderentur.
Caeterum his difficultatibus nequicquam territus Novocastrius, ab incoepto noluit deflecti: sed Eboraco deductis commeatuque instructis copiis imperavit, ut propere ad oppidum progrederentur, & profectionem in hunc maxime modum ordinarent. Jussit nimirum, ut Equitatus sui pars maxima, Hypostratego Duce, per ipsum noctis silentium, Wetherbaeum, oppidum mercatu satis insigne, quinis supra Tadcastrum lapidibus ad Occiduum situm, ponteque lapideo trajiciendis militibus percommodo instructum, recta tenderet: postera vero aurora, inde per Occidentalem fluminis ripam regressa, Tadcastrum cum toto agmine prospectaret, quasi Rebelles in campum provocatura. Promisitque, se omnem interea Peditatum, cum nonnullis Equitum turmis, tormentisque majoribus, Orientali lateri ejusdem Oppidi admoturum: ut castris suis sic inclusi hostes, hinc & illinc eodem quasi momento temporis premerentur. Id vero consilium ratione prudentius, quam executione felicius suit. Quanquam enim Novocastrius ipse, quod sua ex parte susceperat, impigre praestitit, & a primo lucis exortu ad vesperam usque tormenta in Rebellium aggeres displodere [Page 29] non intermisit: Hypostrategus tamen, utrum ex negligentia an perfidia incertum est, muneri suo prorsus defuit; ut hostes ad sui deditionem (quod sperarat Comes) non potuerint compelli.
Attamen non prorsus huic obsidionis quasi praeludio utilitas abfuit. Perduelles enim impavido Novocastrianorum accessu perterriti, reputantesque se diuturnae obsidioni ferendae impares sore; & propugnaculo, ipsoque fluminis trajectu vecorditer desertis, proxima nocte clam aufugiunt, scelerataque condunt capita in Castello quodam, Cawood nominato, quod ad nonum milliare a Tadcastro, parique propemodum intervallo ab urbe Eboracensi abest, & cui validum e suis praesidium antea induxerant. Fugientes vero insequi, & suis intutum duxit Novocastrius, & sibi inconsultum. Quippe Exercitui ferme inaccessum erat illud Castellum: utpote foedis undique cinctum paludibus, & ad ipsum duorum amnium, Ousae scilicet & Wherfi, (qui tunc temporis quoque plus justo abundabant) confluvium situm. Et ille, loci istius longam obsidionem magno sibi ad caetera impedimento fore, praevidit. Postera igitur luce in deserta ab hostibus castra succedebat, atque illic per aliquot dies, tum ut spatium militibus daret ad quietem, tum ut eam Provinciae [Page 30] partem in obsequio ac fide adversus Regem stabiliret, commorabatur.
Deinde, sub initium nempe mensis Ianuarii Anno 1642. Pontem fractum, vulgo Pontfreit, (oppidum scilicet in Occidentali Comitatus Eboracensis parte positum, ac rupi affixo crebrisque propugnaculis validissimo Castro munitum) cum Exercitu ingressus; ibi aliquandiu haesit. Necesse enim habuit & vires suas, crebro supplendis praesidiis haud parum imminutas, reficere: & milites in stativa disponere in ea Provinciae parte, quae inter modo memoratum Castellum, Cawood dictum, & Hallifax, Bradford, Leeds & Wakefield, in quibus omnibus Rebelles praesidia suorum collocarant, interjacet. Quippe hoc pacto fore arbitrabatur, ut nec copias suas nimio a se invicem intervallo dividere, nee in circumvicinis viculis degentes Regis amicos incursionibus hostium obnoxios relinquere cogeretur. Sic itaque rebus ordinatis, Tadcastrum & Pontem-fractum validis praesidiis militum, aggeribus, tormentis, aliisque id genus munimentis, ad tuendas urbes excogitatis, tempestive confirmavit.
Inter hos dies etiam, cum Newarkam, (Oppidum satis amplum, ad Australem Trentae fluminis ripam, in agro Nottinghamiensi, situm) nondum ab hoste [Page 31] occupatam, excipiendo tamen praesidio percommodam esse cognovisset; eo cum delecta suorum manu profectus, tam Oppidum ipsum, quam huic imminens Castrum Stationariis, qui utrumque ad extrema usque pro Rege custodirent, opportune implevit. Hocque eo consilio fecit; ut in Regiorum commoda liberum, aliis vero clausum servaret nobilem, & in ea regione unicum illum rapidissimi fluminis trajectum, qui Oppido subjacebat: simulque haud exiguam vicinorum Comitatuum, Nottinghamiensis videlicet & Lincolniensis, partem quoque sub imperio suo contineret. Nec multo post, ut modicum commeatus armorumque supplementum, quod Novi-castri ex arce sibi deferendum praeceperat, acciperet; Eboracum reversus est. Unde confestim Baronem Ethyn, Exercitus sui Hypostrategum, cum satellitio Equitum eo misit, ut supplementi illius custodiae invigilaret in itinere. Qui a valida Perduellium manu, ad pontem quendam, vulgo Yarum-bridge dictum, quem Hypostrategus in itinere destinato transmissurus erat, occupandum praemissa, ferocissime impetitus; eos praelio fudit, multis caesis, pluribus captis. Eaque victoria, armis signisque hostium potitus, peracto feliciter negotio, quod imperatum erat, Eboracum summa cum laude rediit.
[Page 32] Novocastrius vero, sic reparatis viribus, paucisque deinde ad quietem diebus datis militi; ut Reginam ex Hollandia jam tum redeuntem, & in alto jactatam, ad Orientales Provinciae Eboracensis oras propediem appulsuram, per datas a Rege litteras, cognovit: castra movit, viamque illorsum capessit; ut ad tutandam Majestatem ejus, ubi ad terram classe perveniret, praesto esset cum Exercitu. Nec optato expeditionis hujus eventu frustrabatur. Nam paulo post, Regina, ingentis tempestatis, qua diu per medium freti agitabatur, periculo defuncta; in portum quendam ( Burlington Bay vulgare nomen est) ad littus Orientale Comitatus Eboracensis situm, ex alto invecta est. Vixque arenam primo pede libaverat, cum Sacrilegi Rebelles, qui ipsam per aequora etiam furibundi insequebantur, classe ad littus admota, missilia e navibus Praetorianis in eam ingessere; nec citius tormentis in ipsas aedes, quas hospitii ergo subibat, collineatis fulminare cessabant, quam illa ad vicini tumuli, qui extra telorum jactum erat, asylum divertisset. Hic memoratu, imo & admiratione summa dignissimum est; inclytam hanc Reginam, tot tantisque periculis undique impetitam, adeo tamen infracto omnemque metum dedignante animo fuisse, ut eadem Majestatis constantia, quae [Page 33] in solio sedenti solebat adesse, tunc pene pereuntem comitabatur. Nec dubitare poterant, quotquot magnanimitatis ejus in illo discrimine testes fuere; quin Heroicus invictissimi Patris, Henrici nempe illius Magni (cujus gloria per posteritatis seriem inoffensos aget cursus) Spiritus transmigrasset in Filiam. At Novocastrius interea, ut tantam virtutem in Clementissima Domina sua periclitantem ex impiorum manibus eriperet, quanta maxime celeritate potuit, copias suas haud procul a littore explicuit; eamque discrimini ita subductam, suorumque agminibus cinctam, ad aedes, ubi clementius tractaretur, pro officio suo comitatus est. Paucis deinde Reginae, non ad reparandum animum, sed circumactum pelagi erroribus caput somno ac quiete componendum, diebus datis; ipsam lentis itineribus Eboracum honorifice deduxit: urbem eam ingressus sub finem mensis Martii Anno 1643. Quo tempore etiam, ut Reginae aerarium diutinae peregrinationis impensis jam tum pene exhaustum rescivit; tria admodum millia librarum Sterlingarum Majestati Ejus dono obtulit: quae illa vultu hilari, & benigno animo accipere dignata est. Ad Regem praeterea armorum ac muniminum haud exiguum supplementum, quod ex Hollandia secum adduxerat Regina, [Page 34] recta transmittendum curavit: additis ad eorum & nobilissimi pariter viri, D. Percy, Baronis (qui antea a Rege Oxonio missus, ut reduci in Angliam Reginae omnem operam & studium navaret, eam ipsam captabat redeundi opportunitatem) tutamen Equitibus mille & quingentis. Quos Rex postea, ad augendum suorum numerum, apud se detinuit.
Inter haec Novocastrius, utpote qui hostes ratione ac monitis revocare ad saniorem mentem, quam vi & armis frangere, nec minus gloriosum, & humanitati magis consentaneum esse semper duxerit; privato commercio cum Castri cujusdam, ( Scarborough Castle incolae vocant) navium stationibus commodissimo portui imminentis, Custode adeo prudenter egit, ut eum nudis argumentorum momentis ejus, cui antea adhaeserat, erroris convictum, ad sui suorumque & Castri ipsius, cum omni apparatu bellico, deditionem incruentam compulerit. Quo quidem facinore egregie & sui ipsius gloriae litabat, & Regiarum partium emolumento. Castrum quippe illud, tum situs ratione, tum artis operibus adeo validum erat, ut muri neque tormentorum arietatione quassari, nec subter effossis cuniculis subrui posse viderentur. Ad hoc, longe lateque tam in circumjacentem Eboracensium Orientalium regionem, [Page 35] quam in subjacentem maenibus portum suum extendebat imperium.
Nec multo post, ut per secretos nuncios exploratum habuit, hostium Equitatus summum Ducem, D. Thom. Fairfax, tunc Militem, hodie vero Baronem. cum selectis suorum copiis, Excursionem e Castro Cawood (ad quod paucos ante menses confugerant, Tadcastro, ut supra memoratum, exterriti) ut Parlamenti praesidia quaedam in Occidentali Comitatus Eboracensis parte inviseret confirmaretque, destinasse: hoc inquam intellecto, confestim Nobilissimo viro, D. Georgio Goring, Baroni, quem suo Equitatui dudum praefecerat, imperavit; ut expedito Equitum agmine instructus, Eum medio in itinere, si opportunitas daretur, invaderet opprimeretque. Atque ille hos in planitie quadam, quam Seacroft Moor populares vocant, assequutus; quamquam militum numero longe inferior, in eos tamen tanto impetu invehitur, ut perruptis totius aciei hostilis ordinibus, omnes ad unum pene profligaret. In eo praelio multi Rebellium caesi; Captivorum numerus 800. aequabat: victorque armis signisque ad decem potitus, Eboracum sine ulla suorum clade rediit.
Novocastrius vero, uberiores adhuc ex hac victoria fructus colligendi avidus; ratusque militum animis, dum spe atque audacia calerent, sibi utendum: [Page 36] validum justaeque armaturae agmen e suis, ad novam in Occidentali ejusdem Provinciae parte moliendam expeditionem continuo emisit: Qui duobus hostium millibus, diversis e praesidiis Parlamenti jussu extractis, & ad nescio quod aggrediendum, in quodam palustri loco, Tankerly Moor nominato, tunc forte in unum congregatis, in via auspicato obviam facti; conserto cum iis praelio, magnaque edita strage, secundam quoque, nec priori minus insignem victoriam, cum multis captivis, ex acie retulere.
Hoc modo labefactatis Perduellium viribus, Novocastrius reliquum Exercitus sui, quod in urbe Eboraco restabat, primo ad Oppidum Leeds, deinde ad Wakefield, utrumque ab hoste jam occupatum, deduxit: ea quidem mente, ut ad justam Regiae Majestatis reverentiam ac venerationem aut lenitate & mitioribus consiliis revocaret, aut vi saltem redigeret quotquot in ea regione defecerant ab officio. Et Wakefield sine pugna ingressus; cum oppidum illud & circuitu peramplum, & militum stativis percommodum comperisset: centurias aliquot e suis in eodem signa defigere jussit. Deinde, ut primum cognovit, hostes, qui alia quoque duo Oppida, haud multum inde Meridiem versus distantia, nec mercatu ignobilia, Rotheram nempe & Sheffield, occupabant, [Page 37] totos in eo esse, ut novas contraherent copias, praecipuosque tum ex oppidanis, tum circumvicinae regionis incolarum seditionis contagio inficerent: in animum induxit, scelerata eorum molimina, antequam maturescerent, frustari. In eum igitur finem, sub medium mensis Aprilis Anno Salutis 1643. ipse delectam Exercitus sui partem, commeatu Tormentisque nonnullis instructam, versus Oppida illa (quippe haud amplius quatuor lapidibus ab invicem distabant) deducit: relicto interim in stativis apud Wakefield residuo. Cui summum Equitatus Ducem, cum totius Exercitus Propraetore ( Majorem Generalem hodie vocant) praefecit: ratus, id suorum ab hostium incursionibus defensioni abunde suffecturum. Quanquam paulo post res aliter quam sperarat, quemadmodum infra dicetur, cecidit: quod tamen Ductorum eorum, qui tutandis castris maxime invigilasse debuerant, incuriae ac socordiae merito imputandum.
Et primo Rotheram copiis, quas ipse ducebat, admotis; Oppidi ejus deditionem sibi postulavit. Quam cum munimentis suis confisi hostes contumaciter denegassent, tantam in eos qua minoribus, qua majoribus Tormentis a summo mane ad vesperam usque incessanter fulminantibus impressionem fecit, [Page 38] ut armis sibi aditu patefacto, Oppidum subsequente nocte victor ingrederetur. Hic permagnus Captivorum numerus fuit: e quibus nobiliores in custodiam conjecti, reliqui vero tam clementer tractati, ut ipsa lenitate quam virtute Victoris haud minus superati, omnes (paucis tantum exceptis) rebellioni renunciantes, inque fidem accepti, nomina regiae militiae dederunt, nec obsequium deinceps unquam deseruere; multis postea exemplo manentes experiendi clementiam Ducis.
Vix quartum jam diem eodem loco quietem militi dederat, cum accessione novorum copias refectas alterum quoque Oppidum, Sheffield nominatum, & satis valida quidem, licet vetustate haud parum corrupta arce munitum, circumsedere jubet. Hostes vero, qui utrumque tenebant, nupera sociorum suorum fortuna, famaque victoris territi, obsidionem ferre non audebant; sed raptim collectis sarcinis in Comitatum Darbiensem clam profugere: Oppido arceque arbitrio Novocastrii relictis. Qui Oppidanos, tametsi & Regem erga & seipsum male animatos, tam benigne habuit, ut plerosque eorum brevi ad fidem & obsequium eximia humanitate reduxerit; caeteris interim contra ne mussitare quidem audentibus. Hicque novis militibus rursum [Page 39] auctus, arcem hanc & delecto e fidissimis suorum praesidio, & de novo erectis propugnaculis communivit; eique nobilem quendam & exploratae fidei virum praefecit, Provinciae ejus indigenam. Guiliel. Savil, Baronettum & Militem. Ad haec, ut primum ferri fodinas, cum officina & machinis fusoriis, haud longe abesse ab eodem loco cognovit: ibi tam Tormenta bellica majora, quam alia ferramenta sive tuendis, sive expugnandis urbibus excogitata, in suorum usus conflari curavit.
Caeterum, Eccui unquam adfuit perpetua in dubiis rebus felicitas? Quemve e summis etiam & gloria florentissimis Ducibus, qui hactenus fuere, mihi dabitis, cujus destinata salubriter consilia omni ratione potentior Fortuna interdum non discussit? Vix quieverat ab ultima expeditione Novocastrius, cum triste nuncium affertur; e vicimis praesidiis in unum agmen congregatos hostes, captata illunis noctis opportunitate, iisque, qui excubias agebant, repente caesis, irrupisse in Oppidum Wakefield: omnesque, quos ipse paulo ante in eodem reliquerat (in quibus erat Equitum Praefectus, Baro nempe Goring, quem ille postea, cum hostibus mutuo facta praecipuorum e captivis commutatione, in libertatem asseruit) cum toto armamentario, omnique apparatu bellico, sub [Page 40] imperium suum redigisse. Quo accepto, ingens solicitudo, & pene jam luctus in castris erat. At ille, nec quam sint ancipites rerum humanarum exitus ignarus, nec rudis tractandi militares animos; milites sperare meliora hortatus, ad nova consilia mentem suam convertit. Et, neu sub unum fortunae ictum totas vires sui Exercitus cadere pateretur; quos secum adhuc sub signis habebat, omnes Eboracum extemplo reduxit; urbem eam ingressus mense Majo Anni 1643. Dum illic & reparandis suorum animis, & novorum delectui vacat; Regina, quae in eadem urbe etiamnum commorabatur, Regem, tunc in Meridionalibus regni partibus strenue obluctantem rebellibus, quam citissime adire constituit. Nec tutum videbatur, ut Majestas Ejus tam longum & tot periculis obnoxium iter ingrederetur sine Satellitio. Ergo Novocastrius, praemisso ad Pontemfractum, in quo Regina aliquantisper quiescere destinarat, toto exercitu; ipse eam eo usque comitabatur. Nec eo contentus officio, inde discedentis lateri quoque haud minus septem Equitum Peditumque millia, cum justo Tormentorum majorum numero, ad custodiam in reliquo itinere, adjunxit: sibi longe decentius esse existimans, ut ipse se maxima virium suarum parte ultro denudaret, quam ut [Page 41] Domina in vitae discrimen veniret. Caeterum, ex magno illo militum numero, quos Reginae praesidio adhibuit in eo itinere, Rex ne unum quidem unquam remisit, sed omnes aggregavit suis, postquam emensi viam fuissent.
Proxime post discessum Reginae, Eboracum cum reliquiis copiarum remigrat; totusque in eo erat, ut propemodum exhaustas vires redintegraret. Quo quidem in opere illi propitiam se atque secundam adeo praebuit fortuna, ut intra mensis unius ( Iunii scilicet ejusdem Anni 1643.) spatium, se haud imparem crederet, ad novum quid in hostes moliendum. Itaque mox in occasum spectantes ejusdem Provinciae partes, ubi in stativis tunc maxime haerebant Perduelles, excursione facta; cum forte in AEdes quasdam ( Howley House appellant) mole saxea extructas, valloque & validissimo eorundem praesidio munitas, in itinere incidisset: eas protinus constituit expugnare. Nec mora caduceatores, pro more belli, ad inclusum hostem misit, qui deditionem sibi illico fieri postularent. Quibus cum loci Praefectus, homo quidem summe contumax, se ultima prius passurum respondisset; ipse, muris agmine admoto, tormentisque in aedes continuo fulminantibus, eas ita subvertit, ut via sibi suisque impetu [Page 42] patefacta, in medios propugnatores jam victor irruit, omnesque (qui pugnando caesi erant, tantum exceptis) sub jugum misit. Egre vero ferebat, ferocem illum rigidaeque cervicis hominem, aedium scilicet Praefectum, in vivis servatum fuisse a quodam Tribuno; qui importuna & Imperatoris mandato repugnante misericordia permotus, ei vitam indulsit. Cumque idem Tribunus illum adducere ausus esset in ipsius conspectum; is tantopere offenso in utrumque animo fuit, ut sceleratae pervicaciae alterum, alterum vero inobedientiae acriter arguere vix abstinuerit. Attamen Tribuno, a se modo exemptum caede hominem etiam tum ferro occidere volenti, imo & paranti, palam reclamabat; magisque adhuc indignatione excandescens; summe inbumanum est, inquit, quemvis e captivis interficere in frigido sanguine (sic enim Nostrates loqui amant) hoc est, postquam irae pugnaeque ardore incensus sanguis jam refrigescere incoepit. Quo exutus simul omni contumacia metuque misellus iste, portarum claves, quas in dextera tenebat, submisse exosculatus, eas Novocastrio summa cum veneratione obtulit. Is vero nimis sero oblatas repudians, his nil mihi opus est, inquit, qui ad aperiendas harum adium fores multo commodiora ferramenta (machinas nempe [Page 43] bellicas salse subinnuens) huc mecum attulerim; eis tamen haudquaquam usurus, ni tua insania fuissem ad id compulsus.
Castris inde post sex dierum quietem motis, ad aliud quoque Parlamentariorum praesidium, cui Bradford nomen est, cum omnibus copiis impigre contendit: Oppidum scilicet in eadem regione situm, haud magni quidem circuitus, sed tum situ locique natura, tum custodientium multitudine magis munitum, quam ut primo impetu capi posse videretur. Ille vero, invictus adversus ea, quae caeteros terrere solent, illud corona circumdare properavit. At nondum itineris medium eo versus confecerat, cum obviam ei processit hostis. Qui, per secretos nuncios comperto ejus adventu, furtimque collectis e finitimo Lancastriae Comitatu novis copiis, quinis nempe Sclopetariorum millibus; ne muris Oppidi includeretur, simul fretus excipi posse quem venturum sciebat, in via consedit occultus. Et vires suas, quae octodecim Equitum turmis, triploque majore Peditum numero canstabant, in ordines explicitas jam appropinquanti Novocastrio ostendit; in loco quodam, Atherton Moor vocato, & ob sepimentorum spinoforum frequentiam insidiis tegendis commodissimo. Is vero & Peditatu longe inferior, nec [Page 44] Equites in justam aciei latitudinem, prae angustiis campi (totam namque planitiem ejus occuparat hostium Equitatus) disponere potis erat. Ad haec, ipsum ab hoste dirimebat praealta fossa, quam Equites nisi transiliendo superare nequirent. His tamen difficultatibus haudquaquam territus, praelii discrimen utcunque adire statuit. Comperto igitur aditu, qui binis tantum equis simul transitum praeberet; Equitum promptissimos per eum concitatiori gradu procedere jubet. Hosque fossam transgressos, jamque hostium phalangi propius admotos ipse cum caeteris strenue insequutus, quicquid spatii in campo hostiles copiae reliquerant inoccupatum, suis in ordines redactis implet. Collatis itaque signis, utraque acies congreditur: pedite utrinque ingentem vim globulorum plumbeorum e bombardis & sclopetis in contra venientium ora invicem effundente. Non aliud discrimen, pro dimicantium numero, vehementius fuisse, memoriae proditum est. Rebelles impunitatem & opima spolia; Regii vero fidem ac legibus sibi imperatum erga Patrem Patriae obsequium intuebantur. Illi pro dominatione in pares; Hi pro sui libertate sub legitimo optimi Regis imperio acerrime pugnabant. Perduellibus justa causa, jurisque patrocinium deerat; Regiis locus. Diei quoque [Page 45] unius tam multiplex casus, modo spem, modo metum utriusque partis augebat: velut de industria inter fortissimos viros certamen aliquandiu aequante fortuna. Caeterum angustiae loci, in quo haeserat pugna, Novocastrianos non patiebantur totis congredi viribus. Horum itaque Pedites in utroque cornu tandem languescere, pedemque referre coeperunt. At Novocastrius, ut fugam suorum, & proximos hostium conspexit; ut tanto infortunio mature occurreret, validum Hastatorum agmen, quorum spectabant plures quam inierant praelium, in illorum auxilium admovit. Hique tantum in hostes impetum fecere, ut eos magna clade afflictos primum retrocedere, mox terga urgentibus dare, ac aperte fugere cogerent. Tormenta quoque eidem saluti fuerunt, quibus in confertos ac temere se offerentes hostium Equites haud frustra excussa sunt tela. Quo temporis momento Regii quoque Equites in nondum concussam hostium phalangem pari cum ferocia invecti, eam turbabant. Sicque penitus hoste devicto, & diei fortuna mirifice mutata, Novocastrius memorabili victoria potitus est: tametsi & militum & tormentorum numero longe inferior. Ejus ex parte haud amplius bis centum desiderati sunt: tantulo impendio insignis victoria stetit. Perduellium [Page 46] vero cecidere Septingenti: Tria millia numerus captivorum aequabat. Caeteri, in quibus Equitum Praefectus erat, fuga elapsi, Oppidum Bradford, in quo praesidium reliquerant, petivere.
Hos vero Novocastrius, ad signa mox revocatis agminibus, proxima nocte insequebatur: haud desperans, quin subitanea incursione, quam animo destinabat, eos cum oppido ipso, postera aurora, caperet. Sed illi, hesterna clade perculsi, sese per tenebras sparserant in diversa; antequam is eo pervenire potuit. Inciderunt autem in manus Ejus e palantibus haud pauci: inter quos ipsa etiam Equitum Praefecti Uxor, dum equo una cum famulo vecta ignotis vestibus fugam adornabat, forte capta erat. Quam, ut agnovit, Novocastrius summa cum humanitate, pristinaeque fortunae ejus pari cultu excepit; & post pauculos dies, primo ad urbem Eboracensem, deinde Hullam, ubi vir illius tunc temporis militabat contra Regem, suo curru devehi curavit.
Ipse interea sic desertum ab hoste Oppidum Bradford, more triumphantis, cum exercitu ingreditur. Haec autem expeditio deficientem magna ex parte regionem illam fama tam opportunae victoriae adeo conterruit, ut omnes Perduellium Copiae, quae semet in circumjacentibus oppidis, Hallifax nimirum, [Page 47] Leeds & Wakefield, muniverant, raptim collectis vasis, castrisque metu relictis, in diversa spargerentur: Ducum praecipuis ad munitissimum Hullae praesidium furtim convolantibus. Quod eorum effugium cum ex secreto mentis suae augurio praevidisset Novocastrius, per expeditum (ut credebatur) nuncium literas ad Eboraci Praefectum misit, ipsum strictim admonentes, ut extemplo Equitum aliquot manipulos, ad eosdem medio in itinere intercipiendum, expediret. Sed eas nimis sero perferentis nuncii vitio factum est, ut ea spes in nihilum evanuerit.
Jamque in omni Eboracensium Provincia nihil, praeter Hullam, restabat hosti. Novocastrius igitur, cunctis in tuto visis, amandatoque in Orientalem ejusdem Provinciae partem, ut ibi stativa haberet, Equitatu; ipse cum Pedite in Urbem reversus est. Ubi vix paculos dies respirarat, cum ei nunciatum est, factam esse a Perduellibus in finitimum agrum Lincolniensem, in quo ipse quoque aliquot Equitum turmas haud multo ante collocarat, incursionem. Hoc accepto, ut simul suorum disorimini obviam iret, & votis Lincolniensium, qui opem ejus obnixe implorabant, gratificaretur; Hypostrategum D. Ethyn, Baronem. suum, modica Equitum manu, & turmis aliquot ex iis, [Page 48] quos Dragoons vulgo vocant, instructum contra incursantes praemisit: ipse cum tota exercitus mole subsecuturus. Interea autem Carolus Cavendicius, nobilissimi hodieque florentis Devoniae Comitis frater secundus, impiger juvenis & ingenio ferox, qui Novocastrianis in illo Comitatu collectis cohortibus praeerat, adventum eorum, qui sibi auxiliatum missi erant, minime praestolatus; temere commissa cum praedabundis pugna, fusus est, & equo, quo ferebatur, in deprehendentem vestigia ejus paludem forte illapso, caesus. Quo quam ocyssime nunciato, non alias fortius suas partes, quam tunc, in Novocastrio obiit dolor. Quippe Carolus ille tunc primum adultus erat, & quod facile appareret, indolis rarae. Is itaque, ne mortem tam dilecti juvenis inultam diu manere pateretur, suum jussit exercitum citato cursu viam praecipitare: hostesque brevi assequutus, conserto cum eis praelio acerrimo omnes dissipavit.
Nec minus utendi quam consequendi victoriam gnarus, Omnia Agri Lincolniensis Oppida, quibus Parlamentum praesidia imposuerat, in ditionem suam vi redigere in animo destinavit. Castris itaque proxima luce remotis, ad Oppidum quoddam, popularibus Gainesborrow dictum, ad ripam Trentae fluminis [Page 49] situm, profectionem adornat. Constabat enim, furtiva Parlamentariorum incursione haud ita pridem captum fuisse oppidum illud, una cum nobilissimo Kingstoniae ad Hullam Comite; qui ejusdem, dum sub imperio Regis esset, fuerat Praefectus; quemque Novocastriani milites, dum ipsum e manibus hostium, qui versus Hullae arcem captivum abducebant, eripere aggrederentur, infelici quodam in lembum, quo vehebatur, destinatae glandis errore interfecere, cum famulo, qui Domino proxime astabat.
His in Oppidi conspectum jam venientibus, turmae aliquot ex hostium Equitatu, in Oppido imminentis collis jugo sub signis stantes, sese ostendunt; tanquam praelium conserere paratae. Sed, ut contra appropinquantes, qui a Novocastrio ad pugnam praemissi erant, Equites conspexere; primo quidem sensim servatisque ordinibus semet recipiunt, deinde vero levi velitatione lacessitae, omnes, ceu panico consternatae, & ne hostium ora quidem intueri sustinentes, effusis habenis capessunt fugam; nec lymphatos terrore animos recolligunt, donec intra muros urbis Lincolniensis receptae essent. Tum Novocastrius, Oppido propius Exercitu admoto, ad Custodem ejus caduceatorem, qui denunciaret, ni se suosque dederet, ipsos ultima passuros, misit. Eoque [Page 50] deditionem aversato; & Oppidum ipsum armatis copiis undique cinxit, & Tormenta majora in modo dicti montis cacumine, unde tela commodissime ingeri possent in muros, collocavit. Quid plura? Propugnatores, ut, crebris pilarum e flammivomis tormentis excussarum ictibus saxorum compage laxata, sua munimenta jam deficere videre; desperata Oppidi tutela, aliquot e praecipuis suorum emiserunt, qui de deditione agerent cum obsessore. Qui concessis, quae ab iis petebantur, conditionibus; suisque a caedibus juxta atque rapina prorsus abstinere jussis, oppidum recepit in Regis potestatem. Caeterum e Regiis aliquot, qui ibidem in carcere antea detenti fuissent, in libertatem tunc primum restituti; ut hostes, contra pacti articulos, & sua arma sparsim in terram ceu indignanter projicientes, & oppidi portas incuriose recludentes notarunt: captata ejus delicti (ne dicam perjurii) occasione, in eorum sarcinas, juxta ac bona Oppidanorum protinus invadebant. Quorum exemplo Novocastriani incitati, ipsi quoque, haud minus vindictae quam praedae litantes, rapinam strenue exercebant. Sicque utraque quidem ex parte violatae erant mutuo sancitae stipulationis leges.
Capto in hunc modum Gainesborrow, eodemque [Page 51] tam suorum praesidio, quam novis munimentis confirmato; castra inde movit ad Lincolniam, primam & praecipuam ejus Comitatus urbem, in quam hostium Equestre agmen, ut supra dictum est, paulo ante confugerat. Hancque nullo pene negotio in deditionem redactam, milite atque operibus pariter munivit. Permagna deinde Equitum Peditumque, qui eam regionem sub imperio Regis tenerent, vi de novo collecta; eisque in cohortes rite dispositis dato, pro Duce, nobilissimo viro D. Widdrington, Barone: ipse cum Veteranis inde in Meridionales Angliae partes, ubi Rebelles tunc maxime saeviebant, transire in animo habuit. Quod si fecisset, proculdubio intra paucos menses tam funesto bello finem imposuisset. Sed importunis Nobilium, quos in urbe Eboracensi reliquerat, maxime vero ipsiusmet Praefecti (cui hostes apud Hullam denuo congregati, indeque in circumvicina oppidula subinde incursantes, multo plures ac formidabiliores, quam revera essent, videbantur) precibus & quotidiana fere efflagitatione devictus, ab saluberrimo illo instituto deflexit; eisque subvenire properavit, metu verius quam ullo discrimine laborantibus. Inter haec Regiae Majestati (cui nil magis volupe erat, quam debitos honores virtuti persolvere) ipsum adhuc dignitate [Page 52] & titulo Marchionis de Novo-castro illustriorem facere placuit.
