JOANNIS SCOTI ERIGENAE DE Divisione Naturae LIBRI QUINQUE, DIƲ DESIDERATI.

ACCEDIT APPENDIX EX AMBIGUIS S. MAXIMI GRAECE & LATINE.

[depiction of Sheldonian Theatre]

OXONII, E THEATRO SHELDONIANO, Anno MDCLXXXI.

Praefatio.

AD sopiendas controversias, quae de Joanne Erigena ejusque scriptis exortae sunt saeculis praeteritis, consultissimum viris doctis visum est, eos ipsos li­bros, de quibus contendebatur, in lucem edere: ita demum, quasi tabulis prolatis, liberiorem cuivis & expeditiorem judicandi fore facultatem.

Scripsit Erigena, rogatu Hincmari & Parduli, (qui tunc in Galliis multum celebrabantur ob eruditionem & sanctitatem) ad­versus Goteschalcum de Praedestinatione librum. Varia admodum de eo libro proferebant judicia istorum temporum viri ecclesiastici. Qui paulo acutius de hac re judicare sibi videntur, dicunt Scoti ad­versarios, non eum oppugnasse, sed Hincmarum per ejus latera peti­visse. Coepit opus illud apud paucos comparere; imo, per XIX. tan­tum capitula aliquanto tempore, quae inimici excerpserant, circum­ferebatur. Fere fit, ut in rebus obscuris plura veris imaginemur. Coeperunt igitur multi suspicari dolo malo agi cum Erigena; fictis criminibus, & falsa invidia hominem oppressum fuisse querebantur. Nec finem querelae istae prius habiturae videbantur, quam integrum opus prodiret. Atque illud tandem emiserunt ii, qui libentius te­nebris damnassent.

Idem Joannes Erigena composuit opus de Eucharistia, jussu Ca­roli Calvi, continuo de hoc quoque scripto in partes itum est. Post annos ducentos liber Scoti infelicibus lignis ustulatur. Quaeris quam ob rem? Vincentius Belluacensis in speculo doctrinali respon­det, quoniam Berengarius Scotum nimium admiratus esset. Puni­tis ingeniis gliscit auctoritas; extincto isto libro, magis magisque de eo dissidia creverunt; per secula fere novem, suspicionibus & obscuris dubiisque conjecturis serra ista trahitur. Exiit tandem liber ille, sub Ratranni nomine, ut aliqui contendunt. Quid tum postea?

Tum venti posuere, omnisque repente resedit Flatus.

Neque enim tam sacer, aut horribilis iste libellus esse deprehenditur, modo absit malignus interpres. Ita, non maximas, quae maximae sunt interdum irae, injurias faciunt.

[Page] Diu multumque literati viri quaesiverunt, ubi gentium laterent libri [...], quos Ioannes idem composuisse perhibetur. Certe Historiae Anglicanae scriptores illud opus insigni laude extule­rant, & praedicarant propter perplexitatem quarundam quaesti­onum solvendam bene utilem. Cui haec salivam non moverint? Quis non accenditur desiderio videndi Ioannis illius qui ut Helias apud Iudaeos, vel Agapius apud Graecos, [...] nodos tam feliciter solvit? Hinc non-nemo, quasi ingemiscens, si revix­erit ille liber Scoti! alter autem de libro nunquam viso, tristia & dura omnia. Ecce igitur, o boni! adest coram, quem quaeritatis. [...]. Verum, è sepulcro resusci­tatus an etiam cicatrices adferat Flori▪ Prudentii Galindonis, (uti Hector ille Achillis vulnera) nondum satis mihi liquet. Certe affir­mant testes side digni, Florum hos libros depravasse, ut facilius posset confutare. Illud unum scio, nihil quicquam à me scienter & prudenter fuisse mutatum, ineptias, Scoticas pultes, nubilationes, errores, lapsus omnes omnis generis, quos inveni, reliqui; non ad ho­minis infamiam, sed ad meam fidem contestandam.

De opere interim isto, non interponam auctoritatem meam, quae plane nulla esse debet; liberum & integrum volo esse legentium judi­cium. Cum haec scriberet Erigena, de Graecis non admodum amica­biliter sentiebant Latini. Photius cathedram Constantinopolitanam tenebat. Nicolaus I. encyclicas ad Gallos scripserat, ad refellendos Graecorum errores. Nocuit aliena invidia Ioanni nostro, ideoque malas merces obtrudere credebatur, quoniam Graecos suos subinde crepabat. Enimvero si patrum sententiis ita utatur, ac ipsi in suis scriptis posuerunt; si fraus, si stropha, si paralogismus omnis, si crypsis improba huic viro abfuerit; viderint ii, qui in eo damnant id, quod in illis Patribus aut probant aut dissimulant. Porro patrocinium ei commodare videtur argumentum, quod tractat; lubricum illud qui­dem & subtile. Graeci [...] dicunt; in quo excolendo quis est sive Graecorum sive Latinorum, qui non aliquid humanitus passus est. Et fac permulta esse, quae delicatus quispiam in hoc scriptore desi­derare possit; certe quidem nec humilem mentem erga Patres Eccle­siae, nec piam erga Deum desiderabit. Potuit ergo errare, haereticus esse noluit. Sed nec Erigenae vitam nec apologiam scribere decreve­ram, nullas ego ejus lites meas faciam. Nunquam mihi contendendi fuit animus, nec otium nunc quidem. Qui igitur plura de Ioanne Erigena scire cupiat, testimonia de eo legat, quae infra digessi, ma­xima ex parte hactenus à nemine producta.

TESTIMONIA Aliquot Veterum de Joanne Scoto Erigena.

PRudentius Tricassinus in libro suo adversus Joannem Scotum.

Te solum omnium acutissimum Galliae transmisit Hibernia. ironice.

Pardulus Laudunensis Episcopus de Jo. Scoto.

Sed quia haec inter se valde dissentiebant, Scotum illum qui est in pa­latio regis [Caroli Calvi] Joannem nomine scribere coegimus.

Ex historia Episcoporum Antissiodorensium.

Humbaldus Cameracensis liberalium artium studiis apprime instru­ctus, Joannis Scoti, qui ea tempestate per Gallias sapientiae fundebat radios, factus pedissequus, cujus disciplinatui longo tempore inhaerens, divina simul & humana—didicit.

Chronicon anonymum apud Chesnium, Tomo III.

Rogatu Aelfridi Joannes Scotus rediit à Francia, ubi erat cum Carolo Calvo.

Rogerus Wendover in Chronico ad annum 883.

Anno 883. venit in Angliam magister Joannes Scotus, vir perspicacis ingenii.

Ex vita Grimbaldi abbatis per Gotcelium, ut videtur, scripta.

Aelfridus rex consilio Eldredi archiepiscopi Cant. Oratores misit ad Mo­nasterium S. Bertini, de accersendo Grimbaldo, inter quos presbyter Joannes & Asserius viri eruditissimi & vivacissimi ingenii praecellebant.

Annales Hidenses.

Anno dominicae incarnationis 886, anno secundo adventus S. Grim­baldi in Angliam, incoepta est Ʋniversitas Oxoniae—in S. Theo­logia legentibus S. Neoto—& Grimbaldo—in Grammatica vero & Rhetorica Asserio Monacho—in Dialectica vero & Musica & Arith­metica Joanne monacho Menevensis Ecclesiae; in Geometria & Astrono­mia docente Joanne Monacho & collega S. Grimbaldi.

Willielmus Malmesb. in lib. v. de Pontificibus, inedito.

Hujus Elfredi tempore venit in Angliam Joannes Scotus, vir per­spicacis ingenii & multae facundiae, qui dudum relicta patria Francia ad Carolum Calvum transierat, a quo magna dignatione susceptus fa­miliarium partium habebatur, transigebatque cum eo tam seria quam joca, individuusque comes & mensae & cubiculi erat, multae facetiae in­genuique leporis, quorum exempla, hodie quae constant, ut sunt ista; Assederat ad mensam contra Regem adaliam tabulae partem; proce­dentibus poculis consumtisque ferculis, Carolus fronte hilariori post quaedam alia cum vidisset Joannem quiddam fecisse, quod Gallica­nam [Page] comitatem offenderet, urbane increpuit, & dixit, Quid distat in­ter Sottum & Scottum? Retulit ille solenne convitium in auctorem, & respondit; Tabula tantum: interrogaverat Rex de morum diffe­renti studio, responderat Joannes de loci distante spatio; nec vero Rex commotus est, quod miraculo scientiae ipsius captus adversus Magistrum nec dicto insurgere vellet, sic eum usitate vocabat. Item cum Regi convivanti minister patinam obtulisset, quae duos pisces prae­grandes, adjecto uno minusculo, contineret, dedit ille Magistro ut ac­cumbentibus duobus juxta se Clericis departiretur. Erant illi Giganteae molis; ipse perex ilis corporis. Tum qui semper aliquid honesti inve­niebat ut laetitiam convivantium excitaret, retentis sibi duobus majori­bus, unum minorem duobus distribuit, Arguenti iniquitatem partiti­onis Regi, imo inquit, benefeci & aeque, nam hic est unus parvus, de se dicens; & duos grandes pisces tangens. Itemque ad eos conversus, hic sunt duo magni Clerici immensi, & unus exiguus, piscem nihilomi­nus tangens. Caroli ergo rogatu Hierarchiam Dionysii Areopagitae in Latinum de Graeco, verbum e verbo, transtulit. Quo fit ut vix intelli­gatur Latina litera, quae volubilitate magis Graeca quam positione construitur nostra. Composuit etiam librum quem peri physion Me­rismu, id est de naturae divisione titulant, propter perplexitatem qua­rundam quaestionum solvendam bene utilem, si tamen ignoscatur ei in quibusdam, quibus a Latinorum tramite deviavit, dum in Graecos acri­ter oculos intendit. Quare & Haereticus putatus est, scripsitque contra eum quidam Florus, sunt enim revera in libro peri physion perplurima, quae nisi diligenter discutiantur, a fide Catholicorum abhorrentia vi­deantur. Hujus opinionis particeps fuisse cognoscitur Nicolaus Papa, qui ait in Epistola ad Carolum, Relatum est Apostolatui nostro, quod opus B. Dionysii Areopagitae, quod de divinis nominibus vel coelestibus ordinibus Graeco descripsit eloquio, quidam vir Joannes genere Scotus nuper in La­tinum transtulerit, quod juxta morem nobis mitti & nostro judicio debuit approbari, praesertim cum idem Joannes, licet multae scientiae esse praedi­cetur, olim non sane sapere in quibusdam frequenti rumore dicatur. Propter hanc ergo infamiam credo taeduit eum Franciae, venitque ad Regem Aelfredum, cujus munificentia illectus, & magisterio ejus, ut ex scriptis Regis intellexi sublimis, Melduni resedit, ubi post aliquot annos, a pueris quos docebat graphiis perforatus, animam exuit tormento gravi & acerbo, ut dum iniquitas valida & manus infirma saepe frustraretur, & saepe impeteret, amaram mortem obiret. Jacuit aliqua ndiu in hono­rabili sepultura in Beati Laurentii Ecclesia quae fuerat infandae coedis conscia; sed ubi divinus favor multis noctibus super eum lucem indul­sit igneam, admoniti Monachi, eum in majorem Ecclesiam transtule­runt, & ad sinistram altaris ponentes, his martyrium ejus versibus praedicaverunt.

Conditur hoc tumulo sanctus Sophista Joannes.
Qui ditatus erat jam vivens dogmate miro;
Martyrio tandem Christi conscendere regnum,
Quo, meruit, regnant cuncti per secula sancti.
[Page]
Idem Willielmus in eodem libro.

Turaldo substitutus est Warinus de Lira monachus—is cum primum ad abbatiam [Malmsb.] venit, Antecessorum facta parvi pendens, typho quodam & nausea [erga] sanctorum corpora ferebatur; ossa denique sanctae memoriae Meildulphi & ceterorum, qui olim Abbates ibi, posteaque in pluri­bus locis Antistites ob reverentiam patroni sui Aldelmi se in loco tumulatum iri jussissent, quos antiquitas veneranda in duabus lapideis crateris ex utra­que parte altaris, dispositis inter cujusque ossa ligneis intervallis reveren­ter statuerat; Haec, inquam, omnia pariter conglobata velut acervum ru­derum, velut reliquias vilium mancipiorum ecclesiae foribus alienavit. Et ne quid impudentiae deesset, etiam S. Joannem Scotum, quem pene pari qua S. Aldelmum veneratione monachi colebant, extulit. Hos igitur omnes in extremo angulo basilicae S. Michae [...]is—inconsiderate occuli lapidibusque praecludi praecepit. O tempora, O mores! quis digno improperio tantam pro­sequatur audaciam? &c.

Idem ex Cod. Thuaneo MS. Petro suo, Willelmus suus, divinae philosophiae participium.

Fraternae dilectioni morem, frater amantissime, geris, quod me tam ardua consultatione dignaris. Est enim praesumtio caritatis, quod me tanto muneri non imparem arbitraris. Praecipis enim ut mittam in li­teras unde Joannes Scottus oriundus, ubi defunctus fuerit, quem au­ctorem libri, qui [...] vocatur, communis opinio consentit: si­mulque quia de libro illo sinister rumor aspersit, brevi scripto elucidem quae potissimum fidei videantur adversari catholicae. Et primum qui­dem ut puto probe faciam si promte expediam, quia me talium rerum veritas non lateat: alterum vero, ut hominem orbi latino merito scien­tiae notissimum, diuque vita, & invidia defunctum in jus vocem, altius est quam vires meae spirare audeant. Nam & ego sponte refugio sum­morum virorum laboribus insidiari, quia ut quidam ait, Improbe facit qui in alieno libro ingeniosus est. Quapropter pene fuit ut jussis tam im­periosis essem contrarius, , nisi jamdudum constitisset animo, quod vo­bis in omnibus deferrem, ut parenti gratissimo, in his etiam quae one­rarent frontem, quae essent pudoris mei periculo. Joannes igitur cog­nomento Scottus opinantes quod ejus gentis fuerit indigena, erroris ipse arguit, qui se Heruligenam in titulo Hierarchiae inscribit. Fuit autem gens Herulorum quondam potentissima in Pannonia, quam à Longo­bardis pene deletam eorundem prodit historia. Hic relicta patria, Fran­ciam ad Carolum Calvum venit, à quo magna dignatione susceptus, familiarium partium habebatur, transigebatque cum eo (ut alias dixi) tam seria, quam joca, individuusque comes tam mensae, quam cubiculi erat: nec unquam inter eos fuit dissidium, quia miraculo scientiae ejus Rex captus, adversus magistrum quamvis ira praeproperum, nec dicto insurgere vellet. Regis ergo rogatu Hierarchiam Dionysii de graeco in latinum, de verbo verbum transtulit, quo fit ut vix intelligatur latina, quae volubilitate magis graeca quàm positione construitur nostra. Com­posuit & librum quem [...], id est, de Naturae divisione ti­tulavit, propter quarundam perplexarum quaestionum solutionem bene utilem, si tamen ignoscatur ei in quibusdam, quibus à Latinorum tra­mite deviavit, dum in graecos nimium oculos intendit. Fuit multae [Page] lectionis & curiosae, acris sed inelegantis, ut dixi, ad interpretandum scientiae; quod eum (ut verbis Anastasii Romanae Ecclesiae bibliotheca­rii loquar) non egisse aliam ob causam existimo, nisi quia cum esset humilis spiritu non praesumsit verbi proprietatem deserere, ne aliquo modo à sensus veritate decideret. Doctus ad invidiam, ut graecorum pedissequus, qui multa quae non recipiant aures latinae, libris suis asper­serit: quae non ignorans quam invidiosa lectoribus essent, vel sub per­sona collocutoris sui, vel sub pallio graecorum occulebat. Quapropter & haereticus putatus est, & scripsit contra eum quidam Florus. Sunt enim in libro [...] perplurima, quae multorum aestimatione à fide catho­lica exorbitare videantur. Hujus opinionis cognoscitur fuisse Nicolaus Papa, qui ait in Epistola ad Carolum, Relatum est Apostolatui nostro quod opus beati Dionysii Areopagitae, quod d [...] divinis nominibus, vel Coelestibus ordinibus graeco descripsit eloquio, quidam vester Johannes genere Scottus nuper in Latinum transtulerit, quod juxta morem nobis mitti, & nostro debuit judicio approbari, praesertim cum idem Joannes, licet multae scientiae esse praedicetur, olim non sane sapere in quibusdam frequenti rumore diceretur. Itaque quod hactenus omissum est, vestra industria suppleat, & nobis praefa­tum opus sine ulla cunctatione mittat. Propter hanc ergo infamiam, ut credo, taeduit eum Franciae, venitque Angliam ad regem Aelfredum, cu­jus munificentia illectus, & magisterio ejus, ut ex scriptis ejus intellexi, sublimis Malmesburiae resedit. Ubi post aliquot annos à pueris quos docebat graphiis perfossus, animam exuit tormento gravi & acerbo; ut dum iniquitas valida & manus infirma saepe frustraretur, & saepe im­peteret, amaram mortem obiret. Jacuit aliquandiu in Ecclesia illa, quae fuerat infandae caedis conscia; sed ubi divinus favor multis nocti­bus super eum lucem indulsit igneam, admoniti Monachi in majorem eum transtulerunt Ecclesiam, & ad sinistram altaris posit [...]m, his prae­dicaverunt versibus martyrem,

Conditus hoc tumulo sanctus Sophista Joannes,
Qui ditatus erat vivens jam dogmate miro;
Martyrio tandem meruit conscendere caelum,
Quo semper cuncti regnant per secula Sancti.

Sed & Anastasius de insigni sanctitate adhuc viventem collaudat his verbis ad Carolum, Mirandum quoque est quomodo ille vir barbarus, Joannem dico, ille qui in finibus mundi positus, quanto ab hominibus con­versatione, tanto credi potuit alterius linguae dictione longinquus, talia in­tellectu capere, in aliamque linguam transferre valuerit, Joannem dico Scottigenam, virum, quantum comperi, per omnia sanctum. Sed hoc operatus est ille artifex spiritus qui hunc ardentem pariter & loquentem fecit; nisi enim ex gratia ipsius igne caritatis flagrasset, nequaquam donum linguis loquendi proculdubio suscepisset. Nam hunc magistra caritas docuit quod ad multorum instructionem & aedificationem patravit. Alternant ergo de laudibus ejus, & infamia diversa scripta, quamvis jampridem laudes praeponderaverint. Tantum artifici valuit eloquentia, ut magisterio ejus manus dederit omnis Gallia. Verum si qui majorem audaciam anhe­lant, ut Synodus, quae tempore Nicolai Papae secundi Turonis congre­gata est; non in eum, sed in scripta ejus duriorem sententiam praecipi­tant. Sunt ergo haec fere quae controversiam pariunt.

[Page]
Joannes Pyke in libro de Regibus Anglo-saxonum.

S. Grimbaldum aliosque cum illo per legatos [Alfridus] adscivit; plu­res de Mercia, & ultimis terrae finibus quos scientia pollere novit, in regnum suum alliciens, honoribus ampliavit.

Joannes Rossus in libro de Regibus.

Rex Aluredus S. Grimbaldum Flandrensem monachum de monasterio S. Bertini, cum consociis Joanne & Asserio; & Joannem Wallensem a monasterio S. David sibi univit.

Joannes de Tritenhem in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis.

Joonnes dictus Erigena, monachus in divinis scripturis doctus, & in di­sciplina secularium literarum eruditissimus, graeco & latino ad plenum instructus eloquio, ingenio subtilis, sermone compositus &c.

Joannes Lelandus in libro 2. de Scriptoribus Britannicis.

Aelfridus Plegmundum, Werefridum, Asserium, Menevensem, Grim­baldum, Joannem monachum e Sa [...]onia transmarina oriundum, Joan­nem Scotum, qui Dionysii Hierarchiam interpretatus est, in pretio ha­buit & familiaritate.

Atque haec sunt ea testimonia, quae mihi visa sunt certissime hunc Joannem Scotum designare. Quae vero Baleus de hujus patre Patricio, de peregrinatione, qua Athenas petiit, de mira in linguis Orientalibas peritia scripsit, nullam apud me fidem impetrant. Quoniam autem cogno­men illud, Erigena, quod Joanni nostro tribuitur, nondum satis, ut mi­hi videtur, intelligitur; promam meas de eo conjecturas.

Quod igitur ait Gulielmus Malmesburiensis in Epistola superius allata, Scotum se appellasse Heruligenam in titulo Hierarchiae, non facile pro vero admiserim; omnes enim Codices MSS. uno quasi ore, ei contradi­cunt, & perpetuo prae se ferunt aut Erigenam aut Eriugenam. Legerat Gulielmus apud Asserium & Ingulfum fuisse cum Alfredo Joannem quendam Ealdsaxonem; atque adeo, quia Heruli gens erant olim in antiqua Saxonia, hunc Joannem ex Herulis oriundum existimavit.

Si quis tamen credit ista non temere Malmesburiensi excidisse; faci­at sane pro eo, quod Herulos inter Hibernenses olim consedisse vete­res Scriptores tradant. Qua de re consuli potest Lazius de migrationi­bus gentium, & Beatus Rhenanus, quem in partes vocat.

Non magis mihi probatur eorum sententia, qui ex hoc vocabulo Erigena Joannem faciunt Hibernum. Nam & saepius in antiquis libris Eriu­gena dicitur, quam Erigena; certe in codice ultimae antiquitatis, (qui nunc servatur in Bibliotheca collegii S. Trinitatis Cantabr.) quo usus est Usserius Armachanus & ego quoque, scribitur Eriugena, non Erigena. Ita quoque Suffridus Petri, ita in suis reperit Dionysius Petavius, ita Phi­lip. Labbeus. Et vox Erin, Hibernus, producit, non Erigenam, sed E­rinigenam, quo quidem pacto recte eam dictionem pinxit P. Marca in Epistola de hoc Joanne ad Lucam Dacherium exarata. Nec movere quenquam debeat, quod hic Joannes Hibernus toties dicatur; id eve­nit, quoniam studiorum gratia in ea gente diu versatus erat, quae tunc [Page] temporis bonarum literarum officina fuit. Rossus in libro de Regibus ex quodam antiquo scriptore ista de Hibernia profert; Anglicanis stu­diis suspensis [per Gregorium I. ab Augustini tempore] florebat scientia in Scotia & Hibernia; erat vero Hibernia totius tunc scientiae promtua­rium & alumna. Ibi studebat S. Cedda prius S. Aidani Lindiffernensis Epi­scopi discipulus, postea Eborum, & demum Lindeseiae & totius Merciae Epi­scopus; cui conscholaris fuit in Hibernia Egbertus.—& multi praeclari moribus & scientia viri de Anglia. Dixi eum ideo Hibernum fuisse di­ctum, quod ibi literis operam dederit. Idem accidit Marco cuidam, qui Hibernus communiter dicebatur, cum tamen esset natione Britto; educatus vero in Hibernia, ut de eo scribit Ericus Antissiodorensis in fine libri 1. de miraculis S. Germani. Idem accidit S. Patricio, Pelagio, aliisque multis.

Ut igitur paucis meam conjecturam complectar; opinor Joannem istum, Erigenam dictum fuisse, a loco, ut videtur, natali. Est autem Er­gene pars non contemnenda Herefordensis comitatus, Walliae conter­mina. lmo, unum e regnis Walliae fuit hoc tempore, Alfrido tributarium. In hoc tractu reperio locum Eriuven, quae quidem dictio parum discrepat ab Eriugen (& contracte Ergene) Jam tota terra ab ipsis Wal­lis modernis dicitur Erynug, vel Ereinuc. Qui observaverit, quantae in aliis dictionibus barbaris ad normam Latinam detorquendis mutatio­nes plerumque fiant, non aegre has leviusculas alterationes mihi, hac in voce, concedet. Enimvero Liber Ecclesiae Landavensis in Tomo 3. Monastici Anglicani, Giraldus quoque Cambrensis in Cambriae descrip­tione c. 3, plenius de hac regiuncula docebunt: Quorum hic notat fuisse partem dioeceseos Menevensis; ubi Asser fuit Archiepiscopus, qui fuit pro­pinquus Asseri, qui Joannem Erigenam audivit docentem. Hujus quo­que provinciolae meminit liber Doomesday, in quo sic lego: Hae consue­tudines erant Wallensium T. R. E. in Archenefeld, i. e. Ergene. Notat por­ro tum Giraldus, tum liber Landavensis, Scotos Wallorum fines aliquan­do occupasse; unde & Joanni nostro Scoti cognomen potuit accessisse. Sed ut redeam. Haec etiam inde videntur confirmari, quod Joannes Erigena, à Scriptoribus diserte Wallus appelletur. Sic Hidensium Anna­lium compositor, sic Rossus in libro de regibus. Imo ipse se Wallum non obscure innuit, in carmine ad Carolum Calvum— Advena Joannes Spendo meo Carolo. Vox enim Wallus & advena aequipollent. Qui vitam Grimbaldi scripsit, prodit Joannem cum Assero legatum in Flandriam missum fuisse ad invitandum, Alfredi nomine, Grimbaldum. Non ca­ret probabilitate magistrum Joannem cum suo discipulo hanc lega­tionem obiisse. Audierat Joannes per Fulconem (nunc, anno 882. Ar­chiepiscopum Remensem, nuper Abbatem Bertinianum) de fama Grimbaldi Bertiniani; redux ille in Angliam, anno 883, Aelfredo eun­dem commendaverat. Hinc sequuta est illa legatio, anno, vel circiter, 884; nam appulit huc Grimbaldus anno 885. Ista dicta sunt ne quis existimet Erigenam, hoc in tempore, in Galliis haesisse. Sed hac de re plura mox.

Denique, quaeri ab iis potest, qui Joannem hunc Hibernum gente & domo fuisse contendunt, cur hic solus e tot popularibus suis Erigena cognominatus fuerit. Testantur certe Annales Saxonici, testatur Eri­cus Antissiodorensis, aliique apud doctissimum Jac. Usserium Armac. [Page] Arch. in Praefatione ad Epistolas Hibernicas, perplures Hibernos (seu Scoto-Hibernos) orbi literato innotuisse, per Caroli magni, Caroli Calvi, Aelfredi tempora, & deinceps; quorum tamen nemini nomen hoc, Erigena, pro gentili attributum cognoscitur. Omnes enim vel Hiberni, vel Scoti, & Scoto-hiberni audiunt.

Venio nunc ad Scoti Erigenae scripta recensenda. Pono autem primo loco ea hominis opuscula, de quibus nulla apud veteres reperitur ambi­guitas. Edidit igitur Joannes ille

1. De Eucharistia librum I.

2. Versiones Dionysii Areop. lib. IV. viz. De Coelesti Hierarchia. De Ecclesiastica Hierarchia. De Divinis Nominibus. De Mystica Theologia.

3. De Praedestinatione adversus Goteschalcum, lib. I.

4. Versiones S. Maximi de Ambiguis S. Dionysii & Gregorii Theologi.

5. De Visione Dei Tractatum.

6. De Divisione Naturae, lib. V.

7. Epistolas.

8. Versus.

Tribuuntur eidem & haec, quae subnotantur.

9. In Martianum Capellam Commentarii.

10. Excerpta ex Macrobio.

11. De Disciplina Scholarium, liber I.

12. Disputatio quaedam cum Theodoro Studita.

13. Versio Moralium Aristotelis.

14. Versio libri Aristotelis de Regimine Principum.

15. Commentarii in Aristotelis Praedicamenta.

16. Dogmata Philosophorum.

17. Homiliae.

18. De Fide contra Barbaros.

19. Paraphrastici Tomi, sive Commentarii in Dionysium Areopagitam.

1. Horum Opusculorum primum putant aliqui intercidisse; alii adhuc extare volunt sub nomine Bertrami, vel Ratramni. Praeter alios hac de re consuli possunt Petrus de Marca apud Lucam Dacherium Spicilegii Tom. 2. & doctissimus vir Ioan. Mabillonius in Praefat. ad 2. partem seculi 4. Act. Benedictinorum.

2. Versiones Dionysii extant, in Manuscriptis codd. quorum ali­quot vidi, ipsius seculi, in quo vixit Joan. Scotus, quantum conjectura assequi liceat. De his vide Anastasium Bibliothecarium, & Philippum Labbeum in Anastasio Bibl. Extant etiam typis cusae. Observant nonnulli ob hanc versionem primo in suspicionem venisse Joannem fidei parum sanae.

3. Tertium scriptum de Praedestinatione Typis vulgatum Parisiis anno salutis nostrae M. DC. L. habes apud Regium Consiliarium Gilber­tum Mauguinum inter scriptores seculi IX. cum variis de eo libro an­tiquorum judiciis & censuris.

4. S. Maximus scripsit expositionem Ambiguorum aliquot locorum, quae in S. Dionysii & Gregorii Nazianzeni libris occurrunt. Haec Am­bigua [Page] Ioannes Erigena vertit latine. Nescio an totum Maximi opus: quoniam Graeca S. Maximi integra nondum nactus sum. Quae hic in fine legis, accepta mecum refer partim beneficio V. C. Emerici Bigotii, qui ex Bibliotheca Regis Galliarum in meos usus descripta examinavit, partim codici meo, qui complurimas ejusdem Maximi lucubrationes con­tinet. Caeterum, ut redeam ad Scotum, ejus tralationem quam hic edo, mecum communicavit humanitate & eruditione celebris V. Ioannes Mabillon. de quo supra commemoravi. Haec versio, absque iis, quae in libris de Divisione naturae facile observantur, satis ostendit Erigenam fuisse in Graecis plane alphabetarium.

5. Idem V. C. I. Mabillonius librum de Visione Dei deprehendit in MS. codice Claromariscensi prope Audomaropolin, cum hoc titulo & initio, TRACTATUS Joannis Scoti DE VISIONE DEI. Omnes sensus corporei ex conjunctione nascuntur animae & corporis. Dedi ego operam, ut ad me perveniret hic Scoti liber; sed conatui adhuc non respondit successus.

6. Libros V. de Divisione Naturae primus nunc edo. Hos mihi sup­peditavit supellex mea, (curta alias) libraria. Codex noster videtur scriptus fuisse ante annos sexcentos. Quoniam autem non satis tutum existimavi unico fidere exemplari, praesertim in scriptione controversiis obnoxia; primo locos, quos Scotus ex antiquis patribus adduxit non indiligenter inspexi; unde nonnullas emendationes codex ille noster lucratus est: deinde, cum rescirem Parisiis in Monasterio S. Germani, hujus operis servari exemplar aliud (& forte unicum secundum illud meum; nam Codex Thuani valde mutilus erat) amicorum gratia (inter quos primus D. V. Petrus Alixius) obtinui variantes lectiones ex isto MS. Parisiensi: quae quidem seu scribae nostri festinationes seu codicis ipsius defectus multifariam suppleverunt. Si quis posthac aliquas in hac editione ab exemplari MS. discrepantias observaverit; sciat eas eve­nisse, non consulto, sed casu; non studio, non fraude mala, sed per huma­nam infirmitatem, quae non videt omnia, irrepsisse. Hos V. libros Abbas Trithemius adscribit Ioanni Scoto, quem Mailrosium vocant. Eum se­quitur Baleus, & cum errante errat. Nam, ut de Historicis nihil dicam, (qui quidem omnes unanimiter hoc opus Scoto Erigenae ascribunt) satis constat ex versione Ambiguorum unum & eundem utriusque operis esse patrem. Diu haud dubie, sine auctoris nomine circumlati sunt hi libri; eo caruit noster; eo etiam Parisiensis codex caruit. Imo adeo ignoraba­tur nomen auctoris, ut opus prius damnatum fuerit Parisiis, quam con­stiterit, cujus esset foetus. Martinus Polonus sic de eo scribit (quemad­modum in duobus MSS. penes Reverendissimum in Chr. P. Gulielmum Archi-epis. Cantuar. legi) Hic liber [ [...]] inter alios libros condemna­tos Parisiis ponitur, & dicitur liber Amalrici. Postrema haec verba non comparent in editis libris Mart. Poloni. Gulielmus Malmesburiensis pri­mus suo auctori vindicavit; Erigena, ut par est existimare, hic apud suos id fassus erat, quod apud exteros celaverat.

7. Epistolas Scoti nullas, quod scio, quisquam vidit, praeter eas quae libris suis praefixit; nec tamen dubitari potest, quin alias scripserit. Sub­jeci in calce hujus voluminis ineditam Epistolam, quam scripsit Erigena ad Carolum Calvum de S. Maximi versione.

8. Versus omisissem libenter, nisi hos dignos existimasset Baleus, quos [Page] commemoraret. Extant quidam in Calce Epistolae ad librum de Praede­stinatione▪ alii habentur praemissi ad Areopagetica à Scoto conversa. Sunt quoque nonnulli in Glossario Labbei, quod Cangius in lucem dedit. Reperiuntur denique aliquot Scoti ad Carolum carmina in Codice MS. Benedictino apud Cantabrigienses; quae tamen eadem forte sunt cum iis, quos Reverendissimus Usserius jamdudum publi­cavit.

Tribuuntur Scoto Erigenae etiam haec, quae sequuntur opuscula; recte an secus, non definio.

9. In Martianum Capellam Commentarii. Servantur commentarii quidam in Capellam satis antiquae manus, in Bibliotheca ampliss. viri J. Cotton, Baronetti: sed anonymi sunt, & ob nonnullas rationes, puto Dunchanto Pontifici Hibernensi potius esse adscribendos. Dunchantum servat Bibliotheca Regis nostri Caroli II.

10. De excerptis ex Macrobio sic clarissimus Armach. Jacobus Usse­rius; Joannis quoque nostri putantur esse excerpta illa quae inter Macrobii scripta feruntur, de differentiis & societatibus Graeci Latinique verbi &c. Ita quoque censuit P. Pithaeus V. Cl. Haec ille in Epist. Hibernicis.

11. De disciplina Scholarium. Putat Joannem hunc scripsisse Buleus in Historia Academiae Parisiensis. Equidem aliter censeo. Quanquam enim Scotus noster barbarus erat & in finibus mundi positus, ut de eo lo­quitur Anastasius Bibliothecarius; certe non adeo, ac auctor istius libelli, [...], nec Chrysostomi nomen ei unquam tribuissent sui seculi ho­mines, si istius scripti figulum existimassent.

12. Disputatio cum Theodoro Studita hujus esse non videtur, quoni­nam Theodorus paulo senior fuit, quam ut ad Scoti nostri tempora pertingere posset: deinde videtur illa disputatio celebrata fuisse de cul­tu imaginum, quae quidem agitabatur tempore Alcwini & Joannis Scoti Mailros. Huic igitur, potius quam Erigenae competere videtur ista dispu­tatio: servatur, uti audio, in celeberrima Bibliotheca Regis Galliarum.

13. Moralia Aristotelis an Latine verterit nescio; suspicor alîus Scoti esse laborem illum.

14. Versio Aristotelici, ut putatur, libri de regimine Principum hujus Scoti non est opus, quicquid confidentissimus scripserit Baleus. Habeo aliquot istius libri exemplaria, vidi alia, in quibus omnibus, is qui vertit, dicitur Joannes Patricius Hispanensis. Multi hoc cum superiori opuscu­lo idem esse sciscunt, quibus non accedo.

15. Commentarii in Aristotelis Praedicamenta sunt hujus Joannis [...], si Hugonem & Petrum de S. Victore recte capio. Scio tamen in Cata­logo quodam Bibliothecae Oxoniensis, eadem alîus Scoti nomen prae­ferre. Nihil de his pronuncio, libris non visis.

16. Dogmata Philosophorum; 17. Homiliae; 18. deFide contra Barba­ros mihi plane sunt opera incognita omnia. Si vidisset Baleus, utique & initiahorum apposuisset.

19. De Paraphrasticis tomis, sive commentariis in Dionysium praeter tenuem suspicionem nihil habeo; suspicor autem esse Joannis Scytho­politani [...], quas vertit Anastasius Bibliothecarius; vel paraphrasin Abbatis cujusdam Vercellensis.

Porro de scriptis Joannis Erigenae quale fuerit antiquorum hominum judicium, qui scire avet, legat scriptores Historiae Goteschalcianae, [Page] Vossium, Usserium, Mauguinum, Cellotium, item Petrum de Marca, Joan. Mabillonium, & P. Alixium. Quo mortis genere periit Joan. docuit nos Gulielmus Malmesburiensis; quo autem tempore inter vivos esse desiit, non certo designat. Constat ex Rogero Wendovero Scotum in Angliam rediisse anno salutis 883. vel, ut alii, anno 884. Hoc ipso anno 883. fato functum esse scripsit magnus Baronius. Ve­rum sententiae suae nostrates solos historicos testes laudat, qui id non dicunt; nam de ejus morte loquuntur eo anno per quandam antici­pationem. Post aliquot annos (ab 883.) graphiis perfossus animam exuit, inquit Gulielmus Malmesburiensis. Secundo anno post adventum Grim­baldi (venit ille in Angliam anno 885.) legit Oxonii Scotus, si fides sit Annalibus Hidensibus; qui aut primi aut soli hoc affirmant. De reliquo vitae spatio nihil comperti habeo.

Periit indigna morte: grata posteritas immortalem efficere cupiit, ideoque ejus natale ad 4. Idus Novembris diu celebravit. Arnoldus Wion de eo in Ligno vitae, honorifice meminit; notatque in Martyro­logio Romano, quod excudebatur anno 1580, ei locum & decus suum integrum constitisse, à quo tamen sequentes editiones Martyrologii eum penitus detraxerunt. Eo fato mihi natus fuisse Joannes videtur, ut hominum de se judicia semper alternantia subiret. Anastasius Biblio­thecarius virum per omnia sanctum praedicat, alii ut mendacem, ineptum, dementem, haereticum differunt. Pueri Malmesburienses eum interficiunt; Monachi sepulcrum condunt. Abbates alii pari eum fere cum suo Al­delmo honore prosequuntur, Warinus pene pro purgamento habet. Hi eum fastis inserunt, alii expungunt. Ita ejus fama & nomen recidiva quasi febri jam diu conflictatur.

De solo sepulturae loco inter omnes convenit. Catalogus S. S. in An­glia sepultorum (qui nunc in collegio Benedictino apud Cantabrigien­ses servatur) de eo sic scribit, literis Saxonicis. S. Maildunus, S. Aldelmus, & Joannes sapiens requiescunt in Mailmesburia, Eadem habet Codex Cot­tonianus ex Gotcelino Bertiniano, nec abit ab his, uti vidimus, Malmes­buriensis Bibliothecarius; nec vetusta quaedam connotatio quae olim legebatur in Mertoniana Bibliotheca Oxoniensi— S. Aldelmus & Joannes sapiens pausant in loco, qui dicitur in Malmesbiri. Fuit quoque in hono­rem hujus Joannes Statua posita in templo Abbatiae Malmesburiensis, cum hac inscriptione; Joannes Scotus, qui transtulit Dionysium e Graeco in Latinum. Ita Lelandus in Itinerario. Haec habui de Joanne Erigena, quae nunc dicerem.

ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΝ ΜΕΡΙΣΜΟΥ …

ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΝ ΜΕΡΙΣΜΟΥ.
id est, DE DIVISIONE NATURAE.
LIBER PRIMUS.

M. SAEpe mihi cogitanti, diligentiusque quantum vires suppetunt inquirenti, rerum omnium quae vel animo percipi possunt, vel intentionem ejus superant, primam summamque divisionem esse, in ea quae sunt, & in ea quae non sunt; horum omnium generale vocabulum occurrit, quod Graecè [...], Latinè vero Natura vocatur. An tibi aliter videtur? D. Imo, consentio; nam & ego dum ratiocinandi viam ingredior, haec ita fieri reperio. M. Quum igitur inter nos convenit de hoc vocabulo, generale esse, velim dicas divisionis ejus per diffe­rentias in species rationem: aut si libet, prius conabor dividere; tuum vero erit divisa judicare. D. Ingredere quaeso; impatiens enim sum, de his veram rationem à te audire volens.

1. M. Videtur mihi divisio Naturae per quatuor differentias, quatuor species recipere: Quarum prima est, quae creat & non creatur: Secunda, in eam quae creatur & creat: Tertia, in eam quae creatur & non creat: Quarta, quae nec creat nec creatur. Harum quatuor binae sibi invicem opponuntur; Nam tertia oppo­nitur primae, quarta vero secundae: sed quarta inter impossibilia ponitur; cujus differentia est non posse esse. Rectáne tibi talis divisio videtur an non? D. Recta quidem; sed velim repetas, ut praedictarum formarum oppositio clariùs elucescat. M. Vides, ni fallor, tertiae speciei primae oppositionem; prima namque creat & non creatur, cui è contrario opponitur illa quae creatur & non creat. Secunda vero quartae, siquidem secunda & creat & creatur, cui universaliter quarta contradicit, quae nec creat neque creatur. D. Clarè video. Sed multum me movet quarta species, quae à te addita est: nam de aliis tibi nullo modo haesitare ausim, cum prima ut arbitror in causa hominum quae sunt & quae non sunt intelligatur. Secunda vero in primordialibus causis. Tertia in his quae in generatione temporibusque & locis cognoscuntur, atque ideo de singulis disputari subtilius necessarium est, ut video. M. Rectè aestimas; sed quo ordine ratiocinationis via tenenda sit, hoc est de qua specie primo discutiendum, tuo arbitrio committo. D. Ratum mihi videtur ante alias de prima, quicquid lux mentium largita fuerit dicere.

2. M. Ita fiat; sed prius de summa ac principali omnium, ut diximus, divi­sione in ea quae sunt & quae non sunt, breviter dicendum aestimo. D. Jure, pro­videque; non enim ex alio primordio rationem inchoari oportere video: Nec solum quia prima est omnium differentia, sed quia obscurior caeteris videtur esse, & est. M. Ipsa itaque primordialis omnium discretiva differentia certos suae interpreta­tionis modos inquirit.

3. Quorum primus videtur esse ipse per quem ratio suadet, Omnia quae cor­poreo sensui, vel intelligentiae perceptioni succumbunt, posse rationabiliter dici esse: Ea vero quae per excellentiam suae naturae non solum [...], id est, omnem sensum, fed etiam intellectum rationemque fugiunt, jure videri non esse. Quae non nisi in solo Deo, materiaque, & in omnium rerum quae ab eo conditae sunt rationibus atque essentiis, rectè intelliguntur. Nec immerito; Ipse namque omnium essentia est, qui solus verè est, ut ait Dionysius Areopagita. Esse, inquit, omnium, est superesse divinitatis. Gregorius etiam Theologus, multis rationibus nullam substantiam, sive visibilis sive invisibilis creaturae, intellectu vel ratione comprehendi posse confirmat, quid sit. Nam sicut ipse Deus in seipso ultra creaturam omnem nullo intellectu comprehenditur: ita etiam in secretissimis sinibus creaturae ab eo factae, & in eo con­sistentis, considerata [...] incomprehensibilis est. Quicquid autem in omni creatura, [Page 2] vel sensu corporeo percipitur, seu intellectu consideratur, nihil aliud est, nisi quod­dam accidens incomprehensibile per se, ut dictum est, uniuscujusque essentiae: quae aut per qualitatem, aut quantitatem, aut formam, aut materiam, aut differentiam quandam, aut locum, aut tempus agnoscitur; non quid est, sed quia est. Iste igitur modus primus ac summus est divisionis eorum quae dicuntur esse & non esse; quia modus iste qui videtur quodam modo introduci posse, qui in privationibus circa substantias habitudinum, ut circa oculos orbitas constituitur, nullo modo recipien­dus est, ut arbitror. Nam quod penitus non est, nec esse potest, nec pro eminentia suae existentiae intellectum exuperat; quomodo in rerum divisionibus recipi valeat, non video, nisi forte quis dixerit, rerum quae sunt absentias & privationes, non omnino nihil esse; sed earum quarum privationes, seu absentiae seu oppositiones sunt, mirabili quadam virtute contineri, ut quodam modo sint.

4. Fiat igitur secundus modus essendi & non essendi, qui in naturarum & crea­turarum ordinibus atque differentiis consideratur, qui ab excelsissima & circa Deum proximè constituta intellectuali virtute inchoans, usque ad extremitatem rationalis irrationalisque creaturae descendat: hoc est, ut apertius dicamus, à sublimissimo angelo usque ad extremam rationabilis irrationabilisque animae partem, nutritivam dico & activam vitam. Quae pars generalis animae ultima est, quum corpus nutrit & auget. Ubi mirabili intelligentiae modo unusquisque ordo cum ipso deorsum versus novissimo qui est corporum, & in quo omnis divisio terminatur, potest dici esse & non esse. Inferioris enim affirmatio, superioris est negatio. Itemque inferioris negatio, superioris est affirmatio. Eodemque modo, superioris affirmatio, inferioris est negatio. Negatio vero superioris, erit affirmatio inferioris. Affirmatio quippe hominis, mortalis adhuc dico, negatio est angeli; negatio vero hominis, affirmatio est angeli: & vicissim. Si enim homo est animal rationale, mortale, risibile; profecto angelus neque animal rationale est, neque mortale, neque risibile. Item si angelus est essentialis motus, intellectualis circa Deum & rerum causas, eademque regula in omnibus coelestibus essentiis usque dum ad supremum omnium perveniant ordinem, observari potest: Ipse vero in suprema sursum negatione terminatur. Ejus namque negatio nullam creaturam superiorem se confirmat. Tres autem ordines sunt quos [...] vocant: quorum primus; Cherubin, Seraphin, Throni: Secundus; Virtutes, Potestates, Dominationes: Tertius; Principatus, Archangeli, Angeli. Deorsum vero corporum novissimus solummodo superiorem se aut negat aut affirmat, quia infra se nihil habet, quod vel auferat vel constituat, quia ab omnibus superioribus se prae­ceditur. Nullum vero inferiorem se praecedit. Hac item ratione omnis ordo ratio­nalis & intellectualis creaturae esse dicitur, & non esse. Est enim, quantum à superio­ribus vel à se ipso cognoscitur; Non est autem, quantum ab inferioribus se compre­hendi non sinit.

5. Tertius modus non incongruè inspicitur, in his quibus hujus mundi visibilis plenitudo perficitur▪ & in suis causis praecedentibus in secretissimis naturae finibus. Quicquid enim ipsarum causarum in materia formata, in temporibus & locis per generationem cognoscitur, quadam humana consuetudine dicitur esse. Quicquid vero adhuc in ipsis naturae sinibus continetur, nec in formata materia, ullo loco vel tempore, caeterisque accidentibus apparet, eadem praedicta consuetudine dicitur non esse. Hujusmodi exempla late patent & maxime in humana natura. Cum enim Deus omnes homines in illo primo atque uno quem ad imaginem suam fecit, simul constituerit, sed non simul in hunc mundum visibilem produxerit; certis vero tem­poribus locisque, naturam quam simul condiderat, quadam ut ipse novit serie ad visibilem essentiam adduxit: hi qui jam in mundo visibiliter apparent, & apparue­runt, dicuntur esse; qui vero adhuc latent, & facturi sunt, dicuntur non esse. Inter primum & tertium modum hoc distat. Primus generaliter in omnibus quae simul & semel in causis & effectibus facta sunt. Tertius specialiter in his quae partim adhuc in causis suis latent, partim in effectibus patent, quibus propriè mundus iste contexitur. Ad hunc modum pertinet ratio illa quae virtutem seminum considerat, sive in anima­libus, sive in arboribus, sive in herbis; virtus enim seminum eo tempore quo in secretis naturae silet, quia nondum apparet, dicitur non esse: dum vero in nascen­tibus crescentibusque animalibus, seu floribus fructibusve lignorum & herbarum apparuerit, dicitur esse.

[Page 3] 6. Quartus modus est, qui secundum Philosophos non improbabiliter ea solum­modo quae solo comprehenduntur intellectu, dicit vere esse; Quae vero per gene­rationem, materiae distensionibus, seu detractionibus, locorum quoque spatiis tem­poribusque motibusque variantur, colliguntur, solvuntur, verè dicuntur non esse, ut sunt omnia corpora quae nasci & corrumpi possunt.

7. Quintus est modus, quem in sola humana natura ratio intuetur, quae cum divinae imaginis dignitatem in qua proprie subsistit, peccando deseruit, merito esse suum perdidit. Dum vero unigeniti Dei filii gratia restaurata ad pristinum substantiae suae statum, in qua secundum imaginem Dei condita est, reducitur, incipit esse cum in eo qui secundum imaginem Dei conditus est, inchoat vivere. Ad hunc modum videtur pertinere, quod Apostolus dicit, Et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt; hoc est, qui in primo homine perditi sunt, & ad quandam insubsistentiam ceciderunt, Deus per fidem in filium suum vocat, ut sint, sicut qui jam in Christo renati sunt. Quanquam & hoc ita intelligi possit, & de his quos quotidie Deus ex secretis Na­turae sinibus, in quibus aestimantur non esse, vocat, ut appareant visibiliter in forma & materia, caeterisque in quibus occulta apparere possunt; & si quid praeter hos modos indagatior ratio invenire potest: sed praesentialiter de his ut arbitror satis dictum est, si tibi aliter non videtur. D. Satis planè, nisi me paulisper turbaret, quod à S. Augustino in examero suo dictum est; hoc est, angelicam naturam ante omnem creaturam dignitate non tempore conditam fuisse. Ac per hoc & aliorum omnium propter suimet primordiales causas, hoc est, principalia exempla, quae Graeci [...] nominant, prius in Deo considerasse, deinde in seipsa, deinde ipsas creaturas in effectibus suis: nam suimet causam priusquam in speciem propriam procederet, cognoscere non valuit. M. Nec illud te movere oportet, sed intentius quae dicta sunt considera. Si enim angelos principales rerum causas in Deo constitutas cogno­visse dixerimus, Apostolo resistere videbimur, qui super omne quod dicitur & intelligitur, ipsum Deum & causas omnium in eo, sive aliud non sint praeter id quod ipse est, affirmat esse; ac per hoc necessarium est, rectam mediamque▪ viam tenere, ne vel Apostolo videamur resistere, vel sententiam summae ac sanctae autoritaris Magistri non obtinere. Utrumqne igitur verum dixisse non dubitandum, imo firmiter te­nendum. Causam igitur rerum omnium, quae omnem intellectum exuperat, nulli creatae naturae secundum Apostolum cognitam fieri, ratio sinit. Quis enim, inquit, intellectum Domini cognovit: & alibi, Pax Christi quae exuperat omnem intellectum. At si causa omnium ab omnibus quae creata sunt ab ea, remota est, absque ulla dubitatione rationes omnium rerum quae aeternaliter & incommutabiliter in ea sunt, ab omnibus quorum rationes sunt, penitus remotae sunt. In angelicis vero intellectibus earum rationum theophanias quasdam esse, hoc est, comprehensibiles intellectualis naturae quasdam divinas apparitiones, id est, principalia exempla, quisquis dixerit, non, ut arbitror, à veritate errabit. Quas theophanias in Angelica creatura Sanctum Augu­stinum ante omnium generationem inferiorum se visas non incongruè dixisse credi­mus. Non ergo nos moveat, quod dixit quia Angeli & primum in Deo, deinde in seipsis inferioris creaturae causas vident. Non enim essentia divina Deus solum­modo dicitur, sed & modus quo se quodammodo intellectuali & rationali creaturae, prout est capacitas uniuscujusque, ostendit, Deus saepè à Sancta Scriptura vocitatur. Qui modus à Graecis theophania, hoc est, Dei apparitio solet appellari; Cujus exemplum, Vidi dominum sedentem, & caetera hujusmodi; cum non ipsius essentiam, sed aliquid ab eo factum viderit. Non est autem mirum, si trina quaepiam cognitio in angelo intelligatur, una quidem superior, quae de aeternis rerum rationibus, juxta praedictum modum, primo in eo exprimitur. Deinde quod ex superioribus excipit, veluti in mirabili atque ineffabili quadam memoria sibi ipsi committit, quasi quaedam imago imaginis expressa. Ac per hoc si superiora se tali modo potest cognoscere, quis audeat dicere inferiorum quandam cognitionem in se non habere? Rectè igitur dicuntur esse, quae ratione atque intellectu comprehendi possunt. Quae vero omnem rationem ac intellectum exuperant, rectè similiter dicuntur non esse.

8. D. Quid ergo dicemus de illa futura felicitate quae promittitur Sanctis, quam nihil aliud esse putamus, praeter ipsius divinae essentiae puram contemplatio­nem, atque immediatam, sicut ait Sanctus Evangelista Iohannes: Scimus quia filii Dei sumus, & nondum apparuit quid erimus; cum autem apparuerit, similes ei erimus; videbimus [Page 4] enim eum sicuti est. Item Apostolus, Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Item S. Augustinus in libro de Civitate Dei 22. de futura contem­platione divinae ut arbitror essentiae, dicit; Per corpora quae gestabimus, in omni corpore quodcunque videbimus, quaquaversum oculos nostri corporis direxerimus, ipsum Dominum per­spicua claritate contemplabimur. Nam si angelicae contemplationis purissimam virtutem divinae essentiae superat altitudo (praedictis enim rationibus confectum est, divinam essentiam nulli intellectuali creaturae comprehensibilem esse, quam maximè in angelis consistere dubium non est) nobis quoque nulla alia felicitas promittitur, quam ad angelicam naturam aequalitas: quomodo humanae naturae felicitas, divinae essentiae altitudinem contemplari valebit? M. Acutè ac vigilanter, non enim sine causa in hoc moveris; sed tibi sufficere aestimarim, quod prius generaliter de omni creatura suasimus. D. Quid illud? Repetas peto. M. Nonne universaliter defi­nivimus divinam essentiam nulli corporeo sensui, nulli rationali, nulli seu humano seu angelico intellectui per se ipsam comprehensibilem esse? Recordaris quod superius proposuimus? D. Recordor, ac me sic sumpsisse negare non possum: sed ut mihi videtur, aut illa praedicta conclusio penitus solvetur, & intellectuali crea­turae divinae essentiae per seipsam contemplationem dabimus; aut si solvi non potest, quum certissimis rationibus stabilita est, necessarium est, ut modum Divinae contem­plationis quae sanctis in futuro promittitur, & in qua semper angeli subsistunt, veris rationibus, probabilibusque exemplis absolvas. M. Quem modum quaeras ignoro, praeter illum de quo paulo ante breviter discussimus. D. Quis ille sit velim repetas, non enim ipsum recolo. M. Recordarisne quid inter nos convenerat, dum de examero sancti patris Augustini quaedam dicebamus? D. Recordor quidem; sed de te iterum hoc audire volo. M. Movebat te, ut arbitror, quomodo praedictus pater praedixerit causas rerum creandarum, quae aeternaliter in Deo sunt, & Deus sunt, angelos primum in Deo considerasse, deinde in seipsis, deinde ipsarum creatu­rarum proprias species differentiasque cognovisse, si ulli creaturae divina essentia cum rationibus quae in ea sunt, essentialiter nequeat comprehensibilis esse. D. Totum teneo. M. Recordarisne quid ad hoc responderimus? D. Utique recordor, si me memoria non fallit. Dicebas enim non ipsas causas rerum, quae in divina essentia subsistunt, angelos vidisse, sed quasdam apparitiones divinas, quas ut ais theophanias Graeci appellant, causarumque aeternarum, quarum imagines sunt, hoc nomine ap­pellatas. Addidisti etiam non solum divinam essentiam incommutabiliter in seipsa existentem Deum vocari: sed etiam ipsas theophanias quae ex ea, & de ea, in natura in­tellectuali exprimuntur, Dei nomine praedicari. M. Benè tenes, ita enim diximus. D. Sed quid ad negotium praesens pertinet? M. Non parum ut video, eo enim modo & angelos Deum semper videre arbitror, justos quoque & in hac vita dum mortis excessum patiuntur, & in futuro sicut angeli vifuros esse. Non ergo ipsum Deum per semetipsum videbimus, quia neque angeli vident, hoc enim omni creaturae impossibile est; solus namque, ut ait Apostolus, habet immortalitatem, & lucem habitat inaccessibilem: sed quasdam factas ab eo in nobis theophanias contemplabimur; unusquisque enim secundum suae Sanctitatis atque sapientiae celsitudinem ab una eademque forma, quam omnia appetunt, Dei Verbum dico, formabitur. Ipsa namque de seipsa loquitur in Euangelio; In domo patris mei multae mansiones sunt; seipsam domum patris appellans, quae cum sit una eademque, incommutabilisque permaneat, multi­plex tamen videtur his, quibus ipse habitare largietur. Nam unusquisque, ut diximus, unigeniti Verbi Dei notitiam in seipso possidebit, quantum ei gratia donabitur. Quotus enim numerus electorum, tot erit numerus mansionum: quanta fuerit San­ctarum animarum multiplicatio, tanta erit divinarum theophaniarum possessio. D. Verisimile videtur. M. Recte dicis, verisimile. Quis enim de talibus firmarét ita aeternaliter esse, dum vires humanae adhuc in hac fragili carne intentionis videatur excedere.

9. D. Sed velim quid de hac theophania conjicere possis, breviter aperias; hoc est, quid sit, unde sit, ubi sit, utrum est, utrum intra nos an extra nos formatur. M. Altum quaeris, & nescio quid altius humanis inquisitionibus fieri possit. Dicam tamen quod super hac re in libris Sanctorum patrum, qui talia ausi sunt dicere, potui invenire. D. Dic quaeso. M. Quaeris itaque, quid sit, unde, & ubi. D. Etiam. M. Maximum Monachum, divinum Philosophum, in expositione Sermonum Gregorii [Page 5] Theologi, de hac theophania altissimè, atque subtilissimè disputasse reperimus. Ait enim theophaniam effici non aliundè nisi ex Deo; fieri vero ex condescensione divini verbi, hoc est, unigeniti filii qui est sapientia patris, veluti deorsum versus ad humanam naturam à se conditam atque purgatam; & exaltatione sursum versus humanae naturae ad praedictum verbum per divinum amorem. Condescensionem dico hic, non eam quae jam facta est per incarnationem, sed eam quae fit per theosin; id est per deificationem creaturae. Ex ipsa igitur Dei condescensione ad humanam naturam per gratiam, & exaltatione ejusdem naturae ad ipsam sapientiam per dilectionem, fit theophania. Cui sensui sanctus pater Augustinus astipulari videtur, exponens illud Apostoli, Qui factus est nobis justitia & sapientia. Ita enim exponit; Sapientia enim Patris in qua & per quam omnia facta sunt, quae non est creata sed creans, fit in animabus nostris quadam ineffabili suae misericordiae condescensione, ac sibi adjungit nostrum intellectum, ut ineffabili quodam modo quaedam quasi composita fiat sapientia ex ipso descendente ad nos, & in nobis habitante; & ex nostra intelligentia ab eo per amorem ad se assumta, & in se formata. Simi­liter de justitia caeterisque virtutibus, exponit non aliter fieri, nisi ex divinae sapientiae nostraeque intelligentiae quadam mirabili atque ineffabili conformatione. In quantum enim, ut ait Maximus, humanus intellectus ascendit per charitatem, in tantum divina sapientia descendit per misericordiam. Et haec causa est omnium virtutum & substantia. Igitur omnis theophania, id est, omnis virtus, & in hac vita in qua adhuc incipit, in his qui digni sunt formari, & in futura vita perfectionem divinae beatitudinis accepturi; non extra se, sed in se, & ex Deo, & ex seipsis efficitur. D. Ex Deo itaque theo­phaniae in natura angelica atque humana illuminata, purgata, perfecta per gratiam, fiunt ex descensione divinae sapientiae, & ascensione humanae angelicaeque intelli­gentiae. M. Sane: nam huic rationi convenit, quod idem Maximus ait; Quod­cunque intellectus comprehendere potuerit, id ipsum fit. In quantum ergo animus virtutem comprehendit, in tantum ipse virtus fit.

10. Horum autem exempla si quaeris, ab eodem Maximo evidentissimè posita sunt haec; dicente, Sic ut aër à Sole illuminatus, nihil aliud videtur esse nisi lux, non quia sui naturam perdat, sed quia lux in eo praevaleat, ut id ipsum lacis esse aestimetur; sic humana natura Deo adjuncta, Deus per omnia dicitur esse; non quod desinat esse humana natura, sed quod divinitatis participationem accipiat ut solus in ea Deus esse videatur. Item absente luce aër est obscurus, Solis autem lumen per se subsistens, nullo sensu corporeo comprehenditur. Cum solare lumen aëri misceatur, tunc incipit apparere: ita vero ut in seipso sensibus sit in­comprehensibile, mixtum vero aëri sensibus possit comprehendi. Ac per hoc intellige divinam essentiam per se incomprehensibilem esse, adjunctam vero intellectuali creaturae mira­bili modo apparere; ita ut ipsa divina, dico, essentia in sola creatura intellectuali videlicet appareat. Ipsius enim ineffabilis excellentia omnem naturam sui participem superat, ut nil aliud in omnibus praeter ipsam intelligentibus occurrat; dum per seipsam ut diximus nullo modo appareat. D. Video admodum quid fuaderi vis; sed utrum S. Augustini patris verbis convenire possint, non clarè perspicio. M. Atten­tior ergo esto, & ad ejus verba quae primò posuimus, redeamus, sunt autem hac ut aestimo in libro vicesimo secundo de Civitate Dei; Per corpora quae gestabimus, in omni corpore quodcunque videbimus, quaquaversum oculos nostri corporis direxerimus, ipsum Deum perspicua claritate contemplabimur. Vim verborum intuere. Non enim dixit per corpora quae gestabimus, Deum ipsum contemplabimur, quia ipse per se videri non potest: sed dixit per conpora quae gestabimus in omni corpore quodeun (que) vide­bimus; ipsum Deum contemplabimur; per corpora ergo in corporibus, non per ipsum vide­bitur. Similiter per intellectum in intellectibus, per rationem in rationibus, non per se­ipsam divina essentia apparebit. Tanta enim divinae virtutis excellentia in futura vita omnibus qui contemplatione ipsius digni futuri sunt, manifestabit, ut nihil aliud praeter eam sive in corporibus sive in intellectibus eis eluceat. Erit enim Deus omnia in omnibus: Ac si apertè Scriptura diceret, Solus Deus aparebit in omnibus. Hinc ait Sanctus Job: Et in carne mea videbo Deum. Ac si dixisset; in hac carne mea quae multis temtationibus affligitur, tanta gloria futura erit, ut quemadmodum nunc nihil in ea apparet, nisi mors & corruptio; ita in futura vita nihil mihi apparebit, nisi solus Deus qui vere vita est, & immortalitas & incorruptio. At si de sui corporis felicitate talem gloriam promisit, quid de sui Spiritus dignitate existimandum est, praesertim cum ait ait magnus Gregorius Theologus, corpora Sanctorum in rationem, ratio in intel­lectum, [Page 6] intellectus in Deum; ac per hoc tota illorum natura in ipsum Deum mutabitur. Cujus rei pulcherrima paradigmata à praedicto Maximo in expositione Gregorii posita sunt, quorum unum praemisimus cum de aëre loquebamur; alterum vero nunc subjungemus, quod est in igne & ferro. Nam cum ferrum conflatum in igne in liquorem solvitur, nihil de natura ejus remanere sensibus videtur, sed totum in igneam qualitatem ver­titur. Sola vero ratione suam naturam quamvis liquefactam servare cognoscitur. Sicut ergo totus aër lux, totumque ferrum liquefactum, ut diximus, igneum, imo & ignis apparet, manentibus tamen eorum substantiis, ita sano intellectu accipiendum, quia post finem hujus mundi, omnis natura sive corporea sive incorporea, solus Deus esse videbitur, naturae integritate permanente, ut & Deus qui per seipsum incomprehen­sibilis est, in creatura quodammodo comprehendatur; ipsa vero creatura ineffabili miraculo in Deum vertatur. Sed sufficiant ista, si tibi clarè lucescant. D. Lucescunt sanè, quantum talia nostris mentibus lucere sinuntur. De re enim ineffabili quis in hac vita luculenter potest fari, ut nihil amplius inquirentium appetat desiderium? praesertim cum nulla alia promittitur nobis gloria praeter eorum quae hic per fidem creduntur, & ratione quaeruntur, & quantum licet suadentur, in futura vita per experimentum cognitionem. M. Cautè ac rationabiliter aestimas. Proinde ad ea quae proposita sunt, hoc est, ad▪ divisionem Naturae, redeundum censeo. D. Redeundum sanè, quum modus observandus est in his quae dicenda sunt, ut ad finem quendam possint pervenire.

12. M. Praedictarum itaque divisionum Naturae, prima Differentia nobis visa est, in eam quae creat & non creatur. Nec immerito; quia talis Naturae species de Deo solo recte praedicatur, qui solus omnium creans [...], hoc est, sine principio intel­ligitur, quia principalis causa omnium quae ex ipso & per ipsum facta sunt, solus est; ac per hoc & omnium quae ex se sunt, finis est. Ipsum enim omnia appetunt. Est igitur Principium, Medium & Finis. Principium quia ex se sunt omnia, quae essen­tiam participant; Medium autem, quia in seipso, & per seipsum subsistunt omnia; Finis vero, quia ad ipsum moventur, quietem motus sui, suaeque perfectionis stabili­tatem quaerentia. D. Firmissimè credo, & quantum datur intelligo, de divina solummodo omnium causa, rectè hoc praedicari, quia sola omnia quae à se sunt, creat; & à nulla superiori, ac se praecedente creatur: Ipsa enim est summa, ac sola causa omnium, quae in se & ex se subsistunt.

13. Velim tamen scire quid de hac re sentias. Non enim parum me movet, dum saepissimè in libris Sanctorum Patrum, qui de Divina Natura disputare conati sunt, invenio, eam non solum omnia quae sunt, creare, sed etiam creari; & siquidem ut aiunt, facit & fit, & creat & creatur. Si igitur ita est, quomodo ratiocinatio nostra steterit, facilè non invenio. Dicimus enim eam solummodo creare, à nullo autem creari. M. Merito moveris, nam & ego de hoc multum admiror, & quomodo haec quae videntur esse contraria, sibi invicem adversari nequeant, quomodoque vera ratio de hoc consulenda est, optarim per te nosse. D. Ingredere precor, nam de talibus non meam sed tuam sententiam ratiocinandique viam expeto. M. Primum itaque fundetur de ipso nomine, quod in Sancta Scriptura usitatissimum est, quid est, DEUS, considerandum arbitror. Quamvis enim multis nominibus divina natura denominetur, ut est BONITAS, ESSENTIA, VERITAS, caeteraque hujusmodi, frequentissimè tamen eo nomine divina utitur Scriptura. D. Planè videtur. M. Hujus itaque nominis etymologia à Graecis assumta est, aut enim à verbo quod est [...], hoc est, video, derivatur: aut ex verbo [...], hoc est, curro; aut quod probabilius est, quia unus idemque intellectus est, ab utroque derivari rectè dicitur. Nam cum à verbo [...] deducitur [...], videns interpretatur. Ipse enim quae sunt in seipso videt, dum nihil extra seipsum aspiciat, quia nihil extra seipsum est; Cum autem à verbo [...] currens rectè intelligitur. Ipse enim in omnia currit, & nullo modo stat, sed omnia currendo implet. Sicut Scriptum est; Velociter currit sermo ejus. Attamen nullo modo movetur, de DEO siquidem verissimè dicitur motus stabilis, & status mobilis. Stat enim in seipso, incommutabiliter, nunquam naturalem suam stabilitatem deserens. Movet autem seipsum per omnia, ut sint ea quae à se essentialiter subsistunt; motu enim ipsius omnia fiunt, ac per hoc unus idemque in­tellectus est in duabus interpretationibus ejusdem nominis, quod est, DEUS. Non enim aliud est DEO currere per omnia, quam videre omnia: sed sicut videndo, [Page 7] ita & currendo, per eum fiunt omnia. D. De Etymologia nominis satis ac proba­biliter suasum est; sed non satis video quo se moveat, qui ubique est, sine quo nihil esse potest, & extra quem nihil extenditur; est enim locus omnium, atque circum­scriptio. M. Deum moveri non extra se dixi, sed à seipso, in seipso, ad seipsum. Non enim alium motum in eo oportet credi, praeter suae voluntatis appetitum, quo vult omnia fieri; sicut status ejus, non quasi post motum stet, sed ejusdem suae voluntatis incommutabile propositum intelligitur; quo omnia incommutabili ra­tionum suarum stabilitate permanere definit. Non enim in ipso propriè status aut motus dicitur, haec enim duo opposita sibi invicem esse videntur. Opposita autem in eo cogitari vel intelligi vera ratio prohibet, praesertim cum status propriè finis motionis sit. Non enim DEUS moveri inchoat, ut ad statum quendam perveniat, haec igitur nomina, sicut & multa similia ex creatura, per quandam divinam meta­phoram, ad creatorem referuntur, nec irrationabiliter, cum omnium quae in statu & motu sunt, causa est; ab eo enim incipiunt currere ut sint, cum est principium omnium, & per eum ad eum naturali motu feruntur; ut in eo incommutabiliter atque aeternaliter stent, cum finis quiesque omnium est; nam ultra nil appetunt. In eo enim sui motus principium finemque inveniunt. DEUS enim currens dicitur, non quia extra se currat, qui semper in seipso immutabiliter stat, quia omnia implet; sed quia omnia currere facit ex non-existentibus in existentia. D. Redi ad propositum; haec enim non irrationabiliter dicta videntur. M. Quale propositum quaeras, admo­neas peto. Nam cum de incidentibus quaestionibus quaedam dicere conamur, prin­cipalium quaestionum saepissimè obliviscimur. D. Nunquid hoc? Proposuimus enim ut pro viribus investigaremus qua ratione ab his qui de divina natura disputant, ean­dem creare & creari dicitur? Creare enim eam omnia nullus sanè intelligentium ambigit: quo modo creari dicitur, non transitorie praetereundum nobis visum est.

M. Ita profectò. Sed ut arbitror ex his quae praedicta sunt, ad hanc quae­stionem solvendam non exiguus introitus reseratus est. Confectum enim est inter nos, quod per motum divinae naturae nihil aliud intelligendum est, praeter di­vinae voluntatis propositum ad ea condenda quae facienda sunt. Fieri ergo dicitur in omnibus divina natura, quae nihil aliud est, nisi divina voluntas; non enim aliud in ea est esse & velle, sed unum idemque velle & esse, in condendis omnibus, quae facienda visa sunt. Verbi gratia, si quis dixerit, ad hoc divinae voluntatis motus adducitur ut sint ea quae sunt; creat igitur omnia quae de nihilo adducit, ut sint ex non-esse in esse; creatur autem quia nihil essentialiter est praeter ipsam; est enim omnium essentia. Nam sicut nullum bonum naturale est, praeter ipsum; sed omne quod dicitur bonum esse, ex participatione unius summi boni est bonum: ita omne quod existit, non in seipso existit, sed participatione vere existentis naturae existit. Non solum itaque, ut in his quae ante dicta sint consideratum est, divina natura fieri dicitur, dum in iis qui fide, & spe, & caritate, caeterisque virtutibus reformantur, DEI Verbum mirabili & ineffabili modo innascitur; sicut ait Apostolus de Christo loquens, qui factus est in nobis sapientia à Deo & justificatio, & redemtio: Sed & quia in omnibus quae sunt apparet, quae per seipsam invisibilis est, non incon­gruè dicitur facta; nam & noster intellectus priusquam veniat in cogitationem atque memoriam, non irrationabiliter dicitur non esse; est enim per se invisibilis, & nulli nisi DEO nobisque ipsis cognitus est. Dum vero in cogitationes venerit, & ex qui­busdam phantasiis formam accipit, non immeritò dicitur fieri; fit enim in memoria formas quasdam accipiens rerum, seu vocum, seu colorum, caeterorumque sensi­bilium, qui informis erat priusquam in memoriam veniret: deinde veluti secundam formationem recipit, dum quibusdam formarum seu vocum signis, literas dico, quae sunt signa vocum, & figuras quae sunt signa formarum, matheseos seu aliis sensibilibus indiciis formatur, per quae sentientium sensibus insinuari possit. Hac similitudine, quamvis à divina natura remotum sit, suaderi posse tamen arbitror, quomodo ipsa dum omnia creat, & à nullo creari sciat, in omnibus quae ab ea sunt mirabili modo creatur; ut quemadmodum mentis intelligentia, seu propositum seu consilium, seu quoquo modo motus ille noster intimus & primus dici possit, dum in cogitationem ut diximus venerit, quasdamque phantasiarum formas accepit, deindeque in signa vocum seu sensibilium motuum indicia processerit, non incongruè dicitur fieri: (fit enim in phantasiis formatus, qui per se omni sensibili caret forma) ita divina essentia [Page 8] quae per se subsistens omnem superat intellectum, in his quae à se, & per se, & in se, & ad se facta sunt, rectè dicitur creari. Ut in iis sive intellectu, si solummodo intel­ligibilia sunt; sive sensu, si sensibilia sunt; ab his qui eam recto studio inquirunt, cognoscatur. De his sat est dictum ut censeo.

14. D. Sat planè, ni fallor; sed adhuc necessarium edisseras, quare divina natura creatrix solummodo dicitur esse, & non creata; quae sicut praedictis ratio­nibus suasum est, & creat & creatur; haec enim sibimet videntur contradicere. M. Cautè vigilas, nam & hoc inquisitione dignum esse video. D. Dignum profectò. M. Attende itaque in ea quae sequentur, mentisque contuitum huic brevi responsioni accommoda. D. Praecede, intentus subsequar. M. Divinam naturam Universi­tatis conditricem esse non dubitas. D. Perge ad caetera, huic enim haesitare nefas est. M. Similiter eam à nullo creari, fide atque intellectu percipis. D. Nihil eo firmius. M. Non ergo ambigis dum ipsam creari audis, non ab alia, sed ab ipsa creari. D. Non ambigo. M. Quid igitur? Nonnè semper est creans, sive seipsam, sive à se creatas essentias creaverit? nam cum dicitur seipsam creare, nihil aliud rectè intelligitur, nisi naturas rerum condere. Ipsa namque creatio, hoc est, in aliquo manifestatio, omnium existentium profectò est substitutio. D. Hactenus quae dicta sunt, videntur esse probabilia: sed velim audire, quid de hac ineffabili atque incomprehensibili creatrice omnium causalique natura, Theologia edocet, id est, utrum sit, quid sit, vel quale, & quomodo definitur. M. Nonnè ab ipsa quam nominasti Theologia, quae aut solummodo aut maximè erga divinam naturam versatur, satis ac planè veri­tatem intuentibus suasum est ex his quae ab ipsa creata sunt, solummodo ipsam essen­tialiter subsistere, non autem quid sit ipsa essentia intelligi. Nam non solum, ut saepè diximus, humanae rationis conatus, verum etiam essentiarum coelestium purissimos superat intellectus. Ipsam tamen esse, ex his quae sunt; & sapientem esse, ex divi­sionibus eorum in essentias, in Genera, in Species, Differentiasque, Numerosque; vivereque eam, ex motu omnium stabili & ex statu mobili, rectè mentis contuitu Theologi scrutati sunt; hac etiam ratione causam omnium ter substantem verissimè invenerunt. Nam ut diximus, ex essentia eorum quae sunt, intelligitur esse; ex mi­rabili rerum ordine, sapientem esse; ex motu, vitam esse repertum est. Est igitur causa omnium creatrixque natura, & sapit & vivit. Ac per hoc, per essentiam Patrem, per sapientiam Filium, per vitam Spiritum Sanctum intelligi, inquisitores veritatis tradiderunt. D. Haec mihi satis planèque suasa sunt, eaque verissima esse conspicio, omnino siquidem quid vel quale sit definiri non potest. Nam quod intelligi omnino non sinitur, definiri omnino nequit. Velim tamen audire qua ratione Theologi unitatem & trinitatem de causa omnium praedicare ausi sunt. M. In hac ultima tua propositione non magnoperè est nobis laborandum; praesertim S. Dyonisio Areopagita Theologo nobis verissimè ac probatissimè suadente divinae virtutis atque Trinitatis mysteria; ait enim, nullo verborum seu nominum, seu quacunque articulatae vocis significatione, summam omnium atque causalem essentiam posse significari. Non enim est unitas neque trinitas, talis qualis ab humano quamvis purissimo co­gitari, aut angelico intellectu etsi serenissimo, considerari potest. Sed ut de re ineffabili atque incomprehensibili religiosi piorum animorum motus aliquid cogitare ac praedicare possent, maximè propter eos qui Christianae Religionis rationem à Catholicis viris exigunt, sive discendae veritatis gratia, si boni sint; sive tentandi & reprehendendi occasione, si mali; haec religiosè fidei symbolica verba à Sanctis Theo­logis & reperta & tradita sunt, ut corde credamus, & ore confiteamur, divinam bonitatem unius essentiae pro personis tribus in tribus substantiis constitutam; & neque hoc absque spiritualis intelligentiae rationabilisque investigationis contuitu inventum est. Unam enim ineffabilem omnium causam, unumque principium, simplex atque individuum, universaleque quantum divino spiritu illuminati sunt, contemplantes; Unitatem dixerunt. Item ipsam unitatem non singularitate quadam & sterilitate, sed mirabili fertilique multiplicitate contuentes, tres substantias uni­tatis intellexerunt; ingenitam sc. genitamque, praecedentemque; habitum autem substantiae ingenitae ad substantiam genitam, Patrem; habitum vero substantiae genitae, ad substantiam ingenitam, Filium; habitum vero procedentis substantiae ad inge­nitam genitamque substantiam, Spiritum Sanctum nominaverunt. Sed quum in hac re fere omnis sanctorum expositorum Sanctae Scripturae versatur intentio, satis ut arbi­tror [Page 9] praesentialiter dictum est. D. Satis planè. Veruntamen planiùs audire velim de habitu trium divinarum substantiarum. Poterit enim quis haec mystica Sanctae Tri­nitatis nomina, Patrem viz. & Filium & Spiritum Sanctum, non secundum habitudinem, sed secundum naturam accipere. Pater enim substantiae patris nomen esse videtur. Similiter & Filius nomen substantiae filii, Spiritûs quoque Sancti nominatio, non aliud praeter substantiam ipsius significat. M. Fortassis & nos idipsum credere atque fateri non negaverimus, si S. Gregorii Theologi summa venerabilisque autoritas, veraeque rationis approbatio, talia credere non prohiberet. Nam cum ab Eunomianis venenosissimis Catholicae fidei adversantibus interrogatus esset de hoc nomine, quod est Pater, utrum naturae sit an operationis signifiativum, divina gratia illuminatus mirabiliter respondit dicens, neque Naturae esse, neque operationis, sed solius ad filium habitudinis. Si enim responderet naturae nomen esse, Patrem, illi continuo seque­rentur, dicerentque similiter Filium nomen esse naturae: si autem hoc daretur, necessario sequeretur, alterius naturae pater esse nomen, alterius filius, in una enim eademque natura duo nomina à se invicem differentia fieri non possunt; ac per hoc conficerent, Patrem & Filium [...], hoc est diversae essentiae seu naturae esse. Similiter de operatione responsum est; nam si daretur eis, operationis nomen Pater esse, con­festim concluderent, Filium esse creaturam, cum Pater operationis, hoc est creationis suae nomen esse conceditur. D. Hoc responsum laudabile esse certissimum est, & ex veritate inspiratum, sed paulò locupletiùs considerare debemus; nam ut mihi vi­detur, non continuo eum reprehendere possent, etsi diceret Patrem nomen naturae esse. Quid enim? nunquid duo nomina, à se invicem sono non sensu discrepantia, in una eadem (que) natura intelligi non valent? cum Abraham & Isaac, Patrem viz. & filium unam naturam significare videamus, non enim alterius naturae nomen est Abraham, al­terius Isaac, sed unius atque ejusdem. M. Rectè diceres, si similiter in hoc tuo exemplo de Abraham & Isaac affirmare valeres, quod non aliud significat Abraham seu Isaac; & aliud significat in eis Pater & filius. Nam ABRAHAM & nomen est ipsius Abraham, & Pater nomen est eidem Abraham. Similiter & Isaac, & nomen est Isaac, & filius nomen est eidem Isaac: sed non de eadem re Abraham & pater, seu Isaac & filius praedicantur. Nam de substantia Abraham, id est, de speciali ejus persona Abraham dicitur; de relatione vero ejus ad filium suum Isaac, patrem vocari, nemo bene intelligentium dubitarit. Eodem modo de Isaac intelligendum, hoc enim nomine ISAAC propria individuaque substantia ipsius significatur; habitus ejus ad patrem suum per filium cognoscitur. Non enim potes negare talia nomina, id est, patrem & filium, relativa esse, non substantiva. Si ergo apud nos, id est, in nostra naturâ non substantialiter sed relativè tales voces praedicantur, quid de summa ac sancta dicturi sumus essentia, in qua substantiarum inter se invicem relationis vel habitudinis talia nomina, Pater viz. & Filius & Spiritus Sanctus, Sancta Scriptura constituit? D. Jam video praedicti Sancti Theologi responsum omnino veritate suffultum. Non enim potest, ut suasum est, sive in divina sive in humana natura, relationis nomen in substantia seu essentia recipi. Nosse tamen apertè & breviter per te velim, utrum omnes Cate­goriae cum sint numero decem, de summa divinae bonitatis una essentia in tribus substantiis, & de tribus substantiis in eadem una essentia, verè proprièque possint praedicari. M. De hoc negotio nescio quis breviter atque apertè potest dicere; aut enim de hujusmodi causa per omnia tacendum est, & simplicitati orthodoxae fidei committendum, nam exsuperat omnem intellectum, sicut scriptum est, qui solus habes immortalitatem, & lucem inhabitas inaccessibilem: aut si quis de ea disputare ceperit, necessario multis modis multisquè argumentationibus verissimè suadebit duabus principalibus Theologiae partibus utendum. Affirmativa quidem, quae à Graecis [...]; & abnegativa, quae [...] dicitur. Una quidem [...], divinam essen­tiam seu substantiam esse aliquid eorum quae sunt, id est, quae dici aut intelligi possunt, negat; altera vero [...], omnia quae sunt de ea praedicat, & ideo affirmativa dicitur, non ut confirmet aliquid eorum quae sunt, sed omnia quae ab ea sunt de ea posse praedicari suadeat, rationabiliter enim per causativa causale potest significari. Dicit enim esse Veritatem, Bonitatem, Essentiam, Lucem, Justitiam, Solem, Stellam, Spiritum, Aquam, Leonem, Ursum, Vermem, & cuncta innumerabilia. Et non solum ex his quae sunt secundum Naturam eam edocet, sed ex his quae contra naturam; quando eam inebriari, stultamque esse, & insanire dicit; sed de his nunc non est [Page 10] nostri propositi disserere; satis enim de talibus à Sancto Dionysio Areopagita in symbolica Theologia dictum est; ideoque ad id quod à te quaesitum est redeundum. Quaesieras enim utrum omnes Categoriae de Deo praedicandae sint propriè, an quaedam ipsarum. D. Redeundum sane, sed prius confiderandum ut arbitror, cur praedicta nomina, Essentiam dico, Bonitatem, Veritatem, Justitiam, Sapientiam, caeteraque id genus, quae videntur non solum divina, sed etiam divinissima, & nihil aliud praeter illam ipsam divinam substantiam seu essentiam significare metaphotica fieri, id est, à creatura ad creatorem translata, praedictus sanctissimus pater atque Theologus pro­nunciarit. Non enim sine quadam mystica atque secreta ratione talia dixisse aestimandum. M. Bene vigilas, non enim hoc quoque inconsideratè transeundum esse video, ac per hoc respondeas velim, utrum Deo aliquid oppositum aut sibi coin­tellectum intelligas. Oppositum dico, aut per privationem, aut per contrarieta­tem, aut per relationem, aut per absentiam. Cointellectum vero, hoc est, simul cum eo aeternaliter intellectum, non tamen ei coessentiale. D. Clare video quid velis, ac per hoc, neque aliquid ei oppositum, neque sibi cointellectum [...], hoc est, quod sit alterius essentiae, quam ipse est, dicere ausim. Nam opposita per relationem ita sibi semper opposita sunt, ut simul & inchoare incipiant, & esse simul desinant: sive ejusdem naturae sint, ut simplum & duplum, subsequalterum, adsesqualterum; aut per negationem, ut Est, non est; aut per absentiam, ut lux atque tenebrae; aut secundum privationem, ut mors & vita; aut per contrarium, ut sanitas & imbecil­litas, vox & silentium. Haec enim his quae intellectui succumbunt, atque sensui▪ recta ratione attribuuntur, ac per hoc in Deo non sunt; ea quippe quae à seipsis discrepant, aeterna esse non possunt. Si enim aeterna essent, à se invicem non discre­parent. Aeternitas enim sui similis est, & tota per totum, in seipsa una simplex indi­viduaque subsistit. Est siquidem omnium unum principium unusque finis in nullo à seipso discrepans.

16. Eadem ratione coaeternum Deo esse, quod sibi coessentiale non sit, nescio quis audeat affirmare; nam si hoc cogitari aut inveniri potest, necessario sequitur, non esse unum omnium principium, sed duo quaedam, seu plura longè à se invicem differentia, quod vera ratio sine ulla haesitatione renuere consuevit. Merito ab uno omnia, à duobus autem vel pluribus nihil esse inchoat. M. Rectè disceptas ut aestimo. Si igitur praedicta divina nomina opposita è regione sibi alia nomina respiciunt, ne­cessario etiam res, quae propriè eis significantur, oppositas sibi contrarietates obti­nere intelliguntur, ac per hoc de Deo cui nihil est oppositum, aut cum quo coaeter­naliter natura differens nihil inspicitur, propriè praedicari non possunt. Praedicto­rum enim nominum aliorúmque sibi similium nullum vera ratio reperire potest, cui non ex adversa parte, aut secum in eodem genere differens, aliud ab ipso discedens nomine reperiatur. Et quidem in nominibus cognoscimus necessarium, ut de his rebus quae ab eis significantur cognoscamus, sed cum divinae significationes quae in Sancta Scriptura à creatura ad Creatorem relatae de Deo praedicantur, si tamen rectè dicitur aliquid de Deo posse praedicari, quod alio loco considerandum est, innumerabilies sunt, & parvitate nostrae ratiocinationis nec inveniri nec in simul colligi possunt; pauca tamen exempli gratia divina vocabula ponenda sunt. Essentia ergo dicitur Deus, sed propriê essentia non est, cui opponitur nihil; [...] igitur est, id est, superessentialis. Item Bonitas dicitur, sed propriè bonitas non est; Bonitati enim malitia opponitur, [...] igitur, plusquam bonus, & [...], id est, plusquam bonitas. Deus dicitur, non propriè Deus est; visioni enim caecitas opponitur, & videnti non videns; [...], plusquam videns, si [...] videns interpretatur. Sed ad aliam originem hujus nominis recurras, ita ut non à verba [...] video, sed à verbo, [...], id est, curro, [...] Deum derivari intelligas, adest tibi similiter eadem ratio; nam currenti non currens opponitur, sicut tarditas celeritati; erit igitur [...], id est, plusquam currens; sicut scriptum est, velociter currit sermo ejus. Nam hoc de Deo verbo, quod ineffabiliter per omnia quae sunt ut sint currit, intelligimus. Eodem modo de Veritate accipere debemus. Veritati etenim falsitas opponitur, ac per hoc propriè veritas non est, [...] igitur est, & [...], id est, plusquam verus & plus­quam veritas. Eadem ratio in omnibus divinis nominibus observanda est. Non enim propriè dicitur Aeternitas, cum aeternitati temporalitas opponitur; [...] igitus est, & [...], id est plusquam aeternus, & plusquam aeternitas. De sapientia quoque [Page 11] nulla alia occurrit ratio, ideoque propriè de Deo praedicari non est arbitrandum; cum & sapientiae & sapienti, insipiens & insapientia, oppugnant, proindè [...], id est, plusquam sapiens, & [...], plusquam sapientia, rectè veréque dicitur. Simi­liter plusquam vita est, siquidem vitae mors opponitur. Eodem modo de luce intelli­gendum est, nam Luci tenebrae obstant: hactenus ut arbitror, de his sufficienter dictum est. D. Atqui fatendum satis esse dictum. Nam de talibus quaecunque neces­saria sunt proferri; propterea quae praesenti negotio disputanda sunt, nunc nostrae disceptationis propositum non admittit: redi igitur si placet ad denariae quantitatis Categoriarum considerationem. M. Intentionis tuae acumen, quae adhuc admodum pervigil videbatur, admiror. D. Unde quaeso dicas? M. Nonnè diximus, quod ineffabilis natura nullo verbo, nullo nomine, seu aliquo sensibili sono, nulla re signi­ficata propriè possit significari? & hoc dedisti; non enim propriè sed translativè dicitur Essentia, Veritas, Sapientia, caeteraque hujusmodi, sed superessentialis, plus­quam Veritas, plusquam Sapientia & similia dicitur; sed nonnè & haec quasi quaedam propria nomina videntur esse, si essentia propriè non dicitur, superessentialis autem propriè? Similiter si veritas seu sapientia propriè non vocatur, plusquam veritas vero, & plusquam sapientia propriè dicitur? Non ergo propriis nominibus caret; haec enim nomina quamvis apud Latinos sub uno accentu, sub una composi­tionis harmonia usitatè non proferantur, excepto eo nomine quod est essentialis; à Graecis tamen sub uno tenore composita pronunciantur: nunquam enim aut vix in­venies, superbonum aut superaeternum caeteraque similia compositè proferri. D. Ego ipse valdè admiror quo intendebam quum hanc inquisitionem intactam praetermise­ram; atque ideo eam à te aperiri obnixè postulo. Quoquo modo enim divina sub­stantia seu simplicibus orationis partibus, seu compositis, seu solutis, Graecè seu Latinè, tantum ut propriè proferatur, non ineffabilis esse videbitur. Non enim ineffabile est, quod quodammodo fari potest. M. Nunc vigilas video. D. Vigilo quidem, sed de hac interposita quaestione nil adhuc video. M. Redi igitur ad ea, quae paulo superiùs inter nos confecta sunt; duas namque ni fallor, sublimissimas Theologiae partes esse diximus; & hoc non ex nobis, sed autoritate S. Dionysii Areopagitae accipientes, qui apertissimè ut dictum est bipartitam Theologiam asserit esse, id est, [...], & [...], quas Cicero in intensionem & repulsionem transfert. Nos autem, ut apertiùs vis nominum clarescat, in Affirmationem & Negationem maluimus trans­ferre. D. Talium ut arbitror recordari me video; sed quid ad haec quae nunc con­siderare volumus, prosint, nondum cognosco. M. Nonne vides haec duo, Affirma­tionem viz. & Negationem sibi invicem opposita esse? D. Satis video; & nil plus contrarium posse esse arbitror, M. Intende igitur diligentius; nam cum ad per­fectae ratiocinationis contuitum perveneris, satis clarè considerabis haec duo, quae vi­dentur inter se esse contraria, nullo modo sibimet opponi, dum circa divinam natu­ram versantur, sed per omnia in omnibus sibi invicem consentire. Et ut hoc apertius fiat, paucis utamur exemplis; verbi gratia, [...] dicit, Veritas est; [...] con­tradicit, Veritas non est; hic videtur quaedam forma contradictionis, sed dum inten­tius aspicitur, nulla controversia reperitur. Nam quae dicit Veritas est, non affirmat propriè divinam substantiam Veritatem esse, sed tali nomine per Metaphoram à crea­tura ad Creatorem vocari posse; nudam siquidem omnique propria significatione relictam, divinam estentiam talibus vocabulis vestit. Ea verò quae dicit, Veritas non est, meritò divinam naturam incomprehensibilem, atque ineffabilem clarè agnoscens, non eam negat esse, sed Veritatem nec vocari propriè, nec esse. Omnibus enim signi­ficationibus quibus [...] divinitatem vestit, eam spoliare non nescit. Una dicit, sapientia est, verbi gratia eam induens; altera dicit, Sapientia non est, eandem exuens. Una igitur dicit, hoc vocari potest; sed non dicit, hoc propriè est; Altera dicit, hoc non est, quamvis ex hoc appellari potest. D. Haec ni fallor, apertissimè video; quae adhuc mihi à se invicem discrepantia videbantur, nunc inter se invicem convenire, & in nullo à seipsis dissentire, dum circa Deum considerantur, luce clarius patescunt; fed quomodo ad praesentis quaestionis solutionem attineant, nondum nosse me fateor.

M. Attende igitur vigilantius, atque ipsas significationes quae prius adjectae sunt, superessentialem dico, plusquam Veritatem, plusquam sapientiam, caeterasque similes, ad quam partem Theologiae pertineant, utrum affirmativae an negativae applicandas sunt, quantum tibi possibile est ediffere. D. Hoc per meipsum discernere non fatis [Page 12] audeo. Nam cum praedictas significationes negativa carere particula considero, quae est non; negativae parti Theologiae eas adjungere pertimesco. Si verò affirmativae parti easdem adjunxero, intellectum earum mihi non consentire cognosco. Qui enim dicit superessentialis est, aperte negat essentialem esse. Ac per hoc quamvis in pro­nunciatione vocum negatio non appareat, occultè tamen ipsius intellectus benè considerantes non latet. Proindè, ut arbitror, fateri cogor has praedictas significa­tiones, quae negatione videntur carere, quantum datur intelligere, plus negativae Theologiae parti, quam affirmativae convenire. M. Cautissimè & vigilantissimè re­spondisse te video, multumque approbo, quomodo in pronunciatione affirmativae partis, intellectum negativae subtilissimè perspexisti; fiat igitur si placet praesentis hujus quaestionis solutio, hoc modo; ut haec omnia quae adjectione super vel plus­quam particularum de Deo praedicantur, ut est superessentialis, plusquam Veritas, plusquam Sapientia & similia, duarum praedictarum Theologiae partium in se plenis­simè sint comprehensiva: ita ut in pronunciatione formam affirmativae, in intel­lectu vero virtutem abdicativae obtineant, & hoc brevi concludamus exemplo. Essen­tia est, affirmatio; Essentia non est, abdicatio; superessentialis est, Affirmatio simul & negatio. In superficie etenim negatione caret; in intellectu negatione pollet. Nam qui dicit, superessentialis est; non quid est dicit, sed quid non est, dicit enim essen­tiam non esse, sed plusquam essentiam; quid autem illud est, quod plusquam essentia est, non exprimit asserens Deum non esse aliquod eorum quae sunt, sed plusquam ea quae sunt esse: Illud autem esse, quid sit, nullo modo definit. D. In hac quae­stione non diutius demorandum ut aestimo; & nunc si videtur Categoriarum natura consideranda est. M. Aristoteles acutissimus apud Graecos, ut aiunt, naturalium rerum discretionis repertor, omnium rerum quae post Deum sunt, & ab eo creatae, innumerabiles varietates, in decem universalibus generibus conclusit, quae decem Categorias, id est, Praedicamenta vocavit. Nihil enim ut ei visum est in multitudine creatarum rerum, variisque animorum motibus inveniri potest, quod in aliquo praedictorum includi non possit; haec autem à Graecis vocantur, [...]. Quae latialiter dicuntur, Essentia, Quantitas, Qualitas, ad aliquid, Situs, Habitus, Locus, Tempus, Agere, Pati. Horum autem decem generum innumerabiles subdivisiones sunt, de quibus nunc dis­putare praesens negotium non admittit, nè longiùs à proposito recedamus, praesertim cum illa pars Philosophiae quae dicitur Dialectica, circa horum generum divisiones à generalissimis ad specialissima; iterumque collectione à specialissimis ad generalis­sima versetur.

17. Sed ut ait Sanctus pater Augustinus in libris de Trinitate, dum ad Theolo­giam, hoc est divin [...] essenti [...] investigationem pervenitur, Categoriarum virtus omnino extinguitur. Nam in ipsis naturis à Deo conditis motibusque earum, Categoriae qualiscunque sit potentia, praevalet. In ea verò natura, quae nec dici, nec intel­ligi potest, per omnia in omnibus deficit. Attamen ut praediximus quemadmodum ferè omnia, quae de natura conditarum rerum propriè praedicantur, de conditore rerum per Metaphoram significandi gratia dicuntur: ita etiam Categoriarum significationes, quae propriè in rebus conditis dignoscuntur, de causa omnium non absurde possunt proferri, non ut propriè significent quid ipsa sit, sed ut translativè, quid de ea nobis quodammodo eam inquirentibus probabiliter cogitandum est, suadeant. D. Clarè conspicio, nulla ratione Categorias de natura ineffabli propriè posse praedicari. Nam & si aliqua Categoriarum de Deo propriè praedicaretur, ne­cessario Genus esse Deus sequeretur, Deus autem nec Genus, nec Species, nec Accidens est. Nulla igitur Categoria propriè Deum significare potest. M. Rectè intueris, non autem in vanum, ut arbitror, in praedictis rationibus duarum partium Theologiae sudare voluimus. Non enim tam facile ac ferè absque ullo labore ad hanc Categoria­rum disputationem pervenire valuissemus, non posse sc. propriè de Deo praedicari, nisi prius de primordialibus causis ab una omnium causa praeconditis, Essentiam dico, Bonitatem, Virtutem, Veritatem, Sapientiam, caeterasque hujusmodi, ad purum con­ficeremus, non aliter nisi translativè Deum significare. Nam si sublimissimae natu­rarum omnium post eam ordinatarum creatae causae solisque purae mentis aspectibus perspicuè ab una omnium ineffabili causa excellentia essentiae deseruntur, ut nullo modo earum vocabulis ea propriè possit significari; quid dicendum est de his decem [Page 13] generibus praedictis, quae non solum in rebus intelligibilibus, verum etiam in rebus sensibilibus dignoscuntur? Nunquid credibile est ut verè ac propriè de divina atque ineffabili natura praedicerentur? D. Ita arbitror incredibile esse. Non est igitur [...], quia plus est quam [...], & tamen dicitur [...], quia omnium [...] idem essentiarum creatrix est. Non est quantitas quia plusquam quantitas est, Omnis enim quantitas tribus spatiis extenditur: Longitudine quidem, Latitudine, Altitu­dine; quae item tria spacia senario protenduntur numero; nam Longitudo sursum & deorsum; Altitudo ante & retro; Latitudo dextrorsum & finistrosum porrigitur: Deus autem omni spatio caret, caret igitur quantitate. Item quantitas est in nu­mero partium, aut naturaliter conjunctarum, ut est linea, & tempus; aut naturaliter disjunctarum, ut sunt numeri, seu corporales seu intelligibiles. Divina autem sub­stantia nec continuis partibus componitur, nec dividuis distinguitur. Non est igitur quantitas. Quantitas tamen non incongruè denominatur duobus modis, aut quia quantitas saepe pro magnitudinè virtutis ponitur, aut quia totius quantitatis principium est & causa. De Qualitate quoque non aliter intelligendum: nulla enim Deus qualitas est, nulla ei accidit, nullius est particeps. At vero saepissimè qualitas de eo praedicatur, aut quia totius qualitatis conditor est, aut quod qualitas frequen­tissimè in significatione virtutum ponitur. Nam & Bonitas & Justitia, caeteraeque virtutes qualitates esse dicuntur, Deus autem Virtus est, & plusquam Virtus.

18. Relationis autem ratio, non tam a pertè patescit, quemadmodum aliarum Ca­tegoriarum definitiones apparent; videtur enim ista sola Categoria veluti propriè in Deo praedicari; atque ideo cum summa diligentia investigandum esse video, utrum pro­priè in summa ac Sancta Trinitate trium maximarum substantiarum, praedicetur Pater relative ad Filium, similiter Filius ad Patrem, Spiritus quoque Sanctus ad Patrem & Filium, quia Spiritus amborum est; haec enim nomina habitudinum esse Sanctus pater Gregorius Theologus indubitanter asserit. An etiam quemadmodum caeterae Categoriae, ita ista quae dicitur Relationis sive habitudinis, metaphoricè de Deo, an propriè praedicari, sed utrum ita sit necne credendum & intelligendum sit. Ratio­nabiliter ut est imo ad investigandum veritatis mysterium procedis. Nulla enim Categoriarum praeter istam solam de Deo propriè praedicari videtur; sed utrum ita sit nec ne, piissimè cautissimèque inquirendum: nam si propriè de Deo dicitur, omnis ferme praedicta nostra ratiocinatio evacuabitur. Universaliter enim diximus nil propriè aut dici aut intelligi posse; praesertim Categoria Relationis non inter decem genera Categoriarum reputabitur, si propriè de Deo pronunciatur. Si autem hoc confectum fuerit Categoriarum numerus non denario sed novenario concludetur. Restat igitur, ut intelligamus hanc etiam Categoriam, sicut & caeteras translativè de Deo praedicari. Vera siquidem ratiocinatio ad hoc invitat atque coarctat, ne ea quae praedicta sunt, incipiant vacillare. Quid enim? Nunquid veris ratiocinatio­nibus obsistit, si dicamus Patrem & Filium ipsius habitudinis quae dicitur ad aliquid nomina esse & plusquam habitudinis? Non enim credendum est eandem habitudi­nem in excellentissimis divinae essentiae substantiis; & in his quae post eam ab ea con­dita sunt. Ut enim, ni fallor, quemadmodum superat omnem essentiam, sapientiam, virtutem; ita etiam habitudinem omnem ineffabiliter supergreditur. Quis enim crediderit talem habitudinem inter Patrem & Verbum esse, qualem inter Abraham & Isaac potest cogitare? hic enim habitus carnalis ex divisione naturae per peccatum primi hominis multiplicatione per generationem inquiritur: illic ineffabilis ingenitae genitaeque substantiae sibimet copula creditur; proutque datur, divini luminis radio cognoscitur; hic quod quaeritur, non ex natura processit, ut diximus, sed ex vitio; illic quod cogitatur, ex ineffabili divinae bonitatis foecunditate procedere cognosci­tur: sed ad caeteras Categorias transeamus. D. Sex restant ni fallor, quarum prima, [...], id est, jacere, quam alii Situm appellant. Situs autem intelligitur in positione cu­jusdam creaturae, sive visibilis sive invisibilis: Verbi gratia, de aliquo corpore dicitur, aut jacet aut stat; similiter de animo dicitur, si quietus, jacet; si pervigil, stat. Status namque Categoriae huic applicari solet; nam Motus ad Tempus refertur: Sed quia Deus nec stat, nec jacet, praedicta Categoria nulla ratione propriè praedicari potest de eo. At vero cum standi & jacendi causa est, in ipso enim omnia & stant, hoc est, im­mutabiliter secundum suas rationes subsistunt, & jacent, hoc est quiescunt, finis omnium est, ultra quem nihil appetunt; potest de eo translativè, jacere vel Situs [Page 14] praedicari. Nam si verè propriéque Deus jacet, aut sedet, aut stat; positione non caret: si non caret positione, localis est: non est autem localis, nullo igitur situ con­tinetur.

19. M. Clare quid velis perspicio; ac per hoc ad Habitudinis Categoriam transeundum esse video; quae omnium Categoriarum propter nimiam sui amplitu­dinem obscurissima esse videtur: non enim est ulla Categoria fere, in qua habitus quidam inveniri non possit; nam & essentiae seu substantiae habitu quodam ad se invicem respiciunt. Dicimus enim rationabilis essentia irrationabilisque: qua pro­portione, id est, quo habitu, ad se invicem respiciunt; non enim irrationabilis di­ceretur, nisi ab habitu praesentiae rationis: Omnis enim proportio habitus est; quam­vis non omnis habitus proportio. Propriè namque proportio non minus quam in duobus potest inveniri; Habitus vero & in singulis rebus perspicitur: Verbi gratia, habitus rationabilis animae Virtus est; est igitur proportio species quaedam habitu­dinis. Si autem exemplo vis declarari quomodo habitus proportionalis in essentia invenitur, ex numeris elige exemplar. Numeri enim, ut aestimo, essentialiter in omni­bus intelliguntur; in numeris namque omnium rerum subsistit essentia: Vides igitur qualis proportio est in duobus & tribus. D. Video plane, & sesquialteram esse ar­bitror, & hoc uno exemplo aliorum omnium substantialium numerorum inter se invicem collocatorum, varias proportionis species possum cognoscere. M. Intende igitur ad reliqua: & cognosce nullas quantitatis species esse, seu qualitatis, seu ipfius quae dicitur ad aliquid, seu situs locive, temporisve, agendi vel patiendi, in quibus quaedam species habitudinis non reperiatur. D. Saepè talia quaesivi, & ita re­peri. Nam ut talibus exemplis utar, in quantitatibus magna & parva & media inter se comparata, multaque pollent habitudine. Item in quantitatibus numerorum, li­nearum, temporum, aliorum (que) similium, habitudines proportionis perspicuè reperies.

20. Similiter in qualitate; Verbi gratia, in Coloribus, album & nigrum, me­diumque, qualiscunque sit color, habitu sibimet jungitur. Album siquidem & ni­grum, quae extremos colorum locos obtinent, habitu extremitatis ad se invicem respiciunt. Color autem ad extrema sui, album dico nigrumque, habitu medietatis respicit. In ea quoque Categoria quae dicitur [...], id est, ad aliquid, clarè apparet, qualis habitus sit Patris ad Filium, seu Filii ad Patrem; amici amico; dupli ad sim­plum, caeteraque hujusmodi.

21. De Situ quoque facile patet, quomodo stare & jacere habitudinem quandam inter se invicem possideant. Haec enim ex diametro sibi è regione respondent; & nequaquam intellectum standi absolutum ab intellectu jacendi cogitabis; sed semper simul occurrunt, quamvis in re aliqua non simul apparent.

22. Quid dicendum est de loco? quando superiora, inferiora & media conside­rantur; nunquid habitudine carent? Nullo modo; non enim haec nomina ex natura rerum proveniunt, fed respectu quodam intuentis eas per partes. Sursum siquidem & deorsum in universo non est, atque ideo neque superiora, neque inferiora▪ neque media in universo sunt; nam universitatis consideratio haec respuit, partium vero introducit intentio. Eadem est de majori & minori. Nullum enim in suo genere parvum aut magnum esse potest, ex cogitatione tamen comparantium diversas qua­litates, talia inventa sunt. Ideoque locorum seu partium contemplatio, habitum in talibus gignit. Nulla enim natura major aut minor alia natura fit, sicut neque su­perior neque inferior, cum una omnium subsistat natura, ex uno Deo condita. Quid de Tempore? nonne in ipsis dum inter se invicem conferuntur, luculenter habitus ar­ridet? Verbi gratia, Diei ad horas, horae ad punctos, puncti ad momentum, momenti ad atoma. Similiter in superioribus temporum commensurationibus, si quis ascen­derit, reperiet. In his enim omnibus habitus totius ad partes, partium quoque ad totum perspicitur. D. Profectò non aliter. M. Quid in diversis agendi vel pa­tiendi motibus? nonnè habitus ubique relucet? nam amare & amari habitudines sunt amantis & amati, siquidem inter se respiciunt, sive in una persona sint, quod à Graecis dicitur [...], id est, cum actio & passio in una eademque inspicitur per­sona; ut meipsum amor sive inter duas personas, quod à Graecis dicitur [...], id est, cum alia persona amantis, & alia amata sit, ut amo te. D. Et haec vera esse discerno. M. Quaero igitur à te, quare ista Categoria habitudinis, cum caeteris Categoriis naturaliter inesse videatur, & per se specialiter veluti suis propriis ratio­nibus [Page 15] subnixa, suum in denaria Categoriarum quantitate locum obtineat. An for tè quia in omnibus invenitur, praeterea in seipsa subsistit? Eadem enim ratio esse in Categoria essentiae inspicienda est. Quid enim? nunquid cum decem Categoriae sint, una earum essentia seu substantia dicitur, novem vero accidentia sunt, & in subsistentia subsistunt? per se enim subsistere non possunt. Essentia in omnibus esse videtur, sine qua esse non possunt, & tamen per se locum suum obtinet. Quod enim omnium est, nullius propriè est, sed omnium commune; & dum in omnibus subsistat, per seipsum propria sua ratione esse non desinit. De quantitate similiter dicendum. Dicimus enim quanta essentia, quanta qualitas, quanta relatio, quantus situs, quantus habitus, quam magnus locus, quam, parvum vel spatiosum tempus, quanta actio, quanta passio? Videsne quam latè patet per caeteras Categorias quantitas, & non tamen suum proprium deserit statum. Quid de Qualitate? nonnè & ipsa de omnibus Categoriis frequenter praedicari solet? dicimus enim qualis [...], qualis magni­tudo, qualis relatio, Situs, Habitus, Locus, Tempus, Agere, Pati? Haec enim omnia qualia sunt, interrogamus; non tamen Qualitas sui proprii generis ra­tionem deserit? Quid ergo mirum si Categoria Habitudinis, dum in omnibus inspi­citur, propriam suam rationem possidere dicatur? Nullo modo mirandum, nam vera ratio suadet non aliter posse. M. Nonnè igitur vides divinam essentiam nullius ha­bitudinis participem esse, de ea tamen non incongruè, quum ipsius est causa, praedi­cari posse? Si enim propriè de ipsa Habitus praedicaretur, nequaquam suimet sed alterius esset; Omnis propriè habitus in aliquo subjecto intelligitur, & alicujus acci­dens est, quod de Deo cui nullum accidit, & qui accidit nulli, in nulloque intelli­gitur, & nullum in ipso, impium credere est. D. Satis de hac Categoria disputatum est ut arbitror.

23. M. Quid igitur? nonnè ex his quae praedicta sunt, de caeteris Categoriis breviter possumus colligere? Non enim Deus locus, neque tempus est; attamen locus omnium translativè dicitur, & tempus, cum omnium locorum temporumque causa est. Omnium quippè definitiones, quasi quidam loci, in ipso subsistunt; & ab ipso quasi à quodam tempore, per ipsum veluti per quoddam tempus, & in ipsum veluti in finem quendam temporum, motus omnium & incipit & movetur, & desinit; dum ipse nec se moveat per tempus, nec ab alio moveatur. Quid enim? nam si propriè locus diceretur & tempus, videretur non extra omnia per excellentiam essentiae, sed in numero omnium quae sunt includi. Locus siquidem & tempus, inter omnia quae creata sunt, computantur. In his namque duobus totus mundus qui nunc est consistit, & sine quibus esse non potest. Ideo (que) à Graecis dicuntur [...], id est, sine quibus Universitas esse non valet: Omne enim quod in mundo est, moveri tempore, locoque definiri necesse est; & locus ipse definitur, & tempus mo­vetur; Deus autem nec movetur nec definitur; nam locus quo definiuntur omnia loca, locus locorum est; & quia ille à nullo locatur, sed omnia intra se collocat, non locus, sed plusquam locus est. A nullo namque definitur, sed omnia definit. Causa igitur est omnium. Eodem modo causa temporum tempora movet; ipsa vero à nullo, in nullo tempore movetur. Est enim plusquam tempus, & plusquam motus. Nec locus igitur, nec Tempus est. Ita quidem etiam luce clarius apparent quae dicta sunt, in tantum ut jam nunc de natura Categoriarum, deque earum transla­tione in divinae essentiae significationem, satis dictum videatur propter caetera, quae ad praesens negotium necessariò pertinent.

24. Horum decem Generum quatuor in statu sunt, id est, [...], Quantitas, Situs, Locus: Sex vero in motu, Qualitas, Relatio, Habitus, Tempus, Agere, Pati. Nec te latere hoc aestimo. D. Imo mihi clarè patet, ac de his nil amplius quaesierim; sed quorsum istuc? M. Ut scias planè decem genera praedicta aliis duobus superio­ribus generalioribusque comprehendi, motu sc. atque statu; quae iterum generalis­simo colliguntur genere, quod à Graecis [...], à nostris vero Universitas appellari consuevit. D. Hoc vald [...] libet, propter eos qui putant, in natura rerum nullum genus generalius praecedere decem praedicta genera, quae ab Aristotele & inventa & nominat a sunt, posse reperiri. M. Ratáne tibi videtur haec divisio Categoriarum in motum atque statum, id est, quatuor in statu, sex in motu?

25. D. Rata quidem, sed adhuc de duabus non satis mihi patet, de habitu dico & relatione; hae namque duae Categoriae magis mihi videntur esse in statu, quam in [Page 16] motu. Quodcunque enim ad perfectum venerit habitum, immutabiliter manet. Nam si quodammodo movetur, jam non esse habitum manifestum est. Virtus enim in anima tum vero animi habitus est, cum ei immutabiliter adhaeret ut ab eo sepa­rari non possit; ideoque corporum nulla vera habitudo invenitur: nam armatus vel indutus potest armis seu indumentis carere. In relatione item, status praevalere aesti­matur; Relatio siquidem patris ad filium, seu dupli ad simplum, & è contrariò, im­mobilis est: nam pater semper pater est filii; similiter filius semper filius est patris, &c. M. Fortasse non magnoperè haesitasses, si diligentius intuereris, quia omne quod non simul connaturaliter perfectè inest creaturae, sed per incrementa quaedam ad in­separabilem incommutabilemque perfectionem processit, in motu esse necesse est. Omnis autem habitus motu quodam ad perfectionem ascendit, in eo cujus habitus est. De qua perfectione, qui [...]irmus fuerit in hac vita, praesumat. Habitus igitur in motu est. De Relatione item miror cur dubitas, cum videas eam in uno eodemque esse non posse; in duobus namque videtur semper. Duorum autem ad se invicem appetitus, motu quodam fieri quis dubitarit? Est item alia ratio, quae apertissimè ea quae in motu, ab his quae in statu sunt, discernit. Ut enim de ipsa generalissima ratione nunc plura non dicam, quae omnia quae à Deo post Deum condita sunt in motu esse manifestat. Omnia namque ex non existentibus in existentia per generationem mo­ventur, ex non-esse in esse divina bonitate omnia vocante ut sint de nihilo; ut unumquodque eorum quae sunt, ad essentiam suam genusque speciemque, nume­rumque suum naturali appetitu moveatur. Ea propriè dicimus in statu esse quae per se subsistunt, nulliusque indigent subjecti, ut sint. Quae vero in aliquo existunt, quia per se existere non possunt, in motu esse non incongruè judicamus. Habitus itaque & relatio in aliquo subjecto sunt, in quo semper esse naturali motu appetunt, quia sine eo esse non possunt. In motu igitur sunt.

26. D. Quid ergo dicemus de Loco? de Quantitate? de Situ? quae in statu posuisti. Nam de [...] idem essentia, nemo dubitat, quod nullius indiget ad sub­sistendum. Ab ipsa enim caetera fulciri creduntur. Haec vero, locum dico & quanti­tatem, situmque, inter accidentia essentiae connumerantur. Ac per hoc, illud sub­jectum in quo sunt, & sine quo esse non possunt, appetendo, moventur. Et si ita est, omnia in motu sunt praeter [...], quae sola motu caret; eo solo excepto quo omnia appetunt esse, quum sola per se subsistit. M. Non usquequaque absurda est inqui­sitio tua, quia opinionem communem sequeris, sed si diligentius intuearis, invenies locum à nullo contineri, continere vero omnia quae in eo locantur. Si enim nihil aliud locus fit nisi terminus atque definitio cujusque finitae naturae, profectò locus non appetit ut in aliquo sit; sed omnia quae in eo sunt ipsum meritò terminum fi­nemque suum semper desiderant, in quo naturaliter continentur, & sine quo in infi­nitum fluere videntur. Locus itaque in motu non est, cum omnia quae in eo sunt▪ ad se moveantur, ipse vero stat. Eadem de quantitate, atque situ, ratio edocet. Quid enim? Unumquodque quantitatis seu positionis sensibilis intelligibilisve particeps, nisi ut ad perfectam quantitatem positionemve perveniat, appetit ut in ea quiescat: non ergo appetunt, sed appetuntur. In motu itaque non sunt, stant igitur. D. Num ergo accidentia [...] haec tria dicenda sunt, Quantitas, Situs, Locus; an per se sub­stantiae?

27. M. Et hoc dignum quaesitu video; nam juxta Dialecticorum opinio­nem, omne quod est, aut subjectum est, aut de subjecto, aut in subjecto est. Vera tamen ratio consulta respondet, subjectum & de subjecto, unum esse, & in nullo distare. Nam si ut illi aiunt, Cicero subjectum est & prima substantia, homo vero de subjecto & secunda substantia, quae differentia est juxta naturam, nisi quia unum in numero, alterum in specie, cum nil aliud sit species, nisi nume­rorum unitas, & nil aliud numerus nisi speciei pluralitas. Si ergo species tota & una est, individuaque in numeris & numeri unum individuum sunt in specie, quae quantum ad naturam distantia est inter subjectum & de subjecto, non video. Simi­liter de accidentibus primae substantiae intelligendum. Non enim aliud est quod in subjecto dicitur, & aliud quod in subjecto simul & de subjecto. Nam disciplina ut exemplo utar, una eademque est in seipsa & in suis speciebus numerisque. Non aliud igitur uniuscujusque propria disciplina, quae à Dialecticis in subjecto dicuntur solummodo, & aliud generalis disciplina quae ab iisdem in subjecto & de subjecto [Page 17] vocatur, veluti in subjecto, prima sc. substantia subsistens, de subjecto, id est, propria alicujus disciplina praedicetur; sed una eademque est in toto & in partibus, ac per hoc relinquitur subjectum & in subjecto. Si autem acutiùs vestigia Sancti Gregorii Theologi, expositorisque sui Maximi sapientissimi sequens inspexeris, invenies [...] omnino in omnibus quae sunt, per se ipsam incomprehensibilem, non solum sensui, sed etiam intellectui esse. Atque ideo ex his veluti circumstantiis suis intelligitur existere, loco, dico, quantitate, situ; additur etiam his tempus. Intra haec siquidem, veluti intra quosdam fines circumpositos, essentia cognoscitur circumcludi, ita ut neque accidentia ei quasi in ea subsistentia videantur esse, quia extrinsecus sunt; neque sine ea existere posse, quia centrum eorum est, circa quod volvuntur tempora, loca vero & quantitates & situs undique collocantur. Categoriarum igitur quaedam circa [...] praedicantur, quae veluti [...], id est, circumstantes dicuntur, quia circum eam inspiciuntur esse. Quaedam vero in ipsa sunt, quae à Graecis [...], id est, acci­dentia vocantur, Qualitas, Relatio, Habitus, Agere, Pati. Quae etiam extra eam in aliis Categoriis intelliguntur, verbi gratia, Qualitas in quantitate, ut color in corpore. Item Qualitas in [...], ut in generibus invisibilitas, incomprehensibilitasque. Itemque Relatio extra [...], Pater ad filium, Filius ad Patrem. Non enim sunt ex natura, sed accidente corporum corruptibili generatione, siquidem pater non naturâ filii pater est, neque filius natura patris filius est. Unius enim ejusdemque naturae sunt pater & filius. Nulla autem Naturâ seipsam gignit, aut à seipsa gignitur. In ipsa ergo [...] relatio est, cum genus ad speciem refertur, & species ad Genus. Genus enim Spe­cie [...] est Genus, & Species Generis est Species. Habitus quoque & extra [...] & intra reperitur, ut armatum, indutum, secundum corpus dicimus. Habitus vero [...], generis aut speciei est virtus ipsa immobilis, per quam Genus dum per Species dividitur, in seipso semper unum individuumque permanet, & totum in speciebus singulis, & singulae species in ipso unum sunt. Eadem virtus & in specie perspicitur, quae dum per numeros dividitur, suae individuae unitatis inexhaustam vim custodit. Omnesque numeri in quos dividi videtur in infinitum, in ipsa finiti, unumque individuum sunt. De agendo autem & patiendo nemo dubitat, cum videamus corpora dum ad quanti­tatem pertineant, & agere & pati. Genera quoque & species ipsius [...], cum se in di­versas species & numeros multiplicant, agere videntur. Si quis verae rationis virtute juxta illam disciplinam quae [...] vocatur, & numeros in species, & species in Ge­nera, generaque in [...] colligendo adunaverit, pati dicuntur; non quod ipse colligat, natura enim collecta sunt, sicut etiam divisa, sed quia colligere actu rationis ea vi­detur. Nam cum & eadem dividit, similiter agere dicitur, ea vero pati.

28. D. Haec quamvis videantur esse obscura, non tamen sic animum meum effu­giunt, ut nihil in eis purum atque discretum ei reluceat. Et cum video omnes fere Ca­tegorias inter se invicem catenatas, ut vix à se invicem certa ratione discerni possint, omnes enim omnibus ut video insertae sunt, in qua proprietate singula quaeque inve­niri valeant, aperias flagito. M. Quid tibi videtur? Num [...] in generibus genera­lissimis & in generibus generalioribus, in ipsis quoque generibus eorumque speciebus, atque iterum specialissimis speciebus, quae atoma, id est individua dicuntur, universa­liter propriè continetur? D. Nihil aliud esse video, in quo naturaliter inesse [...] possit, nisi in generibus & speciebus, à summo usque deorsum descendentibus, hoc est, à generalissimis usque ad specialissima, id est, individua; seu reciprocatim sursum versus ab individuis ad generalissima. In his enim veluti naturalibus partibus univer­salis [...] subsistit; in genere ergo ad caetera. M. Num alibi videtur tibi esse quanti­tatis proprietas, nisi in numero partium, spatiis, atque mensuris, sive illae continuae sint, ut sunt linearum, temporum, caeterorumque quae continua quantitate conti­nentur; sive segregatae sint, certis naturalibusque finibus discretae, ut sunt numeri, atque omnis multitudo, in quibus discreta quantitas constare manifestum est? D. Et hoc luculenter apparet. M. Num & ea quae vocatur Qualitas, propriam sedem ob­tinet, nisi in figuris & superficiebus, sive in naturalibus corporibus, seu in geometricis, ut sunt planae, triangulae, quadratae, multigonae, rotundae. Solida etiam in superficie, ut sunt cubica, conica, spherica. Nam solida corpora, sive naturalia, sive Geome­trica, quantum interiùs considerantur, propter tria spatia in quibus sunt, longitu­dinem dico, latitudinem, altitudinem, ad quantitatem applicantur. Dum autem super­ficies eorum perspicitur, Qualitati junguntur. Item in rebus incorporalibus, nonnè [Page 18] maximum obtinet locum, cum omnes disciplinae, omnes virtutes, sive rationabiles sint, sive irrationabiles, nondum tamen ad immutabilem mentis statum pervenientes, ad eam referantur? D. Ingredere ad ea quae restant; haec enim planè video, & sic se habere assero. M. Num & ea quae à Graecis dicitur [...], à nobis vero ad aliquid, vel relatio, alium locum propriè in natura rerum possidet, nisi in proportionibus rerum seu numerorum, atque reciprocis eorum quae ad se invicem respiciunt conver­sionibus inseparabilibus, ita quod unum dicitur, non [...] seipso, sed ab altero quod ei op­ponitur, accipere intelligatur? Cujus inconcussae amicitiae inseparabilisque copulae exempla sunt multiplices numeri inter se invicem copulati, dupli, tripli, qua­drupli, caeterique id genus in infinitum; item particulares, ut sint sesquialteri, ses­quitertii, caeterique hujusmodi; In quibus omnibus non solum integri numeri ad se invicem comparati proportionibus diversis pollent, sed etiam singulorum nume­rorum partes sibi invicem conjunctae proportionum rationibus inseparabiliter copu­lantur. Et non solum hoc in ipsis terminis numerorum, verum etiam in proportio­nibus proportionum, quas arithmetici proportionalitates appellant, reperies. D. Illud quoque non ignoro; haec enim artium peritis notissima sunt.

M. Quid de Situ dicendum est? nonne in ordinibus rerum naturalibus seu ar­tificialibus corporalium seu spiritualium positionibus proprium locum obtinet? Cum enim dico, primum, secundum, tertium; ac deinde sive in totis, sive in partibus, sive generibus, sive in speciebus, nonnè situm quendam singulorum considero? item si dextrorsum, sinistrorsum, sursum, deorsum, ante, retro, dixero; quid aliud praeter positionem quandam, sive generaliter totius mundi, seu partium ejus demonstro? Nam qui dicit de aliquo corpore, jacet, seu sedet, seu stat, nihil aliud insinuat nisi deorsum accumbit, aut sursum erigitur, aut quodam libramine inter sursum atque deorsum pendet. Item si quis de animo talia dixerit, nihil aliud videbitur intelligere, nisi quod aut adhuc in passionibus delictorum jaceat, aut quodammodo eas deserere conetur, ut perfectè in virtutes erigatur. D. Et hoc ad intelligendum non adeo difficile videtur: sequere quae restant. M. Habitus restat, ut aestimo, qui apertissime in virtutum seu vitiorum certis possessionibus inspicitur. Omnis enim disciplina, hoc est, omnis rationabilis animi motus, aut irrationabilis, dum ad certum statum pervenerit, ita ut nullo modo ab eo ulla occasione moveri possit, sed semper animo adhaereat, ut unum id ipsumque ei videtur, habitus dicitur. Ac per hoc omnis perfecta virtus animo inseparabiliter adhaerens, verè ac propriè habitus appellatur; proinde in corporibus, in quibus nil stabile esse videtur, aut vix aut nunquam habitus propriè invenitur. Quod enim semper non habetur, quamvis ad tempus haberi vi­deatur, abusivè habitus nominatur. D. Tende ad caetera, hoc enim verisimile esse nullus esse denegat.

29. M. Locus sequitur, qui ut paulo ante diximus, in definitionibus rerum quae definiri possunt, constituitur. Nil enim aliud est Locus nisi ambitus, quo unumquodque certis terminis concluditur. Locorum autem multae species sunt; tot enim loca sunt, quot res quae circumscribi possunt, sive corporales, sive incorporales sint: verbi gratia, corpus est compositio quaedam quatuor elementorum cum quali­tatibus, sub una quadam specie conglobata; hac enim definitione, generali quadam de­scriptione, omnia corpora quae ex materia ac forma consistunt, concluduntur. Item, Spiritus est natura incorporea, formâ per se atque materiâ carens. Omnis enim Spi­ritus, sive rationabilis, sive intellectualis sit, per se ipsum informis est. Si vero con­versus fuerit ad causam suam, hoc est, ad Verbum, per quem facta sunt omnia, tunc formatur. Est igitur una forma omnium spirituum, rationabilium & intellectua­lium, Dei Verbum. Si vero irrationabilis spiritus sit, similiter informis est per seipsum, formatur tamen rerum sensibilium phantasiis. Est iterum forma omnium spirituum ir­rationabilium phantasia corporalium rerum in memoria eorum per corporales sensus infixa. Item in disciplinis liberalibus, plurima loco reperiuntur. Nulla enim ars est, quae suis locis careat, ut sunt loci dialectici, à genere, à specie, à nomine, ab ante­cedentibus, à consequentibus, à contrariis, caeterisque hujusmodi, de quibus nunc disserere longum est; nam tam latè patent dialectici loci, ut undecunque dialecticus animus à natura rerum argumentum, quod rei dubiae facit fidem repererit; locum argumenti esse describat, seu argumenti sedem. Similiter in aliis reperies; quae suis locis, id est, propriis definitionibus ambiuntur, quarum exempla sunt haec. GRAM­MATICA [Page 19] est articulatae vocis custos, & moderatrix disciplinarum. RHETORICA est finitam causam personâ, materia, occasione, qualitate, loco, tempore, facultate, discu­tiens copiosè atque ornatè disciplina. Haec disciplina sic breviter definiri potest, RHETORICA est finitae causae septem periochis, sagax & copiosa disciplina. DIA­LECTICA est communium animi conceptionum rationabilium diligens investiga­trixque disciplina. ARITHMETICA est numerorum contemplationibus succumben­tium rata intemerataque disciplina. GEOMETRIA est plenarum figurarum solida­rumque spatia superficiesque sagaci mentis intuitu considerans disciplina. MUSICA est omnium, quae sunt sive in motu, sive in statu scibili naturalibusque proportionibus harmonia, rationis lumine dignoscens disciplina. ASTROLOGIA est coelestium corpo­rum spatia motusque reditusque certis temporibus investigans disciplina. Hi sunt generales loci artium liberalium; his terminis continentur, intra quos aliae innume­rabiles sunt.

30. Septem [...], id est, circumstantiae, sunt, quis, quid, cur, quomodo, quando, ubi, quibus facultatibus. D. His rationibus cogor fateri, non esse locum nisi in animo. Si enim definitio omnis in disciplina est, & omnis disciplina in animo; necessario locus omnis, quia definitio est, non alibi nisi in animo erit.

31. M. Rectè intueris. D. Quid igitur dicendum est de his qui dicunt, habi­tationes hominum caeterorumque animalium locos esse? Similiter istum communem aërem, terram quoque, omnium habitantium in eis locum aestimant? Aquam locum piscium dicunt, planetarum aethera, spheram coelestem astrorum locum esse putant. M. Nihil aliud, nisi ut aut suadeatur eis, si disciplinabiles sint & doceri valuerint; aut penitus dimittantur, si contentiosi sint. Eos enim qui talia dicunt, vera deridet ratio. Nam si aliud est locus, & aliud▪ corpus, sequitur ut locus non sit corpus; Aër autem istius corporalis & visibilis mundi quarta pars est; locus igitur non est. Constat etenim hunc mundum visibilem quatuor elementis, veluti quatuor generali­bus quibusdam partibus, compositum esse. Et est quasi quoddam corpus, suis partibus compactum. Ex quibus viz. partibus catholicis omnium animalium, arborum, her­barum propria specialissimaque corpora, mirabili ineffabilique mixtura coeuntia, componuntur, inque eas iterum resolutionis tempore redeunt.

32. Etenim totus iste mundus sensibus apparens assiduo motu circa suum cardi­nem volvitur; circa Terram dico, circa quam veluti quoddam centrum caetera tria elementa, Aqua videlicet, Aer, Ignis, incessabili rotatu volvuntur, & ita invisibili sine ulla intermissione universalia corpora, quatuor dico elementa in se invicem coeuntia, singularum rerum propria corpora conficiunt. Quae resoluta iterum ex proprietatibus in universalitates recurrunt; manente semper immutabiliter quasi quodam centro singularum rerum propria naturalique essentia, quae nec moveri, nec augeri, nec minui potest. Accidentia enim in motu sunt, non essentiae. Nec etiam ipsa accidentia in motu sunt seu incrementis, detrimentisve, sed participatio eorum ab essentia tales patitur mutabilitates. Aliter enim vera ratione non sunt esse; omnis siquidem natura seu essentiarum, seu eis accidentium immutabilis est; Participatio vero ut diximus essentiarum ab accidentibus, seu accidentium ab essentiis, semper in motu est, participatio siquidem & inchoari & augeri minuique potest, donec mundus iste ad finem suae stabilitatis in omnibus perveniat, post quem nec essentia, nec acci­dens, nec eorum inter se invicem participatio, ullum motum patietur; Omnia enim unum & idipsum immobile erunt, quando in suas immutabiles rationes omnia rever­sura sunt. De quo reditu alibi disserendum est.

33. Qua autem ratione solummodo mundi centrum, id est Terra, semper stat, caetera vero elementa circa eam aeterno motu volvuntur, non parva indiget conside­ratione. Nam & secularium Philosophorum, & catholicorum Patrum de hac quae­stione sententias agnovimus. Plato siquidem, philosophantium de mundo maximus, in Timaeo suo multis rationibus asserit, hunc mundum visibilem, quasi magnum quoddam animal, corpore animaque componi; cujus animalis corpus quidem est quatuor elementis notis­simis, generibusque, diversisque corporibus ex eisdem compositis, compactum; Anima vero ipsius est generalis vita, quia omnia quae in motu atque in statu sunt, vegetat atque movet. Hinc Poëta

Principio coelum & terram camposque liquentes,
Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra,
spiritus intus alit.

[Page 20] Sed quia ipsa anima, ut ait ipse, aeternaliter movetur ad corpus suum, id est, mundum totum vivificandum, regendum, diversisque rationibus variorum corporum singu­lorum conjunctionibus resolutionibusque movendum, manet etiam in suo naturali im­mobilique statu. Movetur ergo & stat, ac per hoc & corpus ejus, id est, universitas rerum visibilium, partim quidem stat aeterna stabilitate, ut est Terra; partim vero aeterna velocitate movetur, ut spatium aethereum; partim nec stat nec velociter mo­vetur, ut Aqua; partim velociter, sed non velocissimè, ut est Aër. Et haec ratio summi philosophi non est omnino spernenda, ut aestimo; acuta enim atque naturalis esse videtur. Sed cum de eadem causa hac magnus Gregorius Nyssenus Episcopus sub­tilissimè disputat in Sermone de imagine, magis video ipsius sententiam esse sequen­dam. Dicit enim conditorem Ʋniversitatis hunc mundum visibilem inter duas sibi invicent con­trarias extremitates constituisse; inter gravitatem dico & levitatem; quae sibi omnino oppo­nuntur. Atque ideo cum in gravitate Terra est constituta, semper immobilis manet. Nam gravi­tas moveri nescit, & est in medio mundi constituta, extremumque ac medium obtinet termi­num. Aetherea vero spatia propterea ineffabili velocitate semper circa media volvuntur, cum in natura levitatis constituta sunt quae stare ignorat, & extremum mundi visibilis obtinent finem. Duo vero in medio elementa constituta sunt, Aqua videlicet & Aër, proportionali moder amine inter gravitatem & levitatem assiduè moventur, ita ut proximum sibi extremum terminum utraque magis sequantur, quam ab eis longè remotum. Aqua namque tardiùs movetur aëre, cum gravitati telluris adhaeret: Aër vero velociùs aqua concitatur, cum aethereae levitati con­jungitur. Sed quamvis videantur extremae mundi partes à se invicem discrepare, propter di­versas earum qualitates; non tamen per omnia à se invicem dissentiunt. Nam aetherea spatia quamvis semper celerrima velocitate volvantur, chorus tamen astrorum suam immutabilem ob­servat sedem; ita ut & cum aethere volvatur, & naturalem locum ad similitudinem terrenae stabilitatis non deserat. Terra vero è contrario cum aeternaliter in statu sit, omnia tamen quae ex ea oriuntur ad similitudinem levitatis aethereae semper in motu sunt; nascendo per genera­tionem, crescendo in numero locorum ac temporum; iterumque decrescendo, & ad solutionem formae atque materiae perveniendo.

34. D. Videris mihi paulo longius à principali quaestione ad incidentem transitum fecisse. Nam cum de Loco disputare nostri propositi fuerit, loco relicto ad mundi tractatum transisti, & quorsum haec tendunt adhuc ignoro.

35. M. Non aliorsum, nisi ut corporum naturam à locorum natura diligenti ratiocinatione segregemus. Horum namque confusio, aut maxima, aut sola est erroris causa multis ac paene omnibus aestimantibus hunc mundum visibilem, partesque ejus universales atque speciales, loca esse. Si enim recta ratione rerum omnium genera acutè ac sine ullo errore discernerent, nullo modo corpus atque locum in uno eo­demque genere concluderent. Nemo enim naturas rerum recte considerantium atque discernentium, loca & corpora in uno genere mifcet, sed rationabili discretione segregat. Nam corpora in Categoria Quantitatis continentur. Categoria autem Quantitatis à Categoria Loci longè naturaliter distat. Non est igitur corpus Locus, quia localitas non est quantitas. Siquidem, ut praediximus, nil aliud est Quantitas nisi partium, qua seu sola ratione, seu naturali differentia separantur, certa dimensio; eorumque quae naturalibus spatiis extenduntur, longitudine dico, latitudine, & alti­tudine, ad certos terminos rationabilis progressio. Locus vero nil aliud est nisi rerum quae certo fine terminantur ambitus atque conclusio. Si ergo mundus iste visibilis corpus est, sequitur necessariò ut & partes ejus corpora sint. At si corpora sunt, quantitatis non localitatis generi subjunguntur. Sunt autem corpora. Loca ergo non sunt. Vidésne itaque quomodo praedictis rationibus confectum est hunc mundum cum partibus suis non esse locum, sed loco contineri hoc est, certo diffini­tionis suae ambitu? Aliud est enim quod continet, & aliud quod continetur. Corpora autem continentur locis suis. Aliud est ergo corpus, & aliud locus. Sicut aliud est quantitas partium, aliud diffinitio earum. Non igitur quatuor ista notissima elementa loca sunt, sed in loco circumscripta: quae sunt principales partes quibus universalitas sensibilis mundi completur. D. Haec quae à te dicta sunt de differentia locorum & corporum verisimilia esse videntur. Sed subtilius eadem velim repetas. Non enim video quare mundus iste locus non sit, cum multa in eo locentur. M. Non te latet ut arbitror, nullam praedictarum categoriarum, quas decem esse Aristoteles diffinivit, dum per ipsum, hoc est, in sua natura rationis contuitu consideratur sensibus [Page 21] corporeis succumbere. Nam [...] incorporalis est, nullique corporeo sensui sub­jacet; circa quam, aut in qua aliae novem Categoriae versantur. At si illa est in­corporea, non tibi aliter videtur nisi ut omnia, quae aut ei adhaerent, aut in ea sub­sistunt, & sine ea esse non possunt, incorporea sint?

36. Omnes ergo Categoriae incorporales sunt per se intellectae. Earum tamen quaedam inter se mirabili quodam coitu, ut ait Gregorius, materiem visibilem confi­ciunt. Quaedam verò in nullo apparent, semperque incorporales fiunt. Nam [...], & relatio, locus, tempus, agere, pati, nullo sensu corporeo attinguntur. Quan­titas verò, qualitasque, situs, & habitus, dum inter se coeuntes materiem, ut priùs diximus, jungunt, corporeo sensu percipi solent. Si ergo locus inter ea quae nullo modo corporeis sensibus succumbunt connumeratur; corpora verò, si sensibus non percipiuntur, corpora non sunt: nonne datur quod locus non sit corpus? corpora enim dico quae ex coitu quatuor mundi elementorum conficiuntur. Nam quatuor mundi elementa, dum corpora sint per se ipsa discreta, ineffabili suâ naturali subti­litate atque puritate omnem sensum mortalem superant. Aliud enim ergo locus, & aliud corpus. An tibi aliter videtur? D. Nullo modo: & haec postrema ratio­cinationis nostrae conclusio nequaquam sinit concedere locum & corpus unius ge­neris esse. Sed quod interpositum à te video, nil aliud esse materiem visibilem formae adjunctam (quicquid enim apparet, per formam apparet) nisi accidentium quo­rundam concursum, non parum me movet. M. Non te moveat. Nam ut dixi, magnus Gregorius Nyssenus in Sermone de imagine certis rationibus ita esse fuadet: nil aliud dicens materiam esse nisi accidentium quandam compositionem, ex invisibilibus causis ad visibilem materiem procedentem. Nec immeritò: Si enim corporali huic materiae solubilique quaedam simplex atque immutabilis essentia, & nullo modo solubilis in­esset, nulla ratione nullâque actione penitus solveretur. Jam verò solvitur. Nil igitur ei insolubile subest. Nam genera & species & atoma propterea semper sunt ac permanent, quia inest eis aliquid unum individuum quod solvinequit, neque de­strui: Ipsa quoque accidentia propterea in sua natura immutabiliter permanent, quia omnibus eis unum quiddam individuum subest, in quo naturaliter omnia unum subsistunt.

37. D. Nil verius ut arbitror: atque ut praesentem inquisitionem concludas expecto. M. Quid restat nisi ut dicamus, verbi gratia, dum videmus corpora nostra in hâc terra constituta, vel hoc aëre circumfusa, nil aliud nisi corpora in corporibus esse? Eâdem ratione pisces in fluctibus, planetae in aethere, astra in firmamento, cor­pora in corporibus sunt: minora in majoribus, crassiora in subtilioribus, levia in levioribus, pura in purioribus. Haec enim omnia sensibilia, sicut etiam intelligi­bilia, suis propriis locis, id est, naturalibus diffinitionibus contineri vera ratio edocet.

38. D. Nec huic conclusioni resisto, dum eam veram esse video: sed valde miror cur in communem usum humanae vitae pervenit, ut omnia haec corpora sive coe­lestia, sive aëria, sive aquatica, sive terrena, minorum intra se corporum loca esse dicere consuescat: quemadmodum nil aliud esse aestimat [...] praeter hoc corpus visibile atque tangibile. Ideóque obnixè flagito, ne sit tibi morosum diutius de hâc presenti difficultate disputare. M. Quid ergo? Nempe jamdudum inter nos est confectum, omnia quae vel sensu corporeo, vel ratione, vel intellectu cognoscun­tur, de Deo creatore omnium meritò posse praedicari: dum nihil eorum quae de se praedicantur, pura veritatis contemplatio eum approbet esse. D. Id ipsum incon­cussum esse, lucéque clarius ratio edocet.

39. M. Si ergo de Deo omnia quae sunt, non quidem propriè, sed modo quo­dam translationis, quum ab ipso sunt, rite praedicantur: quid mirum si cuncta quae in loco sunt, dum majoribus se undique videantur circumfundi, locus possint nomi­nari; cum nullum illorum propriè locus sit, sed loco propriae suae naturae contine­tur? Cúmque videamus per metonymiam, i. e. transnominationem, ab his quae con­tinent nominari ea quae continentur; non tamen ita continentur ab eis, ut sine eis intra naturales suos terminos subsistere non possint. Usus siquidem mortalium do­mum, uxorem, seu familiam solet appellare, cum haec naturaliter distent. Non enim domus praestat uxori seu familiae substantialiter esse; sed naturae locus. Quum verò in ea possidentur, ab ea denominari solent. Similitérque ea quae continent ab his quae continentur, verbi gratiâ, Aër continet lucem; ideo illuminatus aër lux di­citur. [Page 22] Oculus visus vocatur, seu visio; dum neque visus, neque visio sit juxta naturae proprietatem. Quis enim nesciat oculum partem quandam corporalem capitis, hu­midámque esse, per quam visus fusus radiorum instar, ex menica, hoc est membra­nula cerebri foràs funditur? Menica verò luminis naturam ex corde, ignis videlicet sede, recipit. Est enim visus naturalis luminis in sensu videndi possidentis radiatim foras prosiliens emissio: quae cum coloribus formisque exteriorum sensibilium cor­porum circumfunditur, mirabili celeritate ipsis coloratis visibilibus formis confor­matur. Est enim visio formarum colorúmque corporalium in radiis oculorum quaedam imago conformata, quae nulla mora instante sensu recipitur, memoriaeque sentientis infigitur. Eadem ratio est & in sensu aurium. Nam & particula quae propriè auris dicitur, ex auditu denominatur, quum instrumentum auditus est. Atque id genus mille.

40. D. Et hoc planè perspicio. M. Vidésne itaque qua consuetudine, re­rumque significandarum necessitate, inops verarum rerum discretionis humanitas, has abusivas rerum denominationes repererit: imam mediámque mundi visibilis partem, terram dico, animalium gressibilium nominans locum? Qui similiter coadunatam inseparabilémque partem, qualitatémque frigiditatis proximam, aquam videlicet, natantium locum vocat. Deinde naturali ordine tertiam mundi partem pennati generis locum esse aestimat. Eodémque modo amplissima aetheris spatia coelestium corporum circulariter in eo revolutorum loca nominare consuevit: quae omnia vera ratione discretionis naturarum consultâ, non loca, sed partes mundi suis locis cir­cumscripta conspiciuntur.

41. Ut autem perspicuè cognoscas has praedictas mundi generales partes, ea­rúmque partium partes, usque ad minutissimas pervenientes partitiones, non esse loca, sed locis circumscriptas, ipsius loci natura paulo diligentiùs si tibi placet consi­deranda est. M. Placet equidem: & ad hoc audiendum ardenter insisto. D. Accipe ergo tale ratiocinationis hujusmodi exordium; quam à Sanctis patribus, Gregorio videlicet Theologo, Sermonúmque ejus egregio expositore Maximo sumpsimus. Omne quodcunque est, praeter Deum, qui solus super ipsum esse propriè subsistit, intelligitur in loco. Cum quo videlicet loco, quia & omnino cointelligitur tempus, impossibile est locum subtracto tempore intelligi: sicut neque tempus sine loci co­intelligentia diffiniri potest. Haec enim inter ea quae simul & semper sunt, insepa­rabiliter ponuntur: ac sine his nulla essentia, quae per generationem accepit esse, ullo modo valet consistere vel cognosci. Omnium itaque existentium essentia localis atque temporalis est: atque ideo nisi in loco & tempore, & sub loco & sub tempore, nullo modo cognoscitur. Non enim omnium rerum universitas sub se ipsa, & intra seipsam est. Hoc enim statuere irrationabile est & impossibile: ipsam videlicet universitatem super semet universitatem esse, dum circumscriptionem habeat post omnia, circumscribentem omnia, sub se ipsa, in se ipsa causalissimam virtutem. Ipse itaque finis exterior locus universitatis est: sicut quidam diffiniunt locum, di­centes, locus est ipse extra universitatem ambitus, vel ipsa extra universitatem positio, vel finem comprehendens in quo comprehenditur comprehensum. Sub tem­pore esse universa comprobabitur: quoniam non simpliciter, sed aliquo modo esse habent universa, quaecunque post Deum esse habent, ac per hoc non carent principio. Omne enim quodcunque rationem recipit alicujusmodi essentiae, etsi est, non erat. Itaque aliquo modo esse, hoc est localiter esse. Et aliquo modo inchoâsse esse, hoc est temporaliter esse. Ideoque omne quod est, praeter Deum, quum aliquo modo sub­sistit, & per generationem subsistere inchoavit, necessario loco ac tempore conclu­ditur: unde Deum esse dicentes, aliquo modo esse dicimus. Ac per hoc & est & erat simpliciter, & infinitè, & absolutè in ipso dicimus. Incomprehensible enim omni rationi & intellectui, divinum est: atque ideò praedicantes ipsius esse, non dicimus ipsum esse. Ex ipso enim esse, sed non ipsum esse. Est enim super ipsum esse, aliquo modo super esse: & universaliter, super quod dicitur & intelligitur. Si autem aliquo modo, sed non universaliter ea quae sunt habent esse: quemadmodum sub loco esse, per positionem & finem rationum, in quibus secundum naturam sunt, & sub tem­pore esse, omnino per principium non ostendentur. Vidésne ergo locum tempúsque ante omnia quae sunt intelligi? Numerus enim locorum & temporum, ut ait Sanctus Augustinus in sexto de Musica, praecedit omnia quae in eis sunt. Modus siquidem, [Page 23] id est, mensura omnium rerum quae creatae sunt, naturaliter conditionem earum ra­tione praecedit. Qui modus atque mensura uniuscujusque locus dicitur, & est. Simi­liter principium nascendi atque inchoatio, ante omne quod nascitur atque inchoat, ratione praecedere perspicitur. Ideóque omne quod non erat & est, à principio tem­poris accepit esse. Solus itaque Deus infinitus est: caetera ubi & quando terminantur, id est, loco & tempore: non quòd locus & tempus in numero eorum quae adeo creata sunt, non sint; sed quòd omnia quae in universitate sunt, non spatiis temporum sed sola ratione conditionis praecesserint. Necessariò enim ea quae continent, priùs in­telliguntur, quàm ea quae continentur: sicut causa praecedit effectum, ignis incen­dium, vox verbum, caeteraque similia. Ac per hoc non aliam beatitudinem his qui digni sunt, aestimamus esse promissam, nec alium hujus mundi finem fore, quàm ut omnes qui gloriam theoseos, id est, deificationis accepturi sunt, ultra loca & tem­pora ascendant. Nam qui loco coarctantur finiti sunt. Aeterna autem beatitudo infinita est. Aeternae ergo beatitudinis atque infinitae participes neque loco cir­cumscribentur, neque tempore.

42. Quod enim de solo Melchisedech scriptum est, patre ac matre caruisse, nul­lúmque dierum principium per generationem in essentiam, neque finem temporis ha­buisse, universaliter de omnibus qui futurae beatitudinis participes erunt intelligen­dum arbitror. Omnes siquidem qui ad aeternas rationes, quae neque initium temporis per generationem in loco temporéve, neque finem per resolutionem habent, neque ullà locali positione circumscribuntur, reversuri sunt, ut solae in eis & nihil aliud sint: profectò omni locali temporalique termino carebunt. Causae enim omnium rerúmque omni caret circumscriptione, quum infinita est, infiniti in infinitum adhae­rebunt. Solus namque Deus in ipsis apparebit, quando terminos suae naturae tran­scendent: non ut in eis natura pereat, sed ut in eis solus appareat, qui solus verè est. Et hoc est naturam transcendere: naturam non apparere. Sicut aër, ut saepe diximus, luce plenus non apparet, quum sola lux regnat. Quod ergo de generali loco, ge­neralique tempore universalis creaturae intelligitur, necessariò de partium ejus locis, temporibúsque specialibus & propriis à summo usque deorsum intelligetur. Prae­cedit autem locus generalis, tempúsque generale, secundùm intelligentiam omnia quae in eis sunt. Praecedit ergo specialium propriorúmque locorum temporúmque cognitio, ea quae in eis specialiter propriéque intelliguntur. Ac per hoc concluditur, nil aliud esse locum nisi naturalem diffinitionem, modum, positionémque uniuscujus­que sive generalis sive specialis creaturae: quemadmodum nil aliud est tempus nisi rerum per generationem ex non esse in esse inchoatio, ipsiusque motus rerum mutabilium certae dimensiones, donec veniat stabilis finis, in quo immutabiliter omnia stabunt. D. Clarescit paululum ut reor hujus ratiocinationis intentio. Nam nil aliud appetit, quantum mihi datur intelligere, quàm ut nil esse locum suadeat nisi naturalem uniuscujusque creaturae diffinitionem, infra quam tota continetur, & extra quam nullo modo extenditur. Ac per hoc datur intelligi, sive locum quis dixerit, sive finem, sive terminum, sive diffinitionem, sive circumscriptionem, unum id ipsúmque significare: ambitum videlicet finitae naturae.

43. Quamvisque multae diffinitionum species quibusdam esse videantur, sola ac verè ipsa dicenda est diffinitio, quae à Graecis [...], à nostris vero essentialis vocari consuevit. Aliae siquidem aut connumerationes intelligibilium partium [...], aut argumentationes quaedam extrinsecus per accidentia, aut qualescunque sententiarum species sunt. Sola verò [...] id solum recipit ad diffiniendum, quod perfectionem naturae quam diffinit complet ac perficit. Diffinitio enim, ut ait Augustinus, nihil majus, nihil minus tenet quam quod susceptum est ad explicandum. Aliter omnino vitiosa est. M. Clarè perspicis: non enim aliud praeter quod dixisti, praedicta ratio appetit sua­dere. D. Sed miror, nec pure perspicio, quomodo diffinitio cujuscunque essentiae non intra ipsam, sed extra dicatur, hoc est, neque totum ipsius, neque pars dici valeat. M. Attentior ergo esto, ut & hoc planè cognoscas. D. Quantum lux interior ad­mittit. M. Dic quaeso, cum rerum omnium duo genera sint, omne enim quod di­citur esse, aut visibile est, & sensibus corporeis percipitur, aut percipi potest: aut invisibile & intelligentiae obtutu consideratur, aut considerari possibile est aut per se, aut per aliquod sibi adhaerens: in quo praedictorum generum diffinitionis esse judices.

[Page 24] 44. D. Ridiculum istuc. Quis enim locum seu finem, seu diffinitionem, seu qualemcunque circumscriptionis speciem, qua uniuscujus (que) substantia ambitur, inter ea quae sensibus corporeis succumbunt, rectè sapientium posuerit: cum videat ter­minos lineae, seu trianguli, seu alicujus planae solidaeve figurae incorporeos esse? Punctus siquidem ex quo linea incipit, & in quo terminatur, nec linea est nec pars ejus est, sed terminus lineae. Ac per hoc locus ejus nec sensu percipitur, sed solà ratione cogitatur. Punctus enim sensibilis, pars lineae est: non autem ejus princi­pium seu finis. Similiter & ipsa linea ratione consultâ incorporea est, & est prin­cipium superficiei. Item superficies incorporea est, & est finis lineae: principium verò Soliditatis. Soliditas quoque incorporea est, & est finis totius perfectionis. Quicquid enim in his, id est, sive punctum, sive lineam, sive superficiem, sive solidi­tatem visibilem corporeus sensus attigerit; profectò figurae incorporalium rerum sunt, non earum ipsa vera substantia, quae incorporea est. Similitérque naturalium corporum sive sensibilia sint per contemperantiam elementorum quibus subsistunt, sive subtilitate sui mortales fugitent contuitus: solo intellectu naturae fines perspi­ciuntur. Forma siquidem quae omnem materiam corpoream continet, incorporea est. Ipsa enim materies, siquis intentus aspexerit, ex incorporeis qualitatibus copulatur. M. Itaque in genere invisibilium, diffinitiones, quas locos rerum circumscriptarum diximus, concludi arbitraris? D. Ita quidem arbitror: & nil certius video.

45. M. Rectè aestimas: sed quia iterum genus invisibilium in multas species dividi patitur: quaedam enim invisibilium sunt quae intelligunt, & intelliguntur; quaedam quae neque intelliguntur, neqne intelligunt: in qua specie horum diffini­tiones connumerandas esse censes? D. In eâ profectò, quae intelligit & intelligitur. Actio siquidem diffinitionis, ratiocinantis intelligentisque naturae actio est. M. Nec aliter videtur esse posse. Nulla enim natura quae seipsam non intelligit esse, aut sui aequalem, aut se inferiorem potest diffinire. Nam quod supra se est, quomodo potest cognoscere, dum ejus notitiam non valeat sumere? D. Solius ergo intel­lectualis naturae quae in homine angelóque constituitur, diffinitionis peritia est. Sed utrùm angelus aut homo seipsum, aut homo angelum, aut angelus hominem possit diffinire, non parva quaestio est: de quâ quid tibi videtur, nosse cupio. M. Videtur mihi, neque seipsos, neque inter se invicem diffinire posse. Nam si homo seipsum vel angulum diffinit, major seipso est & angelo. Majus est enim quod diffinit, quam quod diffinitur. Eadem de angelo est ratio. Hos itaque ab ipso solo qui eos ad imaginem suam condidit, diffiniri posse arbitror. D. Videtur mihi hâc ratione concludi non alias naturas rationabili animo diffiniri, nisi inferiores se, sive visi­biles sint, sive invisibiles. M. Quisquis hoc dixerit, à veritate non errat. Ideoque ubi diffinitiones eorum quae diffiniuntur, ibi profectò & loci eorum quae circumscri­buntur. Praedictis enim rationibus confectum est, locum diffinitionem esse, & dif­finitionem locum. D. Confectum scilicet. M. Atqui diffinitiones corporum, rerúmque ratione carentium, non alibi nisi in anima rationabili sunt. In eâ itaque & loci sunt omnium quae localiter comprehenduntur. At si rationalis anima in­corporea est, unde nullus sapiens dubitat, necessariò quicquid in eâ intelligitur, in­corporeum esse manifestum est. Et locus in animo intelligitur, sicut prius datum est. Incorporalis est ergo. D. Et hoc jure conclusum video. Sive enim angelica natura rerum inferiorum se diffinitiones contineat, ut Augustino videtur placere: nam & angeli inferiora se creduntur administrare: sive ad superiora se semper intendat, id est, ad causas rerum aeternas: huic rationi non obstat. Non enim à veritate distat, ut video, siquis aestimaverit humanum animum terrenis adhuc phantasiis depressum, causas creatas inferiorum se naturarum posse comprehendere; si purè vixerit. An­gelicum verò omnium rerum aeternas appetere rationes; & ad hoc semper caritate motus, humanam naturam attrahere. M. Rectè vides. Vidésne itaque non aliud esse locum nisi actionem intelligentis atque comprehendentis, virtute intelligentiae ea quae comprehendere potest, sive sensibilia sint, sive intellectu comprehensa? Atque si ita est, aliud ergo est quod diffinitur, & aliud ejus diffinitio. D. Aliud esse video. Sed intellectus qui seipsum intelligit, quum seipsum diffinit, suimet locus esse vi­detur. M. Nec hoc absurdè quis dixerit: sin ullus intellectus potest Deum qui intellectus omnium dicitur, seipsum potest intelligere. Si autem omnis intellectus praeter Deum, non à seipso, sed à superiori se circumscribitur: nullus intellectus [Page 25] suimet locus erit, sed intra superiorem se collocabitur. Et hoc paulo superius nonnè inter nos convenerat, non aliter esse? D. De hoc alibi latiùs disputandum aestimo.

46. Nunc autem velim scire, utrum aliud est natura animi diffinientis, id est, omne quod ab eo intelligitur cognitionis loco comprehendentis: & aliud locus ipse, seu diffinitio locati vel diffiniti. M. Nec hoc inquisitione indignum esse video, multi enim de hoc dubitant. Sed quum videmus aliud esse constitutas in anima libe­rales artes, aliud ipsam animam, quae quoddam subjectum est artium; artes verò veluti inseparabilia naturaliáque animae accidentia videntur esse: quid nos prohibet diffi­niendi disciplinam inter artes ponere adjungentes Dialecticae, cujus proprietas est, rerum omnium quae intelligi possunt naturas dividere, conjungere, discernere, pro­priósque locos unicuique distribuere, atque ideo à sapientibus vera rerum contem­platio solet appellari? Nam cum in omni rationabili, intellectualique natura tria in­separabilia sempérque incorruptibilia manentia considerantur, [...] dico, & [...] que, hoc est, essentiam, virtutem, operationem (haec enim teste Sancto Dionysio inseparabiliter sibimet adhaerent, ac veluti sunt; & nec augeri nec minui possunt quum immortalia sunt atque immutabilia) non tibi verisimile videtur, certaeque rationi conveniens omnes liberales disciplinas in ea parte quae [...], id est, operatio animae di­citur, aestimari? Siquidem è Philosophis veraciter quaesitum repertúmque est, artes esse aeternas, & semper immutabiliter animae adhaerere, ita ut non quasi accidentia quae­dam ipsius esse videantur, sed naturales virtutes actionésque nullo modo ab ea rece­dentes, nec recedere valentes, nec aliunde venientes, sed naturaliter ei insitas: ita ut ambiguum sit, utrum ipsae aeternitatem ei praestent, quum aeternae sint, eique semper adhaereant ut aeterna sit; an ratione subjecti, quod est anima, artibus aeternitas admi­nistratur, [...] enim animae & virtus & actio aeternae sunt: an ita sibi invicem cohaereant, dum omnes aeternae sint, ut à se invicem segregari non possint.

47. D. Huic rationi, quum vera est, nescio quis audeat reluctari. Nam quod­cunque horum quis firmaverit, rationi non resistit. Ultimum tamen quod à te posi­tum est, verisimilius esse caeteris elucet. Sed ut ad eandem redeamus: non mihi planè patet, quomodo [...], sive in generibus, sive in speciebus, sive in atomis diffiniri possit: cum in praedictis rationibus hujus libelli conclusum sit, eam nullo sensui corporeo, nullo intellectui comprehensibilem esse. M. [...] per seipsam diffinire, & dicere quid sit, nemo potest. Ex his autem quae inseparabiliter ei adhaerent, & sine quibus esse non potest, ex loco dico, & tempore (omnis enim [...] de nihilo creata, localis tem­poralisque est: localis quidem, quia aliquo modo est, quum infinita non est: temporalis verò, quum inchoat esse quod non erat:) solummodo diffiniri potest: [...] itaque nullo modo diffinitur quid est, sed diffinitur quia est. Ex loco namque, ut diximus, & tem­pore, accidentibusque aliis quae sive in ipsa, sive extra intelliguntur esse, tantummodo datur non quid sit, sed quia est. Et hoc generaliter de omni [...], sive generalissima, sive specialissima, sive media, non incongruè quis dixerit. Nam & causa omnium quae Deus est, ex his quae ab eo condita sunt solummodo cognoscitur esse. Nullo verò creaturarum argumento possumus intelligere quid sit: atque ideò sola haec diffinitio de Deo praedicatur, quia est: qui plus quam esse est. D. Huic quoque rationi nemo sanè intelligentium, ut opinor, obstabit.

48. M. Nunc igitur sole lucidius perspicis, eos esse deridendos, imò & dolen­dos, ac per hoc ad veram rerum discretionem revocandos, si velint; aut penitus relin­quendos, si suam consuetudinem veritati inimicissimam sequi malint, qui partes hujus mundi visibilis caeterorum corporum intra se constitutorum naturalia loca esse opinantur. Nam ut, verbi gratiâ, de meo corpore dicam (animam quippe corpora­libus hujus mundi spatiis putare contineri impudentissimum est:) si aër iste locus ejus est, sequitur ut quarta pars sui locus suus sit. Nam omne corpus visibile quatuor partibus constare omnibus notum est; ex igne videlicet, aëre, aquâ, terrâ. Nil autem irrationabilitati propinquius, quam ut totum corpus sui parte locari putetur. Totum siquidem omnes suas partes comprehendere, non autem pars totum recte aestimatur ambire. Item si corpus meum in isto aëre veluti in suo loco esse dicam, sequitur nullum certum locum ibi posse habere. Iste enim aër semper circa terram volvi­tur: ac per hoc uno eodémque temporis spatio innumerabiles locos habere cor­pus in eo constitutum necesse est: quod nullâ ratione conceditur. Praedictis siquidem rationibus suasum est▪ locum in statu esse, nullóque motu variari. Sicut [Page 26] ergo qui in flumine stat, sedétve, seu natat, illam partem fluminis non potest reti­nere, ut possit dicere se certum locum fluminis possidere; cum constet sine ullâ in­termissione illud transire: ita nemo debet dicere locum corporis sui hunc aërem, sine ullâ intermissione mobilem, nulloque temporis momento stantem. Si autem quis huic rationi objecerit terram, quum semper stat, corporum jure appellari locum, videat si­militer terram materiem corporum esse, non locum. Quis autem materiam corporum eorundem esse locum ratione utens audeat dicere, praesertim cum materia per se­ipsam ratione considerata, nec in motu, nec in statu sit? In motu siquidem non est, quod nondum inchoat certâ formâ contineri. Nam per formam movetur materia; sine forma immobilis est, ut Graeci volunt. Quò enim movebitur, quod nullo loco, nullo tempore certo adhuc coarctatur, nec in statu est, quia nondum finem suae perfectionis possidet. Status siquidem finis motionis est. Quomodo autem potest in statu fieri, quod non coepit jam moveri? Quomodo ergo materia corporis, locus corporis quod ex ea conficitur potest esse, cum & ipsa in seipsa nullo certo loco, seu modo, seu formâ, circumscribatur, nullâ certâ ratione diffinitur nisi per negatio­nem? Negatur enim aliquid esse eorum quae sunt, cum ex ea omnia quae creata sunt, condita esse creduntur. Item si partes hujus visibilis mundi nostrorum cor­porum seu aliorum loca sunt, loca nostra semper esse non possunt. Dum enim cor­pus cujusdam animalis solutum fuerit, partésque illius ad sedes suas naturales ex quibus assumptum est separatim revertuntur; locus ejus, aër v. g. seu aqua, seu terra, seu ignis non erit; sed singulae partes unius singulis connaturalibus sibi elemen­tis ita commiscentur, ut unum cum eis sint, non ut in eis sint veluti aliquid in aliquo. Quod enim reddetur aëri, aër erit, & non quasi in quodam loco aëris statuetur; non ut confusio quaedam corporum sit; sed mirabili naturae modo unusquisque partem suam propriam in singulis habeit elementis, totum per totum, non in parte partem: ita ut resurrectionis tempore nullus accipiat nisi quod suum est, sicut multorum luminarium lux simul est conjuncta, ut nulla in ea sit commixtio, nulla segregatio. Dum enim una eadémque lux videatur esse, unumquodque tamen luminare suum propriam possidet lucem, alterius luci non commixtam: sed mirabiliter totae in totis fiunt, & unum lumen conficiunt. Aliud ergo est aër, & aliud locus ejus. Eodem modo de caeteris elementis, partibúsque solutorum corporum sibi redditis, intelligen­dum esse censeo. Et si ita est, necessariò dabitur, aut istas partes mundi generales loca corporum ab eis perfusorum compositorúmque non esse; aut corpora ipsa certum locum non habere; aut penitus omni loco vacare: quod natura rerum, veráque ipsius contemplatio non sinit concedere. Non enim ulla creatura certo suo loco atque immutabili, certisque temporum spatiis finibúsque (sive corporea sit, sive in­corporea) potest carere. Ideóque, ut saepe diximus, duo haec, locus profectò & tem­pus, à philosophis [...] appellantur: hoc est quibus sine. Nam sine his nulla creatura generationem inchoans, & aliquo modo subsistens potest consistere. Utque proximo rerum utamur argumento, si locus corporis est omne quodcunque ei cir­cumfunditur, color erit locus corporis. Nullum etenim visibile corpus est, quod luce coloris non circumfundatur. Si autem color colorati corporis locus est: neces­sariò dabitur qualitas locus corporis esse. Sed quis tam dira stultitia opprimitur, ut qualitatem locum corporis esse fateatur? At si color corporis qualitas est incorporea, & extra corpus undi (que) corpori circumfunditur, non tamen locus ejus esse ulli sapien­tum videtur. Quâ ratione aer iste, seu aliquod aliud mundi elementum, quamvis corporibus intra se positis circumfusa sint, eorum tamen ullo modo esse posse loca non conceditur.

49. D. Satis de his disputatum: sed adversus eos qui non aliud esse corpus, & aliud corporis essentiam putant, in tantum seducti ut ipsam substantiam corpoream esse, visibilémque, atque tractabilem non dubitent, quaedam breviter dicenda esse arbitror. Nam multi ac paenè omnes tali errore fatigantur, naturales rerum diffe­rentias ignorantes. M. Adversus stultitiam pugnare nil est laboriosius. Nullâ enim auctoritate vinci fatetur, nullâ ratione suadetur. Sed quum non est aequalis ho­minum stultitia, nec eâdem erroris caligine mentes eorum obscurantur, paucis ar­gumentationibus adversus eos utendum video. D. Utendum sanè. Si enim eis proderit, lucrum erit: si non verò, nosmetipsos de talibus naturarum discretionibus disputationis studio certiores efficiemus. M. Has itaque paucas de pluribus dia­lecticas collectiones intentus considera. Omne corpus quod materia formâque com­ponitur, [Page 27] quum solvi potest, corruptibile est. Mortale autem corpus materia formaque componitur: corruptibile est ergo. Item, omnis [...] simplex est, nullámque ex ma­teria formaque compositionem recipit, quum unum inseparabile est. Nulla ergo [...] corpus mortale rationabiliter conceditur esse. Hoc autem dictum est, quia omnis [...], quanquam intelligatur ex essentia & essentiali differentia composita esse, hâc enim compositione nulla incorporea essentia potest carere, siquidem & ipsa divina [...], quae non solum simplex, sed plusquam simplex creditur esse, essentialem diffe­rentiam recipit. Est enim in ea ingenitâ genita procedens substantia: ipsa tamen compositio quae sola ratione cognoscitur, nullóque actu & operatione fieri compro­batur, rationabiliter simplicitas judicanda est. Ut autem firmius cognoscas [...] in­corruptibilem esse, lege librum Sancti Dionysii Areopagitae de divinis nominibus; eò loci quo de natura daemonum déque eorum malitia disputat, quòd nullam essen­tiam neque eorum nequ [...] aliorum corrumpere possit: & reperies eum disputare sub­tilissimè, nullum eorum quae sunt, in quantum essentia & natura est, ullo modo cor­rumpi posse.

50. Haec enim tria in omni creatura sive corporea sive incorporea, ut ipse cer­tissimis argumentationibus edocet, incorruptibilia sunt & inseparabilia, [...], ut saepe diximus, [...], hoc est, essentia, virtus, operatio naturalis. D. Horum trium exemplum posco. M. Nulla natura, sive rationalis sive intellectualis, est, quae ignoret se esse: quamvis nesciat quid sit. D. Hoc non ambigo. M. Dum ergo dico, intelligo me esse, nonnè in hoc uno verbo, quod est intelligo, tria significo à se inseparabilia? Nam & me esse, & posse intelligere me esse, & intelligere me esse demonstro. Num vides verbo uno & meam [...], meámque virtutem, & actionem significari? Non enim intelligerem si non essem: neque intelligerem, si virtute intel­ligentiae carerem: nec ulla virtus in me silet, sed in operationem intelligendi pro­rumpit. D. Verum & verisimile. M. Num igitur necesse est eos qui dicunt cor­pus materiale [...] esse, aut corpus suum ex forma materiéque compositum non esse fateri, sed [...] incorruptibile esse; aut corpus suum corruptibile & materiale esse, ac per hoc [...] non esse veritate coactos concedere? D. Necesse sanè. Sed mihi videris dicere, non omne corpus [...] universaliter esse, sed omne corpus materia formâque compactum solummodo negare. M. Intentus itaque haec intuere: nec me aestimes non de specie quâdam corporum, sed universaliter de omni corpore dixisse, quamvis specialiter de corpore composito ex forma materiâque dixerim, pro prae­sentis quaestionis utilitate, adversus eos qui mortalia sua corpora transitoriáque non aliud esse nisi suam [...]; suámque [...] nihil aliud esse nisi corpus materiale suum, diversisque speciebus compositum, forma videlicet atque materia variisque acci­dentibus dicunt.

51. Ut autem planè cognoscas universaliter [...] nullum corpus esse, hanc ar­gumentationis accipe speciem. D. Accipiam, si prius quandam formulam praedictae argumentationis fieri necessarium video. Nam praedicta ratiocinatio plus argu­mentum è contrario videtur esse quàm dialectici syllogismi imago. M. Fiat igitur maxima propositio sic, utrum [...] corpus corruptibile est. Omnis [...] incorrupti­bilis est. Omne incorruptibile corpus materiale non est. Omnis igitur [...] corpus materiale non est. Et reflexim, omne igitur corpus materiale [...] non est. Item: Omne corpus quod ex forma atque materia componitur simplex non est. Omnis autem [...] simplex est. Nullum igitur corpus forma materiâque compositum [...] est. Item, Omnium hominum una eadémque [...] est. Omnes enim unam partici­pant essentiam, ac per hoc quia omnibus communis est, nullius propriè est. Corpus autem commune omnium hominum non est. Nam unusquisque suum proprium possidet corpus, non & [...]. Igitur communis est, & corpus commune non est. Est autem [...] communis, non est ergo corpus. Eadem ratio in caeteris animalibus per­spicuè splendet. D. Haec formula idonea est. Redi precor ad praemissam argumenti universalem speciem, quâ concluditur nullum corpus [...] esse. M. Omne quod longitudine, latitudine, altitudine comprehenditur, quum diversis spatiis concludi­tur, corpus est. Quod autem nullum praedictorum spatiorum recipit, quum unum est atque simplex, nullúmque motum naturae suae per spatia potest recipere, neces­sariò incorporale est. [...] autem nec longitudine, nec latitudine, nec altitudine protenditur, & quum in suae naturae simplicitate individua permanet, incorporalis est. [Page 28] Nulla itaque [...] quum caret spatio, corporalis est: sicut nullum corpus quum spatiis extenditur, [...] est. D. Hoc in certa dialectica formula imaginari volo. M. Fiat itaque formula syllogismi conditionalis: ita maxima propositio est, utrùm [...] corpus est. Si [...] corpus est, longitudinis, ac latitudinis altitudinisque spatia recipit; [...] autem longitudinem, latitudinem, altitudinem non recipit; corpus igitur non est. Si autem [...], hoc est conceptionis communis animi syllogis­mum, qui omnium conclusionum principatum obtinet, quia ex his quae simul esse non possunt assumitur, audire desideras, accipe hujusmodi formulam; num & [...] est, & incorporalis non est. Est autem [...]. Incorporalis igitur. Non enim simul esse potest, ut & [...] sit, & incorporea non sit. Item, num & [...] est, & corpus est. Est autem [...]. Non est igitur corpus. Item, num & [...] est, & non corporalis est. Est autem [...] Incorporalis igitur. Maximum itaque argumentum est, ex quo di­gnoscitur aliud esse corpus, aliud [...]. Nam [...] in genera & species dividitur: corpus verò veluti totum quoddam in partes separatur. Itémque corpus in partibus suis totum non est. In capite enim, seu manibus, pedibúsve, totum corpus non compre­henditur. Et est majus in omnibus suis partibus simul: minus verò in singulis non simul. E contrario autem [...] tota in singulis suis formis speciebúsque est: nec major in omnibus simul collectis, nec minor in singulis à se invicem diversis. Non enim amplior est in generalissimo genere, quam in specialissima specie: nec minor in spe­cialissima specie, quam in generalissimo genere. Et ut exemplis utamur: [...] non est major in omnibus hominibus quam in uno homine, nec minor in uno homine quam in omnibus hominibus. Non est major in genere, in quo omnes species ani­malium unum sunt, quam in homine solo vel bove, vel equo. Nec minor in his sin­gulis speciebus, quàm simul in omnibus. Item Corpus in partes potest secari, ut totum suum pereat. Verbi gratia, dum solvitur in ipsa elementa, ex quibus coeuntibus superaddita forma conficitur, totum perit. Ubi enim partes simul non sunt, neque propria forma continentur, totum simul esse non potest in aliqua re actu & opere; quamvis simul videantur esse naturas rerum considerantis cogitatione. Sed aliud est simul esse rationabili consideratione naturae, quae omnia simul semper intellectu colli­git, & in separabiliter comprehendit in universitatem: aliud quod operatione agentis, aut passione patientis visibiliter in separatione seu collectione sensibilium partium peragitur. Ratio siquidem omnium numerorum in unitate inconcussa est, nec augeri potest, nec minui. Corporales verò numeri seu phantasmatici & augeri in infinitum possunt, & minui ut penitus non sint. At verò [...] quamvis sola ratione in genera sua speciésque & numeros dividatur, suâ tamen naturali virtute individua permanet, ac nullo actu seu operatione visibili segregatur. Tota enim simul & semper in suis subdivisionibus aeternaliter & incommutabiliter subsistit, omnésque subdivisiones sui simul ac semper in seipsa unum inseparabile sunt. Atque ideo etsi corpus, quod nihil est aliud quam [...] quantitas, & ut veriùs dicam, non quantitas, sed quantum, actu & operatione vel certae suae fragilitatis passione, in diversas segregetur partes; ipsa per se, id est, [...] cujus est quantum corpus, immortalis inseparabilisque sua propria naturalique virtute perdurat.

52. Ideo autem addidi, rectiùs corpus quantum vocari quam quantitas, quum illa accidentia quae naturalia dicuntur, dum in seipsis naturaliter perspiciuntur, in­corporalia sunt & invisibilia, & circa ipsam [...], seu in ipsa solo rationis contuitu considerantur, & veluti quaedam causae suorum effectuum sunt, ut est ipsa quantitas & qualitas causa quanti & qualis, caeteráque accidentium genera, de quibus satis ut arbitror diximus: quum invisibiles sunt, suos visibiles effectus gignunt. Cor­pus igitur non est [...] quantitas, sed quantum: sicut color visibilis qui circa cor­pus sentitur, non est [...] qualitas, sed quale in quanto constitutum: caeteráque id genus. Placuit enim sententiam Sancti patris Augustini ex libro quem de Cate­goriis Aristotelis scripsit nostris disceptatiunculis inserere.

53. Descripta igitur inquit [...], quoniam diffiniri non potuit propter eas causas quas superius memoravi, accidentium diffinitionem necessarius ordo poscebat: quorum primum est quantum. Nec sine causa. Nam cum aliquid viderimus, id necesse est quantum sit aestimare. Quantum verò sit inveniri non potest, nisi fuerit adhibita mensura collectum. Si ergo omissa latitudine, solam quis longitudinem voluerit emetiri, longitudo sine latitudine mensurae subjecta gramme dicitur: non quòd sit longitudo aliqua quae careat latitudine, sed quod solam quis [Page 29] metiens longitudinem [...] metiri dicitur. Emensa verò cum longitudine latitudo dicitur Epiphania. Sin autem & altitudo fuerit mensurae sociata, corpus cuncta perficiunt. Quod tamen non ita accipimus, quemadmodum solemus accipere naturale, ne ad [...] reverti vi­deamur. Hoc ideò dictum est, ut has singulas regulas in geometricis corporibus scia­mus esse constitutas, in quibus haec tria separatim discreta esse possunt. In natura­libus autem separabiliter cohaerent: in quibus solo intellectu quantitas ab [...] sepa­ratur. Nam cum videtur quis de quantitate disputare, tanquam de [...] quid diceret, putatur confundere. Vidésne quid summae auctoritatis magister edicat? Cum vi­detur, inquit, quis de quantitate, h. e. de spatiis quibus conficitur disputare, ab his qui nihil aliud [...] esse aestimant nisi corpus quod vident, de ipsa [...] putatur qui­dem dicere. Si igitur geometrica corpora, quae solo animi contuitu contemplamur, solisque memoriae imaginationibus fingere procuramus, in aliqua [...] subsistunt, profectò naturalia sunt, nullâque inter geometrica & naturalia corpora differentia est. Nunc verò quum geometrica corpora solo animo consideramus, in nullâque [...] subsistunt, atque ideò phantastica jure vocantur: naturalia verò corpora propter­ea naturalia sunt, quoniam in naturalibus suis ousiis, id est, essentiis subsistunt, & sine quibus esse non possunt: ideóque vera sunt; alioquin non in rebus naturalibus, sed solâ ratione cogitarentur: profectò datur intelligi aliud esse corpus, aliud [...], quum corpus aliquando caret [...] aliquando adhaeret ousiae ut verum sit, sine quâ verum fieri non potest, sed quâdam imaginatione figuratum: [...] verò nullo modo corporis indiget ut sit, quum per se ipsam subsistit. Satis de his dictum esse reor. M. Satis plane: sed restat sicuti video, ut de ipsa materia formâque quibus mate­rialia componi asseris, pauca edisseras. Non enim praetereundum est ut arbitror: siquidem non mihi satis elucet, utrum eadem forma est & quae generi subditur, & quae materiae ut corpus sit copulatur.

53. Formarum aliae in [...], aliae in qualitate intelliguntur: sed quae in [...] sunt substantiales species generis sunt. Nam de ipsis genus praedicatur, quia in ipsis sub­sistit. Genus namque, ut saepe diximus, in singulis formis est, quemadmodum & sin­gulae formae unum in suo genere sunt. Et haec omnia, id est, genera & forma ex uno fonte ousiae manant: inque eam naturali ambitu redeunt. Formae verò quae qualitati attribuuntur, in naturalibus corporibus propriè formae, in geometricis autem figurae vocantur. Omne enim geometricum corpus spatiis solummodo atque figura, nulla verò substantia continetur. Omne siquidem phantasticum corpus universalibus tri­bus spatiis perficitur, longitudine videlicet, latitudine, altitudinéque. Non autem universaliter omnia corpora geometrica una figura circumscribuntur. Eorum namque alia ex triangula surgunt figura, alia ex tetragona, alia ex pentagona, caete­risque in infinitum polygonis: alia ex circulari crescunt superficie. Atque ideo in quantum numerus linearum ex ternario inchoans progreditur, in tantum & figura­rum & superficierum multiplex ordo variatur. Numerus itaque spatiorum & li­nearum in geometricis corporibus quantitati deputatur. Laterum verò angulo­rumque ordo atque positio, superficierumque habitudines, qualitatis proprium est & dicitur forma geometrica seu propriè figura. Dum verò in naturalibus corpo­ribus, numeris membrorum atque distinctionibus, sive naturalibus discretionibus se­gregentur, sive naturaliter sibi invicem conjuncta sint, perspicitur, quantitatis pro­prium esse nemo deneget: ordinem vero atque positionem naturalium partium seu membrorum ad qualitatem referri, formámque propriè vocari. Dicimus enim for­mam hominis sursum versus erectam: Caeterorum verò animalium deorsum versus pronam. Unde deformes dicuntur, qui congrua membrorum harmonia carent, seu coloris pulcritudine privantur, quae ex qualitate ignea quae est color corporibus innascitur. Nam color dicitur quasi calor mutatione unius literae. Et forma vocatur à formo hoc est calido: conversa mum syllaba in ma. Antiqui siquidem formum dicebant calidum. Unde & forcipes formum capientes appellantur. Innormes quoque eos qui naturalem membrorum regulam excedunt, quasi sine norma, id est, regula, solemus▪ nominare. Nonne vides hoc non in numero nec magnitudine mem­brorum, sed in positione partium corporis, lucéque coloris consistere? An tibi aliter videtur? D. Non ut opinor: sed quid ad propositam quaestionem talis obtineat differentia nosse specto. M. Num praedictis rationibus inter nos est concessum, aliud esse corpus, aliud [...]? D. Satis, plurimúmque.

[Page 30] 54. M. Sicut itaque naturali discretione quantitas ab intellectu ousiae separatur, quamvis sibimet adhaereant, ita ut ousia subjectum quantitatis sit & quanti, ipsa verò quantitas seu quantum accidentia sint ousiae; nonne luce clarius est aliam esse for­mam quae in ipsa ousia, non ut accidens, sed ut ad ipsum ei prospicitur, aliam quae ex qualitate quantitati adjuncta corpus efficit perfectum? D. Jam video quo tendis. M. Putásne me velle formam essentialem materiae adjunctam naturale corpus efficere? D. Ne id quidem: immo verò nolle te video. M. Dic quaeso quomodo. D. Ex praedicta formarum differentia, ousiadum scilicet qualitativarumque, videris mihi non aliud suadere, nisi eam formam quae species qualitatis est superadditam, corpus cui ousia subsistit perficere. Haec etenim tria in omnibus naturalibus inspiciuntur corpo­ribus: ousia, quantitas, qualitas. Sed ousia solo semper intellectu cernitur, in nullo enim visibiliter apparet. Quantitas verò & qualitas ita invisibiliter sunt in ousia, ut in quantum & quale visibiliter erumpant, dum corpus sensible inter se conjunctae componunt. Si enim geometricum corpus cui nulla subest [...] sola quantitate spatio­rum, linearumque, qualitatisque forma quae figura dicitur, rationabiliter constare pro­batur; quid impedimenti est, ut naturae corpus cui virtus ousiae ad permanendum sub­stat, quantum manere valet, eâ forma quae ex qualitate est adjecta quantitati quae ex materia assumitur, perfici dicamus? Non enim aliud te suadere aestimo, quam ut cognoscamus quatuor mundi hujus elementorum in se invicem concursu contempe­rantiâque materiam corporum fieri; cui adjecta qualicunque ex qualitate forma per­fectum corpus efficitur. Non enim mihi obstat, quod multis. Videmur namque eis contra nosmet agere, contrariáque & nobis adversantia firmare, dicentes aliquando, quatuor elementorum coitum materiam gignere; aliquando, quantitatis atque qua­litatis ousiae conventum causam materiae esse. Nec mirum: quum illos latet, non aliunde mundi hujus elementa nisi pr [...]dictorum ousiae accidentium concursu componi. Ignem siquidem caliditas ariditati, aëra caliditas humiditati, aquam humiditas frigi­ditati, terram frigiditas ariditati copulata conficiunt. Et quum praedictae quali­tates sibimet coeuntes, per se apparere non possunt; quantitas subministrat eis quan­tum, in quo sensibiliter eluceant. Quantitas siquidem veluti secundum subjectum est post ousian, ideóque in ordine Categoriarum prima post eam ponitur; quum sine quantitate qualitas nescit manifesta fieri. Si itaque elementa quantitate qualitaté (que) fiunt, & corpora ex elementis; ex quantitate igitur & qualitate corpora sunt. M. Quoniam igitur video te intentionis nostrae finem acutè perspexisse, dic oro, num tibi haec divisio formarum in duas species diversi generis, ousiae videlicet atque qualitatis, rata esse videtur, nécne? D. Rata quidem, verique similis, licet non sine animi mei scrupulo hanc rationabilem esse concesserim. Etenim facilius mihi sua­deres formam substantialem materiae adjectam naturale corpus constituere, quam qualitativam. Causam siquidem constitutionis corporis ousian esse, non qualitatem pro­babilius crediderim. Praedictis namque rationibus collectum opinor, qualitatem non solum materiae, verum & formae causam esse; excepto quòd materiam mixta quantitati efficiat, formam verò per se sola materiae superfundat. Non quod nescie­rim unam causam multos ex se effectus producere; cum videam ex uno igne calorem simul & lucem erumpere, ipsámque lucem causam splendoris & umbrarum esse. Quid dicam quanta diversa corpora una eadémque fiunt materia, una forma in quot multiplicatur numeros? & caetera hujusmodi. Atque ideo ousian ipsam formam ma­teriae fieri putarem: non autem ejus accidentia.

M. Miror valde, cur tam citò quae paulo ante inter nos ad purum deducta sunt, tuâ labuntur memoria. Considera ita (que) diligentius, atque eadem breviter repetamus. D. Praesto sum: repete. M. Num inconcusse inter nos convenerat ousian incorpo­ream esse? D. Convenerat. M. Atqui nondum oblivioni te dedisse aestimârim, quantitates qualitatesque quantum in seipsis cogitantur incorporeas esse, & non in alio subjecto nisi in ousia cui accidunt subsistere, & inseparabiliter in ea manere. D. Hoc quoque firmiter obtineo. M. Num itaque probabiliter dicendum est, omne quod quantitate & qualitate conficitur, h. e. quantum & quale, non aliunde consti­tutionis suae causam accipere nisi ab ipsa ousia, cui naturaliter ipsa quantitas & quali­tas veluti prima accidentia, maximáque probantur accidere, & sine quâ non possit esse? Quicquid enim ex his quae in fonte sunt progreditur, cur non ad ipsum fontem referatur non habeo: praesertim cum ipsa ousi [...] in quantum ousia est, nullo modo visi­biliter, [Page 31] tractabilitérque ac spatiose valeat apparere. Concursus verò accidentium quae ei insunt, vel circa eam intelliguntur, sensibile quoddam spatiosúmque per ge­nerationem potest creare. Quantitas siquidem & qualitas quantum & quale inter se conjungunt. Quae duo sibi invicem conjuncta, modo quodam temporéque genera­tionem accipientia, corpus integrum ostendunt. Caetera enim accidentia his su per­addita esse videntur. Haec enim quatuor in corporibus nostris, caeterorumque animalium inanimaliúmque principaliter inquirimus, quantum sit, quibus partibus constet, num spatiis longitudinis protendatur, latitudinisque, altitudinisque; quale sit, rectaene formae atque humanae, pronaeve atque bestialis; quo tempore geni­tum, quove modo diffiniatur. Itaque in se locatur, ne infinitum sit, sed unum ali­quid in suo genere terminatum. Haec, ut diximus, in corporibus nostris primordia­liter inspiciuntur. Extra verò haec altiori consideratione ousian quae est formarum sub­stantialium origo contemplamur. Dicimus enim hoc corpus, vel hoc cujus Ousiadis, id est, substantialis formae, est: utrum humanae, an equinae, alicujúsve irrationabilis animalis intra ousian comprehensi. His enim nominibus non animalium corpora, sed substantiales eorum formae appellantur.

55. Tria siquidem discretè debemus cognoscere, sive de nobismetipsis cogi­tantes, sive de aliis animalibus: quid sumus, quid nostrum est, quid circa nos. Nos sumus substantia nostra, quae vitalis atque intelligibilis est supra corpus, omnésque ejus sensus visibilémque formam. Nostrum est, non autem nos, corpus quod nobis adhaeret, quanto & quali, caeterisque accidentibus compositum, atque sensibile, mu­tabile, solubile, corruptibile; nihilque aliud esse verissimum est dicere, quam sen­suum instrumenta vel sedes, quae à Graecis vocatur [...], vel [...], id est, sensuum custodia. Dum enim anima incorporea sit, suásque operationes per seipsam sine sensibus aperire non possit, sensúsque ipsi non nisi in sedibus quibusdam custodiri valeant; naturae conditor corpus ad usus animae condidit, in quo sua quasi quaedam vehicula, id est, sensus custodiret. Circa nos sunt omnia sensibilia, quibus utimur: ut sunt quatuor hujus mundi elementa, corporáque ex eis composita. Non enim mortalia nostra corpora sine his possunt permanere. Terrâ siquidem pascuntur, hu­more potantur, aëre inspirantur, igne caleficantur. Duobus nutriuntur, terra & aqua: duobus ut vivant administrantur, aëre & igne. Duo patiuntur in corpus transeuntia, terra & aqua: duo operantur officinam corporis conflantia, aër & ignis. Ignea siquidem virtus, cujus sedes in corde est, cibi potúsque subtilem per oc­cultos poros in diversas corporis partes vaporem distribuit, faeculentum in secessum discernit. Sed ipse ignis nisi aërio spiritu insuffletur, cibóque ac potu veluti qui­busdam fomentis nutriatur, citò extinguitur; ac sine mora totum corporis aedifi­cium solutum collapsúmque rigescit, frigore vim caloris superante. Sed de his alius disserendi locus est.

D. 56. Probabiliter accipio haec; sed mecum tractare non desino, qualiter haec sibimet possunt convenire, quomodo incorporales res per se atque invisibiles suo concursu inter se invicem visibilia corpora efficiunt, ita ut nihil aliud sit materia, nullámque aliam causam constitutionis habeat, nisi eorum quae solo sapientiae con­tuitu considerantur, inter se ipsa, in seipsis, & non in aliquo contemperato con­tuitu; praesertim magnifico Boëtio, summo utriusque linguae Philosopho, in libris suis de Arithmetica talia asserente, Sapientia est rerum quae sunt, suique immutabilem sub­stantiam sortiuntur, comprehensio veritatis. Esse autem illa dicimus, quae nec intentione crescunt, nec retractatione minuuntur, nec variationibus permutantur: sed in propria semper vi suae se naturae subsidiis nixa custodiunt. Haec autem sunt qualitates, quantitates, formae, ma­gnitudines, parvitates, aequalitates, habitudines, actus, dispositiones, loca, corpora, & quicquid adunatum quodam modo corporibus invenitur: quae ipsa quidem naturâ incorporea sunt, & im­mutabilis substantiae ratione vigentia: participatione verò corporis permutantur, & tactu va­riabilis rei in vertibilem inconstantiam transeunt. Haec igitur quum, ut dictum est, naturâ immutabilem substantiam vimque sortita sunt, verè propriéque esse dicuntur.

58. Num ex hac sententia à parte datur intelligi aliud esse materiam corpúsque ex ea factum, aliud quantitatem & qualitatem, caeteráque quae solâ contemplantur sapientia, immutabilémque naturae suae virtutem semper custodiunt? Materia verò corpúsque, quibus accidunt variabili permutatione diversa inconstantiáque sunt. Quid enim? Numquid verisimile videtur, si ex quantitate & qualitate caeterisque [Page 32] naturalibus accidentibus sibi invicem copulatis materia subsisteret, necessariò & ipsa immutabilis esset? Nam si de causis intelligitur, cur non etiam de effectu earum in­telligatur? Ut quemadmodum quantitates & qualitates caeteráque similia solo animi contuitu aspiciuntur, ita & materia & corpus non sensibus corporeis, sed intellectui succumbant. Nunc verò formatam materiam quae corpus efficitur (nam informis omnino intelligibilis est) sensu corporeo percipimus: quantitatem vero & quali­tatem solo intellectu videmus. Quomodo igitur quantitas & qualitas materiam longe ab eis distantem possit conficere? M. Acutè admodum falso argumen to falle­ris, aut alios fallere vis: sed utrum tum ipse de his dubitas, an aliorum de his dubi­tantium personas arripis, adhuc ignoro. D. Utrumque in meipso perspicio. Nam & ex aliorum persona qui non immeritò de talibus aut haesitant, aut penitus ignorant, haec proponere curavi: & meipsum non adhuc tantae puritatis in his esse video, ut nil jam amplius de eis inquiram. M. Utendum igitur esse ut opinor ratione & aucto­ritate: ut haec ad purum dinoscere valeas. His enim duobus tota virtus inveniendae rerum veritatis constituitur. D. Utendum sanè. Haec enim à multis quaesita sunt, à paucis verò reperta. M. Dic itaque quid tibi videtur de ipsa materia, ex qua for­mata corpora fiunt, per se dum sit informis, sensu an ratione consideratur? D. Ra­tione profectò: non enim audeo dicere sensu. Nam materia formâ carens nullo sensu corporeo potest attingi. M. Rectè respondisti: sed vide ne diutiùs de his, quae nunc assumpseris, iterum nos interroges; ne in talibus nimium moremur, cum altiora ad considerationem sui nos invitent. D. De his quae nunc inter nos puro mentis in­tuitu fuerint diffinita, non ut arbitror ulterius sollicitum te faciam. De eo autem quod dixisti, altiora ad considerandum nos invitant, mirari non desino. Quid enim altius sit ratione considerandum post Deum, quam informis materia, non video; dum quaeritur quid sit materia, quid forma, quid ex materia formáque conficitur: Unde materia, num inter primordiales causas quae primitus adeò conditae sunt, connume­randa sit, an & inter sequentes causas quae ex primordialibus nascuntur? Num in his quae sensibus incumbunt, an in his quae intellectibus computanda: & utrum dif­finiri possit, dum adhuc infinita est: an etiam infinita diffiniri potest, quod rationi videtur resistere, cum à Sanctis patribus ad purum deductum sit, duo solummodo esse quae nullo modo possint diffiniri, Deum viz. atque materiam. Deus siquidem infinitus informisque, quum à nullo formatur, dum sit forma omnium. Materia similiter in­formis & infinita, aliunde non formari indiget, finirique, dum per se non formata, sed formabilis sit. Et haec similitudo causae omnium ex quâ, & in quâ, & per quam, & ad quam omnia sunt, & ipsius causae informis, dico autem materiae, quae ad hoc creata est, ut ea qu [...] per se sensibus attingi non possunt, quodam modo in ea sensibiliter appareant, è contrario intelligitur. Nam summa omnium causa per excellentiam omnium formarum finiumqe informis est atque infinita. Non enim solummodo forma omnium est principalis, sed plusquam forma, omnem formam superans, omnéque formabile & informabile formans. Nam & eorum quae formari & formare possunt forma est, quum eam aut appetunt, aut ad eam convertuntur. Et eorum quae for­mari nequeunt, propter suae excellentiam naturae, proximámque ei videlicet causae similitudinem, informitas est. Siquidem ipsa informitas eorum quae informabilia sunt, non ideò dicitur informitas, ut omni forma careat: sed quia omnem formam sen­sibilem▪ intelligibilemque superascendat. Atque ideo ipsa omnium causa & firmari & negari solet, uti de ea sic dicatur, Forma est, forma non est, Informitas est, Informi­tas non est. Quicquid enim de ipsa praedicatur, & firmari & negari potest, quia super omne quod dicitur & intelligitur, & non intelligitur, est. Materia verò informis vocatur per privationem omnium formarum. Ab ea siquidem nihil formatur, sed diversas innumerabilésque recipit formas. M. Non longè distas à vero. Num igitur materia informis, quoniam solo mentis oculo (ratione dico) perspicitur? necessario eam incorpoream esse sequetur. D. Ne hoc quidem negare ausim. M. Igitur in­corporea est. D. Est quidem: meóque judicio conclusum me esse video. M. Visne hoc autoritate roborari? D. Valde, & ut fiat posco.

59. M. Multos de materia disputâsse reperimus, & mundanae, & divinae sophiae peritorum: sed paucorum testimonio uti sat est. Sanctus Augustinus in libris con­fessionum informem materiam esse asserit mutabilitat [...]m rerum mutabilium; omnium forma­rum capacem. Cui assentit Plato in Timeo: Simili [...]e [...] inform [...]m materiam esse dicens [Page 33] formarum capacitatem. His ambobus sibimet consentientibus potest▪sic dici & diffiniri, Mutabilitas rerum mutabilium, capax omnium formarum informis materia est. Sanctus Dio­nysius Areopagita in libris de Divinis nominibus materiam dicit esse ornatûs & formae & speciei participationem, sine quibus per se informis materia, & in nullo intelligi potest. Ac sic secundum Dionysium potest colligi. Si materia est ornatûs & formae & speciei participatio; quod ornatûs & formae & speciei participatione caret, materia non est, sed quaedam informitas. Sive itaque informis materia mutabilitas sit formarum capax, secundum Augustinum atque Platonem; sive informitas quaedam, speciei, formae, ornatúsque participatione carens, secundum Dionysium; non negabis ut ar­bitror, si quodam modo intelligi potest, non nisi solo intellectu percipi. D. Jam dudum hoc inconcussè dedi. M. Quid, ipsam speciem, formámque, ornatúmque, quo­rum participatione informitas illa praedicta seu mutabilitas in materiam vertitur, pu­tásne aliter nisi mentis contuitu considerari? D. Nullo modo; nam de forma & specie, sine quibus nullus ornatus fieri potest, omnino incorporea esse praedictis ra­tionibus satis est actum. M. Nunc itaque vides ex incorporeis, mutabili videlicet informitate formarum quidem capaci, ex ipsâque forma, quoddam corporeum (materiam dico) corpúsque creari. D. Planè video. M. Concedis itaque ex incor­poralium coitu corpora posse fieri. D. Concedo ratione coactus.

60. M. Atqui dum haec ita sint, necessariò fateberis corpora in incorporea posse resolvi, ita ut corporea non sint, sed penitus soluta. Incorporea verò naturali suo con­cursu mirabilique harmonia ita corpora conficiunt; ut naturalem suum statum immo­bilémque vigorem nullo modo deserant habere: quemadmodum, ut quâdam similitu­dine utamur, ex luce & corpore umbra nascitur; neque tamen lux, neque corpus in umbram movetur; umbra verò dum solvitur, in causas suas, corpus videlicet atque lu cem, intelligitur redire. Umbrarum siquidem causam corpus lucemque esse vera ratio edocet, in quibꝰ naturaliter silent, dum in nullo loco apparere valeant propter undi (que) circa corpora circumfusam luminis claritatē. Errant enim qui putant umbram perire, dum sensibus non appareat. Non enim umbra nihil est, sed aliquid. Alioquin non diceret Scriptura, & vocavit Deus lucem diem, & tenebras noctem. Deus namque non nominat, nisi quod ex ipso est; neque eo loci altitudo theoriae aufert veritatem historiae. Ibi siquidem secundum rerum factarum considerationem non aliud tene­bras noctémque accipimus, nisi umbram terrae solarium radiorum circumfusione factam instar coni, sempérque globo luminis oppositam. Eadémque ratio est in mi­noribus umbris qualicunque lumine corporibúsque projectis, seu finitae seu infinitae sint, & qualiscunque formae sint. Non mireris itaque ex incorporalibus causis corpora creari, inque easdem iterum resolvi; ipsas verò causas ab una eadémque rerum omnium creatrice creatas procedere.

61. Ex forma enim omnium, unigenito videlicet patris verbo, omnis forma, sive substantialis, sive quae ex qualitate assumitur, materiaeque adjuncta corpus generat, creata est. Ab ipsa quoque omnis informitas. Nec mirum ex informi forma per ex­cellentiam, informitatem quae est formarum omnium privatio, conditam fieri: quando quidem non solùm monogena, sed heterogena, hoc est, non solum quae sunt unius, sed & quae sunt diversi generis, & non solum quae per excellentiam, sed & quae per priva­tionem dicuntur esse vel non esse, ab eodem fonte omnium manent. Quid igitur? Num jam tibi clarè lucet, non sine ratione à nobis dictum esse, ex accidentium concursu corpora fieri, auctoritatem Sancti Gregorii Nyssaei sequentibus; cum videas alios, sive Graecos, sive Latinos auctores, ex incorporalibus asserere corpora fieri? Ideóque prae­dicti patris Gregorii sententiam disputationi nostrae placuit inseri. Ait enim in libro de Imagine, adversus eos qui dicunt materiam Deo esse coaeternam agens, Neque extra ea quae consequenter inventa sunt, de materia susceptio illa fertur, quae ex intellectuali & immateriali eam subsistere profert. Omnem siquidem materiam ex quibusdam qualitatibus consistere invenimus; quibus si nudata fuerit, per seipsam nullâ ratione comprehendetur. Atqui unaquaeque species qualitatis ratione à subjecto separatur. Ratio autem intellectualis est quae­dam & incorporalis theoria; ut puta proposito quopiam animali seu ligno in theoria, seu aliquo alio materialium constitutionem habentium, multa circa subjectum secundum intelligentiam divisione intelligimus, quorum uniuscujusque ad id quod consideratur inconfusè habetur ratio. Alia siquidem coloris, & alia gravitatis ratio; alia iterum quantitatis, & alia intelligentiae, quae est secundum tactum proprietatis. Mollities non est inibi cubitale. Caetera etiam eorum [Page 34] quae dicta sunt, neque sibi in [...]icem, neque corpori secundum rationem commiscentur. Nam in unoquoque horum specialis juxta quam est interpretata intelligitur causa; nulláque quae circa subjectum theorizantur alteri qualitati permiscetur. Si ergo intelligibilis color, intelli­gibilis etiam soliditas & quantitas, & caetera talium specialitatum; horum autem unum­quodque si sublatum fuerit subjecto, omnis ratio corporis simul solvetur, consequens erit, quorum absentiam solutionis corporis causam invenimus, horum concursum materialem naturam creare vel assumere. Ʋt enim non est corpus, cui r [...]s, id est [...], & figura, & soliditas, & distantia, & gravitas, caeteráque specialitatum non adsunt, horum autem unumquodque corpus non est, sed alterum quid praeter corpus seorsum invenitur; sic conversim ubicunque quae dicta sunt concur­rerint, corporalem substantiam perficiunt. At si intelligibilis est specialitatum intelligentia, in­telligibilis quoque natur [...] Deus dicitur; nil inconsequens ex incorporali natura has intellectua­les occasiones ad corporum generationes substitutas esse ab intellectuali quidem natura intelli­gibiles substituente virtutes, naturam harum verò ad se invicem concursu materialem in gene­rationem adducente.

62. Num itaque vides maximum fortissimúmque praedicti magistri argumentum sufficere? Si enim aliud esset corpus praeter accidentium [...] concursum, subtractis eisdem, in seipso per seipsum subsisteret. Siquidem omne subjectum per se subsistens, accidentium non indiget ut sit, sicut ipsa [...]: sive enim accidant ei, sive non acci­dant; sive in ea sint quae sine ea esse non possunt, sive ab ea recedant quae ab ea fegre­gari possunt, seu sola cogitatione, seu actu & opere; suis naturalibus subsidiis semper immutabilitérque subsistit. Corpus autem subtractis accidentibus nullo modo sub­sistere potest, quum nullâ substantiâ fulcitur. Nam si quantitatem à corpore sub­traxe [...]is, corpus non erit; spatiis enim membrorum numeróque continetur. Similiter si qualitatem ab eo dempseris, deformis remanebit, & nihil. Eadem ratio in caeteris accidentibus, quibus corpus contineri videtur, contemplanda est. Quod igitur sine accidentibus per se non potest subsistere, nihil aliud intelligendum est praeter eorun­dem accidentium concursum esse.

63. Quid ergo mirum aut rationi contrarium, si similiter accipiamus magnificum Boetium, non aliud aliquid variabilem rem intellexisse, nisi corpus materiale, quod ex concursu earum rerum quae verè sunt, ut ait ipse, constituitur, & dum in ipso conside­rantur, mutabilitatem quandam pati necesse est. Nec hoc mirum, fed aliter res per se immutabiles puro mentis contuitu perspiciuntur in [...]ua simplicitate, aliter sensu corporeo in aliqua materia ex concursu earum fact [...] compositae; cum videamus ea quae per se simplicia sunt & incorruptibilia, compositum quoddam atque corrupti­bile inter se coeuntia perpetrare. Cui incognitum sit, hanc molem terreni globi ex quatuor simplicibus elementis esse compactam, quae quidem corru [...]tibilis solubilisque dum sit, ea tamen elementa ex quibus conficitur in fua simplicitate insolubili perma­nent? Et haec in omnibus ferè [...]orporibus communiter speculatur ratio. Ac de his satis dictum aestimo. D. Satis profectò; & jam ad reliquarum categoriarum theo­riam redeundum esse video. Nam de his diutius dubitare, minùs considerantium re­rum naturas esse dubium non est. Ac propter hoc meae tarditatis in multis me pudet & paenitet. M. Non te pudeat nec paeniteat; quamvis enim de quibus disputamus, tam prae [...]lara sapientibus sint, ut eorum nullus in eis haesitet; rudibus tamen atque infe­rioribus ad superiora rationis iter carpentibus utilia esse non ambigo. D. Nullo modo ambigendum; & hoc in meipso perspicio; sed perge ad caetera.

64. M. Duae Categoriae contemplationi restant ni fallor; agendi viz. & pa­tiendi. Nam disputantes de loco, quaedam de tempore, quantum praesentis disputa­tionis necessitas exigebat, discu [...]imus. D. Nil nunc amplius de tempore déque loco à te quaero. Sufficiunt enim quae de his dicta sunt; nam si de singulis omnia quae ratio considerari appetit, quis dixerit; aut vix, aut nullum finem disputatio habebit. M. Considera itaque num actio passioque propriè de Deo praedicantur; an sicut cae­terae categoriae per metaphoram di [...]i aestimandum est. D. Per metaphoram sanè. Quid enim? Nunquid arbitrandum est has duas aliarum regulas excedere, cum mi­noris virtutis videantur esse. M. Dic quaeso quid tibi videtur, movere & moveri, nonne agere est & pati? D. Aliter esse non video. M. Similiter, ut opinor, amare & amari. D. Eâdem regula colliguntur. H [...]c enim verba, suique fimilia, activa & passiva esse nemo artium liberalium peritus ignora [...]. M. Si igitur verba sive activae, sive passivae significationis sint, non jam propriè sed translatè de Deo praedicantur, & [Page 35] omnia quae translatè praedicantur, non revera, sed quodammodo de eo dicuntur. Reverâ neque Deus agit, neque patitur; neque movet, neque movetur; neque amat, neque amatur. D. Haec postrema conclusio non parvae indiget considerationis. Nam huic, ut opinor, totius Sanctae Scripturae sanctorúmque patrum reluctari videtur auctoritas. Quoties enim, ut nosti, Sancta Scriptura Deum manifestè pronunciat agere & pati, amare & amari, diligere & diligi, videre & videri, movere & moveri, caete­ráque id genus? quorum exempla quum innumerabilia sunt, passimque quaerenti occurrunt, ne nunc prolixitatem generent, placuit praeterire. Satisque hoc uno evan­gelico utendum est exemplo, Qui diligit me diligetur à patre meo, & ego diligam eum, & manifesto illi meipsum. Sanctus iterum Augustinus in Examero suo de divino motu disserens, haec verba protulit: Spiritus quidem creator movet seipsum sine tempore & loco, movet conditum spiritum per tempus sine loco, movet corpus per tempus & locum. Si ita (que) agere & pati de Deo, ut priùs diximus, non revera, id est, non propriè praedicantur; sequitur nec movere, nec moveri. Movere enim agere est; moveri verò pati. Item, si nec agit nec patitur, quomodo dicitur amare omnia, & amari ab omnibus quae ab eo facta sunt? Amare enim motus agentis est, amari verò patientis; & causa & finis est motus. Sed hoc dico usum publicum sequens. Nam si quis diligentius rerum in­spexerit naturam, reperiet quod multa verba quae cum sola vocis superficie activa esse videantur, intellectu tamen passivam habent significationem; & è contrario passiva superficies actum significat. Nam qui amat vel diligit, ipse patitur; qui verò amatur vel diligitur, agit. At si amat Deus quae fecit, profectò videtur moveri: suo enim amore movetur. Et si amatur ab his quae amare possunt, sive sciant quid amant, sive nesciant; nonne apertum est quia movet? Amor siquidem pulchritudinis ipsius ea movet. Quomodo ergo dicitur neque movere, neque moveri, ne videatur agere & pati, per meipsum considerare nequeo. Ac per hoc hujus quaestionis nodum solvas obnixius postulo. M. Putásne in his qui agunt, aliud esse agentem, aliud posse agere, aliud agere, an unum idémque? D. Non unum esse opinor, sed tria quaedam à se differentia. Amans enim, hoc est, qui amat, substantia quaedam certae ac diffinitae est personae, cui accidit quaedam potentia per quam potest agere, sive agat, sive non. Si verò ipsa substantia per ipsam potentiam se moverit, aut aliquid agat, agere dicitur. Ac per hoc tria quaedam videntur esse, substantia viz. cui inest agere posse. Cujus possibilitatis veluti cujusdam causae effectus est in aliqua re agere, sive ipsa actio reciproca sit, id est, in eandem redeat, seu in alteram transeat personam.

M. Rectè discernis. Quid tibi videtur? Nonne eadem discretio est observanda in eo qui patitur, ut aliud sit patiens, aliud posse pati, aliud ipsum pati, sive à seipso quis patiatur, sive ab alio? D. Eadem profectò. M. Haec igitur tria & in his qui amant, & in his qui amantur, ejusdem naturae non sunt? D. Non sunt, ut opinor. Alia siquidem natura est substantiarum, alia accidentium. Nam qui agit vel patitur, substantia est. Posse autem agere vel pati, & ipsum agere & pati accidentia sunt. M. Miror quomodo eorum quae in praedictis ratiocinationibus & quaesita & inventa, ut arbitror, & diffinita sunt, oblitus es. D. Admone praecor, & quae sunt illa in memoriam revoca. Nam me vitio memoriae, quod est oblivio, negligentem oblivio­súmque esse non denego. M. Recordarisne collectum conclusúmque à nobis fuisse, [...], id est, essentiam, ut saepe diximus, virtutem & operationem, tri­nitatem quandam inseparabilem incorruptibilémque nostrae naturae esse, quae sibi invicem mirabili naturae harmonia conjuncta sunt, ut & tria unum sint, & unum tria, neque veluti diversae naturae sunt, sed unius atque ejusdem, non ut substantia ejúsque accidentia, sed quaedam essentialis unitas substantialisque differentia trium in uno? D. Recordor, ac deinceps nunquam oblivioni tradam. Apertissimam namque con­ditoris imaginem oblivioni tradere stultissimum est atque miserrimum. Sed quorsum isthac nondum video, nisi forte quia tria quaedam à se invicem discrepantia, dum à te interrogatus responderim, unum quidem secundum subjectum, duo verò secundum accidens esse, quae tria prioribus tribus longe videntur abesse. Ac per hoc ut illa tria quae diximus unius ejusdémque substantiae esse, sola verè quae sunt, i. e. essentia, virtus, & operatio: quae verò nunc à me addita sunt, id est substantia cum acciden­tibus, possibilitate videlicet agendi, ipsiúsque possibilitatis effectu, quod est agere, su­perflua non esse, nullâque ratione reperta arbitrandum: aut è contrariò: aut etiam, quod rectius dicendum mihi videtur, ut haec & illa quae in natura rerum sunt, suis [Page 36] naturalibus differentiis discernuntur. Sed utrum itaque concedendum, nécne, tuo judicio decernendum committo. M. Quod novissime posuisti, rectè rationi videtur convenire. Quisquis enim dixerit essentialem trinitatem, essentiam scilicet, virtu­tem, operationem, inconcussam incorruptibilémque omnibus inesse, maximè ratio­nabilibus intellectualibúsque naturis, à veritate, ut opinor, non recedit. Quae trini­tas in omnibus quibus inest, nec augeri nec minui potest. Sequens verò trinitas veluti praecedentis trinitatis effectus quidam intelligitur esse. Non enim veritati obstrepit ut aestimo, si dicamus ex ipsa essentia, quae una & universalis in omnibus creata est, omnibúsque communis, atque ideò quia omnium se participantium est, nullius pro­pria dicitur esse, singulorum se participantium quandam propriam substantiam, quae nullius alicujus est nisi ipsius solummodo cujus est, naturali progressione emanare. Cui etiam substantiae propria possibilitas inest, quae aliunde non assumitur nisi ex ipsa universali virtute ipsius praedictae universalis & essentiae & virtutis. Similiter de propria operatione specialissimae & substantiae & potestatis dicendum, non aliunde descendere, nisi ab ipsa universali operatione ejusdem universalis & essentiae & virtu­tis. Nec mirum si haec tria quae in singulis considerantur, quaedam accidentia praedictae universalis trinitatis dicantur esse, primaeque apparitiones; quandoquidem ipsa per se unum sint, & in omnibus quae ex ea & in ea consistunt, incommutabiliter permanet, nee augeri nec minui, nec corrumpi, nec perire potest. Haec verò quae specialissimè in singulis considerantur, possunt & minui, multiplieitérque variari. Non enim omnes similiter participes sunt universalis essentiae & virtutis & operationis. Alii enim plus, alii minus. Nullus tamen participatione ipsius penitus privatur. Ipsa quoque in omnibus participantibus se una atque eadem permanet; nullique ad participandum se plus aut minus adest. Sic lux oculis. Tota enim in singulis est, & in seipsa. Augeri autem, vel minui, quidam defectus seu profectus est participationis; ideóque non irra­tionabiliter accidens esse judicatur.

