In Epistolâ ad Hebraeos, Capite Sexto, Versu ultimo, Vicesimo.
QUAM ardua res erat Humani generis Salutem procurasse, ex hoc potissimùm elucet; quòd Deus Christum filium, non nisi omni Honorum genere cumulatum, cunctis Potentiae titulis clarum, Autoritate maximè augustâ insignitum, tanti Moliminis opus aggredi voluit. Cum enim ad perfectam nostrî Beatitudinem tria omnino necessaria inventa sunt; constabatque Divinae Majestatis iram placandam esse, Humanas mentes coelestis veritatis cognitione lustrandas, durissimam inimicorum pervicaciam frangendam; nec nisi à pientissimo Sacerdote infensum nobis Deum conciliari potuisse, non diù [Page 2] obductas animis nostris errorum tenebras discuti, nisi à Prophetâ divinitùs illuminato; non denique mundanas inimicitias acerbè reluctantes aliter quàm à Rege Potentissimo debellari; quae singula mortales vires longè superabant, & jam conjuncta Christus solus fortiter sustinuit.
Hic Rex illustri stirpe oriundus Familiam suam à Davidis Temporibus sensim diminutam, tristique per varias Calamitatum vicissitudines interitu deficientem resuscitavit, collapsum Iudae Sceptrum restituit, novamque condidit Monarchiam vel laudatissimis Terrae Imperiis Magnitudine, Gloriâ, Duratione praelucentem. Hujus muneris praesidio, Ecclesiam suam protegere, ejus perpetuitatem sulcire, hostium impetus repellere, munitiones demoliri, & quicquid est ubi (que) mundani apparatus Imperio suo subjungere; fidelissimos Subditos suos Fortitudine instruere, Virtute munire, Alacritate [Page 3] perfundere, ad Victoriam amplissimis propositis Praemiis animare, & vexatissimâ Militiâ hâc tandem perfunctos in coelis Triumpho & sempiternae Civitatis Coronâ donare.
Hic Propheta Coelos Terramque novos condidit, totius mundi [...] ornavit. Legem novam senescenti priori subrogavit, eamque esse verè Divinam Vitae puritate, Miraculorum frequentiâ, & magnitudine demonstravit; obscura Antiquorum Vaticinia expedivit, ipse complevit; Superstitionis Ethnicae tenebras fugavit, clarum diem inferendo. Praeclarè Hic de monte sacro Aeternitatis oracula pronunciat, coelestis Doctrinae mysteria pandit, turbidos Animorum motus componit, Irarum aestus sedat, Cupiditates omnes placidae Mentis tranquillitati inimicas castigat, ferocientes incultae Naturae motus demulcet, saevamque Barbariem in mitissimam suam Religionem transire jubet. Quoties sui temporis [Page 4] vitia insectando mirè incaluit? Fucatam aetatis Sanctimoniam quot ictibus confecit? Fastum, Ambitionem, Avaritiam quàm altè secuit? Ac quid non molitus est Divinus Vates, quò omnibus animi morbis ritè curatis, vitiis radicitùs evulsis, Humanas mentes in perfectissimam virtutem erudiret, & in supremo Felicitatis fastigio securas collocaret? Eximiis hisce Propheticae dignitatis beneficiis non minoris momenti accedit Ecclesiam suam salutaris Doctrinae conservatricem instituisse, Sacramentis vim spiritualem indidisse, Ministros ordine pulcherrimo distributos donorum invisibilium Dispensatores stabilivisse, eosdem amplissimâ Coelestium clavium autoritate cohonestâsse; totâ (que) hâc politeiâ, Divinâ arte fabricatâ, tanquam terrenum Adami Corpus vitali Animâ, mundanum regimen inspirâsse: Ut quas fecerit Disciplinae veteris ruinas temporis injuriâ liceat Episcopali Vigilantiâ instaurare, [Page 5] praecipites errorum cursus sistere, luxuriantes Haereseôn impetus reprimere, languentes ac pene mortuas sacratarum Legum vires recreare, omnibusque iis officiis inhaerere, quibus exequendis Ecclesiae corpus in primaevum robur ac pulchritudinem renovari possit.