Jamque Eboracum reversus, sub medium mensis Augusti Anno salutis 1643. ad eos, qui crebris Hulla excursionibus & populationibus ejus regionis incolas metu affecerant, penitus extirpandos, saltem intra cancellos latibuli coarctandos, protinus se accinxit. Ex urbe igitur eductum exercitum Oppido cuidam, Beverly dicto, hostium copiis repleto primum admovit: eosque castris suis exutos inde fugavit. Deinde, ut Eboracensium Primoribus (qui ipsum ad id continuo urgebant, eoque nomine prolixe quidem sed frustra promiserant, se haud minus decem millia militum, in exercitus supplementum, collecturos armisque instructuros esse) rem faceret gratam: ipsum Hullae Oppidum, qua terram spectabat (alterum enim latus praealtum mare alluit) corona cinxit; illic aliquandiu ad includendum hostem haesurus. Vix autem in castris consederat, cum praevalidum Equitum Peditumque agmen ex Oppido erumpens, summo mane impetum facere ausum est in eam Castrorum partem, qua Equitum ipsius Legionem quandam sibi stationem obtinuisse cognoverat: eo quidem consilio, ut semisomnes necdum pugnae paratos improvisa incursione opprimeret. Sed [Page 53] vere generosi, ac rei militaris scientia praeclari viri, D. Marmaduke Langdal, tunc Equestri dignitate, deinceps vero Baronis titulo ornati, qui illi Legioni praeerat, vigilantia pariter & fortitudine factum est, ut hostes in eas, quas in aliorum perniciem struxerant, insidias ipsi inciderent. Is enim eos temere in castra irruentes adeo excepit multavitque, ut multis caesis, captis pluribus, perpauci, iique ex Equitibus, in Oppidum fuga se receperint.
Sic sua spe hostes dejecti, ratique nil ultra tentandum sibi restare, quo obsidentibus damnum inferrent; ex altera Oppidi parte, qua flumen in mare decurrit, furtim erumpunt: & in facinoris societatem ascitis permagnis foederatorum copiis, quae ad praestitutum diem cum eis in unum coibant; in Provinciam Lincolniensem evolant; quos Novocastrius in eadem paulo ante reliquerat ex improviso aggressuri. Nec secus quam sperabant ea expeditio successit. Commisso enim cum illis, in campo quodam Castello, Hornby vocato subjacente, praelio, victoriam adepti sunt. Quo suorum infortunio (qui poenas tamen sua temeritate dignas dederunt) haud secus quam par erat Novocastrius commotus, incoepto desistere, & laxata Hullae obsidione, Eboracum repetere cum exercitu compulsus est. Illic dies aliquot, ad [Page 54] quiete levanda fessorum militum corpora, commoranti, & quid proxime agendum esset secum deliberanti, superveniunt nuncii; ingentem hostium numerum in Comitatu Derbiensi novas res moliri, incolarumque haud paucos ab ipsius imperio defecisse. Qua re motus, ut eorum molimina mature reprimeret, illorsum contendere statuit; eoque fine, maxima sui Exercitus parte ad occupanda apud Chesterfield (oppidum in dicto comitatu haud incelebre) stativa praemissa, ipse cum Praetorianis secutus est.
Vix autem eo in itinere ultra Pontem-fractum processerat, cum (ineunte nimirum mense Novembri Anni 1643.) Eboracensium Primores ad ipsum miserunt e concivibus nonnullos, qui nunciarent, se consilium de novo Urbis suae Praetore in proximum annum solenniter deligendo propediem inituros: simulque judicium ejus super ea re explorarent. Quibus is responsum dedit; sibi adeo perspectam esse jam prope exauctorati Praetoris fidem atque prudentiam, ut vel eo munere digniorem, vel sincerius Regem erga affectum neminem existimaret; ideoque civitatis plurimum interfore, si fasces & secures eidem, in alterum adhuc annum, communibus civium suffragiis, in manus traderentur. Caeterum hanc Novicastrii sententiam [Page 55] parvifacientes Senatores, a sua recedere noluerunt. Quorum contumaciae is mature admonitus, cum electioni destinata dies jam in procinctu esset, mandatum Urbis Praefecto dedit, ut ejus negotii causa a se missam selectorum cohortem intra moenia exciperet. Imperatum exequente Praefecto, populoque jam ad concionem convocato; milites, sicut Dux eis praeceperat, se circum atria aulae, in qua Comitiis de more celebrandis tum maxime vacabant Senatores, effudere: Novocastrii sensum de non exauctorando jam exeuntis anni Praetore palam enunciantes. Quo sive conterritis, sive temporum fortunae cedentibus quotquot ipsius voluntati antea repugnarant; omnes, conjectis in urnam suffragiis, in eo consentiunt, ut vetus Praetor suo officio neutiquam abdicetur. Qua quidem in re ea spes idque consilium extitit Novocastrio, ut hujusmodi seditiosorum inhibitione ac terrore compressi Eboracenses, quietius, dum ipse abesset, & Magistratui obedirent, & agerent cum Nobilibus, quorum quamplurimi in ea urbe tum versabantur. Sed nunc ad Oppidum Chesterfield, unde oratio divertit, redeundum est.
Isthuc loci aliquantisper cum Exercitu considens Novocastrius, validam suorum manum ad expugnandum munitissimum hostium in ea regione praesidium, [Page 56] Wingfield Manour vocatum, misit: qui imperatum strenue exequentes, id primo impetu cepere. Deinde de novo collectis armisque instructis Equitum Peditumque copiis, quot coercendis ejus Provinciae seditiosis suffecturas crederet; eisque, ut & Provinciae Leicestrensi praeposito Barone de Loughborrough, viro non minus splendore natalium, quam suarum virtutum gloria illustri: relicto oppido Chesterfield, versus Bolsover viam capessit, hincque ad aedes suas, Welbeck dictas, Regiorum praesidio munitas, lentis itineribus progressus est. Ibi per duas ferme septimanas haesit; tum ut milites reficeret tam longinqui & jam adulta hyeme confecti itineris lassitudine laborantes; tum ut rebus suis inter absentiam ipsius perturbatis ordinem restitueret. Quorum utrumque eo securius tunc praestare potuit, quoniam ex hostibus ne unum quidem (praeter pauculos, eosque neutiquam formidolosos, nec expugnandi labore dignos, qui in Oppidum Derbiense confugerant) in toto illo Comitatu reliquerat.
Inter haec fama percrebuit, Scotos, instructo paratoque ingenti exercitu, expeditionem in Angliam moliri, seque jam dedisse in viam: eo consilio, ut Fratribus suis (ita enim Parlamento obnoxios Perduelles, [Page 57] quibuscum sceleris societate conjuncti jurejurando foedus perpetrarant, appellabant) auxiliarentur contra Regem. Qua re haud parum conterriti Primores Eboracensium, extemplo legatos ad Novocastrium mittunt; orantes, quam-ocyssime cum suo Exercitu, ipsos totamque Provinciam a Scotorum surore tutandi causa, Eboracum rediret: sed & religiose spondentes, se decem millia novorum, in ipsius subsidium, propriis impensis instructuros. His comiter auditis, Novocastrius, quanquam tantis eorum promissis fidem minime adhiberet, utpote similibus paulo ante delusus; dissimulata tamen suspicione, annuit, & Eboracum, circa medium Ianuarii Anno 1643. remigrat: demandatam sibi a Rege Provinciam eam pro viribus defendere certus. Urbem ingressus, e tot millibus promissis ne unum quidem de novo militiae adscriptum, nec quicquam apparatus bellici comperit. Necessum itaque habuit, quo diutinis laboribus valde attenuatas copias redintegraret, vel e Rusticanis quoscunque allicere potuit suis aggregare. Deinde, postquam Urbem novo milite complevit, eique Nobilissimum atque in rebus bellicis egregiae fortitudinis Virum, Baronem Bellasis (vetus enim Praefectus, D. Thomas Glemham, a munere illo recens decederat, Tribunusque Generalis [Page 58] constitutus, in Regiis castris tum militabat) praefecit: ipse cum tota Exercitus mole, ineunte jam Februario, Novum-castrum contendit; Scotis, quanta maxime celeritate posset, occursurus.
Nec illuc perventum est intempestive. Novocastrius enim, qui in primis Equitum ordinibus, a tergo aliquantulum relicto peditatu, equitabat, vix in Oppidum intrarat; cum ei nunciaretur, totum Scotorum Exercitum jam in propinquo esse. Emissis ergo speculatoribus, qui eminus lustrarent appropinquantes, quod vulgo jactatum audierat, verum esse comperit; scilicet, Scotorum haud pauciores viginti & duobus millibus, qua Pedites, qua Equites, sub signis in eo exercitu stare. Jamque prima eorum agmina prope muros accesserant tanta cum fiducia, tanquam nemo intus existeret, qui eos auderet propugnare, velutique ad ipsos comiter excipiendos apertae essent portae; imo ne ipse quidem Imperator, scire se Novocastrium inibi esse, agnoscere dignabatur; cujus tamen inurbanae superbiae ipsum sero poenituit, eandem (que) prolixa excusatione diluere postea conatus est. Caeterum, ut solet fieri, cum ultimi discriminis tempus adventat, mox in solicitudinem versa eorum fiducia est. Namque ut in propugnaculum quoddam, quod tamen nondum absolutum [Page 59] erat, summa cum ferocia impetum fecere, magna strage repulsi sunt.
Aditum itaque hic loci penitus sibi praeclusum sero sentientes, signo receptui dato, extra telorum jactum se recipiunt: & in Oppido vicinis viculis castrametantur. Novocastrius vero, in Oppidum jam receptis, distributisque in stationes ultimis suorum agminibus, quae prae lassitudine caeteris tardius adventabant; mox in stativa hostilia noctu irrumpendi consilium inivit. Atqui negligentia (ne dicam perfidia) ejus, qui ipsius super ea re mandatum maturius tradidisse debuerat Tribuno ad id facinus designato, factum est, ut incoeptum optato eventu destitueretur. Nec minus infeliciter deinde & alia tria in hostem stratagemata molitus est; quorum si vel unum ex votis successisset, proculdubio maximam Scotici exercitus partem in stativis pessumdedisset. Sed inter suos etiam habebat (comperta refero) qui vel secretissima ex consiliis ipsius ad hostem deferre auderent: perfidiaeque ac fraudis tantum in pectoribus nonnullis, quibus maxime fidebat, sub intimioris amicitiae larva occultatum erat; ut nil mirum videri debeat, si pleraque ex iis, quae ipse ad Scotos e castris deturbandos solerter machinatus est, incassum ceciderint. Caeterum non adeo [Page 60] fata despexerant Novicastrium, ut nullos apud se haberet suo gradu & ipsius amicitia dignos. Equidem e Ducibus ejus haud paucos referre possem, quorum fidem in Regem nulla vis tempestatis libavit. In his tum eminebat D. Marmaduke Langdal, inclytus bello, nec deterior ingenio; cujus opera maxime Novocastrius usus est in isthac expeditione contra Scotos. Hic igitur, cum omni Equitatu, cui praeerat, ex Oppido improvise erumpens, tantam in remotiora Scotorum castra impressionem fecit, ut inde in aperta provocatos omnes disgregaret: multis in eo conflictu caesis, quingentis supra mille captis, reliquis in fugam conjectis.
Qui mox in unum redeuntes (neque enim Novostrio, qui noctem & insidias verebatur, consilium fuit instare perculsis) redintegratisque ordinibus, ut pro fuga species esset militaris obsequii erga Imperatorem, qui palantibus suis receptui signum dederat, longius ab Oppido recedentes, loca aditu magis difficilia petebant. Novocastrius vero, biduo militibus ad quietem dato, cunctisque in expeditionem novam instructis, eos impigre insecutus; castrametantes offendit in praeruptis prope Tinam fluvium montibus, unde inulti subeuntem hostem aut prohibere, aut opprimere possent. Ut summe temerarium [Page 61] videretur, illos & numero longe plures, & loci etiam, quem insedebant, situ satis munitos provocare ad pugnam. Accessit & alia difficultas; quippe eo die imber violentius quam alias fusus, campos lubricos & inequitabiles fecerat: gravesque & propemodum immobiles Machinae bellicae illuvie & voraginibus haerebant. His itaque a conserendo tunc certamine impeditus, in pridiana castra suos se recipere jussit; magis opportunum invadendi hostem tempus prudenter opperiens.
Postera luce, Scoti, eo loci nec unde vitam diutius sustentarent habentes, & hinc rapidissimi fluminis alveo, illinc a tergo acrius insequente hoste coarctati, castra inde movent, & per continua montium juga ad Oppidum quoddam, Sunderland nomen est, in Episcopatu Dunelmensi haud procul a mari situm, ocyus contendunt. Et Novocastrius, quo intercluderet eis commeatum, Dunelmum, istius Provinciae caput, & vulgo, sed corruptissime Durham vocatum, pari festinatione petiit: haud incertus, se demum eosdem in tantas angustias conjecturum, ut aut pugnae discrimen adire, aut summam rerum inopiam pati, intra exiguum temporis cogerentur. Nec diu in castris consederat, cum, in aperta exercitu educto, [Page 62] illos plus semel ad certamen lacessivit; primo nempe sub collibus, Pensher-hills vocatis; deinde in planicie quadam ad pedem montis, quem populares Bowden Hill nuncupant, per plurima stadia mare versus excurrente. At adeo cauti erant, ut de praeruptis fermeque inaccessis, quos occupabant, montibus in campos, ad tentandam proelii fortunam, descendere noluerint. Nec tutum fuit Novocastrio, eos in tam munitis ab ipsamet natura locis consedentes temere, nullaque habita suorum salutis cura, adoriri. Is igitur, Dunelmum reducto exercitu, eos intra castrorum angustias concludere, & quamprimum inde movere inciperent, in tergis haerere constituit.
Inter hos dies, Dunelmum advenit quoque invictissimus ille Heros, tunc temporis quidem Comes, deinceps vero Marchio Montrosius, seu (ut quibusdam placuit) Montisrosanus: a Rege in patriam suam, Scotiam scilicet, ad sustentandam ipsius in eo regno auctoritatem, missus; eumque in finem, Diplomate Regio, quo Scotiae Prorex & summus copiarum inibi colligendarum Dux renunciatus erat, ornatus. Cui cohortes aliquot, in sui auxilium, deposcenti, Novocastrius, quanquam numero militum hosti, quem opperiebatur, longe inferior, proeliique [Page 63] discrimen brevi (sicut sperabat) initurus; duas Equitum centurias tamen, ad satellitium in itinere, dedit. Ipsi siquidem gratius nil unquam extitit, quam virtute eximios viros quibuscunque potuit beneficiis sibi devincire; nilque utilius, quam Regis commodo utcunque inservire.
Eodem autem tempore, illam ipsam fortunam, qua hactenus aspirante res suas contra Scotos tam prospere gesserat, nunc demum sibi iratam esse gravi infortunio experiebatur. Dum enim iis intra castrorum angustias, ut dictum est, inclusis, victuque propemodum destitutis immineret: infaustis sideribus accidit, ut Praefectus Eboracensis, quem ad tuendam eam Provinciam reliquerat, quanquam ut se intra moenia urbis contineret saepius ab ipso admonitus fuisset; juvenili tamen ardore abreptus, & dignum aliquid nobilitate ac moribus suis edere gestiens, ad manus cum hoste, oppidulum quoddam, Selby vocatum, nec satis pro obsidentium viribus munitum, circumsedente, venire auderet. Quo impari conflictu magnam cladem accepit, ipseque captus fuit; etiamsi omnia non Ducis magis, quam militis munera exequeretur.
Novocastrius igitur, nuncio de hac clade Praefecti accepto, diuque animo in diversa versato; tandem [Page 64] castra movere, & celeritate quanta posset Eboracum redire statuit. Nec sine multiplici ratione id consilium inivit. Quippe jam tum penitus immutatam esse belli rationem videbat; seque ex insecutore nunc defensorem factum. Verebatur etiam, ne idem hostis, qui Oppidum Selby modo expugnarat, urbem quoque Eboracensem, totius Provinciae caput & propugnaculum, dum ipse abesset, obsidione cingeret. Ad haec, ipsi imminebant duo exercitus, unus Scotorum, ex Anglicis foederatis alter; & uterque viribus longe praestantior suo. His itaque rationum momentis inductus, ab incoepto destitit, suumque Exercitum versus Eboracum reduxit: Scotis interim a tergo ejus impigre insequentibus, ultimaque agmina, quoties iis flumen aliquod trajiciendum erat, sed ubique cum suorum strage & repulsione, invadentibus. Et post crebras ejusmodi dimicationes, urbem incolumis ingressus est, mense Aprili, Anno Dom. 1643.
Ibi autem vix triduum respirarat, cum ei nunciatum est, tres ingentes Exercitus per diversa itinera appropinquare ad Urbem; Scoticum scilicet, illumque qui Praefecti copias paulo ante fregerat, & tertium in consociatis Provinciis, quae Parlamenti imperio obnoxiae erant, haud pridem collectum. Quo [Page 65] audito, compertoque quod neque muniminum, nec annonae tantum, quantum esset diutius ferendae obsidioni satis, in publicis promptuariis repositum fuisset: necesse habuit, omnem Equitatum inde dimittere in Darbiensem, Nottinghamiensem & Leicestriensem Comitatus, ut victum & stativa in diversis locis sibi compararent; praeposito eis generosissimo viro, mihique charissimo Fratre, D. Carolo Lucas, ad Equestrem dignitatem dudum provecto. Ipse autem, cum Peditatu omni, bellicisque Tormentis, manebat in Urbe; ultima etiam pro defensione ejus discrimina aditurus.
Jamque hostes Urbem vallo ac multis firmisque praesidiis circumdare, ad muros usque castra promovere, cuniculos subter agere, grandiores ex ferro conflatos globos ex ignivomis tormentis in moenia & turres confertim ingerere, nitrato pulvere infarctos, flammasque continuo per aera tractu evomentes glomeres injicere:
[Page 66]Oppidani interim, crebro factis noctu & per secretiores portas excursionibus, ruere in obsidentium castra, indeque depulsos haud exigua strage affecere. Tandem copiarum e consociatis Provinciis adductarum Dux, qui suum Exercitum Boreali Urbis lateri admoverat, cuniculo subruit murum, per cujus ruinas hostis intravit; contra irruentes animose quidem, sed incassum dimicantibus Oppidanis. Jamque ad Novicastrii aures praeliantium clamor, & strepitus armorum pervenerat; cum imminentis periculi magnitudine commotus, ad prima signa ocyus properavit; eo secum adductis e Praetorianis circiter octoginta, quorum virtuti maxima fides habebatur. Hosque in urbem catervatim irruentibus hostium copiis objectos, ipse tanto cum furore ducebat, ut omnes mox retrocedere coactos propulsavit: caesis captisque supra mille & quingentos; reliquis propere ad sua castra se recipientibus. Hinc animus crevit obsessis, egressique porta, recedentibus inferunt signa; confusionem hostium fore suam occasionem rati. Novocastrius vero hostem expulisse contentus, suisque extra moenia effusis receptui signo dato; Oppidanos ad pristinum murorum fastigium novum extruere munimentum jussit. Unde tanta hostium animos formido incessit, ut, desperata urbis per impetum [Page 67] expugnatione, sese deinceps intra vallum quietos continuere: id ipsum, quod ipsimet aperta vi ac subitaneis assultibus non poterant, diuturnitate temporis famem denique effecturam sperantes. Nec injuria quidem. Nam victus inopia jam gravis esse incoeperat obsessis: nec alimenta tanto civium militumque numero sufficere potuissent, nisi Novocastrius ea admodum parce ac quasi viritim curasset dispensari.
Tertius jam mensis erat, ex quo Urbs omnia arctissimae obsidionis mala perferre incoeperat; cum Novocastrius diu expectato Equitum Praefecti, quem ad expetendas ab ipso Rege suppetias dimiserat, reditu, cum hostibus de deditione agere exorditur: eo potissimum consilio, ut moras necteret, donec auxilia, quae brevi ventura sperabat, advenirent. Ideoque toto tractationis tempore, ne hostes, arrepta induciarum occasione, urbem ex insidiis ac dolose adorirentur, nocturna portarum praesidia singulis vigiliis ingeminari jussit. Tandem, expleto jam tertio obsidionis mense, Regiae Majestati visum est, optime instructum ae perarmatum, sed & Novocastriano Equite auctum, Exercitum, sub magnanimi illius, vereque heroici Ducis, suique Nepotis, Ruperti Principis imperio, ad hostes Eboraco arcendos, mittere. Quem ubi hostes praesto futurum cognovere, soluta [Page 68] festinanter obsidione, conjunctisque in unum viribus, castra inde moverunt; perque Occidentalem fluminis Ousae (quae ipsam urbem interfluente alveo dirimit) ripam itinere instituto, discessum maturavere: conspectis interim ex adversa urbis parte Exercitus Regii primoribus.
At Novocastrius, nuntiato Ruperti Principis adventu, haud mora e Proceribus aliquot ipsi obviam emisit, qui Celsitudinem ejus & summa veneratione exciperent, simulque in urbem, si placeret, ad commune consilium de rebus in tam lubrico temporis articulo agendis, officiosissime invitarent. Hocque vehementer exoptabat, quo moram interponeret, dum urbis portam aperuisset, per quam eductos pedites suos, cum tormentis campestribus, Exercitui Principis associaret. Principe autem ingredi urbem recusante, ipse postera luce eum adiit; obnixe orans, ne quid in hostem per pauculos adhuc dies tentaret. Quippe, sibi per secretos nuntios certissime constare, aiebat, hostium Duces, jurgio inter se de principatu nuper exorto, tanta animorum discordia ab invicem alienatos esse, ut copias brevi dividere, & in diversa abire statuerint. Adjecit, se tria militum millia, quos fortissimus vir, D. Cleavering, Tribunus, e Borealibus Provinciis Eboracum versus jam tum ducebat; [Page 69] & alia duo millia, e variis suam intra ditionem praesidiis extracta, ad sui auxilium, in crastinum expectare. Quibus Princeps retulit; nuperrime sibi redditas fuisse a Rege literas, quibus strictim jubebatur, praelium cum hoste, quam primum affulgeret opportunitas, tentare: nec suum esse ullatenus detrectare imperatum. Tum Novocastrius; invenies, serenissime Princeps, inquit, me in omnibus haud minus Tuae Celsitudini, quam ipsi Regiae Majestati, si adesset, obsequentem. Quicquid statueris, id ipsum Ego pro viribus meis exequi paratus sum. Deinde amicorum nonnullis, qui huic colloquio forte interfuerant, ipsum, ne mox destinati a Principe certaminis periculo se objiceret, obnixe hortantibus; atque ab ipso in Principem modo translati imperii dedecus (sicut credebatur) urgentibus, pacato animo respondit; sicut dubium esset, an vinceret; ita illud utique certum esse, se honeste & cum magna laude, pro salute Regis, cui vitam devoverat, moriturum.
Jamque Princeps, superato amne, strenueque jussis procedere agminibus, unius dieculae itinere, ad peramplam illam, nec explicandis militibus quidem incommodam, sed, proh dolor! Regiis fatalem planiciem, Hessom, sive (ut plerisque placet) Marston Moor nominatam, pervenerat: unde haud procul [Page 70] fulgentia hostium signa prospicerentur; & in qua maximum totius belli civilis praelium, intra paucas exinde horas, committendum erat. Tunc consistere exercitum jubet; aestimatoque locorum situ, Ducum praecipuos ad consilium, tam de ordinanda acie, quam solis ventique incommodis vitandis, convocat. In his aderat quoque Novocastrius, quicquid sibi imperatum esset impigre executurus. Cui Princeps, quid negotii sibi demandare suae Celsitudini placeret, officiose interroganti respondet; se nihil in hostes ea nocte tentaturum; nec aliud ullum mandatum ipsi inpraesentiarum habere, nisi ut corpus interim curet. Is itaque discedens, fessos artus ad quietem in curru suo composuit.
Nondum vero illuxerat dies, cum ingenti tormentorum strepitu somno excitus, utramque aciem ad manus jam venisse cognovit. Raptim itaque assumpto corporis munimento, in equum exiliit; recta ad suam legionem processurus. Vix autem unius stadii dimidium emensus erat, cum oculis obversabatur spectaculum, omnium quae unquam conspexerat tristissimum: dextrum nempe Regii exercitus cornu, quod equestre erat, in fugam ab hoste conjectum. Illorsum igitur stimulat equum, & fugientes sistere tentat. Sed frustra. Plerique enim, prostratis [Page 71] etiam qui obviam se dabant, dissipantur metu, & quae cuique patebat ad fugam via erumpunt, arma abjicientes, quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant. Adeo pavor etiam auxilia formidabat. Interim vero hoc damnum plus quam compensatum videbatur in altero Equitum cornu, quod a Barone Goring, & Carolo Lucas, Milite, viris semper animis successuque egregiis, regebatur. Hi enim tanto impetu in dextram hostium alam invecti sunt, ut validissimae Scotorum legiones vim eorum non diu sustinentes, in fugam actae: ut Regii in ea aciei parte praeliantes, sibi jam partam esse victoriam conclamarent. Jamque, confusis utriusque aciei agminibus, ad tumultum perventum erat. Ergo Ducum Tribunorumque admonitu passim secerni coeperunt, quos e diversa acie unus terror miscuerat. Multos enim in adversa agmina tam alte sive sua, sive equorum fuga provexerat; ut redeuntibus periculum esset, ne deprehensi caederentur ab hostibus.
Inter hunc tumultum, Novocastrius, suorum nemine, praeter dilectissimum fratrem, Carolum Cavendisium, Equitem, Scotum, & Mazinum, Tribunos, unumque ex asseclis, stipatus; pedestrem suam legionem adequitans, forte incidit in palantem turmam [Page 72] Nobilium; qui olim ad militiam ultro venientes, ipsum, licet tunc temporis magni exercitus Imperatorem, sibi selegerant in ducem. Hos igitur ad se vocatos, in hunc maxime modum alloquitur.
Quanto me honore dudum affeceritis, vos fortissimi viri & Commilitones, inquit, cum ad justissimam hanc militiam sub imperio meo ultronei accedere dignati essetis; probe & gratus reminiscor. Atque majore quam vellem documento, & virtutem vestram, & fidem expertus; magis etiam conniti debeo, ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare an vestri similes adhuc sitis. Nondum vero ea mihi contigit felicitas, ut meritam debitamque vobis gratiam solvendo essem. Hodie autem, imo hoc ipso temporis momento, opportunum se offert tempus, quo vestrae virtuti invicem inservire possum. Ite igitur in hostem, alacres & spe pleni: ut quam gloriam accepistis a Majoribus vestris, posteris non solum illibatam, sed & auctam relinquatis. Per Ego vos sacra gentis nostrae jura, per optimi Regis salutem, per amicitiae sacra, oro & obtestor, ut nobilitate vestra, & sanctissima, quam defendimus, causa dignos spiritus capiatis; ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini quid hodie fors tulerit. Ipse vos ducam. Nec recuso, quo minus imitemini me, sive fortitudinis exemplum, sive ignaviae fuero. Atque illi, occursu ejus haud [Page 73] minus laeti, voceque ad spem & fiduciam erecti, omnes pariter conclamant, quocunque vellet, duceret; paratos ipsos sequi. Simul his in densissima praeliantium agmina sese penetrantes, pedestrem Scotorum legionem, quae integra adhuc stabat, fortissime invadunt, multisque caesis, reliquos dispergunt. In hoc conflictu, Novocastrii ensiculo (quem, amisso inter pugnam suo, ex asseclae manu eripuerat) tres continuis ictibus ceciderunt: & quartus quoque cecidisset (gregarius quidem miles, sed generoso animo nobilis, qui a sociis in media acie solus relictus, se toti turmae opponere ausus est) nisi lorica eum ferro impenetrabilem reddidisset; quem tamen nonnulli e circum pugnantibus, repetitis qua lorica desinebat vulneribus, confodere. Hinc in aliam aciei partem agmine ducto, omnia audebat. Nunc hostium turbabat ordines, nunc vulgaribus non contentus periculis, quacunque rem perplexam aspiceret, impavidus effundebatur. Sed non idcirco hostes cedebant. Rabies, & quid de Rege meriti essent nihil fallens conscientia, adeo ipsos accendebant, ut Regiorum impetus undique reprimerent, denuoque superarent: his in fugam denique conjectis. Jamque totis campis non certamen, sed [Page 74] strages videbatur. Nemo militum ferebat ora victoris, aut revocantem audiebat Principem. Quidam montes ad fugam petiere; alii, qua metus & fortuna ferebat, improvidi errabant; plerique equitum Eboracum advolarunt. Qua funestissima Regiorum clade probatum est, non plus corporum vires, aut fortitudinem Ducum in praeliis valere, quam affectus animorum: nec multitudinem magis ferro, quam timore esse domabilem.
Caeterum Novocastrius (quod satis mirari non possum) tot tantisque periculis eo die inter praeliandum circumseptus, omnibus tamen sine ullo corporis vulnere defunctus est: idque etiamsi haud pauci e comitibus, a dextera laevaque propius pugnantes, occisi fuissent; & pedestris suae legionis plerique stationes tanta fortitudine tenuissent, ut quo ordine vivi pugnaverant, eodem humi jacerent jam extincti. Hicque stilum abstinere non possum, quin obiter commemorem, Novocastrium omnia, quibus ipsemet aderat exequendis, secunda & ex votis felicia expertum esse; nec toto belli civilis cursu unquam damni quid accepisse, quod eorum, quibus maxime fidebat, vel persidiae, vel incuriae ac oscitantiae imputari non meretur.
[Page 75]Profligatis hoc modo Regiis, elapsisque inter tumultum quotquot ex suis circa ipsum pugnaverant; Novo-castrius tandem suae quoque saluti prospiciens, cum Fratre ac uno alterove ex famulis, qui Domino constanter adhaeserant, per tenebras (jam enim multa nox erat) Eboracum versus recessit. Ad urbem appropinquanti occurrit sui modo exercitus Hypostrategus, Baro Ethyn, & mox ipse Rupertus Princeps: cui de statu rerum percunctanti, eas ad summam desperationem pervenisse, respondet. Eodem etiam temporis momento ei nunciatum est, multos ex summae amicis notae admodum solicitos esse de ipsius salute; & in his nobilissimum Comitem de Craford (quocum longa annorum serie inviolatam amicitiam conservavit) aureum numisma dedisse militi cuidam, qui Novocastrium in vivis adhuc esse & incolumem, se pro certo scire affirmabat. Quo luctus ipsi haud parum levatus erat.