65. Nam quod semper id ipsum est, vera substantia rectè dicitur; quod vero variatur, aut ex mutabilitate instabilis substantiae, aut ex participatione acciden­tium, sive naturalium sive non naturalium, procedit. Et ne mireris quaedam acci­dentia substantias dici, quum aliis accidentibus subsistunt; dum vides quantitati, quae sine dubio accidens substantiae est, alia accidentia accidere; ut est color, qui circa quantitatem apparet; & tempora, quae in morosis rerum motibus intelliguntur. Est enim tempus mutabilium rerum morae motúsque certa rationabilisque dimensio. D. In hoc nostrae intentionis non discrepat finis, ut arbitror; sed breviter lucidéque de hâc rerum postrema consideratione diffinias vellem. M. Trinam rerum intelli­gentiam, h. e. essentiae, virtutis, operationis, immutabilem substantiam, firmúmque fundamentum rerum à conditore omnium constitutum ponamus, si placet. D. Po­nendum arbitror. M. Deinde illa trinitas quae in singulis considerari potest, & à prima trinitate essentiali procedens, veluti praecedentis causae effectus, ejúsque pri­mordiales motus, quaedamque primordialia accidentia, pensanda est ut video. D. Et hoc quoque fatendum. M. Quicquid autem illis tribus sequentibus, sive interius sive exterius, sive naturalibus, sive quibusdam eventibus acciderit, veluti accidens accidentium fieri videtur. D. Huic etiam conclusioni non resisto. Nam cum sint secundum Aristotelem decem genera rerum quae categoriae, id est, praedicamenta di­cuntur, & huic divisioni rerum in genera nullum Graecorum & Latinorum obstare reperiamus, sed sub uno genere omnes primas essentias quas Graeci [...] appellant; (meritò, quia per se sunt, & nullius indigent ut sint; sic enim à conditore omnium veluti quaedam immutabilia fundamenta stabiliter conclusas esse videmus; & ad simili­tudinem principalis omnium causae mirabili incommutabilique sua trinitate subsistunt, hoc est, ut saepe jam dictum, essentia, virtute, operatione) caetera verò novem genera accidentia esse dicuntur, nec sine ratione; non enim per se sed in praedicta essentiali trinitate subsistunt; nam quod [...] Graecis locus & tempus appellantur [...], hoc est, sine quibus caetera esse non possunt, non ita intelligendum, ut inter ea quae sine loco & tempore non valent subsistere, substantialis illa trinitas praedicta rerum computetur. Ea namque loci temporisque auxilio ut subsistat non eget, dum per seipsam ante su­práque tempus & locum conditionis suae dignitate existat. Sed novem genera quae folis accidentibus attribuuntur, ita ab auctoribus divisa sunt, ut ipsa accidentia quae primordialiter in essentiis conspiciuntur, mox vertantur in substantias, quum aliis [Page 37] accidentibus subsistunt. Prima siquidem rerum omnium divisio est, in essentias & accidentia. Secunda accidentium in substantias, quae fere in infinitum protenditur, dum quod nunc accidens est prioris se, mox sequentis se substantia efficitur. Sed de his alibi disputandum; nunc verò si tibi videtur, quod nobis propositum est sequa­mur. M. Quid igitur? Putásne accidentia non nisi cujuspiam essentiae aut acci­dentis esse. D. Nullus artium peritus aliter dixerit. Non enim ob aliam causam ac­cidens vocari meruit, nisi quia aut essentiae, aut substantiae, aut alicui accidenti con­tingit. M. Agere & pati accidentium numero continentur? D. Etiam. M. Cujuspiam igitur substantiae sunt. Haec etenim propriis accidit substantiis; nam generalibus es­sentiis nihil accidit. D. Nec hoc negarim. M. Dic quaeso num summae ac simplici divinaeque naturae aliquid accidit? D. Absit. M. Num ipsa accidit alicui? D. Nec hoc quidem dixerim; alioquin passibilis, mutabilisque, alteriúsque naturae capax esse videretur. M. Nullum ergo accidens recipit, nullique accidit. D. Nullum profectò, nullique. M. Agere & pati accidentia sunt? D. Et hoc datum est. M. Summa igitur omnium causa, summúmque primum, quod Deus est, agere & pati non recipit? D. Hujus rationis violentia nimiùm coarctor. Nam si dixero falsum esse, fortassis ipsa ratio deridebit, omnéque quod hactenus dedi vacillare sinet. Si verum, necessariò sequetur, ut quod de agere & pati concesserim, id ipsum etiam de caeteris activis passivisque verbis, cujuscunque generis verborum sint, concedam, h. e. neque Deum amare, neque amari, neque movere, neque moveri, similiáque mille; cóque magis neque esse, neque subsistere. At si hoc, vidésne quot & quantis frequen­tibus Scripturae Sanctae obruar telis? Undique enim videntur obstrepere, atque hoc falsum esse conclamare. Nec te latet, ut opinor, quam arduum difficiléque simplici­bus animis talia suadere; quandoquidem eorum qui videntur esse sapientes, dum haec audiunt, aures horrescunt. M. Noli nunc expavescere. Nunc nobis ratio sequenda est, quae etsi rerum veritatem investigat, nullâque auctoritate opprimitur, nullo ta▪ men modo impeditur, ne ea quae & studiosè ratiocinantium ambitus inquirit, & la­boriosè invenit, publicè aperiat atque pronuntiet.

66. Sanctae siquidem Scripturae in omnibus sequenda est auctoritas, quum in eâ veluti quibusdam suis secretis sedibus veritas possidetur; non tamen ita credendum est, ut ipsa semper propriis verborum seu nominum signis fruatur, divinam nobis na­turam insinuans; sed quibusdam similitudinibus, variisque translatorum verborum seu nominum modis utitur, infirmitati nostrae condescendens, nostrósque adhuc rudes infantilésque sensus simplici doctrina erigens. Audi apostoluum dicentem, Lac vobis potum dedi; non escam. In hoc enim divina student eloquia, ut de re inef­fabili, incomprehensibili, invisibilique, aliquid nobis ad nutriendam fidem nostram cogitandum tradant, atque suadeant. Siquidem de Deo nil aliud castè piéque vi­ventibus, studioséque veritatem quaerentibus dicendum vel cogitandum, nisi quae in Sancta Scriptura reperiuntur, neque aliis nisi ipsius significationibus translatio­nibusque utendum est his, qui de Deo sive quid credant, sive disputent. Quis enim de natura ineffabili quippiam à seipso repertum dicere praesumat, praeter quod illa ipsa de seipsa in suis Sanctis Organis, theologicis dico, modulata est? Sed ut hoc firmius & credas & teneas, Sancti Dionysii Theologi testimonium huic inserendum, si tibi videtur, arbitror. D. Videtur planè, & nil libentius accipio, quam rationem fir­missima auctoritate roboratam. M. Capitulo primo de Divinis nominibus auctori­tatem S. Scripturae praedictus Theologus magnis laudibus commendat. Et quia more suo perplexè hyperbaticéque disputat; ideóque valde abstrusus difficilisque ad in­telligendum multis videtur; placuit mihi de hâc re sententiam ipsius faciliori ver­borum ordine ad intelligendum quam suo loco scripta est depromere. Ʋniversaliter, inquit, non audendum dicere, neque intelligere quid de: superessentiali divinitate praeter di­vinitus nobis ex sacris eloquiis expressa. Ipsius enim super rationem & intellectum & essentiam superessentialitatis scientia referenda est ad superiores claritates, circa divina temperantia & simplicitate coarctatas, in tantum sursum respicientes, quantum se insert divinorum elo­quiorum radius.

67. Vidésne quemadmodum universaliter prohibet, ne quis de occulta divini­tate, praeter quae in Sanctis eloquiis dicta sint, dicere audeat? Quae videlicet eloquia gloriosissimo verissimóque nomine appellat superiores claritates, in simplicitate & & temperantia circa divina coarctatas. Idem in eodem paulo post: Sicut enim [Page 38] incomprehensibilia & incontemplabilia sunt sensibilibus invisibilia, & in his quae sunt in sigmento & similitudine simpla, & similitudine carentia, & secundum corporum figuras formatis incorporalium intacta, & non figurata informitas; juxta eandem veritatis rationem superat essentias superessentialis magnitudo, & animos super animum unitas. Et omnibus vir­tutibus impossibile est, quod super sensum est, arcanúmque rationi omni superrationabile bonum, unifica unitas omnis unitatis, & superessentialis essentia, & intellectus invisibilis, & verbum arcanum, irrationabilitas, & invisibilitas, & innominabilitas, secundum nullum eorum quae sunt existens. Et causale quidem essendi omnibus, ipsum autem non "Ov, quippe omnis essen­tiae summitas, & utcunque ipsa de seipsa propriè & scienter manifestat. De hâc igitur ut dictum est superessentiali & occulta divinitate non audendum dicere, neque intelligere quid praeter divinitus nobis expressa. Etenim sic ipsa de semetipsa in eloquiis optimè tradidit. Ejus quidem qualis est scientia, & contemplatio omnibus quae sunt invia est, omnibus tanquam es­sentialiter separata. Haec de sequenda auctoritate solummodo Sanctae Scripturae in divinis maximè disputationibus sufficiunt.

68. Ratio verò in hoc universaliter studet ut suadeat, certisque veritatis in­dagationibus approbet, nil propriè de Deo posse dici, quum superat omnem intel­lectum, omnésque sensibiles intelligibilésque significationes; qui meliùs nesciendo scitur, cujus ignorantia vera est sapientia, qui veriùs fideliúsque negatur in omni­bus quam affirmatur. Quodcunque enim de ipso negaveris, verè negabis. Non au­tem omne quodcunque firmaveris, verè firmabis. Siquidem si approbaveris hoc vel hoc ipsum esse, falsitatis redagueris, quia omnium quae sunt, quae dici possunt, & in­telligi, nihil horum est. Si verò pronuntiaveris nec hoc, nec illud, nec ullum ille est, verax esse videberis, quia nihil horum quae sunt, & quae non sunt, est; ad quem nemo potest accedere, nisi prius corroborato mentis itinere sensus omnes deserat, & intellectuales operationes, & sensibilia, & omne quod est, & quod non est: & ad uni­tatem ut possibile est inscius restituatur ipsius, qui est super omnem essentiam & in­telligentiam: cujus neque ratio est, neque intelligentia, neque dicitur, neque intelli­gitur, neque nomen ejus est, neque verbum. Non autem irrationabiliter, ut saepe diximus, omnia quae à summo usque deorsum sunt, de eo dici possunt quâdam simili­tudine, aut dissimilitudine, aut contrarietate, aut oppositione; quum ab ipso omnia fiunt quae de eo praedicari possunt. Non autem similia sibi solummodo condidit, sed & jam dissimilia; quum ipse similis est & dissimilis. Contrariorum quoque causa est, virtute siquidem eorum quae verè ab eo condita sunt, etiam quae contraria viden­tur esse, & privationes essentiae non sunt, ratio vera contineri approbat. Nullum enim vitium invenitur, quod non sit alicujus virtutis umbra; aut quâdam fallaci si­militudine, aut aperta contrarietate. Similitudine quidem, ut superbia verae po­tentiae umbram gerit; luxuria, quietis; furor, fortitudinis; ira correctionis, atque similia. Contrarietate verò, ut malitia, bonitatis. Quemadmodum enim bonitas ex non existentibus existentia ducit, ut sint: ita malitia appetit corrumpere omnia quae sunt, & penitus solvere, ut non sint. Et si hoc esset, id est, si omnia perirent, simul & ipsa periret. Nam si periret natura, perisset simul & vitium. Sed virtute bo­nitatis omnis natura continetur ne pereat. Adhuc tamen malitia permittitur, in ea videlicet natura ad laudem bonitatis, ex contraria comparatione, & exercitatione virtutum rationabili operatione, & purgationem ipsius naturae: quando absorbebi­tur mors in victoria, & sola bonitas in omnibus apparebit, & regnabit, & universa­liter est peritura malitia. Sed de his in quinto latius disputabitur libro. Nulla itaque auctoritas te terreat, ab his quae rectae contemplationis rationabilis suasio edocet. Vera enim auctoritas rectae rationi non obsistit, neque recta ratio verae auctoritati. Ambo siquidem ex uno fonte, divina viz. sapientia, manare dubium non est.

69. Una quidem de naturâ incomprehensibili ineffabilique piè quaerentibus multa concessit, ac tradidit & cogitare & dicere; ne verae religionis studium in omnibus sileat, ut & rudes adhuc in fidei simplicitate doctrinae nutriat, & catholicae fidei aemulis, instructa armatáque divinis propugnaculis munita respondeat. Altera vero, ut simplices adhuc in cunabulis ecclesiae nutriti pie castéque corrigat, ne quid indignum de Deo vel credant, vel aestiment; ne omnia quae S. Scripturae auctoritas de causa omnium praedicat, propriè praedicari aestiment; sive gloriosissima & summa omnium sint, ut vita, virtus, caeterarúmque virtutum nomina; sive media, ut sol, lux, stella, & cuncta quae ex partibus superioribus hujus mundi de Deo praedicantur, seu [Page 39] ex inferioribus visibilis creaturae motibus; ut specie, nubis splendor, ortus, tonitrus, ros, imber, pluvia: Item, aqua, flumen, terra, petra, lignum, vinea, oliva, cedrus, hyssopus, lilium, homo, leo, bos, equus, ursus, pardus, vermis. Item, aquila, columba, piscis, cete, caeteráque innumerabilia; quae ex natura condita ad naturam conditricem transformatione quâdam figuratâque significatione transferuntur. Eóque mirabilius, non solum ex creatura ad creatorem artificiosa Scriptura translationes fecit; verum etiam ex naturae contrariis; ex insania viz. ebrietate, crapula, oblivione, ira, furore, odio, concupiscentia, caeterisque similibus; quibus minus simplicium animi falluntur, quam superioribus transfigurationibus quae ex natura fiunt. Rationabilis siquidem anima, quamvis admodum simplex, naturalium rerum nomina de Deo praedicari au­diens propriéque de ipso dici aestimans fallatur, non tamen omnino decipitur; ut eo­rum quae contra naturam sunt nomina de conditore rerum praedicari auscultans, aut omnino falsa esse judicet, & respuat, aut figurate dicta & concedat, & credat. D. Non ita sum territus auctoritate, aut minus capacium animorum expavesco im­petum, ut ea quae vera ratio clarè colligit, indubitanterque diffinit, aperta fronte pronuntiare confundar; praesertim cum de talibus non nisi inter sapientes tractan­dum sit, quibus nil suavius est ad audiendum verâ ratione; nil del [...]ctabilius ad in­vestigandum, quando quaeritur; nil pulchrius ad contemplandum, quando invenitur. Sed quid praedicta ratiocinatione moliris nosse expeto.

70. M. Quid tibi viderer his argumentationibus machinari, nisi ut intelligas, quemadmodum significativa rerum vocabula, sive substantiarum sint, sive acciden­tium, sive essentiarum, translativè, non autem propriè; ita etiam significativa natu­ralium seu non naturalium naturae conditae motuum verba de natura conditrice translativè, non autem propriè posse praedicari? Si enim essentiarum vocabula, seu substantiarum, feu accidentium, non revera, sed quadam necessitate ineffabilis na­turae significandae in Deo ponuntur, num necessario sequitur, ut & verba quae essen­tiarum, substantiarum, accidentium significant motus, propriè de Deo dici non pos­sint; qui omne essentiam, substantiam, omnéque accidens, omnémque motum, actio­némque & passionem, & quodcunque de talibus dicitur & intelligitur, & quodcun (que) nec dicitur nec intelligitur & tamen eis inest, incomprehensibili ineffabilique suae naturae excellentia superascendit? Quid enim? Si Deus per metaphoram amor di­citur, dum sit plusquam amor, omnemque superat amorem; cur non eodem modo amare diceretur, dum motum amoris exuperat, quia nihil praeter seipsum appetit, dum solus omnia in omnibus sit? Similiter si agens & actor, faciens & factor, non jam proprie, sed modo quodam translationis nominatur; cur non & agere & facere, vel agi vel pati eodem locutionis genere praedicaretur? De coeteris autem verbis quae omnes totius mutabilis creaturae motus, seu naturales, seu non naturales, seu intellectuales, seu rationabiles, seu irrationabiles, seu corporales, seu incorporeos, seu locales, seu temporales, rectos, obliquos, angulares, circulares, sphaericos significant, similiter intelligendum esse arbitror. D. Admodum urges me talia rationabiliter fateri, sed auctoritate sanctorum patrum aliquod munimen ad haec roboranda velim inseras.

71. M. Non ignoras ut opinor majoris dignitatis esse quod prius est natura, quam quod prius est tempore. D. Hoc paenè omnibus notum est. M. Rationem priorem esse natura, auctoritatem verò tempore, didicimus. Quamvis enim natura simul cum tempore creata sit; non tamen ab initio temporis atque naturae coepit esse auctoritas. Ratio vero cum natura ac tempore ex rerum principio orta est. D. Et hoc ipsa ratio edocet. Auctoritas siquidem ex vera ratione processit, ratio verò nequaquam ex auctoritate. Omnis autem auctoritas quae vera ratione non approbatur, infirma videtur esse. Vera autem ratio, quum virtutibus suis rata atque immutabilis mu­nitur, nullius auctoritatis astipulatione roborari indiget. Nil enim aliud videtur mihi esse vera auctoritas, nisi rationis virtute cooperta veritas, & à sacris patribus ad posteritatis utilitatem literis commendata. Sed forte tibi aliter videtur. M. Nullo modo. Ideóque prius ratione utendum est in his quae nunc instant; ac deinde aucto­ritate.

72. D. Ingredere quovis ordine, tui enim pedissequus sum. M. Num tibi videtur facere & pati sine aliquo motu facientis vel patientis posse esse? D. De fa­ciente non dubito. Facere enim facientem sine aliquo suo motu posse non video. Quod verò patitur, quomodo moveatur in seipso, non tam clarè cognosco. M. Nonne [Page 40] vides quia omne quod facit, ad hoc se movet aut movetur, ut id quod appetit facere, ab eo quod non erat, in id quod est moveatur? Nihil enim ab eo quod non erat in id quod est sine suo & alieno motu potest transire, sive illos motus sciat sive nesciat. Non jam dico motum illud generalem communémque, naturalem omnibus creaturis, quo omnia de nihilo in esse moventur; sed usitatum temporibus motum, quo quotidie mutabilis materia, sive natura movente, sive arte, formas quasdam qualitativas accipit. D. Jam perspicio; & meipsum nimiae tarditatis accuso, qui non videbam omne quod patitur, motus suos, seu alienos, seu utrosque, pati. M. Faciens igitur & factum motus suos patiuntur. Nam quod facit, suum motum ad faciendum patitur. Quod verò fit, suum & alienum sustinet. Suum quidem, ex eo quod non erat in id quod est transeundo: alienum verò, quia non est sui motus causa per seipsum, sed facientis se aut naturalis motus, aut libera voluntas, aut quaedam necessitas. Quod fit, ut dixi­mus, & motum proprium & alienum; quod verò facit, proprium solummodo patitur; quamvis saepe contingat, ut ab alia causa moveatur ad faciendum, qui facit, ut & fa­ciens & patiens unus atque idem videatur esse. Sed ipse facientis motus, quamvis ex variis causis, sive naturalibus, sive libentibus, sive non libentibus nascatur; propterea proprius dicitur quum non extra ipsum, sed in ipso intelligitur. D. Istuc mihi à te suasum esse non denego. Ideóque quae restant expecto. M. Nullum motum prin­cipio ac fine carere posse arbitror. Non enim aliter ratio sinit, nisi ut omnis motus ex quodam principio inchoet, & ad quendam finem tendat, in quo dum pervenerit quiescat. Quod apertissimè venerabilis Maximus in tertio capitulo de Ambiguis asserit dicens; Si Deus immutabilis est, ut puta omnium plenitudo, omne autem quod ex non existen­tibus esse accipit, movetur; merito ad quandam omnino fertur causam. Nam ut alibi docet idem Maximus, causa omnium, eadem finis omnium est. Deus enim principium & causa omnium creaturarum & finis; quum ab ipso & accipiunt, & incipiunt esse, & ad eum moventur, ut in eo quiescant. Idem in eodem cap. paulo post: Eorum quae facta sunt, est motus, sive intelligibilium intelligibilis, sive sensibilium sensibilis. Nullum enim eorum quae facta sunt omnino est immobile. Talem autem motum virtutem vocant natu­ralem ad suum finem festinantem, qui sacram divinorum mysteriorum scientiam sacrè in­troduxerunt; aut passionem, id est, motum ex altero venientem ad alterum, cujus finis est im­passibilitas; aut operationem activam, cujus finis est per se ipsa perfectio. Nullum verò eorum quae facta sunt, suimet finis est, quum neque sui causa est; alioquin & ingenitum, & carens principio, atque incommutabile esset, merito ad nullum quoquo modo habens moveri. Transcen­deret enim eorum quae sunt naturam; utpote pro nullo esset. Siquidem vera de ipso diffinitio est, quamvis aliena, quae dicit, finis est pro quo omnia; ipse verò pro nullo, neque per se per­fectio. Alioquin non efficeretur jure plenum, & similiter; & à nullo esse haberet, per se enim perfectum, quemadmodum & incaussale, neque impassibilitas; alioquin & manens, & infinitum, & incircumscriptum esset. Non enim pati naturaliter inest quod universaliter impassibile est, quod neque amatur ab alio, aut movetur ad aliud quid per amorem. Solius enim Dei est finis esse, & perfectio, & impassibilitas, merito incommutabilis, & pleni, & impassibilis. Eorum verò quae facta sunt ad finem principio carentem moveri, omnia enim quaecunque facta sunt, patiun­tur moveri, sicut ea quae non sunt, per se ipsum motus, aut per se ipsam virtus sunt. Si ergo ea quae genita sunt, rationabilia subsistunt, omnino etiam moventur, utpote ex principio secundum natur am per esse, ad finem; secundum cognitionem per bene esse, mota. Finis enim eorum quae moventur motus; ipsum in eo quod semper esse, bene esse est. Sicut & principium est ipsum esse, quod quidem est Deus; qui & esse dat, & bene esse donat, jure principium &. finis. Ex ipso enim & absolutè moveri nos, ut à principio; & quoquo modo moveri ad se, ut ad finem est. Si autem movetur conrationabiliter sibimet intellectuabiliter; intellectuale omnino etiam in­telligit. Si autem intelligit, omnino amat quod intelligit. Si amat, patitur omnino ad ipsum, ut amabile, excessum. Si autem patitur, profecto etiam festinat. Si festinat, omnino intendit vali­dum motum. Si autem intendit validum motum, non stat quousque fiat totum in toto amato, & à toto comprehendatur, libenter secundum voluntatem, salutarem accipiens circumscriptio­nem, ut totum toto afficiatur circumscribente; ut nihil omnino restet velle ex seipso seipsum to­tum cognoscere valendo circumscriptum, sed ex circumscribente. Sicut aër per totum illumi­natur lumine; & igne ferrum totum liquefactum. Vidésne quomodo praedictus venerabilis Magister omnem motum non nisi his quae à principio inchoant, & per naturale mo­tum ad finem suum tendunt, edocet inesse? ipsumque naturalem motum tripliciter diffiniat sic: Motus est virtus naturalis ad suum festinans finem. Vel sic; Motus est [Page 41] passio ex altero veniens ad alterum, cujus finis est impassibilitas. Aut sic; Motus est operatio activa, cujus finis est per seipsam perfectio. Quod autem dixit, motus est passio ab altero veniens ad alterum, dum de naturali motu intelligitur, non ita est intelligendum ut aliud sit principium ex quo passibilis motus, id est, motum suum patiens inchoat, & aliud finis quem appetit; dum omnium quae naturaliter movent principium & finis unum sit. Est enim Deus à quo, & per quem, & ad quem moventur omnia. Sed quia alius intellectus principii, & alius intellectus finis, ideoque quasi alterum & al­terum, ipsi duo intellectus dicuntur, dum circa unum omnium principium & finem versantur; verbi gratia, veluti si quis dixerit ab intellectu principii ad intellectum finis in Deo.

73. Deinde considera, quia omne quod principio caret & fine, omni quoque motu carere necesse est. Deus autem [...], hoc est, sine principio est; quia nil eum praecedit, nec eum efficit ut sit. Nec finem habet, quum infinitus est; nil enim post eum intelligitur, dum terminus omnium sit ultra quem nihil progreditur. Nullum igitur motum recipit. Non enim habet qua se moveat; dum plenitudo, & locus, & perfectio, & statio, & totum omnium sit, immo & plusquam plenitudo & perfectio, plusquam locus & statio, plusquam totum omnium est. Plus enim est quam quod de se dicitur & intelligitur, quovis modo & dicatur quid de eo, & intelligatur. D. Haec mihi clarè lucescunt ut opinor. M. Si igitur omnem motum creaturae distribuis▪ Deum verò liberum omni motu facis, tantaene tarditatis es, ut ei à quo omnem mo­tum abstrahis, facere vel pati tribuas; cum ista duo indubitanter non nisi in his quibus motus inest, fieri posse prioribus rationabilibus conclusionibus, ut arbitror, non in­cautè dederis? D. De pati nullo modo dubitârim: Impassibilem namque Deum esse omnino & credo & intelligo; passionem dico quae opponitur facere, id est, fieri. Quis enim dixerit aut crediderit, quanto magis intellexerit, Deum pati fieri, dum creator sit, non creatura? Dum enim, ut jamdudum inter nos confectum est, fieri Deus dicitur, figuratâ quâdam locutione dici manifestum est. Fieri siquidem aestimatur in creaturis suis universaliter, dum in eis non solum intelligitur esse, sine quo esse non possunt; sed & eorum essentia sit. Esse enim, omnium est: Superesse autem, divinitatis, ut Sanctus ait Dionysius. Dicitur etiam in animabus fidelium fieri, dum aut per fi­dem & virtutem in eis concipitur, aut per fidem quodam modo inchoat intelligi. Nil enim aliud est fides, ut opinor, nisi principium quoddā ex quo cognitio creatoris in natura rationabili fieri incipit. De facere vero nondum clare video, totam San­ctam Scripturam, catholicámque fidem factorem omnium Deum fateri audiens. M. Facere sine motu facientis esse non posse, jam dedisti. D. Dedi. M. Aut igitur motum Deo dabis, sine quo facere non intelligitur, aut simul & motum & facere ab eo auferes.

74. Haec enim duo inter ea quae simul sunt, computantur; simúlque oriuntur & occidunt. D. Motum Deo dare non possum, qui solus immutabilis est, nec habet quo, vel ad quid se moveat, cum in ipso sint omnia, immo cum sit ipse omnia. Facere verò ab eo auferre non possum, cum sit factor omnium. M. Segregabis ergo motum & facere. D. Ne id quidem; dum inseparabilia esse à se invicem video. M. Quid ergo facturus eris? D. Nescio; atque ideò ut viam quandam mihi aperias, summâque hâc difficultate me liberes, obnixè supplico. M. Accipe igitur hunc ratiocinandi progressum. Quid tibi videtur? num Deus erat prius quam omnia faceret? D. Vi­detur mihi fuisse. M. Accidens ergo ei erat facere. Nam quod ei coaeternum non est, atque coessentiale; aut aliud extra eum est, aut ei accidens. D. Aliud praeter eum & extra eum esse non crediderim: in ipso enim omnia sunt, extra ipsum nihil est; nullum ei accidens temere dederim. Alioquin simplex non est, sed ex essentia & ac­cidentibus quaedam compositio. Nam si aliud cum ipso intelligitur quod ipse non est, aut si quippiam ei accidit, profectò neque infinitus est, neque simplex; quod fides catholica, veráque ratio firmissimè denegat. Fatetur enim Deum infinitum esse, & plusquam infinitum; infinitas enim in finitorum est: & simplicem, & plusquam simpli­cem, omnium enim simplicium simplicitas est. Et cum ipso nihil esse credit vel intelli­git; quum ipse est ambitus omnium qu [...] sunt, & quae non sunt, & qu [...] esse possunt, & qu [...] esse non possunt; & quae ei contraria seu opposita videntur esse, ut non dicam similia & dissimilia. Est enim ipse similium similitudo, & dissimilitudo dissimilium, opposi­torumque oppositio, & contrariorum contrarietas. Haec enim omnia pulcra ineffa­bilique [Page 42] harmonia in una concordia colligit, atque componit. Nam quae in partibus universitatis opposita sibimet videntur atque contraria, & à se invicem dissona; in generalissima ipsius universitatis harmonia, & considerantur convenientia, conso­náque sunt. M. Rectè intelligis, & vide ne quid de his quae nunc dederis, de caetero te de disse paeniteat. D. Ingredere, quovis ordine te sequar, & quodcunque jam con­cessero, non repetam. M. Deus ergo non erat priusquam omnia faceret? D. Non erat. Si enim esset, facere ei omnia accideret. Et si ei accideret omnia facere; mo­tus & tempus in eo intelligeretur. Moveret enim se ad ea facienda quae jam non fe­cerat, temporéque praecederet actionem suam, quae nec sibi coessentialis erat, nec co­aeterna. M. Coaeternum igitur est Deo suum facere, & coessentiale? D. Ita credo & intelligo. M. Duóne quaedam sunt, Deus & suum facere, h. e. sua actio, an unum simplex atque individuum? D. Unum esse video. Deus enim numerum in se non recipit, quum solus innumerabilis est, & numerus sine numero, & supra omnem nu­merum causa omnium numerorum. M. Non ergo aliud est Deo esse, & aliud fa­cere, sed ei esse id ipsum est & facere. D. Huic conclusioni resistere non audeo. M. Cum ergo audimus Deum omnia facere, nil aliud debemus intelligere, quam Deum in omnibus esse, hoc est, essentiam omnium subsistere. Ipse enim solus per se verè est, & omne quod verè in his quae sunt dicitur esse, ipse solus est. Nihil enim eorum quae sunt, per se ipsum verè est. Quodcunque autem in eo verè intelligitur, parti­cipatione ipsius unius qui solus per seipsum est, accipit. D. Nec hoc negare velim. M. Vidésne ergo quemadmodum vera ratio categoriam faciendi ex natura divina penitus segregat, mutabilibúsque ac temporalibus, principióque ac fine carere non valentibus distribuit? D. Hoc quoque clarè perspicio, etiam nunc nullam catego­riam in Deum cadere, incunctanter intelligo.

75. Quid igitur? Num eâdem ratione debemus inspicere omnium verborum, quae Sancta Scriptura de divina natura praedicat, virtutem; ut nil aliud per ea aestime­mus significari, praeter ipsam simplicem, incommutabilem, incomprehensibilemque omni intellectu ac significatione divinam essentiam & plusquam essentiam? Verbi gratia, dum audimus Deum velle, & amare aut diligere, videre, audire, caeteráque verba quae de eo praedicari possunt, nil aliud oportet nos cogitare, nisi ineffabilem ipsius essentiam atque virtutem connaturalibus nobis significationibus suaderi, ne in tantum vera ac pia Christiana religio de creatore omnium sileat, ut nil de eo fari au­deat ad simplicium animorum instructionem, haereticorúmque semper veritati insi­diantium, eámque eruere laborantium, minúsque in ea eruditos fallere appetentium, refellendas astutias. Non aliud itaque Deo esse & velle, & facere & amare, & dili­gere, & videre, caeteráque hujusmodi quae de eo, ut diximus, possunt praedicari; sed haec omnia in ipso unum id ipsumque accipiendum, suámque ineffabilem essentiam eo modo quo se significari sinit, insinuant. D. Non aliud quidem. Ubi enim est vera, & aeterna, & insolubilis per se ipsam simplicitas, ibi aliud, & aliud, multum, diver­súmque fieri impossibile est.

76. Vellem tamen apertius mihi suadeas, ut clare videam, dum audio Deum amare vel amari, nil aliud nisi ipsius naturam sine ullo motu amantis vel amati intel­ligam. Cum enim hoc mihi fuerit suasum, nullo modo haesitabo ubicunque legero seu audiero, ipsum velle vel desiderare & desiderari, diligere & diligi, videre & vi­deri, appetere & appeti, movere similiter & moveri. Haec omnia uno eodemque accipienda sunt intellectu. Ut enim voluntas, & amor, & dilectio, visio, desiderium quoque & motus, dum de eo praedicantur, unum id ipsúmque nobis insinuant; ita verba seu activa, seu passiva, seu neutralia sint, & cujuscunque modi significatione proferantur, nulla intelligentiae differentia intelliguntur discrepare, ut opinor. M. Nec in talibus deceptum te reor; ita enim possunt [...]ut arbitraris. Primùm igitur hanc amoris diffinitionem accipe. Amor est connexio aut vinculum, quo omnium rerum universalitas ineffabili amicitia insolubilique unitate copulatur. Potest etiam sic diffiniri. Amor est naturalis motûs omnium rerum quae in motu sunt finis, quie­táque statio, ultra▪ quam nullus creaturae progreditur motus. His diffinitionibus aperte Sanctus Dionysius astipulatur, in amatoriis hymnis sic dicens; Amorem sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalium, sive naturalem dicamus, unitivam quandam & continuativam intelligamus virtutem: superiora quidem moventem in providentiam infe­riorum, & aequiformia iterum in sociabilem vicissitudinem, & novissima subjecta, ad meliorum [Page 43] suppositorum conversionem. Idem in eisdem: Quum ex uno multos amores ordinavimus, nunc iterum omnes in unum & complicitum amorem, & omnium ipsorum patrem convolvamus simul & congregemus ex multis, primò in duas comprehendentes amatorias universaliter virtutes, quarum potentatur & principatur omnino ex omnium summitate omnis amoris immensurabilis causa, & ad quam extenditur connaturaliter unicuique existentium & existentibus omnibus universalis amor. Item in eisdem: Age nunc, & has iterum, hoc est, amoris virtutes in unum congregantes, dicamus, Quia una quaedam est simplex virtus, seipsam movens ad unitivam quan­dam temperantiam ex optimo usque existentium novissimum, & ab illo iterum consequenter per omnia usque ad optimum; ex se ipsa, & per se ipsam, & ad seipsam, seipsam reducens: & in seipsam semper eodem modo revoluta. Meritò ergo amor Deus dicitur, quia omnis amoris causa est, & per omnia diffunditur, & in unum colligit omnia, & ad seipsum ineffabili re­gressu revolvitur, totiúsque creaturae amatorios motus in seipso terminat. Ipsa quoque divinae naturae in omnia quae in eâ, & ab eâ sunt, diffusio omnia amare di­citur, non quia ullo modo diffundatur, quod omni motu caret, omniáque simul im­plet; sed quia rationabilis mentis contuitum per omnia diffundit & movet, dum dif­fusionis & motus animi causa sit ad eum inquirendum & inveniendum, & quantum possibile est intelligendum, quia omnia implet ut sint, & universalis veluti amoris pacifica copulatione, in unitatem inseparabilem, quae est quod ipse est, universa col­ligit, inseperabiliter (que) comprehendit. Amari▪item dicitur ab omnibus, quae ab eo sunt, non quod ab eis aliquid patiatur, qui solus impassibilis est; sed quia eum omnia appe­tunt, ipsiusque pulcritudo omnia ad se trahit; ipse enim solus vere amabilis est, quia solus summa & vera bonitas & pulcritudo est; omne siquidem quodcunque in Crea­turis verè bonum, vere (que) pulcrum & amabile intelligitur, ipse est. Sicut enim nullum bonum essentiale est, ita nullum pulcrum seu amabile essentiale, praeter ipsum solum.

77. Sicut ergo lapis ille, qui dicitur magnes, quamvis naturali suâ virtute fer­rum sibi propinquans ad se attrahat, nullo modo tamen, ut hoc faciat, se ipsum mo­vet, aut à ferro aliquid patitur quod ad se attrahit; ita rerum omnium causa, omnia quae ex se sunt, ad seipsam reducit sine ullo sui motu, sed solâ suae pulcritudinis vir­tute. Hinc idem Sanctus Dionysius inter caetera ait; quare autem Theologi Deum aliquando quidem Amorem, aliquando verò Dilectationem, aliquando amabile & delectabile vocant; con­clusit Sermonem sic dicens; quia eo quidem movetur, eo verò quidem movet. Quam con­clusionem aptius venerabilis Maximus exponens, ait: ut amor quidem subsistens dicitur & dilectio, movetur; ut vero amabile & dilectum, movet ad seipsum omnia amoris & dilectionis acceptiva. Et planius iterum proferendum; Movetur quidem, quasi conjunctionem ingerens inseparabilem, amoris & dilectionis eorum acceptivus; movet autem, quasi attrahens per natu­ram eorum quae in se ipsum moventur desiderium, & iterum movet moveturque, quasi sitiens sitiri, & amans amari, & diligens diligi. Nam & lux ista sensibilis quae totum visibi­lem implet mundum, dum sit semper immobilis, quamvis vehiculum ejus, quod Solare corpus dicimus, per media Aetheris spatia circa terram aeterno motu volvatur, ipsa vero lux ab ipso vehiculo, veluti quodam fonte inexhausto, manans, ita totum mun­dum radiorum suorum immensurabili diffusione perfundit, ut nullum locum relin­quat quo se movet, manetque semper immobilis: ubique enim mundo est plena sem­per & integra, nullum locum deserens vel appetens praeter portiunculam quandam inferioris hujus aëris circa terram, quam ad capiendam umbram telluris quae Nox di­citur relinquit; omnium tamen animalium lumen sentire valentium obtutus movet, & ad seipsam attrahit, ut per eam aspiciant quantum aspicere possint, quod aspicere pos­sint, ideoque moveri putatur, quia radios oculorum ut ad se moveantur promovet, hoc est, oculorum motionis ad videndum causa est. Et ne mireris audiens naturam lucis (quae est ignis) totum mundum sensibilem implere, immutabiliterque ubique esse: nam & Sanctus Dionysius hoc docet in libro de Coelesti Hierarchiâ, Sanctus item Basilius in Examero eadem affirmat; substantiam quidem luminis ubique esse, in mundi vero luminaribus, sive magnis, sive parvis, naturali quadam operatione perrumpere, non ut so­lum illuminet, sed ut motibus coelestium corporum omnium tempus distinguat. Quid dicam de artibus quas sapientes liberales appellant disciplinas, quae dum in semetipsis planè integrae immutabilesque permanent, moveri tamen dicuntur quoniam rationabilis animi contuitum ad se quaerendas inveniendasque promovent, & ad se considerandas attrahunt; ita ut ipsae dum per se, ut diximus, immutabiles sint, moveri tamen in mentibus sapientum videantur cum eas moveant. Et multa alia in quibus divinae vir­tutis [Page 44] obscura conspicitur similitudo: ipsa enim est super omnem similitudinem, omneque excellit exemplum; quae dum per se, & in se immutabiliter aeternaliterque stat, movere tamen omnia dicitur, quoniam per eam, & in eâ omnia subsistunt, & ex non esse in esse adducta sunt; essendo enim est (omnia vero de nihilo ad esse proce­dunt) & ad se omnia attrahit: moveri quoque dicitur, quoniam seipsam ad seipsam movet, ac per hoc seipsam movet ac veluti à seipsâ movetur: Deus itaque per seipsum Amor est, per seipsum Visio, per seipsum Motus; & tamen neque Motus est, neque Visio, neque Amor; sed plus quam Amor, plus quam Visio, plus quam Motus: & est per seipsum Amare, Videre, Movere: nec tamen est per seipsum Amare, Videre, Movere; quia est plus quam Amare, Videre, Movere: item per seipsum Amari est, Viderique, Moverique; non tamen per sepsum Moveri est, nec Videri, nec Amari; quo­niam plus est quam ut possit Amari, & Videri, & Moveri. Amat igitur seipsum & amatur à seipso, in nobis & in seipso: nec tamen amat seipsum, nec amatur à seipso, in nobis & in seipso: sed plus quam amat & amatur in nobis & in seipso. Videt se­ipsum & videtur à seipso, in seipso & in nobis: nec tamen videt seipsum, nec vi­detur à seipso, in seipso & in nobis; quia plus quam videt & videtur in seipso & in nobis. Movet seipsum & movetur à seipso, in seipso & in nobis; nec tamen movet se­ipsum, nec movetur à seipso in seipso, & in nobis, quia plus quam movet & movetur in seipso & in nobis.

78. Et haec est cauta & salutaris & Catholica de Deo praedicanda professio, ut prius de eo juxta catafaticam, id est, affirmativam omnia sive nominabiliter, sive ver­baliter praedicemus, non tamen propriè sed translativè: deinde ut omnia quae de Deo praedicantur per catafaticam, eum esse negemus per apofaticam, id est, negationem, non tamen propriè sed translativè; verius enim negatur aliquid eorum, quae de eo praedicantur esse, quàm affirmatur esse; deinde super omne quod de eâ praedicatur, superessentialis natura, quae omnia creat, & non creatur, superessentialiter super­laudanda est. Quod ergo Deus verbum caro factum suis discipulis ait; non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis: vera ratio cogit nos aliis similibus similiter credere, dicere, intelligere; non vos estis qui amatis, qui videtis, qui mo­vetis, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis veritatem de me & patre meo & seipso, ipse amat & videt me, & patrem meum & seipsum in vobis, & movet in vobis seipsum, ut diligatis me & patrem meum: si ergo seipsam Sancta Trinitas in nobis & in seipsâ amat, seipsum & videt & movet; pro certo à seipsâ amatur, videtur, movetur, secundum excellentissimum modum nulli Creaturae cognitum, quo seipsam & amat, & videt & movet; & à seipsâ in seipsâ, & in creaturis suis amatur, videtur, movetur, cum sit super omnia quae de se dicuntur; de ineffabili enim quis & quid potest fari, cujus nec nomen proprium, nec verbum, nec ulla vox propria invenitur, nec est, nec fieri potest, qui solus habet immortalitatem & lucem habitat inaccessibilem. Quis enim cognovit intellectum Domini? Sed priusquam praesentem disputationem termi­nemus, Sancti Dionysii de Divino statu motuque capitulum visum est mihi huic loco inferendum, si tibi videtur.

79. D. Videtur plane, atque hâc novissimâ ratiocinatione ab omni ambigui­tate purgatum me video. M. In libro de Divinis nominibus, reliquum autem, inquit, ut de divino statu sive de se dicamus: quid autem aliud praeter manere ipsum in seipso Deum? & immobili naturali immutabilitate immo defixum esse, & supercollocari secundum eadem & circa id ipsum & similiter operari, & secundum stabilissimum ipsum ex seipso omni modo subsiste­re, & secundum id ipsum intransmutabilem & universaliter immutabilem, & haec superessentia­liter. Etenim ipse est omnium stationis, & aedificati & aedificationis causalis, qui est super omnem aedificationem & stationem; & in seipso omnia constituit, & propriorum bonorum statione immo­bilia & custodita. Quid autem & cum iterum Theologi, & in omnia pervenientem & muta­bilem dicunt immutabilem, nonne divinitus & hoc intelligendum? Moveri enim ipsum pie arbi­trandum, non secundum delationem, aut alienationem, aut alternationem, aut conversionem, aut localem motum, non rectum, non circulariter ferentem, non ex ambobus, non intelligibilem, non amabilem, non naturalem, sed in essentiam dicere Deum & continere omnia, & universaliter omnibus providere, & adesse omnibus omnium immensurabili circumstantiâ, & in existentia omnia providis processionibus, & operationibus. Sed & motum Dei immutabili divinitus ra­tione concedendum laudare, & rectus quidem inflexibilis intelligendus, & inrevocabilis processio operationum, & ex ipso omnium generatio. Elicoeides vero, id est, obliquus stateralis seu pon­deralis [Page 45] processio, & fertilis status; quod autem secundum cyclum, id ipsum, & media & extrema continens & continenda continere; & in ipsum ab ipso provenientium conversio. D. Ordo exigit, ut video, ut brevem complexionem de eo quod agere, & pati seu facere, & fieri de Deo propriè praedicare nemo valeat colligas, & sic terminum libello imponas. M. Jamdudum dedisti, ni fallor, non aliud Deo esse & agere seu facere, sed unum atque id ipsum ei est & esse, & agere, & facere; non enim recipit simplex natura intellectum Substantiae & Accidentium.

80. D. Inconcusse quidem dedi. M. Ut igitur de eo praedicatur esse, dum non sit propriè esse, quoniam plus est quam esse, & causa omnis esse & essentiae, ita etiam de eo dicitur agere & facere, dum sit plus-quam agere & facere, & causa omnium faciendi & agendi sine ullo motu, qui secundum accidens possit intelligi super omnem motum; omnium namque motuum, omniumque accidentium, sicut & omnium essen­tiarum, causa est atque principium. D. Et hoc indubitanter concesserim. M. Quid igitur aliud restat; nisi ut intelligas omnino necesse esse, ut quemadmodum ab ipso & esse, & agere, & facere propriè aufertur; ita & pati & fieri auferatur. Quod enim agere & facere non recipit, quomodo pati & fieri recipere possit non video. D. Fige limitem libri, sat enim est in eo complexum.

Explicat Liber Primus
ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΝ.

Incipit LIB. II.

1. M. QUum in superiori libro de Universalis Naturae universali divisione (non quasi generis in formas, seu totius in partes; non enim Deus Genus est Creaturae, nec Creatura species Dei, sicut Creatura non est genus Dei, neque Deus species Creaturae est: eadem ratio est in toto & partibus, Deus siquidem non est totum Creaturae, neque Creatura pars Dei, quomodo nec Creatura est totum Dei, neque pars Creaturae quamvis altiori theoriâ juxta Gregorium Theo­logum pars Dei simus, qui humanam participamus naturam, quoniam in ipso vivimus, movemur & sumus; metaphoricéque Deus dicatur & Genus, & Totum, & Species, & Pars: Omne enim quod in ipso & ex ipso est, piè ac rationabiliter de eo praedicari potest; sed intelligibili quâdam universitatis contemplatione: Universitatem dico Deum & Creaturam) breviter diximus; nunc eandem naturae divisionem latius, si videtur, repetamus. D. Videtur quidem & valde necessarium; nam si latiori ratio­nis inquisitione non aperiatur, tacta solummodo & non discussa resedisse videbitur. M. Talis itaque erat, ut opinor, supradicta universalis naturae quadriformis divisio, in eam scilicet formam vel speciem (si rite forma, vel species dicenda est prima omnium causa, quae superat omnem formam & speciem, dum sit formarum & specierum omnium informe principium) quae creat & non creatur; informe autem principium propterea Deum dicimus, ne quis eum formarum numero aestimet censeri, dum sit formarum omnium causa; ipsum etenim omne formatum appetit, cum sit per se ipsum infinitus & plus quam infinitus, est enim infinitas omnium infinitatum. Quod igitur nulla forma coarctatur vel diffinitur, quia nullo intellectu cognoscitur, ratio­nabilius dicitur informe quam formatum; quia ut saepe dictum est, verius per nega­tionem de. Deo aliquid praedicare possumus, quam per affirmationem. Secunda in eam quae creatur & creat; sequitur tertia quae creatur & non creat; dehinc quarta quae nec creat nec creatur. D. Ita sane divisum est. M. Quum igitur de oppositio­nibus praedictarum naturae formarum breviter in priori disputatione jam dictum est, consideravimus enim quomodo resultat tertia, primae ambae siquidem veluti quadam diametro ad se invicem è regione oppositae respiciunt; creata enim ut diximus & non creans opponitur creanti & non-creatae; similiter secunda forma è diverso respicit quartam; opponitur enim creata & creans neque creatae neque creanti: universalem vero naturam formas habere propterea dicimus, quoniam ex eâ nostra intelligentia quodammodo informatur, dum de ipsâ tractare nititur; nam per se ipsam universa natura non ubique formas recipit, eam siquidem Deo & Creaturâ contineri non in­congrue dicimus, ac per hoc, in quantum creatrix est, nullam formam accipit in seipsâ, [Page 46] formatae vero à se naturae multiformitatem praestat: jam nunc de similitudine earum deque differentiâ considerandum esse arbitror. D. Non aliter ordo rerum exigit.

M. Secunda forma primae similis in eo quod creat, ab eâ vero distat in eo quod creatur; nam prima creat & non creatur, secunda & creat & creatur, tertia secundae similitudinem attrahit eo quod creatur, ab eâ vero differt eo quod nil creat; nam se­cunda & creatur & creat, tertia vero creatur & non creat, tertia quartae similis est in eo quod non creat, dissimilis vero in eo quod creatur; tertia enim creatur & non creat, quarta vero neque creat neque creatur: item quarta similis est primae quia non creatur, ab eâ vero distare videtur, quia non creat; prima siquidem creat & non creatur, quarta vero neque creat neque creatur. Et quia de oppositionibus & simili­tudinibus deque differentiis est dictum, de earundem reditu & collectione eâ disci­plin [...] quam Analyticam Philosophi vocant, breviter dicendum video. D. Hoc quoque ordo poscit; nulla enim rationabilis divisio est, sive essentiae in Genera, sive Generis in formas & numeros, sive totius in partes quae propriè partitio nominatur, sive universitatis in ea quae vera ratio in ipso contemplatur, quae non iterum possit redigi per eosdem gradus per quos divisio prius fuerat multiplicata, donec perveniatur ad illum unum inseparabiliter in seipso manens, ex quo ipsa divisio primordia sumpsit: sed prius & de Etymologiâ ipsius nominis quod est Analytice pauca edisseras, non enim mihi plane patet necessarium esse video. M. Analytice a verbo analyo deriva­tur, id est, resolvo vel redeo; ana enim re, lyo vero solvo interpretatur; inde & nomen nascitur analyo, quod in resolutionem vel reditum similiter vertitur; sed Ana­lysis proprie pro dissolutione propositarum quaestionum dicitur, Analytice de reditu divisionis formarum ad principium ejusdem divisionis; omnis enim divisio quae à Graecis merismus dicitur, quasi deorsum descendens ab uno quodam diffinito ad infi­nitos numeros videnur; hoc est generalissimo usque ad specialissimum. Omnis vero recollectio veluti quidam reditus iterum à specialissimo inchoans, & usque ad genera­lissimum ascendens, Analytice vocatur; est igitur reditus & resolutio individuorum in formas, formarum in genera, generum in ousias, ousiarum in sapientiam & pruden­tiam, ex quibus omnis divisio oritur, in easdem finitur. D. Satis dictum de Analy­tices Etymologiâ, perge ad caetera.

2. M. Quaternarum itaque praedictarum formarum binis in unum coeuntibus, fiat Analytica, id est, reditiva collectio. Prima namque & quarta unum sunt, quo­niam de Deo solummodo intelliguntur; est enim principium omnium quae à se con­dita sunt, & finis omnium quae eum appetunt, ut in eo aeternaliter immutabiliterque quiescant. Causa siquidem omnium propterea dicitur creare, quoniam ab eâ univer­sitas eorum, quae post eam ab eâ creata sunt, in genera & species & numeros, differen­tias quoque caeteraque quae in naturâ condita considerantur, mirabili quadam di­vinaque multiplicatione procedit; quoniam vero ad eandem causam, omnia quae ab eâ procedunt dum ad finem pervenient reversura sunt, propterea finis omnium di­citur, & neque creare neque creari perhibetur; nam postquam in eam reversa sunt omnia, nil ulterius ab eâ per generationem loco & tempore generibus & formis pro­cedet, quoniam in eâ omnia quieta erunt, & unum individuum atque immutabile ma­nebunt. Nam quae in processionibus naturarum multipliciter divisa atque partita esse videntur, in primordialibus causis unita atque unum sunt; ad quam unitatem re­versura, in eâ aeternaliter atque immutabiliter manebunt; sed de hâc quartâ univer­sitatis consideratione, quae in solo Deo intelligitur, quemadmodum & primâ, suo loco latius disputabitur quantum lux mentium donaverit. Quod autem de primâ, & de quartâ dicitur, hoc est, nec illa nec ista creatur, cum illa & ista unum sunt, utraeque enim de Deo praedicantur; nulli recte intelligentium obscurum esse arbitror, à nullo enim creatur, quòd causa superiori se vel sibi coaequali caret; est enim prima omnium causa Deus, quem nihil praecedit, nil ei cointelligitur, quod sibi coessentiale non sit. Videsne itaque primam & quartam naturae formam, in unam esse revocatas. D. Satis video puréque intelligo; non enim in Deo prima forma à quartâ discernitur; in ipso siquidem non duo sunt sed unum, in nostrâ vero theoriâ dum aliam rationem de Deo concipimus secundum considerationem principii, aliam vero juxta finis contempla­tionem, duae veluti quaedam formae esse videntur, ex unâ eademque simplicitate di­vinae naturae propter duplicem nostrae contemplationis intentionem formatae.

M. Recte vides; quid igitur? num & secundam & tertiam in unum similiter [Page 47] debemus redigere? non enim te later, ut aestimo, quod sicut prima & quarta in Crea­tore, ita secunda & tortia in Creaturâ rationabiliter cognoscuntur; secunda enim, ut praedictum est, & creatur & creat, & in primordialibus causis conditarum rerum intelligitur; tertia vero forma creatur & non creat, atque in effectibus primor­dialium causarum reperitur; secunda itaque & tertia uno eodemque genere, creatae videlicet naturae, continentur, atque in eâ unum sunt; formae siquidem in genere unum sunt: num itaque vides quatuor formarum praedictarum, duas quidem, primam vide­licet & quartam, in Creatorem; duas, secundam dico & tertiam, in Creaturam recol­lectas? D. Plane video, admodumque admiror rerum subtilitatem: nam duae prae­dictae formae non in Deo, sed in nostrâ contemplatione discernuntur; & non Dei, sed rationis nostrae formae sunt propter duplicem principii atque finis considerationem; neque in Deo in unam formam rediguntur, sed in nostrâ theoriâ, quae dum princi­pium & finem considerat, duas quasdam formas contemplationis in seipsâ creat; quas iterum in unam formam theoriae videtur redigere, dum de simplici divinae naturae unitate incipit tractare; principium enim & finis divinae naturae propria nomina non sunt, sed habitudinis ejus ad ea quae condita sunt; ab ipsâ enim incipiunt, atque ideo principium dicitur, & quoniam in eo terminantur ut in eâ desinant, finis voca­bulo meruit appellari: aliae vero duae formae, secundam dico & tertiam, non solum in nostra contemplatione gignuntur, sed etiam in ipsâ rerum creatarum naturâ repe­riuntur; in quâ causae ab effectibus separantur, & effectus causis adunantur, quoniam in uno genere, in Creatura dico, unum sunt. M. De quatuor igitur fiunt duae. D. Non resisto. M. Quid si Creaturam Creatori adjunxeris? ita ut nil aliud in eâ intelligas nisi ipsum qui solus verè est? Nil enim extra ipsum vere essentiale dicitur, quia omnia quae ab eo sunt, nil aliud sunt, in quantum sunt, nisi participatio ipsius qui à seipso solus per seipsum subsistit; num negabis Creatorem & Creaturam unum esse? D. Non facilè negârim, huic enim collectioni resistere videtur mihi ridicu­losum esse.

M. Universitas itaque quâ Deus & Creatura continetur, prius in quatuor veluti formas divisa, iterum ad unum individuum principium quippe causamque fi­nemque, revocatur. D. De universali universalis naturae divisione & adunatione interim satis dictum video; nam de subdivisionibus singularum formarum suis locis considerabimus; secundae dico & tertiae: primam quippe & quartam, subdivisiones recipere non facile dixerim, ideoque ad alia quae jam dicenda sunt, transeundum ar­bitror. M. Quid tibi videtur? num alia tenenda est semita ad investigationem pro­positarum quaestionum, quam ut nunc secundam naturae formam quaeramus? quo­niam de primâ in priori libro quantum facultas suppetebat consideravimus, in quo magis de decem rerum omnium generibus, quod proprie de creatrice omnium causâ dici non possint, disputatum est, quàm de ipsâ omnium causâ; nam quae de eâ dicenda sunt, ad quartae formae considerationem rese [...]vanda esse judicavi­mus: non quod & ibi de Divinâ Natura propriè quid, aut dignè nos dicturos esse promittamus; sed quòd de reditu omnium in eam per primordiales causas, quan­tum ipsa dederit, dicturi sumus: sed in hâc secundâ Quaestione maxime intentionis nostrae propositum, Deo largiente, constitutum est quaedam dicere de processione Crea­turarum ab unâ & primâ omnium per primordiales causarum essentias, ante omnia ab eâ, in eâ, per eam conditas, in diversa rerum Genera diversasque formas numerosque in infinitum: & ne mireris si quaedam in hoc loco de reditu creaturarum ad princi­pium sui finemque dicta videris; processio namque Creaturarum earumdemque redi­tus simul rationi occurrunt eas inquirenti, ut à se invicem inseparabiles esse videantur; & nemo de unâ absolute sine alterius insertione, hoc est, de processione sine reditu & collectione, & conversim, dignum quid ratumque potest explanare. D. Disputa­tionis series nil aliud exigit, quam ut post primae quaestionis considerationem ad se­cundam transeamus. M. Universalis itaque naturae, ut jam dictum est, ea forma se­cunda enitet, quae creatur & creat, & non nisi in primordialibus causis rerum, ut aestimo, intelligenda est; ipsae primordiales rerum causae à Graecis Prototypa, hoc est, primordialia exempla, vel proorismata, hoc est, praedestinationes vel diffinitiones vo­cantur; item ab eisdem Theia-thelemata, hoc est, divinae voluntates dicuntur; Ideae quoque, id est, species vel formae, in quibus rerum omnium faciendarum, priusquam essent, immutabiles rationes conditae sunt, solent vocari; de quibus latius in pro­cessu [Page 48] operis dicemus, testimoniisque sanctorum Patrum roborabimus; & nec imme­rito sic appellantur, quoniam pater, hoc est, principium omnium in verbo suo, uni­genito videlicet filio, omnium rerum rationes quas faciendas esse voluit prius quàm in Genera & Species numerosque atque differentias, caeteraque quae in condita crea­tura aut considerari possunt & considerantur, aut considerari non possunt prae sui al­titudinem, & non considerantur & tamen sunt, praeforma vit.

3. Sed priusquam ad primordialium causarum theoriam perveniamus, visum est mihi sententiam Venerabilis Maximi de Divisione omnium quae facta sunt, huic disputationi nostrae inserere. Si enim multiplex rerum omnium divisio, iterumque adunatio multipliciter demonstrata fuerit, ad cognitionem principalium causarum, quae principaliter à Deo conditae sunt, patefacta via facilius apparebit; praesertim cum ipsius divisio à nostrâ divisione in nullo discrepare videatur, excepto quod ille sensi­bilem creaturam, quam tertiam formam naturae posuimus quoniam maxime causa­rum effectus in eâ apparent, in tres species subdividit: quartamque nostram à primâ non discernit, sicut sequentia demonstrabunt; quoniam subdivisionem sensibilis Crea­turae ad Materiem nostrae quaestionis tertiae, prout Deus dederit, reservabimus. Trice­simo & septimo capitulo de Ambiguis Sancti, inquit, qui multa divinorum Mysteriorum ex his qui pedissequi & ministri fuerunt verbi, & unde immeditatè eorum quae sunt eruditi scientiam per successionem per eos qui ante se erant in se ipsos distributam accipiunt, dicunt omnium quae facta sunt, quinque divisionibus segregari substantiam. Videsne quantâ auto­ritate divisionis suae originem commendat? ab ipso enim verbo, hoc est, Dei filio qui est fons totius perfectae doctrinae (merito, quia ipse est Sapientia quam omnes Sa­pientes participant per pedissequos suos, hoc est, discipulos, qui eum in carne viven­tem viderunt, & docentem audiêrunt) inchoasse commemorat: & per Apostolorum successores in doctrinâ & sapientiâ inmediatè, hoc est, nulla alia autoritate inter­positâ, usque ad sua tempora traditam fuisse; quarum primam, inquit, esse aiunt eam quae à non creatâ natura in creatam universaliter naturā, & per generationem esse accipientem dividitur: dicunt namque Deum per bonitatem fecisse existentium simul omnium claram disposi­tionem; & paulo post, Secundam vero, per quam ipsa simul omnis natura à Deo per creatio­nem esse accipiens dividitur in intelligibilia & sensibilia: tertiam deinceps, per quam ipsa sen­sibilis natura dividitur in c [...]lum ac terram: quartam itidem, per quam Terra dividitur in Para­disum & orbem Terrarum; & quintam, per quam ipse in omnibus veluti quaedam cunctorum continuatissima officina, omnibusque per omnem differentiam extremitatibus per seipsum natu­raliter medietatem faciens benè & pulcre secundum▪generationem. His quae sunt superadditus homo in Masculum foeminamque dividitur, omnem habens profecto naturaliter extremorum omnium medietatibus per ipsam ad extrema omnia copulativam propriarum partium proprie­tatem adunationis virtutem, partem siquidem sui, ut idem Magister alibi ait, cum sensibili­ [...]us possidet, in quantum corpus est; partem cum Intelligibilibus, in quantum anima; ideoque Ʋniversam Creatura [...]nse continet. Et paulo post, hujus rei gratiâ, novissimus introducitur, in his quae sunt, homo; veluti conjunctio quaedam naturalis universaliter per proprias partes me­dietatem faciens extremitatibus, & in unum ducens in seipso, multo secundum naturam à sein­vicem distantia spatio. Extremitates hic vocat invisibilem sensibilemque Creaturam; quae à seinvicem veluti longissimo spatio naturaliter discrepant. Sicut enim natura­rum conditarum duo extremi termini sibimet oppositi, sed humana natura medieta­tem eis praestat; in eâ enim sibi invicem copulantur, & de multis unumfiunt.

4. Nulla enim Creatura est, à summo usque deorsum, quae in homine non reperiatur, ideoque officina omnium jure nominatur; in eâ siquidem omnia confluunt quae à Deo conditae sunt, unamque harmoniam ex diversis naturis, veluti quibusdam distantibus sonis, componunt. Ʋt ad Deum, utpote causalem, omnia unitate congregantem ex propriâ prius divisione inchoans, ac deinde per media connexione ordineque progrediens, in Deum acciperet finem ipsius ex omni­bus factae per unitatem ascensionis excelsae, in quo non est divisio. Huc usque praedicti Vene­rabilis Magistri non continuitatem, sed quibusdam intermissis, verba introduximus; incipientis quidem eorum quae facta sunt substantiae divisionem à summa omnium causâ, & in homine, qui ad imaginem & similitudinem Dei factus est, universalis sub­stantiae differentias terminantis. Homo siquidem, ut diximus, iterumque saepissime repetemus, in tantâ Naturae conditae dignitate creatus est, ut nulla Creatura, sive visi­sibilis sive invisibilis sit, quae in eo reperiri non posset.

5. Est enim ex duabus conditae naturae universalibus partibus mirabili quadam [Page 49] adunatione compositus; ex sensibili namque & intelligibili, hoc est, ex totius crea­turae extremitatibus conjunctus. Nil quidem inferius est in naturâ rerum quam corpus, & nil superius quam intellectus, teste Sancto Augustino, in libro de Verâ reli­gione sic dicente; Inter mentem nostram quâ ipsum intelligimus patrem, & veritatem per quam ipsum intelligimus, nulla interposita creatura est. Quibus verbis sanctissimi Patris datur intelligi humanam naturam, etiam post praevaricationem, dignitatem suam non penitus perdidisse, sed adhuc obtinere. Non enim dixit Magister nulla interposita creatura erat, sed nulla interposita est: non ergo etiam in languoribus nostris Deum penitus deseruimus, nec ab ipso deserti sumus, dum inter mentem nostram & illum nulla interposita natura est, lepra siquidem animae vel corporis non aufert aciem men­tis quâ illum intelligimus, & in quâ maxime imago creatoris condita est. Videsne igitur quomodo omnium substantiarum divisio in humanâ naturâ terminatur? D. Plane video, multumque nostrae naturae inter omnia quae facta sunt dignitatem admiror, dum in eâ veluti quandam omnium creaturarum substantialium mirabilem compositionem, praedictis rationibus suasus, perspicio. M. Itaque quoniam clare vides divisionem naturalem omnium, à Creatore & Creaturâ inchoantem, & in homine, qui in summitate divinae operationis veluti in senaria quadam perfectione est condi­tus, desinentem; jam nunc substantiarum omnium adunatam collectionem ab ho­mine inchoantem, & per hominem ascendentem usque ad ipsum Deum, qui est totius divisionis principium, totiusque adunationis finis, praedicti Patris Maximi verba con­siderantes videamus.

6. Non enim, ut praediximus, recta ratio de Divisione permittat absolute tracta­re, & Analyticam intermittere, sed ambobus connexim veritatem jubet consulere, ait ergo ex propria Divisione inchoans, ac si apertè diceret, quoniam substantiarum divisio quae à Deo sumpsit exordium, & gradatim descendens, in Divisione Hominis in masculum & foeminam finem constituit; iterum earundem substantiarum aduna­tio ab Homine debuit inchoare, & per eosdem gradus usque ad ipsum Deum ascen­dere: in quo, ut ipse ait, non est divisio, quoniā in eo omnia unum sunt. Incipiet ergo ab homine naturarum adunatio, per Salvatoris gratiam, in quo, ut ait, amplius non est masculus neque foemina, quando humana natura in pristinum restauratur statum. Nam si primus homo non peccaret, naturae suae partitionem in duplicem sexum non pate­retur, sed in primordialibus suis rationibus in quibus ad imaginem Dei conditus est, immutabiliter permaneret; quod his verbis praedictus Magister aperit: dicit enim, hujus rei gratiâ, novissimus introducitur (in his quae sunt) homo, non * nullo modo pendentem adversus primordialem rationem ipsius rationis circa generationem hominis divini propositi se­cundum masculum foeminamque proprietatem. In ipsa circa divinam virtutem impassibilissima copula, ubique Naturae extenturis. Ita ut ostenderet futurum hominem secundum di­vinum propositum solummodo secundum masculum & foeminam appellationem non dividendum; per quam rationem primitus etiam factus est; in ipsis nunc existentibus circa eum sectionibus non divisus propter ipsam perfectam adunationem ad propriam rationem per quam subsistit. In his verbis aptissime insinuat divini consilii proposi­tum erga hominis conditionem, si eum peccaturum non praenosceret: homo namque solummodo esset in simplicitate suae naturae creatus, eoque modo quo Sancti Angeli multiplicati sunt intellectualibus numeris, multiplicatur; sed reatu suae praevarica­tionis obrutus, naturae suae divisionem in masculum & foeminam est passus; & quo­niam ille divinum modum multiplicationis suae observare noluit, in pecorinam cor­ruptibilemque ex masculo & foemina numerositatem justo judicio redactus est. Quae divisio in Christo adunationis sumpsit exordium, qui in se ipso humanae naturae restau­rationis exemplum veraciter ostendit, & futurae resurrectionis similitudinē pr [...]stitit.

7. In ipsis, inquit, quae nunc circa eum sectionibus non divisus, sectiones dicit circa hominem post peccatum, non solum divisionem in masculum & foeminam, verum etiam in multiplices varietates qualitatum & quantitatum, differentiarumque unius formae; siquidem diversitas hominum à seipsis, quâ uniuscujusque species ab aliis discernitur, & staturae modus variatur, non ex naturâ provenit, sed ex vitio, & di­versitate locorum & temporum, terrarum, aquarum, aërum, escarum, caeterarumque similium in quibus nascuntur & nutriuntur. De diversitate morum, cogitationumque, superfluum est dicere, cum omnibus manifestum sit ex Divisione Naturae post pecca­tum initium sumpsisse. Propter ipsam, inquit, perfectam adunationem ad propriam ratio­nem [Page 50] per quam subsistit: ac si diceret; ideo homo naturae suae divisionem non pateretur si non peccaret, quia perfectè rationibus suis (in quibus-secundum imaginem Dei con­ditus est) primordialibus causis videlicet, in quibus-subsistit, inseperabiliter adhaere­ret, si sponte suâ ab eis se ipsum non evelleret. Non enim in his in quibus nunc vi­detur esse homo consistit, sed in occultis naturae causis secundum quas primitus con­ditus est, & ad quas reversurus est, continetur in quantum est.

8. Et quoniam post adunationem hominis, hoc est, duplicis sexus in pristinam naturae unitatem, in quâ neque masculus neque foemina, sed simpliciter homo erat, confestim orbis terrarum adunatio ad Paradisum sequitur; Deinde, inquit, Paradisum orbemque terrarum per propriam sanctam conversationem adjungens, unam faceret terram non divisam in eo & partium ejus differentiam, sed magis congregatam ut nulla partium ejus ullam patiatur subductionem. Quae sententia valde obscura videtur, non enim facile patet quid suadere velit: utrum Orbis terrarum dum omnes substantiae adunabuntur, paradiso copulabitur, ut nulla diversitas partium in eis fiat, sed totus paradisus erit; nam in ratione adunationis hoc semper observari necessarium est, ut quod inferius esse vide­tur, in id quod superius, hoc est, melius moveatur; non autem quod melius est in de­terius transire, hoc est, redire in renovatione naturarum (alioquin adunatio non erit sed divisio) vera sinit ratio. Sic enim humanae naturae adunatio duplicis sexus divi­sionem in simplicitatem hominis revocat: quia homo melior est quam sexus. Mascu­lus siquidem & foemina non sunt nomina naturae, sed partitionis ejus per praevari­cationem: homo vero specialis ipsius naturae appellatio est. An sic orbis terrarum & paradisus in unam illam terram, quae altera species est sensibilis creaturae in coelum & terram divisae applicabuntur, ut ipsa terra non solum varietate partium careat, sed etiam in simplicitatem quandam naturae revocabitur, ut plus spiritualis quam cor­poralis esse credatur, qualis futura esset si homo non peccaret? Et intelligamus quod dixit; non segregatam in eo, id est, homine. Nam in homine omnia adunantur secun­dum partium suarum, videlicet, terrae differentiam. Ut quemadmodum nulla partium diversitas in homine erit, quoniam nulla compositio in eo permanebit, ita etiam ter­rena natura sibi copulabitur, ut unum in eo & cum eo esse videatur: ait enim sed magis congregatam; quatenus nullam partium ejus subductionem, hoc est, separatio­nem patiatur. Ubi quippe vera est simplicitas, ibi nullius subductionis, videlicet segre­gationis, reperitur varietas; cui sensui sequentia favere aptissime videntur: sequitur enim inde coelum & terram adjungens per ipsam Angelis vitae omnino & virtutum, quantum hominibus possibile est, similitudinem, unam facere & inseparabilem usque à seipsâ sensibilem creaturam, non separatam in eo, videlicet homine; localiter omnino in spatiis, levi facto spiritu & nullâ gravitate detento, neque ad Coelos ascensione prohibitâ, per ipsam ad haec per­fectam animi [...], hoc est, exorbitatem vel caecitatem, sincere ad Deum pervenientis sapienter ad eum intentione. Ubi datur intelligi quod homo, quando revocabitur in pristinam▪ naturae suae gratiam, quam praevaricando deseruit, omnem sensibilem & se inferiorem creaturam in unitatem sibi recolliget, mirabili quadam divinae virtutis potentiâ, in restitutione hominis: dum enim sincere, ut ipse ait, humanus animus ad Deum perveniet, tum divinam [...], hoc est, omnium creaturarum, quas omnino superascendet, ignorantiam patietur, ad ipsum Deum perveniens, ipsumque in omni­bus contemplans. Totus namque homo, ut ait ipse, levis spiritus futurus est, & nulla gravitate corporali in terrâ detinebitur, neque ad Coelos ascensione prohibebitur. Deinde, inquit, intelligibilia & sensibilia cum his copulans, hoc est, cum praedictis natu­rarum adunationibus, per ipsam ad angelos scientiae aequalitatem unificabit creaturam, simul omnem creaturam non separatim in eo secundum scientiam & ignorantiam, aequali sibi ad angelos indifferenter futura, rationum in his quae sunt gnosticâ scientiâ per quam ipsa verae sophiae infinita donorum effusio superveniens, quantum fas est, pure de caetero ipsam circa Deum & immediatè dignis praestat incognitam interpretabilemque notitiam. Hujus sententiae altitudo incomprehensibilis mihi videtur, & maxime ubi ait, & secundum scientiam & ignorantiam aequali sibi ad angelos gnosticâ scientia. Et merito, in prioribus enim nil aliud videbatur suasisse, nisi omnium rerum sensibilium & intelligibilium in unitatem quandam adunationem, ita ut nil separabile, nil corporeum, nil varium in eis rema­neat; sed ut mirabili quâdam regressione inferiora semper in superiora transeant. Nunc vero dicere videtur adunationem naturarum substantialium in intellectu so­lummodo, non autem in rebus ipsis esse, hoc est, non eas res, quae per generationem [Page 51] in diversa Genera, diversasque formas, infinitosque numeros juxta Creatoris provi­dentiam, intelligibilem sensibilemve acceperunt varietatem. Non enim aliter aduna­tionem creataram substantiarum in angelis esse intelligimus, nisi solâ gnosticâ scien­tia, non autem ipsarum rerum collectione in unum: Naturarum quippe omnium conditarum rationes in semetipsis sub uno quodam intelligentiae tenore cognoscunt. Quemadmodum in quâdam sapientissima humanâ animâ, diversarum artium una eademque inseparabilis cognitio est; ita ut ignorantia, sive in Angelis (nam & eorum quosdam nondum omni purgatos ignorantiâ legimus) sive in hominibus, nullam se­gregationem rerum faciat; scientia verognostica adunationis causa fiat. Intellectus enim rerum veraciter ipsae res sunt, dicente Sancto Dionysio, Cognitio eorum quae sunt, ea quae sunt, est: sed ipsas primordiales suas causas rationesque, in adunationem quandam actione intelligentiae, non autem re ipsa colligi. Verum priusquam ad hujus quaestionis theoriam perveniamus, si de eâ quid dicendum, praedictae aduna­tionis rerum secundum Maximum residua dicenda esse arbitror. Et finis, inquit, in omnibus his creatam naturam non creatae per dilectionem unificans. O miraculum erga nos di­vinae clementiae, unum id ipsumque ostendetur secundum habitum gratiae totus homo toto uni­versaliter ambitus Deo, & factus. Omne siquidem dicitur propter similitudinem secundum essentiam, & totum ipsum accipiens; ab ipso videlicet Deo Deum, utpote finem eorum quae moventur, motionis; & statum firmum immutabilemque eorum quae feruntur in ipsum, & omnis finis, & statuti, & legis, rationisque intellectusque, & naturae finem ac terminum infinitum & interminatum existentem.

9. Ad hoc igitur quintum ex praedicti Magistri sermonibus datur intelligi, inter primordiales rerum causas homo ad imaginem Dei factus est: ut in eo omnis creatura & intelligibilis & sensibilis, ex quibus veluti divisis extremitatibus compositus, unum inseparabile fieret, & ut esset medietas & adunatio omnium creaturarum. Non enim ulla creatura est, quae in homine intelligi non possit: unde etiam in Sanctis Scripturis omnis creatura nominari solet, in Evangelio siquidem scriptum est, praedicante Euan­gelium omni creaturae; item in Apostolo, Omnis creatura congemiscit & dolet usque adhuc. Et si non peccaret, non esset in eo divisio sexuum, sed solummodo homo esset: non separaretur in eo orbis terrarum à Paradiso, sed omnis terrena natura in eo esset pa­radisus; hoc est, spiritualis conversatio. Coelum & Terra in eo non segregarentur, totus enim coelestis esset, & nil terrenum, nil grave, nil corporeum in eo appareret; esset enim & multiplicaretur in numerum, à conditore sui praefinitum, sicut angeli & sunt, & multiplicati sunt. Sensibilis natura ab intelligibili in eo non discreparet, totus enim esset intellectus, Creatori suo semper & immutabiliter adhaerens, & nullo modo à primordialibus suis causis, in quibus conditus est, recederet: Omnis creatura quae in eo condita est, nullam divisionem in eo pateretur: sed quoniam primus homo in tali felicitate permanere neglexerat, & ab eâ superbiendo cecidit; & in infinitas partitiones varietatesque naturae humanae unitas dispersa est, divina clementia assum­sit novum hominem, in quo ipsa natura quae in veteri homine dispertita est, ad pristi­nam unitatem revocaretur: in mundo de mundo, hoc est, homo ex hominibus propter homines nasci constituit. Hinc idem Maximus: Quoniam itaque, inquit, na­turaliter ut creatus est circa immutabile proprium principium, dico autem Deum, homo non est motus: circa vero ea, quae sub ipso sunt, quorum ipse divinitus principari ordinatus est, contrae naturam volens insipienter est motus: eâ in adunationem separatorum data sibi naturali poten­tiâ, per generationem in ipsam adunandorum magis abusus est separationem; novantur naturae, & Deus homo fit, ut hominem perditum salvet; & in toto universaliter naturae per se ipsum quae contra naturam sunt, fissuras adjungens, & universaliter eorum quae partita sunt praemon­stratas rationes; quibus ipsa segregatorum fieri consuevit adunatio, ostendens magnum consi­lium implere Dei & Patris in seipsum recapitulans omnia, id est, recolligens quae in coelo sunt, & quae in terrâ; in quo etiam creata sunt, ipsâ namque universaliter omnium ad seipsum adu­natione, ex nostra inchoans diversione, fit persectus homo, ex nobis propter nos secundum nos, omnia nostra perfecta habens; non ex nuptiali consequentiâ; per hoc ostendens, ut arbitror, quomodo erat & alius modus propagationis hominum in multitudinem Deo praecognitus, si man­datum primus homo custodiret: inque pecudalitatem seipsum eo modo qui est per abusionem pro­priis potentiis non dejiceret in ipsam, & secundum masculum & foeminam differentiam, & divi­sione naturae retrusus. Cujus ut fieret, sicut dixi, homo non omnino indigebat; sine quibus au­tem esse, fortassis est possibile, haec in perpetuum non necesse manere: in Christo enim Iesu, inquit, divinus Apostolus neque masculus est neque foemina.

[Page 52] 10. Videsne quantum divisionis humanae naturae causam ad peccatum primi ho­minis referendam esse inculcat? sine quibus enim, inquit, fortassis est possibile esse, haec in perpetuum non necesse manere. Ac si apertè diceret, quoniam si homo non peccaret, absque divisione suae naturae permanere poterat, non enim hoc ei ex natura accessit, sed ex delicto contigit; quae igitur necessitas cogit ut post adunationem na­turae in pristinam sui dignitatem illa divisio permaneat: ut enim ante peccatum po­tuit eâ carere, ita poterit post ejus redintegrationem aeternaliter permanere. Sed ne per singula ipsius persequamur sermones, in quibus apertissime edocet adunationem totius creaturae, quae in primo homine fieret si non peccaret, in Christo resurgente ante omnes per omnia factam, pauca de pluribus praesentis disputationis gratia in­troducam. Primo igitur Dominum Jesum divisionem naturae, id est, masculum & foe­minam, in seipso adunasse edocet: non enim in sexu corporeo, sed in homine tantum surrexit ex mortuis; in ipso enim nec masculus nec soemina est. Quamvis in ipso sexu virili in quo natus est ex virgine, & in quo passus est, apparuit discipulis suis post re­surrectionem, ad confirmandam resurrectionis suae fidem; non enim aliter eum co­gnoscerent, si notam eis formam non viderent; nondum enim Spiritum Sanctum plenum accepêrunt, qui eos docuit omnia. Deinde post resurrectionem nostrum orbem terrarum paradiso in seipso colligavit: nam ex mortuis in paradisum rediens, in hoc orbe cum discipulis suis conversatus est: ostendens eis manifeste non aliud esse Paradisum praeter resurrectionis gloriam, quae primùm in eo apparuit, & quam omnibus fidelibus suis daturus est; docensque nostrum orbem terrarum differentiam à Paradiso juxta rationem naturae non habere: non enim natura separantur, sed qua­litatibus, quantitatibus caeterisque varietatibus quae propter peccatum generale, ge­neralis humanae naturae, ad poenam ejus, immo ad correctionem & exercitationem, huic terrae habitabili superaddita sunt. Et quoniam una terra dum ad seipsam constituitur▪ inseparabilis est, ipsam naturae rationem in quâ est, liberam divisionem secundum differentiam salvans; non enim vel mole vel spatiis discernitur Paradisus ab isto habita­bitabili orbe terrarum, sed diversitate conversationis, differentiaque beatitudinis; nam & primus homo si non peccaret, feliciter in orbe terrarum vivere posset: quo­niam una eademque ratio est in principalibus causis orbis terrarum & paradiso, quod aptissime in seipso Deus noster post resurrectionem manifestavit: simul enim & in Pa­radiso erat, & in hâc terrâ cum discipulis moratus est.

11. Non enim credendum est aliunde venisse localiter, ut suis discipulis ap­pareret, & aliorsum recessisse, quum non apparebat, qui post resurrectionem, natu­ram locorum & temporum non solum divinitate, verum etiam humanitate fuerat su­pergressus; (spiritualia siquidem corpora, loco temporeque coarctari non facile cre­diderim: quemadmodum neque qualitatibus, quantitatibusve, seu alicujus formae descriptionibus variari; simplicissimae enim naturae sunt, quod maxime argumento puri ignis colligitur, qui dum per omnia sensibilis mundi corpora diffunditur, tantae subtilitatis est, ut nullo loco detineatur, & tamen in omnibus operationem suam ma­nifestare dinoscitur,) sed uno eodemque tempore, uno eodemque loco ad tempus ap­parebat in eâ forma in qua passus fuerat, ut fidem illorum nutriret, donec verae cogni­tionis virtute quâ postmodum profusi sunt, illuminarentur: & peracto momentaneae apparitionis spatio, mox intellectualem invisibilemque spiritualis corporis [...], id est, invisibilitatem, quae omne tempus, ut praediximus, omnemque locum superat, redibat: vel quod credibilius esse videtur, nullo modo ex resurrectionis gloriâ, loco vel tempore, vel quantitate, qualitatev [...] recedens (his siquidem omnibus spiritualia corpora carere, nemo qui dubitat.) in eâ formâ qua mundo, in mundo vivens, pro mundi salute post resurrectionem discipulis suis seipsum manifestabat: non enim hu­mana ratiocinatio praevalet ubi divina potentia solummodo pollet: nam quod ipse ait, ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, satis ac plane indicat ipsum non solum secundum verbum, quo omnia implet, & super omnia est▪ verum etiam secundum carnem, quam in unitatem suae substantiae vel personae acce­pit, & ex mortuis fuscitavit, & in Deum transmutavit, semper & ubique esse, non tamen localiter seu temporaliter, nec ullo modo circumscriptum; mirabili siquidem & ineffabili modo & super omnes coelestes essentias, & cum patre est secundum huma­nitatem quae verbo patris adunata est; & Deus est & ubique regit mundum, & dili­gentibus se, sive invisibiliter, sive visibiliter apparet: coelum non deserit & mundum [Page 53] regit; ad dextram patris sedet, in summis omnia gubernans, humanae naturae salutem in imis ministrans: noli ergo in loco fingere Christi humanitatem quae post resurrectio­nem translata est in divinitatem. Divinitas Christi in loco non est, igitur neque ejus humanitas: eodem modo sane intelligitur de tempore, de quantitate, de qualitate, de formâ circumscriptâ: his enim omnibus tota Christi humanitas, hoc est, corpus & anima & intellectus carere piissime creditur, purissimeque intelligitur post resur­rectionis palmam; & ad eandem gloriam electos suos post Catholicam resurrectionem ducturus, qui unum in eo, & cum eo futuri sunt. Christus igitur & in paradiso erat simul & in mundo, ostendens & mundi & paradisi unam rationem naturalem esse, in seipso mundum & paradisum adunans. Non enim in mundo moles corporeas spa­ti [...]sque distentas, multiplicesque diversarum partium ejus varietates, vera ratio con­siderat & honorificat: sed naturales & primordiales illius causas in seipsis unitas atque pulcherrimas, in quas dum finis suus venerit, reversurus erit, & in eis aeternaliter mansurus. Non autem alium finem hujus sensibilis mundi credimus esse futurum, nisi in Deum & in primordiales causas suas, in quibus naturaliter subsistit, reditum.

12. Etenim ut ratio docet, mundus iste in varias, sensibilesque species, diver­sasque partium suarum multiplicitates, non erumperet, si Deus casum & interitum primi hominis, unitatem suae naturae deserentis, non praevideret: ut faltem post rui­nam suam de spiritualibus ad corporalia, de aeternis ad temporalia, de incorruptibi­libus ad caduca, de summis ad ima, à spirituali homine in animalem, à simplici naturâ ad sexuum divisionem, ex Angelicâ dignitate & multiplicatione ad pecorinam con­tumeliosamque corruptibilemque secundum corpus generationem, suum miserabi­lem interitum, tali poena admonitus cognosceret: & ad suae dignitatis pristinum sta­tum paenitendo, superbiamque suam deponendo, divinasque leges quas transgressus fuerat implendo, redire postularet. Non enim credendum est, divinissimam con­ditoris clementiam peccantem hominem in hunc mundum retrusisse, quasi quâdam indignatione commotam, aut quodam vindicandi motu cupidam, (his enim accidenti­bus divinam bonitatem carere vera ratio indicat) sed modo quodam ineffabilis do­ctrinae incomprehensibilisque misericordiae: ut homo quilibet voluntatis arbitrio in suae naturae dignitate se custodire noluerat, conditoris sui gratiam suis poenis eruditus quaereret; & per eam divinis praeceptis obediens, quae prius superbiendo neglexerat, ad suum pristinum statum cautus & providus, pristinae suae negligentiae superbique casus humilis atque memor rediret: unde iterum per gratiam & libero suae volun­tatis arbitrio custodito non caderet, nec cadere vellet nec posset. Sed redeamus in adunationem naturarum in Christo. Deinde, inquit praedictus Magister, per as­sumptionem in coelum, profecto coelum vivisicavit & terram, & cum terreno hoc corpore nobis connaturali, in spiritualem substantiam videlicet mutato; rediens in coelum, unam existentent omnem sensibilem naturam manifestavit: deinde sensibilia & intelligibilia constituit; conse­quenter per omnes coelestes, divinosque, intellectuales ordines transiens, cum animâ & corpore, hoc est, perfectâ nostra naturâ, adunavit; totius creaturae secundum principalissimam ejus ra­tionem concursum, in se ipso perfecte inseparabilem atque immobilem ostendens; & finis in omni­bus his secundum intelligentiam humanitatis, hoc est, secundum ipsam humanitatem, apud ipsum sit Deum apparens pro nobis: sicut scriptum est, vultui Dei & Patris, quantum homo, qui nun­quam ullo modo à patre quantum verbum, potest recedere; ac primum nos adunavit nobismet in seipso per ablationem secundum masculum & foeminam differentiae, & pro viris & pro mulieri­bus, quibus divisionis maxime inspicitur modus: homines solummodo proprieque vereque ostendit mundam ferentes imaginem quam nullo modo corruptionis notamina tangunt. Videsne quan­tum aperte denuntiat hominem ad imaginem & similitudinem Dei conditum sexus differentiâ omnino caruisse, & adhuc quantum in eo imago & similitudo conditoris permanet carere; ipsamque divisionem propter peccatum secundum corpus solum­modo accidisse: quamquam enim in anima spiritales sexus intelliguntur, [...] siquidem intellectus veluti quidam masculus in animâ est, [...] vero, id est, sensus, veluti quaedam foemina; non tamen ibi cognoscimus naturae divortium, sed Christi & ecclesiae mysterium, uniusque intellectus ad creatorem & ad creaturam contuitum. Et nobis­cum, inquit, & propter nos simul omnem creatur am per medietates veluti propriarum partium extrema comprehendens, & circa se ipsum insolubiliter paradisum orbemque terrarum con­junxit, coelum & terram, sensibilia & intelligibilia: corpus quippe & sensum & animam, se­cundum nos, habens & intellectum, quibus quasi partibus per singula unicuique universaliter [Page 54] cognatum associans extremum, juxta prius redditum motum divinitus omnia in se ipse reca­pitulavit.

13. Vim verborum intentius perspice, non enim vacant virtute; corpus quippe, inquit, sensum & animam secundum nos habens, Christus videlicet, & intellectum: his enim veluti quatuor partibus, humana natura constituitur; quas partes verus quippe homo Christus & assumpsit & in seipso adunavit; homo siquidem perfectus: nil enim hominis reliquit praeter peccatum, quod in unitatem substantiae suae acciperet, inque semetipso non adunaret, hoc est, unum non faceret. Non enim in illo post resur­rectionem quatuor sunt, sed unum, & non compositum, unum sed simpliciter unum corpus, & sensus, anima, & intellectus; quibus, inquit, quasi partibus, per singula uni­cuique universaliter cognatum associans extremum; ac si aperte diceret, quoniam Christus quatuor humanae naturae partes accepit, & in seipso adunavit, universam creaturam, hoc est, intellectualem & sensibilem assumpsisse, & in seipso adunasse manifestum est. Etenim in homine, quem totum accepit, universa creatura condita est, singulis enim partibus, ut ipse ait, cognatum associans extremum, cognata vocans extrema, corpora omniaque visibilia: haec enim extremitatem universae creaturae deorsum versus ob­tinent, sibique invicem cognata sunt: sursum vero versus, alteram creaturae obtinent extremitatem omnes intellectuales essentiae, quae inter se invicem similiter cognatae sunt. Singulis ergo partibus humanae naturae, cognata extrema, hoc est, connaturales naturae in Christo sociatae sunt. Corpus siquidem accipiens quartam veluti hominis partem, omnem corporalem creaturam sibi adjunxit. Sensum vero assumens, uni­versam sensibilem sensuque utentem sibimet copulavit. Quid de anima dicendum? Nonne in eâ quam accepit non solum rationabilem animam, verum & omnem vitam nutritivam & activam in se ipso associavit? de intellectu nemo sapientum dubitat: humano enim intellectui quem Christus assumsit omnes intellectuales essentiae inse­parabiliter adhaerent. Nonne plane vides omnem creaturam, intelligibiles dico sen­sibilesque mediasque naturas, in Christo adunatam? Quod conclusit breviter Ma­gister dicens, unam subsistentem simul omnem creaturam, quasi aliquem hominem, partium suarum ad se invicem coitu complexam ostendens, & ad seipsam intuentem per universitatis sub­stantiam; juxta unam & simplicem & indiffinibilem substantiam ex eo quod non est deductionis & indifferentem notitiam: per quam unam eandemque omnis creatura recipere potest causam penitus indiscretam. Hactenus de divisionibus, deque adunationibus substantiarum ve­nerabilem Magistrum, Maximum dico, secuti, quantum ad praesentis quaestionis at­tinet negotium diximus; & jam ad propositum, id est, ad eam formam universalis naturae, quae & creatur & creat, & in primordialibus causis constituta est, discutien­dam, de hâc enim in primo libro dicere proposuimus, si tibi videtur redeundum. D. Videretur plane, si de quibusdam quae in praedictis rationibus dicta sunt (quo­niam multum me movent) clarius explanares. M. Dic mihi quae sunt illa, quae inter ea quae à me dicta sunt, valde te movent, quorumque explanationem poscere videris.

14. D. In divisionibus creatarum substantiarum secundum Maximum, nihil me movet, nec valde mihi obscurum videtur seu ambiguum, praeter hominis divisio­nem inter masculum & foeminam; eamque non ex primâ hominis conditione ad ima­ginem Dei, sed ex poena peccati processisse. Iterumque post Catholicam resurrectio­nem omnium corporum, quae in fine mundi futura est, ipsam divisionem non amplius permansuram, sed in unitatem primordialis naturae reversuram; quis enim talia au­diens non expavescat, confestimque in haec verba prorumpat: Non ergo post resur­rectionem masculi & foeminae futurus est sexus? si uterque penitus ab humanà aufe­retur naturâ. At qualis forma in homine apparebit, si nemo masculi seu foeminae cor­pus habuerit; aut qualis poterit fieri cognitio, si utriusque sexus futura sit extermi­natio, inque simplicem indiscretamque formarum differentium adunationem omnium hominum coagulatio, sive spiritualis incorporeaque seu visibilis & corporea, loco & tempore circumscripta: & hoc in ambiguo à te praetermissum est, atque indiscussum. Quamvis videaris in corporibus resurrectionis spirituales quantitates qualitatesque magis quam corporales suadere esse futuras; ut non dicam quantum haec doctrina omnium aut penè omnium Latiaris linguae sanctorum magistrorum autoritati resistat; qui unanimiter post resurrectionem omnium utriusque sexus integritatem futuram esse asserunt: ita ut vir in formam viri, foemina in formam foeminae, cum omnium cor­poralium partium indiciis quibus maxime uterque sexus discernitur, redeat, ac sic sive [Page 55] in gloria, sive in poena aeternaliter permaneat. Si tamen aeterna poena corporaliter fu­tura sit, sicut aeterna gloria: sed de hâc quaestione in quinto tractabimus. Multis item videtur incongruum coaeternam beatitudini miseriam fore credere, quibus Evangelicus sermo videtur resistere, qui ait ite maledicti in ignem aeternam. Haec ut dixi in praedictis substantiarum factarum à Deo divisionibus, maxime mihi scrupulum in­gerunt. De reditu autem & adunatione quicquid jam à te dictum est, durum mihi at (que) obscurum universaliter esse fateor. Non enim clare video, quomodo utriusque sexus humanae naturae adunatio in Christo primum à mortuis resurgente facta est, & in omnibus hominibus mundo futura sit, in eodem enim sexu quo in carne vixit, Christum credimus resurrexisse, semperque permanere & permansurum esse. Quis autem ne­gabit virili sexu ipsum fuisse indutum, priusquam pateretur & resurgeret; similiter etiam credimus omnes homines in eodem sexu, in quo cadunt, resurrecturos esse. Quomodo quaeso orbis terrarum paradiso, terraque unita coelo, omnisque sensibilis creatura intelligibili, & haec omnia Deo copulabuntur, ita ut unum sint, nullaque in eis diversitas appareat; & maxime illud, quod promisisti à te explanandum, hoc est, quomodo omnium substantiarum praedictarum reditus in unum, atque adunatio fu­tura sit? Utrum reipsà, hoc est, transitu omnium sensibilium in intellectualia, ita ut peracto mundi hujus sensibilis curriculo omnia sint spiritualia, nihil corporeum seu sensibile remaneat; an solo contuitu animi naturalem unitatem omnium rerum in suis rationibus primordialibusque causis contemplantis? ea namque quae extrinsecus cor­poreo sensui varia multipliciaque locis, temporibus, qualitatibus, quantitatibus cae­terisque sensibilis naturae differentiis apparent, in suis rationibus secundum quas à creatore omnium condita sunt, aeternaliterque immutabili suae naturae statu, certisque divinae providentiae regulis subsistunt, puro intellectui, rerum omnium veritatem inquirenti, invenienti, consideranti, unum individuum videntur esse, & sunt. Nam quantum exteriores naturae, sensibiles dico atque corporales, locis temporibusque caeterisque accidentibus variari appetunt (in his enim eorum pulchritudo maxime arridet; ideoque à carnalibus animis, longè à veritate & unitate distantibus, inque temporalium rerum numerositatem diffusis, intemperatè luxuriosèque amantur:) tan­tum interiores, hoc est, intelligibiles essentiae, simplicem sui individuamque unitatem in seipsis & inter seipsas inseparabiliter ostendunt, atque per hoc, sapientum animos pulchritudinem harmoniae societatisque earum contemplantes delectant; quibus ex instabili diversaque locorum ac temporum varietate redeuntibus, solius unitatis immutabilisque veritatis contemplatio primum promittitur. Non enim coelestes virtutes quas variis nominationibus Scriptura Sacra nominat, per-hunc mundum vi­sibilem extrinsecus corporeisque sensibus intueri credendas esse aestimo: nec tamen eas eum omnino ignorare putandum, quando per eas regi ac ministrari haec omnia visibilia Sancta edocet Scriptura (leges siquidem divinae per angelos administratae sunt; quibus bonorum hominum mores correcti, ordinati, à pravis viis reducti, mul­tiplicibus divinae prudentiae doctrinis exercitati, ad pristinum naturae modum revo­cantur) sed in causis quas ipsae aeternaliter considerant hunc mundum quem guber­nant, quantum eis sinitur, perspiciunt, non locorum spatiis divisum, non variis temporum motibus distinctum, non numerositate partium suarum dispersum, non qualitatum quantitatumve multiplicibus differentiis dissimilem, non molis magnitu­dine tumidum, non diversis longitudinis, latitudinis, altitudinisque spatiis distentum; sed totum simul simpliciterque in suis rationibus immutabiliter subsistentem. De his igitur obscuris quaestionibus quae per meipsum ad liquidum intueri nequeo, luculen­tius à te discernendum aestimarim; tuo tamen arbitrio, quo ordine aperiendae sint, tantum ut aperiantur, sive nunc sive postea, mihi visum est tribuere.

M. De his omnibus quae, ut dicis, tibi clarè non patescunt, alium disserendi locum rerum ordo expetit; sed hic breviter praelibandum, quoniam haec omnia quae difficilia tibi videntur uno argumento possunt concludi. Si enim Christus qui omnia intelligit, immo est omnium intellectus, reipsâ omnia quae assumpsit, ordinavit; quis dubitet quod praecessit in capite ex principali exemplo totius humanae naturae, in tota fore subsecuturum, sicut in quinto libro tractabimus? Siquidem hujus praesentis libri textus nil aliud flagitat, quàm ut pro viribus nostris quicquid lux animorum largita fuerit, de Primordialibus causis disputemus.

15. D. Ingredere quovis ordine, eo enim modo quo praesentes quaestiones de [Page 56] quadripartitâ universalis naturae divisione propositae sunt, non incongruè explanan­das esse opinor. M. Ratiocinationis exordium ex divinis eloquiis assumendum esse aestimo. D. Nil convenientius, ex ea enim omnem veritatis inquisitionem initium sumere necessarium est. M. Divinissimus propheta, Moisea dico, in principio libri Geneseos, In Principio, inquit, fecit Deus coelum & terram: quo in loco omnes Sanctae Scripturae expositores ingenii sui acumen exercuerunt, diversisque intelligentiae mo­dis, quid coeli nomine, quid terrae, propheta immo & Spiritus Sanctus per prophetam voluit significari, exposuerunt; alii siquidem brevem quandam comprehensionem totius perfectae naturae his verbis insinuari aestimant. Coeli quidem nomine totam spi­ritualem intellectualemque naturam, conditam atque formatam; Terram vero omnem corpoream sensibilemque suis perfectissimis definitionibus constitutam, intimari arbi­trantur. Alii informitatem utriusque creaturae, spiritualis quidem nomine coeli; terrae vero appellatione, mundi hujus corporalis inchoationem suadere conantur. Alii totius sensibilis creaturae (quae veluti duabus principalibus partibus, coelo dico & terra, perficitur) creationem, his verbis indicari affirmant; ita ut nihil de spiritualis creaturae conditione in hoc loco significetur, sed solummodo plenitudinem corporeae creaturae propheta voluerit describere. Inter has enim duas partes, coelum dico & terram, veluti inter quosdam duos extremos terminos, à se seinvicem discretos, suis medietatibus connexos, hujus mundi sensibilis universitatem harmonia quâdam na­turali compositam coadunatamque esse certis rationibus edocent. Sed longum est, & praesentis operis proposito inconveniens, per diversas diversorum opiniones multas ac varias sermonem extendere; superfluumque videbitur aliorum intellectus de hu­jusmodi negotio, nisi ubi summa necessitas exigit, introducere. Mihi autem mul­torum sensus consideranti, nil probabilius, nil verisimilius occurrit, quam ut in prae­dictis Sanctae Scripturae verbis, significatione viz. coeli & terrae, primordiales totius creaturae causas, quas Pater in unigenito suo filio, qui principii appellatione nomi­natur, ante omnia quae condita sunt creaverat, intelligamus: & coeli nomine rerum intelligibilium coelestiumque essentiarum, terrae vero appellatione sensibilium rerum quibus universitas hujus mundi corporalis completur, principales causas significatas esse intelligamus. D. Similiter etiam hunc intellectum prae caeteris eligerem, si me paululum non moveret illa ambiguitas quae in praedictis intelligentiae discretionibus videtur oriri. Nam ut mihi videtur, aut parva aut nulla differentia est inter eorum intellectum, qui dicunt informitatem utriusque naturae (intelligibilis dico atque sensibilis) & eorum qui primordiales causas intelligibilium & sensibilium praedictis Scripturae verbis descriptas esse judicant. Nam informem materiam ejusque infor­mitatem causam quandam rerum esse dicimus; in eá siquidem inchoant, quamvis informiter, hoc est, adhuc imperfectè; ac prope nil esse, non tamen penitus nihil esse intelliguntur, sed inchoamentum quodammodo esse, formamque & perfectionem appetere.

M. Esto igitur intentior, & rerum differentias acute perspice, nebulasque am­biguitatis ex acie intentionis tuae penitus depelle. Non enim ut arbitror te potest latere alias esse rerum informitates, & alias rerum causas perfectaque Principia: nam si esse & non esse sibi invicem opponuntur è contrario, nil propinquius est ad vere esse quam informis materia; est enim, ut ait Augustinus, informe prope nihil. Num tibi videtur parva distantia inter id quod verae essentiae est propinquum, & id quod verae essentiae privationi quae nihilominus dicitur esse, est proximum; nec rerum informita­tem causam essentiae formaeque ac persectionis rerum esse diximus, sed magis priva­tionem essentiae, formaeque & perfectionis rerum. Causa siquidem, si verè causa sit, omnia perfectissime, quorum causa est, in seipsâ perambit, effectusque suos prius­quam in aliquo appareant in seipsâ perficit; & dum in genera formasque visibiles per generationem erumpunt, perfectionem suam in ea non deserunt, sed plene & immutabiliter permanent, nulliusque alterius perfectionis indigent nisi ipsius unius in quâ semel & simul & semper subsistunt. Non parva siquidem mihi videtur esse talis differentia, longe siquidem à seipsis distant primordiales causae quae ab uno summoque omnium principio, quod à nullo est, perfectissimè in suis immutabilibus rationibus conditae sunt, & informitates omnium rerum quae non solum ad perfectio­nem formae nondum perveniunt, sed vix jam esse incipiunt, nec longe ex non esse recedunt: quamvis enim videantur rerum informitates medietatis locum obtinere [Page 57] inter esse & non esse, incipientes esse ex non esse; siquidem ex non esse, processionem quandam ad esse inchoant: nondum tamen ad perfectionem formae atque essentiae in­telliguntur pervenisse; plus appropinquare judicantur ad non esse quam ad esse. Nihil enim aliud est rerum informitas nisi motus quidam, non esse omnino deserens, & statum suum in eo quod vere est appetens. Primordiales vero causae ita in prin­cipio, hoc est, Dei verbo, quod vere dicitur esse & est, conditae sunt, ut nullo motu perfectionem suam in aliquo appetant, nisi in eo in quo sunt immutabiliter, perfecteque formatae sunt. Semper enim ad unam rerum omnium formam quam omnia appetunt, Verbum patris dico, conversae formantur, & formationem suam nunquam deserunt. Causae quippe locorum & temporum in eis sunt: quae vero sub ipsis sunt inferioribus rerum ordinibus, ita ab eis creantur, ut ad seipsas ea attrahant, omniumque rerum principium unum appetant; ipsae vero nullo modo ad ea quae sub eis sunt respiciunt, sed suam formam superiorem se semper intuentur, ut sem­per ab ea formari non desinant. Nam per seipsas informes sunt, & in eâ universali suâ formâ, in Verbo dico, semetipsas perfecte conditas cognoscunt. Quis autem rectae intelligentiae, haec quae de primordialibus causis dici possunt, de informitate rerum dicere audebit? praesertim cum & informis rerum materia, non aliunde credatur manare, nisi ex causis primordialibus. Si enim primordiales causae ideae primordiales appellantur quae primitus ab una creatrice omnium causa creantur, & ea quae sub ipsis sunt, creant: nam primordiales causas & creari & creare diximus: quid mi­rum, si quemadmodum in numero eorum quae post primordiales causas condita sunt, informem materiam esse credimus certisque rationibus firmamus, eam quoque à pri­mordialibus causis creari fateamur.

16. D. Alius igitur est intellectus primordialium causarum, alius informium ma­teriarum: M. Praedictis rationibus ita concedere cogimur. Caetera considera simili­ter, & quod sequitur varii tradunt. Terra autem erat invisibilis & vacua: vel juxta LXX. invisibilis & incomposita, & tenebrae erant super faciem abyssi. Alii namque terrae inanis & vacuae seu invisibilis & incompositae nominatione, visibilis creaturae; abyssi vero tenebrosae vocabulo, invisibilis essentiae unitatem figuratè intelligi volunt. Omnis siquidem corporalis sensibilisque creatura ex materiâ & formâ constituitur, atque ideo materia carens formâ, informis dicitur, hoc est, carens formâ, & invisi­bilis & incomposita, seu inanis & vacua: accedente vero forma visibilis dicitur & composita, solidaque atque perfecta, naturae suae certae finibus circumscripta; in­visibilis vero creatura, i. e. intellectualis & rationalis, informis dicitur, priusquam ad formam suam, creatorem videlicet suum convertatur. Non enim sufficit ad per­fectionem ex essentiâ essentialique differentia subsistere: (his enim duobus omnis in­tellectualis creatura componitur;) nisi ad verbum unigenitum, dico Dei filium qui est forma intellectualis vit [...], conversa perficiatur: alioquin imperfecta informisque re­manet. Alii terram inanem vacuamque seu invisibilem incompositamque dictam arbitrantur molem hanc terreni corporis, primo conditam vacuam quidem & inanem, ut illis videtur, quia nondum diversis generibus formisque germinum, fruticum, animaliumque ornata erat; invisibilis vero, aut quia humidae naturae abundantia undique superfusa erat, aut quia homo qui eam aspicere posset, nondum ex primordialibus causis per generationem eru­perat; tenebras autem super abyssum aiunt, quod aer qui undique abysso circumfusus fuerat, adhuc lucidus non erat, ideoque constitutam inter se abyssum nondum illumin [...]re poterat: cui sensui quamvis sanctus Augustinus refragari videatur, non omnino tamen, quia sancti Basilii est, à nobis refellitur. Non enim nostrum est de intellectibus san­ctorum patrum judicare, sed eos pie ac venerabilter suscipere: non tamen prohi­bemur eligere, quod magis videtur divinis eloquiis rationis consideratione convenire; sed si quis dixerit praedicta Prophetae verba non aliud, quàm primordiales rerum cau­sas innuere, non videbitur ex veritate deviare. Quid enim? num incredibile est [...], hoc est principale exemplar corporalis naturae, quod significatur terrae nomine, quodque ante hunc mundum sensibilem perpetuo perfectissimeque Deus in prin­cipio, hoc est pater in filio condiderat, vacuum atque inane posse vocari? Va­cuum quidem, quoniam omni sensibili in suis effectibus vacabat priusquam in genera formasque sensibilis naturae per generationem locis temporibusque prodiret? Inane vero, quia nullam quantitatem, nil corporali mole densum, nil locis disper­sum, nil temporibus mobile adhuc in ea intellectus propheticus, qui in divina my­steria [Page 58] est introductus, aspexerat. Haec enim vocabula, inane dico & vacuum, plus primor­dialis naturae ante omnia in Verbo conditae plenissimam immutabilemque significant perfectionem, quam mutabilem imperfectamque hujus mundi sensibilis informem ad­huc processionem, locis temporibusque dispersam, perque generationem esse incho­antem, diversisque sensibilis creaturae numeris formari appetentem. Saepe quidem inane & vacuum & in laudibus rerum corporalium solent poni: totum namque spatium quod inter globum terrae chorosque siderum, extremumque mundi am­bitum in medio est constitutum, in duas partes est à sapientibus mundi divinaeque Scripturae divisum: inferior enim pars à terra usque ad Lunam, aer dicitur, hoc est spiritus: superior vero à Luna usque ad sydera extremae sphaerae, aether, id est pu­rus spiritus; ambae autem [...] à Graecis, vacuum seu inane à Latinis vocantur: sed purissimum clarissimumque illud superius spatium constat superioris esse naturae, se­renissimum, aeternoque silentio quietum, exceptis harmonicis cantilenis consonantiis­que Planetarum, omnem terrenum & mortalem sensum tonorum semitonorumque acumine superans, subtilissimique ignis motibus labens, diurni luminis plenum, praeter portiunculam quam umbra terrae obtinet, quae nox appellatur, ideoque di­citur vacuum: nec immerito, quoniam omni terrâ crassaque mole vacat, nulloque cor­poreo pondere impletur. Planetarum etenim levissimi globi & spiritales sunt, & quia nulla terrenâ qualitate gravantur, nullam obscuritatem efficiunt. Lunae si­quidem humiditas sordesque quae in eâ apparent, non ex suae naturae puritate, sed ex terrenae molis vaporibus quos Graeci [...] vocant, humidaeque abyssi vicinitate, accidit: hujus quoque corpulentioris aeris inferiorisque nebulositas & obscuritas, non ex seipso, sed ex aquarum terrarumque propinquitate advenit. Unde enim na­scitur Lunae humiditas & aeris nebulositas, tonitruaque, fulminaque, imbres, pluviae, nix, gelu, varii flatus ventorum? non aliunde nisi ex terrenis aquaticisque vaporibus occasionem accipiunt.

17. Quid ergo mirum si primordiales rerum visibilium causae terrae inanis & vacuae vocabulo figurate insinuentur, prae nimia subtilitate ineffabilique intellectu­alis suae naturae simplicitate, priusquam in genera & formas sensibilesque numeros, in quibus veluti quibusdam nebulis corporeis sensibus apparent, per generationem de­fluerent; quoniam visibilis mundi praedicta spatia, propter sui subtilitatem ac paene incorporalitatem, inania seu vacua non incongrue appellantur. Sic ait quidam Poe­tarum: Aeraper vacuum saltu jaculabere corpus. Item Virgilius in duodecimo, Tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus. Eadem ratio est alterius interpretationis, quae dicit terram invisibilem incompositamque fuisse. Quid enim aliud rationabi­lius ista invisibilitas mysticae terrae significaret, quam primordialium causarum cor­poralis creaturae obscuritatem, nullo coloris lumine, nulla formarum discretione adhuc declaratam, insuper etiam purissimos intellectus superantem. Merito quo­que causae primordiales incompositae praedicantur, sunt enim simplices omnique com­positione omnino carentes; nam in eis est ineffabilis unitas, inseparabilisque incom­positaque harmonia, universaliter differentium seu similium partium copulationem supergrediens. Quid dicam de causis principalibus intellectualis essentiae, nonne con­gruentissime tenebrosae abyssi vocabulo à Spiritu sancto appellatae sunt? Abyssus enim dicuntur propter earum incomprehensibilem altitudinem, infinitamque sui per omnia diffusionem, quae nullo percipitur sensu, nullo comprehendi­tur intellectu, praeque ineffabilis suae puritatis excellentia tenebrarum nomine ap­pellari meruerunt. Siquidem & sol iste sensibilis intuentibus eum saepe ingerit te­nebras non valentibus eximium sui intueri fulgorem. Tenebrae itaque erant super causarum primordialium abyssum; nam priusquam in coelestium essentiarum nume­rositatem procederent, nullus intellectus conditas eas cognoscere potuit, quid essent. Et adhuc tenebrae sunt super hanc abyssum, quia nullo percipitur intel­lectu, eo excepto qui eam in principio formavit. Ex effectibus autem, hoc est, processionibus ejus in intelligibiles formas, cognoscitur solummodo quia est, non au­tem intelligitur quid est.

18. Sed utrum mystica illa terra invisibilis, ipsaque tenebrosa abyssus & in­tellectualis primarum causarum invisibilis terra perpetuo erit, abyssusque tene­brosa aeternaliter permanebit; an quandoque, hoc est, post finem mundi hujus in­visibilis in notitiam intellectualium rationaliumque essentiarum perventurae sunt, [Page 59] non parva indiget indagine. D. Immo maximâ, & ne hoc intactum praetermittas obnixe peto. M. Dic quaeso quid tibi videtur, num primordiales causae rerum, quas terrae atque abyssi vocabulis significatas esse, praeque incomprehensibili atque excel­lenti altitudine invisibiles tenebrosasque dictas arbitramur, cùm per generationem in genera formasque, in numeros differentiasque rerum seu sensu seu intellectu compre­hensibilium procedunt, invisibiles incomprehensibilesque esse desinunt; an semper in excellentia suae naturae, in quâ ante omnia in principio conditae sunt, permanent, & sub nullum sensum intellectumve cadunt, ita ut & in rebus quarum causae sunt sensi­bus seu intellectibus quodammodo appareant, & excelsitudinem suae incomprehen­sibilitatis non deserant, ac veluti in tenebris quibusdam (in secretissimis dico divinae sapientiae sinibus) semper sedeant? D. Eas perpetuo invisibiles tenebrasque esse credi­derim. Si enim ipsa sapientia Dei patris, in quo omnia facta sunt vereque subsistunt, & extra quam nihil intelligitur esse, in seipsâ incomprehensibilis invisibilisque per­manet; Lux enim est inaccessibilis, omnem intellectum superans: quid mirum si causae omnium quae in eâ, & per eam, & ad eam factae sunt, invisibiles incomprehensibilesque aeternaliter credantur esse, & incommutabiliter permanere? M. Exemplo naturae nostrae illud possumus concipere; nam quod intellectus noster in seipso primum ra­tionabiliter concipit, & ad habitum purae perfectaeque intelligentiae perducit, semper & in se obtinet, & quibusdam signis extrinsecus profert. Verbi gratiâ, si veram cogni­tionem de aliquo sensibili vel intelligibili sapiens animus percepit, ipsa cognitio & in ipso fixa permanet, & phantasias primo mittit in cognitionem, demum in sensus, de­mum in vocum signa, aliosque nutus quibus animus secreta sua molimina gradatim descendentia solet aperire, inque animorum aliquorum notitiam naturalibus artifi­cialibusve progressionibus proferre non tardat.

M. Principales itaque causae, & in ea quorum causae sunt proveniunt, & prin­cipium, id est, patris sapientiam in quâ factae sunt, non relinquunt; & ut sic dicam, in se ipsis permanentes, invisibiles tenebraeque suae excellentiae semper absconditae in ef­fectibus suis veluti in lucem quandam cognitionis prolatae, non cessant apparere. D. Haec probabiliter suaderi possunt; sed nosse velim utrum principia rerum, quae primordialium causarum nominibus appellantur, seipsa intelligunt, priusquam in ipsas res, quarum causae sunt, profluant, necne? M. Ad hoc breviter responden­dum; Si Deus in sapientia sua fecit omnia quae fecit, teste Scripturâ quae dicit omnia in sapientia fecisti; cui dubitare permittitur omnia quae in sapientia facta sunt, sicut ipsa sapientia seipsam cognoscit, & quae in ipsâ facta sunt, non solum seipsa cognosce­re, sed & rerum quarum principia sunt notitiâ non carere? Non enim credendum est in divina sapientia aliquid insipiens & seipsum ignorans conditum fuisse; sed de his diligentius alibi considerandum. D. Ita fiat; nam non brevem transitoriamque quaerit indagationem, si primordiales causae seipsas sapiunt quoniam in sapientiâ creatae sunt, aeternaliterque in eâ subsistunt quae nullum insipiens in se recipit, quo­modo ex sapientibus causis multa insipientia procedunt. Non enim omnia quae ex iis profluunt sapientia sunt; duas siquidem naturas sapientiae participes esse credimus, intellectualem in angelis, in hominibus rationalem: caetera vero quae à sensibus seu ab intellectu comprehendi possunt, sapientiae expertia credimusesse, quamvis breviter quis respondere valeat, non esse mirum in sapientibus exemplaribus insipientium causas subsistere, dum videmus in solaribus radiis tenebrarum occasiones naturaliter inesse, dumque in se ipsis nullas tenebras esse sinunt, eas tamen de causis in se insitis veluti sibi oppositas gignunt.

19. D. Quid ergo vult quod sequitur? Et Spiritus Dei superferebatur super aquas. An forte hoc additum ne aestimarentur primordiales causae non solum intel­lectualis rationalisque creaturae virtutem, verum & creatoris earum intelligibilem cognitionem prae nimiâ suae naturae excellentiâ superare? M. Et spiritus, inquit, Dei ferebatur super aquas; ac si diceret, primordialium causarum infinita incomprehensi­bilisque abyssus, ac per hoc invisibilis tenebrosaque merito appellata, non ita omnem intellectum rationemque altitudine obscuritatis suae effugit, ut etiam à Spiritu Dei comprehendi & superari non possit; Deus namque ipsas veluti quaedam fundamenta principiaque naturarum omnium quae ab eo sunt, in principio fecit, supereminentique suâ gnosticâ virtute eas comprehendit, spiritusque ejus non locali vehimine, sed co­gnitionis eminentiâ eis superfertur. Potest & sic dici, Spiritus Dei superferebatur super [Page 60] aquas; non enim primordiales omnium causas tantae excellentiae esse credere debe­mus, ut superior nulla eas praecedat causa quae eas superat: est enim una eademque omnium causa ex quâ & per quam, & in quâ, & ad quam, rerum omnium praeceden­tes occasiones primitus factae sunt; ideoque omnibus superferri non immerito Scri­ptura testatur, quia universae creaturae à se inchoantis esse ordinem praecedit, & in eam desinit; non quod in eâ hoc prius & hoc posterius ratione temporum creatum sit, cum simul & semel omnia aeternaliter in ipsâ sint, & ab ipsâ facta sunt; sed quod ordine ineffabili incomprehensibilique omni intellectui divina providentia universi­tatem conditae naturae ex non-existentibus in existentia produxit, quorum alia aliis quâdam essentiali dignitate praeferuntur; ita ut ea quae circa universalem omnium causam, ipsum Deum dico, proxime atque immediate nullâ creaturâ superiori inter­positâ creduntur & intelliguntur esse, principalissima condita universitatis principia jure praedicentur; ac deinde alia ex aliis à summo usque deorsum, hoc est, ab initio intellectualis creaturae usque ad omnium infimum, quod est corpus, descendunt: spi­ritus ergo Dei super tenebrosam abyssum causarum omnium primordialiter facta­rum superfertur, quia solus conditor spiritus conditas causas cognitionis causâ su­pereminet, omniumque causarum quas creaverat una ac sola praecedens & super­excellens causa est, & principalissimus fons omnium quae à se in infinitum profluunt, & in se recurrunt; & à nullo alio, si de Spiritu Sancto propiè intelligitur, nisi à patre manat; ab ipso enim est filius per ineffabilem generationem, in quo ut in prin­cipio fecit omnia; ab ipso est Spiritus Sanctus, per processionem, qui fertur super omnia. Pater siquidem vult, filius facit, Spiritus Sanctus perficit; nec hoc videtur obsistere quae dicit patrem in filio omnia fecisse; non enim aliud est patrem velle omnia fieri, & aliud patrem in filio omnia facere, sed unum atque id ipsum esse pa­trem velle & patrem facere; ipsius enim actio suum velle est. Nam & de filio & Spiritu Sancto similiter intelligendum est, eorum siquidem operatio nil aliud est, quam eorum voluntas; nec alia voluntas est patris & filii, aliave Spiritus Sancti, sed una eademque voluntas, unus amor, trium substantiarum unius essentialis bonitatis, quo se movet Pater facere in filio omnia & perficere in Spiritu Sancto; & quicquid facit filius, perficit Spiritus Sanctus, totum refertur ad patrem facientem & perficien­tem; quia ex ipso sunt omnia: ex ipso enim est filius, per generationem, qui facit omnia; ex ipso est & Spiritus Sanctus per processionem, qui perficit omnia: summa Trinitas, quae intelligitur esse ex his quae sunt, & sapiens esse cognoscitur ex his quae sapiunt, & vivere ex his quae moventur manifestissime comprobatur. Est igitur, & sapit, & vivit. Si autem, sicut quidam Syrus transtulisse fertur, (qui ut ait Sanctus Basilius, tantùm à mundana sapientia recessit, quantum verorum doctrinae appropinquavit) sic legatur, & Spiritus Dei fovebat aquas, facilior intellectus occurrit. Spiritus enim San­ctus causas primordiales quas Pater in principio, in filio videlicet suo fecerat, & ut in ea quorum causa sunt procederent fovebat, hoc est, divini amoris fotu nutriebat; ad hoc namque ova ab alitibus, ex quibus haec metaphora assumpta est, foventur, ut in­tima invisibilisque vis, quae in eis later, per numeros locorum temporumque in for­mas visibiles corporalesque pulcritudines igne aëreque in humoribus seminum terre­nâque materia operantibus erumpat.

20. D. Nec hoc sano intellectui repugnat, sed brevem luculentamque [...], hoc est, recapitulationem velim à te fieri, quatenus clarius distinctiusque valeam intelligere, quae verba specialiter praedictae Sacrae Scripturae primitivas rerum causas causarumque omnium causam volunt significare. M. Adesto igitur ad haec diligentius intuenda. D. Praesto sum. M. Primitivas causas, quas Sanctus Diony­sius principia rerum omnium vocat, simpliciter generaliterque significatas esse his verbis intellige. In principio fecit Deus coelum & terram, hoc est, Deus in verbo suo intelli­gibilium essentiarum sensibiliumque universaliter causas condidit. Sed propheta quae generaliter pronuntiavit, specialiter dividere voluit. Causas itaque sensibilium rerum quibus mundus iste conficitur, praeque nimiâ suae naturae subtilitate mentis oculis incontemplabiles, eximiâque sui puritate omni corporeâ crassitudine carentes, his ver­bis insinuatas esse cognosce. Terra autem er at invisibilis & incomposita; sic enim transtu­lerunt LXX interpretes; seu secundum Hebraicam veritatem, Terra autem er at inanis & vacua. Deinde coelestium intelligibiliumque essentiarum primitiva principia tantâ altitudine tantâque subtilitate obscuritateque suae conditionis omnem intellectum [Page 61] superantia, his verbis noveris esse introducta utriusque interpretationis consonantia, Et tenebrae erant super aquas. Quomodo vero causarum omnium causa, omniumque principium, singularisque fons ex quo omnia, quo in coelo & in terra sunt, profluuut, inaccessibili incomprehensibilique lucis suae excellentia omnia quae in primordialibus causis condidit, superexaltat, & supercognoscit, super essentialitatem superque ex­cellentiam ipsius, his verbis inspice esse intimatam, Et spiritus Dei ferebatur super aquas. Nam quod specialiter Theologia de Spiritu Sancto protulit, hoc communiter de summâ Sanctâque Trinitate & credit sana fides & intelligit. Sancta cnim & insepa­rabilis unitas infinitè abysso à se conditae, excellentiâ suae essentiae sapientiaeque su­perfertur. Si vero illum Syrum quem Sanctus Basilius in Examero suo magnis laudibus praedicat, qui pro eo quod alii interpretes posuere, Spiritus Dei ferebatur super aquas, interpretatus est è Syra lingua quae Hebraicae vicina est, & Spiritus Dei fovebat aquas, sequi volueris, Divinam pietatem altitudine suae clementiae tenebrosam primordia­lium causarum abyssum superantem, eamque foventem & foecundantem, ut ex occul­tis ignotisque naturae suae sinibus in cognitionis facilitatem per generationem, perque genera in formas speciesque proprias sensibilium intelligibilliumque substantiarum multiplicem processionem, in suos varios innumerabilesque prodirent effectus his verbis insinuatam reperies, Et Spiritus Dei fovebat aquas; ac per hoc summam & sin­gularem omnium causam, Sanctam dico Trinitatem, apertè declaratam his verbis in­tellige, In Principio fecit Deus coelum & terram. Patrem videlicet in Dei nomine, ver­bumque ejus Principii appellatione, & paulo post Spiritum Sanctum ubi ait, Spiritus Dei ferebatur super aquas. Non enim de alio spiritu hunc locum Sacra Scriptura protulit. Ecce habes causas primordiales & causarum causam praedictis Theologiae verbis aptè distincteque, ni fallor, declaratas. D. Habeo plane libenterque accipio Dei no­mine, Patrem: principii, filium Dei: spiritus Dei, spiritum sanctum significatos: Terrae vero visibilium vocabulo, causas; Abyssi, intelligibilum indicatas; Divinae vero naturae superminentiam, hoc est, altitudinem causae causarum, superlationis seu fotus seu foecunditatis symbolo esse suasam. M. Prius itaque quam ad Senariae quantitatis primordialium causarum in sex intelligibiles primas dies à Theologiâ distinctarum veniamus considerationem, pauca de primâ summâque omnium causâ, de Sanctâ dico Trinitate, dicenda arbitror si tibi videtur.

D. Nil avidius quaesserim, nil salubrius crediderim, nil altius intellexerim, quam quod de universali omnium ineffabili fonte veris probabilibusque dicitur in­vestigationibus. Non enim alia fidelium animarum salus est, quam de uno omnium principio quae vere praedicantur credere, & quae vere creduntur intelligere. M. Dic itaque quaeso quid intelligis quando Theologiam dicentem audis; In principio fecit Deus. D. Nil aliud quam quod inter nos convenerat, patrem in verbo suo omnia fecisse. Dum enim Deum audio, Deum Patrem cogito. Dum principium, intelligo Deum verbum. M. Quid de hoc quod Theologus ait, In principio fecit Deus, u­trum intelligis Patrem Verbum suum primo genuisse, ac deinde Coelum ac Terram in eo fecisse: an forte verbum suum aeternaliter genuit, & in ipso aeternaliter omnia fe­cit; ita ut nullo modo processio verbi à Patre per generationem praecedet processi­onem omnium de nihilo in verbo per Creationem? Et ut manifestius dicam, utrum primordiales causae in verbo Dei in quo factae sunt non semper fuerunt, & erat ver­bum quando non erant Causae; an coaeternae ei sunt, & nunquam erat verbum sine causis in se conditis, & nullo alio modo intelligitur verbum causas in se conditas prae­cedere nisi quod verbum causas creat, causae vero creantur à verbo? D. Illud pri­mum non omnino concesserim. Non enim dico quomodo possit temporaliter praece­dere Generatio verbi ex Patre creationem omnium à Patre in verbo & per verbum, sed haec coaeterna esse sibi arbitror; Generationem dico verbi, & creationem omnium in verbo, nullum quippe in Deo accidens aut temporales motus aut temporales pro­cessiones quis existimat recte. Hoc autem quod posterius positum est non incongrue concesserim, hoc est, Generationem verbi à Patre, nullo modo creationem omni­um in verbo à patre temporaliter praecedere, sed coaeterna sit esse: nam & Propheta di­cit patrem alloquiis, Omnia in sapientia fecisti: simul enim Pater & sapientiam su­am genuit, & in ipsâ omnia fecit. Et alibi idem Propheta ex persona patris ait, eructa­vit cor meum verbum bonum, dedico ego opera mea regi: ac si aperte diceret ex secreto sub­stantiae meae verbo in eo nascente opera mea facio in eo quae ego illi regnanti do. [Page 62] Idem iterum ad patrem, Tecam principium in die virtutis tuae: ac si dixisset, tecum semper est, & in te principium omnium, hoc est, verbum tuum. Si ergo semper prin­cipium in Patre & cum patre, nunquam erat & principium non erat, sed semper prin­cipium. Et quare non accidit ei principium esse: nunquam erat sine his quorum prin­cipium est. In die virtutis tuae; In die, hoc est in notitiâ intellectualis & rationalis creaturae à te generationis Virtutis tuae, hoc est, sapientiae tuae; dies enim virtutis pa­tris in hoc loco non incongrue intelligitur cognitio ineffabilis nativitatis Dei verbi ex Deo Patre. Quantum datur naturae intelligere quod superat omnem intellectum, & ad lucem inaccessibilem conceditur accessus per Theophanias, hoc est, divinas ap­paritiones, quas Theologia puris intellectibus ingerit, & ineffabili modo, nullique cognito infigit, ut de omnino per seipsum incognito habitum quendam verae cogni­tionis in semetipsis possideant. Virtus enim patris est sapientia patris in quâ omnia fecit: sed illa cognitio divinae generationis adhuc in me est per fidem, in Angelo per speciem: immo & nec in me, nec in Angelo est per speciem; Generationem enim ejus quis enarrabit? nullus quippe hominum, nulla coelestium virtutum Generationem Verbi à patre potest cognoscere quomodo vel qualis est: nam nemo novit hominum vel angelorum quid est, vel quis genuit, vel quis est, vel quid est quod genitum est: sed solus novit quid genuit, qui genuit, & quia genitum est quicquid genitum est, & qui genuit novit seipsum, & quid est, & quomodo & qualiter genuit quicquid de se genuit; similiter quicquid genitum est, novit seipsum, quid est, & quomodo, & qualiter genitum est: & novit eum qui se genuit, & quis est, & quid est. Si enim nemo novit patrem nisi filius, & cui Verbum filii revelabit, nonne consequens erit di­cere, nemo novit filium nisi pater & cui Verbum patris revelabit? ita ut intelligamus revelari per Theophanias: nam essentiam patris & spiritus sancti, atque substantias eorum per seipsa immediatae creaturae revelari impossibile est. Similiter de modo & qualitate divinae generationis intelligendum: si tamen proprie dicitur de divinâ naturâ quis & quid. Plus enim est quam persona, plus est quam substantia: similiter si proprie modus & qualitas de eâ naturâ praedicanda sit, quae superat omnem mo­dum omnemque qualitatem, caeteraque quae secundum accidens dicuntur. De qui­bus in priori libro inter nos convenit. Sequitur in splendoribus Sanctorum ex Ʋ. A. L. G. Te. Ordo verborum ex unigenito genui te, in splendoribus Sanctorum ante Luciferum. Et iterum hic intellige [...]secretos paternae substantiae sinus, ex quibus unigenitus, qui est verbum patris, natus est, & de quibus semper nascitur, & in quibus dum semper nascitur semper manet; de quibus in Evangelio dictum est, Deum nemo vidit unquam, unigenitus autem qui est in sinu patris, ipse narrabit. Non enim separatur à Patre, qui aeternaliter & incommutabiliter est in patre, sicut ipse ait: Ego in Patre & Pater in me. Pater igitur ex utero suo genuit filium suum in splendoribus sanctorum, nascente enim filio ex Patre, splendores fiunt sanctorum, hoc est, cognitiones electorum, & praedestinationes substantiales in verbo Dei, qui nos, Apostolo teste, ante tempora secularia praedestinavit in regnum: non dixit ante tempora aeterna, sunt enim tempo­ra aeterna Patris, & filii & Sp. Sancti coessentialis aeternitas: in quo substantiales splendoressanctorum, omniumque rerum primordiales causae aeternaliter conditae sunt, ipsarumque causarum effectus praesciti & praedestinati fuerunt; sed ante tempora se­cularia, in quibus causae semel & aeternaliter in principio factae, ordine quodam se­culorum similiter praediffinito atque praecognito, in effectus suos sive visibiles sive invisibiles, divinâ providentia administrante, procedunt. Praedestinationes siqui­dem & praecognitiones Sanctorum, quas Psalmista fulgores nominat, rerumque om­nium visibilium & invisibilium rationes patri & filio coaeternas esse credimus. In verbi enim Dei dispensatione, ait Augustinus, non facta sed aeterna sunt. Non facta di­cit ad huc temporibus & locis per generationem, facta vero aeternaliter in verbo jux­ta primordialium causarum conditionem. In principio enim fecit D. C. & T. Idem alibi, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, ubi incommutabiliter vivunt omnia, non solum quae fuere, sed quae futura sunt; nec tamen in illo fuerunt, nec futura sunt; sed tantummodo sunt; & omnia sunt: & magis unum est. Item Johannes Theolo­gus in Evangelio, Quod factum est in ipso, vita erat: in splendoribus itaque sanctorum Pater ex [...]ro suo suum genuit filium, hoc est, in unigenito cognitionem futurorum san­ctorum genuit: immo & eos creavit. Sanctorum quippe in sapientiâ patris cogni­tio, eorum est creatio. Intellectus enim omnium in Deo, essentia omnium est. Si­quidem [Page 63] id ipsum est Deo cognoscere, priusquam fiant, quae facit, & facere quae cog­noscit: Cognoscere ergo & facere Dei, unum est. Nam cognoscendo facit, & cog­noscit faciendo. Cognitio non praecedit factum, nec factum praecedit cognitionem; quare semel & simul sunt omnia coaeterna propter rationem creantis & creati. Non enim Deus cognovit omnia postquam facta sunt, sed antequam facta essent, cogno­vit omnia quae facienda erant; & quod est mirabilius, propterea omnia sunt, quia praecognita sunt; nihil enim est aliud omnium essentia, nisi omnium in divinâ sapien­tiâ cognitio: in ipso enim vivimus, movemur, & sumus. Cognitio enim, ut ait Sanctus Dionysius, eorum quae sunt, ea quae sunt, est: splendores igitur Sanctorum sunt eorum in sapientia divina, & in primordialibus causis clarae cognitaeque eorum substitutiones, & hoc totum ante Luciferum, hoc est, & Nativitas Verbi ex patre, & splendor cognitionis Sanctorum, immo & Naturarum omnium, in principalibus suis causis praecedit Luciferum. Sed quis est iste Lucifer, ante cujus ortum praedicta omnia intelliguntur esse, multis variisque modis à sapientibus tractatur, quorum senten­tias longum est modo introducere. Namque quod per Isaiam Prophetam dicitur, quo­modo cecidit de coelo Lucifer manè [...]riens? de diabolo aperte intelligitur, deque ejus corpore, quod maxime in impiis & haereticis & apostatis constitutum, intelligitur. Psalmistae autem Lucifer quibusdam videtur in significationem diaboli, quibusdam in significationem ipsius clarissimae stellae, quae solet ortum solis praecedere, ante cujus stellae apparitionem, sursum versus horizontem, Christus ex Virgine natus tra­ditur. Sic sanctus pater Augustinus in Decadibus suis scribit: sed quoniam sanctae Scripturae interpretatio infinita est, quod praesenti disputationi magis convenire vi­detur dicendum arbitror. D. Dic quaeso, atque edissere.

21. M. Mihi quidem in hoc loco mea sufficiat simplicitas, quia non convenit aliorum sagacitas. Lucifer iste mysticus atque propheticus, ante cujus ortum splen­dores Sanctorum in Verbo Dei unigenito intelliguntur esse, istum mundum visibilem significare videtur verisimile, ea forma locutionis quae Graece dicitur synecdoche, & interpretatur conceptio, quâ forma pars à toto, totumque à parte significatur: priusquam igitur mundus iste visibilis in genera & species omnesque numeros sensi­biles per generationem procederet, ante tempora secularia Deus pater Verbum suum genuit, in quod & per quod naturarum omnium primordiales causas perfectissimas creavit, quae divina providentia administrante mirabili quâdam harmoniâ processi­onibus suis per generationem, numeris locorum & temporum, generum quoque ac specierum multiplicibus differentiis, hunc mundum visibilem ab initio quo coepit, us­que ad finem quo desinet esse, non abolitione essentiae, sed qualitatum & quantita­tum moratione naturali cursu perficiunt. Et ne mireris totum hunc mundum parte suâ significari, quae est Lucifer, cum videas per ipsum solem (cui semper adhaeret Lucifer, non enim longe ab eo recedit, sed aut paulo ante ipsum orientem oritur, aut paulo post occidentem occidit) hunc eundem mundum mystice significari, dicente Salomone, Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod futurum est? ipsum quod faciendum est: nihil sub sole novum. Per solem siquidem non incongrue hic intelligi­mus omnem visibilem creaturam: non enim solummodo eae partes hujus mundi, quae intra solarem circulum comprehenduntur, terrarum dico aquarumque naturam, aëra quoque cum inferioris aetheris parte quâ lunaris globus volvitur, his verbis Theologi significantur, verum & supra mundi spatia à solari lineâ usque ad extre­mum coelestis Sphaerae ambitum: in his enim omnibus sub sole, hoc est, sub mundo nihil est novum, sive quis intelligat nil novum esse in praesentis vitae curriculo quod prius non appareret in naturali rerum ordine; nil enim aliud in temporibus praeter earundem rerum revolutionem sentitur & intelligitur: sive ut Maximus hunc locum Scripturae intelligit, Quod ante hunc mundum suit, id ipsum futurum est post eum; id est, ea sola quae aeterna sunt, ante hunc mundum fuerunt & futura sunt; & nihil sub sole novum, id est, quicquid novum sub hoc mundo est, nihil est: mundus enim iste totus novus dicitur, qui aeternas non est, ideoque nihil est: peribit enim cum o­mnibus quae in eo sunt, teste Psalmista, qui ait, Opera manuum tuarum sunt coeli, ipsi peribunt. Si autem maxima pars mundi, quae coelum esse perhibetur atque pulcher­rima, caeterasque partes undique ambire non ignoratur, peritura sit; putasne quod in caeteris suis partibus inferioribus vilioribusque permanebit? In omni enim corpore compacto dum ea quae continent pereunt, quae continentur retinere permanentiam [Page 64] non possunt. Sed quia ad nihilum penitus redire non potuit, quoniam à Deo factus est, & omne quod ex Deo factum est, semper manet: quid in eo peribit & quid non peribit, diligenti indagine quaerendum, & in aliud tempus reservandum, nunc autem quod instat sequere, D. Caute ac vigilanter disputas. M. Coaeterna sunt igitur primordiales rerum omnium causae Deo, & principio in quo factae sunt: nam si Deus nullo modo praecedit principium, id est Verbum à se ac de se genitum, ipsum­que Verbum nullo modo praecedit factas in se rerum causas, sequitur haec omnia, Deum patrem dico, Verbum, rerum causas in eo factas, coaeterna esse. D. Non omnino coaeterna sunt. Nam filium patri coaeternum omnino credimus, ea vero quae facit pater in filio, coaeterna esse filio dicimus, non autem omnino coaeterna: coaeterna quidem, quia nunquam fuit sine primordialibus causis filius, naturalibus & in se factis: quae tamen causae non omnino ei in quo factae sunt, coaeternae sunt, non enim factori facta coaeterna esse possunt: praecedit enim factor ea quae facit; nam quae omnino coaeterna sunt, ita sibi invicem coordinantur, ut nullum sine altero pos­sunt manere: factor autem & factum, quoniam coessentialia non sunt, non cogun­tur esse coaeterna: coguntur autem semper esse relativa & simul esse, quia factor sine facto non est factor, & factum sine factore non est factum: hinc conficitur quod ideo primordiales rerum causas Deo coaeternas dicimus, quia semper in Deo sine ullo temporali principio subsistunt, non omnino tamen ideo esse coaeternas, qu [...] non à se­ipsis, sed à suo Creatore incipiunt esse; ipse vero Creator nullo modo incipit esse, so­lus enim ipse est vera aeternitas omni principio omnique fine carens, quia ipse est prin­cipium omnium & finis. Non enim vere est aeternitas, quae quodammodo incipit esse, sed verè aeternitas quae [...] est, hoc est, omni caret principio, participatio est. Omnis autem creatura incipit esse, quia erat quum non erat; erat in causis qui­dem, non erat in effectibus: non omnino igitur verè aeternitati coaeterna est. Si au­tem in ipsâ causâ causarum omnium, in Trinitate dico, quaedam intelligitur processio; (Deitas enim gignens & mittens, praecedit Deitatem genitam & procedentem ex gig­nente, dum sit una & inseparabilis Deitas,) non mirum aut incredibile causarum omnium causam omnia quorum causa est praecedere, & in ea commutabiliter aeter­naliterque sine temporali initio fuisse: si ergo pater occasiones rerum quas fecit in filio eo modo quo factor facta sua, & Verbum ea quae pater in filio fecit eo modo quo ars artificis eas rationes quae in eâ ab artifice conduntur praecedit; quid obstat si Spiritus Sanctus qui super abyssum primordialium causarum quas pater in Verbo creavit, superfertur, his quibus superfertur praeesse intelligatur. Spiritus ergo Sanctus mysticas aquas, quas fovet & foecundat in seipso aeternaliter aeternitatis suae virtute & superat & praecedit: sed si haec rationabiliter responsa sunt de conditione principiorum, quid veluti specialiter patri, quid Verbo, quid Sancto Spiritui attri­buendum videtur, plane edisseras flagito.

22. Quanquam enim substantiarum divinae bonitatis una atque eadem com­munisque credatur & intelligatur esse operatio, nullâ tamen differentia ac proprie­tate dicendum est carere: sunt enim quae singulis personis veluti quâdam proprie­tate à sanctâ Theologiâ distribuuntur, quorum exempla nota tibi esse non dubito. Sed ut paucis utamur exemplis proprium patris audiamus divino ore loquente. Dum venit plenitudo temporis misit Deus filium suum factum ex lege f. e. m. proprium filii, qui cum in sorma Dei esset non rapinam. a. est esse. s. e. d. sed s. e. f. s. a. & reliqua. Pro­prium Spiritus Sancti in administratione incarnationis Verbi Dei, Evangelium ma­nifestat, dicente Angelo de sancta Dei genitrice, Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est. M. Ratiocinationis tuae investigatio rata mihi esse videtur, non enim à veritate opinor eam deviare: ideoque quicquid à me postulas conabor inquirere; eo duce, qui ad seipsum inquirendum nos illuminat & invitat. Videtur ergo mihi conditio­nis naturarum causaliter proprietatem Deo patri Theologiam tribuere, In principio, inquit, fecit Deus coelum & terram: item alibi, Omnia in sapientiâ secisti: item, Qui fecisti mundum de materia informi: & alibi: Omnia quaecunque voluit Deus, fecit in coelo & in terra, in mari & in omni abysso, & caetera mille. In Verbo autem rationis omni­um rerum substantias esse conditas perhibet, praedictis eisdem testimoniis attestan­tibus, In principio fecit Deus coelum & terram, & Omnia in sapientia fecisti. Non enim aliud est principium, aliud sapientia, aliud Verbum; sed his omnibns nomina­tionibus unigenitus filius Dei, in quo & per quem omnia à patre facta sunt, pro­prie [Page 67] significatur. Apostolus item, in quo vivimus, inquit, movemur & sumus, idem ipse est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, in quo creata sunt omnia in coelestibus & in terra: sive visibilia sive invisibilia, sive sedes, sive domi­nationes, sive principatus, & potestates, & omnia per ipsum & in ipso creata sunt. Omnium vero causarum, quas pater in Verbo suo universaliter & essentialiter crea­vit, distributionem Spiritui Sancto eandem Theologiam reperimus applicare. Si enim ipsi divinarum donationum partitio, distributioque (teste Apostolo) datur, cur non etiam primordialium causarum substantialiter in Verbo conditarum divisio daretur? Aliis enim, inquit, per Spiritum datur sermo sapientiae, aliis scientiae sec. e. s. aliis fides in eodem Spiritu, aliis donationes Sancto in eodem Spiritu, aliis autem oper. virt. aliis prophetiae, aliis discretio Spirituum, aliis autem g. linguarum, aliis interpretatio sermo­num: omnia autem haec operatur unus atque idem S. D. S. P. Ʋ. hoc etiam ex Scriptura Geneseos possumus argumentari, ubi scriptum est, & Spiritus Dei fovebat aquas: ad quid enim aliud aestimandus Spiritus Dei primordialium causarum aquas fovisse, foe­cundasse, nutrisse, nisi ut ea quae informiter unitimque ac simpliciter in verbo facta sunt, per differentias generum formarum, totorumque ac partium, numerorumque omnium distribueret atque ordinaret: & si nemo sane credentium recteque intelli­gentium haesitat affirmare, Spiritualia dona quae Propheta Isaias super Caput Ec­clesiae quod est Christus requietura phophetavit, non per alium nisi per Spiritum Sanctum Deo verbo incarnato distributa esse; quid mirum, si Ecclesiae quae est cor­pus ejus, non solum dona gratiae per Christum, sed & dona naturae per eundem Christum idem Spiritus dividat & det? Insuper & omni creaturae visibili & invisibili donum essentiae tribuit; ut sunt quae solummodo sunt; donum vitae viventibus, quo vivunt: sentientibus donum sensus, quo sentiunt: rationalibus rationis donum, quo naturas rerum ratiocinandi actu ac vera diligentiâ perquirunt & inveniunt: intelle­ctuallibus intelligendi donum, quo circa Deum, causam videlicet donationum omni­um, incognite ac super omnem creaturam voluntatis ineffabili motu, mirabilique re­nitu. Nam mysticum Zachariae Prophetae candelabrum, ut de Mosaico sileam, dum ad ipsum pertinet Mysterium, Ecclesiam significat. Lampas vero ejus desuper posita, paternum est lumen ac verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mun­dum. Dominus noster, id est Christus, qui quoniam pro nobis, ex nobis, in nostrae car­nis naturâ, & conceptus est & natus est, & apparuit mundo, super candelabrum Ec­clesiae lampas dicitur, dum sit secundum naturam ipsa Dei & patris supernaturalis sa­pientia & verbum. Super quem, primo quod secundum intelligentiam humanitatis caput Universi corporis Ecclesiae est, donationes Sancti Spiritus quae septenario nu­mero significari solent, requiescunt; divina siquidem dona quae per Spiritum San­ctum distribuuntur Ecclesiae, quoniam ab uno spiritu distribuuntur, ab ipsius capite, Christo dico, inchoantia, nomine ipsius Spiritus solent significari. Non enim Spi­ritus ipse secundum naturam donum dici potest, sed distributor donorum; ideoque septiformis dicitur, qui plenitudinem divinorum quae septenario insinuatur numero, universaliter proprieque dividit Ecclesiae. Ipse enim spiritus coessentialis est patri & filio secundum divinitatem; super quem, filium dico, divinas donationes quas distri­buit, requiescere facit secundum humanitatem: & requiescit, inquit Propheta, super eum Spiritus Domini, & si apte diceret, & requiescent super ipsum dona, quae dividit Spi­ritus Dei, spiritus sapientiae, & i. Spiritus consilii & f. Spiritus scientiae & p. & re­plebit eum Spiritus timoris Dei, quos omnes, id est, quas omnes donationes Spiritus, ca­put Ecclesiae quod est Christus primo secundum humanitatem accipiens corpori suo Ecclesiae suae per Spiritum Sanctum partitur: ipse autem Spiritus Sanctus sicut in na­turâsecundum essentiam subsistit Dei & patris, sic & filii in naturâ est secundum es­sentiam; quia ex patre substantialiter per filium natum ineffabiliter procedit: ac per hoc dona quae distribuit non sua solummodo sunt, sed & patris ex quo procedit, & filii à quo, & per quem procedit; & ne aestimes multiformes donationes Spiritus, quibus multiformia peccati genimina expelluntur ab Ecclesiâ penitusque extingu­untur, solas per Spiritum distributas. Facit enim sapientia in temptationem insipien­tiae, intellectus stultitiae ablationem, consilium in discretionis destructionem, fortitudo infirmitatis solutionem, scientia ignorantiae abolitionem, pietas impietatis, & in ipsâ operum pravitatis persecutionem. Timor abigit caecitatem conceptûs. Sed & praeter haec dona gratiae, quibus & purgatur & aedificatur, & illuminatur, & perficitur Eccle­sia, [Page 68] bonorum omnium donationes quae & secundum essentiam sunt, & secundum na­turalia accidentia, non aliunde venire quis dubitet fidelium nisi ex causa omnium bo­norum, ex patre dico, ex quo, omnia per filium in quo sunt omnia; nec eorum per alium nisi per Sanctum Spiritum esse distributionem qui dividit omnia omnibus prout vult. Omne, inquit Theologus, datum optimum; & d. p. d. ē. d. a. p. l. hoc est, à patre omnium bonorum quae sunt secundum naturam, & quae sunt secundum gratiam. Pulchre siquidem lumina dicuntur omnia dona, quae ex ingenito lumine per genitum lumen descendunt, & per procedens lumen, prout est capacitas naturae, & largitas gratiae, in uniuscujuscunque sive generalis sive specialis essentiae individuam substanti­am dividuntur. Nam quod Apostolus veluti soli homini videtur dicere, O homo quid habes quod non accepisti? universaliter omni creaturae visibili & invisibili potest dici. Nulla enim natura est creata quae habeat quid praeter quod à creatrice acceperit. Si enim est, ut praediximus, inde accepit esse; si vivit, inde vivere: si sentit, inde sen­tire: si ratione fruitur, inde ratio: si intelligit, inde intellectus: Caeteraque id genus mille. Si igitur nil in naturâ rerum creatarum esse intelligitur, praeter quod à cre­atore donatur, sequitur nil aliud esse creaturam, sive essentialiter, sive secundum ac­cidens, nisi creationis data & dona: donorum autem distributionem quandam quasi Spiritui Samcto proprietatem Theologia dedicat. Omnia igitur quae pater in filio facit, Spiritus Sanctus distribuit, & unicuique propria prout vult, dividit. Videsne igitur quomodo Theologia singulis divinae bonitatis substantiis seu personis, suas veluti proprietates dare intelligitur. Patri enim dat omnia facere: Verbo dat omnes in ipso universaliter, essentialiter, simpliciter, primordiales rerum causas aeternaliter fieri: Spiritui Sancto dat, in verbo factas in effectus suos foecundatas distribuere: hoc est in genera & species, numeros differentiasque, sive coelestium & spiritualium essen­tiarum corporibus omnino carentium; seu purissimis spiritualibusque corporibus ex Catholico-elementorum simplicitate factis, adhaerentium; seu sensibilium hujus mundi visibilis universalium vel particularium separatarum locis, temporibus mobilium, qualitate & quantitàte differentium. Primordiales siquidem causas, sive visibili sive invisibili corpore, qualitate quoque & quantitate in seipsis omnino carere non irrati­onabiliter quis approbarit: invisibile autem corpus dicimus, simplicem ac per se in­tellectam singulorum hujus mundi elementorum subsistentiam. Coelestes vero essen­tias, id est, angelicas virtutes, quamvis ultra hunc mundum sensibilem suae naturae intel­lectualis essentia non incongrue existimentur esse: non omnino tamen consultis San­ctorum patrum sententiis spiritualibus corporibus judicandi sunt privari. Non enim extraneis sed suis adhaerentibus sibi semper spiritualibus corporibus, sensibus humanis quibus saepe apparent, credendi sunt succumbere: non quia operatio inseparabilis uni­tatis divinarum substantiarum sit segregata (quod enim pater facit, hoc & filius facit, hoc & Spiritus Sanctus facit) sed quia divina Theologia singulis earum quasdam proprietates videtur distribuere, veraciterque intelliguntur habere: in sanctâ siquidem Trinitate & communis operationis cognoscitur unitas, & discretarum operationum non excluditur proprietas. Si enim in eâ est essentiae unitas, & substantiarum differentia, cur non & communis operatio atque differens in eâ crederetur & intelligeretur, non video; ut communi essentiae communis attribuatur operatio, & substantiali Trinitati trina non auferatur actio.

23. Video plane & mihi videtur esse verisimile, ac divinis eloquiis convenire, sed utinam quâdam similitudine ex nostrâ naturâ assumptâ, quoniam Deo similis esse perhibetur, quae dicta sunt de proprietatibus divinae administrationis suaderes. M. Trinitatem nostrae naturae te latere non facile crediderim. D. Dic quaeso quae sit. M. Recordarisne quid in prioris libri disputatione inter nos convenerat? Nonne nobis visum est nullam naturam esse quae non in his tribus terminis intelligitur subsi­stere, qui à Graecis ut saepe diximus, [...], appellantur: hoc est, essentia, virtus, operatio. D. Recordor sane, firmissimeque teneo. M. Nostra itaque na­tura quae humana dicitur, eo quod eam omnes homines participant, essentiâ, virtute, & operatione subsistit. D. Neminem peritorum divinae Philosophiae de hoc dubitare aestimarim. M. Quid tibi videtur? Num nostra natura (teste sancta Scriptura) ad imaginem & similitudinem Dei condita est? D. Liberaliter agis: qui de hoc dubitat ho­mo non est. M. Putasne ipsum Deum qui ad imaginem suam nostram creavit natu­ram, corpus esse, an spiritum? D. Hinc quoque haesitare ridiculum est. Deus enim [Page 69] est Spiritus, & qui adorant eum, in Spiritu & veritate adorant. M. Non ergo secun­dum corpus, sed secundum animam imago Dei nostrae naturae impressa est. D. Hoc quoque verissimum est fateri. M. Deus est Trinitas & Unitas, hoc est, tres sub­stantiae in unâ essentiâ, & una essentia in tribus substantiis vel personis: sicut enim Graeci [...] vel [...] dicunt, id est unam essentiam, tres sub­stantias vel personas; ita Romani unam essentiam, tres substantias vel personas: in hoc tamen videntur differre, quod Graecos, [...], id est, unam substantiam dicere non reperimus; Latini vero unam substantiam, tres personas frequentissime solent di­cere. Graeci vero dicunt [...], hoc est, unius essentiae, unius bonitatis, uni­us Deitatis: vel una essentia, una bonitas, una Deitas. Haec autem nomina quae a­pud Graecos inseparabilitatem divinae naturae insinuant, in Romanorum sermonem non facile vertuntur, & nullo modo ad purum, ut arbitror; ideoque solus eorum in­tellectus separatis verbis per [...] transfertur, ut eorum solummodo virtus in­telligatur, quorum interpretatio de verbo ad verbum non exprimitur. D. Hoc to­tum fides Catholica Universalis Ecclesiae fatetur, &, quantum datur, intelligit: Sed quorsum tendunt ista? M. Non aliorsum nisi ut quaeramus pro viribus, quomodo Trinitas nostrae naturae, Trinitatis creatricis imaginem & similitudinem in seipsâ ex­primat: hoc est, quid in eâ convenientius patri, quid filio, quid spiritui sancto ad­jungendum. Convenientius dico: quamvis enim convenienter nostrae naturae Trinitas to [...]a totius Trinitatis Divinae imago est, (tota enim patris, tota filii, tota spiritus sancti imaginem gerit:) in eâ tamen est quod veluti specialius singulis personis accom­modari videtur posse, ut arbitror. Nam & in se ipsâ nostra Trinitas tota in singulis suis est: sua enim essentia, & virtus, & operatio est; sua virtus, & essentia, & opera­tio; sua operatio, & essentia, & virtus: Sicut & pater in filio, & spiritu sancto; & filius in patre, & in spiritu sancto; & spiritus sanctus in patre, & in filio est.

D. Nil mihi probabilius occurrit, quam ut patris imaginem, essentia; filii, virtus; spiritus sancti, operatio, naturae nostrae accommodet. Paterna siquidem substantia, quae de se substantiam filiolitatis genuit, & processionis substan­tiam ex se emisit, non immerito dicitur principalis substantia, non quod una es­sentia Sacrae Trinitatis sit separabilis; est enim una atque individua: [...]sed quòd sub­stantialibus differentiis, dum sit una, non careat. Est enim Deitas gen [...]trix, & Deitas genita, & procedens Deitas; & dum sit una Deitas individua, non tamen substantiali­bus differentiis indiscreta. Virtus quoque non incongrue Deo Filio adjungitur, quo­niam saepe virtus Patris à Theologia nominatur. Sed ut unum à pluribus testimoniis accipiamus, audi Apostolum, Invisibilia enim ejus per ea quae facta sunt, intellecta con­spiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus & aeternitas. In hoc enim loco, virtutem pa­tris, sapientiam patris, filium dico, intelligimus, aeternitatem vero Spiritum Sanctum, teste Maximo, venerabili magistro. Nam quod Spiritus Sanctus virtutis nomine in Scripturis solet appellari, testatur Evangelium, domino dicente mulierem [...], hoc est, fluxum Sanguinis patientem * sanans. Sensi à me exîsse virtutem, hoc est, Spi­ritum Sanctum, qui dividit dona Sanitatum. Quid dicam de operatione essentiali no­strae naturae? nonne aptissime Sancto Spiritui copulatur, cui veluti proprie opera­tio virtutum divinarumque donationum, & universaliter & proprie unicuique divi­sio tribuitur? in naturae igitur nostrae essentiâ, paternae substantiae; in virtute vero sub­stantiae, filii; in operatione substantiae, spiritus sancti proprietas dinoscitur. M. Re­sponsionem tuam à veritate non discrepare arbitror. Sed vide quid tibi videtur de famosissimâ nostrae naturae trinitate, quae intellectu, & ratione, & sensu intelligitur: num dissonat ab eâ quam praediximus anima, eademque & haec ipsa & non duae quaedam unius ejusdemque nostrae naturae? sensum autem dico non exteriorem sed interiorem, nam interior coessentialis est rationi atque intellectui, exterior vero quamvis plus ad animam pertinere quàm ad corpus videatur, non tamen essentiam animae constituit; sed (ut aiunt Graeci) conjunctio quaedam est animae & corporis, soluto enim corpore & recedente vitâ penitus interimitur. Nam si in anima maneret, & ad substantiam ejus pertineret; eo profecto etiam extra corpus uteretur: at vero quia sine corpore eo nec utitur, nec uti potest, relinquitur, nec in corpore soluto manere, nec animae regimen corporis deserenti adhaerere. Nam & ipsa definitio, quâ sanctus Augustinus exterio­rem sensum voluit diffinire, intra substantiales animae partes non videtur connumera­ri; Sensus est, inquit, passio corporis, per se ipsam non latens animam. Item alia, quae dicit, [Page 70] `Sensus est sensibilium rerum phantasia per instrumentum corporis assumpta. Simliter naturae animae non videtur eum conjungere, sed velut internuncium corporis & animae consti­tuere, & siquis intentius graecae linguae proprietatem perspexerit, duorum sen­suum in homine proprietatem reperiet. In ea enim [...] intellectus dicitur, [...], ratio; [...], sensus, non ille exterior, sed interior; & in his tribus essen­tialis trinitas animae ad imaginem Dei constitutae subsistit. Est enim intellectus & ratio, & sensus, qui dicitur interior & essentialis; exterior vero, quem corporis & animae copulam diximus, [...] vocatur; instrumenta autem in quibus possidit [...], quasi [...], hoc est, sensus custodia. In eis enim sensus custoditur & ope­ratur: & sunt numero quinque, auditus, visus, olfactus, gustus, tactus. Nec te mo­vere debet, quòd nominibus quinquepartiti sensûs quinquepartitum ejus instrumen­tum appellârim; nam frequentissimus & communis locutionis & sacrae scripturae usus est, sedes sensuum ipsorum sensuum nominibus appellare. Visus enim vocatur ocu­lus, & auris auditus, caeterique similiter sensus suis instrumentis significationem prae­stant. Non autem propterea quinque-partitus sensus dicitur, quòd in seipso quinario numero dividatur; est enim simplex & uniformis, & in corde veluti in loco princi­pali sedem possidet: sed per quinque-partitum corporis instrumentum, veluti per quas­dam cujusdam civitatis quinque portas, sensibilium rerum similitudines ex qualitati­bus & quantitatibus exterioris mundi venientes, caeterisque quibus sensus exterior for­matur, interius recipit; & veluti hostiarius quidam internunciusque ea quae extrinse­cus introducit praesidenti interiori sensui annunciat. D. Neque me movet sensuum nominibus instrumenta significari. Neque duorum sensuum differentia, quam ad pu­rum discrevisti, me latet, ut opinor. Et quid de praedictâ trinitate naturae nostrae sen­tio, pro ingenioli mei captu edisseram. Duae trinitates videntur esse, quibus nostra natura, quantam ad imaginem Dei facta est, probatur subsistere: sed consultâ veritate, non re ipsâ, sed solis nominibus à se invicem discrepare reperiuntur. Nam [...] & [...], hoc est, intellectus & essentia excelsissimam nostrae naturae partem significant, immo excelsissimum motum. ‘Siquidem (ut tu ipse intelligis) non aliud est nostrae naturae esse, & aliud moveri, essentia enim ejus est motus circa Deum & creaturam stabilis, & mobilis status.’ Sed dum movetur circa Deum, qui superat omnia, maximus mo­tus ejus dicitur; dum vero circa primordiales causas versatur, quae proximae immediate post deum sunt, veluti medio quodam moderamine intelligitur moveri: quando autem primordialium causarum effectus sive visibiles sive invisibiles perspicere conatur, extre­mum sui motum pati dinoscitur, non quia idem motus substantialis augeri vel minui in seipso possit; sed quod secundum dignitatem rerum, circa quas volvitur, & minimus & medius, & maximus esse indicatur. Essentia itaque animae nostrae est intellectus, qui universitati humanae naturae praesidet, qui circa Deum supra omnem naturam in­cognite circumvehitur. [...] vero, vel [...], hoc est, ratio & virtus, secundam ve­luti partem insinuat; non irrationabiliter, quia circa principia rerum, quae primo post Deum sunt, circumferuntur. Tertia vero pars, [...] & [...], id est, sensûs & ope­rationis vocabulis denominatur, & veluti extremum humanae animae obtinet locum; nec immerito, quum circa effectus causarum primordialium, sive visibiles, sive invisibi­les sint, circumvolvitur. Ac per hoc non duas substantiales trinitates, sed unam ean­demque ad similitudinem creatoris sui conditam oportet nos intelligere. Sed miror quâ de causa vitam ipsam, quae à Graecis [...] & [...], à nostris vero nutritiva & auctiva (nutrit enim corpora, & incrementa eis praestat) nec veluti quartam sub­stantialem humanae naturae partem, nec intra substantialem trinitatem enumeratam à te video, ac veluti penitus praetermissam, & nullo modo ad naturae nostrae constitu­tionem pertinentem. M. Non mireris, non enim sine causa hoc fecimus. Siqui­dem nunc non de universa humana natura sermo est, quae veluti quinque partibus, hoc est, corpore vitalique motu, sensu, & ratione constare videtur, & intellectu; sed de ea solummodo parte, in qua imago & similitudo conditoris perspicitur; hoc est, de intellectu & ratione & sensu interiori, vel (ut ita dicam) essentia, virtute, & ope­ratione. In hoc enim ternario summae & sacrae trinitatis imago expressa cognosci­tur. Nam de vitali motu, quo anima corpus & nutrit, & in unum colligit & vivifi­cat, & ministrat, eique incrementum dat, deque ipso corpore, quod totius creaturae extremum obtinet locum, alius disserendi locus erit, dum de naturis sensibilibus, Deo duce, disputabitur, quae pars quoniam extra proprietatem intelligibilis nostrae essen­tiae, [Page 71] quâ ad imaginem Dei conditi sumus, dinoscitur, propterea à nobis praesentiali­ter intermissa est, dum sit motus quidam extra naturam primordialiter conditus, sub­stantiali nostrae operationi, quae sensus interior (ut diximus) vocitatur, subjectus, in­que poenam peccati additus: quo videlicet motu ea quae post peccatum humanae na­turae superaddita sunt, administrat. Corpus hoc corruptibile dico, atque mortale, locis temporibusque varium, partium suarum numero discretum, spatiis distentum, incrementis descrementisque subditum, qualitatibus quantitatibusque diversis subje­ctum, ad omnes irrationabiles motus pronum carnalis adhuc animae, merito suae in­obedientiae superbiaeque diversis calamitatibus involutae hospitium, caeteraque, quae de infelicitate in hanc vitam humanae naturae ex felicitate Paradisi expulsae, & dici & experimento cognosci possunt. Motus itaque humanae naturae ad ea administranda quae sibi ad vindictam praevaricationis divini praecepti adjuncta sunt (vindictam au­tem dico, non irascentis Dei ultionem, sed miserentis exercitationem) non irrationa­biliter extra terminos essentialis nostrae trinitatis relinquitur, Et ne aestimes nos his verbis docere velle, praedictam humanae naturae trinitatem ad imaginem Dei in Para­diso conditam, priusquam peccaret, omnino corpore caruisse, absit à nobis hoc cre­dere, aut quodammodo putare; semel enim & simul animas nostras & corpora in Pa­radiso conditor creavit, corpora dico coelestia, spiritualia, qualia post resurrectionem futura sunt. Tumida namque corpora, mortalia, corruptibilia, quibus nunc oppri­mimur, non ex naturâ, sed ex delicto occasionem ducere, non est dubitandum. Quod ergo naturae ex peccato adolevit; eo profecto renovata in Christo, & in pristinum statum restituta, carebit. Non enim potest naturae esse coaeternum, quod ei adhaeret propter peccatum; & intra substantiales ejus constitutiones non connumerari, non in­congruum arbitror. D. Planè non incongruum; sed ratae subtilique investigationi & inventioni rationabilis naturae convenientissimum. Quorsum vero haec nondum video.

M. Patiens esto. Non enim res parva inter nos quaeritur, nec nisi multis diligen­tissimè ratiocinationis ambagibus & investigari & inveniri potest, si tamen ad purum inveniri potest. Nulli enim mortali sensui, quamvis videatur acutè inquirere, licet hoc promittere, ne incautus redarguatur esse, quod suas vires superat invenire per se ipsum promittens. Nam si invenitur, non ipse, qui quaerit; sed ipse, qui quaeritur, & qui est lux mentium, invenitur. Quaerimus namque, ni fallor, quomodo ex argu­mento substantialis trinitatis nostrae naturae ad imaginem Dei creatae, summam illam trinitatem, quae Deus est, ejusque veluti proprias in natura condita operationes sin­gulis personis distributas possumus investigare. D. Id ipsum, non aliud quaerimus. Et ordo rerum exigit, ut sic veritatem quaeramus, argumento siquidem imaginis ipsa veritas, cujus imago est, quaerenda est, quae quan to studiosius laboriosiú sque inquiri­tur, tanto ardentius diligitur, & apertius invenitur. Quid enim prodest illa veloci­tas, quam pura veritatis contemplatio effugit, aut quid nocet ipsa tarditas, cui deside­rata facies occurrit?

M. Itaque ratiocinationis nostrae exordium ex verbis venerabilis Maximi sumamus, non eisdem sermonibus connexim, sed eodem sensu utentes. D. Ingredere quoquo modo vis ratiocinandi viam. M. Tres universales motus animae sunt. Quorum primus est secundum animum, secundus secundum rationem, tertius secundum sensum. Primus quidem motus simplex est, & supra ipsius animae naturam, & interpretatione caret, hoc est, cognitione ipsius circa quod movetur; per quem circa Deum incogni­tum mota, nullo modo ex ullo eorum quae sunt, ipsum propter sui excellentiam cognoscit secundum quod quid sit; hoc est, in nulla essentia seu substantia, vel in a­liquo quod dici vel intelligi valeat, eum reperire potest. Superat enim omne quod est, & quod non est, & nullo modo diffiniri potest, quid sit.

Secundus vero motus est, quo incognitum Deum cognoscimus, secundum quod causa omnium sit. Diffinit enim Deum causam omnium esse, & est motus iste intra animae naturam, per quem ipsa naturaliter mota omnes naturales rationes omnium formatrices, quae in ipso cognito solummodo per causam (cognoscitur enim quia causa est,) aeternaliter factae subsistunt, operatione scientiae sibi ipsi imponit, hoc est, in se ipsa per earum cognitionem exprimit, ipsaque cognitio à primo motu nascitur in secundo.

Tertius motus est compo situs, per quem, quae extra sunt, anima tangens veluti ex quibusdam signis apud seipsam visibilium rationes reformat, qui compositus dicitur, [Page 72] non quod in seipso simplex non sit, quemadmodum primus & secundus simplices sunt; sed quod non per seipsas sensibilium rerum rationes incipit cognoscere. Pri­mo siquidem phantasias ipsarum rerum per exteriorem sensum quinquepartitum se­cundum numerum instrumentorum corporalium, in quibus & per quae operatur, ac­cipiens, easque secum colligens, dividens, ordinans, disponit; deinde per ipsas ad rationes earum, quarum phantasiae sunt, perveniens, intra seipsam eas rationes dico format atque confirmat. Et nec te moveat, quod paulo ante exteriorem sensum phantasiam rerum sensibilium esse diffinivimus; nunc vero per eum ad phantasias ea­rundem sensibilium rerum pervenire docemus. Praedictus enim tertius motus ex phantasiis rerum exteriorum per exteriorem sensum sibi nunciatis moveri incipit. Phantasiarum enim duae species sunt, quarum prima est, quae ex sensibili natura pri­mo in instrumentis sensuum nascitur, & imago in sensibus expressa proprie vocatur; altera vero est ipsa, quae consequenti ordine ex praedicta imagine formatur, & est ipsa phantasia, quae proprie sensus exterior consuevit nominari; & illa prior corpori semper adhaeret, posterior vero animae; & prior quamvis in sensu sit, seipsam non sentit: posterior vero & seipsam sentit, & priorem suscipit. Dum vero tertius ille motus phantasias rerum visibilium deserit, nudasque omni imaginatione corporeâ rationes ac per se simplices pure intelligit, ipse quoque simplex simpliciter, hoc est, universales universaliter rationes visibilium omni phantasia absolutas, inque semet­ipsis purissimè ac verissimè perspectas per medium motum primo motui renunciat. Ipse vero primus motus, quodcunque ex tertio per medium, & ex ipso medio imme­diatè in moderationibus rerum creatarum percipit, per seipsum immediate incognito quidem (incognito vero quod causa omnium est) principiisque omnium rerum, hoc est, principalibus causis ab eo & in eo factis, & à se distributis refert, hoc est, à Deo per ipsas in omnia quae post se sunt, procedere, & iterum per ipsas in ipsum intelligit recurrere. Animae igitur purgatae per actionem, illuminatae per scientiam, per­fectae per Theologiam motus, quo semper circa Deum incognitum aeternaliter vol­vitur, ultra & suam & omnium rerum naturam ipsum Deum omnino absolutum ab omnibus, quae & dici & intelligi possunt, necnon omnibus, quae nec dici, nec intel­ligi possunt, & tamen quodammodo sunt, intelligens, eumque esse aliquid eorum, quae sunt, & non sunt denegans, & omnia quae de ipso praedicantur, non proprie sed translative de ea praedicari approbans, [...], à Graecis, à nostris intellectus vel animus vel mens dicitur, & substantialiter est, & principalis pars animae esse intelligitur. Non enim aliud est animae essentialiter esse, & substantialiter moveri. Ipsa siquidem in motibus suis subsistit, suique motus in ipsa subsistunt, est enim simplex natura & individua, motuumque suorum substantialibus differentiis solummodo discreta. Nam si coelestes essentias, quas coelestes virtutes Angelicasque divina nominant elo­quia, nil aliud esse substantialiter à sanctis patribus traditur, nisi intelligibiles, aeter­nos, incessabilesque motus circa principium omnium, à quo, & per quem, & in quo, & ad quem, & moventur & subsistunt (est enim iste circularis motus coelestium vir­tutum circa suum principium, ab eo [...]idelicet ut à principio; per ipsum, & per ra­tiones suas per ipsum conditas, in ipso ut in legibus suis naturalibus, quae in ipso sunt, extraque quas egredi nec volunt, nec posse volunt; in ipsum quippe ut in fi­nem suum redeunt, & in sola intelligentia talis motus est; intelligunt enim se ab ipso esse, & per ipsum, & in ipso intellectum suum exerceri, & nullum alium finem praeter se habere non ignorant) quid obstat, ne similiter intelligamus humanos in­tellectus indesinenter circa Deum volvi, quum ab ipso, & per ipsum, & in ipso, & ad ipsum sunt? Eodem namque intelligibili circulo volvuntur, praesertim cum divina eloquia hominem ad imaginem Dei factum perhibeant, quod de Angelis dixisse a­pertè non reperitur. Astantes etiam & ministrantes Deo coelestes virtutes legimus, humanam vero naturam in verbo Dei Deum factam, & sedere ad dextram Dei, & regnare fides testatur catholica. Quod enim post resurrectionem omnium genera­liter de omnibus hominibus Dominus dicit, Erunt sicut Angeli Dei in coelo, non de condignitate naturae, sed de immortalitatis aequalitate, & quod omni sexu corporeo omnique corruptibili generatione carebunt; intelligendum arbitror. Primam nam­que hominis conditionem ante peccatum in Paradiso, hoc est, in coelesti beatitudine aequ alem Angelis, ac veluti connaturalem fuisse, non est incongruum credere. De his namque ambabus naturis, Angelica dico atque humana, Theologia pronuntiat, [Page 73] dicens, Qui fecisti coelos in intellectu, hoc est, ut essentialiter & substantialiter intel­lectus essent. Quoniam vero homo, cum in honore esset, non intellexit, & comparatus est jumentis insipientibus, & similis factus est eis, longe ex Angelica dignitate recessit, inque mortalis hujus vitae calamitatem cecidit. Postquam autem Verbum caro fa­ctum est, hoc est, Deus homo factus est; impletur quod in Psalmo scriptum est, Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis, quia visitas eam? Admirans vi­delicet primae conditionis humanae naturae altitudinem, Minorasti eum, inquit, paulo minus ab Angelis, hoc est minorari eum merito suae superbiae permisisti, & in turpitudinem irrationabilis vitae cadere suâ propriâ voluntate reliquisti. Deus e­nim facere, quod fieri sinit, modo quodam loquendi dicitur, Gloria & honore co­ronasti eum, & constituisti eum super opera manuum tuarum, omnia subjecisti sub pedibus ejus, Videsne quantum humana natura in primo homine post peccatum humiliata, & quantum in secundo homine, in Christo dico, per gratiam exaltata? Siquidem non solum ad pristinum suae naturae statum, de quo cecidit homo, restitutus; verum etiam super omnes coelestes virtutes exaltatus. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia. Si igitur humana natura non solum ad dignitatem Angeli­cam in Christo renovata pervenit, verum etiam ultra omnem creaturam in Deum assumpta est, & quod factum est in capite, in membris futurum esse impium est ne­gare: quid mirum, si humani intellectus nil aliud sint, nisi ineffabiles incessabilesque motus? In his dico, qui digni sunt circa Deum, In quo vivunt, & moventur, & sunt. Sunt quidem per rationes quibus existunt: moventur per rationes virtutum, qui­bus bene existere possunt: vivunt per rationes, quibus semper existunt.

D. Non solum concedo, verum etiam intelligo excellentissimum animae motum circa incognitum Deum ultra omnem creaturam verissimè vocari & subsistere in­tellectum: sed quo modo vel quâ ratione intellectus, dum intra terminos humanae naturae concluditur, supra seipsum, omnemque creaturam potest ascendere, ut circa incognitum Deum, qui longe ab omni creata natura remotus est, suos substantiales motus valeat perficere, non intelligo.

M. In hac parte theoriae, quae de intellectualibus rationalibusque substantiis disputat, dum pervenitur ad considerandum, quomodo natura creata extra seipsam potest ascendere, ut creatrici naturae valeat adhaerere, omnis de potentia naturae ratiocinationum inquisitio deficit. Non enim ibi naturae ratio, sed divinae gratiae ineffabilis & incomprehensibilis altitudo conspicitur. Nulli siquidem conditae sub­stantiae naturaliter inest virtus, per quam possit & terminos naturae suae superare, ipsumque Deum immediate per seipsum attingere; hoc enim solius est gratiae, nul­lius vero virtutis naturae. Hinc Apostolus fatetur se ignorasse, Quomodo raptus est in Paradisum, dicens, scio hominem raptum, sed nescio in corpore, an extra corpus, acsi diceret, non enim in naturalibus animae motibus in corpore, vel extra corpus, video ullam virtutem, per quam rapi possim in tertium coelum: Deus solus scit, cujus gra­tiâ solâ raptum me fuisse non ignoro. Nulla siquidem natura per seipsam potest ascendere in illum locum, ubi Dominus ait, Ʋbi ego sum, illic & minister meus erit.

D. Quanquam breviter, sat tamen clare est responsum, ideoque quod instat, ad secundum animae motum, considerandum mentis aciem dirige.

M. Motus animae secundus est (ut diximus) qui & intra terminos naturae continetur, ipsumque Deum secundum causam diffinit, Hoc est, illud solummodo de Deo incognito quidem cognoscit, quod omnium, quae sunt, causa sit; & quod pri­mordiales omnium causae ab eo, & in eo aeternaliter conditae sint, earumque causa­rum, quantum datur [...]ei, intellectarum ipsi animae, cujus motus est, cognitionem imprimit: ut enim ex inferioribus sensibilium rerum imagines, quas Graeci phanta­sias vocant, anima recipit: ita ex superioribus, hoc est, primordialibus causis cogni­tiones, quae à Graecis Theophaniae, à Latinis divinae apparitiones solent appellari, sibi ipsi infigit, & per ipsas quandam de Deo notitiam percipit; per primas causas dico, non ut intelligat, quid substantialiter sunt; hoc enim superat omnem animae motum; sed ut universaliter cognoscat, quia sunt; inque suos effectus ineffabili pro­cessione profluunt. Et hic est motus, qui à Graecis [...] vel [...], à nostris vero ratio, seu virtus vocatur, & ex primo motu nascitur, qui est intellectus. Sicut enim quidam sapiens artifex artem suam de seipso in seipso gignit, & in ipsâ, quae sibi fa­cienda sunt, praenoscit, eorumque causas priusquam appareant actu, & opere uni­versaliter [Page 74] atque causaliter creat; sic intellectus de se, & in se, suam rationem genuit, in qua omnia, quae vult facere, praecognoscit, causaliterque praecreat. Nam non aliud dicimus esse consilium, praeter artificio sae mentis conceptum. Secundus itaque motus animae est ratio, quae veluti quidam obtutus substantialis in animo intelligitur, ac veluti ars ab ipso de seipso in seipso genita, in qua ea, quae vult facere, praecogno­scit, & praecondit. Ideoque non immerito forma ejus nominatur; siquidem ipse per se ipsum incognitus est, sed in sua forma, quae est ratio, & sibiipsi & aliis ap­parere incipit. Nam quemadmodum causa omnium per seipsam, nec à seipsa, nec ab aliquo inveniri potest, qui sit; in suis vero Theophaniis quodammodo cognoscitur; ita intellectus qui semper circa eum volvitur, & ad ejus imaginem omnino similem conditus est, nec à se ipso, nec ab aliquo intelligi potest, quid sit; in ratione autem quae de ipso nascitur, incipit apparere. Quod vero dixi causam omnium & intel­lectum à seipsis non intelligi, quid sint; quâ ratione potest esse paulo post consi­derabitur. De secundo motu, quid sit, & unde originem ducit, satis dictum, ut opinor. D. Sat planè.

M. Tertius itaque restat motus, qui circa singulas singularumque rerum rati­ones, quae simpliciter, hoc est, universaliter in primordialibus causis conditae sunt, versatur. Et cum ex sensibilium rerum phantasiis per exteriorem sensum sibi nun­ciatis motus sui substantialis sumat exordium, ad purissimam rerum omnium dis­cretionem per rationes proprias in essentias generalissimas, inque genera genera­liora, deinde in formas speciesque specialissimas, hoc est, in numeros innumerabiles infinitosque, immutabilibus tamen naturae suae analogiis finitos, pervenit; & ille motus est, qui Graecè [...] vel [...], Latinè vero sensus vel operatio vocatur; ipsum dico sensum, qui substantialis est, & interior, qui similiter ab intellectu procedit per rationem. Omne siquidem quod intellectus ex primordialium causa­rum gnostico contuitu arti suae, hoc est, rationi imprimit per sensum suum ex se procedentem, ejusque operationis nomine appellatum, in proprias rationes singula­rum rerum, quae primordialiter in causis universaliterque creatae sunt, dividit. Cunctae quidem essentiae in ratione unum sunt, sensu vero in essentias differentes discernuntur. Omnium itaque essentiarum ex suorum principiorum simplicissimâ unitate per intellectum simplicissimam cognitionem ratio percipit; sed sensus ipsam simplicitatem per differentias segregat. Similiter rerum genera uniformiter & sim­pliciter in suis universalibus causis, & in seipsis per intellectum ratio cognoscit, il­lam vero generalissimam simplicitatem in seipsa individuam nullisque differentiis obnoxiam, nullis accidentibus subjectam, nullis spattis distentam, nullis partibus compositam, nullo locali vel corporali motu variam, in diversa genera differentias­que praedictas, aliasque mille, sensus partitur; id ipsum est in differentibus formis, quae consultâ ratione in generibus suis unum sunt, sensu tamen operante per natu­rales distinctiones à se invicem difcernuntur, hoc est, quo modo naturalibus motibus divinâ providentiâ regente, jubente, administrante, in discretas rerum multiformi­tates dividuntur, ipse intellectus per consubstantialem sibi sensum sine errore inve­stigat & persequitur, certisque regulis comprehendit. Quid dicam de infinitis nu­meris, qui quanto interioris sensus actione sive in seipso, sive in rerum natura mul­tiplices fiunt; tanto ratione considerata in suis formis universaliter & simpliciter unum sunt, & ut breviter colligamus, quodcunque anima per primum suum mo­tum, qui est intellectus de Deo & primordialibus causis uniformiter & universali­ter cognoscit, secundo suo motui, qui est ratio, eodem modo uniformiter universali­terque infigit. Quod autem à superioribus per intellectum in ratione formatum accipit, hoc totum in discretas essentias, in discreta genera, in diversas formas, in multiplices numeros per sensum inferioribus effectibus distribuit. Et ut apertius di­cam, quodcunque anima humana per intellectum suum in ratione sua de Deo de­que rerum principiis uniformiter cognoscit, hoc totum per sensum in causarum ef­fectibus multipliciter intelligit; & iterum totum quod per sensum multipliciter sparsum in effectibus intelligit, per rationem in causis unum uniformiter subsistere perspicit, Omnia vero ex una omnium causa & multiplicationis momentum in­cipere, & unitatis simplicitatem, quâ in eâ aeternaliter & incommutabiliter subsi­stunt, nullo modo deserere; totiusque sui motûs finem, & in ea terminare per in­tellectum purissimè cognoscit. De tribus animae motibus, hoc est▪ de intellectu, [Page 75] qui etiam essentia; & de ratione, quae virtus; & de sensu, qui operatio dicitur, suf­ficienter suasum, ut opinor. D. Lucidissimè ac multipliciter.

XXIV. M. Intuere itaque, acieque mentis, tota ambiguitatis caligine depulsâ, cognosce, quàm clarè, quàm expresse divinae bonitatis substantialis trinitas in mo­tibus humanae animae rectè eos intuentibus arridet, seque ipsam pie quaerentibus se, veluti in quodam proprio speculo ad imaginem suam facto limpidissime manifestat; & cùm sit ab omni creatura remota, omnique intellectui incognita, per imaginem suam & similitudinem veluti cognitam & comprehensibilem intellectualibus oculis, ac veluti praesentem seipsam depromit, ultroque specillam, in qua relucet, puri­ficat, ut in ea clarissimè resplendescat una essentialis bonitas in tribus substantiis, quae unitas & trinitas in seipsa per seipsam non appareret, quia omnem intelle­ctum effugit eximiâ suae claritatis infinitate, nisi in sua imagine vestigia cognitionis suae imprimeret; Patris siquidem in animo, Filii in ratione, Sancti Spiritus in sensu apertissima lucescit similitudo. Nam quemadmodum filium artem omnipotentis Artificis vocitamus, nec immerito, quum in ipso sua quippe sapientia Artifex omni­potens Pater ipse omnia quaecunque voluit, fecit aeternaliterque, & incommutabi­liter custodit: ita etiam humanus intellectus quodcunque de Deo, deque omnium re­rum principiis purissimè incuctanterque percipit, veluti in quadam arte sua, in ratione dico, mirabili quadam operatione scientiae creat per cognitionem, inque secretissimis ipsius finibus recondit per memoriam. Ut autem pater opifex omni­um omnipotens quaecunque in arte sua, quae est ipsius sapientia & virtus, in Verbo suo in unigenito filio simul & semel, primordialiter, causaliter, uniformiter, uni­versaliter condidit per Spiritum Sanctum ex se filioque procedentem, in primordia­lium causarum innumerabiles effectus dividit, sive in essentias intelligibiles differen­tiasque omnem sensum corporeum superantes manârint, sive in hujus mundi sensi­bilis varium multiplicemque ornatum locorum temporumque discretionibus varia­bilem profluxerint: ita intellectus, hoc est, principalis animae motus ex intelligibi­lium rerum gnostica contemplatione formatus, omne quodcunque in arte rationis creat & reponit per sensum animae interiorem, in singularum rerum sive intelligi­bilium sive sensibilium discretam inconfusamque dividit cognitionem: omnia enim quae intellectus in ratione universaliter considerat, particulariter per sensum in re­rum omnium discretas cognitiones diffinitionesque partitur. Vides itaque patrem in filio suo omnia quaecunque voluit, condidisse, & per Spiritum Sanctum suum particulariter distribuisse, & distribuere & distributurum esse, & ad similitudinem trium divinitatis personarum cognosce intellectum nostrum omnia quaecunque de Deo causisque rerum potest intelligere universaliter in ratione per cognitionem actu scientiae creare, hoc est formare, & per sensum consubstantialem sibi particulariter in singulas rerum diffinitiones, quas in ratione colligit, contemplationis virtute in­confusae dividere; hoc est, suam cognitionem unicuique cautissimae discretionis contuitu accommodare. D. Haec quodammodo mihi splendescunt, sed quid di­stat inter operationem creatricis trinitatis & non creatae, & actum trinitatis creatae creantis nondum perspicio; creantis, dico; non enim dubitamus trinitatem nostrae naturae, quae non imago Dei est, sed ad imaginem Dei condita, (sola enim vera ima­go invisibilis Dei est, & in nullo dissimilis, unigenitum Dei Verbum Patri & Spiri­tui coessentiale) non solum de nihilo esse creatam, verum etiam sub se adhaerentes sibi sensus sensuumque officinas, totumque hoc corpus suum mortale dico, creare; ex Deo siquidem ad imaginem Dei ex nihilo facta est; corpus vero suum ipsa creat, non tamen de nihilo, sed de aliquo: anima namque incorporales qualitates in unum conglutinante, & quasi quoddam subjectum ipsis qualitatibus ex quantitate sumente & supponente, corpus sibi creat; in quo occultas suas actiones per se invisibiles ma­nifecte aperiat, inque sensibilem notionem producat; ut jam in priori libro dispu­tatum est, & adhuc dum ad considerationem actionis primordialium causarum per­ventum fuerit, diligentius investigabitur; nunc autem quod instat aperias flagito.

M. Hujus quaestionis solutio facillima ac pene sine ullo labore mihi videtur. Summa siquidem trinitas omnium rerum creatrix, & à nullo creata, omnia quae fecit, de nihilo fecit. Proprium enim divinae bonitatis est, ex non-existentibus in existen­tiam, quae vult fieri, vocare. Nam & hoc nomen, quod est bonitas, non aliunde originem ducit, nisi à verbo Graeco, quod est [...], hoc est, clamo; [...] autem, & [...], hoc est, clamo & voco, unum sensum possident; etenim qui vocat, saepissime [Page 76] in clamorem erumpit. Deus ergo non inconvenienter bonus dicitur & bonitas, quia omnia de nihilo in essentiam venire intelligibili clamore clamat, ideoque Graece dici­tur Deus [...], id est, bonus, [...], hoc est, eo quod omnia vocat in essentiam; cuncta siquidem, quae naturaliter subsistunt, de nihilo in essentiam à conditore vocata sunt per quinque-partitum universalis creaturae motum. Quaedam namque vocata sunt, ut solummodo subsistant essentialiter; quaedam ut subsistant & vivant: in quibusdam substantiali vitae sensus est additus; in quibusdam vitali sensui ratio cumulatur; in quibusdam ad praedictorum naturalium motuum perfectionem intellectus superponitur. Et est primus motus in corporibus naturalibus; secundus in ea vita quâ ligna herbaeque & vivunt & crescunt; tertius in irrationabilibus animan­tibus; quartus propriè in humana; quintus in Angelica conspicitur natura. Ex his quinque gradibus in condendis de nihilo rebus summae ac sacrae trinitatis bonitas perspicitur, ineffabilisque operatio manifestatur. Ea vero Trinitas, quae in nostra natura ad imaginem creatoris est condita, nihil creat de nihilo. Illud enim solius Dei est, & nullius creaturae. Duplex vero ejus actio videtur; aut enim ea quae de nihilo suus creator condidit rationabilibus intellectualibusque suis motibus investi­gat, & quae in natura rerum puro intelligentiae contuitu cognoscit in intimis ratio­nis suae sedibus disponit, omniumque rerum, quas potest cognoscere, cognitiones aut in unum colligit, hoc est, ut eodem exemplo utamur, essentiam in genera, genus in formas, formam in individua gnosticâ operatione discernens; aut multipliciter di­vidit, singulas cognitiones singulis rebus, quarum cognitiones sunt, distribuens; verbi gratia, genera in essentia, formas in genere, numeros individuorum in forma, scientiae actu unum facit. Et haec est principalis summaque rationalis naturae opera­tio. Secunda vero est, quae (ut diximus) in creatione sui corporis cognoscitur, inque ejus solicito regimine aperitur. Primò siquidem materiam ejus ex qualitatibus re­rum sensibilium accipit, eique nullo temporali spatio interposito vitalem modum accommodat, quo ipsam materiam & vivificat & nutrit, inque augmenta perfectae staturae per numeros locorum & temporum provehit, sensum quoque exteriorem ei praestat, per quem omnium rerum, quas extrinsecus attingit, phantasias recipit, & caetera, quae de solicitudine assidua continentique actione animae circa corpus suum res (que) corporeas, sive sensibus praesens vigilando, sive ab eis remota dormiendo, imagines (que) rerum, quas per sensus hauserat, secum tractando, aut imagines imaginum fingendo, aut alimenta corporalia, quae extrinsecus in aedificium corporis accipit, per occultos vena­rum nervorumque meatus, quos Graeci poros vel arterias appellant, distribuendo, & co­gitari & intelligi possunt. Ut enim summa Trinitas universitatem totius creaturae, quam de nihilo condidit, providentiae suae regulis movet, regit, ordinat, & nihil perire, hoc est, penitus ad nihilum redire, ex his, quae condidit, sinit: ita nostrae naturae trinitas universitati corporis sui omniumque sensuum ejus incolumitati providet, ipsumque vivificat & movet, & continet, quantum mortalis fragilitas ipsius permittit.

XXV. Sed vide ne his rationibus incipias conjicere ad animae creationem temporali quodam spatio conditionem corporis praecedere. Sola siquidem dignitate excellentia­que naturae praecedit anima corpus, non autem loco vel tempore, simul enim ac semel in illo uno homine, qui ad imaginem Dei factus est, omnium hominum rationes secundum corpus & animam creatae sunt. Nullo enim modo juxta moras temporum essentia ani­mae corporis essentiam, sicut nec corporis essentia animae essentiam, praecedit. Et ne me aestimes primum illud essentiale corpus in Paradiso conditum, sola tamen ratione adhuc factum, sicut & ipsa anima (in ipso quippe generali & universali homine ad imaginem Dei facto omnes homines secundum corpus & animam simul & semel in sola possibili­tate condita sunt, & in ipso omnes peccaverunt, priusquam in proprias substantias pro­dirent, hoc est, antequam unusquisque secundum Angelicam multiplicationem in sua discreta differentia in anima rationali & spiritali corpora appareret: quod videlicet corpus incorruptibile aeternaliter & coaeternaliter animae adhaereret si non peccaret, in quo omnes homines resurrecturi sunt:) ab anima creari dixisse. Illud enim ab uno omnium cteatore immediate simul cum rationali anima in coelesti beatitudine, immo ad coelestem beatitudinem substantialiter conditum est, substantialiter autem di­co, quia uniuscujusque creaturae vera est substantia sua in primordialibus causis prae­cognita, conditaque ratio, quâ Deus diffinivit, sic & non aliter erit. Ad beatitudinem quoque dixi, non enim video quomodo homo beatitudinem perderet, si eam re ipsa [Page 75] plenè perfectéque gustaret. Prius enim, ut arbitror, ad se ipsum, quàm ad Deum conversus est, ac ideo lapsus. Hoc vero corpus corruptibile ac materiale, quod ex limo terrae assumptum est, post peccatum merito peccati ad exercitandam in eo negli­gentem animam erga mandatorum custodiam, veluti quâdam propriâ operatione ani­mae & creatum fuisse & quotidiè creari, affirm [...]e non haesito. Quod enim Scriptura "Sacra Deum lutum de terra sumpsisse, deque eo corpus homini formasse perhibeat, non te movere debet. Nam & actio creaturae ad eum ex quo omnis naturalis actio incipit, non immerito refertur. Siquidem & in coelestibus essentiis à primo ordine, quod immediate post Deum incipit, usque ad extremum gradatim descendentibus, quodcunque ordo superior in inferiori se ordine propria quadam actione administra­verit atque perfecerit, hoc totum ad eum, à quo omnis naturalis motus inchoat, natu­ralisque actio à summo usque deorsum descendit, refertur. Ipsa enim causa omnium, quamvis non per seipsam, quoniam immutabilis est, sed per subditam sibi creatu­ram universitatem totius naturae à se conditae creet, moveat, gubernet; tota tamen divinae providentiae dispensatio in eam refunditur, quia causa omnium est. Quid dicam de ordinibus ecclesiae in hâc adhuc mortali vita constitutae, quibus Episcopo­rum ordo praefertur? nunquid omne quod caeterae dispositiones, quae posteriores sunt, in distributis sibi officiis peregerint, ad eum Episcopum reducitur, quoniam ab eo po­steri ordines quae sibi peragenda sunt accipiunt? ab eo siquidem singula singulis Sym­bolica ministeria distribuuntur, totiusque ecclesiae spiritualis operatio per ipsum re­fertur in ipsam causam, Deum dico, omnium bonarum mysticarumque actionum. Cur ergo mirum, si primus homo ad imaginem Dei conditus, divinumque praeceptum transgressus, ac per hoc de beatitudine Paradisi expulsus, fragile atque mortale de luto terrae sibimet habitaculum crearet, divinâ providentia admonitus, ut quia coele­ste corpus ac spirituale ab ipso Deo conditum possidere & custodire superbus negle­xerat, congruum sibi suae inobedientiae merito mortale hospitium ex terrena materia sumptum, humiliatus faceret, in quo punitus poeniteret, & exercitatus ad pristinam dignitatem naturae suae redire seipsum recognoscendo & humiliando peteret? nec de hoc scriptura tacet.

XXVI. Nam post praevaricationem continuo de simplici humana natura an­te peccatum, in duplicem sexum divisâ post casum, ait, Et consuerunt folia ficus, & fecerunt sibi perizomata, aperte insinuans foliorum symbolo fragilem atque caducam mortalis hujus corporis conditionem, quam sibi homo post sui ruinam texerat. No­stra siquidem mortalia corpora latis fici foliis simillima sunt. Nam quemadmodum folia illa umbram faciunt, radios solis excludunt; sic nostra corpora & tenebras ig­norantiae animabus ingerunt, & veritatis cognitionem repellunt. Quae tamen folia nostra, terrena corpora dico, terrenarum mortiferarumque deliciarum dulcedinem undique vallare & obumbrare, inque eis nos fallere consuescunt. Et ut cognoscas mortalis nostri corporis creationem ad eum, cujus consilio acta sunt quaecunque er­ga nostram exercitationem & renovationem & salutem leguntur, appertissimè re­ferri; audi eandem scripturam dicentem, Fecit quoque Dominus Deus Adae & uxori suae tunicas pelliceas, & induit eos. Ubi non incongrue intelligimus non aliud per tunicas pelliceas significari, praeter mortalia corpora, quae sibi justo judicio conditoris permit­tente primi homines post transgressionem fecere. Et num tibi videtur credibilius mortalem hominem mortalem sibi carnem fecisse, quàm ipsum Deum per se creasse? sed tantum permisisse & admonuisse? Deus enim immortalis est, & quodcunque per se ipsum facit, immortale est. Omne siquidem mortale, quodcunque in hoc sensibi­li mundo esse videtur & fragile & transitorium, aut nos ipsi facimus nostris irrationa­bilibus motibus errantibus, aut propter delictum nostrum fieri sinitur, sive bonis vir­tutibus administrantibus, sive malis naturali cursui, ne ad suum finem perveniat, cer­tis spatiis constitutum impedientibus: vitalem namque motum in seminibus agere, ut per generationem in formas visibiles procedant, nullus recte philosophantium dubi­tat; sed ipse vitalis motus non semper aequaliter in singulis generibus actionis suae virtutem manifestat, sive propter quaedam accidentia, quae seminibus non conveni­unt, & ex contrariis qualitatibus nascuntur; sive propter adversas, ut diximus, vir­tutes, quae naturali motui repugnant, de quibus alius disserendi locus est. Sed for­tassis quis dicet, illud primum corpus incorruptibile, quod animae, si non peccaret, adhaereret, ubi nunc est? perire enim incorruptibile non potest. Huic breviter re­spondendum, [Page 76] in secretis naturae suae finibus adhuc latet; ‘in futuro autem seculo ap­parebit; quando mortale hoc in illud mutabitur, & corruptibile hoc induetur incorruptio­nem. Audi Apostolum, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur in contumelia, surget ingloria, immortalita­tis videlicet, & incorruptibilitatis, si [...]e in bonis, sive in malis. Hoc enim generaliter de omni humano corpore dictum esse arbitror, in omnibus enim aeternae immortalita­tis, non autem beatitudinis aequalis erit gloria, tota siquidem natura reparabitur.

XXVII. D. De hac interim quaestione satis dictum, ut opinor, & ad consideratio­nem illius trinitatis, in qua ad imaginem & similitudinem Dei conditi sumus, re­deundum, diligenterque considerandum utrum per omnia imago illa similitudinem illius, cujus imago est, imitatur, an in aliquo dissimilis deficit, ad perfectamque ima­ginem non omnino pervenit. Nam in quantum imitatur, in tantum imago recte dici­tur; si vero in aliquo vacillaverit, ex perfectae imaginis ratione recedit. M. Homi­nem ad imaginem & similitudinem Dei perfectissime factum, & in nullo defecisse in Paradiso ante peccatum credimus, excepta ratione subjecti. Deus enim per se ipsum subsistens, & à nullo praecedente per se subsistere accipiens, hominem ad imaginem & similitudinem suam de nihilo in essentiam adduxit. Notato itaque, quòd Deus per se ipsum [...], id est, sine principio essentiam suam possidet: Homo vero de nihilo creatus, habuit conditionis suae initium, non solum in primordialibus causis in quibus omnia simul creata sunt; verum etiam in processionibus in diversas essenti­as formasque sive intellectuales sive sensibiles: caetera omnia, quae de Deo dicuntur & intelliguntur per essentialem excellentiam, omnino in Imagine ejus perspiciuntur per gratiam. Conditor quippe invisibilis, incomprehensibilis, omnem intelligen­tiam exsuperans, imaginem suam in his omnibus similem creavit. Nam noster intel­lectus nec à se ipso cognoscitur quid sit secundum essentiam, nec ab alio praeter De­um; sed quemadmodum de conditore suo hoc tantum cognoscit, quia est; non autem percipit, quid sit: Ita de ipso solummodo diffinit, quia creatus est; quomodo vero vel in qua substantia substitutus est, intelligere non potest. Si enim quid sit aliquo modo intelligeret, necessario à similitudine creatoris deviaret. [...] quippe, hoc est, principale exemplum Deus est per naturam, imago Deus est per gratiam; [...] diffunditur per omnia, distribuens eis essentiam: imago luce gratiae purgata, illu­minata, perfecta per omnia discurrit, eorum in seipsa confirmans notitiam. [...] omnia quae fecit, penetrat, dona sua singulis secundum propriam unicuique analo­giam dividens: imago omnia lustrat, bonorum largitorem ex donis suis innumerabili­bus omnibus distributis laudans. Alia siquidem sunt dona substantialia, alia substan­tiae adjecta. Et quemadmodum [...] imaginem suam creavit, in qua notitiam quandam de se ostenderet: ita imago imaginem sibi fecit, in qua motus suos per se oc­cultos manifestaret. Anima namque imago Dei est, corpus vero imago animae, cae­teraque quae de similitudine imaginis intelligenda & pronuncianda sunt: de quibus quisquis scire plenius voluerit, legat librum Sancti Gregorii Nyssei de imagine. D. Haec libenter accipio; sed video aliam differentiam praeter substantialem, quae ima­ginem ex principali forma videtur dividere. M. Dic, postulo, quae sit illa. D. Num tibi videtur parva differentia inter illam naturam, quae cognoscit seipsam, & esse, & quid sit; & illam, quae tantum cognoscit se esse, non autem intelligit, quid sit? Si­quidem non negabis, ut aestimo, ipsum Deum seipsum intelligere, quid sit; caeteras ve­ro creatas essentias & substantias se ipsas non negamus intelligere non posse, ne vide­amur Nazianzeno Gregorio, Nysseoque praedicto impudenter refragari, qui unanimiter certis approbant rationibus nullam creatam essentiam à se ipsa, vel ab alia quamvis ratione vel intellectu praedita, posse diffiniri quid sit. Videsne ergo dissimilitudinem imaginis principalisque suae formae, hoc est, humani intellectus & conditoris Dei, non solum in ratione subjecti, verum etiam in eo, quod ipsa forma cognoscit quid sit; imago vero nec se ipsam, quid sit, nec suam formam, quam imitatur, substantialiter diffinire intelligit?

XXVIII. M. Similitudine verae rationis deceptum te esse video; nec immerito, nisi enim quis ea in quibus falli videris, acutè ac diligenter circumspexerit, non solum veri similia, sed etiam vera esse putabuntur. D. Explices, posco, ubi fallor. M. Num tibi videtur divina essentia infinita esse, an finita? D. Hinc dubitare & impium & stultissimum est, praesertim cum non essentia, sed plusquam essentia, & essentia­rum [Page 77] omnium infinita causa & credi debeat & intelligi; & non solum infinita, sed omnium essentiarum infinitarum infinitas, & plusquam infinitas. M. Recte atque catholice, omnino igitur infinita est. D. Hoc dedi, nec me poeniter dedisse, sed fir­missime approbo omnino aliter non esse. M. Vide ne te retrahas. D. Nil inde suspicandum. M. Itaque quando interrogamus quid est hoc vel illud, num ti­bi videmur aliud quaerere, nisi aut jam diffinitam substantiam, aut diffiniri valentem? D. Non aliud. Hoc enim nomen, quid, dum sit intertogativum, non quaer it, nisi ut illa substantia, quam quaerit, quodammodo diffiniatur. M. Si ergo nemo sapien­tum generaliter de omni essentia inquirit, quid sit, quum diffiniri non potest; sed ex circumstantiis suis, intra quas, veluti terminos circumscribitur, loco dico & tempo­re, quanto & quali copulatione, statu, motu, habitu, caeterisque accidentibus quibus ipsa ratione subjecti distantia per seipsam incognita, indiffinibilisque subsistens, esse tantum, non autem quid sit, manifestatur? quis Theologiae discipulus eruditus inter­rogare praesumat de divina substantia, quid sit, cum purissime intelligat de ipsa nec diffiniri posse, nec ullum eorum quae sunt, esse; omniaque quae diffiniri possunt, supe­rare. D. Nec hoc quaerere praesumpserim, cognoscens ipsam omnino infinitam esse. Audi Nazianzenum, Si nihil omnino est, inquit, existentium secundum ipsum esse, ipsa cu­mulatio, quae est, & dicitur, eorum quae à nobis circa illud quod quaeritur, & intelliguntur & dicuntur; sed alterum quid praeter illud, circa quod haec sunt; continet namque ea, i­psum vero ab his nullo modo continetur: quiescat omnis anima ab omni ratione eorum, quae circa Deum sunt, temere in diffinitionem ejus insilire, sed silentio colat tantum ineffabilem & su­per intellectum, omnisque summum scientiae, divinae essentiae veritatem. M. Si ergo nemo sapientissimorum potest cognoscere existentium substantiae rationes, secundum quas fundatae sunt, quis audeat Deum in aliquo diffinire? diffiniri à se ipso potest, ac per hoc non universaliter infinitus est, sed particulariter. Si ex creatura solummodo difini­ri non potest, à se vero ipso potest; vel ut ita dicam, sicuti ipsi finitus, creaturae in­finitus subsistit; & si hoc datum fuerit, necessario sequetur, ut aut non universali­ter Deus infinitus sit, si à sola creatura, non autem à seipso, non recipit diffiniri; aut omnino nec à creatura, nec à seipso, ut universaliter infinitus sit, ullo modo diffiniti­onem percipit. D. Praesentis hujus ratiocinationis caliginem inaccessibilem esse ae­stimo, & nisi ipse, qui quaeritur, dextram suam quaerentibus se praetendat, nullum in eam introitum facile crediderim. Si enim Deus seipsum non diffinit, aut se diffini­re non possit, quis ignorantiam & impotentiam in eum cadere negarit? Ignoranti­am scilicet, si non intelligit quid sit; impotentiam vero, si non potest diffinire quid subsistit. Impotens enim videbitur esse, quando seipsum in aliquo non potest diffi­nire, si vero & intelligit & diffinit, quid ipse sit; non ommino infinitus esse proba­bitur, dum à sola creatura diffiniri non potest, quia nullo modo ab ea intelligitur; à se vero ipso & diffinitur, & cognoscitur quid sit. M. Ne turbere, sed magis bono animo esto, haec enim consideratio nos ad nos ipsos intelligendos attrahit, & ad ea, quae piè de Deo nostro cogitanda & intelligenda & pronuncianda sunt, ipso praeeunte per­ducit. Quanto namque in introitu inquisitionis caliginosa & laboriosa putabitur, tan­to perspicua & fructuosa reperietur. Fieri enim non potest (ut ait Sanctus Augustinus) quâdam providentiâ divinâ, ut religiosis animis seipsos & Deum suum, id est, veritatem pie ac studiose quaerentibus inveniendi facultas desit. D. Non perturbor, sed magis, & merito de obscuritate praesentis quaestionis moveor; ejusque solutionem facilem fieri non opinor. M. Redeamus itaque ad ea quae in priori libro inter nos discussa & ad purum (ni fallor) deducta sunt. D. Quae sunt illa admoneas, quaeso. M. Recordarisne inter nos ad liquidum consedisse, nullam categoriarum denario numero conclusarum de divina na­tura ullo modo proprie praedicari posse. D. Illud inconcusse & concessum est & stabilitum. M. Non igitur tam laboriose, ut aestimas, in hujus quaestionis difficulta­te solvenda sudabimus, si prioris libri ratas conclusiones acute perspiciamus. Illa­rum siquidem subtilis ac perspicax utilitas in hoc loco pulcherrimum fructum, utilis­simumque ferre manifestabitur. D. Valde erit necessarium, si sic fuerit. M. Erit plane; ipsas itaque categorias breviter in memoriam revocare ratiocinationis series videtur exposcere. D. Alia inquisitionis via non arridet. Attamen interrogative eas recapitules, velim. M. Intentus itaque hunc interrogandi ordinem intuere. Quid, quantum, quale, ad quid, quo situ, quo habitu, locine, temporisne, agit an patitur. Item si vis Graece. [...], [Page 78] [...]; horum itaque de Deo nullum proprie interrogatur, quia nullum horum in ipso, nec à se ipso, nec ab alio intelligitur. Haec etenim in his, quae sub intellectum seu sensum cadere probantur, proprie considerari possunt. Quid enim si interroga­veris de Deo, quid sit, nonne quandam propriam substantiam diffinitam quaeris? & siquis responderit hoc vel illud, nonne certam quandam circumscriptamque videbitur diffinire substantiam? Quod siquis veraciter de ipso pronunciaverit, vel ipse de se ip­so intelligit, primum categoriarum locum jure obtinebit, qui certis definitisque tribui­tur subjectis, in quibus, & circa quae omnia versantur & continentur accidentia; ac per hoc non translative, sed proprie prima de eo praedicabitur categoria; sive enim ab intellectuali creatura, sive à seipsa in aliqua diffinita essentia intelligatur divina natura, non omnino est infinita & incircumscripta, omnique accidenti carens; ideoque non ultra omne quod dicitur & intelligitur, veraciter remota esse creditur, quum in­tra quosdam terminos diffinitae naturae intelligitur. Omne enim de quo potest praedi­cari vel intelligi quid sit, eorum quae sunt numerum non potest excedere; sed veluti pars in toto, vel totum in partibus, vel forma in genere, vel genus in formis, vel indi­vidui numeri in specie, vel species in individuis, vel praedictorum omnium quaedam in quandam unitatem ex multis collectio jure aestimabitur esse; quod longe distat ex divinae naturae simplici infinitaque veritate, quae nihil horum quae sunt, subsistit. Non enim totum est, neque pars: totum tamen & pars dicitur, quum ab ea omne to­tum & omnis pars, & omnia tota & omnes partes condita sunt. Similiter neque ge­nus est, neque forma, neque species, neque numerus, neque [...], sive generalissima, sive specialissima, subsistit; & tamen haec omnia de ea praedicantur, quum ab ea sub­sistendi facultatem accipiunt: necnon universitas horum omnium dicitur, dum totius creaturae universitatem infinitate suae excellentiae superat, quum ab ea universalis uni­versitas creata est. Quomodo igitur divina natura seipsam potest intelligere, quid sit, cum nihil sit; superat enim omne, quod est, quando nec ipsa est esse, sed ab ipsa est omne esse, quae omnem essentiam & substantiam virtute suae excellentiae supereminet? Aut quomodo infinitum potest in aliquo diffiniri à se ipso, vel in aliquo intelligi, cum se cognoscat super omne finitum & infinitum, & finitatem & infinitatem. Deus itaqne nescit se, quid est, quia non est quid; incomprehensibilis quippe in aliquo & sibi ipsi & omni intellectui: & si ipsa veritas intelligibili voce in puris intellectibus haec verissime de Deo dici proclamat, nemo pie cognoscentium, inque divina mysteria introductorum, audiens de Deo seipsum intelligere non posse quid sit, aliud debet ex­istimare, nisi ipsum Deum qui non est quid omnino ignorare in se ipso, quod ipse non est, seipsum autem non cognoscit aliquid esse. Nescit igitur quid ipse est, hoc est, nescit se quid esse; quum cognoscit se nullum eorum, qui in aliquo cognoscuntur, & de quibus potest dici vel intelligi quid sunt, omnino esse. Nam si in aliquo sei­psum cognosceret, non omnino infinitum & incomprehensibilem innominabilemque seipsum indicaret. Ut quid interrogas, inquit, nomen meum? & hoc est genus mi­rabile, aut nonne hoc vere est mirabile nomen, quod est super omne nomen, quod innominabile, quod omni supercollatum nomini nominato, sive in seculo hoc, sive in futuro? Si ergo increpat nomen suum quaerere, quia super omne nomen est, innomi­nabile; Quid siquis quaerat ejus substantiam, quae si in aliquo finito esset, finito no­mine non careret? quum vero in nullo substituitur, quia infinitus omni nominatione caret, quia innominabilis est. Omne siquidem, quod in aliquo substantialiter intelli­gitur, ita ut proprie de eo praedicetur quid sit, neque modum neque mensuram ex­cedit: aliquo namque modo, quo finitur, concluditur: aliqua mensura, quam superare non potest, lineatur. Si enim infimum in natura rerum obtinuerit locum, quo omnia corpora continentur, inferius naturae suae mensuram non potest extendere, quia nihil inferius est, nec superius potest ascendere. Finitur enim in ipso vitali motu, quo nu­tritur & augetur; atque ideo ultra ipsam non provehitur. Si vero in sublimitate universae creaturae subsistit, ut intellectualis cognoscatur, suis finibus coarctari neces­se est. Non enim potest ascendere in altiorem se creaturam, quia altius illo in rebus creatis nil esse videtur; inferius item non potest remitti propter sequentes se subsi­stentias. Si vero in medio libramine locum obtineret, nec ad inferiora se relaxare­tur, nec ad superiora se extenderetur, sed naturalem suum mediumque obtineret sta­tum. Ac per hoc nulla creatura est sive visibilis sive invisibilis, quae non intra ter­minos propriae naturae in aliquo coarctetur, in mensura & numero & pondere. Deus [Page 81] autem in nullo eorum intelligit se esse, sed cognoscit se supra omnes naturae ordines esse suae sapientiae excellentia, & infra omnia suae virtutis altitudine, & intra omnia suae pro­videntiae investigabili dispensatione, & omnia ambire; quia in ipso sunt omnia, & extra ipsum nihil est. Solus enim ipse est mensura sine mensura, numerus sine numero, pondus sine pondere; & merito, quia à nullo, nec à seipso mensuratur, numeratur, ordinatur, nec in ulla mensura, in ullo numero, in ullo ordine intelligit se esse, quum in nullo eorum substantialiter continetur, cum solus vere in omnibus supra omnia infinitus existat. Et ne mihi opponas, quare dixerim, ordinem corporum in altiores se naturas extendi non valere, cum credamus omnia corpora in incorporeas qualitates atque substantias esse transitura. Quando enim hoc erit, corpora esse cessabunt. Adhuc autem dum corpora sunt, nec inferius nec superius suae naetura terminos possunt transgredi. De qua parte Philosophiae, dum de reditu rerum in causas considerabimus, diligentius tractabitur. Nunc autem de eo quod instat, hoc est, quod Deus quid sit non intel­ligit, intueamur. Et utrum tibi probabile videtur, quod conamur de hoc suadere, non te pudeat fateri. D. De hac mirabili divina ignorantia, quâ Deus non intelli­git quid ipse sit, quae à te dicta sunt, quamvis caliginosa, non tamen falsa, sed vera, verique similia mihi videri fateor. Non enim suades Deum seipsum ignorare, sed so­lummodo ignorare quid sit, & merito; quia non est quid, infinitus quippe est, & sibi ipsi, & omnibus quae ab eo sunt; ac per hoc in hâc specie ignorantiae apertissime pul­cherrimeque summa & ineffabilis arridet sapientia. Stultum enim Dei sapientius est hominibus, M. Quid itaque siquis de Deo interrogaverit, quantus vel qualis sit; num tibi recte videbitur responderi, tantus & talis? non illam dico quantitatem & qualitatem, de qua Propheta dicit, magnus dominus & laudabilis nimis, & magnitudinis ejus non est finis. Vide, quam alte Theologus loquitur, Magnus, inquit, Dominus. Sed ne quis finita quantitate eum finiri putaret, continuo addit, & magnitudinis ejus non est finis. Item nequis qualitatem finitam in eo esse opinaretur, non dixit simpliciter & laudabilis, sed subjunxit nimis; nimis autem dicitur, quod omnem modum excedit. Non illam itaque (ut dixi) quantitatem infinitam nomino; nec illam qualitatem quae est nimis. Haec namque non incongrue de Deo cogitantur; fed quantitatem & qualitatem, quae secundum accidens in subjecto dicuntur. D. Non recte quidem. Ubi enim non invenitur diffinita substantia, vel (ut ita dicam) diffinitum subjectum, ibi quantitatem & qualitatem quaerere & firmare stultum valde risuque dignum mihi videtur. Ac per hoc dum in Deo nec ipse, nec alius intellectus ullam diffinitam substantiam, vel (ut ita dicam) diffinitum subjectum, secundum quod dici vel intelligi valeat quid sit, reperire non potest, nonne limpidissime claret, nullam finitam vel in­finitam quantitatem, nullam qualitatem finitam vel infinitam in ipso cognosci à se ipso, vel ab alio valere? Si enim omnem finitam & infinitam substantiam infinita & plusquam infinita propriae virtutis excellentia superexaltat, quis non continuo ac sine ulla dubitatione erumpat, ut aperte fateatur, atque exclamet, nullam finitam vel infinitam quantitatem vel qualitatem in eum cadere, aut ullo modo quid omnino esse? Nam ubi invenitur quid, ibi confestim quantum & quale. Ubi vero non est quid, ibi quantum & quale impossibile est reperiri. Si ergo in rerum generibus neque quid, neque quantum, neque quale, neque ullum accidens intelligitur, quia simplicia sunt, haec vero in individuis solummodo quaeruntur, quis, nisi stultus, in Deo quid vel quantum vel quale audeat quaerere?