Sacerdos denique Christus seipsum victimam Patri irato lubens obtulit, quâ peccata nostra expiabat, Deumque nobis faventem propitium (que) reddebat, & coeleste Sanctuarium ingressus hoc aeternùm agit, ut Ecclesiae suae Causam omnesque res nostras, pro gratiâ, quâ apud Deum valet, suscipiat defendendas.
Hanc autem Christi Pontificiam dignitatem, si praesenti sermone totus prosecutus fuero, non multùm videbor (uti spero) ab hujusce diei loci (que) institutis, vestrâ (que) omnium expectatione dissidere; de supremo nempè Pontifice coram Episcopo dicturus, in ipsâ Presbyterorum coronâ de aeterno Sacerdotio: Cujus pars magna estis, [Page 6] tu Pater in Christo admodum Reverende, vosque Reverendi Fratres, quorum utriusque Ordo sacerrimus ut quam meruit Aeternitatem assequatur, concedat, cui curae est Ecclesia, noster Pontifex misericors, ad Melchisedeci Ordinem factus in sempiternum. De quo quidem Melchisedeco cùm multa Apostolus sublimi oratione disputavit, non tamen omnem illi visum est in hâc causâ difficultatem amovere. Manet enim, ut ipse loquitur, [...] tantâque Obscuritate impeditus quae vel doctissimorum ingeniorum acumen elusit hactenùs, labores frustrata est; cùm nec quis fuerit, nec qualis Sacerdos satis conveniat; non denique quae similitudo inter illius & Christi Sacerdotium intercedat. Hodiernae itaque Disceptationis haec summa esto.
Primò, de Personâ Inquisitio.
Secundò, de Sacerdotii ejus naturâ & ratione Disputatio.
[Page 7]Tertiò, Christum fuisse reverà ejusdem Ordinis Sacerdotem explicabimus.
Quartò, quem usum habeat inventa (si fortè) Veritas, quos fructus in commune ferat, quidve emolumenti hinc possit in rem nostram Theologicam redundare ostendemus; nè sterilem & infructuosam materiem colendo, inutilem proisùs operam posuisse, & ineptiis nostris nimiùm plausisse videamur.
1. Melchisedecus, [...], quis quantus (que) fuit, non nisi ex duobus veteris Scripturae locis, Geneseos decimo quarto, & Psalmo centesimo decimo datur cognoscere; ex quibus solis omnia illa, quae de hujusce Viri magnitudine praeclarè ille disseruit, transtulit Apostolus. Pluribus Divinis testimoniis destituta in discrepantes tres potissimùm sententias abiit Humana haesitatio.
1. Prima est Iudaeorum, qui Melchisedecum Semum statuunt, Christianosque aliquot in partes traxerunt. Illi scilicet generis Nobilitate [Page 8] superbientes Abrahamum (quem [...] Prosapiae radicem gloriantur) ab alienigenâ Benedictionem accepisse, eidemque decimas tanquam superioris ordinis Sacerdoti solvisse indignati, Melchisedecum primò quidem Angelum dixerunt, deindè Semum illum (que) Abrahamo tanquam Pronepoti suo benedixisse, sic salvum Genti suae honorem fore arbitrabantur. Haec autem ità se non habere multis Argumentis firmissimè demonstratur. Primò, de Melchisedeco dicit Apostolus [...] cujus genus in Historiâ Iudaica non refertur. Semi autem Generatio ab ipso Adamo continuatâ serie describitur. Nec ille [...] ullo modo dici potest, cujus Parentes agnoscit Scriptura, nomina deponit. Secundò, Melchisedeci Ordinem ab Ordine Levitico alium prorsùs & diversum definit Apostolus, Levitis autem à Semo oriundis idem cum illo & commune erat Sacerdotium. Ordinem Melchisedecianum Aaronico [Page 9] praetulit Apostolus, quia Levi illi tanquam digniori decimas solvebat; quae Argumentatio ex hâc opinione nulla esset; si enim idem homo fuit Melchisedecus & Sem, Levi, qui ab utroque Semo & Abrahamo descendebat aequali ratione decimas accepisse in Semo, ac solvisse in Abrahamo diceretur, atque ex hoc non esset cur ullam praestantiam alius prae alio jure vendicaret. Tertiò, toto terrarum orbe inter tres Noachi filios, submerso coelitùs mundo, [...]. Iosephus Belli Iud. Lib. 7. Cap. 18. superstites distributo, Regio Canaanitis, in quâ regnabat Melchisedec, Chamo sorte contigit. Semum itaque in ipsis alieni Imperii visceribus adeò honorificum Dominium possedisse ab omni ratione videtur primâ fronte dissentire.