Inter haec confecto itinere, Eboracum perventum est: noctisque reliquum non quiete, sed inter curas & solicitudinem de futuris malis anxie consumptum. Ut vero illuxit, Novocastrius, cum attentius secum considerasset, nil sibi nunc superesse, [Page 76] quo pridiana clade concussam, tantumque non penitus eversam Regis causam diutius sustentare posset; hostemque tanta victoria elatum, ad obsidendam Urbem, tum ne munitionibus quidem tutam, continuo rediturum; & fore praeterea, ut, si id ipsum, aut aliud quodvis e Regiis praesidiis, suo imperio obnoxiis, hosti dedere compelleretur, calumniatores inde ansam arriperent, de nomine ipsius fideque malitiose derogandi; his, inquam, diu animo perpensis, tandem se imminenti ruinae, simul & invidiae subducere, regnoque excedere statuit. In eum itaque finem, famulis sarcinas colligere jussis, Principem adiit; obnixe petens, ut sibi non solum ab Urbis ejus praefectura, sed a rebus etiam omnibus, quae ad bellum spectarent, procul secedere liceret; utque Celsitudini ejus placeret, ipsum se in cunctis, sicut honestum ac inconcussae fidei virum decebat, gessisse, coram Regia Majestate attestari. Quibus haud gravatim annuente Serenissimo Principe, is, cum delectis aliquot amicis, Eboraco relicto, Scarborougham contendit, duabus equitum turmis eo usque stipatus. Unde paulo post in altum solvens, in Germaniam [Page 77] trajecit: relicto in pectoribus amicorum, quot-quot saltem inter gravissimas patriae calamitates diutius versari oportebat, sui desiderio ingenti.
Nobilissimi Illustrissimi (que) Principis, GUILIELMI, DUCIS NOVI—CASTRI, VITA. LIBER SECUNDUS.
HActenus qua decuit fide enarratis, quae a Nobilissimo meo Domino, dilectissimoque Marito, in Regis & patriae commodum, gesta sunt, ab initio belli civilis usque ad funestissimum illud praelium, in planicie Marstoniana commissum: proxime sequitur, ut pari orationis simplicitate [Page 80] ea quoque commemorem, quae idem tulit, dum sinu gremioque patriae, & a suorum complexu abstractus, in exteris regionibus degebat exul & egenus.
Novocastrius igitur, utpote sagaci & futura etiam prospiciente animo praeditus, cum maximas & propemodum unicas Regis vires supra memorato praelio confractas esse vidisset; occultoque mentis augurio divinasset, omnia non solum in Anglia, sed in Scotia etiam & Hibernia, propediem in pejus ruitura; seque, intra paucos inde menses, eo angustiarum conjectum iri, ut aut ignobili & Regi suisve nil profutura morte occumbere, aut (quod morte gravius esset) in hostium potestatem venire cogeretur: veluti a summo Numine, ipsum in mitiora fata reservaturo, admonitus, firmissime statuit, ut modo dictum, in oras transmarinas peregrinari. Hanc itaque profectionem adornanti, & pecuniam pro viatico poscenti, qui ipsius familiae res dispensabat, respondet; argenti nil prorsus sibi in arca superesse, praeter nonaginta libras, quae ne unius quidem mensis impendio sufficerent. At ille, ea summula inpraesentiarum utcunque cotentus, in suscepto peregre proficiscendi consilio pergit: amicisque qui aderant valetudinem integram prosperaque [Page 81] omnia precatus; ad Scarborougham continuo profectus est. Ibi duas naves onerarias, jam in anchoris stantes, & ex Anglia in Hamburgum mox solvere paratas commodo reperit.
Harum itaque alteram ipse, cum duobus filiis, Carolo, Mansfeldiae Comite, & Henrico, tunc Barone Cavendicio, hodieque Comite de Ogle, conscendit: admissis in itineris simul & fortunarum communionem clarissimis viris, D. Carolo Cavendicio, Fratre, D. Doctore Bramhall, Episcopo Hibernico, Vicecomite Falconbergio, Barone Widdrington, Guilielmo Carnabaeo, Milite, ejusque fratre Francisco (qui patriam & penates paulo post revisens, ab hostibus in conflictu prope Sherborn in Comitatu Eboracensi trucidatus est) cum famulis aliquot, quorum fidem maxime expertus fuerat. Alteri se commiserunt Comes de Ethyn, Novocastriani Exercitus modo Hypostrategus, & Comes de Carnwarth, gente quidem Scotus, sed Regi in primis addictus. Et felicissima navigatione usus, quarto exinde die, (qui octavus erat mensis Iulii Anno 1644) in Hamburgi portum, salvis omnibus, pervenit. Inter navigandum vero contigit, ut ambo Filii gravissime decumberent, natu major variolis, morbillorum malignitate alter afflicti. Sed pristina sanitate neuter caruit diu.
[Page 82]Vix autem integrum mensem in frequentissimo illo totius Germaniae Emporio hospes exegerat, cum aegrotare inciperet quoque crumena; nummorum summula, quam ex Anglia secum detulerat, qua tam longinquo itineri necessariis, qua satis opimo Navarchae naulo, jam ad fundum usque exhausta: nec suppetebat, unde tam numerosae familiae victum in alteram septimanam emeret. Huic igitur malo ut qualemcunque honeste poterat medelam adhiberet; primum, remissis in Angliam famulorum nonnullis, domesticorum numerum ad pauciores redigere compulsus est; & deinde an aliquid fidei apud alienigenos sibique antea ignotos Mercatores comparare posset, experiri. Qua quidem in re eorum aliquot adeo humanos sensit, ut tantum nummorum per syngrapham sibi commodatum acciperet, quantum satis esset necessitatibus suis, pro tempore saltem, sublevandis. Hoc supplemento paululum erectus, Carpentum sibi (ante enim vulgari & conductitia rheda, quoties aliquo proficiscendum esset, uti per egestatem coactus fuerat) & novem Equos, forma utique spectabiles, & ex Holsatia illuc adductos, centum & sexaginta libris Sterlingis emit: quorum septem postea serenissimae Dominae suae, Angliae Reginae, apud Parisios tunc temporis versanti, dono [Page 83] obtulit; reliquis in proprios usus reservatis. Quippe Equorum pulcritudine ac docilitate semper delectabatur.
Postquam in Germania per semestre spatium commoratus fuit, ingens cupido animum stimulabat inde in Galliam transmigrandi; praecipue ut Angliae Reginam adiret, in ea regia diversantem. Hamburgo itaque circa medium Februarii Anno 1644/5 relicto, comitantibus ad undarum confinia civium Primoribus, in navem conscendit; placidique venti tutum in Hollandiam pelagus praestitere. Illic Amstelodamum primo petit; & deinde, mutata nave, Roterodamum. Unde unum e comitibus ad Hagam Comitis misit, qui celsissimam Principem Auriacensem, serenissimam Bohemiae Reginam, cum reliquis ex regio Britanniae sanguine oriundis, debita veneratione inviseret; salutemque plurimam & officia unicuique Eorum ipsius nomine impertiret. Quod iis adeo gratum erat, ut perbenigne salutem & accipere & reddere dignati sunt.
Roterodamo postera die discedens, flumineque superato, Antuerpiam venit; hinc cum duobus carpentis, totidemque rhedis, Mechliniam, & Bruxellas. Ubi Principes illi viri, Marchio de Castello Roderigo, Lotharingiae Dux, & Comes Piccolomini ipsum, [Page 84] honoris gratia, inviserunt, & humanissime tractarunt. Inde Valencinam pertransiens, Cambraeum migravit: cujus Praefectus eum tanto affectu ac observantia prosequebatur, ut excubias ea nocte agitaturis militibus signum ab ipso dari voluerit; quod summi apud militares viros habetur indicium honoris. Hinc proximo mane Peroniam, ultimum Flandriae Oppidum & in ipsis Galliae confiniis situm, concessit: a cujus Pro-praefecto (forte enim aberat ipse Praefectus) consimilibus summae observantiae caeremoniis exceptus est. Inde discedens, expedito itinere Lutetiam Parisiorum denique pervenit, circiter mensis Aprilis medium, Anno 1645.
Jamque, ut votis simul & officio satisfaceret, prima illi cura fuit, suam invisere Reginam. Ubi inter nobiliores Virgines Regineae Majestati, pro more patrio, in cubiculo ministrantes (ego enim tunc temporis ex eis una eram) astanti Mihi, Virum illum, de quo tanta saepius inaudieram, primum intueri ac contemplari contigit. Nec multum temporis ex eo congressu effluxerat, cum is tantum erga Me amorem in candidissimo pectore concepit aluitque, ut nil tale sperantem, imo ne cogitantem quidem, matrimonio sibi adjungere instituerit. Quippe ex priori Uxore (cui satis haud dixerim [Page 85] plus ornamenti pudor muliebris dederit, an pietas, an digna fortiori sexu prudentia) duos omnino filios susceperat; eratque masculinae adhuc prolis avidissimus. Ut aperte profiteri soleret, malle se plures filios, quamquam vel obscurissimae fortunae destinatos, infraque natalium splendorem casuros, habere; quam pauciores, maximis divitiis ac honoribus circumfluentes. Ipsa vero eo tempore media juventute florebam: nec erat, cur tam illustrem tantoque affectus ardore oblatam dedignarer affinitatem. Elapsis igitur inter verecundissima utrinque vota diebus aliquot, ipsamet etiam Regina sponsalibus annuente; conditionem accepi, arctissimoque matrimonii foedere ad aram solenniter peracto, sumus conjuncti. Caeterum Deo ter Opt. Max. visum est, Nobilissimum virum sua ex me augendae stirpis spe penitus frustrari: nulla enim prole ipsum hactenus beavi. Quod tamen generosissimum ipsius erga me affectum neutiquam imminuit. Qui nos amor primum junxit, ad hodiernum usque diem inviolatus deduxit, deducetque (spero) ad senium. Non enim jurgia, non fastidia, non aegrarum suspicionum cura candidissimum illius animum unquam libavit.
Perpetratis nuptiarum sacris, auctoque familiarium [Page 86] numero; in summam nummorum difficultatem (ex Anglia enim subsidio ipsius ne drachma quidem mittebatur) brevi relapsus, & ex mutuato vivere coactus est. Et quanquam e Parisiensibus quoque nonnullos ea humanitate praeditos reperisset, ut exuli suisque fortunis iniquissima belli sorte exuto pecuniae nonnihil ad tempus traderent: hi tamen longioris morae impatientes, quod crediderant assidua importunitate reposcebant. Hinc in gravissimam rei familiaris egestatem oppido cogebatur; ut Dispensator ipsum mane quodam accedens, maestitiam prodente vultu, coram conquestus esset, sibi tum nil prorsus suppetere, quo cibos in unicum duntaxat prandium Domino compararet. Qua quidem querela is haud parum contristatus; dissimulata tamen aegritudine, vultuque ad hilaritatem composito (utpote qui suis affectibus imperitare pridem didicerat) protinus meum cubiculum ingressus; res nostrae, Vxor, inquit, eo infelicitatis jam venere, ut unde vel unicum hodie prandiusculum emam reliquum nil est: Tibique proinde opus, aliquas e pretiosioribus vestibus pro modico argenti oppignerare. Tum Ego excipiens; non tanti sunt meae vestes, inquam, ut pro competenti tuisque necessitatibus diu suffectura nummorum copia oppignerari possint. Simulque [Page 87] que advocata mearum ancillarum praecipua, eam rogo, ne gemmulas aliquot, quibus ipsam paulo ante donaveram, cuilibet aurifici oppignerare gravetur. Atque illa id roganti promptissime annuit: eoque pacto praesentaneam nobis inopia laborantibus opem tulit. Eodem vero die conventos viritim creditores suos ipse alloquebatur Novocastrius; & qua ingenua fidemque sinceram prodente comitate, qua rationum momentis ab arte fallendi remotissimis, ita cum iis egit, ut durissimam ipsius sortem miserescentes, illi non solum se eorum, quos ante credidissent, nummorum solutionem diutius adhuc expectaturos promiserint, verum multo plus etiam de novo commodaverint. Unde refecta paululum crumena, is modo pignori datas aurifici gemmulas redemit, illicoque restituit fidissimae ancillae. Quam Ego protinus in Angliam remisi, ad dotem meam a charissimo Fratre, Barone Lucas, reposcendam. Et intra paucos inde dies, Novocastrius quoque illuc ablegavit honesti pectoris virum, filiorumque ipsius juvenilibus studiis praepositum, D. Benoist: eo sane consilio, ut ab amicorum praecipuis argenti tantum, quantum in praesentia sublevandis saltem suis necessitatibus esset satis, compararet, secumque in Galliam transmitteret. Sed uterque spe nostra decidimus. [Page 88] Tum enim Angliae Parliamentum tanta crudelitate in Regios passim desaeviebat, ut vel minimum subsidii ad aliquem Regis causa proscriptum transmittere, aut quovis alio modo eidem succurrere, cuique mortalium esset capitale: jamque diu erat, ex quo ejusdem Parliamenti auctoritate prodiit in Novocastrium Programma, quo is summae perduellionis reus, capiteque proinde, si comprehenderetur, plectendus renunciabatur. Hincque factum, quod ex utriusque nostrum affinibus nemo nobis in terra peregrina exilium agentibus, omniumque egenis subvenire auderet.
Nec multo post improspere successit spes quoque alia, quam amicorum nonnulli satis prolixe suggesserant. Quippe a quibusdam in Anglia agitatum erat de duabus Virginibus, quarum utraeque amplissima dos a Parentibus destinabatur, Novocastrii Filiis in matrimonium collocandis. Quo nunciato, is Filios, cum summae probitatis, nec minoris prudentiae viro quodam, cui Loving nomen est, propere misit in Angliam: spei plenus, si alterutrum ex oblatis connubii foederibus ex voto succederet, se simul sibi suisque egregie consulturum. Sed juvenes, conspectis semel quae pro Uxoribus sibi propositae fuerant puellis, eas nescio quibus de causis pariter [Page 89] aversati, conjugium aperte detrectarunt: exinde in patria, quamvis incommode cultuque natalibus suis indigno, ad finem usque belli remanentes.
Elapso jam a secundis nuptiis fere biennio, fideque sua apud creditores aliquantum aucta; Novocastrius, hospitii istius, in quo vix satis commode habitus diu fuerat, tandem pertaesus, sibi conducit ac supellectili instruit domum, quae non indecora aut impar suae dignitati esset. Et paulo post duos etiam specie insignes, & e Numidia non ita pridem devectos Equos (nobilissimo viro, Barone Crofts, venditore) quinquaginta supra bis centum libris Sterlingis emit; ut ex proprio haberet, quibus solerter domandis, & in usum belli regendis se animi gratia quotidie exerceret. In arte enim Equitandi, equosque quantumcunque feroces, circuire, variare gyros, accedere, relinquere hostem, omnesque pedum capitisque motus ad regentis imperium componere docendi, nemo mortalium ipso magis aut delectatur, aut peritior existit.
In ejusmodi ingenuis exiliique taedium fallentibus remissionibus erat, ubi Serenissima Angliae Regina, Walliae Princeps (idem invictissimus Heros, qui sceptrum imperii nostri Britannici hodie tenet) ejusque consobrinus, Rupertus Princeps, cum [Page 90] Magnatibus illis, Marchione Wigorniensi, Ormondiae tum quidem Marchione, nunc vero Duce; Sancti Albani Comite, aliisque nonnullis primae Nobilitatis viris, ad regiam Sancti Germani villam, a Lutetia Parisiorum duodenis circiter lapidibus distantem, ut de ferendis suo Regi suppetiis consilium inirent, convenientes: ipsum quoque illuc accersiverunt. Inter hos Principes tunc quaeri coeptum, qua tutissime ratione Regi, Perduellium in Anglia jam tum triumphantium immani feritate oppresso, auxiliarentur; cum ille, animi sui sensum libere aperiens, pronunciavit, sibi quidem Regis res eo desperationis jam devenisse videri, ut praecipuum, & pene unicum esset remedium ad Scotos auxilii ergo confugere, eosque, si id obtinere posset, ad arma, pro Regis defensione, concitare. Quae sententia, ut ut Reginae tum minime placuit, postea tamen rationi ac prudentiae comperiebatur quam maxime consentanea.
Haud multo post mandatum accipit a Serenissima & indolis supra muliebrem erectae Regina, ut indulgentissimum Dominum ipsius, Principem, qui paucos ante dies in Hollandiam ad res suas ibi secreto transigendas concesserat, maturius sequeretur. Et ne quid interim ipsius existimationi decederet, [Page 91] si Lutetiam, nondum persoluto quo astrictus erat aere alieno, relinqueret; eadem Regina ultro & pro consueta sua liberalitate promisit, se Seneschallo ac Thesaurario fuis imperaturam, ut pro debitis omnibus, quae is in illa urbe sibi contraxisset, fidem interponerent suam. Quod ab iis intra pauculos inde dies juxta praestitum. Tanta in generosissimo hujus Heroinae pectore semper illuxit Novocastrium erga munificentia: quae tunc temporis eo magis eminere visa est, quod bis centum haud minus Argenti libras Sterlingas paulo ante in illum benignissime collocarat, quo tempore ipsamet summa pariter pecuniae penuria premebatur. Huic quippe multum erat ad gratiam & amorem, beneficium dedisse.
Is itaque, cunctis imperato huic itineri jam paratis, mutuoque acceptis pro viatico monetae quadringentis circiter libris Sterlingis; Parisiis digreditur, paribus utique comitatu ac pompa, quibus eam urbem antea intraverat, honestatus: uno nimirum Carpento (quo Baro Widdrington, Carolusque Cavendicius, cum D. Loving & ancillarum mearum praecipua, vehebantur) unoque curriculo sibi tantum mihique vehendis accommodato; & tribus rhedis, quibus famulorum aliquot gestabantur; itemque [Page 92] haud ignobili Equitum cohorte. Pridie vero discessus, quotquot e Parisiensibus pecuniam ei unquam crediderant, ipsum amicissime valedicendi causa convenere: discessuro omnia ex votis ut evenirent, coeleste Numen ardentissimis precibus ac lachrymis invocantes.
Relictis jam tandem a tergo Galliae limitibus, Hispaniarumque Regis obnoxias imperio terras attingens; ubicunque locorum, quae pertransiret, humanissime exceptus est. Inter caeteros vero nobilitate juxta ac muneribus publicis eximios viros, Cambraei Praefectus tanta comitate ipsum tractavit, ut, intellecto ejus adventu, suorum aliquot obviam emisit, qui facibus accensis (nox enim nobis supervenerat, iniquitate viarum impeditis) praeeuntes, p [...]regre advenientem deducerent ad urbem, paratumque hospitium monstrarent. Nec eo contentus officio, urbis etiam ipsius portarum claves ei offerebat (quo utique honore nil magnificentius, quodve viros magis utrinque deceat militares) invitabatque ad convivium, pro more nobilium ex ea gente, quae perhospitalis est, ad luxum usque opulentum. Cui Novocastrius cum interesse, modeste tamen parique verborum comitate, detrectavit; utpote praelongo itinere fessus, minimeque assuetus epulis intempesta [Page 93] nocte celebrandis: Praefectus acquiescere noluit, donec ad hospitium, quo ea nocte diversabamur, conquisitissimas regiaque mensa dignas ad coenam misisset dapes, cum hujusmodi nuncio; Novocastrio itineris copiam se neutiquam facturum, priusquam exta Hospitali Jovi sacrata simul prosecuissent. Diversitori praeterea in mandatis dedit, ut omnia, quibus advenae opus foret, gratuito suppeditaret. Qua singulari benignitate in peregrinum suisque fortunis exutum, palam fecit vir hospitalissimus, se ipsis Gratiis natum fuisse, Hispanicique Genii dulcedine perfusum. Sed Domini sui, Principis, negotii moles, quod tunc in Hollandia maxime vertebatur, non est passa Novocastrium Praefecti hujus benevolentiam diutius experiri.
Proxima igitur aurora viam, quam decrevit, persecutus; paucis diebus Antuerpiani pervenit: indeque, conscensa nave, secundo flumine ad Roterodamum descendit; sedem inibi, quamdiu in Hollandia commorari per negotia cogeretur, fixurus. Et quamprimum terram pede libavit, honorifice deductus est in hospitium, quod fibi comparatum erat in aedibus honestissimae cujusdam Matronae, cui Beynham nomen est, quam Mercator Angligenus, vir antiquae probitatis, Regiisque partibus, dum viveret, [Page 94] sincere addictus, viduam non ita pridem reliquerat.
Illic autem vix biduum quieverat, cum nuncii ad ipsum crebri afferebantur, Serenissimum Dominum suum, Walliae Principem, cujus adeundi causa in Hollandiam veniebat, illinc nuperrime divertisse, & ex portu Schevelingae solvisse in altum. Quo gravissime perculsus, & de statu mentis propemodum dimotus; Eum tamen sedulo exquirere, & quocunque navigasset insequi mox constituit: in eum finem precio sibi conducta, commeatuque instructa triremi, quae velox & maris oras legentibus commodo erat. Caeterum cum nemo mortalium erat, unde pro certo expiscaretur, quo Princeps istam suam navigationem destinasset: partim incertitudine moliminis suspensus, partimque precibus meis (quippe ipsa inconsultissimum esse rebar, Eum, qui consilium suum in occulto continuerat, per varios pelagi errores explorare) devictus, ab instituto deflexit, pedemque Roterodamum retulit. Nec ipsum postea eam exuisse mentem poenituit. Namque Baro Widdrington, qui tunc primum ab ipsius latere discessit, & Guilielmus Throckmorton, Eques Auratus, posteaque Caroli secundi Mareschallus, in illo explorandi Principis proposito nimis constanter [Page 95] permanentes; frustra pererratis oceani Britannici oris, navigioque, quo veherentur, ad ultima usque Scotiae littora saevissima maris tempestate abrepto, tandem in Hollandiam irrita profectione rediere: ipso etiam Principe, intra paucos a discessu suo dies, ad Hagam Comitis se ex alto recipiente.
Quo nunciato, Novocastrius, alacritatis genio incitatus, eo confestim advolavit; tum ut regiam Domini sui dexteram osculis officiose stringeret; tum ut a Celsitudine ejus coram edisceret, quid sibi tum facto opus esset, quo sub atrocissima perduellium crudelitate adhuc laborantibus Regi ac Patriae pro virili subveniret. Ea enim tempestate Principi haud una fulgebat spes, utrumque in pristinam felicitatem asserendi. Scilicet, primo creditum erat pro certo, Regiam Classem, quae sub initium belli desciverat ad obsequium Parliamenti, se Principis arbitrio brevi permissuram. Deinde fama percrebuit, Hamiltonium Ducem jam tum paratum esse ingentem Exercitum e Scotia deducere in Angliam, pro defensione Regis, quem, tanquam privatae sortis hominem, belloque captum hostem, indignissima custodia detinebant mastigiae conjurati. Accesserat, haud exiguam Regiorum manum, sub strenuissimi Viri, Baronis Capelli imperio, apud Colcestriam, collectam, bellum [Page 96] contra sacrilegos perduelles renovare tunc moliri. Eo itaque rerum articulo, erat, cur Princeps speraret meliora, novaque consilia iniret. Caeterum ex hisce rebus, quibus tantopere tunc nitebamur, ne una quidem (sic opt. max. Numini visum est) spe & optato eventu non destituta. Quippe ex Anglica classe multo pauciores, quam speratum fuisset, a Parliamenti fide ad Principem naves defecere: summeque infelicem habuit successum Hamiltonii in Angliam expeditio: & Regii omnes, quos in Colcestria jam tum tres ferme menses obsedisset Fairfaxius Imperator, desperatis omnibus & ad extrema redacti (diu enim carnibus vescebantur equinis) victoris clementiae, seu crudelitati potius, se dedidere. In his erant fortitudine ac vigore animi praestantes illi viri, Carolus Lucas, Frater mihi amantissimus, Eques Auratus, & Georgius Lisle, eadem illustri dignitate, propriisque insuper virtutibus ornatus: qui ambo ab implacabili hoste devoti, militari more plumbo trajecti sunt.
Adversa itaque expertus omnia Princeps, relicto mari, ad Hagam Comitis remigravit: Novocastrio interim se Retorodamum recipiente. Qui postquam in ea urbe semestre spatium cultu splendido, magnisque expensis (mensa enim sua quotidie excipiebat haud [Page 97] paucos tam e gentilibus, quam peregrinis, qui rei militaris peritia prae caeteris eminerent; quosque Regi, si necessitas postularet, usui futuros esse credidisset) degisset; vidissetque sibi jam superesse perparum spei, vel Domino suo, Principi, auxiliandi, vel redeundi in patriam: impendiorum, quae tam diu frustra sustinuerat, pertaesus, Hollandiam relinquere statuit, aliasque, ubi magis obscure lareque secreto exilii taedium fallere liceret, secedere. Delecta igitur in proxime futuri incolatus sui sedem Antuerpia, veniaque discedendi a Principe impetrata; solum mutavit, summa interim pressus nummorum difficultate. Nam e duobus nummorum millibus, quos Principes illi viri, Hertfordiae Marchio, deinceps vero Dux Somersetensis, & consobrinus suus, Devoniae Comes, ad ipsum, dum Roterodami degeret, ex Anglia misissent; & haud multo minori ex summa, quam a Belgis mutuo accepit: vix supererat tantum, quantum impensis sufficeret in mutanda sede faciundis. Utcunque quo destinaverat, cum tota familia, concessit: Antuerpiamque ingressus, in hospitio publico aliquandiu diversatus est. Deinde vero divertit ad privatam civis cujusdam honesti domum: idque ne dignitatis suae immemor videretur, utque suavissimo uteretur consortio Endymionis [Page 98] Porter, unius ex iis cubiculariis, qui Carolo I. in cubiculo ministrare solebant, & excubare, servatis noctium vicibus, proximi foribus ejus aedis, in qua Rex aquiescebat; nec modicae apud eundem Regem autoritatis & gratiae. Tandem conducta sibi domo, quae ad clarissimi illius Pictoris, Pauli Rubeni, viduam pertinebat: ibi, cum exigua familia (dimiserat enim plerosque servorum) modice ac sorte sua laetus habitavit.
At vero iterum deficiente crumena, ne suppetebat quidem unde emeret quae ad usus vitae necessaria essent, multoque minus supellectilem ad aedes novas decore instruendas. Confugiens igitur ad singularem, & a se plus semel expertam generosi cujusdam Angli, D. nimirum Alesbury, filii unigeniti Thomae Alesbury, Equitis Aurati & Baronetti, nec non Comitissae Clarendonii fratris, humanitatem; ab eo mutuatus est ducentas circiter nummorum libras (quas deinceps optima fide restituit) ex multo majori summa, quam ex Anglia per collybum acceptam ille, ad futuros nobilissimi Ducis Buckinghamiae usus, tunc in arcula forte servabat. Hoc tempestivo nummorum subsidio haud parum refectus, suam sat commode instruxit domum, tantumque fidei obtinuit apud Antuerpienses, [Page 99] ut victum aliaque, sine quibus vita esse vitalis non potest, nobis ad tempus concederent lubentissime. Quod permagni beneficii loco haud injuria duxit Novocastrius: utpote quem omnes ut iis regionibus ignotum, ut exulem, ut exutum omnibus fortunis suis, intuebantur. Hicque calamum refraenare non possum, quin gratitudinis ergo per transennam observem; adeo insignem esse Antuerpiensium in recipiendis & tractandis advenis civilitatem, ut majorem nullibi gentium reperias, alibi vix parem. Certe ex eis civitatibus, quas Principes sui aut nunquam incolere solent, aut invisere perraro, saltem in quibus haud magna Nobilium (qui caeteros urbanitate per consuetudinem quasi inficiunt) versatur frequentia: vix ullam invenies sat commodis moribus imbutam. Rudes plerumque sunt, & inhospitae; e contra vero Antuerpiae cives, quanquam ab aula Pro-regis Hispanici longe remoti, maximam partem optime morati sunt, & ad omnia humanitatis officia apprime compositi: ut mihi fas sit profiteri, nos, toto exilii tempore, alias nullibi aut magis quiete, aut commode magis degisse. Quod solatii haud parum nobis attulit, summa alioqui fortunae inclementia afflictis.
Ipse autem interea Novocastrius, tempus curis [Page 100] vacuum, liberumque negotiis nactus, recreandi animi simul & tuendae sanitatis causa, se utplurimum exercuit in regendis & ad usus belli fingendis equis ferocibus, quos superiori anno secum deduxerat Lutetia Parisiorum. Et iis nescio quo morbi genere pereuntibus, majore quam decebat dolore perculsus, haud mitius indoluit quam Alexander ille Magnus, capto abreptoque a Barbaris Bucephalo suo. Alter enim eorum Numida erat, tam corporis specie, quam ingenii docilitate atque ferocia eximius; credebaturque sentire quem veheret: alter Hispanicus, robore pariter ac cursu praestantissimus, rigidisque praeterea edoctus servire lupatis, ad arbitrium insidentis. Hinc utrumque Novocastrius non eodem, quo caeteros cornipedes, animo aestimabat. Hanc vero jacturam ut quadantenus resarciret, octo alios Equos, forma utique spectabiles, emit: eisque pariter Equitandi ex arte domandis horas suas subsecivas impendit. Huic enim exercitio ab ineunte usque juventa semper assuetus, istiusmodi ferocibus equis magnopere delectabatur; nec ullis unquam parcebat sumptibus, quo generosiores etiam ex Africa compararet. Quin & tanti aestimavit, ut nemini mortalium vel largissimo precio divenderet aliquem ex iis, quorum [Page 101] ora fraenis ipse doctaque manu temperasset: aegreque solebat ferre, si quis rogasset, num sibi venalis esset ex eo genere equus. Sed relictis hujusmodi nugis, ad magis seria divertamus.