M. Quid igitur? num in eo aestimas esse relationem, quae à Graecis dicitur [...], D. Ne hoc quidem dixerim. Ubi diffinita substantia non potest intelligi, ibi nul­lam relationem fieri posse non ambigo. Non est enim secundum naturam, sed secun­dum quandum copulam duorum seu plurium subjectorum. De caeteris categoriis per singula superfluum videtur dicere, ut aestimo. Nam si Deus ipse seipsum in nulla dif­finita substantia, seu quantitate, seu qualitate, seu relatione intelligit, cui luce clarius non apparebit, nullum situm habitumve, nullum locum seu tempus, nullum agere vel pati omnino ei accidere, ac per hoc nullum eorum nec à seipso, nec ab alio in ipso intelligi posse? Siquidem diffinita substantia in eo non reperta, neque intellecta, nul­lum accidentium ei accidens rudium est dubitare. Ubi enim deficit diffinitum sub­jectum▪ ibi nullum accidens intelligitur adjunctum, vel separatum, vel ullo modo na­tura subjecti discretum. Sed ut breviter de singulis dicamus, de quibus in superiori libro copiose tractavimus; Quis divinae naturae situm dederit, dum & ipsa in sei­psa [Page 82] nullum situm cognoscit? Situs enim aut partium in loco est. Verbi gratia, situs humani corporis est ordo membrorum, quod omne membrum in suo ordine finitur. Situs quoque dicitur totius corporis positio, verbi gratiâ, stat, sedet, jacet, quibus omnibus omnino divinae essentiae virtutem carere nemo recte philosophantium igno­rat. Non enim totum est, neque pars; neque sedet veluti fatigata; neque jacet, ut prostrata; neque post ullum motum stat. Ad dextram Patris sedere filius dicitur, to­tus filius verbum & caro. Dextra patris est potentia Patris, fortitudo Patris, ipse itaque filius dextra Patris est. Ubi itaque sedet, in seipso sedet consubstantialis Pa­tri manens, judicans omnia quietus. Stat Stephano militibus compugnans suis, dans eis virtutem, ut vincant in terris, dextra Domini fecit virtutem, largiens eis coronam con­fessionis in coelis. Vide quomodo sedet, quomodo stat. Situs iste mysticus est, non corporeus, non localis, sed spiritualis; tamen situm divinae naturae cognosce. Quis ei habitum adjunxerit, dum in seipsa nullum percipit habitum. Ipsa siquidem sibi ipsi ad habendum sufficit, nec ulla virtus ei accidit, quum in seipsa simplicissima vir­tus, & plusquam virtus subsistit, & fons omnium virtutum, & quaecunque substantia virtutem possidet, non aliunde habet, nisi ex participatione generalium virtutum, quas omnium causalis virtus in primordialibus suis condidit principiis, Omni loco caret divina natura, quamvis intra seipsam omnia, quae ab ea sunt, collocet, ideoque omnium locus dicitur, seipsam tamen nescit locare, quia infinita est & incir­cumscripta, & à nullo intellectu, neque à seipsa locari, id est, diffiniri & circumscribi permittit. Ab ipsa siquidem infinita & plusquam infinita omnia finita & infinita pro­cedunt, inque infinitam & plusquam infinitam redeunt. Tempore caret ea natura, quae se ignorat principium habere vel finem, & omnem motum, quo movetur omne quod à principio ad finem & in finem movetur. Nescit in se incrementa, quae fiunt per numeros locorum & temporum; vel detrimenta, quum in seipsa plena atque per­fecta est. Quid de agere & pati dicendum? num ineptum incongruumque est, si­quis putaverit agere vel pati, ipsi naturae accidere, quae in seipsa nullum motum ad agendum, nullum habile ad patiendum percipit? Non enim sicut in nobis, aliud est substantia, aliud est accidens substantiae; hoc est, actio & passio: ita ipsa in se ipsa cognoscit compositionem quandam substantiae & accidentium. His enim in seipsa ca­ret, nec inesse sibi cognoscit, est enim simplicissima omnique compositione aliena. Voluntas fiquidem sua, quae est ipsa substantialiter, & plusquam substantialiter, & plusquam voluntas, actio & passio ejus est; agere enim dicitur, quia vult omnia fieri quae sunt: pati autem, quia vult ab omnibus amari, & seipsam amat in omnibus; ipsa enim est substantialis & verus amor, & plusquam substantialis amor; & amant eam sive sciant, sive nesciant; hoc est, sive motu intelligibili rationabilive, ducente gra­tia, sive simplici appetitu naturae. Nihil enim ab ea est creatum, quod non ejus habe­at desiderium. Videsne igitur quod omnia quae intra decem categoriarum terminos amplexantur, non immerito Deus dicitur in sua natura subsistere ignorare, quando omnino ea altitudine virtutis suae & infinitate probatur excellere? quod enim infini­tum est omni ratione & modo, infinitum est per essentiam, per virtutem, per operati­onem, per utrosque fines, surfum dico & deorsum, hoc est, secundum principium & finem; incapabile enim secundum essentiam, & intelligibile secundum virtutem, & secundum operationem incircumscriptum, & sine principio de sursum, & sine fine deorsum est, infinitum & simpliciter dicendum ac verius per omnia infinitum. D. Plane video verumque esse, ac verae ratiocinationis conclusionibus munitum perspicio. Sed valde me movet, quâ ratione ignorantia in Deum cadat, quem nihil latet aut in seipso, aut in his quae à se sunt. M. Esto itaque intentus, & ea quae dicta sunt, diligenter inspice. Si enim puro mentis contuitu vertutem rerum atque verbo­rum consideraveris, apertissime reperies, nulla obstante caligine, nullam in Deum ig­norantiam cadere. Ipsius enim ignorantia ineffabilis est intelligentia; & ut ex prae­dictis hoc conemur approbare, verborum virtutem intuere. Num tibi videmur aliud suadere, dum dicimus Deum seipsum, quid sit, ignorare, quàm in nullo eorum, quae sunt, se esse intelligere? Quomodo enim in seipso potest cognoscere, quod non po­test in seipso esse? Si enim rationes rerum, quas ipse in seipso, hoc est, pater in filio creavit, in ipso unum individuum sunt, nullamqe diffinitionem propriae substantiae, proprias differentias seu accidentia recipiunt; haec enim in effectibus suis, non autem in se ipsis pariuntur; quod de ipsius ineffabili natura incapabilique existimandum. [Page 83] Quis in ea aliquod finitum termino, distentum spatio, partibus discretum, substantiis accidentibusque compositum cogitârit? ipsa itaque ignorantia summa ac vera est sa­pientia. Tale autem est, quod dicimus; veluti siquis nostrûm de seipso dicat, lapi­dem me esse, insensatum, omni vitali motu carentem, omnino non intelligo, hoc est, me lapidem insensatum vitali motu carentem, omnino me non esse intelligo. Item ullum hominem vivum in carne, sensu ac ratione carere non intelligo; quia omnem hominem viventem in carne sensu ac ratione non carere cognosco: Item ullum irrati­onabilem motum naturaliter in anima mea subsistere non intclligo; id est, nullum ir­rationabilem motum naturaliter animae meae inesse certissime sapio. Et hoc à sacra scriptura possumus approbare: nam & in Evangelio legimus, dominum in futuro ju­dicio reprobis responsurum, Non novi vos, hoc est, non novi vos in rationibus omni­um rerum, quas Pater in me condidit, quum intelligo vos non esse in meis, non in quantum naturaliter substitui vos, sed quantum ex legibus vestrae naturae cecidistis; novi enim quod in vobis feci, non novi vero quod non feci; ideoque non punio nec recedere à me jubeo quod in me novi; sed quod in me non novi, illud punio, & à me recedere praecipio, Ignorat itaque Deus in impiis peccatoribusque, quod non fecit, illorum videlicet malignos irrationabilesque motus. Est etiam alia species ignoran­tiae in Deo, quando ea, quae praescivit & praedestinavit, ignorare dicitur, dum adhuc in rerum factarum cursibus experimento non apparuerit. Inde ipse in Evangelio, de die autem illa (inquit) & hora illa nemo scit, neque Angeli in coelo, neque filius hominis, nisi Pater solus. In quibus non est mirum, si futuri judicii scientia humanos animos adhuc mortali carne depressos lateat. Neque etiam omnino de Angelis negamus adhuc ignorantiae esse ca­paces, cum sacra scriptura eos semper discere perhibeat, teste Sancto Dionisio Areopa­gita in septimo capitulo de coelesti Hierarchia, dicens. Theologi aperte declarant, suppo­sitas quidem coelestium essentiarum dispositiones ex superformatis ornate erudiri deificas scientias, omnium vero altiores ab ipsa divinitate (quantum fas) doctrinis illuminari, * & eas ipsum Je­sum immediate docentem, * praelargiens eis manifestam suam humanam benignitatem. Ego enim (inquit) disputo justitiam & judicium salutaris; miror (inquit) quia & coelestium essentiarum primae, & simul omnes supereminentes divinas illuminationes, &, ut mediatae, quaestiones reve­renter petunt. Nonne inde interrogant, quare tui rubra vestimenta? apud seipsos vero deliberant, ante interrogare, ostendentes quidem quia discunt, & deificam scientiam appetunt. Si ergo, te­ste Patre praedicto, coelestes virtutes discunt, necessario non omnis ignorantiae expertes sunt. Et si ita est, non mirandum futuri judicii mysteria adhuc eas ignorare posse. Quod▪ vero de seipso dominus dicit, neque filius hominis, nisi pater solus, obscurissimam efficit quaestionem. Quomodo enim filius ignorat, quod Pater scit, praesertim de die judicii, cum judicium specialiter ad filium pertineat? Pater enim (ut ipse ait) non judi­cat quenquam, sed omne judicium dedit filio; caliginem tamen hujus quaestionis sanctus Epiphanius Constantiae Cypri Episcopus, in libro, quem de fide scripsit, elegantissime accuratissimeque aperuit, dicens, Patrem solummodo nosse futurum judicium, non solum per praescientiam, sed etiam per experimentum. Pater siquidem per experimentum cognoscit judi­cium, jam enim re ipsa omne judicium dedit filio; omnino enim Pater peregit judicium, dum omne illud dedit filio. Filius vero & scit, & nescit judicium. Praescientia namque scit, non­dum tamen experimento, & ideo experimento nescit, quia nondum re ipsa factum est judicium, hoc est, segregatio reproborum ab electis, siquidem adhuc messis ecclesiae frumento & zizaniis mixta est. Audi quoque Apostolicam ignorantiam, de qua scriptum est in actibus Apostolorum. Paulo maledicente summo sacerdoti Ananiae, & dicente, nesciebam Fratres, quia princeps sacerdotum est. Scriptum est enim Principem populi tui non maledices. Num tibi videtur Sapientissimus Apostolus & in lege peritissimus, Anani­am summum sacerdotem fuisse, sicut caeteri Judaei, non cognovisse? quod nullo mo­do est aestimandum; sed ideo ipsum ignorasse dicitur, quum à Deo fuisse ordinatum non vidit. Ignorabam, Fratres, inquit, quia princeps sacerdotum est, quia cognosco, quod nec ex Deo, nec secundum legem, sed secundum Judaicam superstitionem constitutus est; ideoque ignoro eum Principem sacerdotum esse, quum vere cognosco eum non sic esse. Si enim cognoscerem Principem populi verum ac legitimum esse, profecto ei non maledicerem. Quum vero ignoro eum Principem esse in veritate; propterea non me poenitet ei maledicere. Aliam ejusdem cognosce ignorantiam. Scio (inquit) hominem raptum usque ad tertium coelum, nescio in corpore, an extra corpus: Deus scit. Ne­scio (ait) in corpore, quum scio non in corpore; aut extra corpus nescio; quia extra [Page 84] corpus me raptum non fuisse cognosco. Non enim operationibus animae per corpo­reos sensus, neque ejusdem operationibus extra corpus raptus sum in tertium coelum, sed operatione divinae gratiae absque ullius creaturae administratione super omnem creaturam raptum me fuisse apertissime scio. Nescio ergo in corpore aut extra cor­pus, quia scio, quod nec in corporc, nec extra corpus raptus sum. Et ne diutius in eadem re immoremur (prius enim deficiet tempus, quam divinae ignorantiae, sive in Scriptura, sive in rerum natura, exempla) hoc solummodo nosse arbitror sufficere, divinae ignorantiae tres principales species esse. Primam quidem, per quam malum non cognoscit, quia cognitio ejus simplex est, & à solo substantiali bono, hoc est, à seipso formatur. Solus enim ipse est substantiale bonum per se ipsum; caetera vero bona ipsius participatione bona sunt. Deus itaque malum nescit. Nam si malum sciret, necessario in natura rerum malum esset. Divina siquidem scientia, omnium quae sunt, causa est; non enim ideo Deus scit ea, quae sunt, quia subsistunt; sed ideo subsistunt, quia Deus ea scit: eorum enim essentiae causa est divina scientia, ac per hoc si Deus malum sciret, in aliquo substantialiter intelligeretur & particeps boni malum esset, & ex virtute & bonitate vitium & malitia procederent, quod impossibile esse vera edocet ratio.

Secunda species est, per quam Deus dicitur ignorare alia praeter ea, quorum ratio­nes in seipso aeternaliter & fecit & cognoscit. Quorum enim naturaliter habet vir­tutem, eorum essentialiter possidet scientiam. Tertia est, per quam Deus dicitur ig­norare (ut praediximus) ea, quae nondum experimento actionis & operationis in ef­fectibus manifeste apparent; quorum tamen invisibiles rationes in seipso à seipso cre­atas & sibi ipsi cognitas possidet. His praedictis quarta species additur, de qua nunc tractare ordo disputationis poscebat, quâ Deus dicitur ignorare se esse in numero re­rum, quae ab eo factae sunt, quas intra denariam quantitatem praedicamentorum Phi­losophi conantur concludere. Ac per haec universaliter dicendum, quod in nullo eorum, quae intra decem genera rerum à Philosophis comprehenduntur, neque eorum quae extra illa diligentior inquisitio invenit, sive secundum substantiam, sive secundum accidens sint; ne (que) eorum, quae in nulla substantia vel accidente possunt inveniri, sive in rationibus occultis, sive in possibilitatibus, sive in impossibilitatibus sunt, Deus intelligit se subsistere; quum se cognoscit nullum eorum esse, dum omnia ineffabili essentiali sua virtute & plusquam virtute, & incomprehensibili sua infinitate intelligit se excellere.

XXIX. Propterea autem dixi diligentiorem inquisitionem posse quaedam invenire in rerum natura, praeter ea, quae decem praedicamentis comprehenduntur. Nam & illa à Philosophis reperta sunt. nequis minus capacium existimet rerum diligentem indagationem, ultra praedictrm categoriarum quantitatem non posse progredi. Ge­neraliora enim genera eorum comprehendit ratio; siquidem in motu & in statu sunt. Item status & motus universali essentia colliguntur, quae in infinitum divisionem sui patitur. Ea namque substantia, quae primum in corporeis obtinet locum, finita est, & accidentibus subjecta; ea vero universalis essentia nullum in se accidens recipit: in suis quippe subdivisionibus usque ad individua pervenientibus accidentium capax est, ipsa vero in seipsa simplex est, nullique accidentium subjecta. Quod autem addi­di in natura rerum esse quaedam, quae nec in substantia, nec in accidentibus cogno­scuntur; hoc est, quae nec substantiae nec accidentia sunt, de rationibus adhuc in nulla re apparentibus sive substantialiter, sive secundum accidens, sensui vel intellectui dictum esse intellige. Possibilia quoque & impossibilia in numero rerum computari nemo recte Philosophantium contradicet; quae nulla alia ratione esse dicuntur, nisi quia possibilia possunt in aliqua re fieri, etsi non sunt; impossibilia vero sola virtute impossibilitatis continentur; eorum enim esse impossibilitas vere in aliqua re intel­lectuali seu sensibili apperere. De quibus quisque plenè voluerit percipere, legat [...], hoc est, de interpretatione Aristotelem; in qua, aut de his solis, hoc est, possibilibus & impossibilibus, aut maxime à Philosopho disputatum est. Nunc ita­que ad ea, quae restant, consideranda transeamus. Sicut de specibus divinae ignoran­tiae, quibus dicitur Deus ignorare, satis videtur discussum. D. Satis quidem super­que, ac diutius in eis immorari non necessarium video. Solari namque radio luci­dius patefactum, divina ignorantia nil aliud intelligendum esse, nisi incomprehensi­bilem infinitamque divinam scientiam. Nam quod Sancti Patres, Augustinum dico, & Dionysium, de Deo verissime pronunciant; Augustinus quidem, qui melius inquit [Page 83] nesciendo scitur; Dionysius autem, cujus ignorantia vera est sapientia, non solum de in­tellectibus, qui eum pie studioseque quaerunt; verum etiam de seipso intelligendum opinor. Sicut enim qui recto ratiocinandi itinere investigant, in nullo eorum, quae in natura rerum continentur, ipsum intelligere possunt, sed supra omnia sublima­tum cognoscunt; ac per hoc eorum ignorantia vera est sapientia, & nesciendo eum in his quae sunt, melius eum sciunt super omnia quae sunt, & quae non sunt: ita etiam de seipso non irrationabiliter dicitur, in quantum seipsum in his, quae fecit, non in­telligit subsistere; in tantum intelligit se super omnia esse; ac per hoc ipsius igno­rantia vera est intelligentia. Et in quantum se nescit in his, quae sunt, comprehendi; in tantum se scit ultra omnia exaltari; atque ideo nesciendo seipsum, à seipso melius scitur; melius est enim se scire ab omnibus remotum esse, quam si sciret in numero om­nium se constitui. M. Recte intelligis; & quod de talibus ratio suadet, pure ac in­dubitanter te perspicere sentio: nec jam cernis, ut opinor, ullam dissimilitudinem imaginis & principalis formae, praeter rationem subjecti.

Summa siquidem Trinitas per seipsam substantialiter subsistit, & ex nulla causa cre­ata est: Trinitas vero nostrae naturae de nihilo facta est ab ipsa, quae per seipsam ae­terna est, ad imaginem & similitudinem suam; & si aliqua dissimilitudo, praeter hoc imaginis & principalis exempli, reperta fuerit, non ex natura hoc processit, sed ex delicto accidit; neque ex creatricis Trinitatis invidia, sed ex creatae imaginis culpa. Totum namque quod de Deo vel intelligitur secundum essentiae virtutem, de ejus imagine in his, quibus purgatur, illuminatur, perficitur, & dici, & intelligi potest se­cundum creationis gratiam, eo, ut p [...]aediximus, excepto, quod divina natura Deus est excellantiâ essentiae; humana vero Deus est divinae gratiae largitate: & quod illa creatrix sit, & à nullo creata; ista vero ab illa creata est, & ea quae suae naturae infra se adhaerent, creat, corpus hoc mortale dico, post peccatum animae adjunctum, quod etiam imago imaginis vocatur. Nam quemadmodum animam ad imaginem suam Deus creavit; ita anima corpus veluti instrumentum quoddam quodammodo sui simile effecit. Sed ad divinae trinitatis, quae causa omnium est, Theoriam rede­undum, si tibi quae de talibus dicta sunt sufficiunt. D. Sufficiunt sane. M. In sum­ma itaque ac singulari universorum causa, ex qua & in qua & sunt & condita sunt to­tius creaturae principia, hoc est, primordiales causae, considerandum arbitror, utrum ipsa dum sit unitas & trinitas (divina siquidem bonitas est una essentia in tribus sub­stantiis, & tres substantiae in una essentia: vel secundum usum Romanae linguae dicen­dum, una substantia in tribus personis, & tres personae in una substantia) in seipsa causas quodammodo differentes à se invicem habeat; hoc est, utrum sicut de ipsa praedicatur una essentia in tribus substantiis, ita etiam una essentialis causa in tribus subsistentibus causis, & tres subsistentes causae in una essentiali causa credendum est, & intelligendum; & quid de hujusmodi Theoriis sana fide cogitandum sit & praedicandum, non incongruum or­thodoxae fidei contemplationibus explanare. D. Imo congruentissimum, & fidelium a­nimarum saluti necessarium. M. Quid igitur? num debemus hoc de causa omnium & credere, & quantum datur, intelligere, & praedicare, & essentialem causam unam in tribus substantialibus causis, & tres substantiales causas in una essentiali causa? D. Quid h [...] prohibet intelligi & praedicari, non mihi occurrit. Si enim Deus causa omnium est, nonne sequitur, & ut causa omnium Deus cognoscatur? aut si Deus causa, & causa De­us, nonne consequens, ut & omne, quod de Deo credere debemus, similiter sine ulla dis­crepantia de causa non dubitemus intelligere? Nam si unum Deum per se existentem in tribus substantiis per se subsistentibus fides fatetur catholica; quid obstat, ne simili­ter dicamus unam causam per se existentem in tribus causis per se subsistentibus, pie & orthodoxe. Igitur est una causa in tribus causis, & tres in una. D. Jam & conces­ssum est & datum.

XXX. M. Nunc itaque ad Theologiam redeamus, quae pars prima est & summa sophiae, nec immerito; quia aut sola aut maxime circa divinae naturae versatur specu­lationem; & dividitur in duas partes, in affirmationem, dico, & negationem; quae Graece appellatur [...] & [...], quarum una primo libro usi simus, ubi cer­tis rationibus decem categorias omniaque rerum genera & formas numerosque & acci­dentia de Deo proprie praedicari negavimus; & iterum in praesenti libro eandem, [...] dico, serie quaestionum exigente, repetivimus; dum Deum nullum eorum, quae sunt, & quae non sunt, in suâ essentia intelligere diximus, quia omnem superat [Page 84] essentiam: ipsumque, quid ipse sit, quum nullo modo, diffinitur, & quantus & qualis sit, quia nihil ei accidit, & in nullo intelligitur, omnino ignorare, ac per hoc seipsum in his quae sunt, & quae non sunt, comprehendi penitur negare, quae speties ignorantiae omnem scientiam superat & intellectum, Jam vero alteram, [...] dico, conamur inspicere, eo duce qui quaeritur, & qui quaerit se quaeri, & se quaerentibus occurrit, & inveniri desiderat; & ea pars est quae contemplatur, quid de divina natura veluti proprie proferendum, cauteque & rationabiliter intelligendum. D. De parte nega­tiva in prioribus satis mihi est suasum: nunc vero de affirmativa quid explices, ardens expecto. M. Jam inter nos non temere (ut censeo) ad purum est deductum, omne quod de Deo catholica side approbante datur intelligi, de causa omnium similiter pie Philosophantes oportere fateri. D. Hoc inconcusse stabilitum est. M. Num igitur divinitatem ingenitam & gignentem, & deitatem ingenitam, & deitatem proce­dentem credimus; & dum sit una, & inseparabilis divinitas, differentias tamen sub­stantiales recipit? in Patre enim deitatem ingenitam, in filio deitatem genitam, in Spiritu Sancto deitatem procedentem accipimus & religiose credimus, & Sancti Dio­nisii Areopagitae aliorumque Patrum sanissima auctoritate utentes approbamus. D. Quisquis in hoc haesitat, longe à veritate distat. M. Est igitur substantialis causa ingenita & gignens; & est substantialis causa genita; item substantialis est causa pro­cedens; & tres causae unum sunt, & una causa essentialis. D. Ex praedictis rationi­bus hoc necessario conficiiur. M. In causa itaque omnium est causa praecedens, & sunt causae sequentes. Pater siquidem praecedet filium & spiritum sanctum; ab eo enim filius est genitus, & spiritus sanctus est procedens; ac per hoc causa causarum pater non incongrue creditur. Est enim causa nascentis causae & procedentis causae. Paternitas enim praecedit filiolitatem, filiolitatem vero paternitatem praecedere nemo recte sapientium dixit; hinc & ipse de se ipso filius ait, Pater major me est, major quippe pater est filio, non secundum naturam, sed secundum causam. Pater namque causa est filii, non autem filius causa est patris, neque hic reciprocam nominum rela­tionem, sed substantiarum virtutem consideramus. Aliter enim inspicimus in sub­stantiis vel personis habitudinem, aliter generationem vel processionem; illic quidem quomodo à se invicem denominentur; hic vero quomodo inter se invicem subsistunt. Filius itaque ex patre est, non autem pater ex filio: in Deo etenim non humanarum generationum considerantur relationes, sed ineffabilium substantiarum substantiales habitudines. Major quidem est Pater filio secundum causam. Prius etenim Sacra Theologia habitudinem patris ad filium considerat, ac deinde filii ad patrem. Et ut hoc certius intelligas & credas, ad Gregorii Theologi auctoritatem recurre, qui in pri­mo sermone de filio contra Arrianos disputans, Majorem esse Patrem filio, juxta causant sapienter edocet; quippe ex patre existere filium, & non ex filio subsistere patrem definiens; nec tamen hoc dicimus illorum sensum respuentes, qui dominum nostrum de seipso secundum humanitatem dixisse asserunt, Pater major me est. Uterque siquidem intel­lectus sanâ fide recipiendus est. D. Etiam: quamvis enim non ejusdem sint subtili­tatis atque altitudinis, neuter tamen à catholica professione recedit. M. Non id ip­sum igitur patri est naturaliter subsistere, & filii sui causam esse. Non enim natura patris causa est filii, una siquidem eademque est patris & filii natura, quia una eadem­que est amborum essentia. Ac per hoc id ipsum est patri Patrem esse & causam filii, Non enim secundum naturam, quae una atque eadem est in patre & filio, haec nomina praedicantur; sed secundum habitum gignentis ad genitum, & causae praecedentis ad causam consequentem; quemadmodum non secundum naturam de filio dicitur filius, aut causa genita, sed secundum habitum filii ad patrem, & causae genitae ad causam gignentem. D. Haec jam etiam in priori libro suasa sunt, & nunc iterum non irratio­nabiliter repetita. M. Causa itaque filii Pater est, & Spiritûs sancti: filius vero cau­sa est conditionis principaliter causarum; earundem autem causarum distributionis Spiritus Sanctus causa est. D. Illud etiam fateri, à veritate non abhorrere perspicio.

XXXI. Sed mihi talia cogitanti, atque credenti de trina omnium causa, alia caligo occurrit. Non enim clare considero, utrum solus pater causa est spiritus sancti, an pater & filius; ita ut quemadmodum fides fatetur catholica, à patre & filio eum pro­cedere, ita etiam duas suae processionis credamus causas possidere. Si enim ex dua­bus personis seu (ut Graeci dicunt) ex duabus substantiis Spiritus sanctus procedit, quid mirum, aut verae Religioni contrarium, ex duabus causis ipsum procedere fateri? [Page 85] & hanc caliginem mihi reseras, flagito. M. Vere densissima caligo est, & non solum te, sed me ipsum involvit. Et nisi ipsa lux initium nobis revelaverit, nostrae ratioci­nationis studium ad eam revelandam nihil proficiet. Ad cumulum quoque obscuri­tatis augetur, quod symbolum fidei secundum Graecos à Nicena Synodo traditum, à Patre solummodo Spiritum Sanctum procedere profiteatur, teste Epiphanio Cypri Epis­copo, in libro suo de Fide. Juxta vero Latinos, à Patre & filio; quamvis in quibusdam Graecorum expositionibus eundem Spiritum à Patre per Filium procedere reperiamus. Ideoque praesentis quaestionis difficultate reperculsus contrariis cogitationum flucti­bus allidor. Delibero enim, quid mihi de hac sit agendum; Utrum silentio eam ho­norificemus, dum vires intentionis nostrae superat; an quodammodo, prout divinus radius in animo refulserit, conabimur quippiam inter nos non temere diffinitum in­tueri? D. Noli expavescere: non enim ille, qui quaeritur, quaerentes se deserit, nec inveniendi se possibilitatem pie ac humiliter investigantibus denegat. Ipse siquidem ait, petite, & accipietis; quaerite, & invenietis; pulsate, & aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit; & qui quaerit, invenit; & pulsanti aperietur. M. Primo igitur de his, quae in hac quaestione sibimet videntur contradicere, dicendum arbitror. D. Nec alia via quaerendi est, nemo enim concordantia copulabit, nisi prius discordantia dividi caverit. M. Num tibi videtur recte fidei convenire, ut credamus filium ex una causa, Patre vi­delicet nasci, sanctum vero spiritum ex duabus, Patre scilicet ac filio procedere. Ex du­abus namque causis unam causam confluere, rationi non facile occurrit, praesertim in simplici natura, & plusquam simplici, & ut verius dicatur, in ipsa simplicitate omni di­visione & numerositate carente; ab una autem causa multas causas erumpere multis ex­emplis potest approbari. Omnibus namque recte Philosophantibus perspicue patet, ex uno genere multas formas nasci; ex monade multos numeros; ex puncto multas lineas. Formae rerum diversae, quae ex uno genere nascuntur, causa fiunt specierum individu­arum, ex quibus & in quibus multitudines, quantitatesque, qualitatesque, differentiaeque nascuntur. Numeri ex monade procedentes diversarum proportionum causae sunt; proportiones vero proportionalitatum, proportionalitates harmoniarum. Lineae ex uno puncto procedentes angulorum & laterum, latitudinis & altitudinis causae digno­scuntur, quae iterum Geometricorum corporum occasiones fiunt. Quid dicam de igneo elemento? quod cum sit unum atque simplex, in seipso & per seipsum consideratum, caloris simul & lucis causa est; calor autem ardentibus ardendi causa est; lux similiter splendentibus splendendi causa constituitur; splendor diversos gignit colores. Aeris elementum diversarum vocum occasio; diversae voces diversorum tonorum origines fiunt. Aquae elementum, cum sit in se simplex & unum, humorum diversorum causa est, qui iterum ex se diversas qualitates odorum, saporum, viriditatum, emittunt. Ex una terra diversorum corporum diversae quantitates nascuntur: quantitatem nunc di­co, non ipsam incorpoream, sed ipsam molem, quam diversarum partium compositio­nem esse nemo ambigit, & caetera id genus eadem ratione in natura rerum sive visibili­um sive invisibilium reperiri est facillimum. D. Filium ex una causa, id est ex Patre nasci [...]ullus fidelium dubitat; Spiritum vero Sanctum utrum ex una causa, Patre vide­licet; an ex duabus, hoc est, ex Patre & Filio procedat, nec affirmare nec negare teme­re ausim; ac per hoc rectae fidei professionibus non convenire non satis video, cum Spiritum sanctum Patris & filii Spiritum dici frequentissime invenerim. Est enim spiritus amborum, quum ex patre per filium procedit, ut est donum utriusque, quum ex patre per filium donatur; & est amor utriusque, patrem & filium conjun­gens, ut Sanctus edocet Augustinus in libris, quos de summa ac sancta Trinitate edidit, ipsius imaginem in humana natura mirabili indagatione quaerens, luculentissimaque in­ventione ostendens; interioris nostrae naturae, hoc est, rationabilis animae trinitatem ad imaginem Dei conditam, approbans esse mentem, principalem scilicet animae par­tem, & notitiam sui, qua seipsam cognoscit; & amorem, quo seipsam suique notiti­am conjungit. Humana siquidem mens notitiam suam, qua seipsam cognoscit, veluti quandam prolem sui, de seipsa gignit; & est sui notitia aequalis sibi, quia seipsam to­tam novit ad similitudinem Dei Patris, qui de seipso filium suum, qui est sapientia sua, gignit, quâ seipsum sapit; & aequalis ei est, quia seipsum totum intelligit; & coessen­tialis ei est, quia de seipso gignit, quem gignit. Ex humana mente procedit appetitus quidam, quo seipsam quaerit, ut suam notitiam pariat; qui appetitus vel inquisitio, dum ad inventionem notitiae perfectam pervenit, amor efficitur, qui mentem noti­tiamque [Page 86] sui conjungit, & est aequalis menti, mentisque notitiae, quum totam se amat, totamque notitiam suam; & est coessentialis menti atque notitiae. Quum ipse amor, qui mentem notitiamque ei copulat, non aliunde, nisi de ipsa mente procedit ad ima­ginem sancti Spiritus, qui de Patre procedens, Patrem & filium ineffabili charitatis vinculo conjungit. Quod autem dixisti, ex duabus causis unam causam fluere vel pro­cedere rationi non facile occurrit; non jam plane video. Verbum autem quod est fluere, quare posui pro eo, quod est procedere, pure, ni fallor, perspicio. Nam & Spiritus sanctus flumen in sacris Scripturis appellatur, & aqua. Unde & ipse Do­minus ait, qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, de qua siquis bibit, non sitiet in aeternum; sicut Samaritanae mulieri dictum est. Ipse quo­que fons Paradisi, qui in quatuor principalia flumina dividitur, dum typice conside­ratur, Spirit [...] sanctum significare nemo sapientum denegat; ex quo veluti princi­pali & unico inexhausto fonte, quatuor principales virtutes in Paradiso rationabilis animae manant; Prudentiam dico, temperantiam, fortitudinem & justitiam. Ex quibus iterum omnia omnium virtutum fluenta & profluunt, & in eis irrigata & fae­cundata humanae naturae superficie refluunt. Merito ergo Spiritus sanctus seu à Pa­tre solo, seu à patre & filio fluere dicitur, quia fons & origo est omnium virtutum, & in ipsum ineffabili meatu per occultos naturae nostrae poros redeunt. M. Recte intel­ligis de spiritualibus fluentis; sed dicas quaeso quid tibi obstat ne perspicue intelligas quod à nobis dictum est, hoc est, unam causam ex duabus causis fluere rationi non facile occurrit. D. Multa exempla mihi obstare video, nam & exempla quae ex qua­tuor mundi elementis introduxisti, satis, ut arbitror, docent unam causam ex duabus causis fieri posse. Ignis siquidem dum sit caloris & luminis fons, ex duabus causis nasci videtur. Igneum namque elementum ex caliditate & siccitate conficitur, quae duae qualitates, veluti duae causae, unam ex se gignunt. Similiter & de caeteris elementis est dicendum: nam dum sint suorum effectuum causae, ex superioribus se causis dupli­cibus nasci sapientes mundi dixerunt. Sicut enim, ut praediximus, ignis ex calido & sicco; ita aer ex calido & humido, aqua ex humido & frigido, terra quoque ex frigido & sicco componitur. Quid igitur? num negandum est unam causam ex duabus causis confluere, dum praedicta exempla, ut de caeteris sileam, ad hoc approbandum suf­ficiunt? M. Satis miror, & admiratione dignum, cur cum in caeteris acute & probabili­ter videas, in his falleris exemplis. D. Dic deprecor in quo & quomodo decipior. M. Num tibi à Philosophis suasum est mundum istum sensibilem quatuor universa­libus atque simplicibus constare elementis, igne videlicet, aere, aqua, & terra, quorum unumquodque propriam & singularem sui qualitatem possidet? est enim ignis calidi­tas, aeris humiditas, aquae frigiditas, terrae siccitas. D. Haec mihi fere ab infantia no­tissima sunt. M. Dic itaque quis est iste ignis, ut uno utamur exemplo, qui veluti una causa ex duabus causis manat, ut ais, illéne qui simplex & invisibilis, & per seip­sum incomprehensibilis, omnia visibilia penetrat atque movet; an ille visibilis & cor­poralis, tangibilisque, & materialiter nutritus? D. Illum simplicem & incomprehen­sibilem, omnia implentem & efficientem, non dixerim: nam primordialis est sensibili­um, & quarta omnium corporum causa: iste vero sensibilis & materialis ex caliditate & siccitate procedere, veluti ex duabus causis, mihi videtur. M. Num in prioribus dedisti caliditatem non alterius elementi propriam qualitatem esse nisi solius ignis? siccitatem vero nullius nisi terrae solius? singula enim singulis dantur, id est, propriae qualitates suis singulis substantialibus elementis. D. Jam dedi: aliter enim philoso­phi me non sinunt intelligere. M. Dic itaque, utrum aliud est ignis, & aliud caliditas; an unum atque idem? D. Dico quaedam esse mihi videntur. Ignis siquidem substan­tia est; caliditas vero ipsius substantiae qualitas, & propria qualitas. M. Quid igitur? num substantia causa est qualitatis, an qualitas causa substantiae? an neque qualitas causa est substantiae, neque substantia qualitatis? quoniam ex eodem genere non sunt. D. Quod ultimum posuisti approbo: quamvis enim qualitas in substantia contineatur, nulla siquidem qualitas per se subsistit, non tamen causam qualitatis substantiam di­xerim esse. Etenim omnis species suum genus sequitur, quum à suo genere nascitur, & in eo immutabiliter custoditur. Ac per hoc omnis substantia ex generali essentia deflu­it, ommis autem qualitas ex generali qualitate. M. Ignis itaque, quia substantia est, non ab alia causa descendit nisi à generalissima essentia. Similiter caliditas, quia est qualitas, non ab ali a causa procedit nisi à generalissima qualitate. D. Quicun­que [Page 89] huic conclusioni contendit, rationibus philosophiae videtur resistere. M. Cur igitur ignem, sive simplicem sive materialem, veluti unam causam ex duabus causis, id est, caliditate & siccitate coufluere ausus es pronuntiare, cum videas ignis substantiam non solum ab aliena qualitate quae est siccitas & terrenae substantiae propria, verum eti­am à sua quae est caliditas, nasci non posse? D. Nunc video me deceptum in eo quod dixi caliditatem & siccitatem veluti duas causas unius causae, id est, ignis, subsistere: multos tamen eodem errore seductos cognovi, qualitatum & substantiarum differentias naturasque non satis discernentes. Et jam nullum locum fugiendi video. Nam si dixero ignem & caliditatem unam & id ipsum esse, continuo me redagues dicturus, quare ergo eandem rem suimet esse causam aestimas? Dixi siquidem ignem ex caliditate & siccitate componi. Si dixero mundum istum visibilem non ex quatuor substantialibus ele­mentis, sed ex quatuor solummodo simplicibus qualitatibus constare, caliditate videli­cet, humiditate, frigiditate & siccitate, quoniam & hoc multis visum est; fortassis à me quaeras, si ergo quatuor qualitatibus totus hic mundus cum suis corporibus à sum­mo usque deorsum constat; ipsae qualitates quibus substantiis continentur? si enim qualitates sint, per se subsistere non posse vera edocet ratio. Et non potero inve­nire quid respondeam, hoc est, quibus substantiis ipse primordiales & generales quali­tates quibus mundus constituitur, fulciuntur; & veris rationibus constrictus fateri compellor quatuor substantialia mundi elementa subsistere in quibus quatuor princi­pales qualitates consistunt, quarum coitu omnia corpora composita efficiuntur. Sed unum adhuc restat, quo in eadem mea sententia, qua dixi unam causam ex multis flu­ere, mihi videor posse permanere. M. Quid est illud unum velim detegas. D. Num omnes philosophi de mundo illo tractantes uananimiter suadent, & ad purum deducere videntur, omnia corpora composita ex quatuor simplicibus elementis eorumque pro­priis qualitatibus quatuor componi; & si ita est, non solum ex duabus, verum etiam ex multis causis, singulorum corporum efficitur compositio. M. Hic locum fugiendi for­tassis habere potuisses, si moles has corporum compositas & corruptibiles & solutioni habiles aliorum effectuum infra se sequentium causas esse vera ratione assereres. Jam vero quoniam nihil inferius est corpore composito, nullius sequentis se, neque ae­qualis sibi naturae, causa esse potest. Et nunc de causis agimus sive principalibus sive sequentibus & concatenatis. Et omnis causa nec vere nec recte causa dici potest, quo­niam vere causa non est quae in effectus suos erumpere nescit. Omnino enim effecti­bus propriis caret quorum causa merito possit vocari. Corpora autem corruptibilia nullius effectus causa sunt, quoniam nullam naturam de se gignunt, cum omnium natu­rarum extremum atque infimum, ac prope nihil, obtineant locum. Spiritualia autem corpora simplicia sunt ac per hoc insolubilia & manentia, donec totus iste mundus cum partibus suis, dum ad finem pervenerit, solvatur. Et haec corpora adhuc incor­ruptibilia & insolubilia non nisi in quatuor principalibus & catholicis purissimisque in seipsis & simplicibus & dicuntur & intelliguntur elementis: caetera vero corpora quae videntur ex eis composita, quoniam & componi & solvi possunt, non inter causas, sed inter extremos effectus qui de se nihil efficiunt, à sapientibus computantur. Sim­plicissima etiam & purissima & sensum corporeum fugientia quatuor hujus mundi elementa ad unam simplicem & individuam causam solique intellectui perfe­ctissimorum sapientum cognitam referuntur, hoc est, ad generalissimam, & in seipsa semper manentem substantiarum omnium ad visibiles effectus procedentium essenti­am. Similiter & de quatuor eorum primordialibus ac propriis qualitatibus non in­congrue intelligitur. Cum enim ipsae sibimet contrariae videantur, nam caliditas fri­giditati opponitur, humiditati siccitas, ad unam tamen secretissimam ac solummodo ra­tioni subjectam redeunt causam, ad generalissimam dico omnium qualitatum quali­tatem, ex qua mirabili naturae ope ad efficienda haec corpora corruptibilia ac solutioni obnoxia procedunt, & in qua ineffabili universalis naturae pacifica concordia sibi in­vicem, remota omni contrarietate, consentiunt. D. Hac ultima conclusione undi­que septum me video, nullamque viam evadendi remanere, ac per hoc priori ex te prolatae sententiae consentire cogor ut & ego dicam unam causam ex duabus causis flu­ere non facile rationi occurrit. M. Quid ergo dicemus? num spiritum sanctum quem distributionis donorum divinae bonitatis, sive eorum quae secundum substanti­am, sive quae secundum gratiam, infinitam & inexhaustam largissimamque & plusquam largissimam causam esse catholice confitebimur. Ex una causa, hoc est, ex patre, an [Page 80] ex duabus causis patre & filio procedere profiteri debemus? D. Illa exempla quae ex natura rerum protulimus hoc dicere omnino prohibent, hoc est, non ex duabus sed ex una procedere, nisi forte quis dicat rationem summae atque ineffabilis divinae Tri­nitatis naturae conditae exempla superare. M. Si quis hoc dixerit, confestim interro­gandus erit unde Divinae Trinitatem in unitate, & unitatem in Trinitate quaerere & investigare possumus, ut aliquid de ea quo eam laudemus verisimile credamus, & quantum datur, intelligamus, nisi prius quasi quibusdam grandibus exemplis naturae ab ea conditae ad eam ascendamus, ea duce atque praecipiente? quaerite & invenietis praesertim Divino Paulo testante. Invisibilia enim ejus, inquit, id est, patris, à creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus, hoc est, filius, & aeternitas, hoc est, Spiritus Sanctus; ita enim hunc locum Sacrae Scripturae bea­tus Maximus exponit D, Quid si quis dixerit patrem & filium non duas causas esse, sed unam & inseparabilem causam, ipso filio dicente, Ego & pater unum sumus. M. Huic quoque respondendum est. Tres causae divinae bonitatis de quibus nunc agimus, non in ipsa essentia quae una atque eadem est, sed in ipsa ipsius essentiae substan­tiarum aut personarum Trinitate quaeruntur. Non enim confundit dualitatem per­sonarum, dum dicit ego & pater unum sumus: nam non ait, ego & pater unum sum, sed sumus, ostendens & essentiae unitatem & substantiarum differentiam; & siquidem diceret, ego & pater & Spiritus Sanctus unum sumus, non aliter intelligeremus nisi trium substantiarum Trinitatem in ejusdem essentiae unitate subsistentem, & quamvis sic dictum esse non reperiamus, verissime tamen ita esse intelligimus. Pater enim & filius & Spiritus Sanctus unum sunt & tres unum, à patre siquidem filius est genitus & ab eo spiritus est procedens. Ac per hoc dum sacra scriptura praedicante & sua­dente audio gignentem & genitum & procedentem, tres substantias seu personas unius essentiae quantum mihi conceditur intelligo. Siquidem impossibile est ut & gignens & genitus & procedens unus sint, tres autem esse naturalis admonet ratio secundum substantias, dum sint unum secundum essentiam. Nam & Abraham & Isaac & Jacob unum sunt secundum naturalem essentialitatem, tres vero secundum substantialem differentiam, & hoc exemplum in omnibus generibus formis & individuis facillime veritatis inquisitor inveniet. D. Quid itaque de hac praesenti quaestione multumque difficili conceptu in animo habeas detege si placet, ne tam diu in eisdem locis demore­mur, dum ad caetera quae restant exponenda debeamus accelerare.

XXXII. M. Dicas peto num tibi videtur ex igne radium nasci, & ex radio splendo­rem procedere? D. Quisquis hoc dixerit ex naturae rerum diligenti consideratione non discrepat ut arbitror: ignis enim cum sit per se invisibilis, invisibilem de se radium gignit, qui etiam per se invisibilis esset naturae suae simplicitate subsistens, si corpu­lentis crassisque naturis non immisceretur. Dicunt enim Philosophi radium Solis animalium sensibus incomprehensibilem esse, naturae ipsius subtilitatem non valentium sentire, dum autem gradatim à solari corpore ad inferiora elementa descendit, paula­tim incipit apparere, primum quidem in aethere purissimo vix lucere inchoat, quoniam ipsius aetheris natura ipsi simillima est. Progrediens vero longius ad superioris hujus aeris partes, paulatim clarescit, ac deinde in quantum crassiores naturas penetrat deor­sum versus, in tantum lucidius elucet, sensibusque corporeis comprehensibilem se praestat. Verum ex ipso radio splendor luculentissimus totum mundum implens, & ex omnium corporum superficie resiliens, diversasque colorum species detegens, emit­titur. Ipse quoque naturali sua tenuitate corporales sensus effugeret si non se cor­poralioribus elementis temperaret. M. Ita est, & naturarum inquisitio non aliter fieri posse perdocet. Numquid ergo cogimur ut ipsum splendorem qui per nascentem ra­dium ab igne procedit, duas causas habere dicamus? Quamvis enim ab igne per radi­um procedat, ignis tamen solummodo causa ipsius est, non radius. Sic enim ipse ra­dius per se non subsisteret, si de causa sua quae est ignis non nasceretur. Ita splen­dor per radium non esset, nisi prius ex ipsius radii causa procederet. Vides itaque nullam rationem exigere ut splendor ex duabus causis procedat, quamvis ex igne per radium manare intelligatur; verum ex una eademque causa & radium nasci, & splendo­rem procedere, natura ipsa magistra non tacet, & adhuc virtutem ejusdem exempli intentus perspice. Radius ipse ex igne nascens, non ita nascitur ut gignentem se ignem deserat, ut aliquo modo relinquat: sed ita gignitur ut virtus ignea quae eum gignit semper & ubique inseparabiliter & immutabiliter in eo permaneat, tota in toto, & [Page 91] totus in tota, & unum duo, & duo unum; & quamvis videatur splendor de radio ex­ire, non tamen ex ipso radio in quantum radius est, sed ex ipsa virtute procedit ex qua radius nascitur, & quae tota & totum radium & totum splendorem penetrat atque im­plet. Ac per hoc naturale exemplum ad causam omnium quae trina & una est, quum trinitas in unitate & creditur & intelligitur esse, possumus ascendere, ut cognoscamus patrem & filium & spiritum sanctum, tres causas & unam causam, tres enim unum sunt. Patrem autem causam gignentem nascentis de se filii sui unigeniti, qui causa est omnium primordialium causarum in seipso à patre conditorum; eundem vero pa­trem causam procedentis à se sancti spiritus, qui spiritus causa est divisionis & multi­plicationis distributionisque causarum omnium, quae in filio à patre factae sunt, in ef­fectus suos & generales & speciales & proprios secundum naturam & gratiam. Et quamvis spiritum sanctum à patre per filium credamus & intelligamus procedere, non tamen duas causas eundem spiritum habere debemus accipere, sed unam eandem­que esse causam, patrem scilicet, & nascentis de se filii, & procedentis ex se spiritus san­cti. Ut enim propterea splendorem ex igne per radium procedere dicimus quia i­gnis ipse totus in toto radio subsistit, ex quo per radium splendor emittitur: ita & spi­ritum sanctum à patre per filium procedere catholica fides praedicat; quum ipse pater, qui principalis causa est & sola processionis sancti spiritus, totus in toto filio est, sicut & totus filius in toto patre, ex quo patre per filium spiritus sanctus procedit. Et quemadmodum tota virtus ignea in toto radio de se genito permanet, & ipse radius totus & tota virtus ignea de qua gignitur in toto splendore, & totus splendor ex vir­tute ignea per radium procedens in toto ipso radio totaque ipsa virtute ex qua proce­dit existit: ita totus pater gignens in toto filio genito, & totus filius genitus in toto spiritu sancto à patre per filium procedente, & totus spiritus sanctus à patre per filium procedens, in patre à quo procedit, & filio per quem procedit, & tres unum sunt per intellectam trinitatem in unitate. Et hoc totum ipse filius homo factus & incarnatus apertissime insinuat dicens, Ego in patre, & pater in me. Ubi subintelligendum reliquit ac si aperte diceret; Et sicut ego in patre, & pater in me: ita & ego & pater in spiritu sancto sumus; & spiritus sanctus in nobis est, quia nobis coessentialis & coaequalis, & tres unum sumus, tres videlicet substantialiter, essentialiter unum. Et vide quo­modo ipse filius spiritum sanctum ad solum patrem, unicam quippe sui causam, refert dum dicit; Paracletus autem, spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo. Non enim dixit quem mitto in nomine meo, sed quem mittit pater in nomine meo; quan­quam & alibi seipsum mittere spiritum dicat, dum ait; Si ego abiero, mittam eum ad vos. Missio ejus processio ejus est; processio autem ejus à patre solum, modo est substan­tialiter non localiter; veruntamen in nomine filii, quoniam Spiritus patris & filii est. Item alibi ad discipulos ait; Non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris qui loquitur in vobis. Item Psalmista spiritum sanctum à patre petit, dicens; Et spiritum sanctum tu­um ne aufer as à me. His & hujusmodi testimoniis sacra scriptura referta est. D. Haec omnia plane & pleniter perspicio, fideliterque accipio, quum omnino veritati conve­niant; valdeque miror, quomodo illa quaestio, quae primum veluti insolubilis nobis videbatur, tandem apertissimis rationibus exemplorum & testimoniorum argumen­tati one introducta, soluta est, & ad purum, quod non facile sperabamus, revelata, & ut mihi videtur, interioris nostrae naturae trinitatis similitudine hoc ipsum possumus approbare; mens etenim & notitiam sui gignit, & à seipsa amor sui & notitiae suae pro­cedit, quo & ipsa & notitia sui conjunguntur, & quamvis ipse amor ex mente per no­titiam sui procedat, non tamen ipsa notitia causa amoris est, sed ipsa mens ex quo amor inchoat esse, & antequam ad perfectam notitiam sui mens ipsa perveniat. Nam & mens amat seipsam cognoscere, priusquam cognitionem suam de ipsa pariat, veluti prolem suam. Non quod mens humana unquam se vel non nosset vel non amaret, dum haec tria unum sunt secundum naturam vel essentiam, & unum tria secundum ra­tionis considerationem: tria siquidem ratio considerat in una & simplici natura animae, esse, nosse, amare. Etenim mens & seipsam novit & amat seipsam & sui notitiam; sed quia merito praevaricationis naturae humanae in primo homine acci­dit, ut mens nesciat seipsam nosse, dum naturaliter seipsam novit; & nesciat sei­psam amare, dum naturaliter seipsam & notitiam sui amet; ac per hoc rationis viri­bus nil aliud appetit, nisi ut cognoscat qualiter & quantum seipsam novit; & seipsam & notitiam sui amet. Et dum hoc totum ad cognitionem & amorem creatoris sui con­vertitur, [Page 90] perfectissima imago ejus efficitur. Et hic maximus & pene solus gradus est ad cognitionem veritatis, id est, humanam naturam, seipsam prius cognoscere & ama­re; ac deinde totam cognitionem suam, totumque amorem ad laudem creatoris & cognitionem & dilectionem referre. Si enim quod in seipsa agitur, nescit: quomo­do ea quae supra se sunt nosse desiderat? Sed dum de hac quaestione tractamus, alia mihi non spernenda ut opinor in mente supervenit. M. Quae est illa?

XXXIII. D. Utrum quemadmodum spiritum sanctum à patre per filium procedere credimus, symbolum Romanae linguae sequentes; ita filium ex patre nasci per spiritum profiteri valeamus: quamvis hoc in ipso symbolo nec secundum Graecos, nec secundum Latinos, scriptum reperiamus, nec in divina scriptura aperte promulgatum, ut aestimo. M. In ipsa ineffabili supernaturali divinae bonitatis fecunditate, qua ex corde, hoc est, ex secretis sinibus Dei patris filius nascitur & spiritus sanctus procedit, eundem spiritum ex patre & filio vel ex patre per filium procedere fides catholica nos praecipit confiteri; filium vero à patre per spiritum nasci, nec in illo symbolo utriusque lin­guae, nec in alia scriptura reperi: & cur hoc, nec per meipsum adhuc quaesivi, nec ab aliquo quaesitum & inventum legi. Dum autem de inhumanatione filii Dei, hoc est, de incarnatione verbi, & scriptura sacra & symbolum à sacra Niceae urbis Bithiniae syn­odo traditum, & contra omnes haereses munitum consulitur, manifestissimè nobis a­peritur▪ ac sine ulla ambiguitate docetur, quia verbum de spiritu sancto est conce­ptum. Angelus quoque ad Mariam, Spiritus sanctus superveniet in te, & virtus altissimi obumbrabit tibi. Idem ad Joseph, Joseph fili David, noli demittere conjugem tuam, quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Sed & juxta aliam theoriam filium de spiritu sancto & per spiritum sanctum concipi & nasci inveniet, dum enim unusquis­que fidelium baptismatis subit sacramentum, quid aliud ibi peragitur nisi Dei verbi in eorum cordibus de spiritu sancto & per spiritum sanctum conceptio atque nativitas. Quotidie igitur à piis in utero fidei velut castissimae matris visceribus & concipitur & nascitur & nutritur, & fortassis ideo à Nicena synodo spiritus sanctus ex patre solum­modo procedere traditur, ne talis quaestio ventilaretur; inquisitor siquidem sollici­tus sacrae Theologiae spiritum sanctum à patre per filium audiens procedere, mox divi­no studio admonitus, quaerit & dicit, Si ergo spiritus sanctus à patre per filium procedit: cur non similiter filius à patre per spiritum sanctum nascitur? Si autem filius à patre per spi­ritum sanctum non nascitur, cur spiritus sanctus à patre per filium procedere dicere­tur? Nam quod de spiritu sancto catholice creditur, cur non etiam de filio similiter crederetur? Ac per hoc quod in sancto symbolo secundum Graecos canitur, hâc quae­stione liberum omnino est atque absolutum. Dicit enim filium [...], hoc est, ex patre genitum; spiritum vero [...], id est, ex patre proce­dentem. Sed si quis sanctos patres, qui in Latino symbolo addiderunt de spiritu qui ex patre filioque procedit, consuleret: rationabiliter ut credo responderent, & cau­sam ipsius additionis non tacerent; & fortassis consulti sunt & responderunt; sed quid eis visum est de hac re, nondum in manus nostras pervenit, atque ideo de hujusmo­di quaestione nil temere conamur diffinire, nisi forte quis dicat, non immerito hoc additum est quoniammultis sacrae scripturae locis approbatur; nam & ipse Deus dicit, Quem pater in nomine meo mittit. Videtur enim filius mittere spiritum quem pater mittit in nomine ejus; ipse quoque filius spiritum veritatis spiritum sanctum vocat; filius autem veritas est, ipso testante. Ego sum via, veritas & vita. Si ergo spiritus verita­tis est, profecto spiritus sanctus spiritus filii est. Mulierem quoque emorousam, hoc est, fluxum sanguinis patientem, sanans, sensi inquit de me exisse virtutem. Et quod paulo ante diximus, Si ego abiero, mittam eum ad vos. Item Apostolus, Misit Deus spiritum filii sui in corda nostra, in quo clamamus, Abba pater. His itaque atque hujusmodi testimoniis quis catholicorum non possit approbare spiritum sanctum à patre & filio procedere?

XXXIV. D, De hac quaestione non nimium haesito, quoquo enim modo quis eccle­siasticum symbolum pronunciaverit, sine naufragio sanae fidei recipio, hoc est, sive spiri­tum sanctum à patre solummodo procedere dixerit, sive à patre & filio, salva illa rati­one qua & credimus & intelligimus eundem spiritum ex una causa, id est, ex patre substantialiter procedere. Est enim pater causa nascentis de se filii, & procedentis ex se spiritus. Sed adhuc velim à te quaerere, an ex essentia patris, an ex substantia & fili­us natus & spiritus sanctus procedens est? M. De hoc ambiguo facile purgaberis, si prius pure cognoscas, quid sit inter essentiam & substantiam divinae bonitatis. D. De [Page 93] differentia divinae essentiae atque substantiae docuit me theologia ex sacris patribus utriusque linguae, Graecae videlicet atque Latinae, tradita. Siquidem Sanctus Diony­sius Areopagita, & Gregorius Theologus, eorumque elegantissimus expositor Maxi­mus, differentiam esse dicunt inter [...], id est, essentiam, & [...], id est, substan­tiam; [...] quidem intelligentes unicam illam ac simplicem divinae bonitatis naturam, [...] vero singularum personarum propriam & individuam substantiam. Dicit e­nim [...], hoc est, unam essentiam in tribus substantiis. Sanctus quo­que Augustinus, caeterique sancti patres Latialiter scribentes, fidem sacrae trinitatis ex­primunt, dicentes unam substantiam in tribus personis, significantes unitatem di­vinae naturae eo nomine quod est substantia; trinam vero substantiarum proprietatem trium personarum vocabulis, quod etiam moderni Graecorum recipiunt. Dicunt enim [...], id est, unam substantiam, & [...], id est, tres personas; una eadem­que fides est in omnibus, quamvis significationum diversitas videatur. Itaque secun­dum Graecos dicimus, una eademque est [...] patris & filii & spiritus sancti, sed non una eademque est [...]; habet enim pater suam propriam [...], quae neque filii neque spiritus sancti est, sed solius patris; similiter filius suam propriam [...], quae neque patris neque spiritus sancti est, sed solius filii. Eodem modo de spiritu san­cto dicendum propriam [...] habere, quae neque patris est neque filii, sed solius spi­ritus sancti. Neque aliud praeter hoc latina vox edocet, tres personas in una substan­tia pronuntians. Subsistit ergo pater ipse, subsistit filius, subsistit spiritus sanctus, & tres substantiae in una essentia subsistunt, quae tres unum sunt. M. Inter orthodoxae fidei participes hanc fidem computandam arbitror; Jam igitur luculenter potes di­noscere propositam quaestionem; dixisti enim te dubitare ex essentiáne an ex sub­stantia patris & natus filius & procedens spiritus sanctus, ac si aperte diceres utrum ex una atque communi essentia vel natura trium substantiarum vel personarum nasci­tur filius & procedit spiritus sanctus, an ex propria substantia patris vel persona: essentia siquidem divinae bonitatis neque propria substantia est patris, neque filii, ne­que spiritus sancti, sed una atque communis substantiarum trium natura; pater au­tem suam propriam habet substantiam, similiter & filius, similiter & spiritus sanctus suas possident substantias. Si igitur divina essentia, quia una est atque eadem, neque pater est, neque filius, neque spiritus sanctus, sed communis eorum natura: sequi­tur non ab ea nasci filium, neque spiritum sanctum procedere; nam si ex ea filius na­scitur, non ex patre nascitur, ipsa enim ut diximus pater non est; similiter si ex ea­dem spiritus sanctus procedit, non ex patre procedit. Si autem catholica fides fir­missimè atque sanissime & credit & docet, filium ex patre natum, spiritum vero san­ctum ex eodem patre procedentem: nonne consequens est ut credamus & intelliga­mus, ex substantia patris & nasci filium, & procedere spiritum sanctum? Non igitur ex essentia, sed ex substantia patris, & filius nascitur, & spiritus sanctus procedit; nam & apud homines, non dicimus ex communi natura filios nasci, sed ex propria na­tura; propriam autem naturam dico uniuscujusque personae individuam substantiam. Nam si ex communi natura homines nascerentur, nullus pater proprium filium, sic nullus filius proprium patrem possideret.

XXXV. Sex haec altius ac verius cogitantur quam sermone proferuntur, & altius ac verius intelliguntur quam cogitantur, altius autem ac verius sunt quam intelli­guntur. Omnem siquidem intellectum superant; nam quaecunque de simplicissimae bonitatis trinitate dicuntur seu cogitantur seu intelliguntur, vestigia quaedam sunt atque Theophaniae veritatis; non autem ipsa veritas quae superat omnem Theoriam non solum rationalis verum etiam intellectualis creaturae. Neque enim talis unitas est sacrae trinitatis qualis ab ulla creatura potest excogitari seu intelligi, seu aliqua phan­tasia quamvis lucidissima & verisimillima formari. Haec enim omnia fallunt dum in eis finis contemplationis ponitur. Siquidem plusquam unitas est, & plusquam trini­tas; lubenter tamen aliquid de ea dicere & cogitare & intelligere, quantum intelle­ctus eam affingit, sacra theologia duce atque magistra, ut quodam modo materiam habeamus laudandi eam atque benedicendi. Nam & summos angelos primasque ei virtutes veluti pedes & facies alis suis velare sacra confirmat theologia, nobis insinu­ant coelestes virtutes summae trinitati atque unitati semper & immutabiliter adhaeren­tes, timere ea quae supra se sunt ac reverenter contemplari. Alae siquidem earum theo­riae sunt quibus pedes suos velare affirmantur, & facies timentes intueri, quomodo sa­cra [Page 94] trinitas & inseparabilis unitas à summo usque deorsum per omnia diffunditur, & quo modo omnem superat intellectum, & ab omni sit creatura visibili & invisibili in infinitae naturae suae altitudinem remota. Veruntamen & homines puri & angeli sem­per & incessanter eam conspicere appetunt, quum contemplari per seipsam nequeunt, & hoc per mediarum alarum volatum significatur: hinc scriptura dicit, in quem concu­piscent angeli prospicere: est enim infinitum quod quaeritur & incomprehensibile quod appetitur, & supra omnem intellectum quod concupiscitur, & ab omni creatura ex­altatum. Attamen ad hoc summa atque divina unitas movet seipsam in intellectibus angelicis seu humanis, ut de ea materiam laudis suae & intelligentiae suae quantum crea­turae conceditur inveniant, trinitatem in unitate percipientes; sicut ait sanctus Theo­logus Gregorius in primo Sermone de filio; Propterea, inquit, monas à principio in dyada mota usque triada stat. Quam sententiam beatus Maximus exponit, dicens, movetur namque in acceptivo sui intellectu angelico sive humano, per ipsam, & in ipsa inquisitiones de ipsa faciente▪ Et clarius dicendum; docet ipsam in prima acie impartire de Monade rationem, ut non separatio in primo causali introducatur; permovet verò ipsamrationem etiam divinam & ineffabilem ipsius causalis fecunditatem accipere, dicens mystice atque occulte ipsi intellectui, non oportere infecundum esse, sapere unquam illud optimum verbi ac sapientiae vel significativae virtutis coessentiarumque in substantiis, non ut compositum ex his suscipiatur divinum, quasi accidentibus & non in eis subsistens credatur. Moveri itaque divinitas dicitur, causa quippe est, per quem modum subsistit inquisitionis, nam sine illuminatione intueri divinitatem impos­sibilium est: item dicitur moveri per manifestationem particulariter perfectioris de ipsa ratio­nis secundum sacram scripturam ab inchoante patrem confiteri, & promovente ad confitendum cum patre filium, & cumpatre & filio spiritum sanctum accipiendum; & eo adorare eruditos pulsante, trinitatem perfectam in unitate perfecta, id est, unam essentiam & deitatem & poten­tiam & operationem in tribus substantiis. His itaque de summa omnium causa causarum secundum parvitatem nostrae intentionis quoquo modo sic investigatis, non autem te­mere definitis, ad primordiales causas circa quas nostra disputatio versatur, re­deundum. D. Redeundum sane, satis enim de his est actum.

XXXVI. M. Causae itaque primordiales sunt, (quod & in praecedentibus dixeram, quas Graeci ideas vocant, hoc est, species vel formas,) aeternae & incommutabiles rationes secundum quas & in quibus visibilis & in visibilis mundus formatur & regitur; ideo­que à Graecorum sapientibus [...] appellari meruerunt, hoc est▪ principalia exem­pla quae pater in filio fecit, & per spiritum sanctum in effectus suos dividit atque multiplicat: [...] quoque vocant, id est, praedestinationes, in ipsis enim quae­cunque divina prudentia & fiunt & facta sunt & futura sunt simul & semel incom­mutabiliter praedestinata. Nihil enim naturaliter in creatura visibili & invisibili oritur, praeter quod in eis ante omnia tempora & loca praedefinitum & praeordinatum est, item à philosophis [...], id est, divinae voluntates nominari solent; quo­niam omnia quaecunque voluit dominus facere, in ipsis primordialiter & causeliter fecit. Et quae futura sunt in eis ante secula, facta sunt. Ac per hoc principia omnium dicuntur esse, quoniam omnia quaecunque in creatura sive visibili sive invisibili sen­tiuntur vel intelliguntur, eorum participatione subsistunt. Ipsa vero unius univer­sorum causae summae videlicet, ac sacrae trinitatis participationes sunt, atque ideo per se dicuntur esse, quia nulla creatura inter ipsa & unam omnium causam interpo­sita est. Et in ipsa dum immutabiliter subsistunt primordiales causae aliarum causarum sequentium se usque ad extremas totius naturae conditae & in infinitum multiplicatae terminos; infinitum dico non creatori sed creaturae; finis enim multiplicationis crea­turarum soli creatori cognitus est. Suntigitur primordiales causae quas rerum omni­um principia divini sapientes appellant, per seipsam bonitas, per seipsam essentia, per seipsam vita, per seipsam sapientia, per seipsam veritas, per seipsam intellectus, per seipsam ratio, per seipsam virtus, per seipsam justitia, per seipsam salus, per seipsam magnitudo, per seipsam omnipotentia, per seipsam aerernitas, per seipsam pax, & omnes virtutes & rationes quas semel & simul pater fecit in filio, & secundum quas ordo omnium rerum à summo usque deorsum texitur, hoc est, ab intellectuali crea­tura quae deo post deum proxima est, usque ad extremum rerum omnium or­dinem quo corpora continentur. Quaecunque enim bona sunt participatione boni per se bona sunt; & quaecunque essentialiter & substantialiter subsistunt, participatione ipsius per seipsam essentiae subsistunt; quaecunque vivunt, participatione per seipsam [Page 95] vitae vitam possident. Similiter quaecunque sapiunt & intelligunt & rationabilia sunt, participatione per seipsam sapientiae, & per seipsam intelligentiae, & per se­ipsam rationis participatione sapiunt, & intelligunt, & ratiocinantur. Eodem modo de caeteris dicendum. Nulla siquidem virtus, sive generalis, sive specialis, in natura rerum in venitur quae à primordialibus causis ineffabili participatione non procedat. Sed ne quis existimet quae de primordialibus causis diximus nullius authoritatis muni­mine fulciri, quaedam ex libro Sancti Dionysii de divinis nominibus huic operi in­serere non incongruum duximus. D. Nil aptius, nil veris rationibus convenientius subjungitur, quam sanctorum patrum inconcussa probabilisque authoritas. M. Ait ergo in undecimo praedicti sui libri capitulo. Quid autem omnino, inquis, quod per se­ipsum esse dictum est, atque per seipsum vita aut quaecunque absolute & principaliter esse ex­posuimus. Hoc dicimus non est pravum, sed rectum; & simplicem declarationem habet. Non enim essentiam quandam divinam vel angelicam esse dicimus per seipsam existendo, existendi quae sunt causam. Solummodo enim existendi omnia quae sunt & ipsum esse super essentiale prin­cipium & essentiam causale, neque vitae parentem aliam deitatem praeter super divinam omni­um quaecunque vivunt & editae vitae causam vitam, sed per seipsum esse & per seipsam vitam & per seipsam deitatem, dicimus principaliter quidem & deiformiter & causaliter unum omnium superprincipale & superessentiale principium & causam, participaliter autem editas ex deo non participante providas virtutes per seipsam deificationem quas existentia proprie sibimet par­ticipant, & existentia & viventia & divina sunt, & dicuntur, & alia similiter. Perinde & primarum ipsarum optimus substitutor dicitur esse; deinde particularium ipsarum, deinde tota­rum ipsas participantium. Et quid oportet de his dicere, quando quidam divinorum nostrorum sacrorum magistrorum per seipsam bonitatis & deitatis substitutricem aiunt plusquam optimam & plusquam divinam per seipsam bonitatem & divinitatem, dicentes esse beneficam & deificam ex deo procedentem donationem, & per se, ipsam forniam per se, ipsam formisicam fusionem & to­tam formam & particularem formam & universaliter bone & quaecunque alia secundum eun­dem dict [...]sunt, & dicentur, modum declarantia providentiam & bonitatem participatas ab ex­istentibus ex deo non participante provenientes copiosa fusione & superscatentes ut diligens omnium causalis summitas omnium & superessentiale & supernaturale omnino superexcellit eae quae sunt secundum qualemcunque essentiam & naturam. Item ex eodem libro, capitulo quinto; Principia existenoium omnium ipsius esse participantia, & sunt, & principia; sunt & primo sunt, deinde principia sunt: & si quis vult viventium ut viventium principium dicere per se ipsam vitam; & similium ut similium, per se ipsam similitudinem; & unitorum ut unito­rum, per se ipsam unitatem; & ordinatorum▪ ut ordinatorum, per se ipsam ordinationem; & aliorum quicunque hujus sive amborum multorum participantia hoc aut hoc aut ambo aut mul­ta sunt per se ipsa participantia, invenies ipsius esse primum ea participantia & ab eo esse pri­mum quidem existentia; deinde hujus aut hujus principia existentia, & participando eo esse existentia participata: si autem hac participatione esse sunt multo magis participantia. Et paulo post. Etenim in monade omnis numerus aute subsistit, & habet omnem numerum monas in se ipsa singulariter, & omnis numerus unitur quidem in monade. Quantum autem à monade provenit, tantum difcennitur & multiplicatur. Et in centro omnis circuli live aesecundum pri­mam unitatem consubstitutae sunt; & omnis habet signum in semetipso simples lineas uniformiter unitas ad se invicem & ad unum principium ex quo procedunt. Et in ipse quidem centro uni­versaliter adunantur. Breviter autem eo distantes breviter discernuntur, magis autem rece­dentes magis & simpliciter quantum proximiores sunt tantum & ipsi & sibi invicem adunantur & quantum [...]o tantum & à se invicens distant, sed & in toto omnium natura omnes secundum singulas naturae rationes convolutae sunt per unam inconfusam unitatatem, & in alia uniformi­ter secundum partes omnium providae totius corporis virtutes. Nil ergo inconsequens ex ob­scuris imaginibus in omnium causale ascendentes super mundanis oculis contemplari omnia in omnium caufali & sibi invicem apposit [...] uniformiter & unitae, principium enim est existentium ex quo & ipsum esse & omnia utrumque existentia omne principium▪ omnis finis, omnis vita, omnis immortalitas, omnis sapientia, omnis ordo, omnis harmonia, omnis virtus, omnis custodia, omnis collatio, omnis distributio, omnis intellectus, omnis ratio, omnis sensus, omnis habitus, omnis status, omnis motus, omnis unitas, omnis judicium, omnis amicitia, omnis compactio, omnis disere­tio, omnis terminus, & alia quaecunque ab esse existentia omnia characterizant. Et post ali­quanta; Si enim juxta nos Sol fensibilium essentias & qualitates & quidem multas & discre­tas existentes, tamen ipse unus existens & uniformis illuminans lux renovat & nutrit & custodit & perficit & discernit & unit & refovet & fecunda esse f [...]cit & auget & mutat & collecat & [Page 94] renovat & vivificat omnia & omnium unumquodque proprie sibi eundem & unum solem parti­cipat, & multorum participantium unus sol causas in seipso uniformiter perambit, multo magis super terrae & ipsius & omnium causalis praeterisse in se omnium existentium paradigmata secun­dum unam superessentialem unitatem concedendum, deinde & essentias adducit juxta ab essentia egressionem: paradigmata autem dicimus esse ipsas in deo existentium substantificas & uniform­ter praetextas rationes quas Theologia praedestinationes vocat & divinas & optimas voluntates existentium discretivas & factivas secundum quas ipsa superessentialis existentia omnia & prae­destinavit & adduxit. Et jam huic libro terminus est imponendus ut arbitror. D. Ita fiat.

Explicit Liber Secundus
ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΝ.

Incipit LIB. III.

M. IN Secundo Libro tota fere nostrae raciocinationis intentio est constituta de secunda universalis naturae consideratione, &, ut ita dicam, forma seu specie: quaecunque verisimilia nobis visa sunt, & ad liquidum ut arbitror deducta, veraeque rationis conclusionibus inconcusse munita, literis mandare, universaliter na­turae secundae consideratio est. In ea ipsius parte quae & creatur & creat, & in qua re­rum omnium principia, hoc est, primordiales causae, seu ut saepe dictum est, praedesti­nationes rerum creandarum seu divinae voluntates, sicut & sanctorum patrum au­ctoritas, & ipsa recta ratione consulta veritas edocet esse consideranda. Ubi etiam ipsa disputationis necessitas exigebat quaedam de incidentibus quaestionibus principa­lis quaestionis revelandae gratia introducere. Nulla siquidem principalis quaestio est ut opinor, quae non incidentes quaestiones dum diligenti mentis contuitu investigatur recipiat; enodari enim aliter impossibile est, praesertim cum necessarium & inevita­bile fieret, dum de principiis rerum disputabamus, hoc est, de primordialibus causis, de uno etiam omnium principio, Deo videlicet, qui solus est sola ac prima causarum omnium causa, & supercausalis causa, & superessentialis bonitas, cujus participatione omnia principia, & omnes causae omnium rerum subsistunt; ipse vero nullum partici­pat, quia omni principio superiori se vel secum existenti non tamen coessentiali sibi omnino caret, quod animo occurrebat inferri: quis enim de creatis causis recte quid dicet, nisi prius unicam omnium causam per se subsistentem & à nulla praecedenti se creatam pure perspiciat? in quantum de ineffabili datur fari, deque incomprehensi­bili comprehendi, de superante omnem intellectum intelligi. Cum his etiam quaedam de reditu rerum mutabilium atque segregatarum per diversas naturae divisiones & par­tes quibus iste mundus perficitur iterum in principia sua ex quibus procedit, & in quibus immutabiliter subsistit, dum finis omnium venerit, eorumque quae in motu sunt status apperu [...]rit, per quem nihil movebitur, breviter perlibavimus. His itaque aliisque ut diximus secundi sermonis ordo texitur, deinde consequentia quaestionum ni fallor exigit. Tertium librum, deo duce, de tertia universalis naturae consideratio­ne, hoc est, de ea parte creaturae quae creatur & non creat, quicquid nobis in men­tem lux aeterna patefecerit, texi. D. Non aliter disputandi viam ingredi oportet ut aestimo; nam si primus liber de natura cuncta creante, & à nulla creata, deque solo deo intellecta; secundus vero de ea quae & creatur, & creat, & in primordiis rerum cognoscitur, rationabili tractat progressione: nunc consequens est ut & tertius de tertia quae creatur & non creat constitutionis suae materiam suscipiat: sed priusquam ad enodandam hanc naturae partem transeamus, nosse velim qua ratione eam naturam quae ab omnium naturarum universitate per excellentiam sui, atque infinitatem remo­vetur, veluti primam partem ipsius universitatis ponere voluisti. Universitas siqui­dem formarum suarum partiumque numeris impletur, ac per hoc in infinitum non progreditur, suis enim finibus sursum versus atque deorsum terminatur; ab intelle­ctuali siquidem creatura quae in angelis est constituta. Et ut altius ascendamus à pri­mordialibus causis, supra quas vera ratio nil superius praeter solum deum reperit, in­choans, [Page 97] per naturales ordines intelligibilium coelestiumque essentiarum & visibilium mundum istum constituentium, usque ad extremum totius creaturae ordinem, qui corporibus corporumque incrementis detrimentisque impletur, variis quoque de­cessionibus per catholicorum elementorum in propria coitum, eorumque in catho­lica solutionem peragitur, descendit creatrix totius universitatis natura, quoniam infinita est, nullis finibus sursum vel deorsum concluditur. Ipsa siquidem ambit omnia, & à nullo ambitur, nec mirum dum nec à seipsa ambiri sinitur quia universa­liter nescit ambiri. Quemadmodum universaliter à seipsa, quanto magis ab alio, com­prehendi seu in aliquo definito vel definibili supernaturaliter effugit intelligi, nisi forte quis dicat, in hoc solo se ambit, dum se sapit ambiri non posse; in hoc se comprehendit, dum se sapit comprehensibilem non esse; in hoc se intelligit, dum sapit in ullo se intelligi impossibile esse; quia omne quod est, & potest esse, supe­rat. Et cum ita sit, nullusque recte Philosophantium his rationibus temere resistat, cur intra universitatis divisiones à te constituatur non plane video. M. In divisio­nibus universitatis conditae nullo modo eam posuerim, in divisionibus autem ipsius universitatis quae uno naturae universalis vocabulo comprehenditur, non uno sed multiplici rationis intuitu ponendam judicavi. Eo namque nomine, quod est natu­ra, non solum creata universitas, verum etiam ipsius creatrix solet significari; prima siquidem & maxima est divisio universalis naturae, in creatricem universitatis condi­tae, & creatam in ipsa condita universitate; nimirum cum naturalis ista divisio in omnibus universitatibus in infinitum uniformiter servetur; nam universalis boni prima sectio est, in illud unum & summum incommutabile per se & substantiale bo­num, ex quo omne bonum manat, & in illud bonum quod participatione summi & incommutabilis boni bonum est. Similiter universalis essentiae, universalis vitae, uni­versalis sapientiae, universalis virtutis, eadem principalis divisio est. In his enim cae­terisque similibus, primo discernitur ea natura quae per seipsam, à seipsa, in seipsa, vere & immutabiliter essentia est, & vita, & sapientia, & virtus; ab ea natura quae participatione summi boni, aut tantum est, aut & est, & vivit; aut & est, & vivit, & sapit; aut est, & vivit, & sapit, & virtutem participat. Videsne quemadmodum totius universitatis conditor primum in divisionibus obtinet locum? nec immerito, dum sit principium omnium, & inseparabilis ab omni diversitate quam condidit, & sine quo subsistere conditor non potest. In ipso enim immutabiliter & essentialiter sunt omnia, & ipse est divisio & collectio universalis creaturae, & genus, & species, & totum, & pars, dum nullius sit vel genus, vel species, seu totum, seu pars, sed haec omnia ex ipso, & in ipso, & ad ipsum, sunt. Nam & monas principium numero­rum est, primaque progressio, & ab ea omnium numerorum pluralitas inchoat, eo­rundemque reditus atque collectio in ea consummatur. Siquidem omnes numeri universaliter & incommutabiliter in monade subsistunt, & in omnibus eis totum, & pars est; & totius divisionis primordium; dum sit ipsa in seipsa, neque numerus ne­que pars ejus. Eadem ratio est centri in circulo seu sphaera; signi, in figura; pun­cti, in linea. Cum igitur totius universitatis divisio ab ipsius causa & creatrice inci­piat, non eam veluti primam partem vel speciem debemus intelligere, sed ab ea omnem divisionem & partitionem inchoare; quoniam omnis universitatis principium est, & medium, & finis. Et dum haec de ea & praedicantur & intelliguntur, hoc est, dum in divisionibus universitatum primum locum obtineat, nemo tamen est piè credenti­um & veritatem intelligentium, qui non continuo absque ulla cunctatione exclamet, causam totius universitatis conditae creatricem, supernaturalem esse, & superessen­tialem, & supra omnem vitam, & sapientiam, & virtutem, & supra omnia quae di­cuntur & intelliguntur, & omni sensu percipiuntur: dum sit horum omnium prin­cipium causale, & medium implens essentiale, & finis consummans, omnemque mo­tum stabilitans, quietumque faciens, & ambitus omnia quae sunt, & quae non sunt, circumscribens. D. His altae cautaeque ratiocinationis collocationibus libenter ce­do, ac verisimiles eas approbo; sed priusquam ad considerandos effectus primordia­lium causarum, ex quibus maxime prima omnium & una creatrix causa solet deno­minari, accedas, ordinem naturalem earum nosse convenit, adhuc enim mixtim indi­stinctéque introductas esse arbitror; nam ni fallor ad earum effectuumque suorum perfectam notitiam non mediocre auxilium quaerentibus praestabit, si prius naturalis ordo, quo à creatore conditae sunt, luculenter patefactus fuerit. M. Primordia­lium [Page 98] causarum seriem divinae providentiae solers investigator Sanctus Dionysius Ario­pagita, in libro de Divinis nominibus, aptissime disposuit; summae siquidem bonitatis quae nullius particeps, quoniam per se ipsam bonitas est, primam donationem & partitionem asserit esse per se ipsam bonitatem, cujus participatione quaecunque bona sunt, varia sunt; ideoque per seipsam bonitas dicitur, quia per seipsam summum bonum participat. Caetera enim bona non per seipsa summum & substantiale bonum participant; sed per eam quae est per seipsam summi boni prima participatio. Haec regula in omnibus primordialibus causis uniformiter observatur, hoc est, quod per se ipsas participationes principales sunt unius omnium causae, quae Deus est. Quoniam vera summae ac verae naturae prima consideratio est, qua intelligitur summa ac vera bonitas. Secunda vero qua intelligitur summa ac vera essentia. Nec immerito primor­dialium causarum secundum locum obtinet per seipsam-essentia, quae cum summae ac verae essentiae prima participatio sit, omnia quae post se sunt, sua participatione ac­cipiunt esse, ac per hoc non solum bona, verum etiam existentia sunt. Tertia divinae naturae intentio est qua intelligitur summa veraque vita, ideoque Tertia in primor­dialibus causis per seipsam vita connumeratur, quae summae ac verae vitae prima per se participatio subsistens, ut omnia post eam viventia participatione ejus viverent, crea­ta est. Hinc conficitur & bona & existentia & viventia esse. Ejusdem naturae quar­ta Theoria, qua summa ac vera ratio cognoscitur; Hinc perspicitur quarta inter primordiales per se ipsam ratio sessionem, primamque summae ac verae rationis par­ticipationem, omniumque post se rationabilium, hoc est, rationis participantium possidere primordia. Divinae naturae quinta Theoria, in summa ac vera intelligentia versatur; intellectus enim est intelligens omnia priusquam fiant. Ac per hoc quinta in ordine primordialium cognoscitur per seipsam intelligentia, cujus participatione in­telligunt quaecunque intelligunt, & intellectus sunt: ipsa vero prima participatio summae ac verae intelligentiae edita est. Sexta contemplatio divinae naturae in vera sum­maque sapientia constituitur; hinc non immerito inter primordiales causas sexto lo­co per seipsam sapientia collocatur quae prima participatio est summae ac verae sapien­tiae, participatione vero sui omnibus post se sapientibus sapiendi causa creata est. Verae ac summae septima contemplatio est, quae considerat summam ipsius ac veram virtutem. Ac per hoc per seipsam virtus inter primordiales septimam sedem occu­pat, & est prima participatio summae ac verae virtutis; caeterae vero post eam virtu­tum species participationes sunt. Octavus theoriae gradus est in quo mens pura sum­ma veramque divinae naturae beatitudinem intuetur; cujus prima participatio est per se beatitudo, quam veluti octavam primordialium participant, beataque sunt, quaecunque per se beata sunt omnia. Nona in ordine theoria divinae ac summae ve­ritatis cujus prima participatio per seipsam veritas, post quam & per quam quasi pri­mordialium vera sunt quaecunque vera sunt omnia. Decima ponitur per seipsam aeternitas quae prima participatio est summae ac verae aeternitatis & post quam & per quam aeterna sunt quaecunque aeterna sunt omnia; eadem ratio est de magnitudine, de amore & pace, de unitate & perfectione; per has enim primordiales causas à summa omnium causa descendunt quaecunque magnitudinis, amoris, pacis, unitatis, perfectio­nis, participantia sunt. Sufficiunt haec, ut arbitror, ad ea quae volumus manifestanda; praedicta siquidem theoria uniformiter in omnibus rerum omnium Principiis, in in­finitum progredientibus, mentis obtutibus deiformiter arridet, ubique sive intus quae intelligi & nominari possunt, sive intus quae solo intellectu percipiuntur, significatio­nibus tamen deficiunt, sive in his quae nec intellectu comprehenduntur, nec nomina­tionibus exprimuntur, fugiunt enim omnem sensum omnemque mentis contuitum, nimia siquidem altitudinis sive claritate obscurantur. In ipso enim sunt de quo Apostolus dixit, qui solus habet immortalitatem & lucem habitat inaccessibilem; nec mi­rum si causae primordiales in infinitum protendantur, ut enim prima omnium causa ex qua, & in qua, & per quam, & ad quam conditae sunt, infinita est. Ita & ipsae fi­nem nesciunt quo claudantur, praeter creatoris sui voluntatem, & notandum quod ordo iste primordialium causarum, quem à me exigis, ad certum progrediendi mo­dum inconfuse discerni non in ipsis, sed in Theoria, hoc est, in animae contuitu quae­rentis, earumque, quantum datur, notitiam in seipso concipientis, eamque quodam­modo ordinantis, constitutus sit, ut de eis certum aliquid puraque intelligentia de­finitum pronuntiare possit. Ipsae siquidem primae causae in seipsis unum sunt, & sim­plices, [Page 97] nullique cognito ordine diffinitae, aut à se invicem segregatae, hoc enim in effectibus suis patiuntur. Et sicut in monade dum omnes numeri sola ratione sub­sistunt, nullus tamen numerus ab alio numero discernitur; unum enim sunt, & sim­plex unum, & non ex multis compositum unum, siquidem ex monade omnis numero­rum multiplicatio progreditur in infinitum, non autem monas ex multiplicibus & à se progredientibus numeris veluti in unum collectis conficitur: similiter primordia­les causae, dum in Principio omnium, in verbo videlicet dei ingenito, substitutae in­telliguntur, unum simplex, atque individuum sunt. Dum vero in effectus suos in infinitum multiplicatos procedunt, numerosam ordinatamque sui pluralitatem reci­piunt, non quia causa omnium ordo non sit, vel ordinatio, vel per seipsam ordina­tio in principiis rerum non numeretur, cum omne ordinatum participatione ipsius sit ordinatum; sed quia omnis ordo in summa omnium causa, & in ipsius prima par­ticipatione unus ac simplex est, nullisque differentiis discernitur, ubi omnes ordines à seipsis non discrepant, quoniam unum inseparabile sunt, unde rerum omnium mul­tiplex ordo descendit; ordo itaque primordialium causarum juxta contemplantis animi arbitrium constituitur, in quantum earum cognitio de divinis causis dispu­tantibus datur: licet enim pie ac pure Philosophantibus ab unaquaque earum, prout vult, inchoare, & per caeteras mentis oculum, qui est vera ratio, ordine quodam con­templationis convolvere, omnes quascunque potest percipiens, & in qualicunque earum terminum suae theoriae constituere. Sicut nec intentionis nostrae humilis ca­pacitas ex bonitate primordialium causarum, veluti quodam ordine constitutarum, numerum coepit computare, & in ea quae dicitur per seipsam perfectio veluti quinto decimo loco constituta finem exemplo dedit, quoniam exempli gratia has principa­les causas pro viribus intentionis suae elegit, & ut ei visum est, ordinavit; non quod ita natura sint constitutae, ubi omnia unum sunt, & simul & simpliciter sunt: sed quod quaerentibus eas, deque eis quiddam exempli gratia proferre volentibus, sic vel sic & multipliciter, & infinite, divino radio illuminante in theophaniis suis soleant apparere. Et ut hoc exemplo rerum sensibilium clarius elucescat, centrum & cir­cumscriptum ei circulum diligenter intuere, rectasque lineas à centro inchoatas, & ad circulum portatas ibique terminatas. D. Saepe hoc aspexi seu in animo per phan­tasiam interius, seu in figura visibili corporeaque sensibus exterius subjecta. M. Non intuitus es quomodo omnes lineae in centro adunantur, & nulla illarum ab aliis dis­cerni possit, nimirum quia omnes in eo unum sunt & nullo modo à seipsis discre­pant, ita ut rationabiliter non junctura linearum in unum, sed fons, atque Principi­um simplex & individuum, ex quo sive naturaliter, sive arte, multiplex linearum numerus procedit, centrum definiatur; est enim universale linearum initium in quo omnes unum sunt. D. Hoc quoque in geometricis rationibus mihi apertissime sua­sum, sed haec omnia plus animo quam sensu percipiuntur, sive interius sive exterius de talibus velit quis disputare. M. Recte dicis, haec enim & hujusmodi pura men­tis acie dijudicantur. Vides, ni fallor, in prima linearum progressione ab ipsa uni­tate, quae in centro est, quantum sibi invicem lineae conjunguntur, ut vix discerni à se invicem possint; dum vero longius à centro protenduntur, latius paululum spatia, quibus à se invicem segregantur, crescere incipiunt; donec ad extremum cir­culum, quo finiuntur, perveniant; ubi latissima sua diastemata mensurantur, hoc est, spatia inter lineas constituta, quae sibi invicem aequalia sunt, ut nulla eorum latio­ra aut angustiora aliis reperiantur: quemadmodum & in ipsis lineis, una eademque longitudo est in tantum ut earum nullae longiores aliis aut breviores sint naturali rationabilique aequalitate in utrisque servata, in latitudine spatiorum dico & in longitudine linearum. D. Ita est, ut plane intelligo. M. Quid si velis spatiorum & linearum numerum dinoscere, & in ordinem quendam redigere? num potes speciale spatium, lineamve specialiter invenire, ex quo, vel qua naturaliter ac proprie inci­pias? D. Mihi quaerenti non occurrit, tanta siquidem aequalitas in his praevalet, ut nullum spatium ab alio, nulla linea ab alia per differentiam quandam, seu proprieta­tem possit discerni; nam & ille circulus, intra cujus ambitum omnia colliguntur ita si­bimet in seipso similis est, ut nulla pars ejus ab alia discernatur, seu natura, seu arte. Continua namque quantitate pollet, ac per hoc nullo certo Principio inchoat, nul­lo constituto fine concluditur, sed totus sibimet in toto, & Principium est, & finis subsistit. Hinc est quod circularis motus [...] à Graecis, hoc est, Principio carens, [Page 98] recte nominatur, aliorumque motuum, id est, recti & obliqui, obtinet principatum. M. In his omnibus non falleris ut opinor, non enim aliter vera edocet ratio. Num itaque cernis quod nulla lex figurarum tibi obsistat, vel te cohibeat, ne ab omni spatio incipias totam figuram exordinare & numerare? sic enim imperat ratio; ac per hoc quot spatia lineaeque sunt, tot principia finesque numerandi, & ordinandi fieri pos­sunt. D. Huic etiam conclusioni non resisto, sed quorfum tendat expecto nosse. M. Non aliorsum nisi ut luce clarius cognoscamus summos theologos eorumque pe­dissequos omnino posse, nulla ratione obstante, & ab omnibus primordialibus causis contemplationis eorum initium sumere, & in omnibus prout cuique visum fuerit ip­fius contemplationis finem constituere, ita ut quot primordiales causae sint, & ut cauti­us eloquar, quot in contemplantium intellectibus quoquo modo formantur, feu for­mari possunt, tot earum ordines numero saque pluralitas recte philosophantibus juxta capacitatem singulorum theoriae, prout quisque voluerit mirabili divinae prudentiae dispositione ultro sese afferunt; & dum haec in mentibus theorizantium divinae disci­plinae divinarumque theophaniarum modis divisis mirabilibus peraguntur, ipsae per feipsas omnium quae sunt primordiales rationes, uniformiter & incommutabiliter in verbo Dei, in quo factae sunt unum, & id ipsum ultra omnes ordines omnemque nu­merum aeternaliter subsistit. D. Clare jam video tuae intentionis ratiocinationisque finem, fiquidem ut arbitror nil aliud suadere contendis, nisi ut in his principiis rerum nullus ordo naturaliter specialis quaeratur; & merito. Quis enim ex his quae supra omnem numerum, omnemque ordinem excelsitudine suae naturae à conditore omnium creatae sunt, ordinem vel numerum rationabiliter quaefierit, dum sint omnis numeri omnifque ordinis initia in semetipsis sibi invicem unita, & à nullo inferioris naturae contuitu discreta? sola siquidem gnostica conditoris earum virtus eas numerare, dis­cernere, multiplicare, ordinare, dividere non incongrue creditur posse: quum vero modo quodam incognito, ultraque naturam reperto, in theophaniis suis mentibus contemplantium conformantur, in eis etiam & multiplicari, & dividi, & numerari posse, in intellectibus dico, prout datur eis contemplantibus, ac per hoc conficitur eas, id est, primordiales causas, nullum ordinem intellectui, vel sui incognitum in s [...] ­met ipsis recipere; in earum vero theorico, hoc est contemplativo animo, quosdam ordines divisos atque multiplices conceptione quadam intelligentiae procedente in ra­tione per quasdam imaginationes verisimiles nasci. Sed cum haec ita se habeant, non te crediderim sine aliqua speciali ratione principalium causarum connumera­tionem ab ipsa per seipsam bonitate inchoasse. Non enim est rite disputanti­um otiosum quid causa carens dicere. M. Hoc fortassis non temere diceres si de numero pie ac perfecte difputantium, & nullo modo de verae ratiocinatio­nis semita declinantium, unum me esse cogno [...]ceres. Quoniam vero inter magnorum philosophorum extremos pedissequos vix locum in venio, non incaute de processioni­bus meis per altissimos theoriae ascensus promittendum; saepe namque melioris inge­nii, puriorisque sine comparatione in ipsis asc [...]nsionibus inchoantes ingredi, aut er­rantes deviaverunt, aut altius afcendere non valentes, ad inferiora reversi sunt, aut eas silentio honorificantes, altiora se attingere, caute ac rationobiliter non praesumen­tes siluerunt; perfectissimorum namque divinique radii splendoribus illuminatorum, ac per hoc ad sacratissima coelestium mysteriorum abdita manu ductorum, altissima theoriae climata gradu superare, ac sine ullo erroreapertissimae veritatis speciem nulla caligine obstante intueri. Quae quoniam ultra vires intentionis nostrae constituta sunt, nec adhuc possumus attingere carnalium sensuum pondere oppressi, ne pigri vi­deamur in divinis negotiis talentum dominicum in terra fodientes ac sine ulla usura pe­cuniam domini negligentes, malique servi sententiam promerentes, de his quae nunc in­ter nos conferimus quantum intima lux capacitati quaerentium se donaverit, quicquid verisimilus visum fuerit dicemus, humilitatis regula ubique observata, ne nosmet esse aestimemus quod nos non sumus; scriptum est enim noli altum sapere sed t me.

II. Hac igitur ratione specialiter principia rerum ab ipsa per seipsam bonitate inci­pere introductus sum; perspexi siquidem, nec absque sacrorum patrum auctoritate, & maxime Areopagitae Dionysii generalissimam divinarum donationum esse per seipsam bonitatem, aliasque quodammodo praecedre; causa namque omnium creatrix boni­tas quae Deus est, ad hoc ipsam causam, quae perseipsam bonitas dicitur, primo omni­um creavit, ut per eam omnia quae sunt in essentias ex non existentibus adduceret. Di­vinae [Page 101] siquidem bonitatis proprium est, quae non erant in essentiam vocare. Universi­tatis enim conditae in essentiamque adductae divina bonitas & plusquam bonitas & essentialis & superessentialis causa est. Si igitur creator per suam bonitatem omnia de nihilo ut essent, derivavit: necessario intellectus per seipsum bonitatis, intelle­ctum per seipsum essentiae praecedit; non enim per essentiam introducta est bonitas, sed per bonitatem introducta est essentia. Nam & hoc apertissime scriptura pronun­tiat, quae dicit, Et vidit Deus omnia, & ecce bona valde. Non enim dicit, & vidit Deus omnia, & ecce valde sunt. Quid enim valeret solummodo esse, adempto bene esse? Omnia siquidem quae sunt, in tantum sunt, in quantum bona sunt; in quantum autem bona non sunt, aut, ut ita dicam, in quantum minus bona sunt, in tantum non sunt; ac per hoc adempta penitus bonitate, nulla remanet essentia; simpliciter enim esse, vel essentialiter esse, sublato bene esse, & bene essentialiter esse, abusive dicitur & esse & aeternaliter esse. Subtracta ita (que) bonitate, proprie non dicitur essentia, aut aeterna es­sentia. Ac ne forte ad haec dicas, nunquid similiter possumus pronunciare subtracta peni­tus essentia, nulla bonitas remanebit: pereunte vero existentia nullum bonum subsistet? accipe majoris virtutis argumentum. Non solum quae sunt, bona sunt; verum etiam quae non sunt, bona dicuntur, eoque amplius meliora dicuntur quae non sunt, quam quae sunt; nam in quantum per excellentiam superant essentiam, in tantum superessenti­ali bono, Deo videlicet, appropinquant; in quantum essentiam participant, in tantum à superessentiali bono elongantur. Non esse autem, ut arbitror, dicuntur quae nec sensu, nec intellectu, prae nimia sui excellentia, inseparabilique unitate, ac simplici­tate, percipi possunt; esse vero aestimantur quae intellectibus sensibusve succumbunt, & in quadam certa definita (que) circumscriptione circumscribuntur, accidentibus quoque subjecta, locis temporibusque varia atque dispersa semel & simul esse non valentia. Videsne igitur quantum generalior est bonitas quam essentia? Bonorum siquidem una species est in his quae sunt, altera in his quae non sunt. Ac per hoc à generialiorbus divinae largitatis donationibus inchoans, & per specialiores progrediens, ordinem quen­dam primordialium causarum Theologia duce constitui.

III. D. Jam intelligo non irrationabiliter te inchoasse principiorum considera­tionem. Quicunque enim recte dividit, à generalissimis debet incipere, & per gene­raliora progredi, ac sic prout virtus contemplationis succurrit, ad specialissima per­venire. Quod etiam in ipsis rerum principiis, quae primo posuisti, interius perspiciens ni fallor intelligo. Ut enim bonitas veluti quoddam genus est essentiae, essentia vero species quaedam bonitatis esse creditur: ita essentia genus est vitae, siquidem omnia quae sunt, dividuntur in ea quae vivunt, & quae non vivunt; non enim omnis essentia vivit, aut vita est, ac per hoc eorum quae sunt, una species est in his quae vivunt, vel vita sunt, altera in his quae nec vitam participant, nec vita sunt: hoc quoque in se­quentibus potest inspici. Nam vita quoddam genus rationis est, omnia siquidem quae vivunt, aut rationabilia sunt, aut irrationabilia. Ac per hoc una species vitae est rationalis, altera irrationalis; rationis item duplex species arridet, una sapientia, al­tera scientia. Sapientia namque proprie dicitur virtus illa, qua contemplativus ani­mus, sive humanus, sive angelicus, divina, aeterna & incommutabilia considerat; sive circa primam omnium causam versetur, sive circa primordiales rerum causas, quas pater in Verbo suo semel simulque condidit, quae species rationis à sapientibus Theo­logia vocitatur: scientia vero est virtus, qua theoreticus animus, sive humanus, sive angelicus, de natura rerum, ex primordialibus causis procedentium per generationem, inque genera ac species divisarum, per differentias, & proprietates tractat, sive acci­dentibus succumbat, sive eis careat; sive corporibus adjuncta, sive penitus ab eis libera; sive locis & temporibus distributa, sive ultra loca & tempora sui simplicitate unita at­que inseparabilis. Quae species rationis Physica dicitur, est enim Physica naturarum sensibus intellectibusque succumbentium naturalis scientia, quam semper sequitur morum disciplina, & siquis intentus fuerit, eandem regulam, aut in omnibus, aut in multis, primordialibus causis reperiet; non quod, ut arbritor, primordialium cau­sarum quaedam quidem generaliora sint, quaedam specialiora; talis enim aequalitas in his, in quibus summa unitas, & summa aequalitas pollet, impossibile, ut arbritror, esse; sed quia in effectibus earum plures participationes aliarum, aliarum vero pauci­ores contemplantis animus, rerumque multiplex divisio, invenit; multipliciores siqui­dem sunt participationes per seipsam bonitatis, quam per seipsam essentiae, unam qui­dem [Page 102] participant quae sunt, & quae non sunt; alteram vero solummodo quae sunt. Eodem modo de caeteris principiis intelligere non alienum est à veritate; essentiam namque participant quae vivunt, & quae non vivunt; vitam vero solummodo quae vi­vunt; vitam participant rationabilia & irrationabilia; rationem vero sola rationa­bilia; rationem participant sapientia & scientia; sapientiam vero soli illi intellectus qui circa Deum ultra omnem naturam visibilium & invisibilium, & extra seipsas aeter­no & ineffabili motu, & circa rerum principia revolvuntur. Ac per hoc non in ipsis rerum principiis genera vel species, pluralitas paucitasve intuenda sunt, sed in eorum participationibus, hoc est, non in ipsis causis in verbo dei uniformiter & incommu­tabiliter & aequaliter factis, verum in earum effectibus, quibus mundus visibilis & in­visibilis impletur; in ipsis quidem summa est aequalitas ac nulla diversitas, in his vero multiplex & infinita differentiarum varietas. D. Sed quid sit participatio non­dum intelligo, sine cujus intelligentia nemo potest praedicta ad purum dinoscere, ut arbitror. M. Omne quod est, aut participans, aut participatum, aut participatio est, aut participatum participans. Participatum solummodo est, quod nullum supe­riusse participat, quod de summo ac solo omnium principio, quod deus est, recte intelligitur; ipsum siquidem omnia quae ab eo sunt, participant, quaedam quidem immediate per seipsa, quaedam vero per medietates interpositas; participans vero solummodo est, quod supra se naturaliter constitutum participat, à nullo vero infra se posito participatur; quoniam infra se nullus ordo naturalis invenitur, sicut sunt corpora quorum participatione nulla rerum subsistit, non enim umbras inter sub­sistentes res connumeramus; corpora cum dico, non illa simplicia, invisibilia, & uni­versalia, sed illa quae ex ipsis sunt composita, sensibusque & corruptioni, hoc est, solutioni obnoxia: caetera vero quaecunque ab uno omnium principio per naturales descensiones, gradusque divina sapientia ordinatos, usque ad extremitatem totius na­turae qua corpora continentur in medio sunt constituta, & participantia, & parti­cipata sunt, & vocantur. Excellentissima namque, inter quae & summum bonum su­perius nulla creatura interposita est, immediate deum participant, & sunt principia omnium rerum, hoc est, primordiales causae circa & post unum principium consti­tutae, post quas sequentes essentiae earum participatione subsistunt. Videsne quemad­modum primus ordo universitatis conditae, & particeps est unius omnium principii, & participatus ex subsequentibus se creaturis? simili ratione de caeteris ordinibus intelligendum; omnis enim ordo à summo usque deorsum in medio constitutus, hoc est, à Deo usque ad corpora visibilia, & superiorem se ordinem participat, & ab infe­riori se participatur, ac per hoc, & participans est, & participatus: participatio ve­ro in omnibus intelligitur, ut enim inter numerorum terminos, hoc est, inter ipsos numeros sub una ratione constitutos, similes proportiones; ita inter omnes ordines naturales, à summo usque deorsum, participationes similes sunt, quibus junguntur; & quemadmodum in proportionibus numerorum proportionalitates sunt, hoc est, proportionum similes rationes, eodem modo in naturalium ordinationum participa­tionibus mirabiles atque ineffabiles harmonias constituit creatrix omnium sapientia, quibus omnia in unam quandam concordiam, seu amicitiam, seu pacem, seu amorem, seu quocunque modo rerum omnium adunatio, significari possit, conveniunt. Sic enim numerorum concordia, proportionis; proportionum vero collatio, proportio­nalitatis; sic ordinum naturalium distributio, participationis nomen; distributionum vero copulatio, amoris generalis accepit, qui omnia ineffabili quadam amicitia in unum colligit: est igitur participatio, non cujusdam partis assumptio, sed divinarum ditionum & donationum à summo usque deorsum per superiores ordines in­ferioribus distributio; primum siquidem primo ordini immediate à summo omnium bono, & datur, & donatur; verbi gratia, & datur esse, & donatur bene esse: ipse ve­ro primus ordo sequenti se distribuit esse & bene esse; ac sic distributio essendi, & bene essendi, à summo omnium datorum bonorum vel donationum fonte gradatim per superiores in inferiores usque ad extremos defluit; ubi notandum duobus modis bene esse intelligi, uno quo omnia quae sunt bona dicuntur esse, quoniam à summo bono facta sunt, & in tantum sunt in quantum participant, bona; altero vero quo omnia quae naturaliter bona subsistunt, virtutum donationibus, ut eorum naturalis bonitas plus appareat, exornantur; quamvis enim maxime ac principaliter rationali & intellectuali creaturae, dona gratiae quae virtutis vocabulo solent significari, distri­buantur, [Page 103] nulla tamen naturarum etiam extremarum secundum suam proportionem divinae gratiae participationis expers esse arbitranda est; ut enim omnia participant bonitatem, ita participant & gratiam; bonitatem quidem ut sint, gratiam vero ut bona & pulchra sint: similiter de vita, de sensu, de ratione, de sapientia, caeterisque divinis dationibus, & donationibus accipiendum, eodem enim modo per superiora inferioribus distribuuntur, in quantum perveniunt. Non enim omnes dationes usque ad extrema descendunt, esse siquidem & bene esse secundum naturam usque ad ex­tremum universitatis conditae distribuitur, vita vero extremum ordinem non attin­git: non enim corpora per seipsa vivunt, vel vita sunt, sed per superiorem se ordi­nem vivere recipiunt; qui ordo in nutritiva & activa vita constitutus est, inque semi­nibus viget. Quid dicam de sensu, & ratione, & intellectu? Nempe omnibus patet quia sensus usque ad irrationabilia descendit animantia: ratio & intellectus rationa­bilia & intellectualia non excedunt. Inter dationes autem & donationes talis diffe­rentia est. Dationes quidem sunt, & dicuntur propriae distributiones quibus omnis natura subsistit. Donationes vero gratiae distributiones quibus omnis natura subsi­stens ornatur; itaque natura datur, gratia donatur, hinc conficitur omnem essenti­am datum, omnem virtutem donum proprie vocari. Hinc theologia dicit, Omne da­tum optimum, & omne donum perfectum de sursum est, descendens à patre luminum. Saepe tamen sacra scriptura & datum pro dono, & donum pro dato solet ponere. Scien­dum quoque virtutem tripliciter intelligendam; est enim virtus substantialis, omne namque quod subsistit naturali quadam trinitate subsistit, essentia, virtute, & opera­tione, de quibus in primo libro satis disputatum est. Secunda species virtutis est quae pugnat adversus corruptionem naturae, ut sanitas adversus aegritudinem, scientia & sapientia adversus ignorantiam & stultitiam. Tertia est quae opponitur malitiae, ut humilitas superbiae, castitas libidini. Quae species in tantum patet, in quantum li­berae voluntatis irrationabilis motus intellectuali naturae porrigitur; in quantum enim malitia vitiorum species multiplicat, in tantum bonitas virtutum oppugnacula opponit. Et notandum quod participatio significantius expressiusque, & ad intelli­gendum facilius, à Graecis dicatur, in quorum lingua [...] vel [...] participatio­nem significat, [...] autem quasi [...], hoc est, post habens vel secundo habens, [...] quoque quasi [...], hoc est, post-essentia vel secunda essentia; hinc facilli­me datur intelligi nihil aliud esse participationem nisi ex superiori essentia secundae post eam essentiae derivationem, & ab ea quae primum habet esse secundae ut sit distri­butio, & hoc exemplis naturae possumus argumentari.

IV. Siquidem ex fonte totum flumen principaliter manat, & per ejus alveum aqua quae primo surgit in fonte, in quantamcunque longitudinem protendatur, semper ac sine ulla intermissione defunditur: sic divina bonitas, & essentia, & vita, & sapien­tia, & omnia quae in fonte omnium sunt primo in primordiales causas defluunt, & eas esse faciunt; deinde per primordiales causas in earum effectus ineffabili modo per convenientes sibi universitatis ordines decurrunt, per superiora semper ad inferiora defluentia, iterumque per secretissimos naturae poros occultissimo meatu ad fontem suum redeunt. Inde est omne bonum, omnis essentia, omnis vita, omnis sensus, omnis ratio, omnis sapientia, omne genus, omnis species, omnis plenitudo, omnis ordo, omnis unitas, omnis aequalitas, omnis differentia, omnis locus, omne tempus, & omne quod est, & omne quod non est, & omne quod intelligitur, & omne quod sentitur, & omne quod superat sensum, & intellectum. Summae siquidem ac trinae soli [...]sque ver [...] bonitatis in seipsa immutabilis motus & simplex multiplicatio & in­exhausta à seipsa, in seipsa, ad seipsam diffusio, causa omnium, immo omnia sunt. Si enim intellectus omnium est omnia, & ipsa sola intelligit omnia; ipsa igitur sola est omnia, quoniam sola gnostica virtus est ipsa quae priusquam essent omnia, cogno­vit omnia, & extra se non cognovit omnia, quia extra eam nihil est, sed intra se; am­bit enim omnia & nihil intra se est, in quantum vere est, nisi ipsa, quia sola vere est. Caetera enim quae dicuntur esse, ipsius theophaniae sunt, quae etiam in ipsa vere sub­sistunt, deus est itaque omne quod vere est, quoniam ipse facit omnia & fit in omni­bus, ut ait Sanctus Dionysius Ariopagita. Omne enim quod intelligitur & sentitur, nihil aliud est, nisi non apparentis apparitio; occulti, manifestatio; negati, affir­matio; incomprehensibilis, comprehensio; ineffabilis, fatus; inaccessibilis, accessus; intelligibilis, intellectus; incorporalis, corpus; superessentialis, essentia; informis, [Page 104] forma; immensurabilis, mensura; innumerabilis, numerus; carentis pondere, pon­dus; spiritualis, incrassatio; invisibilis, visibilitas; illocalis, localitas; carentis tem­pore, temporalitas; infiniti, definitio; incircumscripti, circumscriptio; & caetera quae puro intellectu & cogitantur, & perspiciuntur, & quae memoriae finibus capi ne­sciunt, & mentis aciem fugiunt, & hoc exemplis nostrae naturae possumus conficere. Nam & noster intellectus, cum per se sit invisibilis, & incomprehensibilis, signis ta­men quibusdam, & manifestatur, & comprehenditur, dum vocibus, vel literis, vel aliis nutibus, veluti quibusdam corporibus incrassatur, & dum sic extrinsecus appa­ret, semper intrinsecus invisibilis permanet; dumque in varias figuras sensibus com­prehensibiles prosilit, semper statum suae naturae incomprehensibilem non deserit; & priusquam exterius patefactus fiat, extra seipsum seipsum movet; ac per hoc & silet, & clamat; & dum silet, clamat; & dum clamat, silet; & invisibilis videtur, & dum vide­tur, invisibilis est; & incircumscriptus circumscribitur, & dum circumscribitur, in­circumscriptus perseverat; & dum vult vocibus & literis, incorporatur; & dum in­corporatur, incorporeus in seipso subsistit; & dum sibi veluti quaedam vehicula, qui­bus ad aliorum sensus possit pervehi, de aeris materia, vel sensibilibus figuris efficit, mox ut ad sensus exteriores eorum pervenerit, ipsa vehicula deserens, solus per se­ipsum absolutus, intima corda penetrat, aliisque intellectibus se miscet, & fit unum cum his quibus copulatur; & cum haec peragat, semper in seipso manet; & dum mo­vetur, stat; & dum stat, movetur; est enim status mobilis, & motus stabilis; & dum aliis adjungitur, suam simplicitatem non relinquit; & multa alia quae mirabiliter, & ineffabiliter de natura, quae ad imaginem dei facta est, excogitari possunt; sed haec exemplo sufficiunt ad insinuandam divinae bonitatis ineffabilem diffusionem per omnia à summo usque deorsum, hoc est, per universitatem ab ipsa conditam, quae ineffabilis diffusio & facit omnia, & fit in omnibus, & omnia est. D. Sufficiunt sane, & copiose affluunt in quantum res ineffabilis quibusdam similitudinibus fari potest, dum ab omni similitudine remota sit: praedicta siquidem similitudo, quam exempli gratia ab intel­lectu suscepisti, in hoc deficit, ut opinor, ab ea cujus similitudo est, quod intelle­ctus, ut dicis, vehicula illa in quibus ad aliorum sensus invehitur, de materia extra se creata, & facit, & suscipit; divina vero bonitas extra quam nihil est, non de ali­quo apparitionis suae materiam sumpsit, sed de nihilo.

V. Sed cum audio, vel dico, divinam bonitatem omnia de nihilo creasse, non intel­ligo quid eo nomine quod est nihil de nihilo significatur, utrum privatio totius essen­tiae, vel substantiae, vel accidentis, an Divinae superessentialitatis excellentia. M. Non facile concesserim divinam superessentialitatem nihil esse, vel tali nomine privatio­nis posse vocari. Quamvis enim à Theologis dicatur non esse, non eam tamen ni­hil esse suadent, sed plusquam esse. Quomodo enim causa omnium quae sunt nulla essentia intelligeretur esse, cum omnia quae sunt, eam vere esse doceant, nullo vero argumento eorum quae sunt intelligitur quid sit: si igitur propter ineffabilem excel­lentiam, & incomprehensibilem infinitatem, Divina natura dicitur non esse, nunquid sequitur omnino nihil esse? dum non aliam ob causam praedicetur non esse superessen­tialis, nisi quod in numero eorum quae sunt, numerari vera non sinit ratio, dum super omnia quae sunt, & quae non sunt, esse intelligatur. D. Quid ergo intelligam quaeso te audiens, deum de nihilo omnia quae sunt fecisse? M. Intellige ex non existenti­bus existentia per virtutem bonitatis Divinae facta fuisse. Ea enim quae non erant, acceperunt esse de nihilo, namque facta sunt, quia non erant priusquam fierent. Eo namque vocabulo quod est nihilum, non aliqua materies, non causa quaedam existen­tium, non ulla processio, seu occasio, quam sequeretur eorum quae sunt conditio, non aliquid deo coessentiale, & coaeternum, neque extra deum per se subsistens, seu ab aliquo unde deus veluti materiem quandam fabricationis mundi susceperit, sed omnino totius essentiae privationis nomen erat, & ut verius dicam vocabulum est ab­sentia totius essentiae. Privatio enim habitudinis est ablatio. Quomodo autem fieri poterat privatio, priusquam fieret habitus? Nullus enim habitus erat ante quam o­mnia quae sunt, habitudinem subsistentiae acciperent. D. Eo igitur nomine quod est nihilum, negatio atque absentia totius essentiae, vel substantiae, immo etiam cuncto­rum quae in natura rerum creata sunt, insinuantur. M. Ita est, ut arbitror, nam & omnes sacrae scripturae expositores in hoc consentiunt, quod conditor universae crea­turae, non de aliquo, sed de omnino nihilo quaecunque voluit fieri, fecit. D. Ne­bulis [Page 103] valde tenebrosis cogitationum mearum undique cinctum me esse sentio. Equi­dem nihil mihi remanet nisi sola fides quam sanctorum patrum tradit auctoritas: dum vero de his, quae sola fide retineo, aliquid conor ad purum intelligentiae habitum per­spicere; fugientium me subtilissimarum rationum nimia obscuritate, immo etiam nimia claritate, aciem mentis reperculsus repellor. M. Dicas quaeso ubi nunc haesi­tas, & quid te tantum perturbat, ut ad nullum purae intelligentiae habitum val [...]as ut ais pervenire, aut ubi nostra ratiocinatio vacillat, quando te ad nullam certam defi­nitionem, rerumque cognitionem potest adducere. D. Magnanimum te esse, me [...] ­que tarditatis morulas patienter sustinere postulo. Crediderim namque has rerum tenuissimas inquisitiones etiam perfectiorum me inferioribus oculis non tam facile l [...] ­cescere, ut confestim ad firmum animi habitum possint adhaerere, praefertim dum ex his, quae hactenus inter nos veluti ad liquidum producta sunt, haec mihi nunc obscura videntur ingeri. Confectum est enim inter nos de primordialibus rerum omnium causis, à patre in verbo suo ingenito, hoc est, in sua sapientia simul & semel aeterna­liter facta esse, ita ut quemadmodum ipsa sapientia patris aeterna est, suoque patri coaeterna, ita etiam cuncta quae in eo facta sunt, aeterna sint, eo excepto quod in ipso omnia facta sunt, quae non est facta, sed genita, & factrix. Siquidem in condenda u­niversali creatura sicut una eademque est patris & filii voluntas, ita una eademque est operatio: in primordialibus itaque suis causis omnia in sapientia patris aeterna sunt, non tamen ei coaeterna, praecedit enim causa effectus suos; ut enim intellectus artifi­cis, artis intellectum praecedit, (intellectus autem artis, praecedit intellectum eorum quae in ea & per eam fiant:) ita intellectus patris artificis, intellectum suae artis, hoc est, suae sapientiae in qua condidit omnia, antecedit. Deinde intellectum ipsius artis, omnium quae in ea, & per eam facta sunt, sequitur cognitio. Omnesiquidem quod vera ratio quoquo modo processionis procedere invenit, juxta naturalem consequen­tiam praecedere necesse est, ac per hoc artifex omnium deus pater secundum causam artem suam praecedit, artifex siquidem causa suae artis est, ars autem sui artificis non est causa: ipsa vero ars praecedit omnia quae in ea, & per eam, & ab ea, subsistunt; eorum namque causa est. Hinc conficitur in patris sapientia omnia aeterna esse, non tamen ei coaeterna. Nec jamdudum inter nos discussa, & ad inconcussum mentis ha­bitum deducta vera ratione, sacrorumque patrum testimoniis in hoc consentientibus. Num itaque vides quod non immerito moveor, & adversantibus sibi invicem diver­sarum cogitationum fluctibus allidor? nam quomodo haec sibi invicem convenire possunt? si omnia quae sunt, in sapientia creatrice aeterna sunt, quomodo de nihilo sunt facta? quomodo enim potest aeternum esse, quod priusquam fieret, non erat? aut quod incipit esse in tempore, & cum tempore, quomodo potest esse in aeternitate? omne siquidem aeternitatis particeps nec incipit esse, nec definit; quod autem non e­rat, & incipit esse, necessario desinet esse, quod est; omne namque quod initio non caret, fine carere non potest. Non invenio itaque quomodo haec sibi invicem non oppugnant: qua ratione, & omnia in sapientia dei aeterna sunt, & de nihilo facta, hoc est, priusquam fierent, non erant; nisi forte quis dicat primordiales rerum omni­um causas in sapientia patris semper esse aeternas, informem vero materiem, in qua & per quam in effectus suos per generationem proveniunt in genera & species quibus mundus impletur, aeternam non esse: sed quisquis hoc dixerit, cogetur fateri, mate­riam de nihilo factam causaliter intra aeternas rerum causas non connumerandam. Et si hoc concesserit, necessario concludetur & cogetur dare non omnia sed quaedam in sapientia patris aeterna esse. Materiem autem informem in numero omnium quae à Deo facta sunt in sapientia sua connumerari, nemo recte Philosophantium abnegarit: quomodo enim rerum omnium causas in verbo dei aeternaliter conditas esse, infor­mem vero materiem sua causa carere quis dicere potest, omnino non reperio. Per­inde si in numero universitatis conditae materia concluditur, necessario sequitur ut i­psius causa ex numero causarum aeternaliter in sapientia dei creatarum non excluda­tur. M. De informi materia, quam Graeci [...] vocant nullus, in sacra scriptura exer­citatorum, naturarum conditionem recta ratione considerans, ambigit quod à condi­tore omnium & causaliter inter causales, & inter causarum effectus secundum sua [...] proportiones condita sit: qui enim fecit mundum de materia informi, ipse fecit in­formem materiem de omnino nihilo, siquidem non alius est auctor mundi de informi materia facti, & alius ipsius materiae de omnino nihilo prius creatae, sed unus atque [Page 104] idem utriusque est conditor; quoniam ab uno principio omnia quae sunt, sive infor­mia, sive formata, procedunt; ab uno enim universitas creata est, sicut à monade omnes numeri, & à centro omnes lineae, erumpunt; nam & in hoc maxime seculari­um philosophorum, qui de mundi hujus factura tractare ausi sunt, error convincitur, quoniam informem materiem coaeternam deo esse dixerunt, de qua deus veluti extra se subsistente, & coaeterna sibi, suorum operum sumpsit auspicium. Indignum nam­que eis visum est, materiem informem à deo fieri creatam; quomodo enim inquiunt ex forma omnium informe fieret; ab immobili & in nullo in seipso variabili, varium ac mutabile, ab eo cui nihil accidit: variis accidentibus subjectum à non distento per spatia locorum & temporum, quod recipit locorum temporumque intervalla, & quan­titatum. Similiter ab eo quod nulli qualitati subditum, diversarum qualitatum fi­gurarumque receptivum; ab incorruptibili corruptibile; à simplici compositum; & caetera id genus suae falsae ratiocinationis nebulis obeaecati: nos autem sacrae scripturae veritatem inspicientes, divinorumque ipsius interpretum vestigia sequentes, & infor­mitatem rerum omnium, & formas, & omne quod in eis, sive secundum essentiam, sive secundum accidens est, ab una omnium causa condita esse, & per fidem credimus, & quantum datur per intellectum consideramus.

VI. Non enim universitatis conditor omnipotens, & in nullo deficiens, & in infi­nitum tendens, similia sibi solummodo, verum etiam dissimilia creare potuit & crea­vit. Nam si solummodo sui similia, hoc est, verè existentia, aeterna, incommutabi­lia, simplicia, inseparabiliter unita, incorruptibilia, immortalia, intellectualia, scien­tia, sapientia, caeterasque virtutes condiderit, in dissimilium, & oppositorum crea­tione defecisse videretur, & non omnino cunctorum quae ratio invenit posse fieri, opi­fex judicaretur. Dissimilia autem sui, & opposita esse dicuntur & sunt, omnia quae praedictis virtutibus opponuntur, non ut negativa seu privativa, sed naturae dissimi­litudine & oppositione. Siquidem perfectae essentiae similiter in genera formasque per differentias & proprietates uniformiterque ordinatae per singulas species omni confusione subtracta imperfecto informis adhuc materiae & mobilitas opponitur: ae­ternis, temporalia; immutabilibus, mutabilia; simplicibus, composita; & aeterna quae veluti ex diametro sibi invicem è contrario respondent: horum itaque omnium, si­milium dico & dissimilium, unus atque idem artifex est, cujus omnipotentia in nul­lius naturae deficit operatione. Perinde pulchritudo totius universitatis conditae, si­milium & dissimilium, mirabili quadam harmonia constituta est, ex diversis generi­bus variisque formis, differentibus quoque substantiarum & accidentium ordinibus, in unitatem quandum ineffabilem compacta. Ut enim organicum melos ex diversis vocum qualitatibus & quantitatibus conficitur, dum viritim separatimque sentiun­tur longe à se discrepantibus intentionis & remissionis proportionibus segregatae, dum vero sibi invicem coaptantur secundum certas rationabilesque artis Musicae re­gulas per singulos tropos naturalem quandam dulcedinem reddentibus: ita in uni­versitatis concordia, ex diversis naturae unius subdivisionibus à se invicem, dum sin­gulariter inspiciuntur dissonantibus juxta conditoris uniformem voluntatem coadu­nata est. His itaque diffinitis, non immerito, ut inquis, diversis cogitationum fluctibus sibi invicem adversantibus allidens, confectum est enim & inconcusse diffinitum omnia quae sunt, & quae non sunt, ab uno omnium principio confluere, sive in primordiali­bus causis semel & simul in verbo dei unigenito aeternaliter factis, sive in materia in­formi ex qua primordiales causae visibilis creaturae apparitionis, sive per generatio­nem occasiones acceperunt, sive in effectibus earum quibus mundus iste ab initio us­que ad finem naturali ordine divina prudentia ministrante peragitur: sic ait domi­nus. Pater meus usque in me operatur & ego operor. Sed quemadmodum haec veluti sibi­met adversantia in unam quandam intelligentiae copulam conveniunt, hoc est, quo­modo omnia simul & aeterna & facta sunt, non solum tibi, verum etiam & mihi dili­gentissima rationis inquisitione dignum esse videtur.

VII. D. Dignum quidem, hac enim quaestione nullam altiorem inquisitoribus veri­tatis quaerendam esse arbitror. Etenim ut praediximus facta aeternis opponuntur: ac per hoc, si facta non sunt aeterna: si aeterna, non facta. Nam ut eadem & aeterna si­mul & facta sint, qua ratione doceri valeat, non mihi occurrit. Perinde nil aliud restat ut aestimo nisi ut aut ista penitus prae nimia sui altitudine silentio honorificetur, aut si quid tibi de ea videtur investigandum, investigare incipias. M. Utrumque [Page 105] mihi videtur, ut & eandem, quantum acies contemplationis no strae deo illuminante ex nimio subtilitatis suae fulgore non repellitur, investigare non pigeat, ne desidiae seu inertiae culpam incurramus: ubi vero intentionis nostrae virtutem exuperat, & non patitur mentibus adhuc terrena habitatione depressis perspici, & ad purum di­nosci, silentio cordis & oris honorificanda est, ne quid temere de ea definiamus. D. Ita fiat, ac sine mora hujus inquisitionis viam arripe.

VIII. M. De eo quod omnia in verbo dei unigenito aeterna sunt, primo dicendum judico. D. Nec aliter volo: ab eoenim quod praecedit, ratiocinatio est inchoanda: praecedit enim aeternitas facturam; ab eo igitur est inchoandum. M. Esto itaque in­tentus, & vide ne quid incaute concedas, ne iterum te concessisse paeniteat. D. In­gredere, intentus sum ne quid temere concedam. M. Quid tibi videtur, num Deus accidentium capax est? D. Absit ab his qui de veritate sanum sentiunt hoc dicere vel cogitare: natura enim ipsius simplex est, & plusquam simplex, omnibusque acci­dentibus absoluta, & plusquam absoluta. M. Nihil ergo deo accidit? D. Omni­no nihil. M. Itaque non est ei accidens universitatem condere, eam tamen condidisse scriptura sacra non tacet, sed apertè clamat, dicens, In principio fecit Deus coelum, & terram, & caetera quae de operibus primorum sex dierum leguntur. D. Dominus & universitatem creaturarum condidit, eamque condidisse non est ei accidens. M. Non ergo erat subsistens antequam universitatem conderet, nam si esset, conditio sibi re­rum accideret. D. Deum praecedere universitatem credimus, non tempore, sed ea sola ratione, qua causa omnium ipse intelligitur; si enim tempore praecederet, acci­dens ei secundum tempus facere universitatem foret. Quoniam vero ea sola ratione qua causa est, universitatem ab eo conditam praecedit, sequitur universitatis conditio­nem non esse deo secundum accidens, sed secundum quandam ineffabilem rationem qua causativa in causa sua semper subsistunt. M. Si igitur nulla alia ratione Deus universitatem à se conditam praecedit, praeter illam solam qua ipse causa est, ea vero causativa, & omne causativum semper in causa subsistit, aliter enim nec causa causa est; nec causativum, causativum; deoque non accidit causalis esse, semper enim & causa est, & erat, & erit, semper igitur causativa in sua causa subsistunt, & substite­runt, & substitura sunt. Proinde universitas in sua causa quoniam causativa est, hoc est, suae causae particeps, aeterna est, totius igitur creaturae universitatem aeternam esse in verbo dei manifestum est. D. Huic conclusioni contradicere non valeo, dum sine ulla ambiguitate considero omnes numeros in monade, & omnes lineas in centro aeternaliter & uniformiter subsistere. Et quamvis actu & opere numerantis & li­mantis in varias numerorum species figurasque formentur, semper tamen in princi­piis suis, in monade dico, & centro, uniformiter permanent, nec unquam sine eis principia intelliguntur fuisse, nec in ipsis principiis fieri inchoasse, & dum ab eis multipliciter profluunt, uniformi tamen ratione aeterno atque incommutabili statu in eis esse non desinunt. M. Simillimo verissimoque usus es exemplo; testimonia quoque & sacrae scripturae & sacrorum patrum omnia in deo esse aeterna perhibent, Apostolus, In quo vivimus, inquit, movemur, & sumus. In deo enim sumus per excellentem & ante existentem in ipso nostrae essentiae rationem; movemur autem in deo secundum praecedentem in ipso bene essendi rationem per virtutes bonae actio­nis. Porro in deo vivimus secundum praecedentem in ipso semper vivendi & exi­stendi rationem; & ne quis aestimaret aliud nos esse & aliud nostras rationes, non di­xit in quo nostrae rationes vivunt, & moventur, & sunt; sed dixit in quo vivimus, & movemur, & sumus; nihil enim aliud nos sumus, in quantum sumus, nisi ipsae rationes nostrae aeternaliter in deo substitutae. Sanctus item Augustinus in opusculis suis opera­tionis Divinae quadriformem rationem exponens, secunda in verbi dei dispensatione non facta, sed aeterna esse affirmat; ubi non solum secula, verum etiam omnia quibus secula & peraguntur & implentur, voluit intelligi. Operatio, inquit, divina quae secula creavit & gubernat, quadriformi ratione distinguitur. Primo quod in verbi dei dispensatione non facta, sed aeterna sunt, qui nos [...]postolo teste ante tempora secularia praedestinavit in re­gnum; item alibi de trinitate scribens, verbum Dei▪ inquit, per quod facta sunt omnia ubi incommutabiliter vivunt omnia, non solum quae fuerunt, verum etiam quae futura sunt: nec tum in ipso fuerunt, nec futura sunt, sed tantummodo sunt: & omnia unum sunt, & magis unum est. Item in Examero de Deo verbo. Aliter, inquit, sub ipso sunt, ea quae per i­psum facta sunt, aliter in ipso sunt ea quae ipse est. Tanquam aperte diceret; Aliter sub [Page 106] illo sunt dum per generationem facta in generibus, & formis, locis quoque, & tem­poribus visibiliter per materiem apparent; aliter in ipso sunt dum in primordiali­bus rerum causis, quae non solum in Deo, verum etiam Deus sunt, aeternaliter intelli­guntur: & ideò ait, ea quae ipse est, non quod alia sint, quae in Deo sunt, & Deus esse dicuntur propter unitatem naturae, & alia quae per generationem in mundum ve­niunt, sed quia una eademque rerum natura aliter consideratur in aeternitate verbi Dei, aliter in temporalitate constituti mundi. Sicut quoque Dionysius Areopagita in capitulo de perfecto & uno Deo loquens, unum, inquit, dicitur, quia omnia uni­versaliter est: nullum enim existentium est non participans unius. Et paulo post; Itaque & hoc cognoscendum, quia secundum unum uniuscujusque percogitata est species, unire dicitur unita: & omnium est unum exemplar, & si interimas unum, neque universitas neque aliud aliquod existentium erit; Omnia enim in seipso unum uniformiter praeambit, & circumprendit. His atque hujusmodi exemplis, atque te­stimoniis in unum collectis, apertissimè datur intelligi, omnia in verbo Dei non so­lum aeterna, verum ipsum verbum esse. Quoniam vero & facta simul omnia, & aeter­na esse in verbo Dei sacrae scripturae testimoniis planissime declaratur; Johannes Evangelista, omnia, inquit, per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, ecce apertissimè facta esse omnia in verbo dicit. Sed, nequis aestimaret facta esse solum­modo & non aeterna, sequitur; quod factum est in ipso, vita erat; ac si dixisset, quod factum est, sive in principalibus causis, sive in earum effectibus, in ipso verbo, in quo rationes omnium aeternae sunt, vita erat. Item Apostolus, in quo creata sunt omnia, quae sunt in coelis & quae in terrâ, sive visibilia sive invisibilia, sive throni sive domi­nationes, sive principatus, sive potestates, omnia ex ipso & per ipsum & in ipso crea­ta sunt. Causas enim ut ait beatus Maximus eorum quae facta sunt homines ante se­cula per substitutas voluntate bona, secundum eas visibilem & invisibilem, & non ex­istentem substituit Creaturam; ratione & sapientiâ secundum opportunum tempus & fecit, & facit, & quae universaliter sunt, & quae per singula. Causam quidem an­gelorum creans produxisse credimus causam uniuscujusque complentium mundum, qui super nos est essentiarum & virtutum, rationem hominum uniuscujusque ex Deo esse accipientium. In se ipsum omnia recapitulans, hoc est, consummans, per quem & esse & permanere, ex quo quae genita sunt, quantum genita sunt manentia & mota participant dominum. Omnia enim participant eo quod ex deo facta sunt, propor­tionaliter dominum, sive per intellectum, sive rationem, sive sensum, sive motum vitalem, sive essentialem & habitam opportunitatem, ut magno & Divino manifesta­tori Dionysio videtur Areopagitae. Neminem itaque fidelium pieque sacram scri­pturam investigantium dubitare oportet, quod omnia in Deo verbo aeterna simul & facta sunt. Nam & vera ratio & sacrae scripturae authoritas in hoc unanimiter con­sentiunt, & non alia esse quae aeterna sunt, & alia quae facta; sed eadem simul & ae­terna, & facta; quâ verâ ratione aeterna, & facta, & facta & aeterna possumus intelli­gere, exigis à me non immerito explanare. Siquidem id ipsum aeternum & factum subsistere videtur sibi verae rationi non convenire, & fortassis nondum ego ipse quo­modo hoc conveniat, ad purum dinosco. D. Incipe itaque de hac quaestione, si quid dicendum, & inquirere & aperire.

IX. M. Rationes omnium rerum, dum in ipsa natura verbi, quae superessentialis est, intelliguntur, aeternas esse arbitror. Quicquid enim in Deo verbo substantialiter est, quoniam non aliud praeter ipsum verbum est, aeternum esse necesse est. Ac per hoc conficitur, & ipsum verbum & multiplicem totius universitatis conditae princi­palissimamque rationem id ipsum esse. Possumus etiam sic dicere. Simplex & mul­tiplex rerum omnium principalissima ratio, dominus verbum est. Nam à Graecislo­gos vocatur, hoc est, verbum, vel ratio, vel causa. Inde quod in Graeco Evangelio scri­ptum est, [...], potest interpretari, In principio erat verbum, vel in prin­cipio erat ratio, vel in principio erat causa. Quodcunque enim horum quis dixerit, à veritate non deviabit. Nam unigenitus Dei filius & verbum est, & ratio, & causa. Verbum quidem, quia per ipsum Deus pater dixit fieri omnia, immo etiam ipse pa­tris dicere, & dictio, & sermo est: sic ut ipse ait in Evangelio, Et sermo quem locutus sum vobis non est meus, sed ipsius qui misit me. Tanquam diceret aperte, Ego qui sum sermo patris qui locutus sum vobis, non sum meus, sed loquentis in me patris; & se­cretis substantiae suae finibus me gignentis, & omnia per me, hoc est, gignendo me, fa­cientis: [Page 107] Ratio vero, quoniam ipse est omnium visibilium & invisibilium principale exemplar, ideoque à Graecis [...], id est, species vel forma dicitur. In ipso enim pa­ter omnia quae voluit fieri, priusquam fierent vidit facienda. Causa quoque est, quo­niam occasiones omnium aeternaliter, & incommutabiliter in ipso subsistunt. Quo­niam igitur dei filius, & verbum, & ratio, & causa est, non incongruum dicere, sim­plex & in se infinitè multiplex creatrix universitatis conditae ratio & causa Dei ver­bum est: ac sic recurreret Dei verbum est simplex, & in se infinite multiplex creatrix universitatis conditae, & ratio, & causa. Simplex quidem, quia rerum omnium uni­versitas in ipso unum individuum, & inseparabile est; vel certè individua & insepa­rabilis unitas omnium dei verbum est, quoniam ipsum omnia est. Multiplex vero non immerito intelligitur esse, quoniam per omnia in infinitum diffunditur, & ipsa diffusio subsistentia omnium est. Attingit enim à fine ad finem fortier, & disponit omnia suaviter. Item in Psalmo velociter currit sermo ejus. Sermonem dixit Pro­pheta verbum patris, quod velociter currit per omnia ut omnia sint. Ipsius enim mul­tiplex▪ & infinita omnium subsistentia est. Hinc Sanctus Dionysius in capitulo de perfecto & uno, Perfectum quidem est, inquit, non solum ut per se ipsum perfectum se­cundum seipsum à se ipso uniformiter segregatum, & totumper totum perfectissimum, sed & plusquam perfectum, secundum omnium excellentiam & omnem quidem multitudinem deter­minans: omni vero summitati superexpansum & à nullo locatum aut comprehensum, sed ex­tentum in omnia simul & super omnia non deficientibus augmentis & infinitis operationi­bus. Perfectum iterum dicitur & velut non auctum & semper perfectum & ut indiminutum: ut omnia in se ipso superans & supermanans, secundum unam & incessabilem per se superple­nam & non minoratam largitatem. Manet ergo in se ipso universaliter & simpliciter, quoniam in ipso unum sunt omnia. Attingit ergo à fine usque ad finem, & velociter currit per omnia, hoc est, sine mora facit omnia, & fit in omnibus omnia: & dum in seipso unum perfectum & plusquam perfectum & ab omnibus segregatum subsistit, extendit se in omnia & ipsa extensio est omnia. Hoc etiam nomine ipsius coelestis es­sentiae quod est Cherubin significari videtur. Siquidem Cherubin fusio sapientiae in­terpretatur, ut sapientes Hebraeorum tradiderunt. Ubi subtilissime intelligendum quod fusio sapientiae vel extensio, vel cursus, vel quoquo alio modo infinita verbi multiplicatio dicatur, non quasi in ea quae prius erant quam funderetur vel extende­retur vel curreret verbum patris & sapientia, sed ipsius fusio, vel extensio vel cursus praecedit omnia, & causa existentiae omnium est & omnia. Quis enim veritatem consulens crediderit vel cogitaverit deum praeparasse sibi locos per quos sese diffun­deret qui nullo loco continetur, dum locus omnium communis sit. Ac per hoc lo­cus locorum nullo loco capitur. Aut sibi praeparasse spatia localia seu temporalia per quae sese extenderet, cursuve suo curreret, quia omni spatio caret, & omnia tempo­ra sua aeternitate superat. Aut quis dixerit, quod vel credibilius est ipsi deo dico ab alio veluti principio praeparata fuisse locorum temporumque spatia, seu qualium­cunque quantitatum intervalla quae sua diffusione impleret, vel suo cursu perageret, vel sua extensione solidaret? Nec enim de natura ineffabili atque superessentiali non solum dicere, verum etiam cogitare, falsisque imaginationibus fingere, & ridiculosis­simum est & periculosissimum. Non alia mors rationalis animae turpior pejorque est quam talia monstra abominandaque idola de creatore omnium cogitare: cum veritas ipsa in intellectibus piè quaerentium & diligentium creatorem suum intelligibili voce proclamet generaliter de omnibus quae sunt, & quae non sunt, hoc est, quae sensu vel intellectu comprehendi possunt, & quae sensum vel in­tellectum superant, quorum esse est omni essentia comprehensibili carere; nihil aliud subsistere praeter unius solius omnium causae participationem, omne autem quod participatur, & participationem sui & participantia se praecedit. Deus igitur praecedit omnia quaecunque se participant, & quorum essentia participatio ejus est. Hinc magnus Dionysius Areopagita in libro de coelesti Hierarchia, hoc est, Episco­patu, quarto capitulo. Primum, inquit, omnium illud dicere verum est, ut bonitate uni­versali superessentialis divinitas eorum quae sunt essentias substituens ad esse adduxit. Est enim hoc omnium causae & super omnia bonitatis proprium, ad communionem suam ea quae sunt vocare, ut unicuique eorum quae sunt ex propria diffinitur analogia: Omnia igitur par­ticipant providentiam ex superessentiali & causalissima divinitate manantem. Non enim fortassis essent, nisi eorum quae sunt essentiae & principii assumptione. Existentia igitur omnia [Page 108] esse participant. Esse enim omnium est superesse divinitatis. Viventia autem eandem super o­mnem vitam vivificam virtutem, rationabilia & intellectualia eandem super omnem & ratio­nem & intellectum per se perfectam & ante perfectam sapientiam. Audivisti summi Theo­logi Dionysii Areopagitae praeclarissimi Athenarum Episcopi, de participatione Divi­nae essentiae sententiam, qua apertissime manifestat omnia quae sunt, & quae non sunt, nihil aliud intelligenda praeter Divinae essentiae participationem; ipsam vero partici­pationem nihil aliud esse praeter ejusdem essentiae assumptionem. Non enim inquit fortassis essent, nisi eorum quae sunt essentiae & principii assumptione. Est igitur par­ticipatio Divinae essentiae assumptio. Assumptio vero est sapientiae Divinae fusio quae est omnium substantia & essentia, & quaecunque in eis naturaliter intelliguntur. Audi etiam ejusdem de processione dei per omnia, & mansione in seipso: in epistolâ quam rescripsit Tito pontifici interroganti, quae sapientiae domus, quis crater, & qui cibi ejus & potus. Duplicem, inquit, escam Divina sapientia proponit: unam quidem solidam & manducabilem; alteram vero humidam & profusam, & in cratere porrigit providens suas bonitates. Ipsius igitur crater rotundus dum sit & repandus, symbolum est expansae simul & in omnia circumeuntis sine principio & infinitae horum omnium providentiae. Veruntamen quoniam in omnia proveniens manet in se ipsa & stat immutabili naturae similitudine, & perfe­ctissima inremeabiliter se ipsa collocata uniformiter & fixè sic crater stat. Aedificans autem sapientia domum sibi dicitur, & in ipsa solidas escas & potus & cratera proponens: sic esse Divina divinitus symbola facientibus clarum, quia & providentia perfectissima est ipse essendi & bene essendi omnia causalis, & in omnia procedit, & in omni fit & continet omnia: & iterum ipse in sese per excellentiam, nullum in nullo per nullum est. Sed exaltatur omnibus ipse in se ipso similiter & aeternaliter existens & stans & manens, & semper secundum eadem & sic se habens, & nullo modo extra se ipsum factus: neque propria gravitate & incommutabili man­sione & bonitate restrictus, sed & in se ipso totas & perfectissimas providentias optime operans & proveniens in omnia: & manens in se ipso & stans semper motus. Animadverte quod ait, in omnia procedit, & in omni fit, quod etiam alibi declarat dicens; Audendum vero & hoc de veritate dicere: quia & ipse omnium causalis bono & optimo omnium amore per excellentiam amatoriae bonitatis extra se ipsum fit in omnia quae sunt providentiis, & veluti in bonitate, & dilectione, & amore fovet & exuperat omnia ab omnibus remoto, adhuc in omnibus secundum mente excedentem superessentialem potentiam inconversibilemque suam. His etiam favet ejus­dem Dionysii sententia quam ex Theologicis commentis scientissimi Hierothei sumpsit. Omnium, inquit, causa & repletiva Jesu deitas partes universitati consonas salvans; neque pars neque totum est & totum & pars, ut omne & partem & totum in semet ipsa coambiens & su­pereminens & excellens. Perfecta quidem est in imperfectis ut perfectio principalis: imperfecta vero in perfectis tanquam super perfecta, & ante perfecta forma formificans in informibus tan­quam forma principalis. Informis in ipsis formis tanquam superformis. Essentia totius essentiae incontaminata supergrediens, & superessentialiter omni essentia remota, tota principia & ordi­nes destinans, & omni principio & ordini supercollata, & mansura est eorum quae sunt, & se­culorum, & super secula, & ante secula plena in indigentibus, super-plena in multitudini­bus, arcana, ineffabilis super animum, super vitam, super essentiam, supernaturaliter habet su­pernaturale, superessentialiter superessentiale. Sufficiunt haec ut arbitror bene intelligen­tibus ad cognoscendum quod Divinae bonitatis permansio causa omnium incommuta­bilis sit. Processio vero ejus & ineffabilis motus omnium effectus peragit: porro ejus participatio & assumptio nil aliud est nisi omnium essentia. Et intentus perspice quod ait: quia & providentia perfectissima est ipse & essendi & bene essendi omnia causalis, non ergo alia est providentia omnium & alia causa omnium, sed unus atque idem do­minus & providentia perfectissima est omnium & essendi & bene essendi omnia cau­salis. Quod autem sequitur & in omnia procedit, & in omni fit, hoc est, in univer­sitate quam facit & continet omnia; ad solvendam praesentis quaestionis de qua nunc agitur nodositatem in tantum valet, ut nullo alio modo consulta rationis virtute pos­sit solvi, ut arbitror. Si enim ipse qui causalis est & essendi & bene essendi omnia, & in omnia procedit & in omni creatura fit & continet omnia, quid aliud restat nisi ut intelligamus sapientiam dei patris de qua talia praedicantur & causam creatricem o­mnium esse, & in omnibus quae creat creari & fieri, & omnia in quibus creatur & fit continere? In omnibus enim quodcunque vere intelligitur esse, nil aliud est nisi sapi­entiae creatricis multiplex virtus quae in omnibus subsistit. Si enim intellectu crea­tricem sapientiam ab omnibus quae creat substraxeris, in nihilum omnino redigentur, [Page 109] nullaque essentia, nulla vita, nullus sensus, nulla ratio, nullus intellectus, & omnino nullum bonum remanebit. Quod etiam Sanctus Augustinus in libro Confessionum suarum videtur intelligere, sermonem dirigens ad ipsam veritatem, Divinam scilicet sapientiam. Et inspexi, inquit, caetera intra te, & vidi nec omnino esse; nec omnino esse quia non sunt quod tu es, nec omnino non esse quia à te sunt. Quibus verbis insinuat omnem crea­turam omnino per se consideratam nihil esse. Quicquid autem in ea intelligitur sub­sistere, ex participatione creatricis veritatis subsistit: si enim omne verum ex veri­tate, & sola veritas permanet: caetera autem moventur, sola igitur veritas in omni­bus veris subsistit. Moventur autem, dixi, quia per se ipsa non subsistunt, sed ad ni­hilum vergunt: virtute vero veritatis providae, quae in iis subsistit, ne ad nihilum ru­ant prohibentur. Si ergo ipsum verbum dei & omnia facit & in omnibus fit; & hoc ex verbis praedicti patris Dionysii aliorumque potest approbari: quid mirum si cuncta quae in ipso verbo intelliguntur subsistere, aeterna simul & facta credantur & cogno­scantur esse. Quod enim de causa praedicatur, qua ratione non etiam de causativis praedicari possit non invenio. Omnia igitur quae sunt & aeterna simul & facta non incongrue dicuntur: dum in eis fit ipsa sapientia quae ea facit; & causa in qua & per quam & aeterna & facta sunt in eis aeterna & facta est. D. Valde miror, & stupefa­ctus veluti exanimis h [...]reo: his enim rationibus attrahor, quoniam verisimilia sunt, & sacrorum patrum testimoniis sacraeque scripturae corroborata. Sed iterum nutans retrahor, ac mox in tenebras densissimas cogitationum mearum relabor. Non est enim acies mentis meae ad praesentis quaestionis altitudinem intuendam penitusque pene­trandam idonea. Audiens quippe illud qui fecisti mundum de materia informi; non ali­ter cogitabam nisi quia mundus visibilis & invisibilis, de materia informi quam deus de omnino nihilo veluti auspicium quoddam suae operationis creavit, factus narratur; & erat quando totius mundi universitas non erat. Ac per hoc in primordiis condi­tionis suae de omnino nihilo in informem processit materiem: & consequenter per ge­nera & formas caeterosque numeros naturales ad perfectionem quandam creatori soli cognitam pervenit. Nec hoc per morulas temporum factum fuisse à Sancto patre Augustino in Hexamero suo suasum est. Non enim in tempore praecedit informitas formam, sed naturali ordine, quo causa praevenit effectum, nempe vox & verbum si­mul ex oreloquentis prodeunt: & tamen antevenit vox verbum, non quidem tem­pore sed causa. De voce enim efficitur verbum: de verbo autem nullo modo vox. Ità rerum omnium informitas & formatio & perfectio naturali quadam processione & sequentiâ, non autem tempore & intervallis, distincte simul & semel de nihilo in es­sentiam voluntate creatoris adductae sunt: & haec erat mea fides meaque quantula­cunque intelligentia. At nunc aliter à te audio, quae multum me movent, & ab his quae hactenus tenebam firmiter uti mihi visum est invitum re [...]ocant. Praesens enim ratio­cinatio, ut reor, nil aliud videtur velle suadere, nisi ea quae de nihilo putabam esse fa­cta, & nullo modo aeterna: erat enim quando non erant, ut arbitrabar, ac per hoc acceperant quod non habuerant, aeterna simul & facta esse. Quod valde contrarium opinor, & merito; nam haec sibimet videntur opponi, aeterna factis, & facta aeternis. Quae enim aeterna sunt, nunquam incipiunt & nunquam desinunt subsistere; & non erat quando non erant, quia semper erant: quae vero facta sunt principium facturae suae acceperunt. Inchoaverunt enim esse, quia erat quando non erant; & desinent esse, quia inchoaverunt habere. Vera siquidem ratione consulta omne quod incipit temporaliter esse, non sinitur semper permanere. Necesse quidem est ad finem ver­gere, in quo cogitur quod tempore incipit esse, perire. Et nemo aestimet me velle suadere reditum ad nihilum eorum quae temporaliter ex materia per generationem in mundo fiunt, hoc enim summum fieret malum: solutionem vero eorum in ea ex quibus componuntur, & in quibus subsistunt, dico. Nam & humana corpora caete­rorumque animalium, dum solvuntur perire dicuntur: non tum ad nihilum redigun­tur, sed in catholica revertuntur elementa. Et hoc generaliter de universitate hujus mundi visibilis intelligitur, nec incongrue. Nam quoniam principium essendi ac­cepit, essentiae suae terminum inevitabiliter accepturus est. Sicut enim erat quando non erat, ita erit quando non erit, Psalmista testante, aeternoque rerum conditore pro­clamante; opera manuum tuarum sunt coeli: ipsi peribunt, Tu autem permanebis, & omnes si­cut vestimentum veterascent, & sicut opertorium mutabi [...] eos, & mutabuntur; Tu autem idem ipse es, & anni tui non deficient. Ipse etiam conditor omnium, coelum, inquit, & terra transi­bunt, [Page 110] verba autem mea non transient. Si autem maxima spatio, pulcherrimaque subli­mitate syderum, & purissima subtilitate naturae, statu astrorum consita, cursu harmo­nici luminis semper plena pars mundi peritura sit, teste scriptura, nunquid putan­dum interiores partes, ac multo inferiores permansuras? Melioribus enim intereun­tibus inferiora non interire impossibile est, & dum aufertur quod continet, quod continetur manere vera non sinit ratio: hoc autem dicimus ad differentiam eorum quae aeterna sunt ab his quae facta sunt. Non enim parva distantia est inter ea quae nec incipiunt esse nec desinunt, & ea quae inchoant esse & non possunt semper per­manere. Non igitur sine causa acies mentis minus talia intelligentium repercutitur, quando ei aeterna esse facta, & facta aeterna suadetur, Nam non facile crediderim te consentire his qui volunt intelligere, multa ex his quae facta sunt, imo paene omnia semper permansura, ac per hoc futura esse aeterna: verbi gratia, Universitas ista quae constat ex coelo, & terrâ, quatuor elementis, in speciem orbis absoluti coaglobata, mundique nomine vocitata, & de nihilo facta est, ut aiunt, & aeternaliter mansura, praeter quasdam suas particulas, hoc est, corruptibilia corpora generationi & corru­ptioni subjecta, quae negare non possunt peritura; coelum vero cum suis syderibus semper fore, sive volubile sit, sive moveri desinat. In hoc namque sensus eorum variatur, quibusdam affirmantibus statum mutabilium futurum; quibusdam vero na­turalem motum elementorum semper non cessaturum. Illi quidem sequentes quod scriptum est, erunt omnia quieta, & hoc de statu mutabilium intelligentes: illi vero, concentum coeli quis dormire faciet? de aeterno mutabilium motu dictum esse accipi­entes. Harmonia siquidem coelestis sine motu aethereae sphaerae omniumque siderum quomodo poterit concinere, cum Musica semper in motu sit quemadmodum Geome­tria in statu? Terrenam quoque molem suam propriam quantitatem semper habitu­ram indubitanter affirmant: sequentes quod scriptum est, Generatio venit, generatio vadit, terra vero in aeternum stat. Eo exemplo quod superficies ejus undique plana­bitur, ut pulchrior quam nunc est, efficiatur, ac veluti nova quadam partium aequa­litate renovata, non ut intereat quod nunc est, sed ut mutata in melius quantitas ejus & aequalitas permaneat, quod etiam de coelo volunt intelligi, hoc est, quod ejus pul­chritudo in qua nunc sensibus corporeis arridet, in fine mundi cumulabitur absque ullo globatae suae figurae stellataeque picturae interitu, quoniam scriptum est, ut aiunt; Erit coelum novum & terra nova: coelos autem perituros non de superioribus mundi partibus, verum de spatiis hujus aeris infra lunam intelligunt: ut quemadmodum in diluvio versa sunt in aquam, ita mundi fine vertentur in flammam, & incrementa & decrementa cunctorum quae intra circulum lunae continentur: vicissitudinem cessa­turam non solum non denegant verum etiam affirmant. Spatia item aeris & aetheris distribuenda fore arbitrantur, aetheris quidem in aeternam possessionem beatorum angelorum hominumque sibi similium, aeris vero inferioris circa terram undique dif­fusi in aeternum carcerem aeternasque flammas, localiter visibiliterque arsuras, torquen­do diabolo cum membris suis, hoc est, Apostatis Angelis, similibusque sibi homini­bus impiis; ac per hoc quoniam omnem creaturam localem & temporalem & esse & futuram esse cogitant, loca & tempora, hoc est, mundi spatia motumque ejus morula­rum intervallis distinctum semper esse mansura non dubitant. His atque hujusmodi falsis opinionibus conantur asserere ea quae non erant & inchoaverunt esse, & facta simul & aeterna dici posse, quia semper in eodem statu in quo temporaliter creata sunt semper manebunt, & quae principio non carent fine carere arbitrantur: ita ut & facta sint quia esse inchoaverunt, & aeterna quia non desinent subsistere; veruntamen neque talibus opinionibus quas vera deridet ratio te assentire aestimarim, neque ta­lem aeternitatem vel ut verius dicam semiaeternitatem praedictis tuis rationibus sua­sisse, neque sic & facta simul & aeterna docuisse, sed altiori naturarum contuitu ultra humanas opiniones, modo quodam adhuc nobis incognito, divinorum arcanorum adyta penetrare te sentio, vestigia patrum, qui talia scrutati sunt, altius sequendo.

X. M. Aiunt enim naturam hujus mundi semper mansuram quia incorporea est & incorruptibilis, caetera vero quibus constat peritura, hoc est, omne quod in eo est compositum, & quia in eo nullum corpus est quod non sit compositum, & omne com­positum solvetur in ea ex quibus componitur, totus igitur mundus iste visibilis corpo­reus compositus solvetur sola simplici natura manente. D. Falsis ratiocinationibus humanarum opinionum longe à veritate distantium quondam me deceptum esse ne­gare [Page 111] non possum, quia deceptus sum; his enim omnibus aut pene omnibus rudis jam assensum praebui quadam similitudine veri carnalibusque sensibus, ut multis evenit, seductus; nunc vero sacrorum patrum vestigia sequens, divini luminis radio ab erro­ribus me is & aliorum me revocante, inque viam rectam ducente, paululum pedem re­traho. Divina siquidem clementia veritatem pie atque humiliter quaerentes in tene­bris ignorantiae non sinit errare, inque foveas falsarum opinionum cadere & in eis pe­rire. Nulla enim pejor mors est quam veritatis ignorantia, nulla vorago profundior quam falsa pro veris approbare, quod proprium est erroris; ex his enim turpissima & abominabilia monstra in humanis cogitationibus fingi solent, quas dum carnalis anima veluti vera & amat & sequitur, dorsum vero convertens lumini, umbrasque fugaces comprehendere volens, & non valens, in barathrum miseriae consuevit ruere. Hinc assidue debemus orare ac dicere, Deus nostra salus atque redemptio, qui dedisti na­turam, largire & gratiam; praetende lumen tuum in umbris ignorantiae palpantibus quaerentibusque Te, revoca nos ab erroribus, porrige dexteram tuam infirmis non va­lentibus sine te pervenire ad Te, ostende Te ipsum his qui nil petunt praeter Te, rum­pe nubes vanarum phantasiarum quae mentisaciem non sinunt intueri Te eo modo quo Te invisibilem videri permittis desiderantibus videre faciem tuam, quietem suam, finem suum ultra quem nil appetunt, quia ultra nihil est summum bonum superessentiale: Sed ad residuum sententiae tuae gressus dirige. D. Quid restat nisi quod me valde movet proferre, hoc est, quomodo omnia aeterna & facta sunt, quomodo principio ac fine carentia principio ac fine circumscribuntur: haec enim inter se invicem luctantur, & quomodo sibi conveniant, nisi à te mihi fuerit suasum, ignoro, siquidem Deum [...], hoc est, carentem principio aestimabam esse; ipse enim principium omnium & finis est, nullo principio inchoans, nullo fine conclusus; caetera vero inchoari, & ad fi­nem suum proprium unumquodque tendere, ac per hoc non aeterna sed facta, & his omnibus incomparabiliter altius, & mirabilius mihi videtur, quod Sancti Dionysii authoritate utens asseris, ipsum videlicet Deum & omnium factorem esse, & in omni­bus factum, hoc enim adhuc inauditum & incognitum non solum mihi, sed & multis ac paene omnibus. Nam si sic est, quis non confestim erumpat in hanc vocem & pro­clamet, Deus itaque omnia est, & omnia Deus; quod monstrosum aestimabitur eti­am his qui putantur esse sapientes, multiplici rerum visibilium & invisibilium varie­tate considerata. Deus autem unum est. Et nisi haec exemplis rerum animo compre­hensibilium suaseris, nil aliud relinquitur, nisi ut vel mota solummodo non autem di­scussa praetermutantur, quod sine mentis meae dolore fieri non poterit. Qui enim in tenebris spississimis constituti ortum lucis sperant, non omnino tristitia opprimun­tur. Sin autem lux ab eis quam sperant auferatur, non solum in tenebris, verum etiam in multa poena resident, ablato ab eis bono quod speraverant, vel ut omnia quae à te de talibus dicta sunt, ab his qui minus intelligunt, omnino falsa esse judicentur, & in pristinas opiniones quas nec adhuc volunt deserere, veluti veras, his contemptis relabantur. Proinde naturalibus exemplis, quibus nisi nimia stultitia excaecatus ne­mo resistit, primo ratiocinationis via incipienda est.

XI. M. Num peritus es artis Arithmeticae? D. Peritus, ni fallor: eam namque ab infantia didici. M. Diffini igitur eam aperte ac breviter. D. Arithmetica est numerorum scientia, non quos sed secundum quos numeramus. M. Cautè ac vigi­lanter Arithmeticam numerorum diffinisti; nam si simpliciter definires Arithmeticam numerorum scientiam, omnes numeros generaliter comprehenderes, ac per hoc defi­nitio non staret, non enim disputat ars illa de omni genere numerorum, sed eos tan­tum numeros considerat, quos in sola scientia & intellectu novit esse, & secundum quos caetera numerorum genera numerantur. Non enim numeros animalium, fruti­cum, herbarum, aliorumque corporum seu rerum ad scientiam Arithmeticae artis per­tinere sapientes dicunt: sed solos intellectuales, invisibiles, incorporales, in sola scien­tia constitutos, in nullo vero subjecto substantialiter positos, Arithmeticae attribuunt. Nam non ita in scientia vel intellectu, vel ratione, vel memoria, vel sensibus, vel fi­guris perspiciuntur, ut substantialiter unum sint ipsi cum his in quibus videntur. Propriam namque substantiam possident, nam si ejusdem substantiae essent, non & eos scientia & intellectus & ratio judicarent. Ars autem & judex id ipsum esse non pos­sunt. Hoc enim de solo Deo verbo recte dicitur, qui & judex est & ars. Vigilanter itaque, ut dixi, à te additum est, non quos, sed secundum quos numeramus, eos siqui­dem [Page 112] in nullo subjecto corporeo vel incorporeo inspicimus: sed ultra omne subjectum solo intellectu in sapientia & scientia cernuntur, suae divinae naturae excellentia ab omnibus quae secundum eos numerantur absoluti. D. Haec saepe cogitavi, & ad pu­rum, ut arbitror, perspexi. M. Est ne igitur ars illa naturalis? D. Etiam, & nulla naturalior. Siquidem non solum aliarum trium Matheseos sequentium se partium, hoc est, Geometriae, Musicae, Astrologiae, immobile subsistit fundamentum, primor­dialisque causa atque principium: verum etiam omnium rerum visibilium & invisibi­lium infinita multitudo, juxta regulas numerorum quos Arithmetica contemplatur, substantiam accipit, teste primo ipsius artis repertore Pythagora summo Philosopho, qui intellectuales numeros substantias rerum omnium visibilium & invisibilium esse certis rationibus affirmat: nec hoc scriptura sacra denegat, quae ait, omnia in men­sura, & pondere, & numero facta esse. M. Itaque si naturalia quaeris exempla prae­dictae artis, immo etiam numerorum quos ipsa comprehendit naturam regulasque dili­genter inspice; ut ad eorum quae tibi luctantia inter se, sibique oppugnantia putan­tur, notitiam Deo duce pervenies. D. Exempla Arithmeticae libenter accipio: ea namque nec fallit nec fallitur; quamvis enim saepe minus intelligentes in ipsa fallun­tur, non artis culpa, sed incaute de ea tractantium judicanda est hebetudo. Nume­rorum itaque, quorum scientia Arithmetica est, monada esse principium, non du­bitas, ut opinor. Quisquis in hoc haesitat Arithmeticus non est: est enim principi­um, & medium, & finis omnium numerorum, monas, id est, unitas, omniumque terminorum totum, & pars, & omnis quantitas. Dic itaque num omnes numeri, quos ratio quantum vult multiplicare potest, causaliter in monade sunt, & aeternali­ter? Non aliter vera docet ratio, in ea enim causa, in ea enim causaliter sunt, quia omnium numerorum subsistit principium, & ibi omnes sunt individuum simpliciter, hoc est, universaliter, & multipliciter sola ratione, non autem actu & operatione, ne­que unum ex multis cumulatum, sed unum sua & simplici & multiplici singularitate praeditum. Ita ut & omnes numeri in ea sint simul & simpliciter secundum causam, & ipsa in omnibus multipliciter ineffabili distributione intelligatur secundum sub­stantiam. Ipsa est enim omnium numerorum causa & substantia, & dum statum im­mutabilem suae naturae non deserit, se ipsam in omnes multipliciter diffundit, aeterna­liter vero in ea subsistunt quoniam in ea esse temporaliter incipiunt: nam non erat unitas multiplicibus omnium numerorum rationibus carens in quibus subsistunt. Quis autem pure intelligentium monada dixerit inchoasse, cognoscens in infinitum ten­dere? Quomodo enim potest fieri infinita progressio à finito principio? infinitum enim ab infinito procedit; à finito vero nihil infinitum, & si quis dixerit quomodo hoc stare potest, cum etiam in ipsis numeris multa infinita à finitis inchoantia videa­mus, ex binario siquidem qui finitus numerus est omnes duplices nascuntur, & in infi­nitum protenduntur, similiter ex ternario finito omnes triplices initium sumunt, & finem multiplicationis suae nesciunt, & ut breviter dicam nullus numerus est suis quantitatibus finitus, seu solis monadibus à quo multiplex quidam in infinitum non profluat. Huic respondendum est. Isti numeri partibus suis finiti ex quibus multipli­ces procedunt in infinitum, in ipsa monade ubi omnes unum sunt infiniti sunt. Pro­inde aut in monade esse negabit omnes numeros, & in suis multiplicationibus extra eam finitos esse affirmabit; aut si hoc affirmare non poterit, vera ratione resistente, necessario fatebitur omnes numeros partibus suis finitos in monade infinitos subsistere uniformiter aeternos. Siquidem ubi fons apparet, non ibi aqua incipit esse, sed ali­unde per occultos poros sensibusque infinitos longe antemanat priusquam in fonte appareat; ac per hoc quemadmodum abusive dicitur fons ubi primo visibiliter sur­git, longe enim ante erat in secretis terrae sive oceani, sive alibi, ubi invisibiliter latebat. Latex enim à latendo in venis terrae dicitur; ita & numeri quorum multi­plicatio sive aliae proportiones in infinitum profluunt, non ab ipsis finitis numeris qui primum contemplanti animo apparent, sed ab ipsis rationibus aeternis & infinitis in quibus causaliter subsistunt originem ducunt. In monade autem sunt, in monade er­go infiniti sunt, exqua infinitus omnis numerorum cursus procedit, & in quam desi­nit. Et ut majori argumento utamur, unitatem nunquam inchoasse affirmantes dili­genter animadverte, si unitasque à Graecis dicitur monas, omnium numerorum prin­cipium est, & medium, & finis, ab ipsa siquidem procedunt, per ipsam moventur, i­psam petunt, in ipsam desinunt, & nemo sapientum ambigit quod ita sit: Non alia [Page 113] erit unitas ex qua numeri profluunt, & alia quam petunt, & in quam finiuntur; sed una atque eadem quia est principium, & finis, proinde numeri à suo progredientes principio, non aliunde nisi à suo fine progrediuntur: non aliud est eorum principi­um, aliud finis, sed una atque eadem unitas; ac per hoc necessario conficitur ut si in in­finitum protendantur finem, ab infinito principio protendi incipiant; finis autem infinitus est omnium numerorum unitas eadem, igitur est omnium numerorum infi­nitum principium; & si omnes numeri aeternaliter & incommunicabiliter principio suo subsistunt, in fine suo aeternaliter & incommunicabiliter subsistere necessarium est: & quemadmodum non erit finis sine desinentibus in eum, ità non erit principium sine inchoantibus ab eo actu & operatione intelligentiae proficisci; aeternaliter ergo in monade omnes numeri subsistunt, & dum ab ea profluunt, in ea esse non desinunt, quoniam statum suum naturalem deserere non possunt, nam sive multiplicantur, sive resolvantur, ab ea veniunt, & in eam redeunt, secundum regulas disciplinae quae eo­rum rationes intuetur. At si ita est, nemo nisi impudens contradicet, aeternos in uni­tate numeros suis rationibus subsistere; & siquis intentus perspexerit, ipsas rationes sempiternas esse non dubitabit. M. Arithmeticae disciplinae non ignarum te esse per­spicio, hactenus enim quicquid à te de ipsa prolatum est, vera ratio praedicat, ac sic & non aliter esse confirmat; sed ut firmius de numerorum aeternitate in monade per­doceas, eorum rationes quas aeternas atque innumerabiles asseris esse, breviter edissere atque aperte. D. Prima progressio numerorum est à monade, & multiplicationis auspicium [...] idem binarius secunda, [...] ternarius tertia, post quaternarius, dein­de omnes termini suis sedibus constituti. Et est quidem binarius omnis paritatis ori­go sub intellectum cadentis, ternarius vero imparitatis. Ex quibus, paritate dico & imparitate, omnes species numerorum procreantur sive simplices sint sive compositi, simplices sunt par, & impar: compositae quae ab his duobus constituuntur, pariter par, pariter impar, impariter impar. Videsne quantum impossibile esthunc numero­rum progressionis ordinem aliter fieri, aut in alium modum moveri, nullus enim ali­us num erus naturali ordine constitutus primae processionis ab unitate obtinet locum, nisi binarius; nec secundae, nisi ternarius; nec tertiae, nisi quaternarius; & unisquis­que numerus suam sedem naturalem possidet, quam nullus numerus praeter ipsum, cujus locus est, occupare sinitur; in ipsa vero unitate simul omnes numeri sunt, & nullus alium praecedit, vel sequitur, quoniam omnes unum sunt; neque tamen na­turalem suum ordinem, quo in suis multiplicationibus continentur, immutabiliter haberent, si non ipsius aeternaliter immutabilis causa in unitate praecederet: similiter de duplis, quorum princeps est binarius, & triplis quos praecedit ternarius, & qua­druplis qui ex quaternario incipiunt, omnibusque multiplicium speciebus intelligen­dum, quod unaquaeque earum à proprio suo principio inchoat, & in infinitum ten­dit. Duplex autem proportio, seu triplex, seu quadruplex, seu alia talium propor­tionum in unitate specialiter, atque distincte, non intelligitur, siquidem in ea omnes multiplices, & unum sunt, & simul sunt, & unum multiplex, & simplex. Simplex quidem natura, multiplex vero rationibus secundum quas ordinem suum in multipli­cationibus immutabilem accipiunt. Quid dicam de mirabili, atque divina super-particularium, & super-partientium, & multiplicium super-particularium, & multi­plicium super-partientium constitutione, & proportione, quas singulatim species ab unitate accipiunt? Quid de proportionalitatibus quas in proportionibus, inque dif­ferentiis terminorum contemplamur, in quibus ineffabilis, atque divinae virtutis est constantia, ut nullus sapientiae secreta penetrans eas aeternas esse contendat? Si enim recta definitio est veri, quae dicit verum esse quod semper manet, quod autem semper manet, aeternum est: ratiocinationes numerorum verae sunt, quia semper immuta­biliter manent, ac per hoc aeternae sunt. De quibus quisquis diligenter scire deside­rat, magnifici Boethii de Mathesi libros intentus legat. Item de numerorum aeterni­tate in principio suo, id est, in monade, veluti ex quodam fonte inexhausto proflu­unt, & in eam quantumcunque multiplicentur desinunt, non ab ea quidem proflue­rent si ante eorum fluxum in ea non causaliter substiterant, nec in eam desinere ap­peterent, si non in ea suas causas aeternaliter permanere naturali motu cognoscerent, ad quas semper redire non cessant per eosdem gradus quibus ab eadem profluxerant, Analyticis regulis per quas omnis inequalitas ad aequalitatem revocatur. Analyti­cas autem regulas in fronte secundi tractatus Matheseos magnifici Boethii studiosus [Page 114] quisque talium mirabili naturarum indagatione reperiet: si autem quis dixerit & u­nitatem numerorum, & ipsos numeros simul esse inseparabiliter, quoniam inter ea, quae simul, & inseparabiliter sunt, non incongrue connumerantur, non negandum, imo etiam fatendum; sed non ideo aeterna esse, principioque carere credendum, vel intelligendum. Multa enim sunt quae simul incipiunt esse, non tamen ideo aeterna­liter coguntur subsistere; nam & materies & forma & vox & verbum simul incipiunt simul desinunt, nec tamen aeterna sunt. Si enim aeterna essent nec inciperent nec de­sinerent esse, & multa id genus: respondendum, senarius numerus ab unitate, & multi­plicatione aliorum numerorum non secluditur, praesertim cum solus in cardinalibus, hoc est, in primo versu numerorum ab uno usque ad decem perfectus sit: suis namque partibus perficitur, sexta videlicet, & tertia, & dimidia. Sexta quidem unum est, tertia duo, dimidia tria, quae simul compactae senariam conficiunt quantitatem. U­num siquidem, & duo, & tria sex fiunt, est & alia ratio quae miro modo senarii nu­meri perfectionem insinuat, quae primum versum numerorum suis partibus ordinate constitutis perficit. Sexta pars ejus unum primum numerorum obtinet locum, tertia duo secundum, dimidia tria tertium; dimidia & sexta quartum, dimidia, & tertia, quae sunt tria & duo, quintum: partes ejus omnes simul conjunctae quae sunt unum, duo, tria, sextum, seipsum videlicet complent. Totus cum sua sexta, hoc est, sex & unum, septimum: totus cum sua tertia, hoc est, sex & duo, octavum, totus cum sua dimidia nonum, hoc est, sex & tria, quibus si unum addatur, in quo omnium nume­rorum finis constituitur, denaria quantitas perficietur. Si ergo perfectus iste nume­rus, senarius videlicet, in unitate numerorum constituitur, videat qui dicit, eum ae­ternum non esse, cum in ipso omnium conditor opera sua perfecerit: ubi notandum quod non ideo senarius numerus perfectus est, quoniam in eo Deus cuncta quae creare voluit consummavit, sed ideo in eo opera sua condidit, ut perfectione numeri operum suorum perfectionem significaret: hoc igitur maximum ac divinissimum exemplar, in quo fecit Deus opera sua, nunquid credibile, aut verisimile est temporaliter incho­asse, dum in eo, non solum quae in temporibus sunt, verum & ipsa tempora, & quae ultra tempora subsistunt, ab opifice omnium constituta sunt? Proinde sapiens de aeternitate numerorum solius senarii numeri argumento utens, nam quod de aeterni­tate illius intelligitur, de aliorum perennitate intelligendum est. Siquidem non de solo senario, de universitate vero generaliter omnium numerorum dictum est omnia in mensurâ, & numero, & pondere fecit Deus. At si loca, & tempora, intra omnia quae Deus fecit, connumerantur: necessario intellectuales numeri in sola scientia substi­tuti, loca & tempora naturae suae perpetuitate praecedunt, & intra ea quae simul & aeterna, & facta sunt, computantur; aeterna quidem sunt in monade, in multiplica­tionibus vero sui facta. M. De aeternitate numerorum in monade satis est disputa­tum; quomodo autem finiunt, & ubi, & unde, valde necessarium est investigare; Eo­rum namque argumento conamur asserere omnia quae Deo sunt aeterna, simul & facta esse. D. Aeternitatem monadis, omniumque numerorum in ea, quantum valeo ex­posui: quomodo autem intellectuales numeri, secundum quos omnia quae numerari possunt, numerantur, fiunt; & ubi, & unde, tuum est explanare. Hoc autem dico, sciens, facilius eorum aeternitatem, quam facturam, & quaeri posse, & inveniri, & sua­deri. M. De me bene, ut video, aestimas, quando mihi difficiliora quaerenda, inve­nienda, suadenda committis. Veruntamen meum est quaerere, invenire vero illius solius est, qui illuminat abscondita tenebrarum: suadere quoque ejusdem est, qui potest solus aperire sensum, & intellectum. Quid enim prodest exterior suasio, si non adsit interior illuminatio? Itaque quod paulo ante à te dictum est, aeterna quidem in mo­nade, in multiplicationibus vero suis facta, hujus quaestionis praelibamen esse arbitror. Et si intellexisti, quod dixisti, superflue quaeris quod intelligis, sin vero quaerendum est.

XII. D. Omnino video numeros non nisi in multiplicationibus suis posse fieri, nam in monade aeterna sunt. Quomodo autem, vel unde, vel ubi, fiunt, adhuc non video; ideoque horum cognitionem te aperire postulo. M. Omnes numeros cau­saliter, hoc est, vi & potestate, in monade semper esse non dubitamus. D. Hinc du­bitare minus est intelligentium. M. Monada autem sapientia & scientia aeternalter subsistere intelligis, ut arbitror. D. Si aliter sentio, ab ipsius monadis vera cogni­tione alienus sum. M. Non alios reris, ut opinor, numeros in monade vi & pote­state [Page 115] constitutos, & alios actu & opere in genera, & species intelligibilium numero­rum, sed eosdem profluentes. D. Non alios eosdem vero, sed aliter. M. Dic quae­so quomodo aliter. D. In monade quidem vi, & potestate; in generibus vero, & formis, actu, & opere. M. Recte respondisti; num ergo vides numeros eosdem ibi aeternos esse, ubi vi, & potestate causaliter sunt; hoc est, in monade: ubi vero actu, & opere intelliguntur, ibi factos▪ esse? D. Nimium acceleras pedete [...]ti [...] ratiocinatio­nis ingredienda est vi [...], ne quid incautè temereque sta [...]uamus. Prius itaque est quae­rendum quid sit vis & quid potestas numerorum in monade, corundemque quid sit actus, & quid operatio in generibus, & formis. M. Vis est, ut aestimo, substantialis corum virtus, aeternaliter & immutabiliter subsistens in monade; potestas vero est possibilitas, quâ in genera & species possunt multiplicari, & intellectibus manifesti fieri certis terminorum distinctionibus, quantitatum diversitatibus, intervallis differen­tiarum, & proportionum proportionalitatumque mirabili aequalitate, & insolubili consonantia. Actus est motus animi procedentium numerorum ex monade in diversa genera, inque species differentes multiplicationem contemplantis in seipso & in seipsis priusquam in phantasias cogitationis veniant, hoc est simpliciter incorporea natura omni imagine carente purissimo intellectus oculo, ipsos numeros supra omnem quan­titatem, & qualitatem, & loca, & tempora considerantis. Aut breviter diffiniam, actus est motus animi purissimos in sua natura numeros absque ulla imaginatione in­tuentis. Opus vero est ejusdem animi motus purissimos numeros, quos in seipso considerat, phantasiis veluti quibusdam corporibus incrassatos memoriae commendan­tis, ibique eos ordinantis eorumque rationes facilius tractantis, forasque quibusdam signis corporalium sensuum significatos in aliorum notitiam tradentis. Et ne me ex­istimes velle suadere, ipsos numeros ab intellectu vel ratione multiplicari & creari, & non ab ipso omnium conditore, multiplicatore, ordinatore: si enim ab ullo creato in­tellectu multiplicationem suam numeri primum paterentur, non eis divinȧ & ineffa­bilis immutabilitas & harmonia rationum ineffet, proinde non ideo intellectus intel­lectuales numeros creare putandus est, quia in seipsos contemplatur. Ab uno autem creatore omnium in intellectibus, sive humanis, sive angelicis, fieri credendum est, à quo etiam in monade aeternaliter substituti sunt: per intellectus vero in notitionem descendunt. Nam quemadmodum, ut exemplo utamur, consilium quoddam, seu qualiscunque ars naturalis, dum in secretissimis intellectualis naturae sinubus conti­netur, simul est, & unum quoddam simplex, sine partibus seu divisionibus; sine quan­titate, seu qualitate; sine loco, sine tempore, & omnino omnibus accidentibus abso­lutum, ac vix soli intellectui cognitum: non enim intellectus naturalium artium factor est, sed inventor, non enim extra se, sed intra eas, invenit. Dum vero ipsa ars, ab arcanis suis, in quibus simul in animo, in quo est, in rationem intelligibili pro­gressione incipit descendere, mox paulatim in suas occultas regulas apertis divisioni­bus atque differentiis inchoat aperire, adhuc tamen purissimas omnique imaginatione alienas; & haec processio prima artis ab ipsa scientia in qua primitus subsistit, per intel­lectum in rationem, ipsius intellectus actu perficitur. Omne siquidem quod ex secretis naturae in rationem venit, per intellectus actionem perficitur. Iterum autem veluti secundo descensu eadem ars ex ratione in memoriam descendens, paulatim apertius in phantasiis, veluti in quibusdam formis, seipsam luculentius declarat; tertio vero de­scensu ad corporales sensus diffunditur, ubi sensibilibus signis virtutem suam per ge­nera, & species, omnesque divisiones suas, & subdivisiones, & partitiones exerit: ità intellectuales numeri ex monade descendunt, ut in animo quodam modo splende­scant, deinde ex animo in rationem perfluentes apertius se patefaciunt; mox de ratio­ne in memoriam decurrentes phantasticas, ex ipsius memoriae naturâ accipiunt appa­ritiones, in quibus virtutes multiplicium formarum suarum inquisitoribus suis lucu­lenter ape [...]iunt, deinde in sensus, postremo in figuras. Num igitur vides tria illa quae quaesieras, quomodo, & ubi, & unde? Unde quidem? à monade: ubi? in intel­lectu: quomodo? diversis gradibus, primum à semetipsis, in intellectum; ab intellectu, in rationem; ex ratione, in memoriam; ex memoria, in sensus corporeos, & si neces­se est propter utilitatem discentium extremo gradu à sensibus ad visibiles figuras de­scendunt. D. Planè clarissimeque video. M. Itaque non te latet, ut opinor, nume­ros aeternos esse, & factos; aeternos quidem in monade, factos vero multipliciter in suis descensionibus: primo videlicet in intellectu contemplantium se in semetipsis fi­unt; [Page 116] qui modus faciendi longe à sensibus remotus est; fieri enim dicuntur in noti­tiâ se intelligentium. Nam in monade dum sint, ineffabili suavitate omnem supe­rant intellectum, eo solo, divino videlicet, intellectu excepto, quem nil ubique la­tet. Ipse est enim intellectus omnium, imo omnia. Non enim de ipsa monade quae est causa sola & creatrix omnium visibilium, & invisibilium, nunc agitur, sed de illa creata monade in qua omnes numeri causaliter & semper subsistunt, & ex qua mul­tiformiter erumpunt. Secundo vero in ratione fiunt in quâ fieri propterea dicun­tur, quia in ea manifestius se ostendunt. Adhuc tamen per seipsos absque ullo phan­tastico colore. Deinde in memoria, ac sensibus, in phantasiis quibusdam efficiuntur. Ipsae autem phantasiae aut de natura memoriae, hoc est, de ea parte animae quae forman­dis imaginibus est attributa, aut extrinsecus ex superficie corporum per sensus exte­riores sumuntur; sed quae extrinsecus veniunt phantasiae proprie appellantur, quae vero ex memoriâ phantasmata; verbi gratia, phantasia est imago quam de certo cor­pore seu colore, seu spatio, à me viso per sensum videndi assumptam meae memoriae infigo; phantasma vero est imago illa quam fingo de aliquo nunquam à me viso. Quae falsa non immerito dicitur imago, quoniam illud quod cogito, aut penitus non est, aut si est, non ita est sicut imaginor. Ubi notandum, si sanctum sequimur Augusti­num, quod phantasma non aliunde nisi ex phantasia nascitur. Est enim, ut ipse ait, imago imaginis, hoc est, imago ex alia imagine nascens, verbi gratia, Solis quotidie orientis phantasiam habeo quam, ut dedisti, formae ipsius specie accepi, & iterum ad similitudinem ipsius phantasiae solares imagines mille in memoria fingo majores, vel minores, juxta cogitationis meae arbitrium, ac per hoc falsae sunt quia nil veri imitan­tur. Nam Graeci aliter quid sit phantasma intelligunt; dicunt enim notitiam quae in animo est de sensibilibus naturis per phantasias earum susceptam phantasma esse. D. Dupliciter ergo factos numeros in monade substitutos aeternaliter asseris ni fallor, aut enim in animo, & ratione sola, ac simplici intelligentia fiunt puri per se, omni­que imaginatione absoluti, apparentes, aut in memoria sensuque corporeo quibus­dam imaginationibus incrassati, ac veluti ex quadam & in quadam materia facti. M. Ita est sed quod addidisti ex quadam & in quadam materia facti, non satis acutè per­spexisti. Phantasias namque, quas de memoria in memoriam, vel sensu de sensibili accipiunt, ut in eis appareant, non ex quadam materia fiunt, sed ex incorporalibus incorporales nascuntur. Non enim ex materia corporalium rerum efficiuntur, sed ex specie quae procul dubio incorporea est, & ex coloribus qui non corpora, sed cir­ca corpora, intelliguntur. Ac per hoc nil est convenientius ac naturalius, quam ut intellectuales numeri in rebus incorporeis, & ex incorporalibus sumptis virtutem su­am ostendant, & modo quodam ineffabili in generationem sensibilem facti procedant. Prospectisque rerum rationibus non temere quis dixerit ipsas phantasias, in quibus nu­meri se interioribus numerantium oculis patefaciunt, non aliunde nisi ab ipsis in­telligibilibus numeris provenire; nam si numerositas formarum sensibilium in quibus materia continetur, ut sensibus possit percipi, siquidem per se ipsam invisibilis est, at­que in formis ab intellectualibus numeris originem ducit, & ex ipsa formarum vide­licet numerositate per corporeos sensus memoria phantasiis conformatur, nil aliud restat, nisi ut intelligamus, numeros intellectuales ex monade duplici modo fluere, & in memoria facti acie mentis multiplicari, dividi, comparari, colligi, uniri. Aut e­nim, ut praediximus, per intellectum in rationem & ex ratione in memoriam descen­dunt, aut per species rerum visibilium in sensus corporeos, iterumque ex ipsis in ean­dem memoriam confluunt, in qua phantasticas accipientes formas fiunt, interioribus­que sensibus succumbunt. Ac per hoc quoquo modo numeri patiantur perspici, non aliunde nisi à semetipsis apparitionis suae occasionem percipiunt. Perinde & in mo­nade aeterni sunt, & à seipsis in quacunque naturae parte apparuerunt facti, hoc est, sive in intellectu, sive in ratione absque ullis imaginationibus, sive in memoria ex specibus rerum sensibilium formata phantasias quasdam in quibus appareant veluti facti de seipsis facientes. D. De numeris satis est actum, his enim argumentis confici­tur, clareque intelligitur, ubi aeterni sunt & quomodo patiuntur fieri, ut non imme­rito perspiciamus eos & aeternos esse, & factos: sed quorsum haec tendant intentus expecto Non enim propter se ipsa, sed propter aliud quid suadendum introducta sunt. M. Miror cur tam cito oblitus es tui; Nam paulo ante postulasti à me naturalia ex­empla quibus possem te introducere ad intelligentiam eorum de quibus disputaba­mus, [Page 117] id est, quoniam omnia quae ex Deo sunt, aeterna simul & facta sunt, & maxime quomodo Deus ipse & factor omnium est, & in omnibus fit, haec est enim summa to­tius nostrae praesentis ratiocinationis. D. Jam in me ipsum redeo. Nam difficultate praedictorum & adhuc incognita mihi rerum theoria stupefactus, sicut multis evenit, in extasi factus sum; quis enim rudium, & nondum sublimissimum sophiae verticem ascendentium, talia cogitans, mentis secessum non patiatur? Aeternam numerorum à creatore omnium immortali audiens conditionem, eorundemque processionem in genera, & species, in quibus fieri dicuntur, quoniam in eis ab intellectibus patiuntur intelligi; deinde in naturam rationabilem secundam veluti procreationem, quoniam in ea suas virtutes manifestius propagant; deinde in memoria sensibusque phantasias, imo e [...]iam theophaniam, omne enim quod ex natura rerum in memoria formatur oc­casiones ex Deo habere non est dubitandum, quodam modo fieri non de alia mate­ria, sed de semetipsis facti. Nunc vero veluti expergefactus in me ipsum rediens, in­teriorisque luminis radium luculentius perspiciens, ea quae à te dicta sunt cognosce­re incipio; conaris enim, ut opinor, suadere, omnes numeros ex monade veluti ex quodam fonte manantes, instar duorum fluminum ex una vena surgentium, profluere; inque duos alveos segregatos, quorum unus per interiores poros naturae, hoc est, per intellectum, & rationem; alter vero per exteriores visibilium rerum species decur­rere, & per sensus donec simul in memoriam confluant, in qua multipliciter for­mantur.

XIII. Sed quoniam res incorporeae, & non solum à sensibus, verum etiam ex me­moria, omnique imaginatione, prae nimia suae naturae excellentia, remotae, in memo­riâ sensibusve, hoc est, in imaginibus visibilibusque figuris veluti quibusdam corpo­ribus possint apparere, non satis video. M. Hoc uno exemplo totum te intelligere sentio, ita enim, ut dixisti, ex monade numeri manant, & in memoria confluunt: de eo autem quod non satis vides, accipe quod sentio; spiritualium rerum natura ita contemplationibus mentis succumbit, ut per singula de his quae de ea, vel in ea, vel per eam peraguntur, rationem reddamus; multa enim in ea solent apparere, quae non secundum cognitas, vel incognitas ipsius leges, sed ultra omnem legem divina volun­tate quae nulla lege concluditur, est enim lex legum & ratio rationum, mirabili & in­effabili modo fiunt. Quis enim rationem potest reddere, si interrogatus fuerit, quo­modo anima Moysis visibiliter apparuit quando transformatio domini facta est. Non enim audiendi sunt hi qui putant eum ad tempus in corpore resurrexisse, ut simul cum Helia, in monte visibiliter, non per se animâ, sed in suo corpore appareret, & iterum ad sepulchrum rediisse; quis ergo dicturus est quâ ratione anima incorporea & invisibilis visibiliter ac veluti corporaliter visa est, cum nec in suo corpore, nec in aliquâ materia sensibili, seu aliunde assumpta, apparuerit, sed quadam ineffabili vir­tute soli deo cognita, invisibilis spiritus visibilis per se factus est. Quod dicturus est de anima prophetae Samuelis, si quidem credendi non sunt qui dicunt non ipsum, sed aliquod figmentum in similitudine ipsius apparuisse, indignum judicantes animam sa­crosanctam incantationibus pythonissae potuisse ab inferis revocari, non animadverten­tes divinam providentiam non minus per immundos, quam per mundos spiritus, natu­ram rerum administrare. Constat autem animam Samuelis per se ipsam visibiliter non in corpore, nec in aliqua similitudine consulenti eam regi prophanasse. Et si forte alicui incredibile, vel dubium hoc videtur, legat sacrosanctum Augustinum: nos au­tem ad manifestissima naturae exempla recurramus, de quibus nemo recte Philoso­phantium contendit. D. Dic quaeso quae sunt illa.

XIV. M. Formas rerum incorporeas esse sapientes dicunt, eandem quoque sen­tentiam de coloribus proferunt. Eos enim incorporeos esse vera ratione consulta pro­nuntiant. D. Quisquis inde dubitat intra Philosophos locum non habet. M. Si er­go formae atque colores in numero rerum incorporalium computantur, qua ratione sensibus corporeis succumbunt, profer si potes. Omne enim quod sentitur, non aliter nisi in forma colorata sentiri potest. D. Formas, & colores per se apparere non pos­se aestimo, in quadam vero materia sibi subjecta apparent. M. Miror valde cur tam longe à Philosophia recedis. D. Nescio ubi. M. Non te sentis errasse, quando dixisti, formas & colores per se non posse sensibus succumbere, nisi in aliqua materia, cum materia ipsa carens forma atque colore, omnino invisibilis sit, & incorporea, ac per hoc necesse est rationem reddas quomodo forma &, colores dum incorporeae na­turae [Page 118] sint, in materia per se ipsa considerata, hoc est, sine forma atque colore incor­porali possunt sensibus succumbere, proinde ratiocinabilius diceres materiam infor­mem in coloribus ac formis, quam formas atque colores in materia sensibiliter, ap­parere. D. Nunc me errasse non denego, falsae ratiocinationis consuetudine dece­ptus, & jam quid agam penitus ignoro. M. Recordarisne quid de ipsa materia in primo libro inter nos confectum sit, nisi ex intelligibilium coitu ipsam fieri dispu­tavimus? Quantitates siquidem, & qualitates, dum per se incorporeae sint, in unum coeuntes informem efficiunt materiam, quae adjectis formis, coloribusque incorporeis in diversa corpora movetur. D. Recordor sane. M. Ex rebus itaque incorporali­bus corpora nascuntur. D. Negare non possum, praedictis enim rationibus colle­ctum est. M. Corpora ergo non de nihilo, sed de aliquo fiunt. Non enim quis dixerit, praedictas eorum occasiones nihil esse, hoc est, quantitates & qualitates, for­mas vel species, colores, intervalla longitudinis, latitudinis, altitudinis, & cum his lo­ca & tempora, quae si abstraxeris, corpora non erunt; si conjunxeris, mox efficiun­tur sive catholica, ut sunt quatuor mundi maxima corpora, sive propria, specialissi­misque rebus distributa [...] Quae cuncta ex quatuor simplicibus elementis componi non negabis, ut opinor, quoniam in ea resolvuntur. D. Non negabo, sed illa elementa per se simplicia suaque compositione omnium corporum effectiva, de nihilo esse facta dixerim, quid ergo dicturus es de primordialibus causis, de quibus multa diximus? Quaerendum est enim quare causae dicuntur, si in effectus suos non procedunt? siqui­dem si omnia corpora ex elementis, elementa vero de nihilo, illorum causa videbitur esse nihil; non autem ipsae quas deus pater in verbo suo fecit. Et si ita, non nihil erit nihil, sed erit causa. At si fuerit causa, melior erit his quorum causa est, & necessario sequetur, ut aut verbum dei nihil sit, in quo pater omnia fecit, quod per privatio­nem impium dicere videbitur▪ Negatio enim verbi per excellentiam naturae, non autem per privationem substantiae in theologia reperitur, aut extra verbum causa quaedam ponetur, quae nihil dicitur, de qua Deus omnia fecit, & in quae omnia priusquam fi­erent constituit, aliter enim causa non est. Et si ita est, qua ratione dicitur nihil, non video. Prius siquidem dixerim eam omnia esse quam nihil. In causa namque omnia, quorum causa est, causaliter & primordialiter subsistunt. D. Cogor fateri, qua­tuor mundi hujus elementa in primordialibus causis subsistere, non enim quorundam, sed universaliter omnium visibilium, & invisibilium causae sunt, & nihil in ordine naturarum omnium sensu, seu ratione, seu intellectu percipitur, quod non ab eis pro­cedat, & in eis causaliter subsistat. M. Sane intelligis. Proinde, ni fallor, non nega­bis omnia corpora composita, & solubilia, quae naturarum omnium extremum obti­nent locum, de aliquo esse, non autem de nihilo. D. Non negabo. Ex qualitatibus enim & quantitatibus simplicium & invisibilium corporum, sensibusque incompre­hensibilium efficiuntur, quae propterea elementa vocantur, quoniam ex illorum concursu omnia corpora componi naturarum inquisitores aiunt, & in ea solvi, & in eis salvari. Catholica quoque solent appellari, id est, Universalia, ex ipsis siquidem propria singulorum corpora fiunt. Iterum elementa non de nihilo facta, sed ex pri­mordialibus causis procedere fateor; quas primordiales causas simul, & semel in verbo Dei factas nullus fidelium dubitat, audiens prophetam dicentem Deo, omnia in sapi­entia fecisti; frontemque sacrae scripturae aspiciens qua scriptum est, In principio fecit Deus coelum & terram: M. Restat ergo ut quaeramus de ipsis primordialibus causis, u­trum in verbo dei de nihilo sunt factae, an semper in eo erant; & si semper in eo erant, non erat, quando non erant, sicut illud verbum, in quo erant, non erat, quando non erat; & si semper in eo verbo erant, quomodo in ipso de nihilo factae sunt: non enim rationi convenit, ea quae semper erant, de nihilo fieri inchoasse; & si quis dixerit, illud nihil, de quo factae sunt, semper erat, & semper de eo factae sunt, quaeretur ab illo, ubi semper erat illud nihil? Utrum in verbo dei, in quo omnia subsistunt, an per se extra verbum? Si responderit in verbo semper erat, opponeturei; Non ergo nihil sed magnum aliquid erat, omnia siquidem quae in verbo dei subsistunt, vere & natu­raliter subsistunt. Et in ordine primordialium causarum connumerabitur quod Nihil putabatur, & de quo omnia facta creduntur; si vero extra verbum per se putaverit nihil, duo principia sibi invicem adversa, sicut unus Manichaeorum aestimabitur fin­gere. Multi siquidem secularium Philosophorum informem materiam coeternam deo esse putaverunt, de qua omnia opera sua fecit, quam materiam proptereà nihil [Page 119] dicebant, quia priusquam formas & species à Deo acciperet, non apparebat, ac ve­luti penitus nihil erat. Quicquid enim omnino caret forma, & specie, non immerito potest vocari nihil. Quas omnes delusiones lux veritatis expulit, ab uno principio omnia esse praedicans, & nil in natura rerum visibilium & invisibilium inveniri, quo­quo modo generationis in speciem propriam erumpat, quod in verbo Dei unigenito aeternaliter non constat substitui, in quo omnia unum sunt, ipsumque Deum pronunti­ans nullam materiam seu causam universitatis à se conditae in sua sapientia extrinse­cus accepisse, quia extra illum nihil est, vel intrà se coessentiale sibi reperisse, de quo faceret in sapientia sua omnia, quae fieri voluit.

XV. Proinde non datur locus nihilo, nec extra, nec intra Deum; & tamen de ni­hilo omnia fecisse, non in vanum creditur. Ac per hoc nihil aliud datur intelligi, dum audimus omnia de nihilo creari, nisi quiâ erat quando non erant. Ideoque non incongruè dicimus semper erant, semper non erant, & non erat, quando non erant, & quando non erant, erat. Siquidem semper erant in verbo dei causaliter, vi & po­testate, ultra omnia loca, & tempora, ultra omnem generationem localiter & tem­poraliter factam, ultra omnem formam ac speciem sensu & intellectu cognitam, ultra omnem qualitatem & quantitatem, caeteraque accidentia per quae substantiae unius­cujusque creaturae intelligitur esse. Novi autem quid sit, & semper non erant. Pri­usquam enim per generationem in formas, & species, loca & tempora inque omnia accidentia, quae aeternae eorum subsistentiae in verbo Dei incommunicabiliter substitu­tae accidunt, profluerent; Non erant in generatione, nec erant localiter, nec tempo­raliter, nec in propriis formis speciebusque quibus accidentia contingunt; Ac per hoc non irrationabiliter de eis praedicatur, non erat quando non erant, temporaliter enim inchoaverunt per generationem esse quod non erant, quia semper in verbo Dei sub­sistunt, in quo nec esse incipiunt; infinita est enim aeternitas. Et erat quando non e­rant: temporaliter enim incoaverunt per generationem esse quod non erant: hoc est, in formis & speciebus apparere. Proinde, si quis naturam rerum intentus per­spexerit, nulla natura sensibus seu intellectibus succumbens reperietur, de qua ve­raciter dici non possit, semper erat, & est, & erit, & semper non erat, nec est, nec erit. Siquidem incommunicabiliter & erat, & est, & erit ipsa prima constitutio in sa­pientia Dei per primordiales causas: sed quia ipsa constitutio soli Deo cognita est, omnem vero sensum & intellectum totius creaturae superat, à nullóque adhuc intel­lectu creato cognosci potest quid sit, incipit per generationem temporaliter accipere quantitates & qualitates, in quibus veluti quibusdam vestimentis operta, potest ma­nifestare quia non est, non autem quid sit. Inchoat ergo quodammodo esse, non in quantum in primordialibus causis subsistit, sed in quantum ex temporalibus causis incipit apparere. Causas autem temporales dico qualitates & quantitates & caetera, quae substantiis accidunt temporaliter per generationem; & ideo de iis dicitur, erat quando non erant: non enim semper in accidentibus apparebant. Eadem ratione & nunc dicuntur esse, & sunt, & verè ac semper futura sunt, in quantum in suis causis subsistunt. In quantum verò in accidentibus, quae eis extrinsecus contingunt, di­cuntur esse, nec tamen verè nec semper sunt. Solvuntur enim in ea, ex quibus as­sumpta sunt, nec verè, nec semper sunt, quando omnis substantia ab omnibus cor­ruptibilibus accidentibus purgabitur, & ab omnibus quae ad statum suae propriae naturae non attinent, absolvetur: solis naturalibus virtutibus decora, insolubili simplicitate, & in his qui boni sunt, donis gratiae ornata aeternae beatitudinis contemplationibus, ultra omnem naturam & suam glorificata, inque ipsum Deum conversa, Deusque non natura, sed gratia facta. His itaque rationibus consideratis, quis nisi nimium tar­dus aut nimium contentiosus non concedat omnia quae ex Deo sunt, & aeterna simul esse & facta?

XVI. D. Haec mihi perplane suasa sunt, non tamen omnis ambiguitas ex me ad­huc repulsa est: quod enim dixisti propterea omnia quae ex Deo sunt & aeterna & facta sunt, quia in verbo Dei aeterna sunt, &, ut ait Sanctus Augustinus, non facta substantia­liter existentia, temporaliter vero per generationem in forma & speciebus & accidentibus fa­cta, sublata omni ambiguitate perspicio quoniam vero scriptum est in principio fecit Deus; coelum & terram, & omnia in sapientia fecisti: cogor fateri omnia in verbo Dei aeterna & facta esse. Omnia dico visibilia & invisibilia, temporalia & aeterna omnes primor­diales causas cum omnibus effectibus suis, quibus ordo seculorum localiter & tem­poraliter [Page 120] peragitur, & mundus iste visibilis impletur; sed quomodo potest hoc ra­tioni convenire ad purum non valeo perspicere. M. Putasne igitur me docere vo­luisse omnia, in quantum aeterna sunt in verbo Dei unigenito aeterna esse, in quan­tum vero facta sunt extra verbum facta esse? Non enim aestimas rationibus veritatis convenire universitatem conditae naturae in verbo & aeternum simul & factum. D. Non putabam te sic docuisse, non enim aestimo ullum recte philosophantium putare totius universitatis partem in verbo Dei aeternam subsistere, partem extrà verbum temporaliter factam. Nam neque sinit nos talia cogitare sacra Scriptura, quae di­cit in Psalmo, Omnia in sapientia fecisti. In Genesi, In principio fecit Deus coelum & ter­ram. Apostolus in quo inquit, creata sunt omnia quae sunt in coelis & quae in terra, sive vi­sibilia sive invisibilia, sive throni, sive domiuationes, sive principatus sive potestates, omnia ex ipso & per ipsum, & in ipsum creata sunt. In Evangelio, omnia per ipsum facta funt, & sine ipso factum est nihil; neqne ratio extra a verbum nil valet perire substantialiter aut secundum accidens. Clamat enim, Omnia quae sunt & quae non sunt non secundum privationem dico, sed se­cundum excellentiam in verbo comprehenduntur, & sunt in eo & non sunt. Sunt quidem quae intellectu seu sensu colliguntur, non sunt vero quae omnem sensum & intel­lectum superant. Quod autem omnia in verbo Dei & aeterna simul & facta sunt, Johannes theologus hauriens de pectore sapientiae aeternas aquas intelligentiae ac ve­ri dicas testatur, dicens, Quod factum est in ipso vita erat. Sive quis secundum Augu­stinum sic distinguat. Quod factum est localiter & temporaliter in ipso vita erat. Non e­nim credendum est, aut ullo modo aestimandum de solertissimo veritatis inquisitore, propterea Evangelium noluisse distinguere, ut insinuaret quod factum est localiter & temporaliter, non in verbo, sed veluti extrà verbum factum fuisse. Cum idem ipse sanctus videlicet Augustinus manifestissime doceat, & loca & tempora cum his'quae in eis facta sunt, in verbo Dei aeternaliter esse facta. Intelligens veraciter Apostolum dicentem de verbo in quo creata sunt omnia quae sunt in coelis, & quae in terra sive visibilia sive invisibilia. Ac per hoc & loca & tempora cum omnibus quae in eis continentur, in numero visibilium sunt, id est, sensibilium. Omnia autem visibilia, teste Apostolo, in verbo sunt creata; loca igitur & tempora & omnia quae in eis sunt in verbo creata sunt: sive simpliciter praedictam Evangelistae sententiam secun­dum alios quis pronuntiaverit, dicens? quod factum est in ipso, ac si distixnerit veluti ab alio commate incipiens, vita erat. Sic enim Graecorum codices invenimus distin­ctos, ut intelligamus quod factum est in ipso temporaliter & localiter per generatio­nem, vita erat aeternaliter per rationem. M. Non ergo dubitas omnes omnium cau­sas, causarumque omnes effectus in verbo aeterna esse, & facta, nec me aliter docere aestimas.

