Epistola APOLOGETICA ET PARAENETICA AD Theologum quendam Belgam Scripta.
LONDINI Apud TIMOTHEUM GARTHWAIT, 1663.
EPISTOLA Apologetica & Paraenetica à Theologo quodam Anglo ad Theologum quendam Belgam scripta.
LIteras tuas Hagâ Comitis nono Maji ad me datas, & Bredam missas (unde tunc aberam) tardiùs quidem, quàm pro temporis quo scribebantur, ratione, loco tamen maximè idoneo (Bruxellis scilicet) accepi. Et statim Regem adeundi & alloquendi opportunitatem nactus, literas illas tuas, & observantiae erga ipsum & humanitatis erga me plenissimas, coram Serenissima ipsius Majestate recitavi: Unde & gratum animi tui sensum pro nupera ipsius in te benevolentiae per me significatione intellexit, & optimum illud tuum de ipsius Majestate ampliùs adhuc benè merendi studium magna cum voluptatate agnovit & laudavit: Jussitque me ut proximis meis ad te literis, non meo tantùm, sed suae ipsius Majestatis nomine gratias tibi agerem. Quod quidem nunc libens lubensque facio. Quid enim mihi gratius contingere potuisset, quàm ut de eodem Viro idem esset judicium Domini mei ac meum? Vel quid optatius aut jucundius, quàm idem habere in mandatis & in votis, & quod sponte facturus [Page 2] essem ex officio facere? Si quid igitur voluptatis ex illo internuncio ceperis, aequum est, ut veriori & uberiori jam fruaris & perfundaris laetitia, cum idem à me (quod auribus meis ex ipso ipsius Regis ore hausi) testimonium, non confirmatum modò, sed & auctum habeas. Quod verò tu, pro verecundia tua, nullum in temet ipso ad conciliandam tibi Regis nostri benevolentiam meritum agnoscis, sed illud maxima ex parte Regis ipsius bonitati, & aliqua etiam ex parte mihi & opellae meae quam tibi praestiti, tribuendum censeas; Ego quidem, ut primum ex his tribus, sine tua & veritatis injuria, concedere non possum, sic secundum absit ut negarem; imò nec tertium omninò diffitebor. Nam indignus essem illâ, qua Rex noster omnes fideles suos subditos dignatur, gratiâ, si vel peregrinos de illo benè meritos ad eandem apud illum gratiam (quantum quidem in me esset) non promoverem: Et ex peregrinis illos praecipuè qui ejusdem Religionis vinculo nobiscum conjuncti sunt. Benè autem de Rege nostro merentur, qui illum talem, qualis reverâ est▪ nempe bonum & pium, & Orthodoxum Principem esse existimant; Meliùs, qui quod ipsi sentiunt praedicando, & aliis etiam idem sentiendi authores sunt; Optimè verò & de Rege, & de Ecclesia, & de universa gente nostra merentur illi, qui famam & existimationem innocentissimi & afflictissimi Principis contra sinistros & [Page 3] falsos de illo in re Religionis rumores (à quibusdam ex nostris, qui Regem aut non nôrunt, aut odio habent, de industria sparsos, à nonnullis verò ex vestris nimiùm patulis auribus, credulisque animis exceptos) sartam tectam tuentur, vel saltem tueri conantur. Quod te imprimis (pro illa qua apud tuos meritò vales gratia) & jam fecisse audivit, & porrò (quoties occasio dabitur) facturum esse Rex non dubitat. Intereâ mirari satis equidem non possum, non quòd hujusmodi rumores spargantur (nam ut olim fuerunt, sic & nunc sunt, & semper erunt [...]) sed esse aliquem sanae mentis, qui talibus calumniis (quae nihil, non dicam veritatis, sed nec verisimilitudinis quidem in se habent) aut velit, aut possit fidem habere. Nam quibus, quaeso, indiciis constare, quibus argumentis apud aequos rerum aestimatores probari potest, Regem nostrum à Paterna & Avita, id est, ab optimè Reformata Religione ad Romanam descivisse? aut ulla ex parte animi sui sententiam mutasse? Nosti illud Poëtae, ‘Quo semel est imbuta recens, servabit odorem Testa diu.’ Et nemo, opinor, inficias ibit Regem nostrum ab ipsis incunabulis in Orthodoxa & verè Evangelica doctrina imbutum & enutritum fuisse. Nam si quis secùs dixerit aut senserit, necesse est, ut alterum ex duobus existimet etiam & affirmet, nempe vel [Page 4] Ecclesiam tunc temporis Anglicanam non fuisse Orthodoxam (quod nemo ex Reformatis, qui suam ipsius Ecclesiam damnare nolit, affirmare potest) vel sanctissimum & prudentissimum Principem (Carolum primum [...] intelligo) in alienis sacris & in diversa ab Ecclesiae Anglicanae fide (quam ipse non dictis modò, & factis & scriptis dum viveret, celebravit, sed sanguine & martyrio suo moriens obsignavit) filium suum dilectissimum, & Regnorum Haeredem, de industria instituisse & educasse: quod ut extremae est impudentiae dicere, sic non minoris est dementiae credere. Sed annon fieri potest (inquient illi susurrones Diabolici) ut quis à recto, quo priùs incesserat, tramite deviet? Fieri quidem potest; sed multa, quae fieri possunt, non fiunt tamen: Et palàm est, Regem nostrum eâdem, qua semper incessit, viâ adhuc insistere; & iisdem quibus primùm initiatus est, sacris adhuc operam dare. Nam bis singulis diebus divini Cultûs officia, matutinae scilicet & vespertinae Preces (quibus ipse interesse solet▪) in Aula ejus publicè & statis horis celebrantur: Et singulis septimanis die Dominico Conciones item publicae coram ipso habentur: Singulis denique mensibus post Preces & Concionem Sacra Synaxis adhibetur. Et haec omnia, absque ulla Pontificiae superstitionis mixtura, secundùm formulam ab Ecclesia Anglicana institutam & usurpatam, typisque [Page 5] (ut omnibus innotescere possit) editam peraguntur. Quod si quis adeò vecors sit, ut haec omnia per simulationem fieri dicat, nae illum non charitatis modò, quae Christianum, sed candoris (addo etiam rationis) qui hominem decet, expertem esse oportet. Nam quid à Christiana charitate (quae dubia etiam & ambigua in meliorem partem interpretatur) magis alienum esse potest, quàm de aliorum conscientiis non secundùm ipsorum dicta aut facta, sed juxta propriam, aut temerariam, aut malignam de illis suspicionem judicare? Aut quid homine, non dicam Christiano, sed ingenuo, magis est indignum, quàm quae dextra sunt sinistrè accipere; Et quae benè fiunt, tanquàm non bono, sed malo animo facta essent, arguere? Denique quid magis [...] aut recte rationi minùs consentaneum, quàm absque omni ratione de alienae cujuslibet (ne dicam Principum) mentis sensu & intentione in praejudicium ejus pronuntiare? Et quaenam, quaeso, vel fingi potest ratio, aut species rationis, cur Rex noster se Evangelicum, si non est, simularet esse? praesertim hoc tempore, & in illo, ubi nunc est loco? Certè si non esset Carolus Caroli (qui mori quam abnegare, vel dissimulare Religionem suam maluit) sed Carolus Ludovici (qui nullam aliam praeter dissimulandi artem, tanquam Principi necessariam, filio suo commendavit) poterat fortasse simulare se Pontificium inter Pontificios, ut eo nomine [Page 6] gratior illis esset, & ut illos benevolentiores & beneficentiores, & ad opitulandum ipsi promptiores & alacriores redderet. Jam verò cùm omnibus satis constet, ex omnibus Pontificiis Hispanos inprimis [...] esse, & proinde ab