In his animi remissionibus erat Novocastrius, cum Augustissimus Carolus II. Rex noster ( Patre dudum jam a nefariis & plusquam Molossica feritate infamibus Regicidis atrocissime, contraque omnes leges divinas atque humanas, mactato) sese in avitum paternumque Britannici imperii solium, quibuscunque liceret rationibus, asserturus; ejus rei causa ex Gallia, quo superiori anno concesserat, rediit in Hollandiam: eo potissimum consilio, ut ad Bredam de contrahendis sibi auxiliis ageret cum nonnullis e Scotica Nobilitate eo ad ipsum delegatis. Illuc loci igitur adproperavit quoque Novocastrius: utpote quem illi tractationi, cum caeteris ex Purpuratorum ordine, qui Regi a consiliis erant, interesse ex officio oportebat. Ibi in consilium cum Serenissimo Principe Auriaco aliisque Magnatibus admissus; jussusque suum de propositis Scotorum articulis judicium libere in medium proferre: aperte strictimque, pro more suo, pronunciavit; sibi quidem utilius Regi fore nil prorsus videri, quam ut, inita cum Scoticis Delegatis sub quibuscunque conditionibus [Page 102] pactione, eisque in fidem receptis, is in Scotiam ipse transmitter et, indeque Exercitum, quem Delegati promittebant, deduceret in Angliam contra Regicidas: nec ullum jam tum restare praesidium aliud, quo sperare liceret, se imperium & dignitatem atrocissimo conjuratorum scelere sibi ereptam recuperaturum. Hancque suam sententiam mox firmavit tot rationum momentis, ut in eandem primo Auriacensis Princeps, & deinde Rex ipse concesserint. Ratum itaque erat, ut, acceptis & utrinque solenniter sancitis, quae a Delegatis oblatae essent, conditionibus (quarum tamen nonnullae duriores quam par erat, regioque fastigio indignae videbantur) Rex omni seposita mora in Scotiam iret: tum ad recipiendum Regni illius sceptrum, tum militibus conscribendis, queis jus suum in sacrilegos imperii Anglici usurpatores vindicaret. Scoti vero neutiquam induci poterant, ut Novocastrius Dominum suum, Regem, in ista expeditione comitari permitteretur. Ille igitur Regi consilio saltem inservire cupidus, ipsum adhortari non verebatur, ut, quamprimum in Scotiam appulisset, dissidentes illas Factiones, quae in ea gente tum gliscebant, Argathelicam scilicet, & Hamiltonianam, si id fieri posset, revocaret ad concordiam (eo enim pacto utramque sibi adjungeret) sin [Page 103] minus, Priori saltem adhaereret, ut validiori, ideoque magis formidolosae; altera interim spe & gratiae promissis lactata. Hocque, ne Exercitum inde in Angliam deducturus, hostem interea haud minus potentem a tergo relinqueret, in exitium sui.
Post haec Rex in Scotiam secundis ventis navigavit, ibique res suas summa prudentia ordinavit. Adeo ut, intra paucos ab adventu suo menses, Sconiae Coronam Scoticam ( Argatheliae Marchione eam capiti ipsius imponente) splendidissima pompa & solennitate induit: universo interim populo laetitiam suam plausu, gratulatione, festivis ignibus, displosis tormentis, aliisque publici gaudii indiciis testante. Jamque indicto auctoritate Regia Parlamento, ipsisque partium nominibus tandem abrogatis; tota Scotia fervet armorum apparatu, & unicuique (obnitente quantumvis Argathelio) jure patet ad belli consortium, Regisque auxilium accessus. Nec diu, Abredonii erecto Regis vexillo, eo ex omni districtu volones & honorarii milites catervatim confluunt. Hinc ad Sterlingam pergit Regia Majestas: lustrato (que) exercitui Ducem Hamiltoniae praeponit; fremente interim, ingentesque irarum motus in exulcerato animo concipiente Argathelio. Qui, litteris paulo post ad Novocastrium missis, gravissime conquerebatur de [Page 104] nescio quibus injuriis sibi noviter illatis: quas litteras Novocastrius mox ad Regem transmisit, ut is mature provideret, ne quid periculi Majestati suae exinde eveniret. Hamiltoniae autem Dux (cui pudor, & justitiae soror, incorrupta fides, nudaque veritas, quando ullum invenient parem?) haud mora deducto in Angliam Exercitu Regio, initoque ad Wigorniam praelio cum Cromwellianis; praematura quidem, bonisque omnibus etiamnum lugenda, sed gloriae plenissima morte occubuit: Rege interim ipso in eo certamine hostium impetus fortissime excipiente, & maxima cum laude virtutis omni Martis mortisque periculo objiciente Sacratissimum caput suum. Adeo ut, quanquam effuse a Cromwellio immissis aliis super alias copiis recentibus tandem oppressus, amisit victoriae palmam: fortitudinis tamen eximiae, invictique & supra fortunae injurias elati animi gloriam exinde reportavit.
Dum haec, irato adversoque Summo Numine, in Anglia agerentur; forte contigit, ut Principes illi vir, & S. R. Imperii Dynastae, Duces Brandenburgicus, & Neoburgicus, in gratiam sibi invicem post mutuas simultates (quae ad arma prope devenerant) jam noviter restituti, Copias suas, quas alter in alterum haud ita pridem armaverant, Novocastrio [Page 105] amicissime offerrent, ab eo in Scotiam, aut (si id commodius foret) in Angliam, auxiliatum Regi, transmittendas. Hujus perhumani, tantisque Principibus dignissimi propositi Novocastrius illico Regem, per expeditum nuncium, commonefecit. Sed, utrum ob hoc, quod Regi tunc deerant naves ad tantas copias ex Hollandia in Scotiam transvehendas; an ex eo, quod Scotis res minime placebat, incertum: istud tam amice oblatum auxilium non accipiebatur.
Quae egregia facinora a Scotis, domi militiaeve, suscepta fuerint; quae confecta, restituendi in sedem dignitatis atque imperii Regis gratia, dum is in eorum castris versaretur; quidve secretioris consilii Huic cum illis intercesserit: & Ego quidem plane nescia sum, nec praesentis mei est instituti, si rescirem, enarrare. Tota quippe in eo sum, ut historiolam eorum, quae gessit, quae tulit Nobilissimus meus Maritus, chartis, pro ingenioli mei tenuitate, committam. Praetermissis itaque ex industria rebus a proposito alienis, incoeptae narrationis filum resumo.
Haud multum temporis effluxerat, ex quo Rex funestissimam istam devicti a Cromwellio, in praelio Wigorniensi, Exercitus sui cladem accepit; cum ad [Page 106] aures Novocastrii tristissima pervenit fama, Clementissimum Dominum suum, Regem, a Parricidis pugnando fusum, aut exhalasfe sub acerbo vulnere vitam, aut usque eo miseriarum fuga redactum esse, ut nemini suorum notus, foedaque ignobilium larva vestium occultatus, inter ipsos hostes erraret, tanquam maximi sceleris reus, & certissimae neci, si comprehenderetur, tradendus. Accepto hoc luctuosissimo nuncio, tanta doloris acerbitate excruciabatur Novocastrius, ut parum abfuit, quin exanimaretur moerore: Nec ullis amicorum solatiis iste levari potuit luctus, donec pro certo constaret, Regem omnibus effugii sui periculis defunctum fuisse, velutique ex faucibus fati jam ereptum, terram Gallicam tenuisse.
Haud multo post, ubi cura de Regis salute, jam tum certissime asserta, Novocastrium passa est ad alias solicitudines descendere; cogitare coepit de sublevandis suis infortuniis, inter quae nil gravius erat egestate. Huic igitur magis magisque indies ingravescenti malo ut qua liceret mederetur, necessum videbatur, ut Ego & dilectissimus Frater suus, Carolus Cavendicius, una in Angliam propere iremus. Ipsa quidem, ut peterem a Parlamento aliquam ex annuis Mariti mei fundorum reditibus portionem, [Page 107] ad emenda mihi alimenta. Ille vero, quia jam tum prope elapsum erat tempus, intra quod ei redimere licebat praedia sua, maneria ac fundos, quae ab eodem Parlamento, sequestri nomine, diu usurpata, tum per auctionem essent in alios transitura; & omnia in publicum addicerentur, si redemptionem ipse diutius procrastinaret. Ab ejusmodi redemptione ille quidem diu abhorruerat, ceu fide sua erga Regem prorsus indigna: postea vero, qua suasu D. Edvardi, Comitis Clarendonii, & Magni Angliae Cancellarii, qui Antuerpiae tum versabatur; qua precibus & penuria Fratris victus, aliquam saltem fortunarum suarum partem servare, quam jacturam facere omnium consultius esse duxit. Eo itaque consilio mecum in novercantem Patriam rediit: utroque nostrum omnes egestatis miserias in eo itinere perferente.
Ubi Londinum pervenissemus, salutato mox Nobilissimo Fratre, Barone Lucas, eum rogavi, a Parlamenti Delegatis (his scilicet, qui publico praeerant fisco) meo nomine desposceret nonnihil ex annuis Mariti mei proventibus, pro vitae meae sustentatione: idque, quoniam Parlamenti decreto sancitum fuerat, ut quando fundi eorum, qui Regis causa exilio multabantur, venum essent exponendi, tum horum [Page 108] uxoribus ac liberis liceret, tantum sibi de pretio vendicare, quantum suae alimoniae, dignitate & natalibus singulorum aestimatis, satis foret. Is vero, oblata illis meo jure petitione, hujusmodi responsum tulit; Mihi alimoniae ne minimum quidem deberi; quandoquidem Maritus meus semper infensissimus ac pervicacissimus Parlamenti hostis fuisset. Tantum mihi profecit in Angliam, quaerendi subsidii causa, remigrasse.
Nec multo feliciorem exitum itineris sui habuit Carolus Cavendicius, vir utique innocentissimus, & nemini mortalium, exceptis unice Regicidis, unquam infensus. Is enim, in sui locum substitutis amicorum aliquot, qui cum iisdem praedonibus agerent de redimendis ipsius latifundiis; constitutoque post longam licitationem precio: quina haud minus millia nummorum in publicum fiscum solvere coactus est, pro criminum suorum in Parlamentum, hoc est, fidei erga optimum Regem praestitae, expiatione. Caeterum tantum temporis licitando absumptum fuerat, ut uterque nostrum interea ad magnas rei familiaris angustias redacti essemus: & proculdubio inedia periissemus, nisi pientissimus ille vir pecuniae nonnihil ab amicis mutuo accepisset, unde viveremus.
[Page 109]Neque etiam Novocastrium ipsum eodem tempore clementior fortuna excepit. Scilicet, is Antuerpiae degens, & hinc egestate, illinc aere alieno gravissime pressus; quo se verteret, quidve sibi consilii capiendum, prorsus nesciebat. Quid multis? Ad desperationis terminos pene redactus, litteras denique ad me scripsit, quibus significavit, ni Frater ipsi nummorum per collybum ad Mercatores Antuerpienses transmittendorum auxilio mature subveniret, se brevi aut in carcerem conjectum iri a Creditoribus, aut fame periturum. Hoc intellecto, Frater (utpote qui molliore ingenio natus fuit) primum lachrymas non tenuit, nec abstinuit gemitu: deinde ad illum transmitti curavit bis centum libras Sterlingas ex eis nummis, quos aegre a trapezitis foenore acceperat in proprios usus.
Nec ea contentus pietate, praesenti nummo permutata insuper haud exigua fundorum, quos modo redemerat, parte; suo nomine emit nobilissimas illas aedes, Welbeck nimirum, & Bolsover, quae ad Novocastrium haereditario jure pertinebant: idque permagno pretio; quoniam, facta paulo ante auctione, licitatori cuidam abalienatae fuissent a Parlamenti Publicanis. Hoc vero ea mente fecit, [Page 110] ne tam magnifica Cavendiciorum familiae ornamenta funditus diruerentur. Istiusmodi quippe lucrioni bus nil solennius erat, quam aedificia sumptuosa Dynastarum & Generosorum (eorum scilicet, qui scorsim ab iis sentientes, aut bello caesi fuissent, exiliove ac bonorum omnium publicatione multati) vili etiam precio emere, & mox solo aequare; ut divenditis postea ruderibus ipsis, silvisque excisis, avaritiae propriae uberiore lucro consulerent.
Postea quam in Anglia jam sesquiannum prope mansissem, abjecta spe omni alimoniae ex proscriptis Mariti latisundiis obtinendae, nunciatoque eum adversa valetudine tunc temporis uti; Antuerpiam redire properavi; charissimo capite illo, vitaeque meae praesidio, Carolo Cavendicio, Londini interim relicto; & (quod pectus meum altius adhuc sauciabat) morbo difficili, Febre scilicet Tertiana intermittente, jactato. Quae intra paucas inde septimanas optimum virum extinxit. Quod ubi Novocastrius audivit, haud secus, quam si Parentis sui mors nunciata esset, crebros edidit gemitus, lacrymisque praeter voluntatem obortis, cum animo disparem vultum diutius ferre non posset, in arcanam penitus cellam solus se penetravit. Ibi [Page 111] liberius dolori suo sine arbitris indulsit; diu amissum deslens animae suae dimidium, & columen vitae. Ego pariter, quae sentiebam calamitatem maxima ex parte ad me redundantem, flendo dolorem diffudi miseranda meum: solatia quam adhibere Marito mihimet quaerere pronior. Et diu par miserabile in hoc statu perseveravimus. Nec immerito. In illo quippe Carolo non solum fraterna pietas, sed summus morum candor, sed recti reverentia, sed integritas, incorruptaque fides, & quaecunque alia virtus ad veram Nobilitatem spectet, eminebant. Fuit praeterea exquisita quadam ratione eruditus, & in omni litterarum genere, maxime vero in Mathesi ita versatus, ut cum primis certare potuisset. Certe, ipsum finxerat Titan ex optimo luto, & ea ingenii felicitate, quam [...] vocat Philosophus: ut quicquid aggrederetur, ab eo cum laude discederet. Sed vela contrahere cogor, oramque legere; ne in tam vasto laudum pelago deprehensa cum tenui cymbula, naufragii pericliter. Hoc igitur sufficiat dixisse, non alteri a multis retro saeculis solem illuxisse, qui abstrusiora Matheseos Theoremata sagaciori judicio perceperit, nec qui tam vastam rerum scientiam majori modestia celaverit.
[Page 112]Huic luctui (& perraro hominem videbis una tantum ex parte infelicem) mox supervenit molestissima & generoso animo gravissima importunitas Creditorum. Qui, cum diu solutionem debitorum, quibus Novocastrius ipsis obstrictus erat, expectassent; nec dubitarent, quin ipsa, ex Anglia tunc noviter redux, ingentem nummorum vim mecum inde detulissem: ulterioris morae impatientes, assiduis precibus, immo & minarum fulminibus aures ejus pulsare non cessabant. Is igitur necessum habuit hos convocare, & blandissimo sermone exposita, quam a Parlamento Anglico accepissem, repulsa, obnixe orare, ne diutius adhuc pecuniam expectare graventur. Quo alloquio eos ita placavit, ut comiter amiceque discedentes promitterent omnes, se non solum illi daturos longiorem solvendi diem, sed victum etiam aliaque quibuscunque opus foret interea suppeditaturos. Hanc insignem & in istiusmodi hominibus admirandam humanitatem ea, qua decebat, gratitudine excepit: nec tam opportune oblatam ulterioris fidei conditionem repudiavit. Et hoc loco meritissime mihi commemorandus, & debita gratiarum professione agnoscendus venit singularis Divinae Providentiae favor; qui ignotorum & praesenti lucro plerumque [Page 113] inhiantium etiam animos tenerrimo miseriarum nostrarum sensu afficiendo, nos ab extrema rerum necessitate toties servavit: & citra cujus verticordiam influentiam in eorum affectus, fieri non potuit, ut tam diu apud exteros ex mutuato tantum vixissemus; idque cum omnium benevolentia, & splendore Mariti mei nobilitate haud multum indigno. Non hoc mortalibus actum credite consiliis.
Eidem Dei ter Opt. Max. clementiae acceptum refero & illud; quod Novocastrius numquam desponderet animum in rebus quantumcunque adversis: sed semper maximam aleret spem, se Clementissimum Dominum suum, ac Regem, Carolum II. paterno avitoque solio in pace redditum quandoque visurum: minime inscius nempe, nullum malis artibus quaefitum imperium esse diuturnum; nec tot discordiis civilibus dudum fessam, & jam tum sub gravissimo non unius tyrannidis onere labantem diutius subsistere Britanniam posse, ni in justissimum Haeredem brevi cederet illius imperium. Haec spe fretus, nulla non tela saevientis fortunae constanter excepit: & quoties ipsa de videndo Regis reditu desperassem, me leviter increpare solebat, inquiens: quod miseri volunt, hoc facile credunt; [Page 114] Tu autem, e contrario, minime credis, quod maxime cupis. Adjecit, fieri haudquaquam posse, ut mihi in hoc vitae curriculo obtingeret quidquam felicitatis, si, exclusa spe omni, nil prorsus in pectore foverem, praeter anxias dubitationes & metus.
In vitam hanc umbratilem exacti jam fuerant plures anni, cum Rex, destinato in Germaniam itinere, Antuerpiam in transitu veniens; Novocastrium ad regia ipsius genua, gaudii simul & venerationis causa, officiose advolutum summa cum gratia excipere; & deinde domi, honoris ergo, invisere dignatus est. Idem fecere & alii Principes viri, quotquot sive negotia, sive nova visendi desiderium ad peramoenam Antuerpiae urbem adduxerant. In his praecipua commemoratione digni sunt nobilissimum illud atque illustrissimum par Regiorum Fratrum, Eboraci & Glocestriae Duces, cum sorore, Serenissima Principe Auriaca: quos Novocastrius parco quidem, & Spartanae frugalitatis aemulo, sed decore instructo convivio excepit. Proxime adnumerandi sunt illustrissimus Princeps, Dom. Iohannes de Austria, & Marchio de Caracena, Flandriae successive Proreges. Item Dux Oldenburgicus, Frisiae Orientalis Princeps (qui ambo [Page 115] equos aliquot Novocastrio dedere, forma insignes & illarum ex optimo Provinciarum genere oriundos) & ex Britannica Nobilitate, Ormondiae Dux, & Comes Bristolliae, quos hospites saepius habuit. Caeteros, & quia numero pene infiniti sunt, & quia in minus sublimi honoris orbe versantur, brevitatis pariter atque decori amans, non attingam.
Atqui memorare juvat, Novocastrium Nobilibus quibusdam Hispanis, ex Illustrissimi Principis, Dom. Iohannis Austriaci comitatu, ipsum, ad Hispaniarum Regis aulam, tutelae & patrocinii quaerendi causa, confugeret, hortantibus; spondentibusque, eum haud mediocri gratia acceptum iri a Catholica illius Majestate, comiter respondisse: sibi quidem dudum perspectam fuisse Regis istius clementiam; se tamen, tum ingruentis senii, tum aeris alieni, quo Antuerpiensium nonnullis adstrictus erat, ratione, imparem esse tam longinquo itineri; nihilominus oblatae conditionis benignitatem quam gratissimo animo semper agniturum. Quod inserui, ut qualis & quanta inter Hispanos esset erga advenam, fortunisque suis iniquissima belli sorte exutum humanitas, grato ore praedicem: utque omnibus simul innotescat, quam juste se gesserit [Page 116] Novocastrius erga Creditores suos; a quibus, nondum liberata fide, recedere noluit, quanquam splendidioris vitae conditionis, novorumque honorum promissis invitatus.
Nec multum temporis inde effluxerat, cum nomen suum Creditorum Antuerpiensium tabulis magna ex parte exemit. Affulserat enim interea nonnihil mitioris fortunae. Et qua annuorum Fratris demortui proventuum residuo, quod ad Filium suum natu maximum redundarat; qua aliis subsidiis, quae idem Filius de suo submittebat: bis mille & quingentas circiter nummorum libras quotannis accipiebat, unde haud pauca ex debitis, quae Antuerpiae contraxerat, solvendo erat.
In hoc tranquillitatis portu, & a curis publicis vacatione erat, cum saevissima illa vindictae Divinae tempestas, quae Britanniam tam diu afflixerat, defervescere incoepit. Jamque tandem rumoribus dispersum est, motus tumultusque novos in Anglia exardescere; Rebellium etiam ipsorum & Regicidarum animis inter se dissociatis, & suum sibi exitium struentibus, qui per tam longam annorum seriem conspirarant in Patriae Patrem. Quo nunciato, Novocastrius mox ad certissimam spem erigitur, brevi venturum felicissimum illud tempus, [Page 117] quo fata Regem Britanniae suae restituere decreverant: quia ubi partes labant, summa turbatur. Et fatorum arcana cecinisse visus est. Nam paucis ab eo tempore septimanis, status rerum in Anglia (divinam opem lapsis afferente Deo) tam miraculose mutatus fuit, ut ab omnibus sanioris animi civibus Rex, ad compescendos civilis discordiae motus, sceptrumque imperii Britannici moderandum, magna cum solennitate invitaretur. Putasset hoc quisquam? Imo semper putabat Novocastrius. Qui tamen in tali fortunae ludo cunctabatur credere se esse felicem. Tam propinquo exitio pene fidem superat eripi potuisse Britanniam. Sed saepe Divinitatis opera haec sunt, ut furias, in ipso jam successu securas, subita ultio excipiat: ne vel unquam improbis timor, vel spes absit calamitosae virtuti.
Ubi vero vulgatum est, Regiae Majestatis reditum in Angliam sola jam denuo in fidem & obsequium receptae Classis suae expectatione differri, haud mora omnium Ordinum primos ad Hagam Comitis, ubi ea tunc commorabatur, ambitio adegit: partim ut tam diu desideratam, & nunc tandem ex improviso velutique miraculo quodam a Summo Numine concessam felicitatem Regi gratularentur; [Page 118] partim ut quid ab ipsis in re nova fieri vellet, officiose quaererent. Arma certatim, equos, pretiosissimas vestes, navigia ornabant. Nemo erat vel e Proceribus, vel in Patricia juventute, qui non offerret operam; sumptuque, & maturandae profectionis acri hortatu, antiquo quidem Principi, sed novo Regi se probaret. Inter Magnates haud postremus advolavit Novocastrius; quem Regi placuit summa cum benignitate admittere in amplexus; & cui Sereniss. Princeps, Dux Eboracensis, offerre dignatus est unam e Praetorianis navibus, quae transvehendo Regi destinabantur. Quam singularem gratiam, ceu forte caeteris sui Ordinis Magnatibus invidiosam, ea qua par erat modestia detrectabat: Regiam Ipsius Celsitudinem prolixe obtestans, ut sibi lembum, ad se suosque in Angliam transmittendos, propriis sumptibus conducere liceret.
Inter haec, Regi visum est Novocastrio inter secretum colloquium exponere, illustrissimum illum Virum, Britanniaeque post Deum Sospitatorem, D. Generalem Monk (qui hodie Dux de Albemarle meritissimo Regis favore audit) a se petiisse, ut Equorum Regiorum Magister (qui honos ad Novocastrium ipsum tunc spectabat) constitueretur. [Page 119] Ibi excipiens Novocastrius; Magnus ille vir, O Rex, inquit, dignus est, cui quoscunque vel maximos Honores indulgeas. Meipsum quod attinet; Ego nunquam committam, ut mei causa votorum non compos fiat. Si quid juris habeo ad occupandam eam ab isto quaesitam Dignitatem; En! id totum in manus tuas, Regum Optime, libentissime resigno, ut in illum ex arbitrio tuo transferatur. Simul his osculo Regis dextrae dato, nuncupatisque pro ipsius salute votis, recessit: conductum a suis lembum, qui in Roterodami portu in anchoris stabat, illico conscensurus, ut, in Angliam praecedens, proxime advenientem Regem in littore opperiretur. Discedenti sese pro comitibus tum forte adjunxerant Nobiles aliquot, & Generosi e Gentilibus, qui Patriam pariter cogitabant. Hi autem, ubi Roterodamum pervenissent, oculisque curiose pererrantibus semiputrida, vermibusque & carie exesa latera lembi, in quo se pelago committere paulo ante statuerant, conspexissent: omnes (unice excepto Barone Widdrington, quem a latere & fortunis Novocastrii nulla unquam pericula divellebant) eum nimis fragilem, ventorumque & fluctuum insultibus, si qua ingrueret tempestas, prorsus imparem judicantes, a proposito declinarunt, cursumque [Page 120] alio convertere. Neque damnandus videtur eorum iste metus. Nam idem lembus vix ad oram Angliae Novocastrium exposuisset, cum, undarum pondere diductus, medio sub aequore mergeretur.
Nondum vero ab Novocastrii oculis Hollandiam venti removerant, cum naviculam illam, in qua vehebatur, horsum illorsumque, pro reciprocante fluxus refluxusque marini motu, in alto fluctuantem tanta & tam constans maris pax detinuit, ut in trajiciendum illud fretum, quod haud longe dissita Bataviae & Angliae littora interfluit, integra prope septimana impenderetur. Ea autem elapsa, plenissimis tandem velis in Thamesin flumen ex alto provehuntur. Ubi vero illuc fluminis perventum, unde Londini fumus, instar atrae caliginis, procul in aere suspensus conspici posset: gaudio exultans, oculisque suis vix credens Novocastrius, quendam e famulis, qui tum forte ad malum lembi spectatum adstabat, in hunc modum alloquitur. Dic mihi, vir bone, inquit, quae videmus, vera sunt, an mera insomniorum ludibria? Cette, mihi videtur, me jam per sexdecim annos somniasse. Opus est, igitur, somnum mihi nunc denique excutias; ne diutius vanis phantasmatum ostentis deludar. Ibi altero [Page 121] vera esse omnia affirmante; subridens ille, & ad fidissimum Achatem suum, Baronem Widdrington, conversus; Veni, ait, sodalium charissime, felicitatis meae compar, victorque de fortuna ac omni prorsus dolore mecum triumpha. O beatum, pergit, hunc, diem! O meae senectuti propitium, quam inter gravissima exilii ac paupertatis mala prope consumpsi! Quis me mortalium fortunatior? aut cui preciosius debeat esse id pauxillum vitae, quod superest? Ergo per tot ambages, per tot calamitatum, belli (que) & minarum tormenta erumpens fatorum industria haec nobis solatia, haec pacis & tranquillitatis futurae pignora parabant? Britanniam Carolo suo restitutam videmus, & nosmet ipsos Britanniae: estque, cur ultra superesse cupiamus. His dictis, in portum Grenovici penetrant, & optata potiuntur Troes arena.
Accidit autem interea, ut Henricus, Novocastrii Filius natu secundus, tunc Mansfeldiae Baro, hodie vero Comes de Ogle, intellecto Regis patrio littori, haud procul Dorobernio, classem applicandi proposito, eo proficisceretur; quo Regem simul ac Patrem (quos in una eademque nave adventare credebat) in ipso undarum confinio summa veneratione exciperet. Is igitur, postquam ex alto in Dorobernii portum jam in tuto delati Regis dexteram osculis [Page 122] strinxisset, & regio Ipsius ex ore intellexisset, Patrem ante septimanam ex Hollandia solvisse, in conductitio quodam lembo? anxia solicitudine perculsus, conjectusque in suspicionem, ne mali quid illi inter navigandum contigisset; Londinum versus regreditur. At vix dimidium viae permenso nuncius supervenit, Patrem omnibus pelagi periculis dudum defunctum fuisse, & in hospitio quodam publico apud Regiam Grenovici villam commorantem, ipsius occursum avidissime praestolari. Hoc audito, mira festinatione Grenovicum venit. Ac ut Patrem conspicatus est, majoribus & alacritatis genio citatis vestigiis ad ipsum accedens, in genua venerabundus procubuit: Illo interim pari laetitia perfuso, nec differente coram populo, qui utriusque latera stipabat, blanditias, quae secreto debebantur, quasque verbis referre ipsa haudquaquam valeo. Certe, in hoc felicissimo occursu, in hoc auspicatissimo temporis articulo, Horum commotos mutua charitate animos incessit gaudii tantum, quantum qui invicem gratulantium placidissimos vultus, mutuosque amplexus oculis non subjecere, animis concipere non possunt.
Dum haec in Anglia agerentur, dum in illa nunc denuo reflorescente natione desudatum, ingentique publici gaudii apparatu sonabant omnia; Ego apud [Page 123] exteros pone relicta, Antuerpia commorabar. Etenim ex Hollandia jam tum discessurus Novocastrius litteras ad me scripserat, quibus strictim significavit, aequum sibi & commodum videri, ut ipsa, ceu altera sui pars, aliquandiu manerem in illa Urbe; tum ut pignoris loco essem Creditoribus suis, tum ut Civium Primoribus apologiam facerem, eo quod negotiorum multitudine impeditus, ipsis nec gratias quas debuit reddere, nec usitatum in discessu Valedicendi officium praestare potuerit. Hujus itaque volutati alacriter morem gerens, eidem loco adhaesi, donec (quod paulo post factum erat) tantum nummorum ad me transmissum esset; quantum ad Domini mei nomen Creditorum tabulis eximendum sufficiebat. Sic denique liberata Illius fide, mutuoque insuper acceptis ab honesto quodam & amplissimarum facultatum Mercatore (cui Ioh. Shaw nomen est, quemque Regia Majestas haud multo post Equitatus dignitate merito insignivit) quadringentis nummorum libris pro viatico; meum quoque reditum in Patriam maturabam. Cunctisque jam in discessum ordinatis, officii eo in loco praestandi nil prorsus mihi reliquum videbatur, nisi ut solenniter ac viritim Primoribus Civium redhostirem; tam iis scilicet, qui Magistratus purpura & [Page 124] insignibus prae caeteris conspicuiserant; quam his, quos natalium fortunarumque suarum splendor illustrabat. Quippe & horum illorumque plerique erga nos insigniter civiles ac humanos se gesserant. Huid ligitur gratitudinis officio nullatenus desui.
Jamque rumor totam pervaserat Urbem, me discessionem in posteram diem adornare; cum Magistratuum Optimatumque chorus me convenit: ut discessurae simul nuperam Mariti mei fortunis ac dignitatibus suis restitutionem gratularetur, simul profectionem optaret felicem. Inter caetera quae tunc concipiebant vota, unus eorum, is nempe cui a sociis demandatum fuerat alloquendi munus; Vtinam Tibi, Domina, inquit, tam prospera atque jucunda sit ista profectio, quam nobis erit interim molestum Tui desiderium. Ibi Ego, per cordatum illum Virum, D. Duart (qui tunc mihi interpretis loco erat) retuli; me semper eximiam eorum humanitatem ac beneficia commemoratione grata praedicaturam; sed & supra modum dolere, quod non esset in mea potestate debitam meritamque gratiam ipsis tam bene merentibus referre. Hic dictis, conticui: Illi vero ingeminantes vota domum repetebant: Vini lagenas aliquot, Xenii loco, per [Page 125] Apparitores publicos, de more antiquo, missuri.
Antuerpia hunc in modum relicta, Vlissingam veni. Illic vero, ubi nullam e navibus Regiis reperissem (pertimescebam scilicet, vitam meam infidi maris periculis exponere, in ullo minoris oneris navigio) audissemque in illo portu anchoras dudum jecisse Praesidiariam quandam navem, ad potentissimos foederatarum provinciarum Ordines spectantem, quae in Angliam transmittendis Mercatoribus quibusdam destinabatur: haud mora, vocatum ad hospitium meum illius Gubernatorem (cui Bankert nomen erat) comiteř interrogabam, an non Mihi quoque in sua nave, cum Mercatoribus illis, in Angliam transire liceret? At ille pari comitate annuit; sed ea conditione, ut famulorum meorum quis ad Ordines prius mitteretur, qui ab Ipsis licentiam sibi ad id faciendum exoraret. Adjecit, illud sat commode fieri posse, quoniam vectores nondum parati erant ex portu solvere in altum. Quid plura? Misi, impetravi, navem conscendi: plerisque servorum interea cum impedimentis in conductitiam quandam Celocem dispositis.
Sic Patriae simul & Marito tandem reddita, moleste tamen & indignante animo ferens, Hunc nec satis commode, pro famulorum multitudine; nec, [Page 126] pro sua dignitate splendide satis, habitare: obnixe orabam, ut, confestim relicto Londino, rus habitatum iret. At ille primum quidem temeritatem meam & praesentis nostrae conditionis impatientiam leni objurgatione perstrinxit: deinde vero, ubi summam negotiorum, quae ipsum in Aula & Urbe detinuerant, utcunque absolvisset, Me (u [...]pote cui ruris amoenitas usque cordi fuit) compotem voti fecit.