2. Succumbit pariter & altera Cunaei magni nominis viri, quae Melchisedecum ipsum Christum fuisse contendit, haud levioribus incommodis conflictata. Neque enim ille [...] jure praedicatur, cui & genus à Iehovâ summo & Matre [Page 10] beatâ [...]. Non ille certè [...], cujus [...] Evangelistae accuratè descripserunt, non ille Dei filius ipse, qui ab Apostolo tantum [...]. Solutum adeo & abjectum dicendi genus, ut quem sibi consimilem dicat, respuit prorsùs Divini Oratoris accurata dicendi ratio. Si denique Melchisedecus esset ipse Christus, sequeretur Christum etiam tunc cùm Abrahamo apparuit, fuisse Sacerdotem ad Mechisedeci ordinem. At contradicit Apostolus, qui silium Dei factum Sacerdotem juramento [...] interveniente disertè affirmat. Fuere quidem (quod hujus sententiae est Fundamentum) Authores piissimi qui secundam sacrae Triados personam Humanâ specie se induisse crediderunt, & Patriarchis visendam se exhibuisse; Apostolus verò noster ea ipsa tempora loca (que) respiciens in quibus Deus, cui Iehovae nomen, apparuisse legitur, non nisi Angelorum mentionem fecit. Capite decimo tertio [Page 11] nobis commendat Hospitalitatem, quià nonnulli inscienter Angelos Hospitio exceperunt. Certè firmâsset Argumentum, si ipsum Deum excepissent: Multi Reges & Prophetae voluerunt videre, neque viderunt, (dixit Christus) Abraham autem vidit diem meum; Sensu quo Prophetae [...] & [...] videntes appellantur.
3. Tertia itaque Opinio, quam longè verissimam judicamus, Melchisedecum hominem mortalem asserit, urbis Salem ab ipso conditae regem, quae posteà montem insuper Moriam Abrahamo [...] dictum complexa, à Davide Ierusalem est appellata.
1. Primò itaque notandum est, pietatem veram nunquam è terris penitùs exulâsse, quin omnibus saeculis, temporibus iniquissimis, quosdam extitisse viros bonos, qui sese ad Legis naturalis normam (quam primaevam Revelationem dicere liceat) componentes, tum Deum sanctissimè coluere, tum erga homines justitiam [Page 12] conservabant; quorum Virtutibus non aevi malitia labem inurebat, non vitiorum contagio mores infecit; quin contra grassantem undi (que) impietatem sumebant animos, & se dignos fingebant Deo. Hi ardentissimâ Virtute, Sanctitate laboriosâ in coelum tendentes Dei filii, Diis geniti omnium gentium dialectis ut audirent meruere: Hujusmodi multos quos [...] pios ex gentibus vocant, agnoscunt Iudaei; qui vitam suam, secundùm Naturae lumen septem Noachidarum Praecepta, vel quaecun (que) Officia ex tam uberrimo fonte dimanârunt, instruebant. Talis Abraham, talis Lot, Iobus & noster Rex Salem; cui, ex summis virtutibus, quas suas fecerat, simplici Justitiae nomine comprehensas, splendidissimum Melchisedeci Cognomen dedit istius aevi amor & admiratio. Sic Eupator, Philometor, Magnus, Justus, Pius, grandia Epitheta alios quo (que) Reges nobilitârunt. Quò non mirandum est, si vel inter Canaanaeos, quorum impietas, [Page 13] cùm tandem maturata esset, universis incolis exitio fuit, inventus sit justissimus unus & servantissimus aequi.