D. De aeternitate omnium deque eorum creatione in verbo, neque dubito, neque aliter te docere puto, sed solummodo quaero, quomodo omnia in verbo patri coaeterno omnia aeterna sunt simul, & facta. Non enim, ut arbitror, rationi convenit, ut & facta sint aeterna, & aeterna facta, nulla siquidem differentia videbitur esse inter aeternitatem universitatis in verbo, & creationem; si aeternitas est creata, & creatio aeterna. M. Mi­ror ac valde moveor, quare quaeris rationem in his quibus omnis ratio deficit, aut intel­lectum in his quae omnem superant intellectum. Num aestimas divinae sapientiae propo­situm intellectibus authumanis, aut Angelicis posse fieri manifestum, dum mystica illa animalia alis suis, & vultus velare, & pedes, hoc est altitudinem divinae virtutis intueri entia super omnem conditam naturam & profunditatem ipsius in his quae per eam, & in in ea de ea facta sunt. Non tamen desinunt volare sursum versus. Quaerunt enim semper quantum possunt divina gratia sublevata, sive naturae subtilitate ea quae super se sunt in infinitum appetentia. Ubi autem deficiunt, reverenter vultus suos, hoc est, contemplationis aciem divino radio repercussi defendunt, & ab introitu in­comprehensibilium mystericorum suos theologicos pedes, hoc est, intellectuales in­gressus retrahunt, nequid incaute vel temere de ineffabilibus omnemque intellectum superantibus praesumant. Si ergo purissimi intellectus quorum symbola praedictis animalibus theologia praemisit, inter quos & verbum nulla medietas est praeter omni­um rerum causas primordiales, excelsitudinem divinae claritatis super omnia fuseque in omnia virtutis & sapientiae à summo usque deorsum attingentis, à fine usque ad finem, hoc est, ab initio intellectualis creaturae usque ad vermiculum pertimescant in­spicere; cognoscentes naturae suae capacitatem ad haec consideranda non sufficere; [Page 121] quid nos adhuc carne gravati de divina prudentia, & operatione rationem reddere co­namur? Ubi sola divina voluntas cogitanda est, quae operatur omnia prout vult, qui omnipraesens est, & naturales rationes occultas, & investigabiles inserit omnibus, quia o­mnium supernaturalis ratio est, quia nihil secretius, nihil praesentius; difficile ubi sit, difficilius ubi non sit. Lux ineffabilis omnibus intellectualibus oculis semper praesens, & à nullo intellectu cognoscitur quid sit; per omnia diffusa in infinitum, & fit in omnibus omnia, & in nullo nullum. Quod autem dixi inter quos & verbum nulla medietas est, praeter omnium rerum causas; propterea addidi ne quis aestimet coe­lestes essentias immediatas esse, hoc est, nullam medietatem inter se & causam omnium habere. Quamvis autem dicantur Angeli quasi eggigi, hoc est▪ juxta dominum ipsum constituti. Eggis siquidem Graece dicitur juxta, non tamen ita credendi sunt facti, ut non eorum causae in verbo conditae. Nulla enim creatura est cujus causa facta non praecedat in verbo, secundum quam substituitur, ut sit, & ordinatur, ut pulchre sit, & custoditur, ut aeternaliter sit, & manifestatur seu sensibus, seu intellectibus ad materiam laudis ipsius unius causae, ex quâ, & in quâ, & per quam, & ad quam, condita est. Credamus itaque & quantum datur mentis acie intuemur; omnia visibilia & invisibilia, aeterna & intemporalia, illudque aeternum, & tempus, & loca, & spatia, & omnia quae dicuntur secundum substantiam & accidens, generaliterque dicendum quaecunque universitas totius creaturae continet in verbo Dei unigenito & aeterna si­mul & facta esse, & neque aeternitatem in eis praecedere facturam neque facturam prae­cedere aeternitatem. Siquidem eorum aeternitas facta est, & conditio aeterna in dis­pensatione verbi. Nam & cuncta quae videntur in ordine saeculorum temporibus & locis per generationem oriri simul, & semel aeternaliter in verbo domini facta sunt. Neque enim ctedendum est tunc inchoasse fieri, quando in mundo sentiuntur oriri. Semper enim fuerunt in verbo domini substantialiter, ortusque eorum & occasus in ordine temporum atque locorum per generationem, hoc est, per accidentium as­sumptionem, semper in verbo Dei erat, in quo quae futura sunt jam facta sunt. Si­quidem divina sapientia circumscribit tempora, & omnia quae in natura rerum tem­poraliter oriuntur in ipsa praecedunt & subsistunt aeternaliter. Ipsa est enim men­sura omnium sine mensura, & numerus sine numero, & pondus, id est, ordo sine pondere. Ipsa est tempus & saeculum, ipsa est praeterita, praesentia, & futura. Ideoque à Grae­cis [...] vocatur, quia omnia tempora in se creat & circumscribit, dum super omnia tempora sit aeternitate sua omnia intervalla praecedens, ambiens, concludens. Nam & de his quae naturali cursu in ordine temporum annuntiatum fieri sentimus, rati­onem reddere nemo potest. Quis enim vim seminum cogitans, quomodo per nu­meros locorum & temporum in varias species animalium, fruticum, herbarum erum­punt; cur & quomodo dicere praesumat, aut eorum occasiones ad purum dignoscere praevaleat, & non continuo pronuntiet, haec omnia divinis legibus omnem sensum & intellectum superantibus attribuenda sunt? Nullisque conjecturis animi inquiren­dum, cur sic, vel sic, & quomodo sic, vel sic, & non aliter debent ordinem temporum implere, & ex invisibilibus causis in vi seminum simul constitutis non simul, sed tem­porum intervallis, & locorum in formas sensibiles procedere, quasi non aliter fieri possent, si divinae voluntati aliter fieri videretur, quae nulla lege constringitur? Nam & saepe contra consuetum naturae cursum multa solent fieri, ut nobis ostendatur, quod divina providentia non uno sed multiplici modo atque infinito potest omnia ad­ministrare. Si itaque nulli intellectui cognita est universitatis in divinis legibus ad­ministratio, cui rationabilium vel intellectualium potest fieri perspicua ejusdem u­niversitatis in verbo Dei aeterna conditio, in quo omnia & aeterna simul & facta esse nemo fidelium debeat ignorare; quamvis non intelligat qua ratione aeterna sunt facta, & facta sunt aeterna: hoc enim soli verbo, in quo & facta sunt & aeterna co­gnitum est.

D. De conditione universitatis in verbo, & de aeternitate rationem non quaero; nemo enim potest dicere, quomodo aeterna & facta sunt. Modum nam (que) conditionis re­rum in verbo nulla creatura rationalis seu intellectualis potest cognoscere, soli siqui­dem gnosticae virtuti patet, qua vero ratione compellimur fateri aeterna esse facta in verbo Dei quaero si potest inveniri. Non enim de primordialium causarum multi­plicibus effectibus in rebus visibilibus & invisibilibus nunc agitur, in quibus omnia facta esse nemo sapientium dubitat. Eo namque modo praesens quaestio solvi posse [Page 122] videretur, siquis posset veris rationibus docere omnia in quantum in verbo Dei subsistunt in principiis suis, in tantum aeterna esse intelligenda sunt; in quantum ve­ro in effectus suos, sive intelligibiles, sive sensibiles, in ordine temporum per genera­tionem procedunt, in tantum facta sunt; ita ut eorum aeternitas in verbo domini prae­cederit eorum conditionem in ordine saeculorum, sive invisibilem supra nos, sive visibilem secundum nos mundum implentes. Jam vero quoniam talia fateri vera nos non sinit ratio, clamat enim, & verissime clamat non solum primordiales causas, ve­rumetiam earum effectus, & loca, & tempora, essentias, & substantias, hoc est, genere generalissima & generales formas, & species specialissimas per individuos numeros cum omnibus accidentibus suis naturalibus, & simpliciter dicam, omne quod est in universitate rerum conditarum sive sensu, sive intellectu humano, vel angelico com­prehendatur, sive omnem sensum, omnemque mentis aciem excedat, & tamen condi­tum est in verbo domini & semel & simul aeternum & factum esse, & nunquam erunt aeterna & non facta, neque facta & non aeterna, nil aliud relinquatur, nisi ut quae­ratur non quomodo sint aeterna & facta, sed qua ratione dicuntur & facta & ae­terna. M. Facta dicuntur juxta sacrae scripturae authoritatem pronunciantis, ut iisdem exemplis utamur. In principio fecit Deus caelum & terram. Omnia in sapientia fecisti, omnia per ipsum facta sunt. In quo creata sunt omnia quae sunt in coelis & in terra, sive visibilia sive invisibilia, & multa hujusmodi: modum autem & rationem conditio­nis omnium in verbo domini dicat, qui potest; ego fateor haec me nescire audiens a­postolum dicentem, qui solus habes immortalitatem, & lucem habites inaccessibilem. Praeser­tim quae de longe praesentis negotii finem considerans, ad hoc enim praesens ratiocina­tio, imo vero ipsa ratio perducet, ut intelligamus, non solum in verbo Dei omnia ae­terna & facta esse; verumetiam ipsum omnia facere, & in omnibus fieri simplici men­tis acie, ut ait Sanctus Maximus, per actiones quae in existentibus sunt ad causae verbum, vi­delicet efferentes intellectum, & ipsi soli utpote congreganti omnia quae ex ipso sunt, & attra­henti alligantes rationibus per singula existentium ordinate utendo, non jam confuse sed prae­clare credentes, solum dominum proprie esse relictum ex diligenti, quae est ad ea quae sunt, in­tentione, & essentiam existentium, & motum, & differentium discretionem, & continentiam insolubilem, mixtorum & fundamentum immutabile positorum, & omnis simpliciter ut cuique intellectae essentiae; & motus discretionis, & compositionis, & habitudinis causae, quid aliud re­stat intelligi, nisi ipsum omnia in omnibus fieri? Quomodo autem aut qua ratione domini verbum in omnibus, quae in illo facta sunt, fit, mentis nostrae aciem fugit? Nec mirum, cum in rebus sensibilibus nemo potest dicere, quomodo vis seminalis in species visi­biles, formasque in varios colores, in diversas odorum suavitates erumpens, fit sen­sibus manifesta, & in rebus facta, & dum sit manifesta non desinet esse occulta. Et sive manifesta sit sive occulta, naturalibus suis virtutibus nunquam deseritur tota in totis, tota in seipsa nec crescit, dum videtur multiplicari, nec minuitur, dum putatur in paucitatem contrahi, sed in eodem statu suae naturae immutabiliter permanet. Non enim minor est in uno grano tritici verbi gratia, quam in multis messibus sub eodem genere multiplicatis, & quod est mirabilius, nec in uno grano toto major est, quam in particula ipsius grani. Multiplex enim in uno est, & una in multiplicibus Si vero quis dixerit vim seminum non per seipsam, sed in aliqua materia, hoc est, in humore patefieri? Respondendum, si in specie apparet & fit, estne species materia? dum manifesta ratio clamat, quicquid manet in materia per speciem manere, dum per se­ipsam & instabilis & informis sit, ac pene nihil sit, si in coloribus non materia est, cura constet eos circa materiam, imo etiam circa speciem intelligi. Si in odorum sua­vitatibus num odor materia est, cum qualitas olfaciendi sensum afficiens ab his, qui ta­lia tractant, esse dicatur, qualitas autem incorporea est. Similiter de caeteris qualita­tibus, quibus virtus seminum solet apparere, dicendum. Si autem praedicta omnia in­corporalia sunt corporibus adhaerentia, & in semetipsis extra corpora intellecta, quis nisi insipiens dixerit vim seminum incorporalem corporalis materiae ad apparitio­nem suam indigere? Ablata siquidem specie, omnique qualitate, & quantitate, virtus seminalis in nuda materia nullo modo potest seu fieri seu sentiri.

XVII. Inconcussa itaque authoritas divinae Scripturae nos compellit credere, to­tius creaturae universitatem in verbo Dei conditam esse. Ipsius vero conditionis ratio­nem omnes intellectus superare, solique verbo, in quo condita sunt, cognitam esse. Si vero vis audire quid de universitatis aeternitate in verbo Dei sentio, ad haec quae se­quuntur [Page 123] intentus esto. D. Praesto sum. M. Num arbitraris verbum Dei in quo facta sunt omnia vidisse omnia quae in eo facta sunt? D. Arbitror sane. Quamvis enim divina operatio, in qua condita sunt omnia, tripliciter sacra Scriptura perhibente à theologis consideretur; Pater enim facit, in Filio fiunt, Spiritu sancto distribuuntur: una tamen atque eadem summaeque sacraeque trinitatis est operatio. Quod enim pa­ter facit, & filius facit, & spiritus sanctus facit, & quod in filio factum est, patre & spiritu sancto factum est. Siquidem filius in patre est omne quod in filio factum est, in patre esse necesse est. Nam rationi non convenit, ut intelligamus filium ipsum solum in patre, ea vero quae pater in filio facit, in patre non esse, similiter quod spiri­tus sanctus nutrit & distribuit, à patre & filio nutritur, & distribuitur. Si itaque filius facit quae in eo facta sunt nunquid credendum est fecisse quae non vidit? vidisse ergo eum quae fecit & in eo facta sunt arbitror. M. Recte arbitraris. Dic itaque quomo­do vidit utrum sensu corporeo an intellectu? D. Nec sensu dixerim nec intellectu dominum vidisse quae fecit. Sensu siquidem corporeo caret, qui incorporeus est, nec proprie intellectus dicitur, qui exuperat omnem intellectum. Intellectus tamen per metaphoram dicitur, sicut & animus à creatura videlicet & ad creatorem, quoniam totius intellectus & animi causa est & conditor; Non ergo per creaturam videt sive corpoream sive incorpoream, qui nullius creaturae instrumenti indiget ad ea videnda quae vult facere. Non enim esse, ut ait Maximus, possibile est, sicut ostendit ratio, eum qui est super ea, quae sunt, per ea quae sunt, ea quae sunt accipere, sed sicut voluntates suas cog­noscere eum dicimus, ea quae sunt addentes etiam ex causa ratiocinationem. Si enim vo­luntate omnia fecit, & nulla contradicit ratio, cognoscere autem suam voluntatem do­minum semper pium dicere & justum est; unumquodque vero eorum quae facta sunt vo­lens fecit. Igitur ut suas voluntates dominus cognoscit ea quae sunt, quoniam & volens ea quae sunt fecit. M. Quemadmodum igitur Deus suas voluntates videt, ita & ea quae fecit videt? D. Ita quidem & non aliter. Non autem ut incipientes autumant per sensum sensibilia, neque per intellectum iutelligibilia, sed quemadmodum suas vo­luntates, ita sensibilia & intelligibilia videt. M. Hanc ac pure intelligis, sed dicas fla­gito, utrum aliud sunt divinae voluntates quas Deus videt, & aliud facta quae ut suas voluntates videt? D. Non sum idoneus qui huic propositioni satis recteque respon­deam. Coarctor enim undique nam si dixero aliud mox dicturus eris. Non ergo ut suas voluntates Deus videt quae fecit. In diversis enim naturaque differentibus una ac simplex visio fieri non potest. Et concludes. Divina autem visio simplex est & una & uniformis. Igitur si aliud est divina voluntas, & aliud quod fecit, non ut voluntatem suam videt. Si autem dixerim non aliud necessario sequetur. Voluntas igitur Dei facta est, & voluntates suas fecit, & quae fecit voluntates suae sunt. Una enim eademque & simplex divina visio cogit unum, & id ipsum esse omne quod videt. Videt autem ut suas voluntates quae fecit. Unum igitur & id ipsum sunt divinae voluntates, & quae deus fecit. Ea siquidem unificat simplex divina visio quae omnia videt, unum & unum omnia. Et si hoc datum fuerit, vereor ne forte me compellas unum e duobus fateri, aut videlicet segregare voluntatem dei à Deo, & adjungi creaturae ita ut aliud sit Deus & aliud sua voluntas, hoc est, ut Deus sit factor, voluntas autem ejus facta; Aut si hoc non sinit vera ratio dicere, necessario fatebor, & dominum & voluntates suas, & omnia quae fecit, unum & id ipsum esse ac sine mora ratiocinationis virtute cogente concludetur. Deus igitur seipsum fecit, si non extra ejus naturam suae voluntates sunt, & non aliter videt suas voluntates, & aliter quae fecit, sed ut suas voluntates videt quae fecit. Et si ita est, quis de aeternitate omnium quae facta sunt in Deo dubitaret, quando non solum facta & aeterna rerum etiam Deus esse intelliguntur? M. Cautissime ac vigilantissime rationis iter ingrederis. Ac per hoc si pure intelligis sine ambiguita­te ulla, ita & non aliter esse quae dixisti, in suadenda aeternitate omnium quae in Dei ver­bo facta sunt amplius laborare necessarium non esse video. D. Derides me ut arbitror dum mecum liberaliter agis, hoc est, dum libertati arbitrii mei concedis eligere, quae velit, & tenere quod vult, & non veris rationibus exigis me concludere, quod de tali­bus remota omni falsitate credendum, & intelligendum est. Si enim per me ipsum pure intelligerem, ea quae dixi, non fortasse vererer apertam scientiam de divinis volunta­tibus, & de his quae facta sunt proferre, num & id ipsum sint necne. Veritus sum au­tem meipsum cognoscens non satis idoneum ad haec discutienda incedere. M. Grada­tim ergo ingredere, ne in aliquo fallaris ut quodcunque concesseris, stabili mentis ha­bitu [Page 124] obtineas. D. Praecede sequar. M. Quamvis ut opinor de voluntate divina dubites, seu de voluntatibus, seu de ineffabili divinae voluntatis multiplicitate. Deus enim unum multiplex in seipso est. Utrum ad summae bonitatis simplicem naturam pertineant, ut non aliud praeter ipsum sint annon, dum tamen suis voluntatibus caruisse non dubitas. D. Hinc dubitare insipientissimum est, omne siquidem quod habet semper & immutabi­liter habet, quoniam nihil accidit, ideoque aut nunquam habuit suas voluntates, aut si habuit semper eas habuisse nullo modo dubitandum. M. Deus ita (que) semper voluntates suas habuit, easque semper vidit, non enim latere eum potuit quod habuit. D. Et ha­buit & vidit. Dominum namque voluntatibus suis caruisse, aut semper eas non ha­buisse, aut non vidisse dementium est aestimare. M. Divinae ergo voluntates aeternae sunt, quoniam ipse cujus voluntates sunt aeternus est. D. Omnino hoc concesserim. M. Quid igitur? num & ea quae voluit semper habuit, & semper vidit? Clare quidem intelligis, ut reor domino nihil esse futurum dum omnia tempora in seipsum conclu­dat, & omnia quae in eis sunt. Omnium quippe principium & medium & finis est. Et ambitus & cursus & recursus. D. Nihil Deo futurum esse non ambigo. M. Om­nia itaque quae facere voluit, in suis voluntatibus semper habuit. Non enim in eo praecedit velle id quod vult fieri. Ipsius enim voluntati coaeternum est, siquidem non expectat fieri quod vult quasi futurum cui omnia praesentia sunt, cujus voluntas cau­sa omnium est, & visio effectus & perfectio. Fit enim nulla mora interposita quod vi­det faciendum. At si voluntas ejus visio ejus est, & visio voluntas, omne quod vult sub­tracto omni intervallo fit. Ac si omne quod vult fieri & faciendum videt, & non extra se est quod vult & videt, sed in se, nihilque in ipso est, quod ipse non sit, sequitur quod omne quod videt & vult coaeternum ei intelligatur, si voluntas illius & visio & essen­tia unum est. D. Cogis jam nos fateri omnia quaecunque aeterna & facta dicuntur domi­num esse. Si enim divina voluntas divinaque visio essentialis est, & aeterna, & non aliud est ei esse aliud velle aliud videre, sed un um & id ipsum superessentiale & omne quodcun (que) intra voluntatem & visionem comprehendit, non aliud praeter ipsum ratio sinit intelligi: simplex siquidem natura intra se non patitur esse quod ipsa non sit, restat sine ulla con­troverrsia unum dominum omnia in omnibus esse fateri. Et si ita est, de aeternitate om­nium quae in Deo sunt, imo etiam quae Deus sunt, nemo pie philosophantium debet ignorare. Adhuc tamen non satis video, quomodo divina natura extra quam nihil est, & intra quam subsistunt omnia, nihil intra se recipit esse quod sibi coessentiale non sit. M. De eo quod nulla natura subsistat, praeter dominum & creaturam, non dubitare te crediderim, imo etiam satis te videre video. Nam quod dixisti de divina natura, extra quam nihil est, ita intelligis ut arbitror creatricem quidem naturam nihil extra se si­nere, quia extra eum nihil potest esse; totum vero quod creavit, & creat intra seipsam continere; ita tamen ut aliud sit, ipsa quia superessentialis est & aliud quod in se crea­vit, nam seipsum creare non tibi verisimile videtur. D. Totam conceptionem cogita­tionis meae de Deo & creatura perspexisti. Firmiter enim atque inconcusso teneo nullam naturam vel creatam vel non creatam, extra dominum subsistere, & nullo modo esse. Omne vero quod subsistit sive creatum sive non creatum, intra ipsum con­tinere. Ac per hoc totius universitatis plenitudinem his veluti duabus partibus concludi, hoc est, Deo & creatura hactenus tenebam. Sed nunc iterum fides mea videtur nutare praedictis ratiocinationibus infirmata. M. Fidem tuam stabilitam esse, veraque ratione munitam esse video saltem in hoc extra dominum nihil esse credens. D. Ita ut dicis, illud enim purissime contemplor. M. Diligentius itaque & perspicacius mentis aciem circa ea quae intra dominum esse credis circumfer. D. Intra dominum nihil aliud esse sen­tio praeter seipsum & ab eo conditam creaturam. M. In Deo ergo vides quod Deus non est. D. Video ex domino tamen creatum. M. Quid itaque tibi videtur? num Deus omnia quae fecit, antequam fierent vidit? D. Eum vidisse omnia quae voluit facere priusquam fierent existimarim. M. Ea ergo vidit quae facere voluit, & non alia vi­dit, nisi ea quae fecit, & ea quae fecit priusquam faceret vidit. D. Ita teneo. M. Dic quaeso quae sunt illa quae Deus priusquam fierent vidit. Quomodo enim creaturam vi­dit quae adhuc non erat facta? Et nec aliud praeter creaturam vidit. Omne enim quod est aut Deus aut creatura est. Proinde seipsum vidit antequam faceret omne quod fe­cit, aut creaturam vidit, quae adhuc non est creata. Quomodo autem vidit quod ad­huc non erat? Si in eo erat & ideo visum est, quia erat, profecto erat ante creaturam quod creatura non erat. Si autem solus Deus ante omnem creaturam sinitur esse, nil a­liud [Page 125] praecessit creaturam quod Deus videret antequam faceret creaturam, nisi aut ipse aut aeterna in se, & coaeterna sibi creatura. Confectum est enim inter nos dominum vidisse quae facienda erant, non enim ignorans fecit aut non praevidens quod facere voluit. D. Septum me undique video nullamque fugiendi viam remanere; nam si dixero Dominum in seipso vidisse quae facienda erant, cogar fateri seipsum vidisse quia ad­huc non erat creatura quam videret, nec aliud erat ante omnem creaturam quod prae­ter seipsum videre possit. Ac per hoc si omnia quae facienda erant in seipso vidit, priusquam fierent necessario seipsum vidisse, vera docebit ratio & ipse erit omnia quae fecit. Si ea quae vidit in seipso fecit, & erit factor & factura. Si autem dixero creatu­ram vidit faciendam priusquam fieret dicturus eris. Erat ergo creatura antequam fi­eret, si enim Deus vidit ea antequam fieret, illud vere substantialiter erat, quod Deus in ea vidit priusquam fieret. Non enim Deus vidit falsa dum sit incommunicabilis veritas, & omne quod in ea est, verum & incommunicabile est. Et si Deus in seipso vidit creaturam priusquam fieret, semper vidit quod vidit. Non enim accidit ei videre quod videt quando non aliud est ei esse & aliud videre. Ipsius nam (que) simplex natura est. Si autem semper vidit quod vidit semper erat quod vidit, ac per hoc aeternum esse necesse est, quod vidit, & si creaturam vidit, quae adhuc non erat, & erat quod vidit, omne e­nim quod Deus videt verum & aeternum est. Nil aliud relinquitur nisi ut intelligamus creaturam fuisse in Deo priusquam fieret in se ipsa: duplexque de creatura dabitur in­tellectus. Unus qui considerat aeternitatem ipsius in divina cognitione in qua omnia vere & substantialiter permanent. Alter qui temporalem conditionem ipsius veluti postmodum in se ipsa. Etsi ita est rationis consequentia compellit unum è duobus eligere, ut aut eandem creaturam meliorem seipsa aut inferiorem dicamus. Meliorem quidem quantum in Deo aeternaliter subsistit; inferiorem vero quantum in se ipsa cre­ata est. Et creatio illius non in Deo, sed veluti extra dominum in seipsa aestimabi­tur, & erit contrarium scripturae quae dicit omnia in sapientia fecisti, aut non eandem na­turam esse, quae aeternaliter in cognitione Dei erat, & quae veluti postmodum in seipsa condita est. Ac per hoc non ea quae facta sunt antequam fierent vidit, sed ea solummo­do quae aeterna sunt in seipso vidit; & siquis hoc dederit, catholicae fidelium professio­ni videbitur resistere. Sancta siquidem sophia non alia profitetur dominum in seipso priusquam fierent vidisse, & alia postmodum in seipsis fecisse, sed eadem aeternaliter vi­sa, & aeternaliter facta, & hoc totum in Deo & nihil extra dominum. Si autem aliud di­vinae bonitatis natura, & aliud quod vidit faciendum & fecit, & in seipso vidit, & fecit divinae naturae simplicitas interrumpetur, quando aliud in ipsa intelligitur, quod ipsa non sit quod omnino impossibile est. Si vero non aliunde est divina bonitas, & aliud quod in seipsa vidit faciendum, sed una atque eadem est natura cujus inviolabilis est sim­plicitas, & inseparabilis unitas, profecto dabitur omnia ubique dominum esse, & to­tum in toto, & factorem & factum, & videntem & visum, & tempus & locum, & es­sentiam omnium & substantiam, & accidens, & ut simpliciter dicam, omne quod vere est, & non est superessentialis in essentiis, supersubstantialis in substantiis, super o­mnem creaturam creator, & intra omnem creaturam creatus, & infra omnem creatu­ram subsistens, à seipso esse incipiens, & per seipsum seipsum movens, & ad seipsum motus, & in seipso quiescens. Per genera & species in seipso in infinitum multiplica­tus, simplicitatem suae naturae non deserens, & multiplicationis suae infinitatem in se­ipsum revocans. In ipso enim omnia unum sunt. M. Nunc video, te perpure in­spicere de quibus videbaris dubitare, & ulterius non titubabis, ut arbitror fateri o­mnia & facta esse & aeterna, & omne quod in eis vere intelligitur subsistere, nil aliud praeter ineffabilem divinae bonitatis esse naturam. Ipsa enim est substantiale bonum, & nemo bonus nisi solus Deus. Restat quidem de aeterna conditione omnium in Deo tractare, quantum divinae veritatis radius aciem nostrae mentis in divina mysteria per­miserit ascendere. D. Restat quidem & jam ordo disputationis exigit. Prius tamen velim te breviter colligere totum quod de praesenti quaestione hactenus inter nos con­fectum est. M. Ad purum ut opinor deduximus divinam bonitatem vidisse & sem­per vidisse ea quae facienda erant. D. Hoc pactum est. M. Et non alia vidit & alia fe­cit, sed ea quae semper vidit facienda fecit. D. Similiter datum est. M. Et omnia quae semper vidit semper fecit. Non enim in eo praecedit visio operationem, quoni­am coaeterna est visioni operatio, praesertim dum non aliud ei sit videre & aliud ope­ [...]are, sed ipsius visio ipsius est operatio. Vidit enim operando & videndo operatur. D. [Page 126] Hoc quoque assumptum est. M. De simplicitate divinae naturae discussum, quod non in ea vere ac proprie intelligitur, quod ab ea alienum sit, & non ei coessentiale, & quo­niam omnia vere ac proprie intra eam intelliguntur esse; Non enim extra eam subsi­sunt, conclusum est, Ipsam solam esse vere ac proprie in omnibus, & nihil vere ac pro­prie esse quod ipsa non sit. D. Conclusum. M. Proinde non duo à seipsis distantia debemus intelligere dominum & creaturam, sed unum & id ipsum. Nam & creatu­ra in Deo est subsistens, & Deus in creatura mirabili & ineffabili modo creatur, seipsum manifestans, invisibilis visibilem se faciens, & incomprehensibilis comprehensibilem, & occultus apertum, & incognitus cognitum, & forma & specie carens formosum, & speciosum, & superessentialis essentialem, & supernaturalis naturalem, & simplex com­positum, & accidentibus liber accidentibus subjectum, & accidens, & infinitum fini­tum, & incircumscriptum circumscriptum, & supertemporalis temporalem, & super­localis localem, & omnia creans in omnibus creatum, & omnium factor factus in o­mnibus, & aeternus caepit esse, & immobilis movetur in omnia, & fit in omnibus omnia; neque hoc de incarnatione verbi & inhumanatione dico, sed de summae bonitatis, quae unitas est & trinitas, ineffabili condescensione in ea quae sunt ut sint imo ut ipsa in o­mnibus à summo usque deorsum sit, semper aeterna semper facta à seipsa in seipsa, ae­terna à seipsa in seipsa facta, & dum sit aeterna non desinit esse facta, & de seipsa se­ipsam facit. Non enim indiget alterius materiae quae ipsa non sit in qua seipsam facit alioquin impotens videretur, & in se ipso imperfectus, si aliunde acciperet appari­tionis & perfectionis suae auxilium. A se igitur ipso Dominus accipit theo­phaniarum suarum, hoc est, divinarum apparitionum occasiones: quum ex ipso, & per ipsum, & in ipso, & ad ipsum, sunt omnia. At per hoc, & ipsa materies, de qua legitur mundum fecisse, ab ipso, & in ipso est, & ipse in ea est, quantum intelligitur, ea esse: nec hoc mirum, cum nos exempla Scripturae de talibus doceant; Si enim animae Moy­si & Samuel dum natura sunt invisibiles, & incorporales, visibiles & veluti corpora­les, non in aliqua extrinsecus assumpta materia, sed per se ipsas, nulla medietate inter­posita, ad perpetranda mysteria, non phantastice, sed veraciter, apparuerunt, quid nos prohibet tali miraculo manu-ductos ad altiora divinae virtutis ascendere: ut intelliga­mus eam, & supra omnia esse, & in omnibus fieri non aliunde accipientem ut diximus materiem, aut de nihilo facientem in qua fit, & manifestam se facit: Satis de virtute seminum disputatum est, quae dum per seipsam invisibilis, & incomprehensibilis sit, in infinitas formas, & species seipsam multiplicat, sensibusque corporeis succumbit: quae omnem mentis aciem, dum quaeritur, effugit: proinde nullus locus conceditur nihilo illi, hoc est, privationi totius habitudinis, atque essentiae, de quo omnia putantur ab his qui minus intelligunt, facta fuisse, nescientes quid eo nomine sacra significat Theologia.

D. Miror quomodo, quae non à te dicta sunt, quamvis multis invia, & ab his qui Philosophari videntur remota: verissima tamen esse vera proclamat ratio, & auctori­tas sacrae Scripturae id ipsum dum intentius consideratur suadet, & praedicat: dicit enim in principio fecit Deus caelum, & terram, hoc est, Deus Pater in Deo filio universi­tatem totius creaturae visibilis, & invisibilis condidit: & quod in principio suo in ver­bo suo, in filio suo unigenito, pater conderet, quod ipse filius non esset, alioquin non in ipso conderet, se dextra ipsum, quod aliunde accepit, aut de nihilo fecit: aut quo­modo pateretur, fieri in se verbum, quod sibi consubstantiale non esset; non enim lux sinit in se tenebras, nec veritas recipit in se figmentum: non autem potest esse verum, quod non erat semper aeternum: aeternum autem non est, quod ex privatione totius aeternitatis, atque essentiae factum est, aut quid aliud faceret pater in sua sapientia, ni­si ipsam sapientiam, ait enim Propheta, omnia in sapientia fecisti. Vim verborum intuere; nam quid quasi in aliquo loco, seu spatio, quoddam aedificium fecit Deus in sua sa­pientia, non ut ipsa substantialiter fieret omnia, sed solum contineret omnia, & qua­si aliud in alio, in sapientia fierent omnia: non sic docet ratio, sed sic omnia in sapi­entia fecisti, hoc est, sapientiam tuam omnia fecisti. Nam & Sol iste visibilis, dum per seipsum simplex Ignis sit, nullamque compositionem ab his quae sibi consubstan­tialia non sunt recipiat: omnium tamen sensibilium naturam in se continet, & com­prehendit, non ut aliud praeter se ipsum in se contineat; omnium namque visibilium substantia in ipso est creata, non enim Corpora, in quibus flagrat, veluti in alimonia sua consumeret, si non prius eorum subsistentiae occasiones praestaret: Solem nunc [Page 127] dico ipsam incomprehensibilem virtutem, quae diffunditur per totum hunc visibilem mundum, quae propterea ignis dicitur, qua intus in omnibus agit, cujus fons maximus, est corpus illud aethereum, solis nomine appellatum: In quo, & per quod manifestissi­mas operationis suae virtutes manifestat, lucem dico, & calorem, caetera vero omnia corpora, quae nascuntur in mundo, & nutriuntur, occultatissimis suis operationibus administrat: & fit ubique totus, & de se ipso, in se ipso, in omnibus factus erumpens. In omnia visibiliter, consumens omnia, in se ipsum invisibiliter: hinc non immerito dicit scriptura, gyrans gyrando vadit Spiritus, & in locum suum revertitur. Spiritus enim igneus, eximia suae naturae subtilitate lustrat omnia, & fit in omnibus omnia, & in se ipsum revertitur, quoniam omnium visibilium fons substantialis, & origo est: ideo­que à Graecis [...] appellatur, hoc est revertens: lustratis siquidem omnibus, & visibi­liter, & invisibiliter mundanis corporibus, in se ipsum redit, & in se ipsum omnia re­vocat, quae ab ipso principium generationis suae accipiunt, nunc etiam sancti Theologi superessentialem Divinam, & informem essentiam, ut ait S. Dionysius in igne saepe de­scribant, tanquam habente multas divinae, si fas dicere, proprietatis, quantum invisibili­bus, Imagines.

XIX. Quid autem eo nomine quod e nihilum sacra significat Theologia explanari à te peto. M. Ineffabilem, & incomprehensibilem Divinae naturae, inaccessibilemque claritatem omnibus intellectibus sive humanis, sive Angelicis incognitam, (superessen­tialis est enim, & supernaturalis) eo nomine significatam crediderim, quae dum per se i­psam cogitatur, neque est, neque erat, neque erit; In nullo enim intelligitur existon­tium, quia superat omnia; cum vero per condescensionem quandam ineffabilem in ea quae sunt, multis obtutibus inspicitur, ipsa sola invenitur in omnibus esse, & est, & e­rat, & erit; dum ergo incomprehensibilis intelligitur, per excellentiam nihilum non immerito vocitatur. At vero in suis theophaniis incipiens apparere, veluti ex nihilo a­liquid dicitur procedere, & quae proprie supra omnem essentiam existimatur, proprie quoque in omni essentia cognoscitur, ideoque omnis visibilis, & invisibilis creatura Theophania i. e. divina apparitio potest appellari; omnis siquidem ordo naturarum à summo usque deorsum, hoc est, ex caelestibus essentiis, usque ad extrema mundi hujus visibilis, in quantum occultus intelligitur, in tantum divinae claritati approprinqua­re videtur. Proinde à Theologia caelestium virtutum, inaccessibilis: claritas saepe no­minatur tenebrositas: nec mirum, cum & ipsa summa sapientia cui appropinquant saepissime tenebrarum vocabulo significetur; audi Psalmistam, quia sicut tenebrae ejus, ita & lumen ejus, ac si aperte diceret: tantus est divinae bonitatis splendor, ut non immerito volentibus eum contemplari, & non valentibus vertatur in tenebras: So­lus enim, ut ait Apostolus, inaccessibilem possidet lucem: in quantum vero longius or­do rerum deorsum descendit, in tantum contemplantium obtutibus manifestius se aperit; Ideo formae, ac species rerum sensibilium manifestissimam theophaniam no­men accipiunt: divina igitur bonitas, quae propterea nihilum dicitur, quoniam ul­tra nulla essentia invenitur, ex negatione omnium essentiarum in affirmationem to­tius universitatis essentiae à se ipsa in se ipsam descendit, veluti ex nihilo in aliquid, ex inessentialitate siquidem ipsius progressio in ea in quibus fit, veluti informis quae­dam materia à scriptura dicitur. Materia quidem, quia est initium essentiae rerum, in­formis vero, quia informitati divinae sapientiae proxima est. Divina autem sapientia informis dicitur, quia ad nullam formam superiorem se ad formationem suam con­vertitur; est enim omnium formarum infinitum exemplar: & dum descendit in di­versas visibilium formas, ad se ipsam veluti ad formationem suam respicit: Proinde divina bonitas super omnia considerata dicitur non esse, & omnino nihil esse: in o­mnibus vero esse, & dicitur esse: quoniam totius Universitatis essentia est, & sub­stantia, & genus, & species, & quantitas, & qualitas, & omnium copula, & situs, & Habitus, & Locus, & Tempus, & Actio, & Passio: & omne quodcunque in omni creatura, à qualicunque intellectu potest intelligi: Et quisquis intentus sancti Dyo­nisii verba inspexerit, haec ita se habere inveniet: ex quibus nunc pauca inserere non incongruum videtur, & quae in prioribus nostrae sermocinationis processionibus ex i­pso accepimus, iterum recipere necessarium judicamus; Age, inquit, optimum ut vere, & existentium omnium substantificum laudemus, "ON (sic enim vocat Deum) totius esse se­cundum virtutem superessentialem est substituens causa, & creator existentis subsistentiae: substantiae, essentiae, naturae, principium, & mensura, seculorum, & temporum, essentialitas, & [Page 128] aeternitas existentium temporum factorum esse; utcunque factis ex eo quod est ae­ternum, & essentia, & [...], & tempus, & generatio, & factum in existenti essentialitas & utcunque subsistentia, & substantia, & enim Deus non dum est [...] sed simpliciter, & incircumfinite totum in se ipso coambiens, proinde & rex seculorum dicitur, tan­quam in se ipso, & circa seipsum totius esse, & existentis substitutor: & neque erat, neque erit, neque factus est, neque fit, neque fiet, magis autem neque est, sed ipse est esse existentibus, & non existentia solum, sed ipsum esse existentium ex ante aeternaliter existente: ipse enim est seculum seculorum subsistens, ante secula, quia omnibus existentibus, & seculis esse ex providente est: & omne quidem seculum, & tempus ex ipso totius seculi, & temporis, & omnis utcunque existentis qui est, ante [...] principium & causa, Et omnia ipsum participant, & à nullo existentium recedit, & ipse est ante omnia, & omnia in se constituit: & simpliciter siquis utcunque est in ante existente,’ & est, & intelligitur, & salvatur, & paulo post primordialium causarum explanationem addit, dicens ‘esse autem ipsum existentibus omnibus nun­quam deseritur, ipsum vero esse ex ante existente, & ab ipso est esse, & principium, & mensura ante essentiam "ON, & non ipse esse, & cum habet esse, & [...], & existentis, & seculi, & omnium substantificum principium, & medietas, & consummatio: & propterea ab eloquiis ipse vere ante [...], juxta omnem existentium intelligentiam mul­tiplicatur, Et quod erat in ipso, & quod est, & quod erit, & quod factum est, & fit, & fiet proprie laudatur: nec enim omnia divinitus intelligentibus secundum omnem excogitationem ipsum superessentialiter esse significant, & ubique existentium cau­salem; etenim neque quidem est hoc, hoc autem, non est, neque ibi quidem est, ibi autem non est, sed omnia est, & causalis omnium, & in ipso omnia principia, omnes conclusiones, omnia existentia coambiens, & perhibens, & super omnia est, ut ante omnia super essentialiter super [...].’

XX. Quisquis horum verborum virtutem perspexerit, nil aliud reperiet suadere, immo pronuntiare, nisi ipsum Deum omnium factorem esse, & in omnibus factum: & dum super omnia quaeritur, in nulla invenitur essentia: nondum enim est esse, dum vero in omnibus intelligitur, nil in eis nisi solus ipse subsistit, & neque est hoc, ut ait ille, hoc autem non est, sed omnia est, proinde ex superessentialitate suae na­turae in qua dicitur non esse primum descendens in primordialibus à se ipso creatur, & fit principium omnis essentiae, omnis vitae, omnis intelligentiae, & omnium quae in primordialibus causis considerat Gnostica Theoria, deinde ex primordialibus causis quae medietatem quandam inter Deum, & Creaturam obtinent, hoc est, inter illam ineffabilem superessentialitatem super omnem intellectum, & manifestam snbstantia­liter naturam, puris animis conspicuam descendens in effectibus ipsarum fit, & mani­feste in Theophaniis suis aperitur; Deinde per multiplices effectuum formas, usque ad extremum totius naturae ordinem quo corpora continentur procedit, ac sic ordi­nate in omnia proveniens facit omnia, & fit in omnibus omnia, & in se ipsum redit revocans in se omnia, & dum in omnibus fit, super omnia esse non desinit, ac de ni­hilo facit omnia de sua scilicet superessentialitate producit essentias, de supervitalita­te vitas, de superintellectualitate intellectus, de negatione omnium quae sunt, & quae non sunt affirmationes omnium, quae sunt, & quae non sunt, & hoc manifestissime docet omnium reditus in causam, ex qua processerunt, quando omnia convertuntur in Deum sicut aer in lucem, quando erit, Deus omnia in omnibus, non quod etiam nunc non sit Deus omnia in omnibus, sed quod post praevaricationem humanae naturae, & ex­pulsionem de sede Paradisi, hoc est, de altitudine spiritualis vitae, & ex cogitatione clarissimae sapientiae, in profundissimas ignorantiae tenebras detrusae, nemo nisi divina gratia illuminatur, & in divinorum Mysteriorum altitudine cum Paulo raptus quo­modo deus omnia in omnibus est, verae intelligentiae contuitu potest perspicere nube carnalium cogitationum, vanarumque phantasiarum caligine interposita, mentisque acie irrationalibus passionibus infirmata, & ex splendoribus perspicuae veritatis re­percussa, consuetisque corporalibus umbris contenta, non enim credendum est de caelestibus essentiis, quae nunquam aeternae beatudinis statum deseruere: aliud aliquid in universa creaturae praeter ipsum deum cognoscere, siquidem video, & in primor­dialibus causis super omnem sensum, & intellectum omnia perspiciunt omnibus naturae operibus ad cognoscendam veritatem non indigentes: Sola autem in effabili gratia ae­terni luminis fruentes, ad quam visionem humanam naturam reducere Dei verbum [Page 129] incarnatum descendit, ipsam prius lapsam quam ad pristinum statum revocaret, ac­cipiens, delictorum vulnera sanans, falsarum Phantasiarum umbras extinguens, ocu­los mentis aperiens, seipsum in omnibus his, qui digni sunt tali visione, manifestans. D. Haec Ardua valde sunt, & à sensibus corporalia & visibilia cogitantium remota: his vero, qui super visibilia, & corporalia, spiritualiter in cognitionem veritatis a­scendunt, verissime & dulcissime clarescunt. Quis enim carnaliter viventium, cla­ramque sapientiae lucem cernere nolentium talia audiens non continuo erumpat, & proclamet, Insaniunt qui haec dicunt? quomodo enim supra omnia Deus Invisi­bilis, incorporalis, incorruptibilis potest à seipso descendere, & se ipsum in omni­bus creare, ut sit omnia in omnibus; & usque ad extremas hujus mundi visibiles turpitudines, & corruptiones: formas & species procedere, ut ipse etiam in eis sit, si in omnibus est, ignorans qui dicit nullam turpitudinem in universitate totius crea­turae posse esse, nullam malitiam ei nocere, nullo errore falli vel seduci? quod enim partim contingit, in toto fieri Deus non sinit, cujus nec universitatis turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Turpiter quidem viventibus, & à veri­tate errantibus turpia honesta, mala bona, errantia recta, prava justa putantur esse, Quorum turpitudine, & malitia, & errore sublatis, omnia pie intelligentil us, puta perfecta, impolluta, valde bona omni errore carentia remanent, & non cogitans quod sacra pronunciat scriptura, omne datum optimum, & omne donum perfectum de sur­sum est, descendens à Patre luminum: Dati quidem vocabulo omnium rerum substan­tiales Constitutiones, Doni vero virtutes, quibus ornatur universa natura, declarans: & hoc, substantia videlicet, & virtus de sursum descendit à patre luminum, hoc est, ex fonte omnium bonorum, Deo, qui in omnia quae sunt, & quae non sunt proflu­ens in omnibus fit, sine quo nihil esse potest. Sed, ut Opinor, satis de nihilo, de quo deus omnia fecit, actum est. M. Satis profecto. Neque haec dicimus illorum sen­sum refutantes, qui de nihilo, quo totius habitudinis privatio significatur, deum o­mnium fecisse arbitrantur, non autem de nihilo, quo superessentialitas, & supernatu­ralitas divinae bonitatis à Theologis innuitur; In Theologicis siquidem regulis ad Investigandam divinae naturae sublimitatem, & incomprehensibilitatem, plus nega­tionis quam affirmationis virtus valet: quam siquis intentus inspexerit, non mirabi­tur eo vocabulo, quod est nihilum, saepe in scripturis ipsum Deum vocari. D. Nec ego miror cognoscens plus negationes, quam affirmationes Divi [...]-cognitioni, teste sacro Dionysio, coaptari posse. M. Non negabis, ut opinor, cuncta qu [...] de nihilo facta esse scriptura testatur, unam quandam naturam communem omnibus, cujus par­ticipatione subsistunt, secundum uniuscujusque proportionem possidere. D. Ho [...] negare risu est dignum. Credimus namque, & intelligimus Deum simul, & semel▪ communem omnium rerum naturam creasse, ex cujus participatione sunt omnia. M. Putasne illam naturam de nihilo esse factam? D. Non solum puto, verum etiam firmiter teneo, non aliunde nisi de nihilo productam▪ M. Defini illam naturam, quid sit. D. Non possum. Res enim adhuc infinita, omniumque communis, nec co [...]tis formis adhuc distincta, vel speciebus, quomodo definiri possit non video.

XXI. M. Quid si quis summae sacraeque auctoritatis tibi suaderet, illam naturam non aliud esse praeter Dei verbum: dixissefne eam de nihilo esse factam? de illo nihi­lo dico, quod privationem totius essentiae, & substantiae, & qualitatis significat. D. Nequaquam; quis enim dixerit verbum Dei de nihilo esse factum, dum sit omni­um de nihilo faciens? At quis ille, qui verbum Dei naturam omnium esse non timuit di­cere? M. Audi sanctum Basilium in octavâ Homilia in Genesin: ‘neque enim, in­quit, quando audivit, terra germinet herbam foeni, & lignum fructiferum: occultus habens foenum produxit; neque Palmam, aut Quercum, aut Cypressum ante con­spectum visceribus suis occulta eduxit in superficiem, sed Divinae verbum natura est eorum,’ qu [...] facta sunt: producat, non quod habet, depromat, sed quod non ha­bet, creat, Deo donante Operationis virtutem. Intende quam fiducialiter pronun­ciavit naturam omnium, quae facta sunt, verbum Dei esse, ut nulla tibi suspicio subre­pat existimandi, quod aliud sit Dei verbum, aliud ejus praeceptum; id ipsum namque in eo est, & esse, & omnia esse jubere; essendo enim ipsum fiunt omnia, quum ipsum omnia est. Et ut certius cognoscas Dei verbum & naturam omnium esse, & consubstan­tialem patri ante omnia in omnibus, quae in eo facta sunt, audi Ecclesiasten: sapienti­am, inquit, Dei praecedentem omnia quis investigavit? Ecce coaeternitatem Patri, & co­essentialem, [Page 130] & continuo sequitur, Primo omnium creata est sapientia, ecce in creaturis factum. Audi Evangelium, Quod factum est in ipso, vita erat. Nam quod alibi in Salo­mone legitur Deus creavit me in initio viarum suarum, alii de incarnatione Verbi, alii de nativitate ejus ex Patre accipiunt, quorum sensus credibilior mihi videtur.

XXII. De his autem qui de eo nihilo, quod totius essentiae privationem significat vel absentiam, mundum factum fuisse arbitrantur, quid dicam ignoro. Non enim vi­deo, quare non considerant oppositorum naturam: siquidem privatio non potest esse, ubi non est habitus; Privatio namque habitudinis est privatio: ac per hoc, ubi non praecedit habitus, non sequitur Privatio. Quomodo igitur dicunt, mundum privatione factum? si enim hoc verum esset, constaret ipsum mundum habitudinem quandam habuisse priusquam fieret: at si sic, quomodo habitudinis suae privationem pateretur? si vero nullo modo erat, priusquam fieret, omni habitudine caruisse nul­lus sapientum dubitat: at si omni habitudine caruit, quomodo de privatione habitu­dinis suae fieri potuit, quam nunquam habuit? eadem ratio est de absentia; Absentia namque est rei cujusdam praesentis, vel pr [...]sens fieri valentis à sensibus ablatio: si ergo mundus de absentia factus est, praecessit aliqua natura, cujus absentia condendi mundi occasio facta est; & ipsa natura, aut Deus, aut creatura erat: & si Deus, cogentur fa­teri ex Divinae naturae absentia mundum factum fuisse: si verò Creatura, necessario vi­sibilis, aut invisibilis erit; si visibilis, alium mundum visibilem praecessisse debemus credere: si invisibilis, qua ratione cogimur concedere de invisibilis naturae absentia mundum istum factum fuisse, aut eam penitus mundum praecessisse: quomodo de ab­sentia vel privatione rerum, quae nunquam erant, mundus factus est non intelligo: si vero quis dixerit neque privationem habitudinis, neque absentiam alicujus praesentiae nihilo nomine significari: sed universalem totius habitudinis, & essenti [...], vel substan­tiae, vel Accidentis, & simpliciter omnium, qu [...] dici, & intelligi possunt, negationem, concludetur sic, eo ergo vocabulo, deum vocari necesse est, qui solus negatione omni­um quae sunt, proprie innuitur; quia super omne quod dicitur & Intelligitur, exal­tatur, qui nullum eorum, quae sunt, & quae non sunt, est; qui melius nesciendo scitur: ac per hoc inter nos, qui videbamur dissentire, conveniet: si autem responderit, neque illam negationem dico nihilo significari, qua negatur Deus esse quid eorum, quae sunt; sed illam, quae negat Deum, & creaturam; necessario fatebitur, quod negari conaba­tur, hoc est, denegatione privativa, & creaturae mundum factum fuisse. Mundus siquidem de materia Informi factus est: materia informis de omnino nihilo, ac per hoc, & mundus de omnino nihilo. Non enim, ut opinor, audebit dicere, omne quod est, aut Deus est, aut creatura est, aut nec Deus, nec creatura; nam si dixerit, inter eos, qui dicunt materiam Deo coaeternam esse, computabitur, de qua Deus mundum fe­cisse ab iis putabatur: At si omne quod est, aut Deus aut creatura est, & nemo sanus sapiens aestimavit mundum de negatione Dei, & Creaturae factum, relinquitur sola illa negatio ad causam mundi faciendi, quae ablatione totius Creaturae, super omne quod dicitur, & Intelligitur, deum exaltans, nihil eorum, quae sunt, & quae non sunt, eum esse pronunciat: est enim maximum de hac ratione argumentum, si duo quaedam sunt Deus, & Creatura, aut ab uno principio sunt, ac per hoc ejusdem naturae: non enim ex principio uno nascuntur contraria secundum naturam: sui namque Princi­pii naturam attrahunt: aut per se duo Principia sibimet sunt adversa. Nam sicut substantialia non sunt duo, sed unum, si autem Deus, & Creatura non sunt duo, sed unum, & unum; aut aequalia sunt, & nullum ex altero; si enim duo, ex uno nasci necesse est. Si autem Deus ex nullo, Creatura verò ex Deo; erit unum ex altero, non vero aequalia; unum namque ab aequali sibi uno non gignitur; at si Creatura ex Deo erit, erit Deus causa, creatura vero effectus; si autem Creatura est effectus, non causa facta; sequitur Deum in effectibus suis fieri, non enim ex causa in effectus suos pro­cedit, quod à sui natura alienum sit, siquidem in calorem, & in lucem, nil aliud, ni­si ipsa vis Ignea erumpit; si autem quis dixerit, unum aequale sibi unum gignit, nam & Deus pater, dum sit unum, aequale sibi unum Deum filium gignit, cognoscat se nimirum creare. Summa siquidem sanctaque Trinitas non est unum, & unum, & u­num, sed simplex, & individuum unum in tribus inseparabilibus substantiis, & il­lud unum multiplex virtute est, non numero, & non aliquid unum est, sed universali­ter, & infinite unum, & super omne unum, quod dici, vel Intelligi potest. Sed con­tra illos qui talia dogmatizant, nunc nobis sermo non est, hoc tantum proposuimus, [Page 131] quantum vires suppetebant investigare, quid eo nomine quod est nihilum, de quo Deus creditur fecisse mundum, significatur. Quisquis de constitutione mundi ra­tionem reddere desiderat, suis sequacibus eligat, quid suadeat: nos autem nostr [...] ra­tiocinationis iter teneamus, & quoniam propemodum inter nos confectum est omnia ex Deo, & Deum in omnibus esse, & non aliunde nisi ex ipso facta esse, quum ex ipso, & per ipsum, & in ipso facta sunt omnia; quomodo quadripartita totius naturae di­scretio Deo conveniat plane, ac breviter recapitules, flagito.

XXIII. In disputationibus namque, & maxime de rebus obscuris multum valet [...], hoc est, recapitulatio; breviter enim, aperteque praedicta omnia in me­moriam revocat, mentisque obtutibus cuncta quae acta sunt, simul manifesta sunt. M. De Deo, ut opinor, inter nos convenerat, quod totius universitatis conditae principium sit, & medium, & finis, non quod aliud ei sit esse Principium, aliud me­dium, aliud finis; haec enim tria in ipso unum sunt; sed quod Theologicae contempla­tionis triplex motus sit; aliter enim movetur Intellectus sive humanus, sive angelicus, considerans principium omnium Deum esse; aliter cognoscens omnia in ipso, & per ipsum esse, veluti in quadam medietate; aliter contemplatur finem omnium in Deo esse, & Deum, quem omnia appetunt, & in qua quiescunt, & vivunt. Cui sensui fa­vet, S. Augustinus in libro De Civitate Dei, tertio Capitulo de Socrate Philosopho disputans, ‘nolebat, inquit, immundos terrenis cupiditatibus animos sese exten­dere, in divina conari, quandoquidem ab iis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas non nisi in unius, & summi Dei voluntate esse credebat; unde non eas putabat, nisi mundata mente posse comprehendi: & ideo purgandae bonis moribus vitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali vigore in aeterna se attolleret, naturamque incorporei, & incommutabi­lis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter vivunt, intelligentiae puritate conspiceret.’ D. Plane convenerat, quia ratio approbat. M. Dum er­go de divina natura pure percipimus, quod omnium principium sit, & causa; est enim [...], hoc est, sine principio, & sine causa: siquidem nihil praecedit quod ei principii, vel Causae proportionem obtineat, ipsa vero omnium, quorum Causa, & principium est, naturam creat, non immerito eam dicimus creatricem naturam, & non creatam; Creat namque, & à nullo creari patitur: eandem vero divinam scilicet na­turam, finem omnium esse, ultra quem nihil, & in quo omnia aeternaliter subsistunt, & universaliter Deus sunt, cognoscentes, neque creatam neque creatricem rite voca­mus, non creatam quidem, quia à nullo creatur; neque creatricem, quia jam desinit creare, omnibus in suas aeternas rationes, in quibus aeterniter manebunt, & manent, conversis, appellatione quoque creaturae significari desistentibus. Deus enim omnia in omnibus erit, & omnis creatura obumbrabitur in Deum, videlicet, conversa sicut astra sole oriente: videsne ergo qua ratione unam eandemque naturam, scilicet Divinam juxta considerationem principii non creatam, sed creatricem, juxta vero fi­nis speculationem, nec creatam, nec creatricem possumus appellare? D. Satis vi­deo quid vis. Dic quod restat. M. Rationem medietatis restare solummodo arbitror, quae duplici modo contemplatoribus suis arridet: primo quidem, quando & creari, & creare conspicitur divina natura; creatur enim à seipsa in Primordialibus causis, ac per hoc seipsam creat, hoc est, in suis Theophaniis incipit apparere ex occultissimis naturae suae finibus, volens emergere, in quibus & sibi ipsi incognita, hoc est, in nullo se cognoscit, quia infinita est, & supernaturalis, & superaeternalis, & super omne quod potest intelligi, & non potest, descendens vero in principiis rerum, ac veluti se­ipsam creans in aliquo inchoat esse: secundo vero, dum in extremis effectibus primor­dialium causarum perspicitur, in quibus creari tantummodo, non autem creare recte praedicatur; creatur enim descendens in extremos effectus, ultra quos nil creat, ideo­que dicitur creari solummodo, non creare. Non enim ultra extremos effectus descen­dit, quo & creari, & creare videretur. Creatur ergo, & creat in primordialibus cau­sis, in earum vero effectibus creatur, non creat; nec immerito, quum in ipsis finem descensionis suae, hoc est, apparitionis suae constituit, atque ideo omnis creatura cor­poralis, & visibilis, sensibusque succumbens extremum Divinae naturae vestigium non incongrue solet in scripturis appellari: quod omnis contemplativus animus, veluti qui­dam Moyses ascendens in summitatem Theoriae permittatur inspicere, & quod ad­huc vix à sapientibus animis potest ad purum dignosci: fumigationibus Phantasiarum [Page 132] terrenarum stripitibus mutabilium, nec non coruscationibus subito nascentium, su­bitoque transeuntium impedientibus; paucissimorum namque, terrenisque cogitatio­nibus penitus remotorum, virtute & scientia purgatorum, est, deum in his visibili­bus creaturis cognoscere, sicut Abraham ex conversione siderum cognovit, lege natu­rali duce; caeterique sacri Patres ante Legem scriptam, & in lege, quemadmodum Moses in nube, & inmontis cacumine. Apostoli deum post Legem sub gratia cum chri­sto in monte, per visibilia symbola in divina mysteria introducti sunt. Vestimenta enim ejus candida, sicut nix, visibilem creaturam in quâ, & per quam dei verbum, quod in o­mnibus subsistit, intelligitur, significabant. Audi Apostolum dicentem invisibilia ejus à creatione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus & aeternitas. D. Quadripartitam naturae universalis divisionem nunc clarissime video, & de Deo, & in Deo esse indubitanter intelligendum cognosco; proinde finita hac questione de nihilo, & ad purum, ut Opinor, deducta, ad considerationem tertiae partis universae naturae, de qua praedicatur creari solummodo, & non creare redeun­dum esse censeo: ita enim nostrum promittit propositum, quamvis enim quidem aliae introductae Quaestiones sunt, ipsa tamen principalem materiam tertio Libro praesti­tit; ejus namque gratia diligentius investigandae incidens, aliarum propositionum Theoria inserta est.

XXIV. Recte censes, tempusque postulat, sed prius de senaria quantitate dierum in­telligibilium, in qua Deus opera sua fecisse legitur, si quid promisimus, implere de­bemus: breviter dicendum, partim quidem sacrorum Patrum intellectus sequentes, partim quod in animo venit ab eo, qui illuminat tenebras nostras, & quaerit in scri­pturis suis quaeri, & inveniri, non celantes. Infinitus siquidem conditor sacrae scripturae in mentibus Prophetarum Spiritus Sanctus infinitos in ea constituit intellectus, ideoque nullius Expositoris sensus sensum alterius aufert, dummodo, ut sanae fidei Catholi­caeque professioni conveniat, quod quisque dicat, sive aliunde accipiens, sive à seipso, illuminatus tamen à deo, inveniens. D. Procede quovis ordine, meque attrahe. Te enim sequar, vel sensum aliorum sive tuum in talibus cognoscam, & quod vera ratio, quae in omnibus quaerit veritatem, & invenit, edoceat, eligam: non quia jam veraces intellectus discernere à fallacibus idoneus sum, sed quod similiora vere dissimiliori­bus proponere consulta veritate, non temere ausim. M. Temere quoque, & incon­siderate nihil velim approbare. Primordialium itaque causarum visibilium, & invi­sibilium simul, & semel conditionem divinus Propheta Moses breviter scribens, di­cendo, in principio fecit deus caelum, & terram, eorumque occultam in divino consilio, incomprehensibilemque magnificentiam, prius quam in formas speciesque profluerent, inanis terrae, aut vacuae, aut invisibilis, & incompositae, tenebrarum quoque super abyssum voca­bulis significans, inchoationem quoque procreationis praeconditarum causarum in ef­fectus suos, appellatione spiritus qui fovebat aquas, vel ferebatur super aquas insinuans, ad mysticam sen. n. v. exp. des. inquiens, & dixit deus, fiat lux, & facta est lux. In his au­tem verbis multiplex sacrorum Patrum intellectus reperitur. Quorum alii quidem an­gelicae, & intellectualis caelestis essentiae Creationem in hoc loco sacrae scripturae signi­ficatam esse discernunt; alii vero visibilis hujus lucis naturam, hoc est, ignem incompre­hensibilem adhuc, & invisibilem creatum, qui postmodum veluti in his fontibus emer­gens, in corporibus aethereis refulsit, ac veluti spatia trium dierum occulto meatu abyssum superficiei terrae undique, ut aiunt, superfusam lustrando peregit: quod au­tem lucis vocabulo ignea natura adhuc invisibilis, & occulta appellata sit, nulli mirum debet videri cognoscenti sacram scripturam, causarum nomine effectus, & effectuum causas appellare solere: effectus autem igneae naturae lux est, ignea igitur natura in primordio rerum condita, nomine lucis postmodum ab ea processurae, & adhuc in ea latentis non incongrue appellata est, quamvis quidam primitivam lucem fulsisse conti­nuo arbitrentur; contra quos, satis à S. Augustino actum est. Quod autem sequitur, ‘& videt Deus lucem quod esset bona, & divisit lucem à tenebris, appellavitque lu­cem Diem & tenebras noctem,’ & factus est vespere, & mane dies primus, de simpli­ci laude corporeae lucis, deque temporalibus intervallis, quibus circa tellurem lux, & umbra vicissitudines suas peragunt, dictum esse existimant, qui naturam lucis corporeae conditam esse arbitrantur, quando dictum est, & dixit Deus, fiat lux, & facta est lux. Nam quia in aequinoctio vernali prima mundi conditio creditur fuisse, in quo sol aequis spatiis supra, & subtra terram moratur, 12 videlicet horis aequinoctialibus, propterea [Page 133] putant dictum esse divisit lucem à tenebris, ac si aperte diceretur, totum unius Diei spa­tium quod 24 hor. peragitur, aequa partitione inter diem divisit, & noctem; qui vero conditionem angelicae naturae creatione lucis significatam rectius autumant, S. Augusti­ni divisionem sequentes Lucis à tenebris, aut discretionem informis materiae, & for­matae creatur [...] intelligunt, ut nomine lucis perfectio formae, tenebrarum vero informi­tatis confusio accipiatur, aut duplicem caelestium essentiarum Theoriam; aliter nam­que consideratur creatura in rationibus suis aeternis, in deo secundum quas condita est, & aliter in se ipsa sub Deo in quantum creatura est; & prima quidem consideratio lucis vocabulo, secundo verò tenebrarum consideratur. Ut enim lux praecedit tenebris dignitate, ita claritas aeternarum rationum, secundum quas omnis creatura facta est, praeponitur obscuritati creaturae per se ipsam consideratae; ideoque appellavit Deus Lucem Diem, splendorem scilicet divinarum rationum, tenebras vero noctem, hoc est, obscuriorem in se ipsa creatae naturae speciem: quod autem sequitur factumque est, ve­spere et mane Dies unus finem peractae operationis, & inchoationem sequentis significare volunt. Mane enim, i. e. inchoatio sequentis operationis finis est praecedentis, & prae­cedentis terminus initium est sequentis, ideoque Dies unus, vel primus finitur vespere, cujus mane, hoc est, initium in lucis conditione praecesserat. Haec breviter ab aliis ac­cepimus.

XXV. Nos autem primordialium causarum conditionem, sive visibilium, sive in­visibilium in factura coeli & terrae in principio, earumque in effectus suos processiones in his verbis sacrae scripturae fiat lux, & reliqua volentes intelligere, dicimus creatio­ne lucis processionem primordialium causarum in suos effectus significari; nam si ipsas primordiales causas propter incomprehensibilitatem naturae suae, incognitamque omni intellectui altitudinem, tenebrarum caligine, hoc est, profundae ignorantiae densitate superfusas scriptura perhibet, cum dicitur et tenebrae erant super Abyssum, quid mirum, si declaratio earum in effectibus suis per formas, & species lucis nomine praedicaretur per hoc, & dixit Deus fiat lux, et facta est lux: veluti quis diceret primordiales causas, in se ipsas inconspicuas, omnemque intellectum obumbrantes jussit Deus in formas perspicuas, speciesque intelligibiles, sensibilesque visibilium, & invisibilium prodire: non enim solus Deus, verumetiam omnium rerum principia tenebrarum vocabulo, teste S. Dionysio solet in eloquiis appellari propter incomprehensibilem infinitatem: processio vero ejus per principia in creaturas visibiles, & invisibiles suas dico Theo­phanias claritatis nomine meruit significari: in ipsis enim quodam modo patitur intel­ligi, qui omnem superat intellectum; fiat ergo Lux inquit Deus, hoc est, procedant primordiales causae ex incomprehensibilibus naturae suae secretis in formas, & species comprehensibiles, intellectibusque contemplantium se manifestas: Et facta est lux, Deo videlicet volente, & dicente obscuritas primordialium causarum in formas, ac species processit aperta. Et divisit Deus à tenebris, hoc est, segregavit notitiam effectuum ab obscuritate suarum principalium causarum. Divisio quippe lucis à tenebris est discre­tio rerum per formas, & species apparentium à principiis suis, in quibus omnem su­perant Intellectum, ideoque praedixit, et vidit Deus Lucem, quia esset bona, hoc est, pla­cuit Deo, Originales causas ante omnem creaturam ultra omnem intellectum condi­tas, intellectibus sive humanis, sive angelicis luce quadam intelligentiae superfusas manifestari, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem, hoc est, contemplantibus ani­mis praestitit manifestationem visibilium, & invisibilium per formas, & species diem appellare, eorum vero in principiis suis incomprehensibilem altitudinem, omnique condito iutellectui incognitam vocare noctem; factumque est Vespere, & mane Dies unus: quamvis enim inter obscuritatem causarum, & claritatem effectuum divisio intelliga­tur, & differentia; unus tamen, idemque dies est, hoc est, unus eorum intellectus; non enim alia creatura intelligitur in causis facta, alia in effectibus causarum condita, sed una eademque in rationibus aeternis, veluti in quibusdam tenebris secretissimae sa­pientiae, omnique intellectu remotae factae, & in processionibus rationis in effectus in­tellectibus succumbens, veluti in quadem die perfectae notitiae manifestata. Haec au­tem de operibus primi intelligibilis Diei congrua, ut opinor, intelligentiarum pro­portionalitate addidi: non ut meum sensum, ex me ipso repertum, aliorum intelle­ctibus velim praeferre, quod absit; sed considerans veris contemplationibus non ad­modum resistere, primordialiumque causarum in effectus his profusionibus de quibus nunc agimus convenire. D. De operibus 6 primorum Dierum quoniam multi, & [Page 134] graece, & latine multa exposuere, breviter, & succincte nunc disputandum est, & quod de prima luce à te dictum est videtur mihi sufficere, sive conditionem hujus lucis corporeae substantialiter in igne, ut S. Basilio videtur, sive coelestium virtutem forma earum ut S. Augustino, sive Primordialium causarum in effectus suos generalem proces­sionem significet, qualemcunque horum intellectum quis obtinuerit non longe à veri­tate distabit.

XXVI. M. Transeamus ergo ad secundi Diei considerationem, ac prius dicendum est quod de Allegoricis intellectibus moralium interpretationum, nulla nunc nobis in­tentio est, sed de sola rerum factarum creatione secundum historiam pauca disserere deo duce conamur. D. Nec hoc quaero satis enim à se patribus de talium allegoria est a­ctum. M. Dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis, et fecit Deus firmamentum. De firmamento omnes unanimiter consentiunt, quod non aliud eo nomine, quam hoc caelum visibile significatur: Alii tamen extremam il­lam sphaeram volubilem undique totum mundum ambientem, chorisque astrorum or­natam solummodo, alii totum spatium ultra Lunam, ubi Planetarum Corpora, & cursus esse credunt, cum ipso extremo ambitu siderum, alii totum inane quod circa terram volvitur, hoc est, aera, & aethera, sublimissimamque sphaeram uno vocabulo firmamenti comprehendi autumant; non enim alibi, ut aiunt, legitur, Aetheris, & Ae­ris conditio, quare autem tali nomine vocatur, prout unicuique visum est, ita expo­suit; alii quidem praeter sustentationem aquarum superiorum, veluti supra illud cor­porales aquae sint: alii quia choras siderum sustentant, veluti quaedam ponderosa cor­pora, alii quia totum visibilem mundum intra se contineat, ac firmet, nec desunt, qui spatium corpolentioris hujus aeris eo nomine propriè vocari volunt, eo quod nubes, pluvias, imbres, nives, grandines, omneque quod ex terrenis vaporibus in eo nascitur, firma quadam suae naturae corpolentia sustineat, quantum sustinere potest, ac veluti totum ex parte caetera spatia levioris, & superioris visibilis naturae ab eo denominari: horum vero quis rectius intelligat, legentium arbitrio dijudicandum committo: mihi autem Graeci nominis quod est [...] considerata virtue tale vocabulum videtur me­ruisse, eo quod in eo totius corporalis creaturae situs stet, ac terminetur. Ultra namque firmamentum nihil sensibile, vel Corporeum, vel temporale, vel locale intelligitur esse, omnium siquidem visibilium finis in eo firmatur; [...] enim dicitur quasi [...], hoc est, solida simul in ipso quidem omnia solida, hoc est, corporalia simul terminan­tur, & stant. De aquis vero, quarum in medio firmamentum fieri Deus dixit, non satis reperio quid dicam, non quod me latuerit quid multi sacrorum Patrum de ipsis sense­runt. S. siquidem Basilius in examine suo velle videtur, aquas illas abyssi nomine vocatas, un­dique circa terram diffusas, rarissimasque, et tenuissimas; super quas prius erant tenebrae; deinde Spiritus Dei superferebatur, et in quibus primitiva lux, veluti trium dierum spatiis, gyrans informem adhuc terrenam molem resplenduit, densatas tertia die, et congregatas in locum unum, ut appareret arida in hoc loco significari, et in earum medio Deum dixisse firmamentum fieri, cui omnino sensui S. Augusti: refragatur, nec tunc de ipsis aquis, in­tra quas Deus firmamentum fecit, satis rationem reddidit: aliorum namque opiniones introducens quid ipse intellexit, qua occasione ignoro, non aperuit: eos autem caeteris praeponit, qui spatia hujus aeris, quae sunt inter aquas marinas, & fluviales infra se positas, & illas in nubibus supra se suspensas firmamenti nomine vocari contendunt: nul­lius itaque sensu refutato quid de his aquis senserim paucis, si libet, rationibus explica­bo. D. Libet quidem, & valde necessarium est. De hac enim quaestione adhuc quod mihi satis videretur, à nullo est suasum. M. Totius itaque conditae naturae trinam dimensionem esse arbitror; omne enim quod creatur, est vel omnino Corpus, vel omni­no Spiritus, aut aliquod medium: quod nec est omnino corpus, nec omnino Spiritus, sed quadam medietatis, & extremitatum ratione, ex Spirituali omnino natura, veluti ex una extremitate & superiori & ex altera, hoc est, ex omnino corporea proportio­naliter in se recipit, unde proprie, & connaturaliter extremitatibus suis subsistit; proinde siquis attentus inspexerit in hac ternaria proportionalitate hunc mundum constitutum intelliget; siquidem in quantum in rationibus suis, in quibus essentiali­ter & constitutus est, & essentialiter subsistit consideratur, non solum spiritualis, ve­rum etiam omnino spiritus cognoscitur, nemo enim rectè Philosophantium rationes corporeae naturae spirituales, imo etiam spiritus esse negarit, dum vero extremae ipsius deorsum versus inspiciuntur partes, hoc est, omnia ista Corpora ex Catholicis ele­mentis [Page 135] composita, maxime etiam terrena, & aquatica, quae & generationi, & corru­ptioni obnoxia sunt, nihil aliud in iis reperitur praeter corpus, & omnino corporeum: at si quis simplicium elementorum naturam intueatur luce, clarius quandam propor­tionabilem medietatem inveniet, qua nec omnino corpus sunt, quoniam eorum corru­ptione naturalia corpora subsistunt, & coitu: nec omnino corporeae naturae ex­pertia, dum ab eis omnia corpora profluunt, & in ea iterum resolvantur, & iterum alterum alteri superiori quidem extremitate comparata, nec omnino spi­ritus sunt, quoniam non omnino corporea extremitate absoluta, nec omnino non spiritus, quoniam ex rationibus omnino spiritualibus subsistentiae suae occasiones accipi­ant; non irrationabiliter itaque diximus, hunc mundum extremitates quasdam à se invicem penitus discretas, & medietates, in quibus universitatis concors harmonia con­jungitur, possidere. Ponamus igitur inferiores hujus mundi partes, veluti inferiores a­quas: nec immerito, dum totum quod in hoc mundo nascitur, humore crescit, atque nu­tritur, humida siquidem qualitate corporibus sublata, absque mora tabescunt, & de­crescunt, & pene ad nihilum rediguntur: nam & caelestia corpora ferventissima, & ignea humida aquarum natura nutriri sapientes mundi affirmant, quod nec sacrae scri­turae expositores negant. Spirituales vero omnium visibilium rationes superiorum a­quarum nomine appellari ratio edocet. Ex ipsis enim omnia elementa, sive simplicia▪ sive composita, veluti ex quibusdam magnis fontibus defluunt, indeque intelligibili quadam virtute rigata administrantur. Nec hoc silet scriptura clamans, et aquae, quae su­pra caelum sunt, laudant nomen Dei. Quamvis enim hoc de caelestibus virtutibus quis in­telligat, praedicto sensui non repugnat, dum sit divinorum mysteriorum multiplex in­terpretatio: proinde harum aquarum in medio dixit Deus fieri firmamentum, hoc est, simplicium Elementorum naturam, quae quantum visibilia corpora superat, tantum ab invisibilibus eorum rationibus superatur, quantumque à superioribus suscipit, tantum inferioribus distribuit, quantum vero ab inferioribus recipit, tantum superioribus re­stituit, referens iis omne quod ab iis defluxit, quam prophetico spiritu legislator ad­monitus firmamentum appellavit; Abyssum namque intelligibilium ratione super se positarum firma, & inseparabili sua fulsit simplicitate: fluxum vero mutabilium cor­porum, & maxime arida, & humida qualitate compositorum, dum temporali vicissitu­dine resolvuntur, in seipsam retrahit, inque sua universali soliditate ne pereant, custodit. Ne (que) hoc ignorant qui Philosophiae studiis imbuti transfusionem naturarum in se ipsas cognoscunt. Causae quidem in elementa, elementa in corpora descendunt, soluta corpo­ra per elementa in causas suas resiliunt, ipsa etiam corpora in se invicem transeunt. In diluvio aer versus est in aquam, iterumque reversa est aqua in aera. Dixit itaque Deus fiat firmamentum in medio aquarum, hoc est, fiat soliditas simplicium elementorum in­ter profunditatem rationum suarum, & mutabilem fluxum corporum eorundem concur­su compositorum, et dividat aquas ab aquis, hoc est, corpora composita locis dispersa, temporibus mutabilia, generationi, & corruptioni distributa discernat à simplicibus ra­tionibus locorum, temporumque varietate carentibus, generatione, & corruptione li­beris, immutabili lege stabilitis; inter simplicitatem autem causarum, & elementorum talis est differentia, quod illa causarum quidem absque locorum, & temporum natura intelligitur, illa vero locis, temporibusque carere non potest; in eis enim contine­tur, & quod illa omnibus accidentibus absoluta semper sit, ista aliquando accidentia reci­pit, aliquando deponit, deponit quidem in universalibus, in particularibus recipit.

XXVII. Generaliter autem in omnibus sex primorum dierum operibus intelligen­dum est, ubicunque scriptura commemorat, dixit Deus fiat Lux, fiat firmamentum, &c. in reliquis diebus primordialium causarum specialem conditionem significari, qua­rum universaliter creatio nomine caeli & terrae praemissa est; ubicunque vero, et facta est lux, et fecit Deus firmamentum, et factum est ita earundem primordialium causarum in effectus suos per genera & species processionem: vocavitque Deus firmamentum caelum. juxta Romanae linguae Etymologiam caelum dicitur à pictura siderum, quasi caelati in­star, ut Plinio placet, juxta vero Graecam proprietatem [...] quasi [...], hoc est, visio desuper. Merito ergo firmamentum universalium elementorum [...], i. e. caelum appellatur: quoniam omnem compositam, corporeamque creaturam altitudine natu­rae supereminet. Sunt qui tenuissimas aquas supra firmamentum, i. e. super choros side­rum esse putant, sed eos refellit & ratio ponderum, & ordo elementorum: alii verò va­porabiles aquas, & paene incorporeas supra caelum argumentantur ex pallore stellarum. [Page 136] Dicunt stellas frigidas esse, et ideo pallidas: frigiditas autem non est, ut aiunt, ubi aqua­rum substantia deest, minus considerantes quod dicunt; nam & ubi ignis est substantia­liter, ibi & frigiditas: siquidem Chrystallum, cum sit frigidae naturae, carere tamen i­gnea virtute, quae omnia penetrat corpora, nullus sapiens dixerit. Ignea itaque vis, ubi ardet, calor est, ubi non ardet, frigus est, & non ardet nisi ubi sit materia in qua ardeat, & quam consumat. Ideoque solares radii per aetherea spatia diffusi non ar­dent. In subtilissima enim, & spirituali natura ardendi materiam non reperiunt. Descen­dentes vero ad corpulenti aeris spatia, veluti quadam materia operationis inventa fla­grare incipiunt, & in quantum ad crassiora corpora perveniunt, in tantum vim suam ardendo exercent, in his quae caloris virtute solvuntur, aut solvi possunt: dum vero sur­sum versus in extrema mundi intervalla tenuissima, spiritualique naturae proxima eri­guntur, non invenientes materiam flagrandi nullum calorem gignunt, illuminationis tantum operationem ostendentes, ideoque aetherea, & pura, & spiritualia corpora caelestia ibidem constituta lucida sunt semper, caloris autem expertia, ac per hoc, & frigida, & pallida esse creduntur. Proinde Planeta ille Saturni nomine vocatus, quoni­am choris siderum est vicinus, pallidus & frigidus esse dicitur: Solare autem corpus dum medium mundi spatium possidet, quantum siquidem, ut aiunt Philosophi, à terra ad solem in­tervalli est, tantum à sole ad sidera medietatem quandam intelligitur obtinere. Ab inferio­ribus enim naturis corpulentiam quandam, à superioribus vero spiritualem subtilita­tem ad substantiam sui recipit, ac veluti contrarias utriusque mundi, partis superioris viz. & inferioris, in se colligi Qualitates, quarum contentione veluti quadam statera ponderatum naturalem suum situm non sinitur deserere, gravitate quidem inferioris partis superius ascendere, levitate vero superioris inferius inclinari non permittente. Proinde splendidi coloris videtur esse, qui color medius est inter pallidum, & rubrum, partem quidem ex palliditate frigidorum siderum supra, partem vero ex rubedine cali­dorum corporum infra, in contemporantiam sui splendoris accipiens. Planetae vero, qui circa eum volvuntur, mutant colores secundum qualitates spatiorum in quibus discur­runt, Jovem dico, & Martem, Venerem, & Mercurium, quae semper circulos suos circa Solem peragunt, sicut Plato in Timaeo edocet. Atque ideo dum supra solem sunt, claros ostendunt vultus, dum vero infra, rubros. Non igitur pallor siderum cogit nos intelligere aquae elementum ullo modo supra caelum esse, dum ipsa palliditas ex caloris absentia nascatur; sed quoniam de his longum est exponere quantum ratio exigit natu­rae, redeamus ad propositum. Et factum est vespere, & mane Dies secundus, eadem inter­pretatio est, quam & primi Diei consummationem praediximus. Quamvis enim alia contemplatio spiritualium sit mundi rationum in primordialibus causis, alia in simpli­cibus & universalibus elementis, alia in compositis, particularibusque corporibus, unus tamen idemque intellectus est totius mundi universitatis. Et haec expositio in caeteris diebus observanda est, ubicunque interponitur, & factum est vespere, & mane, dies unus. Sat de secunda Die, quantum brevitas exigit, est dictum. D. Sat plane, ac verisimile quamvis multis, & pene omnibus ignotum. M. Sequitur ergo, ut de tertia Die stri­ctim dicamus. Dixit autem Deus, congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum, & appareat arida, factumque est ita. De congregatione aquarum in locum unum, opinio illa, quam plurimi expositores hujus scripturae à S. Basilio Caesareae Cappadociae anti­stite sumptam sequuntur, omnibus nota est, quoniam cogitantibus eam facillime oc­currit, quae infinitam aquarum, undique circa molem terrae adhuc informem, & invi­sibilem diffusarum, spatia aeris, & aetheris adhuc implentium, & primitivae lucis am­bitu splendentium, tenuissimam, ac veluti vaporalem quantitatem, tertia Die in unum locum congregatam autumat; in cujus medio firmamentum secunda die factum fuisse credit, super quod superiorem aquarum partem suspendi putat: inferiores autem prae­dictae Abyssi diffusiones in unum collectas, hoc est, inter inclusi suis littoribus oceani ambitum congregatas, ut appareret arida, locusque aeri, & aetheri daretur. Sed haec opinio, consulta veritate multis rationibus videtur titubare, & inconsequens omnino, falsisque imaginationibus resultans; non enim credimus S. Augustinum sequentes, ne­que veritati convenire judicamus, molem illam terream primo omnium fuisse creatam, vel illam abyssum undique circa illam diffusam, deindeque firmamentum in medio a­quarum factum, deinde inferiorum aquarum sub caelo remanentium, in unum locum collectionem, ullum horum localiter temporaliterve aliud processisse, siquidem haec omnia, caeterarumque visibilium rerum natura simul, & semel condita sunt, suis tem­poribus, [Page 137] & locis ordinata, & constituta, nulliusque eorum generatio in formas, & spe­cies, quantitates, & qualitates generationem alterius temporalibus morulis praeoccu­pavit; sed simul ex aeternis suis rationibus, in quibus essentialiter existunt, in verbo Dei unumquodque secundum genus & speciem suam, numerosque individuos pro­cessere: Senaria namque sex primorum dierum quantitas, & intelligibilis divisio de causis conditarum rerum, deque primo earum impetu simul in primam mundi hujus constitutionem intelligitur, & quod semel, & simul à creatore factum est, senarii nu­meri perfectione, à Spiritu Sancto per Prophetam distinguitur non tempore, sed in­telligibili distinctione, ut per numeri virtutem divinae operationis perfectio indica­retur; hic namque numerus suis partibus impletur, nec totum partes superat, nec par­tes totum; ut enim vox praecedit verbum non tempore, sed causa, de voce siquidem fit verbum, veluti de quadam materia informi corpus quoddam formatum: sic de causis adhuc incognitis, ac veluti invisibilibus, formis adhuc carentibus omnium re­rum visibilium conditis, nullis temporum spatiis, vel locorum interpositis, simul in formas, numerosque locorum, & temporum producta est: & qui de materia informi mundum fecit, quemadmodum non aliunde accepit materiam, de qua fecerat, sed de seipso, & in seipso & accepit, & fecit; ita neque loca extra se quaesivit, in qui­bus faceret, neque tempora spectavit, quorum intervallis opus suum perageret, sed in seipso omnia fecit, qui locus omnium est, & tempus temporum, & seculum secu­lorum; qui simul operatus est, omnia enim in momento oculi facta sunt. Nam & ea, quae per cursus temporum distincta generationem acceperunt, & accipiunt, & acce­ptura sunt, simul & semel in ipso facta sunt, in quo & praeterita, & praesentia, & fu­tura in unum sunt simul, & semel. Praedicta itaque opinione repulsa, quaeritur quales aquae sub caelo, quae congregatae sunt in locum unum, & quis est locus ille unus. Aquae siquidem sensibiles, quae vulgari vocabulo maris, & abyssi, & oceani appellan­tur, mox ut ex occultis suis causis eruperant, in suâ propria specie, & quantitate, & qualitate, in loco suo, hoc est, inter terram, & aera hunc terrae proximum apparue­runt littoribus suis cinctae, partim in gremiis telluris, veluti in quibusdam poris magni cujuspiam corporis occulte discurrentes, partim superficiem ejus aperte conte­gentes, & in quibus locis dispersae fuerant, quando unum proprium non habebant, in quem postmodum coarctatae terminos definitos non transgrediuntur. Quatuor enim principalia hujus mundi corpora ex quatuor simplicibus elementis composi­ta, terram dico, aquam, aera, & aethera, cum omnibus quae in eis, & de eis facta sunt, simul & semel species suas accipiunt, & loca, & numeros, & tempora, & inter­valla, & differentias, & proprietates; mensuras quoque, & pondera, & omne quod in eis sentitur, & sensum superat, & intelligitur, vel intellectum fugit. Sed si quis de talibus physicas reddiderit rationes, quia sensu corporeo comprehendi non pos­sunt ab his, qui sensibilia solummodo cogitant, aut spernetur, tanquam nihil dicat, aut allegorizare putabitur, nescientibus naturam sex motibus suis discernere. Physica siquidem substantiales naturae rationes, Ethica vero rationabiles ipsius, vel irrationa­biles motus considerat. D. Edissere quaeso quodcunque de hac quaestione solvenda videtur tibi verisimile, neminemque verearis, quomodo ferat, sive non intelligat quid dicas, luce veritatis non percussus; aut spernat invidiae veneno corruptus, sive veterum opinionum zelo contentiosus. M. Post narrationem mundanae constitutio­nis, extremarum viz. illius partium sive invicem disparium, incorporalium dico ra­tionum simpliciumque, secundum quas est condita: & compositorum corporum, ge­nerationi & corruptioni, locis quoque, temporibusque obnoxiorum; quae quidem ex­tremitates aquarum vocabulo propter causas praedictas appellatae sunt, medietatisque quatuor elementorum, quae firmamenti, coelive nomen acceperunt: ad contempla­tionem infimae ejusdem partis, omnium scilicet corruptibilium corporum, prophetica intentio videtur descendere, veluti ad tertiam naturae conditae theoriam. Imo siqui­dem generaliter, primordialium causarum in suos effectus processionem, ex incognitis arcanisque naturae sinibus, quasi quibusdam tenebris, in lucem formarum multiplici­um perspicuam intellectibus contemplantium, vel sensibus manifestam expressit; de­inde secundo contuitu triformem mundi conditionem in rationibus viz. & universa­libus elementis, inque corporibus particularibus, atque compositis considerans, ad ipsorum solubilium & corruptibilium corporum, quae infimum totius creaturae obti­nent locum, speculationem pervenit. Quum igitur omnium corporum ex quatuor [Page 138] simplicium Elementorum coitu compositorum, ex maximis usque ad minima perve­nientium triplex est consideratio; aliter enim in iis materia inspicitur, aliter forma; & species, quae materia adjecta, omne solidum atque sensibile corpus efficit: sola siquidem materia carens specie nullum corpus peragit; quia per se informis est; adjecta vero specie corpus fit: aliter essentia, & substantialis forma, quae veluti fundamentum im­mobile formatam suffert & continet materiam; necessarium erat substantialem for­mam ex materia formata rationabili contuitu segregare. Maxima autem corpora dixi terram, aquam, aera, aetheraque, caelumque, in quibus innumerabilis minorum corporum, & mediorum, & numerorum quantitas multiplicatur. Quae tunc omnia, hoc est, maxima, & media, & minima ex quatuor purissimis, simplicissimis, invisibilibus per se elementis constituuntur, quum in ea resolvuntur; nullum enim elementum per se corporeo sensu attingitur. Si ergo, ut praedictis rationibus demonstratum est, qua­tuor illa pura elementa vel coeli vocabulo à scripturis propter suae naturae simplicem virtutem meruerunt appellari, nimirum omnia corpora ab eis, & sub eis ineffabili eo­rum coitu constituta, aquarum sub coelo positarum possunt nomine comprehendi. Nec immerito; nam non solum mutabilia sunt, verum etiam generationi & corruptioni subjecta; illa etenim quae coelestia, vel aetherea dicuntur corpora, quamvis spiritualia & incorruptibilia videantur esse, necessario tunc quum per generationem & compo­sitionem inchoaverunt fieri, ad finem suae solutionis, & corruptionis pervenient. Si autem caelestia corpora necessariam sui solutionem expectant, veritate dicente, Coelum, & terra peribunt, item Psalmista, opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt, & similia S. Scripturae testimonia, quid de infimis mundi corporibus est aestimandum, quae quo­tidie nascuntur, atque solvuntur? Itaque si in omni corpore sive coelesti, sive terreno, sive aquatili, instabilis inundatio materiae informis prospicitur; ita enim definitur, ma­teria est mutabilitas rerum mutabilium capax omnium formarum, instabilitasque mu­tabilis formae, qua ipsa materia specificata formatur; ipsa namque est qualitativa for­ma, quae adjuncta materiae corpus efficit: qualitativam quidem formam dico illam, quae ex qualitate sumta, & quantitate sensibus corporeis apparet, materiaeque insta­bili adhaerens, cum ipsa semper fluctuat, generationem & corruptionem patiens, incre­menta & detrimenta per quantitates, & qualitates recipit, multisque & variis diffe­rentiis, quae extrinsecus ex qualitate locorum, aerum, humorum, ciborum, similium­que occasionum accidunt, succumbit; nonne verisimile videtur, rectaeque rationi con­veniens, ut ipsa mutabilitas materiae cum ipsa forma qualitativa, quae ei adhaeret, eun­dem aestum fluctuationis assiduae, turbidaeque patitur, aquarum sub caelo simplicium elementorum positarum tropico nomine debeat significari? Substantialis vero forma vel species genere suo incommutabiliter subsistens, quae nullo modo cum corpore ex materia, & qualitativa forma composito, mutabilitatem patitur; (non enim cum corpore incipit, quamvis in corpore nascatur, sine quo per seipsam in genere suo es­sentialiter permanet; neque cum eo corrumpitur, quum essentia, & virtus, & ope­ratio cum corruptibilibus & mutabilibus nec corrumpi, nec mutari possunt, propriis suae naturae subsidiis,) aridae, hoc est, terrae vocabulo non incongrue appelletur. Con­gregentur ergo aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, & appareat arida. Nisi enim con­templativus animus fluctuantem materiae adhaerentisque ei formae instabilitatem, ve­luti quosdam aestuantes fluctus, in unum intelligentiae locum (unus namque intelle­ctus est materiae, adhaerentisque ei formae, quoniam unum corpus efficiunt) prius colligat, forma illa substantialis, naturali soliditate suae naturae semper stabilis, men­tis oculis apparere non poterit; ut enim diffusio aquarum telluris soliditatem, ne sen­sibus corporeis appareat, cooperit; ita corruptibilium corporum mutabilitas, & in­numerabilis multiplicatio, subsistentis eis formae stabilitatem ab intellectualibus oculis naturam rerum contemplantibus aufert, ne per se à corporibus discreta consideretur perspicua. Et quemadmodum recedentibus aquis, inque alveum suum undique col­lecte cumulatis, littora longe lateque nuda, sicca, solidaque patescunt; sic in­stabilitate corruptibilium rerum mentis contuitu ab incorruptibilibus naturis uno contemplationis tenore segregata, mox formarum substantialium, & specierum im­mutabilis pulcherrimaque soliditas, in generibus suis animi obtutibus arridet. Arida autem dicitur substantialium formarum stabilitas. Nec immerito; quoniam nuda & absoluta est omnium accidentium operimento. Omnis enim forma, & species in ge­nerali simplicitate, qua subsistit, considerata; accidentium concursu omnino est libe­ra: [Page 139] corpora vero, quibus subsistit, omnino accidentium capacia sunt. De forma au­tem substantiali, semperque manente, deque ipsa mutabili ex quantitate, & quali­tate materiae copulata in primo lib. satis, ut opinor, est actum. Et nunc breviter de iisdem repetendum, ne ulla ambiguitas legentibus relinquatur. Substantialis forma est ipsa, cujus participatione omnis individua species formatur, & est una in omnibus, & omnis in una, & nec multiplicatur in multiplicatis, nec minuitur in refractis. Non enim est major forma illa, verbi gratia, quae dicitur homo, in infinita humanae naturae per individuas species multiplicatione, quam in illo uno, & primo homine, qui prius particeps illius factus est; nec minor in illo erat, quam in omnibus, quorum corpora ex illo multiplicantur, sed in omnibus una, eademque est, & in omnibus tota aequali­ter, in nullis ullam varietatem, aut dissimilitudinem recipiens, eadem ratione in o­mnibus substantialibus formis, in equo, in bove, in leone, caeterisque animalibus, in sur­culis quoque & herbis similis regula naturaliter constituitur. Forma vero illa mate­riae adhaerens ad constitutionem corporis varia semper, atque mutabilis, inque diver­sas differentias secundum accidens dispersa. Non enim ex naturalibus causis visibi­lium formarum multiplex differentia procedit in una; eademque forma, sed extrinse­cus evenit. Hominum siquidem inter se dissimilitudo in vultu, in quantitate, & quali­tate singulorum corporum; morum quoque, & conversationum varietas non ex hu­mana natura, quae una eademque est in omnibus, in quibus est, & sibi semper similli­ma, nullamque varietatem recipiens, sed ex his, quae circa illam intelliguntur, con­tingit: ex locis viz. & temporibus, ex generatione, quantitate, & qualitate alimonio­rum, regionum, aerum, in quibus quisquis nascitur, seu nutritur, & universaliter dicam ex omnibus, quae circa substantiam intelliguntur, & non ipsa substantia sunt; ipsa enim simplex & uniformis est, nullisque varietatibus, sive compositionibus ob­noxia.

XXIX. Quisquis ergo actu rationis, omnia quaecun (que) extrinsecus circa propriam sub­stantiam singularum formarum, hoc est, circa individuas & specialissimas species unius­cujusque formae, verbi causa, hominis, equi, bovis, piscis, volatilis, herbarum, & lignorum intelliguntur vel sentiuntur mutabilia, veluti quadam multarum aquarum inundatio­ne semper fluctuantia; ab ipsa intima substantia, circa quam volvuntur, dum sit ipsa incommutabili suae naturae tenore stabilita, segregare potuerit, inque unum locum con­gregare, hoc est, unius, ejusdemque definitionis ambitu concludere, dicens, omne quodcunque circa propriam substantiam vel intelligitur, vel sentitur, varium, & mu­tabile est, eamque inundationibus suis cooperit, ut vix dignosci quid sit, valeat: ipse aquas, quae sub caelo sunt, divinis admonitionibus in unum locum jubetur congregare, ut appareat arida, hoc est, ut occulta substantialis forma, circa quam accidentium flu­ctus exaestuant, intellectualibus oculis naturas rerum discernentibus, clare perluceat. De eo autem, quod omnium rerum quae definiri possunt, locus sit communis eorum, vel propria definitio; in primo libro satis, ut opinor, disputatum est. Et vocavit De­us aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria. Vocabulorum gemina­tione in operibus trium dierum primordialium, in primo viz. appellavit lucem diem, & tenebras noctem, in secundo vocavit Deus firmamentum caelum, in tertio vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria, duplicem totius creaturae speculationem significari arbitror. Aliter enim in causis, aliter in effectibus una eademque res theoriae speculationibus intimatur. Et vidit Deus quod esset bonum. Visio Dei totius universitatis est conditio. Non enim aliud est ei videre, aliud facere, sed visio illius voluntas ejus est, & voluntas operatio. Merito autem omne, quod vi­dit dominus, est bonum; divina siquidem bonitas bonorum omnium causa est: Imo etiam omnia bona ipsa est; nullum enim per se bonum est, sed in quantum bonum est participatione illius boni, quod per se solummodo substantiale bonum est, bonum est. Nemo enim bonus nisi solus Deus. Vidit ergo Deus quod esset bonum, hoc est, vidit seipsum in omnibus bonum; non enim Deus vidit nisi seipsum, quia extra ipsum nihil est, & omne quod in ipso est, ipse est, simplexque visio ipsius est, & à nullo alio for­matur ipsa nisi à seipso. Et ait, germinet terra herbam virentem, & facientem semen, & lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in ipso sit super terram. Vir­tutem herbarum, lignorum (que) in primordialibus causis conditam per haec verba Prophe­tica commemorat, quae virtus vis seminum à sanctis Patribus solet appellari, in qua species illa animae, quae dicitur nutritiva, & activa, operationem suam exercet, genera­tionem [Page 140] viz. seminum administrans; & quae genita sunt nutriens, incrementaque eis per numeros locorum, & temporum distribuens, Et quum omne, quod in natura re­rum visibiliter apparet, non aliunde nisi ex occultis naturalis, & substantialis formae sini­bus, quam aridae, vel terrae vocabulo significatam praediximus, originales causas gene­rationis suae recipit, propterea scriptum est, germinet terra herbam virentem, &c. ac si aperte diceretur, vis seminalis herbarum, & lignorum, quae in intimis substantia­rum rationibus causaliter creata est, in formas, & species sensibiles per generationem procedat, quae processio primordialium causarum in effectus suos, sequentibus scriptu­rae verbis explanatur. Et factum est ita, & protulit terra herbam virentem, & ferentem se­men juxta genus suum, lignumque faciens fructum, & habens unumquodque semen secundum speciem suam. Videsne quemadmodum divina scriptura, genera & species manifestissime declarat? In quibus causaliter, & invisibiliter subsistunt quaecunque per generationem in quantitatibus & qualitatibus, in notitiam corporalium sensuum erumpuntur. Si cui autem videtur quod ista explanatio, quam de primis diebus juxta vires intentionis naturae protulimus, non secundum historiam sit, sed secundum leges Allegori [...], inten­tus perspiciat quadriformem sophiae divisionem.

XXX. Et est quidem prima practice activa, secunda physice naturalis, tertia theo­logia, quae de Deo disputat, quarta logice rationalis, quae ostendit quibus regulis de unaquaque trium aliarum partium disputandum. Quarum una virtutes, quibus sup­plantantur vitia, penitusque eradicantur, investigat: altera rationes naturarum, sive in causis, sive in effectibus: tertia quod de una omnium causa, quae Deus [...]st, piè de­beat aestimari: quomodo autem & virtus, & natura, & Deus rationabiliter quaeri­tur, quarta, ut diximus, edocet, diligenterque considerat. Cui, praedictarum so phiae partium, numerationem historicam de conditione rerum adjungere debeat, & si non penitus philosophiae expers est, non alicui nisi physicae copulabit. Et si ita est, intue­atur quod à nobis allegoricè dictum est, &, ut opinor, inveniet. In prima siqui­dem die primordialium causarum generaliter in effectus suos, sensibus vel intellectibus comprehensibilem processionem conditione lucis significatam diximus; quod autem primordiales causae rerum omnium substantiae sint in Divina sapientia substitutae, te­stis est S. Ambrosius in Hexamero suo dicens, advertit vir plenus prudentiae, Moyses scilicet, quod visibilium, & invisibilium substantiarum rationes & causas rerum, mens sola divina con­tineat. In secunda triformem mundi hujus constitutionem, ex rationibus videlicet suis, simplicibus elementis, corporibusque compositis perfectam, aquarum vocabulo, firmamentique in medio earum facti non incongrue, ut reor, descriptam existimavi­mus. Tertiam vero mundi considerationem in segregatione eorum, quae in eo muta­bilia sunt, ab his, quae naturae suae subsidiis custodita, incommutabiliter in eodem per­manent statu constitutam, hoc est, in discretione omnium mutabilium accidentium, rationabili contuitu ab immutabili substantialium formarum soliditate, aquarum con­gregatione, terraeque apparitione divinam scripturam insinuasse arbitrati sumus. Nec immerito; cum frequentissimus divinorum eloquiorum usus est, visibilium rerum si­gnificativis vocibus, invisibilium rerum naturales subsistentias, rationesque ad exerci­tationem piè philosophantium significare. Nec mirum, cum saepissime spiritualium, & invisibilium rerum nominibus, corporales sensibilesque assuescat innuere. Cujus reciprocae metaphorae dum sunt multa exempla & innumerabilia, praesenti negotio cumulare, omnibusque in divina scriptura exercitatis manifestissima, longum videtur & superfluum: paucis tamen exemplis utamur. Quod natum est ex carne caro est: hic totus homo originali peccato nascens carnis nomine vocatur: & quod natum est ex spiritu spiritus est: totus homo ex regeneratione in Christo renascens vocabulo spiri­tus exprimitur. Et si quis dixerit, non totus homo ex carne nascitur, sed sola homi­nis caro: respondebo, Non igitur totus homo ex spiritu nascitur, sed sola anima. Et si ita est, sequitur gratiam baptismatis nihil corporibus nostris prodesse: si autem to­tus homo anima viz. & corpus in Christo renascitur, & spiritus efficitur, necessario totus homo in Adamo ex carne nascitur, & caro est. Ac sic concluditur, & carnem appellari spiritum, & spiritum carnem. Verbum Dei vocatur caro, & caro verbum, & similia, in quibus simul & synecdoche intelligitur, & metaphora. Non ergo alle­goriavimus dum nomine lucis, species rerum visibiles & intelligibiles, tenebrarum vero significationem causas substantiales, omnem sensum & intellectum superantes, in mente divina aeternaliter substitutas, divinam scripturam insinuasse diximus. Aquarum vero, & [Page 141] firmamenti in medio earum symbolicis appellationibus, hujus mundi visibilis triplicem substitutionem in causis viz. suis, quas S. Ambrosius substantias rerum visibilium in mente Divina praeconditas appellat, & in universalibus elementis, quae Graeci catho­lica [...] vocant, eo quod sibi invicem conveniant, &. concinant. [...] enim est [...], hoc est, conformatio. Illorum namque concursu omnia corpora visibilia conficiuntur. Ideoque Athenienses [...] literas appellant, quarum compositione articulata vox perficitur. Nec immerito; Dum enim viritim considerantur pura & à se invicem segregata, videntur esse contraria; frigus siquidem calori, humiditas sic­citati contradicit; dum vero in se invicem miscentur, omnium rerum visibilium har­monia quadam mirabili atque ineffabili, compositiones efficiunt. Re namque vera non elementorum substantiae, sed qualitates dissentiunt. Quas viz. compositiones, quum solvi, & in ea, quorum coitu efficiuntur, redire possunt; aquarum, quae sub caelo sunt, vocabulo congruentissime Propheta significavit. Quum vero harum re­rum visibilium corporeis sensibus subjectarum duplex speculatio est; aliter enim in eis subjectas, & immutabiles subsistentias, quibus proprie subsistunt; aliter accidentia, quae augeri, & minui patiuntur, instabilique motu semper variari non desinunt, spe­culamur; necessarium erat mutabilia ab immutabilibus segregari, hoc est, accidentia à substantiis intellectualibus dijudicatione discerni: & mutabilia quidem veluti instabi­lium aquarum, ac semper fluctuantium; immutabilia vero, suaeque naturae stabilitate subsistentia, solidae telluris aridaeque vocabulo significari. In his ergo omnibus nulla alle­goria, sed solummodo physica consideratio tractatur, mutuatis sensibilium nominibus ad significanda invisibilia frequentissimo divinae scripturae usu. Sed ne S. Patris Basilii reve­rentissimos videamur spernere intellectus, quid de hoc senserit, quantum mihi datur intelligere, breviter intimabo: In quarta Homilia in Genesin, congregentur, inquit, aquae in congregationem unam, ne influens aqua recipientes se regiones superfundens, crescens­que semper, & alia ex aliis implens, omnem contigua includeret Epirum, eo jussa est congre­gari in congregationem. Per hoc, saepe fluctuans ex ventis mare, et in altitudinem maxi­mam sublevatis fluctibus; mox ut littora tetegerit, in spumam solvens impetum, re­vertitur. An me non timebitis, dicit Dominus, ponentem terminum mari arenam, infirmis­simo omnium sabulo, maris violentia invicti refraenatur: alioquin quid, inquit, prohiberet ru­brum mare omnem Aegyptum, dum sit humilior, intrare, & cooperire, seque mari quod Ae­gypto adjacet conjungere, nisi praeceptum creatoris esset impedimentum. Nam quia humilior est rubro mari Aegyptus, quidam opere persuaserunt nobis, volentes invicem pelagos conjungere Aegyptum & Indicum, in quo rubrum est mare: propter hoc prohibiti sunt conatibus, & pri­mus inchoans Sesostris Aegyptius, ac postea volens perficere Darius Medus. Haec à me di­cta sunt, ut intelligamus praecepti virtutem, congregentur aquae in congregationem unam, hoc est, ne illa à seipsa recedant, sed in prima collectione congregata permaneant. Deinde di­dicens, congregentur aquae in congregationem unam ostenditur, quia multae erant multos mo­dos segregatae aquae. Juga namque montium, profunditate vallium irrigua; [...]aquarum colle­ctionem habebant: & adhuc campi multi & planities, nil maximorum pelagorum multitudinis indigentes; & sulci multi, & convalles secundum alias & alias figuras cava, quae omnia undarum tunc plena, conjuncta sunt; & Dei ipsius divino praecepto ad unam congregationem un­dique aquae collectae.

XXXI. His, atque hujusmodi verbis praedicti authoris aperte suadetur ob hanc cau­sam multitudines aquarum ubique per cava & plana terrarum diffusas, in congregati­onem unam divino praecepto fuisse collectas, ne totam terrae superficiem inundatio­num suarum cumulationibus cooperirent, & ad usus humanae habitationis appareret arida; herbis arboribusque decorata, diversis animalium formis copiosa; amplissimis oceani, diversorumque pelagorum littoribus aucta, & ab impetu fluctuantis maris, arenosis obicibus divinae jussionis virtute roboratis munita: divini siquidem praece­pti vigore validissimus undarum furor refraenatur & repercutitur, ne plana terra­rum, & humiliora se loca obruant. Haec autem, ut dixi, subjungere volui, ne forte quis diceret, quare gloriosissimi S. scripturae expositoris sensum, omnino praeterire ausi su­mus.

XXXII. Provide cauteque. Non enim debemus divinorum Patrum intellectus ullo modo negligere, seu annullare, praesertim cum nos non lateat eos saepissime simpliciter disputasse, capacitatem audientium non satis idoneam ad profundissimos spiritualis vir­tutis naturalium rationum percipiendos intellectus providentes. Atque ideo non te­mere [Page 142] dixerim, ut opinor, deiferum Basilium superna gratia illuminatum, simplicius ex­posuisse sex primorum dierum intelligibilium operationes quam intellexerat, sermonem simplicitati auditorum coaptans. Siquidem homiliariter ad populum locutus est, & quod simul & semel à Deo factum fuisse altius cognoverat, veluti temporum morulis disperti­tum propter eos, quorum sensus moras temporum, locorum (que) distantias superare nescie­rat, exposuit. Quod & ipse sublimissimus Prophetarum Moyses fecisse dignoscitur. Non enim simul & semel potuit narrare, quod simul & semel Deus potuit facere. Siquidem & nos, qui adhuc in tenebris ignorantiae palpantes lucem veritatis conamur aspicere, non omne quod simul mente concipimus, verbis explanare valeamus; omnis nam (que) ars in ani­mo sapientis universaliter formata, diversis literarum & syllabarum, dictionumque temporalibus morulis, necessario particulariter ordinateque in aures discentium diffun­ditur. Non ergo praedictum Patrem debemus arbitrari simpliciter intellexisse, quod simpliciter videtur exposuisse. Quis enim audebit divinum luminare reprehen­dere, dum nesciat quantum in seipso potuit lucere, lumenque suum minus capacibus temperanter voluit distribuere; neque facile crediderim magnum praeconem sapientiae plenissimum virtute, intellexisse aut cogitasse inertem molem telluris tenebrosam, in­finita adhuc abyssi inundatione undique coopertam; per moras temporum prius fuisse conditam, ac postea peracto duorum dierum spatio, per intervalla temporum transa­ctorum veluti inchoante tertia luce, denudatam abysso illa, qua tegebatur, in congrega­tionem unam collectam. Haec enim omnia, &c. quae de sex primordialium dierum ope­ribus divina scriptura commemorat, simul, & semel divino praecepto absque ullis tem­poralibus intervallis; suis rationibus, secundum quas condita sunt, distincta & facta fuisse, & in species suas producta, beatissimus perspexerat Basilius. An aliud ex verbis ipsius in nona Homilia Hexameri sui intelligendum? ‘intellige, inquit, verbum Dei per creaturam currens, tunc incipiens, & usque nunc operans, & in finem proveniens, donec mundus consummetur. Utque sphaera cum aliquo impellitur, si proclivo quo­dam accipiatur: & propria conformatione, & commoditate regionis fertur in de­clive, nec prius stans, quam aequalitas camporum ipsam suscipiat: sic natura exi­stentium, uno praecepto mota in generatione & corruptione plane percurrit, gene­rum consequentias per similitudinem salvans, donec ad ipsum descendat finem. Equum quidem equi facit successorem, leonem leonis, aquilam aquilae, & nunc quodque animalium consequenter successionibus conservatum, usque ad consummationem uni­versitatis transmittit.’ Intuere vim similitudinis, Verbum, inquit, Dei per omnia & ini­tio creaturae usque ad finem universitatis semper operans omnia, & movens percurrit; uno namque praecepto, veluti unam quandam sphaeram, unam naturam eorum, quae sunt simul & semel facta, movet in genera & species, quae currens veluti in declivve quod­dam voluta, currere non desinet, donec ad finem universitatis, veluti ad quandam quie­tem perveniat: unum igitur verbum, uno praecepto unam existentium naturam fieri jussit, quam simul & semel & condidit, & in species proprias produxit. Ut enim uno praecepto, repetito tunc sexies à Theologo, naturam omnium simul creavit: ita ipsa natura simul in omnes caepit currere creaturas, nec ulla alteram, locorum seu temporum numeris, seu spatiis praecessit. M. Juste, recteque maximum virum praedicas, nec aliter de ipso est sentiendum. Pulchre igitur segregata mutabilitate accidentium, stabilitate substantiae; multiplex ipsius vis per diversas species visibiliter erumpens, herbarum lignorumque si­gnificationibus insinuatur. Omnis enim species in genere, & omne genus substantia naturaliter continetur. Item omnis substantia per generationis formas speciesque proprias vim suam exerit, & hoc totum, vita illa, quae in seminibus operatur, divini praecepti virtute jussa administrat. Ideoque herbas lignaque, animalia fixa in loco physici non irrationabiliter appellant. Sunt enim animata corpora, locorum & tempo­rum intervallis crescentia, suisque locis in quibus crescunt, fixa; & notandum, quem­admodum aquarum collectio per se stare non potest, nisi mole terrae sustineatur; sive in­terius per occultos poros, sive exterius per apertas inundationes discurrens; sive stagnis lacubusque stans: ita accidentium inundatio non nisi in subjecta substantia consistere praevalet, sive in occultis subjecti sinibus lateant, ut sunt qualitates, & quantitates causaliter; sive foras erumpant, & in aliqua materia appareant, ut sunt moles corpo­reae diversis coloribus superfusae; sive stabilia sunt, ut species, & figurae, quae adjectae mutabilitati visibilia efficiunt corpora, statu quodam speciali conformata, & in unum colliguntur, ne subito solvantur, inque fluxus suae mutabilitatis speciem, qua contine­tur, [Page 143] deserentia labantur, & refluant. Sed ne in talibus diutius immoremur, ad quar­tam mundanae constitutionis transeamus speculationem.

XXXIII. D. Series disputationis ita exigit: nam si per singula, quaecunque de tali­bus quaerenda & solvenda sunt, quisquis investigare voluerit; prius ei tempus deficiet, quam ad finem omnium quae tractanda sunt, ad purum discutienda valeat▪ pervenire. M. Peracta itaque duarum inferiorum visibilis hujus mundi partium, terr [...] viz. & aquae, formationis narratione, imo etiam simul & semel, absque ullis temporalibus mo­rulis, divino praecepto in generibus suis, & speciebus formatarum; locis quoque, certis­que finibus circumscriptarum speculatione: mox ad superiorum partium; aeris, dico, & ignis constitutionem, divinus cosmographus mentis intuitum convertit, dicens, dixit autem Deus, fiant luminaria in firmamento caeli, & dividant diem, ac noctem, & sint in signa, in tempora, in dies, & noctes, & annos: & luceant in firmamento caeli, & illuminent terram, & factum est ita. Audisti conditionem generalem omnium luminarium caelestis fir­mamenti in primordialibus causis, ante omnem diem, & tempus, & locum; audieorun­dem processionem in effectus suos, in species proprias multiplicatam, locorum inter­vallis discretam, temporum curriculis volubilem, motu stabili, statuque mobili com­pactam. Fecitque Deus duo magna luminaria; luminare majus, ut praeesset diei, luminare mi­nus, ut praeesset nocti, & stellas, &c. quae de operibus quartae lucis scriptura commemo­rat. De firmamento dum de secunda die tractabamus, quae nobis verisimilia visa sunt, exposuimus. Non enim, ut opinor, aliud firmamentum secundo die est factum in me­dio aquarum, & aliud in quo quarto die facta est series caelestium luminarium: siqui­dem si aliud esset, fortassis scriptura non sileret, sed diceret, fiant luminaria, & firma­mentum caeli, sicut dixit, fiat firmamentum in medio aquarum: nunc autem, quia non dixit, fiat firmamentum, sed fiant luminaria in firmamento, clarè datur intelligi unum id, ipsum (que) esse firmamentum, quod secunda die in medio factum est aquarum, & in quo postmodum, non spatio temporis, sed distantia propheticae visionis, siderea luminaria condita sunt. Cum igitur tria corpora maxima mundi, sint, ut Philosophi perhibent, quo­rum unum insimum, mediumque totius mundi instar centri; in circulo, seu sphaera aridam, vel terram divina vocavit auctoritas, segregatione aquarum tegentium se specificatum: herbarum, lignorumque pulcherrima varietate coopertum: sive quis simpliciori sensu visibilem hanc molem in medio mundi positam, oceani limbo circumcinctam, terrae a­quarum (que) vocabulis significatam; sive altiori intellectu, substantiae ab accidentibus diju­dicationem intellexerit: herbarum vero, & lignorum nominationibus, sive haec or­namenta sensibilia, quibus aestivis temporibus terrena vestitur superficies, vi seminum erumpentia, telluri radicitus fixa, humore nutrita, & corpulentia: sive intelligibiles species ex intimis naturalibus substantiae sinibus procedentes, instar herbarum, ligno­rumque de terra nascentium perceperit, aliter namque in omni sensibili corpore (quantitatis molem qualitatibus suis subjectam, corporeis sensibus consideramus; aliter invisibilem substantiam, speciesque proprias in ipsa subsistentes, mentis acie intelligi­mus, secundum quas rerum omnium visibilium, & invisibilium numerositas multiplica­tur, universitas colligitur, proprietas custoditur): ad aliorum duorum maximorum mundi corporum theoriam prophetica intentio conversa est. Fiant luminaria, inquit, in firmamento caeli. Recordaris, ut opinor, de hoc nomine firmamenti in medio aquarum constituti, dum de eo tractabamus, nostri considerationem intellectus. D. Recordor sane. Si me non fallit memoria, convenerat quidem inter nos, nil probabilius in eo nomine si­gnificari, quam quatuor simplicium elementorum universitatem, quae dum per se pu­rissima sint, & incomprehensibilia omni corporeo sensu, & ubique universaliter diffu­sa, invisibili suo meatu, proportionabilique coitu in se invicem, omnia corpora sensibi­lia perficiunt, sive caelestia sint, sive aerea, sive aquatica, sive terrena, sive maxima, sive minima, sive media, &, ut universaliter dicam, tota caelestis sphaera, & omnia, quae in ea, & extra eam sunt, à summo usque ad deorsum continentur; eorum concursu, & quicquid in ordine seculorum vicissitudine rerum corruptibilium nascitur, ab ipsis procedit, & in ipsa resolvitur. Haec autem vocantur à Graecis, [...], hoc est, ignis, aer, aqua, terra, ex nominibus maximorum corporum, quae ex eis compo­nuntur, denominata. Ubi notandum, quod non ex coitu substantialium elemento­rum, dum sint incorruptibilia, & insolubilia, sed ex-eorum qualitatibus sibi invicem copulatis corpora sensibilia conficiuntur. Qualitates autem quatuor Elementorum notissimae sunt, caliditas, humiditas, frigiditas, siccitas, ex quibus omnia corpora ma­terialia [Page 144] adjectis formis componi, Physica perhibet theoria. Quarum quidem activas esse duas Philosophi dicunt, caliditatem, & frigiditatem; passivas duas, humiditatem, & ariditatem; dum enim caliditas humiditati, & frigiditas ariditati naturali quodam coitu miscentur, omnia, quae in terra, & mari nascuntur, procreationem accipiunt: quod etiam Poeta intelligebat, dicens,

Tum pater omnipotens faecundis imbribus aether
Conjugis in gremium laete descendit.

Patrem siquidem igneam qualitatem, quae est caliditas, foecundos vero imbres aqua­ticam, quae est frigiditas appellavit: conjugis vero gremium fertilitatem humiditatis, quae est qualitas aeris propria, & ariditatis, quae est terrae qualitativa proprietas, vo­cando unius veluti uxoris nominationem terram, eam sibi proximiori, & corpulentiori aere significavit. Hinc colligitur, ut duae qualitates activae sibi invicem contrariae, caliditas viz. & frigiditas, duabus passivis sibimet oppositis, humiditati viz. & ariditati copulatae; occasionem omnibus in terra, & in aquis nascentibus, praebeant generationis, & incrementorum. Et ne quis miretur frigiditatem, dum sit proprie aquarum, de su­perioribus hujus aeris partibus veluti in gremium ariditatis descendere, cognoscat a­quas in nubibus suspensas, frigidiores esse marinis, fluvialibusque fluentis. Si autem ad haec quis dixerit, quare ergo multi Philosophorum, teste S. Augustino, affirmant ignem & aerem agere, aquam vero & terram pati, si aqua frigida ariditati terrae mixta in semini­bus agit, & non patitur? huic satis est respondere, aquam frigidam esse, & humidam, sed humiditatem ab aere, frigiditatem vero à seipsa recipiens, ea qualitate, quam ex vi­cino sibi elemento suscipit, actum calidi patitur; ea vero, quae sua est, semper in se­minibus agit. Quis enim naturalium rationum peritus ignorat, solam sinceram calidi­tatem absque ullo ex frigiditate temperamento, aut solam sinceramque frigiditatem sine quadam caliditatis mixtura, cujusquam corporis nullam generationem agere; aut ex so­la humiditate, aut ex sola ariditate sine utriusque contemperantia nullum corpus natu­rali passione nasci? In his tamen, in quibus mundanae philosophiae studium exercetur, longius immorari non valde est necessarium. Proinde paucis his de quatuor qualita­tibus quatuor universalium elementorum praelibatis, quae, quoniam medietatem quan­dam inter primordiales causas, & composita corpora obtinent, firmamenti nomen ac­ceperunt; ad luminarium, quae in ipso sunt constituta, expositionem properandum video. M. Recte vides. Si ergo nomine firmamenti, quatuor simplicissima universa­lissimaque mundi elementa vocantur, quid tibi videtur? Num illa quatuor ubique in omnia corpora, sive aetherea, sive aerea, sive aquatica, sive terrena diffunduntur, connexa ita ut nullum sensibile corpus possit reperiri, quod illorum careat concursu? an quae­dam ex quibusdam, non autem omnia ex omnibus confluunt? M. Huic quaestioni facilli­mum est satisfacere, quoniam à mundi Philosophis quaesita est, & rationabiliter in­venta. Aiunt enim intra ambitum mundi hujus sensibilis nullum corpus intellectualis longitudinis, latitudinis, altitudinis dimensum posse fieri, in quo quatuor elemento­rum natura, quamvis invisibiliter non valeat intelligi. Nam sicut omne, quod sensus corporeus in eis attingit, non aliunde nisi ex qualitatum quatuor elementorum con­fluxu in se invicem suae constitutionis materiam recipit; ita omne, quod in eisdem, in quantum corpora sunt, rationabilis investigatio invenit, nil aliud est praeter ipsorum simplicium, & inseparabilium elementorum uniformiter conventum. Ideo autem additum est, in quantum corpora sunt, ne quis existimaret nos substantias rerum, seu genera, seu species, seu illam vitam, quae omnia corpora, in quibus motus vitalis co­gnoscitur, & animare, & nutrire perhibetur, in hoc loco tetigisse, vel tractasse. Haec enim ultra omnem universaliter corpoream naturam & sunt, & intelliguntur; & sine quibus nulla corporea natura, sive incomprehensibilis sit sensibus corporeis, ut sunt quatuor illa elementa, de quibus nunc agitur; sive comprehensibilis, ut sunt diversa­rum qualitatum materialium rerum sensibilem constitutionem praestantium conventus. Quamvis itaque qualitatum quaedam quidem in quibusdam corporibus plus, quaedam vero minus sensibus appareant, synodus tamen ipsorum catholicorum Elementorum una, eademque uniformiter commensurabilis in omnibus est. Mens siquidem divina examinationem totius mundani corporis inter duas extremitates sibi invicem è contra­rio oppositas, aequali lance libravit; inter gravitatem dico, & levitatem, inter quas omnis medietas visibilium corporum ponderata est. Proinde omnia corpora, in quantum gravitatem participant, in tantum terrenarum qualitatum sunt capacia, hoc est, solidi­tatis, [Page 145] & stabilitatis, in quantum vero ex levitate attrahunt, in tantum qualitates coe­lestes participant, inanitatem dico, & mutabilitatem. Media autem, quae simili li­bramine extremitatem attingunt, aequali participatione illarum qualitates possident. In omnibus autem quatuor Elementorum universalium unus idemque motus est, & status, & capacitas, & possessio. M. Probabiliter responsum est. In hoc enim omnes Physici consentiunt. Ubique igitur sunt per totum sensibilem mundum aequali men­suratione atque concursu, quatuor purissima elementa firmamenti vocabulo divina auctoritate appellata. D. Jam datum est, & ratione inventum, Graecorum quoque nominum interpretatio testis est, siquidem [...] ignis propterea dicitur, ut arbitror, quia per poros, hoc est, occultos meatus omnia penetrat. Nullum enim corpus est, ex quo ignis excuti non valeat collisione quadam attractus. Nam attritus undarum scintillant, nec omnino currerent, si caliditatis expertes essent. Quid dicam de colori­bus, qui de lucis natura absque dubio procedunt? non omnibus corporibus superfu­sos esse videmus? Aer nominatus, i. e. spiritus, quia per omnia spirat. Nulla namque sensibilis natura est, quam subtilissimus aer penetrare non possit, quod ex odoribus & sonis possumus argumentari. Non enim invenies corpus quod quendam odorem olfa­cientibus, aut quendam sonum pulsantibus non reddat. [...] vocatur, i. e. aqua quasi [...], hoc est, species visa. Nulla siquidem corporea res est, ex cujus superficie attritu quodam laevigata, imago quaedam resultare non valeat. [...] appellatur terra ex gravitate. Non enim ullum corpus, quod proportione sui ponderis naturalem suum locum non appetat, sive in medium mundi, sive in extrema vergatur. Nec hunc sen­sum refutat illud aliud nomen terrae, quod est [...], quod proprie vallem significat; si­quidem uniuscujusque creaturae est vallis, locusque, in quo propria sua definitione cir­cumscribitur. Cum ergo aliquod corpus perspexeris, si in eo colorem lucis senseris, subesse igneum; si sonum, seu spontaneum, seu artificialem, subesse aereum; si ex pla­na superficie naturae, seu arte quandam imaginem resultare, subesse aquaticum; ubi enim non resultat, ibi non est defectus naturae, sed industriae: ubi aliquem appetitum naturalis stationis sursum versus, seu deorsum, subesse terrenum intellige elementum. Multa alia sunt argumenta naturalia, quibus quatuor elementorum inseparabilis con­cursus in compositis omnibus corporibus semper, & ubique indubitanter cognoscitur. M. Quae à te dicta rata mihi verisimilia videntur. Quod ergo scriptum est, dixit au­tem Deus, fiant luminaria in firmamento coeli, ita intelligere debemus, ac si aperte diceretur, fiant sidera corpora clara lucidaque in quatuor elementis ubique diffusis, ex eorum qualitatibus composita. Etenim aliter in eis subjecta corpora, suis spatiis collocata in­telliguntur; aliter claritas ab iis per universa mundi elementa ubique refulgens. Siqui­dem aliud est album, aliud albedo, nec id ipsum est clarum, & claritas: unum namque subjectum, aliud accidens. Divino itaque praecepto, quo imperatum est, fiant lumina­ria in firmamento coeli, vehicula lucis, ut ait S. Basilius, quibus circa mundi ambitum certis quibusdam temporis intervallis veheretur, facta sunt. Et vide quam provide loquitur scriptura. Non dixit, fiat luminare majus, & luminare minus, sed fiant luminaria. Ge­neraliter enim omnium coelestium corporum lucentium super terram conditionem ex­pressit. Quorum quaedam quidem non longe à terra statuta sunt, ut luna, quae centum vi­ginti sex millibus stadiorum, teste Pythagora, à telluris mole exaltatur in altum. Ideo (que) vi­cina terris appellatur, in cujus umbram saepe incidens, solari luce deserta defectum lumi­nis patitur, illudque spatium, quo luna distat à terra, tonum Philosophi, hoc est, spatium cum rationabili quantitate vocant. Duobus siquidem modis harmoniae vocum periti tonos dicunt. Nam & diastemata, hoc est, sonorum intervalla, & analogias, hoc est, eorum proportiones tonos appellant. Quaedam vero in medio mundi, ut Sol, omnesque planetae, qui circa eum volvuntur: quaedam in superioribus mundi partibus, ut fixis astrorum chori.

XXXIV. D. De circulis, deque interstitiis coelestium, lucidissimorumque corpo­rum multiplex, variaque sapientum mundi opinio, & ad nullam certam rationem, quantum mihi videtur, deducta. Ideoque quaeso, si quid de talibus verisimile, aut ra­tioni conveniens tibi visum est, explanare non differas. M. In longum nos mittis, cum videas ad reliqua, quae de operibus sex dierum dicenda sunt, potius properan­dum. Hujus quoque libri prolixitas terminum exigat, praesertim dum vix de talibus, quae nunc exigis, ulla opinio sit ratione subnixa, vel ab ullo Philosophorum definita, non quod illi, ut arbitror, non intellexerint: alioquin non recte Physici aut Philosophi [Page 146] appellarentur: sed quod nullus illorum, quos adhuc legimus, purè & indubitanter ho­rum rationes satis reddere videatur. Veruntamen ex his quae ipsi sparsim scripserunt, certisque argumentationibus, rerum experimento approbaverunt, de telluris lunae­que interstitiis, quiddam verisimile tibi aperire non negarim. Lunam namque cen­tum viginti sex millibus stadiorum à terra distare, ex ipsius eclipsi, absque ullo errore, exploratum est: umbram siquidem terrae, quam noctem vocant, circulum Lunae attin­gere, ipsa prodit natura. Globus enim illius detrimentum suae lucis non pateretur; si solari radio, in regionem umbrae incidens, non privaretur. Ac per hoc, subtracta omni ambiguitate, conficitur, tanto spatio lunam à terra elongari, quanto intervallo noctis umbram ratio docet protendi. Protenditur autem noctis umbra usque ad Lunae circulum; Noctem igitur centum viginti sex millibus stadiorum in altum erigi mani­festa edocet ratio. Quo autem argumento centum viginti sex stadiorum millia lunam à terra distare, indubitanter approbari possit, diligentioris inquisitionis indiget. D. Planè adhuc enim, de hac quaestione, nulla mihi ratio satisfaciens refulsit. M. Intentus ita­que perspice quae mihi verisimilia de his videntur à Philosophis inventa. Ex gnomonica quippe, hoc est, horologica speculatione, praedictum spatium, & quaesitum subtiliter ab iis est, & absque ulla ambiguitate repertum. Quorum doctissimus, in omni Geo­metrica & Astrologica supputatione, Eratosthenes traditur fuisse. Scaphia siquidem dicuntur rotunda ex aere vasa, quae horarum ductus, styli in medio fundo siti proceri­tate, discriminant: Qui stylus gnomon appellatur; à quo, veluti quodam centro, li­neae ducuntur in extrema scaphiorum: Quae lineae totum horologii ambitum in XXIV spatia discriminant; hoc est, in XXIV horarum morulis, quibus totius coelestis sphae­rae amplitudo convolvit; donec ad eundem situm naturalis Horizontis, quem pridie tenuerat revertatur. Praefatus itaque Eratosthenes, motum umbrae styli per spatia horologii diligenter animadvertens, apertè intellexit, unam candemque rationem esse, in motu umbrae, per horarum intervalla, inque noctis circuitu, per earundem hora­rum spatia circa telluris ambitum: in tantum, ut omne quod in vasis horoscopi hoc est, signiferi, perspicitur; simili speculatione de motu coelestium corporum intelliga­tur. Vernali itaque aequinoctio, umbrae styli prolixitas mediam gnomonis mensuram efficit in Meroe, insula Nili, & Syene, civitate Aegypti; ipsa autem medietas styli diameter est totius ambitus horologii. Ac per hoc & umbra styli in aequinoctio dia­meter est & styli & horologii. Et quia omnis diameter ab ipsa sphaera, seu circulo, cujus diametros est, duplo superatur; necessario umbra styli circuli duplicis rationem reddit; duplo enim vincitur ab ipso circulo seu sphaera. Nam & denarii numeri, ve­luti cujusdam circuli, quinarius diameter est. Hac itaque ratione horologii perspi­cue intellecta, vir sagacis ingenii Eratosthenes ambitum totius terra subtili indagatione requisivit. Ac primum quidem cognovit ambitum Aequinoctialis circuli, qui totum orbem terrarum, totamque coelestem sphaeram in duas aequales secat partes, trecentis sexaginta partibus compleri. Quarum duodecimam portionem, hoc est, triginta par­tes, duabus horis oriri seu occidere, de loco per quem moventur, indubitanter intel­lexit. Itaque quod umbra in horologio sensui indicat, hoc coelestium incessabilem motum efficere ratio probat. Non enim umbra styli per horologica intervalla movere­tur, si non aetherium corpus cum sideribus suis circa terram circumvolveretur. Quod ergo valet moles terrae in medio mundi, hoc valet stylus in medio horologii: & quem­admodum umbra styli circa seipsum per ambitum scaphii circumducitur, ita nox, quae est umbra terrae, circa ipsam terram undique, per spatia aeris Lunam à Terra segregan­tis, circumvehitur. Sol autem idem de corporibus & Terrae, & styli umbram jacit. Qui quidem, sicut in aequinoctio, meridiano tempore, in illis partibus orbis terra­rum quae aequinoctiali circulo appropinquant, in Meroe dico & Syene, umbram gno­monis facit tantae proceritatis, ut diametrum ipsius, hoc est, medietatem, seu paulo plus, possit attingere: ita ex omni mole telluris ubique umbram protendit, ut ad circulum Lunae, seu paulo superius, exaltetur; quod ipsius Lunae probat defectus. Si enim aliquoties umbra terrae ultra Lunarem circulum non extenderetur, non for­tassis solaris lucis casum ipsa Luna pateretur. Nam, ut aiunt Philosophi, Lunaris circuli centrum terra est; quamvis aliquando, in signo Tauri, altius paululum elon­gari ab eo aestimetur: ubi altissima apsis, hoc est, altitudo sui circuli, putatur esse; ideoque non inaequalitas sui ambitus circa terram, verum umbrae altitudo causa ecli­pseos ejus aestimanda est. Eratosthenes igitur umbrae altitudinem, ex gnomonis ad um­bram [Page 147] suam comparatione, investigans; cognoscensque non ultra ipsam terrae diame­trum exaltari; tanta enim altitudo noctis est, quanta spissitudo telluris; intra aequino­ctialem circulum mensuratae prius ambitum terrae quaesivit, ut ex eo diametrum pos­set invenire; amplitudine siquidem circuli, seu sphaerae reperta, facile est lineam, quae dividit in partes aequales, incunctanter dignoscere. Proinde per Geometricos regis Ptolemaei, quanta portio esset telluris inter Meroen & Syenem, certior factus; per si­militudinem umbrae, meridionali tempore aequinoctialis diei, in septingentis stadiis unam partem invenit compertam; quam trecenties sexagies, hoc est, per longitudi­nem aequinoctialis circuli, multiplicans; absque ullo errore, amplitudinem totius telluris in ducentis quinquaginta duobus millibus stadiorum reperit. Septingenta nam­que stadia trecenties sexagies multiplicata 252 M. stadiorum colligunt; quem nume­rum aequaliter dividens, medietatem illius, hoc est, 126 Millia stadiorum, in dia­metro telluris, inque Lunae ac Terrae intercapedine intellexerat esse. Exinde quan­tum perfecti numeri in his omnibus vigent, senarius videlicet & septenarius & octo­narius, in quibus maxima symphonia musicae naturaliter constituitur, quae diapason vocatur. Habet enim octo sonos septem spatia sex tonos. Senarius namque nume­rus per seipsum multiplicatus, id est, sex sexies, triginta sex efficit. Quo numero si septem Millia multiplicaveris, invenies totius orbis ambitum: siquidem septem millia tricies ac sexies, aut triginta sex septies millies multiplicata, 252 M. stadiorum fa­ciunt; quo numero totius telluris amplitudo concluditur. Si autem senarium sui dia­metri, qui est ternarius, quantitate multiplicaveris, decem & octo numeri summam efficies; per quam septem millia stadiorum multiplicata, diametrum totius terrae con­summant: septem siquidem millia decies & octies, seu decem & octo septies millies, centum viginti sex millia fiunt; qui numerus stadiorum & terrae diametrum, & Lunae atque Telluris intercapedinem collocat. Proinde non irrationabiliter Lunae terraeque intercapedo, totiusque telluris complexio, toni proportione contineri à philosophis pronuntiatur. Quatuordecim namque millia stadiorum, decies & octies multiplicata, ducenta quinquaginta duo millia, ambitum videlicet terrae; diametrum vero ejus, Lu­naeque ab ea distantiam, septem millia stadiorum decies & octies multiplicata peragunt. Decem autem & octo, comparati ad decem & sex, quos bis octo mensurant, toni ob­tinent proportionem; major enim numerus tonum minorem colligit, octavamque ejus partem, qui est binarius. Nam quemadmodum novem ad octo proportione e­pogdoâ, ita decem & novem ad decem & sex harmonicis speculationibus coaptantur. Omnis siquidem major numerus, minorem se, & octavam minoris partem continens, epogdoos in numeris, in musicis vero tonus vocatur. His ergo rationibus & orbis am­bitus, ejusque diameter, & spatium quo Luna distat â terra, & noctis altitudo in­cunctanter comprehensa sunt. Si autem quaeras, cur & Plinius secundus, & Ptolemaeus, in Geographico suo, ut Martianus scribit, non plus quam quingenta stadia singulis partibus distribuunt; qui numerus, trecenties sexagies multiplicatus, ambitum tellu­ris, juxta Eratosthenis supputationem, comprehendere non poterit: non mihi facile occurrit quid respondeam. Si enim dixero Eratosthenem plus terrae magnitudinem, Plini­um vero & Ptolemaeum minus existimasse; non videbitur verisimile, quod inter summos auctores mundanae sapientiae tanta dissonantia sit, ut alii amplitudinem Terrae 252 M. stadiorum; alii 180 Millia argumententur amplecti. (Quingenta siquidem stadia tri­centies sexagies, 180 M. stadiorum faciunt; qui numeri à se invicem discrepant 72 millibus stadiorum) praesertim cum praedicti sapientes, solertissimique naturarum in­quisitores, in numero partium aequinoctialis, seu Zodiaci circuli, consentiant: omnes enim unanimiter trecentas sexaginta pronuntiant. Si dixero minora stadia hunc, Era­tosthenem dico, mensurasse, ac per hoc, majorem numerum singulis partibus dedisse; illos vero majora, ideoque pauciora; quomodo probabile judicabitur? nam utrique stadium 125 passibus mensurari confirmant. Mihi itaque videtur inaequalitatis hujus causa quantitatis passuum inaequalitas fuisse. Fieri enim potuit, duos mensores, quo­rum unus statura major, alter minor, majoribus minoribusque passibus stadium unum mensurare; indeque stadia majora minorave in mensura unius partis computari. Quis­nam non crediderit Herculem, quem primum juxta Olympum montem stadium fertur mensurasse, majoribus incomparabiliter passibus & pedibus mensuram stadio dedisse, quam caeteri qui post eum stadia mensurabant? Nam ex quantitate stadii, quod ipse primus mensuraverat, passuum greffuumque ejus, ac pedum magnitudo, ex pedum [Page 148] vero amplitudine totius staturae illius altitudo aestimata est. Quid ergo mirum, si una eademque unius ejusdemque partis intercapedo, & 500 simul, & 700 stadia capiat, & unumquodque stadium eodem numero passuum, & gressuum, pedumque computari; ipsos autem passus, & gressus, & pedes, non ejusdem quantitatis, esse in quibusdam minores: ita ut majoribus mensurata, stadia 500, minoribus vero, 700, unum id ipsum­que unius partis spatium implerent? Habet autem stadium, juxta Graecam supputa­tionem, jugera 6. cubitos 100. gressus 240. ulnas 400▪ pedes 600. Verum amplitudine terrenae molis, noctisque altitudine, quae ejus mensurae est cujus etiam telluris diame­ter, rationabili argumentatione repertis; ambitus Lunaris circuli Lunaris diame­trum efficit: centum namque 26 millia stadiorum tertio repetita 378 millia faciunt. Est enim Lunaris circuitus diameter in millibus stadiorum 378. Si autem diametrum multiplicaveris, erit totius circuli ambitus in 756 millibus stadiorum. De mensura au­tem lunaris corporis multorum varia opinio est. Multi enim dicunt globum Lunae Telluris amplitudini aequalem esse: & hoc argumentantur ex Eclipsi solis, putantes lunam solares radios ab omni terra auferre posse. Sed aequinoctiali circulo appropin­quantes, de magnitudine Lunae, ut Martianus scribit, verisimiliora tradunt; & ex de­fectu solis rationabiliter approbant. Dicunt enim umbra Lunae, momento solaris de­fectus, duodevicessimam telluris partem occultari. Sed quia omne corpus triplici um­bra sua, quam metaliter jacit, majus est; Lunae corpus sextam Terrae partem in am­plitudine sua habere colligitur. Ac per hoc, quoniam duodevicessima, hoc est, 18va totius Terrae portio, est in 14 millibus stadiorum; sequitur ut ipsa 18va pars triplicata amplitudinem Lunaris globi perficiat. 14 autem ter ducta 42 faciunt. Quadraginta igitur duo millia stadiorum amplitudinem Lunae comprehendunt; tot enim millia stadiorum sextam Terrae obtinent partem. Quadraginta namque duo millia sexies, vel sex millia quadragies bis, 252 millia stadiorum cumulant. Et miraberis senarii numeri & septenarii reciproca virtute, Lunae atque Telluris amplitudinem compre­hendi. Septem siquidem sexies, vel sex septies, 42, Lunae videlicet globum; & ite­rum 42 sexies, 252, terrae scilicet spatium, in gyro amplexantur. Hosque omnes nu­meros in millibus stadiorum computari, ratio indicavit, ad cumulum perfectissimae na­turalium mundi corporum constitutionis manifestandum. Omnis siquidem perfectio­nis cubica solidaque millenarii numeri conformatio significatrix est. Status itaque na­turae senario, motus septenario, utriusque autem immutabilis ratio millenario signi­ficatur. Est enim rerum omnium status mobilis, & motus stabilis, aeternis rationibus perfectissime constitutus. Nec sine ratione Philosophi haec omnia stadiis metieban­tur. Quinarius namque numerus [...], hoc est, in seipsum redire necesse est. Primus itaque quinarii cubicus motus statum perficit, quinquies quinque quinques 125 passus. Ac per hoc non irrationabiliter, & motus mundanorum corporum & status eo numero colligitur; qui & cubicus est, & volubilis, & in seipsum revertens. Haec de spatiis inferiorum mundi partium diximus, magnorum Philosophorum ratiocinatio­nes secuti; non affirmantes incunctanter ita se habere, sed quae verisimiliora certisque regulis propinquiora visa sunt proferentes, tuis petitionibus satisfaciendi molimine. D. Mihi sufficiunt quae à te de talibus prolata sunt▪ Caeterum cui haec vel non satis rata, vel non satis insinuata videntur, alios aliorum quaerat intellectus. Multipliciter enim, ex diversis auctoribus, mundanae constitutionis ratio tractata est. Verum quia de magnitudine, deque intervallis inferiorum mundi corporum, Lunae dico ac Terrae, quae rationi convenire inspiciuntur investigata sunt; de spatiis aetheris quaedam bre­viter velim audire; ea siquidem aut sola, aut maxime, in speculationibus divinae in quarta intelligibili die operationis, discutienda nemo ambigit. M. Nimium mora­mur in quarto die. D. Minus eruditis discereque cupientibus, naturamque rerum investigantibus, si forte hanc nostram disputationem lecturi fuerint, non nimis vide­bitur ut arbitror: praesertim cum rationi non conveniat de inferioribus mundi parti­bus quaedam rationabiliter tractari, superiores vero omnino intactas relinqui. M. Jam­dudum inter nos confectum est de solari globo, medio libramine gravissimae levissimae­que naturae, circulari motu, per mediam signiferi lineam, circa inferiora mundi spatia aeternaliter ferri. D. Confectum planè certisque rationibus suasum, nec naturae situs aliter fieri sinit. M. De magnitudine ipsius solaris globi, neque secularium litera­rum eru diti, neque divinarum scripturarum expositores certam definitionem proferri permittunt. Nam & Plinius secundus, in naturali historia, & Sanctus Basilius, in Hexa­mero [Page 149] suo, magnitudinem solis omnino prohibent definiri. Non ejus enim est umbra, cujus argumento experiremur, quantae sit magnitudinis. Nam neque telluris lunaeve amplitudo inveniretur, nisi umbra earum, metaliter jacta, certis dimensionibus ex­tenderetur. Ac per hoc corpus solare, quoniam nullam umbram in infinitum progre­di sinit; sed pro rationibus corporum, quorum umbrae sunt, certis dimensionibus con­cludit, suae magnitudinis infinitatem manifestissime aperit. D. Nec hoc quaero, ne­que ab aliquo quaerendum existimo, (non enim oculorum conjectura praevalet, ubi ratio sedem argumenti non habet) quanto autem spatio à Terra elongatur. *Juxta * primus philosophorum, ut aiunt, Pythagoras interstitium Terrae ac Lunae in milli­bus stadiorum 126 prodidit; quod postmodum, ut diximus, Eratosthenes ex umbra Terrae, Lunaeque defectu incunctanter approbavit. Cujus instinctu duplici proportione solem à Luna in altum elongari, idem Pythagoras fertur tradidisse. Sed qua ratione il­lud existimaverit multorum diversa sententia est.

XXXV. Veruntamen quoniam ipse juxta rationes musicas totius mundi fabricam & volvi, & mensurari, certis argumentationibus conatus est asserere; quod nec divi­na negat scriptura; dicens, & concentum coeli quis dormire faciet? possumus explorare non aliam ob causam hoc dixisse; nisi ut ostenderet, in spatiis siderum, musicorum diastematum rationabiles proportiones. Proinde in medio totius spatii, quod est à terra usque ad sublimissimam sphaeram, qua omnia sensibilia circumscribuntur, solis ambitum cognoscens, unam diapason à terra ad solem, alteram à sole usque ad extre­mum mundi ambitum, non irrationabiliter existimavit. Diapason autem dupli pro­portione modulatur. Ut ergo in diatonico genere, verbi gratia in harmonia sonorum, bis Diapason ex his duplo coaptatur: Prima quidem à principali principalium usque ad [...], id est mediam: secunda vero ex [...] usque ad [...], hoc est ultimam ex­cellentium, protenditur. Ita & totum spatium à terra ad solem, medium quippe, & à sole ad duodecim sidera, hoc est ad extremum stellarum motum, rationibus harmo­niae quae dicitur duplex diapason, in quadrupli proportione constitutum esse arbitra­tus est. Ac per hoc conficitur, ut diametrs terrae, tertio multiplicata, terrae solis­que intercapedini, quemadmodum & Lunaris circuli diametro, aequalis sit. Proinde & in Diametro Lunaris circuli, inque Terrae ac Solis interstitio, unum & id ipsum spa­tium mensurabitur. In utroque enim millia stadiorum 378 computantur. Itaque duplicato hoc numero, intercapedinem terrae extimaeque sphaerae, reperies in millibus stadiorum 756, & miraberis naturae concordiam. Quot enim millia stadiorum sunt in longitudine Lunaris circuli; tot sunt in altitudine à Terra ad signa spatii: in utrisque namque 756 millia stadiorum colliguntur. Si vero solaris circuli diametrum vis cogno­scere, telluris diametrum 126 millia stadiorum septies multiplicabis, & habebis 882 millia stadiorum in diametro solaris gyri; quo numero bis ducto, ipsius gyri longitudo colligetur, in millibus stadiorum mille millies 764 millia. At si requiris diametrum totius sphaerae coelestis, tali reperies argumento. Longitudinem Lunaris gyri, hoc est, 756, millia stadiorum duplicabis; addes etiam diametrum Terrae, 126 millia stadio­rum; & colliges diametrum sphaerae in millibus stadiorum mille millies 734 millia. Quo numero bis facto, ambitus totius mundi existimatur comprehendi in millibus sta­diorum mille millies ter, superadjectis etiam 266 millibus stadiorum, ut senarii numeri perfectionetotus mundus concludatur. Hactenus de argumentationibus philosophicis, mundi spatia investigantibus. Si cui vero h [...]c superflua videntur, cum sacrae scri­pturae testimoniis nec roborantur, nec tradita sunt; non nos reprehendat. Nam & ille non potest approbare haec ita non esse: sicut nos non possumus affirmare ita esse.

XXXVI. Et quamvis in divinis scripturis, de talibus mundanorum corporum di­mensionibus magnitudinum & intervallorum, nihil definitum reperiatur: Ecclesiastes e­nim altitudinem, inquit, coeli & longitudinem Terrae & profundum abyssi quis mensus est? ubi plus allegoriam quam historiam intelligendam existimarim. Non enim mundum istum ultra intelligentiam rationabilis naturae constitutum dixerim, cum propter eam factus sit: divina tamen auctoritas rationes rerum visibilium & invisibilium non solum non prohi­bet, verum etiam hortatur investigari. Invisibilia enim ejus, ait Apostolus, à creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Non parvus itaque gradus est, sed magnus & valde utilis sensibilium rerum notitia, ad intelligibilium intelligentiam. Ut enim per sen­sum pervenitur ad intellectum; ita per creaturam reditur ad Deum. Nam non sicut ir­rationabilia animalia, solam superficiem rerum visibilium oportet nos intueri: verum [Page 150] etiam de his, quae corporeo sensu percipimus, rationem reddere debemus. Acutius vi­det aquila speciem solis, acutius videt sapiens homo situm illius, & motum per loca & tempora. Quod si homo non peccaret, inque similitudinem jumentorum caderet: num possessionis suae, mundi hujus, perfectos terminos ignoraret, quos naturae legibus justissime regeret? Oportebat enim alium angelum esse, qui in creaturis sensibilibus Deum laudaret: qui nec post delictum naturae dignitatem omnino perdidit. Manet enim in eo rationabilis motus, quo rerum notitiam appetit, neque falli vult quamvis in multis fallatur▪ non tamen in omnibus. Et si duo vestimenta Christi sunt, tem­pore transformationis ipsius, candida sicut nix; divinorum videlicet eloquiorum li­tera, & visibilium rerum species sensibilis: cur jubemur unum vestimentum diligen­ter tangere, ut eum cujus vestimentum est mereamur invenire; alterum vero, id est creaturam visibilem, prohibemur inquirere? & quomodo, & quibus rationibus con­textum sit, non satis video. Nam & Abraham, non per literas scripturae, quae non­dum confecta fuerat, verum conversione siderum Deum cognovit. An forte simpli­citer, sicut & caetera animalia, solas species siderum aspiciebat, non autem rationes eorum intelligere poterat? non temere hoc de magno & sapienti theologo ausim di­cere. Et si quis nobis in culpam reputaverit, quod philosophicis ratiocinationibus usi sumus; videat populum Dei Aegypto fugientem, ejusque divino consilio admonitum spolia ferentem, ipsisque spoliis irreprehensibiliter utentem. Praesertim cum & ipsi mundanae sapientiae periti non in hoc reprehensibiles facti sunt, quasi in rationibus vi­sibilis creaturae errarint, sed quia auctorem ipsius naturae non satis ultra eam quaesierint, cum creatorem ex creatura deberent invenire; quod solus Plato legitur fecisse. Si vero praefatae mundanorum corporum, eorumque interstitiorum dimensiones propterea incredibiles alicui videntur; quoniam ipsa corpora majoris amplitudinis esse cogitan­tur à multis, quam ut praedictis stadiorum numeris possint comprehendi: intentus legat arcae Noae mensuras, cujus trecentorum cubitorum erat longitudo, quinquaginta cubito­rum latitudo, triginta cubitorum altitudo, & videat quomodo, in tam parvo spatio cubi­torum, ex omnibus animantibus mundis septena & septena, ex immundis vero duo & duo poterant comprehendi cum alimoniis suis; insuper etiam Noae cum filiis & uxori­bus: praesertim si ipse cubitus, teste Sancto Augustino, quo & arca Noae, & arca Testa­menti & tabernaculum, caeteraque veteris Testamenti mystica opera mensurata sunt, non amplius quam duarum palmarum semis mensuram obtinuerit: ipsaque palma à summitate pollicis usque ad summitatem minimi digiti mensurabatur. Plus ergo tenet divina virtus & naturarum ratio, quam quod machinatur humana cogitatio. Et ne vi­deamur ad divinae virtutis miracula confugere, tanquam non valentes rationibus natu­rae quod suademus affirmare; non aliter cogitas, ut arbitror, terram in medio mun­danae sphaerae positam, quàm vides centrum in fundo cujusdam circuli seu globi; imum siquidem, mediumque in creaturis obtinet locum. D. Non aliter, una vero eadem­que ratione. M. Nec alio modo partes signiferi deduci ad Terram, nisi eo quo lineae in circulo ad centrum. D. Aequali lege. M. Et quamvis non ejusdem spatii sint in signifero & in tellure, idem tamen ductus rationabilium linearum, & eaedem partes à summo usque deorsum. D. Prorsus. M. Quod autem de partibus intelligitur: id ipsum de stadiis aestimandum non negas. D. Imo assero. M. In tantum ergo seu partes seu stadia centro terrae appropinquant, in quantum angustioris latitudinis sunt: è contrario autem, in quantum elongantur a terra, in tantum propagantur spatia. D. Non aliter circularis sinit figura. M. Quid itaque tibi videtur de mensoribus Ter­rae per partes & stadia, caeteraque intervalla, quos Graeci geometricos vocant? num arbitraris eos terram mensurasse pedibus, aut passibus, cubitove, seu similibus mensu­ris? D. Non facile hoc crediderim fieri posse, in tanta diversitate montium & valli­um. Nam & camporum planities tantae aequalitatis non est, ut simili progressu possit mensurari. Terra siquidem, non solum gravitate ponderis, verum etiam causa inaequa­litatis partium suarum, infimum in naturis possidet locum: similitudo namque parti­um facit ordinem elementorum: similiora enim suis sibi partibus, altiora sunt etiam suis sedibus. M. Fortassis ergo corporeo visu. D. Ne id quidem; fallit enim sensus, ejusque judicio nihil est committendum: exterior siquidem sensus quamvis rationi non renunciat, nisi quod extrinsecus patiatur; interioris tamen judicium, de his quae per corpus recipit, saepe fallitur; fractum in aqua remum, duplicem lunam seu candelam, seu aliud quid, per praevaricationem sensus, hoc est, per radiorum, qui ex pupillis [Page 151] oculorum sparguntur, segregationem, geminatum existimans. M. Quomodo ergo metiebantur? D. Virga prius, ut aiunt, geometrica, quam Graeci radium vocant; quae quinque passus cubico motu multiplicans, hoc est, quinquies quinque quinquies, unum stadium mensurabat. Uno autem stadio reperto, facile erat multa stadia, per plana Aegypti, quae mater talium dimensionum dicitur, invenire. M. Quomodo prae­ter Aegyptum terrae partes, tanta inaequalitate ad mensurandum difficiles, explora­bant? D. Non, ut aiunt, pedibus, neque radiis, sed sola rationis argumentatione; horologiis videlicet, ex umbrarum similitudine, singularum partium intercapedinem incunctanter invenientes. Tantum namque una pars, hoc est, quotidianus solis in signifero progressus, in terra patet, quantum similitudo umbrarum horologii obtinet. M. Latitudinem ergo partium & stadiorum ex mensura qua terram attingunt, collige­bant. D. Nec fic existimabant; sed primum altissimos montes mensurantes, quot millibus stadiorum ex terrae planitie in altum erigerentur; verbi gratia Olympum, cu­jus verticem decem millibus stadiorum autumant sublimari, Pindum, Rhodopen, Acro­ceraunia, Atlantem, veluti lineam quandam rationabili ductu de summitatibus mon­tium in aeris spatia porrectorum, extendere inchoabant; eamque aequali semper à Terra intervallo, instar rotundissimi circuli, circumferentes, donec ad eundem locum, quo coeperat, perveniret; aequis undique spatiis telluris ambitum mentis contuitu perspexere. M. Dimensiones geometricas talibus argumentis ita primo repertas non contradixerim. Ac per hoc stadia illa, quae prope terram veluti angusta putabantur, paulatim juxta montium altitudinem telluris superficie elongata, non jam stricta, & ad amplitudinem terrenae molis ambiendam incommoda: sed dum sint eadem & juxta terram, & ab ea longius praedictis spatiis remota, irrationabilium cogitationum falsa imaginatione abjecta, sufficiunt. Hinc est quod Plinius amplitudinem Terrae, ducta rationabili linea, geographica speculatione, per cacumina altissimorum montium, mensurandam existimat; aliter enim circularis dimensio Telluris non proveniret. D. Sa­tis de his est actum. M. Redeamus itaque ad scripturam. D. Tempus invitat. M. Fi­ant, inquit, luminaria in firmamento coeli, & dividant diem ac noctem. Ac si plane di­ceretur, luminaria quae in firmamento coeli facta sunt, dividant inter se diem ac no­ctem: quod Psalmista declarat, dicens. Qui fecit luminaria magna; solem in potestatem diei, Lunam & stellas in potestatem noctis. Non quod dies & nox semper non sint circa ambitum telluris; sed quod ubicunque Sol praesens est, semper illuminandi potestatem habet; ubi autem absens est, Lunae stellarumque splendor umbrarum caliginem, ne omnino animalium obtutibus impenetrabilis sit, raram lugubremque facit. Et sint in signa & tempora, & dies & annos. Signa intelligimus in hoc loco non sidera, sed prae­sagia quaedam futurae serenitatis, seu tempestatis; quae maxime ex coloribus coelestium luminarium solent habere experimentum. Tempora autem vocat generaliter curius & reditus siderum, certis morarum intervallis, ad eundem motum, situmque locorum divina providentia revocatos, naturali dierum annorumque revolutione. Et luceant in firmamento coeli. Siquidem nullum sidus defectum sui luminis patitur; sed semper omnia in aethereis spatiis, absque ulla obumbratione, refulgent. Excepto Lunae glo­bo; qui quando in regionem umbrae descendit, solari radio desertus, videtur obscn­rari: propterea ait, & luceant in firmamento coeli, & illuminent terram. Et factum est ita. In causis videlicet originalibus, ex quibus in species proprias, & quantitates, & in­tervalla, & motus, & splendores processere. Propterea sequitur causarum in species processio. Fecitque Deus duo magna luminaria; luminare majus ut praeesset diei, solem vi­delicet, cujus praesentia diem efficit; et luminare minus (Lunam videlicet dicit, cujus & quantitas, & lux incomparabiliter à sole superatur) ut praeesset nocti. Luna siquidem ab octava usque ad vicessimam secundam, aut totam noctem, circa plenilunium in ae­quinoctiis, aut partem ejus caeteris temporibus illuminat. Quum vero, dum sit in coitu solis, aut hinc inde propinquis partibus, noctis tenebras luce sua penetrare non sinitur; succurrunt stellae, quarum claritate umbrarum densitas rarescit: propterea dicit, et luminare minus ut praeesset nocti, et stellas. Et posuit eas, stellas videlicet, in firma­mento coeli, ac si dixisset, fixit eas in firmamento coeli. De choris namque siderum hoc dictum intelligimus; qui quamvis cum mundo volvantur, fixi tamen in iisdem sedibus semper permanent, etsi stante mundo chori siderum solum circumvehantur, ut quidam philosophorum volunt, ordo autem, ac series stellarum stabilisque positio non trans­mittatur. Ʋt lucerent super terram. Naturae ordinem pulchre describit scriptura. [Page 152] Quamvis enim coelestia luminaria sub terris lucere humana opinione putentur; rerum tamen ratio incunctanter edocet, nullam naturam terra inferiorem posse esse. Medi­um siquidem, infimumque totius mundanae constitutionis obtinet locum: ac per hoc nulla corporea creatura infra eam intelligitur. Proinde omnia mundi spatia & cor­pora, quae circa Terram undique sunt, sive mobilia sint, sive stantia, super eam natu­raliter creata sunt: ideoque ait, ut lucerent super Terram. Ubicunque enim luxerint, sive infra horizontem in inferiori hemisphaerio, ut humanus existimat usus; sive supra horizontem, in superiori hemisphaerio, quod ideo superius dicitur, quia in eo sidera hominibus apparent; naturali rerum situ super terram lucent. Et praeessent diei & nocti. Hoc superius expositum est. Et dividerent lucem à tenebris; id est, ut segregarent noctem & diem; ut sole apparente dies esset, Luna vero ac stellis, nox. Et notandum quod ista divisio lucis atque tenebrarum, non in ipsis luminaribus sit, sed in terra habitanti­bus. Illa enim semper lucent, & semper eis dies est, nullamque noctem patiuntur. Se­des namque eorum, absque ulla intermissione, & sua & solari luce resplendent, nec mi­nus interdiu, quam noctu claritatis suae gratiam mundo distribuentia. Terrenis itaque habitatoribus, quibus per vicissitudines dies noctesque proveniunt, coelestia luminaria lucem dividunt à tenebris. Assidua namque circumvolutione circa telluris ambitum, alibi lucem praestant, alibi auferunt. Ut enim nil aliud est dies, nisi lucis praesentia; ita nil aliud nox praeter ipsius absentiam: ideoque etiam lucidissima nox, quoniam non omnino tenebras expellit, noctis nomen non amittit. Sed jam, quantum brevitas exigit, de quarta die satis est dictum. Ideoque de opinionibus quintae intelligibilis lu­cis quaedam dicenda sunt. D. Ita consequens ordo rerum expetit.

XXXVIII. M. Dixit etiam Deus, Producant aquae reptile animae viventis, & volatile super terram sub firmamento coeli. Praedictis quatuor diebus conditionis naturarum, nul­la commemoratio animae legitur, neque simpliciter tantum & absolute, neque cum ad­ditamento viventis: & cur hoc, non immerito quaeritur. Denique de hac rerum theo­ria diversa multorum sententia est. Sunt enim qui dicunt elementa hujus mundi, coelum dico cum suis astris, aetheraque cum planetis, aera cum suis nubibus, ventorumque spiritibus, fulgoribus etiam, caeterisque perturbationibus, aquam quoque, motumque ipsius fluctivagum, terram similiter cum omnibus herbis arboribusque, non solum ani­ma, verum etiam omni specie vitae omnino carere. Ideoque, ut aiunt, in operibus qua­tuor primorum dierum, nullius animae seu vitae significatio introducitur. Plato vero, philosophorum summus, & qui circa eum sunt, non solum generalem vitam mundi as­serunt; verum etiam nullam speciem corporibus adhaerentem, neque ullum corpus vi­ta privari fatentur: ipsamque vitam, seu generalem, seu specialem, vocare animam fi­ducialiter ausi sunt. Quorum sententiae summi expositores divinae Scripturae favent; herbas, & ligna, cunctaque de terra orientia vivere affirmantes. Neque aliter rerum natura sinit. Si enim nulla materia est, quae sine specie corpus efficiat▪ & nulla species sine substantia propria subsistit; nulla autem substantia vitali motu, qui eam contine­at, & subsistere faciat, expers esse potest; (omne enim quod naturaliter movetur ex vita quadam motus sui principium sumit;) necessario sequitur, ut omnis creatura aut per seipsam vita sit, aut vitae particeps, & quodammodo vivens, sive in ea motus vit [...] manifeste appareat, sive non appareat: veruntamen latenter administrari per vitam species ipsa sensibilis indicat. Audi Augustinum in libro de vera religione. ‘Si quae­ritur, inquit, quis instituerit corpus, ille quaeratur qui est omnium speciosissimus. Omnis enim species ab illo est; quis autem est hic nisi unus Deus, una veritas, una salus omnium, & prima atque summa essentia, ex qua est omne, quicquid est, in quantum est? quia in quantum est, quicquid est bonum est; & ideo ex Deo non est mors. Nam si ea quae moriuntur penitus morerentur, ad nihilum sine dubio perveni­rent; sed tantum moriuntur, quanto minus essentiae participant. Quod brevius ita dici potest, tanto magis moriuntur, quanto minus sunt. Corpus autem minus est, quam vita quaelibet, quoniam quantulumcunque manet in specie, per vitam manet; sive qua unumquodque animal,’ sive qua universa natura mundi administratur. Ut enim nullum corpus est, quod propria specie non continetur; ita nulla species est, quae cujuspiam vitae virtute non regitur. Proinde si omnia corpora naturaliter constituta quadam specie vitae administrantur, omnisque species genus suum appetit, omne au­tem genus à generalissima substantia originem ducit; omnem speciem vitae, quae diver­sorum corporum numerositatem continet, ad generalissimam quandam vitam recurrere [Page 153] necesse est, cujus participatione specificatur. Haec autem generalissima vita, à sapi­entibus mundi universalissima anima, totum quod intra coelestis sphaerae ambitum com­prehenditur per species suas ministrans, vocatur: divinae vero sophiae speculatores communem vitam appellant; quae dum sit particeps illius vitae quae per se substantia­lis est, omnisque vitae fons & creatrix, suis divisionibus visibilium vitas, juxta divi­nam ordinationem, distribuit; quemadmodum Sol iste sensibus notus radios suos ubi­que diffundit: non tamen ita vita in omnia pervenit, sicut solares radii: illi siquidem non omnia penetrant; interiora etenim multorum corporum non transeunt: vitae ve­ro nulla creatura, seu sensibilis, seu intelligibilis, expers esse potest. Nam & corpora, quae nostris sensibus videntur veluti mortua, non omnino vita relinquuntur. Ut enim illo­rum compositio atque formatio administratione propriae vitae, ita etiam solutio, & in­firmitas, & reditus in ea ex quibus deducta sunt, ejusdem obsequio peragitur. Semina siquidem terrae commendata, nisi prius moriantur, non reviviscunt: & mors illorum so­lutio materiae & speciei est; eademque vita quae vivificat vim seminum, & per vim fe­mina priusquam solvantur, in solutione non deserit; sed iis semper adhaeret, imo e­tiam ea solvit: moxque, nulla mora interstante, vivificare, hoc est, in eandem speci­em revocare, incipit. Ubi enim esset illa vita, solutionis corporis tempore, nisi in ipso soluto? ut enim illa cum compacto non compingitur, ita cum soluto non solvitur, neque cum renascente renascitur; nec plus vegetat totum simul conjunctum, quàm in partes disjunctum; neque major, id est potentior, in toto quam in parte: ejusdem namque regiminis est in cunctis. Ipsa etiam solutio, qu [...] mors corporis dicitur, no­stris sensibus & materiae solutio est, non ipsi naturae, quae inseparabilis est in seipsa, & simul & semper est, nec spatiis locorum, & temporum segregatur. Homo siquidem non desinit esse homo; homo autem corpus & anima est. Si autem semper homo, sem­per igitur anima & corpus: & quamvis partes hominis à se invicem▪ segregentur, anima enim deserit usitatum, post generationem sui corporis, regimen; qua deserente cor­pus solvitur, partesque illius propriis elementorum sedibus redduntur: naturali ta­men ratione & partes ad totum referri non desinunt semper & inseparabiliter, & totum ad partes: relationis siquidem ratio nunquam potest perire. Proinde quod corporeo sensui videtur segregari, altiori rerum speculatione, semper simul & inseparabiliter subsistere necesse est. Nam & corpus humanum, sive vivum, sive mortuum, corpus hominis est: similiter anima humana, sive corpus suum simul collectum regat, sive in partes dissolutum ut videtur, sensibus regere desinat, anima tamen hominis esse non cessat. Ac per hoc datur intelligi, altiori rerum intimatione, non minus eam admini­strare corpus per elementa dispersum, quam una compagine membrorum conjunctum; quod vera ratio indubitanter edocet. Si enim anima spiritus est, per se omni corpo­rea crassitudine carens; ipsa quoque elementa, in quae corpus solvitur, quantum per se simpliciter subsistunt, spirituali naturae proxima sunt: quid mirum si incorporea anima partes corporis sui in primis sibi naturis custoditas rexerit? facilius enim similia sibi, quam dissimilia potest attingere. Dissimilia autem sunt sibi crassa, & corrupti­bilia corpora; similia vero tenuissima, & nullo modo corruptioni obnoxia. Non e­nim credendum est corporeas partes, ex compagine spissi corporis dissolutas, in ipsis elementis, in quibus salvantur, crassitudinem suam non deserere; & non in ipsorum elementorum levissimas, spiritualesque qualitates transire, non ut penitus non corpo­ra, sed ut spiritualia corpora, sicut & ipsa sint elementa: quod etiam viventis adhuc corporis argumento promtissime vales approbare. Partium siquidem ipsius quaedam quidem ponderosae sunt, & in crassitudinem densatae; ut sunt ossa, carnes, nervi quo­que, ac venae, omnes etiam humores, quibus moles tota irrigatur, & nutritur, & fa­bricatur: haec enim omnia, ex aquatili, terrenaque qualitate in constitutionem cor­poris sumuntur. Quaedam vero levissimae, nulloque gravitatis, seu crassitudinis pon­dere impeditae, quaqua versum, prout anima jusserit, nulla mora interstante, confestim perveniunt; ut est visus, & auditus; quas partes corporis esse ex igne & aere dedu­ctas nemo recte philosophantium abnegarit. Est enim, ut ait Sanctus Augustinus, lu­minosum aliquid in oculis; aereum quiddam mobile & sonorum in auribus. Visus siquidem est lux quaedam, ex cordis igne primum nascens, deindeque in summitatem verticis ascendens, in eam videlicet partem, quae à Graecis dicitur [...], à Latinis vero mem­branula, qua cerebrum & ambitur & custoditur, per quosdam poros ad supercilia pu­pillasque oculorum derivata, unde velocissimo impetu, solarium radiorum instar, fo­ras [Page 154] prosiliens, prius propinqua loca & corpora, seu longissime constituta, tanta velo­citate attingit, quam palpebra oculorum & tautonis supercilia. Auditus quoque est subtilissimus quidam tinnitus, qui ex pulmonum spiritu primo procedens, sursumque in praedictam capitis partem consurgens, per suos occultos meatus, in aurium cocleas diffusus, foras erumpit, vicinisque partibus aeris seu longius positis se miscens, quic­quid in eo sonuerit, absque ulla tarditate, recipere festinat. Has itaque partes cor­poris subtilissimas, spiritualibusque naturis vicinas, quamvis ex interioribus spissae molis originem attrahant, foras tamen in tantum porriguntur, ut longe extra eam aesti­mentur separari. Extenditur enim visus ad recipiendas visibilium rerum colorabiles species: extenditur auditus ad vocum, seu aliorum sonituum, percussione aeris erum­pentium, prosodias, quas formas coloresque vocum dicimus in se imaginandas. Cae­teri enim tres sensus intra terminos corporis contineri videntur: quamvis olfaciendi fensus foris protendi, non incongrue, ut arbitror, existimetur. Hoc autem totum in seipsa simplex, omnique corporali quantitate, localibusque spatiis anima carens, in corpore quod regit sua praesentia peragit. Et dum ipsa nullo loco contineatur, loca­les tamen partes sui corporis, ubicunque sint, vivificat atque gubernat. Non enim cu­mulo carnalium membrorum localiter concluditur, nec cum sensibus foras porrectis localiter porrigitur. Adest autem potentialiter ad recipiendas phantasias, quae in sen­suum suorum instrumentis, ubicunque sint, formantur. Quo argumento naturalis virtutis ipsius, & illocalitatis magnitudo cognoscitur. Uno siquidem eodemque tem­poris momento, & siderum in radiis oculorum per aethera sparsis, & vocum in auditu per aera diffuso, & odorum in olfactu, seu intra corpus, seu extra, & saporum in gu­stu, in tactu quoque omnium quae tactui accidunt phantasias, hoc est imagines, pri­mum quidem nullis temporum morulis, mirabili celeritate, ex corporalibus numeris in sensualibus formatas sentit, per occursores recipit, per progressores inducit, per recordabiles memoriae commendat, per rationabiles ordinat, per intellectuales appro­bat, aut improbat, secundum regulas divinorum numerorum, qui supra eam sunt: quorum exemplaria perspiciens, & de numeris intra seipsam constitutis judicat, deque corporalibus & sensualibus, qui utrique extra se sunt. Octo siquidem numerorum ordines ratio invenit: quorum primus & summus est supra intellectum in aeternis cau­sis, secundum quem discernit anima rationalis omnia: sicut ait Apostolus, spiritua­lis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur: duo quoque omnino & extra & in­fra animam sunt: quorum quidem unus & extimus in corporibus est, ex quibus cor­porei sensus formantur, in quibus phantasiae fiunt: alter in ipsis corporeis sensibus formatur, & ipse est phantasiarum primus ordo, in instrumentis sensuum constitutus: in oculis dico & auribus caeterisque sensuum sedibus: in ipsa vero anima quinque nu­meri computantur naturaliter insiti: occursores qui primum occurrunt phantasiis, easque recipiunt; post hos progressores, veluti duces quidam, ad urbem memoriae; ad quam dum phantasiae pervenerint, à recordabilibus introducuntur: deinde ratio­nabiles per urbem distribuunt, prout intellectuales jusserint; turma siquidem phanta­stica veniens per visum specialiter in memoria possidet locum. Similiter per auditum, caeterosque sensus intrantes, suis sedibus in eadem urbe recipiuntur. De quibus omni­bus quisquis plenius scire desiderat, legat magnum Augustinum in sexto de Musica, & in libris Confessionum; Magnumque Gregorium Nyssenum in sermone de imagine. Quid ergo mirum, si anima rationalis, post solutionem corporis sui, in partibus ejus per elementa diffusis aliquid agat, occulta naturali administratione, omnique corporeo sensu remota? quandoquidem & in vivente adhuc corpore simulque collecto, quan­tum sensibus videtur, non solum in cumulo membrorum, verum etiam in sensibus lon­ge ab ipso porrectis, regiminis sui virtutem exercet.

XXXIX. Sed redeamus ad generalissimae vitae considerationem, cujus manifestandae potestatis in corporibus gratia, haec introducta sunt de rationabili vita; non autem de omni vita quaecunque corpus administrat: hoc autem dico propter irrationabilium animalium animas, de quibus multorum varia sententia est. Alii namque dicunt eas post corporis interitum vivere: alii vero cum corporibus interire, nec diutius ma­nere. De qua quaestione pauca paulo post dicemus. Generalissime igitur vitae prima maximaque divisio est, in eam differentiam, quae rationabilem ab irrationabili segre­gat: & rationalis quidem vita angelis hominibusque distributa est; sed in angelis, ve­luti specialis significationis causa, intellectualis dicitur: in hominibus vero rationalis. [Page 155] Veruntamen, consulta veritate, & in angelis, & in hominibus intellectualis, & ratio­nalis est: ideoque communiter de iis praedicatur vita intellectualis & rationalis: ad differentiam tamen relinquitur, ut ipsa vita intellectus in angelis, in hominibus anima vocitetur. Non enim ratio mihi occurrit, quae prohibeat angelicam vitam animam vocari rationalem; quemadmodum non prohibet humanam rationalem intellectum: praesertim dum angeli coelestia sua corpora, in quibus saepe apparent, possident: ac per hoc si corpora habere perhibentur, quid obstat ne illorum vita anima dicatur igno­ro, nisi, ut praediximus, sola vocabulorum differentia: quo modo & angelos ad ima­ginem Dei factos non dubitamus. Ubi enim est ratio & intellectus, ibi imaginem Dei deesse nullo modo crediderim. Solum tamen hominem ad imaginem Dei factum manifeste divina perhibet scriptura. De Platone sileo, ne videar sectam illius sequi, qui definit angelos esse animalia rationabilia immortalia. Ad differentiam ergo humanae naturae ab angelica substantia, relictae sunt hae significationes, anima videlicet rationalis▪ & ima­go Dei. Irrationabilis autem vita distribuitur in eam quae sensum participat, inque eam quae eo caret; & una quidem omnibus animalibus sentiendi virtutem habentibus distribuitur, altera vero omni sensu carentibus materiis, quae species vitae herbarum lignorumque donari perhibetur, & infra quam nullam speciem vitae ratio invenit. Pro­inde creatae vitae quatuor differentiae in quatuor speciebus colliguntur: Intellectualis in angelis, rationalis in hominibus, sensualis in bestiis, insensualis in germinibus caete­risque corporibus, in quibus sola species vestigium vitae manifestat, ut sunt quatuor mundi elementa, sive simplicia sint per se, sive composita: terram dico, aquam, aera, aetheraque: ac per hoc non immerito dicitur homo creaturarum omnium officina, quoniam in ipso universalis creatura continetur. Intelligit quidem ut angelus, ratiocinatur ut homo, sentit ut animal irrationale, vivit ut germen, corpore animaque subsistit, nul­lius creaturae expers; extra haec enim nullam creaturam invenis. Sed fortassis quis dixerit, haec omnia in angelo quoque contineri; cui respondeo sensum animalibus di­stributum non posse subsistere, nisi in corpore ex quatuor elementis constituto. Non enim erit visus, ubi non est ignis, neque auditus si aer desit, humore subtracto nec ol­factus remanebit, nec gustus, terrae absentia totum abstrahit tactum. Corpora vero angelica simplicia, spiritualiaque sunt, omnique exteriori sensu carentia. Non enim sensibilium rerum notitiam per phantasias corporum accipiunt, sed omnem corpora­lem creaturam in causis suis spiritualibus spiritualiter perspiciunt, quemadmodum vi­suri sumus cum ad aequalitatem naturae eorum transmutabimur. Sensu itaque corporeo carent angeli, quia super ipsum sunt: ac per hoc totius irrationabilis vitae expertes, sive sensualis, sive omni sensu privatae, compositis corruptibilibusque corporibus non gravantur. Proinde multa reperies in homine, quae nequaquam natura recipit ange­lica, non autem subsistit in angelo seu in alia creatura, quod naturaliter homini non insit. Et ne dicas, si ergo omnis species vit [...] in homine est, non unam, sed multas, & à se differentes vitas continet, habens irrationalem & rationalem, sensualem simul & germinalem. Intuere diligentius humanae animae potentias, quae dum sit unius ejus­demque subsistentiae, & virtutis, & operationis in omnibus simul corporibus huma­nis, & generaliter, & in singulis specialiter: cunctos tamen vitales motus, administra­tionesque in corpore suo, intra, seu extra, potest peragere. Siquidem ultra corporeos sensus & ratiocinatur & intelligit, ut angelica vita; in sensibus corporeis sentiendi vim exercet, similitudine irrationabilium, suam rationabilitatem non deserens; nu­trit, & auget corpus suum, ut illa quae sensu caret, herb [...]sque ac ligna penetrat; ubi­que in se ipsa tota, & in omnibus tota, totos sensus suos custodit. In ossibus ergo, & unguibus, & capillis vim germinalis vitae aperit; quae partes nostri corporis, quoniam aeri perviae non sunt, nullum sensum participant. In quinquepertito sensuum instru­mento irrationabili vitae communicat, quae animalium ratione carentium propria sub­sistit. In his omnibus per se ipsam quamvis saepe irrationabiliter moveatur, ratione sua carere natura non sinit. Omne autem quod potest, praeter has praedictas virtutes vivificandi scilicet nutriendique, ac sentiendi per sensus, sive agat, sive patiatur, ex­tra corpus suum agere vel pati recta ratione cognoscitur. His itaque de divisionibus deque differentiis generalissimae vitae, praecognitis, ad praedictae quaestionis reseratio­nem, quantum datur nobis intelligi, redeamus: quoniam ipsius occasione haec de ge­nerali anima, seu vita interposita sunt.

XL. Est enim quaesitum quare in operibus quatuor primordialium dierum, nulliu [...] [Page 156] vitae seu animae commemoratio facta sit. Quinto autem die subito erumpens scriptu­ra, producant, inquit, aquae reptile animae viventis: nec simpliciter dixit reptile animae, fed cum additamento viventis, quasi anima non sit vivens. Et est causa, ut opinor, species illa, quam in divisionibus generalis vitae extimam posuimus. Et merito, quo­niam omnis intellectus & rationis expers esse subtili naturarum indagatione reperitur: ac veluti nulla vita, seu anima, seu vivens anima sit, siletur à scriptura; ut intelliga­mus eam novissimam & imperfectissimam essentialiter creatae vitae participationem. Ac per hoc plus inter corporales numeros, quam inter vitales connumerandum, divina sanxit auctoritas. Recte igitur in operibus quatuor dierum, in quibus species coele­stium terrestriumque essentiarum ex causis primordialibus producuntur in apertum, & perfectionem suae formationis accipiunt; hujus vitalis motus nulla significatio inter­posita est; nam & in tertia die siletur, in qua herbarum lignorumque germinatio de terra praecipitur; in quibus administrationis suae virtutem corporeis sensibus manife­stat. Non quod ipsa species vitae in natura rerum proportionaliter subsistendi locum non obtineat: non enim parvipendenda est vis illa naturalis, quae omnia, quae terrae radicitus inhaerent, & ex terra oriuntur, secundum infinitam numerositatem surculo­rum herbarumque, & nutrit & auget; inque species proprias, juxta singulorum ge­nerum similitudinem, & naturalem consequentiam florum, fructuum, seminum, per numeros locorum, & temporum producit. Verum quoniam extra corpus nil agere praevalet, nec perfectae vitae, corporibusque absolutae, virtutem in se manifestat; in numeris corporalis naturae potius, quam in speciebus generalis vitae, divina, ut prae­diximus, auctoritate deputata est. Et quoniam ipsa per se, germinalis videlicet vita, sine altioris vitae, sensualis dico & rationalis, communione potest intelligi; rationa­lis vero & sensualis absque illa nullum corpus vegetare naturaliter sinuntur; donec in superioribus animarum viventium formis insinuaretur, à sacra scriptura reservata est: Anima siquidem omni sensu carens, motu quoque vitali veluti omnino carere vide­tur: Ac per hoc anima solummodo dicitur, non autem vivens anima. Nec hoc mi­rum: si enim in infantibus in utero conceptis, aut ex utero egredientibus talis anima existimatur, veluti rationis intelligentiaeque omnino expers, cum & rationabilis & intellectibilis sit, quamvis rationis & intellectus indicia in recentibus adhuc & imper­fectis corporis particulis non possit manifestare: quanto magis anima illa, intelligen­tiae viribus & rationis & sensus naturaliter destituta, non immerito animae viventis vocabulo non debuit in Scriptura significari? D. Hunc sensum approbo, & naturae rerum propheticisque sermonibus convenire perspicio. Veruntamen quoniam multi sunt, qui herbarum lignorumque corporeas moles omnino vitalem motum non habere contendunt; dicentes humore quo virescunt, & nulla alia vita vegetari: tuam praedi­ctam de hac re disputationem gravi quadam auctoritate velim roborari; quae aperte pronuntiaret herbas arboresque qualicunque specie vitae administrari. M. Non tela­tet, ut arbitror, omnium philosophorum de mundo disputantium, de hac parte na­turae unanimem esse sententiam. Aiunt enim omnia corpora, quae intra hunc mundum sensibilem continentur, vitali motu contineri, sive in statu sint, sive in motu. D. Omni­bus philosophantibus aut philosophos legentibus illud notissimum est. Nam & Plato in Timaeo, & Plinius secundus in Naturali Historia, manifestissime de his nos edocent. M. Si itaque Sanctorum Patrum testimonia quaeris; audi nobilissimum Basilium, Cae­sareae Cappadociae antistitem, in septima homilia in Genesin: ‘educant aquae, inquit, reptilia animarum vivarum. Nunc primum animatum animal creatur. Germina enim & arbores, & si vivere dicantur propter participationem nutritivae & activae virtutis, ast non etiam animalia,’ neque animata sunt. Gregorius item Nyssenus, qui etiam Nazianzenus vocatur, praedicti Basilii germanus frater, in sermone de imagine, cap. 8vo. ‘Docet, inquit, ratio in tribus differentiis vitalem animalemque virtutem considerari. Una enim quaedam est quae solummodo incrementum dat & nutrit; & vocatur activa & nutritoria, quia in augmentum ejus quod nutritur quicquid conveniens est affer [...]: ipsa etiam germinalis dicitur, & circagermina consideratur: necesse enim etiam in ger­minibus vitalem quandam virtutem sensus expertem intelligi. Altera vero praeter hanc species vitae est, quae & hoc habet quod praedicta possidet, insuper etiam per sensum administrare accepit; quae species in natura rerum irrationabilium est. Nam non solum nutrit & auget, sed etiam sensualem operationem perceptionemque habet. Perfecta vero in corpore vita in rationabili, humana dico, formatur natura; & nu­tritiva [Page 157] est,’ & sensualis, & rationem participat, & animo ministrat. Idem in eodem sermone, quinto decimo capite; ‘tres, inquit, secundum vitalem virtutem differentias ratio invenit: primam quidem nutritivam, sine sensu: secundam vero nutritivam quidem & sensitivam, expertem vero rationalis operationis: Item tertiam rationa­bilem & perfectam,’ omnemque virtutem penetrantem. Augustinus in libro de ve­ra Religione, ‘non sit nobis, inquit, religio cultus illius vitae, qua dicuntur arbores vivere, quoniam nullus sensus in illa est; & ex eo genere est ista, qua nostri corpo­ris numerositas agitur, qua etiam capilli & ossa vivunt, quae sine sensu praecid [...]ntur. Hac autem melior est vita sentiens, & tamen vitam bestiarum colere non debemus. Non sit nobis religio vel ipsa perfecta & sapiens anima rationalis, sive in ministerio partium stabilita,’ sive in ministerio universitatis. Et haec testimonia praedictoruni Patrum ad ea roboranda quae diximus sufficiunt, ut opinor. D. Sufficiunt quidem, & ad alia transeundum. M. Vide itaque quam pulchre ingreditur series rerum, di­vinis ordinata eloquiis. Quinto siquidem die conditionem animalium quinquepertito sensu pollentium depromit.

XLI. Sed de anima omnium irrationabilium animalium non mediocriter moveor, qua ratione plurimi Sanctorum Patrum cum corporibus eam interire, nec diutius per­manere posse affirmant. Basilius siquidem, in VIII homilia in Genesin ait. ‘Educat ter­ra animam vivam. Quare, inquit, terra animam educit, nisi ut diseas differentiam ani­mae pecoris ab anima hominis? paulo post cognosces quomodo anima hominis facta est; nunc autem audi de irrationabilium anima, quoniam, juxta quod scriptum est, omnis animalis anima sanguis ejus est. Sanguis autem concretus in carnem mutari consuevit: caro vero corrupta in terram resolvitur: consequenter terrena quaedam est anima jumentorum. Educat ergo terra animam viventem vide consequentiam animae ad sanguinem, sanguinis ad carnem, carnis ad terram: & iterum revolvens per eadem redi, à terra in carnem, à carne in sanguinem, à sanguine in animam: & in­venies quia terra est jumentorum anima: ne existimes an tiquiorem esse corporis fui substantiam,’ neque permanentem post carnis solutionem. Gregorius quoque Nysse­nus in sermone de imagine, 16to capitulo. ‘Si autem, inquit, quaedam in creatura nu­tritoriam operationem habeant, seu iterum quaedam sensitiva administrantur poten­tia;’ neque illa sensum, neque haec intellectum participant; si vero in anima intelle­ctuali & rationali perfectionem habet: ‘omne quod non ita est, aequivocum quidem animae esse potest, non tamen vere anima, sed quaedam operatio vitalis, vocatione animae utens.’ Sed si ita est, ut illi volunt; Cur generalis vitae principalis divisio est in animam rationalem & intellectualem, & animam ratione & intellectu carenten [...]? quare sub uno genere vitae, duae species sibi invicem contrariae ponuntur? Non enim rationale & irrationale sibi invicem adversantur, sed differentiam specierum unius ge­neris exprimunt: vivere autem, & mori sibi omnino opponuntur: unum enim habi­tum significat, alterum privationem; habitus autem & privatio sibimet contradi [...]unt Si igitur post solutionem corporis una species manet, altera perit; quomodo earum genus totum suum servabit? Ut enim pereunte genere omnes species illius perire necesse est: ita intereuntibus speciebus illorum genus interire ratio cogit: genus enim in suis speciebus salvatur, & species in genere. Si autem formarum, seu specierum, sub uno genere constitutarum, quaedam quidem possunt mori, & moriuntur; quaedam vero non possunt mori, nec moriuntur; quid de ipsarum genere dicemus? an & ip sum in quibusdam peribit, in quibusdam non peribit? non enim integrum potest perma­nere, quod quasdam suas partes patitur perdere: ac per hoc non erit genus, sed gene­ris ruina. Si enim omnium corpore & anima constitutorum unum genus est, quod animal dicitur, quoniam in eo omnia animalia substantialiter subsistunt: nam & homo, & leo, & bos, & equus in ipso unum sunt, & substantiale unum: quomodo illius ge­neris omnes species peribunt ea sola permanente quae hominibus est distributa? ac per hoc, si una species sola permanserit caeteris intereuntibus, peribit etiam genus quod nequaquam in una specie stabit. Quemadmodum enim una species ullum genus effi­cit, non video. Cur enim multarum genus formarum, seu specierum substantialis uni­tas sit; quomodo stabit genus, ubi multarum formarum specierumve substantialis uni­tas non permanet? Quod autem multae species unum sint in genere; Sanctus Dionysius edocet, in capite de perfecto & uno, dicens, neque enim est multitudo non participans unius; sed multa quidem partibus, unum in toto; & multa accidentibus, unum in subjecto; [Page 158] & multa in numero aut virtutibus, unum specie; & multa speciebus, unum in genere. Proinde si omnes species in genere unum sunt, quomodo illud unum ex parte peribit, ex parte permanebit? & si illud unum substantiale unum est, quomodo peribit? cum in omni creatura haec tria incorruptibiliter, sine incremento vel decremento, perma­neant, substantia, virtus, & operatio. Et si omnium animalium corpora, quando sol­vuntur, non ad nihilum rediguntur, sed in elementorum qualitates, quarum concursu materialiter facta sunt, redire naturalis ratio perhibet: quomodo eorum animae, (cum profecto sint melioris naturae, qualiscunque enim anima sit, meliorem esse omni cor­pore nemo sapientum denegat) omnino perire possunt; dum rationi non conveniat, quod deterius est manere & salvari, quod vero melius corrumpi & perire: & quod compositum est in Iuis partibus disjunctis custodiri; simplex autem, omnique compo­sitione carens, dissolvique nequiens, interimi? Omne autem corpus compositum esse, omnem vero animam simplicem, quis sophiae studentium nesciat? Et quod his omnibus mirabilius, quare qui irrationabiles animas post solutionem corporis interire asserunt, nec immerito, ut aiunt, quoniam de terra sumptae sunt, & in terram resolvuntur, magnis laudibus irrationabilis animae virtutem in sensibus exaltant, & rationabilis ani­mae in sensibus corporeis virtuti praeferunt? Quis enim hominum acute videt ut aquila & dorcas? quis pollet odorifera vi ut canis? Et ne longum videatur de irrationalis animae potentia in sensibus singulorum animalium disserere; quid de diuturnitate me­moriae irrationabilium est dicendum? Canis Ulyssis post annos viginti dominum suum recognovit. Camelus injuriam à magistris patiens multo annorum spatio aptum ultioni suae spectat locum, dum sit ipse memor semper injuriae. De naturalibus autem eorum virtutibus pauca sufficiunt exempla; tantae castitatis ferunt esse gryphum, quae dum semel conjugale consortium perdiderit, semper castitatem suam inviolatam conservat, prioris conjugii memorans: quod etiam de turture naturarum inquisitores tradunt. De pietate ciconiarum erga parentes Basilius scribit; patre siquidem senescente, & prae nimia senectute indumenta plumarum perdente, nati undique circumstant, suisque pennis effo­vent, & escas copiose praeparantes; etiam in volatu validum praestant auxilium, quietum vo­latile utrinque levantes; ac sic illud in omnibus adjuvant. Hae igitur omnes naturales vir­tutes quomodo irrationabili animae possunt inesse, si terra, &, ut aiunt praedicti Patres, de terra orta, & in terram resoluta; aut si vere substantialis anima non esset, invenire non possum. Et si anima terra est, & terra corpus, quomodo corpus anima vocatur, cum differentia naturali longè à se invicem discrepent? Et si corpus est anima, necessa­rio habebit vitam, quae eam vivificet; nullum siquidem corpus est quod vita & specie careat, alioquin non erit corpus: ac per hoc erit anima animae, seu vita vitae. Sed ne­mo existimet nos talia dicere, veluti sensum Sanctorum Patrum destruentes, sed potius quid de his rationabilius tenendum pro viribus nostris quaerentes: hoc est, utrum irra­tionabiles animae corporibus solutis intereunt; & in terram solvuntur an in generibus suis corporum suorum administrationem deserentes solvantur: illud ubique, quod ve­ris ratiocinationibus quaesitum, & repertum, & conclusum, inconcusse tenentes: quod omnis vita, sive anima corpus regitans participatione unius primordialis vitae, seu ani­mae participatione, animam subsistere seu vitam acceperit, quam participationem, sive in administratione corporum sit, sive non sit, omnino deserere non sinit ratio. Nulli­us ergo sensum praejudicando talia dicimus, sed legentibus suadendo studiosius quaerere, & quod iis probabilius videtur, consulta veritate, indubitanter sequi. Veruntamen crediderim sanctos philosophicosque viros, solertesque in veraci rerum indagatione, hujusmodi doctrinam publice protulisse, propter insipientes homines, carni omnino, sicut bruta irrationabiliaque animalia, deditos; ne sic in carnem caderent, ejusque de­sideriis servirent: sed ut talis irrationabilis creaturae vilitate territi, ad rationabilis creaturae dignitatem, in qua conditi sunt, moribus correctis se erigerent. Quod ipse Gregorius, in 17 mo capite de Imagine, plane aperit. Nam postquam dixit irrationabi­lem animam non esse vere animam, paulo post subjunxit, Discant amatores carnis non valde de visibilibus secundum sensum alligare intelligentiam, sed in animarum observationibus vacare: vera quippe anima in hominibus consideratur, sensus vero etiam in irrationabilibus aequa­liter habetur. D. Unusquisque quod vult eligat, & quod eligit sequatur: nos autem [...]d ea quae restant consideranda transeamus.

XLII. M. Producant aquae reptile animae viventis, & volatile super terram sub sirma­mento coeli. Hic quoque subaudi animae viventis, ut intelligas volatile animae viventis. [Page 159] Plus enim animae viventis indicia in sensibus volatilium, quam piscium dignoscun­tur. Nam, ut ait Basilius, auditas in piscibus tardus est, visu obtusiore propter aquam vident▪ & neque multa memoria in illis est, neque phantasia, neque consuetudinis cognitio. Haec au­tem omnia non minus in avibus, imo plus quam in hominibus pollent. Merito au­tem quaeritur quare volatilia ex aqua producta dicantur. Credibilius namque videre­tur, quemadmodum animalia terram habitantia de terra perhibentur creata, ita etiam pisces solummodo, aquae quidem possessores, de aqua; volatilia vero, quae aera tra­nant, de aere quoque creari. Sed huic quaestioni rationabiliter occurritur si aqua­rum natura consideretur, quarum duae species sunt: una quidem marina & flu­vialis, crassiorisque qualitatis; altera vero vaporalis & nebulosa, leviorque; & crassior quidem terrena soliditate fulcitur; levior vero aerea suspenditur serenitate, donec in crassitudinem vertatur, & ponderositatem, quam exilitas ejus sustinere non potest. Hinc conficitur naturali consideratione, reptilia animae viventis, hoc est, omnium pi­scium genera & species, ex crassiori aquarum specie; volatilia vero similiter in gene­ribus & speciebus suis ex leviori creari. Et quoniam aeris hujus, qui est inter lunam & terram, spatium in duas partes dividitur, quarum superior serena quidem est, nul­lisque perturbationibus, quae ex terrenis, aquaticisque vaporibus in aere nascuntur, obnoxia, inferior vero humida est & corpulentioris qualitatis, motibus ventorum, conglobationibus nubium, caeterisque quae ex vicinitate terrae aquarumque efficiuntur, accommodata: quicquid ex illa parte aeris humidae aquosaeque qualitatis gignitur, ex aere creari non incongruum est credere. Non enim possent volatilia hanc partem ae­ris terris aquisque vicinam transmeare, si aereae naturae omnino essent expertia. Jam vero dum in eis & levitas pennarum, & ossium concavitas, & volitandi facilitas digno­scitur; apertissime datur intelligi, non solum ex aqua, verum etiam ex aere creata. Quod etiam ex amphibiorum natura facile perspicitur, quae & in aqua & in aere, vel in aqua & in terra vivunt. Volatilium namque quaedam sunt quae vicissim & in aere degunt & in aqua; & dum in aqua vivunt, piscium formam; dum vero in aere, vola­tilium induunt: & hoc per sex menses mutata specie faciunt: sex enim in aqua nati­tant, & sex in aere volitant, & in terram sicut caetera volatilia descendunt: & haec spe­cies avium gregatim semper, sive in aere, sive in aqua, incedit, & luligo appellatur. Ex quo datur intelligi, utriusque elementi, aeris videlicet & aquae, substantiam volatilia participare. Sunt autem amphibia, hoc est, dupliciter viventia, & in terra & in aqua, phocae & crocodili multaque similia. Est etiam illud argumentum quo conficitur vo­latilia ex humido aere facta esse: spirant enim & respirant, ideoque & in terris & in aere habitant, aqua vero suffocantur, cui semper supernatant, praeter illa amphibia quae sponte undis se mergunt. Pisces vero quoniam de aqua ac pene sola spissa creati sunt; quoniam spirare ac respirare, sicut terrena & aerea animalia, non possunt: tactu terrae & aeris citissime pereunt: non tamen spiratione & respiratione omnino privan­tur; nam si penitus privarentur, penitus non dormirent: dormiunt autem, ut ait Pli­nius, Pisces; pulmones igitur spirantes & respirantes habent: sed ipsum spiritum non ex isto corpulentiori aere, sed ex illo tenuissimo, omniaque corporea penetrante, ac­cipiunt. Quoniam igitur pisces & volatilia, plus caeteris animalibus, ex humida na­tura ac pene sola creari eorum qualitates manifeste declarant, humida namque sunt & frigida; propterea ex aquis produci divina Scriptura commemorat: & intentus aspice. Non dixit deducat aqua, sed producant aquae; ut intelligas aquarum, ut diximus, du­as species esse; crassiorem quidem in pelago & fluminibus, leviorem vero in aere: ideo­que distinxit narrationem, dicens producant aquae: deinde subjungit reptilia animae viventis, & volatile super terram; ac si aperte diceret: aquarum una species crassior quidem pisces, altera vero quae levior est, volatilia producat: quod etiam ex ipsis cor­poribus quis potest dignoscere: pisces siquidem crassiorum corporum ponderositate gravari, volatilia vero pennarum levitate in altum sublevari videmus. Quod autem ait, super terram sub firmamento coeli: aperte significat volatilium corpora terreno pon­dere non omnino praegravari, sed super terram in aera, cujus humida qualitate condi­ta sunt, subvehi sub firmamento coeli: quoniam subtilitati & spiritualitati simplicium elementorum, quae, sicut exposuimus, firmamenti seu coeli vocabulo divina significant eloquia, nulla species animalium, quemadmodum avium, naturali similitudine appro­pinquant. Jure sub firmamento coeli volatilia fieri jussa sunt, hoc est, in vicinia puris­simorum ac pene incorporalium elementorum qualitatis. Sub firmamento itaque coeli [Page 160] volatile creatur, hoc est prope, infra tamen spiritualium corporum levissimam exilita­tem. Hactenus de conditione piscium & volatilium in primordialibus causis: eorum vero in genera, & species processio sequitur. Creavitque Deus [...] grandia, & omnem animam viventem; & reliqua: [...] hoc est bellua neutrius generis est apud Graecos, & singularis numeri: pluraliter autem, sicut & caetera apud eos neutralia nomina, [...] litera terminatur, [...]: deinde per synaeresin duarum syllabarum in unam, hoc est▪ & [...] in [...]; & duorum accentuum, acuti videlicet & gravis, in unum, id est cir­cumflexum: [...] enim in penultima acuitur, in ultima gravatur: [...] autem in fine circumflectitur, Sed huic libro, ne longius progrediatur, finis est imponendus, ut ar­bitror, si tibi videtur. D. Videtur quidem, & jamdudum, si prolixitas rationum non retardaret, terminum postulaverat.

EXPLICIT LIBER TERTIUS Περι Φυσεων, INCIPIT QUARTUS.

1. M. PRIMA nostrae physiologiae intentio praecipuaque materia erat [...], id est superessentialis natura; quod sit causa creatrix existentium & non ex­istentium omnium, à nullo creata: unum principium, una origo, unus & universalis universorum fons; à nullo manans, dum ab eo manant omnia, trinitas coessentialis in tribus substantiis, [...], hoc est sine principio; principium & finis, una bonitas, Deus unus, [...] & [...], id est, coessentialis & superessentialis: & ut ait Sanctus Epiphanius, episcopus Constantiae Cypri, in accurato sermone de fide, Tria Sancta, tria consancta, tria activa, tria coagentia, tria formativa, tria conformantia, tria operativa, tria cooperativa, tria subsistentia, tria consubsistentia sibi invicem coexistentia. Trinitas haec Sancta vocatur, tria existentia, una consonantia, una Deitas ejusdemque essentiae, similia ex simili, aequalitatem gratiae operantur Patris & Filii & Spiritus Sancti. Quo modo autem, ipsis relinquitur docere. Nemo enim novit patrem nisi filius, neque filium nisi Pater, & cuicunque Filius revelaverit; revelatur autem per Spiritum Sanctum. Non ergo haec tria existentia aut ex ipso, aut per ipsum, aut ad ipsum, in unoquoque digne intelliguntur, sicut ipsa revelant [...]: hoc est lux, ignis, spiritus. Haec, ut dixi, ab Epiphanio tradita, ut quis­quis interrogatus quae tria & quid unum in Sancta Trinitate debet credere; sana fide respondere valeat; aut ad fidem accedens sic erudiatur. Et mihi videtur Spiritum pro calore posuisse: quasi dixisset in similitudine, lux, ignis, & calor. Sed cur lucem pri­mo dixit non est mirum. Nam & Pater lux est, & ignis, & calor: & filius est lux, ignis, calor: & Spiritus Sanctus lux, ignis, calor. Illuminat enim pater, illuminat Filius, il­luminat Spiritus Sanctus: ex ipsis enim omnis scientia & sapientia donatur. Urit Pa­ter, urit Filius, urit Spiritus Sanctus: quia simul nostra delicta consumunt; & nos, velut holocaustum quoddam, per [...], id est Deificationem, in unitatem suam con­vertunt. Calificat Pater, calificat Filius, & calificat Spiritus Sanctus: quia uno eo­demque caritatis aestu, & nos fovent & nutriunt; ac veluti ex informatione quadam imperfectionis nostrae post primi hominis lapsum, in virum perfectum, in plenitudinem aetatis Christi, educant: vir autem perfectus est Christus, in quo omnia consummata sunt, cujus aetatis plenitudo est consummatio salutis universalis ecclesiae, quae in ange­lis & hominibus constituta est.

In secundo Libro de natura creata & creatrice disputabamus; quam in principiis rerum, id est in primordialibus causis subsistere diximus: nam & ab omnium causa, quae est summa bonitas, cujus proprium est omnia de non existentibus in existentia sua ineffabili virtute producere, creatur. Caetera vero quae postea sunt, participatione sua creare non cessat. Tertius Liber disputat de natura creata & non creante, hoc est de effectibus extremis primordialium causarum, qui rerum omnium extimam obtinent portionem: motus enim progressionum universitatis in eis desinit, non habens inferius egredi, quia in corporibus constitutus est. In quo libro etiam de primordialibus cau­sis multa consideravimus, deque Deo, ejusque imagine in animo & ratione & sensu: & de quali nihilo facta sunt omnia; & quomodo verbum Deiunigenitum & facit omnia [Page 161] & in omnibus fit. Pauca quoque de operibus primae intelligibilis septimanae, usque ad quintum diem, tractavimus.

II. Quartus hic, ab operibus sextae propheticae contemplationis de conditione uni­versitatis inchoans, reditum omnium in eam naturam, quae nec creat nec creatur, con­sideraturus, finem constituet. Cujus difficultatis, diversorumque sensuum occursus at­que colluctatio, tantum terroris nobis incutit, ut in comparatione ipsius, tres praece­dentes libri, instar plani pelagi, fluctuumque serenitate absque ullo naufragio naviga­bilis, tutum legentibus meatum praebere videantur: ipse vero tortuosis anfractibus in­vius, obliquitate sententiarum proclivis, tractibus Syrtium, hoc est incognitae doctri­nae ductibus periculosus, subtilissimorum intellectuum, instar cautium latentium, na­vesque repente frangentium, caliginositate naufragiis promtus. Divina tamen du­cente & gubernante opera, prosperoque flatu divini spiritus nostrae navis carbasum implente, tutum inter haec rectumque iter carpentes, ad portum quem petimus, leni cursu liberi atque illaesi perventuri sumus. D. Tendenda sunt vela, navigandumque; accelerat namque ratio perita ponti, nullas veretur minas, nullos anfractus syrtesve cautesve formidat, cui delectabilius est in abditis divini oceani fretis virtutem suam exercere, quam in planis apertisque otiosa quiescere, ubi vim suam non valet aperire: in sudore enim vultus sui panem suum jussa est vesci; terramque Sacrae Scripturae, spinas & tribulos sibi germinantem, hoc est divinorum intellectuum exilem densitatem studi­umque sapientiae, spernentibus inviam, assiduis theoriae gressibus lustrare; donec inve­niat locum Domini, tabernaculum Deo Jacob: hoc est, donec ad veritatis contemplatio­nem, quam lapsu primi hominis perdiderat, frequenti literarum divinarum laborio­soque studio, ducente & adjuvante & cooperante & ad hoc monente divina gratia, re­deundo perveniat, perveniendo diligat, diligendo permaneat, permanendo quiescat.

III. M. Dixit quoque Deus, Producat terra animam viventem in genere suo; jumenta, & reptilia, & bestias terrae secundum species suas: &c. Producat [...], inquit, terra ani­mam viventem: ac si aperte diceret, Producat terra animal vivens: ille siquidem tro­pus qui dicitur synecdoche, hoc est conceptio, in divinis eloquiis usitatissimus est: qu [...] forma locutionis totum à parte, & partem à toto concipit. Solet itaque Sacra Scriptu­ra totum animal animae solummodo vocabulo significare. In Actis Apostolorum, Era­mus, inquit, in navi ducentae septuaginta animae; siquidem animae non erant sine corpori­bus. Item in Genesi, Omnes animae domus Jacob, quae ingressa est in Aegyptum, fuere septua­ginta. In Evangelio quoque ex carne totus homo vocatur. Et verbum caro factum est, hoc est totus homo, carne, anima, menteque subsistens. Et alibi. Spiritus quidem prom­tus est, Caro vero infirma: carnis vocabulo totam suam humanitatem significans; spi­ritu vero Sanctum Spiritum, promtum quidem & corroborantem se ad redemtionem humani generis in difficultate passionis; quem spiritum, crucis patibulo fixus, patri commendavit, dicens, Pater in manus tuas commendo spiritum meum: ac si dixisset, spiritum à me & à te procedentem in manus tuas commendo, quoniam impassibilis est; donec solus carni compatiar, qui solus carnem accepi, & caro factus sum: non quod & ipse passibilis sit secundum divinitatem; sed quod in eum humanitatis, quam solus assumserat, passibilitas, & passio, & mors refertur: humanitatique, quam sibi in unita­tem substantiae acceperat, compassus est: ideoque quia compassus non immerito dici­tur, & vere dicitur passus. Non enim separata est in passione una substantia verbi & hominis: & ut certius corroboratum auctoritate perspicias, audi praedictum Epipha­nium in sermone de Fide. ‘Semel, inquit, mortuus est pro nobis, sustinens pati pro no­stris passionibus: semel gustavit mortem, mortem autem usque ad crucem volens pro nobis: verbum in mortem venit ut mortem interimeret: verbum caro factum est, non patiens in Deitate, compatiens autem cum humanitate in impassibilitate. Passio autem sibi deputata est ipso manente in impassibilitate: mors ei reputata est, eo ma­nente in immortalitate; ipse enim dixit, ego sum vita: vita autem nunquam moritur, sed venit vivificare, pro nobis mortem accipiens. Non enim per hominem erat nobis vita, neque per carnem nobis spes: Maledictus enim, inquit, sperans in hominem: & qui habet spem in hominem erit sicut agrestis myrice. Quid ergo dicemus? non ho­mo Christus ex his quae praedicta sunt? unicuique clarum est, quia absque ulla am­biguitate confitemur Dominum Deum Verbum hominem factum, non opinione sed veritate: sed non homo venit in profectum Deitatis. Non enim in homine erat no­bis spes salutis: nemo enim omnium hominum ab Adamo potuit operari salutem. Sed [Page 162] Deus verbum homo factus, ne spes nostra in hominem, sed in Deum viventem & ve­rum, factum hominem. Omnis enim sacerdos ex hominibus acceptus pro hominibus constituitur, juxta quod scriptum est. Unde ex nostra humanitate accepit Domi­nus veniens carnem, & homo factus est nobis Deus verbum; ut in Deitate daretur nobis salus, & in sua humanitate pateretur pro nobis hominibus, passionem per pas­sionem solvens, & mortem per mortem suam mortificans. Deputata est autem pas­sio in Deitatem, & quidem Deitate non patiente, reputata autem passione Deitati, quia sic beneplacuit venienti Sancto & impassibili Verbo. Est autem hujusmodi quod­dam exemplum, velut siquis vestimentum indutus, in vestimento autem sanguis spar­sus pollueret vestimentum, & sanguis in vestimentum veniens non tangeret corpus induti; deputaretur autem contagio sanguinis vestimenti in eum qui vestimento in­duitur: sic in carne passus est Christus, in ipso Dominico homine; quem in seipsum re­formavit ex coelis veniens ipse Sanctus Deus Verbum: sicut ait beatus Petrus, Morti­ficatus carne, vivificatus autem spiritu. Et iterum. Christo ergo patiente pro nobis carne, & vos in eandem intelligentiam armemini: sicut veluti sanguis in vestimento deputatur ferenti, deputata est ei passio carnis in Deitatem, Deitate nihil patiente, ut non in hominem haberet mundus spem, sed in Dominico homine Deitate recepta, re­putaretur in ipsam passio, ut fieret pro mundo ex Deitate impassibili salus: ut in car­ne facta passio & Deitate nil patiente neque sustinente, in eam fieret deputata passio; ut impleatur Scriptura quae dicit, Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae cru­cifixissent. Crucifixus est ergo, crucifixus est Dominus; & adoramus crucifixum, sepul­tum,’ & resurgentem tertia die, & in coelos ascendentem. Ut autem cognoscas, quod non de alio, verum de Spiritu Sancto dictum est, Pater in manus tuas commendo spi­ritum meum; audi eundem in eodem. ‘Si audieritis, inquit, quia in dextera Dei exal­tatus, & promissionem spiritus accipiens à Patre: aut, praeftolari promissionem Pa­tris quam audistis mei: aut, quia spiritus eum immisit in desertum: aut, quod ipse dicit, nolite cogitare quid dicatis, quia spiritus Patris mei qui loquitur in vobis: aut, si autem in spiritu Dei ejicio daemonia: aut, qui autem blasphemat in Spiritum San­ctum non demittetur ei: &c. aut, Pater, in manus tuas commendo spiritum me­um: aut, puer autem crescebat & confortabatur ipse spiritu: aut, Jesus autem plenus Spiritu Sancto reversus est à Jordane: aut, reversus est Jesus in virtute spiritus: aut, quod natum est ex spiritu spiritus est: aut, & ego rogabo Patrem, & alium Paracle­tum dabit vobis, spiritum veritatis: aut, quare implevit Satanas cor tuum, Ananiae dixit Petrus, mentiri Spiritui Sancto? & post haec non hominibus mentitus es sed Deo:’ igitur Deus ex Deo, & Deus Spiritus Sanctus est. Hactenus ex Epiphanio. D. Transitus iste, quamvis longius à proposito videatur recessisse, utilis tamen est vo­lentibus Sacram Scripturam intelligere: suasit enim & Deitatem Verbi impassibilem esse, & suae humanitati compassam: approbat etiam quod Dominus dixit in Evangelio. Spiritus quidem promtus est, caro vero infirma: itidem, Pater, in manus tuas commendo spi­ritum meum; non de alio spiritu dictum, sed de Spiritu Sancto. Sed ad propositum re­dire oportet.

IV. Producat terra animam viventem: hoc est producat terra animal vivens. Vide quam pulchre, juxta praedictum tropum, & totum à parte, totum scilicet animal ex meliore ejus medietate, quae est anima, significat. Et quia minor medietas totius ani­malis, quae est corpus, à terra sumitur: eodem tropo totum animal, hoc est corpus & anima, à terra produci jubetur: dum anima omnino terra non sit, sicut neque corpus anima: quoniam vero ipsa corpori adhaeret in unitate animalitatis, simul de terra fieri Scriptura testatur. Sed siquis altius hunc locum quaesierit, potest alio modo intelligere. Terrae siquidem vocabulo, totius naturae substantialis, visibilium & invisibilium in­commutabilis soliditas solet insinuari: quod etiam tertiae lucis operationem speculan­tes exposuimus. Hinc est quod ait Apostolus, Mortificate membra vestra quae sunt super terram: ac si apertediceret, Membra malitiae, quae vestra sunt, quoniam ex vestra in­obedientia, & non ex Deo facta, ex quibus veluti quoddam corpus universalis nequi­tiae aedificatis super terram, hoc est super soliditatem naturae à Deo conditae, ne ab iis diutius polluatur, mortificate; & pro membris malitiae interemtis, membra justitiae, quae sunt virtutes, constituite: quemadmodum super naturam ex Deo conditam, ve­st [...]is diversis criminibus, veluti templum quoddam abominabile, diabolicaque habita­tione condignum construxistis; ita etiam ex lapidibus virtutum divina gratia dolatis, [Page 163] domum pretiosam conditori ipsius terrae, hoc est ipsius naturae, omni sorde expulsa penitusque interemta, reaedificetis. Cui sensui Psalmista consentit dicens, Deficient peccatores a terra, & iniqui ita ut non sint. Ubi tropice ex effectibus causam significans, per peccatores & iniquos peccata & iniquitates insinuat, quae ex terra naturae, quando liberabitur ab omni malitia, deficient, ita ut non sint. Peccata enim & iniquitates tam diu esse videntur dum nihil sint, quam diu subjecta natura contineantur: ea vero pur­gata, & ad pristinam sinceritatem reducta: quae per se, id est peccata & iniquitates, subsistere nesciunt, ad nihilum penitus redigentur, ita ut non sint. Idem alibi, sub per­sona viri juste viventis, omnes justos beatificans, qui erunt tanquam lignum quod planta­tum est secus decursus aquarum, hoc est tanquam verbum quod inhumanatum est, in fine omnium seculorum propter nos, in quos, sicut ait Apostolus, fines seculorum devenere: pluraliter quidem omnium unum finem, Christum videlicet, nominans: ipse siquidem est fines seculorum, qui universorum est consummatio: continuo subjunxit: non sic im­pii, non sic, sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae: discretionem justi ju­dicii ventum vocans, quo ille cujus ventilabrum in manu sua, pulverem totius malitiae ex superficie terrae, hoc est ex substantiali pulchritudine naturae, projiciet. De hac terra in alio Psalmo idem ait. Exibit spiritus ejus & revertetur in terram suam. Cujus spiritus? illius videlicet qui patiens pro nobis inclinato capite tradidit spiritum. Quo exibit? Descendit ad inferna. Ad quid? Reducere inde humanam naturam quae capti­va illic detenta est: captivam enim duxit captivitatem. Sed quoniam mors non poterat retinere captivum, quae non invenerat criminosum; revertetur in terram suam, in na­turam suam quam fecit & redemit & accepit, in corpus immortale, in pristinum natu­rae humanae statum, insuper etiam in gloriam resurrectionis. Et ut cognoscas eum qui pollicitus est spiritum suum solum exiturum non solum, sed cum tota natura re­versurum, audi ipsum dicentem. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum fert. Emittes, inquit, spiri­tum tuum & renovabis faciem terrae, restitues integritatem naturae: sive de anima Christi spiritum quis intelligat, quae inclinato capite, compatiente videlicet ejus Deitate, pro salute mundi tradita est, & exivit, & reversa est in illam patriam quam legatione sua redemit. Emissa quoque est, ut restauraret pulchritudinem naturae quae deleta est: sive de Spiritu Sancto, qui est spiritus Christi, qui humiliato capite, quod Christus est, momentanea carnis morte traditus est: universae creaturae, cujus primogenitus est, ipse cujus spiritus est exibit & revertetur in terram suam; hoc est in illam naturam, quam propter peccatum primi hominis deseruerat: sua erat priusquam peccantem relinque­ret, sed propter eum cujus spiritus est, & qui pro ea passus est, in eam revertitur, & amplius resurrectionis tempore revertetur, & mittetur; ut virtute ipsius universae na­turae facies in pristinum decorem restituatur. Quoniam itaque in hac omnium commu­ni terra, omnia animalia secundum corpus & animam causaliter & primordialiter crea­ta sunt; quoniam in honore omnia facta sunt: quid mirum, si divino praecepto jubea­tur, animam viventem, hoc est animal vivens, producere: ut quod causaliter occulte in causis & rationibus habebat, hoc in genera & species aperte produceret? Et vide quomodo naturalem rerum consequentiam divinum nobis manifestat eloquium. Pro­ducat, inquit, terra animam viventem in genere suo. Primo genus posuit, quoniam in ipso omnes species & continentur & unum sunt, & in eas dividitur & multiplicatur per generales formas specialissimasque, quod etiam ostendit dicens: jumenta & reptilia & bestias terrae secundum species suas. Ac per hoc intelligitur quod ars illa quae dividit ge­nera in species, & species in genera resolvit, quae [...] dicitur, non ab humanis machinationibus sit facta, sed in natura rerum, ab auctore omnium artium quae vere artes sunt, condita, & à sapientibus inventa, & ad utilitatem solertis rerum indaginis usitata.