Pridie autem discessus Regiam Majestatem (ita enim aliquo concessuris Magnatibus usu comparatum est) adiit; & quo sese ab omni aegritudinis occultae suspicione coram purgaret, in hunc maxime modum alacre alloquebatur. Haud ignarus sum, Rex sanctissime, esse qui dicant, me praesenti fortunarum mearum conditione non contentum: proindeque ab Aula Tua recedere, tacita aliorum apud Te gratiae invidentia discrutiatum. Atqui Deum immortalem testem imploro, me nulla prorsus ambitione vexari; nec majora expetere. Mihi profecto satis superque est, regnis Tuis Te in pace & gloria redditum vidisse. Quae publica felicitas animum meum tam ingenti gaudio satiavit, ut aditus in eum omnis praeclusus sit solicitudini privatae. Tu quidem, Rex, perpetua felicitate floreas; Ego, caeteris laetus, hoc uno torqueor, quod praecipiti [Page 127] senectute diu frui Tua bonitate non possum. Interim quicquid jusseris, pro viribus exequar. Ne vitae quidem meae parcam, ubi Tibi commodum fuerit, ut victima cadam. Arbitrium Tuum mihi est pro voluntate. Nam pauxilli istius quod vitae superest praecipuus mihi usus erit, gloriae Tuae inservire. Et post mortem quoque manibus meis solatio erit, in Regem meum ad ultimum fidei conservatae memoria. His simul Regis manum, de more, exosculatus, ad praedium suum, Welbeck vocatum, in Comitatu Nottinghamiensi, digressus est.
Illuc ubi pervenisset, convocatis accurataque indagandi ratione examinatis villicis suis, ut & aliis quoque, quorum quid de rebus ipsius scire, dum abesset, quoquo modo interfuisset; inquisitionem mox instituit de terris suis & latifundiis, quae substituti a Parliamento praedones per tam longam annorum seriem usurpaverant. Comperitque tandem, alia ex iis ita de integro abalienata fuisse, ut redimi nunquam possent; alia vero eo pacto divendita, ut eorum possessionem ac usum-fructum sibi quidem pro vitae saltem suae termino redimere liceret, sed apud usurpatores perpetuo remaneret jus haereditatis: alia denique ab ipsis Regicidis diu occupata, eoque nomine Regi nunc per leges addicta; quae [Page 128] alio nullo modo recuperanda erant, nisi Illustrissimi Principis, Ducis Eboracensis favore ac indulgentia singulari. Huic enim Regis dono cessere omnes Regicidarum fortunae. Is igitur, Novicastrii super ea re querela audita, illi tantam ita proscriptorum fundorum partem restituit, quae septingentis plus minus nummorum libris annuatim locatur colonis. Opportune hoc loco memorandum venit, Novocastrium per integros octodecim annos (scilicet ab ineunte Iunio Anno Domini 1642. ad finem Maii 1660.) ne drachmam quidem ex amplissimis latifundiorum suorum proventibus in alimoniam accepisse. Durum, forsitan inquies; ast unde interea viveret? Magnam profecto partem ex mutuato. Caeterum & Filius suus, qui Comes de Ogle hodie audit, & Filia, quam praenobilis vir, D. Cheiny, uxorem duxit, haud exigua submisere auxilia: ille partim ex ista paternorum fundorum portione, quae sibi cesserat supra memorato Parliamenti decreto; partim ex perampla dote, quam acceperat cum Uxore; Haec vero divenditis gemmis argenteisque vasculis, quae olim in ipsam erogata fuerant jam tum moribundae Aviae suae testamento. Tanta fuit utriusque pietas in Genitorem, ad magnas rei familiaris angustias ex fortunis amplissimis redactum. Sed [Page 129] paululum digressa, ad id quod institueram me recipio.
Intellecto jam rerum suarum statu infelici, Novocastrius primum nonnullos homunculorum, eorum qui in praediorum ad ipsum rectius spectantium possessionem iniquissima usurpatione irrepserant, ad judices vocavit: spei plenus, eo se pacto jus suum postliminio recuperaturum. Sed nescio quo legum novarum obtentu factum est, ut contra eum judicatum fuerit. Et inauspicatissimus ille, Regiisque omnibus inaequalibus Amnestiae seu Oblivionis Actus, quo anteactorum omnium memoria deleta, nuperorum rebellium (exceptis unice Regicidis) delictis & rapinis quibuscunque venia concedebatur, quemque Regia Majestas assensu suo non ita pridem sanciverat; in causa fuit, ut plurimum de suo jure vel adversariis permittere cogeretur. Inita deinde debitorum suorum computatione, haud exiguam sibi relictorum fundorum partem (talem scilicet, quam sibi fas erat abalienare; nam aliquas habet e terris patrimonialibus, quae Masculis Cavendiciorum haeredibus ita per feudum talliatum, quod Jurisconsuli vocant, affixae sunt, ut in alios transferri neutiquam possint) venum exponi curavit; tam ut satisfaceret Creditoribus, quam ut pervetustum illud [Page 130] Nottinghamiense Castrum ex alieno suum faceret. Quod antiquissimum Urbis Nottinghamiae ornamentum juxta ac praesidium, a Guilielmo Normanno, olim ad tum nuper devictos Anglos fraenandos, extructum, ut ut jam tunc funditus subversum soloque aequatum, Novocastrius tamen sibi inemptum relinquere noluit; vel eo nomine, quia sedes illa, utpote loci ingenio peramaena, maxime in deliciis diu fuerat Patri.
Proxima illi cura fuit, magnificas AEdes illas, Welbeck & Bolsover vocatas, sitasque in eodem Comitatu Nottinghamiensi, pristinae integritati atque nitori restituere. Has enim non solum labantes & ad interitum ruentes, sed rapacibus praedonum manibus etiam semidirutas repperit. In eisdem praeterea supellectilis nil prorsus relictum, praeter pauca Peristromata blattis tineisque semicorrosa; & Tabulas quasdam, a Clariss. viro illo, modernorumque Pictorum facile Principe, Antonio Van Dyke, singulari opere artificioque delineatas; easque a Filio suo, Comite de Ogle (ita jubente Patre) postquam sub hasta divenditae fuissent, haud exiguo pretio redemptas, curaque deinceps Filiae natu maximae, D e. Cheiny, secreto servatas.
Quin etiam eo insanae devastationis atque rapinae [Page 131] a praedatoribus illis, qui Parlamenti auctoritate freti, bona & fortunas Regiorum ad praedam rapuerant, deventum erat; ut ad ultimum ne Cervis quidem, Damisque & id genus Animantibus aliis, quae in vivariis Magnatum, qua venatus, qua magnificentiae causa, inclusa tenebantur, pepercerint. Inter caeteros vero Novocastrius ingentem in hoc genere calamitatem hauserat. Scilicet, ex octonis [...] sive vivariis spatiosissimis, quae sub initium belli civilis de proprio habuerat, quorumque singula numerosis Cervorum Damarumque gregibus repleta tunc temporis reliquit; nunc restabat vix unum, in quo ferae omnes a praedabundis militibus Parlamenti, aliisque farinae ejus grassatoribus, occisae non fuerant. Neque ipsis etiam Vegetabilibus parcitum. Namque robora omnia, fraxini, fagi, aliaeque consimili truncorum proceritate ac mole insignes arbores in singulis istis vivariis & saltibus (si unum omnino excipias, istud nempe quod AEdibus Welbeck vicinum est: hujus quippe nemora, cum toto Manerio circumjacente, Carolus Cavendicius mature redemerat, eoque pacto ab excisione servabat) radicitus caedebantur. Ingens sane, nec uno saeculo reparabile damnum. Quippe in vivario illo, cui Clipston Park nomen (ut de caeteris Harpocratem [Page 132] agam) quod septem plus minus milliaria Anglica in circuitu continet, spatiosa erat sylva, tum densis inusitataeque proceritatis arboribus umbrosa, tum crebris perennantium aquarum fontibus & piscosis stagnis amoena: quae ingenti leporum, phasianorum, perdicum, attagenarum, aliarum id genus avium, quas venari solent Nobiles, numero & pabula & latebras suppeditabat. Muris nemora cingebantur, turresque habebant venantium receptacula. Haec tamen omnia, quo tempore publicae rapinae jus datum erat, non homines, sed furiae ex nefariis stupris, ex civili cruore, ex omnium scelerum impuritate concretae, ferro, caede, incendiis devastarant; aedificiis, muris, sylvis, piscinis, cunctis in luctuosam solitudinem conversis. Sed avaritiae nihil nefas est: cui cum homines se permisere, etiam naturam dediscunt suam, & in feras degenerant. Caeterum hanc olim deliciarum suarum desolationem ut primum Novocastrius conspexit, altiorem consueto dolorem pectore quidem hausit; sed dissimulata tamen sollicitudine (didicerat enim esse infelix sine querelis: noveratque, saepe calamitatis solatium esse, nosse sortem suam) servorum nonnullis, qui tunc forte adstabant, in mandatis dedit, ut arboribus quibusdam, quae in vicinia loci istius adhuc crescebant, [Page 133] succisis, factisque ex iis palis, novum sepimentum devastato vivario circumduci curarent. Id quod paulo post factum; novaeque simul Cervorum atque Damarum greges intra conclusae.
Nec minori industria usus est in reparandis aliorum quoque Praediorum suorum ruinis. Quanquam enim lites forenses, quibus jus suum postulare & persequi coactus fuit, aliaque nonnulla permagni momenti negotia, quibus expediendis se de necessitate immiscuit, loculos assiduis impensis exhauserant: tanta tamen prudentia, simul & parsimonia res ordinavit, ut paucos intra menses & coluerit, & pecude armentisque instruxerit aliquot e praediis suis; ea scilicet, quae nec colonis pro annuis pensionibus, nec inquilinis ad aliquot annos elocare, sed in propria possessione, ad commodiorem familiae victum, servare destinarat. Adhaec, AEdes illas, quibus Bolsover nomen, nova & magnifica fabrica adauxit; palisque de novo cinxit haud quidem peramplum, sed amaenissimum illud vivarium, quod supra memorato Castro Nottinghamiensi adjacet. Hocque eo maturius fecit, quia in animum dudum induxerat, veteres antiquissimi illius Castri ruinas recreare.
Aliorum insuper quorundam consimilis magnificentiae [Page 134] operum fundamenta, nec infelicibus (ut spero) auspiciis, jam posuit: quae nondum absolvere potuit, tam ob angustiam temporis, quam propter ingentia fortunarum damna, quae nupero bello civili ac tam diuturno exilio sustinuit, quaeque in memoriam revocare non possum absque gravissimo animi dolore.
Namque sub initium funestissimi illius belli, Novocastrius tanta floruit opulentia, ut nobilitate ac divitiis inter omnes Angliae Optimates emineret. Opes & a Majoribus traditas habebat, & ipse, qua longa earum possessione, qua adventitiis primae Vxoris facultatibus, cumulaverat.
Quanti census fuerint terrae, quas, Avo Patreque defunctis, haereditario jure adiit; Equidem vix satis compertum habeo: neque etiam quam ampla ad ipsum descenderit haereditas post Aviae mortem. Illud tamen pro certo affirmare possum, praedia olim tenuisse eam perampla & opima; maximamque porro auri argentique vim congestam habuisse. Succederat enim in bona omnia & cultissimos agros tertii sui Mariti, D. Guilielmi Sanct-loo, Equestris Ordinis Viri, nec non maximae cognationis & clientelae apud Anglos Occidentales. Quae opes deinde ad Novocastrium, ut [Page 135] Matris suae (quae unica & Filia & haeres fuit Nobilissimi Baronis de Ogle, cui ista dicti Guilielmi Sanct-loo vidua nupserat) haeredem, una cum pervetusta Baronia de Ogle, integrae devenere. Ejusdem praeterea dono viginti millia librarum praesenti pecunia accepit. Fundorum vero ita ei relictorum annui proventus tria ad modum millia nummorum aequare, accurata aestimatione, hodie censentur.
Quoad facultates Vxoris, quam primo matrimonio sibi adjunxit; certissimum est, ipsam viro attulisse dotem ingentem: tantam scilicet haereditatem latifundiorum, quae quadringentis supra duo millia nummorum libris annuatim locantur colonis; septem plus minus millia pecuniarum, ipsa nuptiarum die numeratarum; & juncturam (sic enim Iurisconsulti nostri vocant terras, quae connubii foedere sponsae a sponso donantur; quaeque Graecis [...] proprie appellantur) cujus annui reditus octingentas libras valore superabant. Nobilissima haec Matrona & filia atque haeres fuit generosi viri, D. Guilielmi Basset, de Blore in Comitatu Staffordiensi, Armigeri; & Henrici Howard, Thomae, Comitis Suffolciensis, Filii natu postremi, vidua. Ut nil mirum videri debeat, eam maximis [Page 136] divitiis abundasse. Has tantas copias, simul & paternos reditus ipse Novocastrius (qui a Patre didicerat, temere nihil profundere) prudentia sua in tantum auxerat; ut, antequam ad arma spectarent Angliae tumultus, Facultates ipsius Personales (quemadmodum Iurisprudentes nostri loquuntur) jam tum ascendisse aestimatae fuerint ad centena millia librarum: auxissetque haud dubie ad multo majorem summam, nisi saevissima nuperi belli tempestate diu misereque jactatus, substantiae universae naufragium denique fecisset. Neque tamen proinde existimandum est, eum, quo etiam tempore sua pacate possidebat, omni ex parte beatum fuisse. Damna quaedam, confiteor, eaque magna quidem halcyoneis etiam diebus sustinuerat: sed quae consideratu vix digna videantur, si ad modo dictas clades bello acceptas conferantur. Unum ex iis, instantiae causa, memorare juvat.
Carolus Cavendicius, Novocastrii Pater, ingentem pecuniarum vim, sexdecim nempe librarum millia, Gilberto cuidam, Salopiae Comiti (qui Sororem ejus pro Uxore habuit) mutuo dedit. Quam summam Gilbertus cum rependere non potis esset, haereditatem quandam in terris & fundis, ad duo circiter millia librarum annuis reditibus assurgentem, [Page 137] in Carolum & haeredes ejus, compensationis nomine, collocavit, legitimaque venditione sanxit. Caeterum, quanquam principale debitum hoc pacto solutum censeretur; ingens tamen detrimentum exinde ad Carolum, adeoque ad ipsum quoque Novocastrium redundabat. Quippe permulti anni effluxerant, ex quo nummi sic primum commodati fuere, antequam terrae eorum loco translatae essent; & toto intermedio tempore, Carolus ne drachmam quidem pro foenore percepit. Quantopere autem tam magna nummorum vis interea multiplicari potuisset, maxime a Carolo, qui rarum parsimoniae & Oeconomicae prudentiae exemplum fuit; aliis ex magnitudine foenoris computandum relinquo. Praeterea, etiamsi Novocastrius ejusdem Comitis Salopiensis Testamenti Executor constitutus fuerit; eoque nomine vel legitimam obtinuerit potestatem in omnes defuncti fortunas: tantum tamen aberat ab inde repetendo priore damno, ut e contra septendecim millium librarum de propriis jacturam fecerit per eam curationem. Quam paulo post lubens volensque transtulit in Guilielmum & Thomam, hunc Arundeliae, illum Pembrokiae Comites, qui duas Testatoris filias in Uxores duxerant: & post eorum funera, eandem resignationem confirmavit [Page 138] Henrico Howard, Arundeliani Comitis filio, qui id ab eo impense petierat. Tanto enim amore, fideque & pietate semper prosequutus est samiliae Salopiensis affines, ut sibi, quam eorum cuivis, damnum inferre maluerit.
Ut pauca e multis commodis, quae ex illo Executoris munere suo sibi, vel ipsarum legum patrocinio, vendicare potuisset, leviter attingam; haec observanda veniunt. Primo, maxima pars praediolorum, quae ad Testatorem spectarant, inquilinis & beneficiariis, ad certum annorum terminum, locabatur: debuitque proinde, juxta leges Angliae Municipales, rediisse ad Executorem. Secundo, Latifundia pariter, quae solvendis defuncti debitis destinabantur, eo pacto ad annos aliquot alienata erant, ut in Executorem postliminio recideret jus haereditatis. Tertio, terrae quaedam, ad annuum valorem sexcentarum librarum, ultima Testatoris voluntate relinquebantur Fratri Executoris, Carolo nempe Cavendicio: ea tamen lege, ut eas haudquaquam adiret, nisi per orbitatem Comitissae Cantianae, Testatoris filiae natu secundae; quae prolem peperit nullam. Caeterum haec tanta, tamque aperto jure ad ipsum spectantia emolumenta Novocastrius generoso animo repudiavit: non suae, [Page 139] sed defuncti cognatorum utilitati studens. Ejus quippe fortuna sublimior erat, quam ut officia pietatis mercede divenderet: altiusque ingenium, quam ut quaestus solatio delectaretur.
Quae nunc retuli, in damnis fuisse fatendum est: sed nihili fere sunt ad illa graviora, quibus, bellorum civilium incendiis Patria conflagrante, affectus est. Horum igitur rationem, aliqua saltem ex parte, heic subjungam. Ex parte, dico; quia licet nec longum, nec arduum sit ad calculos revocare, quanti detrimenta essent, quae ex annuis proventibus praediorum, per integros octodecim annos; quae abalienatis de integro latifundiis; item quae vivariis sylvisque devastatis, sustinuerit: recensitu tamen perdifficile est, quantum amiserit de mobilibus suis, sive personalibus (uti loqui amant Leguleii nostri) fortunis.
Primo itaque loco (ut ab ipso belli exordio computationem incipiam) memorandum est, decem millia librarum Carolo I. Regi mutuo dedisse Novocastrium; quo tempore Rex in Scotiam cum exercitu migrabat, ad jam tum ferventes seditiosorum in eo regno tumultus supprimendos. Istam vero tam ingentem argenti vim ipse a nummulariis foenore acceperat; eoque per multos exinde [Page 140] annos laboravit. Idque quoniam paulo ante illud tempus unam e natis suis in matrimonium Nobilissimo juveni, tum quidem Baroni de Brackly, hodie vero Comiti de Bridgewater, collocaverat, cum duodecim millibus, pro dote.
Deinde, ut primum in Angliam post exilium rediit, quinque librarum millia faenore mutuabatur, ut necessitatibus suis pro tempore satisfaceret; rebus suis necdum in ordinem redactis. Heic vero per transennam mihi agnoscenda occurrit eximia Nobilissimi Comitis Devoniensis benevolentia; qui duo librarum millia diu ei credidit sine ulla usura. His raptim praemissis, ut de caeterorum ejusdem damnorum quantitate facilius divines, aequissime Lector, en, tibi proxime offertur
ELENCHVS RATIONARIVS, In quo Novocastrii reditus annui, ex terris fundisque provenientes, singulatim & recensentur, & supputantur, juxta valorem, quo aestimabantur Anno Dom. 1641.
l. | s. | d. | |
Manerium de Welbeck | 0600 | 00 | 00 |
Manerium de Norton, & Carbarton cum praediis | 0454 | 19 | 01 |
Manerium de Warksop | 0051 | 06 | 08 |
Praedium de Soakholm | 0308 | 10 | 03 |
Manerium de Clipston & Edwinstow | 0334 | 09 | 08 |
Drayton | 0008 | 16 | 06 |
Dunham | 0099 | 17 | 08 |
Sutton | 0185 | 00 | 05 |
Manerium de Kirby, &c. | 1075 | 07 | 02 |
Manerium de Cotham | 0833 | 18 | 08 |
Manerium de Sitthorp | 0704 | 01 | 00 |
Carcholston | 0450 | 03 | 00 |
Hawksworth, &c. | 0139 | 04 | 02 |
Flawborough | 0512 | 11 | 08 |
Prata Mearing & Holm vocata | 0471 | 02 | 00 |
6229 | 07 | 11 |
l. | s. | d. | |
Wellinger & Ingham | 0100 | 00 | 00 |
l. | s. | d. | |
Baronia de Bolsover & Woodthorp | 0846 | 08 | 11 |
Manerium de Chesterfield | 0378 | 00 | 00 |
Manerium de Barlow | 0796 | 17 | 06 |
Tissington | 0159 | 11 | 00 |
Dronfield | 0486 | 15 | 10 |
Manerium de Brampton | 0142 | 04 | 08 |
Longston parva | 0087 | 02 | 00 |
Manerium de Stoke | 0212 | 03 | 00 |
Praedium Birth-hall vocatum, & saltus de Pecco, vulgo Peak | 0131 | 03 | 00 |
Manerium de Gringlow | 0156 | 08 | 00 |
Manerium de Hucklow | 0162 | 10 | 08 |
Manerium de Blackwall | 0306 | 00 | 04 |
Buxton & Tids-Hall | 0153 | 02 | 00 |
Vivarium oppido Mansfeldiae vicinum | 0100 | 00 | 00 |
Mapleton & Thorp | 0207 | 05 | 00 |
Manerium de monte Windly Hill vocato | 0238 | 18 | 00 |
Manerium de Litchurch & Mackworth | 0713 | 15 | 01 |
Manerium de Church & Meynel Langly | 0850 | 01 | 00 |
6128 | 11 | 10 |
l. | s. | d. | |
Manerium de Blore, cum Caulton | 0573 | 13 | 04 |
Manerium de Grindon, Cauldon, &c. | 0822 | 03 | 00 |
Manerium de Cheadle, cum Kinsly | 0259 | 18 | 00 |
Manerium de Barleston, &c. | 0694 | 03 | 00 |
2349 | 17 | 04 |
l. | s. | d. | |
Manerium de Tormorton, cum Littleton | 1193 | 16 | 00 |
Manerium de Acton Turvil | 0388 | 03 | 02 |
1581 | 19 | 02 |
l. | s. | d. | |
Manerium de Chewstoke | 0816 | 15 | 06 |
Knighton Sutton | 0300 | 14 | 04 |
Stroud & vivarium Kingsham vocat | 0186 | 04 | 00 |
1303 | 13 | 10 |
l. | s. | d. | |
Maneria de Slingsby, Hoverngham | |||
Fritton, Northinges & Ponte-fracto | |||
1700 | 00 | 00 |
l. | s. | d. | |
Baronia de Bothal, Ogle & Hepple, &c. | 3000 | 00 | 00 |
Quorum summa generalis assurgit ad | 22393 | 10 | 01 |
Hanc verissimam esse proventuum, qui ad Novocastrium quotannis ante bellum veniebant, aestimationem, haud una ratione, praeter fidem meam, confirmari potest. Scilicet ad hodiernum usque diem publica etiam vectigalia, jam enumeratis terris imposita, secundum hunc censum solvuntur: ut ex tabulis exactorum liquet. Deinde quo tempore eaedem terrae divenderentur a Praedonibus Parliamentariis (Anno nimirum 1652.) idque pretio annuum valorem quinquies cum dimidio repetitum non excedente; [Page 144] ad ipsos inde redundabant 111593. l. 10. s. 11. d. numeratis pecuniis. Unde subducta ratione luculenter patet, annuos earundem reditus ad octodecim millia librarum tunc aestimatos fuisse. Quibus si adjicias Caroli quoque Cavendicii terras patrimoniales, quae duobus ad minimum millibus quoquo anno locantur; invenies omnium valorem non fuisse multum infra superiorem censum. Porro, ad supplendum reliqua duo millia, considerandum est, justo minorem suisse modo dictam aestimationem, ad quam Novocastrii Maneria praediaque emptoribus tradebantur: Quaestores enim, qui vendendis Regiorum fortunis ea tempestate praeerant, suo quam Dominorum lucro magis studentes, donisque subornati, istiusmodi Emptoribus secreto favere solebant, viliora quam revera decebat pretia bonis terrisque proscriptis indicendo. Adhaec, pleraque latifundiorum, quae hodie Novocastrius in sua possessione tenet, multo pluris in singulos annos locari possunt, quam olim locabantur.
Jam vero, cum in propatulo sit, summam proventuum Ejus adeo adamussim supra data censui quadrare, ut ne uno quidem calculo a recta eorum computatione videar errasse; nec minus perspicuum, eandem octodecies repetitam (totidem nempe [Page 145] annos Novocastrius manebat fortunis suis exutus) assurgere ad 403083 libras: pronum est cuivis colligere, tantundem de annuis unice reditibus ipsum bello perdidisse. Sin vero vel semissalem summae hujus usuram octodecies multiplicatam, pro more foenoratorum, adjeceris: tunc quidem omnium ejusdem in hoc genere damnorum summa erit 733579 libr. Atque haec quidem de reditibus exilii Novocastriani tempore amissis dicta sunto.
Quoad proportionem damnorum, quae Sylvis excisis, devastatisque supra memoratis Vivariis & Saltibus, per idem temporis, eum quoque sustinuisse compertum est: ea haud obscure colligi potest ex hujusmodi summario.
Arbores succisae in
- Lib.
- Vivario, Clipston Park vocato, ad
- 20000
- Vivario, Kirby vocato, ad
- 10000
- Agro Derbiensi
- 8000
- Nemoribus AEdibus Welbeck, in Comitatu Nottinghamiensi, vicinis
- 4000
- Agro Staffordiensi, ad
- 1000
- Comitatu Eboracensi, ad
- 1000
- Northumbria, ad
- 1500
- In toto 45000 l.
Quantum spectat ad Terrarum & Fundorum, quorum possessione praesenti ejectus fuit Novocastrius, aestimationem; earum ususfructus singulis annis censentur 2015. l. Quae summa vigesies repetita (tanti [Page 146] enim apud nos Anglos venundari solent terrae per allodium sive liberam & ab omni clientela solutam possessionem habitae) excrescit ad 40300 l. Perdidit praeterea & alias terras, ad ipsum alioquin post mortem possessorum certissimo jure venturas: quae censentur 3214 l. per annum. Quae decem & sex vicibus multiplicatae (tanti nempe nostrates licentur terrarum liberarum reversiones) faciunt 51424. l. Terrae denique, quas solvendis debitis exilii sui tempore contractis vendidit ipse, censentur 56000. l. quibus ex annuis proventibus addidit 10000. ut totum quadret 66000. l.
Ad haec, Carolus Cavendicius, Frater, Parlamento solvebat quinque librarum millia, pro terrarum suarum redemptione. Cui summae adjectis bis mille libris (tanti scilicet locantur istae terrae, communibus annis) octies repetitis, inde excrescunt 21000. l.
Horum omnium aggregatum erit 946303. lib. sterling. Haecque de aestimandis Novocastrii damnis bello acceptis, iis scilicet, quae numero comprehendi certo possunt, sufficiant.
Caeterum alia adhuc sustinuit, eaque permagna quidem; bonorum Personalium sive Mobilium plerisque aut praedonum sub Parlamenti signis militantium latrocinio direptis; aut sceleratissima fraude ac [Page 147] perfidia eorum, quibus ea tradiderat custodienda, interversis: sed quae & specie tam varia fuere, & numero tam multa, ut ad calculos vix redigi posse videantur. De his tamen in genere illud pro certo affirmare sustineo, nemini vel e praecipuis Magnatum, quotquot saltem sanctissimam Regis Patriaeque causam propugnare audebant, incidisse graviora.
Scilicet belli tempore funditus diruta fuerat tam ingens ipsius AEdificiorum moles, ut duodecim circiter millia librarum iis de integro resarciendis jam impendantur. His accensenda veniunt Equorum domitorum greges; armenta & pecudes; currusque argento & auro adornati; pretiosa supellex; nobiles gemmae; aurea argenteaque magni ponderis vasa (quae sola 3800. l. aestimabantur) & permagna Peristromatum copia, quorum alia murice tincta fuerant, alia multo colore variata, miroque artificio intextis imaginibus nitebant; alia textili auro argentoque fulgebant. Quibus omnibus aliisque quamplurimis, quae vel recensere molestum foret, Novocastrius hostilium militum furore ac rapina exturbatus fuit.
Coronidis loco & unicum illud memoratu dignissimum addam; augustissimum nempe Regem, Carolum I. cum serenissima Regina, ingentique Purpuratorum corona, ab eodem tribus conviviis, totidem diversis [Page 148] versis temporibus institutis, olim exceptum fuisse; quae adeo sumptuosa erant, ut in apparatum primi, quindecim haud minus millia librarum; in secundi, supra quatuor millia; & in ultimi mille & septingentae impenderentur. Semper enim & ab avaritia longe remotus, & in accumulandis beneficiis largus effususque fuit. Praeterea, haud facile dictu est; praeter ingenitam huic viro erga Reges suos venerationem, quantum illius quoque Regis vel admirationi deditus fuerit, vel charitate flagraverit,
Nobilissimi Illustrissimi (que) Principis, GUILIELMI, DUCIS NOVI—CASTRI, VITA. LIBER TERTIUS.
HActenus bona fide narravimus res gestas Novocastrii, Domini mei, ante bella civilia, in eis & postea, cum insigni rerum suarum damno. Restant nonnulla adhuc commemoranda, quae tam ad priores libros illustrandos, quam ad Historiam perficiendam, pertinent: nempe, de Potestate [Page 150] Ei commissa, de Adversis & Impedimentis, de Fidelitate in Reges suos, de Prudentia ipsius & sapientia, de Felicitate itidem, aliisque indolem animi habitumque Corporis, & Prosapiam denique spectantibus. Ista omnia, cum bona Lectoris venia, dicto ordine sequentur.
I. De Potestate Ei commissa.
Postquam serenissimus Rex, Carolus I. Novocastrio mandasset potestatem conscribendi Milites ad defensionem Causae regiae, effecit Ille (absit invidia) quod nemo alius subditorum potuit. Quamvis enim multi egregii ac nobiles viri pro Rege copias etiam colligerent; illae tamen Partes five (ut vulgo vocantur) Brigades erant potius quam justi Exercitus, si cum Novocastrii copiis conferantur. Ratio erat, quia is per Matrem suam, filiam Cuthberti Baronis Ogle, propinquitate sanguinis cum plurimis antiquarum Familiarum in Northumbria caeterisque partibus Borealibus conjunctus, apud illos plus valere quam Alienus posset. Nam naturali erga Cognatum suum affectu ducti, facilius sequerentur Illum, seque sub Illius quam cujusvis Alterius imperio libentius offerrent morti, in causa Regis; [Page 151] scientes, quod deserendo Novocastrium, seipsos simul desererent. Hoc modo Ille primum excitavit Equestrem turmam, constantem ex viginti supra centum viris strenuis; deinde Peditum Chiliadem; postea Exercitum octo millium Equitum Peditumque, & quos appellant Dragoons, in illius locis: diversis denique temporibus, aliis aliisque locis, ad Regem populumque tuendum, tot Turmas, tot Chiliades, tot Exercitus coegit, ut, a primo tempore ad ultimum procedendo, exsurgant ad numerum centum millium virorum; eosque proprio Marte, & ferme fine alterius cujusquam ope aut auxilio. Quod fuit sane perquam difficile factu uni subdito, ac tali tempore. Cum enim exercitus, ut plurimum, coeant, aut propter pecuniam, aut prae timore, aut pro factione; vix unquam, ubi stipendia desint, Causa dubia sit & periculosa, officii solius conscientia moveat; dubitandum non est, Novocastrium eximio quodam Regis optimi Amore victum, nulla habita sui commodi ratione, Exercitum conscripsisse; ipsumque Exercitum, non stipendii sed Ducis sui amore allectum, militasse.