2. Secundò, tenendum est Conjunctionem Imperii & Sacerdotii in eâdem Personâ, ut qui Rex fuerit, idem & Sacerdos apud omnes gentes adeò invaluisse, ut (notante Grotio) vix ullâ in re major consensus gentium inveniatur. De Imperio Sum. Potest. Omninò apud veteres (dixit Cicero) qui rerum potiebantur iidem auguria tenebant, ut enim sapere sic divinare Regale ducebant. Homerus & qui ex illo sapientiam hausit Virgilius passim Heroas suos, id est, Principes sacrificantes introducunt. Apud Aethiopes Reges fuisse Sacerdotes narrat Diodorus, apud Aegyptios Plutarchus, apud Spartiatas Herodotus, apud Athenienses & plerasque Graecorum civitates Plato, Romanos idem secutos Halicarnasseus & Livius nos docent. Undè etiam, Regno sublato, mansit Rex sacrorum. Imperatores ipsi à Iulio Caesare usque ad Gratianum [Page 14] per quadringentos circiter annos vigente Christianismo, Pontificatum maximum sibi servabant. Pontificibus acclamabant sanctissimae Synodi; & sexta Oecumenica cum Laicos ab altari arcebat, Imperatori accedere permisit. [...], dixit Pelusiota, [...]. Hasce quidem Potestates, cùm Iudaeorum [...] formabat Deus, distinctas esse voluit; nè populus tanto Sacerdotii splendore, ex coalescente regali Majestate oriundo, mentis oculos perstrictus, ulteriùs non expectaret, nec Messiam Regem aequè ac Sacerdotem instar Melchisedeci olim futurum amplecterentur. Clarè constat ab ipso rerum initio per annos fermè bis mille quadringentos toto Orbe terrarum moris fuisse, ut tum Regnum tum Sacerdotium primogenitis cederent, qui idcircò Chrysostomo [...] dicuntur. Igitur nec hoc mirandum de Melchisedeco si fuerit ut Anius ille Virgilianus, ‘ [Page 15] —Rex idem Hominum, Phoebi (que) Sacerdos.’ [...] hoc est, [...], cujus Parentes & Genus Hebraeorum in Fastis non citantur. Vel, quod nescio an ulli Interpretum suboluit, quo modo Ieconias sine liberis à Prophetâ Ieremiâ dictus: habuit ille filium Salathiel, sed qui nunquam Patris solium capessebat. Sic Melchisedecus sine patre Rege, utpotè qui primus in familiam suam dignitatem Regiam intulit. [...] autem [...], cujus Sacerdos noster Rex, pro vero & Iudaeorum Deo ab Ethnicis usurpatur, quod ex Regis Babyloniae apud Danielem & aliquot Imperatoris Augusti Edictis declaratur. Atque haec de Personâ dicta sint.
II. Sequitur ut de Sacerdotii ejus Naturâ & Ratione inquiramus.
Sacerdotii Melchisedeciani Rationem certiùs assequemur, si Legem illam quam sacerdotali suâ curâ moderabatur invenerimus. Adeò enim arctissimo nexu [Page 16] conjunguntur Lex & Sacerdotium, ut (monente Apostolo) transferendo Sacerdotio, translatio Legis ut fiat necesse est. Legem itaque quam coluit & tuebatur Melchisedecus, non alium judicamus, quam quae Naturae dicitur, Traditionibus quibusdam ab ipso Adamo transmissis aucta vel Noachidarum, quae dicuntur, Praeceptis explicata. Hanc intemeratam dum servabat Primus Pater, statum Innocentiae (amabile nomen! res diuturna si suisset) condidit; tantâ (que) felicitate usus est, ut à multis