V. M. Ex his quae, ni fallor, rationabiliter à te dicta sunt, si quis voluerit potest etiam alio modo intelligere quod scriptum est: producant aquae reptile animae viventis, & volatile super terram; ut non solum simpliciter, quemadmodum superius tractatum est, intelligat pisces & volatilia de hoc visibili atque tractabili, humidoque ac frigido aqua­rum elemento creata esse: verum etiam altiori sensu ex abditis profundisque naturae sinibus, in quibus causaliter & primordialiter facta sunt, in genera & species deducta. Quid enim obstat, ne sicut terrae vocabulo naturae significatur soliditas & fertilitas, ita etiam aquarum significatione ejusdem naturae abdita intelligatur profunditas: ut [Page 164] omnium animalium, quae sive ex terra, sive ex aquis leguntur creari, una eademque co­gnoscatur origo, quamvis dividatur eorum speculatio? Alia siquidem in quinta pro­phetica theoria, alia in sexta condita memorantur: ne hoc sine ratione factum credi­derim. Veri enim simile videtur, quod ideo terrena animalia sexta die, in qua etiam homo factus est, de terra produci jubentur, quoniam majorem similitudinem hominis in natura sua videntur habere. Omne siquidem quod in natura animalis hominis, prae­ter intellectum & rationem, cognoscitur; naturaliter iis inesse physica speculatione invenitur. M. Non solum, ut opinor, nil obstat; verum etiam ut ita intelligamus ea quae scripta sunt secundum veritatem rerum factarum, ratio ipsa intentius conside­rata nos advocat. Est enim multiplex & infinitus divinorum, eloquiorum intellectus: siquidem in penna pavonis una eademque, mirabilis ac pulchra innumerabilium colo­rum varietas conspicitur, in una eademque ejusdem pennae portiuncula. Et quidem natura ipsa rerum ad hunc attrahit intellectum. Terra namque ista sensibilis & aqua, corpora composita sunt ex qualitatibus quatuor elementorum; & nihil de se gignunt, nullaque naturae species ex iis nasci videatur. Vis autem seminum quae in eis sunt, operante illa vita quae nutritiva dicitur, secundum leges & rationes insitas, quantum sinit divina providentia, in diversas species herbarum, surculorum, animalium, per ge­nera & formas ex secretis creaturae sinibus erumpit: ac per hoc unde terra & aqua visi­bilis & tractabilis in suas naturales species & qualitates & quantitates processere, inde omnia quae ex eis nasci videntur, generationis suae originem sumunt. Est enim gene­ralissima quaedam & communis omnium natura ab uno omnium principio creata, ex qua, veluti amplissimo fonte, per poros occultos corporales creaturae, veluti quidam rivuli derivantur, & in diversas formas singularum rerum eructant. Praedicta siqui­dem vis per diversa semina ex arcanis naturae proveniens, primumque in ipsis semini­bus erumpens, deinde diversis humoribus admixta, in species singulas sensibiles ebul­lit. D. Rata haec verique similia, physiologiaeque speculationibus conveniunt. Quo­niam vero homo, qui in sexta die conditus est, in numero animalium constituitur, quae sub uno genere comprehenduntur, num in hoc praecepto divino, quo jubetur terra animam vivam producere, intelligendus sit nec ne, velim à te audire. M. Hanc inqui­sitionem non tam facile absolverim, si solummodo divina Scriptura pronuntiaret, pro­ducat terra animam viventem. Verum quia addidit in genere suo; planissime patefecit, omnia animalia in hoc praecepto contineri. Nulla enim species est, quae in genere suo omnino non collocatur. Sed quia haec forma animalis quae in homine constituta est, caeterorum animalium naturam, quae sub eodem genere sunt, dignitate rationis & in­telligentiae superat: provide prophetica contemplatio eam caeteris animalibus abjun­gere voluit: ut conditionem ipsius, juxta suae naturae excellentiam, latius & copiosius, in fine omnium quae à Deo facta sunt, narraret. Species igitur animalis maxima & pre­tiosissima bis in operibus sextae speculationis commemoratur: primum quidem in ge­nere suo, quod est animal, videtur à terra produci: deinde paulo post, caeterorum animalium brevissima divisione facta, conditio ejus ad imaginem & similitudinem Dei introducitur. D. Una igitur forma & inter caetera animalia de terra producitur; ac mox ad imaginem Dei fieri perhibetur; quod merito me movet. Si enim omne illud genus, quod dicitur animal, cum omnibus suis formis, ad imaginem & similitudinem Dei fieret, non perturbaret me fortassis quod doces; hominem quidem & de terra inter caetera animalia produci; & postmodum ad imaginem & similitudinem Dei fabricari. Jam vero quoniam solum hominem, & nullum aliud animal praeter hominem, ad ima­ginem Dei creari divina perhibet historia: valde miror, quomodo inter jumenta & re­ptilia & bestias terrae homo è terra producitur; & ad imaginem Dei, longe & incom­parabiliter ultra caetera universa animalia, solus formatur: dicente Scriptura, faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram: & quod est mirabilius, quomodo è terra producitur, inter ea quibus praefertur, & dominari jubetur. Subjunxit enim Scriptu­ra, & praesit piscibus maris & volatilibus coeli, & bestiis, universaeque creaturae, omnique re­ptili quod movetur in terra. M. Nec immerito, nec irrationabiliter moveris: haec enim cautissima & solertissima inquisitione digna sunt. Et primum quidem, ut intelligas, remota totius ambiguitatis caligine, quod in universali animalium genere homo con­ditus sit; hoc maximum suscipe argumentum, tripertitam videlicet hujus generis divi­sionem, in jumenta, & reptilia, bestiasque: quae divisio non sine causa facta est ut aesti­mo. Nam in aliis diebus, id est in tertia & quinta, in quibus genera & species comme­morantur, [Page 165] nulla divisio generis in species introducitur; sed simpliciter, aut solum ge­nus & indiscretae species, ut in tertia, qua herbarum surculorumque genera speciesque de terra oriri jubentur; aut solum genus & una species ipsius; ut in quinta piscium quidem genus reptile, avium vero volatile vocans; neque hoc neque illud in species dividens. Nam in eo quod dixit, Creavitque Deus cete grandia, magis species pro ge­nere intelligendum est posuisse, quam genus in speciem divisisse. Quomodo enim divi­sio generis in unam speciem posset fieri, dum omnis divisio non minus quam in duobus invenitur? Sexta autem die non solum generis conditio, verum etiam trina divisio ipsi­us in species narratur. Dixit, inquit, Deus, Producat terra animam viventem in genere suo; jumenta, & reptilia, & bestias terrae, secundum species suas. Vel secundum septuaginta interpretes. Dixit Deus, Educat terra animam vivam secundum genus, quadrupedia, & re­ptilia, & bestias secundum genus & factum est sic. Haec itaque, ut arbitror, tripertitio to­tius vitae corpori adhaerentis, animalque per copulam ad corpus efficientis (est enim animal corporis & animae connexio) triplicem motum insinuat. Et quidem ternari­us ille motus in homine solo, qui solus rationabile animal, intelligitur: quosdam qui­dem motus suos rationi subditos habens, qui jumentorum seu quadrupedum vocabulo significari videntur: verbi gratia, movet quinquepertitum corporis sensum discipli­naliter in cognitionem sensibilium rerum solerti earum intelligentiae studio: qui mo­tus non irrationabiliter jumentum dicitur: non enim parvum adjutorium rationabili animae praestat ad contemplationem veritatis sensibilium omnium, cuncta falsitate re­mota, vera sinceraque notitia. Est etiam quasi quoddam quadrupes motus sensuum sub ditione rationis. Siquidem omne quod per sensum cognoscimus, in natura sensi­bilium rerum est; hoc est, ex quatuor Elementis compositum, aut in ipso composito constitutum. Age enim, si corpoream speciem aspexeris, ipsa species in aliqua materia ex qualitatibus quatuor Elementorum constituta est. Si sonum seu odorem senseris, ex aere quatuor Elementis composito; similiter, si gustum seu tactum, ex compactionibus aquae terraeque accidere non dubitabis. Non immerito igitur corporeus sensus, Quadru­pedum vocabulum, accepit; quoniam omne quod sentit, non aliunde nisi ex quatuor E­lementis originem ducit; quosdam vero ex inferiori natura sumptos, recte dixeris irrati­onabiles, hoc est, rationi resistentes, ut est furor & cupiditas, inordinatique corporalium sensuum appetitus, in abusionem attributos sensibilibus creaturis. Et quoniam hujusmo­di motus ex irrationabilibus animalibus humanae naturae inserti sunt, non incongrue be­stiarum appellatione significantur: praesertim cum super rationabilibus disciplinis re­luctari non desinant, & aut vix aut nunquam domari ab eis possint; motusque ratio­nabiles feroci impetu dilaniare semper appetant. Sunt praeterea in animali rationabili occulti quidam motus, quibus maxime corpus sibi conjunctum administrat, & sunt in activa & nutritiva parte animae constitutae. Qui quoniam naturali facilitate sua pera­gunt officia, & quasi latenter; quia animae intentionem, nullo modo sollicitant atque perturbant: si tamen integritas naturae incolumis extiterit, silenti quodam meatu cor­poralem harmoniam penetrantes, reptilium appellationem, non irrationabiliter me­ruere. Caeteris vero Animalibus, praeter solum hominem, ex tribus praedictis moti­bus, duo tantum insunt; unus quidem qui in sensibilibus est proprie rationis regimine carens, ac propter hoc bestialis; Alter qui nutritivae vitae deputatur, reptili similis; quos homo cum caeteris animalibus participat, & reciproce caetera animalia cum ipso participant. Videsne igitur hominem in omnibus animalibus, & omnia in homine, & supra omnia hominem? Et si quis intentius naturae ipsius mirabilem ac penitus ineffa­bilem conditionem inspexerit, clare inveniet, eundem hominem & forma quadam in genere animalium esse, & supra omnem formam animalem subsistere; ac per hoc & af­firmationem & negationem recipere; & de eo praedicari recte posse, Homo animal est, Homo animal non est. Dum enim in ipso corpus & vita nutritiva, & sensus, & memo­ria sensibilium, omnisque irrationabilis appetitus, ut est furor & cupiditas, consideran­tur; omnino Animal est; haec enim omnia communia sunt illi curn caeteris animalibus: altiori vero sui parte, quae ratione consistit, & intellectu, & interiori sensu, cum omni­bus suis rationabilibus motibus, quas virtutes appellant, cumque aeternarum divina­rumque rerum memoria, omnino Animal non est. Siquidem cuncta haec eadem sunt homini cum coelestibus essentiis, quae omne quod in animalium natura comprehendi­tur, excellentia suae naturae incomparabiliter superant. Recte igitur, ut diximus, de homine dicitur, Animal est, Animal non est. Quod etiam ex auctoritate divinae scri­pturae [Page 166] possumus corroborare. Apostolus ait, Animalis homo non percipit quae sunt spiritus; Et iterum, Spiritualis homo judicat omnia, Ipse vero a nemine dijudicatur. Intuere quam clare, quam aperte hominem, velut in duos homines dividit. Quorum unus quidem animalis est, quoniam naturae animalium similis consistit, quae nihil spiritualium in se recipit: Alter vero spiritualis, quoniam aeternis & spiritualibus divinisque commu­nicat subsistentiis, totiusque animalitatis expers est; & ea quidem pars qua animal est, Exterioris hominis; ea vero qua superat caetera animalia & seipsum, in quantum ani­mal est, interioris congrue appellationem recipit. In his enim qui spiritualiter vivunt, ut idem ait Apostolus, Exterior homo corrumpitur, interior vero de die in diem renovatur. Qui enim perfecte vivunt omnino corpus suum & vitam qua illud administratur, omnes­que corporeos sensus cum his quae per eos percipit; omnesque irrationabiles motus, quos in se sentit, cum omnium rerum mutabilium memoria, non solum spernit, verum etiam quantum potest & corrumpit & destruit, ne ullo modo in eo praevaleant, & omni­no perire eis & ea sibi appetit; seipsum vero, in quantum coelestis essentiae particeps est, de die in diem, hoc est, de virtute in virtutem ascendens, divina gratia movente, cooperante, ducente, perficiente renovat; & ea quidem natura, qua animalibus com­municat homo, Caro dicitur: ea vero, qua coelestis essentiae particeps est, Mens, vel Animus, vel Intellectus. Audi Apostolum. Mente, inquit, servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et innumerabiles divinae scripturae sententiae hoc ipsum approbant. Quid igitur mirum, si duplex hominis conditio intelligatur, cum ipse quodammodo duplex sit? Et quod animalibus simile est, cum animalibus; quod autem spiritualibus per se & absolute, cum spiritualibus creari. Ac per hoc non te turbet quod dixi hominem cum caeteris animalibus in uno eodemque genere de terra productum & ultra omnium animalium naturam, ad imaginem & similitudinem Dei factum. D. Nonne fortassis mo­veret, si possem ad purum dignoscere quo modo sub uno eodemque genere cunctorum animalium, ita homo conditus sit, ut meliori sui parte, supra omnem naturam anima­lium subsistat. M. Miror cur eadem repetis. Diximus enim hominem in quantum ani­mal est, inter animalia sub uno genere, in quantum animal non est, extra omne genus animalium omnium factum fuisse. D. Eheu! Jam major longeque difficilior quaestio quantum videtur orta est. M. Quae sit illa dic quaeso. D. Videris, ut opinor, duas animas in uno homine subsistere arbitrari; unam quidem corpus quae administrat, & vivificat, & nutrit, & auget, & per corporeos sensus sensibilia sentit, eorumque phan­tasias in memoria sua recondit, & caetera quae animas animalium caeterorum in corpo­ribus suis peragere notissimum est; alteram vero in ratione & intellectu subsistentem, ad imaginem Dei & similitudinem factam: quod valde absurdum videtur. M. Duas ani­mas in uno homine nec ratio, nec divina auctoritas sinit me arbitrari; imo etiam pro­hibet, nec ulli recte philosophantium fas est aestimare: unam vero eandemque ratio­nabilem animam ineffabili modo adjunctam, hominem esse assero; ipsumque hominem mirabili quadam & intelligibili divisione ea parte qua ad imaginem & similitudinem creatoris factus est, nullius animalitatis participem esse, & ab ea omnino absolutum: ea vero qua animalitati communicat, in universali animalium genere de terra, hoc est, de communi omnium natura productum. D. Quid ergo dicemus? Num humana ani­ma, simplex quaedam natura, omnique compositione absoluta, in quibusdam partibus, in unitatem quandam copulata credenda est? M. Unum firmissime teneo, simplicem viz. omnique copula partium carentem esse; alterum vero omnino abnuo, hoc est, ullam compositionem, differentium à se invicem partium recipere; tota enim in seipsa ubique est per totum. Tota siquidem vita est; tota, intellectus; tota, ratio; tota, sensus: tota, memoria: tota, corpus, vivificat, nutrit, continet, auget; tota in totis sensibus species rerum sensibilium sentit; tota ipsarum rerum, ultra omnem corpore­um sensum; naturam, & rationem, tractat, discernit, conjungit, dijudicat; tota extra & supra omnem creaturam, & seipsam, quia in numero creaturarum comprehenditur circa suum creatorem intelligibili motu atque aeterno, dum omnibus vitiis purgatur, circum­volvitur. Et cum ita simplex naturaliter subsistat, suarum intelligibilium & substantia­lium differentiarum, veluti totius in partes, divisiones recipit; secundum motuum suo­rum numerositatem; ac per hoc multis nominibus denotatur. Siquidem dum circa di­vinam essentiam vehitur, & Mens, & Animus, & Intellectus; dum rerum creatarum naturas causasque considerat, Ratio; dum per sensus corporeos species sensibilium re­cipit, Sensus; dum in corpore occultos suos motus juxta similitudinem irrationabilium [Page 167] animarum peragit, nutriendo illud & augendo, Vita proprie solet appellari. In his autem omnibus tota ubique est. D. Tota igitur & in genere animalium de terra pro­ducta est, & tota ad imaginem Dei facta; praedictis enim rationibus concluditur, ita & non aliter esse. M. Etiam; & nec ulli recte ac pie Philosophantium de hoc dubitare licet, ne simplicissimam & individuam naturam scindere videatur, quod valde impium est. D. Quomodo ergo unus atque idem homo secundum praedictam controversiam & animal est & non est animal, vel quomodo & animalis est & animalis non est; & caro est & caro non est; & spiritualis est & spiritualis non est; & quomodo haec sibi invicem opposita & contradicentia, in una simplicissima natura possunt intelligi, non satis video. M. Ex his quae praedicta sunt, omne quod tibi videtur in simplicitate hu­manae naturae contrarium, siquis intentus perspexerit, luce clarius inveniet, non solum non esse contrarium, verum etiam omnino conveniens. Constat enim inter sapientes, in homine universam creaturam inveniri. Intelligit enim & ratiocinatur, ut Angelus; sentit & corpus administrat, ut animal; ac per hoc omnis creatura in eo intelligitur. To­tius siquidem creaturae quinquepartita divisio est. Aut enim Corporea est, aut Vitalis, aut Sensitiva, aut Rationalis, aut Intellectualis. Et haec omnia, omni modo in homine continentur. Extremum quidem naturae ipsius Corpus est▪ deinde seminalis Vita corpo­ris administrativa, cui praeest sensus: deinde Ratio, quae inferioribus se naturae partibus dominatur, supremum in his omnibus animus obtinet locum, ac per hoc tota humana na­tura in quantum communicat animalibus, merito animal est. Communicat autem eis, in quantum corpus est, & vita corpus regitans, & sensus, & memoria rerum sensibilium phantasias tractans: in quantum vero divinae coelestisque essentiae particeps, non est ani­mal, ratione autem & intellectu aeternorumque memoria coelestem participat essentiam. Ibi igitur, omnino animalitatis expers est. In illa siquidem parte sui, ad imaginem dei fa­ctus est, ad quam solam in idoneis hominibus loquitur Deus. Ad illud enim hominis, ut ait Augustinus XI mo de Civitate Dei, loquitur, quod in homine caeteris quibus homo constat est melius, & quo ipse Deus solus est melior. Cum enim homo ad imaginem Dei factus sit, profecto ea sui parte est propinquior superiori se Deo, qua super at inferiores suas; quas etiam cum peco­ribus communes habent. Et notandum, quod etiam in hac vita, priusquam totum quod in homine Animale est, vertatur in spirituale, & omne quod in eo compositum est in ineffabilem adunitur simplicitatem, potest totus homo & animalis fieri & spiritualis: sed animalis sola libertate arbitrii; spiritualis vero & libero arbitrio simul & gratia, sine qua naturalis potentia voluntatis, movere hominem in Spiritum nullo modo suffi­cit. Animalis igitur homo & fit & dicitur, quando relictis motibus qui secundum rationem & intellectum sunt circa cognitionem creatoris & creaturae; in motus irratio­nabiles, quibus animalia bruta circa corporis desideria moventur, spontaneo appeti­tu decidit; ita ut totam suam intentionem temporalium fragiliumque rerum & ad non esse tendentium, lethiferis delectationibus ingurgitet: spiritualis vero, dum mutata omni conversatione in melius, amoris incendio inflammatus, mundo & carne omni modo spretis, omnibusque animalium motibus relictis, ad coelestium essentiarum si­militudinem totus transformatur; ut quod ei futurum est secundum inconversibilem substantiam, hoc in eo procedat secundum vitae virtutibus ornatae qualitatem. Ac per hoc duobus modis animalis homo cognoscitur. Uno quidem, quo secundum natu­ram subsistit: altero, qui ei ex irrationabili motu liberae voluntatis proclivis (que) ad maliti­am accidit. Similiter spiritualis & secundum naturam subsistens, & secundum bonam voluntatem divina gratia praeventam, ac tam vitiis purgatam, quam virtutum ornamentis redimitam, ad pristinam divinae imaginis dignitatem revocatus. D. Haec libenter ac­cipio: sed non pure conspicor quomodo cum omnes species in genere unum sunt, con­tradicentes invicem species illo unum subsistunt. Definitio siquidem hominis, caete­rorum animalium definitionibus contradicere videtur. Est enim animal rationale; cae­tera vero animalia irrationabilia. Videsne quomodo adversantur sibimet rationale & irrationale? M. Paululum acutius naturas rerum inspice, & invenies hanc propositio­nem quae est in differentia virtutum, non autem controversiae in multis. Verbi gratia. Omnis creatura aut visibilis est aut invisibilis. Hic differentiam facit, non controver­siam. Visibilitas enim & invisibilitas duo quaedam sunt à se discreta, non sibi repugnan­tia. Similiter aut corporalis aut incorporalis est omnis creatura. Divinarum quoque personarum habitudines discernit. Pater siquidem ingenitus est, filius vero genitus; & innumerabilia exempla hujusmodi sunt. Et ut clarius cognoscas; vide quod omnis [Page 168] controversia, in una eademque specie seu parte intelligitur; differentia vero in diver­sis: veluti siquis de homine dixerit, homo est animal rationale, homo est animal irra­tionale; de illa specie quae substantialiter homo dicitur pronuntians; contradictoria proloquia fient, & necessario; unum enim verum, alterum vero falsum. Non enim aut simul vera possunt esse, aut simul falsa contradictoria proloquia de subjecto eodem: sive universaliter sint, sive particulariter. Dum igitur dicis homo est animal rationale, equus est irrationale animal, nulla intelligitur contradictio, quoniam rationabilis & irrationabilis animalis substantialem differentiam patefacis. Dum enim rationem ho­mini das & ab equo aufers, differentiam hominis & equi significas. Est enim sic diffe­rentia hominis à caeteris animantibus habere rationem, sic & caeterorum animantium ab homine differentia, rationem non habere; dum neque in hoc habitus & privatio dignoscitur. Habitus enim hominis est habere rationem, habitus autem equi, rationis absentia. Siquidem equus non privatur eo habitu, quem nunquam potuit habere. Ubi autem habitus non recedit, ibi consequens privatio non erit. Animali, seu cuicunque vitam participanti mors non accideret, si prius & habitus vitae non inesset; ideoque nullum animal proprie dicimus stultum, praeter illud in quo videmus, posse fieri ratio­nis habitum, neque stolidum, nisi cui naturaliter inesse non potest sentiendi habitudo. D. Quare ergo dixisti in uno eodemque subjecto duo proloquia sibimet adversantia falsa simul aut vera simul esse non posse, sed si unum sit verum necessario alterum erit falsum. Verbi gratia, siquis dixerit de uno eodemque, hoc animal equus est, equus non est; cum videaris asserere contradictoria proloquia vera simul esse posse in homi­ne; homo animal est, non est animal homo; & hoc naturaliter non esse ei doces, donec totus moveatur animalis in spiritualem. Et cur hoc in homine solo? In caeteris vero animalibus nullo modo, in quibus verum est animal esse, animal autem non esse omni­no falsum. M. Putasne aliud animal quam hominem ad imaginem Dei factum? D. Ne­quaquam. M. Negabis duo proloquia sibimet & colluctantia, dum de Deo praedican­tur, vera simul esse & nullo modo falsa? quanquam ambo ejusdem virtutis non sint, ut puta, Deus veritas est, Deus veritas non est. D. Negare non ausim, dum ipse de seipso dicit, Ego sum via, veritas, & vita. Sanctus autem Areopagita Dionysius in sym­bolica Theologia Dierum. Quia ait neque veritas est neque vita est. Ait enim, neque vir­tus est, neque lux, neque vita; & paulo post; neque scientia est, neque veritas est. M. For­tassis Dionysius contradicit Christo, qui de seipso praedicat seipsum veritatem esse. D. Absit. M. Utrumque igitur verum est, Deus veritas est, Deus veritas non est. D. Non solum verum est, sed etiam verissimum. Unum quidem dictum est; sed in af­firmatione per metaphoram, quoniam ipse conditor, & causa primordialis veritatis, cujus participatione vera sunt quaecunque vera sunt omnia. Alterum autem per ne­gationem, quae est secundum excellentiam, quia plus est quam veritas: ac per hoc & verum est, Deus veritas est, dum sit verorum omnium causa; & verum est, Deus ve­ritas non est▪ quia superat omne quod dicitur, & intelligitur, & est. Nec me latet quod addidisti, quanquam ambo non ejusdem virtutis sunt. Minus enim valet ad in­effabilis divinae essentiae significationem affirmatio quam negatio; quoniam una ex crea­turis ad creatorem transfertur; altera ultra omnem creaturam de creatore per seipsum praedicatur. M. Bene vides quod addidi; quid igitur mirum si de homine qui solus inter caetera animalia ad imaginem dei factus est, vere simul possit praedicari, homo animal est, non est animal homo: ut per hoc saltem intelligamus ad imaginem Dei il­lud animal specialiter esse conditum, de quo pugnantia sibimet in aliis animalibus pro­loquia vere simul praedicantur? Porro si propterea divinae essentiae affirmationes & ne­gationes conveniunt, quoniam superat omnia quae ab eo facta sunt & quorum causa est, cui non liceat prospicere negationes & affirmationes imagini & similitudini ejus quae in homine est, unanimiter convenire? Quandoquidem superat caetera animalia inter quae sub uno genere est conditus, & cujus causa condita sunt. Quis enim recte sapientium ignorarit, hunc mundum visibilem cum omnibus suis partibus, à summo usque deorsum propter hominem esse factum, ut ei praeesset & dominaretur omnium rerum visibilium? Quod Sanctus Gregorius in sermone de Imagine his verbis edocet. Quoniam, inquit, Creatura divina virtute simul cum praecepto constituta sit, hominis vero con­stitutionem consilium praeludit, & performatur ab Artifice per verbum scripturae, quid futurum esset, & quale esse conveniret, & ad quale principale exemplar similitudinem ferret, & in quo fieret, & quid operaretur factum, & quibus dominaretur: omnia prius sermo circumspicit, ut [Page 169] venerabiliorem generationis dignitatem, priusquam in essentiam veniret, ipse sortiretur, qui principatum eorum quae sunt possessurus foret. Dixit enim, inquit, Deus; Faciamus hominem ad imaginem nostram & similitudinem, et dominetur piscium maris, et bestiarum terrae, et vo­latilium coeli, et pecorum, et omnis terrae. Et hoc ei datum est, sive peccaret sive non pec­caret, quamvis non eodem modo regeret, si non peccaret, quo regit postquam pecca­tur. Et ut hoc certius cognoscas, num existimas hominem ea parte sui qua ad imagi­nem Dei factus est animal esse? Aut ea qua inter animalia de terra productus est ima­ginem Dei subsistere? Aut utrumque, hoc est & imaginem & animal, veraciter in eo non esse? D. Hoc ultimum nullo modo dubium oportet aestimari, haec enim simul esse in ho­mine vera ratio comprobat. Illud vero, hoc est imaginem in animali & animal in imagine omnino non negarem, si me non moveret quod in superiori à te definitum est, hominem viz. in seipso ubique totum esse; ex quo datur intelligi ut opinor, & totam imaginem in toto animali. & totum animal in tota imagine per totum hominem subsistere. M. Miror cur te talia moverent, cum videas in hoc maxime imaginem & similitudinem Dei in humana natura posse cognosci. Ut enim Deus & supra omnia & in omnibus est, ipse siquidem essentia omnium est, qui vere solus est, & cum in omnibus totus, sic extra omnia totus esse non desinit; totus in mundo, totus circa mundum, totus in creatura sensibili, in intelligibili totus; totus in universitate fit; in toto universitatis totus, in partibus ejus totus, quia ipse est & totum & pars, & neque totum neque pars: ita humana natura in mundo suo, in universitate sua, in partibus visibilibus & invisibilibus tota in seipsa est, & in toto suo tota est & in partibus suis tota, partes ejus in seipsis totae, & in toto totae. Nam & extrema pars ejus & vilissima, corpus dico, secundum rationes suas, tota est in toto homine, & cum in seipsa ita sit, totum suum excedit. Non enim aliter conditori suo adhaerere posset, si omnia quae sub ipso sunt, & seipsam non excederet; quoniam inter mentem nostram, ut ait Augustinus, quapatrem intelligimus & veritatem per quam ipsum intelligimus, nulla interposita creatura est: quod etiam ipse Areopagita, in symbolica Theologia pulcre docet, dicens: O amice Timo­mothee, circa mysticas speculationes corroborato canere, et sensus deserere, et intellectuales ope­rationes, et sensibilia et invisibilia, et omne non ens et ens, et ad unitatem ut possibile inscius restituere ipsius qui est supra omnem essentiam et scientiam: ea enim teipso et omnibus immensu­rabili et absoluto mentis excessu, ad superessentialem divinarum tenebrarum radium, omnia de­serens et ab omnibus absolutus ascendes: & Dominus in Evangelio dicens ait, ubi ego sum, illic & minister meus; est autem ille supra omnia. Est igitur illi adhaerens homo supra omnia & supra seipsum, quantum in omnibus est. Et quamvis humana natura, dum in hac vita mortali versatur, adhaerere Deo seipsa non possit; veruntamen, quoniam possibile est ei & naturale creatori suo adhaerere, ejus gratia cui adhaeret, adhaerere non incon­grue dicitur. Saepe enim possibilitas pro experimento solet accipi, & quod certum est quandoque fore, pro praesenti computari, etiam pro acto. Et quid dixi, in mundo suo, in universitate sua? Cum apertius pronuntiarem in universo mundo visibili & invisibili. Humana siquidem natura in universitate totius conditae naturae, tota est; & in ipsa omnis creatura constituta est, quoniam in ipsa copulata est, & in ipsum re­versura, & per ipsum salvanda. Audi Creatorem ipsius dicentem, Praedicate Evan­gelium omni creaturae▪ homini profecto. Ibi intellectus, ibi ratio, ibi seminalis vita, ibi corpus: non hoc corruptibile post peccatum, sed illud ante delictum; non hoc compositum atque solubile, sed illud simplex & individuum; non hoc animale & ter­renum, sed illud spirituale & coeleste; non hoc ex duplici fluxu per carnales connexus seminibus genitum, sed illud ex simplicitate naturae, ante praevaricationem produ­ctum, & in resurrectione futurum; non hoc corporeo sensui cognitum, sed illud in secreto naturae adhuc occultum; non hoc quod merito peccati superadditum, sed il­lud, quod incorruptae adhuc naturae erat insitum; & in quod hoc corruptibile & mortale reversurum. Seminatur, inquit, Apostolus, hoc est de [...]emine nascitur in corruptio­ne; surget in virtute: In quali virtute? Ipsius videlicet corporis, quod prius natura­liter est conditum. Seminatur in contumelia: surget in gloria; seminatur corpus Animale; surget corpus spirituale. Omne siquidem quod naturaliter in homine est creatum, ne­cessario aeternaliter manet integrum atque incorruptum. Non enim divinae justitiae est visum, ex eo quod fecit quicquam perire, praesertim cum non ipsa natura pecca­verit, sed perversa voluntas, quae contra naturam rationabilem, irrationabiliter mo­vetur. Cujus rei maximum est argumentum. Si naturaliter inest homini mortis odium, [Page 170] quomodo in odio non haberet naturaliter mortis causam? Peccatum dico. Et hoc commune omnibus animalibus est, mortem, mortisque causas devitare & timere. Ut ergo nullus sapiens vult errorem incurrere, ita humana natura noluit peccare; ac per hoc conditor ipsius dum sit justus noluit eam punire, voluit autem ei superaddere in quo posset delictum quod ex perversa voluntate & suadente serpente acciderat, ne sem­per ei adhaereret, purgari. Natura siquidem rationalis & intellectualis, quamvis no­luit falli, potuit tamen decipi; praesertim cum nondum formationis suae perfectionem acceperit, quam merito obedientiae esset acceptura, in Theosin, deificationem dico transformanda. Non ergo debemus de humana natura judicare, secundum quod cor­poreis sensibus apparet, & merito praevaricationis poenaliter ad similitudinem irratio­nabilium animalium per copulam sexuum in hoc mundo temporaliter corruptibili­terque, cujus finis mors est: verum secundum quod ad imaginem Dei priusquam pec­caret, condita est. Quod etiam omnem sensum corporeum, omnemque mortalem cogitationem pro ineffabili naturae dignitate incomprehensibiliter fugit, sed decepta & lapsa, pravae suae voluntatis tenebris occaecata, & seipsam & creatorem suum oblivioni tradidit. Et haec est miserrima mors ipsius, profundissimaque in caligines ignorantiae submersio, & à seipsa & à creatore suo longissima distantia; irrationabilibus vero mortalibusque animantibus proxima turpissimaque similitudo; ex qua iterum nemo eam potuit redimere, revocare, reducere, & ad statum pristinum de quo ceciderat re­staurare, sed Dei sapientia quae eam creavit, eamque in unitatem suae substantiae ac­cepit, ut sic eam salvaret, cuncta liberaret miseria. Non te igitur moveat, quod de humana natura dictum est, totam in seipsa ubique esse; & imaginem in animali totam, & animal in imagine totum.

VI. Omne siquidem quod in ea conditor suus primordialiter creavit, totum inte­grumque manet, adhuc tamen latet, revelationem filiorum Dei expectans. D. Non me fortassis moveret, si mihi clare suaderes quod per meipsum perspicere non valeo. Delibero namque utrum homo si non peccaret animal esset: quod etiam alio modo pos­sum dicere num homo ante peccatum animal erat? Si non erat, cur tantum labo­ravimus quaerentes, & ut est visum invenientes, in universali animalium genere homi­nem editum esse. Si enim in eo genere non est beatus; aut omnino ante peccatum ani­mal non erat, aut si erat, in alio genere animalium conditus erat; quod nec Divina Scriptura introducit, nec diligens rationis inquisitio in natura rerum reperit. Omnia enim animalia in uno genere subsistunt, à quo per divisiones procedunt. At si in eo quod scriptum, Producat terra animam vivam inter animalia caetera conditio hominis introducta est ante peccatum, quomodo Psalmista veluti magnum opprobrium humanae naturae post lapsum ingerit? dicens, Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, & similis factus est illis. Ubi Propheta aperte videtur pronun­tiare hominem ante lapsum in honore spiritualis substantiae ultra omnium animalium naturam substitisse, eo vero labente, dignitatemque suae naturae non intelligente, in contumeliam jumentorum similitudinis cecidisse. Si autem ante lapsum animal erat, cur post lapsum in eo juste reprehenditur animalium similitudinem incurrisse, quibus naturaliter sub uno genere concreatus est. M. Merito deliberares si propheta sim­pliciter dixisset, comparatus est jumentis & similis factus est illis. Addens vero jumentis insipientibus satis patefecit quod in hoc homo maxime reprehenditur, quia dum esset spirituale animal & sapiens in prima sui conditione ad imaginem dei & similitudinem, ipse insipienter & irrationabiliter se movens contra sui conditoris mandatum, insipien­tium animalium similitudinem attraxit, eorumque inconvenientibus motibus sibi na­turalem naturae suae honestatem dehonestavit. Non enim in eo laudatur, quod animal est, sed quod imago Dei est, sicut in eo non vituperatur quod animal, sed quod imagi­nem deformare voluit quam perdere non potuit. Nam in caeteris animalibus irratio­nabiles motus turpes non sunt, dum naturaliter eis insunt, & sine quibus animalia esse non possent. Reprehensibile autem est atque deforme in animali rationabili in mo­tus irrationabilium, quamvis naturales illis sint, illicito perversae voluntatis appetitu cadere, in eisque velle manere, relicta superiori pulcritudine divinae imaginis. D. Ju­re quidem culpatur rationabilis, ob animalium irrationabilium motus. Nam si aliquis homo honestae formae bestialem effigiem sponte sua se indueret: non immerito repre­henderetur, ab eo quod melius est, in id quod multum deterius seipsum praecipitans.

VII. Sed adhuc quaero: cur Deus hominem in genere animalium creavit, quem ad [Page 171] imaginem suam & similitudinem facere voluit? Gloriosius quippe videretur, omni animalitate fieri absolutum, quod superni characteris particeps esse ultra omnia ani­malia fuerat electum, coelestiumque essentiarum consors, quibus terrenorum anima­lium nulla consubstantialitas sinitur inesse. Non enim terrenis corporibus gravantur, nec corporeis sensibus ad rerum sensibilium notitiam; non enim extrinsecus phantasias accipiunt, sed intrinsecus in seipsis, rationes eorum quae vident cognoscunt. Nam & anima non extra se videt quae sentit, sed per phantasias in seipsa quod angeli non pa­tiuntur. Quamvis Plato angelum definiat animal rationale & immortale: sed quod auctoritate S. Scripturae sanctorumque Patrum probare non possumus, inter certas naturarum speculationes, quoniam temerarium est, accipere non debemus. Quod aut Sanctus Augustinus summos angelos spiritualia sua corpora in quibus s [...]pe apparent non solum habere non denegat, verum etiam confirmat, nullo modo compellit nos, coelestes substantias animalia esse credere; praesertim cum non coelestium & incorru­ptibilium corporum cum angelicis spiritibus harmonia inseparabilis (que) junctura, sed ter­restrium & corruptibilium cum animabus sive rationabilibus sive irrationabilibus sensu mediante connexio animal efficiat. Nam si sensus exterior angelicis corporibus at (que) in­tellectibus inest; quid prohibet ne illos animalia, corpore sensu (que) mediante & intellectu vivificante composita, sicut Platoni placet, dicamus? Et si sic, quare in genere animalium non computantur? Siquidem & homo si non peccaret, animal esset. Non enim pecca­tum fecit animalia sed natura. Nam & angelos praevaricatores animalia esse, nulla tradit auctoritas. Quod maxime tali docetur argumento. Siquidem illa futura faelici­tas quae sanctis hominibus promittitur, non alia esse praedicatur quam angelicae naturae perfecta, & in nullo deficiens aequalitas. Quis autem sanus sapiens futuram hominis transmutationem crediderit, veluti ex animali inferiori in animal superius, ex terreno in coeleste, ex temporali in aeternum, ex mortali in immortale, ex misero in beatum: sed potius omnia quae in hac vita in hominibus sanctis caeteris communia animalibus, seu intelligunt seu sentiunt, in illam essentiam coelestem & incommunicabilem, omnique animalitate carentem ineffabili quadam mutatione transferri, quod etiam ho­mini si non peccaret futurum erat? Quare igitur homo in genere animalium quae de terra producta sunt creatus sit, in quo semper non manebit? Siquidem cum mundus iste, cujus pars animalis homo est interierit, omne quod in homine animale est, cum ipso & in ipso peribit. Non autem sinit vera ratio totum pati interitum, partes vero illius ab interitu salvari. Porro si totus mundus cum omnibus suis partibus interiturus erit, quomodo homo in quantum pars mundi est, post mundum manebit, aut ubi, aut quo modo non satis video: ac per hoc hujus quaestionis nodulos solvas, obnixe fla­gito. M. Altam valde humanae conditionis physicam theoriam postulas, naturamque disputatione longius progredi compellis: & mihi sufficeret interroganti tibi, quare Dominus hominem in genere animalium creaverit, quem ad suam imaginem facere pro­posuit, breviter respondere, quia ita voluit eum condere, ut quoddam animal esset, in quo imaginem suam expressam manifestaret: cur autem ita voluit quisquis quaerit, Divinae voluntatis causas quaerit, quas quaerere nimis praesumtuosum est, atque super­bum. Quis enim cognoscit sensum Domini? Sed si hoc dixero, ingratus fortassis sile­bis, & nos aestimabis nil ad purum perfectumve ducere posse. Non dicam igitur cur voluit, quia omnem intellectum superat; sed dicam prout ipse dederit quid facere vo­luit. Omnem quidem creaturam visibilem & invisibilem in homine fecit, quoniam ipsi universitas conditae naturae inesse intelligitur. Quamvis enim adhuc lateat quan­ta sit prima hominis conditio post praevaricationem superni luminis defectu, nihil ta­men in coelestibus essentiis naturaliter inest, quod in homine essentialiter non subsistat. Est enim intellectus & ratio, est coelestis angelicique corporis habendi naturaliter in­sita ratio, quae post resurrectionem luce clarius & in bonis apparebit & in malis. Hoc enim commune erit universae humanae naturae in aeternis incorruptibilibusque ac spiri­tualibus corporibus resurgere. Seminatur, inquit, corpus animale; surget corpus spirituale; Totus iste mundus sensibilis in ipso conditus est. Nulla enim pars ejus invenitur, sive corporea sive incorporea, quae non in homine creata subsistat, sentit, vivit, incorpo­ratur. Noli moles corporeas in homine pensare, virtutem magis considera naturalem; praesertim cum videas in ipso humano corpore pupillam oculi, quae cum sit minima omnium membrorum quantitate, maxima subsistit potentia. Si igitur Deus hominem in genere animalium voluit substituere, quoniam in ipso omnem naturam voluit creare, [Page 172] si à me quaeris, respondeo, quia ad imaginem & similitudinem suam voluit eum facere, ut quemadmodum principale exemplum superat omnia essentiae excellentia, ita imago ejus superaret omnia creationis dignitate & gratia. Cur autem specialiter prae caete­ris visibilibus & invisibilibus creaturis ad imaginem suam hominem voluit facere, fa­teor me omnino ignorare. D. Mihi interroganti cur Deus in genere animalium homi­nem voluit facere, satis ut aestimo & rationabiliter responsum: veruntamen adhuc quaero quomodo in homine omnia creata sunt & in ipso subsistunt; num secundum solam essentiam, an secundum sola accidentia, cunctaque quae considerantur in universa creatura, hoc est, secundum essentiam & speciem, & differentiam & proprietatem, & omnia quae circa intelliguntur?

M. Hanc inquisitionem non mihi facile occurrit quomodo rationabiliter absolvam. Nam si dixero secundum solam essentiam, merito respondebis: omnia igitur in tan­tum solummodo sunt in quantum essentialiter subsistunt, caetera vero, quae circa es­sentiam vel substantiam intelliguntur, in numero universitatis, rerum nec computanda nec penitus sunt. Et si ita est, quaeres à me unde ergo sunt, quae circa essentiam rerum intelliguntur. Si dixero ex Deo facta sunt, dicturus eris, quare ergo in numero univer­sitatis quae in homine facta est non includuntur? Si dixero à Deo facta non sunt, respon­debis; non sunt igitur. Nam si essent, non aliunde essent nisi ex causa omnium quae Deus est. Et si consensero ea quae circa essentias intelliguntur in numero rerum non esse quia à Deo non sunt, continuo dices, quomodo ergo intelliguntur? Omne enim quod ex Deo non est nullo modo intelligi potest, qui ullo modo non est. Si dixero non solum essentias, verum etiam omnia quae naturaliter circa eas intelliguntur & ex Deo esse & in partibus universitatis computari, non est dubium quin cogar unum ex duobus eligere, aut non totam universitatem in homine conditam, si solummodo essentiae in ipso factae sunt; aut totam universitatem, hoc est essentias, & quaecunque circa eas & in eis perspiciuntur in homine condita esse. Et si dixero non partem universitatis, hoc est, substantias sed totum in homine constitutum, gravissima quaestione persequeris di­cendo, irrationabilitas ergo in eo facta est, & bestialitas, quadrupedalitas, volatilitas, omnesque differentiae diversorum animalium aliarumque rerum. Species quoque & proprietates, & accidentia, & caetera innumerabilia, quae ab humana natura longe di­stare videntur, in tantum ut si homini inesse constiterit, esse hominem non homo, sed turpissimum monstrum recte judicetur. D. Difficultatem quaestionis cumulasti, qua­damque deliberatione, quicquid ab alio opponeretur tibi ipse opposuisti, ac per hoc aut eam reserabis, aut abstrusam praeteribis: & ad aliam transibis, quod valde incon­gruum videbitur. M. Conemur ergo illam quodammodo conspicari, ne omnino in­tacta interim relinquatur. D. Mihi aliter satisfacere non valebis. M. Omne quod co­gnoscitur in intellectu & ratione seu corporeo sensu imaginatur, putasne in ipso qui intelligit & sentit quodammodo posse creari & effici? D. Videtur mihi posse. Rerum siquidem sensibilium species & quantitates & qualitates quas corporeo sensu attingo, quodammodo in me creari puto: earum namque phantasias dum memoriae infigo, eas­que inter meipsum tracto, divido, comparo, ac veluti in unitatem quandam colligo, quandam notitiam rerum, quae extra me sunt in me effici perspicio. Similiter etiam in­terius intelligibilium quae solo animo contemplor: verbi gratia, liberalium disciplina­rum quasdam notiones veluti intelligibiles species, dum studiose eas perquiro in me na­sci & fieri intelligo. Quid autem interest inter notitiam & res ipsas quarum notitia est, plane non video. M. Quid tibi videtur? Num unius naturae an alterius sunt res, ea­rumque notitiae quae in animo fiunt? D. Alterius. Quomodo enim unius naturae erit species corporea, verbi gratia, cujusdam animalis, seu herbae, seu arboris, & notitia ejus quae in natura incorporea efficitur? Eadem ratione, quomodo cujuspiam disci­plinae intelligibilis species & notitia ipsius unius natura possunt fieri? M. Si ergo, alte­rius generis seu naturae & non ejusdem, dic quaeso quid horum praestantius ponendum arbitraris; num excelsioris naturae sunt res propriis notionibus; an ipsae notiones re­bus? D. Visibiles species melioris esse naturae notionibus earum dixerim, si Sanctus Augustinus in nono de Trinitate undecimo capitulo talem sententiam non pronuntia­ret. Cur per sensum, inquit, corporis discimus corpora, fit aliqua eorum similitudo in animo nostro quae phantasia memoriae est; non enim omnino ipsa corpora in animo sunt cum ea cogita­mus, sed eorum similitudines. Melior est tamen imaginatio corporis in animo quam illa species corporis, in quantum haec in meliori natura est, id est, in substantia vitali, sicuti est animus. [Page 173] Non autem res intelligibiles notione sua quae est in anima meliores esse audeo dicere: Quod enim intelligit melius esse quam quod intelligitur, ratio edocet. Nam si rerum omnium cognitio in divina sapientia subsistit, meliorem esse incomparabiliter eam rebus omni­bus quarum cognitio est, non temere pronuntiarim. Et si ita est, talis ordo, ut reor, ex divina providentia per universam creaturam, ut omnis natura quae sequentis se notiti­am comprehendit, non solum melior & superior sit, verum etiam & ipsa notitia digni­tate naturae in qua est, praecedit eam longe cujus notitia est. Ac per hoc facilius dixerim notitiam intelligibilium rerum antiquiorem esse ipsis intelligibilibus rebus. M. Illud fortassis recte diceres, si praestantius sit quod formatur, illo quod format. D. Quare hoc opponis? M. Quia notitia artium quae in anima est, ab ipsis artibus formari vi­detur. Sed si certissima ratione suaderes, non notitiam ex artibus, verum artes ex no­titia formari sua forsitan ratiocinatio recte ingrederetur. D. Nonne inter nos confe­ctum jam, omne quod intelligit illo quod intelligitur praestantius esse? M. Confe­ctum. D. Dic ergo utrum peritia mentis intelligit disciplinam, an disciplina peritiam? M. Mente intelligi disciplinam non dubito; si vero dixero ex ipsa quoque peritia si­militer, sicut & mente cujus peritia est eandem disciplinam cognosci, vereor ne videar asserere, mentem peritiamque sui duo quaedam esse disciplinae notionibus vigentia, & non unam eandemque essentiam cui naturaliter inest disciplinae cognitio. Si autem mentem suique peritiam, non duo quaedam sed unum atque idem vera docet ratio, co­gor fateri omne quod mente intelligitur peritia quoque sui intelligi, & continuo se­quetur, mentem & peritiam vel certe mentem peritam praestantioris naturae esse ea di­sciplina quam intelligit, si antiquiora sunt intellectis intelligentia. Si autem dixero ipsam disciplinam peritae mentis peritiam esse; consequens erit aut mentem peritiam di­sciplinamque peritam duo quaedam esse se invicem intelligentia & à se invicem intelle­cta, ac per hoc aequali dignitate naturae pollentia; aut mentem, peritiamque sui disci­plinamque quam intelligit & a qua intelligitur unius ejusdemque essentiae fateri. Sed quid horum tenendum sit nondum clare patet. D. Forsan patebit dummodo re­ctam ratiocinandi viam Deo duce ingrediamur. M. Quaeramus itaque diligentius: ac primum dicas volo mentis naturam, cui inest disciplinae peritia simplicem esse, an non. D. Simplicem esse arbitror. Est enim incorporea, intellectualis: ac per hoc omni com­positione carere necesse est. M. Recte arbitraris. Putasne igitur aliquid ei accidere quod ejus essentiae naturaliter non inest? D. Puto quidem; multa enim contingere ei video. Verbi gratia, temporaliter movetur, dum ipsa non sit tempus, peritia discipli­narum ei accidit, nec enim perita nec imperita dignoscitur, nec sapiens nec insipiens, nec errans quando irrationabiliter volvitur, nec rationis viam recte ingreditur: & multa id genus. M. Non ergo peritia disciplinae ut ipsa disciplina naturaliter ei inest. Sed ex accidentibus ei extrinsecus proveniunt. D. Non ausim hoc dicere. Non enim verisimile est dominum ad imaginem & similitudinem suam creasse mentem, cui natu­raliter peritia atque disciplina non ingenita sit; alioquin non esset mens, sed bruta quaedam irrationabilisque natura. Non recte quis dixerit, ut arbitror, hominem ad imaginem dei factum secundum accidens, & non secundum substantiam, praesertim cum intellectum & rationem substantialiter inesse ei videamus. M. Non ergo acci­dunt ei, sed naturaliter insunt. D. Non temere dixerim, ut opinor. Quamvis enim imperita & insipiens nasci videatur: quod ei accidit divini transgressione mandati qua & suimet & creatoris sui oblita est; doctrinae tamen regulis reformata, Deum suum & seipsam, suique peritiam & disciplinam, & omnia quae naturaliter in ea subsistunt, in seipsa potest reperire, redemtoris sui gratia illuminata. M. Restat igitur conside­rare quomodo ei insunt peritia & disciplina, num veluti naturales qualitates quas vir­tutes appellant, ut sunt species sapientiae & scientiae, quas divini radii repercussione percipit, an veluti substantiales suas partes quibus consistit, ita ut quaedam Trinitas sit unius essentiae, mens, peritia, disciplina. D. Quod postremo posuisti crediderim: videtur enim mihi substantialis quaedam & connaturalis Trinitas. M. Mens itaque & peritiam & disciplinam suam intelligit, & à sua peritia, suaque disciplina intelligitur non quid, sed quia est; aliter enim coessentialis & coaequalis Trinitas non erit. D. Nec hoc negarim: quia ratio ita me fateri exigit. M. Vide igitur utrum à se invicem, an ab alia quadam superiori se natura formantur. D. Si superiorem naturam ex qua haec Trinitas & substituitur & formatur & intelligitur, sides Catholica non suaderet, & non approbaret veritas, fortassis à seipsa formari, vel certe principalem formam esse [Page 174] non incaute responderim: jam vero quoniam per superiorem, ipsa ex qua omnia forman­tur incipiunt formari, & ad quam conversa formantur, quae ad eam convertuntur aut possunt converti, ab eadem etiam mentis Trinitatem formari non dubito. M. Hinc am­bigere stultissimum: sola itaque divina mens notitiam humanae mentis, peritae, disci­plinalis, à se formatae veram possidet notionem. D. Nil verius aestimandum. M. Pu­tasne aliud esse humanam mentem & aliud notionem ejus in mente formantis & noscen­tis? D. Absit. Imo vero intelligo non aliam esse substantiam totius hominis nisi su­am notionem in mente artificis, qui omnia priusquam fierent in seipso cognovit; ipsamque cognitionem substantiam esse veram, ac solam eorum quae cognita sunt, quo­niam in ipsa perfectissime facta & aeternaliter & immutabiliter subsistit M. Possu­mus ergo hominem definire sic. Homo est notio quaedam intellectualis in mente divi­na aeternaliter facta. D. Verissima & probatissima definitio hominis est ista: & non solum hominis, verum etiam omnium quae in divina sapientia facta sunt. Nec vereor eos qui definiunt hominem non secundum quod intelligitur esse, sed ex his quae circa eum intelliguntur, dicentes, homo est animal rationale mortale, sensus & disciplinae capax, & quod est mirabilius, hanc definitionem usiadem vocant: dum non sit sub­stantialis, sed circa substantiam ex his quae per generationem substantiae accidunt ex­trinsecus assumta. Notio namque hominis in mente divina nihil horum est. Ibi si­quidem simplex est, nec hoc nec illud dici potest: omnem definitionem & collectio­nem partium superans, dum de ea esse tantum praedicatur, non autem quod sit. Sola etenim ac vera usiades definitio est, quae solummodo affirmat esse & negat quid esse. M. Num tibi videtur rerum omnium sensibilium & intelligibilium quae potest huma­na mens intelligere, notionem quandam in homine esse? D. Videtur plane: & quidem per hoc maxime intelligitur homo est quod cunctorum, quae sive aequaliter sibi creata sunt, sive quibus dominari praecipitur, datum est ei habere notionem. Quomodo e­nim dominatus eorum homini daretur quorum notionem non haberet? Siquidem do­minatus illius erraret, si ea quae regeret nesciret; quod apertissime divina nobis indicat Scriptura, dicens, Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae & universis volantibus coeli, adduxit ea ad Adamum, ut videret quid vocaret ea: omne autem quod vocavit Adamus animae viventis, ipsum est nomen ejus. Ʋt videret, inquit, hoc est, ut intelligeret, quid vocaret. Si enim non intelligeret, quomodo recte vocare posset? Omne autem quod vocaret ipsum est nomen, hoc est, ipsa est notio animae viventis. M. Quid ergo mirum, si rerum no­tio quam mens humana possidet dum in ea creata est, ipsarum rerum quarum notio est, substantia intelligatur; ad similitudinem videlicet mentis divinae in qua notio universita­tis conditae, ipsius universitatis incommunicabilis substantia est: & quemadmodum notio­tionem omnium quae in universitate & intelliguntur, & corporeo sensu percipiuntur, substantiam dicimus, eorum quae intellectui vel sensui succumbunt: ita etiam notionem differentiarum, ac proprietatum, naturalium (que) accidentium ipsas differentias, & proprie­tates, & accidentia esse dicamus. D. Non mirum. M. Creata est igitur in eo irrationabili­tas & omnis species, omnisque differentia & proprietas ipsius irrationabilitatis, & o­mnia circa eam naturaliter cognoscuntur; quoniam horum omnium & similium noti­tia in ipso condita est. Similium autem dixi propter illa quae extra animalia natura re­rum continet, ut sunt mundi Elementa, herbarum quoque lignorumque genera & spe­cies, quantitates & qualitates, caeteraque per innumerabiles differentias multiplicata: quorum omnium vera cognitio humanae naturae insita est, quamvis adhuc inesse ei la­teat seipsam, donec ad pristinam integritatem restituatur; in qua magnitudinem & pul­chritudinem imaginis in se conditae purissime intellectura est, & nihil eam latebit ex his quae in se condita sunt divino lumine objecta, & in deum conversa, in quo omnia perspicue contemplabitur. An aliud voluit magnificus Boethius intelligi, ubi ait, sapi­entia est rerum quae sunt, suique immutabilem substantiam sortiuntur comprehensione veritatis? Esse autem illa dicimus, quae nec intentione crescunt, nec retractione minuuntur, nec variatio­nibus permutantur, sed in propria semper vi suae se naturae subsidiis nixa custodiunt. Haec au­tem sunt qualitates, quantitates, formae, magnitudines, parvitates, aequalitates, habitudines, actus, dispositiones, loca, tempora, & quicquid adunatum quodammodo corporibus invenitur: quae ipsa quidem natura incorporea sunt, & immutabilis substantiae ratione vigentia, participa­tione vero corporis permutantur; & tactu variabilis rei in vertibilem inconstantiam transeunt. Et ubi haec subsistere intelligis, nisi in notionibus suis in anima sapientis? Ubi enim in­telligitur ibi sunt, imo vero intellectus sui finit. D. Praesentis quaestionis reseratio [Page 175] multiplicem exigit expositionem, & dum reseratur, innumerabilis diversarum quaestio­num undique circumstantium multitudo, velut ex quodam infinito fonte manare non desinit; ut non immerito assimiletur ei Herculeae Hydrae figmentum, cujus capita in quantum truncantur, in tantum crescunt; ita ut pro uno amputato centum ebulliant: humanam porro insinuans naturam, quae hydra, id est, fons quidam multiplex est, & infinitae profunditatis, quam praeter solum Herculem, id est, virtutem, quis potest per­spicere? Nemo scit enim quae sunt in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Itaque si notio illa interior quae menti inest humanae, rerum quarum notio est substantia con­stituitur, consequens ut & ipsa notio, qua seipsum homo cognoscit, sua substantia credatur. M. Consequens profecto. Diximus enim in mente humana, suique notitiam qua se novit, & disciplinam qua seipsam discit & seipsam cognoscit, unam eandemque essentiam subsistere. D. Quid ergo dicemus? Numquid paulo superius ad purum deduximus hominis definitionem, dicentes, homo est notio quaedam intellectualis in mente divina aeternaliter facta? Et si ita est, quomodo illa notio qua homo seipsum cognoscit, substantia sua sit, si praedicta definitio non temere statuta sit? M. Non te­mere quidem. Nam & illa definitio quae dicit, notionem quandam in mente divina aeternaliter factam substantiam hominis esse, verax est. Et quod nunc dicimus, notiti­am videlicet qua se mens humana cognoscit substantialiter homini inesse, non irratio­nabiliter docetur. Aliter enim omnis creatura in verbo Dei in quo omnia facta sunt, considerat, aliter in seipsa. Hinc Sanctus August. in Hexamero suo, aliter, inquit, sub ipso sunt ea quae per ipsum facta sunt, aliter in ipso ea quae ipse est. Siquidem intellectus omni­um in divina sapientia substantia est omnium, imo omnia: Cognitio vero qua seipsam in seipsa intelligit intellectualis & rationalis creatura, veluti secunda quaedam substantia ejus est qua se novit solummodo se nosse & esse. Et illa quidem substantia in sapientia Dei constituta, aeterna & incommutabilis est: ista vero, temporalis & commutabilis: illa praecedit, ista sequitur: illa primordialis & causalis, ista praecedens & causativa: illa universaliter hominem continet, ista particulariter, quantum a superiori distribuitur subjecta sibi per notitiam comprehendit: ab illa producta est ista, ista vero reversura est in illam. Et non dico nunc illam superessentialem substantialem substantiam, quae per seipsam Deus est, & unica omnium causa, sed il­lam, quae primordialiter in sapientia Dei facta est, & causaliter cujus effectus est haec quam secundo loco statuimus substantia: imo naturalis ordo rerum constituit. D. Du­as igitur substantias hominis intelligere debemus, unam quidem in primordialibus causis generalem, alteram in earum effectibus specialem. M. Duas non dixerim, sed unam dupliciter intellectam. Aliter enim humana substantia per conditionem in intel­lectualibus perspicitur causis, aliter per generationem in effectibus. Ibi quidem omni mutabilitate libera, hic mutabilitati obnoxia, ibi simplex omnibusque accidentibus absoluta, omnem effugit contuitum & intellectum; hic compositionem quandam ex quantitatibus & qualitatibus, caeterisque quae circa eam intelliguntur patiens, mentis recipit intuitum. Una itaque eademque veluti duplex dicitur propter duplicem sui speculationem, ubique tamen suam incomprehensibilitatem custodit, in causis dico & in effectibus, hoc est, sive nuda in sua simplicitate, sive accidentibus induta. In his enim omnibus nulli intellectui creatoque sensui succumbit, nec à seipsa intelligitur quid sit. D. Quid est ergo quod jam pridem dixisti, mentem quidem humanam no­tionem qua se cognoscit, & disciplinam qua seipsam discit habere, & nunc iterum, ne­que à seipsa, neque ab alia creatura dignosci posse asseris? M. Utrumque verum esse ratio perdocet: humana siquidem mens & seipsam novit & seipsam non novit. Novit quidem quia est, non autem novit quid est. Ac per hoc ut in prioribus libris docuimus, maxime imago Dei in homine esse docetur. Ut enim Deus comprehensibilis est, dum ex creatura colligitur quia est; & incomprehensibilis est, quia à nullo intellectu hu­mano vel angelico comprehendi potest quid est, nec à seipso quia non est quid, quippe superessentialis; ita humanae menti, hoc solum datur nosse, se esse: quid autem sit, nullo modo ei conceditur; & quod est mirabilius & considerantibus seipsos & domi­nium suum pulcrius, plus laudatur mens humana in sua ignorantia, quam in sua sci­entia. Laudabilius namque in ea est se nescire quid sit, quam scire quia est; sicut plus & convenientius pertineat ad divinae naturae laudem negatio quam affirmatio, & sapi­entius est ignorare illam quam nosse, cujus ignorantia vera est sapientia, quae melius ne­sciendo scitur. A pertissime ergo divina similitudo in humana mente dignoscitur, dum solummodo esse scitur, quid autem est nescitur, & ut ita dicam, negatur in ea quid [Page 176] esse, affirmatur solummodo esse; nec hoc ratione vacat. Si enim cognosceretur quid­dam esse, circumscripta profecto in aliquo esset, ac per hoc imaginem sui creatoris non omnino in se exprimeret, qui omnino incircumscriptus est, & in nullo intelligitur, quia in finitus super omne quod dicitur & intelligitur est, superessentialis. D. Quomo­do igitur omnis creatura in notitia hominis facta est, quae nec seipsam cognoscit quid sit, & hoc pro magna laude ipsius accipitur, prae nimia sui excellentia, dum nulla fi­nita substantia circumcluditur. D. Imo etiam hoc maximo argumento colligitur, quod in homine omnis creatura substantialiter creata sit. Omnium siquidem quae sunt sub­stantia nullo modo definiri potest quid sit, teste Gregorio Theologo, qui de talibus disputat, agens adversum eos, qui negant verbum Dei superessentialem esse, conten­dentes illud in aliqua substantia concludere, ac per hoc non super omnia esse, sed in numero omnium contineri; volentes substantiam Filii à substantia Patris segregare. Sed sicut illa humana substitutio, nullo certo fine terminatur, ex his autem quae circa eam intelliguntur, hoc est, temporibus, locis, differentiis, proprietatibus, quantitati­bus, qualitatibus, relationibus, habitudinibus, positionibus, actionibus, passionibus, solum­modo intelligitur esse, quid autem sit, nequaquam. At (que) hinc datur intelligi, nullius crea­turae aliam subsistentiam esse, praeter illam rationem, secundum quam in primordialibus causis, in Dei verbo substituta est, ac per hoc definiri non posse quid sit, quia superat om­nem substantialem definitionem. Definitur autem per suas circumstantias quae sibi acci­dunt in specie propria, per generationem seu intelligibilem, seu sensibilem proveniens.

VIII. D. Humanam Angelicamque naturam, aut eandem aut simillimas esse, & di­vina scriptura, & ipsa ratio perhibet. Nam & homo & angelus intellectualis & ra­tionalis creatura dicitur, & est. Et si ita sibimet conveniunt, non immerito quaeren­dum, quare omnis creatura in hominis creata legitur, non autem in angelo. M. Non sine causa, ut opinor. Siquidem videmus in homine non perpauca quae in angelo sub­sistere, nec auctoritas tradit nec ratio intelligit: ut hoc corpus animale quod etiam ante peccatum humanae animae adjunctum fuisse divina scriptura testatur, corporeus quoque quinquepartitus sensus exterior rerumque sensibilium phantasiae, quae per eum humanae animae ingeruntur; ratiocinationis quoque in inquirendis rerum naturis per­plexio morosaque difficultas; in discernendis item virtutibus & vitiis laboriosa soler­tia, plurimaque id genus. His enim omnibus angelica essentia carere perspicuum, & tamen naturae rerum inesse nemo recte sapientium abnegarit, quamvis videatur Augu­stinus sentire Angelicos docuisse; in lib. octavo de Civitate Dei sexto capitulo: ubi magnorum philosophorum contemplationis virtutem laudat, qui viderunt omnem speciem in re quacunque mutabili, qua est quicquid illud est, quoquomodo & qualiscun­que natura est, non esse posse nisi ab illo qui vere est, quia incommunicabiliter est. Ac per hoc sive universi mundi corpus, figuras, qualitates, ordinatumque motum, & elementa dis­posita a coelo usque ad terram, & quaecunque corpora in eis sunt, sive omnium vitam, vel quae nutrit & continet, qualis est in arboribus: vel quae & haec habet & sentit, qualis est in pecori­bus: vel quae & haec habet & intelligit, qualis est in hominibus: vel quae nutritorio subsidio non indiget; sed tantum continet, sentit, intelligit, qualis est in angelis, nisi ab illo esse non posse, qui simpliciter est. De sensu tamen interiori dixisse crediderim. Proinde coelestem es­sentiam plurimarum naturae partium motionumque quae naturaliter humanae insunt naturae, expertem quis ignorat? Eorum etiam quae ei aut secundum substantiam non in­sunt, aut secundum accidens non contingunt, scientia non habere vera testatur ratio. Quamvis enim angeli mundum istum omnem & corpoream creaturam administrare per­hibeantur, nullo modo tamen putandi sunt ad hoc peragendum corporeis sensibus, seu motibus localibus, vel temporalibus aut visibilibus apparitionibus indigere. Haec au­tem omnia pro nostrae naturae indigentia, locorum temporumque varietatibus adhuc subjectae, non illorum potestatis defectu eis accidere rectè videantur. Dum enim spi­ritualia sua corpora & invisibilia in formas visibiles transmutant, ita ut mortalium sen­sibus visibiliter, localiter, temporaliter possint apparere, non hoc eis accidit propter semet ipsos, sed propter homines, quibus praesunt & divina mysteria declarant. Nam localiter non vident per sensum, neque temporaliter eis accidit nosse quid in rerum administratione acturi sunt, quippe dum sunt aeternaliter super omne tempus & locum in contemplatione veritatis in qua vident simul administrationis suae causas. Et ne me existimes de omnibus coelestibus essentiis talia pronuntiare, sed de excelsioribus solum­modo ordinibus, qui semper circa Deum sunt, & quibus nulla ignorantia inest, praeter [Page 177] illam divinarum tenèbrarum quae superat omnem intellectum. Ordo siquidem extre­mus qui proprie dicitur angelicus, per quem superiores ordines administrant, quicquid in humanis motibus per divinas revelationes, vel in caeteris mundi hujus partibus di­vina providentia jubet peragi; nondum omni ignorantia absolutus est, ideoque ut Sanctus Dionysius Areopagita in libro de coelesti hierarchia subtilissime pertractat. A superioribus ordinibus docetur, et in altiorum se divinorum mysteriorum notitiam introducitur. Proinde non irrationabiliter jubemur credere & intelligere omnem visibilem & invisi­bilem creaturam in solo homine esse conditam, cum nulla substantia sit creata quae in eo non intelligatur esse: nulla species, seu differentia, seu proprium, seu accidens na­turale in natura rerum reperiatur, quae vel ei naturaliter non insit, vel cujus notitia in eo esse non possit, ipsaque notitia rerum quae intra se continentur, in tantum melior est his quorum notitia est, in quantum melior est natura in qua constituta est. Omnis autem rationabilis natura omni irrationabili & sensibili naturae recta ratione praeponi­tur, quoniam Dèo propinquior est, quapropter & res quorum notitiae humanae naturae insunt, in suis notionibus subsistere non incongrue intelliguntur. Ubi enim melius co­gnitionem suam patiuntur, ibi verius existere judicandae sunt. Porro si res ipsae in no­tionibus suis verius, quam in seipsis subsistunt, notitiae autem earum homini naturali­ter insunt, in homine igitur universaliter creatae sunt, quod reditus omnium in homi­nem suo tempore indubitanter probabit. Qua enim ratione in eum reversura sunt, si in eo connaturalem quandam cognitionem non possiderent, & ab eo quodammodo non procederent? De quo reditu, suo loco dicendum promisimus. D. Haec quamvis val­de difficilia videantur, quoniam simplicis doctrinae modum excedunt, speculatrice ta­men considerata ratione, amplitudini humanae conditionis intelligendae admodum conveniunt, utilissimeque proficiunt: ut non immerito dicamus non hominem in ge­nere animalium, sed magis omne genus animalium in homine de terra, hoc est, solidi­tate naturae productum, & non solum omne genus animalium, verum etiam universita­tem conditam in homine factam, ita ut veraciter de homine intelligatur quod veritas dixit: Praedicate Evangelium omni creaturae: Item Apostolus, Omnis creatura congemiscit & parturit usque adhuc. Cui autem haec vel nimium abstrusa, vel penitus incredibi­lia videntur, si omnium naturalium disciplinarum, quas liberales appellant, imperitus est, aut sileat aut discat, non incautus repugnet his quae intelligere non valet; si do­ctus, plane videbit, ut de una earum exemplum proferamus, figuras geometricas non in seipsis naturaliter subsistere, sed in rationibus ipsius disciplinae, quarum figurae sunt. Trigonus siquidem qui corporeo sensu in aliqua materia conspicitur, profecto illius qui animo inest, quaedam sensibilis imaginatio est; ipsumque trigonum qui in animo disci­plinabili subsistit, intelliget; rectoque judicio quid praestantius sit ponderabit, num fi­gura Trianguli, an ipse Triangulus cujus figura est; & inveniet ni fallor, illam quidem figuram vere figuram esse, & falsum Triangulum; illum vero Triangulum, qui in arte subsistit, illius figurae causam esse, verumque Triangulum, & non dico phantasticum Triangulum, qui ex animo descendit per memoriam in sensus, per sensus in sensibiles figuras; neque illum, qui iterum ex figura sensibili per corporeum sensum memoriae infigitur; sed illum ipsum, qui in ipsa disciplina uniformiter permanet; ubi simul est linea & angulus, nec alibi linea, alibi angulus, alibi medium, alibi extremum, alibi si­gnum, alibi spatium laterum à signo, alibi angulorum, alibi punctum quo lineae inci­piunt, & in quo per juncturas laterum anguli concluduntur; sed in una eademque no­tione geometrici animi praedicta omnia unum sunt, & totum in singulis & singula in toto intelliguntur, & in ipso intellectu unica sunt, quia ipse omnium quae intelligit substantialis ratio est, ex qua geometricorum corporum formulae specificantur: & quod de Triangulo diximus, de caeteris quoque figuris angulosis, seu circularibus sive obliquis, in planis quoque ac solidis intelligendum; cuncta quippe haec una eademque ratione in mente perita disciplinabilique in notionibus suis subsistunt: Si ergo geo­metrica corpora sive in phantasiis memoriae, sive in aliqua materia sensibili formentur in notionibus suis rationabilibus, omni phantasia atque materia carentibus, super omne quod sensu corporeo percipitur vel in memoria figurata subsistunt, quid mirum cor­pora quoque naturalia, ex qualitatibus elementorum mundi composita, in ea natura in qua eorum notitia est subsistere; praesertim, cum omnia quae circa corpora sentiun­tur, incorporea sint? Nam & species, quibus continentur, incorporales sunt; quan­titates similiter & qualitates, intelligibilis naturae esse nulli sapienti dubium videtur [Page 178] & ab intellectualibus vitalis substantiae rationibus procedere.

IX. Quisquis naturas rerum intentus perspexerit, haec ita se habere incunctanter inveniet. D. His itaque discussis, non incongrue quaeritur, quomodo omnis crea­tura in homine est condita, cum ipse post creationem omnium factus fuisse perhibea­tur. Si ergo ante ipsum universa creatura visibilis & invisibilis creata est, ut divina tra­dit Historia, nulliusque conditio post ipsum legitur, qua ratione possumus perspicere omnem creaturam in homine conditam fuisse? Nam si quis dixerit universam creatu­ram bis conditam, primo quidem specialiter in seipsa, secundo vero generaliter in ho­mine, non facile crediderim rationi convenire. Quia si ita est, propriam substantiam homo non habebit, sed erit veluti quaedam compositio multarum rerum, imo etiam totius creaturae prius factae, & una multiplex diversis formis exaggeratio: & quod est gravius, si omnis creatura sive visibilis sive invisibilis in seipsa perfectissime facta est, perfectus siquidem conditor dum sit, & plusquam perfectus, nullum imperfectum cre­dibile est condidisse, quomodo veluti secundam suae conditionis perfectionem in ho­mine accepit, qui extremus in divinis operationibus creatur: & si eta est, non de nihi­lo fecit Deus hominem ad imaginem suam, sed de his quae ante ipsum facta sunt. Quod si quis dixerit, humanum corpus non de nihilo, sed de aliquo terreno, videlicet luto, conditum fuisse, quid dicturus erit de meliori hominis parte, quae sine dubio in anima constituta est; quam flatu divino, imo flatum divinum, de nihilo conditam, non au­tem de aliquo credimus. M. Hanc quaestionem multa caligine involutam sentio, multiplicemque reserationis suae facultatem quaerere; sed ne penitus intacta transilia­tur, ipsam quodammodo, prout interior divini luminis radius arriserit, contemplari conabimur. Ac primum dicas quaeso, utrum res intelligibiles seu sensibiles, priores sunt animo qui eas intelligit, vel sensu quo sentiuntur. D. Ubi aliud est quod intel­ligit, & aliud quod intelligitur, & melioris naturae est quod intelligit, quam quod intelli­gitur, intelligenti animo seu sensu sentienti rem intellectam, seu sensu apprehensam, prae­cedi non incongrue dixerim. Res autem ipsas quae se intelligunt, in quantum se intelli­gere possint, non dixerim esse semet priores. Nam ubi res ipsa, & sui cognitio unum est, qualis praecessio fieri potest non video. Scio enim me esse, nec tamen me praecedit scientia mei: quia non aliud sum, & aliud scientia qua me scio, & si nescirem me esse, non nescirem ignorare me esse; ac per hoc sive scivero, sive nescivero me esse, scientia non carebo, mihi enim remanebit scire ignorantiam. Et si omne quod potest nescire se ipsum nescire, non potest ignorare se ipsum esse; nam si penitus non esset non sci­ret seipsum nescire; conficitur, omnino esse omne quod scit se esse, vel sit se nescire se esse. Si quis autem tanta ignorantia obrutus est, ut nec seipsum esse sciat, nec scire seipsum esse sentiat; aut penitus talem non esse hominem, aut omnino extinctum dixe­rim. In supradictis quoque rationibus satis inter nos statuitur, haec duo humanae ani­mae simul & inseparabiliter ac semper inesse scire & nescire. Scit enim se esse rationa­bilem & intellectualem naturam; nescit autem quid sit esse intellectus & ipsa ratio. M. Non eras ergo priusquam scires vel nescires te esse? D. Non, simul enim accepi esse & cognoscere me esse, & intelligere me ignorare quid sum. D. Dic mihi quando notitiam sui accipit homo: utrum in illa conditione in qua omnes homines universali­ter facti sunt in primordialibus causis ante tempora secularia: an in ipsa generatione, qua in ordine temporum, Deo soli cognito & praedefinito, in hanc vitam procedit. D. In utrisque ut arbitror: in una quidem generaliter in causis latenter, in altera vero specialiter in effectibus manifeste. Nam in illa primordiali & generali totius humanae naturae conditione nemo seipsum specialiter cognoscit, neque propriam notitiam sui habere incipit: una enim & generalis cognitio omnium est ibi, solique Deo cognita. Illic namque omnes homines unus sunt, ille profecto ad imaginem Dei factus, in quo omnes creati sunt. Ut enim omnes formae vel species quae in uno genere continentur, adhuc differentias & proprietates intellectui vel sensui cognitae non succumbunt; sed veluti quaedam unitas nondum divisa subsistit, donec unaquaeque suam proprietatem & differentiam in specie individua intelligibiliter vel sensibiliter accipiat: ita unus­quisque in communione human [...] naturae, nec seipsum nec consubstantiales suos pro­pria cognitione discernit, priusquam in hunc mundum suis temporibus, juxta quod in aeternis rationibus constitutum est processerit. M. Quare ergo unusquisque mox ut per generationem in hunc mundum provenerit, non seipsum cognoscit? D. Poe­nam praevaricationis naturae in hoc manifestari non temere dixerim. Nam si homo non [Page 179] peccaret, in tam profundam sui ignorantiam profecto non caderet; sicut neque igno­miniosam generationem ex duplici sexu ad similitudinem irrationabilium animalium non pateretur: ut Graecorum sapientissimi certissimis rationibus affirmant: ipse siqui­dem qui solus natus est absque peccato in mundo, Redemtor viz. mundi, nunquam ta­lem ignorantiam perpessus est, sed confestim ut conceptus & natus est, & seipsum & omnia intellexit, & docere ac loqui potuit, non solum quia sapientia Patris erat, quam nihil latet, verum etiam quia incontaminatam humanitatem acceperat; ut etiam na­turam purgaret; non quia aliam accepit praeter eam quam restituit, sed quia ipse solus incontaminatus in ea remansit; & ad medicamentum vulneris vitiatae naturae in secre­tissimis ipsius rationibus reservatur. Tota quippe in totis periit, praeter illum, in quo solo incorruptibilis permansit. Et quidem maximum exemplum gratiae ipse est, non quia quid ex reatu humanae naturae indultum sit ei, sed quia solus omnium nullis prae­cedentibus meritis in unitatem substantiae verbo Dei conjunctus est, in quo omnes e­lecti de plenitudine gratiae ejus accipientes, filii Dei & participes Divinae substantiae fiunt. M. Inerat ergo humanae naturae potentia perfectissimam sui cognitionem ha­bendi, si non peccaret. D. Nil verisimilius. Casus quippe illius maximus & miserri­mus erat scientiam & sapientiam sibi insitam deserere, & in profundam ignorantiam suimet & creatoris sui labi, quamvis appetitus beatitudinis quam perdiderat etiam post casum in ea remansisse intelligatur, qui in ea nullo modo remaneret, si seipsam & Deum suum omnino ignoraret. M. Perfectissima ergo cognitio & sui & creatoris ei ante peccatum naturaliter insita est, quantum cognitio creaturae, & seipsam & causam suam potest comprehendere. D. Non aliter aestimo. Nam quomodo imago esset, si in ali­quo ab eo cujus imago est distaret? excepta subjecti ratione, de qua in superioribus li­bris diximus, dum de prototypo, hoc est, de principali exemplo ejusque imagine di­sputabamus; dicentes, ipsum Deum principale exemplum esse per seipsum, à seipso, in seipso, & à nullo creatum vel formatum vel conversum subsistens, imaginem vero ejus quae est homo, ab ipso creata, nec per seipsam esse, nec à seipsa, nec in seipsa subsi­stere, sed ab eo cujus imago est accepit esse secundum naturam, & Deus esse secundum gratiam, caetera quoque omnia quae de Deo praedicantur, de imagine ejus praedicari posse: sed de Deo essentialitate, de imagine vero participatione. Nam & bonitas est & bona imago, participatione summi boni summaeque bonitatis, cujus imago est; aeter­na quoque & aeternitas, participatione illius omnipotentiae à qua condita & ad quam conversa specificata est. Nam si humana natura non peccaret, eique qui eam condi­derat immutabiliter adhaereret, profecto omnipotens esset: quicquid enim in natura rerum fieri vellet, necessario fieret, quippe dum nil aliud fieri vellet, praeter quod creatorem sui fieri velle intelligeret. Creatoris autem sui voluntatem omnipotentem, incommutabilem omnino intelligeret, si ei omnino adhaereret, eumque non desereret, ne sibi dissimilis esset; & caetera quae recta ratione de Deo ejusque imagine, intelligi, vel cogitari, vel praedicari possent. M. Si ergo humanae naturae ante peccatum in­erat & suimet perfecta cognitio & creatoris sui, quid mirum si rationabiliter de ea intelligatur plenissima scientia similium sui naturarum, ut sunt coelestes essentiae, & in­feriorum se, ut est mundus iste cum rationibus suis intellectui succumbentibus, habu­isse & adhuc sola possibilitate, & reipsa in summis hominibus? D. Clare intelligen­tibus non erit mirum, sed verum & verisimile. M. Magna laus enim ac vera humanae naturae, imo etiam illius qui sic eam creare voluit. Quapropter de intellectu quoque illius & cognitione similiter accipiendum, ut enim sapientia creatrix quod est verbum Dei, omnia quae in ea facta sunt priusquam fierent vidit, ipsaque visio eorum qua priusquam fierent visa sunt, vera & incommunicabilis, aeternaque essentia est: ita crea­ta sapientia quae est humana natura, omnia quae in se facta sunt priusquam fierent cog­nita sunt vera essentia & inconcussa est: proinde ipsa notitia sapientiae creatricis pri­ma causalisque totius creaturae essentia recte intelligatur esse, cognitio vero creatae sa­pientiae secunda essentia & superioris notitiae effectus subsistit: & quod diximus de pri­ma & causali essentia in creatricis sapientiae notione constituta; deque secunda & effe­ctiva quae in anima humana subsistere non incongrue asseritur; de omnibus similiter qu [...] circa essentiam totius creaturae dignoscuntur, incunctanter intelligendum est. Omne siquidem quodcunque in humana intelligentia circa substantias rerum constituitur, ex ipsa notitia creatricis sapientiae procreatam sapientiam praecedere recta naturae consi­deratio declarat. Constituuntur autem circa essentias quidem species sensibiles, quan­titates, [Page 180] qualitates, loca, tempora, & similia sine quibus essentia esse intelligi non potest. Quamobrem totum quod volumus suadere breviter, ac sic possumus concludere, quem­admodum intellectus omnium quae Pater fecit in suo verbo unigenito, essentia eorum est & cunctorum quae circa eam naturaliter intelliguntur; ita cognitio omnium quae patris verbum in humana anima creavit, essentia est eorum omniumque qu [...] circa eam naturaliter dignoscuntur: & quemadmodum divinus intellectus praecedit omnia, & omnia est; ita cognitio intellectualis animae praecedit omnia quae cognoscit, & omnia quae praecognoscit est: ut in divino intellectu omnia causaliter, in humana vero cogni­tione effectualiter subsistant: non quod alia sit omnium essentia, ut saepe diximus, in verbo, alia in homine; sed quod unam eandemque aliter in causis externis subsisten­tem, aliter in effectibus intellectam mens speculatur: illic enim superat omnem intel­lectum, hic autem ex his quae circa eam considerantur esse solummodo intelligitur: in utrisque vero quid sit nulli creato intellectui nosse licet. Nam si nosci potest, non omnimodo creatoris sui imaginem in se exprimeret, qui ex his quorum principium, & causa, & conditor est cognoscitur tantum esse, quid autem sit omnem intellectum ef­fugit. D. Nulla igitur creatura vel visibilis vel invisibilis, conditionem hominis prae­cedit, non loco, non tempore, non dignitate, non origine, non aeternitate, & simplici­ter nullo praecessionis modo; ipsa vero cognitione & dignitate, non autem loco vel tempore praecedit ea, quae cum ea, & in ea, & infra eam creata sunt: his vero qui­bus condignitate naturae aequalis est, coelestibus videlicet essentiis, concreata est; nam & ipsa coelestis essentiae & intellectualis est particeps; de Angelica quippe humanaque essentia & natura scriptum est, qui fecit coelos in intellectu ac si aperte diceret, qui fecit in­tellectuales coelos. Quapropter non facile occurrit ad intelligendum, si homo angelicis essentiis substantialiter concreatus sit, quomodo omnia visibilia & invisibilia in ipso condita sunt. Non enim rationi convenire videtur, ut & cum coelestibus virtutibus suae simul principium conditionis habeat & essentiae in ipso creatae sint. M. Si inten­tus intellectualium & rationabilium naturarum reciprocam copulationem & unitatem inspexeris, invenies profecto & angelicam essentiam in humana, & humanam in ange­lica constitutam. In omni siquidem quodcunque purus intellectus perfectissime co­gnoscit fit, eique unum efficitur. Tanta quippe humanae naturae & angelicae societas fuerat & fieret si primus homo non peccaret, ut utraque unum efficeretur, quod etiam in summis hominibus quorum primitiae in coelestibus sunt, fieri incipit: & angelus quidem in homine fit per intellectum angeli qui in homine est, & homo in angelo per intellectum hominis in angelo constitutum. Qui enim, ut dixi, pure intelligit, in eo quod intelligit fit. Natura itaque intellectualis & rationabilis angelica, in natura intellectuali & rationali humana facta est, quemadmodum & humana in angelica per reciprocam cognitionem, qua & angelus hominem intelligit, & homo angelum. Nec mirum. Nam & nos dum disputamus in nobismet invicem efficimur. Siquidem dum in­telligo quod intelligis, intellectus tuus efficior, & ineffabili quodam modo in te factus sum. Similiter quando pure intelligis quod ego plane intelligo, intellectus meus effice­ris, ac de duobus intellectibus fit unus, ab eo quod ambo sincere & incunctanter intel­ligimus formatus. Verbigratia, ut ex numeris exemplum introducamus: senarium numerum suis partibus esse aequalem intelligis; & ego similiter intelligo, & intelligere te intelligo, sicut & me intelligis intelligere. Uterque noster intellectus unus fit se­nario numero formatus, ac per hoc & ego in te creor, & tu in me crearis. Non enim aliud sumus, aliud noster intellectus; vera siquidem ac summa nostra essentia est intel­lectus contemplatione veritatis specificatus Quod autem intellectus non solum coës­sentialibus sibi naturis, verum etiam inferioribus conformari possit, dum eas amando in­telligit seu sentit, sermo docet Apostolicus, intellectuale nimirum diligere visibiles formas perhibens, dicendo: Nolite conformari huic seculo. Hac itaque ratione reciprocae intelligentiae, & angelus in homine, & homo in angelo non abs re creari dicitur, & neque angelum praecedere hominem ulla conditionis lege, ullo processionis modo recte creditur & intelligitur: quamvis naturae anglicae creationem prophetica narratio prius pronuntiet ut multi volunt, humanae vero posterius. Non enim ut ait Sanctus Au­gustinus in undecimo lib. de Civitate Dei credibile est, divinam scripturam in operibus sex primordialium & intelligibilium dierum conditionem coelestium virtutum omnino siluisse, sed vel in prima fronte Geneseos, ubi scriptum est, in principio fecit Deus coelum & terram, coeli nomine earum facturam protulisse; aut paulo post ubi ait, & dixit Deus fiat [Page 181] lux, & facta est lux. In alterutro namque loco praedictus pater angelicam conditio­nem insinuatam fuisse affirmat, & maxime in secundo. In primo quippe sub coeli ap­pellatione totius invisibilis creaturae conditionem plus asserit significatum in informi materia, quam angelicae naturae specialiter formationem. In eo vero quod scriptum est, fiat lux & facta est lux, coelestium essentiarum formationem descriptam incunctan­ter asserit: quanquam aliorum sensum introduxerit, qui in hoc divino praecepto, cu­jusdam primitivae lucis visibilis localisque in superioribus mundi partibus opinantur constitutionem; cui tamen sensui in Hexamero suo acutissime repugnat. Quod au­tem dictum est, & divisit lucem a tenebris, & vocavit Deus lucem diem, tenebras vero no­ctem, dupliciter vult intelligi: aut enim lucis vocabulo formatio creaturae angelicae in specie propria, tenebrarum vero ipsius praecedens origine, non tempore informitas adhuc imperfecte; aut divisionis lucis à tenebris segregatio atque differentia illius partis angelicae quae conditori suo incommutabiliter adhaeserat, meritoque suae obe­dientiae beatitudinis praescia, ab ea parte quae in veritate non stetit, sed suae superbiae poena in tenebras ignorantiae sui lapsus futuri, atque aeternae miseriae cecidit, signifi­catum est. Quisquis autem plenius, hunc duplicem intellectum divinissimi magistri nosse velit, ipsius verba in Hexamero suo, & in praefato de Civitate Dei volumine stu­diosus legat; quae quoniam plura, & omnibus in propatulo sunt, huic nostrae di­sputatiunculae superfluum mihi visum est inserere. D. Provide: non enim sancto­rum Patrum sententiae, praesertim si plurimis notae sunt, introducendae sunt nisi ubi summa necessitas roborandae ratiocinationis exegerit: propter eos, qui cum sint ra­tiocinationis inscii, plus auctoritati quam rationi succumbunt.

X. Sed velim per te nosse quamobrem angelica constitutio, veluti in prima intelle­ctuali die, hoc est, in prima propheticae contemplationis ordinatione narratur, post mo­dum vero interposita quaternaria sensibilis mundi theoria humana sexta contempla­tione introducitur formatio: vel ut aptius dicam, quare non in primo introitu totius creatur [...] contemplationis homo introducitur, sed eadem contemplatione sexies repe­tita in fine omnium introductus est; videtur enim non solum angelica essentia, verum etiam sensibilium rerum quadam dignitate, ut non dicam temporalitate, humanam praecedere substitutionem. M. Quinimo in hoc maxime humanae essentiae super o­mnia quae sunt manifestissime dignitas aperitur. Siquidem luce clarius datur intelligi in omnibus quae ante constitutionem hominis narrantur, ipsum fuisse creatum, imo omnia in ipso constituta. Non enim alia ratione in lucis vocabulo angelorum consti­tutio aperte non describitur, quippe non dictum est fiat angelus, ut faciamus angelum, quemadmodum expresse est scriptum, faciamus hominem, nisi ut intelligatur in conditio­ne lucis non minus hominis quam angeli creatam significationem fuisse. Porro si coele­stis essentiae conditionis lucis vocabulo significatae homo particeps est; quasi rerum na­turalis recte intuentium non consequenter inspiciat omnia quae post lucis constitutio­nem narrantur, in homine creata esse non solum secundum eorum cognitionem, verum etiam secundum res ipsas; praesertim dum incunctanter videat hunc mundum sensibilem propter hominem factum fuisse, ut ei praeesset ut rex regno, ut dominus domui, utque eo ad laudem creatoris uteretur; nullis ejus partibus subditus, sed supra eum, in nul­lo ejus indigens, solo regimine supervectus. Non enim homo si non peccaret inter partes mundi administraretur, sed universitatem omnino sibi subditam administraret, nec corporeis his sensibus mortalis corporis ad illum regendum uteretur, verum sine ullo sensibili motu vel locali vel temporali, solo rationabili contuitu naturalium & in­teriorum ejus causarum facillimo rectae voluntatis usu secundum leges divinas aeterna­liter ac sine errore gubernaret; sive in administratione partium, sive in administratione universitatis; si vero creatorem deserendo ex dignitate suae naturae in eum caderet, inter partes ejus ignobiliter deputatus, divina justitia correctus, suae praevaricationis poenas lueret. Proinde post mundi visibilis ornatus narrationem introducitur homo veluti omnium conclusio, ut intelligeretur quod omnia quae ante ipsum condita nar­antur in ipso universaliter comprehenduntur. Omnis enim numerus major minorem in se numerum concludit. Nam si hominis conditio primitus in narratione condita­rum rerum sive visibilium sive invisibilium apte indicaretur: caetera omnia quorum conditio narrationis ordine creationem ipsius sequerentur, extra notitiam ejus subsi­stere non immerito viderentur. Jam vero quoniam in fine divinorum omnium ope­rum introducitur, omnia divina opera in ipso subsistere, & comprehendi manifestan­tur. [Page 182] Et quidem coelestes essentias, hoc est, angelicas duobus modis in ipso esse diximus; uno quidem, quo coessentialis, hoc est intellectualis & corrationalis eis est, praeter quod terrena haec habitatio mortalis corporis post peccatum impedit: altero vero, quo per mutuam cognitionem sibi invicem inferuntur: ita ut & angelus in homine veluti homo, & homo in angelo veluti angelus, reciproco intellectu adunati, simplicique veritatis contemplatione formati procreantur. Quid de operibus secundae propheticae contemplationis dicam? Nonne firmamentum, hoc est simplicium elementorum solidi­tas, tam quae inter aquas primordialium causarum superiores, & mutabiles corporeae cor­ruptibilisque naturae inferiores, temporibus & locis per generationem & solutionem fluctuantes facta est, in humana essentia substitutam cognoscimus? Quis enim humanam naturam perspicue considerans, non catholica mundi elementa in ea reperiat? Quid de operibus tertiae lucis aestimandum? Nunquid stabilitas substantiae aridae vocabulo significata, & mutabilium accidentium instabilitas aquarum inundationibus intellecta, & haec à se invicem naturali differentia discreta, in homine intelliguntur: insuper etiam, vita illa quae herbarum surculorumque diversas species & nutrit, & auget, & vivifi­cat, intra partes humanae naturae connumeratur. Et quoniam prima die in conditione lucis principalis pars hominis ac sublimissima lux, intellectus viz. & ratio, in consor­tio angelicae naturae constituta est, secundae lucis illius, hoc est exterioris sensus ad visi­bilium rerum recipiendas formas & species & qualitates & quantitates, facti quarta die propheticae theoriae ordo rationabiliter introduxit conditionem. Exterior namque sensus exteriorum rerum internuntius, quamvis proprie & naturaliter ad animam per­tineat, corpori tamen deputatur, quoniam per corporis instrumenta vim suam exer­cet. Pulcre itaque sensus illius qui corpori ex quatuor mundi elementis composito attribuitur, conditionem quarto loco conditionis rerum prophetica theoria constituit; quoniam vero ipsius sensus triplex modus est, quorum primus qui sine ulla erroris oc­casione species rerum sensibilium animo internuntiat, tam praeclare ut facillime ac sine ullo labore ipsas species judex animus planissime omni caligine remota discernat; qui modus visionis luminare majus appellatur; ipse siquidem animum non fallit, ac veluti clarissimus Sol omnes sensibiles species detegit, rationique patefacit. Secundus vero modus est qui veluti luminare minus dicitur ille, per quem saepissime animus fallitur, veluti in nocturnis quibusdam lucubrationibus ambiguus atque errabundus; ut non facile de his quae per sensum recipit rectum judicium proferre possit; hujusmodi exem­pla sunt remus in aqua quasi fractus, aversa facies in speculo, motus turrium, imago vocum quae à Graecis [...] vocatur, & mille species falsitatum omnibus corporeis sensi­bus naturaliter adhaerentium, quas discernere ex vera specie rationabilis animae judi­cium laboriosissime & solertissime sudat; haec enim non in rerum natura, sed in sensi­bus formantur, ac saepe animum fallunt, & in errorem mittunt, & falsa vera esse appro­bant. Tertius modus est qui multipliciter & cumulatim sensibilium formarum nume­ros animo infundit, ac veluti innumerabilium stellarum ex sphaera sensibilis naturae in­numerabilium specierum variis ordinibus coelata cohors accipit; in tantum multipli­cium phantasiarum diffusionibus perturbatus ut aut vix aut nunquam de eis sine ullo errore valeat judicare; sed quibusdam argumentationibus veri quodammodo similia, ac veluti de incertis certa proferre conatur, & nec semper eodem modo de minutissi­mis visibilium rerum rationibus disputat: aliquando quippe clarius veritatique pro­pinquius, aliquando obscurius & à veritate longius, aliquando obscurissime & ab ipsis rebus longissime opiniones quasdam deprimit; ideoque tertius sentiendi modus diver­sis stellarum praefulsionibus significatur. Triplex itaque sentiendi modus in triplici coe­lestium luminarium ordine constituitur. Quod enim Sol est in mundo, hoc est cla­rissimus & non fallens in homine sensus: & quod Luna, hoc est ambigua phantasia & veluti dubia lux animi sentientis: & quod stellae, hoc est incomprehensibiles & minu­tissimi phantasiarum numeri ex innumerabilibus & incomprehensibilibus corporalium rerum speciebus procreati. Et ne mireris veluti minora, hoc est quae considerantur in humana natura, per majora; hoc est per coelestia corpora significari. Verissima quippe ratio incunctanter nos docet unum hominem & singulariter unum, majorem esse uni­verso mundo visibili, non mole partium, sed rationabilis naturae dignitate: Nam si me­lior est anima vermiculi, ut Sanctus pater Augustinus edocet, quam corpus solare totum mundum illustrans, vita siquidem extrema qualiscunque sit primo corpori pretiosissimo­que dignitate essentiae praeponitur; quid mirum, si omnia totius mundi corpora hu­mano [Page 183] sensui postponantur? Primum quidem ratione illa qua praeponitur causa natu­ralis his quae propter eam naturaliter fiunt, & quidem sensibilia propter sensum facta, non autem sensus propter sensibilia, nemo sapientium dubitat; deinde, quod vera ra­tione praeponitur dignitate naturae, quod judicat, ei quod judicatur. Sensus autem de sensibilibus, non vero sensibilia de sensibus judicare, nulli naturas rerum pure specu­lanti est ambiguum. Huc accedit, quod sensus non nisi in substantia vitali, in qua manifestissimus motus vitae est, constituitur: sensibilia vero in quantum corpora sunt, quoniam extremum in creaturis obtinent locum, nec semper motum vitae aperte de­monstrant. Sensibilium quippe quaedam sunt, in quibus aut vix vitalis motus appa­ret aut nunquam. Postremo nullum sensibile vita est, qua vita moveri videatur: sen­sum vero non solum vivere, verum etiam substantialiter esse vitam, ipsa dooet natura. Et si quantitas & magnitudo corporeae molis in rebus sensibilibus laudatur, laudabi­lior est ipsa quantitas & magnitudo virtutis quae in sensibus substituta est. Vide quanta vis est in sensu oculorum ad lustranda in infinitum lucida spatia, ad formandas in se diversas & innumerabiles species, corporum, colorum, figurarum, caeterorumque quo­rum phantasiae per hunc sensum memoriam ingrediuntur. Quid de virtute audiendi dices? Tantas quippe voces simul sonantes, & inter se discrepantes simul potest audi­tus in seipsum haurire atque discernere. In hunc modum, quisquis reliquos sensus inspexerit, mirabiles ineffabilesque eorum virtutes contemplabitur. Hinc datur in­telligi quemadmodum universitatis conditae intelligibiles rationes in quantum intel­ligi possunt, in ejusdem sensu conditionis suae causas constituunt atque subsistunt: Sed quoniam ipse sensus non homini tantum, sed & caeteris animalibus naturaliter inest propterea & aliam patitur distributionem. Tribuitur enim & reptilibus maris & vo­latilibus coeli, in quinta prophetica contemplatione. Nec immerito, cum & ipse sen­sus qui quinto die naturae rerum inseritur quinquepartitus sit. Terrenis quoque ani­malibus sexta die copulatur, ea intentione, ut opinor, quoniam ipsa majorem cogna­tionem eum homine qui sexta die factus est, videntur habere, quam quae de aquarum natura producta sunt. Ipse itaque homo, cujus conditio in praedictis divinae opera­tionis contemplationibus, veluti latenter insinuatur, quoniam in ipso & cum ipso praedicta omnia condita sunt, non per moras temporum, sed ordinatione caufarum in in effectus suos manantium, in fine totius universitatis manifeste formatur, senaria re­petitione propheticae theoriae peracta, ut eo numero non solum perfectio humanae naturae, verum etiam omnium quae ante ipsam explicata sunt, in ea conditio significa­retur, scriptura dicente: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram, & praesit piscibus maris, & volatilibus coeli, & bestiis, universaeque creaturae, omni­que reptili quod movetur in terra. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum. Ubi primo notandum, quod in conditione omnium quae ab initio creaturae in praedictis quinque intellectualibus diebus narrantur, divinae naturae super­essentialis unitas & ineffabilis pluralitas, vel ut ait Sanctus Dionysius Areopagita, sum­mae bonitatis foecunditas aperte non est expressa, quamvis in eo quod scriptum est, in princi­pio fecit coelum et terram, Patris & Filii personas significari non incongrue intelligitur. Dei quidem vocabulo Pater, Principii vero Verbum: & paulo post Spiritus Sanctus introducitur, ubi dictum est, et spiritus Dei fovebat aquas, ac sic in conditione primor­dialium causarum, Sanctae Trinitatis suadetur proprietas. In processionibus etiam ipsarum causarum in formas & species suas, eandem Trinitatem Scriptura commemo­rare inspicitur. Verbi gratia: Dixit Deus, Fiat lux: Dei nomine Patrem, verbo autem sensibili quod est Dixit unigenitum & superintelligibile ejus Verbum, in quo & per quod fecit quae sunt omnia. Ubi vero dixit, & vidit Deus lucem quia bona est, Spiritum Sanctum insinuat. Id ipsum in caeteris quoque diebus facit: ubicunque addit, & vidit Deus quod esset bonum. Sexta vero die dum homo formatur, & unitas Divinae naturae, & pluralitas apertissime praedicatur: unitas quidem dicendo & ait, ut subaudiatur Deus, sicut aperte septuaginta interpretati sunt, & dixit Deus, plurali autem verbo quod est faciamus, tres substantiae unius essentiae, vel ut usitatius Latini volunt, tres personae unius substantiae exprimuntur. Nec immerito. Ubi enim imago conditur, ibi principale exemplum cujus imago est apertissime aperitur. Sed quoniam homo cum sit unus, veluti ex multis partibus compositus est; constat enim ex corpore, hoc est ex for­mata materia sensibili & anima, hoc est sensu & ratione, & intellectu, & vitali motu.

[Page 184] XI. Quaeritur utrum per omnes suas partes ad imaginem Dei homo factus est, an se­cundum eas solummodo quae in eo excelsioris vel excellentissimae naturae sunt; & quid tibi videtur de tali negotio si libet edissere. D. De hac quaestione, omnes ferè Scri­pturae Sanctae expositores non tacent. Et primum quidem unanimiter perhibent ho­minem in quantum corpus est ad imaginem Dei non esse factum; Deus quippe incor­poreus est, nihilque corporalitatis ei inest, vel accidit; utrum vero secundum omnia, hoc est secundum omnes partes partes quae intelliguntur in anima, ad imaginem Dei conditus est, an secundum praecellentes solummodo, studiosissime à spiritualibus viris est quaesi­tum: & ad hoc perventum, non alibi nisi secundum excellentissimam sui partem, in­telligibilem videlicet, divinam imaginem exprimere. Quae pars veluti triformis in­telligitur in intellectu plane & ratione & sensu interiori, de quibus superioribus libris multa inter nos alternata sunt. Illa siquidem vita, qua corpus administrat & qua anima humana nutritivae & auctivae vitae quae herbis & arboribus specialiter attributa est, communicare videtur: sensus quoque exterior & quinquepartitus, quo irrationabili­bus animalibus homo communicat, quamvis ad partes animae pertinere intelligatur, ei tamen inesse imaginem Dei multi sapientes abnegant. Sed dum ipsa ratio humanam animam diligentius conspicatur, simplicissimae naturae eam reperit, totamque per to­tum in seipsa & nullo modo in aliqua sui parte dissimilem sui, vel inferiorem vel supe­riorem seipsa in ullo eorum quae in ipsa essentialiter esse intelliguntur. Tota quippe corpus suum administrat, nutrit, & auget. Tota sentit in sensibus, tota rerum sensibi­lium phantasias recipit, tota in occursoribus numeris qui primi phantasias sensibilium suscipiunt, tota in progressoribus qui introducunt, tota in recordabilibus qui memo­ria commendant, tota in tota memoria, tota super totam memoriam, sive rerum sensi­bilium sive rerum intelligibilium: ac per hoc non illius partium diversitas, si tamen partes in ea esse dicendum est, sed administrationum ac motuum varietas; motus quip­pe ejus partes ejus sunt, diversas intelligentias in anima fecit. Ipsa siquidem in seipsa tota ubique est & individua, motus tamen ipsius, quos etiam numeros animales vocant, quia in anima sunt, diversis appellationibus significantur. Dum enim creatorem suum, super seipsam attendit, & super totius creaturae intelligentiam, contemplativo motu versatur intellectus, seu mens, seu animus; dum rationes rerum veluti secundo motu naturali investigat, ratio; dum invenit eas, & discernit, atque definit, sensus interior; dum rerum sensibilium phantasias per organa corporalium sensuum recipit, sensus ex­terior; non quod sit ipse substantialiter sensus exterior anima, sed quod per ipsum re­rum sensibilium formas & species sentit: magna enim differentia est inter naturam simplicis animi & corporalium instrumentorum multiplicem varietatem; dum corpus administrat nutriendo illud & augendo, vitalis motus meruit appellari; dum sit ipsa simplicissimae naturae & individuae & in partibus essentiae, nec minor in minoribus suis officiis, nec major in majoribus, nec maxima in maximis, sed in omnibus sibimet aequa­lis est, ut magnus ille Gregorius Nyssenus asserit in sermone de Imagine.

Hinc datur intelligi, totam animam humanam ad imaginem Dei factam, quia tota intellectus est intelligens, tota ratio disputans, tota sensus & sentiens, tota vita & vi­vificans. Duobus autem modis maxime humanam animam ad imaginem Dei factam cognoscimus: primo quidem, quod sicut Deus per omnia quae sunt diffunditur, & à nullo eorum potest comprehendi; tota anima totum sui corporis organum penetrat, ab eo tamen concludi non valet: secundo vero, quod quemadmodum de Deo praedica­tur solummodo esse, nullo modo autem definitur quid sit; tota humana anima tantum­modo intelligitur esse, quid autem sit, nec illa ipsa nec alia creatura intelligit: sicut praefatus Gregorius in undecimo capite praedicti sermonis, corporeos sensus ab animi natura discernens, explanat ipsum animum, incomprehensibilem affirmans. ‘Quid igi­tur est, inquit, animus secundum sui naturam, qui sensuum virtutibus seipsum imper­titur, & per singulas convenienter eorum quae sunt scientiam recipit. Nam quia aliud quid praeter sensus est, non arbitror quempiam sapientium dubitare. Si enim id ipsum esset, sensui ad unum omnino haberet secundum sensum operum societa­tem; eo quod simplex quidem ipse est, nil autem varium in simplice consideratur. Nec vero omnibus comparatis aliud quidem tactum esse, aliud olfactum, aliis similiter absque communione ad se invicem dispositis; quoniam aequaliter unicuique & con­venienter adest; alterum quid oportet omnino ipsum animum praeter sensum substi­tuere per naturam ne quis varia intellectuali commisceat. Quis cognovit animum [Page 185] Domini ait Apostolus? Ego autem praeter hoc dico, quis suum animum intellexit? Dicant qui Dei naturam inter ea quae in eorum comprehensione sunt, faciunt; si seipsos intellexerint, si sui animi naturam cognovere. Multum partibilis qui­dem est multumque compositus; & quomodo intellectuale in compositione est? aut quis modus est diversorum generum concretionis? Sed simplex & incompositus, quomodo in multipliciter partitam sensualitatem dividitur, quomodo in singulari­tate varium, in varietate unum? sed cognoscens eorum de quibus dubitatur, solu­tionem, in ipsam vocem Dei recurro; Faciamus enim, inquit, hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Imago donec in nullo eorum quae in principali intelligun­tur exemplo, deficiat, proprie est imago: si vero in aliquo ex similitudine principa­lis exempli excesserit, in illa parte imago non est. Nonne ergo quoniam in his quae circa divinam considerantur naturam, incomprehensibilitas essentiae est, necessarium erit eum qui sortitur imaginem ad principale exemplum imitationem habere? Si enim imaginis natura principale exemplum comprehenderit, supra comprehen­sionem erit: si contrarietas eorum quae considerantur, invenitur, peccatum imaginis reprehenditur. Quoniam vero scientiam fugit ipsa nostrae animae natura quae est secundum imaginem conditoris, diligentem ad id quod ei superponitur ha­bet similitudinem; eo quod secundum seipsam est incognita, incomprehensibilem na­turam characterizans. Idem in decimo secundo capitulo, "Quoniam pulcherrimum omnium & excellentissimum bonum ipse Deus est, ad quem omnia respiciunt, quae­cunque boni habent desiderium: propterea dicimus animum etiam ad imaginem for­mosissimi factum, quatenus ad principale exemplum similitudinem participarit: quantum quidem ipsum in bono licet permanere. Si vero quodammodo extra hoc fuerit, pulcritudine illius in quo erat, denudatur. Sic quidem dicimus similitudine principalis exempli pulcritudinis animum ornari, veluti quoddam speculum chara­ctere apparentis formatum: juxta eandem analogiam etiam administratam à se naturam habere animum arbitramur, pulcritudineque quae ab illo est, ipsam ornari, veluti quoddam speculi speculum factam, tenerique ab ipsa & comprehendi mate­riale substantiae,’ hoc est, materialem substantiam circa quam consideratur natura. Hoc autem propterea dicit, quod circa materiam proprie dicitur natura, quia natat donec formam quam stabilitet, materia inveniat. Si ergo habetur ab altero alterum ‘per omnia corrationabiliter ipsa veri boni societas deducendo per id quod supponi­tur id quod consequens formificat,’ hoc est per animam naturam per naturam materi­am. Cum vero efficitur hujus optimae connaturalitatis dispersio; & contrarium ‘consequens fuerit transgredienti supereminens, etiam ipsius materiae cum desolata fuerit ex natura redarguitur deformitas. Informis enim res quaedam est per seipsam materia, & imperfecta: & ipsius informitate corrumpitur pulcritudo naturae in qua per animam formatur, ac sic in ipsum animum turpitudinis materiae per naturam di­stributio efficitur: ut non jam Dei imaginem in charactere figmenti consideres. Nam veluti quoddam speculum retro bonorum formam animus factus, projicit quidem ful­goris boni notitias; materiae vero informitatem in seipsum absorbet: & hoc modo fit mali generatio per privationem boni subtexta. Bonum vero est quodcunque con­sequitur, quod primum bonum proprie habet; quodcunque vero extra illam copu­lam & similitudinem quae ad illud est efficitur, expers boni omnino est. Si ergo u­num quidem juxta consideratam rationem bonum quod vere est: animus autem ad imaginem boni efficiendo etiam ipse habet bonus esse; natura vero quae ab animo continétur, veluti quaedam imago imaginis est: ex his autem ostenditur quia mate­riale nostrum constituitur quidem & comprehenditur cum ex natura administratur; solvitur vero iterum & decidit cum à continente animo & comprehendente separa­tur, & ab ipsa ad bonum connaturalitate dispergitur. Hoc autem non aliter effi­citur, quam cum naturae ad contrarium fit conversio: dum desiderium non ad bo­num, sed ad id quod formantis indiget intuetur. Necesse est enim omnem materi­am per egestatem propriae formae in aliquam foedam, ac deformem imaginem trans­formari. Et paulo post. Ac per hoc consequens contemplatio rationi occurrit per quam discimus in humana concretione à Deo quidem animum administrari: ab illo autem materialem nostram vitam dum in natura, hoc est, in imagine animi manet; si autem aversa fuerit à natura etiam ab ipsa quae est per animum, operatione alie­nari.’ Proinde si quis praedicti Theologi verba intentus perspexerit, per totum ser­monis [Page 186] de imagine textum inveniet constitutionem totius hominis in tribus quibusdam veluti compositis concretam: in animo videlicet & vitali motu, quem ipse aliquando fluxilem, aliquando materialem vitam appellat: & in materia, ita ut totus homo ani­mo & materiali vita & ipsa materia constare intelligatur: & animus quidem, in quo tota animae virtus constat, ad imaginem Dei factus & summi boni speculum, quoniam in eo divinae essentiae incomprehensibilis forma ineffabili & incomprehensibili modo resultat. Materialis autem vita, quae specialiter circa materiam versatur & propterea materialis dicitur, quia mutabilitati materiae, id est, corporis adhaeret, imago quae­dam animi est & ut ipse dicit, speculum speculi; ita ut animus divinae naturae forma sit: vitalis autem motus, qui etiam materialis vita vocatur, forma sit animi, ac veluti secunda imago: per quam etiam animus materiae speciem praestat. Ac per hoc qua­dam ratione per humanae naturae consequentiam totus homo ad imaginem Dei factus non incongrue dicitur: quamvis proprie & principaliter in solo animo imago subsi­stere intelligatur, eo ordine ut animus quidem à Deo nulla alia interposita creatura: vitalis autem motus ab animo. Postremo ex vitali motu materia formationis causam accipiat: ita ut materia vitalem motum sequatur, vitalis motus animum, animus ipsum Deum: ad quem conversus naturae suae integritatem & pulcritudinem custodit: aver­sus vero ab eo, & seipsum & quae sibi subjecta sunt, materialem vitam dico, ipsamque materiam dissipat atque deformat. Sed ipse vitalis motus non parvam quaestion em gignit. Quaeritur enim utrum ad substantiam hominis pertineat necne: & si non per­tinet, cur imago imaginis dicitur, hoc est, imago animi, & qua ratione per ipsum ma­teriae animus praestat formam: si autem substantialiter talis vita inest homini, quare homo ex anima solummodo & corpore constare perhibetur: & quare soluta materia illa vita in nullo intelligitur? Non enim in materia manet, quae jam omni motu vitali deseritur dum praesentia substantialis vitae quae anima est, privatur: nec in anima sub­sistere dignoscitur quae post regimen corporis nullum ad materiam motum patitur. Quapropter non incongrue, ut opinor, motus vitalis talis ratio reddenda est, ut nihil aliud sit ipse praeter quandam copulam & juncturam corporis & animae, quae sibi invi­cem adhaerent, & per quam corpus ab anima vegetatur & administratur, sive vigilando sive dormiendo, sive anima intendat ut quid in corpore peragat, sive à sensibus rece­dat & in ipsa quiescat, ac veluti oblita sit coporis sui. Illud tamen ineffabili quodam silentio administrare non desinit, alimenta quibus corpus nutritur & custoditur, sin­gulis quibusque partibus distribuens. Separatis autem utrisque, corpore videlicet & anima, vitalis ille motus omnino interit. Non enim vivit nisi habeat quod moveat, hoc est, nisi habeatur quod per eum moveatur: quia nihil aliud subsistit nisi motus ani­mae corpus regentis. Dum autem moriens desinit movere vel moveri: motus in eo omnino perit. Totius enim motus terminus est quies moti aut moventis. Quiescente igitur anima corpus suum movere, totus vitalis motus, hoc est, tota materialis vita esse desinit. Hinc idem, beatus Gregorius in decimo tertio capitulo. ‘Materialis, inquit, & fluxilis haec corporum vita, semper motu proveniens, in hoc habet essendi virtutem, in non stante unquam motu. Ut enim quidam fluvius juxta suum ruens impetum, im­plere quidem vallem ostenditur per quamcunque consequitur, ferri non tamen in eadem aqua circa eundem semper locum cernitur, sed illa quidem subter lapsa cucur­rit, illa vero desuper lapsa fluxit: sic & materiale hujus vitae per quendam locum motum fluxumque vicissitudinum successionis continuitate permutatur, ut nunquam post mutabilitatem stare possit; sed impotentia quiescendi incessabilem habet alter­num per similia motum. Si autem aliquando motus cessaverit omnino etiam essendi quietem habebit,’ hoc est omnino esse cessabit. At si vis cognoscere quod animus in nulla parte corporis concludatur, dum totum corpus praesentia sui administratur & ubique in omnibus quibus administrat, totus est: audi eundem in eodem sermone decimo quarto capitulo. ‘Nobis, inquit, sermo erat propositus ostendere, non in parte corporis detineri animum: sed totum aequaliter attingere, consequenter naturae subjectae partis motum operans. Est autem ubi etiam naturales affectus animus subsequitur, veluti minister factus. Nam & saepe percipit corporis natura & contristati sensum & lae­tantis concupiscentiam animo imponit: ita ut ipsa quidem prima praestet princi­pia, ut ciborum appetitum, vel cujusdam omnino eorum quae secundum delectatio­nem sunt, desiderium ingerens: animus vero tales impetus accipiens, suis cogitatio­nibus occasiones ad id quod desideratur, cum corpore exquirit. Hoc autem non [Page 187] in omnibus est, sed solummodo in his, qui plus captivi disponuntur, qui rationem servire facientes desideriis naturae, per auxilium mentis libidini, quae per sensus est, serviliter blandiuntur. In perfectioribus vero non sic efficitur. Imperat enim ani­mus; ratione, & non passione, quod utile est eligens: natura autem evestigio sequitur praecipientem. Quomodo vero tres secundam vitalem virtutem differentias ratio invenit, primam quidem nutritivam sine sensu; secundam nutritivam quidem & sensitivam, expertem vero rationabilis operationis; item tertiam rationabilem & perfectam, perque omnem virtutem penetrantem: ut & in illis sit, & intelligentiae plus possideat: nemo ex his opinetur tres animas commixtas esse in humana concre­tione, in propriis circumscriptionibus consideratis: ita ut conformatione multarum animarum humanam esse arbitretur; sed vera quidem & perfecta anima una in na­tura est, intellectualis & immaterialis, quae per sensus materiali copulatur naturae. Materiale autem omne in conversione & mutabilitate positum est; siquidem animan­tem virtutem participaverit, juxta incrementum movebitur: si vero vitali opera­tione deciderit, motum in corruptionem resolvet. Neque igitur sensus abs (que) materiali essentia,’ neque intellectualis virtutis sine sensu fit operatio. In decimo quinto quoque capitulo eundem sensum repetit dicens, ‘In parte quadam eorum quae in nobis sunt animus non comprehenditur, sed aequaliter in omnibus & per omnia est, neque ex­trinsecus comprehendens, neque intrinsecus comprehensus; haec enim in cadis seu aliis quibusdam corporibus sibi invicem impositis, proprie dicuntur. Ipsa autem in­tellectualis ad corporale societas, ineffabilem & inintelligibilem habet contactum: ne­que intus existens, non enim in corpore incorporale tenetur; neque extra com­prehensus, non enim circumprehenditur incorporale, sed secundum quendam mo­dum superrationabilem & inintelligibilem appropinquat animus naturae, & coaptatus in ipsa & circa ipsam consideratur; neque intus positus neque circumplexus, sed quomodo non est dicendum ne (que) intelligendum, praeter hoc quod juxta proprium or­dinem ipsius permeabilis naturae etiam animus efficax sit. Si autem aliquod delictum circa ipsam contigerit,’ secundum illud motus intelligentiae titubat. Ac si aperte diceret, si organum corporis in aliquo deliquerit, hoc est, in aliquo defecerit, & in­tegritatem suae naturalis constitutionis aliqua occasione corruptam habuerit: motus intelligentiae, id est, motus animi in ea parte quae in organo corrumpitur, titubat, hoc est, administrationis suae virtutem manifestare non potest: non quod ille animus de­ficiat, sed quod illa pars animi virtutem recipere non valeat.

XII. Quoniam vero necessarium est humanam naturam diligenter considerare, indu­bitanterque discernere quid in ea ad imaginem Dei & similitudinem, hoc est, ad imagi­nem similem creatum sit, & quid similitudine divinae imaginis longe in ea distat: ejusdem scientissimi & sapientissimi magistri, Gregorii videlicet, verba inserere placuit. Ait ergo in decimo sexto capitulo sermonis de Imagine. ‘Recipiamus iterum divinam vocem, fa­ciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Quomodo parva & indigna magnanimitate hominis ex his quae extra sunt, quidam imaginavere comparatione ad hunc mundum quasi in ipso existeret, hominem magnificantes? Dicitur enim homi­nem parvum mundum esse, ex iisdem quibus universum elementis consistentem. Nam qui ornamento nominis talem laudem humanae naturae donant, obliti sunt semet­ipsos; in proprietatibus quae circa culicem & murem sunt, venerabilem hominem facientes. Etenim & illis ex his quatuor concretio est: eo quod omnino in uno existentium aut ex pluribus aut minoribus quaedam portio circa animatum conside­ratur, eorum sine quibus consistendi aliquid ex his quae sensum participant, naturam non habet. Quid igitur magnum, si hominem arbitremur mundi charactera & similitu­dinem esse, coelo praetereunte, terra mutata, omnibus (que) quae in his comprehenduntur, cum transitu comprehendentis praetereuntibus? Sed in quo juxta ecclesiasticam ratio­nem humana magnitudo est, non in ipsa ad creatum mundum similitudine, sed in ipso quod secundum imaginem naturae conditoris facta est. Quae est igitur imaginis ra­tio, merito dices. Quomodo assimilatur incorporeo corporale? Quomodo sem­piterno temporale, immutabili, quod per conversionem mutabile est; impassibili & incorruptibili, passibile & corruptibile; puro ab omni malitia, quod semper ei coha­bitat & ad eam convertitur? Multa enim medietas est illius animi qui est principale exemplum, & illius qui secundum imaginem factus est. Imago siquidem si habuerit ad principale exemplar similitudinem, proprie illud etiam nominatur. Si vero imi­tatio [Page 188] ab eo quod praeponitur distaverit, aliud aliquid & non imago illius est illud. Quomodo ergo homo mortale hoc & passibile citoque deficiens, immortalis ac purae semperque existentis naturae est imago? Sed veram de hoc rationem solam noverit aperte qu [...] vere est veritas. Nos vero quantum capimus speculationibus quibusdam & opinionibus quod verum est investigantes, haec de quaestionibus susceptis dicimus; neque divinus mentitur sermo, secundum imaginem Dei fieri hominem dicens: ne­que miseranda humanae naturae aerumna beatitudini impassibilis vitae assimilatur. Ne­cesse enim est è duobus alterum fateri. Si quis comparat Deo quod nostrum est, aut passibile esse divinum, aut impassibile humanum: ut ex aequalibus similitudinis ratio in utrisque comprehendatur, si autem neque divinum passibile, neque nostrum extra passionem est: igitur quae alia relinquitur ratio per quam veridicam dicimus divinam vocem, quae in imagine Dei factum fuisse hominem dicit. Non igitur ipsa nobis recipienda est sacra scriptura. Fiat itaque quaedam ex his quae scripta sunt ad id quod quaeritur à nobis, manuductio. Postquam dixit, faciamus hominem secun­dum imaginem & in talibus faciamus, infert hunc sermonem, quia Deus fecit homi­nem & secundum imaginem Dei fecit eum, masculum & foeminam fecit eos. Dictum est igitur jam & in his quae coram sunt, quia ad solutionem haereticae impietatis talis sermo praenuntiatus est: ut discentes quia fecit hominem unigenitus Deus secundum imaginem Dei, nulla ratione divinitatem Patris & Filii segregemus, fideli divina scriptura Deum utrumque nominante, eum videlicet qui fecit hominem, & eum ad cujus imaginem factus est. Sed de hoc quidem sermo dimittatur, ad propositum vero convertenda est quaestio, quomodo esse divinum beatum, & misera humanitas; & si­mile illi hoc à sacra scriptura nominatur. Nonne itaque diligenter ordinanda sunt verba? Inveniemus enim quia alterum quid, quod secundum imaginem factum est, alterum quod nunc in infoelicitate ostenditur. Fecit Deus, inquit, hominem; ad imagi­nem Dei fecit eum. Finem habet ipsa ad imaginem facti creatio. Deinde epanalepsin id est adjectionem facit secundum constitutionem sermonis: & ait, masculum & foe­minam fecit eos. Omnibus enim arbitror notum esse: quia hoc extra principale ex­emplum intelligitur. In Christo enim Jesu, sicut ait Apostolus, neque masculus ne­que foemina est, sed in haec hominem dividi sermo dicit. Nonne itaque duplex quae­dam est nostrae naturae constitutio, una ad Deum assimilata, altera ad talem differen­tiam divisa? Tale enim aliquid ex constructione eorum quae scripta sunt, ratio insi­nuat. Primum quidem dicens, quia fecit Deus hominem secundum imaginem Dei fecit eum. Iterum vero his quae dicta sunt addens, quia masculum & foeminam fecit eos. Quod alienum est ab his quae de Deo intelliguntur. Ego enim arbitror magnam quandam excelsamque doctrinam ex his quae dicta sunt, scriptura tradi. Talis autem doctrina est. Duorum quorundam per extremitatem à se invicem distantium medium est humanitas, divinae videlicet incorporalisque naturae, & irrationabilis pecudalisque vitae. Licet enim utrumque praedictorum in humana comparatione considerare. Por­tionem quidem Dei quod rationabile est atque intellectuale, quod juxta masculum & foeminam differentiam non admittit; irrationabilis vero, corporalem constitutio-& duplicationem in masculum & foeminam partitam. Utrumque horum est omnino in omnibus. Sed praecedere intellectuale, ex illo qui humanam generationem in ordine percurrit, didicimus; supergenitivam vero esse homini ad irrationabilem societa­tem & cognationem. Primum namque ait, quia fecit Deus ad imaginem Dei hominem ostendens ex his quae dicta sunt, sicut ait Apostolus, quia in eo qui talis est masculus & foemina non est. Deinde infertur humanae naturae proprietas, quia masculum & foeminam fecit eos. Quid ergo ex hoc discemus? Et mihi nemo imputet longius ser­monem producenti proposito intellectu. Deus in sua natura omne quodcunque est, per notitiam accipiendum bonum illud est. Magis autem omnis boni intellecti & & comprehensi summitas existens, non ob aliud aliquid humanam vitam creat, quam quod bene esse talem oportet. Ac per hoc ad conditionem nostrae naturae motus, non nisi imperfectam bonitatis ostenderet virtutem, aliquod quidem dans ex his quae sibi insunt, in aliquo autem invidens suae participationi. Ast perfecta bonitatis species in hoc est, & adducere hominem ex non existente in generationem, & non indigen­tem bonorum perficere. Quoniam vero multus singulorum bonorum catalogus est, non facile est eum numero perficere: propterea comprehensiva quadam voce omnia comprehendens sermo significavit, dicendo, ad imaginem Dei hominem factum fuisse. [Page 189] Tale enim est hoc ac si diceret: quia omnis boni humanam naturam participem fe­cit. Si enim plenitudo bonorum Deus; illius autem hoc, id est homo, imago: igitur in eo quod sit plenitudo omnis boni ad principale exemplum imago habet similitudi­nem. Ergo est in nobis omnis boni forma, omnis virtus & sapientia, & omne quod­cunque est in melius intelligendum. In eo enim est, quod sit omnium necessitate li­berum, nullique naturali, hoc est, materiali potentiae subjugatur; sed per se poten­tem ad id quod desiderat habet voluntatem. Res enim est dominatu carens ac volun­taria virtus. Quod autem cogitur violentiamque patitur, virtus esse non potest. Interea in omnibus imaginem principalis exempli & charactera pulcritudinis gestans, nisi in a­liquo differentiam habuerit, non jam erit omnino simile: sed hoc ipsum per omnia ostenditur, quod in universo non distat. Qualem igitur ipsius Dei, & Deo similis diffe­rentiam contemplabimur? In hoc, illud quidem non creatum, illud vero per creationem subsistit. Talis autem proprietatis differentia aliarum iterum proprietatum conse­quentiam fecit. Conceditur enim omnino increatam naturam inconversibilem esse, semperque similiter habere: creaturam vero non sine mutabilitate consistere. Nam ipse ex non existente inesse transitus motus quidam est, & mutatio non existentis in esse, secundum divinam voluntatem transmutati. Ac sicut in aere charactera Caesaris im­aginem Evangelium dicit: per quod discimus juxta quidem figuram similitudinem esse formati ad Caesarem, in subjecto vero differentiam habere; sic etiam secundum prae­sentem rationem loco imaginum quae considerantur in divina natura, in humana etiam cogitantes ea in quibus similitudo est, in subjecto differentiam invenimus, quatenus in non creato & creato considerantur. Quoniam igitur illud quidem semper similiter habet, hoc autem per creationem factum ex mutabilitate esse inchoavit, & cognatam ad talem mutabilitatem habet conversionem: propterea qui novit omnia ante genera­tionem, sicut ait Propheta, consecutus autem magis praeintelligens prognostica virtute ad quid inclinaret per suam virtutem suamque potentiam humanae voluntatis motus, quoniam quod futurum est vidit, supermachinatus est imagini secundum masculum & foeminam differentiam, quae non jam ad divinum principale exemplum aspicit, sed (sicut dictum est) irrationabiliori adhaeret naturae. Causam vero talis supermachi­nationis soli quidem noverint, qui veritatem per se vident & ministri sunt verbi. Nos autem, quantum possibile est ex quibusdam conjecturis atque consequentiis verita­tem opinantes, quod in animum venit non pronuntiative exponimus; sed, veluti in gymnasio auribus fidelibus audienda proponemus. Quid ergo est quod de his cogitamus? Sermo qui dicit, fecit Deus hominem, infinita significatione omnem huma­nitatem ostendit. Non enim nunc cognominatur creaturae Adam, sicut in sequenti­bus historia dicit; sed nomen creato homini non aliud quoddam universaliter est. Igitur universali naturae vocatione tale aliquid suspicari introducimur, quia in divina praescientia & virtute omnis humanitas in prima constitutione compre­hensa est. Oportet enim nil Deo infinitum in his quae ab eo facta sunt aestimare, sed uniuscujusque eorum quae sunt finis & mensura circumponderans factoris sapi­entia est. Quemadmodum igitur aliquis homo corporis quantitate coarctatur, & mensura sibi substantiae magnitudo est, quae in superficie corporis perficitur: sic ar­bitror veluti in uno corpore totam humanitatis plenitudinem prognostica virtute à Deo omnium comprehensam fuisse; & hoc docet sermo qui dicit, quia fecit Deus hominem, secundum imaginem Dei fecit eum. Non enim in parte naturae imago, ne­que in quodam eorum quae secundum ipsam considerantur gratia est: sed in totum ge­nus aequaliter talis pervenit virtus. Signum vero est, quod omnibus similiter animus collocatur, dum omnes intelligendi & consiliandi virtutem habeant, & alia omnia ex quibus divina natura in eo quod secundum ipsam factum est similitudinem refert, si­militer habent: Et ipse in prima mundi constitutione ostensus homo, & post universi­tatis consummationem futurus, aequaliter in seipsis divinam ferunt imaginem. Propte­rea unus homo nominatum est omne, quia in virtute Dei nil praeterit, nil instat, sed & quod spectatur aequaliter praesenti comprehensiva universitatis operatione contine­tur. Omnis itaque natura quae à primis usque novissima pervenit, una quaedam vere existentis imago est: ipsa vero in masculum & foeminam generis differentia novissime constitutioni formationis adjecta est.’ In decimo septimo item ejusdem sermonis capitu­lo. ‘Resurrectionis, inquit, gratia, nil aliud nobis promittit, quam lapsorum, in pristinum statum restitutionem. Est enim reditus quidam in primam vitam exspe­ctata [Page 190] gratia, expulsum paradyso iterum in ipsum reducens. Ipsa igitur restitutorum vita ad eam quae proprie angelorum habetur, profecto ante ruinam angelica quaedam erat, propterea ipse ad antiquitatem vitae nostrae reditus, angelis assimilatur. Attamen sicut dictum est nuptiis non existentibus, in myriadibus infinitis militiae angelorum sunt, sic enim in visionibus Daniel narravit. Non igitur per enndem hominem si nulla conversio & recessus ab angelica societate ex peccato nobis fieret, fortassis nos nuptiis ad multiplicationem ailigaremur. Alius quidam est in natura angelorum multiplicationis modus, ineffabilis quidem & inintelligibilis humanis argumentatio­nibus, veruntamen quoniam omnino est: Ipse etiam in his qui paulo minorati sunt ope­raretur hominibus in ipsam definitam factoris consilio mensuram human itatem augens. Si vero coarctatur quis generationis auimarum modum inquirens, nisi alligaretur nu­ptiarum cooperationi homo, respondebimus & nos angelicae substantiae modum quo­modo infinitis myriadibus illi, & una essentia existunt, & in multis numerantur, hoc enim apte respondebimus proponenti, quomodo esset sine nuptiis homo, dicentes si­cut sunt angeli sine nuptiis, hominem enim similem illis fuisse ante praevaricationem ostendit ipsa in illum iterum restitutio. His iterum à nobis sic jam bene discretis, ad priorem rationem redeundum est: quomodo post constitutionem imaginis ipsam se­cundum masculum & foeminam differentiam supermachinatus est Deus formationi. Ad hoc enim dico utilem esse prius perfectam à nobis Theoriam. Qui enim omnia ad­duxit in esse, totumque in sua voluntate hominem ad divinam imaginem formavit, non paulatim adjectionibus futurorum moras fecit, sciendo in suam plenitudinem animarum numerum perficiendum: sed cumulatim in ipsa plenitudine omnem hu­manam naturam per prognosticam operationem intellexit, & in excelsitudine & in coaequali angelis quiete honorificavit. Quoniam vero praevidit non recte euntem ad bonam voluntatem, atque ideo ex angelica vita recedentem: ne animarum huma­narum multitudo minueretur, cadens ex illo modo per quem angeli ad multitudinem aucti sunt, propterea convenientem in peccatum lapsis incrementi excogitationem in natura conformavit, pro angelica magnificentia pecudalem & irrationabilem ex se invicem successionis modum humanitati inserens. Hinc mihi videtur etiam magnus David dolens hominis miseriam, talibus verbis planxisse naturam: quia homo cum in honore esset non intellexit, honorem dicens aequalem angelicis reverentiam. Propterea, inquit, comparatus est jumentis insipientibus. Vere enim pecorinus factus est,’ qui animalem hanc generationem accepit propter ad materiale inclinationem. M. Praefati itaque magni Theologi verba quae a te introducta sunt, nihil aliud viden­tur suadere, quam ut hominem intelligamus solo animo & virtutibus ei naturaliter in­sitis, ad imaginem Dei factum. Insunt autem ei sapientia, scientia, ratiocinandi virtus, caeteraeque virtutes quibus ornatur anima, similitudinem in se creatoris sui exprimens: & quod omnes homines simul & semel facti sint in illo uno homine de quo scriptum est, faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram, & in quo omnes peccaverunt, adhuc enim ille unus omnis fuit, & in quo omnes beatitudine paradisi expulsi sunt. Et si homo non peccaret, in geminum sexum simplicitatis suae divisionem non pateretur. Quae divisio divinae naturae imaginis & similitudinis omnino expers est, & nullo modo esset si homo non peccaret: sicut nullo modo erit post restaurationem naturae in pri­stinum statum, qui post catholicam resurrectionem cunctorum hominum manifestabi­tur. Quapropter si homo non peccaret, nullus utriusque sexus copula nec ullo se­mine nasceretur: sed quemadmodum angelica essentia dum sit una, in infinitas myria­des, nullis temporum morulis interjectis, simul & semel multiplicata est; ita humana natura si mandatum vellet servare & servaret, in praecognitum soli conditori nume­rum simul & semel erumperet. Quoniam vero praevidit Deus qui nec fallit nec falli­tur, hominem conditionis suae ordinem & dignitatem deserturum, supermachinatus est alterum multiplicationis humanae naturae modum, quo mundus iste locorum & tem­porum intervallis perageretur, ut homines generalis delicti generalem luerent poenam, ex corruptibili semine, sicut & caetera animalia, nascentes. Sed dum haec multaque similia ex praedicti magistri testimoniis colliguntur, multae quaestiones undique prosili­unt? Quarum prima ac maxima impetum validissimum facit. Si enim omnes homines non solum qui fuerunt & qui sunt, verum & qui futuri sunt, simul & semel creati in illa divina voce quae dicit, faciamus hominem: & si ista corruptibilia & mortalia cor­pora ex corruptibili & mortali & materiali semine nascentia, extrinsecus humanae na­turae [Page 191] ad imaginem Dei conditae praevaricationis merito supermachinata sunt, ac per hoc nullo modo essent: si homo divinae imaginis in qua conditus erat, pulcritudinem non dehonestaret: non supervacuo quaeritur quomodo prima conditio ad imaginem Dei facta est: siquidem secunda non ad imaginem, sed propter praefatam causam su­peraddita, an in sola anima erat sine corpore, an in anima simul & corpore: & si in so­la anima, quomodo homo appellatus est? cum constet hominem ex duabus naturis esse compositum, ex invisibili quidem secundum animam, & visibili secundum corpus; & nec partem quidem hominis tunc creatam fuisse crediderim; ut synecdochi [...]s in­telligamus quod dictum est, faciamus hominem; praesertim cum naturarum omnium plenissima & perfectissima conditio his propheticis verbis narretur. Si autem prima conditio in anima & corpore, hoc est, in toto & integro homine recte intelligitur, quaerendum profecto quale corpus illud erat in prima conditione hominis. Et quidem vera ratio clamat hoc corpus merito peccati supermachinatum non fuisse, illud in pri­ma ac naturali conformatione hominis conditum. D. Non ex superfluo haec quaestio interposita est, & non infructuose quaerenda atque solvenda: & quia tu proposuisti, solvendae illius debitor factus es. Non enim, ut arbitror, proponeres, quod omnino solvere non procurares. M. Illud corpus quod in constitutione hominis primitus est factum, spirituale ac immortale crediderim esse, ac tale aut ipsum, quale post re­surrectionem habituri sumus. Non enim facile concesserim corruptibile corpus fuisse & materiale, priusquam causa corruptionis & materialitatis, hoc est, peccatum fieret: & maxime cum manifesta ratio perdoceat, si id ipsum corpus quod in prima conditione hominis factum est ante delictum, mox conversum est & factum corruptibile post deli­ctum, non erat illud supermachinatum; sed de spirituali & incorruptibili in terre­num & corruptibile transmutatum: ac per hoc praedicti magistri, Gregorii videlicet Theologi auctoritas vacillare videbitur, quod absit. Ipse siquidem incunctanter asse­rit totum quod in prima conditione hominis factum est ad imaginem Dei, secundum rationem animae & corporis incorruptibiliter manere. Ut enim omittamus perspicuas illius argumentationes, quibus indubitanter affirmat nec animas ante corpora fuisse creatas, nec corpora ante animas, sed simul & semel totum factum in divino consilio, quo dictum est faciamus hominem: ac simul in hunc mundum secunda quadam ratione quae superaddita est in ordine temporum nasci: quomodo etiam nec post peccatum perversae voluntatis humanae naturae, & corpus illud spirituale & naturale animo sem­per adhaerens ac sibi concretum, discernitur ab eo quod merito transgressionis adje­ctum est: vicesimo septimo capitulo saepe dicti sermonis luculentissime explanat. ‘Non enim, inquit, per omnia quod nostrum est in fluxu & transmutatione est. Si enim esset reprehensibile universaliter quod nullum statum habet ex natura, sed juxta subtiliorem rationem eorum quae in nobis sunt, quoddam quidem stat, quoddam vero ex mutabilitate accidit. Mutatur enim per auctionem & diminutionem corpus, veluti vestimenta quaedam, consequentes aetates indutum. Stat vero per omnem con­versionem intransmutabilis in se ipsa forma, insita sibi semel ex natura signa non amittens: sed in omnibus secundum corpus transmutationibus cum suis notionibus apparet: subtrahitur autem per verbum Domini videlicet ea mutatio, quae morbo formae superaccidit. Nam veluti facies quaedam ad aliena ipsa per informitatem de­formitas formam deprehendit, qua informitate per verbum circumablata, sicut in Naaman, seu in his qui in Evangelio narrantur, iterum obscurata sub passione facies per sanitatem in suis notionibus relucet. Igitur in deiformitate animae non fluxibile per mutabilitatem & transmutabile est, sed quod permanet similiterque in nostra na­tura habet, hoc inseritur. Et quoniam ipsas per speciem differentias ipsae mutabiles concretionis qualitates transformant, concretio vero non alia est praeter elementorum mixturam: elementa autem dicimus universitatis constitutioni subjecta, ex quibus etiam humanum corpus constat: necessario specie veluti descripti signaculi in anima permanente, neque reformanda in signaculo ad formam ab ea videlicet anima igno­rantur, sed in tempore reformationis illa iterum ad se ipsam recipiet, quaecunque formae characteri coaptabit. Coaptabit autem omnino illa quae ab initio in forma characterizata sunt.’ Videsne igitur quam similiter primae conditionis proprietatem ab his quae superaddita sunt discernit? Quodcunque enim in humanis corporibus im­mutabile intelligitur, primae conditionis proprium est, quicquid vero in eis mutabile & varium percipitur, illud est superadjectum extraque naturam substitutum. Univer­saliter [Page 192] saliter autem in omnibus corporibus humanis una eademque forma communis omnium intelligitur: & semper in omnibus incommutabiliter stat. Nam innumerabiles diffe­rentiae, quae eidem formae accidunt, non ex ratione primae conditionis, sed ex quali­tatibus corruptibilium seminum contingunt. Ipsa igitur forma spiritualis spirituale corpus est in prima conditione hominis factum: quod autem ex materia, hoc est ex qualitatibus & quantitatibus quatuor elementorum, mundi sensibilis cum ipsa forma qualitativa, de qua in prioribus libris disputavimus, quoniam & augeri & minui pa­tiuntur, ad compositionem superadjecti ac veluti superflui corporis pertinere non du­bium est: quod corpus materiale & exterius veluti quoddam vestimentum interioris & naturalis non incongrue intelligitur. Movetur enim per tempora & aetates, aug­mentum & detrimentum sui patiendo, illo semper interiori in suo statu incommutabi­liter manente.

XIII. Sed quoniam & illud exterius à Deo factum est & superadditum, divinae bo­nitatis magnitudo & infinita erga omnia quae sunt providentia, noluit perire penitus & ad nihilum redigi: quia ab ipsa est, & extremum in creaturis obtinet ordinem: por­ro quia omne quod in hunc mundum per generationem localiter & temporaliter nasci­tur, non potest fine carere, sive in minimis ut dies, horae, momenta; sive maximis, ut secula; sive mediis, ut aetates, anni temporum, intervallis inter principium nativitatis in hanc vitam ejusdemque vitae finem interpositis naturali creaturarum ordinatione exigente. Omne siquidem quod in mundo ex mundo compositum incipit esse, necesse est resolvi & cum mundo interire. Necessarium erat exterius ac materiale corpus solvi in ea elementa ex quibus assumtum est: non autem necessarium perire, quoniam ex Deo erat manente semper interiori illo & incommutabiliter stante in suis rationibus secundum quas, cum anima & in anima & in anima & per animam & propter animam constitutum est. Quoniam vero illius corporis materialis atque solubilis manet in anima species, non solum illo vivente, verum etiam post ejus solutionem & in elementa mundi redi­tum. Disputatio quippe divitis cum Abrahamo notionem corporum adhaerere anima­bus post mortem indicat. Propterea partium illius ubicunque elementorum sint, non potest anima oblivisci, aut eas nescire. Quamvis enim propter peccatum superadditae sint humanae naturae, ad eam tamen non pertinere non possunt; quoniam ab eodem naturae conditore & additae sunt & factae, ac per hoc in restauratione hominis in unita­tem naturae revocandae, dum anima totum sibi subditum resurrectionis tempore reci­piet: & hoc est quod ait magister, necessario specie veluti descripti signaculi in anima per­manente, neque reformanda in signaculo ad formam ab ea ignorantur. Ac si diceret, dum species, hoc est, notio descripti signaculi, exterioris videlicet corporis, quod vocatur signaculum, in anima permanet, etiam post signaculi solutionem propter illam notio­nem quam semper habet, non ignorat partes signaculi per elementa sparsas; & resurre­ctionis in signaculo, hoc est, in corpore ad formam animae quod est interius corpus, reformandas. Est enim exterius & materiale corpus signaculum interioris; in quo for­ma animae exprimitur, ac per hoc forma ejus rationabiliter appellatur. Et ne me exi­stimes duo corpora naturalia in uno homine docere: verum enim est corpus quo con­naturaliter & consubstantialiter animae compacto homo conficitur. Illud siquidem materiale quod est superadditum rectius vestimentum quoddam mutabile & corrupti­bile veri ac naturalis corporis accipitur quam verum corpus; non enim verum est, quod semper non manet, & ut ait Sanctus Augustinus, qúod incipit esse quod non erat, & desinit esse quod est, jam non est. Inde fit quod semper non simpliciter, sed cum additamento aliquo ponitur corpus mortale vel corruptibile vel terrenum vel animale, ad discretio­nem ipsius simplicis corporis, quod primitus in homine editum est, & quod futurum est.

XIV. D. Quid ergo respondebimus scientissimo divinissimoque Theologo, Augu­stino videlicet, qui praedictis rationibus refragari videtur? Nam fere in omnibus suis libris incunctanter asserit, corpus primi hominis ante peccatum animale fuisse, terre­num, mortale, quamvis non moreretur si non peccaret: peccando vero mortuum, sicut ait Apostolus, corpus quidem mortuum propter peccatum. Hinc est quod primo in libro de Baptismo parvulorum convincens eos qui dicunt Adamum sic creatum, ut etiam sine peccati merito ‘moreretur, non poena culpae, sed necessitate naturae. Quid igitur re­spondebunt, cum legitur, hoc Deum primo homini etiam post peccatum increpando & damnando dixisse: terra es▪ & in terram ibis? Neque enim secundum animam, sed [Page 193] quod manifestum est secundum corpus terra erat, & morte ejusdem corporis erat iturus in terram. Quamvis enim secundum corpus terra esset, & corpus in quo creatus est animale gestaret, tamen si non peccasset, in corpus fuerat spirituale mu­tandus, & in illam incorruptionem quae fidelibus & sanctis promittitur, sine mortis periculo transiturus. Cujus rei desiderium nos habere non solum ipsi sentimus in no­bis; verumetiam admonente Apostolo cognoscimus▪ ubi ait: Et enim in hoc in­gemiscimus habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui cupientes, si tamen induti non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione ingemiscimus gravati, in [...]uo nolumus expoliari sed supervestiri, ut absorbeatur mortale à vita. Proinde si non peccasset Adamus, non erat expoliandus corpore, sed supervestien­dus immortalitate & incorruptione, ut absorbeatur mortale à vita, i. e. ab animali in spirituale transiret: neque enim metuendum suit, ne forte diutius hic vivendo in corpore animali, senectute gravaretur & paulatim veterascendo perveniret ad mor­tem. Si enim Deus Israelitarum vestimentis & calceamentis praestitit quod per tot annos non sunt attrita: quid mirum si obedienti homini ejusdem potentia praestare­tur, ut animale ac mortale habens corpus, haberet in eo quendam statum quo sine defectu esset annosum, tempore quo Deus vellet, à mortalitate ad immortalitatem sine media morte venturus? Sicut enim haec ipsa caro quam nunc habemus, non ideo non est vulnerabilis, quia non est necesse ut vulneretur; sic illa non ideo non fuit mortalis, quia non erat necesse ut non moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali etiam illis qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch & Elias per tam longam aetatem senectute marcue­runt; nec tamen credo eos jam in illam spiritualem qualitatem corporis commutatos, qualis in resurrectione promittitur, quae in Domino prima praecessit; nisi quia isti fortasse nec his cibis egent qui sui consumtione reficiunt. Sed ex quo translati sunt, ita vivunt ut similem habeant societatem illis quadraginta diebus, quibus E­lias ex calice aquae & ex collyride panis sine cibo vixit: aut si & his sustentaculis opus est, ita in paradiso fortasse pascuntur, sicut Adam priusquam propter pecca­tum exinde exire meruisset. Habebat enim quantum existimo & de lignorum fructi­bus refectionem contra defectionem;’ & de ligno vitae stabilitatem contra vetustatem. Et quid ad rem tantam tanti & tam magni viri testimonia exaggerare, cum omnibus libros illius legentibus, & maxime de Genesi ad literam & de Civitate Dei manifestissi­mum sit, nil aliud docere de corpore primi hominis ante peccatum quam animale atque mortale fuisse. Si enim animale non fuisset, quomodo de fructibus paradisi comedere juberetur ne deficeret, & de ligno vitae ne senesceret? Nam ut ipse saepe asserit primi homines ante praevaricationem de fructibus paradisi corporaliter comedisse perhiben­tur. Quisquis igitur vult & potest respondeat: mihi autem & tibi si placet sufficiat, sententias sanctorum Patrum de constitutione hominis ante peccatum legere, & quid unusquisque eorum voluit cauta ac diligenti inquisitione quaerere; lites autem inter eos constituere non est nostrum, aut hunc constituere, hunc autem refellere: scientes praeter sanctos Apostolos nullum apud Graecos fuisse in expositionibus divinae scriptu­rae majoris auctoritatis Gregorio Theologo, nullum apud Romanos Aurelio Augustino; & quid si in hac veluti controversia magnorum virorum quendam consensum velimus machinari, dicentes illud corpus quod Gregorius dicit, divina praefcientia propter fu­turum peccatum homini supermachinatum exteriusque adjectum, id ipsum ab Augu­stino animale vocatum, duasque hominis constitutiones, unam quidem ad imaginem Dei substantialiter factam, alteram vero longe ab imagine distantem & in masculum & foeminam propter peccatum divisam Gregorium non tacuisse, solam vero illam in ma­sculum & foeminam bipartitam Augustinum dixisse, alteram vero, quae ad imaginem Dei est omnique sexu caret, tacuisse quid ad rem pertinebit? cum verisimile non vi­deatur de Augustino aestimare, conditionem hominis ad imaginem Dei siluisse, eam ve­ro, quae secundum Gregorium ad similitudinem jumentorum insipientium merito obe­dientiae facta est, explanasse: praesertim cum quisquis libros ejus perspexerit, apertis­sime inveniet in primo homine masculum & foeminam ad imaginem Dei factos fuisse; ipsaque animalia corpora quae ante peccatum gestaverant, non ex poena peccati, sed ex necessitate naturae processisse ad procreationem, videlicet praedestinati sanctorum hominum numeri, & societati angelicae beatitudinis ex humana natura adunandi, do­nec coelestis civitas angelis sanctisque hominibus impleretur? Sed mirari non desino, [Page 194] cur illud corpus animale appellat quod magnis laudibus exaltat tanquam spirituale at­que beatum; beatum autem fuisse ante delictum ille ipse in decimo quarto lib. de Civi­tate Dei testatur decimo capite dicens: ‘Sed utrum primus homo vel primi homines (duorum erat quippe conjugium) habebant istos affectus, concupiscentiam profecto & laetitiam, timorem & dolorem, in corpore animali ante peccatum, quales in corpore spirituali non habebimus omni purgato finitoque peccato, non immerito quaeritur. Si enim habebant, quomodo erant beati in illo memorabili beatitudinis loco, id est, paradiso? Quis tandem absolute dici beatus potest, qui timore afficitur, vel do­lore? Quid autem timere aut dolere poterant illi homines in tantorum tanta affluen­tia bonorum: ubi nec mors metuebatur, nec ulla corporis mala valetudo; nec aberat quicquam, quod bona voluntas non adipisceretur, nec inerat quod carnem ani­mumve hominis feliciter viventis offenderet? Amor erat imperturbatus in Deum, atque inter se conjugum fida ac sincera societate viventium, & ex hoc amore grande gaudium, non desistente quod amabatur ad fruendum. Erat devitatio tranquilla peccati, qua manente, nullum omnino aliunde malum quod contristaretur, irruebat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad vescendum contingere, sed mori metue­bant; ac per hoc & cupiditas & metus jam tunc illos homines etiam in illo perturba­bat loco? Absi ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum. Neque enim nullum peccatum est, ea quae lex Dei prohibet concupiscere, atque ab his ab­stinere timore poenae, non amore justitiae. Absit, inquam, ut ante omne peccatum, jam ibi fuerit tale peccatum, ut hoc de ligno admitterent, quod de muliere Deus ait. Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo. Quam igitur felices erant primi homines, & nullis agitabantur perturbationibus ani­morum, nullis corporum laedebantur incommodis: tam felix universa societas es­set humana, si nec illi malum, quod etiam in posteros trajicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitatem committeret, quae damnationem reciperet. Atque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem qua dictum est, crescite & multiplicamini, praedestinatorum sanctorum numerus compleretur, alia major dare­tur, quae beatissimis angelis data est: ubi jam esset certa securitas peccaturum nemi­nem, neminemque moriturum; & talis esset vita sanctorum post nullum laboris, do­loris, mortis experimentum, qualis erit post haec omnia in incorruptione corpo­rum reddita resurrectione mortuorum. Idem in eodem vicesimo sexto capitulo. Vivebat itaque homo in Paradiso sicut volebat, quamdiu hoc volebat quod Deus jusserat: vivebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus: vivebat sine ulla egestate, ita semper vivere habens in potestate. Cibus aderat, ne esuriret; potus, ne sitiret; li­gnum vitae, ne illum senecta dissolveret: nihil corruptionis in corpore, vel ex cor­pore ullas molestias ullis ejus sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nul­lus ictus metuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in animo tota tranquilli­tas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus: ita in ejus habitatore nulla ex cupidi­tate vel ex timore accedebat bonae voluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum, gaudium verum perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat caritas ex corde puro, & conscientia bona, & fide non ficta. Atque inter se conjugum fida & ex honesto amore societas, concors mentis corporisque vigilia, & mandati sine la­bore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non somnus premebat invitum. In tanta facilitate rerum, & felicitate hominum, absit ut suspicemur, non potuisse prolem fieri sine libidinis morbo: sed eo voluntatis nutu moverentur membra illa quo caetera, & sine ardoris illecebroso stimulo cum tranquillitate animi & corporis, nulla corruptione integritatis infunderetur gremio maritus uxoris.’ Videsne quan­tum laudat, quantum glorificat felicitatem utriusque sexus in paradiso ante praevari­cationem, quam sanctae incontaminataeque nuptiae fierent, qualis amor irreprehensi­bilis conjugum & inseparabilis societas, quam pulcra sanctorum hominum procreatio, & in praedestinatum numerum multiplicatio, quam post paradisi felicitatem in ange­licam beatitudinem sequeretur translatio, ut non immerito quis miretur, quomodo animalia corpora in tam excelsa beatitudine vixisse credibile sit. D. Num inter nos cum de conditione humanae naturae disputabamus, confectum est hominem in genere animalium substitutum fuisse, imo etiam omnia animalia substantialiter in illo creata, non solum quod omnium notitia inerat ei, verum etiam quia universitas visibilis & invisibilis creaturae in eo condita est? M. Confectum plane. D. Quid ergo mirum [Page 195] vel cur incredibile sit, si humana corpora priusquam peccarent in paradiso, animalia fuisse dicantur, quae in genere animalium constituta sunt? E duobus quippe unum eli­gere cogit nos ratio: aut enim negabimus omnino in genere animalium factum, quo­modo negabimus animale corpus habuisse ante peccatum, & si non peccaret potuisse fieri beatum? M. Acute quidem philospharis. Putasne itaque Deum simul omnia fecisse? D. Imo credo & intelligo. Omnia siquidem quae temporum intervallis in mundo nascuntur, simul & semel, & ante mundum & cum mundo facta sunt, quamvis non simul divinae providentiae administratione mundum sensibiliter adimpleant, sed ordine temporum: Domino dicente, pater meus usque modo operatur, & ego operor. M. Recte intueris; num tibi videtur quod propterea Deus hominem in genere ani­malium fecerit, quia illum animaliter victurum praescivit, inque irrationales motus eorum relicta divinae imaginis pulcritudine ac dignitate casurum. D. Verisimile vi­detur. Fecit enim futura qui fecit omnia simul▪ M. Quoniam igitur de sua praesci­entia quae falli non potest, certissimus erat; etiam prius quam homo peccaret, peccati consequentia in homine & cum homine simul concreavit: ut nec immerito aestimetur, eorum quae simul in homine facta sunt, quaedam quidem propter divinam bonitatem, ut sunt illa in quibus imago creatoris intelligitur, animus videlicet & ratio, sensusque interior, vel ut ita dicam, essentia, virtus, & operatio, quaedam vero propter deli­ctum praescitum atque certissime fnturum. Multa enim praescit Deus, quorum non est causa ipse, quia substantialiter non sunt. Est autem sapiens factor & ordinator, ne universitatis pulcritudinem perturbent, & solus potens est de malo irrationabilis vo­luntatis facere bonum. Haec autem sunt consequentia peccati propter peccatum, pri­usquam fieret peccatum ab cujus praescientia non fallitur in homine: & cum homine veluti extra hominem, ac superaddita animale quidem corpus atque terrenum & cor­ruptibile, sexus uterque ex masculo & foemina, bestiarum similitudine procreationis multiplicatio, indigentia cibi & potus, incrementa & decrementa corporis, somni ac vigiliarum alterna inevitabilisque necessitas, & similia, quibus omnibus natura huma­na si non peccaret, omnino libera maneret, quemadmodum libera futura est. Hoc au­tem dico Gregorium Nyssenum sequens, expositoremque ipsius Maximum: non autem alios sanctos Patres spiritualis doctrinae qualiter videntur sensisse refellens, haec omnia ad primam & substantialem hominis creationem pertinere autumantes. Et si te movet quare Deus in homine fecerit priusquam peccaret, quae propter peccatum facta sunt: animadverte quod Deo nihil est ante, nihil post, cui nihil praeteritum, nihil futurum, nihil medium inter praeteritum & futurum: quoniam ipsi omnia simul sunt. Cur ergo non simul faceret quae facienda videbat & volebat? Nam cum dicimus ante & post pec­catum, cogitationum nostrarum mutabilitatem monstramus: dum adhuc temporibus subdimur; Deo autem simul erant & peccati praescientia ejusque consequentia: homi­ni siquidem, non Deo futurum erat peccatum, & consequentia peccati praecesserunt peccatum in homine. Mala quippe voluntas quod est peccatum occultum, praecessit vetiti fructus gustum, quod est peccatum apertum. Eadem ratione potest intelligi quod scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Nondum enim utriusque malis aut bonis actibus perpetratis, in ordine temporum eorum consequentia facta sunt in eo in quo universitas simul & unum est: consequentia autem dico dilectionem & odium. Hoc etiam ipse magister Augustinus edocet in praefati libri decimo tertio capitulo de primis hominibus dicens: In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inobedien­tiam laberentur. Non enim ad malum opus perveniretur, nisi praecessisset voluntas mala. Por­ro malae voluntatis initium quid potuit esse nisi superbia? Initium enim omnis peccati super­bia est. Ac per hoc datur intelligi hominem peccato nunquam caruisse: sicut nun­quam intelligitur absque mutabili voluntate substitisse. Nam & ipsa mutabilitas li­berae voluntatis, quia causa mali est, nonnullum malum esse necesse est. Causam si­quidem mali malam non esse quis audeat dicere; quandoquidem libera voluntas ad eli­gendum bonum seipsam servilem fecit ad sequendum malum? Quod etiam Augustinus insinuasse videtur. Non enim ait, vixit homo in paradiso vel vixerat, vixit fruens Deo vel vixerat, vixit sine ulla egestate vel vixerat. Nam si talibus verbis uteretur; for­tassis non incongrue intelligerem docere voluisse hominem in paradiso perfectam bea­titudinem sine ullo peccato per spatia quaedam temporis habuisse: sed vivebat, inquit, homo in paradiso, inchoabat vivere sine ulla egestate. Ac si aperte diceret, inchoabat vi­vere homo in paradiso, inchoabat vivere fruens Deo, inchoabat vivere sine ulla ege­state. [Page 196] Haec enim species praeteriti temporis ab his qui verborum significationes aeute perspiciunt, inchoativa vocatur. Inchoationem quippe & auspicium cujuspiam rei significat, quae jam ad perfectionem nullo modo pervenit.

XV. Quod etiam, hoc est, nullo temporali spatio primos homines fuisse in paradiso in octavo Hexaemeri sui ipse edocet dicens: Cur non coierunt nisi cum exissent de paradiso: cito responderi potest, quia mox creata muliere priusquam coirent, facta est illa transgressio, cu­jus merito in mortem destinati, & etiam de loco illius felicitatis exierunt. Non enim scriptura tempus expressit, quantum interfuerit temporis inter eos factos & ex eis natum Cain. Fuisse Adam temporaliter in paradiso, priusquam de costa ejus mulier fabricaretur, di­cat quis potest. Proinde plus, ut arbitror, laus illa vitae hominis in paradiso referenda est ad futuram ejus vitam, si obediens permaneret, quam ad pactam quae solummodo inchoaverat, nec unquam steterat. Nam si saltem vel parvo spatio stetisset; necessa­rio ad aliquam perfectionem perveniret. Ac per hoc praefatus magister non diceret vivebat, sed vixit vel vixerat: quanquam si talibus praeteriti perfecti & plusquam per­fecti verbis uteretur, ut si alias usus est, plus crediderim praeteritum pro futuro posu­isse, quam statum hominis temporali spatio in felicitate paradisi ante peccatum docu­isse, ea videlicet ratione ut praedestinatam praedefinitamque beatitudinem hominis in paradiso si non peccaret, quasi tam perfectam innueret, dum adhuc in re ipsa, hoc est, in effectibus perfectae praedestinationis futura & facienda erat. Hoc autem dicit, quia saepe ipse de paradiso disputans, praeteriti perfecti temporis & plusquam perfecti verba posuit, sicut librorum illius studiosus lector reperiet, ut est illud in undecimo Hexae­meri lib. In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram ex qua sumtus es, quia terra es, & in terram ibis. Hos, inquit, esse in terra labores humani generis, quis igno­rat? & quia non essent si felicitas quae in paradiso fuerat teneretur, non est utique dubitan­dum. Fuerat dixit, non fiebat. Nec hoc mirum, cum saepissime divina auctoritas fu­tura quasi jam peracta pronuntiet. Quis enim crediderit diabolum in beatitudine pa­radisi fuisse, qui mox ut conditus lapsus est, sicut Dominus ait in Evangelio: Ille ho­micida erat ab initio & in veritate non stetit. Quam Dominicam sententiam in undecimo Hexaemeri sui ipse Augustinus de quo tractamus, exponit. ‘Quid ergo, inquit, puta­tur nunquam diabolus in veritate stetisse, nunquam cum angelis beatam duxisse vitam sed ab ipso conditionis suae initio cecidisse: non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus sed malus a bono Deo creatus putetur; alioquin non ab initio cecidisse diceretur. Neque enim cecidit sed talis est factus: sed factus continuo se à luce veritatis avertit, superbia tumidus & propriae potestatis delectatione corru­ptus: unde beatae & angelicae vitae dulcedinem non gustavit, quam non utique ac­ceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit & amisit. Proinde nec sui casus praescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. Ille autem continuo impius, consequenter & mente caecus non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet si subdi Deo voluisset. Quod profecto quia noluit, & ab eo quod accepturus erat cecidit, & potestatem illius sub quo esse noluit non evasit, factus­que in illo est pondere meritorum: ut nec justitiae possit lumine delectari, nec ab ejus sententia liberari.’ Item in figura principis Tyri per Ezechielem Prophetam dicitur ei. ‘Tu es signaculum similitudinis, & corona decoris, in deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es: & caetera quae quasi jam facta ante ruinam diaboli dicuntur.’ Et quidem in divina dispensatione erant facta, quae in illo si non rueret, erant facienda. Porro si de diabolo mystica mutatione temporum talia pronun­tiantur, & nec aliter scriptura recte intelligitur: quid obstat, si eodem modo de ho­mine praedicetur in deliciis paradisi fuisse ante peccatum? Quod si non peccaret, pro­fecto ei fieret, praesertim cum nulla auctoritas aut divina aut humana tradiderit quan­tum temporis in paradiso priusquam peccaret, feliciter vixit. Et quare hoc taceretur si fuisse intelligeretur? Argumenta autem non desunt, quibus approbari potest aut brevissimo aut nullo temporis intervallo ante peccatum vixisse. Ex his enim quae ei jussa sunt ante peccatum nihil legitur egisse. Verbi gratia. Crescite & multiplicamini & implete terram videlicet paradisi, qua ratione non continuo felicem prolem gigneret, si in paradiso quodam temporis spatio ante delictum habitaret, & si de ligno vitae gusta­ret, ne quid corruptibile ejus corpus pateretur: quare divini & spiritualis medicami­nis virtus in corpore ejus praevaluit, ne etiam peccando in corruptionem caderet? Li­gnum siquidem vitae esca si corpori ipsius uno vel duobus vel quotlibet diebus ad sani­tatem [Page 197] & incorruptibilitatem profuit, non habebat tantum virtutis quantum & legitur & creditur habuisse. Aut qua ratione lignum vitae diceretur quod solummodo cor­ruptionem potuit retardare, non autem potuit à corruptione penitus liberare, diutur­namque vitam edentibus praestare? Si enim illius ligni natura omni morbo erat con­traria, ut omnibus ea fruentibus praestaret vitam: cur in gustantibus vel etiam come­dentibus non vinceret mortem? Peccatum dices virtutem ipsius vicerat, ne in tantum prodesset? Validius ergo peccati malum quam vitae bonum. Potius itaque videamus quod dominus ipse ait verum vitae lignum. Ille inquit, diabolus profecto homicida erat ab initio. Putasne alterum hominem occidisse praeter illum unum & solum quem De­us ad imaginem suam creavit? D. Nequaquam. M. A quo ergo initio homicida erat diabolus, num ab initio conditionis hominis, an certe ab initio conditionis utriusque, si simul conditi sunt & alter alterum in conditione non praecessit? Sed si conditio dia­boli conditionem hominis praeoccupavit, quomodo ab initio suo diabolus homicida erat? Si vero hominis conditio conditionem diaboli antevenit, quomodo diabolus ab initio humanae conditionis homicida dicetur? Si autem relinquitur ut ab initio u­triusque simul facto, & homicida erat diabolus & homo erat occisus: quale spatium datur homini in paradiso vixisse, priusquam à diabolo occideretur? Hoc etiam ex Evangelica parabola manifeste probatur. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Je­richo, & incidit in latrones. Non enim ait, homo quidam erat in Jerusalem & incidit in latrones. Nam si in Jerusalem, hoc est, in paradiso humana natura permaneret, profecto in latrones, diabolum videlicet satellitesque ejus, non incurreret. Prius ergo descendebat de paradiso, suae voluntatis irrationabili motu impulsus, & in Jericho praecipitabatur, hoc est, in defectum instabilitatemque rerum temporalium; & ca­dendo vulneratus est, omnibusque naturalibus bonis in quibus erat conditus, spolia­tus. Ubi datur intelligi quod homo prius in se ipso lapsus est, quam diabolo tentare­tur, nec hoc solum, verum etiam quod non in paradiso, sed descendente eo propria­que voluntate à paradisi felicitate quae Jerusalem vocabulo, hoc est, visionis pacis in­telligitur, deserente, & in Jericho, hoc est, in hunc mundum labente à diabolo sau­ciatus sit, & spoliatus. Non enim credibile est eundem hominem & in contemplatione aeternae pacis stetisse, & suadente foemina serpentis veneno corrupta corruisse, aut ipsum serpentem, diabolum dico, jam de paradiso, dignitate videlicet angelicae natu­rae, lapsum, in homine adhuc non peccante, neque celsitudine divinae imaginis cor­ruente praevaluisse: id ipsum quoque, hoc est, hominem aequalem angelis conditum fu­isse, non autem in illa dignitate stetisse: sed mox non recte ad bonum ingredi inchoasse, Sanctus Gregorius docere videtur in decimo octavo capitulo sermonis de Imagine, quod etiam superius posuimus, & non repetere debemus. ‘Qui omnia, inquit, ad­duxit in esse, totumque in sua voluntate hominem ad divinam imaginem formavit non paulatim adjectionibus futurorum moras fecit, sciendo in suam plenitudinem animarum numerum perficiendum; sed cumulatim in ipsa plenitudine omnem hu­manam naturam per prognosticam operationem intellexit & in excelsitudine & in coaequali angelis quiete honorificavit.’ Hic intellige praedictum magistrum praete­rita pro futuris posuisse. Quod enim ait per prognosticam operationem Deum omnem humanam naturam in excelsitudine & in aequali angelis quiete condidisse, quomodo ali­ter intelligi potest, nisi quia jam homo in causis conditus erat, nondum vero in effe­ctus suae beatitudinis procedebat? Et cur non processerat: reddit causam dicens: ‘quo­niam vero praevidit contemplatoria virtute non recte euntem ad bonam voluntatem, atque ideo ex angelica vita recedentem: ne animarum humanarum multitudo minue­retur, cadens ex illo modo per quem angeli ad multitudinem aucti sunt, propterea convenientem in peccatum lapsis incrementi excogitationem in natura conformavit, pro angelica magnificentia pecudalem & irrationabilem ex se invicem successionis modum humanitati inserens.’ Si itaque haec verba Sancti Theologi veracia sunt, quod non temere crediderim: quid aliud datur intelligi, quam ut humana natura nul­lis temporum morulis, nullis rerum sensibilium effectibus, in paradiso in quo naturali­ter conditus est, stetisse; sed mox de via veritatis deviasse, & divisionem naturae in du­plicem sexum, per quem jumentorum similitudine multiplicaretur, perversae volunta­tis motu meruisse? ac per hoc si in ea beatitudine in qua creata est, permaneret, utrius­que sexus copula ad multiplicationem suam non indigeret: eo enim modo quo angeli multiplicati sunt, sine ullo sexu multiplicaretur. Huic sensui venerabilis magister Maxi­mus [Page 198] praefati Theologi expositor, sermonem ejus de baptismo exponens consentit, di­cens: ‘Aiunt qui divina mystice assequuntur eloquia, & altioribus quantum conse­quens est glorificant speculationibus, secundum imaginem Dei per principia factum hominem fuisse, omnino nascendo secundum propositum spiritum, & accipiendo se­cundum similitudinem per observantiam divini mandati quod sibi futurum erat: ut esset idem homo figmentum Dei secundum quidem naturam: filius autem Dei & Deus per spiritum secundum gratiam. Non enim possibile erat aliter filium Dei ostendi & Deum secundum deificationem ex gratia factum hominem: nisi prius se­cundum propositum nascentem spiritum per adunatam sibi naturaliter per seipsam motam & liberam potentiam. Quam deificam divinamque, & immaterialem di­vinitatem intelligibilium & occultorum duntaxat bonorum deserens primus homo, praehonorificando quod secundum sensum & delectabile est & manifestum, merito ex corporibus indispositam & materialem & corruptibilem habere damnatus est na­tivitatem: digne Deo judicante, pejora melioribus voluntarie proponentem, in possibilem & servilem & coangustatam secundum similitudinem in terra irrationa­bilium brutorumque jumentorum generationem libera & impassibili, spontanea & casta alienari nativitate, & pro ipso cum Deo divino & ineffabili honore, cum insi­pientibus jumentis ignobilem recipere copulationem. Qua hominem liberare, & ad divinam beatitudinem reducere volens, naturam hominum creans, Verbum ho­mo ex hominibus vere fit & nascitur corporaliter sine peccato per hominem.’ Ut autem cognoscas quod non ex nobis ipsis accipientes; verum ex praefati auctoris, Maxi­mi videlicet, discentes, hominem dicimus de ligno vitae non gustasse; sed primum ci­bum mortiferum de ligno vetito primitus sumsisse, & ad divinum lumen mentis ocu­lum non sublevasse. Audi ipsum in vicesimo octavo capite expositionum verborum Gregorii dicentem: ‘Huic itaque divino lumini nolens elevare oculum animae pri­mus pater Adam cecidit, instar merito in tenebris ignorantiae ambabus manibus mate­riali immunditiae voluntariae adhaerens, soli sensui seipsum totum pronus tradidit, per quem amarissimae bestiae corruptivum virus accepit.’ Hoc autem dicit, quoni­am corporeum sensum per quem Adam deceptus est, in figura mulieris vult intelligi. Nam apud Graecos [...], id est, sensus foeminini generis est. Amarissimam vero besti­am diabolum vocat: per quem sensum corporeum humano animo virus nequitiae suae infudit. Deinde ait paulo post. ‘Et ex vetito ligno cui etiam mortem inesse prius didicerat, sensu fructum porrigente cibi primitias faciens convenientem fructui vi­tam mutavit,’ mortalem videlicet ac fluxilem per corpus corruptibile. Deinde sub­jungit. ‘Si itaque Deo magis quam conservo sensui videlicet, credens, ligno vitae ve­sceretur, non fortassis datam deponeret immortalitatem, semper conservatam parti­cipatione vitae, quoniam omnis vita ex propria & consequenti consuevit esca con­servari. Esca vero beatae illius vitae est panis qui de coelo descendit & vitam dat mundo,’ sicut ipsum de seipso in Evangeliis non mendax pronuntiavit Verbum. Quo vesci volens primus homo, merito divina projectus est vita, aliam vero ex morte ge­nitrice accepit, per quam irrationabilem sibi formam imponens, divine supersplen­dentem abscondens pulcritudinem, vescendo omnem naturam morti tradidit. Sed quia adversus eos qui dicunt hominem in paradiso ante peccatum vixisse temporali spatio, illud autem spatium quantum fuerit, affirmare non audent, non est nostri propositi agere: ea siquidem solummodo quae nobis verisimilia videntur, dicere procuravi­mus: aliorum vero sententiam qualiter sapiunt refellere seu spernere, seu falsum esse pronuntiare, ad nos nullo modo pertinet. Ad ipsius paradisi considerationem transe­undum esse video. D. Transeundum plane. Recte quippe ratiocinandi via tenenda est: ut neque in dexteram neque in sinistram deviare videamur, hoc est neque his quos summae ac sanctae auctoritatis esse Catholica sanxit Ecclesia, detrahamus: neque eos quos simpliciter intellexisse cognovimus, quoniam intra Catholicae fidei sinceritatem con­tinentur, spernamus. Ʋnusquisque enim, ut ait Apostolus, suo sensu abundet. No­strum quippe sensum approbare, aut eorum quos caeteros praecellere arbitramur, alio­rum vero sensum reprobare, aut periculosissimum est, aut superbissimum, aut certe contentiosum. Ingrediamur itaque caute, humiliter, modeste sanctorum Patrum in tali negotio vestigia sequentes.

XVI. M. Sanctus Augustinus in octavo Hexaemeri sui, ‘non ignoro, inquit, de pa­radiso multos multa dixisse. Tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. [Page 199] Una eorum, qui tantummodo corporaliter paradisum intelligi volunt. Alia eorum, qui spiritualiter tantum. Tertia eorum, qui utroque modo paradisum accipiunt, alias corporaliter, alias autem spiritualiter. Breviter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam.’ Idem in quarto decimo de Civitate Dei undecimo capi­tulo. ‘Vivebat itaque, inquit, homo secundum Deum in paradiso, & corporali & spi­rituali. Neque enim erat paradisus corporalis propter corporis bona, & propter mentis non erat spiritualis. Aut vero erat spiritualis, quo per interiores, & non erat corporalis, quo per exteriores sensus homo frueretur? Erat plane utrumque propter utrumque. Postea vero quam superbus ille angelus ac per hoc invidus, per eandem superbiam à Deo ad semetipsum conversus, de spirituali paradiso cecidit, malesuada versutia in hominis sensum serpere affectans: cui utique stanti quoniam ipse ceciderat, invidebat, colubrum in paradiso corporali, ubi cum duobus illis ho­minibus masculo & foemina animalia etiam terrestria caetera subdita, & innoxia ver­sabantur, animal scilicet lubricum & tortuosis anfractibus mobile, operi suo con­gruum,’ per quem loqueretur, elegit. Animadverte quomodo duos paradisos asse­rit esse: unum quidem spiritualem, in quo secundum animam, alterum vero corpo­ralem, in quo idem homo secundum corpus feliciter vivebat. In libro autem quem de vera religione scripsit, unum tantummodo paradisum eundemque spiritualem videtur asserere. ‘Est autem, inquit, vitium primum animae rationalis, voluntas ea faciendi quae vetat summa & intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc seculum expulsus, id est, ab aeternis ad temporalia, à copiosis ad egena, à firmitate ad infirmum: non er­go à bono substantiali ad malum substantiale, quia nulla substantia malum est; sed à bono aeterno ad bonum temporale, à bono spirituali ad bonum carnale, à bono in­telligibili ad bonum sensibile, à bono summo ad bonum infimum.’ Videsne quod ait à bono intelligibili ad bonum sensibile? Nonne aperte dixit paradisum in­telligibilem esse, non autem sensibilem? Nam si sensibilem esse vellet, dixisset utique à bono sensibili, hoc est, à paradiso corporali ad inferius bonum sensibile: nisi forte quis dicat de solo spirituali paradiso, ex quo anima peccatrix expulsa est, hanc senten­tiam protulisse: de expulsione vero corporis ejus è corporali paradiso, in ipsa senten­tia siluisse. Non enim ait primum hominis, sed primum animae rationalis vitium est: totum tamen hominem melioris partis vocabulo significasse crediderim. Non enim credibile est hominem ex spirituali paradiso, non autem ex corporali praevaricationis merito expulsum fuisse: si duo paradisi vel fuere vel adhuc sunt: nisi forte quis dicat de spirituali paradiso expulsionem hominis solummodo in hoc loco exposuisse, ejus­dem vero ex sensibili lapsu siluisse. Sanctus quoque Ambrosius in primordio libri quem scripsit de paradiso, duos similiter paradisos esse videtur affirmare: eo loci ma­xime ubi ait: ‘In hoc ergo paradiso hominem Deus posuit quem formavit. Intellige etiam quod non eum hominem qui secundum imaginem Dei est, posuit in paradiso, sed eum qui secundum corpus est:’ incorporalis enim in loco non est. Sed paulo post ad explanationem paradisi perveniens, non solum paradisum spiritualiter intelligi, ve­rum etiam nihil aliud esse paradisum, nisi ipsum hominem manifestime astruit, omni­no ut aestimo Origenem sequens, quamvis eum aperte non nominavit. Ait enim: ‘An­te nos fuit, qui per voluptatem & sensum, praevaricationem ab homine memorave­rit esse commissam, in specie serpentis, figuram accipiens delectationis, in figura mulieris sensum animi mentisque constituens: quem sensum videlicet [...] vocant Graeci: decepto autem sensu praevaricatricem mentem asseruit: quam Graeci [...] vo­cant. Rectè igitur in Graeco [...] figura viri accipitur, [...] vero figura mulieris. Unde quidam Adam [...] terrenum interpretati sunt. Et post aliquanta. Est ergo Pa­radisus terra quaedam fertilis, hoc est, anima foecunda in Eden plantata, hoc est, in voluptate quadam, vel exercitata terra, in qua animae fit delectatio. Est etiam [...] tanquam Adam, & est [...], id est, sensus tanquam Eva: Ac ne haberes quod ad infirmum retorqueres naturae, ut ad obnoxiam in tolerandis periculis conditionem; considera, quae habeat anima ista subsidia. Erat fons qui irrigaret paradisum. Quis fons? Dominus Jesus Christus fons vitae aeternae, sicut & Pater: quia scriptum est, quoniam apud te fons vitae. Denique flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Et fons legitur & fluvius legitur, qui irrigat paradisi lignum fructuosum, quod ferat fructum in vitam aeternam. Hic ergo fons sicut segisti. Fons enim procedit, inquit, ex Eden, id est, in anima tua fons est; unde & Solomon ait: bibe aquam de tuis [Page 200] vasis & de puteorum tuorum fontibus. Hic est fons qui procedit ex illa exerci­tata & plena voluptatis anima: hic fons qui irrigat paradisum, hoc est, virtutes ani­mae eminentissimo fonte pullulantis. Et dividitur, inquit, hic fons in quatuor initia. Nomen est uni Phison,’ & caetera quae praefatus sanctus Ambrosius de quatuor paradisi fluminibus luculentissime disputat, singula flumina singulis animae virtutibus comparans; Phison quidem qui secundum Graecos Ganges dicitur, prudentiae: Geon autem qui est Nilus, temperantiae: Tygrin qui velocitate sui cursus dicitur, fortitudini: Euphra­ten vero justitiae. Videsne quemadmodum spiritualiter intelligit paradisum? D. Vi­deo. Sed fortassis quis dixerit, magis allegorizare, quam paradisum corporalem ne­gare videtur. Nam si corporalem & localem paradisum non existimaret esse: non for­tassis in processu praefati operis post spiritualis paradisi, qui sive ipsa anima est sive ali­quid spirituale in qua constituta est, expositionem adderet, exponens illum locum in quo scriptum est, ‘& apprehendit Deus hominem quem fecit, & posuit eum in para­diso operari & custodire. Vides, inquit, quoniam, qui erat, apprehenditur? Erat autem in terra formationis suae. Apprehendit ergo eum. virtus Dei, inspirans pro­cessus & incrementa virtutis. Denique in paradiso eum collocavit, ut scias appre­hensum, quasi afflatum divina esse virtute. Quo loci illud adverte, quia extra para­disum vir factus est, & mulier intra paradisum: ut advertas, quod non loci, non generis nobilitate, sed virtute unusquisque gratiam sibi comparat. Denique extra paradisum factus, hoc est in inferiore loco vir melior invenitur: & illa quae in me­liore loco, hoc est in paradiso facta est, reperitur inferior. Mulier enim prior decepta est,’ & virum ipsa decepit. Nunquid his verbis manifeste datur intelligi, localem paradisum ac per hoc corporalem atque sensibilem voluisse astruere? M. Cum his quia talia volunt, non est nostrum colluctari. Neque enim duos paradisos esse, unum quidem corporalem, alterum vero spiritualem negamus, nec affirmamus. Sanctorum autem Patrum solummodo sententias interim inter nos conferimus; qui autem magis sequendi sunt, non est nostrum judicare: unusquisque suo sensu abundet, & quos se­quatur, eligat, litigationibus relictis. Sed quo sensu summae auctoritatis magister, at­que acutissimi & subtilissimi ingenii, in expositionibus divinae scripturae talia protu­lerit, non facile nobis elucet: nisi forte ut saepissime in ipsius expositionibus inveni­mus, summos Graecorum Theologos secutus sit, & maxime Gregorium: qui duas ho­minis conditiones esse asserunt, unam quidem ad imaginem Dei, in qua nec masculus nec foemina intelligitur, sed sola universalis & simplex humanitas, simillimaque ange­licae naturae; quam omni sexu omnino carere, & auctoritas incunctanter & vera docet ratio: alteram vero atque secundam praescitum rationabilis naturae delictum super­additam, in qua sexus constituitur. Merito ergo quod propter peccatum adjectum est, extra paradisum ac veluti in inferiori loco factum fuisse de terra formationis nar­ratur. Virilis itaque sexus naturae ad imaginem Dei factae superadditus extra paradi­sum factus est. Sed quia & ipse sexus priori naturae divinae videlicet imagini adjungi­tur, veluti aliunde apprehensus in paradiso cum prima scilicet conditione constituitur: in quo iterum veluti in superiori loco secundus sexus vocabulo mulieris appellatus & ex latere ejus attractus; in adjutorium procreandae prolis in contumelia similitudinis in­sipientium animalium ei adjungitur. Et quia conditio virilis sexus, quamvis non tem­pore sed sola dignitate, praecedit conditionem foeminei, mulier enim ex viro in prima conditione, in secunda autem vir ex muliere factus est: propterea conditionem viri dicunt extra paradisum, mulieris vero intra: ut per hoc intelligas virum etiam extra paradisum, hoc est extra primordialis conditionis dignitatem conditum meliorem esse muliere quae veluti inter paradisum, hoc est superadditi sexus simplicitati divinae ima­ginis adunationem condita est. Potest & sic dici. Quoniam in unoquoque homine duo quidam homines intelliguntur dicente Apostolo, exteriorem hominem corrumpi, in­teriorem vero renovari. Merito interior qui ad imaginem Dei factus est, in paradiso for­matur: exterior vero & corruptibilis extitit & infra paradisum de limo terrae fingi­tur: qui etiam apprehensus in paradiso ponitur, quoniam si in ipso salutem suo ope­raretur, divinumque custodiret praeceptum, poterat etiam ad dignitatem superioris conditionis pervenire. Quoniam vero noluit obedire divino praecepto: non solum creatorem suum, verum etiam dignitatem imaginis deseruit. Ac per hoc in geminum sexum scissus est, in masculum videlicet & foeminam: quae discissio non ex natura, sed ex vitio causam accepit. Ideoque quamvis in paradiso foemina de viro facta est, non [Page 201] erat inde melior quia non ex divina imagine quae intra paradisum condita est: sed ex merito praevaricationis suae futurae facturae sumsit occasionem. Nam & illa in exte­riore homine qui extra paradisum merito peccati de limo terrae conditus, causaliter creata est, quae postmodum ordine non tempore, in paradiso de latere viri assumta est. Sed sive hoc, sive aliquid aliud praedictus voluit magister: non est nobis collu­ctandum adversus eos qui duos paradisos, ut praediximus, esse credunt; unum quidem spiritualem, alterum vero corporalem, propter duplicem hominis naturam: praeser­tim cum videamus saepissime in divinae scripturae narrationibus, multa juxta rerum fa­ctarum veritatem & historialiter facta & spiritualiter intellecta. Abraham enim duos filios habuit, unum quidem ex ancilla, unum de libera. Et haec quidem secundum hi­storiam facta sunt. Juxta tamen Allegoriam duas leges significant, unam quidem Ve­teris Testamenti, Novi vero alteram. Petra de qua aquae fluxerunt, in eremo popu­lum sequebatur, cum dicat Apostolus, Petra autem erat Christus. Et quid dicam de ipsis primis duobus hominibus, masculo videlicet & foemina, in paradiso, de quo sermo est constitutus: nonne ut idem testatur Apostolus, figuram Christi & Ecclesiae gesta­bant? Quid ergo mirum si corporalis paradisus crearetur, per quem spiritualis para­disus significaretur? Novimus autem summum sanctae scripturae expositorem, Orige­nem dico, edisserere non alibi, neque alterum paradisum esse, praeter ipsum qui in ter­tio coelo, ut ipse vult, constitutus est; in quem Apostolus Paulus raptus est; & si in tertio coelo est, profecto spiritualis est: tertium siquidem coelum in quod raptus est Paulus, spirituale esse summi utriusque linguae auctores non dubitant▪ sed unanimiter affirmant, illud intellectuale vocantes: quanquam Epiphanius Constantiae Cypri Epi­scopus in hoc Origenem reprehendat, & omnino paradisum esse in terra astruat: quen­dam quidem sensibilem locum in orientalibus mundi partibus, cum sensibilibus lignis flumini­busque, caeterisque quae carnaliter ab his qui corporeis sensibus adhaerent, simpliciter de paradiso creduntur. Idem namque Epiphanius tunicas pellicias quas Deus primis hominibus post praevaricationem consuerat, historialiter de pellibus omnium quae, ut ait ille, in paradiso fuerant, factas esse non dubitat: & Origenem reprehendit, qui sub illarum pelli­um figura mortalia corpora quae primis hominibus merito peccati superaddita sunt, pulcherrime atque verissime significata fuisse exponit. Quem Origenem dico, in theo­ria tunicarum pelliciarum omnes fere auctores Graecorum Latinorumque sequuntur. Non ab re etiam placet, ut opinor, sententiam magni Gregorii Nysseni de esca para­disi, & de ligno vitae, deque scientiae boni & mali ligno inserere. In vicesimo capitu­lo sermonis de Imagine, ‘Fortasse, inquit, aliquis non in eandem iterum vitae speci­em reversurum esse hominem dicit, si prius in comedendo nobis species vitae erat: posthaec autem tali administratione liberabimur. Sed ego sanctae auscultans Scriptu­rae, non solum corporalem cognosco cibum, neque solam carnis laetitiam: sed eti­am alteram quandam escam, analogiam quandam ad corporis alimenta habentem, cu­jus fruitio in animam solam pertransit. Comedite ex meis panibus, sapientia esuri­entibus jubet: & eos qui talem cibum esuriunt, Dominus beatificat: & siquis sitit, inquit, veniat ad me & bibat. Magnus item Isaias bibere laetitiam valentibus ma­gnificentiam ejus laudare praecepit. Est autem quaedam comminatio prophetica ad­versus eos, qui ultione digni sunt, veluti fame torquendos. Fames vero non pa­nis est qu [...]dam egestas & aquae, sed verbi defectus. Non enim famem panis, inquit, aut sitim aquae, sed famem audiendi verbum Domini. Num quid ergo plantationis Dei in Eden (deliciae autem ipsa Eden interpretatur) dignum quendam fructum con­venit intelligere, ac per hoc comedisse hominem non dubitare; & non omnino tran­sitoriam fluxilemque hanc escam in paradisi conversatione intelligere. Ab omni, in­quit Deus, ligno quod est in paradiso cibum comedite. Quis dabit sane esurienti lignum illud, quod est in paradiso, quod omne bonum comprehendit, cui nomen est [...], id est omne, cujus participationem homini vox donat? Hac enim generali & supereminenti voce omnis bonorum forma inter se continetur, & in uno boni adeo totius universitatem existere significatur. Quis contra me arceat ab altero ligno▪ cujus fruitio mixtum quiddam habet, & utramque in partem efficax? Omnino e­nim non est perspicatioribus obscurum, quid omne illud, cujus fructus vita: & ite­rum, quid hoc mixtum, cujus finis est mors. Nam qui illius omnis fruitionem co­piose proponit, ratione quadam omnino & providentia promiscuorum participa­tione, hominem prohibet. Et mihi libet magno Davide, & sapienti Solomone ma­gistris [Page 202] gistris in harum rerum expositione uti. Uterque enim concessae escae unam intelli­git gratiam, ipsum bonum quod vere est, quod etiam omne est bonum. David qui­dem dicens, delecta in Domino. Solomon autem sapientiam quae est Dominus, li­gnum vitae nominans. Igitur id ipsum est lignum vitae & omne lignum: cujus ci­bum secundum Deum formato lex dat. E contrario autem separatur ab hoc ligno alterum lignum, cujus cibus boni & mali scientia est: dum non specialiter alteru­trum è contrario significatorum in parte fructificet: sed quendam confusum mix­tumque fructum pullulat contrariis qualitatibus concretum. Cujus quidem escam prohibet dux vitae, suadet autem serpens, ut morti praepararet introitum. Et sua­sor factus est consilium dans, bona quadam pulcritudine ac delectatione fructum circumcolorans,’ ut delectabiliter videretur, ac desiderium ad gustum proritaret. Idem in vicesimo ejusdem sermonis capitulo. ‘Quid ergo est, inquit, illud lignum, quod boni & mali commixtam habet scientiam, delectationibus quae secundum sen­sum sunt, insitum? Non longe itaque à veritate aberravero, si mentis intelligentia, quatenus intelligi haec possunt, hac ipsa consideratione utar. Arbitror enim non di­sciplinam hic à Scriptura intelligi per scientiam: sed quandam differentiam ex Scri­pturae consuetudine invenio scientiae & dijudicationis, hoc est discretionis. Nam dis­cernere disciplinabiliter bonum ex malo perfectae habitudinis esse Apostolus dicit, & exercitatorum sensuum. Propter etiam praeceptum facit omnia probandi: & spiritualis hominis dijudicare esse proprium dicit: Scientia vero non ubique disciplinam & peri­tiam illius quod significatur indicat, sed ad id cui gratia donata est affectum. Ut cum scriptum est: cognovit Dominus qui sint ejus, hoc est suam gratiam eis donavit. Et ad Mosen ait, quia cognoscebam te super omnes. His autem qui in malitia redarguuntur, dicit qui omnia novit, quia nunquam cognoscebam vos, hoc est, meam gratiam nun­quam vobis largiebar: Igitur lignum ex quo mixta scientia fructificatur, prohibitum est Miscetur autem ex contrariis, bono videlicet & malo, fructus ille, qui causidicum, hoc est, advocatum suum habet serpentem: juxta hanc forsitan rationem quod non nudum proponitur, id est ostenditur malum ipsum in seipso secundum propriam na­turam manifestum. Ipsa enim malitia otiosa esset, nullo colorata bono, quo ad con­cupiscentiam suam seductum hominem attraheret; nunc autem commixta quodam­modo est malitia: in profundo siquidem perniciem, veluti quendam dolum insidias occultas habens, aperte vero in seductionem quandam boni phantasiam ostendens. Bonum videtur avaris materiae pulcritudo: sed radix omnium malorum philargyria existit. Quis forsitan in foedam paludem intemperantiae perderetur nisi delectatio­nem bonum itaque eximium quoddam aestimaret qui tali illecebra ad passionem at­tractus? Similiter habent & caetera peccata, quum occultam perniciem habent, pri­ma tamen vice videntur expetenda, & per seductionem quandam inconsiderantibus pro bono sollicitanda. Quoniam igitur multi illud in quo sensus delectantur, bo­num judicant, & est cognominatio existentis, hoc est veri boni & apparentis boni quod videtur esse, dum non sit bonum: hujus rei gratia ipsa ad malum veluti ad bo­num facta concupiscentia, boni & mali scientia à Scriptura nominata est, dum affe­ctionem quandam & concretionem interpretatur, hoc est significat scientia. Neque absolute malum, eo quod ambitur bono, neque pure bonum, eo quod subocculta­tur malum: sed commixtum ex utrisque interdicti ligni fructum esse scriptura ait, cujus gustum dixit in mortem tangentes ducere. Solummodo non aperte doctrinam clamans, quod verum, quod simplex & uniforme est natura, omnique duplicitate & ad contrarium copulatione alienum. Malum vero varium & configuratum est, ali­ud judicatum, & aliud per experimentum, cognitum. Non enim ita in­venitur, sicut aestimatur; esse assumtio mortis & corruptionis principium causaque efficitur. Propterea serpens praemonstrat malignum peccati fructum, non illum qui­dem aperte, qualis à natura erat (non enim forsitan seduceretur homo aperto malo) sed per quandam speciositatem apertum exornavit malum, quandamque delectatio­nem secundum sensum seducens, gustui, ut ita mulieri quod vellet persuaderet. Si­cut ait Scriptura: Et vidit foemina quod bonum lignum in escam, & quod oculis gratum videre, & speciosum cognoscere; & accipiens fructum ejus comedit. Esca autem illa mater mortis hominibus facta est. Ipsa igitur mixta est fructiferatio aper­te intellectum ratione interpretante, per quem boni & mali cognitio lignum illud nominatum est: quia juxta mortiferorum malitiam quae in melle fiunt, in quantum [Page 203] quidem dulcorat in sensu, bonum esse videtur: in quantum vero tangentem cor­rumpit, omnis mali pessimum efficitur. Cum itaque operatum est hominis vita malum mortiferum, tunc homo, magna res & nomen, divinae naturae imago, vani­tati sicut ait Propheta, assimilatus est. Ergo siquidem imago ad id quod melius in nobis intelligitur sociatur. Quaecunque vero circa hanc vitam tristia miseraque sunt,’ à similitudine quae ad Deum est, longe sunt. Animadverte qualem paradi­sum & qualia ligna, & quales fructus praefatus astruit Theologus. D. Animadverto clareque perspicio spiritualem profecto & illocalem. Velim tamen aperteac breviter ea quae ab ipso obscurius e [...]plicata sunt, à te aperiri. M. Quisquis diligenter prae­fati Theologi verba perspexerit; nil aliud, ut opinor, in eis reperiet suaderi, quam humanam naturam ad imaginem Dei factam, paradisi vocabulo, figuratae locutionis modo, à divina scriptura significari. Vera enim plantatio Dei natura ipsa, quam ad imaginem & similitudinem suam, hoc est ad imaginem omnino sibi similem praeter ra­tionem subjecti, ut praedictum est, creavit in Eden, hoc est, in deliciis aeternae felicita­tis, & beatitudine divinae similitudinis: major & melior omni sensibili mundo, non mole, sed dignitate naturae. Cujus terra fertilis erat corpus immortale per possibilita­tem. Corpus namque primi hominis potuit non mori: nec moreretur, si veneno prae­varicationis non corrumperetur, sed floribus spiritualis pulcritudinis viresceret: ne­que unquam temporalibus incrementis senesceret: cujus aqua, formarum capax sen­sus incorruptibilis corporis sensibilium rerum sine ulla falsitatis deceptione phantasiis formatus: cujus aer divinae sapientiae radiis illuminatus ratio erat, qua rerum omni­um naturas cognosceret: cujus aether, animus circa divinam naturam aeterno & iner­rabili motu immutabili & mutabili statu circumvolveretur: & caetera quae de divina imagine sunt praedicanda; imo etiam quoniam intelligi non possunt, silentio sunt ho­norificanda. In hoc itaque paradiso fontem vitae manare scriptura testatur, ex quo quatuor virtutum flumina, in figura quatuor principalium mundi fluviorum dividi narrantur: prudentiam dico, temperantiam, fortitudinem, justitiam: quae spiritualia fluenta ex divina sapientia, quae est totius vitae fons atque virtutis, erumpentia, irri­gant superficiem humanae naturae: prius quidem in secretis humanitatis sinibus, veluti in occultissimis intelligibilis terrae poris, in invisibiles virtutes surgentia: deinde in apertos bonarum actionum effectus scatentia, innumerabiles species virtutum & actio­num produnt. Ex ipsis enim omnis virtus & actio progreditur, & in ipsas revertitur, ipsae vero ex divina sapientia egrediuntur & in eam revolvuntur. In eodem paradiso duo ligna esse praefatus Theologus, magnus videlicet Gregorius, exponit: quorum uni, ut ait ipse, nomen est [...], hoc est omne, alteri vero [...], cujus nominis interpretatio si ad liquidum proferatur, non satis intellectum ligni exprimit. Propterea ut facilius in­telligatur, quid eo ligno significatur, placuit nobis [...] vertere in mixtum. Quid est ergo [...], de cujus fructu jussus est homo cibum sumere? [...] profecto est illud lignum de quo scriptura dicit: Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulcrum visu & ad vescenaum suave. Lignum etiam vitae in medio paradisi. Et paulo post. Ex omni ligno paradisi comede: unum lignum omne lignum vocitans. Nemo ergo sequentium prae­dicti Theologi doctrinam, existimet in paradiso esse plurima ligna diversarum forma­rum diversorumque fructuum, veluti quandam sylvam multis arboribus copiosam, sed duo solummodo: unum quidem [...], alterum vero [...]; & est [...], hoc est, omne lignum verbum & sapientia patris, Dominus noster Jesus Christus, qui est omne lignum fructiferum in medio humanae naturae paradisi plantatum, duplici videlicet modo. Primo quidem secundum suam divinitatem, qua nostram naturam & creat, & continet, & nutrit, & vivificat, & illuminat, & deificat, & movet, & esse facit. In ipso enim vivimus & movemur & sumus. Secundo vero quo nostram naturam ut salvaret eam & in statum pristinum revocaret, in universitatem substantiae suae adjunxit: ut in duabus naturis subsisteret, divina videlicet atque humana, & hoc est quod scriptura ait: Produxitque Deus de humo, hoc est ex materiali nostra natura omne lignum, hoc est ver­bum incarnatum: in quo & per quod facta sunt omnia, & quod est omnia. Ipsum enim solummodo est substantiale bonum. Caetera enim quae dicuntur esse bona non per se, sed participatione ipsius bona sunt; qui per se vere existens bonum est, & omne bonum & bonitas, & totius boni & bonitatis fons & origo, causa & principium, finis & perfectio, motus atque quies, medium & extremitas, ambitus & locus. Cujus fru­ctus vita aeterna est, cujus esus gaudium & laetitia, & ineffabiles deliciae; cujus aspectus [Page 204] pulcher est. Ipse siquidem pulcrum & pulcritudo totius pulcri, & pulcritudinis causa & plenitudo, cujus & comestio nescit saturitatem, eo siquidem in quantum quis vescitur, in tantum in desiderium vescendi suscitatur. De hoc itaque omni ligno, id est, omnium bonorum plenitudine, primi homines jussi sunt cibum sumere: & adhuc omni generi humano inde vivere praecipitur. Quoniam vero primi parentes inde ci­bum sumere noluerunt, praeponentes ei prohibiti ligni mortiferum ftuctum, non so­lum illi, verum etiam totum genus ab eis propagatum, justissimo divino judicio & ex dignitate naturae expulsi sunt ac morte damnati. Videsne igitur quid omnis ligni vo­cabulo figurate divinus Propheta, imo Spiritus Sanctus per Prophetam significare vo­luit? D. Plane video: & nihil aliud, ut arbitror, praeter Deum verbum hominem factum omne bonum totius paradisi, hoc est, totius nostrae naturae, & non aliud prae­ter ipsum subsistere, de quo comedere, hoc est, pio intellectu percipere seu fide cre­dere vita aeterna est, & incorruptibilis sanitas: ignorare vero vel negare mors aeterna est & infinita corruptio. M. Clare perspicis. Restat itaque de [...] dicere, hoc est, de ligno scientiae boni & mali. Jam diximus [...] non de verbo ad verbum, sed de sensu ad sensum faciliori intellectu mixtum interpretari posse. Et est quidem [...] juxta praefatum magistrum (cujus sententiam de paradiso & sequimur, & aperiendae ob­scuritatis gratia recapitulamus) malitia in phantasia boni colorata, corporeis sensibus insita, ligno priori quod est [...], omnino contrarium. Ut enim in illo omne bonum imaginatur & omne bonum est, ita in isto universitas totius mali. Illud igitur est omne bonum vere subsistens, hoc autem omne malum per phantasiam boni omnis ma­los seducens. Cur autem utrumque lignum, hoc est, omne lignum quod etiam lignum vitae vocatur, & alterum lignum scientiae boni & mali in medio paradisi esse narran­tur: non otiosa est quaestio; quae tamen, ut opinor, tali modo solvi potest. Sic pri­mum quidem tota humana natura, visibilis videlicet & invisibilis, exterior & inte­rior, ad imaginem Dei facta, & propter peccatum superaddita intimanda fuerat. Quis­quis itaque textum sermonis beati Gregorii de imagine intentus perspexerit, senariam to­tius humanae naturae & generaliter in omnibus & specialiter in singulis participatio­nem reperiet. Ac primum in duas veluti principales partes segregatur; & una qui­dem corpori attribuitur, altera vero animae; & ea quidem quae corpori, exteriori vi­delicet homini datur, in tres partes rationabili contuitu separatur: quarum prima cor­pus ipsum est formata materia constitutum; de quo solummodo praedicatur esse, quo in humana natura nil inferius intelligitur. Secunda pars est sursum versus quae mul­tis nominibus appellari & solet & potest. Dicitur enim nutritiva & auctiva, quia nu­trit corpus & auget & continet: ut non defluat & solvatur. Vocatur etiam vitalis motus: nec immerito, quod non solum vitam corpori praestat, verum etiam movet illud sive localiter per spatia locorum, sive per numeros locorum & temporum: lo­corum nunc dico, quibus plenitudo membrorum impletur, temporum vero, quibus incrementa aetatum ad perfectionem ducuntur. Tertia pars est, quae in quinque-par­tito corporeo sensu dignoscitur, quae videlicet pars phantasias rerum omnium sensibi­lium, quae circa hominem exteriorem intelliguntur, recipit memoriaeque tradit. In his tribus partibus totus exterior homo constituitur. Interior vero homo qui in ani­ma sola subsistit, & ad imaginem Dei factus est, alteram tripartitam recipit discretio­nem. Habet enim sensum interiorem, per quem anima phantasias sensibilium rerum quas per corporeum sensum excipit, discernit atque dijudicat. Deinde rationem pos­sidet, per quam omnium rerum quas vel intelligere vel sentire potest, rationes inve­stigat. Summum hominis est animus, ultra quem in humana natura nil superius in­venitur, cujus proprium officium est & praedictas partes inferiores se regere, & ea quae supra se sunt, Deum suum videlicet, & ea quae in ipso & proxime circa ipsum subsi­stunt, quantum sinitur ascendere, contemplari. Videsne igitur senariam humanae na­turae discretionem? Est enim, & vivit, & sentit per corpus; sentit extra corpus, ra­tiocinatur, intelligit: Sed illa tria quae in inferiori hominis parte cognoscuntur, cor­ruptibilia sunt solutionique obnoxia: ternarius vero superioris partis qui sola ani­ma omnino absolute constitutus est, incorruptibilis & insolubilis & aeternus merito, dum in eo imago divinae naturae expressa est. Ideoque à Graecis, ut in prioribus libris docuimus, [...], & [...] praefatus ternarius humanae animae vocitatur, qui, teste Sancto Dionysio, nec solvi nec corrumpi nec ullo modo perire potest. Considera er­go extremitates humanae naturae veluti cujuspiam paradisi terminos sursum versus [Page 205] atque deorsum, extra quos nulla creata intelligitur natura. Siquidem ultra animum solus Deus est, non illud nihil quod per excellentiam naturae; sed illud quod per privationem totius naturae & dicitur & cogitatur. Invenies itaque, ni fallor, animum summum naturae humanae locum obtinere: corpus vero materiale infimum. Intuere etiam media ejusdem naturae; & invenies infra animum superius rationem supra cor­pus: inferius vitalem motum, & iterum in ipsa medietate naturae, veluti in medio paradisi, duos sensus, exteriorem videlicet vitali motui corporique adhaerentem, & interiorem rationi animoque inseparabiliter & consubstantialiter conjunctum. In his igitur duobus sensibus, veluti in quibusdam duobus locis mediis humanae naturae para­disi duo illa intelligibilia ligna, [...] videlicet & [...], intelliguntur: [...] quidem in interiori sensu, [...] vero in exteriore. In interiori enim homine habitat veritas & omne bonum, quod est verbum Dei filius Dei unigenitus Dominus noster Iesus Christ­us, extra quem nullum bonum est, quum ipse est omne verum & substantiale bonum & bonitas. Cui è contrario ex diversa parte malum & malitia opponitur. Et quia omne malum nec in natura rerum substantialiter invenitur; neque ex certa causa & naturali procedit: per se enim consideratum omnino nihil est praeter irrationabilem & per­versum imperfectumque rationabilis naturae motum; nullam aliam in universa crea­tura sedem reperit, nisi ubi falsitas possidet; propria autem falsitatis possessio est sensus corporeus: nulla enim alia pars humanae naturae falsitatis errorem recipit praeter sen­sum exteriorem. Siquidem per ipsum & interior sensus & ratio, ipse etiam intellectus saepissime fallitur. In loco itaque falsitatis & vanarum phantasiarum, hoc est, in sen­su corporeo qui à Graecis [...] vocatur, & sub figura mulieris insinuatur, [...], hoc est, lignum scientiae boni & mali constituitur: malitia videlicet in phantasia boni colorata, vel malum est figuratum bono, vel ut simpliciter dicam, falsum bonum, vel malum sub figura boni latens, cujus fructus mixta scientia est, hoc est, confusa: confunditur enim ex malo latente & ex forma boni patefacta, ac per hoc seducit pri­mo sensum in quo est, veluti quandam mulierem discernere non valentem inter mali­tiam quae latet, & formam boni qua ipsa malitia ambitur: malitia siquidem per se de­formitas quaedam est & abominabilis turpitudo, quam si per seipsam errans sensus cognosceret, non solum non sequeretur, neque ea delectaretur; verum etiam fuge­ret & abhorreret. Errat autem insipiens sensus ac per hoc decipitur▪ credens malum bonum & pulcrum esse & ad usum suave. Verbi gratia, ut aliquo utamur exemplo. Dum phantasia auri, vel cujuspiam sensibilis materiae corporeo sensui imprimitur; ipsa phantasia pulcra atque formosa videtur; quia de creatura bona extrinsecus as­sumta est, sed mulier, hoc est, carnalis sensus decipitur & delectatur, non sentiens latentem sub ipsa falsa & phantastica pulcritudine malitiam, hoc est, philarguriam, quae est radix omnium malorum. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, Domi­nus inquit, jam moechatus est in corde suo: Ac si aperte diceret: Qui phantasiam de for­ma foeminea suo carnali infigit sensui, jam moechatus est in cogitatione sua; appetens turpitudinem libidinis quae se latenter attrahit sub falsa illa muliebris formae imagi­natione. Est igitur, ut praediximus, lignum scientiae boni & mali malitia perniciosa mortiferaque in figura boni imaginata, & hoc est lignum veluti intra quandam foe­minam scilicet in carnali sensu quem decipit, constitutum; cui sensui si animus con­senserit, totius naturae humanae integritas corrumpitur. Excelsissima namque natu­rae parte praevaricante, qualis inferior salva remanebit, cujus ligni fructus mixta sci­entia est ex bono & malo, hoc est, indiscretus mali bono imaginati appetitus, & amor, & concupiscentia, & delectatio, per quae veluti per quendam colubrum antiquus hostis humani generis primo praevaricationem suasit, deinde mortem totius naturae adjecit: animae quidem deserentis Deum, corporis vero ab anima deserti. Scientia itaque in hoc loco non doctrinam quandam cognitionis & dijudicationis naturarum, sed illicitum motum atque confusum appetitum ad concupiscendum malum, hoc est, peccatum similitudinis boni falsa specie seducendi gratia coloratum significat. Sed fortassis quaerere vis, utrum Deus tale lignum cujus fructus mixtus atque confusus appetitus est boni & mali; cujus natura est malum phantasia boni coloratum; cujus esca causa mortis extitit, in paradiso humanae naturae plantavit. D. Profecto quae­ro, & nec otiose quaerendum video. Si enim Deus creavit illud, fortassis aestimabi­tur conditor mali, & causa mortis esse, quod impiissimum est de auctore omnium bo­norum dicere, quanto magis credere vel existimare? Si autem à Deo non est planta­tum, [Page 206] unde illud naturae humanae est insitum? M. Primo itaque consulenda est sacra scriptura, quae incunctanter illud lignum quod est [...] ad divinam plantationem perti­nere testatur, dicens: produxitque Dominus Deus omne lignum pulcrum visu & ad vescen­dum suave: ac veluti ipsius ligni, quod est omne, qualitatem explanans; lignum etiam vitae in medio paradisi. Ac si aperte diceret, illud lignum non solum omne bonum est & omne pulcrum & omnis esca suavis ac spiritualis: verum etiam lignum quo vivit para­disus ille, humana videlicet natura, in cujus medio constitutum est. Quod autem se­quitur, lignumqne scientiae boni & mali: non satis elucet, utrum à superioribus supple­tur, ut ita legatur, produxitque lignum scientiae boni & mali in medio paradisi, quem­admodum lignum vitae: an etiam ita introductum est absolute, lignumque scientiae bo­ni & mali, ut non productum à Deo intelligamus; sed solummodo superiori ligno con­traria qualitate oppositum: ut quemadmodum omne illud bonum & vita causaque viventium; ita & illud omne malum & mors causaque morientium: an forte debemus intelligere, quum scientiae boni & mali est lignum, in quantum forma boni ambitur, ex Deo esse; quum ipse est totius formae & pulcritudinis causa: sive ipsa forma & pulcritudo in aliqua substantia intelligatur vel sentiatur, sive in phantasiis sensibilis materiae, quarum propria sedes est sensus corporeus, quia per ipsum interiori sensui inferuntur. In quantum vero ipsum malum forma boni ambitum ac per seipsum in­forme & incognitum malum est, nec a Deo est, nec ab aliqua causa certa ac definita. Malum siquidem varium est & incausale, quum in rerum natura omnino substantia­liter non invenitur. Illud igitur lignum in quantum malum est, nulli causae refertur, quia omnino nihil est: in quantum vero formatur bono ut incautos decipiat; quum materia illa, cujus phantasia formatur, ex omnium bonorum conditore & facta est, & bona est, non omnino malum. Forma itaque, per quam malum seducit eos, quos interi­mit, bona est: quum cujuspiam boni phantasia est: ipsum vero malum omnino ma­lum est & à nullo bono factum; quum omni bono est contrarium. Proinde si natu­ram phantasiarum quibus coloratur malum, quod per seipsum apparere non potest, quum informe & deforme & turpe est & incausale, quis acute perspexerit: ipsam profecto omnino bonam reperiet, quod tali argumento manifestissime possumus ap­probare. Ponamus enim duos homines, unum quidem sapientem, & nullo modo ava­ritiae stimulis titillatum seu compunctum, alterum vero stultum, avarum omnino per­versae cupiditatis aculeis confixum ac laceratum: his duobus uno loco constitutis affe­ratur vas aliquod obrizo auro factum, pretiosissimis gemmis decoratum, forma pul­cherrima compositum, regali usu dignum: ambo illud aspiciunt, sapiens videlicet & avarus, ambo ipsius vasis phantasiam suo corporeo sensu recipiunt, memoriae infigunt, cogitatione tractant: & sapiens quidem simpliciter ad laudem creatoris naturarum pulcritudinem illius vasis cujus phantasiam intra semet ipsum considerat, omnino re­fert. Nulla ei cupiditatis illecebra subrepit, nullum philarguriae venenum intentio­nem purae ipsius mentis inficit, nulla libido contaminat: avarus vero penitus è contra­rio. Ille namque mox ut phantasiam vasis imbiberit, cupiditatis flamma ardescit, consumitur, contaminatur, moritur: pulcritudinem naturae ipsiusque phantasiarum non ad laudem ipsius qui dixit, meum est aurum meum est argentum, referens: sed seipsum in foetidissimam cupiditatis paludem immergens & ingurgitans. Videsne unius vasis phantasiam in utroque bonam & pulcram? sed in sapienti sensu simplex est & natura­lis, nullaque rei malitia subest, in avaro autem duplex & mixta est contrario malo cupiditatis quae ei miscetur & ab ea formatur & coloratur, ut videatur esse bonum, dum sit venenosissimum malum. Non ergo in natura humana plantatum est malum, sed in perverso & irrationabili motu rationabilis liberaeque voluntatis est constitutum. Qui motus non intra naturam, sed extra & ex bestiali intemperantia sumtus perspici­tur, miscetur cum bono ac tinguitur antiqui hostis consilio & astutia, & ad decipien­dos carnalium sen suum libidinosos affectus, ac per hoc morte perimendos: neque hoc dicimus sen sum illorum refellentes, qui praefatum lignum scientiae boni & mali omni­no naturaliter asserunt esse bonum & historialiter in paradiso locali factum, cujus fru­ctus scientia, hoc est experimentum boni & mali. Nam si tactu & gustu ipsius primi ho­mines se abstine [...]ent, sicut eis praeceptum est, experimentum vitae aeternae perpetuae­que beatitudinis nulla interposita morte haberent. Sin vero diabolicis astutiis consen­tientes, sua miserrima intemperantia de fructu ipsius escam mortiferam illicite sume­rent, [...]ern [...] mortis & infelicitatis experimentum subirent. Sed quisquis haec quae [Page 207] inter nos contrectavimus, non dedignatus fuerit legere ac diligenter intueri, eligat ex praedictis sanctorum Patrum sententiis quod sibi sequendum videtur, videatque ne incaute nos laceret▪ aestimans ea quae à nobis dicta sanctorum nullius auctoritatis au­xilio esse munita, ac veluti praesumtive contra sanctorum Patrum traditiones machi­nata: habes itaque, ut opinor, brevem aptamque paradisi expositiunculam, quantum vires intentionis nostrae suppetunt.