In exercitu suo Novocastrius suo sibi satellitio Chiliadem selegerat, imo ter mille fortissimos fidissimosque viros (partim e palustribus sub Arcto terris) [Page 152] mortique occumbere paratos, ad Ducis sui pedes. Hi dicti sunt Albati ( White-coats) hac occasione. Institutum fuit Novocastrio, militibus hisce nova saga (sive gestamina) donare. Cum vero deesset pannus ruber, tantum Albi emit, quantum sufficeret; manerent modo ut colorari posset. Illi moram hanc non ferentes, uno ore clamant, ut vestiantur Albis, statimque se facturos rubra hostium sanguine minantur. Novocastrius militari laetatus jactantia, respondit, Fiat. Atque hinc militibus istis natum Albatorum nomen. Hi sunt illi, qui nullo unquam certamine terga vertere: aut vincendo semper clari, aut moriendo.
Non possum non meminisse hic quod ante narratum est, ex horum numero fuisse viros illos acerrimos, qui, cum vis magna hostium irrupisset in urbem Eboracensem, ipso ducente Novocastrio, ad volarunt, & ingressos vel repulerunt, vel occiderunt.
Memorabile est & illud invictae fortitudinis exemplum, cum in illo ultimo ac fatali praelio super Hessom Moor, iidem milites, caetero Exercitu profligato, immoti stabant, donec numero oppressi, pars maxima locum quem pugnando tenuerant, amissa anima, corporibus tegebant.
[Page 153]Eo erant amore mancipati Duci suo, qui duravit etiam cum, amissis omnibus, ab Illo nihil amplius expectare poterant; ut ex hac apparebit narratiuncula.
Generosus quidem ex Anglia invisebat Novocastrium Antuerpiae commorantem, eique summas agebat gratias, aiens se debere ipsi quod e mari salvus evasisset. Ille mirari, nec quid sibi vellet intelligere. Pergebat hospes, & a piratis illis, quos idiomate Gallico Pickarons vocant, inquit deprehensus, Nosti aiunt (per id examen subodorantes) Marchionem Novocastriensem? Imo, inquam, & ad manus ipsius Herois deosculandas Antuerpiam abire, si per vos liceat, percupio. Abi igitur, aiunt illi, cum reculis tuis, salvus & indemnis, & nostris verbis humillime saluta Ducem dilectissimum. Dic nos esse Relliquias Albatorum, qui vitam trahimus, quam ad Ipsius dictum, si quid nos velit, parati sumus profundere.
Vos vero valete, viri fortissimi fidissimique: Nulla dies unquam memori vos eximet aevo. Redeundum est ad Potestatem Novocastrio meo commissam in Bellis illis plusquam civilibus. Sicut erat summus Armorum Dux in Exercitu suo constitutus, quem ex suis & Amicorum opibus instruxerat, ad causam [Page 154] regiam propugnandam: ita nunquam a privato Regiae Majestatis Concilio in ordinem redactus est (nisi quod copiae ejus aliquae detentae fuerint a Rege, ad quem missae erant, cum armis & machinis ante dictis) donec maximus Principum, Rupertus, a Rege venerat ad liberandam Urbem Eboracensem, hostibus obsessam. Insuper habebat licentiam cudendi nummos, Typos imprimendi, Equites Auratos creandi, &c. Quibus Nemo unquam subditorum ante se gavisus est, Rege ipso intra Regnum existente. Quinetiam imperium in tot Comitatus, quorum mentio facta est libro primo: nec non potestatem praeficiendi & loco movendi quoscunque vellet Duces ac Rectores. Quorum praecipuos in seruimus Catalogo insequenti.
In Northumbria.
A Novocastrio praepositi erant Novocastro ad Tinam flumen D. Iohannes Marley, Eques Auratus: Tinmuthae Castro & Sheilds, D. Thom. Riddal, ejusdem Ordinis.
In Episcopatu Dunelmensi.
Praesidio Hartlepool, Henricus Lambton, Protribunus.
Castello Raby vocato Guilielmus Savil, Miles & Baronettus.
In Comitatu Eboracensi.
Urbi Eboracensi, D. Thom. Glenham, Eques pariter & Baronettus: & post ejus discessum, Dom. Iob. Bellasis, Baro.
Pontis-fracti Castello, D. Mynn, Chiliarchus: & post eum D. Ioh. Redman, Equestris Ordinis vir.
Castello Sheffield, D. Beaumont, Major Chiliadis.
Praesidio Wortly-hall vocato, Franciscus Wortly, vir vere generosus, & Equestri dignitate ornatus.
Castello Tickhill vocato, D. Mountney Major.
Doncastro, D. Franciscus Fane, Balnei Eques & deinceps Urbis Lincolniensis Gubernator.
Castello Sandal vocato, D. Bonivant, Centurio.
Castello Skipton vocato, D. Ioh. Mallary Baronettus.
Castello de Bolton, D. Scroop, Armiger.
Castello de Hemsley, D. Iordanus Crosland, Miles.
[Page 156]Castello Scarborough, Hugo Cholmley, Eques Auratus.
Ponti Stamford, D. Galbreth, Tribunus.
Hallifax, Franciscus Mackworth, Eques Auratus.
Tad-castro, Gamaliel Dudley, Miles.
Eyrmuthae, D. Kaughton, Major.
In Cumbria sive Cumberlandia.
Carleolo, Philippus Musgrave, Eques & Baronettus
Cockermuthae D. Kirby, Chiliarchus.
In Agro Nottinghamiensi.
Newarkae ad Trentam flumen, primum Iohannes Henderson, Eques Auratus; & eo remoto, D. Richardus Byron, tunc Equitis, hodie vero Baronis titulo dignissime ornatus.
Praesidio Wyrton-house vocato, Rowlandus Hacker, Tribunus.
AEdibus Welbeck D. Van Peire, natione Hollandus & Tribunus.
Praesidio Shelford-House nominato, Philippus Stanhop, Chiliarchus.
In Comitatu Lincolniensi.
Urbi Lincolniensi, Franciscus Fane, Balnei Eques; eoque remoto, D. Peregrinus Bartu, Miles.
Gainsborough, D. St. Georgius, Tribunus.
Castro de Bullingbrook, D. Chester, Hypochiliarchus.
Castello Belvoire vocato, D. Gervasius Lucas, Eques Auratus.
In Comitatu Darbiensi:
Castello Bolsover vocato, D. Muschamp Colonellus.
Manerio de Wingfield, Rogerus Molyneux, Tribunus.
Praesidio Staly-house vocato, D. Fretchvile, tum Chiliarchus, nunc Baro:
Praecipui e Copiarum Praefectis in Exercitu Novocastriano.
- 1. DUX Generalis sive Imperator, Novocastrius, cujus egregia facinora in hoc opusculo celebrantur.
- [Page 158]2. Hypostrategus sive Pro-praetor Castrensis, primum Neoporti Comes, & deinde Baro Ethin.
- 3. Tormentorum sive Machinarum Praefectus, D. Carolus Cavendicius Novocastrii filius, & Mansfeldiae Comes.
- 4. Equitum Praefectus, D. Georgius Goring, Baro.
- 5. Chiliarchus Generalis D. Tho. Glemham, supra memoratus.
- 6. Major Generalis, D. Franciscus Mackworth, Miles.
- 7. Equitum Pro-praefectus, D. Carolus Cavendicius, cui postea successit D. Carolus Lucas, Eques Auratus, fraterque meus.
- 8. Equitum Commissarius Generalis sive Armilustrii Praefectus, D. Windham; & post eum Guilielmus Throckmorton, Eques Auratus; & deinceps Georgius Porter, Armiger.
- 9. Tormentorum Pro-praefectus, D. Guilielmus Davenant, Eques Auratus, & Poeta insignis.
- 10. Quaestor, D. Guilielmus Carnaby, Equestri dignitate ornatus.
- 11. Advocatus Generalis Castrensis, D. Liddal, Juris civilis Doctor.
- 12. Castrametator Generalis, qui ordinandis militum stativis praeerat, Radulphus Errington, Generosus.
- [Page 159]13. Annonarius Generalis, sive Annonae Praefectus, D. Gervosius Nevil; eoque exauctorato, D. Smith, Generosus.
- 14. Emissarius sive speculator Generalis, D. Hudson, Artium Magister.
- 15. Impedimentorum Praefectus, Baptista Iohnson.
- 16. Concilii Bellici Praeses, Baro Widdrington; quem Novocastrius Lincolniensi, Rutlandiae & Nottingbamiensi Provinciis praefecit.
Quod Praefectos reliquos ac Ductores attinet, in singulis Centuriis & Ordinibus; cum tantus sit eorum numerus ut meminisse omnes nequeam, eos in rationes meas non placet referre.
II. De Adversis & Impedimentis.
QUamquam Natura beavit Dominum meum, Novocastrium, optimis praestantissimisque donis, quibus Eum ornare poterat; Fortuna tamen Ei semper adversatrix omne virus malignitatis suae effudit, & in coeptis Ejus quantocunque consilio designatis omnem vim suam objecit: adeo ut raro ad optata sua pervenerit, ubi non Ipse, non solum praefuisset [Page 160] rebus agendis, sed & adfuisset. Non me latet saeculi hujus gravis iniquitas. Multi reperiuntur, quorum oculi non possunt ferre alienum splendorem; & qui suae demptum gloriae existiment, quicquid accesserit alienae. In iis sunt, qui res egregie gestas famamque Novocastrii longe clarissimam obscurare satagunt, aut maculare: qui Fortunae peccata (utinam ex ignorantia potius quam invidia) integerrimo prudentissimoque viro imputant. Quibus Ego ut satisfaciam, enarrabo ordine quantis difficultatibus & obstructionibus Ille impeditus fuerit, quo minus ad felicem exitum res suas perduceret: Unde omnia pessum ierunt, & Ipse tandem fato ineluctabili eversus est.
1. Quum primum Populus omne obsequium expectorasset, & coepisset Regem Serenissimum de statu suo dejicere; Fiscus erat exhaustus, nullae opes ad invitandos aut alendos milites idoneos ad reducendum Rebelles. Adeo ut Novocastrius nihil fere haberet ad fundamenta operis sui jacienda, nisi quod ex fundis suis exsculpere posset, aut Amicorum ope procurare.
2. Cum Rex ille beatae Memoriae, principio bellorum infelicium, Novocastrium miserat Hullam, propugnaculum & Armamentarium Regni; atque ille [Page 161] prudenter se gerendo eam regiae Majestati conciliarat: repente nescio quo pacto relictus est placito Parlamenti; nec manus eorum evaserat, munitus licet Mandato regio, nisi favissent illi aliqui Senatores, ob vanam spem lucrandi tantum Adjutorem.
3. Postquam Regia Majestas eum miserat ad Novum-castrum super Tinam, ut in se susciperet illius loci regimen ac tutelam; cumque excitarat illic ex Amicis & Clientibus Turmam equitum, & Peditum Chiliadem, quibus mandavit tuto deducere ad Regem Armorum copiam a Regina missam ex Hollandia, Majestati Regiae visum est apud se tenere Deductores istos. Quibus aliquantulum auctae sunt ibi vires regiae: at Novocastrius, qui nuperrime caeperat Milites conscribere, paene exarmatus est.
4. Quando Serenissima Regina (nunc Regina Mater) post appulsum suum ex Hollandia voluit Arma quaedam alia ad Regem mittere, Novocastrius jussit Milites quingentos eadem perferre: quos etiam Regiae Majestati placuit asservare sibi in militiam suam.
5. Postquam eadem Regina statuisset Eboraco proficisci Oxonium, ubi Rex tunc temporis agebat; Novocastrius ad tutelam Ejus septingentos Milites ablegavit ab exercitu suo (cum Machinis bellicis) [Page 162] qui nunquam reversi sunt ad ipsum.
6. Quando Comes Montisrosanus abiturus erat in Scotiam, accessit ad Novocastrium Dunelmi agentem, & ab eo copias aliquas petiit in usum Regium. Cui is dedit ducentos Equites & Dragoons, eoque tempore cum Ipsi maxime opus fuit auxiliaribus, imminente Scotorum Exercitu.
7. Cum Novocastrius e partibus Borealibus in Comitatus Lincolniensem & Derbiensem cum Exercitu suo proficisceretur, ut redigeret eos in obsequium & fidem regiam, atque illinc procedere in Comitatus associatos (ubi sperabat bello finem imponere) decreverat; eodem tempore tam vehementer & enixe sollicitatus est ab Eboracensibus, & praecipue a Praefecto primario, affirmantibus hostes ibi invalescere, &, nisi veniret Ipse, omnia periclitari; ut officii sui ac Honoris esse existimaverit maturare reditum. Reversus autem rem salvam & intactam hostibus invenit.
8. Ut in campo publicos hostes, ita in Curia privatos habebat inimicos (quod supra notatum) omnem moventes lapidem, ut Ipsum de Regis animo dejicerent & subverterent.
9. Imo in Ipsius Exercitu tanta erat Perfidia, & Praefectorum non nullorum collusio, ut ille non [Page 163] potuerit non falli in designatis suis & incoeptis.
10. Cum Exercitus Ejus maximus esset omnium Regiorum & potentissimus, Parlamento demum statutum est suas Copias omnes cum Scotis conjungere (venerant enim e Scotia hominum plus viginti millia) ad eum oppugnandum, &, si Fata vellent, funditus amoliendum. Sibi scilicet facile persuadebant, avulso Novocastrio, tria Regna corruitura in amplexus suos. Itaque tres fuere Exercitus contra unum. Quanquam autem Novocastrius multa passus est per negligentiam (addo & perfidiam) Praefectorum suorum, & infausto omine revocatus est Eboracum a profectione sua decreta in Comitatus associatos, & necesse habuit a se dimittere bonam partem virium suarum & Machinarum, quod ante diximus: tamen vix, aut ne vix quidem, hosti cessisset, si, aut maturius venissent Auxilia obsessae urbi Eboracensi, aut consilium Ipsius de differendo praelio valuisset, donec aliae venissent copiae expectatae, nempe tria millia hominum e Northumbria, et de praesidiis duo millia. Pessime autem accidit, quod hostes invasere Regios antequam in aciem producerentur, eosque imparatos invenere. Inde terror panicus (ut alibi jam dictum est) inter nostros, qui abstulit dextram Equitatus regii alam paene omnem: [Page 164] adeo ut finistra, sub imperio Domini Goring & fratris mei, D. Caroli Lucas, quanquam omnia tentaret, ac ter hostem repelleret, vi majore tandem dissipata est. Novocastrii peculiares Pedites (tres illae Albatorum Chiliades) stetere, suisque ordinibus fortiter pugnantes, pars maxima, quo steterant loco cecidere. Hoc infelici praelio decollata est spes Regiarum partium, & res Novocastrii ita in angustum redactae sunt, ut suam operam post hunc casum Regi suo inutilem fore judicans, abesse maluerit, quam ferre, quod praevidit, traditionem, tot praesidiorum & oppidorum adhuc in regia potestate remanentium; quod & postea contigit.
Atque haec sunt, quae viam obstruxerunt Novocastrio, ne posset feliciter pervenire ad Incaeptorum suorum exitum: quibus aequa lance pensitatis, Ille vir ab omnibus aut laudatus erit, aut certe excusatus. Nam ut, veteri diverbio, Facile est cuivis natare, si manu sublevetur: ita nihil difficilius illi, cui pedes devincti & oppressum caput est.
3. De Fidelitate.
AUdacter & vere dicam, Solem hunc nunquam vidisse subditum Domino meo fideliorem. Ut silentio praeteream Mandata Iacobi Regis; Caroli I. & Serenissimi Ejus Domini, Caroli II. nunc regnantis, quae singula summa fide ac diligentia exsecutus est; tantum adnotabo, quod,
- 1. Primus omnium fuit, qui ostendit se in Armis pro Majestate Regia; seque addixit, atque Cognatos suos, Affines, Amicos, Clientes, omnes quos potuit, Regi defendendo obligavit. Cumque duos omnino haberet Filios adolescentes, Fratrem unicum, illos tres militiae suae sibi socios adjunxit. Filios ambos Ductores ordinum constituit; Fratrem suum, infirmiori valetudine, tenuit secum. Ille vero nunquam discessit a latere Novocastrii, rebus agendis intenti, sed ad extremum in comitatu Ejus mansit, & postremus omnium adhaesit Ei in illo fatali ad Eboracum praelio. Ubi, cum Frater meus, D. Carolus Lucas Novocastrium amanter moneret, ut Filios in tutum remittere vellet; Nolo, inquit; illos enim in hoc genui, ut mecum tenderent per omnia discrimina, & fidem suam, vel moriendo, Regi optimo probarent.
- [Page 166]2. Videtur Novocastrius fuisse validissimum Causae regiae munimentum. Cum enim Ipsius Exercitus disperderetur, tum ruere & retro sublapsa referri Res regia Regnis tribus. Quippe fuit Exercitus iste robur Copiarum omnium ubique locorum pro Rege militantium, Exercitus maximus omnium & instructissimus: qui, Deo aspirante, potuisset Regis clementissimi Dignitatem ac Personam, Populique universi Libertatem conservare.
- 3. Novocastrius annos sexdecim in Exsilio vixit, & graviora passus est in bello & alias, quam Alius ullus, quisquis fuerit, subditorum: Exceptis qui vita sunt privati; quam quidem ipsam minime caram habuit, tot undique periculis expositam, ut salus Ejus inter Miracula Divina jure censenda sit.
- 4. Commodum suum & Interesse semper postposuit Fidelitati & Officio erga Majestatem regiam. Enimvero nunquam petiit a Rege, nunquam accepit quo ditesceret, magnas autem divitias inserviendo Regi impendit. Liceat Mihi, quod apud me cogitavi, Domino meo ex longo exilio domum redeunte, obiter exprimere. Domini mei AEdes & Agri visa sunt mihi quasi Terrae-motu labefactari, & grandia Debita tanquam nubes fulminea ipsius capiti impendere. Ac plane periisset post naufragium [Page 167] redux, nisi prudentia illum et sapientia (Divina Gratia opitulante) praestitissent incolumem.
- 5. Nunquam aegre tulit incommoda sua, nec poenituit eum damnorum quae fecit, aut malorum quae passus in causa Regis Reique publicae est. Imo tantum abfuit a querelis, ut (me audiente) dixerit; Si Bella eadem denuo (quod absit) recrudescerent, se libentissime, vel cum periculo omnium quae restarent Ei bonorum, & vitae ipsius, Majestati regiae inserviturum.
- 6. Conniventiam et Collusionem cum hostibus odio habuit, quibus nec directe nec indirecte favebat. Quamvis enim quidam Vir nobilis a Rege Oxonii degente cum nuncio ad illum missus in Septentrionem, indicavit illi, esse aliquos e Nobilitate qui cum Rege erant, qui Ejus opem adversus Regem peterent; quasi Rex, si Victor absolutus foret, jura omnia & privilegia Nobilitatis adimeret: Ille tamen auscultare noluit, sed sententiam suam retulit his verbis; se quidem ex animo induisse arma, ut obsequium & fidelitatem suam Domino suo ac Regi testatam daret, atque jus regium ac Praerogativum Domini sui defenderet: his vitam se suam, posteritatem, & sua omnia postponere: se certo scire, Rege stante Nobiles non posse cadere, Rege cadente Nobiles non posse stare.
[Page 168]Indicium illud ore factum, neque ullius nomen adjectum est: inde conjecturam facias, Nuncium illum ea dixisse tentandi gratia, aut ut majores turbae fierent. Quicquid erat, hoc constat, Non omnes apud Regem, aut fidelitatem prae se ferentes, Regi fuisse fidos. Ego enim bene memini, cum Oxonii adessem Reginae, quanquam per aetatem penetrare non possem eorum intima, facile intellexisse, magnas tum inter Aulicos & Milites fuisse Factiones. Domini autem mei ea fuit in Regem Fidelitas, ut neque ad rebelles nec ad perfidos adduci ullo modo; neque Interesse suum plusquam Regis sui commodum curare posset. Hinc illum Curiales non minus occultis insidiis, quam Hostes aperto Marte petiverunt.
Quid plura? Ut luce clarius pateat, quae obsequia & servitia Novocastrius Regi suo Carolo I. beatae memoriae, Serenissimoque Carolo II. Domino suo nunc regnanti, fidelissime praestiterit; subjungere placet Utriusque Regis Commendatitias, quibus eum dignati sunt, quo tempore visum illis est, propter eadem fidissima obsequia & servitia, Eundem ornare Titulis, primo Marchionis, deinde Ducis Novocastrensis.
DIPLOMATIS REGII, QUO NOVOCASTRIVS MARCHIO Constitutus fuit, Praefatio. CAROLUS Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae & Hiberniae REX, Fidei Defensor, &c.
Salutem.
CVm nobis constet, GUILIELMO, Comiti de Newcastle super Tinam, praeter Paternum Maternumque Genus clarissimum, splendidissimas etiam Affinitates Cognationesque accessisse; Cumque idem Comes omnes quibus ornatus est Titulos tum [Page 170] meritis aequaverit, tum virtute, industria, prudentia, & inconcussa fide nuperrime etiam superaverit, dum periculis & sumptibus, armis, militibus; instrumento omni & apparatu bellico conquisitis, tum rebus nostris fortiter adhibitis, tum nobis copiosissime transmissis, dignitati & securitati nostris prospexerit. Quippe tum nobis in Agro Eboracensi agentibus idoneus visus, qui Oppido de Newcastle Arcique in ostio Tinae praeficeretur, in fatali illa populorum defectione, contracta & Amicorum manu Portum istum unicum invehendis armis nobis reliquum & opportune insedit, & praesidio firmavit; in quo munere tam strenue obeundo ingens momentum rebus nostris Eum extitisse, grata memoria recordamur. Postea numeroso conscripto Milite, cum jam, alio nobis digressis, Agro Eboracensi prope universo Rebelles potirentur, nec jam caput ipsum Regionis satis praesidii adversus ingruentes Rebelles sibi habere videretur, summis Provincialium studiis votisque implorato Ejus adventu, ut mature laborantibus subveniret, Exercitum media etiam hyeme ducens, in ipso aditu Provinciae cum illis congressus, eos fudit fugavitque, variisque praesidiis exuens Subditis tandem sanitatem, Provinciae pacem & securitatem multis victoriis restituit: Testes Rebellium cladibus & fuga tot nobilitata loca, [Page 171] in Agro Lincolniensi, Gainsborough & Lincoln; in Derbiensi, Chesterfield; in Eboracensi vero, Piercebrigg, Seacraft, Tankersley, Tadcastre, Sheffield, Rotheram, Yarum, Beverley, Cawood, Selby, Hallifax, Leeds, & instar omnium campi Bradfordienses, ubi cum Rebellibus Eboracensibus & Lancastriensibus una conjunctis justo commisso proelio, cum Exercitus noster tum numero Rebellium, tum multo magis loci iniquitate adeo premeretur, ut Milites jam fugam meditari viderentur, Dux Ipse (dimisso equo, & duabus cohortibus sequi jussis) in primam aciem profiluit, tantoque impetu in dextrum Rebellium cornu invectus est, ut iis modo de victoria securis, jam vero terga vertentibus, Ipse consilio virtute, & manu propria Rebellibus caedem & fugam, Sibi victoriam & gloriam, Militi spolia, Nobis viginti duo Tormenta, majora multaque Signa militaria adeptus sit. Nec virtuti tantae par felicitas antea defuerat. Quippe dilectissima Conjuge nostra post foedas tempestates littori Burlingtoniensi ex Hollandia appulsa, graviusque periculum ex Rebellium displosionibus, quam jactatione maris subeunte, re per nuncios accepta, celeriter cum Exercitu accurrens Eam & reverenter accepit, & tuto traduxit, & amplissimo praesidio instructam ad Nos Oxonium usque, incolumem transmisit. [Page 172] Cum igitur praefatus Comes tot virtutis & fidei erga Nos, Reginam, Liberos, Regnumque nostrum monumenta ediderit; cum etiam nunc temporis Boreales Regni partes adversus Rebelles praesidiis firmet & Exercitibus teneat; cum denique nihil magis Humani generis & Principum intersit, quam ut recte factis praemium accedat, nihil vero aequius sit, quam (quod vel ipsa Nominis ratio postulat) ut qui limites defendat, Limitaneus Praefectus seu MARCHIO a nobis creetur: Sciatis igitur, &c.
Praefatio in Diploma Regium, quo tandem DVX NOVOCASTRENSIS Creatus est a potentissimo Rege, CAROLO II. CAROLUS II. Dei gratia Angliae, Scotiae, Franciae & Hiberniae REX, Fidei Defensor, &c.
Salutem.
QVandoquidem summe dilectus Noster, & fidelissimus Consanguineus & Consiliarius Noster, GUILIELMUS, Comes & Marchio de Novo-castro super Tinam, &c. tot & tantis erga Nos Patremque nostrum (beatissimae memoriae) meritis, illustri suo Nomine; sanguine, officio [Page 174] longaque Honorum pagina dignis, quaquaversum conspicuis eminuit, ut collatis jamdudum Dignitatibus, una cum accreseente Virtute par fit, ut novn etiam accedat Corona, eandem libera manu imponere benevolentia Nostra & gratitudo Regia merito decrevit. Haec tam solennia Nobis, Patri, Regnoque nostro fideliter fortiterque gesta clare satis licet loquantur ipsa: cum tamen strenua boni viri civisque officia semper bene audiant, eadem in exemplum stimulumque virtutis aliquatenus commemorare visum est. Egregia Illius prudentiae pietatisque specimina a teneris annis recognoscimus, gratumque semper servabimus odorem, quo recentem aetatem imbuit; tutelam quam juventutis Nostrae bono nostro fauste suscepit, fideliter & feliciter gessit: crescentibus annis inter mala tempora & duras necessitates bellorum, nova jam provincia fidelitatis, Regni Religionisque tutela diligentiam Illius & fortitudinem avocavit; Rebellione passim grassante, fideles copias conduxit & opposuit, tot tantasque victorias a campo reportavit, tot Oppida, Arces, & Praesidia, tam in partibus nostris Borealibus quam alibi, expugnavit, tantoque animo & fortitudine tueri etiam parta novit, ut Vrbem Eboracensem contra innumeras trium Exercituum turmas diversis gentibus, Anglis Scotisque conflatas, eamque simul aemulatione cingentes irruentesque, [Page 175] integro trium mensium spatio latas usque suppetias ad hostium miraculum & invidiam defenderit: ut si fideles & humanae vires quicquam potuissent, fidelitatem, pacem & Regem Regno (infelici fato in contrarium acto) protinus restituisset: potentiore tandem scelere, cum deesset campus, ubi fortiter pro Rege suo & Regno ageret, fidelitatem & fortitudinem in patiendo exercuit, Exilii nostri individuus Comes, bonorum simul proscriptionem, Capitis periculum licitationemque (salute omnibus fere aliis oblata) sustinuit. Accedit virtuti altera Nobilitas, ex utraque stirpe progenies divitiis, honoribus titulisque pariter insignita affluensque. Haec propter, Marchionem hunc omnimodo favore Nostro & gratia dignum novo honore illustrare constituimus: ut qui virtutem Nobilitati suae parem usque coluit, & patrimonia utrisque apta merito possedit, dum fidelitas Regna nostra incoluit, his optime usus est, his exutus est pro Nobis, Patre nostro, & Regno, dum Nobiscum restitutus. Sciatis igitur, &c.
IV. De Prudentia Ipsius & Sapientia.
PRudentia Novocastrii & Sapientia satis apparuit in publicis privatisque Actionibus ac Negotiis. Est illi sane mira vis Ingenii Judiciique, quo & in rerum intima inspicit, & occulta observat, & eventura praevidet, & agenda disponit. Huc pertinet memorabile Guilielmi Laudi Cantuariensis Elogium. Intercessit inter Archiepiscopum & meum Dominum non vulgaris Amicitia: quam testatus est Laudus legato illi, ante Martyrium suum, Adamante ducentis libris aestimato. Donum vere magnum, si Datorem spectes. Fuit quidem is a Conciliis Regi, & apud eum gratiosus: sed ad rem suam minus attentus; nec divitias accumulavit sibi, sed in publicum effudit. Testis est Cathedralis Ecclesia S ti. Pauli Londinensis, quam, si Fata vivum servassent, haud dubie reddidisset pulcherrimam, nullique in toto orbe Christiano inferiorem. Sed quo me abstulit admiratio illius Viri? Redeo in viam. Archiepiscopus, inquam, in quodam suo cum Rege colloquio, Novocastrium hoc ornavit Elogio: Illum esse ea sapientia ac prudentia, ut nulli eorum quos unquam noverat, his dotibus concedat.
[Page 177]Praetermittendum non est, quod ipse Novocastrius Clementissimo Regi Carolo I. & Serenissimae Reginae, aliquo ante Bella tempore, effatus est; Se didicisse ex affectibus & libidinibus populi motus imminentes, quibus Regia Majestas imminuta foret, atque ipse Rex de solio deturbatus, nisi Furoribus istis maturius occurratur.
Et illud est memorabile: Cum Marchio Montisrosanus rediturus erat in Scotiam, ad Novocastrium Antuerpiae commorantem visebat, interrogans, An non ille etiam in Angliam? Respondit Novocastrius, Se quidem paratissimum esse ad serviendum Regi pro virili sua; neque ullam occasionem omittere, ubi aliqua effulgeret spes rei bene gerendae. Imo, inquit, si Majestas regia me solum juberet contra hostium suorum Exercitum proficisci, quanquam certus moriendi, dicto tamen parerem. Sed Amicos in periculum vitae frustra ut adducam meos, nolo. Nulla mihi navigia, nulla armorum copia, nulla munimina, &, quod imprimis necessarium est, nulla pecunia. Cui Bono viros fortes in exitium traherem? Tum Marchio consilium petiit ab eo, & quid sibi faciendum existimaret in tali casu. Tu potes, inquit; cui optime nota est Scotia tua, pro tua solertia, judicare, quae auxilia, quae arma, aliaque bello necessaria [Page 178] inventurus ibidem sis, cum illuc veneris. Illud unum dico, si defuerint ista, malum (vereor) tuo ipsius capiti accerses. Atque ita evenit Viro illi Nobilissimo.