disputetur, num quicquam divinius illum vel in coelis maneret olim. Fortunatam Animam! Deo plenam! aeternae rationis monitis dum obsequentem. at! Fuit ingens Gloria. Hanc ducem nacti Humani generis Principes omnia tum erga Deum Pietatis, tum quae civilem societatem augere solent, Officia adimplebant. Non alio Doctore instructi Patriarchae pii Deum precibus flectere, per illius nomen [Page 17] sanctè jurare, illi honorem conspicuum adhibere, vota facere, coetus publicos indicere, aras struere, sacrificiorum ritus, alias (que) quae ad Religionem spectant, Caeremonias ordinare didicerunt. Hujus Institutis innixus Enos pulcherrimum vitae Curriculum habuit, & cum Deo ambulâsse dicitur. Et Abrahamus, postquam Idololatricae genti valedixisset, sui (que) Patris Imagines Igne conflâsset, fortissimâ in verum Deum fide clarus, ejusdem Amicus augustissimo Titulo celebratur. Haec aeternae Legis virtus est, hae rectae rationis vires, quas quicunque hauserit, iisque animum altè imbuerit, ‘ [...].’ Ut Melchisedecus noster Immortalitatem spirat, imò in se habet. Certè par est credere, hunc ad cujus Ordinem factus est Jesus sanctissimus, sacerdos; hunc, tanto Elogio dignum ut fuerit [...], caeteros omnes prisci aevi Heroas [Page 18] virtute non aequâsse solùm, sed etiam (ignoscent sublimes animae) superâsse. Nec aliter puto huic, licet Maximo viro, convenient illa ab Apostolo mirificè attributa, nisi ut Legis Naturalis Antistes fuit, ejusdemque acerrimus Propugnator. Quid enim! Vivitne etiamnum in terris, (quod de Sancto Iohanne aliquot Graeci somniârunt) in lucem hominum aliquando se daturus? Nemo dixit. Vivit in coelis? Pariter omnis vir bonus est aeternus. Non moriebatur, sed Enochi instar terram cum coelo vivus commutavit? Tacet Scriptura. At si concedamus haec non tàm Personam quàm Legem, quam egregiè procurabat, respicere, jam fugiunt tenebrae & in clarissimâ luce versamur. Equidem ea omnia, quibus grandescit Melchisedeci dignitas, de Lege Naturali ab aliis Scriptoribus praedicantur. Hanc video (scripsit Cicero) sapientissimorum fuisse Sententiam, Legem neque hominum ingeniis [Page 19] excogitatam, neque scitum esse aliquod populorum, sed aeternum quiddam: Philoni [...], quae nec ab ipso Deo dissolvi possit. Optimè vero concordant Versus ex Sophoclis Antigonâ de hâc Lege recitati,
Melchisedecus [...], pariter [...]. Ille [...], hanc [...]. Tantum denique nimium Legi Naturali tribuerunt Scholae, ut Divinam voluntatem, Aeternitatem ipsam antecedat. Hoc itaque fixum maneat, Legem cujus Sacerdos erat noster Rex, fuisse puram Naturalem; quae quia aeternas rerum rationes continet, meritò & ipsa aeterna celebratur, aeternitatemque suam Sacerdoti suo, sano sensu impertivit. Hujus autem Sacerdotii Partes & distincta Officia, de Benedictionibus, de Decimis, de Sacrificiis, aliisque ex ipsis [Page 20] Naturae fontibus, ducente rectâ ratione, derivata, & latissimè se diffundentia, vix nominare patitur brevis hora, nedum pro tantâ Materiae dignitate dilucidare.