XVII. D. Habeo sane, sed velim [...], hoc est recapitulationem à te fieri, quae veluti modo quodam conclusionis ea quae sparsim dicta sunt de paradiso, in unam quandam complexionem colligat atque definiat. M. Plantationem Dei, hoc est, pa­radisum in Eden, hoc est, in deliciis aeternae ac beatae faelicitatis humanam naturam esse diximus ad imaginem Dei factam: cujus fons est de quo Propheta ad Patrem pro­clamat, quum apud te est fons vitae, qui etiam omnes sitientes justitiam ad se biben­dum, invitat dicens, si quis sitit veniat ad me, & bibat. Cujus flumina ex sapientiae fonte manantia, quatuor principales animae virtutes sunt, ex quibus omnis virtus & bona operatio scatet, cujus omne lignum de quo scriptum est, qui vicerit, dabo ei edere de ligno vitae quod plantatum est secus decursus aquarum, hoc est, circa quod omnia Prophe­tarum oracula, omnia utriusque legis symbola, symbolorumque intelligentiae, omnes­que apertae ac simplices doctrinae effluunt, dominus videlicet verbum humanae naturae infitum, & vere humana natura incarnata, cujus paradisi mixtae scientiae est lignum indiscreta vel confusa carnalium sensuum appetitio in diversas libidines sub forma boni latentes & incautas animas decipientes ac perimentes, cujus vir animus est, uni­versae naturae humanae praesidens; cujus mulier sensus, cui incaute animus consentiens perditur; cujus serpens illicita delectatio, qua ea quae carnalem sensum delectant, illici­te ac damnabiliter concupiscuntur. Et ne existimes his, quae diximus, hoc est, duo solummodo in paradiso ligna esse [...] & [...], repugnare quod mulier diabolo re­spondisse narratur, de fructu lignorum quae sunt in Paradiso vescimur: non enim dixit de fructu omnis ligni vescimur, hoc est, vesci jubemur, sed de fructu lignorum plurali­ter, ac si plurima ligna diversarum formarum essent quibus vesci est eis concessum; potest namque intelligi omne lignum plurima ligna mulierem dixisse: omne siquidem non de aliquo singulari, sed quodam in seipso multiplici dicitur. Omnis enim homo multiplex humanae naturae numerus: & iterum ipse multiplex numerus quum unius naturae particeps est, unus homo solet appellari. Quid ergo mirum, si omne lignum plurima ligna dicatur? Dei namque verbum quod est omne lignum, hoc est, omne bonum, & unum est & in seipso multiplex, & ex quo omne bonum, hoc est, omnis virtus & sapientia & essentia in humana natura fructificat; omnes igitur rationabiles motus rationalis naturae quibus homo uti concessus est & jussus, quum ex communi omnium bono, divina videlicet sapientia, in humana natura quae est Dei plantatio & paradisus, pullulant, veluti quaedam ligna plurima atque fructifera appellata sunt, quae videlicet ligna in ipso in quo omnia bona, universaliter subsistunt. Unum itaque lignum quod est [...] plurima ligna, quum in ipso omnia bona sunt, pulcre à muliere adhuc non decepta, ac virtutum sibi insitarum naturaliter conscia, est vocatum. Sed ne videamur Graecorum auctorum solummodo sententias de paradiso sequi, Latino­rum vero auctoritatem in talibus aut praetermisisse, aut in eis talem sensum de paradi­so invenire non potuisse; ac per hoc temere affirmasse quod in magistris utriusque lin­guae non valuimus invenire: sancti Ambrosii sententias de paradiso huic nostrae dis­putationi inserere congruum mihi videtur ac necessarium, si tibi placet. D. Placet sane; magni siquidem & sapientissimi viri sententiis resistere quis nisi amens au­debit?

XVIII. M. Ait itaque in libro de paradiso. ‘Sunt qui putant nequaquam man­datum istud, de manducando videlicet ligno vitae, & non manducando de ligno pro­hibito, convenire coeli & terrae atque omnium creatori: nequaquam dignum incolis paradisi, & quod illa vita similis sit Angelorum. Et ideo non terrenum & corrupti­bilem hunc cibum esui fuisse possumus aestimare, quia non bibunt neque manducant, & erunt sicut angeli in coelo. Cum igitur in cibo neque praemium sit, quia esca nos non commendat Deo: neque magnum periculum sit, quia neque quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod exit de ore: videtur sine dubio tanto auctore indig­num praeceptum, nisi hunc cibum ad illud propheticum referas, quod pro magno praemio Deus de sanctis pollicetur suis: ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos [Page 208] autem esurietis; hic est enim cibus in quo vita definitur aeterna, quo quisquis fuerit defraudatus, morte morietur. Quandoquidem panis vivus atque coelestis ipse Do­minus est, qui vitam dat huic mundo. Unde & ipse ait: nisi manducaveritis carnem meam, & biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam aeternam. Erat ergo pa­nis aliquis de quo praeceperat Deus edendum paradisi incolis. Quis ille? Accipe quem dicat: Panem, inquit, Angelorum manducavit homo. Est enim bonus panis, si▪facias voluntatem Dei. Vis scire quis bonus panis? Ipse filius manducat hunc pa­nem,’ de quo ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem patris mei, qui est in coelis. Intende qualem cibum summus magister edocet, quem paradisi incolis edendum Domi­nus praecepit, non corporalem & corruptibilem, sed spiritualem, Dei verbum videlicet ejusque voluntatem. D. Animadverto valdeque admiror quantum intellectui Gre­gorii Theologi congruit, qui & ipse ut superius dictum est, cibum fructumque potumque spiritualem atque intellectualem paradisi esse incunctanter asserit. Porro si cibus paradisi spiritualis & intelligibilis est, necessario sequitur, ut & illud omne lignum cujus fru­ctus cibus ille est intellectuale & spirituale intelligatur. Non enim de corporeo sen­sibilique ligno incorporeus intelligibilisque fructus nasci credibile est & rationi re­rum conveniens. Porro si & fructus & ligna spiritualia sunt, nonne consequens est, ut & locus ille in quo subsistunt, non corporalis, sed profecto spiritualis & credatur & cognoscatur. M. Consequens quidem & rationis plenum, & veritati simillimum. Sed ut hoc praefati patris, Ambrosii dico, inconcusso testimonio roboretur quid ipse de loco paradisi, deque fere omnibus quae in ipso esse divina narrat historia, in praefa­to suo opere scripserit, intentius intueamur. ‘Plerosque, inquit, movet qui diligen­tius intuentur, quomodo si vel primo magnum munus Dei fuit circa homines, ut in paradiso collocarentur; vel postea magnorum remuneratio esse videatur merito­rum, ut ad paradisum justus unusquisque rapiatur. Dicuntur etiam bestiae, & pe­cora agri, & volatilia coeli in paradiso fuisse. Unde plerique paradisum animam hominis esse voluerunt, in qua virtutum quaedam germina pullulaverint; hominem autem & ad operandum, & custodiendum paradisum esse positum, hoc est, mentem hominis, cujus virtus animam videtur excolere nec solum excolere, sed etiam cum excoluerit, custodire. Bestiae autem agri, & volatilia coeli quae ducuntur ad Adamum, nostri irrationabiles motus sunt, eo quod bestiae vel pecora, quaedam diversae sint corporeae passiones, vel turbulentiores, vel etiam languidiores. Volatilia autem coe­li quid aliud aestimamus, nisi inanes cogitationes, quae volatilium more nostram cir­cumvolant animam, & huc atque illuc vario motu saepe traducunt. Propterea nul­lus invenitur menti nostrae similis adjutor nisi sensus, hoc est, [...] Similem sibi solam [...] noster potuit invenire. Sed forte arguas, quia haec quoque Deus in tali paradiso locavit, hoc est, passiones corporis, & vanitatem quandam fluctuantium vel inanium cogitationum, quasi ipse nostri fuerit auctor erroris. Considera quid dicat. Habere, inquit, potestatem piscium maris, & volatilium coeli, & om­nium reptilium, quae repunt super terram. Vides quod ille tibi tribuerit potestatem, ut de omnibus judicare debeas, singulorum genera judicii tui sobria definitione dis­cernere, vocavit ad te omnia Deus, ut supra omnia mentem tuam esse cognosceres; Cur quae tibi similia minime reperisti, asciscere tibi & copulare voluisti? dedit tibi certe sensum quo universa cognosceres, & de cogitationibus judicares. Meritoque de illo foecundo paradisi agro ejectus es, quia non potuisti servare mandatum. Scie­bat enim Deus esse te fragilem, sciebat judicare non posse, ideo dixit quasi fragilio­ribus nolite judicare ut non judicemini. Ergo quia scivit infirmum te esse ad ju­dicandum, voluit te obedientem esse mandato, Ideo praeceptum posuit. Quod si illud non praevaricatus esses, periculum incerti judicii incidere nequivisses. Quum vero judicare voluisti, ideo addidit; ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis, ut sciat bonum & malum. Voluisti tibi arrogare judicium: poenam pravi judicii refutare non debes. Posuit te tamen contra paradisum, ne memoriam ejus possis abolere. Denique justi in paradisum sape rapiuntur, sicut Paulus raptus est in pa­radisum & audivit verba ineffabilia. Et tu si à primo coelo ad secundum coelum, & à secundo ad tertium mentis tuae vigore rapiaris, hoc est, quia primum unusquisque homo est corporalis, secundo animalis, tertio spiritualis; si ita rapiaris ad tertium coelum, ut videas fulgorem gratiae spiritualis: animalis enim homo quae sunt spiritus Dei, nescit. Et ideo tertii coeli ascensio tibi est necessaria, ut rapiaris in paradisum: [Page 209] rapiaris jam sine periculo, ut possis dijudicare omnia, quia spiritualis dijudicat omnia,’ ipse vero à nemine dijudicatur. Intuere quemadmodum Ambrosius sensum Origenis approbat, Epiphanii autem infirmat. Origenis siquidem paradisum, in tertio coelo quod est intellectuale, hoc est, in ipso homine quantum intellectus asserit esse: Epiphanius vero, ut praediximus, nimium simpliciter sentiens, terrenum quendam locum paradisum aestimat, terrenaque ligna fontesque sensibiles, quod vera deridet ratio. Non enim credi­bile est de Apostolo aestimari, in alium paradisum raptum fuisse, nisi in ipsum in quo primus homo ad imaginem Dei factus est, & de quo merito inobedientiae detrusus. Unum namque paradisum divina narrat historia, & unum hominem in ipso creatum, in quo videlicet homine vir & mulier intelligitur esse; si verba Sanctorum Patrum sequenda sunt. Naturae siquidem humanae vir est intellectus, qui a Graecis vocatur [...]; mulier sensus, qui foeminino genere [...] exprimitur, quorum mystico conjugio Christi & Ecclesiae futura copula praefigurata est. Cui viro atque mulieri, intellectui videlicet sensuique, divina lex non solum concessit, verumetiam praecepit de ligno vi­tae comedere, de sapientia profecto patris & verbo quod est Dominus Jesus Christus, qui in medio humanae naturae paradisi plantatus est, qui est spiritualis panis, quo ange­li perfectique homines quorum conversatio in coelis est, vescuntur. Prohibentur au­tem à non discreto atque commixto boni & mali appetitu, qui ex delectatione mate­rialium rerum pulcritudinis imperfectis animabus infigitur: à quo abstinere meritum vitae aeternae est, eo abuti aeterni interitus occasio. Caetera vero quae à sacra scriptu­ra de paradiso traduntur, quamvis per anticipationem dicta sunt, ac veluti in paradi­so facta: plus tamen & rationabilius, quum merito peccati superaddita sunt & ad exteriorem hominem pertinent, extra paradisum & post peccatum fuisse intelli­genda.

XIX. Verbi gratia. Formavit igitur Deus hominem de limo terrae, & inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, & factus est homo in animam viventem. Quomodo de limo terrae est formatus, qui ad imaginem & similitudinem Dei factus est? aut quomodo de eo diceretur, sactus est homo in animam viventem, quod de caeteris bestiis de terra prolatis similiter di­ctum est, Producat terra animam viventem? Nonne ergo duarum hominis conditionum ratio datur intelligi? Primo quidem scriptum est, & creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum. Ecce prima conditio, in qua nulla terreni limi commemoratio facta est, neque animae viventis. Sequitur autem secunda, quae ex di­visione naturae in duplicem sexum poena praevaricationis superaddita, exordium sum­sit. Masculum, inquit, & foeminam creavit eos. Prius siquidem simplicitate naturae ante delictum singulariter expressit, ad imaginem Dei creavit illum: divisionem vero ejus propter delictum pluraliter, masculum & foeminam creavit eos. Quam divisionem simi­litudo insipientium animalium sequuta est; factus, inquit, homo in animam viventem. Non dixit, in spiritum vivificantem. Primus enim homo de terra terrenus, ait Aposto­lus: secundus homo, in quo tota natura humana restaurata est, de coelo coelestis. Et non prius, inquit, hoc est, in primo homine praevaricante, quod spirituale, sed quod animale: deinde, hoc est, in secundo restaurante, quod spirituale: hoc etiam textus divinae historiae evidentissime declarat. Nam postquam secundam conditionem terreni hominis de limo terrae, caetero­rum animalium similitudine, in animam viventem introducit: ne primam conditionem ad imaginem Dei introductam aestimares, ipsam primam seorsim addidit. Plantaverat au­tem Dominus Deus paradisum voluptatis in principio. Ac si diceret: Noli primam condi­tionem, in eo quod scriptum est, & factus est homo in animam viventem, intelligere, sed secundam. Primam autem in plantatione paradisi intellige, plantavit siquidem Deus pa­radisum voluptatis, hoc est, humanam naturam in deliciis aeternae felicitatis. Et ubi plan­taverat? In principio videlicet, in quo fecit Deus coelum & terram. Intuere vim ver­borum. In secunda conditione verbo praeteriti perfecti propheta usus est, Factus est, inquit, homo in animam viventem: in prima vero verbo praeteriti plusquam perfecti, Plan­taverat Dominus Deus paradisum, ut cognosceres primam dignitate & beatitudine, non autem tempore praecedere secundam: in qua prima tantae spiritualitatis homo fuerat, ut nullis usibus corporalium sensuum indigeret, sed solo intelligentiae officio frueretur. Quod autem sanctus Ambrosius testatur, dicens: ‘Et aperti sunt, inquit, oculi eorum, & cognoverunt quod nudi essent. Et ante quidem nudi erant, sed non sine virtutum integumentis: nudi erant propter morum simplicitatem, & quod amictum fraudis natura nesciret. Nunc autem multis simulationum involucris mens humana velatur. [Page 210] Ergo posteaquam spoliatos se illa sinceritate ac simplicitate viderunt integrae incor­ruptaeque naturae, quaerere mundana & manufacta coeperunt, quibus nuda suae men­tis operirent, & obumbrarent genitale secretum. Nam quomodo clausos oculos corporis habuit Adam, qui omnia animantia vidit & illis nomen imposuit? quomodo cognovi? Interiore videlicet & altiore scientia non tunicam sibi, sed virtutum deesse velamina.’ Eodem igitur modo quo omnia animalia vidit, suam nuditatem cognovit, solo videlicet interioris scientiae simplicique mentis oculo, absque corpora­lis mortalisque sensus auxilio. Ubi datur intelligi quod omnia animalia & volatilia quae de terra & de aquis facta narrantur, sparsim per terrarum spatia locis suis sedibus­que naturalibus erant, quae tum omnia nec localiter nec sensu corporeo, sed solo men­tis contuitu ultra omnem sensum corruptibilem, ultra omnem locum & omne tem­pus in rationibus suis secundum quas creata sunt, primus homo priusquam virtutum tegimine spoliaretur, potuit contemplari. De ipsa quoque nuditate primi hominis Gregorius Theologus in sermone de Paschate, sic ait: Nudum simplicitate & vita sine arte, & sine omni velamine & problemate talem decuit esse eum, videlicet hominem à principio. Cu­jus verba Maximus exposuit quadragesimo primo capitulo de ambiguis dicens: An forte nudus, ut ait magister, varia circa naturam contemplatione scientiaque, & vita sine arte circa a­ctionem & virtutem, extra multimodam artificiositatem subsistens, secundum habitum habens in­contaminatus virtutum rationes. Et sine omni velamine atque problemate ipsius in sen­sibus visibilium notitiae ad intelligentiam divinorum praeductivae non indigens, in solum simplum uniformis & continuativae eorum quae post Deum sunt virtutis atque scien­tiae accessum, solius in operatione motus indigentem ad promtam per se pronuntia­tionem. Itaque quicunque philosophica ratione seipsos erigere primi patris lapsu desiderant; primo perfecta passionum ablatione incipiant: deinde sic circa rationes artium sollicitudine ac finis naturalem supervolantes theoriam in aeternam immateria­lemque aspiciant scientiam non habentem omnino sensui impressam formam, aut intel­lectum duce ratione collocatum: sicut ex principio primum hominem fecit Deus, nudi erant simplicitate scientiae, & incircumflexa & mortificatione carnalis legis facti.

XX. Similiter de sopore quem Dominus Deus immisit in Adamum, intellige; siquidem sopor ille & causa peccati & post peccatum immissus, & ut verius dicam, permissus vi­detur esse. Nam Deum facere quod sinit fieri, modo quodam locutionis scriptura solet dicere. Sopor itaque ille erat animi intentionis quo semper & inflexibiliter creatorem suum contemplari debuerat, ad delectationes rerum materialium reflexio, & carnalis copulae appetitus, ut beatus Ambrosius exponit. Quis est iste, inquit, sopor nisi quia paulisper ad conjugium copulandum cum intendimus animum, velut intentos oculos ad Dei regnum, inclinare atque inflectere videmur ad quendam somnum istius mundi, & paulisper obdormire divinis, dum in secularibus mundanisque requiescimus? quem soporem, hoc est ab externis ad temporalia, à Deo ad creaturam mentis inclinationem sequitur dormitus, Postquam soporem, inquit, immisit Deus in Adamum, obdormivit, hoc est seipsum omnino ae­ternae ac beatae contemplationis vigore segregavit, & in delectationem sensibilium omni virtute evacuatus cecidit, sensibusque spiritualibus penitus recessit. Ubi no­tandum: quod postquam obdormivit Adam, conditionem mulieris introduxit scriptu­ra, ut per hoc insinuaret: quod si humana natura simplicem sinceramque integrita­tem suae constitutionis, quae ad imaginem Dei facta est irrationabili motu liberae vo­luntatis non desereret, sed semper in contemplatione veritatis incommutabiliter per­maneret, omnino scissuram suam in duplicem sexum ad similitudinem irrationabilium animalium non pateretur, sed eo modo quo angelicus numerus sine ullo sexu multi­plicatus est, multiplicaretur. Quando vero sponte dormivit, hoc est suae naturae dignitate non invita lapsa est, sui divisionem & ad similitudinem pecorum propagatio­nem consequuta est. Cumque obdormisset, inquit, tulit unum de costis ejus, & replevit carnem pro ea, & aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adamo in mulierem. U­bi quamvis sub figura unius costae quam tulit Deus de latere Adami, & naturae scissura in duplicem sexum & universae virtutis interioris quae ei inerat priusquam peccaret, custodiae ablatio: per carnem vero quae in loco costae ablatae collocata est, miserrima commutatio illa qua pro custodia virtutis & beatitudinis, vitiorum atque miscriae mor­tiferam imbecillitatem mutuavit, significari videatur: plus tamen Christi & Ecclesiae mysterium prophetice praefiguratum intelligendum esse arbitror. Primus siquidem homo, Adam sicut docet Apostolus, ubique forma futuri est, Christi videlicet. Sed è [Page 211] contrario. In primo siquidem Adamo scissa est natura in masculum & foeminam, in se­cundo adunata est. In Christo enim Jesu non est masculus neque foemina. In pri­mo universa natura de felicitate paradisi est expulsa: in secundo in eandem felici­tatem est revocata & restituta. In primo caro pro costa, hoc est infirmitas pro vir­tute assumta est: in secundo infirmitas & mors absorpta, virtus vero & vita aeterna humanae naturae donata est. Sicut enim in Adamo omnes moriuntur, ita & in Christo omnes vivificabuntur. Dormit itaque, ut ait Sanctus Augustinus, Adam & fit Eva, mori­tur Christus & fit Ecclesia. Dormienti Adam fit Eva de latere: mortuo Christo percu­titur latus, ut profluant sacramenta quibus formatur Ecclesia. Sanguis enim est in consecrationem calicis, aqua vero in consecrationem baptismatis. In primo homine humana natura tunicas induitur pelliceas, hoc est mortalia corpora relicta naturali nuditate, videlicet sinceritate & simplicitate: in secundo eadem tunicas spoliatur pel­liceas, omni imbecillitate mortalium corporum peremta, & nuditate, id est simpli­citate pristinae naturae recepta. Haec igitur ut praediximus, quae post soporem immis­sum in Adamum divina narrat historia, quamvis in paradiso veluti facta legantur, ratio­nabilius tamen & veritati congruentius, post peccatum ac per hoc extra paradisum hu­manae naturae merito inobedientiae superaddita credenda & intelligenda sunt. Si e­nim plantatio Dei & paradisus in delitiis sit humana natura ad imaginem Dei facta, nul­laque praevaricationis contagione deformata; quicquid extra dignitatem naturae cau­saque peccati factum intelligitur, cur non etiam extra paradisum fuisse non intellige­retur, ignoro. Non ignoro autem usitatissimum Divinae scripturae tropum, qui à Graecis [...], à Latinis vero praeposterum seu Anticipatio, quam Graece [...] dicunt, vocatur; quo Matthaeus Evangelista usus est, passionem & resurrectionem Domini nar­rans. Ea siquidem quae resurrectionis articulo facta sunt, passionis hora evenisse scri­bit. Ait enim, Jesus autem iterum clamans voce magna emisit Spiritum; & ecce velum templi scissum est in duas partes à summo usque deorsum, & terramota est, & petrae scissae sunt, & monumenta aperta sunt, & multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, & exeun­tes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem & apparuerunt mul­tis. Haec omnia juxta rerum factarum seriem resurrectionem Domini secuta sunt; sed praedicto narrationis tropo post passionem fuisse Evangelista voluit narrare. Non enim credendum est aliorum monumenta aperta fuisse priusquam ipse suum aperiret monumentum, aut ante illos verae qui resurrectionis testes sunt, resurgeret. Sopor itaque Adam, sequensque eum dormitus, & ablatio costae, & divisio simplicis naturae in duplicem sexum, & mystica uxoris cognitio, caeteraque quae in figura Christi & Eccle­siae praefigurata sunt: cognitio quoque nuditatis, hoc est naturae sinceritatis, atque ideo non de ipsa erubescebant, quum virtutum tegmina induebantur, delectationibus vero irrationabilium motuum omnino absoluta, quam peccando perdiderant & perdendo recognoverant; fallax autem suasio serpentis & subdola, mulierisque cum serpente disputatio atque seductio, ac de fructu vetiti ligni illicita assumtio, lethiferque gu­stus, viri quoque consensus & casus non ignorantis, sed leve peccatum existimantis unicae suae uxori consentire: Adam enim non est seductus, mulier autem seducta est. Non enim inscius peccavit, ideoque durius puniri meruit. Apertio item oculorum qua suam nuditatem cognoverant, perizomatumque de foliis fici consutio, vocis item de­ambulantis Domini Dei in paradiso auditus, amborumque, Adami videlicet & uxoris ejus, à facie Domini Dei fuga, & in medio ligni absconsio, & caetera usque ad expul­sionem hominis de paradiso. Haec omnia in paradiso per anticipationem praepostere facta esse divina narrat scriptura, dum sint peccatum consequuta. Si enim paradisus est humana natura ad imaginem Dei condita, & in angelicae beatitudinis aequalitate constituta; mox profecto ut creatorem suum deserere voluit, ex dignitate suae natu­rae lapsa est. Nam & priusquam uxori suae consentiret, superbire inchoavit. Porro, si nullum spatium temporis inter conditionem ipsius & lapsum divina tradidit histo­ria, quid aliud datur intelligi scripturae silentio nisi hominem mox ut conditus est, superbisse ac per hoc corruisse. Cui rei maxima argumentatio est, homicidium Diabo­li, qui homicida erat ab initio, & in veritate non stetit: qui & ipse nulla mora inter­stante, mox ut creatus est lapsus superbiendo, consequenterque homini cum creato sibi invidendo eumque astutiae veneno interimendo. De Paradiso sufficienter habes, ut arbitror. D. Sufficeret forsitan si breviter de ficu illa cujus foliis succinctoria con­suta sunt, deque Domini Dei deambulatione in paradiso aperires quid sentias: nam de pelliceis tunicis praedictum est.

[Page 212] XXI. Ficus illa divinum legis mandatum primis hominibus in paradiso traditum non incongrue accipitur. Erat autem illud mandatum, de omni ligno paradisi comedite, de ligno autem scientiae boni & mali comedere nolite. Et ut cautius mandatum custodirent, praevaricationis periculum non est ab eis occultatum. In quacunque enim die, inquit, comederitis ex eo, morte moriemini. Lex ergo primis hominibus in paradiso data est, cujus verba memoriter tenebant, quod responso mulieris serpenti declaratur. Respondit enim de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescimur, de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus & ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Cujus legis verba male interpretatus est coluber, ut primo mulierem i. e. sensum deciperet, ut per eum ad virum, ad animum videlicet, haberet accessum: veram autem & salutiferam Di­vini mandati dissimulavit virtutem; quam si mulier illa cognosceret, deligeret, verere­tur; non fortassis à serpente seduceretur, nec virum suum attraheret ut perderetur, nec de foliis fici, hoc est de verbis solummodo mandati succinctoria sibi consuerent, hoc est congruos desideriis carnis mortiferisque turpitudinibus suis usus, sed de fructu illius, hoc est de vera vitalique divinae legis virtute atque intelligentia sumerent, comederent, & in aeterna felicitate viverent. Lex itaque divina perverse interpretata & secundum solam literam considerata, humanisque seu diabolicis superstitionibus corrupta, carna­libus concupiscentiis est congrua & irrationabilibus motibus perizomata, veluti qui­busdam foliis inanibus omnique virtute ac vero intellectu, praestat consuta: bene vero & spiritualiter intellecta omnique carnali sensu ac superstitione purgata, salutiferum vitalemque comedentibus, hoc est recte secundum spiritum intelligentibus eam, fructi­ficat esum: de quo primi homines comedere nolentes, sed falsiloqui serpentis interpre­tationi credentes, non fructum legalis fici in usum spiritus acceperunt, sed folia inania fraudisque plena, sola videlicet verba diabolica astutia connexa, quibus suarum libidi­num turpitudines cooperire valerent. Hoc autem dicimus sanctum Ambrosium sequen­tes, qui praefatam ficum in libro de paradiso exponit, dicens ‘Assuerunt folia ficus, & fecerunt [...]ibi succinctoria. Ficum hoc loco pro qua specie debemus accipere, divina­rum nos docet series lectionum: quandoquidem salvos esse qui sub vite & ficu requi­escunt, scriptura memoraverit, & Salomon dixerit: Quis plantat ficum, & de fructu ejus non manducat? Et Dominus ad ficum venerit, sed ideo erit offensus, quia non invenerit fructum, sed folia tantum. Docet me ergo Adam quae sunt folia, qui postea­quam peccavit, de foliis fici sibi fecit succinctoria, qui de fructibus ejus magis gu­stare debuerit. Justus fructum eligit, folia peccator. Quid est fructus? fructus, in­quit Apostolus, spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, modestia, continentia, dilectio. Non habebat fructum, qui gaudium non habebat: non habe­bat fidem, qui praevaricaturus erat mandatum Dei: non habebat continentiam, qui interdicto sibi gustaverat ligno. Ergo quicunque praevaricatur mandatum Dei, spo­liatur atque nudatur, & fit ipse sibi turpis: vult se operire quibusdam foliis ficus, fortasse quibusdam inanibus vel umbratilibus sermonibus, quos compositis manda­tis assuens, & verbum de verbo struens, ad operiendam conscientiam suae mentis facti­que turpitudinem velamen peccator intexit, ut pudenda sua contegat. Ita enim supra se folia consuit, qui culpam velare desiderans, aut diabolum delicti memorat au­ctorem, aut carnis praetendit illecebras, aut alium quempiam persuasorem prodit er­roris. Et de scripturis divinis frequenter promit exempla quibus justos in culpam per­hibet incidisse, dicens: si forte in stupris fuerit deprehensus: & Abraham cum ancil­la procubuit, & David alienam adamavit & sibi ascivit uxorem. Assuit enim quaedam folia, quaedam exempla de propheticarum serie scripturarum, fructum earum non pu­tans requirendum. Nonne tibi videntur etiam Judaei folia assuere, dum legis spiritualis verba corporaliter interpretantur? quorum interpretatio fructum omnem viriditatis amittit, damnata maledicto ariditatis aeternae. Bona igitur interpretatio, hoc est spiri­tualis ficus est fructuosa, sub qua justi sanctique requiescunt, quam qui plantaverit in animis singulorum, sicut Paulus ait, ego plantavi, Apollo rigavit, &c. manducabit ex ea fructum. Mala autem interpretatio fructum ferre viriditatemque servare non po­terit. Quod igitur gravius est, hac se Adam interpretatione succinxit eo loco, ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset.’ Audisti Ambrosium de ficu: audi & eundem de Domini Dei deambulatione in paradiso, humana videlicet natura, quam ad imaginem suam condidit, quam nunquam deseruit neque perire permisit, in qua sem­per deambulabat occulte ac spiritualiter, scrutans corda singulorum & renes, intelligi­bilique [Page 213] voce causas praevaricationis interrogans, & plus misericorditer increpans & corrigens, quam juste ulsciscens. Ait ergo praefatus magister, ‘Et audierunt vocem Do­mini deambulantis ad vesperam. Quae est deambulatio Dei, qui ubique semper est? Sed puto deambulationem quandam esse Dei per divinarum seriem scripturarum: in quibus quaedam Dei versatur praesentia, cum audimus, quia ipse aspicit omnia, & oculi Domini sunt super justos: cum legimus, quia Jesus sciebat cogitationes eorum: cum le­gimus, quid cogitatis mala in cordibus vestris? Ergo dum haec recensemus, quasi deam­bulantis cognoscimus Domini vocem. Fugerat ergo peccator, non quo Dei posset latere conspectum, sed intra conscientiam suam latere cupiebat, opera sua lucere nolebat. [...]usti enim est facie ad faciem videre, quia justi mens non solummodo praesens est, sed etiam cum Deo disputat, sicut scriptum est: Judicate pupillo, & justificate viduam, & venite disputemus, dicit Dominus. Ergo cum legit peccator has divinas scripturas, audit vocem domini quasi ambulantis ad vesperam. Quid est ad vesperam, nisi quia culpam suam se­ro cognoscit, & sero venit quaedam erroris praeteriti verecundia, quae errorem praeve­nire debuerat. Nam dum culpa fervet in corpore, & anima exagitatur corporis pas­sionibus, non cogitat Deum sensus errantis, hoc est non audit Deum ambulantem in scripturis divinis, ambulantem in mentibus singulorum. Dicit enim Deus: quum in­habitabo inter illos, & inter eos ambulabo, & ero illorum Deus. Ergo cum in animae sen­sum redierit potestatis formido Divinae, tunc erubescimus, tunc nos gestimus abscon­dere: tunc in peccatorum nostrorum positi cogitationibus, in medio ligni paradisi ubi peccavimus, deprehendimur, latere cupientes, & arbitrantes quod Deus non requirat oc­culta.’ In his verbis praedicti magistri intellige illud lignum in medio paradisi in quo la­tere se posse fugientes praevaricatores putaverant, non aliud esse nisi humanae [...]ogitatio­nis & conscientiae secretum. ‘Sed scrutator, inquit, animorum & cogitationum usque ad­divisionem animi penetrans, dixit: Adam ubi es? quomodo loquitur Deus? nun­quid voce corporea? non utique, sed virtute quadam praestantiore, quam vox corporis potest esse, fundit oracula. Hanc vocem ejus prophetae audierunt, hanc vocem fideles audiunt,’ impii non intelligunt. Talium sermonum virtutem quisquis acute perspe­xerit, inveniet paradisum non localem terrenumve quendam locum esse nemorosum, sed spiritualem germinibus virtutum consitum & in humana natura plantatum: & ut apertius dicatur, non aliud praeter ipsam humanam substantiam ad imaginem Dei factam, in qua lignum vitae, verbum videlicet patris & sapientia, omnem fructificat vi­tam: in cujus medio fons omnium bonorum eadem videlicet divina sapientia manat, ibi ficus illa divina profecto lex radicata est: cujus vera interpretatio & spiritualis fru­ctus vitae est comedentibus, hoc est intelligentibus eam pie perfecteque: perversa vero & carnalis secundum literam inania folia sunt & infructuosa, quibus divinae legis transgressores culpas suas operire contendunt falsiloqua apologia, & vel in ipsum le­gis auctorem, vel in Diabolum, vel in aliam quampiam personam, vel in similitudinem factorum quae à sanctis Patribus figurate perpetrata sunt, referre non verentur, facta patrum carnaliter secundum literam accipientes, spiritualiter autem nullo modo in­telligentes, & in occasionem sui erroris talia exempla de divina scriptura proferentes: de quibus convenienter Apostolus ait, litera o [...]eidit, spiritus autem vivificat. In quibus paradiso intelligibili incessu Deus deambulabat. Custos quippe est & scrutator plan­tationis, quam ad imaginem & similitudinem suam plasmavit Cujus vox inexplanabi­lis Adam ubi es? haec vox est creatoris humanam naturam increpantis. Ac si dixisset, ubi nunc es post praevaricationem? non enim ibi te reperio, ubi te creatum cognosco: non in ea dignitate qua ad imaginem & similitudinem meam te feci, invenio; sed deser­torem beatitudinis veri luminis fugitantem, & in latebris malae conscientiae latitantem increpo, causamque tuae inobedientiae inquiro. Putasne me ignorare quid fecisti, vel quo fugisti, vel quomodo timens vocem meam te abscondisti, vel quemadmodum nu­ditatem tuam, sinceritatem videlicet & simplicitatem naturae, in qua conditus eras, sero recognovisti? Nonne haec omnia perpessus es, quia ex ligno de quo praeceperam ne comederes, comedisti? nam si non comedisses, non fortassis vocem deambulantis in te creatoris tui timeres, nec à facie ipsius fugeres, nec nuditatem tuam quam praevarican­do perdidisti, cognovisses.

XXII. De ligno autem interdicto & in superioribus multa jam diximus, Gregori­um Nissenum sequentes, & nunc iterum breviter dicendum arbitror, nobilissimi magi­stri Maximi monachi sensum introducentes. Ipse siquidem lignum scientiae boni & [Page 214] mali visibilem creaturam, quam homo creatorem suum deserens, secutus est, esse intel­ligit, cui videlicet creaturae visibili & delectatio voluptatis inest, & anxietatis occasio, & mortis quasi quidam mixtus fructus ex bono falso libidinis & malo sequentis tristi­tiae. Nulla enim delectatio visibilis creaturae est, quam non sequitur egestas. Egesta­tem vero sequitur anxietas mortisque tristitia. Et quamvis arridente voluptate lateat anxietas & causa mortis; simul tamen humanae animae insunt, simulque incipiunt. La­tet enim anxietas sub quadam falsa pulcritudine voluptatis, & est veluti quidam mixtus fructus ex libidine apparente & anxietate latente. Deficiente vero voluptate & delectatione visibilis creaturae, nuda per se atque aperta remanet anxietas, quae nas­citur ex egestate defectuque visibilis boni. Hinc praefatus Maximus fortassis, inquit, lig­num esse scientiae boni & mali visibilem creaturam qui dixerit, non à veritate aberrabit. Vo­luptatis namque & anxietatis factricem naturaliter habet perceptionem. Aut quum & rationes habet spirituales visibilium creatura & intellectum nutrientes: & iterum naturalem potentiam sensum delectantem, intellectum vero subvertentem, lignum scientiae boni & mali appellata est; boni siquidem habet scientiam spiritualiter con­siderata, mali vero scientiam corporaliter assumta. Passionum namque fit magistra corporaliter eam accipientibus, divinorum eis oblivionem inferens: propter quod in­terdixit homini, intermittens interim ejus perceptionem Deus, ut prius, maxime quip­pe erat justum, per participationem gratiae propriam cognoscens causam datamque per gratiam immortalitatem, per hujusmodi ligni perceptionem ad impassibilitatem consummatus & inconversibilitatem, sicut jam Deus Deificatione factus innocui cum Deo communione Dei disceptaret creaturas, & earum reciperet scientiam, ut Deus & non homo eandem habens cum Deo per gratiam eorum quae sunt sapienter notitiam per ipsam & Deificationem animi atque sensus transmutationem: sic accipiendum de ligno juxta omnibus valentem coaptari anagogen. Intuere quam pulcre, quam aperte quid sit lignum scientiae boni & mali exponit. Est enim, ut ipse ait, visibilium rerum na­tura, quae spiritualiter in rationibus suis intellecta, scientiam boni & spiritualem fructum intel­ligentibus eam praestat: carnaliter vero & libidinose appetentibus, & intemperate & con­tra leges divinas abutentibus mortiferam infert scientiam. Ac per hoc non in ipsa natura causa mali est constituta, sed in abutentium intemperantia, & haec est ipsa mu­lier, vel ut ita dicam, hoc est illud lignum de quo Dominus dicit: Qui viderit mulie­rem ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo. Materialium siqui­dem superficies rerum dum sit naturaliter pulcra, incaute & libidinose sensibus eam considerantium mortis infert occasionem. Visibilem namque creaturam ad hoc Deus condidit, ut per eam sicut per invisibilem, laus ejus cumularetur, & cognosceretur non quid est, sed quia est unius totius creaturae visibilis & invisibilis conditor: ideoque in­terdixit Deus humanae naturae visibili creatura delectari, priusquam veniret ad perfe­ctionem sapientiae, in qua posset deificata de rationibus rerum visibilium cum Deo dis­putare; nec illa mulier, carnalis videlicet sensus, ad delectationem materialis creaturae extrinsecus consideratae valeret eum attrahere. Ordo itaque divinae legis erat, primum creatorem cognoscere ejusque ineffabilem pulcritudinem: deinde creaturam rationabili sensu mentis nutibus obtemperante considerare, totamque ipsius pulcritudinem, sive in­terius in rationibus, sive exterius in formis sensibilibus, ad laudem creatoris referre. Hunc autem divinae legis ordinem homo superbiendo spernens, creatoris sui amorem & cognitionem materialis creaturae exteriori pulcritudini postposuit, ac per hoc peri­culum divinae indignationis incurrit, inque mortem corporis & animae totiusque naturae perditionem incidit, quia divinae legis justissimam pulcherrimamque seriem servasse neglexit. Haec de ligno prohibito sensus honorabilium divinae scripturae exposito­rum perspicientes diximus. Hunc etiam sensum sanctus pater Augustinus in undeci­mo hexameri sui introduxit. ‘Non autem, inquiens, ignoro quibusdam visum esse fe­stinatione praevertisse illos homines appetitum scientiae boni & mali, & immaturo tempore percipere voluisse, quod eis dilatum opportunius servabatur; idque egisse tentatorem, ut praecerpendo quod nondum talibus congruebat, offenderent in Deum, & ab ejus rei utilitate alienarentur exclusi atque damnati: ad quam si suo tempore sicut Deus volebat accederent, possent ea salubriter perfrui, hoc [diximus propter aliquos ut] si forte lignum illud non ad proprietatem ut verum lignum & vera poma ejus, sed ad figuram velint accipere, habeant exitum aliquem recta fide veritateque probabilem.’ Sed praefatus magister videtur hunc sensum de spirituali [Page 215] paradiso nec refellere nec laudare more suo solito quo duos paradisos astruit esse, u­num quidem terrenum localemque secundum proprietatem rerum sensibilium, alterum vero omnino spiritualem, ad cujus figuram terrenus ille atque sensibilis factus est. D. Qui sic de ligno prohibito sensere, non mihi videntur à veritate recedere: veri siqui­dem simile est valdeque rectae ratiocinationi congruum, ut arbitror, hominem vetito fructu vesci inchoantem, cognitione videlicet sensibilis materiae per corporeos sensus abuti praesumentem, ex ligni vitae dulcedine, hoc est ab internae contemplationis in qua & ad quam conditus est, delitiis justissimo conditoris judicio expulsum fuisse exi­stimari. Nam si rationabili naturalique ordine ingrederetur, id est, si causa omnium re­rum Theoriae primum quidem, deinde rationum secundum quas & in quibus omnia facta sunt, perfecta intentione frueretur; neque intelligibili esca ligni vitae, in aeterno videlicet divinae sapientiae contuitu, recluderetur, neque ab esu illiciti pomi, cognitione scilicet visibilis materiae congruo maturoque tempore perfectae suae sapientiae qua Deum & consequenter creaturam absque ullo errore ullisque carnalis concupiscentiae delectationibus cognosceret, prohiberetur. Impossibile quippe est cognitionem crea­turae impediri rationabili animae, in qua perfecta contemplatio creatoris incipit lu­cere. Ubi vero speculatio naturae conditae conditoris cognitionem praecedit, quum phantasi [...]s & illecebris rerum sensibilium carere non potest, nunquam error deerit nisi in his qui divini radii splendore superfusi, rectae contemplationis semitas carpunt, se­ipsos & Deum suum quaerentes. Non ergo creatura mala est, neque cognitio ejus, sed perversus rationabilis animae motus quo conditoris speculationem deserit, & seipsam libidinoso illicitoque appetitu in amorem sensibilis materiae mortiferisque gressibus flectit, unde nisi prius divina gratia liberata, redire non poterit. Humana siquidem na­tura, ut ait sanctus Augustinus, idonea fuit per liberum arbitrium vulnerare se, jam ve­ro vulnerata & sauciata, idonea non est per liberum arbitrium sanare se. Sed ad ea quae restant, ratiocinationis iter est carpendum.

XXIII. M. Quid restat? non de paradiso satis est dictum. Nam de remotione cri­minis qua objurgatur divina voce Adam, culpam removit in mulierem, & ut attenuaret mulieris causam, removit culpam in eum qui sibi mulierem dedit, deque ipsius mulie­ris remotione qua causam praevaricationis in serpentem refert, quum ab expositoribus sacrae scripturae satis est discussum, non necessarium arbitror dicere. D. Necessarium quidem valdeque utile. Potest enim fieri, ut fortassis quis existimet remotiones ipsas, quibus & vir in mulierem sibi a Deo datam ac per hoc in mulieris datorem, mulier au­tem in serpentem occasionem peccati removit, ratas justasque apologias fuisse ultione­que indignas, nisi vera ratione convincantur, ac mox injustae & reprehensibiles refellan­tur, meritoque ad cumulum justissimae poenae delicti pertinere judicentur. M. Pona­mus itaque ipsius scripturae verba. Dixit, inquit, Adam, mulier quam dedisti sociam mihi, dedit mihi de ligno, [...] comedi. Dic quaeso Adam, quis tibi mulierem dedit? Dominus in­quis qui eam formavit. Quaero à te cur Deus eam formavit tibique dedit? cur te dor­miente, hoc est mentis contuitum à contemplatione veritatis in amorem carnalis con­jugii convertente, costam de latere tuo traxit, de qua mulierem fecit quam tibi peccanti seque deserenti dedit? cur non eodem modo quo te fecit, mulierem quam tibi daret, fe­cerit? Tu ipse de terreno limo merito qui coelestia deserens terrena elegisti, factus es: mulier tua ex latere tuo sumta est congruenter, quia causa praevaricationis tuae ex teipso orta est▪ Respondebis, credo haec omnia: Deus fecit quia voluit; & ideo sic fecit, quia sic faciendum praevidit, qui omnia quaecunque voluit, fecit. Sed adhuc à te quaero, quare sic voluit mulierem tibi facere? Quis inquies divinae voluntatis cau­sas potest investigare? Quis enim cognovit sensum Domini? Ignoras igitur qua ra­tione Deus fecit mulierem, quam tibi dedit? Ignoro, inquis, si non in adjutorium propagationis & multiplicationis humanae naturae, quae in me primitus facta est, & ex me auspicium procreationis accepit. Hic tibi occurro, veraque ratione talem inten­tionem repello. Non enim humana natura ignominiosae generationis ex masculo & foemina in similitudine irrationabilium animalium indigeret, si superbiendo suaeque simplicitatis in qua ad imaginem Dei condita est, pulcritudinem spernendo, modum angelicae multiplicationis qui omnino, ut saepe jam dictum est, sexuum copula caret, non desereret. Quaere itaque aliam rationem, qua possis asserere, cur tibi mulier data est: ista siquidem quam posuisti, falsa est. Imago enim Dei ad quam homo fa­ctus est, omni sexu libera est & absoluta. Aliam dicis ignoro praeter eam quam intro­duxi, [Page 216] & à te infirmatam video. Miror cur te dicis ignorare ea quae propter tuam in­obedientiam atque superbiam facta sunt. Ego autem qui in te peccavi & peccando mortuus sum, non ignoro. Clamat enim in me inconcussa & apertissima ratio, quod etiam approbat multorum patrum auctoritas. Quod si humana natura in ipsa sim­plicissima sincerissimaque Divinae imaginis beatitudine permaneret, nulli sexui suc­cumberet, nullam contumeliosam propagationem sicut animantia subiret. Quum vero in dignitate illa in qua edita est, perseverare noluit, sed ignobiliter inter caetera animalia multiplicari elegit: idem ipse conditor quicquid facturus esset homo perver­so motu liberae voluntatis perditus, praevidit, & duplicem sexum per quem propaga­retur bestiarum instar, superaddidit. Quid ergo removes in mulierem praevaricatio­nis tuae occasionem, cum in teipso superbiente Deumque tuum spernente, ac per hoc deserente, faciendae mulieris causa praecesserit. Quod etiam divina ironia aptissime declarat, quae dicit: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile. Ac si aperte diceret, non videtur homini quem ad imaginem & similitudinem nostram fe­cimus, bonum esse solum, hoc est simplicem atque perfectum, universaliterque sine divisione naturae in sexus ad similitudinem angelicae naturae absolutum permanere; sed pronum proclivemque ad terrenos coitus pariter cum bestiis ruere, ac si unitatem naturae per carnalem generationem sexusque corporeos seminaliter multiplicare, coe­lestium numerorum multiplicationis dignitate contemta: faciamus ergo ei adjutori­um simile, quo id quod appetit, peragere possit, foeminam videlicet quae similiter ut masculus, fragilis ac lubrica terrenas appetat concupiscentias. Et hoc est quod per anticipationem scriptura profert dicens: masculum & foeminam fecit eos, vasa videlicet procreandae carnalis prolis, spreta dignitate divinae imaginis spiritualisque numerositatis. Cur itaque praevaricationis tuae causam quae in teipsum refunditur, in mulierem quam tibi creator tuus dedit, vel certe in ipsum creatorem removere co­naris? talis itaque remotio criminis nil defensionis contulit, cumulum vero damna­tionis exaggeravit. Sed fortassis quis dicat: quod conjugium prolisque procreatio­nem reprehendimus, dum divisionem naturae humanae in masculum & foeminam quo­rum copula & conjugium & filiorum propagatio naturaeque augmentatio perficitur, merito peccati fuisse affirmamus. Cui respondebimus: conjugia non reprehendimus, si legitima sint, prolisque procreandae, non libidinis perpetrandae appetitu copulata, utriusque sexus fide castaque pudicitia servatis: imo etiam laudamus, quia & à Deo concessa sunt & jussa; crescite enim, inquit, & multiplicamini, & implete terram: uter­que quoque sexus sine quo carnale connubium fieri non potest, quod à Deo factus sit, nullus catholicorum ambigit. Ait enim scriptura: masculum & foeminam fecit eos. Item alibi: quod Deus conjunxit, homo ne separet. Carnalia vero conjugia, etsi legitima sint & in religiosis hominibus conjuncta; libidinoso tamen illicitoque motu carnalis pruritus carere non posse incunctanter affirmamus. Non enim aliunde nascentes in carne parvuli, nisi inde, aeternae mortis reatum attrahunt, quos secum Catholicae Ec­clesiae baptisma ab ipso reatu liberat. Asserimus quoque copulas illas carnales quibus humana localiter & temporaliter natura propagatur, non necessarias fore, si homo suae naturae multiplicationem ad similitudinem pecorum fieri, coelestium numerositate deserta, non eligeret. Sicut ait David: Homo cum in honore esset, non intellexit: com­paratus est jumentis insipientibus, & similis factus est illis. Sed redeamus ad responsum mu­lieris, culpae suae occasionem in serpentem removentis. Dixit Dominus Deus ad mulie­rem: quare hoc fecisti? quae respondit, serpens decipit me, & comedi. Et tu mulier, quare removes crimen tuum in serpentem, cum tuipsa sis culpae tuae creatrix? serpens ipse in quem culpam refundis, in te ipsa repit: serpens tuus tua carnalis concupiscentia est atque delectatio, quae ex irrationabilis animae motu in sensu corporeo gignitur. Frustra igitur mulier, sensus videlicet carnalis, culpam suam in serpentem, hoc est in delectationem irrationabilem cujus ipsa auctor est, removet. Non enim materialium rerum illicita delectatio ortum duxit ex natura, sed ex peccatricis animae imperfectis irrationabilibusque motibus per corporeos sensus in amorem sensibilium rerum mor­tifero appetitu irrumpentis; neque antiquus hostis ad virum animae, animum dico ad imaginem Dei factum, accessum haberet, ni prius per insitam corporeo sensui qui est veluti quaedam mulier, animi delectationem, quasi per quendam colubrum ipsum cor­poreum sensum seduceret: quemadmodum neque animus in rerum materialium per­niciosa delectatione & perfruitione corporeo sensui consentiret, si prius in ipso su­perba [Page 217] praesumtio non praecederet. Superbia itaque animi carnalisque sensus illicita delectatio sibi invicem copulatae, naturam humanam mortis damnationi tradiderunt: de qua sola Christi humilitas & spiritualium rerum in animabus fidelium delectatio eandem revocatliberatque naturam. Non habes itaque, mulier, in quid vel in quem culpam tuam removeas, nisi in te ipsam, dum illicitae delectationis tuae in quam cul­pam tuam removere conaris, convinceris auctor esse. Ubi pulcre divinorum verbo­rum textum animadvertere debemus: ea siquidem quae simul facta sunt absque tem­poralium morularum interstitiis, propter nostram tarditatem carnalesque sensus qui­bus originali peccato corrupta locis & temporibus succumbimus, ordine quodam mirabili mysticorum sensuum plenissimo, veluti locis temporibusque peracta conte­xuit. Primo itaque interrogatus vir, hoc est animus; nec immerito, dum omni pa­radiso humanae naturae praesit, eumque custodire ne in eo praeceptum divinum vio­laretur, debuit. Ac sic interrogatur: Adam qui priusquam peccasses, ultra omnia loca & tempora constitutus fueris, responde nunc praevaricator, ubi es? Eras in coelo, sicut angelica creatura beatus, nunc in terris es, sicut bruta animalia superbus. Sermo convertitur ad mulierem, & ab ea quaeritur, cur sic feceris? Ubi notandum, quod non confestim viro & mulieri sententia inquirentis judicis profertur, sed veluti spatium improbae excusationis corrigendae conceditur, locusque indulgentiae praeparatur. Postremo vero dum ad serpentem pervenitur, non ille interrogatur, nec ei spatium remotionis culpae praebetur, quia non potuit, quum primordialis causa totius malitiae fuit; sed continuo sententiam justi judicis sustinuit. Ait enim Deus ad serpentem: quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, & bestias terrae. Animadverte, quod neque viro neque mulieri, sed solo serpenti maledicitur. Non enim Deus maledicit ea quae fecit, sed benedicit; Animus autem & sensus creatura Dei sunt, carnalis vero delectatio extra divinam conditionem, irrationabilibus humanae animae passionibus orta est; ideoque divinae sententiae severitati succumbit, quia extra naturam à Deo facta reperitur. Quid enim aliud est divina maledictio, nisi eorum qui extra naturam sunt eamque contaminant, justissima & irrevocabilis damnatio? Quae sint autem ani­mantia illa & bestiae terrae, inter quae carnalis delectatio per quam diabolus seducit animam, & in qua veluti principali sede habitat, pulcherrime & copiosissime sanctus Ambrosius in libro de Paradiso exposuit; sunt enim omnes irrationabiles passiones rationabilis nostrae naturae, quam terrae vocabulo divina commemorat scriptura. Et ne mireris, quod mixtim ac veluti indiscrete, & carnalis delectatio & astutia diabo­lica in figura serpentis significatur; aliquando enim ipsum Diabolum absolute coluber ille conformat, aliquando libidinosum deceptae ab eo carnalis animae, hoc est carnaliter viventis appetitum, aliquando confuse & indistincte utrumque & alterum in altero concatenatum insinuat. Nec immerito; alterum enim sine altero separabiliter esse non potest. Ubicunque enim fuerit libidinosus animae contuitus, ibi absque mora ade­rit immundi spiritus accessus; ubicunque autem adsit diabolicae astutiae introitus, ibi non deerit universalis malitiae pruritus. In quocunque autem corporeo sensu qui in figura mulieris ponitur, haec duo convenerint necessario, illicitus esus, illicitae escae, hoc est materialium rerum pulcritudinis sequetur abusio; quae mortem animae infert, cujus mortis mors corporis umbra est. De maledictione autem qua serpens damnatus est, deque sententiis quae in mulierem inque virum suum Adamum perlatae sunt, in quibus plus misericordiae intelligitur quam vindictae, superfluum videtur nihil nunc dicere. Quod enim à sanctis patribus satis est explanatum, explanare fortassis vide­bitur non necessarium: & quod in illorum scriptis plenissime planissimeque invenitur, cur à nobis forte quis dicet quasi melius explanatis repetatur? quod absit à nobis exi­stimari, cum eorum vestigia vix valeamus consequi. D. Non necessarium plane vi­deretur, si hoc solum non obstaret. Mirum namque videbitur & rationi textuique disputationis inconveniens, cur cum pene omnia quae de natura paradisi spiritualis, deque his quae in eo facta fuisse scriptura commemorat, dicenda videbantur, quamvis cursim breviterque sanctorum patrum sententias sequens tetigeris, hunc solum locum omnino intactum ac transitorie praetermissum silentio veneraris; ac per hoc non omni­no oportet te talia praetervolare, sed plane & compendiose percurrere.

XXIV. M. Audiamus ergo divinae indignationis in colubrum examen. Super pectus tuum, inquit, gradieris, & terras comedes cunctis diebus vitae tuae. Serpentem in hoc loco in figura & diabolicae astutiae & carnalis delectationis, & ambarum in se invicem in­discrete [Page 218] & inseparabiliter perplexarum, divinam scripturam posuisse diximus. D. Pul­cre, & luculenter, & à veritate non alienum. M. Hujus serpentis pectus est pru­dentia carnis, in qua diabolicae fraudis calliditas dominatur; inanis quoque & falsi­loqua sapientia quae animum non aedificat, sed inflat, pectus ejus est. Carnalis itaque prudentia & inanis fallaxque sophia pectus serpentis est, quas Deus destruet. Per­dam, inquit, sapientiam sapientum, & prudentiam prudentum reprobabo. Sed si quaeris, qualis differentia sit inter carnis prudentiam & inanem philosophiam, hanc discre­tionis accipe formulam. Prudentia carnis est falsa virtus quae vitia virtutum colori­bus tingit, quae malitiam bonitati similatorie conformat, quae turpitudinem honestatis habitu exornat; ipsas vero simplices verasque virtutes dissimulat, ac mentis obtutibus ne illarum sinceram faciem possit agnoscere, subtrahendo occultat: ac sic carnales sensus decipit, animasque deludit, fallacibus phantasiis falsarum virtutum obruit, mor­tisque aeternae tenebris opprimit. Inanis vero inutilisque sapientia est cujus exem­plum maxime in Judaeis perfidis viget, quae literam divinae historiae solummodo sequi­tur, spiritum vero, hoc est mysticum intellectum odit, spernit, negligit, ignorat: quae de natura rerum falsas inanesque fabulas absque ulla verisimilitudine ad illudendas carnales animas machinatur, naturalium rationum secundum quas universa creatura facta est, veritate contemta, inusitatorum verborum pomposum grandiloquumque leporem ventilans, seu fallacium propositionum syllogismorumque contortis crinibus veritatis formam qua incautos decipiat, simulans. His itaque duabus pectus serpen­tis, hoc est diabolica astutia carnaliumque delectationum illecebra componitur: super quod pectus dico, serpens ille graditur, hoc est exaltatur, & de quo glorificatur totum hominem supplantans. Et hoc ex verbis propheticis datur intelligi; non enim sim­pliciter dixit super pectus tuum repes vel serpes, sed figurate super pectus tuum gra­dieris. Non enim proprie praedicatur de serpente animal gressibile, sed reptile. Omne autem animal quod repit, à terra non erigitur, sed per terram trahitur; omne vero quod graditur priusquam gradiatur, de terra erigitur. Ergo super pectus tunm gradieris, hoc est super astutiam & calliditatem tuam quae sapientia carnalique pruden­tia composita est, qua hominem deceptum fefellisti, inque tuam potestatem redegisti, peccatorumque funiculis alligasti, inque aeternae mortis voraginem mersisti, in super­biam erigeris, & ad incrementa vitiorum inque tuae damnationis cumulum, in cordi­bus infidelium tuae malitiae profectibus elatus & cenedoxus deambulabis. Et terram comedes, hoc est terrena appetentium terrenis cogitationibus, carnalibusque desideriis, mortiferisque actionibus vesceris. Cunctis diebus vitae tuae, hoc est quanto tempore in humana natura regnum tuum, veluti quaedam falsa lux, arriserit & praevaluerit: non enim aliter in imaginem Dei regnabis & vinces; sed aut specialiter in Christo redem­tore de potestate tua liberabitur adhuc in hac vita detenta, aut generaliter in fine mundi quando novissima inimica mors per eundem Christum dei verbum destruetur, & universaliter humana natura in pristinum statum restituetur. Inimi [...]itias ponam inter te & mulierem, & semen tuum & semen illius. Mulier est sensus corporeus naturaliter humanae naturae insitus, per quam in his videlicet qui perfecti sunt, visibilis creaturae pulcritudo ad laudem creatoris refertur. Inter quam mulierem dico & serpentem, hoc est libidinosam delectationem materialis pulcritudinis diabolicamque callidita­tem in ea possidentem, magna inimicitia à Deo constituta est: mulier quippe, hoc est perfectus perfectorum sensus odit materialium rerum carnalem appetitum; serpens vero spiritualium divinarumque virtutum inimicum habet desiderium. Et semen illi­us. Semen mulieris est rerum visibilium perfecta naturalisque ac multiplex cognitio, omni errore sublato. Ad hoc enim in homine corporeus sensus constitutus est, ut sensibilium & intelligibilium per medietatem phantasiarum internuntius fieret; semen vero serpentis innumerabilium delictorum mortiferum incrementum esse, nemo recte philosophantium ignorat. Ipsa conteret caput tuum. Caput hujus serpentis, hoc est initium duabus veluti partibus conflatur; omnis enim malitia ex motu irrationabili rationabilis naturae & ex invidiosa diaboli astutia ortum origenemque sumsit, quod caput in sensu perfectorum fidelium conteritur. Non enim eos diabolica fallit astu­tia, neque primae suggestioni latenter subrepenti praestant introitum, seu irrationabili motui accommodant accessum. Caput illud dum unum putatur, in infinitum nume­rum dividitur, quia universalis malitia in tantum multiplex est, ut nulla pars ipsius sit ex qua venenosa vitiorum germina non crescant: quae omnia mulier illa de qua [Page 219] Salomon ait, mulierem fortem quis inveniet? virtus videlicet & sapientia in sensibus fi­delium perfectorum comminuit: quam mulierem propheta Psalmographus alloqui­tur, dicens: tu confregisti capita draconis; dedisti enim escam populis Aethiopum. Populi Aethiopum sunt multitudines gentium quae in Christum fortis praefatae mulieris typo figuratum crediderint: de quibus Isaias ait: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. Aethiopes enim tenebrosi atque humiliati translationis proprietate dicuntur. Quorum Theoria gentilium populis convenienter coaptatur, qui ante adventum veri luminis quod est dei verbum, tenebrosi erant, caligine videlicet ignorantiae mortisque aeternae densissima nebula septi; sed mox humiliati fidem accipientes, illuminati sunt & spiritualibus epulis reficiuntur, quas de capitibus draconis contritis, hoc est totius malitiae numerositatibus devictis divina praeparat sapientia. De hoc dracone idem Psalmista loquitur: draco iste quem formasti ad illudendum ei. Draco iste, inquit, diabo­lus profecto corpusque illius universale, hoc est totius malitiae plenitudo ipse est quem formasti, ut illudatur ei à sanctis tuis, qui ipsius perniciosis fallacibusque insidiis illu­dunt, dum artes malitiae quibus bonitatis munimina machinatur destruere, patefactas exprodunt, malleisque virtutum principia nequitiae quae ab eo pullulant, confringunt. Cujus sententiae congruit quod ait sanctus Job: hoc est initium figmenti Dei quod fecit, ut illudatur ab angelis ejus. Cur autem draco iste spiritualis cum omnibus membris suis quae ejus malitiam sequuntur, formatio Dei vel figmentum dicitur, duobus modis in­telligi potest. Primum quidem, quia omnes apostatae angeli omnesque homines eo­rum sequaces, quantum naturaliter subsistunt, à Deo conditi sunt, figmentum ejus non incongrue formatioque esse creduntur. Deinde quod talia symbolica verba in talibus divinae scripturae sententiis non semper naturam daemonum malorumque hominum in qua eos conditor omnium bonorum substituit, sed ea quae merito utriusque creaturae inobedientiae superaddita sunt essentiae in eis conditae, significant: ut sunt corpora ae­rea daemonum, terrena quoque mortaliaque hominum membra quae incunctanter in poenam peccati simplicitati naturae à Deo constitutae adjuncta esse credenda & intel­ligenda sunt. Sed utrum natura daemonum à corporibus ab isto aere sibi adjunctis liberabitur, sicut humana natura sui redemtoris gratia adjuta, resurrectionis momento animalibus corruptibilibusque corporibus absolvetur, alius disserendi locus est. Quod igitur Propheta ait: draco iste quem formasti ad illudendum ei, possumus sic accipere: quia non videtur à veritate distare, ut in draconis significatione mortiferam astutiam dia­boli membrorumque ejus sive in angelis, sive in hominibus malis: figmenti vero seu formationis vocabulo, quia sic diversitas interpretum ecclesiae usibus ex Hebraico transtulit eloquio, aut naturam eorum secundum quam à Deo substituta sunt prius­quam peccarent, aut ea quae propter superbiam suam eis superaddita sunt, intelliga­mus. Sed qualicunqne modo accipiamus figmentum seu formationem, hoc est sive de natura, sive de naturae superadditis, ad illudendum ei à sanctis hominibus sanctisque angelis diabolus cum suo toto corpore formatus est, non juxta quod naturaliter fa­ctus, sed juxta quod superbiendo suaeque naturae dignitatem deserendo futurus. Illu­detur enim à sanctis angelis ejus. Remanentibus quippe illis bona voluntate, & con­ditoris gratia fixis in ea felicitate in qua creati sunt, ille superba ignorantia qua se casurum non praesciverat; nam si praesciret, fortassis sibi praevideret ne caderet, de­ceptus invidiaeque livore inflatus, in suam sponte delapsus est miseriam. Justi vero homines creatoris sui ac redemtoris pietate liberati & illuminati, illudunt ei, dum ipsum latenter forma boni coloratum, virtutumque similitudine vitia mortiferumque malitiae venenum suggerentem sentientes, mox caput ejus conterunt, escamque spiri­tualem, divinam videlicet prudentiam quae vitia à virtutibus secernit ne subdola ver­sutia eos fallere valeat, internae discretionis dentibus comminuunt, verique boni sin­ceris dapibus omni mixtura mali purgatis vescuntur. Neque illorum mulieres, hoc est sensus materialium rerum pulcritudo decipit: per quam antiquus coluber libidi­nosa delectatione mediante, mortifera vitiorum venena imprudentium animis diffun­dit. Conterit ergo mulier, hoc est sensus malitiam bonitate discerpens, fortioris mu­lieris, Dei verbi dico, virtutibus incitata, mota, adjuta, roborata, & ad perfectionem actionis & contemplationis perducta, caput serpentis & capita diabolicae videlicet suggestionis illecebrosaeque delectationis primordia, unde eis laetitia divinaque effi­citur perfectio. Qualis enim major laetitia est spiritualiter in hac vita degentibus, quam serpentinas libidinosasque diaboli versutias in seipsis primo convincere, ac deinde [Page 220] simplicioribus se in actione & intelligentia fidelibus ne & ipsi eisdem deceptoris insi­diis capiantur, propalare. Et tu insidiaberis calcaneo ejus. Calcaneum mulieris quae est [...], rerum sensibilium phantasiae sunt, hoc est imagines quae de corporalibus numeris in quinque-partito sensu exprimuntur: ac per hoc calcaneum illud quinque­partitum esse necesse est. Dividitur enim in quinque notissima sentiendi organa, vi­sum dico, auditum, olfactum, gustum, tactumque. Quorum quaedam longe extra molem corpoream sentientis extenduntur: ut visus & auditus. Solem namque & lunam, caeteraque sidera longe ab eo loco quo corpusculi mei moles ambitur, posita sentio. Ubi enim sunt, ibi ea sentio in radiis oculorum meorum qui illuc nulla mo­ra interstante, eriguntur, in quibus phantasiae praedictorum siderum formantur. Vi­desne igitur, quam longe praefata foemina calcaneum suum in organum videndi exten­dit. Similiter de his quae proprie tibi in mediis spatiis videntur, intelligendum. Non alio modo de audiendi officio naturalis organi consideratio edocet. Auditus siqui­dem extra corporis spatia foras erumpit, ut sonorum seu vocum formulas in seipso expressas recipiat, sive longe, sive prope jactu aeris effectas. Quidam vero intra ter­minos corporis continentur, ut est olfactus & gustus: ut multis de natura sensuum disputationibus videtur. Non desunt tamen qui sensum olfaciendi foras autumant prosilire, quorum opinionem non possumus spernere, longiuscule enim à corpori­bus nostris bene seu aliter olentia sentimus. De tactu autem nemo Physicorum du­bitat, quod & intra corpus & extra suum peragat officium. Solus enim & sine aliis sensibus vim suam exercet. Nullus vero aliorum quatuor absque illius cooperatione ministerium suum valet adimplere. Nam & visus non potest videre nisi tetigerit quod videt; nec auditus audire nisi tetigerit quod audit; nec olfactus olfacere si non tetigerit quod olet; neque gustus gustare si non tetigerit quod gustat. Animadverte itaque quinque-partitum sensum sensibilium rerum phantasiis formatum, cui serpens callidus insidiatur. Insidiatur enim sensui videndi, dum pulcritudinem formarum colo­rumque incautis animabus perniciose suadet concupiscere. Eadem ratione de harmo­nia vocum, de suavitate odorum, de saporum eorumque quae tactus attingit delecta­tionibus intelligendum arbitror: quae omnia dum improvide, hoc est carnali cupidi­tate concupita per corporeum sensum ab animo percipiuntur, mortiferum divinorum mandatorum transgressionis efficiunt venenum, omniumque delictorum semina nu­triunt. Et hoc est quod superius insinuat scriptura ubi ait: Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, & pulcrum oculis aspectuque delectabile, & tulit de fructu illi & comedit, deditque viro suo. Mulierem videlicet figurate exteriorem sensum ap­pellans, rerum sensibilium phantasiis delectatum atque deceptum: viri autem appel­latione animum significans qui sensui corporeo illicite consentiens, corrumpitur, hoc est contemplatione intimae veritatis segregatur.

XXV. Mulieri quoque dixit, multiplicabo aerumnas tuas & conceptus tuos; in labore paries filios. Ubi aperte datur intelligi, quod si homo non peccaret, non solum interiori in­tellectu, verum etiam exteriori sensu naturas rerum & rationes summa facilitate, omni ratiocinationis necessitate absolutus, purissime contemplaretur. Postquam vero pec­cavit, per organa exterioris sensus non nisi solas sensibilium superficies, & quantitates, & qualitates, situs quoque, & habitudines, caeteraque quae corporeo sensui succum­bunt, animus percipit: & haec omnia non per seipsum, sed per eorum phantasias at­tingit, quas secum tractans suum judicium saepissime fallit: ac per hoc non sine mul­tiplicibus studiorum laboribus quos aerumnas mulieris scriptura nominat, ad multi­plices conceptus, id est ad inchoationes intelligibilium rerum intelligentiae, atque filios, hoc est rectas rationes de natura rerum procreandos per eundem sensum potest perve­nire. Propterea autem aerumnas, & conceptus, filiosque exteriori sensui divina de­putat auctoritas, quum omne studium sapientiae omnisque mentis conceptio puraque veritatis cognitio à sensibus corporis auspicium sumunt, ab inferioribus ad superiora & ab exterioribus ad interiora ratione gradatim ascendente. Et sub viri potestate eris & ipse dominabitur tui. In hoc loco naturalis ordinis humanae naturae restitutio divi­na voce promittitur & in antiquum statum conditionis reversio. Ordo siquidem na­turalis esset si animus sui creatoris potestati subditus atque obediens adhaereret: de­inde sensum potestatem nutumque animi libenter sequeretur, corpus autem sensui succumberet. Sic namque pax & harmonia ipsius creaturae, & in seipsa & cum crea­tore suo fieret. Jam vero post transgressionem divini mandati talis ordo ad quem [Page 221] conservandum creatus est homo, talisque pax & unitas creatoris & creaturae pertur­batur: homo siquidem sponte sua, nulla occasione cogente, rerum sensibilium amore corruptus, Deum suum deseruit; cui adhaerere solum bonum est humanae naturae & non aliud. Ideoque Deus superbiam humanae naturae substernere volens, propriis suis irrationabilibus libitisque motibus hominem permisit abuti, ut in seipso probaret quid sui conditoris gratia meritumque obedientiae & quid irrationabilibus motibus superbaque mandati transgressio sibi conferret. Ac per hoc veluti divortium quod­dam maris & foeminae subsequutum est inter animum & sensum; non enim obtem­perat sensus corporeus jussionibus animi juxta leges naturae. Quod divortium Apo­stolus aperte pulcreque expressit, dicens: Mente servio legi Dei, carne autem legi pecea­ti: carnem videlicet carnalem sensum appellans, qui rationabilibus animi motibus etiam in his qui perfecti sunt, inobediens resistit. Et alibi: Video aliam legem in mem­bris meis repugnantem legi mentis meae, & captivantem me in lege peccati. Animadverte dissidium legis mentis & legis carnalis sensus, quae dominatur in membris carnaliter viventium, repugnat mentibus spiritualium in mortalibus membris ad exercitationem virtutis: ideoque lex peccati i. e. carnalis sensus ab Apostolo nominatus est. Sed hoc dissidium divortiumque animi & sensus quando restaurabitur natura & ad naturalem ordinem revocabitur, in pace spiritualis naturalisque conjugium vertetur, quando cor­pus sensui, sensus animo, animus Deo subditus & obediens erit. Hoc etiam apertius datur nobis intelligi, si Septuaginta editionem intendamus. Et ad virum tuum conver­sio tua, & ipse tui dominabitur. Quibus verbis apertissime intelligitur reditus humanae naturae in pristinum ordinem.

XXVI. Quod autem viro dictum est, maledicta terra in opere tuo, & caetera quae sub forma maledictionis videntur esse scripta, non facile patent qualis sit illa terra cui me­rito praevaricationis animi qui est vir humanae naturae maledicitur, & qualis sit illa maledictio. Utrum indignationis severitas sit, an quaedam mystica objurgatio: & cur non ipse animus qui vocem mulieris audiens vetitumque fructum comedens peccavit, maledictum sustinuit: & in quibus laboribus comedit maledictam terram: & qui sunt dies vitae animi: qualesque spinas & tribulos germinet terra, quasque herbas ejus co­medit: quis sudor, quis vultus, qualis reditus animi in terram de qua sumtus est, quis pulvis. Haec omnia si secundum historiam, hoc est secundum rerum sensibilium quae in hac & de hac terra hominibus habitabili fiunt, accipiantur, sicut multis auctoribus placuit, aut nullam aut levissimam quaestionem gignunt: sin vero in ipsa humana natura sicut & caetera quae de ipso praedicta sunt, intelligenda, non parva indigent in­dagatione. Quod autem & secundum rerum factarum proprietatem accipiuntur, & tamen propheticam flagitant intentionem sanctus Augustinus in undecimo Hexaeme­ri sui testatur his verbis: ‘Quia audisti vocem mulieris tuae, & edisti de ligno de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis. In tristitiis edes illam omnes dies vitae tuae: spinas & tribulos edet tibi. Et edes foenum agri, in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram ex qua sumtus es: quia terra es & in terrain ibis. Hos inquit esse in terra labores humani generis, quis ignorat? Et quia non essent, si felicitas quae in paradiso fuerat teneretur, non est u­tique dubitandum, ac per hoc etiam proprie verba haec primitus accipere non pi­geat, servanda tamen est & expectanda significatio prophetice quam maxime hic in­tuetur Dei loquentis intentio.’ Videsne quomodo jubet hunc locum sacrae scripturae & proprie & figurate accipi? Sed quid vult illa figura prophetica, in praefato suo li­bro, non explanat. Sed si explanaret, fortassis nobis sufficeret, nec aliam expositio­nem quaereremus. Non autem explanat. Quaeramus igitur breviter, Deo duce, quid sibi volunt talia divini eloquii verba. D. Quaeramus; non enim intacta praetermitten­da sunt. M. Sufficiat, ut arbitror, de talibus responsionem beati Maximi Monachi ponere. Sed ut apertius ipsa responsio patefiat, ejusdem sciscitatio proponenda est. D. Aliter fieri non oportet. M. Proponit itaque in quinto scholiarum capitulo hoc pacto: ‘Quae sit maledicta terra in operibus Adami secundum anagogen, & quid in tri­stitiis eam comedere, & quid post germinationem spinarum tribulorumque herbam comedere, & postremo quid in sudore vultus sui panem comedere? Et quidem nun­quam visus est homo terram comedens neque herbam: neque panem manducantes jux­ta judicium historiae in sudore vultus comedunt. Responsio ipsa terra maledicta in operibus Adami caro est Adami, semper facta per opera Adami. Dico autem passiones [Page 222] cognoscentis animi maledicta virtutum veluti divinorum operum in fructuositate quam cum anxietate multa tristitiaque comedit, brevi secundum ipsam voluptate perfruens. Quae caro pro ipsa corruptibili perfruentia germinat ei cogitationes & curas, veluti spinas, magnasque tentationes atque periclitationes, veluti tribulos, & contra rationem furorem & concupiscentiam alnguide eum undique compungentes; ut vix possit ejus, carnis videlicet, sanitatem incolumitatemque, veluti foenum marci­dum, adquirere atque mandu care, hoc est consequi: & tunc post multam atrocitatum revolutionem in sudore vultus, hoc est in ipsa secundum sensum humilitate at (que) labo­re operosae considerationis sensibilium velut panem ad constitutionem habendo prae­sentis vitae occasionem, sive per artem, sive per aliam quandam huic vitae distributam machinationem. An magis terra est Adami cor maledictum, per praevaricationem ac­cipiens coelestium bonorum ablationem. Quam terram per practicam philosophiam permultas comedit tribulationes, purgatam per conscientiam maledictione operum turpitudinis, & iterum germinans in eo instar spinarum, cogitationes circa corporum generationem, ac veluti tribulos, circa incorporalium providentiam judiciumque, scatentes opiniones, rationes purgatas, physicam, veluti foenum, carpit spiritualiter theoriam. Et sic quasi in sudore vultus scibili intelligentiae secundum scientiam vul­tu incorruptibilem theologiae comedit panem, solum vere vitalem & comedentium se conservantem ad incorruptibilitatem generationem. Terra itaque est bene comesa ipsa per actionem cordis purgatio, foenum vero ipsa secundum Theologiam mysterio­rum doctrina.’ Hactenus Maximus. Arbitror autem dies vitae animi quibus terram cordis sui purgando laborat, non hos solummodo quibus praesentis vitae tempora vol­vuntur corpusque ab anima vegetatur, verum etiam & illud spatium temporale quo animae regimen corporis deserentes in alia vita donec corpora sua recipiant morantur, significare. Nam & in hac vita, qua simul corpus & anima degunt, & in altera post mortem corporis, hoc est solutionem ejus reditumque in quatuor mundi elementa, ex quibus est collectum atque compositum, usque ad finem mundi, corporumque resur­rectionem, diemque judicii purgari animas posse credimus. Hi sunt igitur dies qui­bus animus terram cordis sui comedit, hoc est actione purgationis utitur. Nam post finem rerum sensibilium nullum purgationis actum legimus fore post reditum naturae in pristinam puritatem. Et fortassis hoc significat quod dictum est: donec convertaris in terram de qua sumtus es: ac si aperte diceret, tanto tempore in purgationis tuae per a­ctionem & scientiam laboribus sudabit vultus tuus, hoc est rationabilis inquisitio ve­ritatis, donec convertaris in terram de qua sumtus es, hoc est in soliditatem incom­mutabilem primordialium causarum ex quibus originem ducis; non enim ulterius sudabis, dum illuc perveneris. Quod autem nomine terrae felicitas aeternae vitae sta­bilitasque primordialium causarum ex quibus omnia quae sunt oriuntur, significetur; multis divinae scripturae locis aperte innuitur. Verbi gratia. Abrahamo dictum est: egredere de terra tua, & de cognatione tua, & de domo patris tui: & veni in terram quam monstravero tibi. Et post aliquanta. Profectus inde Abraham in terram australem, & ha­bitavit inter Cades & Assur, hoc est inter sanctificationem & aequanimitatem; inter quas in aeterna requie omnis sanctorum felicitas constituta est. Sanctificati enim, hoc est omni contagione corporis & animae purgati, aequanimiter juxta leges naturae victuri sunt. Et si quis aliam Assur interpretationem quae est Mesopotamia consideraverit, pulcherrimam praesentique negotio convenientissimam theoriae occasionem inveniet; Mesopotamia quippe media inter flumina & est & dicitur. Nunquid autem credibile est habitationem sanctarum animarum totiusque humanae naturae restauratae alibi fu­turam, nisi inter media spiritualium virtutum flumina, ex fonte omnium bonorum manantia? Et quid aliud praeter id ipsum per repromissionis terram ad quam Dei po­pulus ductus est, Aegyptiaca captivitate servituteque liberatus, mystice significabatur? Haec est terra viventium in qua sancti duplicia possidebit, hoc est corporis & animae fe­licitatem. De hac etiam Dominus ipse ait: beatimites, quoniam ipsi possidebunt terram. Quod autem sequitur, quia terra es & in terram ibis, vel sicut in alia interpretatione contine­tur, quia pulvis es & in pulverem reverteris, potest sic intelligi: ut quum natura animi quae ad imaginem & similitudinem Dei facta est, ex fertili terra primitivarum causarum sumsit exordium, in eam igitur credamus necessario redituram. Si autem quaeritur cur praefata terra in alia interpretatione pulveris nomine significatur, non alia ratio reddenda est, nisi quia sicut ex pulvere istius terrae sensibilis omnia quae de ea nascuntur, [Page 223] nascendi causam accipiunt: ita omnium rerum visibilium & invisibilium multiplex numerositas ex primordialium causarum fertilitate procreatur, inque eandem finito mundo regredietur. Haec autem dicimus non simplicitate illorum qui hunc locum divinae scripturae secundum historiam accipiunt, redarguentes qui solutionem humani corporis in quatuor mundi hujus elementa solius terrae nomine generaliter significata, per haec verba scripturae significari conantur asserere, non animadvertentes quanta sensui suo videntur adversari. Si enim de solutione corporis divina vox talia protu­lit, cur viro soli praedixit? cur non etiam & mulieri, cui corpus non minus solvitur? Deinceps cur totum hominem solvendum divina animadversio indicit, cum extremae ejus tantummodo partes vilissimaeque, corpus videlicet corporeusque sensus solvan­tur: animae autem naturalis simplicitas omni compositione libera, nequaquam solutio­nem recipit; sed perpetuo insolubilis manet, sive rationabiliter sive irrationabiliter se moveat, nisi forte dicant hunc locum usu frequentissimo sacrae scripturae synecdo­chic [...]s accipiendum, ut à toto pars intelligatur. Nec mirum si non de ipso animo, sed de solo virili sexu intra quem etiam foemineus consignificatur, talia dicta esse ar­bitrantur. Postremo, cur non advertant quod in his verbis plus restitutio corporis promittitur, quam solutio vel corruptio? Nam dum corpus corruptibile atque mortale destruitur, tunc ad incorruptibile immortaleque revocatur; nullius enim corpus in corruptionem est reversurum. Non ergo haec verba reditum in hanc terram, sed potius reditum in spiritualem naturam praesagiunt. Sed eligat quis quod sequatur: ego autem quod mihi verisimilius visum est, ex sanctorum patrum sententiis, Ambro­sii dico & Augustini, necnon & venerabilis Gregorii Nazianzeni qui & Nyssenus dici­tur, expositorisque ejus, Maximi videlicet Monachi, ratiocinationis occasionem su­mens, tibi interroganti partimque exponenti protuli. Et quum prolixitas hujus vo­luminis quaedam ex his de quibus in ejus exordio nos dicturos esse promisimus, nunc exponere non admittit, in alium librum differenda sunt. De reditu quippe natura­rum in primordiales causas, inque eam naturam quae nec creat nec creatur, quae pro­fecto Deus est, latius intra hujus libri terminos tractare proposuimus. Sed si impa­tiens es donec de divina natura cognoscas, qua ratione nec creare nec creari dicitur, breviter praelibabo.

XXVII. Divina itaque natura propterea creditur non creari, quum primitiva om­nium causa est, ultra quam nullum principium est, à quo possit creari. Quum vero post reditum universitatis conditae visibilium & invisibilium in suas primordiales cau­sas, quae in ipsa divina videlicet natura continentur, nulla ulterius natura ex ea pro­creabitur, seu in species sensibiles intelligibilesve multiplicabitur. Nam in ipsa unum erunt, sicut nunc in causis unum sunt; non immerito nihil creare & creditur & intel­ligitur. Quid enim creabit, dum omnia in omnibus ipsa sola fuerit? Itaque si tibi videtur, hujus libri progressio pedem retrahat, ne longius incedat. D. Videtur pla­ne, & jamdudum finem postulat.

Explicit Liber Quartus, ΠΕΡΙ ΦΥΣΕΩΝ ΜΕΡΙΣΜΟΥ.

Incipit Lib. V.

I. M. NƲnc ergo ne forte mittat manum suam, & sumat etiam de ligno vitae, & comedat, & vivat in aeternum. Horum verborum priusquam propheti­cam contemplemur virtutem, qua manifestissime reditus humanae na­turae in eandem felicitatem, quam peccando perdiderat, promittitur; totius capituli ordo praemonstrandus est, in quo magnam Prophetum Moysen hyperbatice locutum, quisquis acute prospexerit, inveniet. Ordo itaque verborum talis est. ‘Fecit quo­que Dominus Deus Adamo & uxori ejus tunicas pelliceas, & induit eos, & ait: Ecce Adam factus est, quasi unus ex nobis. Et emisit eum Dominus Deus de paradiso, ut operaretur terram de qua sumtus est. Nunc ergo ne forte mittat manum suam, & sumat etiam de ligno vitae, & comedat, & vivat in aeternum. Ejecitque Adamum, & col­locavit ante paradisum voluptatis Cherubin, & flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.’ Quod itaque scriptum est; nunc ergo ne forte mit­tat manum suam, &c. posset venire in ambiguum cujus personae dicta sint, utrum Theo­logi prophetantis, an Domini loquentis: si non aperte in Septuaginta editione distin­gueretur, in qua scriptum est, & nunc inquit Deus, ne aliquando extendat manum, & su­mat de ligno vitae: nemini tamen vim verborum clare intuentium in dubio, ut arbitror, erit, quin reditum naturae humanae in suam antiquitatem haec verba quoquo modo sint ordinata, repromittant. Non enim mihi videntur diligenter inspicere, qui illam par­ticulam quae est ne, negandi intellectum, non autem interrogandi ac veluti dubitandi in hoc loco arbitrantur obtinere: Et quod ideo expulsus sit homo de paradiso, ne posset de ligno vitae sumere vivereque in aeternum. Qua enim possibilitate post pec­catum humana natura de ligno vitae valeret sumere, ac comedere, & vivere in aeternum, nondum liberata à peccato & morte quae est poena peccati? quando nec ipsa ante pec­catum de eodem ligno vel praesumserit, vel comederet; ut diligens divinae scripturae inquisitio subsinuat. Si enim sumeret & comederet, profecto neque peccasset neque ruisset, sed in aeternum feliciter vixisset. Additur, si paradisus ille de quo homo ex­pulsus est, localis erat terrenusque, & si lignum vitae quod in medio ipsius plantatum est, terrenum fuit atque sensibile, fructumque corporeis usibus aptum protulerit; cur non ab ipso solo vitae ligno Deus hominem expulerit, & in aliqua parte paradisi eum sepserit, ne lignum illud posset attingere? Si enim nulla alia causa feliciter & aeterna­liter vivendi in paradiso fuerit praeter esum ligni vitae, qui solis rationabilibus crea­turis concessus est; cur homo post peccatum in aliqua parte paradisi miser atque mor­talis degere temporaliter non potuerit? Nam si caetera animalia praesertimque ser­pens ille quo antiquus hostis malitiam suam exercuit, in paradiso fuisse, nec tamen spiritualiter & feliciter vivere posse creduntur, quum non ad esum ligni vitae creata sunt; cur non etiam homo delinquens inter illa vivere non sineretur? cum vera ra­tio docuerit rationabilem creaturam etsi peccatricem omnem irrationabilem peccato carentem naturae dignitate antecedere. Si ergo irrationabilia animalia homine de­pulso, in paradiso remanserunt, dum sit caeteris praestantior, qua ratione non & ille etiam peccator inter illa in paradiso remanere permissus est? An forte cum illo caete­ra animalia de paradiso expulsa sunt? Si quis hoc dixerit, quaerat ex divina scriptura, aut sanctorum patrum auctoritate, aut ex utroque, unde approbet expulsionem ani­malium, quibus homo in paradiso ante peccatum nomina imposuit, simul cum homi­ne peccante de paradiso expulsa fuisse. Quod si homo non potuerit carnaliter de pa­radiso ejusque animalibus sentire, desinat; & ad spirituales intellectus quos veritas edocet, promtus accedat, qua una & sola via mysticarum literarum penetrantur adi­ta. Veni igitur, divinorumque verborum virtutem diligentius intuere. D. Praesto sum paratusque quae à te dicentur cognoscere, valde quippe necessaria sunt, & a paucis, ut opinor, tractata. Siquidem de humanae naturae caeterorumque in ea, & [Page 225] propter eam in aeternas rationes, ex quibus profecta est, reditu, & in pristinam digni­tatem restitutione nullum adhuc scripsisse vel legi vel audivi: quamvis sparsim & in divinis libris & sanctorum Patrum documentis forma talis doctrinae frequenter ar­rideat.

II. M. Divina itaque vox talem reditum, de quo sermo est, his verbis insinuat, di­cens. ‘Nunc ergo, vel ut alia interpretatio apertius profert, "& nunc inquit Do­minus; ac si plane diceret, divina clementia infinitaque bonitas ad indulgendum mi­serendumque semper facillima, casum divinae imaginis suspirans, misericorditerque condescendens, hominisque arrogantiam patienter sufferens; nunc ergo, hoc est, jam de paradiso expulsum hominem video, factumque de beato miserum, de copioso egenum, de aeterno temporalem, de vitali mortalem, de sapiente stultum, de spiri­tuali animalem, de coelesti terrenum, de novo inveteratum, de laeto tristem, de salvo perditum, de prudenti filio prodigum, ex virtutum grege errantem, eique condoleo; non enim ad hoc factus est. Siquidem ad possessionem aeternae vitae ac beatitudinis conditus est ille, quem vos, ô vicini ejus & amici, in regionem mortis & miseriae vi­detis nunc de paradiso expulsum,’ coelestes videlicet ordines alloquens qui adhae­rentes conditori suo in beatitudine perpetua permanserunt, quorum tamen numerus in perditione hominis ademtus est. Videsne quanta divinum pathos contineat, dum sic brevissimum ex uno temporali adverbio, quod est nunc, & una causali conjunctio­ne, quae est ergo, comparatum. Sed veluti post hominis planctum eadem divina cle­mentia ad seipsam coelestesque virtutos consolandas conversa, reditum hominis in pa­radisum sub quadam dubitativa locutionis forma interrogativaque promittit. Ait enim, ne forte manum suam mittat, & sumat de ligno vitae & comedat, & vivat in ae­ternum. Tanquam diceret, non adeo de interitu hominis dolendum lapsuque ipsius de paradiso lugendum, non enim spes redeundi ab illo penitus ablata est, forte ne mit­tat manum suam, hoc est, suae bonae actionis in virtutibus studium extendat quo possit de fructibus ligni vitae sumere, hoc est, Dei verbi spiritualibus donis, & comedat escam purae contemplationis; cujus virtute vivet in aeternum, nunquam ad egestatem tem­poralium rerum quae omnino cum mundo peribunt reversurus, totus in Dominnm transiturus, & unum in illo futurus. Et hoc sequentibus scripturae verbis clare datur intelligi. Ait enim: Ejecitque Adamum, & collocavit ante paradisum voluptatis Cherubin, & flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. Non arbitror te oblivioni dedisse quomodo in quarto libro sanctorum Patrum utriusque linguae pe­ritorum de paradiso tractantium sententias sequentes, ad purum, ut nobis visum est, deduximus non aliud esse paradisum, de quo homo expulsus est, praeter ipsam huma­nam naturam ad imaginem Dei creatam, ex cujus imaginis videlicet dignitate eadem ipsa natura divinum praeceptum contemnens corruit. Atque per hoc conficitur, nihil aliud esse hominis emissionem vel ejectionem, ni naturalis felicitatis, ad quam possiden­dam factus est, perditionem; non enim homo naturam suam perdidit, quae, quum ad ima­ginem Dei & similitudinem facta est, necessario incorruptibilis est: perdidit autem felici­tatem, quam adepturus esset, si obediens Deo esse non contemneret. D. Non solum non oblivioni tradidi, verum etiam firmiter memoriae infixi. M. Quid ergo ait, & collocavit ante paradisum humanae voluptatis, hoc est ante humanae naturae spirituales delitias Che­rubin? Quid vult hoc nomine significare? utrum coelestem illam virtutem quae in prima angelicorum ordinum hierarchia ponitur secunda; in ea enim Cherubin, Seraphin, Thro­nos divina computat traditio: an ipsum solummodo nominis intellectum; an aliquid aliud altiori intelligentia hoc nomine vult suadere? Atque per hoc interpretatio nominis hujus prius est manifestanda. Interpretatur itaque Cherubin multitudo scientiae, vel fusio sapientiae, ut scilicet Dionysius Areopagita in libro de Coelesti Hierarchia scribit. Cui etiam astipulatur Epiphanius in libro de Hebraicis nominibus; dicit enim Cherubin cognitionem plenam vel cognitionem multorum interpretari. Sed si coelestem essentiam in hoc loco divina voluit significari scriptura, necessario cogemur fateri paradisum spi­ritualis naturae esse. Non enim ratio nos sinit credere spiritualem Deoque proximam naturam ac circa eum semper motam, ante terrenum localemque paradisum posse col­locari; ni forte dicamus non ipsum Cherubin, sed unum de extremo ordine coelesti­um virtutum, qui prope angelicus dicitur, ante paradisum locatum fuisse, qui prop­terea Cherubin appellatus est, quia ab ipso Cherubin ante paradisum collocari jubetur. Quicquid enim ab inferioribus coelestium ordinibus in rerum natura perficitur, ad su­periores [Page 226] refertur, quia inferiores nil agunt praeter quod à superioribus agere praecipi­untur. Eadem quippe ratione Seraphin scribitur Isaiam purgasse Prophetam, cum non ipse Seraphin, ut Sanctus Dionysius Areopagita exponit, per seipsum purgarit Prophe­tam, sed per unum Angelorum extremi ordinis coelestium essentiarum, qui propterea Seraphin appellatione meruit vocari, quia, sicut ei jusserat Seraphin, purgavit Prophetam, & quod ipsa purgation non ad purgatorem refertur, sed ad eum qui jussit Prophetam pur­gari. Quod si hoc dixerit, nonne eadem difficultas remanebit? non enim verisimile est angelicam substantiam, quamvis in ordine coelestium virtutum extremam, in aliquo terreno loco posse collocari. Si vero solum nominis intellectum, nullam vero coele­stem substantiam in hoc loco accipiamus, possumus dicere Deum ante paradisum vo­luptatis, hoc est ante conspectum rationabilis humanae naturae, quamvis de paradiso expulsae, hoc est ex dignitate primae suae conditionis remotae, Cherubin collocasse, multitudinem videlicet scientiae aut fusionem sapientiae, qua seipsam recognosceret, inque pristinam felicitatem, quam peccando deseruerat, actione & scientia purgata, sapientiaeque studiis exercitata vellet & posset redire. Ubi datur intelligi plus divi­nae misericordiae, quam vindictae in expulsione hominis de paradiso fuisse. Non enim conditor voluit imaginem suam omnino damnare, voluit autem eam renovare, multi­tudineque scientiae exercitare, fusione item sapientiae rigare & illuminare, dignamque efficere iterum lignum vitae, à quo remota est, adire, eoque frui ne interiret, sed vive­ret in aeternum. Sed si quis altius velit conspicere, Cherubin vocabulo ipsum Dei ver­bum significari non incongrue intelliget. Dei namque verbum, in quo sunt thesauri scientiae sapientiaeque absconditi, semper sine ulla intermissione humanae naturae obtu­tibus praesto est, eamque admonet, & purgat, & illuminat, donec ad perfectionem su­am intemeratam reducat. Et quid mirum si Dei sapientia Cherubin vocabulo signifi­cetur, cum & Angelus magni consilii & virtus dicatur? Audi Apostolum de Patre Deo loquentem: invisibilia enim ejus à creatione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspici­untur: sempiterna quoque ejus virtus similiter & potestas, & ut breviter dicam, om­nium coelestium essentiarum appellationibus quadam mutabili metaphora in divinis scripturis soleat intimari. Flammeum quoque gladium eadem ratione ipsum Dei ver­bum significare non inconvenienter accipimus: urit namque & dividit, urit quidem no­stra delicta; est enim Deus ignis consumens, purgansque irrationabiles nostrae naturae sor­des, eamque dividit ac discernit, ab his quae ei merito praevaricationis supervenerant, eamque decolorant, atque deformant, dissimilemque conditiori suo efficiunt. Gla­dius iste, verbum videlicet Patris unigenit [...]s Filius virtus & sapientia non immerito & creditur & intelligitur versatilis, quia dum est natura immutabilis, movetur tamen inef­fabilis sua clementia & misericordia erga salutem humanae naturae. Semper itaque ta­lis Cherubin flammeusque gladius versatilis ante oculos animae nostrae, rationis dico & intellectus, collocatur. Quid ita? ad custodiendam viam ligni vitae, hoc est, ne viam ligni vitae oblivioni tradamus, sed semper memoriam ipsius ligni viaeque, qua itur ad illud, ante oculos cordis nostri indesinenter habeamus. Et ne mireris me singulariter Cherubin protulisse, cum beatus Hieronymus & pluralis numeri & masculini generis talia nomina in im desinentia apud Hebraeos pronunciarit. Secutus namque sum sanctum Dionysium Areopagitam singulariter Seraphin & Cherubin nominantem, prae­sertim cum & Hebraeorum & Graecorum usus sit singularia & pluralia pro se invicem ponere. Sed quae est illa via, quae ducit ad lignum vitae? & quod est illud lignum, ad quod ducitur? Nonne idem ipse Filius Dei, qui de seipso loquitur, ego sum via, veritas, & vita. Quod autem ipse sit lignum vitae, multis scripturae divinae locis comperitur apertissime, ita ut nullo indigeat testimonio. Multipliciter itaque in hoc loco san­ctae scripturae Dei verbi symbolica nomina exaggerata sunt. Nam & Cherubin, & flammeus gladius versatilis, & via, & lignum vitae appellatur, ut per hoc intelligamus quod ipsum verbum nunquam cordis nostri obtutibus recedat, & quod semper ad illu­minandos nos praesentissimum sit, & beatitudinis, quam praevaricando perdidimus, nusquam memoriam perdere sinit, ad eandem semper nos redire volens, &, donec id fiat, condolendo suspirans, perque scientiae & actionis perfectos gradus iter quod illuc ducit, carpentes nos instigans. Ignem, inquit, veni mittere in terram, & quid volo, ni ut accendatur? Sed priusquam de ipso reditu nostrae naturae tractemus, quae­dam ex sensibilibus probatissima argumenta, quibus docemur incunctanter credere ip­sum futurum esse, sumenda existimo, si tibi videtur.

[Page 227] III. D. Videtur plane. Ex sensibilium quippe naturalibus argumentis ad puram spiritualium rerum cognitionem verae ratiocinationis progressio potest pervenire. M. Considera itaque, utrum isti locales temporalesque hujus mundi visibilis partium recursus vacant quodam mysterio, nec-ne. D. Vacare eos mysterio non facile dixe­rim; nihil enim visibilium rerum corporaliumque est, ut arbitror, quod non incor­porale quid & intelligibile significet: sed ipsorum recursuum, ex quibus argumenta vis sumere, quosdam breviter velim commemores. M. Omnibus, ut aestimo, naturam rerum considerantibus & animi conceptione & corporalis sensus judicio luce clarius patefactum est coelestem astrigeramque sphaeram semper volubilem ad eundem locorum situm in viginti quatuor horarum spatio redire. Solem similiter ad idem punctum aequinoctialis Diametri peracto quadriennio eodem temporis momento in ortu dico pervenire. Lunam quoque ad eundem locum signiferi quo accensa est paulo plusquam viginti septem dierum & octo horarum intervallo recurrere. De reditu autem alia­rum planetarum, quod omnibus Astrologiae peritis notissimum est, supervacaneum est dicere. Sufficit enim duorum maximorum mundi luminarium leges naturales & revolutiones, ad ea quae conamur asserere, suadenda posuisse. Luna siquidem ad prin­cipia cursus sui, decimo nono anno peracto; Sol vero decimo octavo finito revocatur: qui duo numeri in se invicem multiplicati in quingentos triginta duos annos concrescunt, quibus peractis ad eosdem locorum signiferi & temporum magni anni nu­meros & situs, omnemque sui cursus harmoniam duo praedicta luminaria totam pascha­lis cursus rationem peragentia, redire perhibentur. Quid aër? nonne ad easdem qua­litates frigoris, seu caloris, seu temperantiae definitis revocatur temporibus? quid di­cam de Oceano? Nonne per omnia lunarem cursum sequitur, certaque spatia recur­sionis suae observat? Sive quotidianos aestus, sive recessus, sive malinas, sive lidunas per­agat, varios semper naturae certosque recursus non praetermittit. Quid de aeris ter­renis animantibus, surculis, herbis? num similiter sua tempora observant, quibus in foetus, flores, folia, fructus erumpunt? Et simpliciter dicendum, nulla corporea crea­tura est vitali motu vegetata, quae non ad principium motus sui revertatur. Finis enim motus est principium sui▪ non enim alio fine terminatur, ni suo principio à quo incipit moveri, & ad quod redire semper appetit, ut in eo desinat atque quiescat. Et non solum de partibus sensibilis mundi, verum etiam de ipso toto id ipsum intelligen­dum est▪ finis enim ipsius principium suum est quod appetit, & quo reperto cessabit: non ut substantia ipsius pereat, sed ut in suas rationes ex quibus profectus est, revertat. Praeterit enim, ait Apostolus, figura hujus mundi. Quam Apostolicam sententiam sanctus Pater Augustinus breviter exposuit, dicens; figura, non natura: naturam pro essentia, ut aestimo, mutans, usu frequentissimo Graecae Latinaeve elocutionis. Nam Graeci [...] pro [...] & [...] pro [...] saepissime commutant. Horum siquidem nominum pro­prietas est [...], id est, essentiam de eo quod nec corrumpi, nec augeri, nec minui in omni creatura sive visibili sive intelligibili potest, praedicari: [...] vero, hoc est, natu­ram de generatione essentiae per loca & tempora in aliqua materia, quae & corrumpi & augeri & minui potest diversisque accidentibus affici. [...] namque ex verbo [...] derivatur, quod est sum, cujus participium masculinum [...], foemininum [...], unde [...] autem ex verbo [...], quod est nascor, vel plantor, vel generor. Omnis itaque crea­tura, quantum in suis rationibus subsistit, [...] est; in quantum vero in aliqua materia procreatur, [...] est. Veruntamen, ut di ximus, sicut apud Graecos [...] pro [...] & [...] pro [...], ita apud Latinos essentia pro natura & natura pro essentia indifferenter con­stituitur, salva tamen singularum significationum proprietate. Essentiam itaque re­rum sensibilium, quam praefatus Pater naturae significavit appellatione, perpetualiter permansuram esse ratio fiducialiter astruit, quoniam in divina sapientia incommuta­bilis ultra omnia loca & tempora omnemque mutabilitatem facta est. Naturam vero per loca & tempora generatam, ceterisque accidentibus intervallo ambitam, inter­vallo omnium praedefinito perituram, nemo sapientiae studiis instructus potest ambige­re. His igitur & hujusmodi sensibilis mundi & universaliter & particulariter motibus recursionibusque certissimisque à principio motuum restitutionibus ad ipsum princi­pium, dum enim motus rerum ab eo incipit, principium, dum vero in ipsum desinit, finis solet appellari; nam & apud Graecos principium [...], id est finis, appellatur. Indiscrete quidem dicentes principium & finem [...], quid aliud nobis mystice inti­mant, ni reditus nostrae naturae ad principium suum à quo facta est, & in quo & per [Page 228] quod movetur, & ad quod tendit redire semper. Generaliter in omnibus hominibus sive perfecti sint sive imperfecti, sive puri sive contaminati, sive veritatem cognoscentes in Christo renovati, sive in tenebris ignorantiae in veteri homine detenti, unus atque idem naturalis appetitus est essendi, & bene essendi, & perpetualiter essendi, ut Sanctus Au­gustinus breviter comprehendit, beate vivendi miseriamque fugiendi. Motus namque iste feliciter vivendi & subsistendi ab eo qui semper, & bene, & omnibus inest. Et si omnis motus naturalis necessario non desinit neque quiescit, donec perveniat ad finem quem petit, quid potest humanae naturae necessarium prohibere, compescere, sistere, ne ad id quod naturaliter appetit, valeat pervenire? nulla enim creatura est quae vult vel appetit nihil esse, fugit autem ne ei contingat non esse, praesertim dum omne quod ab eo qui vere est & superesse factum est ad nihilum redire difficile. Si vero aliqua occasione natura Deo similis à principio sui per dissimilitudinem remota fuerit, sem­per ad principium suum redire contendit, ut similitudinem, quam corruperat, recipiat. Si enim ignis iste visibilis in aliqua materia ardens flammarumque suarum comas eri­gens, semper in altum tendit, nulloque suae flagrantiae motu ima petit, qua ratione ig­nem illum intelligibilem substantiae ad imaginem Dei creatae credibile sit in imis mortis & miseriae posse semper detineri, ut in sublimia vitae beatitudinisque naturali appetitu, & conditoris gratia adjuta non valeat erigi? Nos autem dicimus non quod natura in omnibus aequaliter futura sit beata, sed quod in omnibus morte & miseria futura sit libera. Esse enim & vivere & aeternaliter esse commune erit omnibus & bonis & ma­lis; bene autem & beate esse solis actione & scientia perfectis proprium & speciale erit. Aut quomodo verisimile potest approbari, ut piissimus rationabilis naturae conditor ra­tionabilem ipsius motum, ne eum attingat, prohibeat? Nec solum ad haec cogitanda, credenda, intelligenda, hoc est, quod omnia ad principium motus & causas principales naturali lege cogente redeunt, exempla rerum sensibilium attrahunt, verum etiam quae solo mentis contuitu considerantur. Ut sunt disciplinae, quas vocant Philosophi libe­rales, ex quibus pauca ad id, quod suadere volumus, introducere necessarium video, si tibi morosum non sit atque superfluum.

IV. D. Neque mihi morosum, neque superfluum videtur, sed valde utile & com­modum, ut quomodo ex motibus rerum sensibilium quaedam exempla de reditu naturae assumta sunt, ita etiam ex intelligibilium contemplationibus, quae solo mentis con­ceptione percipiuntur ad eundem reditum suadendum introducantur, praesertim cum majoris virtutis sint ad faciendam rei dubiae fidem argumenta quae ex inconcussis vera­rum artium regulis, quam quae ex corporalium sensuum conjecturis comparantur: li­cet & illa sine rationis & intelligentiae ducatu nec inveniri nec approbari possint. Re­rum namque sensibilium veram cognitionem solo corporeo sensu impossibile est inve­niri. M. Quid tibi videtur? Nonne ars illa, quae à Graecis dicitur Dialectica, & de­finitur bene disputandi scientia, primo omnium circa [...] veluti circa proprium suum principium versatur, ex qua omnis divisio & multiplicatio eorum, de quibus ars ipsa disputat, inchoat per genera generalissima mediaque genera usque ad formas & species specialissimas descendens, & iterum complicationis regulis per eosdem gradus per quos degreditur, donec ad ipsam [...], ex qua egressa est, perveniat, non desinit redire, in eam quae semper appetit quiescere, & circa eam vel solum vel maxime intelligibili mo­tu convolvi. Quid de Arithmetica dicendum? nunquid & ipsa à monade incipiens, per diversas numerorum species discedens, iterum facta resolutione ad eandem monada redit, ultra quam ascendere nescit. Nec immerito, cum omnis numeri numerorum­que species ab ea incipiant, & in eam desinant, & in ea vi & potestate subsistant: quemadmodum omnia genera omnesque species rerum continentur in [...] atque sal­vantur. Non aliter in Geometria sentiendum, quae eadem ratione à principio sui, quod Graeci [...], Latini signum vocant, incipiens per plana solidaque schemata, su­perficies & latera angulos quoque componens, longitudinis, latitudinis, profundi­tatis etiam spatia perficit. Quibus omnibus resolutis ad proprium sui principium, quod est signum in quo tota virtus artis consistit, regreditur. Quid de Musica? Non­ne & ipsa a principio suo incipit, quod vocant tonum, & circa symphonias sive sim­plices, sive compositas movetur, quas denuo resolvens, tonum sui videlicet principium repetit, cum in ipso ipsa tota & vi & potestate subsistit? Quis autem Astrologiam ignorat? cujus maxima vis est motus syderum per loca & tempora considerare, ab ato­mo cursum suum incipere, inque ipsum resolutis temporum spatiis suum recursum [Page 229] terminare. Videsne itaque quomodo praedictae animae rationabilis conceptiones princi­pia sua repetunt, in quibus finem motus sui constituunt? principium quippe & finis in his omnibus, ut praedictum est, id ipsum est. D. Plane video, & modus iste argumen­tationis, qui ex intelligibilibus sumitur, ad rem de qua nunc agitur credibilem facien­dam multum valet, ut arbitror. Agitur autem de reditu naturae, veruntamen cum ex liberalibus disciplinis praefatas attraxeris argumentationes, cur Grammaticam & Rhe­toricam praetermiseris, non satis video. M. Non unam ob causam praetermissas esse cognosce. Primum quidem, quia ipsae duae artes veluti quaedam membra Dialecticae multis Philosophis non incongrue existimantur. Deinde brevitatis occasione. Po­stremo, quod non de rerum natura tractare videntur, sed vel de regulis humanae vocis, quam non secundum naturam, sed secundum consuetudinem loquentium subsistere A­ristoteles cum suis sectatoribus approbat: vel de causis aut personis specialibus, quod longe à natura rerum distat. Nam cum Rhetorica de communibus locis, quoad na­turam rerum pertinent, tractare nititur, non suas, sed Dialecticae arripit partes. Hoc autem dico, non quod Grammatica & Rhetorica omnino suis veluti principiis carue­rint, cum una ex litera, altera ex hypothesi, hoc est finita quaestione incipiant & in eas­dem resolvantur, bene scribendi quidem scientia in literam, bene dicendi vero peritia in hypothesin: sed quod validioris vigoris sint ad probandas vel negandas quaestio­nes quae de rerum incertarum inquisitionibus fiunt, argumenta ex natura rerum sumta, quam ex humanis inventionibus excogitata. Humanis siquidem argumentationibus & bene scribendi & bene dicendi ars & facta & reperta est. D. Cur itaque in numero liberalium disciplinarum computantur, si secundum naturam non sunt, sed secundum humana machinamenta? M. Non aliam ob causam video praeter quod matri artium quae est Dialectica, semper adhaerent. Sunt enim veluti quaedam ipsius brachia rivulive ex ea manantes, vel certe instrumenta, quibus suas intelligibiles inventiones humanis usibus manifestat. D. Huic responsioni non usquequaque contradixerim, verisimile namque est. Potest enim rationabilis anima intra semetipsam de liberalibus disciplinis tractare, absque vocis articulatae disertaeque orationis strepitu. Sed quod instat, & ad praesentem actionem attinet, videndum est. M. Quid istuc?

V. D. Quid ni ut auctoritate approbes principium naturalium motuum finemque id ipsum esse & in nullo distare. M. Si hoc quaeris, audi beatum Maximum in decimo nono capitulo de Ambiguis loquentem. Omne quod secundum naturam movetur per causam omnino movetur, & omne quod per causam movetur, per causam omnino & est; omne autem quod per causam est & per causam movetur, principium quidem ha­bet omnino essendi ipsam per quam est & ex qua ad esse inchoatum est, causam; finem vero movendi eandem, per quam movetur & ad quam adducitur, causam. Omne au­tem quod per causam & est & movetur, genitum prorsus. Si autem moti finis est ipsa per quam movetur, causa, eadem prorsus ei est, per quam factum est, & causa. Una igitur omnis utcunque existentis & moti secundum naturam ut principium & finis cau­sa, per quam & est & movetur omne quod est & movetur. Activa namque subsistens potentia & facit facta divinitus ut principium: & praemittit & attrahit mota▪ proinde ut finis & finit. Si autem omne quod movetur, est & factum, per causam est, & move­tur & factum est: omne quod non per causam est, neque factum est neque profecto mobile. Non enim movetur, quod per omnia in omnibus essendi causam non habet: si autem quod caret causa omnino etiam immobile, immobile igitur divinum, essendi quippe nullam habet causam, & omnium quae sunt subsistit causa. Animadverte quo­modo causam omnium rerum & finem id ipsum esse evidentissime disputat. D. A­nimadverto. Sed quid ad praesentem quaestionem pertineat non intelligo. Non e­nim de Deo, qui est principium & finis omnium, quoniam ex ipso, & per ipsum, & in ipso, & ad ipsum sunt omnia, videris discutere, sed de principiis sensibilium rerum temporalibus, sive per generationis sive per localitatis motum, deque contemplativis intelligibilium inchoamentis, quae animo percipimus. Ac per hoc quorsum istaec quae à te dicta sunt de Deo exempla tendant, nondum mihi clare patescit.

VI. M. Miror cur tantae tarditatis sis, ut quorsum talia tendunt non clare perspicias. Nam omnia argumenta, quae ex natura sensibilium & intelligibilium introduximus, ad hoc respiciunt; ut quemadmodum unumquodque ad suum principium sive sensibile sive intelligibile naturaliter cogitur redire, ita etiam humanam naturam ad suum prin­cipium, quod nihil aliud est praeter Dei verbum, in quo & facta est & incommutabiliter [Page 230] subsistit & vivit, reversuram esse incunctanter credimus, certissimis (que) rerum argumenta­tionibus roborati intelligimus. Si enim omnium rerum quae sunt & quae non sunt, ea­rum dico quae corporis sensibus animi (que) contemplationibus succumbunt, earum (que) quae corporales sensus mentis (que) contuitum prae nimia suae substantiae subtilitate & altitudine fugiunt, Deus principium est, & ipsum appetunt, & appetitus earum nulla ratione, ne illuc perveniat, prohibetur, quid mirum, si de humana natura quae specialiter ad imagi­nem & similitudinem unius & communis omnium principii facta est, & credatur & in­telligatur, quod illuc reversura sit unde profecta est, praesertim cum non ita inde pro­fecta est, ut omnino principium sui deseruerit; in ipso enim, ut ait Apostolus, vivimus, & movemur, & sumus: sed quod quadam dissimilitudine propter peccatum decolorata est, dicitur recessisse. Similitudo nam (que) fecit proximam, dissimilitudo longinquam. Non e­nim gressibus corporis, sed affectibus mentis elongatur à Deo, aut ei appropinquatur. Localibus intervallis à solari luce non receditur, sed vel oculorum privatione, vel con­niventia, vel lucis ipsius occasu. Sanitas non loco deseritur, sed dolore. Similiter vita, beatitudo, sapientia, omnesque virtutes non aliter relinquuntur in suis privationibus: morte scilicet, miseria, stultitia, vitiisque. Et sicut cutis humani corporis leprae con­tagione deformitateque percutitur: sic humana natura superba inobedientia infecta & corrupta est, deformisque, & conditori suo di [...]similis facta. De qua lepra cum di­vinae gratiae medicina liberata fuerit, in pristinam revocabitur formositatem: magis­que dicendum, quod ipsa natura quae ad imaginem Dei facta est, suae pulcritudinis vigorem integritatemque essentiae nequaquam perdidit, neque perdere potest. Divi­na siquidem forma semper incommutabilis permanet; capax tamen corruptibilium poe­na peccati facta est: quod ex verbis Beati Gregorii Nysseni possumus approbare. Ait enim in capitulo vicesimo septimo de Imagine, tractans de Resurrectione: ‘Non est incredibile ex communione quatuor generalium elementorum mundi ad proprium statum naturae, de corpore occulto & incorruptibili quod resurget, resolutionem, hoc est reditum resurgentium corporum fieri. Non enim per omnia quod nostrum est, in fluxu & transmutatione est. Si enim esset, incomprehensibile universaliter fie­ret; quod nullum statum ex natura habet, sed juxta subtiliorem rationem eorum quae in nobis sunt, quaedam quidem stant, quaedam vero ex mutabilitate proveniunt. Mutatur enim per augmentationem & diminutionem corpus, veluti vestimenta quae­dam, consequentes aetates indutum. Stat vero per omnem eversionem intransmuta­bilis in se ipsa forma, in suis sibi semel ex natura signis non desistens, sed in omnibus secundum corpus transmutationibus cum suis notis ingenuis apparet. Subtrahatur autem per Dei verbum, ipsa quae ex passione est mutatio, quae formae superaccidit. Nam veluti facies quaedam aliena, ipsa per infirmitatem deformitas formam depre­hendit, qua deformitate per verbum Dei circumablata, sicut in Naamano Syro, seu in illis leprosis qui in Evangelio narrantur; iterum occulta sub passione species, per sanitatem in suis notionibus relucebit. Igitur in Deiformitate animae non fluxile per mutabilitatem & transmutabile, sed quod permanet similiterque in nostra concreti­one habet,’ hoc insitum est. Animadverte quam clare, quam aperte praefatus Nysse­nus astruit quod non solum forma animae ad imaginem Dei facta est: verum etiam na­turalis forma corporis quae imaginem animae imitatur, semper incorruptibilis & in­commutabilis permaneat: quicquid vero naturali corpori ex concretionibus elemen­torum, & animae ex sordibus irrationabilium motuum superadditum est, in fluxu & corruptione semper est. Et hoc, ut ait ipse, sub figura Naamani Syri, & illorum de­cem quos Evangelium purgatos à Domino fuisse narrat, pulcre insinuatur. Ille namque Syrus ipsique decem humanam effigiem non perdiderant; sed solummodo tu­more & turpitudine leprae percussi & cooperti sunt: ut per hoc intelligamus naturam nostram non esse perditam vel mutatem, sed vitiorum deformitate decoloratam. Et vi­de quantum incunctanter ipse Syrus humanae naturae gesserit figuram. Naaman quippe decorus interpretatur: Syria vero coelestium contemplatio. Nunquid & sic humana fieret si non superbiret? Decora enim & ad coelestium contemplationem condita est, sed praevaricationis causa lepra est percussa. At descendens in Judaeam Naaman, re­diensque iterum in Syriam, jubente Propheta Elisaeo, in Jordane flumine lepram de­posuit, cutisque corporis ipsius renovata est. Num & nostra natura dum languorem suum turpitudinemque suorum vitiorum recognoverit, in confessionem miseriae suae descendens, inque se ipsam reversura purgabitur? Et quis eam purgabit? Elisaeus, Dei [Page 231] videlicet salvator, vel Dei salus. Nonne noster Elisaeus est Dei verbum Dominus noster Jesus Christus, qui est Dei salvator & Dei salus, in redeundo in Syriam nostram salvabit naturam, hoc est, dum ad pristinum statum, in contemplationem videlicet in­telligibilium virtutum reverti nos jusserit? Et ubi purgabitur? in Jordane: cujus interpretatió est descensus Domini, vel descensus judicii, vel potentia, vel terra extre­ma, vel ascensio eorum. Et quando credimus & speramus salutem & reditum nostrae naturae in Syriam coelestis contemplationis, nisi quando descendet Dominus in gloria sua, descendet ad judicium vivorum & mortuorum, & suam potentiam manifestaturus in terra extrema, hoc est in finem mundi, quando coelum & terra transibunt in ascen­sione eorum, hoc est in exaltatione sanctorum in aeternam beatitudinem, vel certe in communi omnium resurrectione? Siquidem resurrectio communis omnium ascensio est ex mortein vitam, ex animali corpore & corruptibili in spirituale & incorruptibile. Tota autem lepra humanae naturae & corruptio exaggerabitur & convertetur in Gie­zi. Giezi interpretatur videns vallem, vel discissio à visione; typice diabolum sig­nificans: qui dum sit nequam Salvatoris nostri servus, sine cujus jussionibus, aut per­missionibus malitiae suae machinamenta non sinitur peragere, semper in profundum per­ditionis, aeternaeque mortis non desinit prospicere, & ex veritatis contemplatione me­rito suae superbiae divisus discedere. Lepra itaque nostra quae livore ipsius invidiae imaginem Dei contaminaverat, in ipsum redigetur: quia dolore salutis & restauratio­nis nostrae superfusus, poena ejus cumulabitur. Quid dicam de decem leprosis? Num & ipsi ejusdem nostrae naturae charactera gessere, quae à suo redemtore redemta est, & quotidie in singulis redimitur: & in consummatione mundi universaliter in omnibus & redimetur & liberabitur? Humana quippe natura denaria quantitate solet significa­ri: anima namque & corpore constare dubium non est. Corpus autem quinario nu­mero pollet, quatuor videlicet elementis corporalibus, & forma, quae illa componit elementa & formificat. Anima quoque quinario numero non dissonat. Subsistit namque intellectu & ratione, & duplici sensu, interiori profecto & exteriori, vitali­que motu quo corpus administratur. Denariam hominis quantitatem habes, ut opi­nor: quae conditoris & redemtoris sui gratia, de omni superaddita sibi miseria veluti de quadam lepra liberabitur, & in unum redigetur: ut non denaria quantitas, sed so­lus intellectus simplicis veritatis pura contemplatione unitus remaneat: quod signifi­cari arbitror per ipsum leprosum, qui solus ad Dominum reversus est, gloriam Deo de sua mundatione referens: ac veluti alienigena de longinquitate dissimilitudinis re­diens, liberatori & purgatori suo adhaeserat. Ceteri autem novem non jam reperti sunt. Tota siquidem humana natura in solum intellectum refundetur, ut nil in ea re­maneat, praeter illum solum intellectum quo Creatorem suum contemplabitur.

VII. Sed antequam de purgatione naturae humanae, deque adunatione ipsius sibimet & conditori suo ad cujus imaginem facta est, tractemus: de ipso reditu quaedam dicen­da esse non incongruum existimo. Nisi enim quis prius edisserit quorsum cecidit, & unde incipit reditus naturae, & per quos gradus ascendit, & quid appetit, & in quo de­sinit, non facile quod astruit suadebit. D. Nil verius, ut arbitror. Quis enim na­turae reditum facile suaserit, si non ante quo cecidit, & quo, & quomodo reversura sit certis ratiocinationis argumentationibus approbarit? M. Unde cecidit, & quo per­venit, nulli fidelium incognitum est, Psalmista dicente: Homo cum in honore esset, non intellexi [...], comparatus est jumentis insipientibus, & similis factus est illis. Deseruit itaque honorem divinae imaginis, coelestiumque virtutum aequalitatis, cecidit autem in simili­tudinem irrationabilium animalium. Terrenis namque cupiditatibus, carnalibusque desideriis opprimitur natura, quae ad coelestia appetenda & diligenda naturaliter est condita: irrationabili motu volvitur, quae ratione frui comparabatur. Non enim est bestialis motus, qui non in homine postquam peccavit non deprehendatur: & ut certa docet ratio, reprehenditur in homine, quod laudatur in bestia. Quare? Quia in bestia irrationabilis motus naturaliter subsistit: in homine vero contra naturam. Quicquid autem secundum naturam insitum est, bonum est: quicquid vero contra na­turam superadditum est, quamvis in bestiali substantia bonum sit, homini tamen incon­veniens & alienum. Nec aliunde humanae naturae irrationabiles motus supervene­runt, nisi ex bestiarum substantiali impetu: quibus peccando similis facta est. Quod etiam idem Gregorius Nyssenus testatur in capitulo decimo octavo de [...]magine, dicens. ‘Arbitror ex hoc principio, similitudine videlicet irrationabilium animantium, "etiam [Page 232] singulas passiones, veluti ex fonte quodam in inundatione in humana vita conditas. Hanc autem rationem ipsa passionum cognatio, aequaliter & in nobis, & irrationabi­libus manifestat. Non enim justum est humanae naturae ad divinam speciem forma­tae, passibilis affectus referre principia. Nam non secundum furorem est ipsa homi­nis ad Deum similitudo: neque ex voluptate ipsa supereminens natura formatur. Formido quoque, & ferocitas, & ad id quod plus est desiderium, & ad id quod mi­nus est odium: & omnia hujusmodi longe à divinae pulcritudinis charactere sunt. Haec itaque ex irrationabili parte humana natura ad seipsum attraxit. In quibus enim irrationabilis vita ad conservationem suam munita est, haec ad humanam vitam trans­lata,’ passi [...]nes factae sunt. In hos itaque irrationabiles motus qui bestiali vitae na­turaliter, humanae vero passibiliter insunt, hominem cecidisse nullus sapientium ambi­git: & ex his iterum in mortem corporis, & solutionem corruit. Neque enim plus inferius vivere potuit. Siquidem in natura rerum nihil inferius est vita ratione & sensu carente: infimum autem omnium corpus corruptibile, quum ad nihilum redire nulla natura sinitur, & ubi ruinae suae finem posuit, inde iterum redire inchoavit. Fi­nis autem ruinae solutio corporis est. Ex solutione itaque corporis reditus naturae proficiscitur; ac per hoc plus utilitatis humanae naturae contulit mors carnis, quam vindictae: (quamvis poena peccati fuisse aestimata sit:) in tantum ut carnis solutio quae mortis nomine solet appellari, rationabilius mors mortis dicatur, quam mors carnis. Si enim humana vita in hac corruptibili carne recte à sapientibus mors vocitatur, qua ratione finis ipsius vitae mortis vocabulo censetur: dum plus de morte liberat, quam mortem morientibus infert? Hinc Beatus Maximus in vicesimo octavo cap. de Ambi­guis; ‘finem, inquit, praesentis hujus vitae injustum est, ut arbitror, mortem nomina­re, sed à morte alienationem, & à corruptione segregationem, & à servitute liberta­tem, & à perturbatione quietem, & bellorum interitum, & à confusione transitum, & à tenebris reditum, & à doloribus requiem, & ab ignobili pompa silentium, & ab insta­bilitate otium, & turpitudinis velamen, & à passionibus refugium, & peccati abolitio­nem:’ & omnium ut comprehendens dicam, malorum terminum. Finis itaque prae­sentis vitae initium est futurae, & mors carnis auspicium naturae restitutionis, & in an­tiquam incolumitatem reditus.

VIII. Prima igitur humanae naturae reversio est, quando corpus solvitur, & in qua­tuor elementa sensibilis mundi ex quibus compositum est, revocatur. Secunda in re­surrectione implebitur, quando unusquisque suum proprium corpus ex communione quatuor elementorum recipiet. Tertia, quando corpus in spiritum mutabitur. Quar­ta: quando spiritus &, ut apertius dicam, tota hominis natura in primordiales causas revertetur, quae sunt semper & incommutabiliter in Deo. Quinta, quando ipsa natu­ra cum suis causis movebitur in Deum, sicut aer movetur in lucem. Erit enim Deus om­nia in omnibus: quando nihil erit nisi solus Deus. Nec per hoc conamur astruere substantiam rerum perituram, sed in melius per gradus praedictos redituram. Quo­modo enim potest perire, quod in melius probatur redire? Mutatio itaque humanae naturae in Deum, non in substantiae interitu aestimanda est, sed in pristinum statum quem praevaricando perdiderat, mirabilis atque ineffabilis reversio. Si enim omne quod pure intelligit efficitur unum cum eo quod intelligitur, quid mirum si no­stra natura, quando Deum facie ad faciem contemplatura est in his qui digni sunt, quantum ei datur contemplari in nubibus theoriae ascensura, unum cum ipso & in ip­so fieri possit? Nec hoc dicimus illorum sensum refellentes qui dicunt nullum corpus mutari in vitam, neque ullam vitam mutari in corpus: praesertim cum Sanctus Pater Augustinus hoc dicere videatur. Sed quod in hac disputatione de naturae reditu Gre­gorium sequimur Theologum cjusque expositorem Maximum, nec non & sanctum Ambrosium in explanatione Evangelii secundum Lucam: neque cuipiam suademus credere quod ei incredibile videtur. Praedictorum namque reversionis naturae gra­duum, quidam sunt in quibus theologorum traditio universaliter consentit: quidam in quibus omnino discrepat. Nam de reditu corporis in elementa ex quibus venit, deque ipsius resurrectionis tempore in seipsum recursu, nullus dissonat ab altero. De transitu vero, id est transmutatione corporis in animam, vel animae in causas, vel omni­um in Deum, valde dissimilis sententia est, variumque fere in omnibus dogma. Mul­ti enim dissolutionem solummodo, corporis in elementa, deque ejus reditu resurrecti­onis momento in suum proprium statum disputant, & neque plus ascendere videntur; [Page 233] quum in qualitate corporum post resurrectionem disputationis suae finem constituunt: transfusionem vero corporum in animas, & animarum in causas, & causarum in Deum quidam penitus negant, quidam caute dubitant: in tantum ut etiam humanitatem Christi in divinitatem conversam fuisse dicere non audeant. Et quum illorum non est praetermittenda auctoritas: quid de hoc sentiunt breviter commemorare debemus. Beatus Aurelius Augustinus in decimo Hexaemeri sui: ‘Primum, inquit, "illud fir­missime teneamus, animae naturam nec in naturam corporis converti, ut quae jam fuit anima, fiat corpus: nec in naturam animae irrationalis, ut quae fuit anima ho­minis, fiat pecudis: nec in naturam Dei, ut quae fuit anima, fiat quod Deus est: at­que ita vicissim nec corpus, nec animam irrationabilem, nec substantiam quae Deus est,’ converti & fieri animam humanam. Vides quemadmodum negat animam hu­manam, hoc est naturam rationabilem converti posse in Deum, neque corpus in ani­mam. Boetius quoque in secundo libro de Trinitate: ‘Non est, inquit, "humana anima in divinitatem à qua assumta est, permutata. Quod si neque corpus, neque anima in divinitatem potuit verti, nullo modo fieri potuit ut humanitas convertere­tur in Deum. Multo minus vero credi potest, ut utraque in se converterentur: quum neque incorporalitas transire ad corpus potest, neque rursus è converso cor­pus ad incorporalitatem: quandoquidem nulla his materia subjecta communis est, quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur.’ In his verbis praedictorum auctorum nil aliud datur intelligi quam nullam corpoream naturam in incorpoream posse mutari. Quorum sententiam non solum non reprehendimus, verum etiam li­benter accipimus: theologos autem qui Graece locuti sunt aliter sensisse non ignora­mus. Quorum dicta quamvis in praecedentibus disputationis hujus libris frequenter de reditu naturae introduxerimus: eadem & nunc repetere necessarium judicamus. Beatus Gregorius Theologus in Epitaphio fratris sui Caesarii de resurrectione dispu­tans: ‘Paulo post autem, inquit, & congenitum carnale; corpus videlicet receptu­ra est anima, cum quo quae illic sunt, hoc est, in futura vita philosophata est: per ip­sam & datam & creditam terram, carnem profecto in modum quem novit qui ea colligavit & dissolvit Deus: huic cohaereditabit illic gloriam, & quemadmodum laborum ejus, animae videlicet per congenerationem participavit corpus: sic ex ju­cunditatibus suis tradet totum in seipsam corpus scilicet consumtura, & futura cum ipso unus spiritus,’ & animus, & Deus, absorpto à vita & mortali & fluenti. Quam sententiam Maximus explanans: ‘ut enim, inquit, "absorpta est per peccatum caro à corruptione, à carne vero anima terrena operationibus suis facta; ab anima autem per consummatam ignorantiam cognitio Dei; ut neque si Deus est cognosceret: Sic omnino tempore resurrectionis secundum bene futuram conversionem in Spiritu Sancto, per gratiam incarnati Dei absorbebitur caro ab anima in spiritu: anima ve­ro à Deo, qui est vere vita: ipsum quippe singularissimum per omnia totum tota ani­ma manifeste habitura est. Et simpliciter dicendum per conversionem à praesentibus circa quae nunc sumus, & convolvimur omnia in futuro ostendet, quae nostra sunt ipsa divina resurrectionis gratia: ut sicut hic nos absorpsit mors valida per pecca­tum,’ sic illic illa juste infirmata deponatur per gratiam. Intuere quam clare & aper­te praefati theologi reditum corporis in animam incunctanter edocent. Et ne quis forte nos existimet nullum Latinae linguae auctorem qui huic rationi adunationis na­turae, hoc est de reditu inferiorum in superiora faverit, posse invenire: Beati Ambro­sii sententiam introducere convenit in expositione in Lucam, eo loci, ubi de muliere illa Evangelica tractat, tria sata similae abscondente, donec fermentarentur in unum▪ Apostolus, inquit, ‘non in carne, sed in spiritu ambulare nos praecepit: ut sanctifica­ti per lavacrum regenerationis veterem hominem cum suis desideriis exuentes, indu­ti novum qui secundum Christum creatur, non in vetustate literae, sed in spiritus no­vitate gradiamur, quo possit nobis resurrectionis tempore incorrupta corporis, & animae & spiritus manere communio.’ Et paulo post. "Itaque si in hac vita tres men­surae, corporis videlicet, & animae, & spiritus, "in eodem fermento, hoc est in unitate ecclesiae ‘permanserint, donec fermententur & fiant unum, ut aequalitatum nulla di­stantia sit, nec compositi ex trium diversitate videamur: erit in futurum diligenti­bus Christum incorrupta communio, nec compositi manebimus. Nam & qui compositi nunc sumus, unum erimus, & in unam substantiam transformabimur. Neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est [Page 234] carnis infirmitas, & corporalis habitudo naturae vel vulneribus patet, vel injuriis sub­jecet, vel sui oneris mole depressa, supra terras nequit extollere altius atque elevare vestigium: sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum completum fuerit quod dictum est à Johan. cap. 5. Nunc filii Dei sumus, & nondum revelatum est quid erimus. Sed scimus quia cum revelatum fuerit, similes ei erimus. Itaque cum Dei natura fit simplex (spiritus enim Deus est) nos quoque in eandem imaginem figurabimur: ut qualis coelestis, tales & coelestes. Igitur sicut protavimus imaginem illius terreni, portemus & imaginem hujus coelestis,’ quia eum animus noster debet induere. Sed non ita hunc excelsissimum (Ambrosium dico) magistrum debemus intelligere, veluti substantiarum confusionem, vel transmutationem velit suadere; sed adunationem quandam ineffabilem, atque inintelligibilem nostrarum substantiarum evidentissime docuisse. In humana siquidem natura nil subfistit quod spirituale & intelligibile non sit. Nam & substantia corporis profecto intelligibilis est: atque ideo non est incre­dibile, nec rationi subsistens, si intelligibiles substantiae sibi invicem adunentur: ut & unum sint, & unaquaeque proprietatem suam & subsistentiam habere non desistat: ita tamen ut inferiora superioribus contineantur. Non enim vera ratio sinit superiora inferioribus vel contineri, vel attrahi, vel consumi. Inferiora vero à superioribus naturaliter attrahuntur, & absorbentur, non ut non sint, sed ut in eis plus salventur, & subsistant, & unum sint. Nam neque aer suam perdit substantiam, cum totus in so­lare lumen convertitur: in tantum, ut nihil in eo appareat nisi lux; cum aliud sit lux, aliud aer: lux tamen praevalet in aere, ut sola videatur esse. Ferrum aut aliud ali­quod metallum in igne liquefactum, in ignem converti videtur, ut ignis purus videa­tur esse, salva metalli substantia permanente. Eadem ratione existimo corporalem substantiam in animam esse transituram: non ut pereat quod sit, sed ut in meliori es­sentia salva sit. Similiter de ipsa anima intelligendum: quod ita in intellectum mo­vebitur, ut in eo pulcrior Deoque similior conservetur. Nec aliter dixerim de tran­situ, ut non adhuc dicam omnium, sed rationabilium substantiarum in Deum: in quo cuncta finem positura sunt, & unum erunt. Sed quod de adunatione humanae naturae absque singularum substantiarum proprietatis abolitione diximus, Maximi sen­tentia possumus approbare. Exponens namque magnum Gregorium Nyssenum in ser­mone de grandine, ubi ait: ‘Et nos quidem lux ineffabilis accipiet, & sanctae ac regalis contemplatio Trinitatis illuminantis planius & purius, & totius toti animo mixtae: quam etiam solum regnum coelorum ego pono: consequenter adjunxit, dicens: in omni creatura rationabili angelorum & hominum quicunque nullam secundum mo­tum qui ad finem est naturaliter compactarum eis divinarum rationum ab ipso crea­tore per negligentiam corruperunt, magis autem seipsos temperanter salvaverant, to­tos inconversibiliter utpote divinae organa naturae & esse, & futuros esse scientes, quos per totum totus circumspirans Deus, in modum animae veluti membra corpo­ris compacta, optimo Domino factos ad voluntatem tractat, & propria implet gloria & beatitudine, vitam dans & donans aeternam atque ineffabilem, & omnibus modis universa liberam cognitione constitutae proprietatis praesentis, & per corruptionem consistentis vitae, quam videlicet vitam aeternam non aer inspirans, neque sanguinis rivuli hepate fluentis constituunt, sed Deus totus totis participatus, & animae in mo­dum ad corpus, & per medium animum ad corpus factus, sicut novit ipse, ut ea qui­dem anima inconversibilitatem accipiat; illud vero corpus immortalitatem, & totus homo deificetur per inhumanati Dei gratiam deificantis, totus quidem homo manens secundum animam, & corpus per naturam, & totus factus Deus secundum animam & corpus per gratiam, & convenientem sibi per totum divinam beatae gloriae clarita­tem, post quam nihil est ad intelligendum lucidius aut excelsius. Quid enim [...], id est deificatione dignis amabilius, per quam Deus diis factus unitus omnino univer­sitatem suam facit per bonitatem? Animadverte quod ait, "totus homo manens secundum animam & corpus per naturam, & totus factus Deus secundum animam & corpus per gratiam.’ Naturae igitur manebit proprietas, & earum erit unitas, nec proprietas auferet naturarum adunationem, nec adunatio natura­rum proprietatem. D. Isthaec quae à te dicta sunt quamvis verae rationi videantur similia, minus tamen capacibus, rerumque naturam considerantibus videbuntur, ut opinor, veluti quaedam deliramenta, ac sibimet contradicentia. ‘Magnus siquidem Gregorius Nyssenus ait, ut dicis, "quod anima suum totum corpus in seipsam con­sumtura sit, & cum ipso unus & spiritus, & animus, & Deus futura: Cui etiam fa­vet [Page 235] Maximus,’ dicens: ‘Omnino tempore resurrectionis secundum bene futuram conversionem in Spiritu Sancto per gratiam incarnati Dei absorbebitur caro ab anima in spiritu;’ anima vero in Deo Addidisti quoque B [...]ati Ambrosii sententiam de adu­natione humanae naturae, hoc est, de reditu in unum, ne videreris Graecorum solummo­do auctorum auctoritatem sequi: nullo auxilio Latialiter loquentium, imo etiam de natura rerum disputantium suffultus. Ipse siquidem docet tres humanae naturae subsi­stentias, corpus videlicet, & animam, & intellectum, veluti tria quaedam sata farinae, ut non dicam confundendas, sed veluti fermento quodam charitatis vinculo resurrectio­nis tempore adunandas: non ut aliqua compositio nostrae naturae, sed omnino simpli­citas, & inseparabilis unitas efficiatur. Non enim ut ipse ait, aliter ad imaginem Dei rest aurabitur, si non simplex spiritus, omnique compositione libera futura sit. Et nunc iterum post praedictorum Patrum de simplicissima humanae naturae, non solum in seipsa, verum etiam in Deo adunatione sententias: ejusdem Maximi dicta introduxisti, quae sunt hujusmodi: totus quidem homo manens secundum animam & corpus per naturam, & totus factus Deus secundum animam & corpus per gratiam, Quibus verbis quid aliud datur in­telligi, nisi naturam corpoream in seipsa semper permansuram, & nullo modo nec in animam, nec in animum, nec in ipsum Deum transituram: quamvis resurrectionis glo­ria beata & incorruptibilis sit futura animae & animo & Deo adunanda. Simili modo de animae natura animique non aliter intellexisse opinor, non transituras, sed singulas quasque in propria substantia permansuras. Neque enim parva differentia est inter animam & animum: dum ille circa divina solummodo, illa vero circa creaturas mo­veatur. At si ista sic se habent, quomodo non contradictoria videbuntur?

IX, M. Cur te talia movent multum admiror: cum tibi prout potui suaserim, in­telligibilium naturarum adunationem fieri posse sine cumulo & compositione, propri­etatibus observatis, & incommutabiliter manentibus. Tria etenim sunt quae in om­ni substantia, sive corporibus adhaerente, sive omni corpore absoluta, si tamen aliqua substantia est praeter Deum, quae sive intelligibili sive sensibili corpore careat, incom­mutabilia & inconversibilia permanent, ut in prioribus libris multipliciter perdocui­mus: essentia, virtus, & naturalis operatio. Nunquid haec tria unum sunt, & non unum compositum, sed simplicissimum unum & inseparabilis unitas? Horum enim nullum sine altero esse potest: quum unius ejusdemque substantiae sunt, & tamen ra­tione consulta nonnulla differentia discernuntur. Aliud est enim esse, aliud posse aliquid efficere, aliud ipse effectus. Aliud est arbori esse, aliud posse crescere, aliud crescere. Aliud homini est esse, aliud posse intelligere, aliud intelligere quod potest intelligere. Et haec tria omni creaturae visibili & invisibili inesse dubium non est.

X. Accipe aliud exemplum de adunatione naturarum, sine confusione, vel mixtura, vel compositione. Num in una specie multi numeri substantiales sunt, & in uno ge­nere multae species, & in una essentia multa genera: & ita sunt (ut vera edocet ratio) ut in una [...] unumquodque genus suas proprias rationes possideat, alterius generis rationibus discretas, neque confusas, neque mixtas, neque compositas, adunatas tamen, atque (ut ita dicam) unum quoddam multiplex & simplex? Similiter de speciebus in genere, & de numeris specialissimis in specie intelligendum est. Horum namque sin­gula quaeque & proprietatem suam & adunationem possident, omni compositione remota. Aliud exemplum intuere ex numeris materia absolutis. Nonne omnes nu­meri sive finiti sive infiniti, hoc est, sive rationis contemplationibus & nominationi­bus comprehensibiles, sive humanae adhuc in hac vita contemplationis & ratiocinati­onis virtutem superantes, in monade unum subsistunt? Et quidem in ipsa nulla nume­rorum compositio, vel confusio, vel mixtura numerorum est: singuli autem suas sin­gulares rationes in ea vi & potestate custodiunt. Quis enim recte disputantium dix­erit binarium numerum vel ternarium in monade compositos esse, ita ut binarius in ea bis singulis, & ternarius ter singulis subsistat? si enim hoc fieret, non esset monas, sed multarum diversitatum & partium exaggeratio, & discrepantium numerorum cumu­lus. Est autem monas in qua omnium numerorum mirabili quadam adunatione fons unus manat. In ipsa enim binarius & ternarius unum sunt, & proprias rationes cu­stodiunt, quae sibi invicem conveniunt absque ulla mole corporea, absque ulla huma­narum cogitationum phantasia seu phantasmate, seu phantasiae & phantasmatis copu­latione, sed solo simplici & intelligibili intellectu subsistunt, unde in res corporeas sive incorporeas procedunt, actu & opere seu natura, hoc est, seu naturali seu artifi­ciali [Page 236] operatione, seu arithmetice: non aliter, sed eadem ratione de omnibus numeris à monade progredientibus, & in eandem resolutis intelligendum. Quid de puncto dicendum, à quo omnes lineae egrediuntur, & in quod resolvuntur & in eo [...] unum sunt, neque illud unum compositum, sed ex rationibus diversis adunatum? Nec tali­um exempla etiam in rebus sensibilibus desunt. Non negabis, ut existimo, oculorum radios, coelestiumque corporum fulgores, ceterorumque luminarium sensibiles atque corporeos esse. D. Quis negarit? Si enim luminarium splendor corporeus est, cur non etiam oculorum? Nam fortassis loca non implerent, & localiter non porrigerentur: si corporales non essent. M. Age: sive lux oculorum & luminarium corporea sit vel non sit, sensibile esse nemo denegarit. D. Nemo. Sed quare haesitas, ac veluti dubius videris de luce, utrum corpus sit an non? Atque ideo velim certam inde sententiam audire.

XI. M. De ratione lucis nunc non agitur: sed quid de ipsa sentio, quum à me exi­gis, breviter dicam. In natura rerum tria rationabilis inquisitio invenit. Omne enim quod est, aut corpus est, aut incorporeum, aut medium quod corporale dicitur & ne­que corpus est, neque incorporeum: in corporibus tamen sentitur, & propterea corporale dicitur & est. Corpus est omne quod longitudine, & latitudine, & alti­tudine extenditur, sive naturale sit, sive Geometricum. Incorporeum est omne quodcunque praedictis spatiis omnino caret: ut est vita, omni materia carens: cor­porale vero est: ut color, & forma, & similia; quae neque corpus sunt; quia circa corpora intelliguntur: neque incorporea sunt; quia semper corporibus adhaerent. Si ergo lux color est, & formas rerum sensibilium detegit: quid impedit ne dicatur, neque corpus esse, neque incorporeum, sed medium quoddam quod corporale dicitur atque sensibile? D. Redi ad propositum: neque hic diutius immorandum. Facilli­me quippe crediderim lumen oculorum, seu ceterorum luminarium colorem esse, & neque corpus, neque incorporeum. Sed adhuc non satis video: utrum ille radius, verbi gratia, solaris, vel oculorum animalium, corpus quoddam sit, an corporale, ac solummodo color circa corpora sensibilis: ideoque definias optarim quid sit radius. M. Radius est, ut opinor, igneum quiddam, simplex, tenuissimum, purum, velox, mo­bile, lucifluum, ex quo splendor procedens loca & corpora quae penetrat, illuminat atque declarat. D. Talis definitio verisimilis videtur. Sed Quorsum isthaec?

XII. M. Non aliorsum, nisi ut intelligas quomodo multorum & innumerabilium hominum, seu ceterorum animalium, videndi sensus capacium, visus circa aliquod vi­sibile uno eodemque momento temporis volvatur. Verbi gratia, aurea sphaerula in summitate altissimae turris posita, simul ab omnibus undique circumstantibus potest videri: & unusquisque illam aspicientium obtutus sui radios in ea infigit; & nullus alii dicit, tolle tuum visum ut & ego videam quod vides; quia simul omnes possunt aspicere. Si ergo tot radii in unum confluunt, & nullus alteri confunditur, vel mis­cetur, vel componitur; quum singuli intuentium quique proprietatem suam obtinent, dum circa unam eandemque rem mirabili quadam adunatione versantur: quid mirum si tota humana natura in unitatem quandam ineffabilem redigatur, proprietatibus & corporis, & animae, & intellectus incommutabiliter permanentibus? Aliud exemplum ex sensibilibus intuere, quod etiam Beatus Dionysius Areopagita de talibus disputans introduxit. Ponamus veluti in quadam Ecclesia multas lucernas simul ardentes, & ex diversis sedibus lampadum fulgentes: nonne unum lumen efficiunt, ita ut nullus corporeus sensus sit qui proprietatem luminis singularum lampadum ab alterius lumi­ne possit discernere? Eo autem argumento incunctanter apertissimum est multarum lampadum lumina nullo modo esse confusa, sed solummodo adunata. Nam siquis, verbi gratia, lucem unius lampadis ex ipsa domo in qua lucent, subtraxerit, & aliorsum duxerit ardentem, de suo proprio lumine inter ceterarum lampadum splendores nihil relinquet, nihil aliarum luminis subtrahet. Sic de ceteris omnibus lampadibus sen­tiendum. Nam si & ipsae subtractae fuerint, nil alieni luminis secum subtrahent, nil proprii dimittent.

XIII. Num simili modo de humanis organicisque vocibus intelligitur? Singula quaeque vox, sive humana, sive fistularis vel lyrica qualitatem suam habere non desi­stit: dum unam harmoniam inter se plures unitate congrua analogia efficiunt. Ubi etiam apertum argumentum de sonis datur, quod in se invicem non confunduntur, sed solummodo adunantur. Nam si aliqua vox ex ipsis siluerit, sola silebit, nec de melo­dia silentis inter adhuc sonantes quicquam resultat. Ex quo manifestum est, quod [Page 237] quando inter ceteras sonuit, proprietatem suae qualitatis observavit. Nam si cum aliis confunderetur, non posset totam se silendo subtrahere. Quod enim confunditur vel miscetur, non facile in suam proprietatem resolvitur. His itaque atque hujus­modi rerum intelligibilium & sensibilium exemplis facillime possumus cognoscere, adunationem humanae naturae fieri posse, proprietatibus singularum substantiarum ob­servatis. Sed quoniam de reditu sermo est, necessarium quaerere quod corpus in ani­ma reversurum sit, ut fiat cum ipsa, sicut Gregorius Theologus ait, unus & spiritus & a­nimus & Deus: vel ut fermentetur in unum incompositum, ut beatus Ambrosius edocet: si substantia ipsius corporis dico semper incommutabiliter absque ulla commutatione permansura sit. Idem itaque sanctus Gregorius praefatus paucis verbis hanc quaestio­nem solvit, dicens: Absorpto à vita & mortali & fluenti. Ac si aperte diceret: dum absorptum fuerit à vita quicquid mortale & fluxile est in corpore. Quod etiam A­postolus manifestissime docet. Ait enim: Seminatur corpus animale, surget corpus spi­rituale. Item. Dum corruptibile hoc induerit incorruptionem, & mortale hoc induerit im­mortalitatem. Moles ita que terrena, mortalis, fluxilis, quae ex diversis qualitatibus sensibilium elementorum & assumta & composita est, sub forma hac quae sensibus cor­poreis succumbunt, sicut in praecedentibus libris tractavimus; quum merito peccati naturali corporis substantialique superaddita est, solvetur, & in melius mutabitur, in spiritum, stabilemque substantiam, quae nescit fluere vel mori, resurrectionis tempore reversura. Sanissima namque & Catholica fide credimus, divinorum virorum, Theo­logi videlicet Gregorii & Maximi, de talibus inconcussas rationes reddentium, dogma­te imbuti: quod conditor humanae naturae totam simul eam creavit, nec animam ante corpus, nec corpus ante animam condidit. Ideoque non irrationabiliter tenemus, in ipsa prima conditione animam simul & corpus absque ulla corruptibilitatis & mor­tis capacitate substitisse. Non enim rectae rationi convenit putari, conditorem na­turae simul factae, partem ejus immortalem & incorruptibilem, animam dico, partem mortalem & corruptibilem, corpus videlicet, creasse. Ideoque totam naturam homi­nis, animam & corpus, immortalem & incorruptibilem creatam fuisse, non incongrue, ut arbitror, aestimamus. Nam & angelos tales creatos fuisse sapientes tradunt. Eos siquidem spiritus incorporeos, & spiritualia corpora, omni corruptione carentia con­stitutos esse non dubitant: hominibus vero & praevaricantibus angelis poena peccati, terrena & corruptibilia corpora aereaque superaddita esse, terrena quidem homini­bus: aerea vero angelis. Sed quod nobis superadditum est, quum ex redemtore no­stro assumtum, qui seipsum exinanivit, formam servi accipiens, movebitur in spiri­tum, & in ipsam substantiam primitus à Deo creatam, quando absorbebitur mors in victo­riam, & totus homo, exterior videlicet & interior, sensibilis & intelligibilis in unum adunabitur. Si cui autem incredibile videtur, corpus quidem terrenum mutari posse in spiritum; videat quomodo sensibilium rerum qualitates in semetipsas transmutan­tur, manentil us substantiis quarum qualitates sunt: videat quomodo aquatilis qua­litas in igneam vertitur qualitatem: videat quomodo nubes de aere conglobatae in aera purissimum resolvuntur; ita ut nihil de densitate earum remaneat: videat quo­modo & ipse aer (ut saepe diximus) solari claritate consumitur: videat quomodo fu­mus in flammam vertitur: videat fortissimam ratiocinationis virtutem. Si enim qualitates rerum visibilium incorporales sunt, unde nullus recte disputantium dubitat: & si omnia terrena corpora ex ipsarum qualitatum exaggeratione conglobantur: quid mirum vel incredibile est, quod ex incorporalibus qualitatibus conficitur res incor­porales possidere? D. Plane intuentibus rerum substantias & qualitates, transfusio­nes quoque & compositiones, nec non & adunationes & progressiones ex primordiali­bus causis, inque easdem reditus, fortassis nec mirum nec incredibile videbitur. Mi­hi autem nullius sententiam praescribenti, vel litigiose refellenti, etsi de talibus aliter senserit, satis actum. Non enim plus quaero certis rationibus suaderi substantia­rum adunationem absque ullis confusionum, vel mixturarum, compositionumve per­turbationibus, seu transmutationibus, qualitatum quoque ex quibus haec omnia sen­sibilia compacta sunt, reditum & solutionem in ipsas substantias, sine quibus subsistere non possunt. Nulla enim qualitas, seu quantitas, seu quodcunque aliud accidens per se valet subsistere. Ac per hoc non temere, ut arbitror, dixerim ipsum reditum de quo nunc tractamus, non substantiarum, quae immutabiliter & insolubiliter in se perma­nent, sed qualitatum & quantitatum, aliorumque accidentium quae per se & mutabilia [Page 238] sunt & transitoria, locis temporibusque subjecta, generationibus & corruptionibus obnoxia futurum esse. Et si ita est, ut vera ratio suadet; non transeunda, sed dili­genti consideratione investiganda sequitur quaestio. M. Dic quaeso quae & qualis sit illa▪ acuta inquisitione inventioneque digna.

XIV. D. Utrum rerum conditarum substantiae, & essentiae, & rationes, ex primor­dialibus causis per generationem in locis temporibusque, diversorumque accidentium capacitatem procedunt atque descendunt; ut iterum finitis temporibus, hoc est mun­do sensibili terminato in easdem causas ex quibus profluxerint redeant: an semper in suis causis ultra omnem generationem & solutionem, ultra omnia loca & tempora, & (ut breviter dicam) ultra omnia accidentia incommutabiliter permanent: ita ut ipsa­rum sola insita eis naturaliter & superaddita [...], hoc est accidentia quae rationa­biliter à sapientibus passiones solent appellari, ab eis progrediantur materialiter ad hunc mundum visibilem procreandum: ut eo iterum soluto illa solvantur, & in suas substantias revertantur ut in eis quiescant, terminumque suae mutabilitatis constitu­unt, omni fluxu generationis & corruptionis per incrementa & decrementa in locis temporibus libera, suisque subjectis substantiis unita: ut aeternaliter unum cum ipsis inseparabile & incommutabile ineffabili adunatione efficiantur. M. Nimis ista in­quisitio alta, ac nondum in civilem animi conceptionem promulgata. Sed quia abs te cautissime & ordinate proposita est, non multa & laboriosa reseratione indiget: fere namque à te ipso soluta est. Causas itaque omnium rerum in sapientia creatas, & substitutas in ipsa aeternaliter & incommutabiliter non dubitas, ut opinor, permane­re, & ab ipsa nusquam nunquam recedere, vel fluxum aliquem pati, ad ea quae inferi­ora sunt: non enim per se subsisterent, si aliquo modo ab ipsa recederent. D. De causarum omnium incommutabili perseverantia in ipsa divina sapientia quod est Ver­bum Dei Patris, in quo & per quod & facta sunt & subsistunt, nullo modo dubitarim. Illud siquidem & divina scriptura, & sanctorum Patrum traditio incunctanter asserit. M. Quid tibi videtur de substantiis rerum quae in praedictis & factae & substitutae sunt? num verisimile, imo verissimum ut credamus, etiam ipsas substantias dico in suis cau­sis semper & incommutabiliter permanere, & ab eis nunquam nusquam nullo modo recedere? Ut enim ipsae causae primordiales non deserunt sapientiam, sic ipsae sub­stantiae non deserunt causas, sed in eis semper subsistunt. Et quemadmodum causae extra substantiam nesciunt esse, ita substantiae extra causas non possunt fluere. D. Nil verisimilius, & ad intelligendum facilius, & veritati propinquius, quam ut ita & cre­damus & inconcusse teneamus. M. Restat itaque de qualitatibus substantiarum (qua­litates autem dico, sicuti solent sapientes omnia quae substantiis accidunt appellare, quia mutabiles sunt, & circa substantias suas volvuntur;) hunc mundum fabricatum compactumque fuisse, & in easdem resolvendum fore. Omne enim quod temporaliter per generationem incipit esse, necesse est essendi finem habere: nec sic tamen praedi­ctas substantiarum qualitates suas substantias circa quas volvuntur omnino deserere, & in materiem sensibilis mundi convenire arbitramur; sed mirabili & ineffabili modo so­li fabricatori illius cognito, & circa suas substantias quibus inseparabiliter adhaerent semper permanent, & hunc mundum modo quodam intelligibili compositionibus suis perficiunt atque componunt. Nam supra universitatem visibilem causas & substan­tias omnium corporum sive catholicorum sive particularium quibus constituitur, non irrationabiliter credimus esse. Ex incorporalibus enim intelligibilibus corporalia & sensibilia originem ducunt.

XV. D. Restat: nec alius exitus de praesenti quaestione videtur posse inveniri. Ad­buc tamen velim breviter definias: qualis inter causas & substantias differentia sit. Utraeque namque incorporales & intelligibiles sunt. M. Causas dicimus generalis­simas omnium rerum simul rationes in verbo Dei constitutas. Singulas vero substan­tias, & specialissimas singularum & specialissimarum rerum proprietates, & rationes in ipsis causis distributas & constitutas. D. Aperte ac breviter est discretum. Ex ipsis itaque causis & substantiis mundus iste, coagulatis videlicet illarum qualitatibus processerat, & in eadem iterum suae resolutionis tempore reversurus & transiturus erit. M. Nil verius veritatique propinquius credendum est & intelligendum. Ipsa siquidem veritas ait: Coelum & terra transibunt: verba autem mea non transibunt. Sed quorsum coelum & terra transibunt? Nunquid in nihilum? D. Absit. Non enim illud ullo modo dicendum. Nihilum autem nunc dico absentiam & privationem [Page 239] omnium quae sunt, & quae non sunt, in quo nulla creatura & visibilis & invisibilis oc­casura sit.

XVI. M. Quorsum igitur coelum & terra cum omnibus quae in eis sunt transitura? Quod enim veritas promisit, inevitabiliter erit. D. Non aliorsum ut censeo nisi in ea ex quibus processerunt. Processerunt autem ex causis generalissimis, & specialis­simis substantiis, per compactas in materiam qualitates addita forma. In easdem igi­tur incunctanter transibunt. Sed quae sunt illa verba veritatis, quae nunquam tran­sibunt, nosse velim. Non enim illa quae ictu aeris proferuntur: quibus ipsa veritas, dum praesens in carne fuerat hominibus locuta est crediderim esse. Transitoria nam­que erant: sicut & ceterorum hominum verba. M. Non alia dixerim verba verita­tis, vel ut ita dicam verba Verbi (quia veritas Verbum est:) nisi causas praefatas & sub­stantias, hoc est incommutabiles rerum rationes in sapientia Dei factas secundum quas visibilia & invisibilia condita sunt, & in quas coelum & terra transibunt. Ipsae autem nunquam nusquam transibunt: quoniam in Verbo Dei unigenito veluti quaedam verba ineffabilia & incommutabilia perpetualiter manent. Quae verba, ut opinor, audivit Apostolus, quando in paradisum raptus est. Quis enim angelorum vel hominum fari verbis vel mente cognoscere possit quas, & quales, & quantas rationes rerum in prin­cipio, Verbo videlicet suo, Pater ante omnia tempora & ante omnem creaturam fecerit. D. Non itaque causas & substantias rerum in verbo Dei substitutas, in numero com­putas creaturarum? Dixisti enim eas ante omne tempus omnemque creaturam factas fuisse. M. Non computo nec sine r tione: quum proprie creaturae vocabulo signi­ficantur: quae per generationem motu quodam temporali, in species proprias sive vi­sibiles sive invisibiles profluunt. Quod autem ante omnia tempora & loca substitu­tum est, quoniam ultra tempora & loca est, creatura proprie non dicitur: quamvis modo quodam loquendi synecdochi [...], universalitas quae post Deum est, ab ipso con­dita creatura vocitetur.

XV II. Sed rursum quaeritur: utrum omne quod temporaliter movetur, localiter etiam moveri necessarium sit. In qua quaestione multorum non solum catholice, verum etiam seculariter de mundo disputantium sententia variatur. Sunt enim qui dicunt haec duo, locum dico & tempus, circa & extra corpoream creaturam esse, & ab eis contineri, & circumscribi. Et quia naturali ratione plus est quod continet quam quod continetur: non intra partes mundi, sed extra ipsius universitatem loca & tempora computanda existimant: praesertim dum incorporalia sunt in numero corpo­ralium non recte connumeranda esse judicant. Alii vero loca & tempora intra mun­danam universalitatem concludunt. Dicunt enim simul cum ceteris quae intra mun­dum continentur congenita & concreata fuisse, & quemadmodum cuncta ex causis suis prolata sunt, ita & illa. Rationes quidem locorum & temporum priusquam in mundo crearentur, in Verbo Dei in quo facta sunt omnia, praecesserunt. Addunt etiam ratio­cinationem; si loca & tempora ante mundum fuere, profecto aeterna sunt; & si aeter­na sunt: aut Deus sunt, aut principales omnium causae in sapientia divina substitutae: quod stultissimum est aestimari. Duo enim maximi errores sunt hominum, ut ait Au­gustinus: loca supra coelum, & tempora ante mundum putare. Ac per hoc concluditur, tempora secularia simul cum mundo orta & coorta esse, & nullo modo ipsum praeces­sisse. In numero itaque eorum quae intra mundum continentur, locum & tempus con­numerandum vera ratio cogit: ac per hoc non solum in ipsis quicquid in mundum venit generari (locorum namque temporumque numeris & nascitur & movetur:) ve­rum etiam omnibus quae in eis generantur congenerari, & ex generalibus causis quae mundum praecedunt prodire. Quod autem proposuimus, utrum omne quod move­tur temporaliter, necesse sit etiam localiter moveri: eodem modo catholicorum do­ctorum traditio dissimiliter sentit. Primum quidem Deum solum per seipsum sine loco & tempore moveri absque ulla discrepantia dogmatizant. De motu vero spiri­tualis creaturae omnis materiae corpulentia liberae nonnullis dissonant theoriis. Qui­dam etenim ipsum solo tempore sine loco moveri affirmant, omnem vero corporalem creaturam non solum temporaliter, verum etiam localiter mutabilem esse non incon­grue arbitrantur. Non ibi omnes dissonant: quorum sententiae Beatus Augustinus favet, de Deo loquens: Movet, inquit, seipsum sine loco & tempore, movet conditum spiri­tum per tempus sine loco, movet corpus per tempus & locum. Alii vero locum & tempus, teste Maximo in Ambiguis, Gregorium Theologum sequentes, inseparabilia esse incun­ctanter [Page 240] astruunt, in tantum; ut omne temporale locale sit, & conversim omne locale tempo­rale: & nullo modo in natura rerum inveniri, quod solo tempore sine loco, vel solo loco sine tempore possit moveri. Sed quid horum convenientius tenendum sit, non est nostrum dijudicari. Unusquisque de talibus disputantium intra seipsum deliberet, quid sibi rationabilius sequendum sit: nos autem redeamus ad propositum. D. Caute ac vi­gilanter. Non enim debemus de sententiis magnorum & venerabilium virorum te­mere judicare. Nam si unum dixerimus rectius sensisse, videbimur alterum refellere; quae maxima & promtissima causa litigandi solet evenire.

XVIII. M. Nullus pie atque catholice philosophantium, divinaeque scripturae vir­tutem considerantium dixerit, ut opinor, loca & tempora ante mundum fuisse. D. Ist­haec credentibus & intelligentibus non contradixerim. Sanissime enim credunt, & purissime intelligunt. Quid enim praecederet mundum nisi sola aeternitas; praeser­tim cum scriptum sit omnia in momento oculi facta sunt? Loca autem & tempora in nu­mero omnium sunt. Item. Qui vivit in aeternum creavit omnia simul. M. Quid er­go dicemus, si loca & tempora ante mundum non fuere sed sola aeternitas ipsum prae­cessit: nunquid verisimile est ut eodem modo credamus nec post mundum remansura? Si enim in universitate mundi loca & tempora computantur, qua ratione soluto mun­do permanebunt? Totum siquidem aut universaliter manet, aut universaliter perit: ut autem ex parte maneat, aut ex parte pereat impossibile est. Si enim una pars ex to­to perierit, totum interit. Una namque demta, totum non est: similiter si una pars salva fuerit, & ceterae interierint, totum interit. Totus itaque mundus aut totus in­teribit, aut totus semper erit. Peribit autem. Totus igitur peribit: neque ulla pars sui post suum interitum remanebit sine interitu. Sunt autem partes ejus locus & tem­pus. In ipso igitur & cum ipso peribunt locus & tempus. Locum nunc dico, non rerum definitionem quae semper manet in animo, sed spatium quo corporum quan­titas extenditur. Nam quod Graeci duas illas mundi partes, locum dico & tem­pus [...], hoc est sine quibus ceterae partes esse non possunt appellant: tamdiu il­lud vocabulum non temere dixerim in eis praevalere, quamdiu totum illud cujus par­tes sunt permanserit. Eo vero transeunte, simul & illius vocabuli virtus revocabitur. Cum enim non fuerit quod locari & circumscribi indigeat, quomodo erit locus? Si enim nihil locaverit, locus non erit. Eo siquidem pereunte quod locatur, qua rati­one locus erit? Locus quippe omnino non est, quod quid non collocat. Non aliter de tempore. Quando enim nullus motus erit, quem mensura temporis non dividet & comprehendet, quomodo tempus erit? Est enim tempus morarum vel motuum certa & naturalis dimensio. Pereunte igitur quod mensuratur, & illud quod metitur ne­cessario peribit. In quo enim intelligetur tempus, quando nullus sentietur motus? Ut enim motus in quodam motu continetur; ita tempus in quodam dimenso motu. Sicut ergo motus non erit quando nulla pars mundi movebitur, ita tempus quando nullus mensurabitur motus. De interitu autem mundi ac de fine, nullus catholicorum ambigit. Non enim sola ratio & naturalis necessitas quod interiturus sit, verum eti­am divinarum literarum verissima auctoritas comprobat. Maxime namque sapientes mundi non ausi sunt docere vel concedere, hunc mundum temporali principio per ge­nerationem inchoasse, ne cogerentur fateri finem temporis per occasum habiturum es­se. Nam si mundum temporali principio inchoare concederent, finem quoque tem­poris terminari negare non possent. Ideoque illorum quidam, mundum totum, (hoc est materiem ejus & formam) coaeternum Deo fuisse: quidam solam informem mate­riem astruere conati sunt; formam solam & formationem mundi Deo attribuentes: materiem vero ejus aeternam, & coaeternam Deo per se ipsam substitisse; Dei tamen formatoris indiguisse, & seipsam formare non valuisse.

XIX. Sana autem & ecclesiastica doctrina firmissime credit, & luculentissime perspi­cit, unum & omnipotentem Deum principium causamque omnium quae sunt & quae non sunt, materiem dedisse mundo & formam quando voluit, finemque daturum esse quando statuit: qui fecit omnia in aeternalibus causis priusquam fierent temporalibus momentis: qui est finis omnium; quia in ipsum revertentur quae ab ipso profecta sunt, & in ipso moventur: Dominus ipse de transitu mundi (ut paulo superius introduxi­mus) ait: Coelum & terra transibunt; verba autem mea non transibunt. Et nequis trans­itum mundi de loco in locum, vel de tempore in tempus, vel de forma visibili in for­mam visibilem, vel de qualitate in qualitatem, vel de quantitate in quantitatem; in [Page 241] his verbis putet posse intelligi: audiat Prophetam fabricatori mundi dicentem: Ope­ra manuum tuarum sunt coeli: ipsi peribunt, tu autem permanes. Ille autem aperte dixit, peribunt: ut intelligas quid sit transibunt. Si autem coeli transibunt; quid de his quae intra ambitum ejus continentur existimandum? Si enim excellentissima pars mundi peritura sit, nunquid putandum inferiores remansuras esse? Et si quod continet & ambit, perierit; nunquid quod continetur & ambitur, salvabitur? Non enim verisi­mile; quod melius, obire, & quod deterius, salvari: praesertim cum Propheta non dixerit, opera manuum tuarum sunt coelum; ipsum peribit: sed opera manuum tu­arum sunt coeli; ipsi peribunt. Ubi aperte datur intelligi, quod non solum il­lud astrigerum coelum, quod universitatem sensibilis creaturae circumscribit & am­bit, verum etiam coelum aethereum, in quo septem planetae cursus suos peragunt, & aereum coelum quod inter terram & lunam coarctatur, periturum sit. Aer nam­que corpulentus terraeque proximus, aliquando nomine coeli vocatur, ut in Ge­nesi quando volatilia sub firmamento coeli, terra, mare facta sunt; aliquando no­mine terrae, ut in Psalmo: Laudate eum de terra dracones. Si igitur omnia mundi intervalla, tenuissimaque corpora peritura sunt; putasne aquas terrasque man [...]u­ras; dum illarum natura passibilior sit, & ad corruptionem facilior plusquam ig­nis & aeris; Johannesque theologus in Apocalypsi sua dixerit, de consummatione mundi prophetans: Primum enim coelum, & prima terra abiit, & mare jam non est. Salomon item, omne, inquit, quod fuit, ipsum quod erit, & non est omne recens sub sole. Ac si aperte diceret; solus Deus, omniumque in eo causae, ante mundum fuit, & ipse post mundum, & in eo cunctorum causae, solus erit: ipse vero mundus qui sub sole est & ab aeternis causis ortum accepit, & in easdem causas reversurus est, non erit quod nunc est. Omne enim quod incipit esse quod non erat, & desinit esse quod est; jam non est. Animadverte apertissimas divinae scripturae de interitu mundi sententias. Dominus generaliter extremitates ejus colligens, coelum, inquit, & terra transibunt. Propheta interiora spatia aetheris & aeris▪ opera manuum tuarum sunt coeli; ipsi peribunt. Evangelista Johannes, mare, inquit, jam non est. Ex his incunctanter docemur nullam mundi partem remansuram esse, quae interitura non sit. D. Quid ergo dicemus? Nam & idem Salomon ait: Generatio venit, generatio vadit; terra vero in aeternumstat. Si transierit; quomodo stat, & stabit in aeternum? M. In his ver­bis Salomonis non illam partem mundi quae media & infima est (quoniam infra eam nihil est) in qua genus humanum adhuc mortale & corruptibile possidet, generationi & corruptioni obnoxiam accipimus: sed illam terram de qua Propheta dicit: Qui [...]undasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in seculum seculi: incommutabi­lem videlicet naturarum omnium stabilitatem in essentialibus & substantialibus cansis, quarum immobile fundamentum sapientia Patris, quae non inclinabitur in seculum secu­li. Solet namque Scriptura sacra terrae nomine naturarum stabilitatem incommuta­bilem significare: & maxime humanae naturae soliditatem. Hinc Apostolus, mortifi­cate, inquit, membra vestra quae sunt super terram. Tanquam diceret: Mortificate vitia vestra quae sunt supra soliditatem naturae: ut eradicatis eis, virtutum germina cres­cant. Ipsa est terra repromissionis; in quam populus fidelium de Aegypto, hoc est de labore seu tenebris (nam utrumque Aegyptus interpretatur) liberatus, & per mare baptismatis introductus, & in deserto praesentis vitae exercitatus, reversurus est. Ipsa est terra quam filii spiritualis Israel possidebunt, quando Deum facie ad faciem con­templaturi sunt. Eademque Abrahamo patriarchae figurate monstrata est, & in aeter­nam possessionem data. Sed si tibi praedictae divinarum scripturarum sententiae de interitu hujus terrenae molis, in qua nunc vivimus in similitudinem jumentorum pro­creati, non sufficiunt, aliae ex eadem scriptura addendae sunt. Vertex Apostolorum, Pe­trus videlicet, in secunda sua Epistola, Coeli autem, inquit, qui nunc sunt, & terra eodem verb [...] repositi sunt, igni reservati in die judicii & perditionis impiorum hominum. Johannes in Apocalypsi: Vidi, inquit, coelum novum & terram novam, primum enim coelum & prima terra abiit, & mare jam non est. Coelum autem novum & terram novam, vel, ut ait Petrus, novos coelos & novam terram; Beatum Gregorium Nazianzenum theolog [...]m sequentes de restauratione humanae naturae in pristinum statum, deque ejus in antiquam digni­tatem reditu, non longe ut video à veritate remoti intelligimus. D. De interitu mundi, imo etiam ipsius reditu in aeternas causas ex quibus de [...]uxerat, [...]atis est disputa­tum: sed quo fine terminabitur, apertius audire velim.

[Page 242] XX. M. Miror quare hoc interrogas; dum tu ipse paulo superius incunctanter de­finieris finem mundi, suas videlicet aeternas causas, in verbo Dei aeternaliter & in­commutabiliter subsistentes: & in superioribus inter nos confectum est, in omnibus quae in statu vel in motu sunt, vel certe, ut ita dicam, in mobili statu & in motu stabi­li, non aliud esse principium, aliud finem, sed unum & id ipsum. Si ergo principia mundi sunt causae ex quibus ortus est: nonne fines ejusdem, eaedem causae in quas re­versurus? Non enim in nihilum redigetur, sed in causis suis motu suo finito perpe­tualiter salvabitur & quiescet. At si verbum Patris in quo & sunt & facta sunt om­nia, causa omnium causarum est visibilium & invisibilium: nunquid ipsa causarum causa finis est mundi, in quam desinet quando omnia quae in motu sunt, in eo quod ap­petunt, in ipso videlicet Dei verbo motus sui finem constituent, ultra quem finem nullus nullius creaturae appetitus erit: non enim habet ulterius quo tendat, vel quid petat? Universalis quippe totius creaturae finis Dei verbum est. Principium itaque & finis mundi in Verbo Dei subsistunt, & ut apertius dicam, ipsum verbum sunt, quod est multiplex fine fine finis & principium: ἌΝΑΡΧΟΣ, hoc est sine principio prae­ter Patrem. Hinc etiam breviter colligere possumus, quod multis ratiocinationibus suadere conamur, ac sic definire; ab ipso & ad ipsum omnia; est enim principium & finis: quod etiam Apostolus apertissime conclusit, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum omnia; & hoc etiam naturarum omnium quae factae sunt quinquepartita divisio, quae ab Apostolica auctoritate (ut Maximus in Ambiguis, tricesimo septimo capitulo scribit) tradita est, lucidissime declarat: reditusque iterum & adunatio ea­rundem per easdem divisiones et convolutiones totius creaturae in unum, et postre­mo in ipsum Deum. Prima siquidem omnium naturarum divisio est, quae creata à non creata quae est Deus, segregat. Secunda creatam dividit in sensibilem & in­telligibilem. Tertia sensibilem inter coelum discernit & terram. Quarta separat para­disum & orbem terrarum. Quinta omniumque ultima divisio est hominis in masculum & foeminam. In quo, videlicet homine, omnis creatura visibilis & invisibilis condita est. Ideoque officina omnium dicitur; quum in eo omnia quae post Deum sunt continentur. Hinc etiam medietas solet appellari: extrema siquidem longeque à se distantia, spiritualia scilicet & corporalia in se comprehendit & in unitatem colligit, corpore & anima subsistens. Ideoque in consummatione rerum omnium fabricationis ipsum divina introduxit historia, significans universitatem factarum rerum in ipso contineri. Proinde ex adunatione divisionis hominis in duplicem sexum, praedictarum divisionum incipit ascensus & adunatio. In resurrectione enim sexus auferetur, & natura ad­unabitur, & erit solummodo homo, sicut fieret, si non peccaret. Deinde orbis ter­rarum in paradiso adunabitur: & non erit nisi paradisus. Deinde coelum & terra adunabuntur: & non erit nisi solum coelum. Et notandum quod semper inferiora iu superiora transmutantur. Sexus quippe in hominem movetur, quum inferior est sexus homine. Orbis terrarum qui inferior est, in paradisum. Terrena quia inferi­ora sunt, in coelestia mutabuntur corpora. Deinde totius sensibilis creaturae aduna­tio, & in intelligibilem transmutatio sequitur: ita ut universa creatura intelligibilis efficiatur. Postremo universalis creatura creatori adunabitur, & erit in ipso & cum ipso unum. Et hic est finis omnium visibilium & invisibilium: quum omnia visibi­lia in intelligibilia, & intelligibilia in ipsum Deum transibut, mirabili & ineffabili adunatione. Non autem ut saepe diximus essentiarum aut substantiarum confusione aut interitu. Et hoc totum Dominus & Salvator noster Jesus Christus resurgendo à mortuis in seipso & perfecit, & exemplum omnium quae futura sunt praemonstra­vit. Resurgens quippe nullum sexum habuit. (Quamvis, enim in ipso sexu, mas­culi videlicet, in quo ex virgine natus, & inter homines quousque ad passionem con­versatus, post resurrectionem discipulis suis ad confirmandam illorum fidem appa­ruit: non enim aliter ipsum cognoscerent, nisi in habitu illis cognito se ipsum ma­nifestaret.) Nulli fidelium licet credere, aut ullo modo cogitare, ipsum post resur­rectionem ullo sexu detineri. In Christo enim Jesu neque masculus est neque foemina: sed * solum verum & totum hominem (corpus dico, & animam, & intellectum) abs­que ullo sexu vel aliqua comprehensibili forma; quoniam haec tria in ipso unum sunt, & Deus facta, sine proprietatum transmutatione vel confusione. Totus nam­que Deus est, & totus homo, una substantia, vel (ut usitatius dicam) una persona, locali & temporali motu carens; dum sit super omnia loca & tempora Deus & ho­mo, [Page 243] absque ulla forma, cum sit forma omnium & paternae substantiae character, absque ulla similitudine, dum omnia ei esse appetunt similia. Humanitas siquidem Christi unum cum Deitate facta nullo loco continetur, nullo tempore movetur, nul­la forma seu sexu circumscribitur: quia super haec omnia exaltata est, & non solum super haec, verum etiam super omnes virtutes & potestates, ceterosque spirituales ordi­nes, quia sedet ad dextram Patris, quam sessionem nulla creatura potest attingere. Proinde non immerito redarguendi sunt, qui corpus Dominicum post resurrectio­nem in aliqua parte mundi conantur astruere, & localiter & temporaliter moveri, & in eo sexu in quo apparuit mundo intra mundum detineri. Quomodo enim inter omnia potest esse corpus, quod in unitate divinitatis super omnia exaltatum est? Deinde considerandum: quod ipse resurgens à mortuis in paradisum reversus est. Non enim credendum est aliquod spatii temporis inter reditum ipsius à mortuis & paradisi introitum fuisse: nec ipsum paradisum in quem à mortuis resurgens intravit localem esse, vel in aliqua parte hujus mundi sensibilis contineri. Neque quando manifestabat se discipulis suis, credendum est extra paradisum fuisse: sed simul & in paradiso erat, & se ipsum suis discipulis demonstrabat. Ille enim jam in paradiso erat, quia in ipso humana natura restaurata est: illi vero quibus se manifestavit non­dum in paradiso, hoc est nondum restaurata in natura erant. Neque quando eva­nescebat ab oculis eorum, localiter ab eis recedebat, sed in subtilitatem spiritualis corporis carnalibus adhuc Apostolorum oculis inconspicuam occultabat. Hinc da­tur intelligi; non aliud esse paradisum in quem resurgens regressus est, praeter ipsam humanae naturae integritatem quam in seipso restauraverat, & in qua primus homo, si non peccaret, gloriosus permaneret. Ipse est paradisus qui sanctis promittitur, in quem ex parte, animae videlicet jam ingressae, ex parte, corpora dico, extra adhuc sunt. Adunavit itaque in se orbem terrarum paradiso. Ipsi siquidem orbis terra­rum paradisus erat. Totum namque quod de orbe terrarum acceperat, materialem videlicet carnem cum suis accidentibus absque peccato, & virilem habitum in spiri­tualem in seipso mutavit naturam. Ac deinde non solum humanitatem quam acce­perat & renovaverat in seipso, in aequalitatem angelicae naturae exaltavit, & reduxit, quod per ascensionem ejus in coelum significatum est, quando videntibus discipulis elevatus est in aëra, nube eum suscipiente ab oculis eorum, quae & claritatem ipsius & spiritualitatem indicabat; (dixit enim priusquam pateretur, Pater clarifica filium tuum:) verum etiam super omnes angelos & virtutes coelestes, & (ut breviter dicam) super omnia quae sunt & quae non sunt sublimavit. Et quod in seipso particulari­ter perfecit, generaliter resurrectionis tempore in tota humana natura perfecturus est: hoc est, non solum omnia quae ipsa post peccatum de hoc mundo materiali at­traxerat, convertet in spiritum; verum etiam ad aequalitatem coelestis gloriae quam angeli possident perducet. Et ne mireris quod de talibus in aliis libris hujus nostrae disputationis multa tractata sunt, & nunc iterum recapitulantur: quum sic ordo & necessitas inveniendarum rerum, quas inquirimus, exigit, ut easdem sententias & ar­gumentationes multipliciter repetamus & revolvamus; & veluti quadam [...] in memoriam revocemus. Hoc autem dico, quoniam in superioribus libris mul­tas de reditu naturae B. Maximi sententias introducendas praegustavimus, sed nunc plenius tractare debemus. Idem itaque Maximus non solum in Ambiguis, verum etiam in scholiis de Adunatione creaturarum disputat, quadragesimo octavo capitu­lo, ubi turrium, quas Ozias aedificavit in Jerusalem, theoriam exposuit. Angulos fortassis, inquit, sermo Scripturae dixit ipsas per Christum factas differentes separatarum crea­turarum adunationes. Adunavit enim hominem, ipsam secundum masculum & foeminam dif­ferentiam mystice in spiritum auferens, & proprietatibus quae per passiones sunt in ambobus, liberam naturae rationem constituens. Adunavit autem & terram quae est secundum sensibi­lem paradisum, & orbem terrarum separationem expellens. Adunavit & terram & coelum, ostendens unam apud semet ipsam visibilium naturam. Adunavit sensibilia & intelligibilia, unamque ostendit existentem eorumquae facta sunt naturam quadam mystica ratione coaptatam. Adunavit per rationem supernaturalem ac modum creatam naturam non creatae. D. Quid igitur dicemus? qua ratione vel similitudine credendum est Dominum absque ulla sen­sibili & circumscripta forma, & maxime absque illa quam nascendo ex virgine acce­pit, resurrexisse? Et quoniam ille exemplum generalis atque futurae resurrectionis & erat & est, siabsque ullo sexu resurrexit, necessario sequitur, ut omnes homines in [Page 244] resurrectione & post resurrectionem universaliter sexu careant. M. Hoc superflu­um est quaerere; quoniam in superioribus libris multipliciter & ratione suasum est, & sententiis B. Gregorii ejusque Expositoris, Maximi dico, est conclusum, quod in futura vita post resurrectionem, natura hominum omnino sexu, hoc est virili & foe­minea forma carebit; quoniam in ipsam formam quae ad imaginem Dei facta est, re­versura est. Imago autem Dei non est masculus neque foemina; ista enim divisio na­turae propter peccatum facta est. D. In futura itaque vita neque masculus erit ne­que foemina, si sola simplicitas naturae duplicem, qui nunc est, sexum in seipsam ab­sorpserit. M. Cur de hoc haesitas, cum de hominibus in resurrectione generaliter Veritas dicat, neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli in coelo? Nunquid angelos ex intellectu & spirituali corpore constare credimus? omni tamen circum­scripta forma eos carere non dubitamus. Nam quod saepe in humana effigie appa­ruisse illos divina narrat historia, non nos cogit aestimare eos tali effigie naturaliter detineri. Illud enim pro tempore factum est, quoniam aliter hominibus & cum ho­minibus loqui aut impossibile aut non facile erat. Si ergo angeli omni forma cir­cumscripta carent, quid mirum homines dum aequales angelis fuerint, omni & sexu & formarum circumscriptione carituros? Neque enim aliter aequales eis erunt, ne­que hoc incredibile videtur. Quaedam namque corpora sunt liquida ac spiritualia, circumscriptis formis carentia. Quod autem liquidum ac spirituale est purissimae­que substantiae, corporalibus quantitatibus ac lineamentis seu aliqua mole circum­scripta contineri posse non video; quoniam vera ratio talia existimare non me sinit. Quatuor siquidem simplicia mundi elementa nullis coarctantur formis; ubique enim in mundo sunt, cujus nulla pars est illorum concursu carens. Quod aut [...]m ubique est in mundo, quomodo aliqua forma circumscribi possit? Sunt igitur corpora for­mis sensibilibus carentia. Quid de radiis oculorum dicendum? Nonne & ipsi cor­porei sunt, omni forma carentes? Si autem dixeris angelos formas intelligibiles ha­bere, omnino concedo; ac per hoc homines etiam post resurrectionem similiter in­telligibiles formas habituros esse non solum non denego, verum etiam affirmo. Sed quae & quales nunc in angelis sunt, & in hominibus futurae omnino me ignorare fa­teor; donec transeat, ut ait Augustinus, corpus meum in affectum voluntatis meae. Non ignoro tamen multos magnosque sapientes, qui omnino aliter de humanis corporibus post resurrectionem sentiunt, quorum sententias in processu hujus libri non pigebit introducere; ne videamur eos vel spernere vel non legisse. D. Consequens disputa­tionis ordo exigit, ut quid quisque Ecclesiasticorum sapientum, quos legisti (non enim omnes te legisse opinor, quod cuiquam impossibile est,) de talibus senserit pro­feras, ut in arbitrio legentis ponatur quod velit sequi. Nunc autem à te quaero qua ratione dicitur perire, quod in primordiales causas vel certe in ipsum Deum perhibe­tur reversurum: dum plus pronunciandum sit vivere & permanere, quam interire & transire.

XXI. M. Huic tuae interrogationi breviter ac facile respondeo, B. Dionysii Areo­pagitae propheticam sententiam exponentis sensum considerans, preciosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Sanctorum siquidem mortem non aliam in hoc versu pro­phetam dixisse astruit, praeter illorum transitum in Deum contemplationis celsitu­dine, omnia visibilia & invisibilia superantes, adhuc in corpore constituti. Num & Petrus ille Apostolorum vertex mortuus erat omni creaturae & transivit in Deum, quando Domino interroganti quem se esse diceret, respondit: Tu es Christus, filius Dei vivi? Num similiter Johannes Evangelista omnibus quae facta sunt defunctus est, al­titudine theoriae cuncta superans & clamans: In principio erat verbum, & verbum erat apud Deum, & Deus er at verbum; totaque ipsius mirabilis & ineffabilis Theologi the­oria? Audi Apostolum adhuc mortali corpore detentum, mortuum tamen se & cru­cifixum pronunciantem: Mihi mundus crucifixus est, inquit, & ego mundo. Talis itaque est interi [...]us sanctorum contemplationis virtute in ipsum Deum transeuntium, & omnia quae sunt & seipsos altitudine divinae gratiae superantium. Eo ita­que modo quo ii qui virtute atque scientia implentur, adhuc in hac vita constituti solo animo intereunt, totus mundus quando terminabitur, interibit. In ipsum enim qui propter superessentialitatem suae naturae nihil dicitur, reversus est, non ut totus deificetur, aut cum Deo unum efficiatur, ut coelestes virtutes & humani animi illu­minati, purgati, perfecti; sed ut unum quod eorum quibus constituatur in suas, ut [Page 245] saepe diximus, revertatur causas. Causas autem omnium in Deo esse substitutas ne­mo fidelium dubitat. Qui enim dubitat, aut infidelis est aut insipiens. Proinde omne quod in causam suam reducitur, in Deum redire cur dubitaretur? Et ne rearis me temere Deum vocasse nihil, & nulla auctoritate suffultum, audi B. Dionysium Areopagitam in primo cap. de Divinis Nominibus; ‘Diximus, inquit, cum Theolo­gicos characteres exposuimus, unum incognitum, superessentiale, per se optimum, quod quidem est; trinam unitatem dico, [...] & [...], neque dicere neque in­telligere possibile est: sed & sanctarum virtutum angelicae unitates quas sive spe­culativas, sive acceptivas oportet dicere, superincognitae & superlucentis bonita­tis, & arcanae sunt & incognitae; & solis ipsis subsistunt, qui super scientiam angelicam dignantur illis angelis. His deiformes angelica unitate quantum licet coadunati hu­mani animi, quia secundum omnem intellectualem operationem requiescunt, talis autem fit deisicatorum animorum ad summum lumen Deum videlicet, unio: laudant ipsum potissime per omnium quae sunt ablationem. In hoc vere & supernaturali­ter illuminati ex beatissima cum ipso unitate, quae omnium quidem est quae sunt causale,’ ipsum autem Nihil, ut omnibus quae sunt superessentialiter exaltatum. Animadverte praefatum theologum quomodo incunctanter summum lumen, Deum videlicet, qui omnem intellectualem & rationalem illuminat creaturam nomine, quod est nihil, insinuat. Et subjecit rationem cur nihil vocatur, quia super omnia quae sunt superessentialiter exaltatur. Commune igitur omnium quae facta sunt, veluti quodam in­teritu redire in causas, quae in Deo subsistunt; Proprium vero intellectualis & ratio­nalis substan [...]iae unum cum Deo virtute contemplationis, & Deus per gratiam fieri. D. Plane perspicio non aliud esse mundo perire, quam in causas suas redire, & in melius mutari. Sed quia pars sensibilis mundi maxima est corpus humanum, non mole sed dignitate rationalis animae, qua formatur & vivificatur & regitur & con­tinetur; de ipsius reditu tractare ordo rerum exigit & disputationis series, ni fallor.

XXII. M. In hoc non falleris; ita enim instans via carpenda est. D. Ingredere itaque. M. Reditum secundum humani corporis (nam primus in elementa solutio ejus est) resurrectionem ipsius esse communiter omnis Ecclesia fatetur. D. Omnium proprie recteque credentium communis confessio est, non aliud esse reditum cor­porum praeter eorum resurrectionem, & ex quatuor mundi elementis in qua solvun­tur revocationem; Utrum vero resurrectio corporum secundum gratiam an secun­dum naturam, an utroqué concurrente sit, quaerendum; nam fere paucos de hoc tractantes r [...]peri.

XXIII. M. Non ego recordor me in Latinis codicibus legisse, non quod fortassis de hac quaestione tractatum à quodam nobis adhuc incognito non sit, ut opinor; non enim putandum est Romanae linguae auctores hanc magnam quaestionem intactam praetermisisse, aut notatam non tractasse, sed quod in manus meas, siquid inde defini­tum est, non pervenit. Ideoque dum diu per me ipsum de hoc cogitabam, nil aliud mihi occurrebat, praeter quod resurrectio mortuorum generaliter bonorum malo­rumque non nisi sola redemtoris mundi gratia futura sit, nulla naturali virtute co­gente, in tantum, ut si Deus verbum caro factum non fieret, & inter homines con­versatus non esset, & totam humanam naturam non reciperet, in qua passus est & resurrexit; nulla mortuorum resurrectio foret, & ut sic intelligerem, eo quod ipse dixit, attractus eram, ego sum resurrectio & vita; ac si per solam incarnationem ejus generale hoc donum nullo excepto genus humanum acceperit, resurrectionem vide­licet à mortuis, hoc est restitutionem & redintegrationem totius hominis naturae, quae corpore & anima constituta est. Si autem Dei verbum humanam naturam non susciperet, & in ea ex mortuis non resurgeret, nullus omnino resurrectionis gratiam haberet, sed sicut ceterorum animalium cadavera, in terreno pulvere perpetualiter humana corpora permanerent. Hoc etiam putabam audiens Apostolum dicentem, quod Deus verbum sit primitiae mortuorum. Haec erat mea de resurrectione mortuorum opinio. Sed postquam Sancti Epiphanii Episcopi Constantiae Cypri Ancoratum ser­monem de Fide legi, magnique Gregorii Theologi de Imagine disputationem, mutavi sententiam, ut illorum auctoritati consentiens meamque opinionem parum pendens, resurrectionem mortuorum naturali virtute futuram esse concederem. Ideoque eorundem verba huic nostrae praesenti disputationi inserere non incongruum judi­cavi. [Page 246] Praefatus itaque Epiphanius de Resurrectione disputans, Graecosque resurre­ctionem omnino negantes convincens, haec ait: ‘Graeci quidem penitus resurrectio­nem negant, Dominum ignorantes ejusque mandata; veruntamen resurgent etiam nolentes. Ipsa enim creatura plane eos redarguit, manifestans quotidie resurrectio­nis formam. Occidit namque dies, & mortuorum imitatur modum, ablata nocte oritur dies, nos inspirans, & resurrectionis signum insinuans. Colliguntur fructus & status praesentium secatur, nostrae hinc transmutationis definita specie: semina­tur terra & producit: quia deposita semina post messem, id est post collectionem frugum resurgent. Locusta mortua & sepulta, quod ex ea projectum conspicitur in terra, & post tempus terra quae ei commendata sunt reddit. Semina germinum seminantur, & primum moriuntur; si enim non moriuntur, non vivificantur. Signa­cula in nobis Deus fecit resurrectionis per ungues decem & decem, testimonium perhibens de nostra spe. Sed & sic per coronam capitis perque capillos nostram resurrectionem praedicat. Quod enim videtur in nobis mortuum corpus (hoc est) capilli quotidie secati & ungues iterum crescent, significantes resurrectionis spem. Et non est fabulosum dicere propter incredulos exempla naturae. Palum­bes aves animalia non * simul velociter volantia moriuntur semenstres, & post qua­draginta dies continuo reviviscunt. [...], hoc est scabrones futuram sui mor­tem sentientes in sphaeram fimi se ipsos abscondunt, sepelientes ipsam sphaeram in terra & obruentes; ac sic ex suo humore iterum inveniuntur ex suis reliquiis re­viviscentes. De Phaenice ave Arabica superfluum mihi est dicere; jam namque in aures multorum venit fidelium & infidelium. Haec est autem ipsius causa, quin­gentesimum annum peragens praenoscit tempus mortis suae instare; sepulcrum e­nim operatur aromatibus, illudque ferens venit in civitatem Aegyptiorum quae vocatur Eliopolis, id est solis civitas, & plantis suis pectora sua multum percu­tiens, ignem de suo corpore proferens, incendit subjectam in loco sepulcri mate­riam, ac sic seipsum totum comburit, ac totas carnes suas cum ossibus. Divina autem administratione nubes mittitur & pluit & extinguit corpus avis consumen­tem flammam; mortua quidem jam existente ave, & penitus ardente; extincta autem flamma reli [...]uiae carnis ejus consumtae relinquuntur, & per unam diem non apparentes, vermem gignunt, qui vermis plumascit & novus fit, tertia die soli­datur, & solidatus locum inquirentibus & ministrantibus loco se ipsum manifestat, & iterum in suam recurrit patriam unde venit,’ & combustus juvenescit. Audisti Epiphanium. Si ergo in restaurandis rebus humanique corporis partibus natura­lis vis operatur, inque animalibus irrationabilibus resuscitandis, ut praefati auctoris approbant exempla; quid mirum si vitalis & naturalis virtus quae nunquam substan­tiam humanorum corporum deserit, in tantum praevaleat, ut ipsius operatione ipsa corpora ad vitam restituantur, & ad totius humanae naturae integritatem? Cetero­rum namque animalium omniumque rerum sensibilium diversa & specialia corpora, quum & in ipsis vitalis motus, dum formis suis continentur, viget & movet, dum solvuntur, silet; nequaquam tamen eorum substantiam deserit, generaliter cum mundo transibit, eo modo transeundi de quo plura superius tractavimus. Et quum cuncta sensibilia & intelligibilia in humanae naturae plenitudine condita sunt, num rationi resistit, si totum mundum cum omnibus suis partibus tempore restitutionis ipsius naturae in qua totus continetur, generali quadam resurrectionis specie resur­recturum deliberemus? Praesertim cum omnium sensibilium, dum in se ipsa conside­ratur natura, una eademque perspicitur, & in hoc mundo non magnitudinem corpo­reae molis, sed incorporalium substantiarum adunationem absque omni cumulo & partium exaggeratione vel compositione vera considerat ratio. Sicut in monade & in centro non quantitatem vel qualitatem numerorum & linearum, sed solam virtu­tem quae nulla mole, nullo spatio, nulla quantitate & qualitate circumscribitur, perspicit. Est enim tota per totum in seipsa nullo loco ambita, nullo tempore mo­ta. Proinde si in universitate sensibilium humana praecellit natura, & superiora sem­per inferiora ad se attrahunt; non enim ratio sinit superiora ab inferioribus con­sumi, inferiora autem in superiora transire certissimis approbationibus approbat: num verisimile est humanam naturam cuncta intra se & infra se condita sibimet co­pulaturam & adunaturam in fine omnium existimare? De spirituali autem huma­norum corporum post resurrectionem subtilitate ejusdem Epiphanii sententiam non [Page 247] praetereundam esse arbitror. Nam de corpore Christi post resurrectionem in quo perfectissimum totius humanae resurrectionis praecessit exemplum, disputans, haec ait: ‘Intravit januis clausis; carnale enim ipsius corpus spirituale resurrexit: non ali­ud praeter quod fuerat; sed illud ipsum in subtilitatem spiritus transmutatum. Ut autem omnes incredulos redargueret, clavorum vestigia monstravit & lan­ceae, adeoque cicatrices ipsas reliquit in corpore, quamvis illud spiritalem in u­nitatem conflasset. Quomodo igitur clausis januis intravit, nisi ut ostenderet crassi­membre subtili-membre, & mortale immortale, & corruptibile incorrupti­bile?’ Intuere quantum incunctanter spiritualium corporum resurrectionem & in subtilitatem incomprehensibilem reditum, omni tarditate & qualitate terrenae molis totiusque ponderis corporeis sensibus succumbentis localibusque spatiis circum­scripti ab spiritu absorpta pronunciat, purissime intelligens Apostolum dicentem, seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. D. Intueor, & magni viri auctorita­tem amplector. De spiritualitate siquidem & illocalitate omnium generaliter huma­norum corporum post resurrectionem, quando humana natura quae corpore & ani­ma constat, aequalis erit Angelis, & sanctorum Patrum auctoritate mihi jam suasum est, & intra me perspexi rationem consultans nil aliud probabilius veritatique pro­pinquius occurrere, quam corpora in coelestem qualitatem conversa omneque terre­num universaliter deponentia, existimari sensibus mortalium incomprehensibilia omni­que locali circumscriptione libera. Si enim simplicia mundi hujus corruptibilis ele­menta ut saepe diximus, omne quod intra ambitum ejus continetur penetrant, nullius­que circumscripti corporis densitas obstat, ne ubique in omnia diffundantur; quisnam de visibilis hujus machinae natura diligenter disputantium, ejusque subtilitatem ac veluti quandam incorporalitatem mentis contuitu investigan­tium non incunctanter asserat, aëra tenuissimum omnia coelestia & terrestria, nec non & aërea & Neptunia nullo obstaculo demorante penetrare, eoque mirabilius & spi­rituali tenuitati propinquius igneum, spiritum, simplex, purum, omni corporeo sen­su remotum non solum cuncta mundi spatia implere & ambire; verum etiam ipsum tenuissimum aëra nimia sui subtilitate & incorporalibus naturis similitudine dum sit intimus omnium tranare. Similiterque de aqua simplici & terra sentiendum; nam & ipsa ubique omnibus corporibus insunt secundum suam analogiam. Quid mirum resurrectionis corpora ultra omnem sensibilem qualitatem ascendentia, omni mole & localitate absoluta, & ut ita dicam in spiritum omnino conversa vitaeque simillima, super omne quod sensus corporeus potest attingere, ineffabili sua spirituali subtilita­te exaltari? De eo vero quod resurrectio corporum naturali virtute cooperatrice sit futura, & non sola incarnati verbi gratia, nunc primum incipio cogitare, & ubi prius titubabam, in operatione videlicet naturali utrum resurrectionis sit effectiva; humani quippe corporis redintegrationem soli redemtoris gratiae tribuebam, sicut & tu aliquando: ibi jam certus efficior ratione duce. Nullum enim miraculum in hoc mundo contra naturam Deum fecisse legimus, sed causis naturalibus administrativis & effectricibus jussu Dei movente factas esse quascunque virtutum theophanias divi­na narrat historia. Et si miraculum miraculorum est generalis mortuorum resurre­ctio, cujus maximum exemplum praecessit in Christo, in tantum ut cetera fere omnia naturalia argumenta in praefiguratione ipsius facta fuisse recte intelligantur: num veritati putandum est non convenire nos existimare ex causarum naturalium effecti­va potentia divinae voluntati subdita ipsam, resurrectionem dico, futuram. M. Am­babus itaque cooperatricibus ipsa quidem natura & gratia resurrectio perficietur. D. Crediderim: sed quid ad gratiam, quid ad naturam proprie in hac resurrectionis actione pertineat, non satis conspicor. Nullam siquidem inter eas esse nemo soler­ter sapientiae secreta rimantium dixerit differentiam. M. Imo magnam diligentique inquisitione lucidaque inventione dignam. In ea siquidem theoria, id est de re­surrectione tria quaedam intueri debemus, & primo inexhaustam divinae bonitatis in­finitamque per ea & in ea quae facta sunt diffusionem, deinde divisionis ipsius genera­lem bipartitamque scaturiginem in ea quae dantur & ea quae donantur. Tria itaque sunt consideranda, bonitas ejusque data & dona, quae à se invicem discernit rationis acies, propriaque singulis coaptat. Datum itaque divinae bonitatis est universitatis substitutio, & secundum generales & speciales rationes cunctarum creaturarum di­stributio, quam superessentialis bonitas quae Deus est, universaliter omnibus largi­tur [Page 248] à summo usque deorsum; hoc est ab intellectuali natura quae summa omnium cre­aturarum est, usque ad corporalem quae imum & extremum universitatis possidet lo­cum. Summa igitur bonitas dat universae conditae naturae esse, quoniam ipsam ex non existentibus in existentia adduxit. Hinc Beatus Dionysius capitulo quarto de coe­lesti Hierarchia, ‘Primum, inquit, omnium illud dicimus secundum veritatem, quod Deus omnes creaturas bonitate, non necessitate substituit. Est enim hoc causae omnium & super omnia Dei bonitatis proprium, ad communicationem ea quae sunt vocare, juxta analogiae cujusque definitionem. Omnia igitur quae sunt, divinam participant providentiam ex superessentiali Deitate emanantem. Quomodo enim quidquam erat, si rerum causam non participabant? Existentia igitur omnia esse ejus participant: esse enim omnium est superessentialis divi­nitas.’ Hactenus Dionysius. Et non solum superessentialis bonitas dat omni­bus esse, verum etiam aeternaliter esse. Omnis quippe essentia & substantia non aliunde & est & subsistit, nisi ab ea superessentiali & substantiali bonita­te, quae per se vere est & subsistit. Nullum namque substantiale vel essentiale bonum per se est, praeter ipsam solam, cujus participatio dat omnibus bona esse, solis electis donat deificari. Nulla enim essentialis substantia est divina bonitate condita, quae non aeternaliter & incommutabiliter permaneat. Ea siquidem quae perpetuo perseverare nequeunt, accidentia sunt substantiis superaddita, & circa eas conglobata, inque eas reversura. Est itaque datum divinae bonitatis natura omnis, quae in essentiam ducta est, & perpetualiter custoditur ne pereat. At vero quum inter esse & aeternaliter esse medietas quaedam constituitur, quae dicitur bene esse, sine qua ipsae extremitates, esse videlicet & semper esse, nec vere sunt, quamvis sint; nec recte dicuntur esse: (esse enim & semper esse, sublato bene esse, nec vere esse est, nec vere semper esse. Illud enim vere & est & semper est, quod bene ac beate subsistit.) Illa insita medietas, hoc est bene esse, donum divinae bonitatis est, li­bero ac bono voluntatis intellectualis & rationalis creaturae motu adjuncto. His enim duobus efficitur bene esse, libera videlicet voluntate donoque divino, quod gratiam sacrosancta vocat Scriptura. Sed illud donum non omnibus generaliter distribuitur. Soli quippe angelicae humanaeque naturae donatur deificatio: neque illis universaliter, sed solis angelis qui creatoris sui dilectione ardentes, stabiliti in veritatis contempla­tione permanent, solisque hominibus secundum propositum vocatis. Huc accedit quod donum gratiae neque intra terminos conditae naturae continetur, neque secundum na­turalem virtutem operatur, sed superessentialiter & ultra omnes creatas rationes ef­fectus suos peragit. Itaque si per solam divinam gratiam resurrectio mortuorum fue­rit; omnino naturalis virtus evacuabitur, vitalisque motus qui rerum substantias nunquam deserit: sive vi & potestate siluerit, ut in monade numeri; sive actu & ope­ratione reperta sit, ut numeri à monade praecedentes, ceteraque quae ex occultis causis in apertos effectus prodeunt. Et verum si naturalis virtus resurrectionis effectiva est absque adjutorio gratiae, quomodo redemtoris humani generis virtutem in resurre­ctione mortuorum praevalere possibile est credere; cum ipse dixerit: Ego sum resurrectio & vita? Non enim hanc dominicam sententiam de resurrectione animarum quae est de morte injustitiae & impietatis justitiae & pietatis vitam, hoc est in veritatis con­templationem, solummodo debemus accipere; verum etiam de resurrectione corpo­rum, cujus principale exemplum in sua propria carne praemonstravit. Sana itaque fide possumus attribuere resurrectionis virtutem & dato divinae bonitatis secundum naturalem effectivam potentiam, & dono ejusdem bonitatis secundum superexcellen­tem omnes naturas gratiam. Nam & haec duo, datum dico & donum, à se invicem segregavit Jacobus Apostolus, dicens: Omne datum optimum & omne donum perfectum de sursum est descendens à Patre luminum. Ac si aperte diceret: Omnis naturarum data substitutio & restauratio quae ex dato & dono conformatur, omnisque perfecta eo­rum qui digni sunt aeterna beatitudine deificatio, quam Graeci [...] dicunt, ab uno fonte manat, hoc est de sursum à Patre luminum. Itaque datum ut praediximus, in creaturarum substitutione substantiali, donum vero in deificatione electorum su­peressentiali accipere debemus. Non enim aliter divina providentia universitatis quam condidit, ordinem substituere voluit, nec fieri debuit nec possibile fuit: nisi ut primo daret essentias & substantias quibus postea distribueret ornamenta, hoc est vir­tutes donaret juxta dignitatem & angelorum & hominum, quos praescivit & praedesti­navit [Page 249] conformes fieri unigenito Dei verbo. Ut igitur concludamus breviter, natura est datum, gratia vero donum. Natura ex non existentibus in existentia adducit: do­num vero quaedam existentium ultra omnia existentia in ipsum Deum evehit. Eos enim qui divinam super omnia communionem participant, inter omnia connumera­ri vera non sinit ratio. De se namque veritas ait: Ʋbi ego fuero, illic & minister m [...] ­us. Ipsam incunctanter super omnia esse credimus. Ministri igitur ipsius super omnia sunt. Caetera vero quae virtutem purae contemplationis de ordine theopha­niarum non attingunt, inferiores ordines obtinent, sive in theophaniis sive in inferio­rum naturarum sublimitatibus. Hoc autem dicimus non quod ulla creatura ultra omnes theophanias possit ascendere, eumque qui solus habet immortalitatem, & lucem ha­bitat inaccessibilem, nulla theophania interposita attingere, sed quod theophaniarum quaedam tantae altitudinis sunt ut super omnem creaturam proxima Deo contempla­tione intelligantur exaltari, ac velut theophaniarum theophaniae creduntur esse: Deus enim omnino nulli creaturae visibilis per seipsum est; sed in nubibus theoriae & videtur & videbitur, sicut ait Apostolus: Rapiemur in nubibus obviam Christo, & sic semper cum ipso erimus. In theophaniis autem dixi pluraliter, quum nec intellectuales nec rationales naturae eodem modo veritatem contemplaturae sunt, sed unicuique hoc dicit, de angelica & humana natura quae sublimissimum universitatis conditae locum obtinent, earum secundum propriam analogiam altitudo theoriae distribuitur atque definitur. Caeterae vero naturae quas ipsa veritas non ad se contemplandam fecit, sed ut per eas contemplativae virtutes ipsam laudarent, in suis ordinibus & semper sunt & erunt quietae, absque locali circumscriptione & temporali mutabilitate. Finito namque mundo qui localibus spatiis & temporalibus motibus ambitur, quid erit lo­caliter circumscriptum aut temporali mutabilitati subditum? Erunt enim omnia qui­eta: quando nihil per generationem in mundum veniet, nihil per corruptionem in mundum resolvetur. Mundus quippe peribit, nullaque ipsius pars remanebit: ac per hoc neque totum. Transibit enim in suas causas ex quibus processit, in quibus neque loca sunt neque tempora, sed locorum temporumque simplices sinceraeque rationes: in quibus omnia unum sunt, neque ullis accidentibus discernuntur. Omnia enim simplicia, omni compositione substantiarum accidentiumque carentia, & ut sic dicam, unitas simplex & multiplex adunatio omnium creaturarum in suis rationibus & causis, ipsarum autem causarum & rationum in verbo Dei unigenito, in quo & facta sunt & subsistunt omnia. Habes igitur differentiam & proprietatem naturae & gratiae, dati videlicet & doni, eorumque communionem. D. Habeo plane & ni fallor intelligo, ac per hoc breviter colligam, quae à te dicta sunt. Naturam dixisti esse datum, gratiam vero donum. M. Ita. D. Addidisti etiam utriusque proprieta­tem, & naturae dedisti de nihilo esse & semper manere, gratiae vero deificare, hoc est, effi­cere homines in Deum transire: eos (que) affluentia divinae bonitatis gratis abs (que) naturae sub­dio, nullis praecedentibus meritis, exaltat super omnia, quae sunt & quae continentur intra universitatis conditae terminos. Commune vero earum, naturae dico & gratiae, intelligitur esse humanae substantiae resurrectio, hoc est mortalium corporum in im­mortalia transitus, & corruptibilium in incorruptibilia, & animalium in spiritualia, & temporalium & localium in aeterna omnique circumscriptione libera. M. Recte collegisti; haec enim suadere volui, & ut video tibi suasi. D. Adhuc tamen haesito, quoniam non tam clare contemplor, quomodo non solum humanae naturae resurrectio­nem, verum etiam omnium rerum sensibilium, quas hujus mundi ambitus compre­hendit, videris asserere. M. Mirari non desino, cur tam frequenter de talibus hae­sitas, cum suasum tibi saepe concesseris, omnia in homine esse creata, visibilia dico & invisibilia, ac post hoc resurrectura. Verum de resurrectione invisibilium nunc tra­ctare non est nostri propositi. De resurrectione vero corporalium sensibilium, hoc est, de eorum reditu in suas causas disputamus. Si igitur humana natura ex intelli­gibilibus & corporalibus sensibilibus composita est, animo dico & corpore; quid mirum si universitas omnium sensibilium in humano corpore resurgat; & quo­cunque transierit, transeat; in causas tamen solummodo dico, non in ipsam deificatio­nem, quae solis purgatissimis intellectibus donabitur? Et si maxime argumentatio­nem de hoc audire desideras, attentus esto, & in ea quae restant intuere. Ac vera fi­dei Catholicae simplicitate disputare incipiam, ex qua omnis assensus in purissimam rerum cognitionem inchoat. Credis, ut opinor, omnia quae sunt & quae non sunt, [Page 250] hoc est, quae sensu & intellectu succumbunt, & quae sensum omnem & intellectum superant, & tantum post Deum, ut & verbis sancti Dionysii Areopagitae utar, circa Deum volvuntur, inferioribus se naturis incognite in verbo Dei facta esse.