Haec Ego eum in finem memoravi, ut patescat Domini mei in rebus agendis Prudentia: cujus indicia tot sunt, ut volumen ingens impleret narratio mea, si enumerarem singula. Sufficiunt res ipfius bello gestae tanto cum judicio & solertia. Cum principio turbarum a Majestate regia evocatus est ad honoratissima maximique momenti negotia & mandata exsequenda, nullam fere spem felicis exitus videre poterat; Regiis opibus diminutis, armis pecuniisque in hostium potestatem traditis, aliis contra se facientibus: Ille tamen, ut summa alacritate suscepit causam Regis, ita maxima fidelitate & sapientia defendit. Et quousque suis consiliis res actae funt, atque Ipse adfuit agendis, non defuit Fortuna. Quamvis autem tantum ducebat Exercitum, ut mirum sit ni loca quibus incumberet, villas, agros, oppida vastaret; nullibi tamen ea vastatio visa est. Adeo sapienter provisum fuit. Nam primo, Tributum magna aequitate est ad alendos milites impositum; & deinde Ductores Ordinum lecti ex Nobilibus ac Generosis; qui non manus tantum sed [Page 179] & fortunas suas, Exemplo Novocastrii, ad Regem, tuendum & Coronam sustinendam attulerunt.
His accedit Sapientia Ipsius in ordinando rem Ecclesiasticam, orthodoxam Religionem conservando, & Schismata supprimendo: similiter in cudenda pecunia, scriptis imprimendis, auratis Equitibus creandis, caeterisque omnibus ad suam pertinentibus potestatem. Qua quidem ea cum moderatione usus est & peritia, quae plurimum ad regiae Majestatis, aeque ac Regni utilitatem conferebat.
Quam prudenter curare solet rem Domesticam, elucet: 1. In uxore olim deligenda: 2. In acquirendis opibus ante bella, quas, non obstante hospitalitate sua benignissima, adauxit ad valorem centum mille librarum: 3. In Exilii sui tempestate; cum honeste Familiam alebat, & pro dignitate sua se gerebat, quantum ferebant tempora, quanquam de suo nil reciperet ex Anglia: 4. Denique post reditum in Angliam, in colligendis rebus suis dispertitis, & ultra spem omnem ita ordinandis sua ipsius solertia, ut merito a posteris suis Ejus Memoria sit perpetua gratitudine recolenda.
In summa: Quanquam Natura Dominum meum negotiorum non nimis amantem formavit, praecipue Politicorum (intelligit autem, ut qui maxime;) tamen [Page 180] quae vitare non potest dextre conficit, si quisquam alius. Quod privata spectat, illa sine ostentatione, & tacite transiget. Festinat lente: nec in agendo suis indulget Affectibus, sed patienter audit, sobrie judicat, & interiora rerum penetrat, vel primo mentis impetu. Ante omnia cogitat serio de Incaeptis, an possit finem attingere. Nunquam Ille quicquam aggreditur publice aut privatim, quod supra vires est.
Atque hic non possum non facere mentionem Amoris & Officii indelebilis, quo Nobilissimus Dominus meus, in Exilii sui tempore, Serenissimum Dominum ac Regem suum Carolum II. prosecutus est. Libellum enim seu potius Epistolam ad Regem scripsit, qua sententiam suam declaravit de Re publica ordinanda, cum Deo visum foret Ejus Majestatem restaurare. Quem Tractatum, cum aliis nonnullis Observationibus de rebus Exterorum, misit ad Regem. Cum vero peculium sit sacrae Majestatis, non ausim in publicum emittere.
5. De Felicitate Ipsius.
QUanquam Novocastrius inter illustres sui saeculi Viros censeri merito possit omnium Infortunatissimus: tamen a propitio sibi Numine, (Adversis rerum immersabilis undis) nonnulla, nec illa contemnenda, accepit Bona. In quibus videtur Mihi principe loco recensendus,
- 1. Eximius Regum maximorum Favor, & egregia apud Illos Existimatio Ejus ob Fidem suam & Obsequium. Hoc illi palmarium fuit, atque instar omnium. Non est opus, ut repetam hic, quae sunt in Historiola nostra abunde demonstrata. Unum addo, Clementissimum Regem suum Carolum I. in ipsius gratiam aliquot. Nobiles ad nobiliorem gradum promovisse. Quorum nomina praetereo, ne gravis sit haec mentio eis, qui suo merito quam alterius cujusquam favori Honores suos acceptos malint.
- 2. Huc accedit, quod opes illi largiter affuderat Benignitas Divina, quo posset Ipse Regi suo populoque longe utilior esse & benignior.
- 3. Praeterea, Deus illi Conjugem paraverat idoneam; ditissimam scilicet, probissimam, amantissimam; [Page 182] Eumque auxerat sobole pia, obsequiosa, integra, generosa indole & strenua. Qui superstites erant liberi, enixe omnia fecerunt, ut Parentem optimum in Exilio suo sublevarent.
- 4. Adhaec, mira fuit erga ipsum Humanitas atque Benignitas Exterorum: ad quos se conferebat in illis temporibus suis. Absque iis, nihil illi reliquum fuisset nisi fames & egestas. Deus, Deus prospexit illi, ut, cum deesset Res familiaris, Fides non deesset; & cum a suis civibus expulsus e patria sua in alienas terras effugeret, apud ignotos tamen & peregrinos (donec meliora Deus) hospites & amicos reperiret.
- 5. Denique, idem Deus Opt. Max. Illum reducem fecit ad patriam suam, ad liberos, ad Rem domesticam: quam paene perditam (uti diximus) prudentia sua restituit quodammodo ac refarcivit: quam & (ita spero ac voveo) diu feliciterque vivens ampliorem reddet, serusque in coelum rediens, posteritati suae relinquet incolumem.
6. De Honoribus Ejus & Dignitatibus.
HOnores, Titulique ac Dignitates, quae a Maximis Regibus, Iacobo, & utroque Carolo, in illum, partim ut praeterita Ejus servitia decorarent, partim ut ad nova in futuro praestanda animum adderent, collatae jam fuere, sunt hujusmodi.
- 1. Balnei Eques factus est anno aetatis suae decimo sexto, quo tempore Henricus Princeps, Iacobi Regis Filius natu maximus, Walliae Principatui inaugurabatur.
- 2. Ab eodem Rege, post aliquot annos, creatus est Mansfeldiae Vicecomes, & Baro de Bolsover.
- 3. A Serenissimo Carolo I. constitutus est Princeps Militiae in Comitatu Nottinghamiensi: &
- 4. Custos regii Saltus, Sherwood vocati: &
- 5. Praefectus Militiae in Provincia Derbiensi: &
- 6. Caroli II. dum adhuc juvenis, Rector: &
- 7. A secretioribus suis Consiliis:
- 8. Item Gubernator Oppidi Novocastrensis, & summus Militiae Praefectus in Comitatibus Lincolniensi, Rutlandiae, Staffordiensi, Leicestriensi, Warwicensi, Northamptoniensi, Huntingdoniensi, Cantabrigiensi, [Page 184] Norfolciensi, Sussexiae, Essexiae, & Hartfordiensi; ut et Provinciis Borealibus, sicut in praecedentibus fuse declaratum est.
- 9. Insuper eidem Regi visum est illum adhuc illustriorem facere; primo, titulo et insignibus Comitis Novi-Castelli, Baronisque de Bothall et Hepple; deindeque,
- 10. Marchionis Novi Castri.
- 11. Adhaec singulari benignitate Augustissimi Monarchae, Caroli II. in Equestrem Periscelidis sive Garterii Ordinem adscitus est, quo tempore exulem agebat in oris transmarinis. Qui Honos adeo insignis est ut in eam Societatem potentissimi quique Orbis Christiani Principes cooptari, instar maximi honoris duxerint: & jam a prima institutione, in hunc Ordinem (qui e viginti sex Equitibus constat) Reges adscripti fuerint plus minus xxii. Praeter Angliae Reges, qui ejusdem Praesides sive (ut vocant) Supremi habentur; ut Duces, & alios maximi nominis taceam plurimos.
- 12. Et post reditum suum in Angliam, constitutus est Iusticiarius in Eyre, hoc est, Itinerans, per omnes Angliae Provincias Septentrionales ultra Trentam flumen. Hujus Ordinis viri, qui omnes e prima Nobilitate deliguntur, tam de Placitis Coronae [Page 185] Regiae, quam de Communibus Placitis, infra Comitatus illos quibus assignantur, dijudicant.
- 13. Denique Illustrissima Ducis Novocastrensis dignitate auctus est, cum amplissimo gradu Comitis de Ogle.
7. De Educatione Ipsius.
FUit Educatio Domini mei Ortu suo dignissima; Nobilis natus, nobiliter educatus. Ad Scholasticam Eruditionem Animum non magnopere adjunxit. Missus enim Cantabrigiam, in Collegio St. Iohannis, temporis aliquantum trivit; ubi Tutores omni diligentia sua parum profecerunt, quin Ille ludis quam libris plus attenderet. Pater itaque, vir sapiens & lenis, eum passus est obsequi Genio suo: Alterum vero Filium, Carolum, cujus perspexit indolem Literis aptiorem, ad studia liberalium Artium, quantum potuit, excitavit.
Inaudierat forte Carolus Pater, Adolescentem quendam, Novocastrio propinquum, emisse fundum, cum Iste eodem tempore comparasset sibi puerum Citharistam quinquaginta libris, Equum generosum eodem pretio, Canem vero libris duabus. Qua de re, subridens, dixit: Sane, si Guilielmum meum tam [Page 186] avarum esse scirem, ut pecunias suas fundis emendis collocaret, Illum haud dubie exhaeredare vellem. Verum enimvero Novocastrius, prae caeteris omnibus, ad Equos sternaces domandos, atque ad Arma tractanda ferebatur. In hac pugnandi Arte, a Carolo Patre, peritissimo sui saeculi Magistro, edoctus fuit: in illa Equitandi, diversos habuit praemonstratores, & praecipue Dominum Antonium ab Equite Regis, quo nemo poterat melius. Adeo autem deditus suit istis Artibus, & assidue exercitatus, ut Ipse cito in Magistrum scientissimum evaserit. Quo plurimum delectatus Pater optimus, spem inde concepit magnarum rerum, magisque ac magis aluit: quod Filium suum & Haeredem, in via virtutis Heroicae quam Ipse praeiisset, progressus facere natalibus suis atque indole dignos observabat.
8. De Ingenio ac Iudicio.
FAteor Dominum meum in Scholasticis studiis lauream Fratri suo, D. Carolo Cavendisio concessisse. Est autem Illi a natura insitum Ingenium Excellens, profundo conjunctum Judicio, quo rerum intima scrutatur; ut constat ex antedicto Equorum Armorumque regimine, quo praestat omnibus ante se [Page 187] quotquot sunt mortalium. Fateor Illum in Mathematicis non esse versatum Artibus: at Ingenium habet Mathematicum, & naturali Rationis vi multa demonstrare potest acutissime. Est etiam tam Naturali Philosophia excultus quam Morali, non legendo, sed meditando atque observando; qua via non pauca Axiomata invenit.
Denique, naturalem ingenii facultatem ostendit amor Poeticae; in qua, si Lyricam & Dramaticam velis, nulli aetatis nostrae dicendus est inferior. Comaediae Ejus magnum indicant judicium ac rerum usum. Nam in eis elucent illa duo praecipua, Sales & Mores. Nempe institutum illi fuit, exponere & deridendam praebere stultitiam humani Generis nec non vitiorum turpitudinem; & virtutis decus in apricum proferre.
9. De Indole & Moribus.
NOvocastrius merito comparari potest Imperatori Tito; qui propter Morum suavitatem dictus est Humani Generis deliciae. Quamvis enim Ille experientia doctus bene intellexit se non posse omnibus placere (cupiunt enim contraria;) ea tamen est indole ac Lenitate, ut doleat, cum homines male moratos immerito Ei succensere videt. Nam & didiligit [Page 188] amicos, nec odit inimicos. Fidelis Subditus, Maritus bene volens, Pater amans, Generosus Dominus, constans Amicus.
Pietas erga Parentes ea fuit, ut (me audiente) dixerit; Si Deus illis vitam prolongare dignatus esset, se qucquo modo, vel mendicando, victum suum libentissime petiturum fuisse.
Verax est ac Iustus, dictis factisque: nec quicquam sibi proponit humile & abjectum, sed recta omnia & honesta petit.
Neminem ex rumore condemnat, sed certis testibus: neque tam verba aestimat, quam facta: non obliviscitur servitii veteris quo pecuniae parcat: praesenti officio praesens apponit praemium.
Affectuum suorum vere dominus est. Quod reipsa patuit, cum tot haberet malignos, perfidos & ingratos homines sibi condonandos. Quos magna patientia vicit: & contra malorum inimicitias bonorum judicio se et amore consolatur.
Superbiam odio, Humilitatem ac modestiam amore prosequitur. Animo est erga Advenas civili, erga Sodales benigno, erga Omnes humano. Precedentiam non curat, nisi Caeremoniae causa: Inferioribus aperire caput, et facilem dare accessum solet, eosque alloquio suo non dedignatur.
[Page 189]Nunquam aspernatur cujusquam Petitionem: nec tantum accipit, sed et, re intellecta, justum et (si res ferat) favorabile responsum reddit.
Veniam prompte, praemia dat liberaliter: Virtutes fingulorum laudat, Errores silentio tegit.
Charitate & Misericordia abundant erga miseros ac indigentes: Clementissimus est in Delinquentes. Adeo ut, cum Ductor erat magni Exercitus, nollet unquam adesse vitae necisque judiciis, sed multis a Concilio Bellico ad mortem damnatis vita donaret. Inde, monitus facililitatem suam aliis esse occasionem peccandi, hilariter respondit: Si delinquentes omnes suspendere velitis, Mihi certe ad pugnandum restabunt nulli.
Virtutem agendo magis, quam loquendo declaravit: pugnandi Sciens, non gloriandi.
Quam procul ab Ostentatione sit, re praeclare gesta, testatur insignis illa Victoria ad Atherton Moor: a qua rediens, noluit Eboracum intrare cum tubarum clangore, sed cum silentio. Quod fortasse vitio ducitur ab iis, qui laudi propriae militant, & digito monstrari pulchrum putant, etiam nihil merentes.
Ut finiam. Nulli vitio, quod sciam, obnoxius est: excepto, quod foemineo sexui paulo fuerit addictior. Quod quidem, an damnandum sit, comptis [Page 190] Juvenibus eorumque dominis formosculis judicandum relinquo.
10. De Corporis Habitu, Gestuque.
COrporis quidem Figura scita est, & secundum proportionem exacta: Statura justa, & moderata: Complexio Sanguinea.
Gestus autem is est, ut Generosis omnibus in exemplum proponi possit: adeo venustus, ut nihil supra. Nihil in eo affectatum, nihil coactum. Habet tamen aliquid Gravitatis comitati associatum, ut ames simul & reverearis.
11. De Sermone & Colloquiis.
Sermo Gestui non dissimilis: liber, & inaffectatus; utilis, dulcis, ingeniosus. Novit, simul & jucunda & idonea dicere vitae. Responsiones subitae & acutae. Non placent Ei disputationes dubiae, aut orationes anxiae ac meditatae. Amat colloquiis immiscere narratiunculas amoenas, lepide & acriter dicta, & Auctorem suum semper nominat: neque vult sibi ullo modo alieni ingenii laudem arrogare.
12. De Vestitu.
IN Vestibus, mori publico se accommodat, nisi Vestitus in usu positus molestiam pariat, minusque aptus sit Nobilium virorum Exercitiis. Mundus, nitidusque est. Unde, longiuscule circa amictum moratur: non ut molles tamen, & effoeminati. Interulam ferme mutat quotidie, et quoties exercitio utitur, aut calidior solito est.
13. De Diaeta.
QUod ad Diaetam attinet; ea parca est & moderata. Nunquam edit aut bibit ultra portionem praescriptam, ut Naturae satisfaciat. Mensae accumbit semel tantum in die; ubi sumit duo cervisiae tenuioris pocula, unum initio, alterum in fine mensae, & paululum vini Hispanici in medio prandii, Tantulum vini cum buccella panis est Ei pro jentaculo. Coenam facit ex ovo, cum haustu cervisiae tenuis. Haec illa est Temperantia, cujus beneficio salvus & sanus ad hunc aetatis suae annum septuagesimum tertium vixit, & victurus est multos adhuc annos. Ita Deum precor ex animo.
14. De Oblectamentis Ejus & Exercitiis.
OBlectamentum Ejus praecipuum fuit olim Regimen Equorum, et Armorum tractatio. Quibus Artibus exercere se solebat in singulis diebus: donec Ego percipiens, Illum incalescere adeo ut facile frigusculum contraheret, persuasi ut rarius equo uteretur. Interim ab armorum usu non destitit. Quanquam autem Ipse a Regimine abstinet, delectatur tamen Spectaculo Armigerorum suorum, quos Ipse magna cum voluptate, in illa Equos sternaces regendi Arte, instruit et exercet. Artem vero Gladiatoriam (in qua Methodum habet et praecepta supra omnes alios, etiam peritissimos, suopte ingenio et exercitatione inventa) neminem unquam edocuit, nisi Ducem hunc Buckinghamiensem, cujus Guardianus erat, et illud Filiorum suorum par nobile.
Quod restat vacivi temporis in Musicam impendit, Poeticam, Architecturam, et similia.
15. De Prosapia Ejus.
Fidem Ego meam (memini) in ipso hujus opusculi exordio obstrinxi, me paulo fusius quandoque dicturam de Novocastrii Genealogia. AEquum igitur, &, absoluta jam utcunque Ipsius vitae Historiola nostra, peropportunum videtur, nunc tandem promisso satisfaciam.
Genus quidem per longam Majorum seriem ducit ab antiqua & praenobili Familia de Gernon, in Comitatu Suffolciae, quondam florentissima: ut a Camdeno nostro memoriae proditum est in descriptione sua Comitatus Derbiensis. Sed cum & Mihi-met longum foret, & Lectorum etiam patientifsimis forsitan grave, si ortum Ejus a tam longe praeteritis faeculis deducerem: relicto Fecialibus, quorum magis interest, eo negotio, nonnullos tantum ex Majoribus Illi cum tempore, tum sanguine proximis enumerabo.
Avum, Paterno ex stemmate, habuit Guilielmum Cavendisium, Equestris Ordinis virum; qui & a secretioribus Consiliis, & Camerae Thesaurarius suit Maximis Regibus, Henrico VIII. Edvardo VI. & Mariae Reginae: quibus muneribus [Page 194] summa cum prudentiae ac integritatis laude perfunctus est. Hic duas duxit Vxores: quarum Prior eum binis tantum Natis auxit; ex Altera vero, cui Elizabetha nomen erat, Filios tres suscepit cum quatuor Filiabus, quarum una, in ipso vitae exordio, extincta est.
Elizabetha ista, Generosi viri, Iohannis Hardwic de Hardwic in Comitatu Derbiensi Armigeri (de quo honorificam fecit mentionem Camdenus in historia Comitatus ejus) filia, viris quatuor successive nupsit; primo scilicet Generoso cuidam viro, Barlow nomine, quem adhuc impuberem nec gignendae proli satis maturum immatura mors abstulit; Uxorculae nondum delibata virginitate: deinde Guilielmo Cavendisio Equiti Aurato, & Novocastrii nostri, ut modo dictum est, Avo; qui senectutis limen jam tum attingens, illiusque (nam pulcherrima erat) amore exardescens, ipsam sibi in Uxorem accepit. Quin & post nuptias etiam tantopere adamavit, ut, quo ejusdem gratificaretur desiderio inter suos vivendi, Terras Patrimoniales in partibus Angliae Meridionalibus sitas divendiderit, sedemque fixerit inter Derbienses. Ubi magnificas AEdes, nomine Chatsworth insignes, extruere inchoavit. De admirando isthoc AEdificio ita Camdenus, [Page 195] loco supra citato: In tam longo tamen decursu (de Trenta flumine loquitur) nihil quod suspiciat habet praeter Chatsworth, aedes sane amplas, elegantes & suspiciendas, quas Guilielmus Candish sive Cavendish, Eques auratus, e nobili, & antiqua familia de Gernon in Suffolcia oriundus inchoavit, & clarissima ejus Vxor, Elizabetha, quae nunc Salopiae Comitissa, maximis impensis (nempe, ut audivi, 80000 libris) nuper absolvit. Maritus enim, morte praeventus, finem operi imponere non potuit. Reliquit autem filios tres, totidemque filias, eo conjugio genitos. Elizabetha vero, post aliquot inde annos, denupsit Guilielmo S t. Loo, satellitibus Elizabethae Reginae praeposito, Grandique Angliae Promo: eoque sine ulla prole demortuo, uxorem se dedit nobilissimo viro, Georgio Salopiae Comiti, qui eam nunquam impraegnavit.
Postquam liberi a dicto Guilielmo Cavendisio geniti ad pubertatem plenam adoleverunt; Eorum maximus natu, Henricus, matrimonii foedus quidem peregit cum Domina Gratia, modo memorati Comitis Salopiae (ex priori conjugio cum Gertruda Thomae Manners, Rutlandiae Comitis nata) filia natu minima: sed aversae Junoni non litaverat; [Page 196] nam de vita migravit infaetus.
Secundus vero, Guilielmus, postea Devoniae Comes, Uxores habuit duas: quarum prior eum & magnae Haereditatis fortuna, & liberis aliquot (qui tamen primo aetatis flore extinguebantur omnes, praeter filium unicum, qui paterno ex nomine Guilielmus itidem ac Devoniae Comes audiebat) beavit: Altera vero vidua fuit Edvardi Wortly, Militis; ex qua unicum suscepit filium, qui prima fraudatus juventa occubuit.
Superstes autem Guilielmus primo genitus connubio, & post mortem Patris Devoniae pariter Comes, Christianam D ni. Edvardi Bruce, natione Scoti, filiam in Uxorem duxit, ex eaque suscepit tres omnino liberos, duos puta mares, & unam foeminam. Horum Primogenitus itidem Guilielmus, qui hodie vivit, tituloque Comitis Devoniae merito gaudet, Uxorem habet Elizabetham, Guilielmi Sarisburiensis Comitis filiam natu secundam: ex qua suscepit filios duos unamque filiam. Horum primogenitus, ex paterno avitoque nomine Guilielmus, Uxorem accepit filiam natu secundam Iacobi Ormondiae Ducis Illustrissimi, ac Proregis Hiberniae: Alter vero, nomine Carolus, praetextam nondum deposuit. Anna autem filia haud ita pridem nupta erat filio primogenito [Page 197] Caroli Comitis Warwicensis: sed sterile conjugium erat, intra primum a nuptiis annum Marito moriente. Alter vero in praelio quodam contra nuperos Rebelles gloriosa morte occubuit.
Filia praedicti Guilielmi, & hodie florentis Comitis Devoniae soror, nupsit Roberti Warwicensis Comitis filio primogenito: eique peperit unicum filium, qui in conjugio quidem, sed sine prole ulla decessit.
Carolus, supra memorati Guilielmi Cavendisii filius natu tertius, & Novocastrii nostri Pater; duas Uxores duxit: filiam nempe ac haeredem Thomae Kidson, Equitis aurati, quae primo connubii anno sterilis extincta est: & non semel a nobis supra-memoratam Domini Cuthberti de Ogle filiam, quae post mortem sororis suae, Ianae, Comitis Salopiae Uxoris, sed infoecundae, haereditario jure in Patris bona & honores successit. Ex hac autem Carolus tres filios progenuit, quorum primus mortuus est, quasi venisset in mundum ut exiret; secundus, Dominus meus est; postremus vero nomine Carolus, thalami expertem jugalis vitam traduxit, et aetatis suae anno sexagesimo tertio fatis concessit, cujus mortem supra deflevimus.
Fuit autem Novocastrius noster bis Maritus; [Page 198] primo Elizabethae, Guilielmi Basset de Blore in Agro Staffordiensi Armigeri filiae ac haeredis; ex qua suscepit decem liberos, sex nempe mares, quatuor foeminas: quorum quinque, quatuor puta filii, et una filia, morte praematura intercepti sunt; reliqui vero ad maturitatem pervenere.
Horum primogenitus, Carolus scilicet Mansfeldiae Vicecomes, thalami sociam sibi comparavit filiam unicam et haeredem Domini Richardi Rogers, maximis fortunae muneribus dum vixit donati: ex eaque unicam suscepit filiam, quae ubi caepit vivere, desiit. Ipse quoque sine ulla alia prole adhuc juvenis decessit.
Henricus vero, natu secundus, & nunc Comes de Ogle, Franciscam, nobilissimi viri, Guilielmi Pierrepont, filiam sibi consociavit: atque ex ea jam accepit tres filios cum quatuor filiabus. Filiorum duo priores abortivi fuere: tertius, Henricus, Mansfeldiae Dominus, etiamnum vivit. Filiae autem sunt Elizabetha, Francisca, Margareta, Catharina.
Novocastrii vero Filiae tres nobilissimis viris in matrimonium collocatae sunt: primogenita scilicet D no. Carolo Cheiney, Armigero, e praenobili & antiqua Familia oriundo; quem uno mare ac duabus [Page 199] foeminis parentem fecit. Secunda vero Iohanni, tum Baroni de Brackly, nunc Comiti de Bridgwater; quae puerperio extincta reliquit quinque filios unamque filiolam. Horum filiorum primogenitus, Iohannes Dominus de Brackly, uxorem habet Dominam Elizabetham, unicam prolem Iacobi Comitis Middlesexiae. Tertia denique, nomine Francisca, Oliverio Comiti de Bullingbrook nupsit; nondum tamen peperit.
Caeterum Novocastrius ipse, annis aliquot a prioris uxoris suae fato elapsis, Me quoque affinitate sua dignatus est: sed ita Summo rerum Satori visum, ut Charissimum Dominum meum nulla hactenus prole beaverim. Fui vero filia Thomae Lucas, Armigeri, & aedium prope Colcestriam sitarum S t. Iohannis vocatarum Domini. Ita se habet Genealogia trium Filiorum, quos Guilielmus Cavendisius, Novocastrii ex paterno stemmate Avus, progenuit. Restat nunc Filiarum quoque progeniem breviter percurramus.
FRANCISCA, natu maxima nupsit Henrico Pierrepont de Holm Pierrepont, in Nottinghamiensi Comitatu, Armigero: quem duobus filiis auxit. Horum Primogenitus in ipso exordio vitam conclusit. Alter, Robertus, postea Comes Kingstostoniae [Page 200] super Hullam, Uxorem duxit Gertrudam, filiam natu maximam & cohaeredem Henrici Talbot, filii quarti Georgii Comitis Salopiae: ex eaque suscepit quinque filios & tres filias; quorum Primogenitus, Henricus, nunc Marchio Dorcestriae, duas habuit uxores; Ceciliam nempe, Domini Bayning Vice comitis filiam natu maximam, ex qua plures accepit liberos, quorum duae tantum supersunt filiae; Anna, quae nupsit D o. Iohanni Ross, unico Comitis Rutlandiae filio; & Gracia, quae virginitatis amorem intemerata colit: & deinde Catharinam, Iacobi Comitis Derbiensis filiam natu secundam, ex qua etiam utriusque sexus liberos, sed brevissimae vitae omnes, suscepit.
Guilielmus vero, ex dictis Kingstoniae Comite ejusque uxore Gertruda, prognatus, in uxorem duxit unicam filiam ac haeredem Thomae Harries, Equitis aurati: suscepitque ex ea decem liberos, quinque mares totidemque foeminas; quorum quatuor, binis nempe utriusque sexus, vitae prologus in Epilogum transiit; reliqui hoc ordine nati sunt.
- 1. Robertus, qui matrimonio copulatam sibi habet filiam & cohaeredem Iohannis Evelyn, Equitis aurati; & ex ea jam accepit tres filios cum una filia.
- [Page 201]2. Georgius ambo etiamnum Coelibes.
- 3. Gervasius ambo etiamnum Coelibes.
- 4. Francisca, Henrici Comitis de Ogle, unicique filii Domini mei, Conjunx, ut supra dictum est.
- 5. Gracia, quae Gilberto Comiti de Clare nupta, eum duobus filiis & tribus natis auxit.
- 6. Gertruda, adhuc innupta.
- 7. Franciscus, qui ex Elizabetha, D ni. Bray filia, Uxore sua, suscepit filium unum; Annae Henrici Murray Generosi filiae Maritum: & unam filiam, quae desponsata est Guilielmo Paget, Guilielmi Paget Baronis filio natu primo.
Ex tribus praedicti Kingstoniae Comitis filiabus Prima, nomine Francisca, nupsit Philippo Rowleston, Generoso: Secundae, nempe Mariae, cum inciperet vita, finem mors attulit: Tertia manet innupta, & Elizabetha appellatur.
Filia natu secunda Guilielmi Cavendicii, Elizabetha scilicet, nupsit Comiti Lennoxiae, Iacobi Regis Avunculo: quem unica auxit filia, Domina Arabella; quae contra Iacobi Regis voluntatem (fuit enim post sobolem Regiam Imperii Britannici haeres) nupsit Guilielmo, Hertfordiae Comitis filio natu secundo; ac propterea Turri Londinensi in custodiam tradita, inibi maerore extinguebatur.
[Page 202] Maria vero, filia natu postrema, Maritum habuit Georgium, Salopiae Comitem: eumque auxit quatuor filiis, quibus omnibus vitae finis juxta & initium fuit: & tribus filiabus. Quarum
Prima, Domina Maria Talbot, Guilielmo nupsit Pembrokiae Comiti; eumque (post octodecim a nuptiis annos) unico filio, qui vix perannavit, parentem fecit.
Secunda, nomine Elizabetha, nupsit Henrico Gray, deinceps Comiti Cantiano; sed sterile conjugium fuit.
Postrema, cui Aletheia nomen, nupsit Thomae Howard, Comiti Arundeliano, primario Angliae Comiti & Mareschallo: quem duobus filiis auxit, Iacobo scilicet, qui media juventa ex humanis demigravit in terris transmarinis; & Henrico, qui Elizabetham duxit, Esme Stuarti, Lennoxiae Ducis filiam; & ex ea plures suscepit filios unamque filiam. Horum Primogenitus est Thomas, quem Regis nostri Caroli II. benignitas haud ita pridem restituit dignitati Ducis Norfolciensis, qua ipsius Majores olim investiebantur; quaeque omnium apud Magnates nostros maxima est, si eam excipias, quae Regiae tantum soboli debetur.
Atque haec quidem de Charissimi Domini mei [Page 203] ac Mariti Prosapia, quam ab Avo Ipsius paterna ex parte deduximus, dicta sunto. Quod ad eos spectat, qui a Catharina, Cuthberti Domini de Ogle filia, Matre Ejus, genus suum ducentes, Ipsum necessitudine attingunt; profecto tot sunt, ut iis viritim recensendis ne integra quidem dies sufficiat. Vix enim ullam ex nobilioribus Familiis in Northumbria aliisque Septentrionem spectantibus Provinciis inveneris, cui Novocastrius noster non sit vel illa cognatione conjunctus. Addam igitur hoc unicum; Nobilitatis esse Eum adeo antiquae, ut jus suum ad Patriciam Dignitatem ( Peerage nostrates vocant) potest vel ab initio regni Regis Edvardi IV. deducere.
LIBER QUARTUS, Continens GUILIELMI, DUCIS NOVOCASTRENSIS. Dicta & Responsa Acute, Prudenter, Fortiter: QUAE Ex Ipsius ore accepi. Cum Appendicula.
I.
QUI Opes Regni penes se habent, habent illi animos Populi manusque sibi paratissimas.
