Memoriae Sacrum.
Resiste Viator, paucis te volo:
ROBERTVS CHESTER
Filius unigenitus
HENRICI CHESTER
De LITLINGTON,
in comitatu
Bedfordiensi, Armigeri;
Quem,
sero partu,
decimo quarto quàm nupserat anno,
Sat habuit
Mater,
Si eniteretur.
Jllâ defunctâ,
Patris deliciae, ac cura, fui:
Spe
meliore, quàm seculo,
inter armorum civilium aut strepitus,
aut metus continuos, adolevi,
& quam
Natura tribuerat
indolem
Linguarum peritiâ,
Artium liberalium scientiâ
excolui,
Moribus probis etiam ornavi.
Jn aedibus Dris
Sterne institutus,
Academiam aliam non accessi, non vidi,
sed nec
ulla erat.
Septima decima
aestas me praeproperâ sustulit morte,
cùm,
intaminato per tot
Sectas animo,
corpus tenerum infecissent
variolae
Mihi, patri, familiae nostrae (prob!) funestae,
Patriae itidem
praesagae:
Ʋniversa tum nutabat
Britannia,
Ego occubui.
Non postulo ut illachrimes,
Nam &
Te forsan doles esse
superstitem.
Laefit multiplici Febris
Exanthemate corpus,
AEtatem
Flores destituêre sui;
Interii
juvenis: fed, quae sunt tempora nostra,
Esse
inopina potestmors,
celer esse nequit.
Obiit 2.Julii. A o d i 1659.
Cenotaphium hoc defuncto moerens pp. H. S.