illis, quos vocant Haereticos, maximè abhorrere▪ profectò non magis impium quàm stolidum & insanum esset, aliquem apud eos exulantem, & illorum auxilio maximè indigentem, apertè & publicè cum Paulo profiteri, se secundùm illam, quam illi Haeresin appellant, viam Deum colere, si eandem cum Paulo religionem mente ac animo non amplecteretur. Quod si adhuc instent malevoli & maledici, urgeantque, personatae tantùm & non syncerae Religionis in Rege nostro argumentum esse, quòd primò Parisiis apud Gallos, deinde Coloniae apud Germanos, postremò Brugis & Bruxellis apud Hispanos, semper autem & ubique apud Pontificios, in exilio suo, vixerit: Respondeo, eâdem ratione probari posse, Davidem, quoniam aliquandiu inter Philistaeos commorabatur, non amplius Israëlitem, sed Philistaeum fuisse. Sin regerant, hoc invitum fecisse Davidem, cùm à Saule pulsus & proscriptus esset, & cum nulla ex duodecim tribubus (quae eundem cum illo Deum eodem modo colerent) hospitio illum excipere aut vellet aut auderet. Idem à nobis pro Carolo nostro dictum esse existiment: Nam & ille natali solo, non à Rege, sed à subditis [Page 7] suis per vim expulsus, & Regnis, divino & humano jure sibi debitis, per summam injuriam exclusus, & à nullo Protestantium Principum aut Ordinum vel invitatus vel admissus, ad illud quod unicum patebat refugium necessariò se recepit: quod fortasse aliis vitio verti potest, sed non illi. Nam si illi Deus optionem dedisset, nemini dubium esse potest, quin & Hospitium, cum aliis Exilii solatiis, dum à Patria abesset, & reductionem in Patriam, & ad Paternum, cui natus est, Regnum restitutionem illis potiûs qui sunt ejusdem cum illo, quàm qui sunt diversae ab illo in Religione professionis, debere maluisset: Itemque ex omnibus, qui eandem cum illo fidei & cultus normam profitentur, Vestros potissimum Ordines elegisset, quorum consilio & patrocinio se suasque res omnes crederet & commendaret. Noverat enim quàm antiqua & arcta inter Regiam Angliae familiam & Rempublicam Vestram, ab ipsa ejus origine, intercesserat amicitia: Nobis quidem non inutilis, sed vobis (ut tunc res vestrae se habuerunt) prorsus necessaria. Quam quidem amicitiam in afflictissima conditione vestra, non sine multa cum pecuniae, tum sanguinis Anglicani profusione, ab Elizabetha inchoatam; deinde ab avo Regis nostri Jacobo maximis in Rempublicam & Ecclesiam vestram meritis auctam & confirmatam, postremo à Carolo Patre sanctissimè cultam, & nuptiis filiae [Page 8] suae (ut credi par erat) inviolabiliter sancitam & stabilitam; adeòque à majoribus suis longa serie ad se devolutam & quasi propagatam, Carolus filius sibi nunquam defuturam esse credidit. Praesertim cum sanioribus etiam inter vos Politicis, non minus ex re vestra quàm nostra esse videatur, ne optimè merita de vobis omnibus Familia nefariis proditorum & Parricidarum machinationibus prorsus opprimeretur. Nam si vobis Mercaturam exercentibus Anglicae gentis amicitia propter piscationem & portuum opportunitatem sit, ut reverà est, omnino necessaria: non minus necessarium erit, ut Anglia talem regiminis formam habeat, cui vobiscum pacem colere, quàm bellum gerere magis expediat; Et praetereà, ut in isto regimine ad clavum sedeat, cum quo vobis certum & constans foedus inire liceat; Et à quo, Majorum suorum exemplis edocto, & vestris erga ipsum meritis obstricto, nihil est (quod sperare fas est) quod facillimè impetrare non