III. Tertiò itaque, Christum fuisse ad ordinem Melchisedeci Sacerdotem breviter explicabimus. Hic Aeternae Legis magnus Instaurator, Naturae lumen longâ succrescentium vitiorum Caligine obscuratum denuò suscitavit. Rectam rationem, optimam Divinae Imaginis partem, pessimis erroribus deformatam in integrum restituit. Quid enim complectitur Evangelium extra Praecepta Credendi, & Sacramentorum, quod non sit juris verè Naturalis? Durissimum illud, ut alii pro aliis mortis periculo nos objiciamus, non solum laudârunt Ethnici sed & executi sunt. Hinc Lex Christiana Graecis patribus toties Philosophia dicta est, quae scilicet omnia Moralis Sapientiae officia magnâ perspicuitate excoluit, [Page 21] invictis Argumentis fulcivit. Testor Divinam illam Concionem, quam Jesus ad Discipulos primam habuit; in quâ hoc enixè agit, ut rectae rationis Majestatem impiis vel ineptis Pharisaeorum traditionibus (tanquam injectis Catenis) vinctam, at (que) captivam in primaevam gloriam ac libertatem vindicaret. Quas laudavit virtutes, Mititiam, Humilitatem, Justitiam, mentis Puritatem, &, quae vel inimicos amplexibus suis comprehendat, Charitatem, nonnè agnoscit cujus (que) animus cognatas veteres? Nempè quo modo sub inculti ligni deformitate latet Palladis Imago, latent Praxitelia capita, quae tum demùm apparent cum quicquid visui obstabat dolando Artifex abstulerit; ita mentibus nostris insitas virtutes, Naturae inhaerentes, vitiorum ruderibus liberatas inclarescere fecit summus felicitatis Humanae Fabricator. Certè Christus Divortii politeiam à Mose Civibus suis concessam emendaturus, Primam [Page 22] Matrimonii institutionem appellat. Quae definitio & in Polygamiâ, utcunque Patribus indultâ, locum habet. Inde clarè edocti sumus, illum omnes Humanae vitae rationes ad rectam rationem voluisse revocare; illam autem esse rectissimam quae sub Adamo innocenti, quàm minimâ peccandi libidine depravata, Divinum Authorem referebat. Cùm totus mundus in Iudaeos & Gentiles (sectione valdè inaequali) divisus sit, & Lex aeterna sub amborum Tyrannide miserè vexata laborâsset, subvenit Christus, qui coelesti Autoritate fultus, eam erroribus, quibus gravissimè detinebatur, eripuit; & in pristinam, quâ ante Legem Mosis, vel firmatas Gentilis Superstitionis vires, gaudebat, libertatem reposuit. Lex Mosaica grave jugum Christo dicitur: Nec alia Libertas ab Apostolo laudata, non alia perfecta Lex Iacobo, quàm quâ sub Lege Naturali positum Humanum genus fruebatur. Hoc itaque commune Fundamentum [Page 23] habent Sacerdotium Christi & Melchisedeci, quòd aeternam Naturae Legem egregiè uter (que) (majori autem cum gloriâ Christus) adornabant. Aliâ quidem ratione, sed quae Melchisedeco minimè convenit, manet Christus Sacerdos in aeternum: Coelum scilicet ingressus, seipsum Victimam pro peccatis nostris caesam, coram in praesentiâ Dei sistit, & Sacrificii sui vi, ut Pontifex noster, nos Deo perpetuò commendat. Sacrificabat Melchisedecus non solùm pane & vino (quod nonnulli arbitrati sunt) sed pro more saeculi cruentis etiam usus est. Christus autem unico functus Sacrificio perpetuam sacrificandi Cessationem jussit. Nisi quod de Adamo dixit Iudaeus quidam, illum ante peccatum totum fuisse Sacrificium; ita nos (hortante Sancto Paulo) praestemus corpora nostra Hostiam viventem, sanctam, acceptam Deo, qui noster est Cultus rationalis. Ad hanc similitudinem, quam inter duo Sacerdotia [Page 24] astruimus, referri debet, quod Melchisedeci instar Regis & Sacerdotis, Christiani à Sancto Petro [...] regale Sacerdotium appellantur: & non semel tradidit Author Apocalupseos Christum nos fecisse Reges & Sacerdotes [...],
Abrahamum, Isaacum, Iacobum, reliquos (que) qui ante Legem floruere Patriarchas Divini cultûs observantissimos sabbatizâsse negant è sanctis Patribus non pauci. Extat pariter inter veterum Iudaeorum effata, Omnes dies Messiae erunt unum Sabbatum. Tanta erit aurei istius saeculi, & vera pietas, quae per omne temporis spatium latè se diffunderet, nec cujusque diei terminis includeretur.