II.
Ille magnus est Monarcha, cui suprema est potestas [Page 206] Ecclesiae, Legum, Armorum: Sapiens ille, qui subditos suos ad Negotia assuescit & ad Rem faciendam; qui Negotiorum ac Mercatorum privilegia adauget, Commoda promovet: quibus & Ipse Rex opulentior evadit.
III.
Prudentiae pars est non minima, Desiccatores paludum animare. Terrae enim demersae, idoneae tantum sunt ad Anates alendas palustres: desiccatae vero, laeta praebent pascua Pecori, Hominibus varios fructus & frumenta.
IV.
Princeps, sine viribus bene ordinatis, precario regnat.
V.
Non est ex usu summis Potestatibus, ut Civitates earum plus quam Ipsae valeant.
VI.
Paene armati sunt magni Principes, quando Cives sine Armis degunt, nisi ingruant Bella Externa.
VII.
Princeps est Ditissimus, qui Crumenae Dominus est: Validissimus, qui Armorum Dominus est: Sapientissimus, qui Crumenae parcere, Armis uti, opportune potest.
VIII.
Oportet Eximios Principes Militibus per se & de suo solvere stipendia: Namque omnes Homines marsupium sequuntur: Ita potestatem tam Civilem quam Militarem sibi retinebunt integram.
IX.
Operam & studium suum impendant Inclyti Monarchae, cognoscendis Hominibus potius quam Libris legendis. Res enim omnes agendae sunt inter Homines.
X.
Principis interest, Externa Commercia pro virili augere: quia nullum Regnum aut Respublica potest absque istis ditescere. Ubi vero subjectorum res sunt angustae, Principum proventus non sunt ampli.
XI.
Commercia mel inferunt in alveare, h. e. divitias in Fiscum: Cum aliae Artes (ut vocant) liberales plerumque sumptui magis sint quam lucro.
XII.
Non tam intemperies Coeli causa est penuriae publicae, quam Commercii defectus. Nam vilitas Mercium indicat declinationem Commercii: quoniam ista vilitas indicat difficultatem nummariam. Imo, si Auri & Argenti fodinas domi, foris autem [Page 208] nihil haberemus Commercii, deessent nobis non pauca Publico necessaria. Atque inde patet, nullam posse gentem sine Commercio bene beateque vivere. Sic voluit Deus & Natura, omnem Terram non omnia ferre.
XIII.
Mercatores exportando plures merces quam important, h. e. Vendendo plus quam emunt, pecuniosam faciunt Rempublicam aut Regnum, cui nullae sunt Fodinae: At vero, Ubi Fodinae reperiuntur auri & argenti, ibi Mercatores Emaces sunt magis quam vendaces, ut rebus bonis atque necessariis Patriam suam instruant ornentque.
XIV.
Pecuniam adulterare, aut pretium ejus augere, videtur dolus esse Principum quorundam, qui ad inopiam redacti sunt; & plus damni in posterum, quam in praesens lucri, adferet.
XV.
Commercium cum Exteris, frequentes efficit Navigationes: Frequentes autem Navigationes, homines Artis nauticae peritos reddunt: Nautae periti, sunt Insulae quasi Murus aheneus.
XVI.
Potentissimus est Monarcha, qui maxime pollet Navibus. Ideoque Principis interest, Vicinos suos impedire, quantum valet, ne Marinis Viribus excellant.
XVII.
Politicos, sive Consiliarios sapientes, oportet intelligere Leges, Consuetudines & Commercia Regni; ac certiores fieri rerum apud exteros gestarum, & consiliorum; nec non perspicere Factiones domesticas. Praeterea opus habent Thesauro & Armamentario bene instructo.
XVIII.
In Regno, vel Civitate, maximi res momenti est, Cura Juventutis recte instituendae; ut mature discat Superioribus parere, deinde Inferioribus imperare, & Rem gerere prudenter.
XIX.
Sapienter facit illa Respublica, in qua mos obtinet educandi idoneos homines ad Politica. Ita, ut primum in Academiis annos aliquot exigant: dein Juri Civili & patrio dent operam: tum Secretarii munere fungantur in Comitatu Legati alicujus peregre missi: tum etiam Oratores agant apud exteros & Residentes: postea sint Principi a Sigillis, aut [Page 210] Consiliis: denique ad aliud quodcunque munus publicum evocentur.
XX.
Quam vellem (aiebat) plures essent Precationes, pauciores Praedicationes. Ita minus esset Seditionis, plus Devotionis.
XXI.
Formandam dixit, firmandamque teneram aetatem Institutione Catechetica: Eosque ad Scholarum & Collegiorum regimen evehendos, qui Sapientia non minus quam Doctrina praeluceant.
XXII.
Quo plura sunt Dissidia in statu Ecclesiastico & Civili, eo magis omnia ad ruinam vergunt. Quapropter, & in illo Controversiae, & in isto Lites summo opere aut praecidendae sunt, aut supprimendae.
XXIII.
Qui clavo. Reipublicae assident, si in varias partes, diversasque factiones abeant; magnum impendet publico periculum.
XXIV.
Si quid, inquit, in istis rebus mei sit judicii, Controversiarum Libros scribi velim Latina lingua, ut a Doctis solis intelligi possint. Nullas Ego [Page 211] disputationes probo, nisi in Scholis; ne vulgus in contraria scindatur studia. Sunt enim Disputationes & Controversiae, quasi Civile quoddam Bellum, calamis quidem gestum, sed qui facile vertuntur in gladios. Quod precandi Formulas attinet, vernaculo scribantur sermone. Anathema ne vibretur in leviuscula. Plebem suam leniter tractent Clerici; non inflati, non queruli.
XXV.
Caeremoniae, cum in se ne hili quidem sint, omnia possunt tamen. Absque iis enim nullus esset Ordo, nulla Ordinum distinctio in Ecclesiastico Statu, vel Civili.
XXVI.
Ordines & Professiones suis coerceantur limitibus: nec immisceat se quisquam alienis rebus, ne tandem sequatur Confusio.
XXVII.
In Regimine bene constituto Cautio est, ne qua Professio turgeat, aut excrescat nimium: ne & ipsa Professio numero vilescat, & oneri sit Reipublicae. Moderata durant.
XXVIII.
Tributa ne superent Opes populi: id enim Seditiones & Bellum Civile parit. Innumera pauperum [Page 212] multitudo, potentior paucis vel dicissimis. Vis unita, etiam sine opibus, valida est. Necessitas ipsa pro Armis, & Desperatio saepe est pro Virtue.
XXIX.
Gravia onera, villicis imposita, Nobiles & Generosos deprimunt. Quid enim? Domini fundorum, ex reditibus aluntur. At villici ad paupertatem detrusi non sunt solvendo.
XXX.
Leges, Religio, Eloquentia non valent ad Regna conservanda sine Armis. Haec sunt illa, quae rite tractata Regem populumque tutantur; Legesque & Artes, & Religionem ipsam sartam tectam conservant.
XXXI.
AEquivocationes, neque in Legibus usurpandae, nec omnino in rebus Theologicis. Istae diversas pariunt opiniones, ad Conscientias inquietandas: Illae, lites diuturnas, ad res cujusque privatas implicandas. Utraeque autem Publico periculosae.
XXXII.
De Latrociniis & Homicidiis dicebat, Severitatem se praeponere Misericordiae: quomam paucorum suspendio, multorum Animae & Crumenae conservantur.
XXXIV.
Lex nulla Militaris, nisi in Exercitu, usurpanda.
XXXV.
Vicecomites aiebat nonnullos minorum Gentium, in hoc Regno Anglicano, vestitu insigni & lauto apparatu, uno Vicecomitatus sui anno, impensas fecisse adeo ingentes, ut perpetuam in Familias suas intulerint Egestatem.
XXXVI.
Quod Navalia spectat; Rebelles suo tempore inaestimabile dicebat intulisse Regno damnum, AEsculetis exscindendis. Quamvis enim Materia aedificandis Navibus aliunde peti posset, nulla tamen Robora duritie & magnitudine comparanda cum Robore Anglicano; quod in schidia non dissilit. Omnes igitur omnium Gentium Naves, Anglicanis longe cedunt. Quapropter, magni interest Reipublicae, ut assignentur Terrae roboribus ferendis aptae, in quibus serantur glandes, inde transferantur tenerae propagines: quod erit Navibus seminarium, Regno huic utile, ut nihil supra. Quia [Page 214] vires nostrae in Navibus praecipue consistunt: Haec Insulae quasi Moenia sunt & Munimenta.
XXXVII.
Nobiles & Generosi hujus Regni magnam sibi fecerunt injuriam, eximendo se ipsos (superbiola quadam) ex numero Justiciariorum & Juratorum. Ita fit, ut Plebeiis ferme relinquatur quodammodo Judicium de Fortunis hominum, imo & (quo nihil majus) vitae necisque Potestas.
XXXVIII.
Non agit prudenter, qui viros nullarum Fortunarum, nulliusque Nominis, Praefectos aut Duces, terra vel mari, constituit. Tales etenim inopia laborantes donis facile corrumpuntur, & fidem solvunt. Certe, sunt illi ad injustas Exactiones nimium proclives. quod populo magnum est Gravamen. Praeterea, hanc ob causam evenit, ut Nobiles & Generosi viri, invidia aut indignatione moti, erumpant in Factiones, ad mutandum Reipublicae statum. Quapropter, optimum est, Viros opulentos & honoratos (saltem Generosos) ad Praefecturas extollere. Qui ad Magna nati sunt: & vitam suam Famae Fideique postponere solent. Quod si forte desit iis Rerum agendarum peritia, suppleri illa potest Substitutorum consiliis & experientia.
XXXIX.
Magnorum Principum est cogitare, prius quam aliis Bellum inferant, an omnia ipsis suppetant ad Bellum gerendum necessaria. Nam, nisi haec adsint, pacem inire praestat, Honore salvo, quam Bello contendere periculosae pleno aleae. At si Apparatu abundent, haud dubie Hostes in suas leges cogere possunt.
XL.
Facilius est, Regno aut Statu turbato, Faecem populi seditionibus incendere, quam tumultuantes ad obsequium & fidelitatem revocare.
XLI.
In Regno, ubi populus est ad rebellandum pronus, nulli Magistratus aut Praefecturae venales sunto. Emptores enim extortores erunt, & lucri appetentes, quo possint expensas resarcire; sed & iidem privati commodi quam publici studiosiores, Rebellibus se libenter adjungent. Qualia sunt Acquisita, talia sunt Principia. Omnes igitur Magistratus, Judices, Praesules, Praefecti, Rectores qualescunque, tam in Ecclesiastico statu quam in Civili, eliguntor virtutis causa; nempe Sapientiae, Fortitudinis, Pietatis, Justitiae, Probitatis, Fidelitatis. Hi tales haud dubie ad Commune Bonum [Page 216] quam ad privatum attentiores erunt.
XLII.
Populo ut placeat, apprime utile est Principi, Ferias ei frequentes ac Ludos concedere, quibus Ipse nonnunquam spectator adesse dignetur. Ita fiet Princeps Amor & deliciae populi: Populus innocuis occupatus exercitiis, ingenio erit magis liberali, & seditionibus minus obnoxio.
XLIII.
Politici plerumque parum probi sunt, quia designant utilia potius quam honesta.
XLIV.
Magnanimos decet Principes adsciscere sibi Domesticos, Nobilitate Generis, Divitiis, Virtute claros: qui opibus suis & potentia Regiam ornare Majestatem, atque Auctoritatem tueri possint.
XLV.
Nobilitas paupera, factiosa: Multa, onerosa.
XLVI.
In Monarchico Regimine, pro Republica est, qui pro Rege est: nam si Corpus a Capite distrahatur, perit Salus, & ipsa Anima pacis extinguitur.
XLVII.
Aberrant longe, inquit, a recta Regendi via, [Page 217] qui Negotia Status permittunt in Novellis divulgari: quibus agitantur plebis Animi, fiuntque rerum supra captum suum curiosi, suarum negligentes. At vero rectissime faciunt Consiliarii & Senatores, quando Transactionum omnium domi forisque notitiam quovis pretio comparant, atque in usum communem apud se custodiunt.
XLVIII.
Tumultuante Populo, Principi difficilius est & periculosius Exercitum cogere, quam educere ad praelium. Coacto enim Exercitu, vires adsunt: Cogendo, desunt.
XLIX.
Duces solertes, & experti Milites, componuntur Gladiatoribus: qui se prudenter defendunt, inimicum perite oppugnant & animose caedunt, Casui & Fortunae minime fidentes. Ut enim pusillus homo, pugnandi gnarus, ignavum Gigantem; sic Exercitus parvus, cui praesunt experti Duces, facile vincit ingentes Copias, talibus carentes.
L.
Viri fortes & magnifici, ad Facinora magna & memorabilia non evocati, languescunt otio, alia negotia aspernantes tanquam se indigna: cum Ignavi homines, pacis tempore, strenui sunt Factiones alere & quieta movere.
LI.
De Regimine saepius quaeritur; Meliusne Principi sit, subditos suos amore an metu gubernare. Veruntamen, Mihi, inquit, haud dubium est, optimam Regendi viam esse nunc, & fuisse semper, per justam praemiorum ac poenarum dispensationem. Qui nescit remunerare, nescit regnare. Sic enim Mundus universus gubernatur.
LII.
Dicebat, Antiquos Britannos, si parem habuissent fortitudini solertiam, Imperium Orbis terrarum praeripere Romanis potuisse.
LIII.
Maximis non indecorum esset Principibus, nec inutile, Judicia publica nonnunquam sua praesentia honorare, Civium causas cognoscere, Judicum & Magistratuum exactiones ac fraudes corrigere. Opus vere Regium! quod Principes redderet suis omnibus Amabiles & Gloriosos.
LIV.
Prodesset plurimum Subjectis, nec obesset Regi, si qualibet Regni parte. Registrum instituatur, seu Archivum, ad conservandos Contractuum Libellos, atque alia ejusmodi: ut, qui velit jus ad fundum aliquem acquirere, Registrum inspiciendo Tituli [Page 219] certus fiat, nec litigioso pacto implicetur.
LV.
Lites non sunt continuandae ultra duos Terminos; longissime, non ultra Annum. Id sane Litigantibus, quanquam non Causidicis, plurimum conducet. Quod objiciunt Politici quidam, Populum privatis istis rixis & querelis adeo distineri, ut Reipublicae turbandae non vacent; Ejus contrarium est verissimum. Nam ex lite oriuntur Discordia & Penuria. quae duae, publicae Tranquillitati sunt inimicissimae.
LVI.
Potentia plerumque plus valet quam Sapientia. Stulti enim cum potentia Sapientes videntur; Sapientes autem sine potentia, stulti. Inde nascitur Vulgaris Error, Potentiam accipiens pro Sapientia, Impotentiam pro Stultitia.
LVII.
Dicebat, non esse viri Fortis, honorificum fugere Duellum; nec Sapientis, in stulti hominis gratiam, Caput ferro objicere.
LVIII.
Homines aliena Facta lubenter vituperant, opinantes aliorum vitia suam esse Laudem.
LIX.
Quae praeter rem contingunt, ad propositum suum convertet vir prudens: ut Speculum solare Causticum radios diversos eodem puncto colligit.
LX.
Nemo potest Eventum praestare Rerum prudenter fortiterque gestarum. Nam Fortuna prudentiam vincit: & Caesari Julio, nisi Fortuna adspirante, tantum Gloriae virtus nunquam attulisset.
LXI.
Prospera Fortuna facit fatuos & fallaces haberi probos ac prudentes: Adversa, probos facit & prudentes haberi (vulgo judice) fatuos ac fallaces.
LXII.
Saepius Fortuna Mala succedit Bonae, quam e contra. Ratio est; quod facilius perduntur Fortunae munera quam acquiruntur.
LXIII.
Peccata & Infortunia aliorum, plerisque sunt ridendi Materia. Qua ex re licet de Ingenio & Indole generis humani judicare.
LXIV.
Cum essem in Exilio, dixit, & nihil Mihi relinqueretur integrum, praeter Conscientiam; hac [Page 221] tectus lorica, omnes adversantis Fortunae ictus & insultus (quod & nunc jam facio) semper superavi.
LXV.
Non sum Debitor, inquit, Dominae Fortunae; ab utraque parte mala passus, cum ab una sola steterim constantissime.
LXVI.
Patrem suum memorabat, pro re nata dixisse olim de magnis Impensis: AEquum esse, ut unusquisque suam habeat vicem.
LXVII.
Qui se audacter ingerunt, prece importuna quod petunt obtinent: cum modesti Homines, quanquam optime meriti, dum verentur Principi molestiam creare, suo sibi silentio obstant. Principes enim quotidianis addicti voluptatibus, incogitantes quandoque Petacibus illis, ne obtundantur aures, ea tribuunt, quae tacentibus his ultro offerre debent. Hoc scitum est: Bene ponenda sunt Beneficia, non temere disperdenda.
LXVIII.
Toto coelo errant isti Politici, qui censent Regis Optimi Inimicos, astutos & subdolos Homines, Beneficiis, Honoribus puta & Praefecturis collatis, [Page 222] recte conciliari, ne noceant: interim subditos fideles, Regiaeque salutis ex animo studiosos (quique Cicatrices Amoris indices in fronte gerunt) nempe ex quibus haud facile quicquam mali publice oriatur, negligi posse. Politia plane Ethnica! Ethnici enim, praeterito Deo boni omnis Auctore, Diabolum adorabant ne male mulctarentur. Quid tum postea? Perverso hoc consilio, Inimici augentur, Amici deficiunt; dum apparet, quod opponere se Regentibus, viam aperit ad Dignitates. At si qui ex eo numero spe sua fallantur (neque enim sufficit Regnum remunerandis omnibus) dein novae Turbae fiunt, & recrudescunt Factiones. Quapropter, asserit Dux Illustrissimus, Politiam esse optimam, Inimicis Reipublicae poenas infligere, Amicos beneficiis ornare; subditos fidos factiosis anteponere. Ita demum, cum nulla detur ad Honores via nisi per Virtutem, quae per se non placuit, saltem propter praemia sua coletur.
LXIX.
Idem Dux fidelissimus saepe & palam dixit, Amorem suum erga Serenissimum suum Dominum ac Regem Carolum II. excellere omnibus omnino Affectibus suis, in Uxorem, Liberos, Posterosque [Page 223] universos, imo suam Ipsius vitam: Neque se sollicitum esse de mutuo Amore Domini Regis in Hunc Hominem; Regiae tamen Majestati, dum Spiritus hos reget artus, fore benevolentissimum.
LXX.
Interroganti Mihi, quo fato Serenissimus Rex noster Throno suo redditus est; respondit, Beatissimo. Ego me observasse retuli, contraria Fata Patris Gloriosae Memoriae & Filii Regnantis: nempe, quod populo diviso Carolus I. ad mortem pervenit, Populo conjuncto ad Coronam Carolus II. Odium deposuit Patrem; Filium restituit Amor. Neque omnia, Respondit Ille, neque nihil dixisti. Scias igitur, nullam fuisse necessitatem occidendi Carolum I. maximam vero restituendi Carolum II. Nimirum, Respublica per varias Mutationes concussata, & per diversas Factiones dilacerata, non potuit diutius subsistere sine Capite suo. Populus igitur praeteritorum malorum dolore, atque imminentium metu excitatus, aperire oculos, & meminisse Temporum priorum: quibus, Anglicana Gens sub Inclytis Regibus suis, Religione, Pace, Divitiis, Fama floruisset. Hinc Omnes conspirantibus votis Regem expetunt, & unitis viribus Exulem reducunt.
LXXI.
Quaerenti aliquando, Facilis esset an difficilis Regendi Ars; Respondit Mihi, Regna quamplurima secreta quadam Politia, adeoque difficulter, gubernari: Oportere igitur Rectores longe prudentiores esse subditis. Retuli, Mihi quidem videri, Minimam esse Regiminis difficultatem, si Reges Deo similes fierent, hoc est, si praemia distribuerent & poenas secundum Opera singulorum. Recte, inquit: sed peccata populi superant Rectorum prudentiam; sicut hominum perversitas Gratiae resistit Divinae. Aliter, plures essent Boni, quam Mali. Cujus contrarium docet nos infelix Experientia.
LXXII.
Querentibus quibusdam, Milites aliquot Regios sub Ipsius imperio nimium esse fervidos; dixit, Sibi magis placere fervidos quam frigidos: addens, Eos Causae Regiae, ut & suis Negotiis aptiores, qui Agendo essent non Disputando expediti.
LXXIII.
Querebantur aliqui, tot esse Scotos in Exercitu Ejus, & Romano-Catholicos. Quibus respondit, Se non tam Fidem respicere quam Opera: Sentiens, Homines diversarum Opinionum in re Religionis, bene posse consentire (& consenserunt) in tuenda [Page 225] Regia Majestate & Regni juribus contra Rebelles. Obiter dicam; Dominus meus honoratissimus, ut Regiae Causae Defensor fortissimus, ita & Ecclesiae Anglicanae patronus fuit benignissimus. Quod & ingeniose & vere indicavit Carolus Lucasius, Frater meus, cum is olim Domino meo aderat in Cathedrali Dunelmensi: Cui admiranti columnarum magnitudinem; Sunt sane, inquit Carolus, ingentes, sed Dominatio vestra est columna ad sustinendam Ecclesiam, hisce omnibus fortior.
LXXIV.
Cum Exulanti felicitatem gratularer, quod nullius Principis audiret Subditus: hilariter respondit; Nec ullius subditi Princeps.
LXXV.
In Colloquio quodam cum Domino meo de Principibus & subditis, dixi me observasse, Regem Soli non esse comparandum. Ipse enim a Subditis honorem accipit: Sol autem splendore suo omnia inferiora illustrat. Imo, inquit, Rex vere Sol est, & fons Honoris, a quo splendor omnis, omnes Tituli & Insignia subditorum, vel illustrissimorum, derivantur.
LXXVI.
Generosis quibusdam Hospitibus jocose dixit, se [Page 226] exclusurum illos foras, nisi Regi pariter ac Ipse, tum Agendo tum Patiendo servierint. Nobis, inquiunt, non est aequa potestas. At, Quantum potestis, ait. Illi demisse responderunt, Vestigia terrent.
LXXVII.
Cum aegre ferrem tot homines pessime affectos esse in Dominum meum, propter insignem ipsius erga Regem suum fidelitatem, & nonnihil indignarer; leniter me admonuit, inquiens; Fac quaeso, ut experti Nautae solent, qui vel convertunt vela, vel contrahunt; ita Tu, aut servias Tempori, aut regas Animum.
LXXVIII.
Uxor cujusdam Militis, qui sub signis Novocastrii militaverat, subsidium ab illo petebat: Ille, Mihi & Meis, ait, vix sufficio. At, inquit illa, Rex inimicis suis opes & honores accumulat. Sed Ego, ait, & Maritus tuus Regis Amici fuimus.
LXXIX.
Quidam Domino meo bene notus, Querimoniam illi detulit, se antehac Statui fidelem operam navasse, nunc nullo praemio donari. Respondit Ille; Ex me scias, Principibus in more positum esse, non praeteritam sed praesentem operam remunerare.
LXXX.
Intellexeram multos militares Viros, tempore nuperorum Motuum, praefecturas qualescunque ambiisse. Quaerebam, an non Officia ista bellica multum lucri apportarent. Nescio, inquit Dominus meus, quid lucri, certe multum periculi ac laboris afferunt. Denuo quaerebam, an non Imperatores magni ex Victoriis suis magna reciperent commoda. Respondit Ille, Summi Armorum praefecti raro, saepius praefecti Inferiores. Ita, inquam, in Historicis legendis observavi, Viros maximos atque optime meritos, mercedis loco, aut morte aut exilio mulctatos. Forsitan formidandi erant. Imo, inquit; Ratio est, quia longe est facilius minores remunerare quam maximos.
LXXXI.
Novocastrius ab exilio redux, in Vivarium suum inambulans, Operarios offendit Ligna caedentes & secantes. Hic, inquit, Mei imaginem cerno. Nimirum, Domina Fortuna cecidit me, & quasi dissecuit, & nunc instituo rerum mearum segmina colligere.
LXXXII.
In Colloquio quodam cum Familiaribus, de ingeniis hominum discernendis, cum Caeteri se faterentur saepissime aberrasse: Ego vero, inquit Ille [Page 228] subridens, vix unquam fallor. Nempe plerosque tales puto, quales Ego sum, h. e. Insipientes: vos qui Sapientes estis, alios ita esse putatis. Quum igitur Insipientium major est numerus, sciatis me multo rectius judicare.
LXXXIII.
Cum Doctore quodam Theologico de Fide disserens, in haec verba finiit: Tutissimum est, si quid Ego judico, quam minimam habere fidem huic Mundo, quam maximam Futuro.
LXXXIV.
In confabulatiuncula quadam cum Domino meo, Fateor, inquam, iis me quam acerrime loqui quos quam optime diligo. Alium, inquit Ille, non me, quam optime diligas precor.
LXXXV.
Postquam a longo exilio Domum pervenisset, & Fortunas suas collapsas reparare caepit; accidit ut Relicta Filii sui natu maximi moreretur. Quo casu Dos ipsius, ad valorem bis mille librarum, redii [...]ad Dominum meum. Quanquam indoluit is immaturo fato, & vitam nurus dilectissimae libenter redemisset majori pretio; postea tamen hilariter dixisse fertur; Etsi terrenus Dominus ac Rex meus videatur oblitus, at Rex caelestis Mei meminit tamen, a quo praeter spem donatus sum bis mille libris.
APPENDICULA Continens Paucula AUCTORIS Observata.
I.
IN nupero Civili bello, longe difficilius fuit Domino meo Exercitum conscribere pro Rege, quam Parlamento contra Regem: Non solum quia Parlamentum multiceps erat, Dominus meus unica Persona; sed &, quia Regimen Monarchicum tunc temporis in odio esse coeperat, & maxima pars Civium in Rebelles prona Parlamentum adjuverunt aut pecuniis, aut personis aut utrisque; cum Domini mei Exercitus ad defendendam Personam & Jus Regium collectus est, suis & Amicorum opibus. Sic est, & experti novimus; [Page 230] Rebelles citius & numerosius confluunt ad oppugnandam, quam fideles subditi ad conservandam Regis Majestatem. Quod quidem deplorandum, Malos bonis alacriores esse & animosiores, addo & feliciores.
II.
Observavi multos immerito Caesari comparatos, adulantibus Poetis. Hoc autem de Domino meo fidenter & vere dicam, Quanquam Caesaris Fortunam non habuit, habuit tamen Caesaris Fortitudinem, Prudentiam, Clementiam, Ingenium. Imo in quibusdam major Caesare. Caesar cum Exercitu emissus & instructus est a Senatu Populoque Romano, penes quos Imperium Orbis erat. Dominus meus, ut dixi, collegit Exercitum suis opibus & Amicorum (plurimos enim Amicos, Cognatos & Affines habebat in parte Boreali) illo tempore cum Serenissimus Rex suorum Regnorum vix compos erat. Tantum valuerant Rebelles subditi.
III.
Observavi Nobilissimum Dominum meum semper odio habuisse illam Artem Politicam, quae [Page 231] nunc obtinet; quae vero nomine est Dissimulatio, Adulatio, Astutia sub specie Honestatis & Benevolentiae. Dicentem audivi; Optimam Politiam esse, juste agere, pie, & prudenter: juxta Dictum vetus, Sapere est Bene vivere. Quisquis, inquit, dictis aut factis fallax est, fidem perdit apud omnes Bonos. Attamen, Sapientis non est fallacias singulas notare, sed eas quas sua refert notasse, idque in tempore. Magna enim pars est Sapientiae singula accommodare suo tempori, atque omnia facere candide ac moderate. Verum, ea est improbitas hujus saeculi, ut Vir quivis Integer & sapiens everti possit a factione stultorum ac nebulonum. Solatium petit nihilominus a Conscientia, involvit se virtute sua, &, fecisse officium sine mercede gloriosum putat. Hic est Ille Heros, qui Posteritati relinquit Exemplum omnibus Titulis, omnibus Divitiis, omni Laude majus. Ita disserere solebat meus Dominus.
IV.
Qui adeo sagax erat futuri, cum Rector fuit Principis (nunc Regis) Serenissimi Caroli, ut effata Ejus, quae tunc Auditoribus neglecta fuerint, [Page 232] tanquam nullis rationibus fulta, post aliquot annos Oracula viderentur, & Ipse Vates (heu) nimium verus.
V.
In Motibus illis nuperis, plurimae fuerunt diversis locis Velitationes, plurimae minorum Castellorum obsidiones; quae (ut accepi a Domino meo) Exercitum distrahere, viresque ejus minuere, & Bellum continuare solent: cum Res transigi posset a conjunctis Copiis, uno aut altero Praelio, minori cum nocumento Reip. minorique effuso sanguine. Sic censuit Ille; Dividere Exercitum Regalem, terra vel mari, esse quasi Corpus unum in partes dissecare.
VI.
Erant in iisdem Bellis nostris Aliqui, Titulo magis Generales quam reipsa; cum neque Copiae, nec Disciplina, neque Praelia responderent huic Nomini. Domini mei Exercitus, ni fallor, Exercitus fuit maximus & instructissimus a Parte Regia, & maximis praeliis nobilitatus.
VII.
Observavi multos crepare magna, cum nihil solidi habeant. Vetus est Dictum: Canes timidi vehementius latrant.
IX.
Observavi, Fortunam prosperam Personas atque Res obscuras illustrare; Adversam vero, Illustres obscurare.
X.
Porro, sicut sordidi Homines Divitias praeferunt Famae, Ita Nobiles Viri Famam anteponunt Divitiis. Illis, nihil dulce nisi lucrum: His, Honor suus est vita charior.
XI.
Eo malignitatis processit Invidia, ut Virtuti sua laus raro tribuatur. Imo, pro Bonis mali, pro Fortibus ignavi, pro Fidis Perduelles in precio sunt. Quod telum Sapientes a Publico arcet: Nempe, tutissimum est latere.
XII.
Ita est. Invidia virtutem sequitur: Etiam Heroes illi Veteres, Caesar & Alexander, nisi cum Virtute Fortuna conspirasset, fastidium invenissent pro laude & gloria.
XIII.
Didici, facilius esse Loqui quam Agere, oblivisci quam meminisse, punire quam remunerare: Usitatius, adulationem anteferre Veritati, Utilitatem justitiae, praesentem operam praeterlapsae.
XIV.
Praeterea notavi, Eos qui maximum subiere periculum, minima frui parte spoliorum.
XV.
Insuper, Potentissimorum Principum favore quosdam homines insignes videri, qui absque eo nihil habent Eximium.
XVI.
Adhaec, observavi Praefectos Provinciales alibi terrarum, non honoribus tantum sed reditibus auctos; in Anglia autem, nihil fere amplius nancisci nisi Titulos.
XVII.
Denique, Qui bella non attingunt, seu Civile seu Externum, eos procul esse a periculo, atque damno: ideoque Cautos homines (dum Heroes sanguine suo Gloriam quaerunt) in Umbra malle quam in Luce versari.