XXIV. D. Hoc incunctanter & credo & quantum illuminor superno lumine in­telligo; audiens sacram scripturam dicentem: In principio fecit Deus coelum & terram; principium appellans unigenitum verbum in quo pater fecit omnia, coeli vero terrae­que vocabulis invisibilem & visibilem creaturam significans. Et alibi simpliciter, hoc est universaliter ait: Omnia in sapientia fecisti; omnia dicens omnium creatura­rum universalitatem in verbo Dei factam conclusit. M. Putasne igitur omnia quae in sapientia Dei facta sunt, vivere an vita carere, vel ut verius & apertius dicam, u­trum omne quod in Dei sapientia factum est, vita & sapientia est, vitaeque & sapien­tiae particeps, necne? Et si vita & sapientia est omne quod in sapientia factum est di­vina, utrum temporaliter coepit esse an semper erat, & non erat quando non erat? Et si ita est; nunquam erit quando non erit; nam si ex tempore coepit esse, necesse est cum tempore finiri. D. Absit à corde fidelium hoc existimare, ut omne quod in verbo Dei factum est vita non sit, & vita sapiens & aeterna absque ulla temporali inchoa­tione, absque ullo temporali termino. Nam & corpora omnisque sensibilis creatura in ipso, vita sapiens & aeterna est, ita ut ineffabili & incomprehensibili, credibili tamen modo omnis creatura in ipso vivat & vita sit; & cum extra ipsum nihil sit, de seipso, velut extra, creaturas conditas produxit. Nam & intra ipsum & extra ipsum uni­versam creaturam dicimus esse, ea ratione ut intra ipsum dicantur causae rerum & ra­tiones propter similitudinem earum & simplicitatem; extra ipsum vero, effectus ea­rum causarum & rationum propter quandam dissimilitudinem: locis enim & tempo­ribus variantur, generibus & speciebus, proprietatibus & accidentibus discernuntur. Ideoque veluti extra simplicitatem divinae sapientiae dicuntur esse, cum extra ipsam nihil sit, & in ipsa omnia, universalis & simplex vita est. Quid enim in sapientia Dei esset, quod vita careret, aut vita non esset; cum & ipsa vera vita sit, & plusquam vita, & nihil in ipsa quod aut ipsa non est, aut sui simillimum. Praesertim cum The­ologus Johannes dicat: Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil quod fa­ctum est: in ipso vita erat. M. In verbo igitur quod est sapientia divina, omnis crea­tura & est & vivit, & omne quod in ipso est, perire non potest. Si enim quod con­tinet, semper & incommunicabiliter manet & vivit, imo etiam vita est & vita aeterna; omne quod in eo continetur, necessario & est & semper manet, & vita est & vita ae­terna. D. Hinc dubitare & impium & stultissimum est, cum omnis divinae histo­riae auctoritas omnesque Theologi perhibeant omnem creaturam in verbo aeternali­ter esse. Hinc Sanctus Augustinus in decimo sexto cap. duodecimi libri de Civitate Dei, evidentissime ac breviter sententiam protulit de eo quod dominus non solum omnium creator creaturarum semper fuit, verum etiam & dominus; & sicut nun­quam fuit non creator, ita nunquam non fuit dominus, disputans: ‘Quapropter, inquit, si Deus semper dominus fuit, semper habuit creaturam suo dominatui ser­vientem; veruntamen non de seipso genitam, sed ab ipso de nihilo factam, nec ei coaeternam. Erat quippe ante illam, quamvis nullo tempore sine illa, non eam spa­tio transcurrente, sed permanente perpetuitate praecedens. Sed si respondero eis qui requirunt quomodo creator semper dominus fuit, si creatura serviens non semper fuit, & quomodo creata est, & non potius creatori coaeterna est, si sem­per fuit:’ vereor ne facilius judicer affirmare quod nescio, quam docere quod scio. Ac si aperte praefatus Pater diceret, minus in aeternitate creaturarum capacium tar­ditatem redarguens: Si asseruero quod firmissime scio, dominum videlicet & semper creatorem & dominum creaturae fuisse, ac per hoc & semper creaturam servientem substitutam non defuisse. Nam si semper creatura non fuit, sequitur neque creato­rem neque creaturae semper dominatorem extitisse; at vero quia & semper creator & dominus erat, necessario sequitur semper creaturam servientem substitisse. Non enim accidens creatori omnium est creasse quae creavit, sed sola perpetuitate semper ascendit & praecellit quae creavit: vereor ironice suggillans ne forte judicer affirma­re quod nescio, quam docere quod scio. Incunctanter siquidem intelligo semper & creaturam & creatorem ejus, & dominum & servientem sibi inseparabiliter fuisse: non quod creatura creatori, ut serviens domino, coaeterna sit; creator siquidem creaturam, & dominus servientem aeternitate praecedit, non tempore, sed ea ratione [Page 251] qua creator & Dominus principium creaturae & servientis est, creator autem & Do­minus [...], hoc est carens principio: creatorem autem nostrum & Dominum di­cimus unum & solum Dominum, summam videlicet & sacram Trinitatem unam essen­tiam in tribus substantiis; quae dum per se cogitatur, solus in ea Pater [...] credi­tur; nam Filius & Spiritus Sanctus non omnino [...] sunt, dum principium, Patrem dico, habent. Filius namque ab ipso generatus est, Sanctus vero Spiritus procedens. M. Primordiales causas in Deo solummodo creatas fuisse, ac Domino suo servisse, non autem earum effectus quibus hunc sensibilem mundum compositum non incon­grue credimus, arbitraris, ut opinor. D. Non aliter arbitror. Causas etenim rerum semper creatas fuisse, earum vero effectus definitis locorum ac temporum interstitiis in hunc mundum processisse & adhuc procedere & processuros esse opinor. M. Haec opinio neque à fide catholica neque vera intelligentia recedere existimanda. Quid igitur? Putasne causas solummodo rerum aeternas fuisse, effectus vero earum tempo­rales; ac per hoc solas causas semper mansuras, effectus vero perituros? D. Ita sem­per cogitare solitus eram; sed postquam hujus praesentis disputationis semitam te­cum carpere inchoavi, rationis acumen ac veluti inevitabilis rerum consequentia coe­pit me attrahere, ut non solum causas, verum etiam earum processiones, quas sapi­entes effectus vocant, perpetualiter permansuras concesserim; eo tamen tenore ut non ipsae processiones in semetipsis, sed in suas causas reversurae permaneant. M. De hoc adhuc haesitare te video. D. Negare non possum. Nam quae per me de his co­gitabam, vera ratio mutare cogit; incognita vero quae introducere vis, nondum mihi liquide patefacta sunt. M. Dic quaeso quid pure liquideque perspicis, & de quibus ad­huc aut penitus titubas, aut partim intelligere incipis, partim obscuritas atque sub­tilitas aciem tuae mentis effugit. D. De causis aeternaliter factis semperque manen­tibus & in infinitum permansuris, nequaquam mentis meae contuitus caliginem pati­tur: clare siquidem ac sine ulla nebulla illud intueor, ea maxime ratione ductus qua in sapientia divina creatas esse non solum credo, verum etiam intelligo incunctanter. Nam omne quod in sapientia divina creatum subsistit, nullus non impius vel insipi­ens semper permansurum dubitavit. De effectibus vero quos processiones causarum sapientes sequens vocasti, jamdudum delibero: utrum sicut suae causae, permansuri, an cum mundo perituri; ita ut non in causas suas redeant & in eis salventur, sed in nihilum de quo facti sunt redigentur, ut penitus ulterius non sint. M. Effectus nunc causarum dicimus totum mundum sensibilem cum omnibus suis partibus quibus con­stat. Nam de mundo intelligibili indubitabilis sententia est, quod nunquam peri­turus, quoniam in illo nihil est corruptioni obnoxium; ipse siquidem semper subsistit, quemadmodum & causae quarum effectus est, coelestes dico essentias, quamvis Beatus Dionysius Areopagita asseverat, quasdam angelicas virtutes in altiorem divinae theoriae gradum quam nunc sunt, ascensuras, dum Deus omnia in omnibus fuerit.

XXV. D. De effectibus causarum invisibilium, de invisibili dico mundo adhuc titubo, deliberans qua ratione dicitur, quod periturus sit & permansurus; haec e­nim sibi invicem pugnare videntur, perire dico & permanere. Quomodo enim perit quod permanet, vel permanet quod perit? M. Num paulo superius confessus es, quod ea ratione maxime introductus fueras, ut nullo modo dubitares de aeternita­te causarum, quoniam in verbo factae sunt; non enim potest perire omne, quod semper vivens verbum continet, & in quo omnia semper vita sunt, nulli corruptio­ni & defectui subjecta. D. Ad hoc sane productus sum, in tantum ut prius dicam me penitus non esse quam illud ignorare posse, audiens Apostolum dicentem: In quo vivimus, & movemus, & sumus. Si enim in ipso non sum; omnino non sum: & si hoc ignoro, insipientiae & ignorantiae interitu perditus sum. Dic igitur num Dei verbum in quo causae omnium aeternaliter subsistunt, venit in causarum effectus, hoc est in hunc mundum sensibilem, necne. M. Quisquis hoc negaverit, omnino à vera religione qua unus Deus colitur & incarnatio verbi divisim praedicatur, alienus est. Ait enim Theologia: Et verbum caro factum est, hoc est verbum homo factum est; itemque ipsum verbum incarnatum de seipso praedicans: Exivi, inquit, à Patre, & veni in mundum, & iterum relinquo mundum, & vado ad Patrem. Ac si aper­te diceret; ego qui secundum divinitatem aequalis sum Patri, unius ejusdemque es­sentiae, cujus & ipse est existens, exivi ab illo, hoc est exinanivi meipsum, formam [Page 252] servi accipiens, caro videlicet factus sum, totamque humanam naturam accepi, & iterum relinquo mundum & vado ad Patrem, hoc est, servilem formam totamque humanam naturam, corpus videlicet, & animam, & intellectum, & universaliter omne quod ex ipsa creatura quae constat ex visibili & intelligibili existentia, sumsi, ultra omnem mundum in deitatem meam convertens, salva naturarum ex quibus subsisto, ratione manente, super omnia quae sunt, exaltata. Exivit igitur à Patre & venit in mundum, humanam videlicet naturam accepit in qua totus mundus sub­sistit; nihil enim in mundo est quod non in humana natura comprehendatur: & iterum reliquit mundum & ivit ad Patrem, hoc est humanam quam acceperat natu­ram, super omnia visibilia & invisibilia, super omnes virtutes coelestes, super omne quod dicitur & intelligitur, suae deitati quae Patri est aequalis, adunans sublimavit. Quanquam enim totam humanam naturam, quam totam accepit, totam in seipso & in toto humano genere totam salvavit; quosdam quidem in pristinum naturae statum restituens, quosdam vero per excellentiam ultra naturam deificans: in nullo tamen nisi in ipso solo humanitas deitati in unitatem substantiae adunata est, & in ipsam deitatem mutata omnia transcendit. Hoc enim proprium caput Ecclesiae sibi ipsi re­servavit, ut non solum ejus humanitas particeps deitatis, verum etiam ipsa deitas, postquam ascendit ad Patrem, fieret; in quam altitudinem nullus praeter ipsum as­cendit nec ascensurus est. Et hoc est quod alibi aperte de seipso dicit: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. Ac si manifeste diceret; nemo ascendit in Patrem nisi qui ex Patre descendit, & dum à Patre descendit, Pa­trem non deseruit, qui semper in Patre est; quoniam Pater in illo inseparabiliter & ille in Patre semper est: Ego enim, ait, & Pater unum sumus. In quam unitatem solus ille suam humanitatem subvexit, ceteros autem quos deificat, sola participatione suae di­vinitatis unumquemque secundum altitudinem propriae contemplationis pro se con­stituit; ordinans in seipso veluti in quadam domo, omnes quos conformes sibi fie­ri elegit. Deus itaque Dei verbum in quo omnia facta sunt causaliter & subsistunt, secundum suam divinitatem descendit in causarum quae in ipso subsistunt effectus, in istum videlicet sensibilem mundum, humanam accipiens naturam, in qua omnis visibilis & invisibilis creatura continetur. D. In hoc incunctanter catholica fides con­sentit: ipsum namque Dei verbum homo factum, postquam resurrexit à mortuis, su­os discipulos erudiens, dixit: Praedicate evangelium omni creaturae, omnem creaturam appellans hominem. Non enim irrationabilibus animalibus seu omnibus creaturis sensu carentibus suum evangelium jussit praedicari, sed soli homini in quo omnis na­tura creata continetur. M. Omnis itaque creatura in homine est? D. Hoc indubi­tanter fatendum. M. Fateris ergo verbum Dei in quo & per quod & ad quod facta sunt omnia, secundum suam divinitatem, in effectus causarum descendisse secundum suam humanitatem? D. Firmissime fateor. M. Quare descendit? D. Dic quaeso. M. Non aliam ob causam, ut opinor, nisi ut causarum, quas secundum suam divini­tatem aeternaliter & incommutabiliter habet, secundum suam humanitatem effectus salvaret, inque suas causas revocaret: ut in ipsis ineffabili quadam adunatione sicuti & ipsa causa salvarentur. Ac si aperte diceret; Si Dei sapientia in effectus causa­rum quae in ea aeternaliter vivunt, non descenderet, causarum ratio periret; pereun­tibus enim causarum effectibus nulla causa remaneret, sicut pereuntibus causis nulli remanerent effectus; haec enim relativorum ratione simul oriuntur & simul occidunt, aut simul & semper permanent. D. Totus itaque mundus in verbo Dei unigenito, incarnato, inhumanato adhuc specialiter restitutus est, in fine vero mundi generali­ter & universaliter in eodem restaurabitur. Quod enim in seipso specialiter perfe­cit, generaliter in omnibus perficiet. Non dico in omnibus hominibus solummo­do, sed in omni sensibili creatura. Ipsum siquidem Dei verbum, quando accepit hu­manam naturam, nullam creatam substantiam praetermisit, quam non accepit. Ac­cipiens igitur humanam naturam, omnem creaturam accepit. Ac per hoc si huma­nam naturam quam accepit, salvavit & restauravit; omnem profecto creaturam visi­bilem & invisibilem restauravit. Hinc non incassum credimus & intelligimus incar­nationem verbi divini non minus angelis, quam hominibus profuisse: profuit namque hominibus ad redemtionem suaeque naturae restaurationem, profuit angelis ad cognitionem. Incomprehensibile quippe erat verbum omni creaturae visibili & invi­sibili, hoc est intellectuali & rationali, angelis videlicet & hominibus, priusquam [Page 253] incarnaretur; quoniam remotum & secretum super omne quod est & quod non est, super omne quod dicitur & intelligitur: incarnatum vero quodammodo descendens, mirabili quadam Theophania & ineffabili & multiplici sine fine in cognitionem an­gelicae humanaeque naturae processit, & super omnia incognitam ex omnibus natu­ram, in qua cognosceretur assumsit, mundum sensibilem & intelligibilem in seipso incomprehensibili harmonia adunans. Et lux inaccessibilis omni creaturae intelle­ctuali & rationali praebuit accessum. Hinc est quod communiter angelicam hymno­logiam universalis Ecclesia in coelo & in terra intelligibili & sensibili voce cantare non desinit. Gloria in excelsis Deo, & in terra pax, hominibus bonae voluntatis. Ac per hoc breviter concludendum, in ipso visibilia & invisibilia, hoc est sensibilis & intel­ligibilis mundus, restaurata, inque unitatem ineffabilem revocata sunt: adhuc in spe, in futuro vero in re: adhuc in fide, in infuturo in specie: adhuc in argumento, in fu­turo in experimento: jam in ipso homine quem specialiter accepit factum, in futu­ro in omnibus generaliter perficiendum. Non itaque quis parvipendat, quod Dei verbum inhumanatum sit, ac veluti humanam naturam solummodo salvavit: sed fir­missime credat & purissime intelligat, quod per inhumanationem filii Dei omnis creatura in coelo & in terra salva facta est. Omnem vero creaturam dico corpus & vitalem motum & sensum & super haec rationem & intellectum. Extra quae putas­ne praeter Deum ullam naturam esse? M. Nullam. Totius creaturae nulla alia par­titio invenitur. Si enim est; aut intellectus cognitus vel incognitus est, aut ratio, aut sensus, aut vita nutriens augensque corpora, aut ipsum corpus erit, & haec omnia verbum Dei incarnatum accepit. D. Quid itaque dicturi sumus? Num irrationa­bilia animalia, ligna etiam & herbae, omnesque hujus mundi partes à summo usque deorsum in verbo Dei incarnato restaurata sint? M. Miror cur totiens eandem rem repetis. Nonne verbum assumens hominem, omnem creaturam visibilem & invisi­bilem accepit, ac totum quod in homine accepit salvum fecit? Ac si omnem creatu­ram accepit humanam accipiens naturam, profecto omnem creaturam salvavit & in aeternum salvaturus erit. D. Corporeae igitur moles localibus spatiis distentae mul­tis diversisque partibus compositae, nec non etiam visibiles species, quibus moles ipsae, ne fluant in unum, continentur, resurrecturae sunt in generali resurrectione? Ac per hoc si partes ipsae in suas moles formasque & species, quibus visibilis mundus & or­natur & componitur, resurgant; sequitur quod totus mundus non periturus sit, sed in eundem statum reversurus. Nam si partes restaurabuntur, cur non & totus? M. Visibilium & sensibilium corporum moles & species resurrecturas non dicimus, sed ut saepe inter nos convenerat, in suas causas & rationes quae in homine factae sunt, in resurrectione hominis cum homine & in homine reversuras: in quibus plus animalia omnia dicenda sunt animalia esse, quam in ipsis effectibus corporeis ac sen­sibilibus. Ubi enim subsistunt, ibi veraciter animalia sunt. Similiter de omnibus sensibilibus sive coelestibus sive terrenis intelligendum. Omnia siquidem quae locis temporalibusque variantur, corporeisque sensibus succumbunt, non ipsae res substan­tiales vereque existentes, sed ipsarum rerum vere existentium quaedam transitoriae imagines & resultationes intelligenda sunt. Cujus rationis exemplum est vox ejus­que imago quae à Graecis [...] vocatur: seu corpora ipsorumque umbrae quae sive in puro aëre formatae, sive de aquis, sive de qualicunque re undesolent resultare, resul­tant: quae cuncta non res, sed falsae rerum imagines probantur esse. Itaque sicut imagines vocum umbraeque corporum per se non subsistunt, quia substantia non sunt: sic corpora ista sensibilia veluti rerum subsistentium quaedam similitudines sunt, & per se subsistere nesciunt. Nam & humana corpora quae localiter distenduntur, incrementis decrementisque variantur, & moventur, species quoque illorum sive ge­neralis illa quam omnia corpora humana participant, sive specialis qua singulorum corporum quantitas circumscribitur, in resurrectione futura non sunt: sed in spiri­tualem naturam, quae locis temporibusque, propriis quoque speciebus, quae ex qua­litate & quantitate sumuntur, nescit circumscribi, transitura esse naturalis ratio edo­cet. Hoc autem dicimus non praescribendo sententias eorum, qui aliter de resur­rectione corporum omnino disputant. Affirmant enim humana corpora in ea quan­titate & specie, in qua unumquodque cecidit, futura esse: sexumque eorum, virilem dico foemineumque, permansurum autumant. De quibus postmodum commemorabi­mus. Quod autem animalia ea ratione qua diximus, hoc est in causis suis iterum [Page 254] futura sunt; ex verbis Sancti Dionysii incunctanter possumus argumentari. Capitulo sexto de Divinis Nominibus de divina vita disputans, Immortalium, inquit, angelo­rum vita & immortalitas & imperdibile ipsum angelicae semper motionis ex ipsa divina vide­licet vita & per ipsam est & substitit; idcirco & viventes semper & immortales dicuntur: & non immortales iterum; quoniam non à seipsis habent immortaliter esse & aeternaliter vivere. sed ex vivifica & totius vitae factrice & continuatrice causa. Et sicut in [...] dicimus, hoc est de essentia tractantes ( [...] enim à Graecis essentia dicitur, sicut & [...],) quia & ejusdem esse est causalis; sic & ibi iterum, in vita videlicet, quia & per seipsam vita est divina vita, vi­talis & substantialis, & omnis vita, & vitalis motus ex vita ipsa, quae est super omnem vitam & omne principium totius vitae: ex ipsa & animae habent imperdibile, & animalia omnia & germina secundum novissimam consonantiam animae habent vivere. Qua ablata, tam genera­li videlicet vita quam speciali & singulari, juxta eloquium deficit vita omnis ad terram, & deficientia ad participandum eam infirmitatem, iterum conversa, iterum animalia fiunt. In quibus verbis praefati Theologi non resurrectionem animalium irrationabilium, seu rerum sensu carentium restaurationem in pristinas species quantitatesque quibus mundus iste impletur, futuram intelligimus; sed in causas suas ex quibus procedunt & in quibus subsistunt reditum esse futurum. Non enim dixit divinam vitam ange­licae solummodo & humanae, hoc est, intellectualis & rationalis vitae causam esse, sed universaliter omnis vitae. Omnis autem vita aut rationalis est, ut in superioribus libris copiose disputavimus, aut irrationalis, aut nutritiva corporum & activa; hoc est aut angelica, aut humana, aut animalis, aut sensu carentium: ut sunt ligna & herbae, ceteraque similia in quibus vitalis solummodo motus operatur. Ac per hoc non de sola humana vita, sed de omnibus praedictis vitae speciebus; nec de corpori­bus solummodo humanis, sed de omnibus quae spiritus vitae vegetat, divinum pro­nuntiat eloquium: Auferes spiritum eorum, & deficient & in pulverem suum reverten­tur. Nulla enim vita seu rationalis, seu animalis, seu nutritiva diu, ut ne dicam semper, corruptibilia & mortalia corpora vivificare & administrare potest; ideoque deserit, eaque deserente deficient corpora & in pulverem suum revertentur. Et hoc est quod ait: Et deficient, id est animalia & gramina ad participandum eam infirmita­tem; non enim semper participare vitam possunt, propter corruptibilium terreno­rumque corporum infirmitatem & fragilitatem. Naturalis autem operatio vitae in corporibus sive ea regendo sive deserendo ad creatorem omnium refertur; propterea dicit; auferes spiritum eorum, non quod Deus auferat spiritum ullius corporis, sed quod desinat spiritus corruptibilibus corporibus gravatus ab eis deficere ad tempus, in eandem incorruptibilitatem & spiritualitatem conversa iterum naturali motu re­versuri. Quod enim eis congenitum est in hunc mundum non possunt semper dese­rere, sed quandoque finito mundo recipient, dum in causis quod tegit & quod tegi­tur, mirabili quadam harmonia unum inseparabile futurum sit. Ideoque ait: Et mitte tuum spiritum, & creabuntur. Ac si diceret: spiritum vitalem, quem fecisti, e­mitte, hoc est emitti & redire in corpora quae temporaliter deseruit naturali appe­titu permitte: Et renovabis faciem terrae, hoc est adunatis inseparabiliter cor­poribus suis vitalibus speciebus restaurabis integritatem naturae, quae vocabulo terrae mystice significatur. Quod si cuipiam incredibile videtur & contra naturalem ra­tionem, irrationabilia sensuque carentia in humanam transire naturam: primum in­tentus conspicetur, quod inferiores humanae naturae partes, sensum dico corporeum & nutritivam vitam ipsumque corpus, irrationabilium sensuque carentium nec non terrenorum corporum conditionibus simillimae sunt. At si ita est; quid mirum aut incredibile est, si similia in sui similia, id est in superiora, quorum similitudines sunt, transeant? Non enim naturalis ratio sinit superiora in inferiora mutari, infe­riora vero superiora naturaliter appetunt eisque adunari. Perspiciat quoque pas­siones irrationabilis creaturae, quas propter casum hominis à dignitate divinae ima­ginis insertas sibi poena quadam peccati humana natura attraxerat: quas insitas na­turaliter ante lapsum non habebat, moveri posse in his qui perfecti sunt, in virtutes naturales. Passiones autem dico voluptatem & tristitiam, concupiscentiam atque timorem, & quae ex his nascuntur, quas in virtutes posse mutari dubium non est. Verbi gratia, concupiscentia quidem intellectualis divinorum appetitus desideran­tium operatur motum: voluptas vero innocuam nutritivae animi operationis lae­titiam: timor quoque futurae in delictis providam ultionis curam: item tristitia [Page 255] correctricem in praesenti malorum poenitentiam. Si ergo passiones, quas rationalis natura ex irrationabili in seipsam deduxerat, in naturales animae possunt mutari vir­tutes; cur incredibile sit ipsam irrationabilitatem in altitudinem rationabilitatis transmutari? Nam & superbia quae veluti caput totius malitiae prohibetur, in amo­rem coelestis excellentiae & in despectum terrenae infirmitatis in bonis hominibus vertitur, dicente Apostolo: Quae sursum sunt sapite, & non quae super terram. Brevi­terque dicendum nullum vitium esse quod in sapientibus, divina gratia operante, mutari in virtutem non possit. Ac sic de malitia solet fieri bonitas, de bonitate autem nequaquam malitia. Virtus siquidem bonitatis contrarium sui mutat in seipsam, ma­litiae vero dedecus bonitatis pulcritudinem decolorare impossibile est. Si itaque vi­tia in virtutes cum sibi invicem contraria sint, moveri non negamus: cur naturas in­feriores in naturas superiores dum sibi nullo modo adversantur, mirabili quadam adunatione transfundi negaverimus? Satis de his dictum. D. Satis plane.

XXVI. M. Quoniam vero de eo quod resurrectio corporum naturali virtute, di­vina gratia cooperante, per salvatoris mundi inhumanationem futura sit, Beati Epi­phanii testimonium introduximus; necessarium arbitror, ut magni quoque Theolo­gi Gregorii sententiam de eadem ratione introducamus. D. Necessarium. Nam & sic permissum, & quod in ore duorum idoneorum testium constituitur, inconcussum esse vide­tur. M. Vicesimo itaque primo capitulo sermonis de Imagine disputans, quod resur­rectio non tantum ex praedicatione scripturae, quantum ex ipsa rerum necessitate spera­tur. ‘Sed non sic est fortis, inquit, malitia, ut bonitatis vincat virtutem: neque melior neque singularior est nostrae naturae insipientia, quam Dei sapientia. Non e­nim possibile est conversibile atque mutabile potentius esse atque singularius, quam quod semper similiter se habet atque in bono fixum est. Nam divi­num quidem consilium semper & immutabile ubique se habet: conversibile au­tem nostrae naturae non in malo fixum manet. Quod enim semper omnino movetur, si quidem ad bonum processionem habuerit; propter eximietatem rei perquirendae, nunquam desinet ab ipso, qui sursum est meatu. Non enim inve­niet terminum quaesiti, qui nanciscentis stabilitabit unquam motum. Sin ad id quod contrarium est motum susceperit, ubi cursum malitiae peregerit & in sublimissimam mali mensuram pervenerit: tunc quod semper impetu movetur, nul­lum ex natura statum inveniens, cum spatium quod in malitia est, transcursum fue­rit, secundum necessitatem ad bonum convertit motum. Nam dum malitia in in­finitum non progreditur, sed necessariis finibus comprehenditur: consequenter boni successio finem malitiae excipiet. Ac sic, ut dictum est, semper-mobile nostrae naturae ultimo recurret in bonam viam, dum ex memoria priorum infaelicitatum castigatur, ne in aequales recidat. Rursus igitur erit nobis cursus in bonis, eo quod finibus necessariis malitiae natura circumterminatur. Ut enim superiorum periti luminis quidem omnem mundum plenum esse dicunt, tenebras vero opposi­tione terreni corporis obumbrationem fieri, quum quidem à solis radiis à tergo se­cundum formam rotundi corporis umbra instar coni claudatur. Sol enim multi­pliciter magnitudine terram superans, illamque radiis undique complectens, in sum­mitate coni commissuras luminis connectit. Itaque secundum hypothesin si fieret alicui virtus transgrediendi mensuram in quam extenditur umbra; omnino in lumine esset, à tenebris illaesus. Sic arbitror oportere etiam de nobis cogi­tare, quia transeuntes malitiae terminum, cum in summitate umbrae peccati fuerimus, iterum in lumine conversabimur, secundum infinitam multiplicatio­nem quantum ad malitiae mensuram, bonorum natura abundante. Iterum ergo paradisus, iterum omne illud lignum quod etiam vitae est lignum, iterum imaginis gratia & principii dignitas.’ Animadverte quam clare & rationabiliter & indubitanter astruit, primum quidem malitiam non posse esse perpetuam, sed ex ne­cessitate rerum ad certum terminum perventuram & quandocunque defecturam. Si enim divina bonitas, quae semper non solum in bonis, verum etiam in malis bene ope­ratur, aeterna est & infinita; contrarium ejus necessario non erit aeternum & in­finitum. Alioquin non erit contrarium, nec ex adversa parte oppositum. Aeterna siquidem qualitate discrepant, sola aeternitatis aequalitate sibimet conveniunt. Di­vina namque pietas atque severitas qualitate dissonant, dum una delicta punit, altera indulget: ambae tamen aeternae sunt. Divinae autem bonitati, malitia omnino oppo­nitur. [Page 256] Malitia itaque consummationem accipiet, & in nulla natura remanebit; quo­niam in omnibus bonitas divina & operabitur & apparebit. Ac per hoc naturam nostram non esse in malo fixam, nec futuram esse semper malitia detentam, sed ad bonum finito omni malo reversuram praefatus auctor asserit. Sicut enim umbra ter­rae, quam noctem appellant, in aëris & aetheris spatia per infinitum non porrigitur, sed intra centum & viginti sex millia stadiorum, ut physici perhibent, coarctantibus eam undique solaribus radiis circa terram diffusis, instar coni acuminatur, ita ut pe­nitus deficiat; sic malitia, quae veluti quaedam umbra delictorum nostrorum nostram occupat naturam, abundantia supernae & aeternae bonitatis coarctabitur & omnino abolebitur; dum irrationabiles humanae animae motus ad rationabiles veritatis affe­ctus convertentur. Deinde nostram naturam semper moveri, quod etiam fere omnes divini philosophi approbant, incunctanter asserit, & nihil aliud appetit nisi summum bonum, à quo veluti principio incipit moveri, & ad quod veluti ad finem motum su­um accelerat. Tota siquidem rationabilis creatura quae proprie in hominibus subsis­tere intelligitur, etiam in delictis suis perversisque anfractibus dominum suum, à quo est & ad quem contemplandum condita est, semper quaerit. Rationabilis quippe na­tura nunquam malum appetit: in multis tamen fallitur & decipitur, falsa pro veris approbans, quod proprium est erroris, & non rectam viam ingredientis ad summum bonum quod semper quaerit. Perversus autem ipse motus vocabulo malitiae non in­congrue appellatur. Malitia namque est animae intellectualis naturalium bonorum oblivio, & ad finem insitarum naturae virtutum operationis defectus, naturalium­que potentiarum per fallentem judicationem in aliud praeter finem irrationabilis mo­tus. Finem vero dico eorum quae sunt causam, quam naturaliter appetunt omnia. Pro­inde ipso irrationabili motu, qui totius mali & malitiae & causa & plenitudo est, bo­nitatis amplitudine circumscripto penitusque terminato, rationabiliter secundum in­sitas sibi naturales virtutes humana natura movebitur, sursum versus erecta; causam suam semper appetens, & in paradisum, delicias dico virtutum quas naturaliter sibi insertas peccando perdiderat, rediens, escamque ligni vitae, Dei videlicet verbi con­templationem ardenter desiderans, divinaeque imaginis ad quam facta est, dignitatem recipere festinans. Sed quod quaerit & appetit, dum recte movetur vel non recte, in­finitum est omnique creaturae incomprehensibile; necessarioque semper quaeritur ac semper movetur per hoc quod quaerit, mirabilique modo, quodammodo quod quaerit, invenit & non invenit, quia invenire non potest. Invenit autem per theo­phanias, per naturae vero divinae per seipsam contemplationem non invenit. Theo­phanias autem dico visibilium & invisibilium species, quarum ordine & pulcritudine cognoscitur Deum esse & invenitur, non quid est, sed quia solummodo est; quoni­am ipsa Dei natura nec dicitur nec intelligitur: superat namque omnem intellectum lux inaccessibilis. Et hoc est quod Psalmista dicit: Quaerite Dominum & confirmami­ni: quaerite faciem ejus semper. Et haec est spiritualis illa via, qua in infinitum tendit, quam purae perfectaeque animae ingrediuntur, Dominum suum quaerentes. Nam & virtutes coelestes Dominum suum semper quaerunt, in quem semper perspicere con­cupiscunt. Ipsa est caligo, de qua Dionysius Areopagita Dorotheo scribens, ait: Divina caligo est lumen inaccessibile, in quo habitare Deus dicitur. Et cum quidem sit in­visibilis propter super eminentem claritatem, & inaccessibilis propter exuberantiam superessentialis luminum effusionis, in hoc fit omnis Deum scire & videre dignus, eoque ipso quo neque videt neque cognoscit, in illo vere super visionem & cognitionem factus est: hoc ipsum sciens, eum in omnibus sensibilibus & intelligibilibus esse, & prophetice dicens: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, & non potero ad eam. Quemadmodum etiam Divinus Paulus De­um cognovisse dicitur, cognoscens illum super omnem intelligentiam & cognitionem existentem: propter quod & investigabiles esse vias ejus ait, & inscrutabilia judicia ejus, & inenarrabiles donationes ejus, & pacem ejus superantem omnem intellectum, sic inveniens eum super omnia, & hoc super intelligentiam cognoscens, quia supra omnium est, omnium causalis existens. Idem in epistola ad Gaium Monachum, ‘Tenebrae, inquit, quidem obscurae sunt in lumine, & magis in multo lumine. Ignorantia occultant scientiae, & magis multae scientiae. Haec enim supereminenter, sed non secundum privationem accipiens, enuntia super-vere, quia latet, etiam qui habent incomprehensibile lumen, nesciunt quid sit quod habent, testante Evangelista: Et lux in tenebris lucet, & tenebrae eam non comprehende­runt. Ideoque divinum lumen tenebrarum vocabulo, quoniam incomprehensibile [Page 257] est, vocitatur. Similiter & gnostica virtus contemplantium illud, quoniam ab eo repercutitur, tenebrarum nomine frequens appellatur; quia habentes lumen & rerum scientiam latet secundum Dominum ignorantia: & superpositae ipsius tenebrae velantur ab omni lumine, & abscondunt omnem scientiam. Et siquis videns Do­minum, intellexit quod vidit; non ipsum contemplatus est, sed quid eorum ab ipso existentium & cognitorum; ipse autem super animum & super essentiam colloca­tus, universaliter non cognoscitur neque videtur, sed est superessentialiter & super animum cognoscitur. Et ipsa secundum quod melius est perfectissima ignorantia, scientia est ejus super omnia cognita.’ Neque hoc Evangelista praetermisit, dicens: Dominum nemo vidit unquam. Et ut ait Ambrosius: Sicut nunquam visibilis fuit; it a nunquam visibilis erit. Et quod ipsa veritas dicit: Nemo novit Patrem nisi Filius, nec Filium nisi Pater. Sed utrum Dei verbi humanitas, sicut & ejus divinitas, incomprehensibilis est omni creaturae, omnemque superat intellectum, postquam in Deitatem verbi assumpta est, unaque cum ipsa substantia facta absque ulla confusione utriusque naturae, divinae scilicet & humanae, ex quibus unus Christus Dominus noster atque salvator constare creditur & intelligitur ab his qui orthodoxae fidei participes sunt; an intra terminos universitatis conditae rationabili & intelligibili naturae cognoscibilis circumscribitur, hoc est intra numeros qui cognosci possunt detinetur; unusquisque prout vult suam sententiam proferat. Ego autem incunctanter vestigia eorum sequor, qui non temere praedicant humanitatem Domini nostri Jesu Christi suae divinitati unitam, ita ut u­num, salva naturarum ratione, in ipsa & cum ipsa sit: quoniam una substantia est, & ut usitatius dicam, una persona humanitas Christi & divinitas, & quemadmodum divi­nitas ejus omnem superat intellectum; ita & humanitas, quae super universalitatem visibilis & intelligibilis creaturae, super omnia loca & tempora, super omnem circum­scriptionem & definitionem, super omnes coelos, super omnes virtutes & potestates, super omne quod dicitur & intelligitur, super omne quod post Dominum est, exal­tata est & superessentialis facta est, omni creaturae incomprehensibilis & ininvestiga­bilis, & hoc in superiori hujus operis textu docuimus.

XXVII. D. De exaltatione incarnati verbi cum carne quam de virgine accepit totoque homine copulato sibi in unitatem substantiae super omnia superessentialiter, & à te copiose suasum & à sanctis Patribus est roboratum: sed utrum tota natura hu­mana, quam solam partim in electis liberandam putaveram, semper partim in repro­bis aeterno igne torquendam detineri solutis ipsius malitiae retinaculis penitusque disruptis, ut superior docet ratio, ascensura est, quo primitiae ipsius humanitatem Christi dico, ascendit; jam dubius delibero, cum inter se multa in hac quaestione col­luctantur. Si enim tota illuc ascensura est, & ut apertius dicam, reditura in eum quem peccando deseruit; si eam totam redimendo suscepit; quid dicturi sumus, non­ne consequens erit, nullam aeternam mortem miseriae, nullam impiorum poenam re­mansuram? Quid enim in eis torquebitur, postquam tota natura cujus boni & mali participes sunt, non solum omni morte atque malitia liberabitur, verum etiam in ipsum Deum revertet? Ubi vero aestus ille flammarum ignis aeterni, in quem severitas justissimi judicis malos missura est, dicens: Ite maledicti in ignem aeternum, qui praepara­tus est diabolo & angelis ejus? Ubi erit supplicium aeternum in quod ituri sunt impii, si nul­la pars humanae naturae remanserit, quae aeterno supplicio obnoxia sit? Finita namque omni malitia, quis malus remanebit? Omnis enim malus malitia malus est, ac per hoc pereunte malitia, peribit etiam & malus. Deficiente quippe causa necessarium est effectum sui deficere. Eadem est ratio de morte & vita. Si enim absorbebitur mors à vita, quemadmodum à bonitate malitia & à beatitudine miseria; quis à morte & miseria torquebitur, quando extra vitam & beatitudinem nemo residebit? Si vero quis asse­ruerit partem humanae naturae in Dominum redituram, partem in poenis semper man­suram; quanta incommoda veraeque rationi reluctantia assertionem ejus consequen­tur? Cogetur siquidem fateri divinum verbum non totam humanam naturam, sed partem ejus sumpsisse; ac per hoc neque totum humanum genus salvare voluisse, ne­que salvasse, quod absurdum credere. Vera item ratio puraque rerum speculatio eum deridebit simplicitatem humanae naturae dividentem, ac veluti ex multis dissi­milibus vel similibus compositam esse docentem; cum sit una & simplex, omnique compositione & dissimilitudine & multiplicitate partium libera: alioquin non jam ad imaginem Dei facta est, sed ad mortalium & corruptibilium corporum multifor­mem [Page 258] varietatem, quod existimare & stultissimum est & turpissimum, & omnino à ve­ritate alienum. Porro, si humana natura imago & similitudo Dei est; profecto & to­ta per totum in ipsa est, & tota in singulis eam participantibus, nullam in seipsa vel in aliquo suae uniformiter simplicitatis divisionem vel partitionem seu possibilitate dividendi vel partiendi seu actu & opere recipiens. Si enim una & individua divi­nitas est, ad cujus imaginem humanitas facta est; necessario & ipsa una & individua est, & omnes homines, nemine excepto, in ea unum sunt. At si quis humanitatis sim­plicitatem & impartibilitatem me dixisse, nulla sacrorum Patrum auctoritate adju­tum existimet; audiat beatum Origenem in libro tertio in Epistola ad Romanos, Ego dixi Dii estis & filii excelsi, & addidit, omnes. Quae adjectio omne simul sub hoc titu­lo humanum connexuit genus. ‘Denique in consequentibus dicit: Vos autem ut homines moriemini; unde & illud quod scriptum est, Et recogitavit Deus quia fe­cit hominem super terram, & poenituit in corde suo; & dixit Deus, deleam homi­nem quem feci à facie terrae, non solum pro excidio diluvii dictum puto, sed ali­quid ex hoc etiam sub mysterio de futuris praedictum, ut eo modo sentiatur quod dictum est, Deleam hominem, quod & per Prophetam Deus dicit, Ecce enim deleo iniquitates tuas, ut nubem: ut videatur delens eum secundum hoc quod homo est,’ post haec facere eum Deum, tunc cum erit Deus omnia in omnibus. Magnum quoque Theologum Gregorium in decimo septimo capitulo sermonis de Imagine dis­putantem de humanitate legat, ubi ait: ‘Quid est quod de his cogitamus? sermo qui dicit, fecit Deus hominem, infinita significatione omnem humanitatem osten­dit: non enim nunc connominatur creaturae Adam sicut in sequentibus historia dicit, sed nomen creato homini non aliud quoddam universaliter est. Non igitur uni­versalis naturae vocatione tale aliquid suspicari introducimus, quia in divina prae­sentia & virtute omnis humanitas in prima constitutione comprehensa est. Opor­tet enim nil Deo infinitum in his quae ab eo facta sunt aestimare, sed uniuscujusque eorum quae sunt finis & mensura sibi substantiae magnitudo est, quae in superficie corporis perficitur. Sic arbitror veluti in uno corpore totam humanitatis plenitu­dinem pro gnostica virtute à Deo omnium comprehensam fuisse. Hoc docet sermo qui dicit: Quia fecit Dominus hominem, secundum imaginem Dei fecit eum. Non enim in parte naturae imago, neque in quodam eorum quae secundum ipsam considerantur gratiam est, sed in totum genus aequaliter talis pervenit virtus. Signum vero est omnibus similiter animum collocari, dum omnes intelligendi & consiliandi virtu­tem habeant, & alia omnia ex quibus divina natura in eo quod secundum ipsam factum est imaginatur. Similiter se habet & ipse in prima mundi constitutione osten­sus homo, & post universitatis consummationem futurus aequaliter in seipsis divinam imaginem ferat. Propterea unus homo nominatum est omne, quia in virtute Dei nihil praeterit, nihil instat, sed & quod spectatur aequaliter praesenti comprehensiva universitatis optatione continetur. Omnis itaque natura quae à primis usque ad no­vissima pervenit, una quaedam vere existentis imago est; ipsa vero in masculum & foeminam generis differentia novissime constitutioni formationis adjecta est.’ Pro­inde fidei verbum humanitatem accepit, non partem ejus quae nulla est, sed universa­liter totam accepit: & si totam accepit; totam profecto in seipso restituit, quoniam in ipso restaurata sunt omnia, & nihil humanitatis quam totam accepit, perpetuis poenis insolubilibusque malitiae quam tormentorum calamitas sequitur, nexibus ob­noxium reliquit; in nullo enim damnat Deus quod fecit, sed quod non fecit, punit. Nam & praevaricantium angelorum naturam non punit, nec puniturus est; illorum vero malitiam & impietatem nocivamque potentiam, quemadmodum & malorum hominum eis adhaerentium extinguet, & fortassis illorum erit aeterna damnatio, suae malitiae impietatisque universalis abolitio. Inter haec itaque sibi invicem repugnan­tia, veluti inter aestuantis oceani fluctus cautesque quas allidunt afflictus, longa & inextricabili deliberatione fatigatus convolvor, nullamque viam evadendi reperio. Si enim ut breviter colligam quae late superius dicta sunt, totam humanitatem verbo divino assumptam, ac per hoc in ipso salvandam naturali resurrectionis virtute co­operatrice, quae nullam naturam perire sinit, neque perpetuo puniri dixero; quid erit quod aeternae damnationi attribuatur? Divinaeque scripturae auctoritati resistere videbor, quae incunctanter diabolo omnibusque ejus membris, aeterna tormenta mi­natur esse futura. Si autem neque totam humanitatem à Christo assumptam atque [Page 259] salvandam, neque naturali resurrectionis virtute totam liberandam, sed ex parte in divinae imaginis dignitatem redituram, ex parte in aeterna calamitate captivam re­mansuram docuero; nonne confestim vera ratio divinaque simul auctoritas me redar­guet? Ratio quippe evidentissime docet, nil bonitati vereque beatitudini ex diame­tro contrarium perpetuo esse posse. Bonitas enim circumscribit malitiam penitusque consumit, similiter vita mortem, beatitudo miseriam, virtus vitia mortuorumque causas, caeteraque id genus. In hac acie inter haec tela veluti ex utroque latere con­fixus, ignorans quo tendam & quid potius sequar, anxius consisto; non enim levis consideratio est, unum ex duobus eligere, aut aeternas poenas impiorum angelorum & hominum destruere, aut divinam bonitatem & beatitudinem, absorpta omni mali­tia miseriaque, non ubique in omni creatura regnaturam. M. Patiens esto; aderit lux mentium, quae illuminat abscondita tenebrarum, aperit abstrusa, incognita re­velat, fugitiva revocat, incircumscripta circumscribit, indefinita definit, ambigua ad certam quodammodo sententiam adducit. Ac primum quidem contemplari opor­tet quid inter nos confectum inque inconcussam definitionem pervenit, quid adhuc in fluctuanti deliberatione aestuat, quid de cetero quaerendum sit. D. Non aliam naturarum inquisitionem ratio exigit. M. Multa definita rationabiliterque reper­ta in tua deliberativa theoria perspicio, sed quoniam adhuc veluti in ambiguo posita, ut tu ipse fateris, tibi videntur; necessarium arbitror ea repetere in quibus titubare videris, ut sedatis animorum fluctibus, firmam de his, quae inter nos quaerimus, pro­feram sententiam; ne diutius amphibologi videamur, nil ad purum discutientes. D. Ita fiat. M. Divino animo omnia contineri nullus recte naturas rerum intelli­gens dubitat. D. Hinc dubitare ridiculum, dum omnes sapientes nullo modo in hoc dissentiunt, audientes Apostolum dicentem: Ex ipso & per ipsum & in ipso & ad ipsum sunt omnia. Dionysius Areopagita cap. septimo de Divinis Nominibus, omnis, inquit, animi & rationis & sensus omnis divina sapientia & principium & causa & substantia & consummatio & custodia & fons dicitur esse & est. Beatus Ambrosius in Expositione in Lucam introducens Apostolum, in Domino, inquit, Jesu omnia condita sunt in coelis & in terra visibilia & invisibilia, & ipse est ante omnes & omnia in ipso constant. Ceterorum Patrum sententias de hoc ponere longum est & non necessarium. M. Si igitur in animo divino subsistunt omnia; nihil extra ipsum conficitur, supra quem infra vel extra nihil est. D. Omnino. M. Itaque ipse est omnia. D. Omnino. Quid enim aliud omnia sunt, nisi eorum in divino animo scientia, sicut ait in praefato capitulo Dionysius: Divinus animus omnia continet, omnibus remota scientia, juxta omnium causam in seipso omnium scientiam praeambiens: priusquam angeli fierent, sciens & adducens angelos, & alia omnia ab intus, & ab eo, ut sic dicam, principio, sciens & in essentiam ducens. Et hoc arbitror tradere eloquium cum ait, sciens omnia ante generationem eorum. Non enim ex existentibus existentia addiscens, novit divinus animus, sed ex se & in se secundum causam omnium scientiam & cognitionem praefert & ante-coambivit; non secundum speciem singula contemplans, sed secundum unam causae circumstantiam omnia sciens & continens. Sicut & lux secundum causam in seipsa cognitionem tenebrarum praeambit, non aliunde videns tenebras quam à lumine. Semet igitur divina sapientia cognoscens, cognoscit omnia immaterialiter materialia, & non partite partita, & multa universaliter, ipso uno omnia & cognoscens & ad­ducens. Etenim si secundum unam causam Deus omnibus existentibus esse tradit; secundum eandem unicam causam scivit omnia, & ex ipso existentia & in ipso ante substituta; & non ex existentibus accipiet eorum scientiam, sed & ipsis singulis eorum scientiae erit largitor. M. Divinus itaque animus nullum malum nullamque malitiam novit: nam si nosset; substantialiter extitissent, neque causa carerent. Jam vero & causa carent; ac per hoc in numero conditarum naturarum essentialiter non sunt, ideoque omnino di­vina alienantur notitia. D. Aliter intelligi vera non sinit ratio. Divina namque scientia causa est existentium, ideoque quicquid novit, necesse est in natura rerum fi­eri; quod autem in natura rerum non invenitur, nullo modo in divina scientia inve­niri possibile est. M. Deus itaque impios nescit, & angelos & homines, omnesque divinae legis praevaricatores. D. Illorum substantias omneque quod in eis fecit & in ipso subsistit, novit: quod autem illorum perversis motibus naturae ab ipso sub­stitutae accidit, omnino ignorat. Nam quicquid non fecit, sua scientia penitus alie­num est. M. De divinae naturae omniumque quae in ipsa & per ipsam & ad ipsam & ex ipsa facta sunt aeternitate, & quod ipsa sola vere & singulariter aeterna sit, & [Page 260] quod omne aeternum participatione aeternitatis ejus aeternum sit, non dubitas credo. D. Quomodo dubitarim, dum talia & ratio & divina auctoritas approbat? Si enim unus Deus est causa omnium & finis; sequitur quod solus singulariter aeternus sit, & omne quod eum participat solummodo aeternum esse. Quid enim aeternum esse po­test praeter ipsum, & quod in ipso & ab ipso factum est? M. Malitiam pedissequas­que ejus, mortem dico & miseriam, diversorumque delictorum poenas arbitrarisne à Deo factas, aut divinae virtutis participes esse? Nam quod scriptum est: Mors & vita à Domino Deo est, non de illa morte qua moritur humanitas peccando, poenaque pec­cati subsequente per corruptionem solvitur, arbitror esse dictum; sed de illa de qua Psalmista dicit: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, hoc est pretiosus pur­gatissimarum animarum in intimam veritatis contemplationem, quae vere vera beati­tudo est & aeternitas, transitus. Et haec est mors qua religiose viventes casteque Deum suum quaerentes, adhuc in hac mortali vita constituti, moriuntur, in speculo & aenigmate quod quaerunt videntes; in futuro vero in pristinam divinae imaginis dignitatem, ad quam facti sunt, reversuri, ipsum Deum facie ad faciem, quantum creaturae comprehensibili & intelligibili fas, incomprehensibilem & inintelligibilem universalitatis causam super omnia exaltati facie ad faciem, hoc est proxima illi the­ophania, visuri sunt: sicut ait Apostolus: Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, faciem appellans comprehensibilem quandam humano in­tellectui divinae virtutis, quae à nulla creatura per seipsam perspicitur, apparitionem. Porro si malitia & mors & miseria naturae adeo conditae repugnans, neque in caùsa omnium facta, neque ejus particeps est; miror qua ratione deliberas & haesitas, mali­tiam mortemque aeternorum tormentorum in humanitate quam totam Dei verbum in seipso assumptam liberavit, aeternaliter permansuram; cum vera ratio doceat nul­lum contrarium divinae bonitati vitaeque ac beatitudini posse esse coaeternum. Di­vina siquidem bonitas consumet malitiam, aeterna vita absorbet mortem, beatitudo miseriam. Scriptum est enim; Ero mors tua, ô mors, & morsus tuus, ô inferne; nisi for­te adhuc ambigis Dominum Jesum humanae naturae acceptorem & salvatorem non totam ipsam, sed quantulamcunque partem ejus accepisse & salvasse, quod credere superiores rationes refutant. D. Jam video undique me captum nullamque ratio­nem reperire, qua possim astruere malitiam mortemque ac miseriam in humanitate aut in tota aut in aliqua parte ejus dominaturam perpetuoque permansuram; quum in verbo Dei, quod eam totam in unitate suae substantiae suscepit, universaliter & re­demta & liberata est: ac per hoc rectae ratiocinationis virtute superatus, cogor fateri totam humanitatem in omnibus eam participantibus liberandam, omnibusque malitiae vinculis mortisque atque miseriae absolvendam: quando in suas causas, quae in suo salvatore subsistunt, reversura est. Adhuc tamen delibero, securus jam de humani­tate factus, utrum universaliter in omni creatura malitia abolebitur, an in sola huma­nitate. Aestimo namque diabolicos animos nunquam malitia omnibusque eam con­sequentibus carituros. Ac per hoc licet in sola humanitate dono divinae gratiae na­turalique virtute cooperatrice malitia penitus aboleatur; in Daemonum tamen natu­ra sine fine perseveraturam puto, & in ipsos divinae bonitati coaeterna erit. M. Non­dum clare perspicis, ut opinor, Deum nullam creaturam quam fecit, punire, nec in humana nec in Daemonum substantia; sed quod non fecit, in omnibus punit, hoc est irrationabiles perversae voluntatis motus. Ac ne de hoc diutius haesites; audi bea­tum Augustinum in undecimo libro Hexaemeri sui dicentem, de natura Daemonum malitiaque disputans: ‘Nonnulli, inquit, eum, Diabolum videlicet, non in hanc ma­litiam libero voluntatis arbitrio esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant, quamvis à Domino Deo summo & vero naturarum omnium creatore: adhibentque testimonium de libro Job, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo esset: Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ut illudatur ab angelis ejus. Cui sententiae congruit quod in Psalmo scriptum est: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei: nisi quod hic quem finxisti dixit: non autem sicut ibi, hoc est initium figmenti domini: tanquam initio eum ita finxisset, ut malus, ut invidus, ut seductor, ut omnino diabolus esset, non voluntate depravatus, sed ita creatus. Haec opinio quo­modo non sit adversa ei quod scriptum est: Fecit Deus omnia bona valde: ubi in­venitur diabolus non propria voluntate depravatus, sed ab ipso domino Deo factus malus valde. Quamvis conentur ostendere ut insulse etiam vel inerudite asseratur, [Page 261] non tantum conditione prima, sed etiam nunc depravatis tot voluntatibus: in sum­ma tamen omnia quae creata sunt, id est universam omnino creaturam bonam esse valde, non quod boni sint in ea mali, sed quod non efficiant malitia sua, ut sub Dei administratoris imperio, virtute, sapientia, decus & ordo universitatis aliqua ex parte turbetur aut turpetur, cum suis quibusque voluntatibus etiam malis tribuantur certi & congrui limites potestatum & pondera meritorum, ut etiam cum ipsis convenienter justeque ordinatis universitas pulcra sit: tamen quia cuilibet occurrit & verum est atque manifestum, justitiae ipsi esse contrarium, ut nullo praecedente merito, hoc ipsum in quoquam Deus damnet, quod in eo ipse creavit, certaque & evidens damnatio diaboli & angelorum ejus ex Evangelio reci­tatur, ubi se dicturum dominus praenunciavit eis qui à sinistris sunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo & angelis ejus, nullo modo in eo naturam quam Deus creavit, sed malam propriam voluntatem poena ignis aeterni plectendam esse credendum est.’ Daemonum autem malitiam non esse perpetuam beatus Ambrosius in Expositione in Lucam apertissime docet, dicens: ‘Coepit orare daemon, ut in­troeundi in porcos acciperet facultatem. Et primum clementiam Domini debemus advertere, quod nullum primus ipse condemnat, sed unusquisque sibi auctor est poenae. Non mittuntur in porcos daemones, sed ipsi petunt, quia coelestis luminis claritatem sustinere non poterant: ut qui oculos dolent, radium solis ferre non possunt, sed tenebrosa eligunt, ut splendentia relinquant. Fugiunt ergo Daemo­nes splendorem lucis aeternae, & ante tempus debita sibi tormenta formidant, non praedivinantes quae futura sunt, sed quae prophetata sunt recordantes. Dixit enim Zacharias: Et erit in illa die, disperdet Dominus nomina Idolorum de terra; & non erit ulterius memoria eorum, & spiritum immundum exuram de terra. Do­cemur ergo, quod non semper manebunt, nec malitia eorum possit esse perpetua. Nunc igitur illam metuentes poenam, aiunt: Venisti perdere nos ante tempus? Sed quia adhuc esse desiderant jam ab hominibus recedentes, propter quos poenam sci­unt sibi esse subeundam,’ petunt mitti in porcos. Et ne forte existimes non solum in diabolo malitiam, verum etiam substantiam esse perituram; substantiam enim di­cit non à Deo factam naturam, sed omnem suae Apostasiae consequentiam, id est pro­positum superbiae & inimicam voluntatem & immunditiam idolatriae. His enim & similibus veluti membris subsistit omne quod Diabolus dicitur. Potest etiam intelli­gi de aëreo corpore quod ei est superadditum. Et quod non in omni rationali crea­tura mors aculeusque ejus, peccatum dico, omnisque malitia interitura sit; sed in par­te creaturae interimentur, in parte permanebunt: audi magnum Origenem diligentis­simum rerum inquisitorem in tertio libro [...] de consummatione mundi, hoc est de summo bono, ad quod universa rationabilis natura festinat, ut Deus omnia in omnibus sit; non enim alia consummatio mundi est praeter Deum omnia in omni­bus esse. ‘Quae sint ergo, inquit, ista omnia quae Deus futurus sit in omnibus requiramus. Et ego quidem arbitror quia hoc quod in omnibus omnia esse dicitur Deus, significet etiam in singulis eum omnia esse. Per singulos autem omnia erit hoc modo: ut quicquid rationabilis mens expurgata omni vitiorum faece atque omni penitus abstersa nube malitiae vel sentire vel intelligere vel cogi­tare potest, omnia Deus sit; nec ultra jam aliquid aliud nisi Deum videat, Deum teneat, omnis motus sui Deus modus & mensura sit; & ita erit omnia Deus. Non enim jam ultra mali bonique discretio, quia nusquam malum. Omnia enim ei De­us est, cui jam non adjacet malum: nec ultra ex arbore sciendi bonum & malum edere concupiscet, quia semper in bono est, & cui omnia Deus est. Si igitur finis ad principium reparatus & rerum exitus collatus initiis restituet illum statum, quem tunc habuit natura rationabilis, cum de ligno sciendi bonum edere non egebat, ut amoto omni malitiae sensu, & ad sincerum purumque deterso, solus qui est unus Deus bonus hic ei fiat omnia, & non in paucis aliquibus vel pluribus, sed ut in omnibus ipse sit omnia, cum nusquam mors, nusquam aculeus mortis, nusquam omnino malum; tunc vere Deus omnia in omnibus erit. Verum istam perfectio­nem ac beatitudinem rationabilium naturarum ita demum quidam permanere in eo statu, quo supra diximus putant; id est ut Deum omnia habeant, & Deus eis sit omnia; si nullatenus eas societas naturae corporali admoveat. Alioquin aesti­mant gloriam summae beatitudinis impediri, si materialis substantiae interseratur [Page 262] admixtio. De qua re plenius à nobis, quae in superioribus occurrere potuerunt, pertractata atque digesta sunt, nunc vero quoniam Apostolum Paulum mentionem spiritualis corporis fecisse invenimus, qualiter etiam inde sentiri debeat, de hoc tantummodo prout possumus requiramus. Quantum ergo sensus noster capere potest, qualitatem spiritualis corporis talem quandam esse sentimus, in quo habi­tare deceat non solum sanctas quasque perfectas animas, verum etiam omnem illam creaturam, quae liberabitur à servitute corruptionis. De quo corpore etiam illud Apostolus dixit: Domum habemus non manufactam aeternam in coelis, id est man­sionibus beatorum. Ex hoc ergo conjecturam capere possumus, quantae puritatis, quantae subtilitatis, quantae gloriae sit qualitas corporis illius, si comparationem faciamus ejus ad ea quae nunc licet coelestia sint & splendidissima corpora, manufacta tamen sunt & visibilia. De illo autem dicitur domus esse non manufacta, sed aeter­na in coelis. Quia ergo quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt, omnibus his corporibus quae sive in terris sive in coelis videmus, & quae videri possunt, & manufacta sunt, & aeterna non sunt, multa longe praelatione percellit illud quod & visibile non est, nec manufactum est, sed aeternum est. Ex qua comparatione conjici potest quantus decor, quantus splendor, quantusque fulgor sit corporis spiritualis; & verum esse illud quod dictum est: quia oculus nec vidit, nec auris audivit, nec in cor hominum ascendit, quae praeparavit Deus eis qui diligunt eum. Non enim dubitandum est naturam corporis hujus nostri vo­luntate Dei qui talem fecit eam, usque ad illam subtilissimi & purissimi ac splendidissi­mi corporis posse à creatore produci, prout rerum status vocaverit, & meritum rationabilis naturae poposcerit. Denique cum varietate & diversitate mundus indi­guit, per diversas rerum facies speciesque omni famulatu praebuit se materia con­ditori, utpote Domino & creatori suo, quo diversas coelestium terrenorumque de simplicitate & unitate corporum post resurrectionem ex ea duceret formas. Cum vero res ad illud coeperint festinare, ut sint omnes unum, sicut est Pater cum Filio unum: consequenter intelligi datur, quod ubi omnes unum sunt, jam diversitas non erit. Propterea namque novissimus inimicus Diabolus qui mors appellatur, destrui dicitur, ut neque ultra triste sit aliquid, ubi mors non est, neque diversum sit, ubi non est inimicus. Destrui sane novissimus inimicus ita intelligendus est, non ut substantia ejus quae à Deo facta est, pereat; sed ut propositum & voluntas inimi­ca quae non à Deo, sed ab ipso processit, intereat. Destruetur ergo non ut non sit, sed ut inimicus & mors non sit. Nihil enim omnipotenti impossibile est, nec in­sanabile est aliquid factori suo. Propterea enim fecit omnia, ut essent, ideo non esse non possunt. Propter quod immutationem quidem varietatemque recipient, ita ut pro meritis vel in meliore vel in deteriore habeantur statu: substantialem vero interitum ea quae à Deo ad hoc facta sunt ut essent & permanerent, recipere non possunt.’ Itaque quod Ambrosius in ambiguo reliquerat, Origenes declarat. Nam quod ille ait, docemur quod non semper Daemonia manebunt, ne malitia eorum possit esse per­petua; dubium est quid velit, utrum substantia daemonum simul & eorum malitiae pe­riturae sint: an solummodo malitia qua sola daemonia vocantur, manente eorum in­corruptibiliter natura. Iste vero indubitanter astruit, quod in ipsis substantia à Deo facta semper permansura, malitia vero perversa illorum voluntate reperta, in aeter­num peritura. Talia siquidem nomina Daemonum, Diabolus, novissimus inimicus, & mors, non sunt naturae sed pravae voluntatis vocabula. Audisti igitur Sanctum Au­gustinum dicentem, quod Deus in diabolo non quod fecit, sed quod non fecit puniturus sit: audisti Origenem affirmantem diaboli substantiam nunquam perituram, sed ejus solum­modo malitiam. Et ut hoc firmius credas & cognoscas, lege magnum Dionysium A­reopagitam in libro de Divinis Nominibus de eo quod in natura Daemonum malum non sit, eamque nullo modo corrumpi vel minui posse disputantem.

XXVIII. Sed neque Daemones, inquit, natura mali. Etenim si natura mali, [hoc dicit, quia daemones ex bono creati sunt, & naturaliter subsistunt, & conversi à bono sunt deserentes illud,] neque ex bono, neque in existentibus, neque ex bonis conversi si na­tura & semper mali existunt. Sequitur sibimet sunt mali an aliis? Siquidem sibimet; an cor­rumpunt seipsos? Si autem aliis; quomodo corrumpunt, essentiam an virtutem ac actionem? Siquidem essentiam; primum quidem non juxta naturam. Natura enim incorruptibilia non corrumpunt, sed acceptiva corruptionis, [hoc est nullam naturam corrumpunt, quia [Page 263] nulla natura acceptiva est mali.] Deinde neque hoc omni & omnino malum, sed neque corrumpitur quidquam existentium secundum quod essentia & natura, sed defectu [ordo verborum; sed infirmatur ratio harmoniae & commensurationis defectu naturalis or­dinis:] juxta naturam ordinis, harmoniae & commensurationis ratio eodem modo se habens, [id est dum similiter natura manet] non potest manere. Imbecillitas autem non est per­fecta: si enim perfecta esset; & corruptionem & subjectum tolleret, essetque talis corruptio & suimet interitus, ideoque ut talis non malum, sed deficiens bonum. Quod enim omnino ex­pers est boni, neque in existentibus erit. Eadem etiam est ratio de potentiae & actionis cor­ruptione. [Sicut natura corrumpi non potest, ita virtus & actio naturalis corruptio­nem non recipiunt.] Deinde, quomodo daemones ex Deo facti, sint mali? Bonum enim bona adducit & substituit. Verum dicet aliquis, dicuntur mali. Sed non secundum quod sunt, (ex bono enim sunt, & bonam sortiti sunt essentiam) sed secundum quod non sunt, infirmi (ut Eloquia aiunt) servare suum principium. In quo enim, die mihi, daemonas vitiari dicimus, si non in cessatione habitus & operationis quae versantur circa divina bona? Alioquin, si natura mali sunt daemones, semper sunt mali: atqui malum instabile est. Si itaque sem­per eodem modo se habent, non sunt mali: semper enim idem esse, boni proprium est. Si vero non semper mali; neque natura mali sunt, sed angelicorum bonorum indigentia. Sed non omnino expertes sunt boni, secundum quod & sunt, & vivunt, & intelligunt, & omnino est quidam in illis appetitus motus: mali autem esse dicuntur, eo quod in naturali operatione sunt infirmi. Depravatio igitur est eis malum, & rerum illis convenientium desertio frustratio­que, atque imperfectio & impotentia; facultatisque in eis perfectionem conservantis infirmi­tas, & abactio, & dilapsio. Quid vero aliud in daemonibus malum? Furor irrationalis, con­cupiscentia demens, imaginatio praeceps. Sed haec etsi in daemonibus sunt, non omnino, neque in omnibus, neque haec per se mala. Etenim in aliis animalibus non habitus horum, sed pri­vatio est & corruptio animalium & malum; habitus vero animalis naturam quae isthaec habet, servat & constituit. Non itaque malum est daemonica gens, qua secundum naturam est, sed qua non est. Neque totum bonum illis datum, mutatum est, sed ipsi à toto bono dato excide­runt. Neque dicimus angelicas donationes illis datas, unquam mutatas fuisse: sed & integri sunt, & plane conspicui, quamvis ipsi non vident, dum facultatem claudunt qua bona sua pos­sunt intueri. Itaque quod sunt, & ex bono sunt, & boni, & bonum pulcrumque appetunt, dum esse, & vivere, & intelligere existentia desiderant: & privatione, & fuga, & prolapsio­ne bonorum eis convenientium dicuntur mali; suntque mali, secundum quod non sunt, & non existentis cupidi, malum appetunt. Intuere tenorem verborum, & quantae subtilitatis sunt. Primo quidem universaliter breviterque comprehendens daemones natura malos non esse dicendo sed neque daemones natura mali, rationem subjunxit, etenim si na­tura mali, neque ex bono, Deo videlicet, qui solus à seipso bonus est, creati sunt: omne quippe quod ab eo creatum est, bonum est; non enim ex bono malum fieri potest, neque in existentium naturarum numero computantur, neque ex bonis conversi natura, hoc est neque ex bonis angelis natura in malitiam perversae voluntatis con­versi sunt. Haec enim vocabula praefatus auctor praevaricatoribus angelis solet im­ponere. Conversi, hoc est conversionem ex bonorum natura, & casum à sapientia; & semper mali existunt. A superioribus assumitur negatio, & neque semper mali exi­stunt. Nam quod natura malum est, non potest semper existere. Naturam quippe mali & malitiae aeternam esse impossibile est. Substantia autem daemonum nunquam peribit; natura itaque mali non sunt. Deinde argumenta per interrogationes sub­didit, dicens: Sequitur, sibimet sunt mali, an aliis? Ac si dixisset, si natura mali sunt; necessario aut sibimet mali sunt, aut aliis. Et siquidem sibimet, an corrumpunt seipsos? Utique corrumpunt quod impossibile est fieri; nulla siquidem natura seipsam cor­rumpere potest: accidens est enim omni naturae sui corruptio. Ac per hoc si na­tura daemonum mala est, sibimet non est mala; quum seipsam non sinitur corrumpe­re: malum quippe non mali, sed boni est corruptio. Si autem aliis natura bonis mali sunt, quomodo ea corrumpunt, utrum essentiam eorum, an virtutem ac actionem? Ac si dice­ret: harum trium nulla possunt corrumpere. Haec enim tria, essentiam dico & vir­tutem & actionem in omnibus incorruptibilia sunt, quum in his tribus omnis natura subsistit. Et hoc est quod sequitur. Siquidem essentiam; primum quidem non juxta na­turam, hoc est non illam essentiam qua subsistit natura. Natura enim incorruptibi­lia, essentiam videlicet virtutem & actionem non corrumpunt, sed acceptiva corruptionis, hoc est quae possunt corrumpi: ut sunt naturalia accidentia, qualitates dico & quanti­tates, [Page 264] ceteraque quae augeri ac minui possunt, & in subjecto quodam intelliguntur. Sed neque illa corrumpuntur à malo; augeri enim accidentia substantiae vel minui neque malum est neque corruptio, sed perfectio quaedam atque defectus capacitatis substantiarum. Ideo ait: Neque hoc omni & omnino malum, hoc est neque acceptiva corruptionis à malo corrumpuntur, quia neque omnino malum. Nam in hoc loco una negatio bis ponitur, sic neque hoc omni & neque omnino malum. Quid enim cor­rumperet quod omnino non est? Nam omnis corruptio quae in natura rerum muta­bilium intelligitur, aut defectus perfectionis est, aut de specie in speciem transitus materiae, aut generalium in specialia & specialium in generalia transmutatio: quae omnia non mala, sed mutabilium rerum naturales qualitates & quantitates intelli­guntur. Cetera vero hujus capituli plana sunt, & expositionis non indigent. A­pertissime namque docet nihil eorum quae sunt secundum essentiam & naturam posse corrumpi; defectum vero naturalis ordinis & commensurationis infirmitatem, qui­bus duobus mutabilia eodem modo semper manere non possunt, corruptionis voca­bulo vocitari; & quod ipsa corruptio non malum sit, sed deficiens bonum. Si enim malum esset, in natura rerum non existeret. Docet etiam Daemones non se­cundum quod sunt malos esse, (ex optimo enim sunt, optimamque sortiuntur essen­tiam) sed secundum quod non sunt, mali dicuntur. Et quid in eis malum dicitur, a­perte declarat; infirmitatem videlicet eorum, qua servare suum nolunt principium, summum scilicet bonum ex quo sunt: negligentiam quoque eorum qua divino­rum bonorum habitudine vacant & actione, ceteraque quae de miseria daemonum lu­culentissime à praefato magistro dicta sunt; deque naturae eorum bonitate, & quod nihil donationum quas in conditione sui acceperunt, in eis commutatum sit aut ab eis demptum, sed integritatem & claritatem suae naturae semper manere; quamvis non in­telligunt suas speculativas virtutes, quas ad contemplationum sui creatoris, si vellent, insitas habent, fugientes à vero lumine & cadentes ex connaturalium sibi optimorum ange­lorum contemplativa virtute, appetentes quod non est, & hoc est totum quod in eis malum & malitia dicitur. Vidisti ergo quod natura daemonum & bona sit & à summo bono facta, & quod non secundum quod sunt, sed secundum quod non sunt, mali dicuntur. Ac per hoc naturali necessitate sequitur, quod in eis est à summo Deo factum, solummodo in eis permansurum, nullo modoque puniendum: quod autem ex Deo non est, hoc est illorum malitia periturum, ne in aliqua creatura sive humana sive angelica, malitia fieri possit perpetua & bonitati coaeterna. Similiter de morte & miseria intelligendum, ne vitae & beatitudini quid contrarium atque co­aevum intelligatur. Porro, si universaliter malitia & mors aculeusque ejus, quod est peccatum, omnisque miseria, insuper etiam novissimus inimicus, nequitia videlicet diabolica, universalisque impietas de natura rerum abolebitur, quid restat nisi ut sola universalis creatura omni faece malitiae & impietatis purgata, omni morte cor­ruptionis libera penitusque absoluta remaneat? Et haec est generalis universae crea­turae, quae à servitute liberabitur, resurrectio, mysticaeque terrae, naturae videlicet, re­vocatio. De qua Propheta praedixit: Auferes spiritum eorum & deficient, & in pulverem suum revertentur; emittes spiritum tuum, & creabuntur, & renovabis faciem terrae. Qui etiam laetari Dominum in operibus suis dicit, deficientibus peccatoribus à terra & iniquis, ita ut non sint. Quomodo enim quis peccator nominabitur, peccato non existente; aut iniquus, iniquitate destructa? Sicut ait idem Propheta: Non resurgent impii in ju­dicio. Nam quando humanitas in resurrectione restaurabitur, omni impietate & malitia & morte absolvetur. Ac per hoc neque mali neque impii resurgent: sola si­quidem natura resurget; impietas vero & malitia aeterna damnatione peribunt. D. Quis est ergo ille aeternus ignis, quod supplicium, ardensque sulphur & stagnum ignis, vermis quoque non moriens, ceteraque tormenta quae divina eloquia diabolo omnibusque ejus membris futura esse pronunciant? Si secundum historiam rerum­que visibilium proprietatem putantur fore; necessario in aliqua parte mundi sensi­bilis sensibiliter erunt: & si ita; mundus iste, aut totus aut aliqua pars ejus reserva­bitur, in qua damnandi perpetuo damnabuntur. Ac per hoc non solvetur omnino, neque consummabitur, hoc est, in causas suas non reversurus est, quando Deus omnia in omnibus erit. Ipsa enim est, ut praediximus, consummatio mundi & non alia, Deum in omnibus esse. Et quod est gravius, quid punietur, si nullum substantiale subjectum, quod puniri possit nullo modo remanserit? Porro si totus mundus, universaliterque [Page 265] tota creatura, quae à Deo facta est, in aeternas causas in quibus subsistit, non est re­versura; tota adhuc nostra ratiocinatio irrita penitusque dissoluta residebit. M. In vanum laboravimus, si ita fuerit; sententiaeque sanctorum Patrum quas introduxi­mus, redigentur in risum; quod absit. D. Succurre itaque; deque praedictis tormen­torum speciebus, quas divina non mendax promittit historia, probabilem redde rationem.

XXIX. M. Diversas suppliciorum formas non localiter in quadam parte, veluti toto hujus visibilis creaturae, & ut simpliciter dicam, neque intra diversitatem totius naturae à Deo conditae futuras esse credimus; & neque nunc esse, & nusquam, & nunquam, sed in malarum voluntatum corruptarumque conscientiarum perversis motibus, tardaque poenitentia & infructuosa, inque perversae potestatis omnimoda subversione, sive humana sive angelica creatura. Subvertitur autem quod omnino extinguitur. Extinguetur omnino omnis facultas peccandi, malefaciendi, impie agendi; facultate autem totius malitiae penitus subtracta, nonne sola occasio rema­nebit veluti extincta? Ut enim fides sine operibus mortua est; ita peccatum absque pos­sibilitate peccandi, & malitia absque maleficio, & impietas absque idolorum cultu. Quamvis enim in perversis voluntatibus perverse agendi appetitus ardorque semper permanserit, quoniam quod appetitur, perfici non sinitur, & in nullo nisi in semet­ipsa flamma malevolae cupiditatis ardet quid aliud relinquitur nisi foetida cadavera, omni vitali motu, hoc est omni naturalium bonorum virtute atque substantia priva­ta? Et fortassis tales sunt gravissimi cruciatus malorum hominum & angelorum, & ante judicium futurum, & post malefaciendi cupiditas, & perficiendi difficultas. Quod autem non in localibus spatiis carnalibusve carceribus diabolus cum membris suis punietur, sed unusquisque intra suae malae voluntatis terminos poenas luet; Beatus Ambrosius in Expositione in Lucam manifeste declarat, illum locum Evan­gelii exponens; ‘Tolletur manibus & pedibus ligatis, & mittite in tenebras exterio­res, illic erit fletus & stridor dentium. Quae sunt tenebrae exteriores? Nunquid illic quoque carcer aliquis latumiaeque subeundae sunt? Minime. Sed quaecunque extra promissa sunt coelestium mandatorum, in tenebris exterioribus sunt; quia mandata Dei lumen sunt: & quicunque sine Christo est, in tenebris est; quia lu­men interius Christus est. Ergo neque corporalium stridor aliquis dentium, ne­que ignis aliquis perpetuus flammarum est corporalium, neque vermis est corpora­lis; sed haec ideo, quia sicut ex multa cruditate & febres nascuntur & vermes; ita siquis non decoquat peccata sua, velut quadam interposita sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis, tanquam cruditatem quandam contrahit veterum & recentium delictorum, igne aduretur proprio, & suis vermibus consumetur. Unde & Isaias ait: Ambulate in lumine ignis vestri, & flamma quam accendistis. Ignis est quem generat moestitia delictorum; vermis est, eo quod irrationabilia ani­mae peccata mentem rei sensumque compungant, & quaedam exedant viscera con­scientiae, quae tanquam vermes ex unoquoque nascuntur tanquam ex corpore pec­catoris. Denique id Dominus per Isaiam declaravit, dicens: Et videbunt mem­bra hominum praevaricantium in me, & vermis eorum non moritur, & ignis non extinguitur. Stridor quoque dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi quod tam pervicaci improbitate deliquerit.’ Vide igitur qu lia loca tormentorum praefatus describit Theologus. Ubi Judas Salvatoris nostri proditor torquetur? Nunquid alibi nisi in sua polluta conscientia, qua Dominum tradidit? Qualem poenam patitur? Seram profecto poenitentiam & inutilem, qua semper uritur. Quid patitur Dives ille in in­ferno? Nonne splendidarum epularum quibus in hac vita vescebatur egestatem? Qua flamma consumitur impurissimus rex Herodes, nisi suo furore, quo in necem exarsit innocentium? Haec exempla de pravis malarum voluntatum motibus, quos in semetipsis vitiorum torquet justissima vindicta, diversarumque libidinum cicatrices sufficiunt. Unusquisque enim impie viventium ipsa vitiorum libidine, qua in car­ne exarsit, veluti quadam flamma inextinguibili torquebitur. De diabolicarum ve­ro perversarum voluntatum supplicio quid aliud intelligendum, praeter illarum ae­ternam refraenationem, suaeque impietatis aeternum interitum? Quae enim gravior poena impio, quam impie agere & neminem laedere posse? Haec est enim catena qua Dominus noster Jesus Christus descendens in infernum diabolum ligavit, eos videli­cet [Page 266] qui in eum pie perfecteque credunt, ejusque mandata custodiunt, perdere non valere, quamvis ante judicium non puniri precetur, sed mitti in porcos, libidinosos videlicet homines, in quibus adhuc vim suam exerceat, durius ligandus, quando de potestate illius post judicium omnis liberabitur creatura, omninoque abso vetur à ser­vitute, in principium suum, Deum videlicet qui est principium omnium & finis, rever­sura, dum ‘visibilium administratio circa mortis regionem & corruptionem finem acci­piet, per magnam (ut ait B. Maximus) communemque resurrectionem, quae gignit in immortalitatem hominem secundum subsistentiam immutabilem * nominatum natura esse per generationem suscepit, & eum quo accipiet per gratiam secundum essentiam non corrumpi. Ad hanc igitur visibilis creaturae servitutem solvendam. Verbum Dei homo ex hominibus corporaliter nascitur sine peccato per hominem, & baptizatur in filiolitatem spiritualem, pro nobis voluntarie subiens nativitatem; Deus secundum essentiam, & Dei Filius secundum naturam, ut nativitatem ex cor­poribus destrueret corporaliter nascitur sine peccato, & ex baptismate in spiritua­lem filiolitatem pro nobis subire recepit nativitatem natura Deus. Adam quippe in deificationem ex spiritu nativitatem sponte sua relinquens, natus est corporali­ter in corruptionem: sed hoc damnavit optimus & clemens pro nostro delicto fa­ctus homo; & condemnavit seipsum pro nobis solus liber peccato; & ex corpo­ribus nasci dignatus nativitate, in qua potentiam nostrae condemnationis superavit, mysticaeque in spiritu direxit nativitatem; & corporalis nativitatis solvens pro no­bis in seipso vincula, dedit nobis potestatem per nativitatem ex spiritu filios Dei pro carnis & sanguinis fieri credentibus in nomine ejus.’ Et haec est invidia qua maxime intra semetipsam diabolica punitur iniquitas; torquetur enim magnam communemque resurrectionem humanae substantiae, omniumque in ea visibilium in immutabilem immortalitatem, deque sua potestate elapsam prospiciens; quam vide­licet substantiam subditam sibi atque captivam penitus abolere, vique in aeternam mortem perpetuis poenis obnoxiam detinere decreverat. Dum enim vicissitudo nas­cendi ex corporibus & in corruptionem redeundi desierit, in quo potestas antiqui hostis remanebit? In nullo.

XXX. D. Haec omnia probabili auctoritate & ratione subnixa esse arbitror. Sed adhuc restat difficillima illa, ut mihi videtur, quaestio, in quo supplicia illa erunt, quae non solum diabolo, verum etiam impiis hominibus futura divina testatur aucto­ritas. Verbi gratia, ut pauca ex multis introducam. Dominus in Evangelio pro­mittit se dicturum: Discedite à me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo & angelis ejus; ubi ostendit aeterno igne diabolum & angelos ejus arsuros. Et quod scriptum est in Apocalypsi; Diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis & sul­phuris, quo & bestia & pseudoprophetae cruciabuntur die et nocte in secula seculorum. Ubi vocabulo diei intelligimus apertam angelicis humanisque puris intellectibus im­piorum damnationem; noctis vero tropo, divinae sententiae incognitam omnibus pro­funditatem. Et animadverte quod nunc non quaero de qualitate suppliciorum & localitate; satis namque in superioribus auctore Ambrosio suasum est nulla corporalia, vel localia, vel sensibilia, vel temporalia futura. Nec immerito; nam post consum­mationem mundi, neque corporalia neque sensibilia erunt, neque loca neque tempo­ra, in quibus tormenta intelligantur esse posse. Haec enim omnia finem accipient cum mundo, dum finis fuerit omnium corporum spiritualitas; omnium locorum sim­plicitas, omnino spatiis carens; omnium temporum aeternitas, ideoque aeternitatem ignis, de quo Dominus dicturus est, Discedite à me maledicti in ignem aeternum: & ali­bi, Ibunt isti in supplicium aeternum: item in Apocalypsi, Et cruciabuntur die nocteque in secula seculorum, non de diuturnitate deque infimis temporalium revolutionum pro­lixitatibus, verum de irrevocabili & incommutabili justissimi judicis sententia intel­ligere debemus. Eadem ratio est de aeternitate beatae vitae: in qua etiam nulla tem­poralia spatia intelliguntur, quum in seipsa immutabiliter permanens, super omnia tempora, nullo principio seu fine concluditur. Hinc confectum, omne quod aeter­num dicitur in Deo solummodo intelligi; ne ulla aeternitas existimetur extra eum, qui solus aeternus est & aeternitas. Aut enim inconcussa justissimorum ejus judicio­rum severitas, qua puniri sinit in impiis irrevocabiliter quod non fecit; aut ineffa­bilis & supernaturalis ejus gratia, qua quos praescivit et praedestinavit conformes fieri ima­gini filii sui, deificat ac super omnia exaltat, aeternitatis nomine rectae rationis con­tuitu [Page 267] accipitur, cum nihil Deo coaeternum est, aut ex diametro contrarium. Ipse siquidem solus in his quae in ipso sunt & feliciter vivunt, aeternus est per gratuitam gratiam; in his vero quae extra ipsum sunt, cum ab ipso non sint, ideoque quamvis dicantur esse, omnino non sunt, aeternus est per severam sententiam. Non itaque te nunc interrogo de corporalitate, seu localitate, seu temporalitate suppliciorum; spi­ritualiter enim futura impiorum tormenta intelligenda sunt: sed adhuc quaero in qua re debemus ea credere, vel intelligere futura esse; non enim putandum est sub­jecto aliquo carere: accidentia quippe sunt simplicia. Si autem nullum accidens est nisi in subjecto, & omne subjectum res aliqua est per se subsistens; supplicia igitur in subjecto aliquo per se subsistente futura esse necesse est. Porro, si omne quod per se subsistit, ab eo qui omnium subsistentium causa est, substitutum est; (omne quippe quod à causa omnium substitutum non est, penitus nihil est, & in numero existen­tium non subsistit) sequitur, ut in aliqua substantia à Deo substituta, suppliciorum calamitas constituatur. Si autem hoc datum fuerit; confestim illa ratio vacillabit, quae approbat divinam justitiam in nulla creatura quam fecit, punire quod fecit: quoniam omne quod in omnibus quae ab eo qui impassibilis est & incorruptibilis, factum est, profecto impassibile & incorruptibile est, nullisque passionibus obnoxium. Passiones autem nunc dico, non illas quae naturaliter, ut corporei sensus, insunt; sed quae contra naturam sunt, circaque corruptibilem materiam versantur, in hac adhuc mortali vita; ipsius autem naturae trinitatem, quae est essentia, virtus, operatio, nec attingere nec corrumpere possunt, quamvis videantur appetere eam oppugnare. Hae autem passiones sunt generatio ex corporibus ad similitudinem irrationabilium animalium, incrementa & decrementa corporum, omnesque eorum corruptiones, & extrema corporalis compaginis solutio; irrationabiles quoque animae motus, qui ex materia nascuntur & circa eam volvuntur: quae cuncta non ex prima conditione hu­manitatis, sed ex generali ejus peccato initium sumserunt, ideoque simul cum ipsa materia quam inficiunt, peribunt, quando ipsius humanitatis prima conditio ab his omnibus similibusque sibi passionibus liberabitur, igneque spirituali divinae gratiae & bonitatis purgabitur. Et hoc Propheta Isaias sub figura Jerusalem praedicens, sancti­ficabo, inquit, eam in igne ardente, et devorabit sicut foenum materiem; ignem appellans, non impios torquentem justissima poena, sed sordes naturae purgantem clementissi­ma gratia. At si divina justitia in omni creatura non sinit puniri omne quod à sum­mo bono creatum est, non solum ut esset, verum etiam ut semper impassibile & in­corruptibile contrariis passionibus permaneret; quomodo puniri potest aut suppliciis subjectum esse, quod omnino in natura rerum non intelligitur esse; aut quomodo im­piorum tormenta naturali subjecto quod torqueant, possunt carere? M. Nodosa nimis difficilisque, ut dixisti, ad solvendum perplexio; in hac enim quaestione tria nobis occurrunt; & unum ex iis eligere, & alia duo infirmare necesse est. Cogimur namque fateri, aut quod penitus non est in rerum natura, per se absque ullo subje­cto posse puniri; & hoc rationi valde videtur resistere. Quomodo enim punitur, quod non in aliquo subsistit? Aut quoddam naturale subjectum supplicia pati, quod non minus, imo plus rationi & auctoritati contrarium esse vides. Omne quippe quod in natura rerum à summo bono substitutum est, sive secundum substantiam, sive secun­dum accidens, divina justitia atque pietate provida prohibetur puniri, ne quid triste miserumve in universa creatura reperiatur. Aut puniri quod non est, & tamen in subjecto aliquo quod est omnique poena liberum punitur. Horum trium elige quid sequendum. D. Tertium, & ex duobus praecedentibus compositum; si tamen pro­babiliter potest inveniri; torqueri enim quod non est, & in natura rerum non inve­nitur, aut naturale subjectum poenas pati, rationes praedictae incunctanter refellunt; puniri autem vitium quod non est, in aliquo tamen quod est & impassibile est, quo­niam pati poenas non sinitur, credibile mihi videtur, verique simillimum; quamvis mentis meae contuitum adhuc fugere videatur, utrum tale quiddam ita sit. M. Ve­ritas quaerentibus se pie ac devote amat occurrere seque ipsam aperire, & quae men­tes eorum fugiunt, prodere. Denique eam inter nos quaeramus, rationabili incessu gradientes, & vicissim me praecedentem sequere, & ego te praegredientem sequar. D. Praecede.

XXXI. M. De reditu humanitatis omniumque quae in ipsa & propter ipsam facta sunt, in ipsa & cum ipsa in principium suum tractamus. Non enim nunc de sub­stantia [Page 268] daemonum, quam conditor omnium bonam & incorruptibilem in eis fecit, ser­mo nobis est, utrum & ipsa purgata convertetur ad principium suum, quod praeva­ricando deseruit, an semper à contemplatione veritatis sua perversitate exorbitata fu­giet; hoc interim solummodo ad purum de ea cognoscimus, quod non punitur, nec unquam punietur; & quod dignitas suae primae conditionis priusquam superbiret, hominemque deciperet, semper immutabiliter absque ulla demtione in ea manet, ma­nebitque in aeternum; & quod impietas quam superbiendo attraxerat penitus peribit, ne divinae bonitati coaeterna fieri possit: de salute autem ejus, aut conversione, seu in causam suam reditu, propterea nihil definire praesumimus, quoniam neque divi­nae historiae, neque sanctorum Patrum qui eam exposuere, certam de hoc auctorita­tem habemus; atque ideo illam obscuritatem silentio honorificamus; ne forte quae extra nos sunt quaerere conantes, plus cadere in errorem, quam ascendere in verita­tem nobis contingat. Proinde quod extra nos non est, naturam nostram dico, du­ce Deo quaerere debemus. D. Ita oportet; nam non solum nos ipsos non prohi­bemur, verum etiam jubemur quaerere, dicente Salomone, nisi cognoveris teipsum, va­de in vias gregum. Non enim longe à brutis animalibus distat, qui seipsum commu­nemque humani generis naturam ignorat. Moyses item; attende tibi ipsi, ait, & lege veluti in libro, operationum animae historiam. Si enim nos ipsos nosse & quaerere nolumus, profecto ad id quod supra nos est, causam scilicet nostram redire non de­sideramus: ac per hoc in grabbato carnalis materiae, morteque ignorantiae jacebimus. Nulla quippe alia via est ad principalis exempli purissimam contemplationem, prae­ter proximae sibi suae imaginis certissimam notitiam. Inter principale namque exem­plum imaginemque & similitudinem sui, hoc est inter Deum & humanitatem, nul­lum interstitium constitutum est. Hanc rationem intuentes Graeci, humanitatem [...] appellavere, hoc est [...], sursum versus conversionem; vel [...], hoc est, sursum servans visum. Ad creatoris sui siquidem contemplationem, nulla alia interposita creatura, humanitas creata est. M. Age itaque, dic quaeso, putasne illam humanitatem, inter quam & suum creatorem nulla creatura intercluditur, u­nam quandam simplicem, inseparabilem, in se ipsa partitione carentem naturam sub­sistere. D. Non aliter existimo; alioquin imago Dei non est, qui unus & unitas in­separabilis est, & una essentia in tribus substantiis, ad cujus imaginem trinitas quo­que humanitatis intelligitur, quae est esse, velle, scire, ut S. Augustinus in libris Con­fessionum suarum disputat. Beatus autem Dionysius Areopagita eandem trinitatem, essentiam, virtutem, & operationem perdocet. Nec inter se dissonant, nisi in signi­ficationibus vocabulorum; neque hoc in omnibus; ambo siquidem esse dicunt: unus autem velle, alter virtutem; nec in hoc juxta rerum speculationem inter se discre­pant: nulla enim naturalior & substantialior virtus est humanitatis, quam bene velle. Unus item ait scire, alter operationem. Et quae est rationabilis naturae operatio, praeter seipsam & Deum suum quantum datur sciri, quia superat omnem scientiam scire? Haec namque est naturalis nostra operatio, quae non extra nos, sed intra nos constituta est. Quid enim nosse appetimus, nisi causam nostram intra nos ineffabili providentia, & ultra nos incomprehensibili virtute? Ac de his in superioribus libris satis inter nos est actum, ut arbitror. M. Satis profecto; sed eadem repetere ut cla­rius elucescant, non te pigeat nec pudeat. D. Nequaquam. M. Est igitur huma­nitas simplex quaedam, & in rationibus suis in infinitum multiplex creatura; quem­admodum & sua causa in seipsa simplex est & plusquam simplex, & in occasionibus rerum ab ea factarum infinita & plusquam infinita. Est autem causa ejus summa & sola per se bonitas, cui simillima est humanitas. Ut enim illa tota ubique in seipsa est, ita & ista quam simillima imago est, ubique in seipsa tota est. Et quemadmodum divina bonitas in omnibus participantibus se tota est, & nullius malitia, seu stultitia seu ignorantia, prohibetur penetrare universitatem ab ea conditam: ita humanitas in omnes homines diffunditur, & tota in omnibus est, & tota in singulis, sive boni sint sive mali. Nullius enim stultitia repellitur, nullius malitia detinetur, nullius vitio corrumpitur, sordibusve polluitur, pura in omnibus; in superbis non inflatur, in pusillanimis non tabescit, in majoribus corporibus non est major, neque in minori­bus minor, aequalis in omnibus, aequaliter in suos participes proveniens, melior in bonis non est quam in malis, neque deterior in malis quam in bonis; in integris cor­poribus non est integrior quam in his qui occasione aliqua integritatem suam aut [Page 269] perdunt aut non attingunt. Paradigma; Solaris radius munda penetrat & immun­da, dum sit in omnibus mundus, neque purior in mundis quam in sordibus inconta­minatus. Est enim in omnibus quae illuminat, lucet in tenebris; & mirabile dictu te­nebras in se non sinit, dum tenebrarum causas intra se comprehendit, non solum umbrarum, verum etiam absentiarum ratione. Nullae quippe tenebrae sunt in natu­ra rerum quae lumine non circumscribuntur: si enim in corporibus sunt; quamvis longissime protendantur, postremo tamen solari luce ambiuntur: si in spiritibus, quo­rum tenebrae ignorantia veritatis sunt; sapientiae claritate finem accipiunt. Similiter nulla absentia est, quae non ab eo cujus absentia est, causam nascendi accipiat; nam si lumen non praecesserit, absentia ejus quae tenebrae sunt, non sequetur. Ideoque ex uno genere sunt absentiae & res quarum absentiae sunt, ut lux & tenebrae, sonus & silentium▪ forma & informitas, ceteraque id genus. Sed quis dignis laudibus ima­ginem Dei demonstrare, congruisve similitudinibus comparare potest? Et ut cognos­cas aequalitatem humanitatis in omnibus hominibus, intuere communem speciem hu­manorum corporum. Nullus enim homo alio homine humanior est; nam si aliqua deformitas contigerit, vel formarum differentia; non ex natura evenit, sed vel ex corruptione corporeae integritatis, vel quibusdam accidentibus quae extrinsecus ad­veniunt, quasdamque singulis hominibus differentias addunt, dum sit una species & generalis omnibus ex natura uniformiter impressa, unus sensus corporeus quinque­partitus communiter omnibus inest; quamvis in multis organa ejus deficiant, oculos dico auresque, ceteraque instrumenta, in quibus exterior sensus operatur. Quid di­cam de ratione & intellectu? Nonne omnibus generaliter insunt, quamvis non omnes eis bene recteque utantur? multi siquidem naturalibus bonis abutentes, aeternaesuae damnationis causas invenerunt. Similiaque manifesta indicia communionis in omni­bus humanae naturae. Quae cum ita sint, quis recte philosophantium pureque natu­ras rerum inspicientium non continuo pronunciat, irrationabiles motus malarum voluntatum posse puniri in his, qui naturam bonam & rationabilem & impassibilem participant? Et quemadmodum mala voluntas naturale bonum non contaminat; ita etiam tormentum malae voluntatis naturale subjectum cui accidit & in quo conti­netur, non torquet. Ipsa siquidem natura sicut libera est penitusque absoluta ab omni peccato; ita universaliter libera & absoluta est ab omni poena peccati. Nam & secularium causarum judices, si tamen non libidine vindictae, verum correctionis gratia reos suppliciis dignos examinant, non naturam in eis, sed delictum torqueri ap­petunt. Quoniam vero delicta per se, naturali subjecto segregata punire non possint, propterea corpus simul cum delicto puniunt. Naturarum autem optimus conditor, piissimus provisor, justissimus delictorum in his qui se spernunt ac nesciunt ultor, punit in natura quam fecit, delictum quod non fecit; liberans ex delicto, separans­que quod fecit, ineffabilique modo in eo quod fecit impunito, punit, & ut verius dicam, puniri sinit quod non fecit. Non enim peccata naturalia sunt, sed volunta­ria. Etenim causa totius peccati est, sive in angelo sive in homine, propria perversa­que voluntas; ipsius autem perversae voluntatis causa in naturalibus motibus rationa­bilis & intellectualis creaturae non invenitur. Etenim bonum causa mali esse non potest; incausalis itaque est, omnique naturali origine carens. Hinc illud mira­bile & inexplanabile oritur, quomodo mala voluntas praevaricantium angelorum & hominum dum sit incausalis, totius peccati totiusque poenae peccati causa efficax est. Et si quis dixerit omnis peccati initium esse superbiam; videat eam in natura rerum non subsistere; neque enim essentia est, neque virtus, neque operatio, neque acci­dens ullum naturale; est autem intimae virtutis defectus, perversusque dominationis appetitus; sicut scriptum est: Quid superbit terra & cinis, cum projecit intima sua in vita sua? Et initium dicitur, non causa; quia prima progressio est & manatio primor­dialis peccati, in quo omnes peccaverunt. At si omnino nihil est; quis sapiens con­stituerit eam inter causas, cum in nullo naturaliter subsistat? Punitur itaque irratio­nabilis motus perversae voluntatis in natura rationabili, ipsa videlicet natura ubique in seipsa, & in omnibus eam participantibus bona, salva, integra, illaesa, inconta­minata, incorruptibilis, impassibilis, immutabilis participatione summi boni perma­nente, ubique beata, gloriosissima in electis in quibus deificat, optima in reprobis quos continet; ne illorum substantialis proprietas ad nihilum redigatur, hoc est ne naturalium bonorum, quae ex conditione sua attraxerant, patiantur interitum, gau­det [Page 270] contemplatione veritatis, in his qui perfectam beatitudinem possident; gaudet ad­ministratione substantialitatis, in his qui suorum delictorum poenas solvunt; in omni­bus tota, perfecta, suo similis creatori; cunctis vitiorum sordibus, quibus in hac mortali carne, veluti lepra quadam deformari & violari extrinsecus patitur, purga­ta, in pristinum conditionis suae statum restituta revertetur, redemtoris & suscepto­ris sui gratia revocata. Hinc datur intelligi, quod in natura rerum, post mundi hujus sensibilis consummationem, nulla malitia, nulla mors corruptionem inferens, nulla miseria fragilem in hac adhuc vita materiem inficiens relinquetur. Omnia quippe visibilia & invisibilia in suis causis quiescent, sola vero illicita voluntas malorum hominum & angelorum sauciata pravorum morum memoria conscientiaque, in seipsa torquebitur, cum de his quae in hac vita sibi optaverat, & futura sibi cogitaverat, ni­hil inveniat. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Cogitationes dixit perituras, non autem substantias. Sed quas cogitationes ait? Vanas profecto rerum sensibilium, quibus in hac vita insano inhiant amore, phantasias, quas irrationabilibus obcaecatae per malitiam animae affectibus attrahunt. Quibus phantasiis ipsi qui eas fingunt, simil­limi erunt: nullam quippe vere veri soliditatem invenient, sed veluti inanibus somniis torquebuntur. Hinc Maximus decimo sexto de Ambiguis capitulo, qui di­vina, inquit, sapienter meditantur verba, perditionem & infernum & filios perditionis & similia appellant eos, qui quod non est, sibimet & secundum mentis affectum subsistentiam fa­ciunt, & sic phantasiis per omnia similes fiunt. Quid dicam de Sancto Augustino in duo­decimo libro Hexaemeri sui disputante de eo quod animae adhuc in carne mor­tali constitutae, non alibi nisi in phantasiis, aut quasdam inanes laetitias, aut quasdam inanes poenas patiantur: in futura vero vita receptis corporibus solida veritatis contemplatione justi gaudebunt, impii vero inanes rerum sensibi­lium imagines patientes flebunt, salva & impunibili in utrisque substantia. Duo namque genera passionum sunt: unum quo deificati in conditoris sui purissimam cognitionem rapiuntur, alterum vero quo impii in profundissimam veritatis igno­rantiam merguntur. Et quid mirum, si impii, quod in hac vita adhuc in carne cor­ruptibili detenti per somnia, & post eam phantastice patiuntur in inferno, spiritua­libus suis corporibus receptis, ac veluti gravissimo quodam somno evigilantes, ex­pressius patiantur per supplicia; ita ut semper, sicut ait Augustinus, verae poenae eis sint, falsae vero imagines in non veris; vera tristitia, verus luctus pavorque, sera poe­nitentia, urens cogitationum flamma. E contrario autem justi patientur; quibus re­ceptis corporibus deificatisque mentibus, verae beatitudines erunt in veris contem­plationibus, verum gaudium, vera laetitia, cum omne quod in hac vita per fidem ac­cipiunt, in futuro per speciem considerabunt. Sed qualis ipsa species sit, unusquisque in seipsa videbit experimento; In domo enim, inquit Veritas, Patris mei mansiones mul­tae sunt. Utrisque tamen erunt phantasiae veluti facies quaedam expressae; justis qui­dem divinarum contemplationum; nam non per seipsum, sed per quasdam suas ap­paritiones secundum altitudinem uniuscujusque Sanctorum contemplationis videbi­tur Deus. Haec quippe sunt nubes de quibus ait Apostolus: Rapiemur in nubibus ob­viam Christo: nubes videlicet appellans divinarum phantasiarum diversas apparitiones, secundum uniuscujusque deificati altitudinem theoriae. Impiis vero mortalium re­rum semper erunt phantasiae, ac diversae falsaeque species, secundum diversos mala­rum suarum cogitationum motus. Et quemadmodum deisicati per innumerabiles divinae contemplationis gradus ascendent, sicut scriptum est: Ibunt justi de virtute in virtutem, in nubibus visionis rapti, videbuntque Deum Deorum in Sion, hoc est, non per seipsum, sed in speculo divinae phantasiae: ita à Deo elongati semper descendunt per diversos vitiorum suorum descensus in profundum ignorantiae, inque tenebras exteriores, in quibus erit fletus & stridor dentium. In utrisque tamen, justis dico & impiis, salva & integra, & incontaminata, omnique contraria passione libera erit & semper erit humana natura: utrisque erit similis corporum spiritualitas, ablata omni animalitate; similis incorruptibilitas, subtracta omni corruptione; similis naturae gloria, quando auferetur omnis contumelia; similis essentia, similis aeternitas. Haec sunt in regeneratione generalia naturaliaque bona totius humanitatis, omnibusque participantibus eam communia. Haec sunt data de sursum à Patre luminum descenden­tiae, in omnes generaliter diffusa, quorum participatione nemo excluditur, nemo pri­vatur, cum nemo fine his subsistit, nullius mali meritis impediuntur, ne dentur; [Page 271] nullius bona merita praecedunt, quibus praestentur; omne meritum praeoccupant; sola divina bonitatis largiflua plenitudine omnibus per omnia universaliter inexhau­sta effusione manant; in nullo augentur, in nullo minuuntur; aequaliter omnibus in­sunt, & bonis & malis; à nullo retrahuntur, aeternaliter in omnibus & substantialiter permanebunt, omni corruptione contrariaque passione absoluta. Attamen sunt con­trariarum qualitatum, bonarum dico malarumque voluntatum, virtutis ignominiae­que capacia. Et bonae quidem voluntates atque virtutes ex natura & gratia eis ad­sunt: pravae vero voluntatis obnoxios motus, qui vere proprieque superflua natu­rae dicuntur, ex nulla causa naturali seu supernaturali eis accidunt: ideoque extra se simul & intra se impassibiliter eos sustinent. Non enim ex natura vel gratia prove­nit, quod per privationem nihil est, cum neque substantia est, neque naturale acci­dens, neque virtutis naturalis quadriformis qua rationalis anima ornatur, pruden­tiam dico, temperantiam, fortitudinem, justitiam; neque harum bicornis fons, cha­ritas videlicet & mansuetudo; neque ulla virium quae ab eis erumpunt, de quibus nunc tractare longum videtur, propositoque alienum; neque supernaturalis excellen­tia ineffabilis deificationis ultra omnem creaturam, quam nec oculus vidit, nec auris au­divit, nec in cor hominis ascendere potest. Non enim inter omnia, sed super omnia comparatur; nec intra potestates naturae conditae includitur. Et ne mireris quod dixi humanam naturam contrariorum capacem esse, ex quibus nihil patitur, nec suae simplicitatis serenitas perturbatur. Accipe paradigmata aëris; de quo circumfundi­mur, & quo spirantia & respirantia per pulmones veluti per fabrinos folles ignem cordis semper sufflant, nulloque temporis momento sopiri eum natura sinit anima­lium, lucidas simul tetrasque fert nubes; illas quidem solaris radii receptivas, illas vero repulsivas; illae ex superioribus tenuitatem fulgidam, aethereae puritati propin­quam, qua lucent accipiunt; illae vero ex inferioribus densitatem tenebrosam terrenis sor­dibus similem, qua lucem respuunt, attrahunt: ipse autem aër in omnibus suae sem­per subtilitatis & serenitatis immobilem custodit qualitatem, nec in nubibus corpo­rascit, nec cum perturbationibus quas suffert; perturbatur lucis capax & tenebra­rum, dum sua natura neque luce augetur, neque tenebris minuitur; calorem recipit & frigus, dum substantia ipsius nihil calore neque frigore patitur. Corpulentia si­quidem quam ex terrenis & aquaticis vaporibus accipit, calet in co aut friget, in nubes conglobatur, vertitur atque movetur in ventos, densatur in pluvias imbresque, coagulatur in nives grandinesque, ceterasque species quas ex praedictis vaporibus (quos Graeci [...] vocant) nascentes simplex & spiritualis natura aëris donec in­terna humidaque pondera graventur, sustinet; ipse vero ut praediximus, puritatem suam & spiritualitatem incorruptibilem possidet, neque purior neque spiritualior in luce quam in tenebris, neque subtilior; neque plus inferiora se corpora penetrat in serenitatibus, quam in perturbationibus suis. Hinc à philosophis Graecorum voca­bulum sibi attributum est condignum. Aër enim dicitur, id est spiritus, ideoque sim­plex ac spirituale corpus à Physicis vocitatur, quod ab his qui Olympi montis verti­cem ascendunt, indubitanter approbatur, cum illic nulla [...], hoc est vaporatio, seu de terra seu de aqua, potest exaltari. Quod autem inferior pars ejus, aëris dico, vapores recipit ad mortalium animalium utilitatem, quae absque flatu aëreo vivere non valent, divina providentia administrante dispositum est. Si enim simplicitas il­lius absque ulla humiditate, quadamque corpulentia interposita mortalium corpo­rum pulmones inflaret; nequaquam ignea natura quae cordibus inest arderet, ac per hoc totum corpus frigesceret, caloris virtute desertum per quam vitalis motus mor­talia membra ministrat. Ut ergo subtilitas aëris adjunctis sibi vaporibus in pulmones intraret, fortioremque impetum faciens ignem cordis incenderet, propterea inferior pars aëris circa terras aquasque diffusa, humiditatis corpulentiaeque capax facta est, absque suae simplicissimae serenissimaeque naturae vel corruptione, vel detrimento, vel additamento, vel ulla mutatione vel transmutatione. Propterea autem dixi aë­reum solum spiritum ad ignem cordis incendendum, seu ad alia corpora sensu caren­tia nutrienda non sufficere absque ulla corpulentia intermixta, quoniam igneum aë­reumque elementum per se sibi invicem junguntur, ita ut nullum motum sensibilem efficiant, prae nimia suae naturae subtilitate, quae semper quieta est omnique pertur­batione remota. Dum vero inferioribus se elementis, terrae dico & aquae miscentur, in illorum corpulentiori qualitate vim suam exercent, motusque suos quibus corpora [Page 272] sensibilia administrant, manifestos depromunt. Hoc autem paradigma propterea in­troduximus, ut incunctanter cognoscamus humanam naturam in regeneratione ejus serenissimam esse futuram, dum in ea nihil terrenum seu humidum seu ponderosum relinquetur, omnino in spiritum conversa: diversarum tamen qualitatum capacem fore absque ulla restitutionis suae praemutatione aut contraria sibi passione. Ut enim aër iste ex quo similitudinem quandam humanitatis accepimus, aethereos desuper splendores, deorsum vero concretas ex terra & aqua recipit fumigationes: ita hu­manitas ad imaginem Dei facta, irrationabilibus autem suis motibus in amorem re­rum sensibilium, inque corpora corruptibilia quae eam aggravant miserabiliter lapsa, dum tempore regenerationis in antiquum revocabitur statum, divinis radiis in se & supra se splendentibus in his qui deificabuntur fulgebit; temporalium autem mor­taliumque rerum quibus in hac vita inficitur, phantasticam memoriam infra se & ex­tra in his qui omni beatitudine privabuntur sustinebit; non ut ipsa in seipsa poenas luat, sed ut illa quae contra voluntatem creatoris sui attraxerat, extra ipsam damnen­tur, penitusque pereant; malitiam dico & impietatem, ceteraque nequitiae membra, quae ex operibus carnis hoc est, carnaliter animae viventis, merito originalis pec­cati occasionem sumserunt; quae dum per se quaeruntur, nihil sunt, quoniam in nu­mero eorum quae à conditore omnium substituta sunt, non sunt. Ex irrationabilium quippe animalium similitudine rationabili naturae subrepsere; ideoque in ea omnino damnabuntur, ne ei perpetuo noceant, quamvis in propriis impiorum voluntatibus recordationes eorum quibus torquebuntur permansuras esse non sit negandum. A­liud est enim omnem malitiam generaliter in omni humana natura penitus aboleri, aliud phantasias ejus, malitiae dico, in propria conscientia eorum quos in hac vita vi­tiaverat semper servari, eoque modo semper puniri: quemadmodum aliud est ean­dem humanam naturam in suam gratiam quam peccando perdiderat, divinae videlicet imaginis dignitatem restitui; aliud uniuscujusque electorum propriam in bonis me­ritis conscientiam, qua in hac vita Deo suo in omnibus servierunt, super omnem hu­manitatis virtutem deificari, eoque modo semper ac beate vivere & super omnia quae sunt exaltari. Ibi enim erunt, ubi est ille quem in hac vita dilexerunt, & semper eum videre appetiverunt.

XXXII. Hic occurrit quintuplex rationabilis creaturae theoria. Prima enim spe­culatio ipsius est, in generali illa & communi substantialique virtute qua omnes ho­mines simul & semel in prima ejus conditione eam participant, sive boni sint sive ma­li. Secunda, in processionibus ipsius in hanc vitam mortalem per singulorum homi­num ex corporibus generationem. Tertia, in reditu ipsius generaliter per seipsam in angelicum statum quem deseruit, in hunc mundum sensibilem cadens. Quarta, in his qui eam participant, & in hac mortali carne viventes, seipsos communemque suam naturam, ac super omnia creatorem omnium quaerentes, merito suae propriae ac bonae voluntatis ad communem suae naturae integritatem redire adepti sunt: ac deinde dono divinae gratiae super omnia post se relinquentes, omnia in ipsum Deum transferentes. Quinta speculatio est, eorum qui universaliter naturae insita bona, quae omnibus, nemine excepto, divina largitate praestantur & praestabuntur, possi­debunt. Ad summa tamen dona divinae gratiae quae solis justis reposita ac praeparata sunt, pervenire non poterunt, cum in hac vita Deo servire noluerunt, temporalium rerum amore detenti; quo videlicet amore in alia vita, sive in solis animabus sive receptis corporibus, velut inextinguibili flamma ardebunt, dum illic non invenient ea, quibus hic intemperanter inhiabant; sed eorum vanas falsasque phantasias vide­bunt, quas cum veluti veras res comprehendere voluerint, umbrarum instar evanes­cunt, cum naturali subsistentia non fulciuntur. Erunt enim sicut scriptum est, Va­nitas vanitatum & omnia vanitas. Ipsae erunt cogitationes de quibus Psalmista ait: (quod etiam paulo superius introduximus) in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Ac si diceret, omnes cogitationes quas in hac vita de rebus terrenis temporalibusque animabus suis & carnalibus desideriis dediti infixerant, in illa die, hoc est in appa­ritione veritatis peribunt, quando de his quae viventes in carne, cogitaverant, resur­recturi in spiritu nihil invenient. Quid enim perfidus Judaeus, arrogans Ismaelita, exorbatus impietate paganus de falsa felicitate, quam sibi vana opinio in futura vita promittit, inventuri sunt; aut quanta tristitia, quantus dolor, qualis flamma perpe­tuae egestatis eos torquebit, quando nihil terrenarum cupiditatum mortaliumque de­liciarum [Page 273] quas spe vana imbiberant, reperturi, nihilque eis remanebit praeter vacuam incomprehensibilemque rerum, quas sibi futuras esse crediderant, umbram fugitivam? Quam semper comprehendere volentes, cum nihil est, poenas luent aeternas, ut non dicam de his qui fidem catholicam profitentur, carnalia tamen sibi & localia & tem­poralia & sensibilia bona futura esse existimant, similiter etiam de suppliciis infer­nalibus arbitrantur. Ubi datur intelligi quod nihil in natura rerum poenas patietur praeter vanas impiarum animarum cogitationes in semet ipsis extra omnem naturam, cum in numero naturarum non sunt. Ex mala enim voluntate terrenisque desideriis occasionem acceperunt. Ut enim quod soepe diximus, ultra omnes naturales virtutes justorum beatitudo per conditoris gratiam exaltabitur, ita infra omnem naturam im­piorum suppliciorum per ejusdem conditoris justitiam deprimetur. Quid enim in­ferius est, extraque omnem naturam demersius vanitate vanitatum falsisque imagi­nationibus rerum quae semper peribunt? hinc illud mirabile & inexplanabile nasci­tur. Attamen vera ratione, divinaeque scripturae auctoritate ita fieri & non aliter probatur; quoniam ultra omnia naturalia bona beatificantur justi, ac veluti ex con­traria parte infra eadem naturalia bona puniuntur impii: & quomodo natura illa quam & boni participant & mali, medietas quaedam constituitur, ita ut neque beati­tudine bonorum augeatur, neque infelicitate malorum minuatur, suis solummodo naturalibus bonis subnixa contentaque omnium substantias continens omnia sua omnibus participantibus se ministrandae bonis naturalibus. Siquidem inde est genera­lis omnium forma, qui eam participant; inde singulorum specialissima species, plu­ralitatisque infinitus numerus; inde numeri incrementorum corporalium per loca & tempora. Tempora nunc dico spatia quibus corpus humanum ad perfectum sui in­crementum pervenit, loca vero sedes singulorum corporis membrorum, inde natu­ralia accidentia corporum animarumque procedunt. Et quid dicam? Ita illa huma­nitas omnium generalis à conditore suo intra duas sibi invicem oppositas extremita­tes, inter felicitatem dico electorum & infelicitatem reproborum librata est, ut in his qui boni sunt, quandam ineffabilem pulcritudinem ultra suas virtutes gratia lar­giente de sursum accipiet; in his autem qui mali sunt, nullam turpitudinem deorsum justitia prohibente in seipsam attrahat. In ipsa siquidem nullius turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Suus conditor omne quod in ea fecit, exor­nat, & nullo modo punit; omne autem quod in ea non fecit, in ea sustinet & sinit, & impunitum fieri non permittit. Sed illa poena dupliciter intelligitur; aut enim delicta in his, qui ad principium suum revertuntur, per indulgentiam puniuntur; aut in his qui à principio suo semper fugiunt, perpetuo torquentur.

XXXIII. Si autem à me quaeris, qua ratione ea quae à Deo facta non sunt, intra ea quae ab eo facta sunt continentur; aut quomodo ea quae extra humanam naturam computantur, intra eam puniri possunt; primo tibi respondebo juxta simplicitatem catholicae fidei: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Et cum in­vestigabiles sint viae illius in omni tempore; quomodo in operibus ejus & pro­videntia & bonitate & justitia ratio quaeritur, qui omnem rationem superat & in­tellectum, & super omne quod dicitur & intelligitur exaltatur? At si de talibus ra­tionem exigis, exige similiter qua ratione omnia de nihilo facta sunt; qua ratione mundus iste solvetur, & in causas suas revertetur; & qua ratione mortalia nostra corpora, non solum in spiritualia, verum etiam in animas nostras transibunt; qua ratione nos qui in hac vita ex tribus satis similae, corpore & anima & spiritu compositi sumus, in futuro veluti in unam quandam massam simplicem fermenta­bimur in inseparabilem spiritualitatem; qua ratione homines mortales per naturam, (omne enim quod à seipso non accepit esse, mortale dicitur) in immortalem Deum mutabuntur per gratiam. Ac ne longius praesenti negotio transitum facere videamur, si quaeris à me, qua ratione quod non est secundum naturam, sed extra naturam, ex­pellitur in natura & sustinetur & punitur, ipsa natura impunita permanente, omni­busque contrariis passionibus illaesa; quaeram à te qua ratione ea quae virtute natu­rae excellunt, qui intra terminos naturae continentur possidebunt, hoc est, qua ratio­ne sancti & naturae suae fines non excedent, & ea quae ultra naturam sunt, dona vi­delicet gratiae suscipient: At si in his omnibus non solum humana, verum etiam an­gelica ratio deficit & intelligentia; patiens esto, & divinae virtuti incomprehensibili locum da eamque silentio honorifica; quoniam dum ad eam pervenitur omnis ratio [Page 274] deficit & intellectus; & inter cetera quae omnem rationem & intellectum superant, humiliter concede posse fieri divina providentia administrante ea quae & extra & contra naturam sunt, virtute naturae sustineri & intra eam puniri, ipsa semper in seipsa incolumi perseverante. At si dixeris, haec omnia divinae virtutis inscrutabilia miracula, quamvis omni creaturae rationabili & intelligibili cognoscere impossibile esse, cur omnia quae facta sunt; quomodo facta sunt, non tamen in omnibus supra cogni­tionem fiunt, ut de eis nulla reddatur ratio cur facta sunt. Propterea siquidem, in­quis, omnia de nihilo facta sunt, ut divinae bonitatis amplitudo & largitas per ea quae fecit, & ostenderetur & laudaretur. Nonne hoc docet psalmus iste prophetico spiritu cantatus, in quo omnis creatura invisibilis & visibilis creatorem omnium lau­dare jubetur: Laudate Dominum de coelis, &c. In cujus fine mirabili Theologiae contuitu apertissime datur intelligi, quod omnia in spiritualem naturam reversura sunt. Ita enim concluditur: Omnis spiritus laudet Dominum. Si enim sola intra se­metipsam divina bonitas quieta absque ulla operatione perseveraret, non fortassis laudis suae occasionem faceret; jam vero in omnia visibilia & invisibilia seipsam dif­fundens, & in omnibus omnia existens, rationabilem intellectualemque creaturam ad seipsam cognoscendam convertens, ceterarum vero rerum pulcras & innumerabi­les species rationabili & intellectuali creaturae in materiem suae laudis praestans, ita omnia fecit ut nulla creatura sit, quae non aut per seipsam & in seipsa, aut per aliud summum bonum non laudet. Alia ratio est qua omnia de nihilo facta sunt. Sum­mum bonum quod à seipso & in seipso subsistens bonum est, non debuit abstinere à conditione bonorum, quae nec à semetipsis, nec in semetipsis, sed ab ipso & in ipso bona sunt. Ac per hoc ex non-existentibus existentia creavit, ne veluti invidiae re­prehenderetur, retrahens se à substitutione eorum quae potuit substituere. Alioquin neque dominus esset, neque conditor naturarum, neque suorum bonorum copiosissi­mus & in nullo deficiens largitor, neque justissimus meritorum judex, neque omni­um provisor, si nihil crearet.

XXXIV. Cur autem mundus iste solvetur, inque suas causas revertetur, talis ra­tio redditur. Omnia quae ex causa omnium procedunt, & ex primordialibus causis in ea constitutis naturali motu suum principium semper appetunt, extra quod quies­cere nequeunt. Alia ratio, omnia quae ex fonte omnium manant, vilescerent, imo etiam penitus perirent, si ad fontem suum redire neque possent neque redirent; at si visibilium reditus in suas invisibiles causas prohiberetur, valde naturali omnium desiderio non solum contrarium, verum etiam fieret nocivum. Mortalia vero nostra corpora non solum in spiritualia, verum etiam in animas nostras propterea transi­bunt, cum naturalis necessitas cogit; ut quemadmodum anima rationalis ad imagi­nem Dei facta, in eum cujus imago est & similitudo revertetur; ita & corpus quod ad imaginem animae, ac veluti imago imaginis est factum, in suam causam quae est anima, ac per eam veluti medietatem quandam in ipsum Deum, qui est unica omnium causa, vertatur; omni terreno pondere & corporalitate absolutum. Cujus rei para­digmata manifesta promuntur. Videmus enim humorem in fumum, & fumum in flammam, ac per hoc humorem in flammam, flamma vero in igneum transire elemen­tum. Physici etiam perhibent, solarem radium de mari, deque fluminibus, omni­busque aquarum collectionibus madoribusque terrenis in seipsum attrahere, inque suam naturam veluti quaedam alimenta consumere.

XXXV. De eo autem quod nos qui in hac vita compositi sumus in simplicem quan­dam unitatem adunabimur, talis ratio est. Oportebat siquidem imaginem unius ac summae Trinitatis, quae in seipsa inseparabilis & simplex & incomposita est, in uni­tatem & inseparabilem simplicitatem redigi, alioquin dignitatis amplitudinem per­deret, & pulcritudinem deformaret▪ quod fieri divina clementia non sinit. Non enim principale exemplum imaginem sibi similem à seipso & secundum seipsum fa­ctam, elongari semper à se quadam deformitate & dissimilitudine aut aliqua compo­sitione, sua simplicitate remota permittit. Eadem ratio est de reditu mortalium ho­minum, qualicunque modo mortales dicantur, seu quia nec à seipsis nec in semetipsis subsistunt, seu quia poena originalis peccati mortalitate absorpti sunt, in Deum suum qui solus immortalis est. Non enim conveniret immortalis creatoris bonitati ima­ginem suam aeterna morte detineri. Nam quod eam merito perversae voluntatis, qua sibi obedire noluerat, mortalem fieri morique permiserat, plus misericordiae [Page 275] quam vindictae manifestat. Siquidem corrigere eam, correctamque ad seipsam re­vocare: non autem incorrectam, semperque expulsam & in infinitum voluit. Si itaque de talibus non quomodo facta sunt, sed qua ratione facta sunt conaris astrue­re, unum quippe omnem superat intellectum, alterum quodammodo theoreticis spe­culationibus comprehensibile esse non denegatur, ut nulla de eo reddi possit ratio; & ego nonnullam rationem de praesenti quaestione conabor reddere. Videtur enim mihi propterea totius universitatis conditae creatorem & ordinatorem irrationabiles motus perversae malorum & hominum & angelorum voluntatis intra eam puniri si­visse, ipsa viz. universitate omnibus contrariis passionibus absoluta omninoque libe­ra semper subsistente; ut ex collatione, sicut ait S. Augustinus, perversae voluntatis impio­rum laudaretur & exaltaretur rata voluntas justorum. Etenim, ut ipse ait, nigrum co­lorem inter ceteros ars picturae interserit, ut ex comparatione ipsius, dum obscurus cernitur, aliorum colorum claritas probetur. Nam quod deforme per seipsum in parte aliqua universitatis existimatur, in toto non solum pulcrum, cum pulcre ordinatum est, ve­rum etiam generalis pulcritudinis causa efficitur; & est sapientia ex collatione insipi­entiae, scientia ex collatione ignorantiae, quae per defectum & privationem, & ut breviter dicam, omnes virtutes ex oppositis sibi vitiis, non solum laudem comparant, verum etiam sine illorum comparatione laudem non adquirerent. Eadem ratione beatitudo justorum gloriam sibi invenit ex suppliciis impiorum, gaudiumque bonae voluntatis ex tristitia perversae; & ut vera ratio pronunciare non trepidat, omnia quae in partibus universitatis mala, inhonesta, turpia, misera, suppliciaque ab his qui simul omnia considerare non possunt, judicantur; in contemplatione universitatis, veluti totius cujusdem picturae pulcritudinis neque supplicia sunt, neque misera, ne­que turpia, neque inhonesta, neque mala sunt: quicquid enim divinae providentiae administrationibus ordinatur, bonum & pulcrum & justum est. Quid enim melius est, quam ut ex oppositorum comparatione & universitatis & conditoris omnium laus ineffabilis comparetur? Quid justius, quam ut bene meriti sublimissimum rerum ordi­nem, male vero meriti infimum obtineant? Quid honestius, quam ut ex propriis sin­gulorum habitudinibus universitas rerum omnium ornetur? Nemo itaque recte phi­losophantium existimat ullam malitiam malumve, ullam impietatem impiumve, ul­lam miseriam miserumve, ullam poenam punitumve, ullum supplicium suppliciove obnoxium, ullam turpitudinem turpeve, ullam inhonestatem inhonestumve, in bo­na, & optima, & religiosissima, & felicissima, & impunibili, & beatissima, & pulcher­rima, & honestissima totius universitatis conditae ordinatione; & ab eo qui summa ho­nestas est, summa pulcritudo, summa beatitudo▪ summa quies, summa felicitas, sum­mum bonum summae religionis ordinatae. Aliud enim est considerare singulas uni­versitatis partes, aliud totum. Hinc conficitur ut quod in parte contrarium esse pu­tatur; in toto non solum non contrarium, verum etiam pulcritudinis argumentum reperitur. Infernus itaque cum à Graecis [...], hoc est tristitia vel deliciarum pri­vatio, dum per se ipsum consideratur, malum malis cognoscitur; dum vero in uni­versitatis pulcherrima ordinatione constituitur, bonum bonis efficitur: quoniam non solum justissimi judicis severitas, (aeterna namque sententia in eo manifestatur) ve­rum etiam beatorum hominum & angelorum laus felicitatis adquiritur, & pulcritu­do cumulatur. Quare itaque intra terminos naturae fieri non sineretur, unde laus ejus & adquiritur & pulcritudo augetur? Cur autem diversa impiorum supplicia inferni vocabulo Latini solent significare, ex opinione vulgi, ut S. August. in duode­cimo libro Hexaemeri sui explanat, tractum est. Antiqui enim spes suas fabulis animasque sepulcris dantes, quemadmodum cadavera corporum obruta sepulcris; ita etiam animas cum ipsis cadaveribus detentas in iisdem sepulcrorum cavernis puta­bant. Hinc infernum quasi infra terram positum vocabant. Inde falsa crevit opinio, animas videlicet locales esse sub terra. Graeci autem solito more res acutius consi­derantes expressiusque significantes, [...] (ut diximus) hoc est tristitiam appellaverunt infernum. Naturam siquidem rerum visibilium & invisibilium diligenter rimantes, locum suppliciis invenire non potuerunt, nisi in libidinosae voluntatis malorum ho­minum & angelorum egestate, rerumque quas intemperanter amaverant defectu & privatione: ex quibus tristitia nascitur, rationabilium animarum irrationabiles appe­titus sive in hac vita sive in futura torquentur. Egestate quidem non valentes inve­nire quod sibi optant fieri; defectu vero & privatione, dum quod illicito pernicio­soque [Page 276] amore possidere putaverant, omnino ab eis aufertur, diutiusque eo abuti non sinuntur. Et hoc est totum quod dicitur malarum cogitationum irrationabilium­que cupiditatum poena atque supplicium, dolor videlicet atque tristitia, quibus duobus impiorum conscientia intra semetipsam punitur; quae duo propterea mala non sunt, quoniam justissima divinae providentiae administratione his quos torquent, accidunt; & quoniam quod ubique in omnibus malum non est, malum dici non po­test. Est autem tristitia bona in his qui sua lugent delicta, sicut ait Dominus in E­vangelio: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Similiter bonus dolor in his quibus tardum morosumque videtur, donec ad promissam sibi beatitudinem per­veniant. Quo dolore Apostolus laborabat, dicens: Ʋtinam dissolvi & esse cum Christo. Quid dicam de doloribus eorum qui pro Christo martyres fiunt? Tristitia autem dolorque impiarum cupiditatum, sive in hac vita sive in altera, propterea mala non sunt; cum mala desideria puniunt: urit enim tristitia quae nascitur ex egestate rerum temporalium, veluti quaedam inextinguibilis flamma imperfectos appetitus. Mordet veluti vermis non moriens, dolor qui putredine libidinosae concupiscentiae nascitur, dum quod concupiscitur, aufertur. Est & alia ratio quae tristitiam & dolorem im­piorum mala non esse perhibet. Sunt enim veluti quaedam materia copiosissimae laudis, aeterni gaudii aeternaeque salutis, quibus qui in Deum transeunt, fruuntur. Repertum est itaque, ut arbitror, illud tertium quod quaerebas ceterisque duobus praeferebas, hoc est posse puniri quod in natura rerum nec secundum substantiam nec secundum naturale accidens, nec omnino à Deo factum est, in aliquo subjecto natu­rali & substantiali à Deo facto, quod per seipsum nec punitur, neque in se punito compatitur; & hac ratione recte intelligitur quod verissime creditur, Deum videlicet in nulla natura à se condita punire quod fecit, quod autem non fecit punit. D. Re­pertum sane; quamvis adhuc non omni caligine remotum. Non enim jam clare perspicio & absque ulla nebula luculenter, quomodo potest puniri quod non est, & quod est puniri non potest; facilius namque crediderim posse puniri quod est, quam quod non est. M. Ecce iterum quasi obliviscens praeteritarum rationum videris, & quem putaveram ex praesentis negotii profundo emersum & absolutum, denuo de­mersum atque detentum te esse vereor. D. Non adeo te oportet vereri. Siquidem de talibus quae inter nos conveniunt, quaedam mentis acumine, veluti aethereum lu­men, purissime penetro; quaedam vero caliginose ac veluti aëre intercisas ruptas nu­beculas conspicor. Ideoque non me pudet, nec piget repetere ut lucidius aspiciam quae adhuc mentis meae obtutibus non omnino patefacta sunt. M. Age igitur; dic num omnia quae sunt ab eo solo qui vere est & totius essentiae superessentialis cau­sa, ex non existentibus in existentia deducta sunt; & utrum quiddam in natura rerum est, quod ab eo substitutum non est. D. Cur me interrogas de eo quod omnibus recte philosophantibus notissimum est, & incunctanter definitum? Ab uno enim omnia, & nihil est quod ab eo non sit. M. Putasne itaque omne quod ab ipso est, posse corrumpi? D. Nec hoc dixerim; omne enim quod in essentiam duxit, non ut esset tantummodo duxit, sed ut semper esset, cum semper causaliter in eo erat. Omne autem quod semper est, aeternum est; omne autem aeternum verum; omne autem verum nulla vi potest corrumpi. Nullum igitur ab uno omnium principio factum recipit sui corruptionem. Quid enim illud corrumpere posset? Non enim verum neque verisimile est, ut à creatore corrumpatur, quod ut semper esset, ab eo constitutum est. Et si aliqua natura creata melior illo est, inferiorem se naturam corrumpere impossibile est; quoniam bonum nullius boni corruptionis causa fieri potest: sin autem inferior se creatura sit, difficilius est inferius corrumpere quod su­perius est. At si aequale sibi bonum est, nullum bonum aequale sibi bonum corrum­pere appetitur, dum ejusdem virtutis sint & operationis & essentiae. Relinquitur ergo nullam naturam alteram corrumpere velle vel posse. Est & alia ratio quae indu­bitanter asserit, ullum eorum quae ab uno Deo conditore omnium sunt, corruptio­nem nec recipere nec corrumpi posse. Si enim corrumpi inchoaret, corruptionis ejus finis sequeretur. Omne siquidem quod inchoat pati, passionis suae duplicem finem expectat. Aut enim pentius ut non sit sua corruptione consummabitur, sua­que corruptio secum extinguetur; consumto quippe corruptibili; corruptionem ejus perire necesse est, quando non invenit quod corrumpat: aut ad talem finem corruptio perveniet, ut in eo quod corrumpit, aliquid incorruptibile remaneat, quod cor­rumpi [Page 277] non potest, eoque reperto ipsa corruptio necessario deficit; corruptio quippe quando nihil corrumpit, in seipsa extinguitur. Sed haec duo vera refutat ratio. Nul­la enim natura potest corrumpi, ut penitus non sit, & ad nihilum redigatur; ad hoc quippe creata est, ut semper subsistat: at si inchoaret corrumpi, & ad talem finem perduceretur, ut penitus sua corruptione interimeretur; profecto ad nihilum redige­retur, quod virtus essentiae à summo bono conditae penitus excludit. Nulla itaque natura corrumpi inchoat, neque finem interemtionis suae expectat. Si autem quip­piam à Deo factum incipit corrumpi, & tamen in eo relinquitur quod corrumpi impossibile est, nullamque corruptionem recepit; profecto ipsum est, quod solum & totum à Deo incorruptibili factum est, quod corruptionem non recipit, ac per hoc nusquam nunquam corrumpi inchoavit. Nullum itaque eorum quae à summo condita sunt, corruptionem vel corrumpendi possibilitatem recipit. M. Video te resipiscere, ac de his quae tibi caliginosa visa sunt, claram indubitabilemque ratio­nem reddere. Hac itaque de incorruptibilitate rerum à Deo conditarum definita sententia, considera num omne quod corrumpi non potest, potest puniri. D. Qua ratione id fieri non intueor; videtur enim mihi omne quod corrumpi non potest, puniri non posse; sicut omne corruptibile, punibile arbitror esse. Cor­ruptionem siquidem quandam poenam fieri quis negarit? Nam dum corpora nostra mortalia, ipsum dolorem qui repentina sanitatis corruptio definitur, patiuntur, ea puniri sentimus. Animas quoque adhuc in eis detentas, eisque compatientes quo­dammodo puniri nullus ambigit; cum ratio doceat simplicem animae naturam neque corrumpi neque puniri, neque passionibus corporeis infici; compati tamen dicitur, dum congenito sibi corpore & compaginato auxilium praestare laborat, ne destruatur. Semper enim appetit corpus sibi superadditum in hoc colligere in unoque, ne fluat & corrumpatur, continere. M. Anima itaque ad imaginem Dei facta, sicut nun­quam corrumpitur per seipsam, ita nunquam punitur. D. Non aliter praefata do­cet ratio. Si enim nulla spiritualis substantia per seipsam puniri potest; quanto magis illa quae ad imaginem Dei facta est. M. Quid ergo dicemus de corpore? Numquid cum corrumpitur, punitur? D. Puniri non dicimus, nisi quod suam poenam sentit: ideoque si solus animae sensus est, quod ex mortuis cadaveribus datur intelligi; cor­rumpitur solummodo corpus, non autem punitur. Nam & corpora rerum omni sensu carentium, ut sunt ligna & lapides, herbarumque germina, corrumpi dicimus, non autem puniri. Sed si sensus exterior non solum ad animam, verum etiam ad corpus pertineat; non magnopere negandum corpus mortale & animale & corrum­pi & puniri posse. M. Corpora igitur mortalia si sensus sint capacia, corrumpi & puniri; sin vero sensu carentia, corrumpi solummodo videntur posse. D. Ita exi­stimo. M. Omnia itaque corpora mortalia, sive solummodo corrumpantur sive simul & corrumpantur & puniantur, à Deo facta non sunt. Praedictis siquidem ra­tionibus confectum est, omne quod à summo bono factum est, nullam corruptionem, & per hoc nullam poenam recipere. D. Mundum istum visibilem sensibilibus cor­poribus maxime subsistentem à Deo factum esse, quis nisi insipiens negare praesumat? M. Quomodo ergo illius corpora corrumpuntur vel puniuntur? D. Duobus modis corruptionem dicimus: quorum unus quidem ille qui generalium elementorum coi­tum per visibiles species in generationem procedere docet, & iterum specialium corporum resolutionem in catholica elementa ex quibus compacta sunt reditum; alter quo nullius creaturae essentiam & virtutem & operationem posse vitiari affir­mantes, rationabilis intellectualisque creaturae voluntates irrationabilibus motibus corrumpi approbamus. Et primus quidem modus temporalium localiumque rerum & sensibilium plus videtur docere in se invicem transfusionem & transmutationem, quam corruptionem; cum omne quod divina providentia ordinatum est, pulcritudi­nem infert universitati, non corruptionem. In his enim omnibus & naturalium substantiarum integritas, & qualitatum naturalium mutabilitas custoditur; quibus duobus sensibilis creaturae plenitudo componitur: ac per hoc abusive temporalium rerum varietas per incrementa & resolutiones incrementorum corruptionis nomine appellatur. In hac forma locutionis intelligitur Apostolus dixisse, de fragilitate hu­mani corporis disputans: Corruptibile hoc induetur incorruptionem, & mortale immortali­tatem. Et alibi. Corpus quod corrumpitur aggravat animam, & terrena habitatio depri­mit sensum multa cogitantem. Quibus verbis non solum humani corporis adhuc fragilis [Page 278] atque mortalis solutionem in elementa simplicia quorum qualitatibus invicem con­venientibus componitur, verum etiam ex ipsis iterum revocationem inque spirituales incorruptibilesque qualitates reditum significat, terreni corporis mutabilitatem cor­ruptionis vocabulo appellans. Non enim propterea ista sensibilia & temporalia spernuntur ab his qui spiritualia desiderant & aeterna, quasi mala sint; sed quia in­stabilia & mutabilia sunt, finemque transmutationis suae in melius expectant, & in comparatione stabilium immutabiliumque nullum transmutationis suae finem in me­lius expectantium veluti contemtibilia penitusque deserenda & postponenda judi­cantur. Secundus vero modus non in rerum mutabilium transfusionibus intra natu­ram versatur, sed in propriarum voluntatum perturbationibus quae extra naturam sunt; quum quae ex Deo non subsistunt, corruptiones quae vere dicendae sunt, per­versae voluntatis vitia considerat. Proinde hujus mundi corpora non corrumpi, sed in seipsa naturali motu ac varietate transfundi existimanda sunt, ac per hoc neque puniri. Naturales siquidem passiones poenarum vocabulo juxta proprietatem rerum nullo modo appellandae sunt: & si quis dixerit sensibilium corporum in semetipsis transfusiones per generationem & solutionem propter peccatum humanae naturae fieri, ac per hoc veraciter corruptiones posse vocari; videat totius visibilis creaturae ordinem & pulcritudinem non nisi in vicissitudinibus rerum per loca & tempora constare, illasque vicissitudines ac varietates non aliunde nisi divina providentia & administratione causas ducere, & plus ad humanae naturae eruditionem, & ad crea­torem suum revocationem factas fuisse, quam ad peccati ultionem. eo enim modo spiritualis medicinae imaginem suam Deus voluit & in seipsam & ad seipsam revoca­re, ut rerum mutabilium taedio fatigata & exercitata, immutabilium aeternorumque stabilitatem contemplari desideraret; ardenterque verorum incommutabiles species appeteret, in quarum absque ulla varietate pulcritudine quiesceret. Hinc conficitur quod etiam in superioribus praesentis disputationis plurimis locis est conclusum at­que definitum, nullam aliam sedem corruptionibus poenisque posse reperiri praeter rationabilis & intellectualis creaturae perversos illicitosque propriae voluntatis mo­tus, qui nec ex Deo, nec ex natura condita occasiones accipiunt; incausales enim sunt, cum per seipsos dum quaeruntur, nihil aliud in eis invenitur praeter licitae & naturalis voluntatis privationem atque defectum. M. Omne itaque quod corrumpi non posse, puniri posse ratio non sinit; omne autem quod ex una omnium causa fa­ctum est, poen s pati impossibile est. Porro si impiorum supplicia futura esse divina testatur auctoritas, quae nullo modo fallit vel fallitur; sequitur ut in aliquo quod ex Deo factum est, ideo non abusive dicitur esse, & probabiliter concluditur impassibi­le, corruptiones poenasque atque supplicia constituas; & ad id de quo haesitare vide­baris intrepidus redeas, & incunctanter dicas, solummodo posse puniri quod non est, in eo quod est, hoc est perversam voluntatem quae penitus substantialis non est, in phantasiis rerum sensibilium, quae phantasiae cum de naturalibus formis in memo­ria exprimuntur, non omnino non esse intelligendae sunt; quod autem est, omnino im­passibile esse necesse est, dum virtute sua quod punitur sustineat, & puniri sinat. Ac per hoc verissime de divina praedicatur justitia quod in nulla creatura quam fecit, puniri permittit quod fecit; punit autem quod non fecit. D. Satis & copiose de hoc negotio est actum. M. Satis plane; si purissime ac sine ulla cunctatione perspi­cis ita esse & non aliter. D. Clare perspicio, omnique caligine remota intelligo universitatem creaturae à Deo conditae impunibilem esse, omnique corruptione ab­solutam. M. Redeamus ergo ad propositum, hoc est ad reditum universitatis con­ditae in suas causas.

XXXVI. D. Prius considerandum arbitror qua ratione aeterna erunt supplicia, quando nulla erit malitia, ne sit bonitati coaeterna; & omnis impietas ne sit divino cultui coaeterna, peribit; & omnis nequitia, ne sit divinis legibus infesta, de natura rerum abolebitur; & quod vera exigit ratio, deficiente malitia, nullus erit malus; malus enim malitia malus est. Pereunte impietate, nullus impius remanebit▪ omnis enim impius impietate impius est: abolita iniquitate quis iniquus relinquetur? Ma­litiam autem & impietatem & iniquitatem perituras esse nemo sapientum dubitat, considerans malitiam non posse fieri, nisi ubi invenit cui noceat. In futuro autem quando omnia in omnibus Deus erit, & omnis liberabitur à servitute, cui malitia noce­bit? Nulli. Impietas autem eadem ratione quod peritura sit, intelligitur. Quo­modo [Page 279] enim impietas erit & impius, quando falsorum Deorum cultus omnino extin­guetur, & unus Deus ab omnibus electis & reprobis in omnibus cognoscetur? Ini­quitas quomodo remanebit, quando nemo leges divinas praevaricare poterit? Et hoc apertissime divina declarat Scriptura, quae dicit: Deficiant peccatores à terra, & iniqui ita ut non sint; non enim substantiam illorum, sed peccatum & iniquitatem defectu­ra esse credendum est: & quod B. Hieronymus in expositione Ezechiel ab Isaia pro­pheta de generali * totius humanae naturae in figura Jerusalem introduxit, sanctificabo eam in igne ardente, & devorabit sicut foenum materiem. Quoniam in ipso loco dupli­citer materiem intelligimus; aut enim materies informis quae de nihilo facta est, & ex qua diversitate formarum sibi adjuncta hujus mundi sensibilis componitur stru­ctura, significatur, quae videlicet materia sicut foenum ardebit, quando sanctificabi­tur, id est purgabitur ipsa natura ad imaginem Dei facta, ita ut nihil in ea materiale, vel temporale, vel terrenum, vel visibile, vel transitorium mutabileve remaneat, quo­niam omnino in spiritualem vertetur stabilitatem & uniformitatem; aut cunctorum vitiorum & malefactorum occasiones, hoc est malitiam, impietatem, iniquitatem materiae vocabulo Propheta insinuare. Quomodo ergo supplicia erunt, quando ni­hil dignum supplicio in natura rerum relinquetur? M. In superioribus sufficienter de his actum est, & ad purum (ut arbitror) definitum; ideoque nunc breviter quoniam exigis, colligendum. Siquidem inter nos subtracta omni controversia consideratum, omnem malitiam malosque, omnem impietatem impiosque, omnem iniquitatem ini­quosque justissima divini judicii sententia, ne naturarum integritati semper impe­diant, veluti quasdam sordes purgandas penitusque de natura rerum adimendas abo­leri; & hoc non solum auctoritate Sanctorum Patrum divinaeque scripturae, verum etiam recte ratiocinationis investigationibus est firmatum: vanas autem cogitationes hominum in falsis rerum temporalium phantasiis in eorum animabus qui solummodo integritatem naturae recepturi sunt, non autem in gloriam immutabuntur, semper mansuras seraque poenitentia de rebus quas in hac vita illicite atque inordinate con­cupiverant, veluti quadam inextinguibili flamma arsuras. Proinde non mihi viden­tur conveniens posuisse exemplum, qui rationabilem naturam & semper mansuram, & suppliciorum flammis semper arsuram docere volentes, asbestum lapidem semper manere semperque ardere dicunt: ita ut & substantia ejus & quantitas & qualitas nullo modo minuatur vel corrumpatur, dum flamma in ea non extinguitur. Hac enim similitudine rationabilius uti possent ad suadendum quod non solum naturalia bona rationabilis creaturae semper absque ullo detrimento permanebunt: verum e­tiam in his qui purgati & sanctificati ultra omnia naturalia bona, deificationem ac­cipient, aeternae beatitudinis gloriam, veluti in extinguibili divinae gratiae flamma fulgebunt; ita ut in eis & naturalis pulcritudo perpetuo maneat, & deificationis cla­ritas super omnia eluceat. Discernis itaque, ut opinor, inter ea quae penitus peri­bunt, & ea quae aeternis attribuuntur suppliciis. D. Discerno; video enim quod vitia vitiorumque occasiones de natura rerum penitus delebuntur, phantasiae autem rerum temporalium quibus imperfectae animae in carne constitutae seducuntur, aeter­nis suppliciorum ardoribus attributae manebunt, ut in eis pravae torqueantur cupi­ditates pravorum. Sed adhuc non parva mihi obstat quaestio. Si bonitati & bea­titudini ceterisque divinis virtutibus quae de Deo praedicantur, nihil erit coaeternum; cur veritati aliquid coaeternum opponitur, hoc est falsum & falsitas? Ut enim ni fal­lor, veritati opponitur falsitas, ita vero falsum. Si igitur omnis phantasia falsa est, ac per hoc & falsitas; quis phantasiam veritati esse contrariam negaverit? At si phantasia rerum temporalium suppliciis distribuitur aeternis; profecto aeternae erunt phantasiae, perpetuoque opponentur veritati. M. Non immerito talis caligo tibi occurreret, si prius clarissimo ipsius veritatis de qua quaestio est, radio illuminatus, ad purum dinosceres id ipsum esse, absque ulla differentia, [nunquam enim Daedalus volavit, navigasse autem de Creta in Euboeam fertur,] falsum & phantasiam, ita ut omnis phantasia sit falsa, & omne falsum phantasia. Nunc autem quoniam magna differentia est inter falsum & phantasiam, relinquitur ut illud quod proprie dicitur falsum solummodo opponatur veritati, [phantasiam veritati esse contrariam] D. Ex­pone quaeso quae sit illa differentia quae falsum segregat à phantasia. M. Suis defi­nitionibus discernuntur. Est enim falsum quod appetit esse quod non est; aliter e­nim vult se videri quam est, quia non ita est ipsa res de qua praedicatur, quomodo [Page 280] de ea praedicatur. In quo genere quaedam fabularum sint constitutae, ut volatus Dae­dali, quae fabula nec vera est, nec veri similis, sed falsa omnino opinio, quae fallit insipientes, ideoque falsum dicitur quia fallit, & decipit judicium eorum qui fall un­tur falsa pro veris approbantes, quod est proprium erroris; & hoc est quod vere di­citur falsum, quamvis saepe in dialecticis propositionibus negationes falsi nomine vo­citentur, saepeque affirmationes negationes quidem: ut omnis homo animal non est, falsum est; affirmationes autem, ut omnis homo justus est, falsum est. Phantasia vero est imago quaedam & apparitio de visibili vel invisibili specie memoriae impressa. Dum enim nulla res corporea vel incorporea per seipsam mortalibus adhuc sensibus conspicua sit, natura rerum constituit ut in sensu exteriori sensibilium rerum imagi­nes, in interiori vero intelligibilium exprimuntur: ac deinde veluti ex duobus fon­tibus, sensibilibus dico & intelligibilibus, duo quaedam flumina in memoriam con­fluunt, & unum quidem flumen ex inferioribus per sensum corporeum, alterum vero per eum sensum qui solus animae est, meatum trahit; & omne quod ex eis me­moriae infigitur, phantasia proprie nominatur, hoc est apparitio, ut superius dixi­mus. Siquidem phantasia ex verbo Graeco quod est [...], cujus interpretatio est ap­pareo, etymologiam ducit. Qua igitur ratione phantasia veritati opponetur, cum & ipsa veritas per seipsam inconspicua in suis phantasiis quaerentibus se occurrit, & ineffabili modo manifestatur? & dum omnis phantasia quaedam naturalium rerum si­militudo sit animae impressa, cur quod ex natura procedit veritati contrarium judi­caretur, cum nulla natura veritati contrarietatis ratione obsistat? Et hoc approbat vera ratio quae firmissime astruit, nullam phantasiam de eo quod intra naturarum numerum non continetur, posse in sensibus seu memoria exprimi. Omne quippe quod omnino caret substantia & forma & qualitate, nulla potest imaginari similitu­dine seu apparitione, ac per hoc nulla phantasia. Siquidem phantasiae quae de falsis fictisque corporibus immundorum spirituum in sensibus hominum, quos deludunt, effigiantur, umbrae proprie appellandae sunt, non autem phantasiae. D. Phantasia igitur aliquod bonum est, cum naturalium rerum imaginatio est. M. Illud negare non possum; omne siquidem quod ex naturalibus causis oritur, bonum esse non de­negatur. D. Puniri ergo bonum posse cogeris fateri; dixisti enim rerum tempora­lium phantasias suppliciis aeternis esse distribuendas. M. Nullatenus; non enim dixi ipsas phantasias suppliciis torquendas, sed in ipsis irrationabiles motus perver­sarum voluntatum suppliciis aeternis subigendos. Consideravimus enim quod non est non posse puniri, nisi in aliquo bono quod est. D. Recordaris, ut opinor, su­pradictae ratiocinationis tuae, qua incunctanter conclusisti phantasias rerum tempo­ralium animabus infixas, sive in hac vita sive postmodum in altera, omnino nihil esse; ideo in eis perversae voluntates puniuntur, quoniam cum comprehendi posse in ali­quo putantur, fugiunt se comprehendere cupientes, & evanescunt. M. Recordor; nec me penitet talia dixisse, quoniam phantasias substantiale bonum non esse omnino dixi, substantialibus autem bonum adhaerere, & ex eis nasci indubitanter probavi: & sive in eis impiorum supplicia, sive justorum praemia disponentur, ubique tamen bo­nas esse non dubitavi asserere, quoniam & beatorum felicitas quae in contemplatione veritatis constituitur in phantasiis quas propter differentias aliarum phantasiarum Theologi theophanias appellant, administrabitur. Ipse Deus enim per seipsum sem­per invisibilis est & erit, qui solus habet immortalitatem, & lucem habitat inaccessibilem. Dico autem quod falsum & falsitas non perpetuo vero & veritati opponentur, ne coaeterna sint, nullus sapiens dubitare debet. Quis enim futurae vitae statum rectis ratiocinationibus inquirens, dixerit falsitatem esse futuram, quando veritas in omni­bus apparebit, & omne falsum non solum de natura rerum, verum etiam de judicio totius rationabilis & intellectualis creaturae auferetur: ubi nemo fallit & fallitur nemo, dum natura rerum in suas causas revertetur; in quibus nihil aliud considera­bitur praeter verum & veritatem, in quantum unicuique electorum juxta donationis suae altitudinem contemplari eam permittetur. Quamvis enim non eodem modo, sed multiplicius in infinitum divinarum visionum ascensionibus & descensionibus justis & impiis apparebit; omnibus tamen apparebit, quando in omnibus injustis, sola injustitia punita & interemta, ipsa purgata & intemerata relinquitur natura, in ipsos gradus de quibus peccando corruerat reversura: de quo reditu, quod restat discutiendi tempus est. D. Tempus plane; prius tamen noscere velim, quoniam me [Page 281] valde perturbat, quomodo universitas naturarum omnium, si in Deum reversura est, ulla supplicia intra se contineri patietur. Non enim supplicium in Deo esse credibile est. M. Dic quaeso, num omne quod inferni & suppliciorum nomine vocitatur, est an non est. D. Coarctor undique. Si enim dixero, est; confestim tum dicturus eris, quid mirum tibi videtur, si quod est in eum à quo sunt omnia inter cetera quae sunt, reversurum sit. Sin autem dixero, non est; respondebis, cur computas inter omnia quae in Deum reversura sunt id quod non est. Et iterum si dedero omne quod inferni nomine significatur, extra universitatem esse; absque mora concludar omni ratione desertus, invitusque cogar fateri, non esse mirum quod intra ea quae sunt in Deo non est, intra ipsum quoque Deum non esse; & deridebit me ratio, quae incunctanter praedicat, extra Deum & universitatem ab eo conditam nihil cogi­tari vel intelligi posse. Omne enim quod est & quod non est, creatore ambitur & creatura. Si autem dixero, intra; coactus fatebor non solum ea quae sunt, verum etiam quae non sunt intra terminos divinae bonitatis & justitiae & providentiae & ju­dicii contineri. Non enim solummodo ea quae sunt, verum etiam ea quae non sunt, sive per superexcellentiam ultra omnem intellectum, sive per privationem eorum quae sunt, infra omnia quae intelliguntur esse, divina virtute credimus & intelligi­mus administrari, extra quam omne quod est & quod non est, egredi non potest. Nam omnia quae extra beatorum ordinem expelluntur, extra divinas leges in quas continentur, evadere non possunt, & quae à superioribus ordinibus cadunt, in infe­riores ordines decidere inque eis detineri coguntur. Omnis enim ordo, sive summus sursum versus, sive extremus deorsum versus, sive medius & à Deo est constitutus & intra eum custoditur, extra quem nihil est, & intra quem omne quod est & omne quod non est, mirabili & ineffabili modo comprehenditur. Sive ergo dixero infer­num esse, quod Scriptura testatur divina, sive negavero in natura rerum non esse; negare non potero intra ea quae in Deum reversura sunt, contineri, ipsoque qui omnia ambit, ambiri: & extra quem nihil potest vel cogitari, vel credi, vel intelligi. Praesertim dum inconcusse intelligo tenebras in luce contineri, silentium intra soni­tum, umbram intra corpus, ceteraque similia, quae causas suas in his quibus è contra­rio respondent, constituunt. Sive enim absentia rerum sint, sive defectus & priva­tiones, sive opposita atque contraria, absque his quorum absentiae, defectus, pri­vationes & oppositiones, contrarietates sunt, nullo modo esse intelligi possunt. Esse autem dico ea ratione qua non solum substantialia & naturalia, verum etiam quae ex eis ex adversa parte respondent, esse dicuntur. Nullum namque vitium est, quod non ex positione virtutis cui ex diametro resistere conatur, continetur. M. Laetor valde quando retia quae tu ipse tetendisti tuae contemplationis viribus illaesus, nullo modoque detentus evasisti; & jam ni fallor intelligis, non solum omne quod ab uno Deo creatum est, verum etiam omne quod irrationabilis motus rationabilis & in­tellectualis creaturae supermachinatus est, & nunc intra ordinem divinae providen­tiae contineri, & tunc post universalis creaturae in suas causas reditum, inque ipsum Deum ordinandum fore, quando totius universitatis conditae plenissima perficietur pulcritudo. Neque hoc mirum dum nulla natura aliam naturam punire, nullum vitium virtutem qua continetur possit corrumpere; & non solum hoc, sed ex his omnibus intra divinas leges ordinatur omnium plenitudo naturarum, & formositas complebitur omnium visibilium & invisibilium, consona absque ulla dissonante har­monia modulabitur. D. Non falleris; nam retia quae tetendi, hoc est problemata quae proposui, propterea à me tensa sunt, ne diutius in eis caperer, sed ab eis abso­lutus libero mentis contuitu clare perspicerem universae naturae adunationem ex di­versis sibique oppositis cooptari, musicis rationibus admonitus, in quibus conspicor nihil aliud animo placere pulcritudinemque efficere, nisi diversarum vocum ratio­nabilia intervalla, quae inter se invicem collata musici modulaminis efficiunt dulce­dinem. Ubi mirabile quiddam datur intelligi, & solo mentis contuitu vix compre­hensibile; non enim soni diversi▪ verbi gratia, fistularum organi vel chordarum lyrae, seu foraminum tibiae, qui quodammodo sensibus percepti, in numero rerum esse vi­dentur, harmonicam efficiunt suavitatem, sed proportiones sonorum & proportio­nalitates quas sibi invicem collatas, solius animi interior percipit & dijudicat sen­sus; quae videlicet proportiones & proportionalitates vocum sensibilium, sonorum­que merito dicuntur esse, quoniam non solum nihil ab eis corporeus sensus patitur, [Page 282] verum etiam ultra omnem sensum acutissimis rationabilis animi obtutibus veluti su­pra rerum naturam considerantur, & dum inter ea quae non sunt computantur, his quae sunt honestissimam praestant & administrant concordiam, sive * intelligat, inest tamen omnibus interior sensus quem rata rerum ratio, conveniensque adunatio non latet. Quis enim senarii numeri virtutem, qui totius harmoniae intelligitur funda­mentum; quis collationes ipsius cum suis sesquialteris, sesquitertiis duplisque intra na­turas rerum potest cognoscere, dum rerum omnium visibilium & invisibilium uni­versitas in eo veluti in quodam principali exemplo constituta sit? Quid ergo mi­rum, si ex his quae sunt substantialiter, & naturalibus accidentibus, & ex his quae non sunt sive per excellentiam sive per defectum & privationem totius creaturae har­monia componatur; dum in omnibus quae sunt & quae non sunt, nulla malitia vel malum, quod bonitati omnium, nulla turpitudo vel deformitas, quae pulcritudini & formositati in causas suas conditoremque suum reversurae restat, omnino non rema­nebit. Ac per hoc non me movet, dum audio ex suppliciis malarum voluntatum & praemiis bonarum pulcherrimam harmoniam futuram esse, quoniam supplicia bona sunt, dum sint justa, & praemia dum sint plus gratuita quam bonis meritis retributa; quando video graves acutosque sonos eorumque medios quandam symphoniam in­ter se invicem proportionibus & proportionalitatibus suis efficere. Et siquis ad haec objecerit perversas voluntates malorum hominum & angelorum quibus debentur supplicia, malas esse; ac per hoc in restauratione ac reditu naturarum malum semper esse remansurum, suppliciaque passurum; & si ita est, sequitur non omnino pulcri­tudinem naturarum turpitudine malitiae non omnino non infectam esse: huic respon­debo duce Deo ac vera ratione, primum quidem intra rerum naturam vel extra eam nullum malum inveniri, sicut Dionysius Areopagita in libro de Divinis Nominibus multiplicibus astruit rationibus, quas nunc introducere & longum & superfluum videtur. Deinde perversos perversarum voluntatum motus malos non esse, sed illi­citos; quod enim ex libero rationabilis creaturae arbitrio processit, quis malum esse dixerit? Si enim libertas naturae rationabilis ad imaginem Dei conditae à Deo data est, non enim imago Dei ullis legibus detineri debuit coacta; necessario omne quod ex ipsa libertate evenit, malum seu malitia recte dici non potest, ne in aliquo malum & malitia concludatur. Et si libera voluntas rationabili & intelligibili creaturae non ideo concessa sit ut per eam peccaret, sed ut per eam pulcre & rationabiliter con­ditori suo in serviret; tamen in suis licet veluti captiva irrationabilibus motibus ad illi­cita attracta sit, non inde malum nascitur, sed aliquod corrigendum divina justitia & revocandum divina misericordia, si correctionibus suis & emendationibus liberae voluntatis arbitrium fuerit obediens; sin vero contumax superbia inflatum in suis perversis motibus perseverare voluerit, impetus ejus libidinosus retinebitur, ne quod illicite appetit, apprehendat. Et hoc est totum quod dicitur liberae & perversae vo­luntatis supplicium; hoc est ab illicitis suis motibus prohiberi, ne ad finem suae cu­piditatis possit pervenire. Hoc autem dico ne beatissimi Dionysii Areopagitae aucto­ritati resistere videar, qui non solum in aliqua natura seu substantia, verum etiam in nullis irrationabilibus rationabilis naturae affectibus malum sinit in veniri, seu aliqua ratione concedi. Nullum enim rationabilis creaturae vitium est, quod non in aliqua irrationabili bonum sit, ideoque quod ubique prohibitum non invenitur, sed in ali­quo in eo in quo prohibetur non malum, sed illicitum vocari oportet. Et ut de hac ratione pauca introducamus exempla, superbia (ut ait B. Dionysius Gregoriusque Theologus) in equo bonum est, in homine vero illicitum & inconveniens. Ferocitas in leone bonum est, & sine qua leo dici non potest, mitis enim leo non est, perdita qualitate naturali: ipsa autem ferocitas in natura rationabili vitium est & inconces­sum. Spurcitia porcorum est proprium, in homine alienum; & similia, quae dum in bestiis considerantur, naturalia bona sunt; in homine vero & angelo vitia contra naturam pugnantia: in nulla tamen mala. Quod enim (ut diximus) in toto malum non est, malum fieri in parte non potest, quamvis videatur esse illicitum, atque pur­gandum seu refraenandum. Nihil ergo relinquitur quod plenitudinem & pulcritu­dinem totius universitatis minuat vel dehonestet, sive hic dum adhuc sensibilis mun­dus cursum suum peragit, sive illic dum in causas suas reversus fuerit, inque eis quie­tus permanebit. Sed ista theoria paucis recte sapientibus nunc perspicua, in futura vero omnibus erit patefacta, dum veritas per omnia in omnibus elucescet, quae natu­rarum [Page 283] omnium secreta incunctanter absque ulla caligine aperiet. Non enim solis juste in hac vita viventibus veritatemque rite quaerentibus, verum etiam injustis pra­visque suis moribus corruptis lucemque veram odientibus & fugientibus ipsa veritas per omnia fulgebit in futuro. Omnes enim videbunt gloriam Dei. Nec obstat quod scriptum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Videat namque eloquium Dei posuit pro fruatur: ac si diceret, tollatur impius, ne fruatur gloria Dei. Etenim oculorum passionibus gravatos non luce perfrui videmus, verum etiam fugere volentes, inque tenebris se abscondere appetentes, non quod sit lux, & quantum utilis valentes eam perspicere ignorantes, sed in infirmitate oculorum suorum causam fugiendi à lumine constituentes. Eodem modo & impii in suppliciis detenti causam odiendae veritatis impietati suae reputabunt, sera inutiliter compuncti poenitentia. Et hoc datur intel­ligi ex ipso divite poenas patiente; qui elevans òculos suos dum esset in tormentis, vidit A­braham à longe & Lazarum in sinibus ejus: vidit igitur Abraham & Lazarum in gloria divinae contemplationis, sed ipsius gloriae delectationibus privatus est; seraque poeni­tentia compunctus, petit Abraham ut mitteret ad suos fratres quos in hac vita relin­querat, ne, sicut ipse, viverent, & ut tormentorum loca devitarent. Non te ergo moveat stultissima & falsissima mortalium cogitationum judicia inanesque opinio­nes quibus his quae sibi mala & turpia videntur, bonitatem & pulcritudinem & aequi­tatem universitatis minui & corrumpi existimant, ignorantes quod in omnibus quae intra universitatem comprehenduntur, nullum malum vel turpe, vel injustum in­venitur. Neque enim haec summa bonitas & pulcritudo & aequitas sapienter omnia disponens in his quae sunt & quae non sunt, fieri permittit, nec unquam permissura est. Et si quis dixerit; unde igitur haec quae dicuntur mala & inhonesta & injusta, & ubi? cui respondendum; non aliunde neque alibi, nisi ex vanitatibus vanitatum inque falsis argumentationibus quae fingunt esse quod penitus non est, blasphemantes & putantes omne quod libidinosis suis affectibus obstat, eosque prohibet atque refrae­nat, malum esse, quia eis nocet. Inde etiam est, quod divinae providentiae admini­strationem redarguunt, dicentes impetum liberae voluntatis in aliquo impediri vel retrahi vel extingui; malum esse ignorantes hoc totum ad divinae bonitatis piissimam clementiam pertinere; optimi quippe serenissimique conditoris est bono, quod fecit providere, ne pereat inque suis propriis nocivisque motibus evanescat. Illud quo­que veluti malum in omnium misericordissimum ordinatorem refundunt, punire quod fecit; garrientes ad hoc multos Deus fecit ut eos puniret, eo modo irae suae vi­am invenire volens, non animadvertentes Deum in nullo quod fecit punire, quod autem non fecit, puniri permittit. Turpia quoque inhonestaque facta sua in Deum referunt; aiunt enim si hoc creatori omnium displiceret, nequaquam fieri in natura quam fe­cit sineret. Jam vero non solum pulcra & honesta, verum etiam inhonesta & turpia creaturae suae mixtum inserere praedestinavit; ut ex his justitiae manifestandae occa­siones inveniret, pulcre quidem honesteque juxta divinas leges viventibus praemia, transgressoribus vero turpitudinisque & inhonestatis sordibus contaminatis suppli­cia redditurus: utrisque autem juste secundum praedestinationum suarum inevitabile propositum, ac per hoc (ut ait Apostolus) voluntati ejus quis resistit? Ut sic totius per­versae suae conversationis immutabiles causas divinis praedestinationibus ascribant, non valentes occaecato & insipienti corde intueri summam bonitatem & pulcritudi­nem, & ut expressius dicam, totius bonitatis & pulcritudinis & honestatis inex­haustum & non deficientem fontem, sicut nullius mali vel malitiae, ita nullius turpi­tudinis vel turpis, nullius inhonesti vel inhonestatis auctor est vel praedestinator. Haec enim omnia irrationabilium cupiditatum inventa sunt. Nam si ex divina prae­destinatione profluerent; necessario in natura rerum semper permanerent. Omne quippe quod divina praedestinatione est dispositum, quis dubitarit semper esse man­surum? Haec autem in aeternum peribunt, & universaliter de natura rerum abolebun­tur: non igitur ex aeternalibus causis divinae praedestinationis profecta sunt. Eadem blasphemia est de divina aequitate. Dicunt enim Deum inaequalem, ut non dicam in­justum esse, quoniam (ut aiunt) non aequaliter bona sua distribuit; quosdam exaltans, quosdam spernens, alios pauperes relinquens, alios autem divites magnificans, alios stultitiae caligine occaecans, alios sapientiae lumine illustrans, quosdam dominos, quosdam servos faciens, & caetera in quibus humanae conditionis diversa & infinita varietas in hac adhuc mortali vita perspicitur: non intuentes primum quidem tem­poralia [Page 284] & transitoria hujus vitae bona vere bona non esse, quoniam non possunt sem­per manere, & plus amatores suos decipiunt quam eis prosunt; umbrae quippe inanes sunt, ideoque bonis & malis distribuuntur, quoniam ab omnibus auferuntur tam in­ordinate, & confuse omnibus dantur. Non enim solummodo aeterna perpetuoque permansura, verum etiam temporalia & caduca certis ordinationibus suis dispensan­tur, in quibus pulcritudo & aeternorum & temporalium constituitur. Deinde con­siderant quoniam justissimus omnium conditor sapientissimus ordinator unicuique secundum providentiae suae leges impertitur largissimae suae bonitatis donationes, & in nullo fallitur; mortalium vero falsa sunt judicia de divina praedestinatione & ad­ministratione, dum quid in hac republica universitatis visibilium & invisibilium aga­tur nesciunt. Insuper etiam insipientissimos eorum animos fugit, quod aequissimus bonorum omnium largitor naturalia bona aequaliter omnibus partitur; naturalia e­nim bona eodem modo & bonis & malis tribuuntur, quae in his sensibilibus transito­riisque rebus nullo modo possunt apparere, in intimis autem naturae sinibus adhuc occultantur, donec in restauratione universae naturae in manifestum procedant, quan­do veritas in omnibus apparebit; praefataeque vanitates & falsae mortalium de crea­tore & creatura cogitationes peribunt, quando Deus omnia in omnibus erit; nullum­que malum vel turpe vel inhonestum vel injustum in ordine & pulcritudine rerum omnium invenietur; & omne quod vanissimis mortalium opinionibus machinatum est, evacuabitur; ideoque penitus interimeretur, quoniam nihil est. O quantum beati sunt, qui simul omnia quae post Deum sunt mentis obtutibus vident, & visuri sunt! quorum judicium in nullo fallitur, quoniam in veritate omnia contemplantur; quibus in universitate naturarum nihil offendit vel infestum est; non enim de parte judicant, sed de toto, quoniam neque intra partes totius, neque intra ipsum totum comprehenduntur, sed supra totum ejusque partes altitudine contemplationis ascen­dunt. Nam si in numero partium totius, seu in ipso toto concluderentur; profecto neque de partibus neque de toto recte possent judicare, ideoque ei qui de partibus ac de toto recte judicat, necesse est, prius omnes partes omneque totum universita­tis conditae mentis vigore ac puritate superare: sicut ait Apostolus, spiritualis homo judicat omnia, ipse autem à nemine judicatur. Sed quorsum ascendit spiritualis ille ho­mo, qui de omnibus judicat, & de quo nemo judicare potest, nisi ipse solus qui fecit omnia? In ipsum itaque Deum ascendit, qui universitatem creaturae simul contem­platur, & discernit, & dijudicat; neque ejus judicium fallitur, quoniam in ipsa veri­tate quae nec fallitur nec fallit, quia est quod ipse est, omnia videt. Virtute siqui­dem intimae speculationis spiritualis homo in causas rerum de quibus judicat, intrat. Non enim juxta exteriores sensibilium rerum species discernit, omnia verum juxta interiores earum rationes, & incommutabiles occasiones, principaliaque exempla in quibus omnia simul sunt, & unum sunt. Ibi ergo spiritualis homo judicat omnia, ubi omnia unum sunt, & vere & immutabiliter vivunt & subsistunt, & quo omnia quae primordialibus suis causis profecta sunt, reversura sunt, & quorum nihil extra relinquetur temporalibus mutabilitatibus subjectum, seu localibus circumscriptioni­bus inclusum, quando universitati naturae super omnia localia & temporalia spatia in causas suas, in quibus omnia unum sunt finito sensibili mundo revertetur. Nam & ipsa loca & tempora cum omnibus quae in eis adhuc in hac vita ordinantur & mo­ventur & circumscribuntur, in suas aeternas rationes redire necesse est, quas rationes tempora aeterna divina vocat historia. Quomodo enim remanebunt tempora secula­ria, quando nihil erit temporale; quomodo loca, ubi nihil locale? Et haec est ratio quae nullum locum sensibilem & corporalem in natura rerum inferno permittit, va­nasque opiniones eorum destruit, qui infernum vel sub terris, vel terrarum in gremio fallacibus suis cogitationibus autumant, ignorantes quod ipsa terra subtus quam vel intra quam infernum constituunt, penitus sit peritura. Si autem terra peribit, pro­fecto nihil sub ipsa & in ipsa quod inferni vocabulo dignum fit, relinquetur; ac per hoc nullus locus intra sensibilem corporalemque creaturam inferno datur, neque ae­terno igni in quo impii ardebunt, neque vermibus nunquam morituris. Haec enim omnia tormentorum nomine figurate in sancta scriptura posita sunt. Sancto Am­brosio attestante, Graecisque vocabulis quae (ut praediximus) expressius informant quod divina Scriptura inferni nomine insinuat. [...] quippe dicitur, hoc est ut paulo su­perius expositum, absque deliciis vel absque voluptatibus, vel insuavitas. Item [...] [Page 285] vocatur, cujus interpretatio est tristitia, vel maeror, vel luctus. [...] quoque solet appellari, hoc est desperationis gravitas, quae demersas oppressasque malas cupidita­tes, egestates temporalium rerum quas in hac vita intemperanter concupiverant, af­flictas veluti in profundissimam quandam voraginem inque vanarum phantasiarum rerum sensibilium caligines in quibus cruciantur, obruit, divinaeque sententiae in­commutabili mole perpetualiter calcatas & irrevocabiliter contemptas. Quae cun­ctae significationes apud Graecos infernum cum omnibus suis suppliciis non esse loca­lem vel temporalem vel sensibilem, seu in aliqua parte quatuor elementorum, quibus iste mundus constituitur, neque in toto ipsius constitutum; sed quiddam lugubre la­crimabileque graveque, desperationis plenum inevitabilemque carcerem, & omnium bonorum egestatem in phantasticis vanissimisque visionibus incunctanter pronun­ciant. D. De inferno, deque tormentis satis est actum. Nam luculentissime sua­sum est non esse substantialiter eum in natura visibilium & invisibilium; quoniam neque corpus est, neque spiritus, sed justissima damnatio pravae & illicitae cupiditatis abutentium naturae bono, hoc est liberae voluntatis arbitrio, ipsamque damnationem bonam esse, non solum quia justam, omne siquidem justum bonum; verum etiam quia intra divinas leges & comprehenditur & ordinatur, intra quas quicquid est, bo­num & justum esse & honestum necesse est, ipsae etiam phantasiae in quibus erit bonae sunt. Nam & umbras corporum quas vanas esse nemo ambigit, splendore luminis un­dique coarctari & oriri videmus, nihil turpitudinis seu inhonestatis pulcritudini lu­cis inferentes. Vide quantum ornamenti laudisque perfectarum animarum virtutibus comparatur, dum intra se vitia coambiunt atque coarctant, suoque dominatui subi­gunt & refraenant, legibusque divinis ordinant, ne in profundum malitiae, animas quas conantur corrumpere, mergant. Saepe etiam penitus ea vitia extinguunt, saepe in semetipsas transfundunt, ita ut & vitia in virtutes vertantur. Quae ratio docet non omnino vitia mala esse, sed illicita. Si enim mala essent, nequaquam in virtu­tes mutari possent, ceteraque similia, quae cum contra naturam ex perversis motibus abusionis libera voluntate rationabilis naturae seipsam sponte sua captivantis videtur insurgere; universitatis tamen ordinationibus non sinuntur nocere, magis autem or­nare eas coguntur aeternis legibus divinae providentiae atque judicii ambita. Quae dum ita sint, remota omni ambage ac deliberatione, luce conspicor clarius & univer­sitatis conditae plenitudinem in causas suas inque ipsum Deum in quo omnia subsi­stunt, reversura, & justissimas irrationabilium cupiditatum aequissimi judicis senten­tiis illatas seu inferri permissas inconcusseque definitas intra ipsam plenitudinem per­petuo perman suras; quoniam non solum in aliquo non nocebunt, verum etiam laudis ipsius & pulcritudinis ineffabilis administrabunt occasiones; ac per hoc non temere quis dixerit poenas ac praemia non localibus spatiis, sed diversitatibus qualitatum dis­gregari, ita ut simul sint, quoniam ex ipsis duobus respublica totius creaturae ordi­natur; & simul non sint propter diversos eorum effectus. Peccatorum quippe ef­fectus sunt luctus, gemitus, tristitia, sera poenitentia, ardor insatiabilis cupiditatis, quae in aliquo nullam inveniet quietem, scatens delictorum putredo ac vermiculatio, profundae ignorantiae densissima obscuritas, in qua nulla verorum vel ipsius veritatis cognitio, id est ea fruendi beatitudo, ligatis pedibus difficultas in divinis legibus am­bulandi, ligatis manibus difficultas bonorum actuum qui secundum virtutes sunt, peragendi, hisque similia quae enumerare & longum est & impossibile. Meritorum vero effectus sunt, gaudium, laetitia, pax, beatitudo, felicitas, gloria, beatissimis angelis aequalitas, ac breviter dicendum, theosis, id est deificatio; in qua Deus se dili­gentibus praeparabit quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Ubi autem causarum effectus inter se invicem contrarii sunt, ibi necesse est, & ipsas cau­sas disparari. Et si quis dixerit, quomodo à se invicem longe distantia, simul & in uno coadunari possunt; videat in magna domo atque regali diversisque ornatibus constructa, sanum & imbecillem, orbum & videntem, laetum & tristem, securum & curiosum, divitem & egenum, verberibus caesum, ut servus, honoribus exaltatum, ut dominus, carcere inclusum, ut reus, omnibus vinculis absolutum, ut innocuus, omni­que crimine absolutus, caeterosque similiter uno eodemque loco ac tempore simul posse contineri. Quod si ita est, omnibusque fere aequaliter patefactum, quid mirum si credamus & intelligamus in una harmonia universitatis restauratae inque suas cau­sas reversae totam rationabilem creaturam gratia redemtoris sui, qui eam totam acce­pit, [Page 286] sanam factam; languidam vero perversae voluntatis imbecillitatem quae ipsi vide­licet naturae extrinsecus adhaeserat, suis congruis ordinibus disponendam, condignas­que suis operibus retributiones passuram; quid si ipsa natura non solum sanata sed etiam illuminata, caecitas malarum voluntatum perpetuis absentiae naturarum restau­ratoris obstruatur tenebris? quid si natura ad imaginem Dei condita, non solum sa­nata & illuminata, verum etiam in paradisum quem spiritualium deliciarum locum sapientes interpretantur reducta. Leprositas quae merito peccati eam deformaverat, omnibus deliciis privata, aeternis pruritibus exardeat, & caetera quibus discernitur meritum & culpa, praemium & poena, dum mirabili & ineffabili modo natura omni­no libera phantasias sustineat, in quibus culpa quod deliquerat luat. M. Haec omnia verisimilia, probabilibusque argumentationibus comparata videntur. Sed occurrunt nobis in hoc loco qui carnaliter spiritualia tractant, dicentes; quid ergo oberit Pa­ganis sua impietas, qua idola colunt, verum Deum ignorantes? quid Judaeis sua per­fidia, qua Dei verbum incarnatum Dominum nostrum Jesum Christum consubstan­tialem & coaeternum & in omnibus secundum suam divinitatem Patri suo aequalem esse negant? quid ceteris nationibus veritatem respuentibus sua superstitiosa falsissi­maque machinamenta nocebunt, si in futura vita tota eorum natura salvabitur; ita ut neque corpus neque anima, neque ulla pars naturalibus aeternis poenis torquenda relinquatur? Quibus suaderi aut difficillimum est aut impossibile ad justitiam Dei nullo modo pertinere, sed omnino ab ea alienum esse, punire in omnibus quae fecit quod fecit, suum vero esse punire quod non fecit, quoniam omnia quae in malis omnibus redarguuntur, aeternisque suppliciis digna judicantur, non ex natura, sed ex propriae voluntatis uniuscujusque malorum pravissimis motibus quos discretiva rerum speculatio naturae vitia solet appellare. Nec immerito; quoniam naturalibus affectionibus reluctantur, profluxere & ab originali peccato in quo generaliter, ex­cepto humanitatis redemtore, omnes homines peccaverunt, quod etiam naturae attri­buitur, ejusque peccatum vocitatur, non quod ipsa natura ad imaginem dei facta il­lud commiserit, sed quod liberae voluntatis quae à Deo data est, rationabili bono ir­rationabilis abusio, & in amorem sensibilium conversio ipsam naturae pulcritudinem in qua ex principio conditionis suae substituta est, dissimulavit, propriamque digni­tatem abscondit. Nam si culpam referas in naturam, in ipsum naturae conditorem eandem referre videberis. Si enim culpae causa attribuitur naturae; ipsius naturae causae quae est Deus, peccatum naturae necessario attribuetur. Natura siquidem ad imaginem Dei facta non omnino principali exemplo suo similis est, si causam pec­candi in seipsam recipit. Ut enim principale exemplum nullius peccati vel malitiae causa subsistit; ita & natura ad imaginem & similitudinem ejus facta. Ridiculosissi­mum quippe est dicere humanam naturam imaginem & similitudinem creatoris sui, pri­us perdidisse ac deinde causas peccati in se suscepisse. Quisquis enim hoc dixerit, cogetur quaerere quo peccato natura imaginem & similitudinem creatoris sui perdi­derit; siquidem non eam perderet, si in aliquo non peccaret. Porro, si humana na­tura imaginem & similitudinem creatoris sui perdidit, imago quippe & similitudo inter naturalia bona & data computantur; naturalia autem data & bona non solum ab humana natura, verum etiam ab omnibus quae largitore & substitutore omnium bo­norum facta sunt, nullo modo auferuntur, in nullo minuuntur vel augentur: quis, nisi amens dixerit naturalia bona causarum peccandi acceptiva esse posse, vel ab eis peccata oriri? Si enim acceptiva, naturalis in eis pulcritudo corrumpitur, dignitas minuitur, immutabilitas vacillat, ordo titubat. Hinc conficitur nullam rationabi­lem naturam▪causarum culpae capacem esse, nec creatori suo dissimilis redarguatur. Sed merito quaeritur, si propterea peccati causa in naturam non refertur, ne iterum per eam in creatorem referatur, quoniam omne quod ab ipso est, nullius peccati vel peccandi causae receptivum est; cur non quis dixerit eadem ratione neque in libe­rum arbitrium peccandi occasio referenda est, ne in eum qui illud naturae concessit culparum causa referatur. Qui enim naturam dedit, ipse & liberum arbitrium in ea creavit; & quemadmodum natura bonum & incorruptibile bonum, ita & liberum voluntatis arbitrium; ac per hoc necessario sequitur, ut sicut culparum causae in na­tura constituuntur, ita nec in libero arbitrio; in nullo quippe bono causa mali con­stituenda est. Proinde, si nullum peccatum ex naturalibus oritur causis, quaerendum unde accepit occasionem; & si quis responderit quod verum & verisimile est pro­babilibusque [Page 287] argumentationibus approbatur, non aliunde originem sumere pecca­tum, nisi ex irrationabilibus motibus rationabilis naturae, abusioneque liberi arbitrii bono, continuo videbitur irrationabilis motus occasionem in natura rationabili con­struere. Relative siquidem aestimabitur pronunciare irrationabilem motum ratio­nabilis naturae esse, ideoque ex ipsa occasionem ducere. Quod si ita est, cogetur e­tiam fateri irrationabilium motuum causas à Deo processisse. Nam si omnis natu­ralis causa rationabilis naturae in Deo substituta est, necessario quicquid ad eam re­fertur, ad causam ejus referetur. Sin autem vera ratio irrationabilem motum non relativo modo ad rationabilem naturam referri, sed omnino è contrario opponi con­tendit, quemadmodum irrationabile rationali; relinquitur ad inquisitionem, unde igitur ille irrationabilis motus, in quo causa peccati constituitur, originem ducit? Quo in loco nihil aliud verisimilius occurrit in quo causa irrationabilis motus intel­ligatur praeter naturalis boni abusionem divinis legibus prohibitam; quod proprium est perversae & illicitae cupiditatis uniuscujusque liberi arbitrii, bono male utentis. Cujus abusionis exempla tam late patent, ut nullus ferme sit, qui non ipsa in seipso uberrime probare possit. Sed notandum neminem summis naturae nostrae bonis ma­le uti valere: naturalis siquidem virtus essentia, virtute & operatione nullum si­nit abuti; sicut neque sapientia & intellectu & ratione, quoniam haec sunt quae prin­cipalem naturae nostrae possident sedem. Mediis autem naturae bonis, ut est ingeni­um & sensus corporis, & ipso corpore extremisque bonis, ut sunt ea quae extra nos sunt in rerum sensibilium ordinibus constituta, & bene uti & male potestas datur. In­genium quippe naturale bonum est, hominibusque à Deo datum & ad cogitanda & invenienda utilia & honesta; eo tamen perversa voluntas abutitur, quaerens nocivas & perniciosas occasiones, quibus decipiat & perdat quos decipere & perdere cupit. Oculorum sensus (ut de ceteris taceam) naturale bonum est, & à Deo datum ad corpo­ralis lucis receptionem ut per eam & in ea rationalis anima formas & species nume­rosque sensibilium rerum discerneret, inque licitos suos usus ex eis accipiet verum, & ipso male abutuntur qui libidinoso appetitu visibilium formarum pulcritudinem appetunt, sicut ait Dominus in Evangelio: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo, mulierem videlicet appellans generaliter totius sensibilis creaturae formositatem. Quid dicam de extremis bonis sensibilibus? Nonne luce clarius est, quod in eis boni bene, mali vero male utuntur? Boni quidem ad laudem & servitutem bonorum omnium largitoris; mali vero ad perficiendos impetus suae per­versae cupiditatis. Causas autem illicitae abusionis at (que) perversae cupiditatis siquis vult invenire, sollicitus quaerat. Ego autem securus sum incunctanter prospiciens quod nemo eas potest reperire. Ut enim malum incausale est, & nullo modo invenitur unde est, ita naturalis boni illicita abusio ex nulla naturali nascitur causa. Hoc autem dico B. Dionysium Areopagitam in libro de Divinis Nominibus, & S. Aurel. Augustinum, in libris de Libero Arbitrio sequens. Stultum quippe est eorum causas quaerere quae nullo genere, nulla forma vel specie, nullo numero bonorum quae à summo bono & conditore omnium & facta & ordinata sunt, continentur; quoniam penitus incausale & insubstantiale est omne quod ab eo factum non est. Hinc mihi videntur rectius rerum proprietates considerare, qui dicunt libidinosum appetitum, non autem malam voluntatem suppliciorum causam esse, nequis existimet duas vo­luntates in una eademque natura comprehendi, una quidem bona, altera vero mala; dum una voluntas humanitati inest, quamvis saepe in bono, saepe in malo accipiatur: libido autem non solum naturalibus bonis omnino excluditur, verum etiam aut vix aut nunquam in significatione boni in divina scriptura reperitur. Nam & primus homo in quo omnes peccaverunt, libidine dominandi & super omnia exaltandi de­ceptus est, atque peccavit suadente diabolo ac dicente: in quocunque die comederitis ex eo, prohibito videlicet ligno, aperiuntur oculi vestri, & eritis sicut dii scientes bonum & malum. O quanta libido superbiae in illo erat, qui sua virtute Deus esse cu­piebat! Non ergo Paganorum impietas, vel Judaeorum perfidia, vel aliarum natio­num fabulosa deliramenta ex naturalibus causis, sed ex libidinosis cupiditatibus vana­rum cogitationum profluxere; ideoque in nullo eorum natura punietur, sed libido. Omnia quippe vitia quae virtutibus contraria sunt, naturamque corrumpere appe­tunt, generaliter libidinis vocabulo solent appellari. Turpissima itaque libido im­piorum in falsorum deorum cultu, perfidorum in negatione veritatis, aliarumque [Page 288] gentium in falsarum libidinum deliramentis, in vanissimis phantasiis eorum quae sibi futura fingunt, dum nihil in eis invenient praeter incomprehensibiles umbras, sup­pliciis relinquitur torquenda, universitate naturalium bonorum totiusque naturae à Deo creatae integra, plenissima, impunitaque permanente. Caeterum generalis omni­um impiorum poena erit, ut saepe diximus, luctus & tristitia de absentia & perditio­ne rerum quibus in hac vita delectabantur, quarum phantasias semper veluti prae ocu­lis habebunt, quas comprehendere ardenter cupientes nequibunt, quoniam nihil sunt, cupientes consolationem habere ex his quae desperationem ingerunt & inquietudi­nem. Hinc oritur sera poenitentia, inutilisque consolationis postulatio; quod per linguam divitis guttulam aquae de summo digito pauperis Lazari petentis & dicentis, quia crucior in hac flamma, significatur. Lingua quippe postulationis auxilii, flam­ma tardae de delictis poenitentiae, aqua refrigerii, digitus distributionis meritorum qua creduntur Sancti post hanc vitam posse praestare auxilium his qui in poenis sunt, typum gerit. Ex hoc enim loco datur intelligi non solum viventes in carne adhuc, verum etiam spoliatas carne animas auxilium Sanctorum petere posse, sive ut penitus liberentur à poenis, sive ut minus crucientur in eis. Incassum tamen petere si in hac vita in profundum malitiae cecidere poenarum omnibus impiis communis quae omnia vitia in hac vita perpetrata, & in quibus usque ad separationem corporis & animae absque ulla poenitentia aut aliqua occasione purgationis post corpus perseveratur in trucibus horribilibusque veluti ferocium bestiarum speciebus ad cumulum tormen­torum administrat; ut quae hic delectabilia impie viventibus arrident, illic terribi­liter appareant justissimo puniendi modo. Quid enim aequius est divinaeque ordi­nationi congruentius, quam ut ea quae in hac vita illicito amore ardentes sequuntur injusti, in alia vita quae rectius aeternae mortis vocabulo significatur, ingenti pavore territi fugiant puniti, nec tamen evadere valituri? Haec autem omnes ceteraeque in­effabiles & innumerabiles varietates, in phantasiis rerum sensibilium futurae sunt. Phantasiae autem in latissimis memoriae capis sive hic sive illic ordinatissimi dispo­nuntur: quorum primus est, earum quae per Visum, Secundus, earum quae per Au­ditum, Tertius, earum quae per Olfactum, Quartus, earum quae per Gustum, Quin­tus, earum quae per Tactum, veluti per quinque portas civitatem animae intrant. Quarum phantasiarum duae formae sunt. Una earum in quibus his qui in hac vita bene, sed non summe vixerunt, praeparantur praemia; alia in quibus his qui male vi­vunt, dispensantur supplicia. Siquidem sancti qui adhuc in carne constituti, virtute actionis & scientiae mundum carnemque seque ipsos superantes usque ad ipsum Deum altitudine contemplationis ascenderunt; non in phantasiis rerum sensibilium, sed in theophaniis divinarum virtutum laboris sui mercedem, insuper etiam deificationis gra­tiam accipient. Aliud est enim intra naturae bona manere, quod generaliter omni­bus divina largitate praestabitur; aliud autem omnem naturam ejusque bona supera­re, & ad ipsum Deum pervenire, quod proprium est divinae gratiae. Ʋbi enim fuerit corpus, hoc est Veritas, illuc congregabuntur aquilae, hoc est animi qui eam contempla­turi sunt. Et iterum eorum qui terminos naturalium bonorum non excessuri sunt, biformis speculatio est. Aliter enim considerantur in his qui merito bonae conversa­tionis simplicisque innocentiae non solum omnes poenas evasuri, verum etiam prae­mia sibi condigna ac soli Deo cognita recepturi, ita ut naturalia bona possideant, & superaffluentis divinae largitatis quodammodo participes fiant, non tamen deificati; aliter in his in quibus solummodo naturae integritas restaurabitur, maleficia vero & libidinosa carnalis eorum vitae intemperantia aeternis punietur suppliciis. Quae vi­delicet supplicia divinis legibus ordinata, naturae, intra cujus virtutem & sustinen­tur & comprehenduntur, nusquam nunquam sunt nocitura, ejusve pulcritudinem nec in toto nec in parte infectura. Unusquisque itaque in sua conscientia intra se­metipsum aut praemia recipiet, aut poenas luet; ipsa vero natura in omnibus libera permanebit. Hactenus de his; nunc ad reditum creaturae in pristinum statum, de quo principaliter sermocinatio est, redeundum. D. Redeundum sane, ac tempus exigit prolixitasque disputationis. Et vereor ne forte his qui lecturi sunt, multi­plex perplexaque earundem rerum repetitio fastidium gignat. M. Perplexa materia difficillimarumque rerum anfractus multiplicem perplexamque ratiocinationem exi­gunt. Et fortassis non deerunt quibus magis placebit frequens earundem rerum re­petitio, quam brevis cursique ingrediens de his quae saepe mentis aciem fugiunt, inti­matio, [Page 289] quae solet facilius cludere obtrusa quam aperire, & amphiboliam inferre quam expellere. D. Ingredere quo & quali modo vis; tantum ut principalem quae­stionem quae de reditu est, absque ullis incidentibus quaestionibus discutias. Inciden­tes quippe quaestiones finem disputationi impediunt imponere. M. De generali totius sensibilis creaturae in causas suas reditu finito mundo docuimus, & nunc ite­rum specialiter de reditu humanae naturae docere debemus. Tota itaque humanitas in ipso qui eam totam assumsit, in pristinum reversura est statum, in Verbo Dei vide­licet incarnato. Qui reditus duobus modis consideratur, quorum unus est, qui to­tius humanae naturae docet in Christo restaurationem; alter vero, qui non solam ipsam restaurationem generaliter perspicit, verum etiam eorum qui in ipsum Deum ascen­suri sunt, beatitudinem & deificationem. Aliud enim est in paradisum redire, aliud de ligno vitae comedere. Legimus quippe primum hominem ad imaginem & similitu­dinem Dei factum, in paradiso positum fuisse; sed non legimus eum de ligno vitae comedisse. Esus siquidem ligni vitae prohibiti ligni praeoccupatus dulcedine est ex­pulsus: futurum quippe erat ei de ligno vitae edere, si divinis praeceptis voluisset pa­rere; feliciter tamen vixisset etiam priusquam de ligno vitae comederet, si absque mora postquam creatus est, non peccaret. Ubi datur intelligi, quod tota nostra na­tura, quae generaliter vocabulo hominis ad imaginem & similitudinem Dei facti signi­ficatur, in paradisum, hoc est in pristinam conditionis suae dignitatem reversura sit: in his autem, qui solummodo deificatione digni sunt, ligni vitae fructum participabit. Ligni autem vitae, quod est Christus, fructus est beata vita, pax aeterna in contem­platione veritatis, quae proprie dicitur deificatio. Est enim beata vita, ut ait Augu­stinus, gaudium de veritate, quae est Christus; & fortassis hoc est quod ait Apostolus: O­mnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Sic enim multi & pene omnes hunc locum Apostoli de Graeco in Latinum transtulerunt; ac si aperte diceret, omnes nos qui homines sumus, nemine excepto, in spiritualibus corporibus & integritate naturalium bonorum resurgemus, & in antiquitatem primae conditionis nostrae re­vertemur; sed non omnes immutabimur in deificationis gloriam, quae superat omnem naturam & paradisum. Itaque sicut aliud est generaliter resurgere, aliud est specia­liter immutari: ita aliud est in paradisum redire, aliud de ligno vitae comedere. In uno quidem naturae significatur restauratio; in altero vero commendatur electorum deificatio. Hoc autem dico, non ignorans hunc locum Apostolicum aliter ab aliis esse translatum. Quidam enim interpretati sunt, omnes quidem dormiemus, sed non omnes immutabimur, quidam ex quibus est Johannes Chrysostomus; omnes quidem immutabi­mur, sed non omnes dormiemus. Quorum interpretationes ad praesentis operis negoti­um non pertinent, ut opinor. D. Cur non pertinuerint, ignoro. Qui enim de creaturae sensibilis reditu disputat, nunquid non de resurrectione corporum tractat? Profecto. Non enim aliud est resurgere, aliud redire. Nam ex mortuis resurre­ctio quid aliud est, quam in statum naturalem recursio? Expone itaque breviter cursimque, quid volunt praedictae interpretationes, quas penitus intactas praeterire voluisti. M. Qui interpretati sunt, omnes quidem dormiemus, sed non omnes immutabi­mur, videntur mihi Apostoli verba ita intellexisse, ac si diceret; omnes moriemur. Quis enim qui vivit, & non videbit mortem; sed non omnes immutabimur. Nam qui ab initio mundi usque ad secundum Domini adventum, hoc est usque ad finem secu­li mortui sunt, & moriuntur, & morituri sunt, non continuo absque ulla mora, verum interpositis temporalibus spatiis resurrectionem corporis communem expe­ctant, praeter eos qui cum Christo resurrexerunt: illi vero, quos in carne viventes finis mundi & adventus Domini inveniet, non solum dormient, verum etiam immu­tabuntur: nullo quippe temporali spatio interposito simul dormient & evigilabunt, hoc est morientur & resurgent, sicut ipse Apostolus dicit, in momento, in ictu oculi. Ita ut plus immutatio in eis, quam mors perficiatur. Quomodo enim mors in­telligitur, ubi nullum spatium inter exitum de hac vita, & transitum in alteram in­terponetur? Qui autem transtulerunt, omnes quidem immutabimur, sed non omnes dor­miemus, nihil aliud videntur velle, nisi quod omnes homines in resurrectione futura de praesenti vita in futuram, alii morte corporis interposita, alii non interposita, im­mutabuntur; quando▪ ut idem Apostolus ait, corruptibile hoc, videlicet corpus, induet in­corruptionem, & mortale hoc induet immortalitatem, & absorbebitur mors in victoriam, & novissime inimica destruetur mors: sed non omnes dormiemus, hoc est non omnes mor­tem [Page 290] carnis patientur, priusquam de vita temporali in vitam immittentur aeternam. Nam quos adventus filii hominis vivos jam in carne reperiet, mors corporis non dis­solvet, nec separationem corporis & animae patientur; sed solummodo in momento, in ictu oculi immutationem habebunt; ideoque non dormient, sed semper, nulla morte carnis interposita, vivent. Cui sensui omnino favet Sanctus Augustinus & Jo­annes Chrysostomus. Fides etiam catholica videtur hoc approbare, quae incunctanter credit Dominum nostrum Jesum Christum judicare vivos & mortuos venturum: vi­vos quidem, quos adventus judicis manentes adhuc in carne reperiet: mortuos vero, qui jam solutionem corporis & animae perpessi sunt. D. Nonne ergo omnes, qui in paradisum redituri sunt, hoc est in pristinam naturae humanae conditionem, ligni vitae fructum participabunt? M. Non omnes plane, sed soli, qui mundum & car­nem vicerint; sicut in Apocalypsi scriptum est: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Et gratia siquidem & natura, ut in superioribus tractatum est, omnibus hominibus communiter praestatur in paradisum redire: sola vero gra­tia solis deificatis de ligno vitae edere. D. Cur itaque in medio paradisi lignum vi­tae esse Scriptura testatur; si non omnibus, qui in paradisum redituri sunt, de fru­ctu ejus edere permittitur & perdonatur? M. Attende, quod divina Scriptura non simpliciter lignum vitae in paradiso esse testatur, sed expressius in medio paradisi; ut vocabulo paradisi totam humanam naturam, quam omnes homines & boni & mali participant, intelligas; medii vero ejus significatione secretissimos intimosque ejus­dem naturae sinus, in quibus imago & similitudo Dei expressa est, ubi lignum vitae, hoc est Dominus noster Jesus Christus, plantatum, cujus contemplatione nemo nisi purgatissimus fide & actione, & illuminatissimus scientia, & perfectissimus sapientia & divinorum mysteriorum intelligentia frui sinitur. Et hoc, ut arbitror, in mystica Solomonis templi aedificatione praefiguratum est. Omnes siquidem, nemine excluso, & boni & mali, circumcisi & incircumcisi, masculi & foeminae, omnesque totius mundi nationes, sive orationis sive negotii causa, undique illuc confluerent, in ex­tremas porticus intrabant, ibique negotia sua peragere sinebantur: soli vero Sa­cerdotes & Levitae in porticum Sacerdotum & in porticum Solomonis ingredieban­tur. Deinde Sacerdotes loti & purgati in mari aeneo, quod erat in porticu Solomo­nis, in Sanctum templum exterius, ubi erant panes propositionis & candelabra, in­troibant: nulli vero ultra velum in Sancta Sanctorum, ubi erat arca & altare thy­miamatis, & propitiatorium, & duo Cherubim, nisi summo Sacerdoti introire lice­bit. Ex hoc datur intelligi omn [...]s intra terminos naturalis paradisi, veluti intra quoddam templum, unumquemque in suo ordine contineri; soli vero in Christo san­ctificati interiora intrabunt, & iterum in Sancta Sanctorum, veluti interiora interio­rum, ipsi qui in summo Pontifice, Christo videlicet, sunt, & unum cum ipso, & in ipso facti sunt, introducentur; ubi Christus est, qui significatur per altare; quoni­am suae soliditate sustinet omnia, & non solum altare, sed thymiamitis altare: odor siquidem illius, hoc est laus & gloria, implet omnia. Ipse est arca, in qua omnes the­sauri sapientiae & scientiae sunt absconditi. Ipse est virga, quae regit & mensurat omnia; & manna, quia pascit omnia. Ipse propitiatorium, quia semper pro nobis intercedit ad Patrem, ostendens ei generale sacrificium, & mundi pretium, humani­tatem videlicet suam, quam sacrificavit & tradidit pro purificatione & redemptione totius generis humani, nemine excepto. Nam quemadmodum in nullo venit absque peccato, quod non acceperit; ita in nullo reliquit, quod non redemerit, & redi­mendo salvavit & sanctificavit; quoniam ipse est redemptio & salus, purgatio, & illuminatio, & perfectio universae humanitatis in omnibus & singulis; circa quem Cherubim, ordines videlicet Angelorum discurrunt; per quos visibilia & invisibilia ordinata disponit. Et fortassis ideo bini Cherubim circa arcam, id est, Christum describuntur; quia Angelica natura sensibilem & intelligibilem mundum administrat; quamvis non irrationabiliter unus Cherubim in figura intellectualis in Angelis; alter vero in typo rationalis naturae in hominibus accipiatur. Intelligibiles quippe ratio­nabilesque substantias proximas esse Christo nemo sapientum dubitat. Videsne er­go quam altum & super-naturale est tale lignum in medio paradisi, humanae videli­cet naturae plantatum, audire, eoque frui ad hoc remotum ab omnibus lignum, so­lisque deificatis concessum? Paulus raptus est in tertium naturae nostrae coelum, hoc est super omne corpus & spiritum vitalem, in ipsum intellectum, in quo Dei verbum, [Page 291] quod est lignum vitae, ineffabili modo super omnem essentiam & virtutem & opera­tionem in luce habitat inaccessibili, ultra & intra naturam ad imaginem Dei factam. In ipsum itaque paradisum, veluti in amplissimum serenissimumque templum omnes homines, unusquisque secundum suam analogiam intrabit; & habitabit in eis ipse qui dixit: Ego ero in medio eorum. Hinc Propheta, vota mea (inquit) reddam in con­spectu omnis populi ejus, in atriis domus Domini in medio tui. Jerusalem siquidem visio pa­cis seu templum pacis interpretatur, & ipsa est domus Domini in monte supernae con­templationis aedificata, ad quam Propheta hortatur omnes homines per virtutum gra­dus & speculationum altitudines ascendere, dicens: Venite, ascendamus ad montem Do­mini & ad domum Dei Jacob. Non enim alibi habitat Deus, nisi in humana & Ange­lica natura, quibus solis donatur contemplatio veritatis. Neque has duas naturas veluti duas domus debemus accipere; sed unam eandemque domum ex duabus in­telligibilibus materiis constructam. De hac domo videtur Dominus dixisse, in domo Patris mei mansiones multae sunt. In atriis domus hujus omnes homines mansiones possi­debunt, dum in causas suas redituri sunt, sive bene in carne sive male vixerint. Nul­lus enim pulcritudinem ejus potest corrumpere, neque honestatem turpificare, neque amplitudinem minuere vel augere. Extra quam quid esse posset, intra quam quid esse non valeret? in qua nullius turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Cujus pulcritudinem immundorum Spirituum nequitia, seu hominum impiorum ir­rationabiles motus non solum non contaminant▪ verum etiam adaugent. Nulla e­nim pulcritudo efficitur, nisi ex compaginatione similium & dissimilium contrario­rum & oppositorum; neque tantae laudis esset bonum, si non esset comparatio ex vi­tuperatione mali. Ideoque quod malum dicitur, dum per se consideratur, vitupe­ratur; dum vero ex ejus consideratione bonum laudatur, non omnino vituperabile videtur. Quod enim boni laudem cumulat, non omnino laude caret. Nunquid omnium bonorum conditor, malorum ordinator, in universitate, quam condidit, malum sineret, si nihil utilitatis conferret? Quod etiam ex collationibus rerum sen­sibilium aut ex humanis moribus facillime conjicitur. Ex infructuoso quippe ligno fructiferi laus amplificatur, ex libidinoso homine casti. In paradiso itaque huma­nae naturae unusquisque locum suum secundum proportionem conversationis suae in hac vita possidebit; alii exterius veluti in extremis porticibus, alii interius tanquam in propinquioribus atriis divinae contemplationis, alii in amplissimis divinorum my­steriorum templis, alii in intimis super omnem naturam in ipso & cum ipso, qui su­per-essentialis & super-naturalis est, Theophaniis. Beati sunt, qui in abdita intrant sapientiae, quae est Christus; qui accedunt in obscurissimas tenebras excellentissimae lucis, in qua simul in causis suis vident omnia; ubi non locorum vel temporum in­tervalla bonos à malis, sed meritorum distantia segregat. Non quantitas & pulcri­tudo corporum, sed honestas & magnitudo virtutum laudatur; non personarum, sed morum dignitas & nobilitas quaeritur; una omnibus communis natura, diversa autem gratia; ubi omnes simul sunt, & simul non sunt; simul sunt similitudine substantia­rum, simul non sunt dissimilitudine affectuum. Simul erant Dives & Abraham in spiritualibus substantiis, quas una eademque humana colligit, & inseparabiliter jun­git essentia; sed non simul erant per differentiam spiritualium qualitatum. Chaos e­nim magnum erat inter eos; Abraham quippe in aeterna quiete gaudebat, Dives in flamma in extinguibili lugebat; propterea vidit de longe Abraham. Quis verbis po­test exprimere, quantum interstitit inter tristitiam & laetitiam etiam in hac vita, quanto magis in altera? in qua nulla tristitia sequetur justorum laetitiam; neque ulla laetitia sequetur impiorum tristitiam▪ divina sententia dignas singulis incommutabili­ter attribuente retributiones. Et hoc est chasma magnum & impermeabilis hiatus, dividens inter praemia & supplicia. Dives autem non de longe, sed juxta loqueba­tur, ut intelligas eum non natura segregatum fuisse ab Abraham, sed culpa. Una siquidem essentia jungit, quos meritum dissimile dividit. Paulo priusquam Dominus pateretur, simul in uno coenaculo Judas Iscariotes & Simon Petrus cum Christo coe­nabant; sed unus juxta Christum, alter longe erat à Christo. Unus qui cum Chri­sto intingebat manum in paropsidem, humanitatis Christi erat traditor; alter qui non legitur intinxisse manum cum Christo in paropsidem, divinitatis Christi erat con­templator: unus avarus vendidit hominem Dominum, alter Theologus cognovit Dominum hominem: unus osculo corporis corpus tradidit, alter osculo mentis di­vinam [Page 292] mentem dilexit. Hoc autem dico, ut cognoscas quod non locorum intervalla, sed meritorum qualitates faciunt hominem appropinquare Christo, aut ab eo elon­gari. Hinc datur intelligi omnes homines unius ejusdemque naturae, quae in Christo redemta est, omnique servitute, sub qua adhuc congemiscit & dolet, liberata, par­ticipes esse, & in ea unum omnes subsistere: meritorum vero qualitates & quanti­tates, hoc est bonorum actuum malorumque differentias, quibus unusquisque in hac vita bene vixit, adjutus Deo per gratiam; seu male, desertus Deo per justitiam, lon­ge à se invicem & multipliciter & in infinitum disparari. Omnia autem haec in illa una & amplissima domo ordinari & comprehendi, in qua respublica universitatis à Deo & in Deo condita per multas diversasque dispensata mansiones; hoc est meri­torum & gratiarum ordinationes. Domus illa Christus est, qui omnia ambit virtute, disponit providentia, regit justitia, ornat gratia, continet aeternitate, implet sapien­tia, perficit deificatione; quoniam ex ipso, & per ipsum, & in ipso, & ad ipsum sunt omnia

XXXVII. D. Quae à te dicta sunt, recta fide credentibus rectoque intuitu rerum naturas perspicientibus, non solum rationabilia, verum etiam verisimilia probantur esse; quamvis his, qui nihil esse inter ea, quae localiter & temporaliter intra hunc mundum sensibilem continentur, cogitant, incredibilia ac veluti vana deliramenta videantur; affirmantes hunc mundum sensibilem in suas causas non rediturum, ne­que penitus periturum; sed suis qualitatibus solummodo permutatis in melius, per­mansurum, suis corporibus compositum, suis locis discretum, suis temporibus di­stinctum, suis numeris multiplicatum, suis extremitatibus ambitum in parte sui, velu­ti inferiori, corporibus animabusque impiorum aeterni ignis ardore torquendis lo­cum praebentes. De quo & in superioribus libris tractavimus, & nunc iterum in me­moriam revocantes breviter repetimus. Quidam enim spatium, quod luna segre­gat à terra, tormentorum loco distribuunt: quidam inferiorem corpulentioremque, umbrarum capacem, terrisque proximam, praefati spatii, quod aëris vocabulo nun­cupatur, partem: quidam intimos telluris sinus, veluti profundissima & amplissima antra, densissimarumque perpetuo caliginum plena, ac veluti filiis tenebrarum con­digna. Ipsa autem impiorum corpora, in ea quantitate, qua ceciderunt, inque eo­rum sexu & forma, numeroqúe membrorum resurrectura, eodemque omnino modo, quo in hac vita vixere, futura praedicant; eo excepto, quod de mortalibus tempora­libusque in immortalia mutabuntur & aeterna, de animalibus in spiritualia: neque hoc ad virtutem naturae divinaeque bonitatis refertur largitatem, sed ad strenui judicis durissimam & incommutabilem austeritatem, data naturae & dona gratiae in crudeli­tatem vindictae transfundentes. Aiunt enim impiorum corpora non aliam ob causam immortalia, aeterna, spiritualiaque resurrectura, nisi ut perpetua sustineant suppli­cia. Ignem quoque in quo ardebunt, corporeum sensibilemque esse non dubitant. Similiter de vermibus non morituris, deque stagno sulphureo nescio quid somniant. Corporalia tamen atque localia haec omnia esse incunctanter affirmant: masculos in sexu masculino, foeminas in sexu foeminino, propriosque singulorum habitus resur­recturos publice clamant; nec non & singulorum membrorum officia, sed non ne­cessaria, non defutura, ceteraque, quae vera plus deridet, quam astruit ratio. Duo­bus enim commatibus concludit eos Apostolus, de generali omnium humanorum corporum resurrectione praedicans: Seminatur in contumelia, surget in gloria: semina­tur in infirmitate, surget in virtute. Si ergo omnia corpora surgent in gloria & vir­tute, ablata omni contumelia & infirmitate; qualis gloria erit his, qui aeternis dam­nabuntur suppliciis, vel qualis virtus? Nec obstat quod alibi idem Apostolus ait: An non habet potestatem figulus luti, aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam? Non enim de resurrectione corporum eo loco disputat. Sed adversus eos ait, qui Deum conantur reprehendere, veluti iniquum, alios quidem eligentem, alios vero repellentem, & illos quidem vasa misericordiae facientem, illos autem vasa irae dese­rentem. Si autem quis dixerit, quod non de generali omnium humanorum corpo­rum, sed de speciali justorum his verbis praedicaverit; videat quid ipse Dominus dum Lazarum resuscitaverat, de seipso dicebat: Ego sum (inquit) resurrectio. Non dixit specialiter, ego sum resurrectio justorum; sed universaliter, ego sum resurre­ctio. Si ergo ipse est resurrectio; profecto uniformiter his quos resuscitat, seipsum praestat; quemadmodum ipse, ut Pater suus, solem oriri facit super bonos & malos, & [Page 293] pluit super justos & injustos. Et fortassis ipse est sol qui omnibus similiter oritur, & pluvia quae similiter super omnes pluit; generaliter quidem omnibus resurrectionis & vitae gratiam praestans, specialiter vero in se credentibus, non solum mortem car­nis, sed etiam mortem mentis, qua Deus ignoratur & quae maxima impiorum poe­na est, auferens. Ita sicut aequaliter dedit omnibus hominibus esse, ita aequaliter daturus est resurgere, & Angelicae naturae similitudinem possidere. Superiora vero mundi sensibilis spatia, quae dicuntur aetherea, à luna videlicet sursum versus usque ad extremum stelligerae sphaerae ambitum corporibus Sanctorum in possessionem se­gregant, rationabili, ut eis videtur, distributione, infimas quidem caliginosasque mun­di partes dignis supplicio, summas vero lucidasque praemio honorificandis ordinare. Ipsa etiam Sanctorum corpora localia suisque quantitatibus corporalium membro­rum, propriisque staturis circumscripta, sexu quoque virili foemineoque discreta futura esse praedicare non trepidant; mutata tamen in spirituales qualitates subtilis­simasque substantias, aethereorum corporum instar; ita ut quae hic terrena & caduca, illic coelestia & aeterna; quae hic gravia & corruptibilia, illic omni pondere carentia, omni corruptione libera, ut mirabili celeritate quorsumcunque velint, motum suum oculorum radiis simillima exerceant; omnia tamen corporalia organa, id est, corpo­ralia membra suis discreta locis habitatura, oculos scilicet, ceteraque sensuum in­strumenta, caput humerorum tenus, brachia, thoracem, pedes, ceteraque membra suis sedibus disposita. Sed dum talia in libris Sanctorum Patrum lego, stupefactus haesito maximoque horrore concussus titubo: & dum intra me ipsum cogito, cur specialissimi viri ultra omnes operationes localium temporaliumque cogitationum ascendentes, totumque sensibilem mundum virtute contemplationis superantes, hu­jusmodi dicta suis scriptis commendaverunt posteritatique tradiderunt; facilius du­cor existimare non aliam ob causam ad haec excogitanda & scribenda attractos fuisse, nisi ut saltem vel sic terrenis carnalibusque cogitationibus deditos, simplicisque fidei rudimentis nutritos ad spiritualia cogitanda sublevarent. Nam qui ultra hunc mun­dum sensibilem nihil esse excogitant, promptiores sunt ad negandam quam ad con­fitendam veridicam naturarum speculationem: audientes siquidem neque loca, neque tempora, neque corpora, neque corporalia post finem hujus mundi esse futura, con­festim inflammati erumpunt & proclamant, dicentes; nihil igitur erit, si nihil tali­um remanserit; & insultant his, qui sola spiritualia promittunt, rerumque sensibi­lium auferunt opiniones. Haec itaque, ut opinor, magnis divinisque considerantibus, timidisque fidelium simplicium cogitationibus consulentibus utilius visum est prae­dicare terrenorum sensibiliumque corporum transmutationem in coelestia spiritualia­que corpora quam penitus corpora & corporalia & sensibilia omnia nunquam esse futura. Tolerabilior quippe carnaliter cogitantibus videtur ad credendum terreno­rum corporum in coelestia transitio, quam totius corporalitatis negatio. Eodem condescensionis modo locutus est Apostolus, ut existimo, de resurrectione terreni corporis disputans: Seminatur, inquit, corpus animale, surget corpus spirituale; ac si di­xisset, corpus terrenum & animale, quod seminatur in mortis & corruptionis solu­tione, surget corpus spirituale & coeleste, terrena videlicet quantitate & qualitate in coelestem qualitatem & quantitatem transmutata: & ut breviter dicam, sic multi ac pene omnes haec verba Apostoli volunt intelligere; de terreno erit coeleste, de corporali erit spirituale, semper tamen corpus erit; de ponderoso in subtile mutabi­tur; nunquam tamen aetherea corpora transcensurum, neque corporales qualitates amissurum, sed terrenis qualitatibus in coelestes transiturum, sicut fumus vertitur in flammam. Quisquis autem Sancti Ambrosii Gregoriique Theologi, nec non expo­sitoris ejus, Maximi dico, diligentius dicta inspexerit; inveniet profecto non muta­tionem corporis terreni in coeleste corpus, sed omnino transitum in ipsum spiritum, non illum, qui aether, sed in illum, qui intellectus vocitatur. Ambrosius siquidem omnem compositionem aufert, ita ut post resurrectionem corpus & anima & intel­lectus unum sint, & unum simplex, neque ex tribus conjunctum, sed in unam ineffa­bilem harmoniam compactum, & quae hic tria videntur, illic unus intellectus efficitur. Gregorius similiter & incunctanter astruit mutationem corporis tempore resurrectio­nis in animam, animae in intellectum, intellectus in Deum; ac sic omnia in omnibus Deus erit, sicut aër vertitur in lucem. Et hoc Apostolus, siquis subtiliter verba ejus intimaverit, non silet: ait enim, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale, hoc [Page 294] est corpus, quod animale seminatur, id ipsum corpus spirituale, hoc est mutatum surget in spiritum, & ut apertius dicam, de corpore erit spiritus. Quod etiam aperte declarat, dicens: Seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in insirmitate, sur­get in virtute. Quae enim gloria est seu virtus, terrenum corpus in qualitate side­rum & subtilitate aetherea surgere, seu celeritate moveri? Nec obstat quod idem Apostolus ait: "Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum; stella "autem à stella differt in claritate; ita & resurrectio mortuorum. Similitudinem quippe introduxit è corporibus excelsissimis clarissimisque sensibilis mundi, ut suade­ret resurrectionis gratiam, & divinarum apparitionum per singulos regenerationis participes differentiam, hoc enim est stella autem à stella differt in claritate, pulcre & convenienter ex comparatione coelestium luminarium varietatis multiformem in­finitamque retributionem, secundum quam justissimus judex reddet unicuique juxta opera sua, egregius Doctor insinuans. Non enim audiendi sunt, qui autumant hu­mana corpora post futuram resurrectionem ita in aethereis spatiis fulsura, ut unum­quodque tantum claritatis accipiat, quantum in hac vita conversationis merito gessit, sive bene sive male; & justorum corporalis claritas soli lunaeque fulgentibusque stel­lis, impiorum vero obscuritas minus splendentibus comparetur; contra quos ver ratio ait divinis adjuta scripturis, manifeste docens omnium humanorum corporum communem eandemque gloriam & virtutem in eadem spiritualitate, immortalitate, aeternitate futuram. Haec enim omnia generaliter omnibus & indifferenter ex natu­ra praestabuntur & gratia. Et quid lucrum confert justo radiosum corpus instar so­lis; aut quid damni impio caliginosum, veluti quaepiam obscurissimarum stellarum, habere; cum neque justi gloria in claritate corporis, sed in puritate contemplationis, qua Deus facie ad faciem videbitur, neque impii contumelia in membrorum turpitu­dine, sed in divinae speculationis privatione futura sit? Praesentia siquidem veritatis faciet bonum, absentia miserum. Exempli gratia; duos homines ponamus, statura & aetate, forma & pulcritudine, sanitate etiam corporis, nobilitate generis, sensuum integritate, virium valetudine, membrorum agilitate ceterisque corporalibus bonis sibimet absque ulla differentia simillimos; quorum tamen unus sapiens, moribus ho­nestus, omnibus virtutibus, quibus anima decoratur, comptus; alter vero insipiens, moribus turpis, omnibus vitiis, quibus anima deformis efficitur, corruptus: quid utrisque prosunt bona corporalia similiter possessa, dum unus nihil aliud conside­rat, nisi ut ad summum bonum, ad quod tendit, perveniat, cognoscens non aliud esse summum bonum, nisi summo bono adhaerere, in eoque quiescere, aeternaliter­que gaudere; hic incipiens, illic perficiens, beatitudinem suam; semper quaerens totum suum corpus dico, & animam & mentem super omnem creaturam ad eum, qui super omnia exaltatur, sublevare: alter vero adhuc in carne mortali constitutus, initium tormentorum suorum in aeterna tristitia, insipientiae suae caligine obcaecatus non sentit; neque cogitans, quod simul & inseparabiliter hujus vitae deliciae futuri­que dolores nascuntur, dum adhuc in carne versatur, verum dum in praesenti stadio concurrunt, solae deliciae diligentibus eas arrident, & inter eas futura tristitia seipsam latitat; dum vero ad finem mortalis cursus pervenitur, deficientibus deliciis sola il­la tristitia, quae jamdudum occulta ac veluti extincta putabatur, inextinguibili ar­dore, hoc est cupiditate libidinum, quas perdiderat, lugebit. Hinc apertissime effici­tur, nihil aliud appetendum, nisi gaudium de veritate, quae est Christus; & nihil aliud fugiendum, nisi ejus absentiam, quae est una ac sola totius causa aeternae tristi­tiae. Tolle à me Christum, nullum bonum mihi remanebit, nullum tormentum me terret: ejus siquidem privatio & absentia totius rationabilis creaturae tormentum est, & nullum aliud opinor. Sed de his multa dici possunt; redeamus ad ea, quae restant. M. Priusquam ad finem praesentis libri perveniamus, pauca, ut existimo, dicenda sunt adversus eos, qui nobis objiciunt quasdam divinae Scripturae sententias, quibus conantur astruere sensibilia ista elementa, totamque mundanae molis amplitu­dinem semper mansuram, intra quam humanorum quoque corporum post regenera­tionem stationes motusque, ut dicunt, ordinabuntur; nulla corpora ultra hunc mun­dum ascensura credentes, vel in spiritum transitura. Aiunt itaque: Si coelum & terra peribunt, ita ut nihil de corporalitate, vel localitate, vel de quantitate, vel de motibus temporalibus, vel localibus, vel de spatiis magnitudinum, vel de intervallis positionum in eis remanserit; quid est, quod ait scriptura; Erit coelum novum & terra [Page 295] nova? Quibus verbis non solum coeli & terrae non promittitur destructio, verum e­tiam in novitatem quandam certa perhibetur restauratio. Quibus respondemus, quod usitatissimus in divina Scriptura loquendi modus est, totum à parte significari, vel partibus, vel ex maxima divisione universae creaturae ipsam universitatem simpli­citer comprehendi. Itaque quoniam totius mundi sensibilis constitutio inter duas extremas sui partes sibi invicem oppositas ac veluti contrarias, coelum dico & ter­ram disposita est; pulcre Propheticus spiritus totius visibilis conditionis innovatio­nem, hoc est in spirituales substantias transmutationem coeli novi terraeque novae typo significavit; ut coeli vocabulo aetherea coelestiaque omnia corpora extrema, terrae vero inferiora mediaque intelligas; ac per hoc simul totum visibilem mundum in suas spirituales causas transiturum. Si autem quis dixerit, hac divisione coeli novi terraeque novae universitatem visibilis & invisibilis creaturae significatam esse; non elongabitur à veritate, ut opinor. Rationabiliter quippe per innovationem coeli spiritualis naturae, terrae autem innovatione corporalium rerum restitutio praefigura­tur. Testatur siquidem Apostolus omnia quae in terra sunt & in coelo, in Christo & per Christum restaurari. Non enim sensibiles solummodo, verum etiam intelligibiles creaturae ineffabili modo Deoque soli cognito in suas causas transibunt; hoc est in suarum causarum purissimam cognitionem, per quam eis adunabuntur; ea ratione, qua id quod pure intelligit, & id quod pure intelligitur, unum efficiuntur. Quod etiam, ut arbitror, Dominus in Evangelio significare voluit, dicens: Coelum & terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Potest autem specialiter intelligi, erit coe­lum novum & terra nova, de humanae naturae innovatione & in seipsam adunatione. Nostra siquidem natura adhuc in hac vita ex duabus substantiis composita est, constat enim ex corpore & anima; & quum haec tanta similitudo nostrarum substantiarum, ex quibus nunc constituimur, ex praevaricatione humanitatis in prima conditione processerat, ad veterem hominem pertinere testatur Apostolus, docetque nos spolia­ri veterem hominem, & indui novum, Christum videlicet, in quo nostra natura, corpus dico, & animam, & intellectum, renovata est, & in unum simplificata, & de composita incomposita facta; & quod in capite totius humanae naturae, in ipso vide­licet Domino nostro Jesu Christo, jam peractum est, in tota natura perficietur, dum terra nova corporis nostri in coelum novum, hoc est in novitatem animae mutabitur; ac deinde superiori ascensu corpus simul & anima, in spiritum, spiritus in ipsum Deum: & hoc totum in Christo & per Christum perficietur, qui finis est nostrae naturae & consummatio. Et iterum dicunt, veluti fortissimis acutissimisque ac ne­cessariis argumentationibus nos convincere posse sibimet promittentes; si terra ista omnium corporum gravissima, medium imumque in creaturis obtinens locum, peri­tura sit, necessario confinis ei luna proximaque siderum terris peribit: & si lumina­re minus, profecto etiam & luminare majus; nam si totum periberit, nulla pars re­manebit: & si ita evenerit, quid est quod per Prophetam promittitur: Erit lux lunae sicut lux solis, & lux solis septempliciter, sicut lux septem dierum. Non enim hic quae­rimus (inquiunt) allegoriam lunae intelligi de Ecclesia, quae in Christo, qui est sol justitiae, fulgebit, & de ipso Christo, in quo septem dona Spiritus sancti manifestissi­me omnibus, qui eum contemplaturi sunt, apparebunt; sed nudam historiam de am­plificatione claritatis duorum maximorum coelestium corporum. Si autem haec duo luminaria non solum non peribunt, verum etiam manentibus illorum corporibus splendoris eorum gratia cumulabitur: quid obstat, si similiter quod de medii mundi partibus credimus, de extremitatibus quoque ejusdem credamus? praesertim cum Beatus Augustinus in ultimis de Civitate Dei libris non ipsa mundi corpora transitu­ra, sed eorum qualitates in melius mutandas videatur docere; quemadmodum & humanorum corporum neque formae, neque qualitates, neque sexus transibunt, sed solummodo spirituales qualitates & immortales induentur: & in epistola ad Darda­num incunctanter astruit, corpus Domini post resurrectionem in coelo localiter esse in eadem forma carnis atque substantiae, in qua apparuit mundo; adjecta solummodo immortalitate, non ablata natura: ac per hoc non ubique esse, sicut Deus, neque in divinitatem conversum ultra omnia loca & tempora, ultra omne quod dicitur & intelligitur; sed de aliquo loco visibiliter & corporaliter descendet judicare vivos & mortuos. Sed huic argumentationi non tantum laboriose, quantum illi existi­mant, possumus occurrere. Dicimus enim universam sensibilem creaturam lunae tropo [Page 296] insinuari. Nec immerito; ut enim luna incrementis decrementisque obnoxia est, sic & totus mundus iste generationi & corruptioni partium sui. Nihil enim in eo est firmum vel stabile; omne quippe quod comprehendit, quum incipit oriri, necessa­rium est occidere. Solaris autem cursus & claritatis typo spiritualium rerum, quae uniformiter & stant & moventur, pulcherrimam dispositionem significari. Erit er­go lux lunae sicut lux solis, quando transmutabitur corporalium rerum multiformis mutabilisque varietas, & incomprehensibilis discursio nunc sensibus apparens, nunc ab eis recedens, nunc perfectam, nunc imperfectam speciem praestans, in spiritualium substantiarum plenissimam immutabilemque claritatem uniformemque pulcritudinem & honestatem: lux vero solis, hoc est spiritualium rerum pulcra formositas erit sep­templiciter sicut lux septem dierum, hoc est principalium causarum, quae in subli­missimae sapientiae claritate substitutae sunt, quae etiam septenario numero typice solent figurari, quoniam sex primis-mysticis intelligibilibusque diebus in verbo Dei factae sunt, septimoque die earum perfecta consummatio in eo, in quo creatae sunt, requievit, & hoc est intelligibile sabbatum, quod & in conditione rerum praefigura­tum est & inchoatum, & in earum fine manifestabitur & perficietur; quando omnis sensibilis creatura in intelligibilem, & omnis intelligibilis in causas, & causae in cau­sarum causam, quae est Deus, mutabuntur, aeternaque requie gaudebunt, ineffabili­que claritate fulgebunt, & sabbatizabunt. Et qui nobis Augustinum opponunt, tan­quam ipsi majorem doctrinae illius reverentiam, quam nos, praebere voluerint, & fre­quentius studiosiusque sententias ejus de talibus legerint; videant quid ipse in eis­dem libris de Civitate Dei de interitu, deque destructione illius sensibilis & corporei coeli, omniumque quae intra ambitum ejus, in quibus etiam carnem Christi post resurrectionem includi ipsum beatum magistrum putant existimasse, disseruerit; & quomodo acutissimae intelligentiae homo senserit duo sibimet contraria, coelum sci­licet corporeum penitus interiturum, & carnem Christi post resurrectionem in eo constitutam localiter & circumscripte in ea forma, qua inter homines verus homo ex hominibus factus, vixit. Itaque credibilius arbitrandum est de magno divinarum humanarumque rerum & solertissimo inquisitore & copiosissimo expositore secun­dum capacitatem singulorum, quibus scripsit, scripsisse; quam à Sanctis Patribus, qui eum praecesserunt ordine temporum, ab Ambrosio dico Gregorioque Theologo, quorum auctoritate in aliis locis non discrepat, dissensisse. Ego autem nulli dero­gans, cum nullo contendens indubitanter intelligo, quod ipse Dominus dixit, ego & Pater unum sumus, non de sola sua divinitate, sed de tota sua substantia dixisse; ac per hoc totus Christus, verbum videlicet & caro ubique est, nulloque continetur loco, nec in toto nec in parte sui; hoc est neque in divinitate, neque in humanitate, quibus veluti duabus partibus tota ipsius substantia constituitur. Et hoc ex senten­tia Sancti Hilarii Pictavensis Episcopi possumus approbare: in libro siquidem tertio de Trinitate exponens, quod Dominus Patrem suum orans, ait: ‘& nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum ea claritate, quam habui, priusquam mundus esset; hoc protulit verbum, verbum caro factum, non amiserat quod erat, sed coeperat esse quod non erat; non de suo destiterat, sed quod nostrum est acceperat; profectum ei, quod accepit, ejus claritatis expostulat, unde non destitit. Ergo quia filius verbum, & verbum caro factum, & Deus verbum, & hoc in principio apud Deum & verbum ante mundi constitutionem filius; filius nunc caro factus orabat, ut hoc Patri caro inciperet esse, quod verbum, ut id quod de tempore erat, gloriam ejus, qui sine tempore est, acciperet, ut in Dei virtutem & in spiritus incorruptionem transformata carnis corruptio absorberetur.’