possitis. Primum igitur quod ante omnia cavere debetis est, ne alia quàm Monarchica Politeiae species in Anglia obtineat: Secundum, ne quem alium regnare patiamini quàm cui sceptrum jure indubitatae successionis, & patriis legibus ac institutis manifestissime debetur: Nam quòd Spuria Vitulamina, hoc est, adulterinae & illegitimae plantationes (sive in familiis, sive in regnis) altas & duraturas radices non agent▪ Cromwellianae [Page 9] domus fortuna, seu potius justissima Dei in illam vindicta, nunc ostendit: Itemque quod foedera cum talibus inita, arenoso fundamento meritô sunt innixa, & nonnunquam eidem cum foederatis maledictioni divinae obnoxia: quod ne Vobis Ordinibusque Vestris contingat, Deum obsecro. Non potestis tamen, opinor, non vereri ne multiceps illa Hydra, quae ex [...] nuper [...] tyrannide nunc pullulare incipit, in perniciem vestram aequè ac nostram brevi excrescat; praesertim si in Reipublicae formam quò tendere videtur, coalescat. Nam duabus tam vicinis, & eandem amasiam (Mercaturam scilicet) ambientibus Rebuspublicis, nunquàm inter se conveniet; Neque ullus bellandi inter Vos finis erit, donec vel vos illos, vel illi vos, non ad inopiam modò, sed ad servitutem redegerint. Et illi quidem quomodò erga vos animati sint, & quàm hostili odio in vos etiam nunc flagrant, non dissimulant: Nam in prima (post occupatum Imperium) quam pro rebus à se gestis & gerendis nuperrimè ediderunt, Apologia (quam egomet ipse vidi ac legi, typis, ut omnibus innotesceret, impressam) disertis verbis Cromwellium patrem acriter & acerbè perstringunt, cùm propter alia, tum ob duo potissimùm, magna cum gentis Anglicanae injuria & infamia (ut illi aiunt) ab illo facta, nempe injustissimum bellum Hispanis illatum, & damnosissimam pacem [Page 10] Vobiscum initam: Ex quo quid (rebus domi constitutis) facturi sint, non opus est Sphynge ut quis intelligat. Quod si ad veterem nimis per se potentem, novus non minùs formidabilis accedat hostis, & terra marique simul, hoc est, undique & ubique oppugnamini, cogitate, quaeso, quibus amicitiis fulti, aut foederibus freti, ad tantam belli molem vel amovendam vel sustinendam pares esse possitis? Una quidem est (& fortasse unica) certè optima, expeditissima & certissima, (addam etiam & honestissima) & minimè sumptuosa, vos ex omnibus, quae hinc, vel indè, vel aliundé impendent, vel impendere possunt, periculis extricandi ratio; nempe, si quod olim fieri oportuit, illud vel nunc facere in animum inducatis, Regem scilicet nostrum, & illos qui ejus sequuntur & sequuturi sunt partes, in Patrocinium vestrum recipere, & bellum, quod utcunque vel nolentes habituri estis, occupare potiùs, quàm expectare. Sed Martis aleam, inquies, infoelicitèr cum gente vestra non ita pridem experti sumus, & pacem quamvis non satis aequam omni bello anteferendam ducimus. Certè: si penes vos esset vel pacem vel Bellum pro arbitrio eligere. Sed Bellum (ut dixi) vel durissimum servitutis jugum vobis vel invitissimis est subeundum, Servire autem cùm liberam & fortissimam gentem non deceat, restat ut apud vos pro prudentia vestra statuatis, bellum forense, vel domesticum, breve [Page 11] vel diuturnum, utile vel damnosum, victoriam denique facilem & certam, vel difficilem & incertam habiturum eligere, satius esse existimetis. Neque ex anteacto bello solis auspiciis vestris gesto, de futuro (quod assumpto in societatem Rege nostro gerendum suadeo) conjectandum