[Page 25]Denique ut hunc comparandi locum finiamus, Melchisedec [...] Sacerdos fuit. Nondum enim sacratissimum Iehovae nomen, (quod longo post intervallo ab ipsius Dei ore primus accepit Moses) mortalibus innotuerat. Vicinarum scilicet gentium seu Atheismum, seu Polytheismum exosus impietatem omnem, Idolorum cultu se sustentantem, è Civitate suâ exterminavit. Quantam autem mentis Puritatem, ab omni terrenâ Faece se abstrahentem, in sacris Religionis mysteriis celebrandis injungat Lex Christiana, res ipsa loquitur: Quantosque Triumphos de Ethnicâ Idololatriâ egerit, mirabitur quisquis vel afflictissima nascentis Christianismi tempora cùm animo suo reputaverit. Impiè itaque ludebant insulsa Iudaeorum ingenia, dum ut sanctissimum Jesum falsae Religionis infamarent, illum non Abrahami, unius Dei cultoris (quem Titulum sibi ipsis vendicabant) sed Therae Idololatrae filium, satis pro invidiâ, divulgârunt. [Page 26] At (que) hanc originem, credo, habuit calumnia illa Celsi apud Origenem de beatâ Mariâ, illam ex milite cui Pantherae nomen peperisse. Panthera Talmudicis [...] Pandira, etiam [...] Panthera. Si facili mutatione scribamus [...], filius Therae, jam evanescit crux illa quae adeò torsit Criticorum filios.
IV. Si quae hucusque fidelissimâ indagine pressimus vestigia ad veritatis Habitaculum monstrâsse viam vobis, Auditores Reverendi, videantur. 1. Qualis jam exsurgat Theologia (vestra cura) paucis haud pigebit contemplari. Non illa quam ostentant magna illa Corpora Theologiae falsò dicta, vel quae millies cocta Systematum Crambe Lectores penè enecavit; non illa deni (que) quam semper parturientia Haereticorum ingenia Ecclesiae pestem pepererunt, (licèt haec nostri sit Officii non ignorâsse;) querula haec & fastuosa, paci inimica, quâ non majus malum existimo in rem Christianam [Page 27] invasisse. Quam verè hic intuemur Theologiam, ex ipsa aeternâ mente Humanis animis illapsa cunctas intellectualis Mundi partes rectè beatéque vivendi scientiâ complet, atque exhilarat. Quae & ipsa sub brevi Innocentiae Regno cùm primùm apparuisset, deinde gravi ac diuturno falsae vel inutilis Religionis morbo oppressa penè conticuisset, sub innocentissimo Jesu tandem revixit, omnes quibus bona mens, ultima in coelis felicitate beatura. Juvabit equidem varios quos in terris subiit coelestis Progenies labores & discrimina audire; florescentis rectae Rationis incunabula, vetustum tanquam sacrumque Monumentum venerari, Regales fascias deosculari, ipsos vagitus nôsse, primaque loquendi Tentamina intellexisse. Quâ Majestate infantilem ejus aetatem Aenigmatis & involucris decoram ornârunt Aegyptii Sacerdotes; quantis laboribus contendebat Graecia [Page 28] illius gratiam demereri, & tandem sibi quasi propriam vendicabat. Quàm magnificè sub Platone disseruit, indignè ab Epicuro invisa, tetricum vultum induit sub Zenone, sub Pyrrhone nulla fuit, ab Aristotele edocta, planè & accuratè pronunciavit. Variasque tum flantis tum reflantis Fortunae vices experta, Auspice Christo, novâ Revelatione munita aeternum sibi Imperium stabilivit.
2. Magnas insuper vires habet haec Sacerdotii Christi explicatio ad componendas quae de Adiaphoris in Religione moventur lites. Si enim ea sit ratio Sacerdotii Melchisedeciani, quae & Christi, ut in tractandâ Religione cultuque Divino, ex Legis Naturalis rectaeque rationis monitis versetur, nostrumque Sacerdotem Ecclesiae paci, Animarum saluti optimè consuluisse necesse est ut fateamur, quò tot clamores, Nihil in Religione adhibendum quod in Scripturâ [Page 29] non sit plenè explicatum? Cum ritus, quicunque neque à Deo vetantur, neque à rectâ ratione alieni sint, absque ullius hominis Christiani injuriâ possint usurpari. Observatu non indignum est, omnes nascentium Regnorum Leges arctissimâ brevitate componi; idem & in Ecclesiâ Christianâ magnâ cum sapientiâ comparatum est, ut Leges generali quâdam Significatione conceptae particularibus cujus (que) gentis Moribus adaptentur. Ad Divos adeunto castè prima est Lex duodecim Tabularum; quibus verò ritibus, Pontificum erat definire.
