Primatus [...] S [...]ris ab Ecclesia Anglicanâ Regi tri­butus [...] pugnat cum Authoritate Ecclesiae a Christo co [...]etss [...].

POne igitur nimios fastus, titulósque superbos
Roma, haud ulterius toti dominaberis Orbi,
Pont [...]em jam non Ecclesia nostra supremum
Agnoscit, summúmque Caput; dudùm Anglia felix
Deposuit servile jugum, tristesque catenas;
Ex quo Papalis Bullae succensus iniquis
Legibus, Angliaci decus inviolabile Sceptri
Asseruit tandem, & raptos Henricus honores.
Nil Clavis, Petrive Cathedra, aut Caleous auri
Nunc prosunt, triplie [...]ve insignia sacra Coronae.
Anglia jam laetere, sibi jam cepit honores
Rex tuus ante snis rapuit quos Roma ministris,
Nec raptis contenta alios his addidit ipsa.
Sic olim gentem Hebraeam, populósque regebat
Numinis auspiciis Princeps Jesseius, illum
Agnorunt Sacra, agnorunt Civilia jura.
Sunt tamen, in sacrisrebus queîs displicet ista
Pontisici abrepta, & Regi concessa potestas.
Testantúrque facros, divina Volumina, libros,
Presbyteros solos penes esse, Sacerdotésque
Primatum in sacris, atque omnia Relligionem
Quae spectant jura, haec esse haud congrua Regi.
Nimirum cùm primaevi incunabala Caetûs
Florerent, nullos habuit tum Ecclesia Reges,
Queîs infans potuit Christi committere regnum;
Solus Apostolicus sacris interfuit Ordo,
Cui Deus Omnipotens pleno latice imbuit haustum
AEthereum, largâque indulsit munera dextrâ.
Non tamen idcircò Reges exclusit ab isto
Primatu, sec'lis aevo labente futur is;
Cùm sese tandem lux haec divinior omnes
Funderet in terias, caecasque hinc indè tenebras
Pelleret, & Reges vine'lis constringeret ilsdem.
Sunt c [...]ntià, exuto quoîs omni munere Clero
Arridet soli commissa potentia Regi.
In diversa utrosque trahit contrarius error
Dissimili zelo affectos, extrema sequendo.
Fiuitum est jus omne, & certo limite constat,
Intià quem debet se Rex Clerúsque tenere.
Hic divinaeum tractet mysteria rerum,
Thura Deo ponat, cumulétque altaria donis,
Consulat & sacris, & quas Ecclesia pos [...]it,
Ritè roget leges, Rex sanciat ipse rogatas,
Judicii peasans trutinâ, arque examine justo.
Sie benè conveniunt Ecclesia, Réxque: sacrorum
Hie Caput, haec tenet intereà sibi debita jura.

Christus est verè [...].

HAEC igitur merces aeternae digna salutis?
Hie menti tam grandis honos? sie nosmet iniqu [...]
Mirandum & nulli auditum pensamus amorem?
Nec sat erat Christo vitam deponere, quo nos
Morte suà ad vitam assereret? qu que numon oporter
Deponat, numen? neque te pudet, in pia tu [...]b [...].
Ad terras humiles illum detrudere, per quem
Ipsa olim speras alto succedere coelo?
O semper nimiá intelix ratione, profanis
Inconcessa oculis dum vis mysteria Divum
Perspicere, angustaeque brevi comprendere mentis
Limite, quod fines omnes excedit, & implet
Terrám (que) immensúm (que) polum Pontúm (que) prosundum!
Quòd si mortalis mortali sanguine natus
Est Christus; nempe oecidimus: spes perdita, cuncti
Delusi, tot casla Dei promissa, Fidesque
Ex imis penitus tota eruta fundamentis.
Regna tenet mo [...]s tristis adhue, latissima regna,
Atque omnes homines immani expectat hiatu.
Peccatúmne etenim sonti quod pondere terrae
Tam vasto super incubuit per plurima sec'la,
Peccatúmne unus tam longe arcere valebat
Unus homo imbellis? potuitque is pandere nobis,
Qui sibi non potuit sua propter crimina, coelum?
AEtherium certe ille genus, summique propago
Vera Jovis, cui fas tantis se accingere caeptis,
Quem tantum poscebat onus, Deus ille, Deúmque
Confessa est natura parens, confessa tot illa
Mirac'la humanas longé superantia vires
Et non mortalem testantia, scilicet ipsae
Quem maris agnôrunt undae, cui paruit Auster;
Posse videre dedit qui caecis, currere claudis,
Vivere defunctis; quem limina dira tremendi
Irrumpentem Erebi noctisque informia regna,
Viderunt Manes, viderunt lumina torva
Eumenidum, attonitisque aaimis stupuêre triumphos
Ducentem: genus hunc Hominum, quorum omnia causa
Edidit haec, non agnoscet? mitisque carebit
Et bonus, atque humilis, quos extorquere valebat
Magnús (que) & metuendus, & haud tolerandus honores?
Hactenus ah! vestrum oblati, jam diseite parvam
Nôsse animi humani vim, discite cuncta potentem
Ritè Patrem venerari, & Natum haud Patre minorem.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.