est. Multum (mihi credite) ad debellandum illum hostem in solo Regis nomine ponderis est & momenti: Nam quamvis hactenus (ut Cyphra per se posita) nihil valuisse videatur, vobis tamen additus & adjunctus vires vestras non augebit modò sed multiplicabit, & omnino insuperabiles efficiet. Adeo ut si bellum inferentibus vel propulsantibus Confoederato & Comilitone aliquo opus fuerit (ut certè erit) nemo est ex omnibus totius orbis vel potentissimis Principibus, qui rege nostro, quamvis nudo & inermi, non dicam magis fidelem, sed nec magis efficacem ad victoriam de illo hoste reportandam, aut velit aut possit operam vobis praestare. Nam caeteri Principes vestrum quidem numerum vel navium vel militum possunt augere, sed hostium vestrorum nec multitudinem, nec vires possunt minuere: & talis est ille hostis, ut nisi dividatur, vix, ac ne vix quidem, vinci possit. Praeterea, ut Antaeus Terrâ, sic angli Mari vel ab ipso Hercule sunt insuperabiles; Navali itaque praelio (si evitari possit) non est cum illis confligendum. Sed cum lecta militum manu (quibus Regem nostrum aut praeesse aut saltem interesse [Page 12] oportet) subitò transfretandum. Et quocunque hoc fiat loco (quam plurimis autem in locis potest fieri) non dubitandum est (quam primum de Regis adventu & de vestra cum illo conjunctione subditis suis constiterit) quin illa manus militum, quantumvis exigua in principio fuerit, in numerosissimum exercitum statim excrescat, advolantibus nimirum hinc inde ad Castra Regis, viciniores Provincias incolentibus, mox omnibus ubique locorum Regni ad vindicandam corporum, bonorum & animarum libertatem certatim & catervatim concurrentibus. Nam variata toties Tyrannide, & nunquam emendata, sed in deterius semper mutata illorum conditione, jam tandem intelligunt nusquam veriorem vel tutiorem quàm sub bonis & legitimis Regibus libertatem esse: Neque ullum malorum suorum aut finem aut modum expectandum, donec quae Dei sunt Deo, & quae Caesaris sunt Caesari restitutis, omnia ad pristinam & optimam tam in sacris quàm in civilibus vivendi normam reducantur. Nam ut nunc res sunt, nullus est omnino Dei cultus, nulla Legum reverentia, nulla Majestas publica, nulla salus aut securitas privata, sed omnia susque deque habentur; dum pauci ex faece Plebis Sectarii, Sectariis & gladiatoribus stipati, quicquid libet, hoc est, quicquid fieri non oportet, faciunt: Et hanc Oligarchiam [...] (quae est Tyrannidis species omnium pessima) Rempublicam [Page 13] appellant. Adeo ut Anglia nostra, quae non ita pridem erat, & adhuc (si bona sua nosset) esse poterat, omnium gentium liberrima & foelicissima, nunc Mancipiorum Mancipium facta, sub non minùs pudendo, quàm gravi servitutis jugo gemit. Quare non dubitandum est, quin ad primam emancipationis oblatam spem, omnes communi consensu sese erecturi sint, & quamlibet tam turpe jugum excutiendi ansam avidè arrepturi: adeo ut brevissimo tempore, modicis sumptibus, & nullo ferè cum periculo res possit confici; aut si quid periculi siet, nostrum erit, & non vestrum. Nam quamvis nos sanguine nostro libertatem vestram redemerimus, ad nostram tamen recuperandam paululum tantummodò pecuniae, paucas naves, & aliquid insuper armorum & commeatus bellici pro usura sanguinis nostri postulamus. Et speramus vos tandem effecturos, ne nos— Officio certasse priori Poeniteat; Et ne sanguinem nostrum, quem gratis profudimus, pro ingratis etiam profudisse