Nè quid detrimenti capiat Respublica, in Mandatis habebant Romani Magistratus, quibus verò artibus salva foret, ipsorum erat dijudicare. Omnia fiant decenter, Lex est ditissimae sapientiae cujus vi Ecclesiae Praepositi autoritatem habent Caeremonias quascunque jubendi, quae Pacem & Pietatem promovere [Page 30] possint. Valdè sunt ridiculi qui Caeremonias nostras tanto cum hiatu adoriuntur, quod significationem quandam Officiorum prae se ferunt; quantas rixas, si nihil significarent, excitaturi! Certè, ex tribus tantâ cum injuriâ exagitatis Caeremoniis duas sub ipso Melchisedeci Sacerdotio, omni tempore locoque ubicunque recta ratio locum habuit, floruisse plusquam verisimile est; tertia est purè Christiana. Ut appareat non alias jubere Ecclesiam nostram Caeremonias, quàm quas tum nati tum renati mundi pia sapientia agnovit, amplexata est. Mirandumque est inventos esse viros Eruditione claros qui, summo optimè moratae Antiquitatis cum opprobrio, nonnullorum ignorantiam vel pervicaciam studuerunt demereri.
Genua flectendi Mos colendo Deo, ex ipsâ Naturâ petitus meritò videatur, cùm non solùm multa Veteris Testamenti [Page 31] loca ejus vetustatem statuant, sed & verbum Hebraicum [...] utramque significationem genua flectendi, & benè precandi contineat. Eustathius ad Homerum, [...]. Et alibi, [...]. Genuflectio est tam Honoris quàm Supplicationis modus. In Eucharistiâ celebrandâ primi Christianorum sedebant Arriani; qui cum indignè de Personâ Christi sentiebant, debitam memoriae ejus reverentiam denegabant. Videant itaque illi qui nobis genuflectentibus Papismum objiciunt, nè sedentes ipsi veriùs Arrianismo studere dicantur.
Color autem albus praecipuè decorus, dixit Cicero. Sacerdotes Aegyptios, Persas, Athenienses, lineis Vestimentis usos testantur multis Herodotus, Thucydides, Apuleius. Apud omnes niveus color Sacris proprius: Unde Sacerdotes quidam [Page 32] Idololatrae sacris scriptoribus [...] quod nigris vestiti sacrificabant. ‘ [...].’ Quatuor Vestes Sacerdotibus Mosaicis Sacra obeuntibus gestandae albae fuerunt. At haec infinita sunt.
De Crucis denique Signaculo in Baptismo, non est quod erubescat, glorietur potiùs Ecclesia Anglicana: Quae optimè novit, quàm summâ cum Religione obtinuit hujus Usus temporibus Christianismi maximè incorruptis. Haud difficile esset alios quo (que) Ecclesiastici Regiminis ritus antiquitatis Thesauris depromptas exhibuisse, ut ex illo constaret inter Christum & Melchisedecum, Legem Naturalem & ex Revelatione factam convenientia, & ut Sacerdotale Christi Officium nullam hinc patiatur injuriam vel dimiminutionem, [Page 33] augeatur potiùs & compleatur; at negotia quae vos manent diutiùs jam moratus sum.
Faxit itaque Pontifex noster ut Ecclesia Anglicana, quae fluctibus quibus diù jactata est, tandem emersa caput exierit, Veritatis ac Pacis conservatrix floreat; nec unquam res suas eò redactas sentiat, ut cum utriusque dispendio, inimicorum cogatur captare malefidam gratiam; quam, magno emptam, tempus erit cùm intactam serò optaverit. Insulam tenet Ecclesia nostra toto Orbe sejuncta, quam nullus Isthmus cum Româ, non cum Genevâ conjunxit ullus. Hoc Votis, Studiis omnes agamus, ut in libertate, in quâ nos Christus asseruit, stemus, nec rursus servitutis jugo teneamur. Quod si fugientem Optimam Religionem sistere, ac retrahere non possimus, sequemur; [Page 34] & post eam libentissimè expirabimus. Optandum tamen, vivat ut illa, vivatis & vos, & quicunque periclitantem Matrem adjuvare velint, levare curas.