videamur. Certè nulli unquàm Genti magis optanda, quàm nunc vestrae, oblata est, aut esse potest occasio, unâ eademque operâ & gratiam benè merentibus referendi, & suam ipsius salutem cum lucro & gloria procurandi▪ Nam primò, quid ad salutem, imò vitam (ut ita dicam) Reipublicae Vestrae tuendam & conservandam magis est necessarium, quàm Angliam tam vicinam, [Page 14] tam mari terrâque potentem gentem non modo non habere inimicam, sed habere semper consiliorum & periculorum sociam, contráque quoslibet hostes promptissimum & fidelissimum Hyperaspisten? Deinde quid utilius, aut ad Mercaturam (hoc est, ad Reipublicae vestrae animam) fovendam, stabiliendam & amplificandam efficacius, quàm Navigationem per omnia Britannicae ditionis maria habere securam, Piscationem in Scotia liberam, & omnes in Anglia, Scotia, & Hybernia portus navibus vestris recipiendis, & recreandis, itemque mercibus importandis & exportandis paratos & patentes? Postremò, quid magis gloriosum, & omni laude magis dignum quàm Regem optimum, & optimè erga vos affectum, Augustissimis natalibus ortum, & amplissimis Regnis divino humanóque jure destinatum, nunc verò nullo suo merito exhaeredatum & exulantem, in patriam reducere, & in paterno Solio collocare? Nec non Regnum nuper florentissimum, nunc verò à parricidis & praedonibus occupatum & oppressum in libertatem asserere? Ecclesiam denique reformatam, & paucis ab hinc annis (absit invidia dicto) ex omnibus reformatis, formosissimam, nunc verò portentosis Haereticorum opinionibus deformatam, multiplicibus Sectariorum Schismatibus laceratam, & horrendis Atheorum sacrilegiis tantùm non perditam, pristinae suae Orthodoxiae, [Page 15] pulchritudini & patrimonio restituere? Haec autem omnia nobis tam utilia, vobisque tam gloriosa faciliùs à Vestra Republica quàm à quolibet alio Principe praestari possunt. Et reverà omnes qui domi aut foris sumus Angli, hoc tantum beneficium vobis potiùs quâm ullis mortalium (praeterquàm nobismet ipsis) debere malumus. Quod si hanc tam opportunam de nobis, de vobismetipsis, & de divino Numine benè merendi occasionem (ut hactenus omisistis) omittere porrò pergatis, aliunde fortassè (ut dixit Mardocheus Estherae) nobis erit liberatio; non addam quod sequitur in textu, Vos autem peribitis; sed si liberè quod sentio loqui liceat, Quicquid de nobis fiet, aut multi qui nobis non malè volunt, mecum, falluntur, aut vos hujus consilii vestri serò & frustrà poenitebit. Sed meliora de vobis, & à vobis speramus: Et Deum Patrem Luminum indesinenter oramus & orabimus, ut det vobis mentem intelligere, animumque velle illa quae ad pacem vestram aequè ac nostram reverà pertinent. Sed quare, aut quorsùm, inquies, ego ad te, Theologus ad Theologum haec scribo, quae sunt Politicorum propria? Aut si mihimet ineptire libeat, cur tibi tantum otii à re tua esse crederem, aliena ut cures? Rectè quidem, si essent aliena: Sed cùm homines simus, humani nihil alienum à nobis esse putare debemus; Et multò minùs quae ad Christianos [Page 16] spectant, aliena esse à Christianis: praesertim si Concivium nostrorum res agitur, quibuscum necesse est etiam nosmet ipsos, aut salvos esse, aut naufragium facere. Quare dabis mihi veniam, uti Spero, Vir Clariss. si (pro officio Regi, & obsequio tibi debito) ad te Scripturus, non potuerim mihi temperare, quin ex abundantia Cordis eloquerer, & quae saepiùs mecum cogitare soleo, apud te effutirem. Sed scias intereà velim, me hoc non jussu Regis, sed sponte mea facere; uti si quid liberiùs aut imprudentiùs dixerim, mihi soli & in solidum imputetur. Spero tamen me tali temperamento usum fuisse, ut nec amore nimio in Patriam, nec perverso partium studio abreptus esse videar. Certè si quis Belgas non Belga amat, eisque ex animo benè optat, ego is sum: & meritò quidem, utpote inter quos majorem decennii partem sic vixi, ut etiam inter illos, quàm in ulla alia orbis terrarum regione (si in Patria non liceat) mori mallem. Quare non possum non optare, non possum non suadere, imò non possum non sperare arctissimam & indissolubilem inter gentem vestram & nostram unionem. Per gentem autem nostram intelligo, non factionem aliquam ab hoc vel illo Demagogo ex visceribus plebis subitò exhalatam, & (post brevem corruscationem) non minùs subitò labentem vel lapsuram (nam cum talibus foedere sociari, quid [Page 17] aliud est quam nubem pro Junone amplecti?) Sed verum & integrum corpus Politicum, vero & genuino capiti suo adnatum, cujus falsa specie & umbra nimium diu est quod hactenus decepti estis. Faxit igitur Respublica vestra, ut huic capiti hoc corpus iterùm adhaerescat, ut vos cum utroque firmiùs & intimius, quàm unquàm ante hàc, coalescatis. Intra paucissimos annos multas vidistis in Orbe Britannico mutationes: Sed omnium pessima, praesertim ut vos respicit, est novissima: Cavete igitur ne sit ultima. Uno & altero Phaetonte jam excusso, multiplicatis aurigis, intenditur potiùs quam remittitur conflagratio, Vestram etiam domum, ni matutè prospiciatis, Propedièm correptura: Prospicere autem huic periculo non potestis, nisi Phoebus noster à vobis adjutus currum suum ocyùs ascenderit, & benigniori aspectu, quàm Cometarum aliquis aut velit aut possit, nobis vobisque illuxerit. Haec verò adeò sunt perse clara, ut nemo sit qui non videat. Quare ut omnia quae jam dixi, & quae (à me saltem) hac de re dici possunt, summatim complectar, & unica periodo absolvam, Nihil profectò est quod nostra vel Regis nostri gratiâ à vobis fieri flagitamus, quod, nobis non petentibus, & nulla ad nos aut Regem nostrum ratione habita, à vobis ultrò fieri, & quàm maturè fieri non oporteat, si vosmetipsos salvos esse velitis. Et tamen quicquid à vobis vel ita fiet, non recusamus, quin illud totum, [Page 18] quasi nostri solius gratiâ factum esset, nobis omninò imputetur. Et nos sic illud accepturos ut debitores pro tanto & tam opportuno beneficio decet, sanctissimè pollicemur.
Quae verò nunc ad te scripsi, V. Cl. si ponderati rationum momentis, tu adjecto tui limatioris judicii calculo comprobaveris, per me licebit, si tibi libet, quibusvis amicorum tuorum, eadem mecum & tecum sentientibus & optantibus, communicare Sin, quae à me in medium allata sunt, vel inepta vel infirma, vel non opportuna, pro rerum & temporum ratione esse censueris, penes te esse volo vel silentio premere, vel Vulcano devovere, vel quicquid tibi placuerit, acsi tua ipsius essent, de illis statuere. Superest, ut prolixitatem hujus scripti (qua vereor ne rescribendi moram plusquam compensaverim) excusarem: Sed hoc & quicquid aliàs à me erratum fuerit, tu pro candore tuo (Vir humanissime & eruditissime) condonabis illi, qui & vestrae gentis est amantissimus, &
ERRATA.
Pag. 5▪ lig. 16▪ lege rectae, p. 10. l. 2. lege non opus est Oedipo. p. 12. l. 9. lege & mos p. 13. l. 5. lege gemat. p. 16. l. 11. lege ut si.