XXXVIII. Si ergo transformata caro Christi est in Dei virtutem & spiritus in­corruptionem; profecto ipsa caro virtus est & incorruptibilis spiritus: ac si Dei virtus & spiritus ubique est, non solum super loca & tempora, verum etiam super omne quod est; nulli dubium, quin ipsa caro in virtutem & spiritum transformata, nullo loco contineatur, nullo tempore mutetur; sed sicuti Dei virtus & spiritus, ver­bum videlicet, quod etiam in unitatem sibi substantiae acceperat, omnia loca & tempo­ra, & universaliter omnem circumscriptionem excedat. Sat est igitur praefati magistri unam sententiam, cum multae sint, ponere de coelo & terra, quae nunc sunt, quid post judicium futura erunt in vicesimo de Civitate Dei libro tredecimo capitulo. ‘Postea, inquit, peracto judicio tunc esse desinet hoc coelum & haec terra, quando [Page 297] incipiet esse coelum novum & terra nova; mutatione namque rerum, non omnimo­do interitu transibit hic mundus.’ Unde & Apostolus dicit: ‘Praeterit figura hujus mundi,’ volo vos sine sollicitudine esse: figura ergo praeterit, non natura. Dic, quaeso, ubi dissonat ab his, quae diximus de transitu mundi hujus in suas cau­sas, quas ipse naturam vocavit. Ille dicit, hoc coelum & hanc terram post judici­um esse defutura, solam vero eorum naturam immutabiliter manere; similiter & nos docuimus vestigia ejus & aliorum similium requirentes, omne quod in hoc mundo sensibile & locale & temporale omnique mutabilitati obnoxium, periturum, hoc est transiturum in ipsam substantiam; naturam vero ejus, quae incorporaliter & intel­ligibiliter in primordialibus rerum causis immutabiliter & incorruptibiliter contine­tur, semper mansuram. Siquis autem dixerit hujus mundi naturam atque substan­tiam sensibilem corporeamve esse, locis temporibusque, generationibus & corruptio­nibus subditam, vera ratione elongatus, omni responsione indignus efficietur; omni­bus Physicis sapientibus dum sit definitum, naturam substantiamque corporum in­corpoream esse. Si autem dixerit carnem Christi post resurrectionem intra ambitum hujus corporei coeli usque ad diem judicii mansuram, eo vero defecturo ultra omnia loca & tempora, ultra omnes virtutes coelestes ascensuram; profecto non intelligit, quod de toto Christo catholica confitetur ecclesia, dicens: Ascendit in coelum, sedit ad dextram Patris. Et quis nisi amens dixerit coelestes virtutes ultra hunc mundum esse, intra ipsum vero carnem Christi versam jam in spiritum, imo in ipsum Deum, de­tineri cum videamus crassissimas nubes solari igne consumi, inque eum converti? Si dixerit, quid mirum si Christum secundum carnem in aliquo loco hujus corporei coeli, vel ubicunque in eo voluerit stare vel moveri credamus, secundum vero ani­mam vel divinitatem ubique esse; si tamen anima ejus, sicut & divinitas ubique prae­sens est atque diffusa: confiteamur Angelicos spiritus ultra omnem corpoream crea­turam subsistere, & ultra omnem locum inlocaliter moveri; eorum vero corpora, quibus hominibus solent apparere, & localia esse, & intra ambitum sensibilis crea­turae contineri. Respondemus neque Angelicos spiritus, neque spiritualia eorum corpora, quae causaliter in ipsis spiritibus subsistunt, intra septa corporeae creaturae omnino comprehendi. Non enim materialia ex qualitatibus mundi hujus elemen­torum composita possident corpora; sed spiritualia intellectibus suis coadunata, in quibus quando & ubi & quomodo volunt, humanis sensibus ad tempus apparent, non tamen phantastice, sed veraciter. Ex veris quippe rationibus vera corpora pro­cedere & spiritualia, dubium non est. In tali corpore Christum suis discipulis post resurrectionem apparuisse credimus, non quod aliud illud, aliud quod natum est ex virgine, suspensum in cruce, resuscitatum à mortuis; sed ipsum de mortali in im­mortale, de animali in spirituale, de terreno in coeleste mutatum. In talibus corpo­ribus humanae naturae numerositas ex secretis suis sinibus, si non peccaret, pullularet. Inest siquidem unicuique hominum occulta corporis sui ratio, in quam resurrectio­nis tempore hoc terrenum mortaleque mutabitur, & in qua Angelicis corporibus as­similabitur, quando homines aequales angelis erunt. Nulla itaque ratio nobis obstat, ut non incunctanter & credamus & intelligamus Dominum nostrum Jesum Christum in duabus suis naturis in inseparabilem suam substantiam adunatis, ubique esse, nul­lamque sui partem ullo vel loco vel tempore, seu aliquo modo, quo creatura defi­nitur, circumscribi. Totus enim Deus est totus ubique, totus super omne quod dicitur & intelligitur exaltatus, totus in Patre & cum Patre unum effectus, totus Deus in toto homine, & totus homo in toto Deo rationibus utriusque naturae in se­metipsis permanentibus. Ac sic ineffabiliter & supernaturaliter nostri capitis harmonia coaptata est, in quam omnia membra ipsius sibi invicem coadunata reversura sunt; quando occurrent in virum perfectum, in plenitudinem aetatis Christi, & unus in omnibus, & omnes in uno, & erit, & apparebit. Non enim audiendi sunt, qui aliter putant accipiendum, quod ait Apostolus, donec occurramus omnes in unitatem fidei & cognitio­nis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Arbitrantur quippe hoc dictum fuisse de perfecta statura corporis Christi, tricesimo anno aetatis suae in carne, in qua statura & aetate corporali omnes homines resurrecturos conantur asse­rere, sint abortivi, sint decrepiti, sint in quibuslibet incrementis decrementisve corpo­ralibus, solvantur à corpore. Quorum falsissima deliramenta ipsius Apostoli verba mani­festissime destruunt at (que) convincunt. Non enim de incrementis Christi secundum car­nē quam acceperat, seu mensura ejus vel aetate, sed decorpore ejus, quod est ecclesia, talia [Page 298] dicta sunt. Cujus corporis, ecclesiae videlicet, mensura & perfectio & plenitudo aeta­tis spiritualis ipse est, qui & caput perfectissimum & intellectuale est sui corporis intellectualis, qui est finis omnium & consummatio. Intuere Apostolum ad Ephesios dicentem: ‘Omnia dedit sub pedes ejus, & eum dedit caput super omnia membra ecclesiae,’ quae est corpus ejus, & plenitudo omnia in omnibus implentis. Et post aliquanta iterum in eadem Epistola intuere, quibus membris Christus corpus sibi aedificare voluit & aedificat: ‘ipse dedit, inquit, quosdam quidem Apostolos, quos­dam vero Prophetas,’ quosdam Evangelistas, quosdam Pastores & Magistros. Vi­disti membra, vidisti materiem: interroga eundem Apostolum ad quid haec membra parantur. Respondet; ‘ad perfectionem Sanctorum, in opus administrationis, in aedificationem corporis Christi,’ donec occurramus omnes in unitatem fidei & cogni­tionis filii Dei. Vide initium aedificationis, unitatem quidem fidei; aedificationis perfectionem cognosce, unitatem videlicet cognitionis filii Dei. Hic igitur incre­menta corporis Christi incipiunt, illic perficientur; quando Christus cum toto & in toto suo corpore quidam perfectus & unus vir, caput in membris & membra in ca­pite apparebit: quando mensura & plenitudo aetatis Christi non corporalibus ocu­lis, sed virtute contemplationis in omnibus Sanctis suo capiti adunatis clarissime vi­debitur: quando spiritualis aetas, hoc est virtutum plenitudo, quae in Christo & ec­clesia sua constituta est, consummabitur, & cetera quae de aeterna felicitate & perfe­ctione beatitudinis in Dei filio intelligi possunt. In resurrectione autem humanorum corporum, quod unusquisque in ea statura & magnitudine, ad quam perfecto sui corporis incremento pervenit in juvenili aetate sive robore perventurus sit; Beatus Augustinus in libris de Civitate Dei incunctanter affirmat. Quod vero immortalia & spiritualia corpora nullis corporalium formarum lineamentis, vel qualitatibus, vel quantitatibus circumscribentur propter ineffabilem eorum spiritibus incircumscriptis adunationem indiscretamque simplicitatem, Beatum Gregorium Theologum, Sanctum quoque Ambrosium, nec non & Maximum venerabilem Magistrum certis rationibus approbare saepe diximus. Causam tamen erroris eorum, qui in statura corporis Do­minici omnia humana corpora resurrectura dogmatizant, non ignoramus: minus enim intelligentes quod in Graeco est scriptum, [...], hoc est in mensuram aeta­tis; existimabant [...] proprie ad perfectam corporis aetatem pertinere; cum [...] plus animae in virtutibus, quam corporis per localia & temporalia incrementa perfectam significat mensuram. Hinc est quod Philosophi animam rationalem [...] filiam, hoc est perfectae aetatis in virtutibus asserunt esse, veluti ΕΝΔΟΝ ἡλιχίας, id est interioris aetas. Ac per hoc nemo sane intelligens praefata Apostoli verba de perfectione aetatis corporis, sed de plentitudine ecclesiae in capite suo, quod est Chri­stus, gratiae & beatitudinis & incomprehensibilis adunationis accipiat. Et miror de his, qui talia nobis opponunt, de amplificatione corporalium mundi luminum, cur non intendunt, quod in Evangelio de defectu totius mundi sensibilis per defectum partium ipsius Dominus ipse prophetat, dicens: ‘Statim autem post tribulationem dierum illorum, hoc est persecutionem Antichristi, sol obscurabitur, & luna non dabit lumen suum,’ & stellae cadent de coelo. Quibus verbis intelligimus solem & lunam post defectum sui luminis non remansuros, neque stellas deficiente aethere & sphaera, in quibus dispositae sunt. Neque enim in hac dominica Prophetia allegoricum so­lummodo sensum, verum etiam totius mundi destructionem solutionemque corporum accipimus. Quam destructionem dico, multi nolentes credere, ad solius allegoriae leges recurrunt, & per defectum solis titubationem fidei etiam perfectissimorum vi­rorum, qui tunc temporis, quando filius iniquitatis apparebit, futuri sunt. Cujus persecutio in tantum tenebras erroris & perfidiae inducet; ut non solum in coelo ec­clesiae carnales qui per lunam, verum etiam spiritualiores qui per stellas, summi quoque & spiritualissimi Doctores ejus qui per solem mystice praefigurantur, lumen orthodoxae fidei aut ad tempus abscondent, aut territi minuent, aut ab eo penitus labentur. Quam theoriam neque nos refellimus: veruntamen audiendi non sunt, qui hunc locum evangelicum violenter secundum historiam conantur astruere, pu­tantes, quod nunquam coelestium corporum casus luminis in fine mundi futurus sit; sed illorum splendor superabitur nimia claritate supervenientis judicis, coelestiumque essentiarum cum ipso descendentium; quando venturus est judicare vivos & mortuos. Addunt etiam Paradigma exorientis solis radiis, qui impetu suo fulgorem aliorum siderum obtundet, imo etiam ab oculis nostris auferet: in se namque ipsis sui lu­minis [Page 299] vibratum indiminutum semper custodiunt; quoniam sol à quo lumen accipi­unt, semper praesens eis est. Nec obstat, quod aliquoties lunari globo interjectus terrae solares aufert radios. Erroris autem eorum, qui talia somniant, causa est, ut opinor. Arbitrantur enim judicium futurum in aliquo loco intra Septa hujus mundi agendum fore, judicem quoque cum suis Sanctis Angelis de superioribus sensibilis naturae partibus localiter & corporaliter descensurum. Hinc est quod quidam sedem judicii in confinio aëris & aetheris, quo Physici lunarem circulum describunt; qui­dam Judaeis consentientes, in valle Josaphat delirant, non animadvertentes virtutem nominis, quod est Josaphat: compositum quippe est ex [...] & [...]. Et [...] quidem multas habet interpretationes; interpretatur enim visibilis, aut Dominus, aut gloria, aut existens, aut erat, & est, & futurus est; [...] autem vertitur in judicium: Jo­saphat autem invisibile judicium vel Domini judicium, vel gloriosum judicium, vel erat, & est, & futurus est, qui judicat. Videns itaque Joel prophetico spiritu illu­minatus, divini judicii profunditatem & invisibilem virtutem, omnibusque remotam, typice vallem introduxit Josaphat, & personam Domini, cujus gloria in altitudinem judicii sui apparebit, qui erat, & est, & futurus est, accipiens & in seipsum infun­dens proclamat: Consurgant & ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedeb [...], ut [...]udicem omnes gentes in circuitu; ac si dixisset, consurgant omnes ex mortuis, & ascen­dant in judicii mei altitudinem, arcanumque profundum, quod superat omnem in­tellectum. Hos itaque, qui talia somniant, clara veraque deridet ratio. Quomodo enim Dominus noster Jesus Christus, cui Pater dedit judicium, localiter & tempo­raliter movebitur, postquam humanitatem suam super omnia loca & tempora, super omne quod dicitur & intelligitur, in unitatem suae divinitatis exaltavit; ubi sedet aeternaliter & incommutabiliter ad dextram Patris, & sessurus est, unde regit & ju­dicat omnia, & recturus & judicaturus est. Nam quod in ecclesiastico Symbolo fi­des catholica confitetur, dicens: Inde venturus judicare vivos & mortuos; non ita de­bemus cogitare, ut localem motum ipsius, seu ex intimis naturae sinibus in hunc mun­dum processionem quandam intelligamus, donec visibilibus membris, corporeis sen­sibus judicandorum appareat; sed adventum ipsius unusquisque bonorum & malo­rum intra seipsum videbit in sua conscientia, quando aperientur libri, & revelabit Dominus abscondita tenebrarum, & unusquisque suarum actionum & cogitationum judex erit. Hinc Augustinus in vicesimo libro de Civitate Dei, decimo tertio capi­tulo. ‘Quaedam, inquit, vis est intelligenda divina, qua fiet ut unicuique opera sua vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur, & mentis intuitu mira ce­leritate cernantur; ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita & omnes & singuli judicentur.’ Quae nimirum vis divina libri nomen accepit: in eo quip­pe quodammodo legitur, quicquid ea faciente recolitur; sicut ait Apostolus: ‘O­mnes enim stabimus ante tribunal Domini, ut ferat unusquisque, quae per corpus gessit,’ sive bonum sive malum; tribunal Domini appellans majestatis ejus excelsi­tudinem, quae omnibus ubique in omnibus apparebit, qua manifestata videbunt impii in quem pupugerunt, & plangent se omnes tribus terrae. Ac sic signum filii hominis, hoc est honor & gloria crucis ejus cunctis fulgebit; & fortassis illa est flamma ultima, quae totum mundum & implebit & consummabit; apparitio videlicet Dei verbi in omni creatura, quando nil aliud bonis & malis in omnibus splendebit, nisi intelligi­bilis lux, quae nunc implet omnia occulte, & tunc aperte impletura est. Illa est flam­ma, ut opinor, quae de seipsa loquens, ait: Ego sum ignis consumens: consumet enim omnia, quando omnia in omnibus erit, & solus in omnibus apparebit; in Evangelio quoque suo: Ignem veni mittere in terram; quid volo, nisi, ut ardeat? Terrae voca­bulo omnem sensibilem creaturam; ignis vero ardentis, suae manifestationis clarita­tem in omnibus futuram, suique judicii ferventiam typice significans, & cetera, quae typice de futuro judicio divina tradit historia; de quibus nunc tractare longum est. D. Longum quidem; vellem tamen breviter audire, quae sint nubesillae, in qui­bus Sancti rapientur obviam Christo in aëra; & quis est ille aër, in quo cum Christo in ipsis nubibus semper erunt. Ait enim Apostolus: ‘Nos autem qui relinquimur, qui residui sumus, hoc est qui nondum in alitudinem deificationis ascendimus, ra­piemur in nubibus obviam Christo in aëra,’ & sic semper cum illo erimus. M. De his nubibus & in prioribus disputationis libris Beatum Maximum sequentes praefati pauca sumus; & nunc; iterum Sancti Ambrosii sensum addentes, dicemus. Unusquis­que igitur Sanctorum, ut ait Maximus, suam habebit [...]ubem, propriam videlicet suae [Page 300] contemplationis virtutem & altitudinem; in quantum quippe quisque cogitationi veritatis appropinquabit, in tantum rapietur obviam Christo in aëra, hoc est in pu­rissimae intelligentiae altitudinem & claritatem; ac sic semper in nube contemplationis suae in divinis theophaniis & erit & gaudebit. Item secundum Ambrosium nubes sunt Patriarchae, verbi gratia, Abraham, Isaac, & Jacob; in quorum fide & actione & scientia, veluti in quibusdam nubibus clarissimis haeredes novi Testamenti obviam Christo rapientur. Similiter legislator Moses ceterique Prophetae, Apostoli quoque, qui ipsius Domini virtutes & doctrinam praesentialiter perspexere, nubes sunt; in quorum fidei & actionis, spei quoque & caritatis, scientiae & sapientiae, ceterarumque virtutum exemplis, veluti quibusdam nubibus, qui in hac vita illorum vestigia se­quuntur, rapientur obviam Christo, sicut & ipsi, sive viventes adhuc in carne, rapti, sive carne soluti. Dic, quaeso, quo raptus est Enoch, quo Elias, qui adhuc in carne constituti, rapti sunt. Nonne obviam Christo, quem spiritu cognoverint venturum esse in mundum? Quo Abraham, de quo dominus ipse dicit: Vidit Abraham diem me­um, & gavisus est. Quid moror? Quo Job, qui dixit: Auditu auris audivi te, nunc au­tem oculus meus videt te. Quo Moses ascendens in montem Sinai. Quo ceteri Prophetae praevidentes verbum Dei in carne venturum, eique spiritu occurrentes. Quo Petrus raptus est, Domino suo respondens: Tu es Christus Filius Dei vivi. Quo Paulus in tertium coelum ascendens. Nonne omnes isti, eorumque similes obviam Christo juxta unius­cujusque propriam communemve theoriam rapti, cum illo sunt, & in illo in spiritua­li aëre virtutum & contemplationum? Has omnes ceterasque similes intelligibiles nubes illa sensibilis nubes praefigurabat, quae tempore ascensionis Dominum accepit ab oculis discipulorum, quando elevatus est in coelum. Non enim indigebat ipse cujusdam vehiculi ex nubibus conglobati ad se sublevandum in aerea aethereaque spa­tia, cum fuerit ille post resurrectionem purior leviorque omni visibili & invisibili creatura, nullumque localem motum in spiritualitatem sui corporis post regenera­tionem receperit, aut sineret remanere: typice autem voluit suis discipulis visibiliter ostendere modum, quo invisibiliter ipse in cordibus diligentium sequentiumque se ascendit. Ipse siquidem ascendit in contemplationibus ascendentium ad se: nullus quippe ad illum sine illo potest ascendere. Nemo enim, ut ipse ait, ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit; nec coelum deserit, dum in Sanctis intellectibus eos secum sublevans ad seipsum ascendit: propterea subsecutus, Filius, inquit, hominis, qui est in coelo, coelum appellans Patrem: à quo exivit per incarnationem, & ad quem rever­sus post resurrectionem. Ubicunque legimus in Evangelio Dominum sublevasse ocu­los in coelum, Patrem suum intelligere debemus, qui solus major illo est: ea ratione, qua Pater praecedit, causa filii. Tribus autem modis Sancti in puritate contemplatio­nis cum Christo & in Christo fieri intelliguntur. Fiunt enim & adhuc in carne de­tenti; fiunt à corpore soluti; fiunt corporibus receptis. Horum trium modorum manifestissima exempla, in transformatione Domini in monte manifestata sunt; vi­ventium siquidem in carne Elias, solutorum corpore Moses, resurgentium ipse Do­minus typum gestabat. Resurrectionis siquidem omnium formam in transfiguratione sui corporis discipulis ostendit. Et ne existimes Eliam adhuc in corpore suo viven­tem de locali aliquo paradiso, seu Mosen de sede aliqua animarum, seu recepto corpore ad Christum tunc convenisse, peractoque transfigurationis mysterio, ad loca illa, unde venerant, reversos fuisse; verum incunctanter fideliterque crede & intel­lige non aliunde processisse, nisi ab eo, cum quo apparuerant in monte, & in quo priusquam apparerent, erant, & quem cum apparerent, non deseruerant; & in quem finito apparitionis sacramento, reversi sunt, non aliorsum, sed in ipsum, in quo & cum quo unum sunt. Quod apertissime significatum est per illos tres electos discipulos, in arcana transformationis, qui elevatis oculis neminem viderunt, nisi solum Jesum. Et ut credibilius hoc cognoscas, lege Sanctum Ambrosium in expositione in Lucam. ‘Cognosce, inquit, nubem istam non fumigantium esse montium nebuloso humore concretam, & coacti aëris caliginem piceam, quae coelum tenebrarum horrore sub­texat: sed lucidam nubem, quae nos non pluvialibus aquis, & humentis alluvione imbris immadidet; sed de qua mentes hominum voce Dei omnipotentis emissa fi­dei ros rigavit, & dum fit vox, inventus est Jesus solus. Itaque cum tres essent, u­nus est factus; tres in principio videntur, unus in fine: perfectae enim fidei unum sunt. Denique hoc etiam Dominus orat Patrem, ut omnes unum simus; nec solum Moses & Elias in Christo [...]um sunt, sed etiam nos unum corpus Christi sumu [...]: [Page 301] ergo & illi tanquam in uno corpore recipiuntur in Christi corpus, quia & nos u­num erimus in Christo Jesu.’ D. De nubibus in quibus Sancti obviam Christo ra­piuntur satis est actum. Sed quales sunt nubes illae coelestes, cum quibus filius homi­nis venturus est, merito quaeritur; ac per hoc eas vellem, quales sint, cursim edisseras. M. Nubes coeli, cum quibus filius hominis venturus est, non alias esse dixerim, nisi ipsas coelestes substantias, quae semper virtute contemplationis circa Christum vol­vuntur. Quum vero incomprehensibilem omnique intellectui invisibilem summam ac sanctam Trinitatem, quae superat omnem intellectum, non per seipsam aspiciunt, sed in Theophaniis comprehensibilibus sibique connaturalibus; propterea nubes coeli dicuntur. Ex ipsis siquidem apparitionibus divinis, in quibus Deum vident, coelestes substantias nubium vocabulo Dominus ipse significavit, cum quibus & in quibus ad­ventus ejus, hoc est majestatis illius clarissima omnibus bonis & malis amplitudo de­clarabitur. Nam & coelestes substantias localiter moveri spiritualis suae naturae ra­tio non patitur; moventur autem spiritualiter, cum quod in causa omnium facien­dum esse perspiciunt, in ipsa natura quae per eos administratur, & cui praesident, peragunt absque suo locali & temporali motu, loca & tempora omniaque, quae in eis circumscribuntur, disponentes. Dicuntur etiam venire, quando in aliquo visibili, his qui digni sunt, apparent; recedere vero, quando omni sensu corporeo omnino removentur. Nec te moveat, quod dixi spirituales substantias temporalem motum non pati; dum Sanctus Augustinus proclamat: Solum Deum sine loco & tempore à seipso movere, conditum vero spiritum per tempus sine loco; corpus autem per locum & tempus ab eo qui movet omnia, motum pati. Hoc enim dixi Graecorum auctoritatem sequens, quae incunctanter astruit, omne quod localiter movetur, temporaliter moveri; omne autem quod locali motu caret, sequitur temporali etiam carere. Haec enim duo, locum dico & tempus, aut simul erunt, aut simul auferentur, quum à se invicem disgregari non patiuntur. D. De auctoribus utriusque linguae non est nostrum contendere; se­quatur quis quem vult, nulli derogans: & quum de nubibus intelligibilibus quamvis breviter, est dictum; redi, quaeso, ad reditum, nostramque fluctuantem navem fes­sosque nautas ad portum dirige. M. Reditus omnium, quae in suas causas reversura sunt, quando mundus iste sensibilis solvetur, & mundus ille intelligibilis, qui super nos est, in Christo implebitur, dupliciter intelligitur. Est enim generalis, & est spe­cialis: generalis quidem in omnibus, qui ad principium conditionis suae redituri sunt; specialis vero in his qui non solum ad primordia naturae revocabuntur, sed etiam ultra omnem naturalem dignitatem, in causam omnium, quae Deus est, reditus sui finem constituent. Exempla autem ac similitudines utriusque reversionis ex divinis Scripturis comparare debemus; & quum naturali ordine genus praecedit speciem, prius de generali reditu dicendum. Exemplum itaque generis praecessit in populo Dei, qui de jugo servitutis intelligibilis Pharao, hoc est Diaboli, satellitumque ejus liberatus, duce spirituali Mose, Christo videlicet, suis pedibus mare rubrum tran­siens, solidam scilicet humanae * viam discissis rationabilium motuum coelis deambu­lans, rebellesque gentes, vitiorum videlicet turmas superans atque prosternens: de­functis suis corporibus, carnalibus dico cogitationibus, in deserto virtutum, quo omne mortale & corruptibile consumitur, spiritualiter solummodo in filiis bonorum operum in terram repromissionis reversus est. Quod autem duo ex omnibus, qui venerant de Aegypto, vivi adhuc in carne, in terram promissam intraverint, mystice insinuat duplicem nostram naturam, corpus videlicet & animam in Salvatore nostro, quem praefigurabat Jesus filius Navae, hoc est pulcritudinis eorum, in terram, quam peccando deseruimus, reversuram, Caleb comitante, hoc est libero nostro cordis ar­bitrio. Caleb quippe interpretatur, sicut omne, vel omne cor; ut enim uniuscujus­que cordis devotio divina gratia adjuta fuerit; ita Salvatorem suum in regionem se­quetur viventium, naturalibusque bonis utentium. Hac autem ratione ducimur ad intelligendum totius humanitatis reditum ad pristinum naturae statum per Israelitici populi de Aegyptiaca captivitate revocationem intelligere; quoniam Scriptura nul­lum de populo Dei in Aegypto remansisse commemorat, sed omnes unanimiter ex ipsa fugisse, & nemine excepto de manibus crudelissimae potestatis liberatos fuisse. Quod autem nullus eorum, qui de Aegypto reversi sunt, obrutus est fluctibus vel mersus, sed omnes, ut ait Apostolus, sub nube fuerunt, sub divina videlicet protectio­ne, & omnes mare transierunt, & omnes sub Mose baptizati sunt in nube & in mari, prae­figurabat generale illud baptisma, quod in fine mundi perficietur, quando mysticus [Page 302] Moses populum suum universum videlicet genus humanum sanguine suo redemtum omnique impietate atque malitia detersum de morte ducet ad vitam; quando in nullo homine nihil praeter simplicitatem naturae apparebit, merito ipsius qui eam totam accepit totamque sanavit; quando intelligibilis rex Aegypti, Princeps pro­fecto hujus mundi cum innumerabili exercitu malitiae suae omnibusque vitiis, quibus imaginem Dei in homine creatam captivam detinuerat, fluctibus rubri maris, hoc est profundissima copiosissimaque at infinita effusione gratiae, quae in pretium sanguinis Christi humanae naturae diffusa est, obruetur. Ut enim hominibus sanguis Christi profuit in redemtionem, & proficiet ad pristinam naturae suae restaurationem; ita Diabolo & Angelis ejus nocuit ad eorum destruendum imperium, & nocebit ad augendum supplicium. Inundatio siquidem Rubri maris, hoc est diffusio Dominici cruoris, quemadmodum humanam naturam ab aeternae mortis profundo in vitam e­mersit aeternam; ita Diabolicam malitiam in perpetuam suffocavit damnationem. Nulla quippe majorem poenam Diabolica patietur superbia, nullamque graviorem tristitiam, quam humanae saluti invidiam, pedissequamque ejus desperationem. Non quod & ille, si vellet, ad creatorem naturae suae converti non posset: sed quod ma­levolentiae suae nexibus ligatus dulcedinem beatitudinis perpetualiter in odio habe­bit, lapsos de manibus suis assiduis cruciatibus dolens. Isaias quoque Propheta salu­tem humani generis generaliter in Christo non tacet, sed clamat, dicens: Terra Za­bulon, & terra Nepthalim, via maris transjordanen Galileae Gentium populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, & sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Et quis est ille populus, qui sedebat in tenebris, & in regione umbrae mortis, nisi infi­nita solique Deo cognita humanitatis numerositas, quae postquam lucem paradisi de­seruit, in tenebris ignorantiae & in regione umbrae mortis sedebat, non solum ipsius, qua anima segregatur à corpore per corruptionem; verum etiam qua Deus animam deserit per peccatum: ex qua duplici morte totum genus humanum liberat lux illa, quae omnibus orta est, quae de seipsa dicit: Ego sum lux mundi. Nunc quidem partim idolorum servitium destruens in his, quos ad cultum & agnitionem veri Dei con­vertit, sordesque vitiorum inundatione baptismatis diluit, & inflammatione poeni­tentiae exurit. Infinite autem non solum generaliter mors corporis, verum etiam mors mentis destruetur, ac penitus idololatriae ritibus omnibusque omnium nationum superstitionibus iniquitatibusque ventilatis unius veri Dei cognitio universae praesta­bitur creaturae. Cuncti siquidem boni & mali quando stabunt ante tribunal domini cognoscent, quia unus Deus est, & non alius praeter eum. Tunc quippe erit generalis omnibus unius Dei confessio, quando nulla erit veritatis negatio. Nam & caeci lu­cem, quam non vident, negare non possunt videntibus lucere. Quod autem in Chri­sto totius nostrae naturae salus jam peracta sit, ex interpretationibus praedictorum no­minum quisquis voluerit, facillime cognoscet. Zabulon quippe habitaculum virtu­tis interpretatur: illa itaque lux, quae sedentibus in tenebris orta est, virtus & sa­pientia Patris est; & quod ejus habitaculum, nonne nostra natura, in qua per incar­nationem habitare voluit? Audi Evangelistam: Et verbum (inquit) caro factum est, & habitavit in nobis. Proinde spiritualis Zabulon humanitas Christi est, in qua nos omnes salvi facti sumus, & salvati habitamus, & in aeternum habitamus: ipse est enim virtus nostra & fortitudo. Nepthalim quoque latitudo dicitur, & quae lati­tudo nostra, nisi Christus? cujus charitas & clementia totum genus amplectitur hu­manum, qui pro impiis mortuus est, cum pro bono forsitan quis audeat mori? quia omnes homines aequaliter dilexit, quando pro omnibus seipsum tradidit; haec est enim am­plissima lex naturae, quam in seipso implevit, mortem pro omnibus subiens. Lex quippe naturae est communis omnium hominum dilectio absque ulla personarum ac­ceptione, quae in Christo perfectissime impleta est, & à Patre processit, qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Est etiam alia ratio, qua Christus latitudo intelligitur; latitudo quippe est apparitio & superficies, ideoque Graia significatione Epiphania dicitur. Christus itaque est nostra Epiphania, hoc est ap­paritio & superficies, quia cum tres sunt substantiae summi boni, una illarum in ho­mine Christo, verbo videlicet incarnato, nobis apparuit, sensibusque corporeis comprehensibilem se fecit. Nemo enim Patrem, nemo Spiritum sanctum in unitate substantiae, cum creata, vidit. Et Ezekiel quoque sub figura trium civitatum redi­tum totius humanae naturae prophetice denuntiat. Dicitur enim Jerusalem, & tu confundere, & porta ignominiam tuam, quaejustificasti sorores tuas; ac deinceps subjungitur: [Page 303] Et tu & filiae tuae revertemini in antiquum statum; & convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis; & conversione Samariae & filiarum ejus;’ & convertam reversionem tuarum in medio earum. Ex quo (ut ait Sanctus Hie­ronymus) perspicuum est, non esse naturalem iram Dei, sed nostris vitiis clementissi­mum & mansuetissimum Deum ad iracundiam provocari. Sequitur, ‘& Soror tua Sodoma & Filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, & Samaria & Filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam; & tu & Filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram. Septuaginta: Et Soror tua Sodoma & Filiae ejus restituentur, sicut fuerunt à principio; & Samaria & Filiae ejus restituentur, sicut erant à principio; & tu & Filiae tuae restituemini,’ sicut fueritis in principio. Haec verba Prophetae, imo Domini per Prophetam, Beatus Hieronymus exponens: ‘Judaei, inquit, inter ceteras fa­bulas & interminabiles genealogias & deliramenta, quae fingunt, etiam hoc somniant de adventu Christi sui, quem nos scimus Antichristum; & in mille annorum regno So­domam restituendam in antiquum statum; ita ut sit quasi paradisus Dei, & Samariam pristinam recipere felicitatem, ut de Assyriis revertantur in terram Judaeam; Je­rusalem quoque tunc esse fabricandam. Et paulo post, nos autem, inquit, horum perfectam scientiam Dei judicio relinquemus, imo liquido confitentes dicimus post secundum adventum Domini Salvatoris nihil humile, nihil futurum esse ter­renum;’ sed regna coelestia, quae primum in Evangelio promittuntur. Cetera au­tem quae de his praefatus interpres exponit, propterea intermisimus, quia mortalia sunt, & de reditu Gentilium Haereticorumque & peccatricum solummodo animarum ad catholicam fidem disputant. Mysticam quoque legalemque Septimanam, quam Quinquagesimus sequebatur annus, qui Hebraice jobel, hoc est libertas vocabatur, quoniam in ipso omnes libertatem accipiebant, & unusquisque ad pristinam habita­tionem revertebatur, omni lege qua detinebatur absolutus, hunc reditum de quo agitur, aperte significare non incongrue quis dixerit, finita Septenaria praesentis vitae revolutione. David rex & Propheta renovationem naturae promittit, dicens: Emit­te spiritum tuum, & creabuntur, & renovabis faciem terrae. Quid dicam de evangelicis Parabolis, de prodigo videlicet filio, qui in terra aliena partem substantiae, quam à patre acceperat dissipans, egestate coactus seipsum recognoscens poenitentiaque ductus ad patrem suum reversus est; à quo piissime clementissimeque receptus non solum pristinam adeptus est gratiam; verum etiam pro reverentia sui vitulus saginatus oc­cisus est? Quis est ergo filius iste? Nonne homo ad imaginem Dei factus? Pater si­quidem coelestis duas naturas ad se cognoscendum creavit, Angelicam videlicet & humanam, quibus duobus filiolitatis gratiam donavit; sed homo adolescentior filius dicitur, angelus vero major aetate; quum prius Scriptura conditionem angeli, po­sterius hominis commemorat. Partem itaque Angelicae numerositatis, quae nunquam conditorem suum deseruit, major filius, adolescentior totum hominem lapsum & à creatore suo peregrinantem insinuat; postmodum tamen ad Patrem suum reversurus, & primam stolam, id est primum habitum naturae recepturus. Insuper etiam ambi­tum virtutis, quae per annulum significatur, praemium quoque mortis Christi, quae per calceamenta in pedibus formatur, accipiet, aeternam videlicet vitam, quae uni­versaliter humano generi merito mortis Domini rependitur; & tunc vitulus sagina­tus adducetur & occidetur. Et quis est ille vitulus, nisi homo Christus Septena San­cti spiritus gratia plenus, vel certe pinguedine literae visibilisque naturae incrassatus? His enim duobus, litera videlicet & visibili creatura veluti quaedam Christi corpu­lentia apparet; quum in eis & per eas intelligitur, quantum intelligi potest. Spiri­tus enim legis est Christus, & invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciun­tur, sempiterna quoque ejus virtus & aeternitas; seu ut Beatus Maximus dicit, exponens Gregorium Theologum in Sermone de Nativitate dicentem, verbum crassatur: ‘Verbum, inquit, dum sit simplex & incorporeum, & omnes consequenter ac spiri­tualiter nutriens divinas in coelo potentias per suam in carne praesentiam ex nobis propter nos secundum nos sine peccato incrassari dignatum est.’ Quod autem iste filius figuram generis humani gestat, ut non dicam Johannis Chrysostomi sententias de hac Parabola, quoniam prolixae sunt, testimonium Beati Ambrosii in expositione in Lucam sat est ponere. ‘Potest, inquit, in uno, filio videlicet prodigo, species accipi generis humani. Fuit Adam, & in illo fuimus omnes, periit Adam, & in illo perie­runt omnes. Homo igitur in illo homine, qui perierat, reformatur; & ille ad si­militudinem Dei factus,’ & imaginem divina patientia & magnanimitate reparatur. [Page 304] Videsne igitur quod ista Parabola non partem generis humani, sed totum restau­randum esse in Christo typice doceat? Eadem interpretatio est de drachma perdita; & post eversionem hujus mundi, veluti cujusdam domus inventa à muliere, Dei vi­delicet sapientia, quae eam fecit & possedit. Decima etiam ideo computatur, quo­niam humana natura non solum novem ordinibus angelorum aequalis facta est; ve­rum etiam nullus Angelicus ordo est, cui humana natura post restaurationem suam juxta intelligibiles gradus non interseratur, donec perfectum denarium coelestis com­pleat civitatis, teste Dionysio Areopagita in libro de Coelesti Hierarchia; quod etiam ei futurum erat, si non peccaret. Simili modo de ove centesima intellige, quae erra­verat coelestem gregem deserens, quam bonus Pastor, qui est Christus, quaesivit & reperit, repertamque inque humeros suos acceptam ad gregem, quem errando dese­ruerat, reportat. Quae propterea centesima connumeratur; quoniam post lapsum humanae naturae perfectio, quae per centenarium numerum innuitur coelestis jerusa­lem, quae est mater nostra, diminuta est, cujus numerositas, veluti centenarii nume­ri latitudo ad integrum implebitur, dum humanum genus in capite suo, quod est Christus, in eam revertetur. Quo in loco illa non parva quaestio oritur, jam divul­gata, sed non jam, ut arbitror, soluta; & si soluta, nondum in manus nostras venisse fatemur. Quaeritur enim, si tantus numerus hominum in consortium coelestis civi­tatis, hoc est societatis beatae multitudinis sub uno Deo degentis reversurus est, quan­tus praevaricantium angelorum inde lapsus; sequitur ut aut numerositas humanae multiplicationis à primo homine usque ad finem mundi tanta sit, quanta Apostatarum angelorum; ita ut illorum coelestes sedes, quas superbiendo reliquerant, ad totum genus humanum capiendum illic redeundo suffecerint: aut si minor est cadentium angelorum numerositas, quam humani generis multiplicitas, pars humanae naturae non necessaria, qua labentium angelorum numerum exuperat, remanebit extra su­pernae civitatis consortium. Non enim illuc poterit ascendere, qua sedem non sini­tur invenire. Pars autem, quae eis, lapsis dico, aequiparatur, reversura est: ac per hoc incunctanter dabitur non omnes homines redemtos fuisse in eo, qui vult omnes salvos fieri & in agnitionem veritatis venire. Et quidem pene omnes auctores utrius­que linguae indubitanter astruunt tot homines in coelestem civitatem intraturos, quot angeli fugitivi ab ea egressi sunt. Et si ita est, unum è duobus eligere cogemur, aut aequalem numerositatem esse omnium hominum numerositati malorum angelorum, aut numerosiorem humani generis multitudinem apostatae multitudinis numerositate; ac per hoc non omnes humanitatis participes ad principium suae conditionis reditu­ros, quod praecedentes rationes de salute totius humanitatis in Christo incunctanter roboratae omnino prohibent assumi. Et quoniam de hac ratione, hoc est restituendo­rum hominum & lapsorum angelorum comparatione Sanctorum Patrum sententias introducere prolixum; uno Sancti Patris Augustini testimonio contenti sumus. In primo capitulo vicesimi secundi libri de Civitate Dei, de natura Daemonum eorumque lapsu disputans: ‘Natura, inquit, quae frueretur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso vitio, quo ideo misera est, quia non fruitur Deo, qui casum angelorum voluntarium justissima poena sempiternae infelicitatis obstrinxit; atque in eo sum­mo bono permanentibus ceteris, ut de sua sine fine permansione certi essent, tan­quam ipsum praemium permansionis dedit, qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed coelo dignum, si suo co­haereret auctori: miseria similiter, si eum desereret, qualis naturae hujusmodi con­veniret; quem videlicet praevaricatione legis Dei per Dei desertionem peccaturum esse praesciret; nec illi ademit liberi arbitrii potestatem, simul praevidens quid boni de malo ejus esset ipse facturus, qui de mortali progenie merito justeque damnata, tantum populum gratia sua collegit; unde suppleat & instauret partem, quae lapsa est, angelorum; ac sic illa dilecta & superna civitas numero civium non fraudare­tur,’ quinetiam fortassis & uberiore laetaretur. Quae sola conclusio sanctissimi magistri suffecerit nobis ad intelligendum uberiorem numerum humani generis in sanctam civitatem coelestem reversurum eo numero, qui ex ea lapsus est. Et id ipsum arbitror Davidem Prophetam dixisse: Annuntiavi, inquit, & locutus sum, multiplica­ti sunt super numerum. De his enim dixit, qui per sacrificium corporis Domini pur­gati & redemti sunt; qui multiplicati sunt super numerum Angelicum, per superbiam unius refugae de beatitudinis gloria ruentem. Quod apertissime sequens versus insinuat: Sacrificium, inquit, & oblationem noluisti; corpus autem perfecisti mihi holocaustum: ac [Page 305] si diceret, sacrificium legis & oblationem pro purgatione & redemfione peccati ge­neris humani dare noluisti, corpus autem Christi perfecisti mihi, hoc est pro me ho­locaustum igne passionis in altare crucis: ac per hoc pro peccato nostro nihil aliud postulasti. Superabundat enim gratia delictum: incomparabiliter quippe plus nobis contulit Christi passio ad vitam, quam Adami transgressio ad mortem. Sive itaque aequalis sit numerus praevaricantium hominum & angelorum, sive uberior & multipli­cior, nil obstat credere totum genus humanum & in Christo redemtum, & in coele­stem Jerusalem reversurum. Si enim aequalis sit, ut multis, qui de talibus tractant, videtur; ad laudem redemtoris sui suffecerit: cujus providentia tantum humanae nu­merositatis praeordinavit, quantum posset mundi hujus Principi insultare: à quo non solum totum regnum nostrae naturae abstulit, verum etiam ejus haereditatem, ex qua inflatus superbia dejectus est, nobis in aeternam possessionem distribuit, ut duplicis tristitiae poena torqueretur; una quidem, qua regni sui, quod primum hominem seducendo adeptus est, juste, amissione; secundum hominem occidendo injuste: al­tera qua inimicis suis coelestem suam haereditatem, quam deseruerat, possidentibus invidendo cruciatur. Sin vero uberior, uberiorem profecto laudem gratiae ipsius de­beremus solvere; qui non solum possessiones antiqui nostri hostis nobis in coelo di­visit, verum etiam numerosiores nos ad habitationem coelestis Patri praeparavit, his qui ea lapsi sunt. De generali reditu in paradisum praefata sufficiunt paradigmata, ut opinor. D. Sufficiunt plane: omnia enim talium symbola, quae sparsim sacrae scripturae insita sunt, in unum colligere & longum est, & fortassis fastidiosum. Vel­lem tamen scire, quid senioris filii invidia adversus adolescentiorem ad patrem suum revertentem, vituloque saginato occiso epulantem insinuat. Multum siquidem me movet, si duo illi fratres humanam Angelicamque naturam significant, qualis invidia bonorum angelorum de salute humani generis intelligitur, deque ejus reditu ad Pa­trem suum, cujus substantiam, hoc est imaginis gratiam in villa mortalis hujus vitae serviens Diabolo dissipavit. Legimus enim sanctos angelos de interitu hominis con­dolere, ei autem invidere nequaquam: concives enim sunt coelestis civitatis, pater­naeque substantiae & haereditatis possessores. De reperta quippe ove inque humeris pastoris sui reducta Angelicas virtutes congratulari Dominus ipse testatur, per unum peccatorem genus humanum insinuans; & si senior filius universitatem bonorum an­gelorum symbolizat, quomodo de agro legitur venisse haedumque postulans patri suc­censuisse, ceteraque Angelicae charitati repugnantia? M. Nodum hujus quaestionis ad solvendum difficilem, uno modo arbitror enodari posse, qui parabolarum transi­tus vocari potest. Parabolarum siquidem duae species sunt, quarum una est, quae continuum vigorem uniformemque de una eademque re absque ullo transitu in aliam figuram obtinet: altera, quae transitum in diversas conformat figuras, qua specie multos sanctorum Patrum maximeque Beatum Ambrosium hanc parabolam exposu­isse comperimus. Prima itaque parabolae pars, quae in divisione paternae substantiae & senioris filii cum patre perseverantia, adolescentiorisque peregrinatione, partis quoque substantiae suae, quam à Patre susceperat, dissipatione, ceterisque incommo­dis, quae causam humanitatis secuta sunt, complasmata est, duplicem incunctanter naturam, intellectualem dico in angelis, & rationalem in hominibus specificat: in reversione autem prodigi filii parabola inchoat transitum facere. Ipsa siquidem re­versio biformem interpretandi recipit modum: intelligitur enim generaliter de redi­tu totius humani generis propter vituli saginati occisionem, Christi videlicet pro sa­lute totius mundi passionem; & specialiter, ubi transitus parabolicae figurae incipit, de reditu Gentilis populi, quasi junioris filii per fidem Christi ad Patrem coelestem, cujus imaginem idololatriae sordibus menstruosisque imaginationibus contaminavit propter invidiam Judaici populi, veluti senioris filii de conversione gentium ad fi­dem per Apostolicam praedicationem. Qui videlicet populus quamvis saepissime cultu Daemonum fuerit corruptus & praevaricatus, nunquam tamen omnino Deum Patrum suorum, ut ei videtur, abnegavit: abnegavit autem, & adhuc abnegat Christum fili­um Dei esse, ac per hoc & Patrem ejus. Qui enim Filium negat, negat & Patrem, quia Filio negato Pater non est. Haedum à Patre Christi, quem negat, perfidus flagitat. Sed à Patre Christi haedum non accipiat; accipiet autem à Patre suo, de quo Jesus Christus, quem Filium Patris esse negat, ait: Vos ex patre Diabolo estis, deque fide Gentilis populi in eum torquetur. Ideoque non vitulum saginatum, id est Christum domini petit à Patre ad epulandum, sed haedum foetidum petulcumque in omnemque libidinem pronum, Antichristum dico, in quo se epulaturum & regnaturum vanissi­me [Page 306] somniat, postulat & expectat: ac de agro veniens, hoc est de terrenis operibus la­borioseque colendae legis, secundum literam servitii audivit symphoniam & chorum, hoc est consonam undique convenientem Gentilis populi in Christo epulantis & ad Pa­trem suum redeuntis catholicam in fide, perfectamque spirituali cognitione veritatis harmoniam, ac de suae libertatis & redemtionis munere laetitiam; & ob hoc invidia commotus fratri suo similitudine naturae, inimico vero dissimilitudine Judaicae perfi­diae & Christianae religionis irascitur, patremque suum de receptione filii, qui bona naturae suae perdidit, increpat, dum plus ipse naturae suae divitias dissipat, qui unicum Dei Filium creatorem & salvatorem omnium negat. Perfidi siquidem Judaei per invi­diam, nationes autem incredulae per ignorantiam verbum Dei abnuunt: & quoniam tolerabilius peccatum est ignorantiae quam invidiae, minus Gentilium quam Judaeorum populus naturales perdidit thesauros. Ideoque receptae sunt Gentes tenebris ignoran­tiae absolutae, & in lucem veritatis revocatae; Judaei vero perfidi Filium negantes, in passionibus ignominiae invidiaeque gravissimis doloribus relicti sunt; donec in fine mundi ineffabili divinae bonitatis magnanimitate recipiantur, quando convertentur ad vesperam, & famem patientur, ut canes, & circumibunt civitatem, societatem videlicet ca­tholicae fidei, volentes in eam recipi & quod alibi idem ait Propheta, implebitur: Confundantur & revertantur omnes inimici mei, convertantur retrorsum▪ & confundantur val­de velociter▪ Hac igitur parabola pro paupertate ingenioli nostri spiritualium philoso­phorum semitas carpentis, exposita, de symbolis specialis humanae naturae reditus bre­viter tractandum. D. Tempus exigit ita fieri; nostraeque disputationis cursus jamdu­dum finem expectat, & mihi valde arridet duplex ista Evangelicarum parabolarum spe­cies. Non enim solummodo in parabolis, verum etiam in multis divinae Scripturae lo­cis talis formae locutionis divinum nectar eructat, facilemque interpretationis viam stu­diosis mysticorum sermonum theoriae praestant. Non enim alio modo sanctorum Pro­phetarum multiplex in divinis intellectibus contextus potest discerni, nisi per frequen­tissimos, non solum per periodos, verum etiam per cola & commata transitus ex diversis sensibus in diversos, & ab eisdem iterum in eosdem occultissimas crebrissimasque rever­siones. Saepissime enim unam eandemque expositionis speciem absque ullo transitu in di­versas figurationes sequentibus aut error a [...]t maxima difficultas innascitur interpretan­di: concatenatus quippe est divinae Scripturae contextus, daedalicisque diverticulis & obliquitatibus perplexus. Neque hoc Spiritus Sanctus invidia intelligendi, quod absit existimari, sed studio nostram intelligentiam * sudorisque & inventionis praemii red­dendi: praemium quippe est, in sacra Scriptura laborantium pura perfectaque intelli­gentia. O Domine Jesu, nullum aliud praemium, nullam aliam beatitudinem, nullum aliud gaudium à te postulo, nisi ut ad purum absque ullo errore fallacis theoriae verba tua, quae per tuum Sanctum Spiritum inspirata sunt, intelligam. Haec est enim summa felicitatis meae finisque perfectae est contemplationis; quum nihil ultra rationabilis ani­ma etiam purissima inveniet, quia nihil ultra est: ut enim non alibi aptius quaereris, quam in verbis tuis; ita non alibi aptius inveniris, quam in eis. Ibi quippe habitas, & illuc quaerentes & di [...]igentes te introducis: ibi spirituales epulas verae cognitionis ele­ctis tuis praeparas, illic transiens ministras eis. Et quis est iste, Domine, transitus tuus, nisi per infinitos contemplationis tuae gradus ascensus? Semper enim intellectibus quae­rentium & invenientium te transitum facis. Quaereris enim ab eis semper, & semper inveniris, & non inveniris semper: inveniris quidem in tuis theophaniis, in quibus multipliciter, veluti in quibusdam speculis occurris mentibus intelligentium te; eo mo­do quo te sinis intelligi, non quid es, sed quid non es, & quia es; non inveniris autem in tua semper essentialitate, qua transis & exuperas omnem intellectum volentem & ascendentem comprehendere te. Ministras igitur tuis praesentiam tuam ineffabili quo­dammodo apparitionis tuae; transis ab eis incomprehensibili excelsitudine & infinitate essentiae tuae. Quaeso itaque ad specialis reditus considerationem accelerate, ut in ea nostrae disputationis limitem constituamus. Non enim diutius est immorandum in his, quae multipliciter apertioris persuasionis gratia repetita sunt; ne forte plus in ver­bis, quam intellectibus nostram disputationem implesse videamur. M. Totius ratio­nabilis creaturae, quae specialiter in homine creata est, & cui naturaliter inest affectus beatitudinis & cognitionis summi boni facultas, hoc est excelsissimae trinitatis, ex qua manat omne bonum, ipse Dominus in Evangelio decem virginibus assimilavit universi­tatem; quae accipientes lampadas suas, hoc est capacitatem aeternae lucis cognoscendae, exierunt obviam sponso & sponsae, Christo videlicet & Ecclesiae, quae jam in coelo est, partim in sanctis angelis, partim in purgatissimis hominum animabus, in quibus primi­tiae [Page 307] naturae, quae adhuc in captivitate est, mortalis vitae fragiliumque membrorum coe­lestis patriae civibus inseruntur. Sed quare obviam? quia videlicet redemtor & spon­sus rationalis naturae ineffabili clementiae suae condescensione & solertia semper ad re­cipiendos nos spiritualiter venit, coelestibus virtutibus animabus sanctis ei commeanti­bus, affectione salutis nostrae commotae. Ille siquidem sponsus in aure cordis genera­liter universo generi humano clamat, dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, & discite à me, quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. Venit ergo obviam omnibus cum sponsa sua, Jerusalem videlicet coelesti, qui recipere omnes devotus est in consortium suae civitatis. Et animadverte, quod tota humanitas denario numero comparatur, quo­niam decimam in aedificatione supernae civitatis possidet regionem. Decem itaque vir­gines, hoc est tota humanae naturae numerositas naturali appetitu obviam diligenti se & ad eam venienti exit, non gressibus corporis, sed affectibus mentis. Sed quamvis aequa­lis motus sit rationalis naturae ad finem suum, qui est Christus, aequalisque aeterni lumi­nis, quae per lampades significatur, appetitio; non tamen aequaliter lucem illam, quae illuminat omnem hominem venientem [...]n nunc mundum participat. Ʋnum est enim, ut Beatus Dionysius Areopagita ait, quod omnia naturaliter participare appetunt; sed non aequaliter omnia unum participant. Nullum tamen est in natura rerum, quod ejus par­ticipatione omnino privetur; ideoque non aequaliter sponso & sponsae virgines exi­bunt. Nam qui non solum capacitatem veri luminis, verum etiam & ipsum lumen, quod oleum conformat, possident, ad ipsum sponsum pervenient, & cum ipso in spi­rituales nuptias intrabunt. Qui vero solam luminis capacitatem, non autem ipso lu­mine illuminantur & coronantur, obviam Christo procedent; hoc est non solum na­turaliter in suo appetitu, sed etiam reipsa & experimento ad sola naturalia humanitatis bona, quae in Christo subsistunt, ascendunt; non autem ad supernaturalem deificatio­nis in eo gratiam & laetitiam pervenient. Et hoc est quod denariae quantitatis divisio insinuat. Ait enim, quinque autem ex eis erant fatuae, id est imprudentes, & quinque prudentes. Sed fatuae solas lampadas, non autem oleum secum sumserunt: prudentes vero non solum lampadas, verum etiam oleum in lampadibus suis acceperunt. Vasa itaque similia sunt prudentium & imprudentium virginum; quoniam ratio quae veluti naturalis divini luminis sedes est, uniformiter integritati naturae incorruptibilis, quae in nullo auget vel minuit, distributa est, quam non uniformiter divinum lumen accipiat. Nec hoc in culpa ipsius luminis aut invidia, aut inopia constituitur; quoniam omnibus praesens est, omnibusque aequaliter superfulgens, & inexhausta effusione omnibus ae­qualiter profluens; sed quoniam non eadem virtus est oculorum, quibus lux mentium percipitur; sequitur ut alii plus, alii minus ea fruantur, alii penitus ab ea excludantur; ut immundi spiritus, qui ad eam nolunt converti: non quod & ipsi secundum intelle­ctualem substantiam, in qua à summo bono creati sunt, participatione vere existentis luminis secludantur; alioquin ad nihilum penitus redigerentur; omne siquidem par­ticipatione ejus▪ privatum omnino in natura rerum non est; in quantum vero irratio­nabilibus perversae suae voluntatis motibus contaminantur, verae lucis excluduntur par­ticipatione: non enim ad illam, sed ad semetipsos, hoc est ad nequitiam suam conver­tuntur. Si enim ad naturam suam respicerent, & ad ejus creatorem, profecto beati fierent. Et siquis dixerit; quare aequaliter intuendi divini luminis universae rationali naturae non datur possibilitas, non autem intuendi illud data est aequaliter virtus & a­ctio sive in hac vita, sive in futura vita? interroget illum, qui stupefactus & inacces­sibili luce repercussus clamat, dicens: O altitudo divitiarum scientiae & sapientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus in omni tempore? Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? & quis prior dedit illi, ut retribuatur ei? quoniam ex ipso, & per ipsum, & in ipso, & ad ipsum sunt omnia. Interroget etiam, cur omnium bonorum lar­gitor non aequaliter omnibus ordinibus Angelorum virtutem contemplationis suae di­stribuerit? Altius siquidem liquidiusque propinquiusque illum contemplantur Sera­phim & Cherubim & Throni, quam Virtutes & Potestates & Dominationes; & ipsae iterum excellentius clariusque, quam Principatus & Archangeli & Angeli. Et quis huic interrogationi respondebit? Nemo, nisi cogitans intra seipsum, quod scriptum est, omnia in mensura & numero & pondere, id est ordine fecit Deus: & qualis pulcritudo u­niversitatis à Deo conditae foret, si omnia Deus aequaliter constituerat. Nam & sensi­bilis harmoniae dulcedo & pulcritudo non ex similibus sonis, sed ex diversis, ratis tamen proportionibus sibi invicem compactis ordinatur. Proponat item: si primus homo non peccaret, cujus peccati ultione per masculum & foeminam multiplicatur genus hu­manum, [Page 308] sed ex intimis naturae sinibus aut similiter omnes homines in species proprias numerosque prodirent; quemadmodum & omnes Angeli ex suis causis simul prodiere, aut ordine temporum constituto, unusquisque absque ulla corruptione, & similitudine generationis jumentorum in hunc mundum procederet; num omnes homines aequalis ejusdemque virtutis & ordinis essent: an sicut Angeli, ita & homines suis ordinibus se­cundum divinam providentiam & sapientiam disponerentur? Respondebit illi credo, qui promittit hominibus post resurrectionem, quod erunt sicut Angeli in coelo. Angeli autem propriis ordinibus disponuntur: disponentur itaque & homines diversis virtu­tum ordinationibus. At si ita futuri sunt, licet post peccatum, profecto futuri essent, si non peccarent: hoc est non eodem modo contemplatione veritatis fruerentur. Por­ro primus homo, ut ait Sanctus Augustinus, in prima sua conditione, priusquam pec­caret; neque sapiens erat, neque insipiens. Si enim sapiens, non Deum desereret, ut uxori suae consentiret, neque incaute ageret, ne Diabolicae astutiae superbiam imitare­tur; non enim seductus est, sed superbia inflatus: si autem insipiens, quis crediderit Deum fecisse hominem insipientem ad imaginem & similitudinem suam. Profecto qua­dam medietate libratus inter sapientiam & insipientiam conditus est, & futurum ei erat sapiens fieri, si mandatum Dei servaret. Non enim ait Scriptura, faciamus hominem imaginem & similitudinem nostram; sed ad imaginem & similitudinem nostram: ac si pla­ne diceretur; ad hoc faciamus hominem, ut si praeceptum nostrum custodierit, imago nostra & similitudo fiat. Non ergo sapiens factus est, sed capax, si vellet, sapientiae. Potuit enim sapientiam capere, & ad ejus habitum pervenire, si divinum consilium no­luisset spernere. Quoniam vero non sursum versus per custodiam mandati ad sapien­tiam se erexerat; sed pronus, ejus per transgressionem, in libidinem temporalium & sensibilium rerum sua propria voluntate corruerat; plus insipiens atque imprudens exi­stimandus est, etiam priusquam peccaret, quam sapientiae & prudentiae appetitor: prae­cessit enim insipientia & imprudentia peccatum. Neque hoc accepit ex causis conditio­nis, sed mutabilitate propriae voluntatis, quae ex naturalibus causis nequaquam nasci­tur; insipiens igitur erat & imprudens ante transgressionem mandati, per seipsum fa­ctus est. Attamen si mandatum non transgrederetur, fortassis neque ex paradiso ex­pelleretur; sed solis naturae suae bonis, quae in prima conditione sui acceperat, fruere­tur, inque eis quadam felicitate laetaretur, quamvis participatione summae sapientiae & prudentiae merito suae stultitiae & fatuitatis privaretur. Multos siquidem ac pene omnes improvidos & insipientes laetos & contentos esse audimus de nobilitate generis, de plu­ribus consanguineis, de honestate corporis viribusque & sanitate, de astutia mentis, de verborum lepiditate, de pulcra & morigera uxore, de faecunditate prolis, terrenarumque rerum affluentia; ut non dicam de dignitate & honoribus, ceterisque, quibus mundus iste arridet; in tantum ut optarint perpetuo sic vivere, nihil de spiritualibus deliciis audire vel cogitare volentes. Ad hunc itaque statum primorum hominum ante deli­ctum, hoc est ad sola naturalia bona absque virtutum ornamentis, partem humani ge­neris unam, quae typo fatuarum quippe virginum configuratur, reversuram; ad ipsam vero excelsitudinem, ad quam homo, si non peccaret, ascensurus esset, hoc est ad par­ticipationem summae sapientiae omniumque virtutum, quam participationem dico, dei­ficatio & contemplatio veritatis sequitur, alteram humanae numerositatis partem, cu­jus symbolum est quinarius prudentium virginum numerus, sublimandam ultra omnia bona naturalia, & ad spirituales nuptias sponsi sui in naturam non incongrue existima­tur; ad quas nemo intromittitur, nisi sapientiae luce refulgens, divinique amoris in­flammationibus ardens; quae duo, sapientiam dico & charitatem, pinguedine sapientiae & actionis nutriuntur; & ad eas nuptias nullus scientiae & actionis expers, quamvis na­turalibus bonis integerrime & pulcherrime floruerit, sinitur ascendere, sed omnino ab eis secluditur. Non enim illuc natura humanam mentem sublevat, sed gratia & manda­tis Dei obedientiae purissimae, quantum in hac vita datur, Dei per literam & creaturam cognitionis meritum subvehit. Intuere itaque hujus parabolae medullam, & quomodo transitum facit de genere ad speciem, quemadmodum in praefata parabola de duobus fi­liis patris sui substantiam inter se partientibus. In ea siquidem totius generis humani generalis reditus primo, deinde specialis Gentilis populi conformatur: in hac autem similitudine per decem virgines obviam sponso exeuntes, totius humanae numerositatis generalis ad pristinum naturae statum reversio; specialis autem per quinque prudentes omnium Sanctorum. Species enim humani generis est electorum numerus, non solum ad antiquum naturae principium reditus in generalitatem humanitatis; verum etiam ul­tra naturam in ipsum Deum in specialitate deificationis, ineffabilis insinuatur ascensus; [Page 309] omnes quippe in paradisum, ut praediximus, sunt reversuri; sed non omnes ligno vitae sunt fruituri; vel certe omnes de ligno vitae sunt accepturi, sed non aequaliter. Nam & naturalia bona, quorum omnes aequaliter participes erunt, fructum ligni vitae esse, stultus qui ignorat. [...] quippe, ut in superioribus tractavimus, id est omne lignum, vocatur Christus; quippe omnium bonorum lignum est fructiferum, quia ipse est omne bonum omniumque bonorum largitor. Fruentur itaque omnes homines ipsi­us fructu participatione naturalium bonorum generaliter; fruentur electi sui excelsitu­dine deificationum ultra omnem naturam specialiter. Deificationes itaque quas soli justi participabunt, spiritualibus figurantur nuptiis, in quas prudentes intraverunt. Non enim omnes supernaturalibus fruentur bonis, sed illi soli, quibus, ut Gregorius ait Theo­logus, licet superata malitia & carne, veluti quibusdam nubibus & velaminibus transcensis per rationem & contemplationem cum Deo fieri, & purissime lumine teneri, quantum possibile est humanae naturae. Isti sunt beati, hinc ascensione, & illic deificatione. Sed hujus nomi­nis, deificationis dico, in latinis codicibus rarissimus est usus; intellectum vero ejus apud multos & maxime apud Ambrosium invenimus: sed quare hoc evenit non satis nobis patet. An forte sensus ipsius nominis, quod est Theosis, (quo maxime Graeci utuntur, significantes Sanctorum transitum in Deum, non solum anima, sed etiam & corpore, ut unum in ipso & cum ipso sint, quando in eis nil animale, nil corporeum remanebit) al­tus nimium casus, ultraque carnales cogitationes ascendere non valentibus incompre­hensibilis & incredibilis, ac per hoc non publice praedicandus, sed de eo inter sapientes tractandum. Multa quippe divina mysteria à Sanctis Patribus intacta ob hanc causam praetermissa sunt: infirmi siquidem oculi claritatem luminis sufferre nequeunt. Suffi­ciunt, ut arbitror, haec pauca paradigmata ex divinis parabolis assumta, ad generalem specialemque humani generis reditum in principium suum, primordialem dico condi­tionem, inque ipsum Deum, in his, qui sincerissima ejus participatione digni sunt frui, deque totius sensibilis creaturae, quae in homine & propter hominem fabricata est, in causas suas reversione. Quando erit non solum generale sabbatum in omnibus divinis operibus; verum etiam & speciale sabbatum sabbatorum in sanctis angelis, sanctisque hominibus; & implebitur domus Dei, in qua unusquisque ordine sibi congruo consti­tuitur: alii inferius, alii superius, alii in sublimitate naturae, alii super omnem naturalem virtutem circa ipsum Deum. Ac sic coena illa magna ordinabitur, & celebrabitur; ex qua nullius substantia, quia ex Deo facta est, respuetur, nullius vitium, quia ex Deo fa­ctum non est, introducetur. Purgabitur enim natura, ventilabitur vitium: recondentur substantialia grana, flamma divinae sententiae delictorum ardebit palea; illuminabuntur abscondita tenebrarum, omnia in omnibus videbitur Deus. D. Sufficiunt sane: sed hujus parabolae residua breviter exponas flagito. M. Quae sunt illa? D. Mora spon­si, dormitus & dormitatio omnium virginum, ceteraque quae intacta reliquisti. M. Mo­ra sponsi est, ut existimo, temporale intervallum, quod inter primum Domini & secun­dum transcurrit adventum; vel certe ab initio mundi usque ad finem ejus. Nullum e­nim tempus transactum est, vel transigetur per sex mundi aetates, in quo virginitas, hoc est integritas humanae naturae, in quibusdam fatua, in quibusdam prudens, in omnibus conditoris sui supernaeque patriae, quam deseruerat, appetitrix, (appetitus quippe bea­titudinis omnibus sapientibus & insipientibus, bonis & malis communiter & naturaliter inest) in praefato intervallo mundani cursus per ordinata tempora quidam dormiunt, quidam dormitant. Dormiunt quidem, qui jam mortui sunt, & adhuc morituri: dor­mitare autem dicuntur, quos finis mundi vivos in carne inventurus est, qui non dormi­re, sed dormitare perhibentur, quoniam perfecta morte non sunt morituri; nullo vero spatio temporali in ea erunt detenti, sed veluti gravati somno, non autem prostrati, nulla morte interposita in aliam vitam mutabuntur. Quo in loco videatur Sanctus Au­gustinus consentire his qui dicunt, tantillam mortem in ipso velocissimo raptu eorum, qui in fine mundi vivi futuri sunt, esse futuram. Ait enim: Si Sanctos, qui reperientur Christo veniente viventes, eique in obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de morta­libus corporibus exituros, & ad eadem mox immortalia redituros; nullas in verbis Apostoli pa­tiemur angustias, sive ubi dicit: Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur, sive ubi dicit: Omnes quidem resurgemus, aut omnes dormiemus; quia nec illi per immortalitatem vivificabun­tur, nisi qualibet morte paululum tamen ante moriantur, ac per hoc & à resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt, quamvis brevissima, non tamen nulla. Media nox, in qua clamor factus est, & sponsus venit, incertum mundi finem remotumque ab omni scien­tia spiritualis sponsi insinuat. Sicut ipse dixit, de die autem illa & hora illa nemo scit, ne­que Angeli in coelo, neque filius hominis, nisi Pater solus. Et in fine praesentis parabolae: Vi­gilate [Page 310] itaque, quia nescitis diem, neque horam. Clamor ille significat apertissima signa, quae praecedent destructionem mundi & adventum Domini; de quibus ipse sedens su­per montem olivarum discipulis prophetavit. Surrectio omnium virginum regenera­tionem totius humani generis praesagit. Prudentes virgines lampadas suas, rationabiles videlicet motus, bonae actionis pinguedine, puraeque conscientiae claritate exornant; quibus duobus, actu dico & scientia, fatuae virgines carent. Quod autem prudentes vir­gines de oleo suo fatuis virginibus impertiri abnegant, nil aliud verisimilius, ut opi­nor, typice conformat, quam prudentes animas, quibus vilia & non sufficientia in illa die intellectuali, in quo unusquisque profunda conscientiae suae rimabit, merita appare­bunt, aeternaeque felicitati nullo modo comparanda, sicut ait Apostolus: Non sunt con­dignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Hinc do­minus ipse; beati Puuperes, inquit, spiritu, hoc est beati, qui & seipsos & merita sua pro nihilo ducunt, & omnino se in divitiis virtutum egenos judicant; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ideoque dicturae sunt petentibus à se auxilium, ne forte non sufficiet no­bis & vobis. Quod duplici modo intelligi potest: aut enim negative ponitur ne & pro­ducitur, aut haesitative & corripitur; sicut in libro Geneseos: Ne forte extendat manum suam, & sumat de ligno vitae; & ne forte viderentur quadam invidia meritorum suorum paupertatem impertiri fatuis noluisse, abnegantes oleum, dant consilium, respondentes, ite potius ad vendentes, & emite vobis; hoc est ite ad eos, qui eximietate & affluentia suorum meritorum non solum sibimet sufficiunt, verum etiam his, qui eos in hac vita honorificare poterant, possent praebere auxilium, futuraeque beatitudinis meritum. Hac autem tarditate & negligentia interposita venit sponsus, & paratas virgines, inque suo adventu ornatas praeoccupavit, & ad suas nuptias introduxit; hoc est in suam dei­ficationem, qua perfectissimos animos supernaturali contemplationis suae gloria glori­ficat; ceteris in naturalium bonorum plenitudine relictis, & excelsitudine ineffabilis deificationis, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, exclusis. Et hoc est quod ait: Et clausa est janua, introitus videlicet divinae contemplationis facie ad faciem; ad quam incaute in hac vita viventes, oleumque actionis & scientiae in ratio­nis suae receptacula non infundentes, etiamsi clamaverunt, sera quandoque poenitentia compuncti, non intrabunt, dicentes: Domine Domine, aperi nobis. Ista autem geminatio dominici nominis, aut assiduum humanae naturae appetitum ad contemplationem condi­toris sui nulla ignorantiae nebula interposita in his, qui in hac vita nullis bonis conver­sationis subsidiis suffulti vixere, vel certe simplicium fidelium nimis catholicae fidei al­titudinem considerantium ignaviam significat: putantes Dominum nostrum Jesum Christum duabus substantiis esse compositum, dum sit una substantia in duabus naturis, & petunt, quae sibi non conveniunt. Ideoque respondebitur eis; petitis & non accipitis, quia male petitis. Quanti sunt, qui divinam essentiam in tribus substantiis, & tres substan­tias in una essentia aut penitus ignorant, aut penitus abnegant, & per suas falsas cogita­tiones carnalis opinionis ad internas divinae puraeque contemplationis nuptias postu­lant intrare. Quanti sunt, qui Dominum nostrum Jesum Christum ita segregant, ut ne­que divinitatem illius humanitati, neque humanitatem divinitati in unitatem substan­tiae, seu ut Latini usitatius dicunt, in unitatem personae adunatam, vel credant, vel in­telligant; cum ipsius humanitas & divinitas inseparabile unum sint, salva utriusque na­turae ipsius significatione. Geminantibus itaque substantiam Christi & dicentibus, Do­mine Domine, aperi nobis, juste congruenterque respondetur, Amen dico vobis, nescio vos: hoc est intimas secretasque meae divinitatis & humanitatis nuptias, quas meis purissime intelligentibus priusquam fieret mundus, praeparavi, & ad quas jam finito mundo in­troduxi, nescire vos permittam. Non enim dum adhuc in carne vixistis, dignos vos il­larum laetitia praeparastis. Intra tamen naturalium bonorum, quae in vobis creavi, ter­minos residere vos concedo. Similiter promittit se responsurum his, qui in die judicii clamabunt, Domine Domine, nonne in tuo nomine virtutes multas fecimus: dicetur enim eis; nescio vos, recedite à me: & alibi, non omnis qui dicit mihi Domine Domine, intrabit in re­gnum coelorum. Verbum itaque adunatum carni, & caro adunata verbo in unitatem in­separabilem unius ejusdemque substantiae ex duabus naturis, divina videlicet & humana non alios recipit, nisi eos qui simplici perfectae contemplationis oculo unitatem sub­stantiae suae intuentur; ita ut & homo in verbo vere filius Dei, & verbum in homine ve­re filius hominis absque ulla creaturarum transmutatione, unus idemque filius Dei & hominis Dominus noster Jesus Christus intelligatur: celerem parabolae expositiuncu­lam juxta quod nobis visum est, verisimilem habes. D. Habeo plane. M. Quid ergo restat, & finem operi impedit imponere? D. Nihil, ut video, nisi ut totius operis mate­riae, [Page 311] hoc est universalis naturae divisionis aliquantulam [...] subjicias.

XXXIX. M. Quadriformem universalis naturae, quae in Deo & creatura intelligitur, fecimus divisionem. Cujus prima species est, quae naturam creatricem & non creatam: secunda, quae naturam & creatam & creatricem: tertia, quae creatam & non creantem: quarta, quae neque creatam neque creatricem considerat atque discernit. Et prima qui­dem & quarta forma de Deo solummodo praedicatur; non quod ipsius natura, quae sim­plex & plusquam simplex est, dividua sit; sed quod duplicis theoriae modum recipit. Dum enim ipsam esse rerum omnium principium & causam intueor, occurrit mihi ve­ra ratio, quae fiducialiter suggerit divinam essentiam vel substantiam, bonitatem, virtu­tem, sapientiam, ceteraque, quae de Deo praedicantur, à nullo creari; quia divinam na­turam nihil superius praecedit: omnia autem quae sunt & quae non sunt, ab ea, & per eam, & in ea, & ad eam creari. Dum vero eandem esse finem omnium intransgressibi­lemque terminum, quem omnia appetunt, & in quo limitem motus sui naturalis consti­tuunt conspicor; invenio eam neque creatam esse, neque creantem. A nullo siquidem creari potest natura, quae à seipsa est, neque aliquid creat. Cum enim omnia, quae ab ipsa per generationem intelligibilem seu sensibilem processerint, mirabili quadam & ineffa­bili regeneratione reversura sint ad eam, & in ea omnia erunt quieta; quoniam ulterius nihil ab ea per generationem profluit, nihil dicitur creare. Quid creabit, dum ipsa omnia in om [...]ibus fuerit, & in nullo nisi ipsa apparebit? De duabus autem mediis formis in superioribus satis est actum, prompteque eas quaerentibus claro lumine circumfusae occurrunt. Una enim in causis perspicitur primordialibus; altera in causarum effecti­bus. Et ea quidem, quae in causis constituitur, in unigenito Dei Filio, in quo & per quem omnia facta sunt, creatur; & omnia, quae ab ea profluunt, hoc est omnes effectus suos sive intelligibiles sive sensibiles creat. Ea vero quae in effectibus causarum substitu­ta est, solummodo à causis suis creatur; nihil autem creat, quia nihil in natura rerum inferius est ipsa; ideoque maxime in rebus sensibilibus ordinata est. Nec obstat, quod Angeli vel homines, sive boni sive mali, aliquod novum humanisque usibus incognitum in hoc mundo saepe putantur creare, dum nihil creant. Sed de creatura materiali à Deo facta aliquid efficiunt divinis legibus obedientes & jussionibus, si boni sunt; fallacibus vero diabolicae astutiae machinamentis commoti atque decepti, si mali sunt. Omnia ta­men divina providentia ordinantur, ut nullum malum in natura rerum substantialiter inveniatur, nec aliquid quod rempublicam civilemque rerum omnium dispositionem perturbet. Et post quadrifariam universalis naturae theoriam in praedictis quatuor spe­ciebus, quarum duas quidem in divina natura propter rationem principii & finis, duas in natura condita, ratione videlicet causarum & effectuum contemplati sumus; visum est nobis quasdam theorias de reditu effectuum in causas, hoc est in rationes, in quibus subsistunt, subjungere. Cujus iterum reditus triplex occurrebat modus. Quorum pri­mus quidem generaliter in transmutatione totius sensibilis creaturae, quae intra hujus mundi ambitum continetur, hoc est omnium corporum seu sensibus corporeis succum­bentium, seu eos prae nimia sui subtilitate fugientium considerantur; ita ut nullum cor­pus sit intra textum corporeae naturae, sive vitali motu solummodo, seu occulte seu a­perte vegetatum, seu irrationabili anima corporeoque sensu pollens, quod non in suas causas occultas revertatur; ad nihilum enim redigetur in his quae substantialiter à causa omnium substituta sunt. Secundus vero modus suae speculationis obtinet sedem in redi­tu generali totius humanae naturae in Christo salvatae, in pristinum suae conditionis sta­tum, ac veluti in quendam paradisum, in divinae imaginis dignitatem, merito unius, cujus sanguis communiter pro salute totius humanitatis fusus est; ita ut nemo hominum naturalibus bonis, in quibus conditus est, privetur, sive bene sive male in hac vita vixe­rit; ac sic divinae bonitatis & largitatis ineffabilis & incomprehensibilis diffusio in o­mnem humanam naturam apparebit, dum in nullo punitur, quod à summo bono ma­nat. Tertius de reditu theoriae modus versatur in his, qui non solum in sublimitatem naturae in eis substitutae ascensuri, verum etiam per abundantiam divinae gratiae, quae per Christum & in Christo electis suis tradetur, supra omnes naturae leges ac terminos superessentialiter in ipsum Deum transituri sunt, unumque in ipso & cum ipso futuri. Quorum recursio veluti post quosdam gradus septem discernitur. Ac primus erit mu­tatio terreni corporis in motum vitalem: secundus vitalis motus in sensum: tertio sen­sus in rationem; dehinc rationis in animum; in quo finis totius rationalis creaturae con­stituitur. Post hanc veluti quinque partium nostrae naturae adunationem, corporis vi­delicet & vitalis motus, sensusque rationisque, intellectusque; (ita ut non quinque, sed unum sint, inferioribus semper à superioribus consummatis; non ut non sint, sed ut [Page 312] unum sint;) sequentur alii tres ascensionis gradus, quorum unus, transitus animi in sci­entiam omnium, quae post Deum sunt: secundus scientiae in sapientiam, hoc est contem­plationem intimam veritatis, quantum creaturae conceditur: tertius qui & summus, purgatissimorum animorum in ipsum Deum supernaturaliter occasus, ac veluti incom­prehensibilis & inaccessibilis lucis tenebrae, in quibus causae omnium absconduntur: & tunc nox sicut dies illuminabitur, hoc est secretissima mysteria beatis & illuminatis in­tellectibus ineffabili quodam modo aperientur. Tunc perficietur octonarii numeri ve­luti supernaturalis cubi perfectissima soliditas, in cujus typo sextus titulatur Psalmus, Psalmus▪ David per octava. Resurrectio quoque Domini non aliam ob causam octava die facta est, nisi ut beata illa vita, quae post Septenariam hujus vitae per septem dies revo­lutionem est futura post mundi consummationem, mystice significaretur, quando hu­mana natura, ut praediximus, in suum principium per octonariam ascensionem reditura sit; quinariam quidem, intra naturae terminos; ternariam vero, supernaturaliter & su­peressentialiter intra ipsum Deum; quando quinarius creaturae numerus, ternario crea­toris adunabitur; ita ut in nullo appareat, nisi solus Deus; quemadmodum in aëre pu­rissimo, nil aliud nisi sola lux.

XL. Haec est itaque hujus operis, quod quinque libris includitur, universalis mate­ria. De qua siquis nos invenerit incognitum atque superfluum aliquid scripsisse, nostrae intemperantiae incuriaeque imputet, pioque corde humanae indigentiae, carnis adhuc habitaculo gravatae, humilis contemplator indulgeat. Nil enim perfectum est in huma­nis studiis adhuc, ut opinor, in hac caliginosa vita, quod omni errore careat; quando & justi non ideo justi dicuntur jam in carne viventes, quod justi sint, sed quod se justos esse velint, perfectamque justitiam futuram appetentes, solo mentis affectu denominati. Non enim crediderim ullum mortalibus membris carnalibusque sensibus gravatum, ex­cepto Christo ad perfectum virtutis habitum veraeque contemplationis altitudinem pervenisse, Johanne Evangelista attestante, Sidixerimus, inquit, quod peccatum non ha­bemus, nos ipsos seducimus, & veritas in nobis non est. Sin autem in eo utile & ad aedificatio­nem catholicae fidei pertinens arriserit, soli Deo, qui solus abscondita tenebrarum re­serat, & quaerentes ad se ipsum nullo errore deceptos, sed ab erroribus emendatos in­troducit, deputet; unanimisque in charitate spiritus gratias universali omnium bono­rum causae, sine qua nihil possumus facere, nobiscum referat, nulla reprehensionis libi­dine attractus, nullis facibus invidiae accensus; quae sola prae ceteris vitiis charitatis & fraternitatis vinculum rumpere laborat; in pace autem omnium, quae inter nos con­fecta sunt, benevole recipientium, puraque mentis acie intuentium; seu malevole respu­entium, & priusquam cognoscant quid & qualia sint praejudicantium, hoc opus primo omnium Deo, qui dixit, petite & dabitur vobis, quaerite & invenietis, pulsate & aperietur vobis: subinde dilectissimo tibi, Frater in Christo, & in studiis sapientiae cooperatori, & examinandum offero & corrigendum committo. Nam & tuis exhortationibus est in­choatum, tuaque solertia, quoquo modo sit, ad finem usque perductum. Si autem de his, quae in contextu hujus, gravitate materiae rerumque exponendarum copia coacti, praetermisimus, deque eis quantulamcunque quandoque rationem nos reddituros pro­misimus, soliciti sitis, ac veluti promissorum exactores fueritis, opere curso, omnibus promissionibus repertis, inque unum collectis cursim capitulatimque pro viribus nostris tractabimus. Interim de his, quae jam discussa sunt vos contentos esse flagito: non mei ingenii virtutem, quae vix parva, aut nulla est, sed vestrae solicitudinis meaeque infimae, devotae tamen, circa rerum investigationes facultatem considerantes; quam non minus viribus acutissimae vestrae intelligentiae, quam meae contemplationis obtusae lucubratio­nibus non dicam cum aemulis, saltem cum amicis & veritatis inquisitoribus defendere debetis; nec multum in hoc, ut opinor, laborabitis. Mox enim ut talia in manus recte philosophantium pervenerint, quoniam illorum disputationibus conveniunt; non so­lum libenti animo recipient, verum etiam ut sua osculabuntur. Sin vero in eos, qui promptiores sunt ad reprehendendum, quam ad compatiendum incurrent, non magno­pere cum eis colluctandum. Unusquisque in suo sensu abundet; donec veniat illa lux, quae de luce falso philosophantium facit tenebras, & tenebras recognoscentium con­vertit in lucem.

EXPLICIT LIBER
ΠΕΡΙ ΦΥΣΩΝ ΜΕΡΙΜΟΥ, hoc est, DE NATURAE DIVISIONE.
S. MAXIMI SCHOLIA IN …

S. MAXIMI SCHOLIA IN Gregorium Theologum.

DOMINO GLORIOSISSIMO PIISSIMOQUE DIVINA PROVIDENTE ATQUE ADJUVANTE GRATIA REGI KAROLO JOHANNES Extremus servorum vestrorum perpetuam in Christo salutem.

HOC opus Maximi Monachi atque Abbatis, quod Sanctissimo atque Beatissimo Archiepiscopo Kyzico Johanne postulante de quorundam in sermonibus beatissimi Gregorii theologi ambiguorum, hoc est intellectu difficilium, explanationibus composuit, de Graeco in Latinum vobis jubentibus edidi; difficillimum prorsus (Orthodoxissime Regum) servulo vestro imbecilli valde etiam in La­tinis, quanto magis in Graecis, laborem injunxistis; Insuper etiam accelerare veluti erudito utriusque linguae citoque perficere impera­stis. Sed pro viribus ingenioli mei & acceleravi, & Divina ducen [...]e ac largiente gratia ad finem usque perduxi. Fortassis autem qua­licunque apologia defensus, non tam densas subierim caligines, nisi viderem praefatum Beatissimum Maximum saepissime in processu sui operis obscurissimas Sanctissimi Theologi Dionysii Areopagitae sen­tentias, cujus symbolicos theologicosque sensus nuper vobis similiter jubentibus transtuli, introduxisse, mirabilique modo dilucidasse, in tantum ut nullo modo dubitarem divinam clementiam, quae illumi­nat abscondita tenebrarum, sua ineffabili providentia hoc dispo­suisse, ut ea quidem quae nobis maxime obstrusa in praedictis Beati Dionysii libris aut vix pervia, sensusque nostros fugere videbantur, aperiret, sapientissimo praefato Maximo lucidissime explanante. Exempli gratia, ut pauca de pluribus dicam, quomodo causa omni­um, quae Deus est, una sit simplex & multiplex, qualis sit processio, id est multiplicatio divinae bonitatis per omnia quae sunt, à summo usque deorsum per generalem omnium essentiam primo, deinceps per genera generalissima, deinde per genera generaliora, inde per species specialiores usque ad species specialissimas per differentias proprietatesque descendens. Et iterum, ejusdem divinae videlicet bonitatis qualis sit reversio, id est congregatio per eosdem gradus [Page] ab infinita eorum quae sunt variaque multiplicatione usque ad sim­plicissimam omnium unitatem, quae in Deo est & Deus est; ita ut & Deus omnia sit, & omnia Deus sint. Et quomodo praedicta quidem divina in omnia processio [...] dicitur, hoc est resolutio, Reversio vero [...], hoc est Deificatio. Et qua ratione quae sunt maxima multiplicatione, minima sunt virtute, quae vero minima multiplicatione, maxima virtute. Quid [...] & [...] dicam [...], in quibus maxime praedicti Beati Dionysii Areopa­gitae profundissima divinissimaque admiranda est disputatio? quam clare pulcreque aperit, quomodo cum inter se oppositae valdeque con­trariae videantur, ad unum tamen consensum perveniunt, ut dum una neget, altera confirmet, utrumque in utraque contineatur, ita fit ut & [...] non confirmet, quod [...] abnegat, neque [...] abneget, quod [...] affirmat; & non solum has duas maximas Theologiae partes in Deo, sed etiam in omni creatura esse manifestissimis declarat exemplis: per eas namque ordines coelestium essentiarum & discernuntur & ordinantur. Et qua ratione Deus dicitur movere & moveri, dum sit immutabilis; & quod nec sensibilia per sensum Deus sentiat, nec intelligibilia per intellectum, nec sensibilia per intellectum, nec intelligibilia per sensum, sed omnia in aeternis suis rationibus contemplatur. De unitate quoque trium divinarum substantiarum, deque tribus substantiis divinae unitatis veluti mysticissimo mirabiliter disputat senario, & multa alia quae studiosus praesentis operis Lector inveniet. Eusebestate igitur Regum, opus quod ad Communem catholicae fidei illumina­tionem jussistis fieri, altissimae auctoritatis vestrae judicio non re­spuatis roborari, & inter similia sanae doctrinae instrumenta recipi, cum ex praeclarissimis Graecorum fontibus non dubitetis derivari; in quibus si quid incognitae adhuc nobis doctrinae inveniatur, au­ctoribus ipsis est deputandum, quia nemo aliud in hoc opere recte mihi debet tribuere, nisi solummodo simpliciter transtulisse.

ΠΡΟΣ
ΙΩΑΝΝΗΝ
Αρχιεπίσκοπον ΚΥΖΙΚΟΥ
ΜΑΞΙΜΟΣ
ΕΝ
ΚΥΡΙΩ ΞΑΙΡΕΙΝ.

SANCTISSIMO ac BEATISSIMO Archiepiscopo KƲZICI JOANNI MAXIMUS Humilis MONACHƲS S.

[...] [Page 2] [...] [Page 3] [...]

ΚΕΦ. α.
[...]

[...] [Page 5] [...] [Page 6] [...]

ΚΕΦ. β.
[...].

[...] [Page 7] [...] [Page 8] [...] [Page 9] [...] [Page 10] [...] [Page 11] [...] [Page 12] [...] [Page 13] [...] [Page 14] [...] [Page 15] [...] [Page 16] [...] [Page 17] [...] [Page 18] [...] [Page 19] [...] [Page 20] [...] [Page 21] [...] [Page 22] [...] [Page 23] [...] [Page 24] [...] [Page 25] [...] [Page 26] [...] [Page 27] [...] [Page 28] [...] [Page 29] [...] [Page 30] [...] [Page 31] [...] [Page 32] [...] [Page 33] [...]

ΚΕΦ. [...].
[...].

[...] [Page 34] [...] [Page 35] [...]

ΚΕΦ δ.
[...].

[...]

ΚΕΦ. ε.
[...].

[...] [Page 37] [...] [Page 38] [...] [Page 39] [...] [Page 40] [...]

ΚΕΦ. ζ.
[...].

[...] [Page 41] [...]

ΚΕΦ. ζ.
[...].

[...]

ΚΕΦ. η.
[...].

[...] [Page 42] [...] [Page 43] [...] [Page 44] [...] [Page 45] [...]

LAUDANTUR quidem, & fortassis juste, ab omnibus, qui bona, (propter studium doctrinae promptiores) a­mant, & disciplinam quae in eis est sollicitiores cogitant, ad meliores & meliorum Magistros accedentes: quia per interrogationem sapien­tum disciplinam reverenter acci­pientes, seipsos ab ignorantia & imperitia, & earum opprobrio li­berant. Vos autem quis digne lau­darit sermo? aut quis hominum, etsi intelligentiae experimentum accipiens, vestrae virtutis magni­tudinem idoneus inveniet? quia probabiles ovium rationabilium pastores dum sitis, & ad supernum ovile vocibus fistulae spiritualis eas ducere & introducere nostis, sin­gularem, [Page 2] multis impossibilem, Mysticae divinorum scientiae habi­tudinem praeoccupastis, per quam Christi Ecclesiae digni fidelesque gubernacula, navis in modum, disciplinate dirigitis cum onere fidei divinaeque conversationis de­core ad portum divinae voluntatis per Mare saeculi tentationibus il­laesam. De his autem quae vobis cognita sunt, quorum etiam Ma­gistros vos constituit Dominus, non solum sapientiores, si quis ve­strum est omnino secundum scien­tiam superior, sed & nullo dignos & penitus omnis imperitos doctri­nae, fide inveniendi quid nobile etiam apud Immundos, sicut soli­ti estis, indignum interrogare non ducitis. Ac per hoc accipiens & Ego venerabilem vestram epistolam scribere vobis jubentem de uno­quoque dubiorum vobis Capitulo­rum in Sancti Theologi Grego­rii sermonibus, de quibus studium habebam quando cum convenien­tibus eram, redditam tunc ratio­nem scripturae commendo. Vos quidem merito virtutis miratus sum, & in ipsa claram atque excel­sam Christo placentem vestram hospitalitatem laudavi, magis ve­ro per omnèm modum per vos & in vobis glorificatum Dominum, qui fecit vos ad hoc dignos fieri, donatamque ab ipso virtutem, qui suis servis per vestra opera ve­ritatis aperte pulcritudinem ma­nifestat, usque ad me parvum & nullo dignum & indoctum & omni nudum omnino virtute & scientia. Ac per hoc humiliatos confiderans, meipsum accipere vestrum praeceptum secundum vir­tutem compuleram; dum in nullo temerarius aestimabor multis, ve­stri gratia, faciens sermonem, sed & vos gratam & amabilem ob­audientiae mercedem accipere ex­pectanti [Page 3] vestras videlicet oratio­nes intentas consuete donabitis, ut Christus Dominus qui est para­tum timentium se adjutorium, ve­niat mihi sermonis adjutor; ma­gis autem dicendo totum pie, ut verbum largiatur verbum. Posco autem vos postulantes, ne orna­tam quaeratis à me dictionem, qui ornantes auditum sermones non habeo, & curiosis bombis am­bitus facere ignoro. Talium enim doctrinarum dum sim inscius, & curae quae in eis est magnitudi­nem non constituens, dilectissi­mum reor atque optabile, si sen­sum sancti hujus & magni magi­stri, etsi confusa explanatione; & hoc aliquantulum considerarim, non tamen multiplici versu expo­sitionem honorificando. Theolo­gus enim iste vir, sicut scitis, bre­vis sermonibus dum sit & multus intellectu, necessitatem dat expla­nare volenti ejus intentionem, etsi facundissimus & sapientissimus in multis sit, & magis mihi indocto: si vero vos consuete Deo amabilis moverit zelus dum ad breve simul ac planum ea quae scripta sunt de­ferimus nos magis quam totum in­tellectum erigimus ad id, quod excelsius est, mercedem per se per­fectam accipietis deiferi, illius sci­licet ad Dominum omnium ora­tiones, utpote non concedentes e­jus divinos & supernaturales intel­lectus spretis ac vilibus tractari contemplationibus. Consequenter autem vestrae epistolae per singula capita inquisitionem feci & literis commendavi, bonos atque miseri­cordes vos eorum quae dicta sunt judices fieri deprecans.

CAP. I.
Ex Sermone de Hospitalitate. In hoc; Parco ut cooperato­ri, & non habeo quomodo fu­giam superventum, aut quo­modo non à Deo cadam, gra­vatus pueris deripientibus aut detinentibus in terram.

NON id ipsum deripi quod est detineri visum est beato huic viro; neque sic arbitreris, pro­batissime, si quid tibi intelligere ipsius magnanimitate dignum sol­licitudini sit. Nam superfluus ver­bis & intellectum sermones super­eminentem non habens manife­staretur, si non omni fere syllabae decentem inserens notitiam ad pulcherrima & utilia sequentes du­cendo ullo modo disceptandi re­linqueretur. Non sic haec habent se longe, sed & intellectui sermo­nem sapienter constituunt, & ser­monem excelsum excelsus super­eminet intellectus, ut excelsus ex­celso annuncietur, & veritatis ali­quantulum ex ambobus interim multis aut etiam omnibus invia magnitudo ostendatur. Ut vero manifesta nobis sit omnis eorum quae dicta sunt obscuritas, ipsa ut se habent Beati considerabimus verba. Parco (inquit) ut coopera­tori, & non habeo quomodo fugiam superventum, aut quomodo non à Deo cadam, gravatus pueris deripienti­bus aut detinentibus in terram. Haec dicens, non de seipso omnino, sed per seipsum de communi humani­tate disputat; videns quia omnis qui salutem amat, aut actioni pe­nitus aut contemplationi attendit. Absque enim virtute & scientia nullus ullo modo aliquando con­sequi salutem potuit. Si ergo per contemplationem, inquit, collo­catorum Deo & beata pulcritudi­ne [Page 5] fruentium unus constitutus sum, pacem habens in omnibus & sanctificationem, quippe meipsum applicans Deo inseparabili per co­gnitionem similitudine, irrationa­biles virtutes animae cogitando decenter, & menti per rationem adducendo & familiares faciendo, furorem dico & concupiscentiam, eam quidem in charitatem, eum vero in gaudium mutans; siqui­dem gaudii proprium est exultare divinitus & laetari, sicut praeexul­tavit ex matre Johannes magnus veritatis praecursor & praedicator; aut sicut, dum quiescere fecit ar­cam, Israel Rex David. In matre enim (etsi difficilis ratio, quippe in­via multis, sed tamen vera) & nos & Deus verbum sumus, qui univer­sitatis est factor & dominus; qui quidem in praesentis vitae statu oc­culte veluti in matre, & vix sensi­bilis huic mundo apparet, & hoc, his qui sunt secundum Joannem in spiritu; homines vero veluti ex matre, materiali videlicet circum­stantia, etsi tantisper in his quae sunt, occultum perspiciunt ver­bum. Et in hoc fortassis sint, qui gaudiis Joannis laetantur: ad in­effabilem namque futuri saeculi gloriam & claritatem, & vitae, quae in ipso est, proprietatem, nil matris distat judicio laetantis comparata praesens vita, in qua propter nos in­fantes sensibus, Deus, qui est ver­bum perfectum & plusquam perfe­ctum, ut misericors, infans factus est. Si ergo (ut dictum est) talis quis sum, possibili hominibus secundum praesentem vitam transitoriam in divina summitate; neglexero vero deiformem habitum meipsum ad corporis libens inclinans desideri­um, dereptus sum gravatus pueris, id est curis & à Deo cecidi, utpote de solo Regno coelorum cogita­tionem & inquisitionem, cui non licebat, terrenae dico vitae, attri­buens, [Page 6] & sensibus conferendo, quam ad Deum ferendo animum deho­nestans. Si vero adhuc per activam vitam bellator contra armatas pas­siones sum, nondum per eas acci­pere volentium inimicorum pure effugiens dolos, & dilexero indis­crete corpus, detentus sum ab eo: videlicet ad illud habitum à virtu­te separari praesumens. Deripitur itaque contemplativus, immodera­tus jam per habitum adveniens corpori, divinarum negligens con­templationum: detinetur vero a­ctivus corpori pugnans datus ad i­psum luctationi, laborando pro vir­tute, quae est animae libertas, ser­vus esse passionum eligens.

CAP. II.
Ejusdem ex eodem Sermone. In hoc: Quae erga me sapien­tia, & quod magnum Mysteri­um? An vult partem nos esse Dei, Et de sursum fluentes ut non per dignitatem exaltati, Et coelestia contemplantes de­spiciamus creatorem in lucta­tione ac pugna quae contra cor­pus est, ad ipsum semper aspi­ciendum & conjunctam infir­mitatem nutrituram esse digni­tatis.

HAEC quidam consequentes verba, nullamque, ut opor­tet, pro labore inquirendae verita­tis mercedem accipientes, ad id quod facile est, & multas habet jam ex Graecorum Doctrinis Occasio­nes, [Page 7] confugiunt, dicentes quan­dam extitisse (ut eis visum est) ra­tionabilium unitatem, per quam cognati sumus Deo, mansionem­que in ipso habebamus & colloca­tionem. Adhuc vero, & factum motum, ex quo dispersa sunt dif­ferenter rationalia ad generatio­nem corporalis hujus mundi, De­umque noscens praeparatam Gra­tiam ligare ea corporibus in ultio­nem eorum quae ante commissa sunt, Et hoc per haec insinuasse ver­ba arbitrantur Magistrum. Sed ignorant quomodo impossibilia se­quuntur, & inopportuna conside­rantur, sicut procedens posthac consequensque ac vera approbabit ratio. Si enim Deus immutabilis est, utputa omnium plenitudo; omne autem quod ex non existen­tibus esse accipit, movetur; me­rito ad quandam omnino fertur causam: Nondum vero quod mo­vetur stat, jure extremo ad quie­tem virtutis motae, quae secundum desiderium est, nondum largito. Nihil enim aliud sistere, quod fer­tur secundum naturam, consuevit, quam illud ostensum: nullum ita­que motum stat▪ utpote novissimo nondum fortassis viso: quoniam neque illud alicubi apparens eo­rum quae circa se feruntur motum stabilitavit. Si autem hoc aliquan­do fuisse ex praecepto jubent, & ex­in novissimo videlicet & perma­nenti dato, collocatione & mansio­ne permotata rationabilia disper­sionem acceperunt, ut non super­flua dicam qualis approbatio, eos­dem in seipsis in infinitum habitum rationabilia lapsus ex necessitate juste sustinebunt, à nullo enim per experimentum spernendi semel corroborantur, neque in aeternum corroborata erant, nulla prohibens erit ratio: ferri vero sic rationabi­lia & nullam habere vel sperando Basim immobilem in bono fixurae, [Page 8] quid aliud fieret miserabilius: si ve­ro posse quidem dixerint, nolle ve­ro, nisi per factum contrarii expe­rimentum, & sic non per seipsum, ut bonum, sed per contrarium erit eis bonum ex necessitate amabile, quomodo non ex natura, aut pro­prie, quod est amabile, est. Omne enim quod non per seipsum bo­num est, & amabile, & omnem ad se non attrahens motum, non est proprie bonum. Ac per hoc ne­que attrahat juste delectantium se desiderium, sed & Gratias restat confiteri eos malo, qui talem se­quuntur sapientiam, merito per ipsum, quod necesse est, discentes, in bono scilicet fixuram quoquo modo habere poenitentes, & gene­rationem ab eo necessario dixe­rint, siquidem sibimet generatio­nem astruere noverunt, natura ipsa utiliorem, jure dum sit proficua secundum eorum doctrinam & o­mnium pretiosior possessio. Ex charitate dico generationem per quam naturaliter inest omnia ex Deo facta in Deum congregari perpetuo atque inconversibiliter.

Et iterum; eorum quae ex Deo facta sunt, & intelligibilium & sen­sibilium generatio ante motum in­telligitur. (Non enim potest ante generationem motus esse; eorum enim quae facta sunt est motus, sive intelligibilium intelligibilis, sive sensibilium sensibilis: nullum e­nim eorum quae facta sunt est omni­no eadem ratione immobile, ne­que eorum anima carentium & sensibilium, sicut studiosioribus eo­rum quae sunt contemplatoribus vi­sum est: moveri enim omnia di­xerunt aut per rectam lineam, aut per circulum, aut oblique. Omnis enim motus simplici & composito continetur modo.) Si ergo intelli­gitur generatio ante motum eo­rum quorum est, inspicitur profe­cto eorum quorum est motus per [Page 9] generationem, utpote dum sit post eam secundum notitiam. Talem autem motum virtutem vocant na­turalem ad suum finem festinan­tem, [qui sacram divinorum nobis mysteriorum scientiam sacre intro­duxerunt;] aut passionem, id est mo­tum ex altero venientem ad alte­rum, cujus finis est impassibilitas; aut operationem activam cujus fi­nis est per seipsum perfectio. Nul­lum vero eorum quae facta sunt sui­met finis est, quoniam neque sui causa est; alioquin & ingenitum & carens principio & incommotabi­le esset, merito ad nullum quoquo­modo habens moveri, transcende­ret enim eorum quae sunt naturam, utpote pro nullo esset; siquidem vera de ipso definitio, quamvis alie­na, quae dicit, finis est pro quo o­mnia, ipse vero pro nullo. Neque per se perfectio, alioquin non effi­ceretur jure plenum; & similiter, & à nullo esse haberet: per se enim perfectum quemadmodum & in­causale. Neque impassibilitas, alio­qui & manens & infinitum & incir­cumscriptum esset. Non enim pati naturaliter inest quod univer­saliter impassibile est quod neque amatur ab alio aut movetur ad a­liud quid per amorem. Nullum igi­tur eorum quae generata sunt mo­tum stat, utpote primam & manen­tem causam, ex qua esse his, quae sunt, inest, nondum comprehen­dens, aut intra novissimum factum est datum, aut ex primogenita uni­tate rationabilium sparsor sibimet corporum generationem conse­quenter coaptans arbitratus est. Et Testimonium perhibent Moyses & David & Paulus Sancti, & eorum Dominus Christus. Moyses quidem, ne gustet ex ligno, vitae primum pa­rentem describens: Et alibi dicens, non enim venistis usque nunc in quie­tem & in haereditatem quam Dominus Deus vester dabit vobis. David ve­ro, satiabor clamans dum apparuerit mihi gloria tua, & sitivit anima mea ad Deum fortem viventem, quando veniam & apparebo vultui Dei?

[Page 10] Paulus quoque Philippensibus qui­dem scribens, si quomodo occurram in Resurrectionem quae est ex mortuis, non quod jam acceperim; aut jam perfectus sim, expecto vero si forte comprehendam in quo & comprehen­sus sum ab Jesu Christo. Hebraeis i­tem; Ipse enim intrans in requiem suam & ipse quievit ab operibus suis, veluti a propriis Deus: Et iterum in eadem epistola, neminem perve­nisse ad promissiones affirmat. Chri­stus vero, venite ad me omnes labo­rantes & onerati, & ego quiescere vos faciam. Nondum ergo ullo mo­do ullum eorum quae facta sunt, na­turalem virtutem ad finem motam stabilitavit, neque operationem quiescere fecit contendentem se suo fine, neque passionis quae se­cundum motum est fructum mes­suit, impassibilitatem dico & im­mutabilitatem. Solius enim Dei est, finis esse & perfectio & impassi­bilitas: Eorum vero quae facta sunt, ad finem principio carentem moveri & à tanto perfecto fine quietam facere operationem; & pati, sed non esse, aut non fieri se­cundum essentiam non est delecta­bile. Omne enim factum & crea­tum non immensum profecto; fi­deliter autem passioni auscultan­dum. Non enim ea quae secundum conversionem & corruptionem vir­tutis est, hic declaratur passio, sed ea quae per naturam subsistit in his, quae sunt; omnia enim quaecunque facta sunt, patiuntur moveri, sicut ea quae non sunt per seipsum-mo­tus aut per seipsam-virtus sunt: Si ergo quae genita sunt rationabilia subsistunt, omnino etiam moven­tur, utpote ex principio secundum naturam per esse; ad finem, secun­dum cognitionem per bene esse mota; finis enim eorum quae mo­ventur motus ipsum, in eo, quod semper est, bene esse est; sicut & principium est ipsum esse, quod [Page 11] quidem est Deus, qui & esse dat, & bene esse donat, jure principium & finis: ex ipso enim & absolute mo­veri nos ut à principio, & quoquo­modo moveri ad se, ut ad finem, est. Si autem movetur corrationa­biliter sibimet intellectualiter in­tellectuale, omnino etiam intelli­git: si autem intelligit, omnino a­mat quod intelligit: si amat, pati­tur omnino ad ipsum ut amabile excessum: si autem patitur, profe­cto etiam festinat: si festinat, omni­no etiam intendit validum mo­tum: si autem intendit validum motum, non stat quousque fiat to­tum in toto amato, & à toto com­prehendatur; libenter totum se­cundum voluntatem salutarem ac­cipiens circumscriptionem, ut to­tum toto afficiatur circumscriben­te, ut nihil omnino restet velle ex seipso, seipsum totum cognoscere valendo circumscriptum, sed ex cir­cumscribente: sicut aer per totum illuminatus lumine & igne ferrum totum toto liquefactum, aut si quid aliud talium est. Ex quibus spe­culative futuram sed non jam fa­ctam & incorruptam dignis boni­tatis participationem per similitu­dinem solummodo accipimus; quoniam & super omnia haec sunt quae speranda sunt, merito dum sint summa visionis sicut scriptum est & auditus & intellectus; & hoc uti­que est ipsa subjectio quam divinus Apostolus ait Patri filium subjectu­ram fore voluntarie accepturi sub­jectos esse, post quam & per quam novissima inimica destruetur mors, utpote corruptionis potentia, per quam ad nos fecit introitum, (ipso in nobis, qui per se potens est, adju­vante secundum nos) voluntarie universaliter Deo implente & bene regnante quod regit, otium agen­do ne quid velit praeter quod vult Deus; sicut alibi ait ipse in se­ipso formans quod nostrum est [Page 12] salvator ad Patrem, veruntamen non sicut ego volo sed sicut tu, & post eum divinus ac mirabilis Paulus veluti seipsum negans & propriam habere jam vitam nesciens, vivo au­tem jam non ego, vivit vero in me Christus. Non conturbet vos quod dictum est, non enim ablationem propriae potentiae fieri dico, sed po­sitionem magis secundum natu­ram fixam & immutabilem, id est excessum intellectualem, ut unde nobis subsistit esse, & moveri acci­pere desideremus, velut imagine redeunte ad principale exemplum, & signi instar per figuram bene compacti principali formae, & alior­sum ferri neque habente de cetero neque valente; an apertius dicen­dum & verius, neque posse volen­te, merito divina accepta opera­tione, magis autem Deus per Dei­ficationem facta, & plus dilectata excessu ab his quae naturaliter in ea sunt & ab his quae sunt & intelli­guntur, per superantem se gratiam spiritus & solummodo habentem operatorem Jesum & acccipien­tem, ita ut sit una & sola per omnia operatio Dei & dignorum Deo; ma­gis autem solius Dei, utpote toto totos dignos bene ac pulcre ambi­ente. Omni enim necessitate per omnia circa aliud quid quiescent potestativo motu qui secundum desiderium est novissimo apparen­te dato & participato & corratio­nabiliter participantium virtuti incomprehensibiliter, ut ita dicam, capto; ad quod omnis festinat con­versatio excelsi & intellectus; & in quod omnis stabilitatur appetitus, & supra quod nullo modo fertur; neque enim habet: Et ad quod tendit o­mnis festinantis motus, & a quo ve­nientibus omnis contemplationis Re­quies, ut ait Beatus iste magister. Neque erit quid extra Deum tunc manifestatum, aut Deo è contra imaginari visum ut alicujus deside­rium [Page 13] ad seipsum fluere erroris sit omnibus ambitis ab ipso intelligi­bilibus & sensibilibus secundum in­effabilem ipsius manifestationem & praesentiam; sicut neque in die sy­derea lumina & ipsa Astra sole ap­parente multo & incomparabili lu­mine ex quo eis lumina esse occul­tata & neque quia sunt quantum sensui cognita. In Deo vero plus quantum inter non-creatum & creatum infinita medietas est & differentia. Tunc enim per essen­tiam eorum quae sunt subsistentiam secundum quod, quid, & quomo­do, & in quo esse, ut arbitror, sci­entes, ad quid appetitum adhuc per cognitionem non movebimus uni­uscujusque & in unoquoque eorum quae post Deum sunt cognitione nobis consummata & infinita ac divina & incomprehensibili fructu­ose nobis proportionaliter propo­sita mansione & participatione. Et hoc est quod valde philosophatum est secundum Deiferum hunc ma­gistrum dicentem, cognoscituros nos quandoque quantum cogniti sumus, cum deiforme hoc, & divinum nostrum animum & rationem proprio admisce­bimus, & imago revertetur ad princi­pale exemplum cujus nunc habet ap­petitum. De eo igitur quod non sit dispertita unitas & quomodo se­cundum notitiam ex possibilibus nunc nobis scripturae intellectibus & disputationibus erit futurorum status dictum est hactenus: de eo ve­ro quomodo dum pars Dei simus à Deo refluximus Deo duce, hinc ser­monem faciam.

Quis enim ratione considerans & sapientia ea, quae sunt, ab eo quod non est, à Deo in id quod est trans­ducta, si per naturalem eorum quae sunt infinitam differentiam & va­rietatem prudenter animae con­templativum adduceret & inqui­sitiva condiscerneret ratione per intelligentiam, secundum quam [Page 14] creata sunt causam, non multas cognosceret causas unam causam eorum quae facta sunt inseparabili­ter cumdiscretam differentiam per eorum & inter se invicem & seipsa inconfusam proprietatem; Et ite­rum, unam multas, omnium ad eam relatione per seipsum inconfuse subsistens unum-essentiale & unum­substantiale Dei & Patris deum verbum merito principium & cau­sam omnium, in quo creata sunt o­mnia quae in coelis & quae in terra sive visibilia sive invisibilia, sive throni, sive Dominationes, sive principatus, sive potestates; omnia ex ipso & per ipsum & in ipso creata sunt; causas enim eorum quae facta sunt habens ante saecula praesubstitutas volun­tate bona secundum eas visibilem & invisibilem ex non existente sub­stituit creaturam ratione & sapien­tia omnia secundum opportunum tempus & fecit & facit & quae uni­versaliter sunt & quae per singula. Causam enim Angelorum crearis praeduxisse credimus causam uni­uscujusque complentium mun­dum, qui super nos est, essentiarum & virtutum: rationem hominum rationem uniuscujusque ex Deo es­se accipientium, ut non per singula dicam, siquidem ipse infinite per seipsum supereminentia dum sit in­effabilis & inintelligibilis, & omnis summa creaturae, & existentis per seipsam & intellectae differentiae & discretionis, seipsum in omnibus, quae ex eo sunt, singulorum Analo­giam bene ac pulcre ostendens & multiplicans, Et in seipsum omnia recapitulans per quem & esse, & permanere, & ex quo quae genita sunt, quantum genita sunt, & ad quem genita sunt, & manentia & mota participant Deum: omnia e­nim participant, eo quod ex Deo facta sunt, proportionaliter Deum, sive per intellectum sive rationem, sive sensum sive motum vitalem, si­ve [Page 15] essentialem & habitum oppor­tunitatem, ut magno & divino ma­nifestatori Dionysio videtur Areo­pagitae. Unusquisque ergo intelli­gibilium & rationabilium Angelo­rum & hominum per eam, qua cre­atus est, rationem, qua in Deo est, & ad Deum est, pars est & dicitur Dei per suam ante-existentem in Deo, sicut dictum est, causam; ita­que si secundum ipsam moveretur, in Deo fieret, in quo essentiae suae ratio ante-inest, ut in principio & causa, & nullius alicujus ante pro­prium principium desiderium acci­pere vellet, neque reflueret à Deo, sed magis per eam quae ad eum est, intentionem, Deus fieret & pars Dei diceretur participando conna­turaliter Deum, utpote secundum naturam sapienter ac rationabili­ter per pulcrum motum suum ac­cepturus principium & causam, non habens aliorsum de cetero post suum principium ad rationem per quam crearetur ascensum & resti­tutionem movendi aut quomodo moveretur in Divino videlicet de­siderio, motu suo ipsum finem ac­cipiente, divinam visionem, ut Ba­silius declarat in interpretatione in sanctum prophetam Isaiam, di­cens sic: Sabbatha autem vera sunt reposita requies populo Dei, quae qui­dem eo quod vera sint recipit Deus & manifestat summa Sabbatha quietis, ille cui mundus crucifixus est, disce­dens profecto a mundanis, & in pro­prium locum spiritualis quietis oc­currens, in quo factus non jam mo­vebitur a suo loco, dum sit silen­tium & pax circa illum statum. O­mnium igitur locus dignorum tali beatitudine Deus est, secundum quod scriptum est, Esto mihi in De­um protectorem & in locum muni­tum salvandi me; apud quem fir­miter [Page 16] omnium rationes fixae sunt per quas etiam cognoscere omnia ante generationem eorum dicitur merito in ipso & apud ipsum exi­stentibus per ipsam veritatem o­mnibus, etsi ea omnia & quae sunt & quae futura sunt, non simul suis causis ut cognita sunt a Deo, in es­sentiam adducta sunt, sed singula quaeque opportuno tempore secun­dum creatoris sapientiam pulcre juxta eorum causas creata sunt, & per se esse operatione accipiunt; quoniam ipse quidem semper se­cundum operationem est creator ea vero potentia quidem sunt, ope­ratione autem nondum: quia ne­que possunt horum simul esse infi­nitum & finita, neque ulla ratio approbare manifestabitur horum simul esse valens essentiam & super­essentiale, & in id ipsum ducere menso immensum, & ei quod in habitu est quod caret habitudine, & quod nullam habet in se catego­riae speciem affirmatam & per o­mnes eas categoriarum viz. species constituto; omnia enim quae crea­ta sunt secundum essentiam & ge­nerationem omnino in omnibus af­firmantur per formas, & existenti­bus eorum quae extrinsecus sunt circa eam rationibus continentur: sublata itaque summa & abdicati­va verbi theologia, secundum quam neque dicitur neque intelligitur, neque est omnino quid alicui co­gnitorum, merito superessentiale, neque à quodam ullo modo in ali­quo participatur; multae causae u­na causa est, & una multae. Nam se­cundum bonam ac pulcram in ea quae sunt unius & factricem & con­tinuatricem processionem multae una: Per vero in unum multorum conversoriam & manuductricem relationem & providentiam, velut in principium omnipotens aut cen­trum rectarum ex eo linearum principia praeambiens, & sic omnes [Page 17] congregans, una multae. Pars igi­tur sumus & dicimur Dei, eo quod essentiae nostrae rationes in Deo prae­substitutae sint; fluentes vero de sur­sum iterum dicimur, eo quod non secundum in Deo praesubsistentem causam per quam facti sumus mo­ti fuimus.

Secundum alterum quoque mo­dum facile est pie amare eorum quae sunt causam erudito de hoc rationem percurrere. Si enim essen­tiam unicuique virtutis unum sub­sistere Dei verbum non dubitatur, (nam essentia omnium virtutum ipse est Dominus noster & Deus Je­sus Christus, sicut scriptum est, qui factus est nobis a Deo sapientia, & ju­stitia, & sanctificatio, & redemtio; profecto haec quae dicta sunt abso­lute in seipso habet, jure qui est per se sapientia & justitia & sanctitas, & non sicut in nobis cum definitio­ne, verbi gratia, sicut sapiens ho­mo aut justus homo:) omnis pro­fecto homo virtutem secundum ha­bitum fixum participans, sine am­biguitate Deum participat, essen­tiam virtutum veluti naturalis se­men boni fideliter per voluntatem colens▪ & id ipsum ostendens prin­cipio finem & principium fini, ma­gis vero id ipsum principium esse & finem, quasi securus Deum constituens concionator; siqui­dem universae Rei principium & finem qui in seipso videt subsiste­re credit: principium quidem, quasi inde accipiens, & essen­tiam per participationem [natu­rale] bonum: finem vero, veluti per cognitionem ipsius principii & appetitum, laudabilem ad i­psum sine errore ducentem cum festinatione perficiens cursum, per quem fit Deus ex Deo, Deus esse accipiens; merito secundum i­maginem naturali bono volun­tate per virtutes addens simili­tudinem per insitam ad proprium [Page 18] principium ascensionem & fami­liaritatem. Et impletur de cetero in ipso Apostolicus sermo dicens, in ipso enim vivimus & movemur & sumus. Fit enim in Deo per excel­lentiam ante-existentem in Deo es­sentiae rationem non corrumpens, & movetur in Deo secundum prae­cedentem in Deo bene esse ratio­nem per virtutes operans, & vivit in Deo secundum praecedentem in Deo semper esse rationem. Hic quidem jam secundum impassibi­lem valde habitum id ipsum sibi­met & incommotabilis est: in fu­turo vero saeculo secundum datam theosin, id est Deificationem, prae­dictas in Deo antecedentes causas, magis autem Deum, in quo causae bonorum praefixae sunt, in caritate amans & salutaturus: & est pars Dei, ut est per essentiae suae in Deo rationem, & ut bonus per bene es­sendi in Deo rationem, & ut Deus per semper essendi rationem, meri­to eas honorans & secundum eas o­perans, & per eas seipsum quidem Deo soli per totum inferens; De­um vero solum sibimet per totum & imaginans & formans, ita ut & ipse sit gratia & vocetur Deus, & Deus sit condescensione & vocetur per se homo, & mutuo in hoc affe­ctu ostendatur virtus quae & homi­nem Deo per Divinum amorem deificat, & Deum homini per hu­manum amorem inhumanat, & facit per bonam conversionem De­um quidem hominem per hominis deificationem, & hominem Deum per Dei inhumanationem. Vult e­nim semper & in omnibus Dei ver­bum & Deus sua incorporatione operari mysterium. Qui vero suum relinquens principium pars Dei constitutus per existentem in ipso virtutis rationem secundum reddi­tam causam, ad id quod non est irrationabiliter fertur, recte de sur­sum [Page 19] defluere dicitur: non ad suum principium & causam, à qua & in qua & per quam factus est, motus; & est in meatu instabili & inordi­natione fluxili animae & corporis à non errante & similiter habente causa, ad id quod malum est vo­luntario momento expulsionem suam peragens; ex quo & fluere proprie dicitur, eo quod in se mo­tae ad Deum inseparabiliter animae gressus faciendo valido potentiae, quod deterius est & quod non est pro meliori volens mutavit.

Has autem quas dixeram ratio­nes ipse quidem Areopagita san­ctus Dionysius praedestinationes & divinas voluntates vocari à divina Scriptura nos edocet. Similiterque & qui sint circa Pantaenum Magni Clementis amicum, qui factus est magister Stromatei, divinas volun­tates à Scriptura vocari dicunt, in­de interrogati à quibusdam super­bis in eorum eruditione quae ex­trinsecus sunt, quomodo cognos­cere ea quae sunt Deum aestimant Christiani, suscipientibus illis in­tellectualiter intelligibilia & sen­sualiter sensibilia eum cognoscere ea quae sunt, Respondemus neque sensualiter sensibilia neque intel­lectualiter intellectualia. Non enim esse possibile est, ut ostendit ratio, eum qui est super ea quae sunt, per ea quae sunt, ea quae sunt accipere: sed sicut suas voluntates cognosce­re eum dicimus ea quae sunt, ad­dentes etiam ex causa ratiocinatio­nem; si enim voluntate omnia fecit, & nulla contradicit ratio cognosce­re autem suam voluntatem Deum, semper pium dicere & Justum est, unumquodque vero eorum quae facta sunt volens fecit; igitur ut suas voluntates Deus cognoscit ea quae sunt, quoniam & volens ea quae sunt, fecit. Hinc & ego aspiciens censeo secundum has dixisse scri­pturam rationes, hoc, cognoscebam [Page 20] te super omnes; ad Moysen, & de quibusdam hoc, cognovit Dominus qui sunt sui; & iterum hoc, ad quos­dam, non novi vos. Sic profecto u­numquemque aut secundum volun­tatem & rationem aut contra vo­luntatem & rationem Dei volun­tarius motus divinam audire vo­cem praeparavit.

Haec & hujusmodi Deiferum hunc virum arbitror intelligentem dice­re, cum Deiforme hoc & divinum no­strum animum & rationem proprio admiscebimus, & imago revertetur ad principale exemplar, cujus nunc ha­bet appetitum. Ac per hoc similiter, per pauca haec verba, quodcunque aliquando, eorum quae sunt tetigis­se mensuram arbitrantes aestiman­dum doctrinaliter retrahere, & ra­tionem quomodo pars Dei sumus de­clarare, & futuram beatae quietis proprietatem insinuasse, & ad im­mobilem ipsius & quietem; & nul­lo modo cadentem fructum inci­tasse in ea quae in hoc est spe purga­tos & festinantes. Oportebat enim quemadmodum ad hoc habemus & in essentia & ratione notiones per rationem [& naturam] recte quidem ingredi symplo ordine, & nos sine omni qualicunque quae­stione, circa quam solam & pecca­re est & falli, Deiformiter, quan­tum possibile est, omnia cognosce­mus. Non jam per ignorantiam ab eo, qui circa ea est, motu detenti, Merito magno animo & rationi & spiritui nostrum animum & ratio­nem & spiritum, magis autem, toti Deo totos nos ipsos, veluti princi­pali exemplo Imago, accedentes, sicut etiam in sermone qui est de Grandine edocet, sic dicens: Et nos quidem ineffabilis lux accipiet, & san­ctae ac Regalis contemplatio trinita­tis illuminantis planius & purius & totius toti animo mixtae, quam etiam solam regnum coelorum ego pono; [Page 21] cum delectatione delectatur & laetatur, ut his quae sunt ipsius au­dax conjungam quae mea sunt, o­mnis creatura rationalis Angelo­rum & hominum, quicunque nul­lam secundum motum qui ad fi­nem est naturaliter compactarum eis divinarum rationum ab ipso creatore per negligentiam corru­perunt, magis autem seipsos tem­peranter salvaverunt totos incon­versibiliter utpote divinae organa naturae, & esse & futuros esse scien­tes, quos per totum totus circumspi­rans Deus in modum animae veluti membra corporis compacta & opti­ma Domino factos ad voluntatem tractat, & propria implet gloria & beatitudine; vitam dans & donans aeternam, atque ineffabilem, & o­mnibus modis universa liberam co­gnitione constitutae proprietatis praesentis, & per corruptionem con­stitutae vitae. Quam videlicet vitam aeternam non aer inspirans neque sanguinis rivuli epate fluentes con­stituunt, sed Deus totus totis parti­cipatus, & animae in modum ad cor­pus animae & per mediam animam ad corpus factus, sicut novit ipse, ut ea quidem inconversibilitatem ac­cipiat, illud vero immortalitatem, & totus homo Deificetur per inhu­manati Dei gratiam deificantis; to­tus quidem homo manens secun­dum animam & corpus per natu­ram, & totus factus Deus secundum animam & corpus per gratiam, & convenientem sibi per totum divi­nam beatae gloriae claritatem, post quam nihil est ad intelligendum lucidius aut excelsius. Quid enim [...], id est, Deificatione dignis a­mabilius, per quam Deus Diis factis unitus, omnino universitatem suam facit per bonitatem? Ac per hoc de­lectationem & passionem & gau­dium bene nominaverim talem statum qui est per divinam noti­tiam & consequentem se laetitiae [Page 22] fructum: delectationem quidem merito, dum sit finis naturalium o­perationum, sic enim delectatio­nem definiunt; passionem vero, vel­uti extendentem virtutem & ad id quod facit id quod patitur in­ducentem, secundum redditam ae­ris ad lucem & ad ignem ferri pa­radigmaticam causam, & credi­bilem naturaliter ac vere, neque a­liud quid esse, praeter hoc, eorum quae sunt capitulum [hoc est con­summationem] quam impassibili­tas opportune sequitur; gaudium quoque jure, dum nihil habeat con­trapositum, neque praeteritum ne­que futurum; gaudium enim di­cunt neque tristitiam nosse praete­ritam, neque ex timore satietatem accepturum ire spectandam, sicut delectatio. Unde etiam veluti de­monstrativam appellationem futu­rae veritatis subsistentem decreve­runt ubique & à Deo inspirati ser­mones & ex eis divina sapientes my­steria Patres nostri. Itaque quem­admodum in transitu apparet per me paululum, & naturaliter & per [Scripturam] Patres ostensum est, quomodo nullum eorum quae facta sunt, unquam sistit motu, neque in se secundum divinam speculatio­nem accepit quietem, cum his quo­que, quomodo impossibile est in Deo per mansionis dignorum re­prehendi firmitatem. Quomodo e­nim est possibile, (ut his quae dicta sunt parvum quoddam ad confir­mationem ex ratiocinationibus de­mus adjutorium) semel in Deo sub­stantialiter factos, ingratam per desiderium accepisse satietatem, dum omnis satietas secundum su­am rationem & definitionem con­stituta desiderium extinguat, & se­cundum duos constituatur modos. Aut enim quae subjecta sunt veluti parva circumscribens desiderium extinguit: aut spernens veluti tur­pia ac deformia abominatur, ex his satietas fieri consuevit. Deus ve­ro [Page 23] natura subsistens infinitus ac pre­tiosus, extendere magis fruentium se per participationem ad id quod infinitum est, desiderium consue­vit. Si autem hoc verum, sicut & est; non erat igitur illa, quae dicta est, unitas rationabilium, quae satieta­tem accipiens perseverantiae quae in Deo, partita est, & ex propria dis­cissione mundi hujus generatio­nem cointroduxit; ne optimum bonum circumscriptum faciamus & vile, veluti satietate quadam cir­cumfinitum, & seditionis causam factam illis, quorum desiderium, id quod incommutabile est, tenere non potuit. Et ne vanitatem talem quidam de caetero adorent, ut mi­hi videtur, ea quae non sunt fingen­tes, & quod eo gravius beatum hunc Patrem, veluti talia sapien­tem, calumnientur, in quo non so­lum se ex priori specie vitae animas in corpora venire in ultionem eo­rum quae ante perpetrata sunt ma­lorum dicentes consequenter pos­sunt, sed & alios seducere sic habe­re rationabiliter conando per per­sonarum probitatem, neque bene neque sancte agentes, sed illos qui sic habent habere dimittentes, nos ipsi pie intellectum magistri cum his quae dicta sunt etiam per alium contemplabimur modum.

Non arbitror igitur humanae eum generationis hic, sed ingenitae ei miseriae causam narrare voluisse. Lugens enim corporis nostri mise­riam per hoc dicendo, O conjunctio­nem & separationem quam dum ti­meo circumsequor, & quod amo dedi, & reliqua: & veluti apud semet ipsum deliberans de causa eorum quibus dehonestamur malorum, & contra eam sapientissima pruden­tia disputans, per hoc quod dicit, quae erga me sapientia, & quod magnum mysterium? addidit, solu­tionem plane faciens sic: An

[Page 24] vult partem nos esse Dei, & desur­sum fluentes, ut non per dignitatem exaltati & coelestia contemplantes despiciamus creatorem in luctatione ac pugna quae contra corpus est ad ipsum semper aspiciendum & con­junctam infirmitatem nutrituram esse dignitatis; ac si sic diceret, quo­niam quidem ex anima & corpore per bonitatem à Deo factus est ho­mo, in hoc meditabitur quod sibi rationalis & intellectualis data sit anima, quippe secundum imagi­nem facientis eam substituta, quae per desiderium quidem, & ex tota virtute universalem caritatem fir­miter Deum cognitione possidet, & secundum similitudinem deifi­cationem accipiet, secundum vero disciplinalem ad subjectum provi­dentiam & de diligendo proximo sicut seipsam jubens mandatum, prudenter corpus recipit, per vir­tutes etiam illud famulari Deo ef­ficit, ut conservum, & per suam medietatem factorem faciet pos­sessurum, & data immortalitate insolubili vinculo illud sibi conjun­cturum, ut quod Deus animae, hoc anima corpori fiat, & unus osten­datur omnium creator, propor­tionaliter per humanitatem o­mnia ingrediens quae sunt, & in unum veniant multo à se invicem secundum naturam distantia, cir­ca unam hominis naturam sibi in­vicem convenientia, & fit omnia in omnibus ipse Deus omnia com­prehendens, & unum substituens sibimet, eo quod nullum amplius eorum quae sunt sinitur possidere motum, & ipsius expers praesentiae, per quam & Dii & filii & corpus & membra & pars Dei & horum simi­lia & sumus & dicimur ea quae ad finem est relatione divinae specu­lationis.

Quoniam igitur & hoc & in hoc homo factus est, in primo vero pa­tre [Page 25] eo quod paratum est ad poten­tiam, abusus est ad malum, trans­ferens ex eo quod concessum est ad id quod prohibitum est desiderium, (Etenim erat per se potens, & adhae­rere Domino & in spiritum fieri, adhaerere metetrici & in corpus fie­ri seductus elegit, & divina & bea­ta visione volens seipsum expulit, sic dum esset Deus gratia, terra fie­ri per voluntatem praehonorans;) sapienter simul & misericorditer & suae convenienter bonitati nostrae salutis dispensator Deus, irratio­nabili motui intellectualis virtutis, quae in nobis est, consequentem op­portune affixit vindictam illud i­psum fortassis juxta rationem pu­niens morte pro quo secundum a­nimum soli Deo debitam caritatis projecimus virtutem; ut nihil a­mantes per passionem quandoque poenitentiam agentes, ad id quod est iterum eandem reducere disce­remus virtutem. Quod quidem procedens manifestius facit di­cens, sed mihi quidem per hoc vide­tur nihil hic bonorum esse fidele ho­minibus neque longaevitatem, at si quid aliud & hoc bene artifici verbo & omnem intellectum superante sa­pientia machinatum est deludendo nos visibilibus in aliudque aliter transmotatis & transmotantibus, & sursum & deorsum ferentibus, & ti­tubantibus, & priusquam compre­hendantur abeuntibus & fugienti­bus, ut in his instabile & anomalum contemplantes, ad futuram transea­mus. Quid enim faceremus in prae­senti dum nobis ad bene agendum non permaneat, tantum ei attribuimus & sic nos erga ipsum delectatio & error habet servituti subjiciens, ita ut nihil melius neque excelsius praesentibus in­telligere valeamus, & si haec audientes & credentes secundum imaginem Dei nos factos fuisse sursum attendentem [Page 26] & ad seipsam trahentem. Et iterum in sermone ad urbane viventes, di­cens, ut sciamus nihil nos esse ad ve­ram sapientiam & primam, sed ad ipsum semper intendamus solummodo & quaeramus qui inde sunt splendori­bus coruscare, siquidem per inaequa­litatem visibilium & titubantium transducit nos in ea quae stant & per­manent. Non igitur, ut arbritror, ipsius quae secundum generatio­nem humanitatis est causae in tali­bus, ut dictum est, Magister facit declarationem, sed ipse usque post generationem nostram aggravat vitam infelicitatis propter praeva­ricationem, quemadmodum curio­sius atque studiosius divinas ipsius literas cogitantibus est manife­stum. Istius enim causam unde, & per quid, & ex quo, & propter quid per haec nobis addidit verba pro­pter eam administratam nostram sapienter à Deo salutem declarans; illius vero, in quo facta est myste­rio insinuans virtutem altero ver­borum usus est modo, totam sui de hoc piam voluntatem faciens ma­nifestam; sicut in eo qui est in [...], id est, nativitates, sermone manifestat dicens, animus igitur jam & sensus, sic a se invicem discre­ti propriis definitionibus, intus ste­terunt & creatoris verbi magnitudi­nem in seipsis ferebant, silentes lau­dabant magnificentiam, magnivoci praedicatores, nondum vero erat con­cretio ex utrisque, neque quaedam mixtura contrariorum sapientiae ma­joris & circa naturas multae perfectio­nis indicia, neque omnes Thesauri bonitatis cogniti; hoc autem volens artifex verbum ostendere, animal u­num ex invisibili dico & visibili na­tura hominem creat; & ex materia quidem accipiens corpus jam ante substituta, a seipso vero vitam impo­nit, (intellectualem quoque animam & imaginem Dei novit verbum) vel­uti [Page 27] quendam mundum secundum, in parvo magnum, in terra statuit, angelum alium, adoratorem mix­tum, & reliqua. In eo vero qui est in [...], hoc est, Baptismata ser­mone: Quoniam sic haec, aut hoc; o­portebat vero non his qui sursum sunt solummodo adorationem circumscri­bi, sed esse quosdam & deorsum ado­ratores, ut implerentur omnia glo­ria Dei, quoniam & Dei; & propter­ea creatur homo manu Dei, honori­ficatus etiam imagine. Haec qui­dem sufficere suscipio, etsi parva constituant, non omnino conten­tiose discernenti & solummodo pugnare gloriosum non judicanti, ad ostendendam totam Magistri de his quae dicta sunt intelligen­tiam. Si autem de hoc, quomo­do Dei portionem Magister nos vocavit repugnatus; multipliciter quidem jam superius de hoc red­dita est ratio; ut autem fidelior fiat spiritualibus contendens ver­bis, sanctus & beatus Apostolus Paulus occultam in Deo ante sae­cula laudans sapientiam, & o­mnem tenebrosam humanam vi­tam illuminans, & ignorantiae caliginem animabus abigens, de hoc satisfacit Ephesiis, dicens haec: Ʋt Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae, det vobis Spiritum sa­pientiae & revelationis, in cognitio­ne ejus; illuminatos oculos cordis ve­stri, ut sciatis vos, quae sit spes vocationis ejus, & quae divitiae glo­riae haereditatis ejus in sanctis, & quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, credentes secundum o­perationem potentis virtutis ejus, quam operatus est in Christo, susci­tans eum ex mortuis, & eum sede­re faciens in dextra sua in coelesti­bus, super omnem principatum & potestatem & virtutem & domina­tionem, [Page 28] & omne nomen nominatum non solum in saeculo hoc, sed etiam in futuro: & omnia dedit sub pe­des ejus, & eum dedit caput super omnia Ecclesiae, quae est corpus ejus & plenitudo ejus, omnia in omnibus im­plentis. Et post aliquanta iterum: Ipse dedit quosdam quidem Aposto­los, quosdam vero Prophetas, quos­dam Evangelistas, quosdam Pasto­res & Magistros, ad cognitionem Sanctorum in opus administratio­nis, in aedificationem corporis Chri­sti: donec occurramus omnes in uni­tatem fidei & cognitionis filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli fluctuantes, & circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad artem erroris: veridici autem in caritate, crescamus in eum per o­mnia, qui est caput Christus, ex quo omne corpus compaginatum & col­locatum per omnem ab eo admini­strationem, secundum operationem uniuscujusque membri, incremen­tum corporis facit in aedificationem suimet in dilectione.

Non aestimo de caetero alicujus indigere testimonii pie vivere co­gnoscentem ad manifestationem secundum Christianos vere creditae veritatis, aperte discentem per il­lud quia & membra & corpus & ple­nitudo sumus omnia in omnibus im­plentis Christi Dei secundum ante sae­cula in Deo & Patre occultam volun­tatem recapitulati in ipsum per fi­lium suum & Dominum Jesum Chri­stum Dominum nostrum. Mysterium enim occultum erat à saeculis & à generationibus, nunc autem ma­nifestatum per filii Dei veram & perfectam inhumanationem, qui [Page 29] sibi adunavit secundum substan­tiam inseparabiliter & inconfuse nostram naturam, & nos per eam quae ex nobis & nostra est intelle­ctualiter & rationaliter animatam sanctam suam carnem, veluti per primitias sibimet copulavit; & u­num & id ipsum sibimet esse per suam humanitatem dignatus est; sicut praedestinatum est ante saecu­la in ipso esse veluti membra cor­poris sui, in modum animae ad cor­pus, in spiritu compaginavit sibi, & contulit & in mensura induxit aetatis spiritualis, secundum ipsum plenitudinis: ostendit etiam nos in hoc factos fuisse & ante saecula erga nos optimam Dei voluntatem non accipiendam per aliquam no­vitatem, secundum propriam ve­ro rationem, in plenitudinem ve­nit per alium profecto introdu­ctum mirabiliorem modum; opor­tebat enim Deum quidem (sibimet similes nos facientem, habentes bonitatis ipsius participaliter acu­ta insignia, & in se esse ante saecu­la videntem, & in hunc omnino beatissimum finem ducentem, mo­dum nobis per bonum usum na­turalibus potentiis largientem; homine vero voluntarie hunc mo­dum expellente per abusionem na­turalibus potentiis) ut non longe à Deo fieret peregrinans homo, a­lium introducere priori mirabilio­rem & diviniorem, quantum eo quod est secundum naturam quod super naturam, est superius. Et hoc est secretissimae Dei ad homi­nes peregrinationis, quantum o­mnes credimus, mysterium; si e­nim, inquit Divinus Apostolus, pri­mum testamentum maneret incon­taminatum, non quaereretur secun­di locus. Etenim omnibus prae­clarum est, quomodo in Christo factum in fine saeculi mysterium, sine dubio in principio saeculi in primo parente praevaricationis est [Page 30] approbatio & consummatio; uti­liter ergo dictum est à Magistro partis vox secundum redditos mo­dos; & omnis ingenuus & animam & [membrorum] modum, accepe­rit sic dictam vocem, nullam sibi cogitationum nequitiam afferens, sciens id ipsum esse membrum & partem in talibus. Si enim portio corporis subsistit membrum, por­tio autem id ipsum est & pars, id ipsum itaque membrum & pars est. Si autem id ipsum membrum est & pars, membrorum vero cumu­latio & compositio corpus facit organicum, corpus autem organi­cum animae unitum intellectuali hominem perfectum ostendit, igi­tur partem hominis qui dicit esse animam seu corpus seu membrum ejus, à veritate non aberrabit. Si autem intellectualis animae, utpo­te hominis, subsistit corpus orga­num, per totum vero corpus to­ta implens anima vivere ei & mo­veri dat, ut sympla per naturam, & incorporalis, non condispertita aut conclusa in eo, sed toti & uni­cuique membrorum ejus sic con­suevit eam suscipere juxta natura­liter subjectam sibi acceptivam o­perationis animae virtutem tota praesens differenter eam accipien­tia membra proportionaliter ad observationem unum fieri corpus adjungit; introductum est in ma­gnum & ineffabile Christianorum Beatae spei mysterium, & parvis & secundum nos, magnas & supra nos non alienas accipiens simili­tudines, qui quietam & bene fa­cilem de talibus adhuc intelligen­tiam creavit. Ac de hoc, quod animae ante corpora subsistant ir­rationabilem opinionem relin­quens, nobiscum credat Domino dicenti de his qui in resurrectio­nem surgent non posse mori pro­pter ipsius videlicet purgatissimam jure novissimi dati manifestatio­nem & participationem.

[Page 31] Et iterum, omnis qui vivit & cre­dit in me, non morietur in oeternum. Quod quidem, si ante fieret ali­quando, impossibile esset, ut ante datum est, per conversionem quan­dam qualemcunque recipere mor­tem.

Et extra naturales non egredia­tur rationes, per vanitatem, non­existentem de anima opinionem divinitus admirans. Si enim homi­nis partes, sicut ante redditum est, corpus & anima constituuntur, par­tes autem necessario relationem ad aliquid accipiunt, (totum enim habet omnino praedicamentum.) Quae vero sic dicuntur ad aliquid, eorum sunt quae simul ubique & semper secundum generationem sunt, quemadmodum partes spe­ciem totam coitu perficiunt, sola intelligentia ad hoc dignoscen­dum quid sit fecundum essentiam unumquodque à se invicem sepa­rata; animam igitur & corpus me­rito partes hominis inter se invi­cem ante subsistere temporaliter aut post subsistere impossibile est, alioqui ratio illa quae sic dicitur ad aliquid solvetur.

Et iterum, si per se species ante corpus est anima, aut corpus; spe­ciem vero aliam horum utrumque secundum animae ad corpus com­positionem aut corporis ad animam perficit, aut patientia omnino hoc faciunt aut naturaliter existentia: Et fi quidem patientia, patiuntur, id, quod non erant, existere, & cor­rumpuntur; si vero naturaliter exi­stentia, semper hoc, eo quod natu­rale est, profecto operabuntur, & nunquam quiescet anima coincor­porari, neque coinanimari corpus. Sed non est, ut arbitror, passionis aut partium naturalis potentiae, se­cundum alterius coitum ad alte­ram, totius secundum speciem ple­nitudo, fed in ipsis simul secundum speciem totam generationis est.

[Page 32] Nonne igitur possibile sine corru­ptione ex specie in speciem trans­mittere qualemcunque speciem? Si autem quia post mortem & so­lutionem corporis, est anima & subsistit, dicunt etiam ante corpus esse eam posse & subsistere; incon­siderate, ut mihi videtur, ratio eo­rum procedit. Non enim eadem est generationis & essentiae ratio. Ea enim quando & ubi esse & ad quid est, ea vero esse & quid & quo­modo esse est declarat. Si autem hoc, est quidem semper, postquam fit, per essentiam anima, enimvero non absoluta, per generationem, sed cum conjunctione temporis & loci & ad aliquid. Non enim sim­pliciter dicitur anima post mor­tem corporis, ipsa anima; sed ho­minis anima, & cujusdam hominis anima: habet enim & post corpus sic speciem suam totam secundum habitum veluti partis praedicatam humanam. Similiter autem & cor­pus, mortuum quidem per natu­ram, non vero absolutum per ge­nerationem. Non enim simpliciter dicitur corpus post separationem ab anima, corpus; sed hominis cor­pus, & cujusdam hominis corpus, etsi corrumpatur, & in ea ex qui­bus est resolvi elementa consues­cat: habet enim & sic quasi spe­ciem totam suam secundum habi­tum, veluti partis praedicatam hu­manam. In ambobus itaque habi­tus, anima dico & corpore, veluti totius formae humanae partes, in­separabiliter intellectus, demon­strat & simul eorum genesin, & se­cundum essentiam ad se invicem differentiam ostendit nullo modo secundum essentiam in eis insitas offendens rationes. Igitur omni­no impossibile corpus aut animam invenire aut dicere sine habitu, si­mul enim cum altero introducitur alicujus esse alterum. Itaque si al­terum subsistat ante alterum quo­modo [Page 33] [ut alicujus] auscultandum? Habitus enim immutabilis est. Ha­ctenus de his. Et siquidem à veritate sermo non recessit, Deo gratias per vestras orationes ad bene intelli­gendum ducenti: si vero alicubi à veritate deficit, vos reformate ra­tionis diligentiam ex Deo talium inspirati scientiam.

CAP. III.
Ex eodem Sermone. In hoc: Dum etiam à seipsa materies fert inordinatum veluti in­fluxum.

ARbitror quoque praesentem sermonis intentionem prioris intellectum habere capituli. Quia enim praetermisit plurima contra materiae amatores & corporis, haec addidit ut hinc possent pie inten­tionem Sancti perscrutantes con­jicere sic. Quoniam incorruptibi­litatis & immortalitatis pulcritu­dine à Deo clarificatus factus est homo, materialis vero circa se na­turae turpitudinem intellectuali pulcritudini praeponens, oblitus est decorae secundum animam digni­tatis, magis autem Dei animam Deiformiter formantis, [omne quod fecit] sententia dignum, secundum divinum judicium nostram sapien­ter administrat salutem, colligit­que fructum non solum ipsam cor­poris corruptionem & mortem & ad omnem passionem promtissimum motum & opportunitatem, sed & extra & circa eum materialis es­sentiae instabile & anomalum & ad alienandum ferens & facile, sive tunc ipsam [videlicet animam] Deo propter praevaricationem no­stro corpori commiscente, & ad [Page 34] alienandum eam, sic corpore ad passionem & corruptionem & o­mnino solutionem, sicut mortali­um in paradiso pellium declarat amictus, inserente potentiam, juxta quod scriptum est, quia & ipsa creatura subjecta est corruptioni no­lens, sed propter subjicientem in spe; seu ex principio, per praescientiam sic eam creante, propter praevisam hominis praevaricationem, ita ut patiendo & vitiando, per se in con­sensum ipsius & proprie dignitatis venire, & inseparate reciperet ad corpus & seipsam iterum affectum; concedit enim sapientissimus vitae nostrae provisor naturaliter uti sae­pe rebus propriis motibus ad no­stram temperantiam, interdum in­sane eas tractantes, ex confusione & perturbatione circa eas & ex eis, ad id, quod amabile est secundum naturam, adducens interim no­strum irrationabilem ad ea quae praesentia sunt amorem; tribus e­nim existentibus universalibus mo­dis, per quos dicunt erudite no­stras sanari passiones, per singulos modos sapienter inordinato mate­riae, ordinate secundum super nos & meliorem rationem, ad cogni­tam Deo bonam pulcramque per­fectionem, gubernata malitiae pas­sionum gravedine, medicamentum ponitur. Aut enim ante-commis­sorum peccatorum poenam repe­tentes, quorum aeque neque vesti­gium memoria detinemus, propter ignorantiam; fortassis vero recor­dantes opportunam delictis resti­tuere correctionem non sustinui­mus, seu nolentes seu non valentes propter ingenitum malitiae habi­tum; seu infirmitatem purga­mur, aut praesentem & distribu­tam malitiam repellimus, & ite­rum ad habitum futurae vitae praediscimus aspicere: aut fir­ma tolerantia & pia fortitudine mirabile exemplum aliis homi­nibus [Page 35] alius proponit homo, siqui­dem excelsus aut intelligentia at­que virtute gloriosus & idoneus per seipsum imperterrita contra terrores copia manifestare interim occultam veritatem. Admonet ita­que eos qui nihil supra praesentem vitam intelligere possunt, ne in sanitate corporis confidant, & de­stillando mobili rerum cursu per earum defectus exaltentur, dum praesens steterit vita, & in talem corruptionem circumvolvantur, circa quam conversio est & muta­bilitas; dum sit hoc incertum, quid ex corpore & exterius rerum dissi­militudine ac perturbatione eis contingat; hoc enim arbitror di­cere eum per hoc, dum a seipsa materies fert inordinatum, pro eo quod est, dum sub corruptione & mutabilitate est hoc totum & corpus humilitatis induamur, & aeque ex ipso per insitam infirmi­tatem multis modis malis subji­cimur, ne ab invicem separemur per eam quae circa nos est in aequa­litatem, sed magis prudenti cogi­tatione naturali collegio inaequa­litatem plane faciamus, aliorum defectus nostris ipsis ad implentes superabundantiis; propter hoc for­tassis praesens concessa est conver­sari anomalia, ut ostenderetur ra­tionis quae in nobis est, potentia, praehonorans omnibus virtutem. Omnium enim hominum eadem est corporis & eorum quae extra sunt conversio & mutabilitas, quae fert & fertur & solummodo hoc stabile possidet ac firmum, quod instabile est ac volubile.

CAP. IV.
Ejusdem ex Sermone in Atha­nasium. In hoc: Non enim habet quid altius quam omni­no habet.

VIdetur mihi per haec absolvis­se ab omni comparativo & discretivo & quoquomodo aliter dicto habitu edoctum iste Deifer Magister. Nam immensam esse ta­lem orationis speciem dicunt, qui in talibus sapientes sunt, & hanc posse incomparabiliter super o­mnia esse dicere, quippe virtutem habet supereminentis negationis.

CAP. V.
Ejusdem ex Epitaphio in San­ctum Athanasium. In hoc: Cui igitur licitum fuit per ra­tionem & contemplationem pertranseunti materiam & car­nale hoc sive nimbum oportet dicere, sive velamen, cum Deo fieri, & purissimo lumine tene­ri, quantum possibile est huma­nae naturae beatus iste ascen­sione hinc, & illinc deificatio­ne, de qua syncere philosopha­ri donatur, & super materialem dualitatem fieri per intellectam in trinitate unitatem.

FGo quidem non possum defi­ciens habere redditam de vir­tute sanctorum Magistri rationem, etsi quidam, ut scripsistis, hoc ar­bitrantur, [Page 37] per hoc ratione & con­templatione solummodo sine actio­ne post Deum transeuntium ipsam dicere Philosophiam; è contrario vero compactam actioni veram circa ea quae sunt, eorum & judi­cationem & operationem quam Philosophiam solam vere plenissi­mam ego saltem audax definio ma­gis aperte introduxisse eam susci­pio, ratione & contemplatione cor­rigi eam manifestans. Quippe ra­tioni conjuncta omnino actione & judicatione, quae in ipsa est, per con­templationem comprehensa; si­quidem rationis est ordinare cor­poris motum veluti fraeno quodam recta ratiocinatione ab eo qui est ad inconsequentiam meatu disci­plinaliter retentum, contemplatio­nis vero quae bene intellecta atque discretae sunt prudenter extollere judicando, tanquam lucem claris­simam per veram scientiam ipsam veritatem ostendens; his ambobus maxime creatur omnis sapiens vir­tus & custoditur, ab his etiam ma­nifestatur per corpus, non tota; non enim capitur corpore, dum sit character divinae potentiae, sed quae­dam eorum quae ipsius sunt umbrae: & hoc non propter seipsam, propter nudos vero ipsius gratia ut in imi­tationem veniant deiformis Deum­diligentium virorum conversatio­nis; ut per participationem boni & ipsi malitiae turpitudinem de­ponentes dignorum Deo partes fiant, aut deprecantes adjutorium quoddam à potentibus consequi ut occultum in profundo animae eximiorum affectum per corpus actione manifesta accipientes, o­mnia in omnibus factam, & per omnia omnibus praesentem Dei providentiam & ipsos laudent; ut si nemo esset qui bene agere de­precaretur, seu qui ad virtutem exemplo formari debeat, ipsum solum sufficere sibi omnino, quae [Page 38] secundam animam sunt, virtutum donis fruentem. Et sine earum per corpus ad manifestum appro­batione non est incongruum dice­re. Qui igitur pie per contempla­tionem intelligit, quomodo ha­bent ea quae sunt, & per rationa­bile consilium considerate ac recte de ipsis rationem diffinit; & custo­dit sibimet judicium magis vero seipsum judicio irreprehensibilem, omnem simul comprehendens ha­bet virtutem; ad nihil aliud post cognitam veritatem adhuc mo­tus, & omnia praeteriit festinanter nullius omnino rationem faciens eorum quaecunque carnis & mundi sunt & dicuntur; informatam ha­bens jam ratione comprehensam, sine pugna, actionem; quippe o­mnes sibimet intellectualis nostri potentissimas impassibiles inferens rationes, per quas omnis virtus & scientia est & consistit jure dum sint rationabilis animae potentiae; ut sint quidem omnino corpore non indigentes, ut vere manifestae sint propter causas praedictas, se­cundum tempus, eo uti non vitu­perantur. Dicunt enim intelle­ctualis esse, specialiter notiones in­telligibilium, virtutes, scientias, artium rationes, propositum, con­silium, generaliter vero judicia, comparationes, fugas, appetitus, & quaedam quidem esse solius se­cundum animum contemplatio­nis, quaedam vero secundum ratio­nem disciplinalis potentiae. Si au­tem talibus custoditam propriam vitam Sancti conservaverunt, igi­tur comprehensim per rationem & contemplationem Beatus iste vir omnes, quae sunt secundum virtu­tem & scientiam, introduxit ra­tiones à sanctis comprehensas, per quas divinam notitiam per con­templationem scienter accipien­tes, prudenter secundum rationem per virtutes divinam sibimet coa­ptavere [Page 39] formam omnino; non esse necessarium judicans per corpus no­minare actionem, cognoscens non eam virtutis esse factricem, sed ma­nifestatricem, & solummodo divi­narum intelligentiarum & dispu­tationum ministrum.

Ut autem & per alium modum manifestum fiat quod dictum est: dicunt qui nostrarum rerum dili­genter rationes percurrunt, ratio­nalis quidem esse contemplativum & activum; & contemplativum quidem secundum intellectum; quippe habet ea quae sunt: Acti­vum vero secundum consilium, quod diffinit actionibus rectam ra­tionem, & vocant quidem contem­plativum, intellectum; activum vero rationem; & illud quidem sapientiam, illud vero prudentiam. Si autem hoc verum, ex causa ita­que actionem, secundum quid con­sequens est, at non ex materia, no­minavit Magister rationem nul­lam habentem oppositum habitu­dinem appellans; rationabiliter e­nim & scienter, at non per inimi­citiam & contentionem instat veris contemplativus, & praeter ipsa, a­liud quid videre propter eorum de­lectationem, non recipit.

Si vero opus est & aliter hoc a­pertius facere; iterum qui secun­dum virtutem perfectionis ratio­nes exercent, dicunt quosdam non­dum ad materiam secundum habi­tum communione purgatos, circa actiones effici, dum sit mixta adhuc eis circa ea quae sunt judicatio, & sunt conversibiles▪ nondum circa conversibilia habitum deponentes: Quosdam vero, per virtutis summi­tatem, Deo secundum habitum ap­proximantes, & ipsius secundum in­telligentiam beatitudine fruentes, ad seipsos solummodo & Deum conversos, rumpendo sincere ma­terialis habitudinis vincula, actio­nibus quidem à materia perfecte [Page 40] alienantur, contemplatione vero & Deo familiares fiunt; propterea, inquiunt, manent inconversibiles, non habentes adhuc ad materiam habitudinem, per quam, cum ma­teria naturaliter mobili, contra naturam commoveri ex necessita­te consuevit qui materiae per habi­tudinem concretus est, & maximae videns indigere potentiae ad depo­sitionem materialis passibilitatis, ab ea liberari volentem, ait Ma­gister, cui igitur licitum fuit per ra­tionem & contemplationem pertrans­eunti materiam, & carnale hoc, sive nimbum oportet dicere sive vela­men, cum Deo fieri; &c.

CAP. VI.
Quomodo est nimbus & velamen caro.

CUr autem nimbum esse & ve­lamen carnem dicit Magi­ster, videns quippe quia omnis humanus animus errans & à na­turali motu retro aspiciens, cir­ca passionem & sensum & sensi­bilia motum facit, non habens aliorsum moveri, ab eo motu qui ad Deum naturaliter fert deficiens; & divisit carnem in passionem & sensum, carnis enim animatae utrumque est per nim­bum & velamen haec declaravit: Nimbus enim est principali ani­mae superobumbrans carnalis pas­sio, & velamen est error secun­dum sensum, superficiebus sensi­bilium ipsum vincens, & ad in­telligibilia transitum muniens. Per haec oblivionem naturali­um bonorum accipiens anima, circa sensibilia totam suam o­perationem convertit, furores & concupiscentias & delectatio­nes [Page 41] per ea quae dicta sunt inhone­stas invenit.

CAP. VII.
Quomodo voluptas fit.

OMnis enim delectatio eorum quae interdicuntur, ex pas­sione, per medium sensum ad ali­quid sensibile, omnino fieri con­suevit. Neque enim aliud aliquid est delectatio, quam species sensus insensivo per quoddam sensibile formati: vel mos sensivae opera­tionis per irrationabilem concu­piscentiam constitutus; concupis­centia enim sensui apposita in de­lectationem vertitur, addens ei spe­ciem; & sensus per concupiscen­tiam motus delectationem opera­tur, quiddam sensibile accipiens. Cognoscentes igitur sancti quia per mediam carnem, ad materiam a­nima contra naturam mota, ter­renam induitur formam, ipsi ma­gis per mediam animam secun­dum naturam ad Deum motam etiam carnem Deo decenter fa­mulari intellexerunt, per institu­tionem virtutum acceptabiliter i­psam divinis ornantes intellectibus.

CAP. VIII.
Quomodo & quanti motus sunt animae.

TRes enim universales motus habere animam in unum collectos à charitate docu­erunt; unum secundum animam, alterum secundum rationem, ter­tium secundum sensum; & unum [Page 42] quidem symplum & interpretatio­ne carentem per quem incognite circa Deum mota, nullo modo ex ullo eorum quae sunt ipsum per ex­cellentiam cognoscit. Alterum ve­ro secundum causam diffinitivam incogniti, per quem naturaliter mota, omnes naturales rationes, per causam solummodo cogniti, dum sint in ea formatrices, sibi ipsi per operationem secundum sci­entiam imponit. Tertium autem compositum, per quem ea quae ex­tra sunt tangens, veluti ex quibus­dam signis visibilium rationes apud seipsam reformat, magnanimiter per hos, secundum verum & immu­tabilem naturalis motus modum, praesens laborum saeculum transcen­derunt. Sensum quidem simplici­ter spirituales solas rationes sensi­bilium habentem per mediam ra­tionem ad animam referentes; ra­tionem vero uniformiter per unam symplamque atque inseparabilem prudentiam eorum quae sunt ha­bentem rationes animo adunantes, ipsum autem animum circa omnia quae sunt motu pure absolutum & ab ipsa secundum se naturali ope­ratione quietum Deo offerentes, per eum universaliter ad Deum con­scendentes, toti toto Deo contine­ri per spiritum digni facti sunt, to­tam coelestis quantum hominibus possibile est imaginem ferentes, & tantum attrahentes divina notitia, si fas est hoc dicere, quantum ipsi attracti Deo inserti sunt. Dicunt enim inter se invicem esse paradi­gmata Deum & hominem, & tan­tum homini Deum per misericor­diam humanari, quantum homo se­ipsum Deo per caritatem confor­tatus consecravit: Et tantum à Deo hominem secundum animum rapi ad incognitum, quantum ho­mo invisibilem natura Deum per virtutes fecit manifestum.

Ab hac itaque per rationem & [Page 43] contemplationem constituta Phi­losophia, per quam etiam corporis necessario nobilitatur natura, abs­que errore, divino sauciati sancti desiderio, per insitas eis naturales ad divina intelligentias digne ac pulcre ad Deum pervenerunt; cor­pus & mundum militariter per­transeuntes, sibi invicem haec copu­lata contemplantes, mundum qui­dem naturae, corpus vero sensui, & alterum alteri succumbere per con­sequentiam alterius ad alterum qualicunque proprietate: & nihil horum per seipsum ratione, cir­cumscriptionis subsistere liberum, & turpe ducentes mortalibus & cir­cumscriptis corrumpi & circum­scribi animae immortale & semper mobile, soli Deo immortali & o­mni infinitate superiori insolubili­ter seipsos alligaverunt, nullo mo­do mundi atque carnis refluxioni­bus inditi. Haec est omnis virtutis & scientiae plenitudo. Aestimo vero quia & finis. Sed si aliquando circa eorum quae sunt speculamina, moti sunt sancti; non in hoc illa ipsa principaliter contemplari & cognoscere, sicut nos, materialiter moti sunt, sed ut per omnia & in omnibus & existentem & apparen­tem Deum multiformiter lauda­rent, & multum sibimet admira­tionis colligerent virtutem, & glo­rificationis causam. Animam nam­que à Deo accipientes, intellectum & rationem & sensum habentem, cum intelligibili & hanc sensibilem, sicut & rationem quae est per enun­ciationem cum ea quae inseparabi­liter est, & intellectum cum intel­lectuali passibilem, (quem etiam phantasiam vocant animalis, per quem & reliqua animalia, & se in­vicem & nos & locos quos peragra­vere cognoscunt; circa quam phan­tasiam sensum constitui dicunt qui talia sapiunt, organum ipsius dum sit, per quod recipit quae per eam [Page 44] imaginata sunt;) opportunum esse arbitrati sunt horum operationes consequenter, non sibimet, sed do­nanti Deo, per quem & ex quo haec sunt referendo. Tres enim exi­stentes universales modos, quan­tum hominibus est possibile, ex ipsa circa ea quae sunt diligenti consi­deratione eruditi, in quibus Deus omnia fecit, (in hoc namque esse & bene esse & semper esse conditor nos substituit) & duos quidem extremos à solo Deo habitos ut à causa, alium vero medium & no­stro pendentem arbitrio & motu, & per seipsum extremis proprie dici praestantem, & eo absente abusive eis etiam appellatio constituitur, illud bene non habentibus conjun­ctum, non aliterque posse adesse eis, & custodiri quae in extremis est veritatem, quam facere consuevit id quod est bene esse per medium extremis admixtum, quam ex ipso ad Deum semper motu intellexe­runt; & deinceps naturali ratione hinc contemplativum animae ex­tendentes, & modo quodam non oportere conversibiliter uti natu­ralibus operationibus, propter su­perantem necessario corruptio­nem, eo modo qui est per abusio­nem naturalibus potentiis, ipsa non utente ratione, aperte audien­tes, ac plane per decentem naturae rationem ad ipsius causam ferri di­dicerunt; ut unde simpliciter eis est esse, & vere esse quandoque ad­jectum accipiant. Quid enim for­tassis lucri erit, ad seipsos aeque ra­tiocinantes dicebant, non à seipso existenti causali ad seipsum aut a­liud quid, praeter Deum, moto; quando in rationem ipsius esse nihil sibimet à seipso aut ab a­lio quodam praeter Deum ac­quirere poterit. Per hoc ani­mum quidem circa solum Deum & virtutes ejus intelligi, & ineffa­bili Gloriae beatitudinis ejus ad­dici, [Page 45] rationem vero interpretem intelligibilium fieri, & laudatricem & ad ea unificos recte disputare modos, sensum vero per rationem nobilitatum ipsas in universo dif­ferentes virtutes & operationes imaginantem, in his quae sunt, quantum possibile est, animae an­nunciare rationes docentes, & per animum & rationem veluti navim sapienter animam gubernantes, lubricam hanc & instabilem & in aliud aliter ferentem, & sensum agitantem vitae viam, siccis per­transierunt vestigiis.

ΕΠΙΣΤΟΛΗ ΠΡΩΤΗ
ΤΟΥ ΑΥΤΟΥ
Περι [...] ἁγιων,
ΔΙΟΝΥΣΙΟΥ και ΓρΗΓΟΡΙΟΥ,
ΠΡΟΣ
ΘΩΜΑΝ
[...]
[...]
ΘΩΜΑ
ΜΑΞΙΜΟΣ
[...]

EPISTOLA PRIMA EJUSDEM MAXIMI AD THOMAM Virum sanctum de diversis quaestionibus ex SS. PP. DIONYSIO & GREGORIO petitis.
Sanctissimo Dei servo, Patri spirituali & magistro, Domino THOMAE MAXIMUS Humilis, Peccator, indignus servus & discipulus, S.

CIRCA res divinas eo studii te­nore semper versatus es, ut speculandi certum & mini­me mutabilem habitum na­ctus videaris, per quem, vir Deo dilectissime, non tantum sapien­tiam, sed sapientiae ipsam pulcri­tudinem amore quodam sobrio persequeris. Est autem sapientiae pulcritudo cum actione conjuncta cognitio, sive sapienter instituta actio. Ex his porro, tanquam ex utris (que) efflorescens nascitur character quidam, quem dixerim divinae tum providentiae tum judicii contem­plationem. Quemadmodum tu quoque mentem sensui per spiri­tum indidisti, & plane docuisti ra­tionem qua secundum suam ima­ginem Deus hominem condidisse intelligatur; simulque divitias ejus benignitatis manifestavisti, qui pulcherrima illa rerum sponte sua disjunctarum miscella, quae in te cernitur, ostendisti Deum virtuti­bus posse incorporari; Dei inquam imitatus es non incongrue sublimi­tatem & humiliationem, dum non dedignaris etiam ad me descende­re. Quaeris utique de me ea, quae penitissime cognovisti, capitula di­co, quae ex Dionysio & Gregorio proponis. Hos ego quidem viros connumerare soleo inter sanctissi­mos, celeberrimosque, & longe bea­tissimos praedico. Hos plane judico esse inter illos superne electos, quos Deus sibi adscivit secundum illam seculorum praefinitionem. Hos ego credo omnem complexos esse sa­pientiae abundantiam, quae quidem in homines cadere possit. Hos ex­istimo deposita vita ista, quae est se­cundum naturam, ad ipsam animae essentiam pertigisse, adeoque in se Christum ipsum viventem prope­modum nactos fuisse, vel, ut majus adhuc dicam, Christum ipsorum a­nimae animam extitisse, factaque & dicta & cogitata eorum omnia, tan­quam sua, palam exhibuisse; ut jam non amplius credere par sit ab illis orta esse quae proponuntur, sed po­tius ab ipso Christo, qui per con­descentionem in ipsis loquitur. Ego interim quis sum, qui ore meo u­surpem dominum Jesum, cum nec dum Spiritum sanctificationis ac­ceperim? Quomodo ego eloquar domini virtutes qui linguae sum impeditae, qui mentem rebus corrupti­bilibus immersam gero? quomodo ego qui mutus sum, laudes ejus vel minimas personabo, qui aures animae prorsus obfuratas habeo, ex nimio erga affectus a more, qui fieri possit ut beata illam vocem depraedicem. Ego ut mundum vincam, qui jamdiu victus sum à mundo? imo po­tius [Page 48] mundo inveniar plane conci­liatus, in me enim nihil aliud de­prehendi potest, quam jugis ad ma­teriam & naturam propensio. Erit denique summae audaciae, si viros sanctos ego impurus attingam, si mundissimos immundus ego conta­minem. Quapropter jussis tuis o­mnino denegassem obsequium, te­meritatis veritus reprehensionem, si non magis abhorruissem ab inob­edientiae periculo. In medio ho­rum duorum constitutus, opto po­tius videri temerarius (ista enim pars placabilior est) quam inobe­diens, cujus culpae veniam minus censeo impetrabilem. Fretus igitur cum sanctorum omnium benevo­lentia, tum vestrarum orationum adjutorio, de unoquoque capitulo quam fieri potest, breviter respon­debo, Christo auspice, qui Deus ma­gnus est & servator noster, quique & sapere pie & loqui opportune lar­gietur. Nobis sane cum eo magistro res est qui etiam parvulis magna donare potest. Ordior igitur à di­vinissimo Gregorio, quia nobis tempore propinquior existimatur.

CAP. I.
Sanctus Gregorius in prima Oratione de Filio;
Quocirca unitas a principio in bina­rium mota, in Trinitate consistit. Et iterum; Idem in secunda o­ratione de Pace. Ʋnitate nimi­rum ob divitias mota, binario au­tem superato, propter materiam & formam, ex quibus corpora con­stant. Trinitate vero propter per­fectionem definita.

HIs in verbis, o Dei serve, spe­culanti tibi apparet quaedam esse dissonantia, si vero diligentius quaesiveris eorum consonantiam, & vera & simplicissim a secundum sen­tentiam deprehendes. Idem enim prorsus est, superari dyada, & non sta­re in dyade. Et rursus; definiri triada, &, motum monadis stare in triade; si­quidem monarchiam colimus non parcam, & in una persona circum­scriptam; aut, alia ex parte, con­fusam & in infinitum pro curren­tem: sed istiusmodi potius, quam Trinitas essentia & honore aequa­lis, Pater, sc. Filius, & Spiritus S. constituit. Horum divitiae est ea consentio, unumque & idem splen­doris eradiatio; ita ut neque divini­tas se ultra haec effundat, ne deo­rum populum introducamus, nec tamen infra illa se contrahit, ne inopiam in divinitate constitua­mus. Haec igitur non sunt aetiologia ad causam illam explanandam, quae rerum omnium essentias supergre­ditur, sed piae opinionis de ea tan­tum declaratio. Est revera deitas monas, & non dyas; est etiam tri­nitas, sed non multitudo. Est enim sine principio, expers corporis, & o­mni seditione vacua. Et monas re ipsa monas est, (neque enim est principium eorum quae sunt post se, per contractionem divisionis, ac si naturaliter tenderet & diffunde­ret se in multitudinem, sed est illud quod unice subsistit in Trinitate consubstantiali.) Et Trinitas rei­psa trinitas est, non quidem com­posita ex numero discreto, (ac si es­set unitatum collectio, quae divisio­ni esset obnoxia) sed est uni-essen­tialis substantia unitatis, in qua sunt tres hypostases; unitas enim est Trinitas, quoniam talis est ejus es­sentia, & Trinitas etiam, quoniam tali modo subsistit; quandoquidem deitas, in unitate essentiae, & in Trinitate subsistentiae, una est.

Si vero motum audiens, miratus fueris, qui moveri possit deitas, quae nullis terminis continetur; sciendum est, eum affectum non ab [Page 50] ipsa esse deitate, sed à nobis. Ita enim prima essentiae ejus ratio no­bis se manifestat. Itaque de modo, quo ipsa subsistit, illuminamur. Prius siquidem est in cognitione [...] esse, quam hoc modo esse. Deita­tis igitur motus est ejus cognitio, per quam iis, qui capaces sunt, & esse ejus, & modus subsistendi de­claratur.

CAP. VI.
Idem in prima Oratione de Filio, in id.
Ʋt rem in pauca contraham, hoc ti­bi faciendum est; altiores voces deitati, & naturae illi quae passio­nibus & corpore sublimior est, at­tribuas: humiliores autem accom­modes illi, qui tui gratia componi, & exinaniri incarnari, &, (quid enim vetat sic loqui,) inhumanari sustinuit.

DEi verbum totum quidem e­rat plena essentia, utpote Deus; & totum erat perfecta hy­postasis, utpote Filius; cum se exinaniret, suam sibi carnem semi­navit; ineffabili deinde conceptio­ne coalescens, carni quam assum­serat, idem hypostasin praestitit. At­que ita, novo hoc mysterio, totum verbum sine ulla conversione fa­ctum est homo, idemque hyposta­sis duarum naturarum increatae & creatae, impassibilis & passibilis; ita ut omnes omnino earum natura­rum rationes susciperet essentiales, quarum erat hypostasis. Jam si o­mnes, ut dixi, rationes naturarum, quarum est hypostasis, essentialiter suscepit in composito facto per sus­ceptionem carnis, secundum hy­postasin; sap [...]entissime hicce Magi­ster (ne cum illis faceret, qui Chri­stum nudum hominem docent) pro­priae carnis passiones attribuit, quo­niam & ipsius erat caro, & per ipsam Deus vere passibilis fuit pro pecca­to. Cum igitur Magister inter essen­tiam (secundum quam etiam in­carnatus permansit simplex Deus verbum) & hypostasin (secundum quam carnis assumtione composi­tus factus est, & Deus ex dispensa­tione passibilis audiit) differentiam ostendisset, haec dicit, ne quae hypo­stasi propria sunt, affirmantes, cum Arianis Deum natura passibilem i­gnoranter colamus. Illa autem ver­ba addidit [nihil obstat dicere, etiam inhumanato] non solum propter A­rianos qui deitatem pro anima po­nunt, vel Apollinaristas qui animam Christo [...] attribuunt (quo sane pacto perfectam, juxta nos, Dei ver­bi naturam mutilant, ipsumque in deitate passibilem conficiunt, & quidem naturaliter) verum etiam ut ostendatur nobis unigenitum Deum re ipsa factum esse hominem perfectum, nostramque per se ope­ratum esse salutem in carne, quae naturaliter ageret, & animam ha­beret mentis rationisque compo­tem. Quandoquidem vere factus est homo per omnia, solo peccato excepto, cujus nulla in natura radi­calis ratio reperitur; non autem excepta operatione naturali, nam per eam ratio essentiae rei cujusque, cui inest, naturaliter definitur. quicquid enim communiter & ge­nerice de quibuslibet affirmatur, eorum essentiam definit, & proin­de eorum essentia destruitur, si illo omnino careant. Nihil enim suis privatum naturalibus perfectioni­bus, perstat id esse, quod erat.

CAP. III.
Ejusdem, ex eadem Oratione, in idem;
Hic enim quem nunc aspernaris, quondam supra te erat: qui nunc homo est, compositionis expers erat. Quod erat, permansit, quod non e­rat, assumsit. In principio sine cau­sa erat, (quae enim Dei causa affer­ri queat) at postea quoque certa de causa natus est: nimirum, ut tu, homo contumeliose, salutem conse­quaris, qui deitatem idcirco con­temnis, quia crassitiem tuam sus­cepit, per intermediam mentem cum carne conjunctus, atque infe­rior homo Deus effectus, postquam cum Deo coaluit, proestantiorique parte superante unus factus est; ut ipse quoque tantum Deus effi­ciar, quantum ille homo.

HIc enim, inquit, quem tu nunc aspernaris, fuit aliquando su­pra te: extitit enim per se longe supra omne tempus & omnem na­turam, quamvis & nunc propter te sub utroque voluit constitui. Qui nunc homo est, fuit expers compo­sitionis, & natura & hypostasi sim­plex; nam solummodo Deus erat, nudus corpore, & quae corpus comi­tantur; quanquam nunc assumen­do carnem, anima rationali prae­ditam, quoad hypostasin, compo­sitionem admisit, quam non habu­it, quoad naturam vero, simplicita­tem, quam habuit, non amisit. Haec autem ideo, ut hominem salvaret; hanc enim solam causam nativita­tis habuit, salutem enim naturae, cujus ille passibilitatem, tanquam crassitiem subiit, mediante mente cum carne conjunctus, & factus est homo inferior Deus; imo omnia pro omnibus factus est, quae quidem in nobis sunt, praeter peccatum, corpus, anima, mens, per quae pec­catum pervaserat, commune quid ex his homo, Deus visibilis per in­tellectum. Deus igitur verbum pro­prie, (sine conversione, in eam pas­sibilitatem, quae est nostrae naturae,) exinanitum, perque suam incarna­tionem vere sub sensum naturalem veniens, appellari coepit Deus vi­sibilis & inferior Deus, per carnem natura passibilem efficiens poten­tiam suam immensam conspicu­am. Quoniam caro manifesto cum Deo coaluit; & unus factus est, prae­stantiori superante; quippe ver­bum assumens eam, proprie, per hypostaticam identitatem, deifica­vit. Ʋnus autem & non unum fa­ctum est, inquit Magister, ostende­re volens, etiam in identitate unius hypostaseos conservari sine confu­sione naturalem unitorum diversi­tatem. Est enim hypostaseos & na­turae alius atque alius character.

Illud autem, ut ipse quoque tan­tum Deus efficiar, quantum ille ho­mo non est meum proferre, qui pec­catis coinquinatus sum, nec ullo plane appetitu feror ad vitam il­lam, quae vere vita est. Vestrum po­tius est, vestrum, inquam, qui natu­rae tantam recuperastis perfectio­nem, ut sola in vobis conspiciatur gratia Dei, quique per ejus effica­ciam tantum inclarescere posse vi­demini, quantum Deus per incar­nationem suam de nostra infirmi­tate participavit; sed solus ille novit cum sua ipsius inanitione eo­rum comparare deificationem, qui per gratiam salvabuntur. Ii toti erunt deiformes, totum ii Deum recipient, & in solo Deo conqui­escent. Haec est illa perfectio ad quam festinant ii, qui credunt vere consequi hanc promissionem.

CAP. IV.
Ejusdem, ex secunda Oratione de Filio, in id.
Ʋt enim verbum, nec obediens erat, nec inobediens; haec enim iis qui a­liorum imperio tenentur, conveni­unt, quique aliis subsunt: illud nimirum probis atque honestis, hoc improbis ac supplicio dignis. Ʋt autem servi forma, ad conservos, imo ad servos sese demittit, at­que alienam formam suscipit, to­tum me simul cum infirmitatibus meis in seipso ferens, ut, quod de­terius est, in seipso absumat, & con­ficiat, non secus ac ceram ignis, aut terrae vaporem solis radius; atque ipse ob hujusmodi conjunctio­nem bonorum illius particeps fi­am. Quocirca re ipsa obedientiam honore afficit, eamque perpetiendis doloribus experitur. Neque enim sufficiebat animi affectio, quemad­modum nec nobis, nisi manum quo­que operibus admoveamus; opus enim affectionis animi declaratio est. Ac fortasse illud quoque non incommode existimare queamus, eum obedientiam nostram explora­re, passionibusque suis omnia me­tiri, arte quadam humanitatis & benevolentiae erga genus nostrum; ita ut ex suis nostra aestimare que­at, quantumque & a nobis exigi, & condonari debeat, expensa nimirum cum passionibus virium nostrarum imbecillitate.

IN quantum enim verbum est na­turaliter Deus, ita nec obediens nec inobediens dici potest, quo­niam naturaliter dominus est o­mnis praecepti, cujus & auctor exi­stit; praecepti porro observatio est obedientia, transgressio autem in­obedientia. Adimpletio enim & transgressio legis & praecepti ex eo rerum genere sunt quae motum ha­bent, nequaquam autem ad eum referri debent, cujus natura & es­sentia est ipsissima quies.

Ʋt autem servi forma, i. e. homo natura factus, demisit se ad conservos, imo servos, in alienam formam mu­tatus, simul cum natura etiam pas­sibilitatem nostrae naturae suscepit; est utique peccantis merces alie­num quiddam ei qui per naturam peccare nescit: illa autem merces est condemnatio totius naturae, ut patiatur propter transgressionem.

Si vero exinanitus servi forma, hoc est, homo factus fuit, & con­descendit in alienam formam, hoc est, homo fit natura passibilis per exinanitionem; sane in eo conspi­citur, & benigno & erga homines benevolo, condescentio, quae illam demonstrat non solum vere homi­nem, sed & natura vere passibilem hominem. Quapropter Magister dicit, totum me simul cum infirmita­tibus meis in seipso ferens, hoc est, totam humanam naturam, per hy­postaticam unionem, una cum e­jus affectibus inseparabilibus. His ita gestis, & eo absumto quod erat in nobis deterius, per quod etiam nostrae naturae insinuavit sese [...] pas­sibile; (hoc autem, ut planius di­cam, erat peccati lex & transgres­sionis, quae vires sumit à prava no­strae voluntatis inclinatione, quae naturae sponte sua passibili affectus superinfundit nunc remissos, nunc vehementes) sub peccato detentos non tantum servavit, verum etiam divinae virtutis participes effecit, pretium pro nobis ipse deponens. Nam per voluntatis constantiam circa id. quod re ipsa bonum est, & animae firmitas, & corporis immortalitas innascitur omnibus iis, qui tantum gratiam non ficte excoluisse adlaborant. Hoc enim est quod sanctissimus Magister vo­luit, cum diceret, ut, quod deterius [Page 56] est, in seipso absumat & conficiat, non secus ac ceram ignis, aut terrae vapo­rem solis radius, atque ipse, ob hujus­modi conjunctionem, bonorum illius particeps fiam: id est, à passionibus per gratiam mundatus, ei similis efficiar.

Est porro & alia expositio horum verborum, alienam formam suscepit, quam ego didici à quodam sancto viro, dictisque & factis sapientissi­mo. Is igitur à me interrogatus re­spondit; verbo-Deo per naturam tum obedientiam, tum subjectio­nem alienam esse: hanc ille pro nobis, qui praeceptum eramus trans­gressi, praestitit, totumque genus nostrum salvavit, nostrum, quic­quid erat, in seipsum transferendo. Propter hoc re ipsam obedientiam ho­nore afficit; novus utique factus A­damus pro illo Adamo veteri, per naturam; eamque dolores patiendo degustat, dum se è nobis unum facit per passiones easdem. Quid enim aliud docet magnus revera Magi­ster, dicens, fatigatus est, fame af­fectus est, siti laboravit, mortem ex­pavit, lacrymas emisit; corporis ni­mirum haec erant omnia, simulque clara demonstratio tum affectus minime inertis, necnon indicium condescentionis erga conservos, & servos. Dominus quidem & natu­ra fuit, & permansit, sed propter me qui natura servus eram, factus est servus, ut me ejus faceret domi­num, qui per fraudem tyrannice mihi dominabatur. Propter hoc servilem conditionem administra­vit, ut dominus, hoc est, carnem exaltavit Deus; itaque potentiam impassibilem & plane dominam e­tiam in carne demonstravit, quae per passionem omnem aboleret corruptionem, perque mortem pa­reret vitam immortalem. Rursus, tanquam servus domini partes administravit, Deum se in carnem demit­tens, ineffabilem humiliationem declaravit, per quam deificavit ge­nus nostrum universum, in carne passibili, quod per corruptionem in ter­renas sordes plane degeneraverat. Hac enim communicatione pro­prietatum constat eum & possedisse naturas, quarum hypostasis erat i­pse; & earundem essentiales opera­tiones motusque, quorum ipse, sine confusione, erat-unitio, & quidem talis, quae secundum naturas in eo hypostatice existentes, nullam ca­peret divisionem. Certe operatus est congruenter sibi-ipsi, una & u­niformis erat omnis ejus actio; in unoquoque per eum opere edito u­na cum deitatis potentia simul de­clarabat propriae carnis operatio­nem; unus quippe erat, & eo uno nihil potuit esse magis unum; nec eorum, quae ad eum pertinebant, magis unitivum, & conservativum; ideoque & qui patiebatur Deus erat revera, & qui miracula patrabat non minus vere idem homo fuit; quoniam in eo naturae verae per u­nionem ineffabilem hypostaticam vere uniebantur. His inquam appo­site & congruenter operatus ipsas vere conservabit, ipse interim sine confusione permanens. Erat enim & natura impassibilis & passibilis, immortalis & mortalis, visibilis & intelligibilis, natura Deus & idem natura homo.

Hoc modo, ut quod ego sentio, loquar, obedientiam honore afficit Dominus, & ejus experientiam per­petiendis malis capit, non tantum ut salvet nos, totam à vitio purgando naturam, verum etiam ut exploret nostram obedientiam, & nostra o­mnia intelligat experiendo, qui a­lias omnem cognitionem sua natu­ra complectitur; ita nimirum di­spiceret quantum & à nobis exigi aequum foret, & quantum condo­nari, ad perfectam obedientiam; per hanc enim eos suo patri addu­cere solet, qui salute digni videban­tur. Quam magnum, quam vere tremendum est nostrae salutis my­sterium! Tantum à nobis exigitur, [Page 58] quantum ab ipso in nostra natura constituto. Nisi forte ubi volunta­tis ad peccatum pronae inclinatio naturae imbecillitate ad mali occa­sionem abutatur. Hujus opinionis manifesto est magnus hic Magister, eamque in sequentibus confirmat. Nam cum lucem illam, propter corpo­ris tegumentum in tenebris, hoc est in hac vita, lucens, tenebrae aliae, hoc est, pravus ille & tentator insectatus sit: quanto magis tenebras ipsas, ut­pote infirmiores? Et quid mirum, si cum ille hostiles laqueos omnino effu­gerit, nos quadantenus comprehenda­mur? Majus quippe illi est, quod ho­stis cum persecutus sit, quam nobis, quod nos assequatur atque comprehen­dat, apud eos utique qui haec recta ra­tione perpendunt.

CAP. V.
In Epistolam S. Dionysii A­reopagitae Athenarum Epi­scopi ad Caium Monachum.
Quomodo, inquis, Jesus qui est omni­bus superior, in eundem cum caete­ris hominibus essentiae ordinem re­dactus est? Neque enim hoc in loco tanquam causa hominum conside­ratur, sed ut per essentiam totam re ipsa homo.

QUANDOQUIDEM secundum simplicem sacrae scripturae in­tellectum Deus etiam denomina­tur ab omnibus rebus quas produ­xit; idcirco post incarnationem e­tiam eodem modo Deum dictum fuisse hominem ne forte existi­maret Caius monachus, his verbis eum instruit magnus Dionysius. O­stendit enim quod universorum Deus ab incarnatione non simpli­citer dicitur homo, sed tota essen­tia & vere homo. Hanc essentiam nihil aliud vere declarat, praeter solam illam potentiam, quae ipsius naturam constituit; eam si quis na­turalem operationem dixerit, non multum, opinor, à scopo aberrave­rit; nam & eam proprie & primo definit, utpote ejus specifica & com­munis operatio, in qua omnis ei naturaliter competens proprietas comprehenditur; extra quam ni­hil est, praeter id quod non est; nam ex sententia hujus magni Magistri, solum id, quod nullo modo est, nec operationem habet nec existen­tiam. Manifestissime igitur docet Deum incarnatum nihil omnino humani à se alienum existimasse, praeter peccatum, quod quidem ad naturam non pertinebat; quare nec hominem simpliciter dixit, sed hominem secundum totam essen­tiam conceptis verbis designavit. Hujus igitur in sequentibus & essen­tiam proprie, & nomen, post inhu­manationem progrediendo expla­nat; Nos vero Jesum non definimus per hominem. Neque enim merum hominem esse decernimus, ita e­nim scinderemus unitatem, quae in­tellectum superat; sed de Deo, qui vere secundum nos essentiam no­stram assumsit, nomen hoc, homo, affirmemus essentialiter, non au­tem, ac si solummodo causa homi­num esset & effector. Neque enim solummodo homo est, sed & Deus idem est: Neque super essentiam nostram so­lum est; quoniam idem etiam homo est; nec enim merus homo, aut nu­dus Deus est: sed revera homo, prae­cipuo quodam amore erga homines affectus. Per infinitum erga homi­nes amorem factus est illud ipsum, & quidem verissime, quod amabat; ita tamen ut suaipsius essentia ni­hil amitteret per hanc ineffabilem exinanitionem; nec natura huma­na quicquam omnino vel mutatio­nis [Page 60] vel diminutionis per assumtio­nem inenarrabilem pateretur. Ab eo habuit definitionem, ab eo & constitutionem. Supra captum hu­manum, quia sine hominis ope, & secundum hominem, nam more hu­mano; quia per partum. Ex homi­nis substantia, cum super substantiam existeret, substantiam assumsit. Non enim, secundum nugatores Mani­chaeos, meram carnis suae speciem & phantasma in seipso nobis, forma tenus ostentavit: aut, secundum A­pollinarii fabulas, carnem sibi olim consubstantiatam de coelo secum deduxit; sed secundum essentiam totam vere homo factus est, assum­tione scilicet carnis anima & men­te praeditae, unitaeque sibi per hy­postasin.

Est tamen nihilominus supersub­stantialitate superabundans, utpote qui semper supra substantiam sit. Ne­que enim cum fieret homo naturae subjectus fuit, sed potius vice versa ad se sublimavit naturam, in ea a­liud mysterium efficiens; ipse enim incomprehensibilis permansit, & suam incarnationem omni myste­rio magis incomprehensibilem o­stendit, per generationem supra omnem substantiam: Tanto qui­dem per illam factus comprehensi­bilis, quanto per illam dignoscitur esse magis incomprehensibilis. Ob­sconditus enim manet etiam post ma­nifestationem, ut dicit Magister ille, aut, ut divinius loquar, in ipsa mani­festatione, etenim hoc etiam ipsius Je­su occultatur mysterium, nec ullo ser­mone vel intellectu exprimitur, quin imo dum profertur, arcanum, & dum intelligitur, manet ignotum. Quid est quod divinam supersubstantia­litatem plenius hoc demonstrare queat, quae per suam manifestatio­nem se occultat, & per sermonem se ineffabilem declarat, & per men­tem eminentissime se incognosci­bilem probat, &, ut majus aliquid addam, per substantiae assumtionem se esse supra omnem substantiam o­stendit? Profecto hujus praerogativa etiam cum vere in substantiam veni­ret, supra substantiam substantiatus est. Nimirum generationis natu­ralis legem immutavit; & absque virili semine, in specie, homo vere factus est; id quod declarat virgo; qui illum modo supernaturali parit verbum supersubstantiale; & qui­dem absque ope viri ex suo virgina­li sanguine concretum, eo modo quo caeteri homines producuntur, lege tamen nascendi non servata. Et supra hominum conditionem gessit ea quae hominis sunt, elementorum enim naturam immutavit, nihil ipse immutatus, suis gressibus. Hoc clare demonstrat aqua per se instabi­lis, quae pedum ex materia & terra concretorum gravitatem sustinet, ne­que tamen cedit, sed virtute super­naturali sine diffusione subsistit. Ve­re utique siccis pedibus, mole, cor­pore à materia, & pondere praeditis, fluxas & instabiles aquas pertran­siens obambulabat, calcabatque mare tanquam pavimentum; simul cum potentiam deitatis suae, inse­parabiliter, per eam inambulatio­nem, carnis propriae operationem commonstrans. Hujus siquidem carnis proprius erat ille ambulandi motus, nequaquam autem immen­sae & supersubstantialis deitatis, ei per hypostasin adunitae. Verbum enim superessentiale ubi semel ho­minis essentiam adsumsit, simul cum ea habuit & motum plene, qui homini proprius est, quique ejus es­sentiam generaliter characterizat, inque iis omnibus naturaliter spe­cificatur, in quibus, ut homo opera­batur; quandoquidem vere factus est homo, respirabat, loquebatur, ambulabat, manus movebat, sensi­bus utebatur congruenter, ad res sensibiles percipiendas, esuriebat, sitiebat, edebat, dormiebat, fatiga­batur, lacrymabatur, contristabatur. Quamvis interim esset potentia [Page 62] per se subsistens, & ea in se contine­ret omnia, per quae modo liberri­mo, (non secus ac anima corpus sibi adnatum naturaliter movet) as­sumtam naturam agitans, ut suam & vere factam & vere dictam: vel ut proprie loquar, ipse sine muta­tione id ipsum re ipsa factus est, quod natura erat pro nobis dispen­sationem, non tamen in phantas­mate, adimplevit.

Non igitur abolevit operatio­nem quae erat constitutiva ratio as­sumtae essentiae; quemadmodum nec ipsam essentiam sustulit Magi­ster cum diceret, super substantiam substantiatus est, & supra conditionem hominis ea quae hominis sunt, operaba­tur: sed utrinque ostendit quandam modorum novitatem, salvis iisdem rationibus naturalibus, quibus ab­latis nihil est id, quod esse natum erat. Si vero dixerimus, quod as­sumtae substantiae positionem item­que operationis eam constituentis ablationem contineat in se super­eminens negatio; qua tandem ra­tione eandem, utrique aequaliter attributam, istius respectu existen­tiam, hujus vero, sublationem de­signare ostendemus? Si rursus, quan­doquidem non est per se mobilis as­sumta natura, sed movetur à deita­te sibi per hypostasin vere unita; motum qui eam constituit, auferi­mus; nec ipsam substantiam (sive essentiam) conservaverimus, (ut quae non fuerit per se subsistens, sed in verbo-Deo vere ei consubstan­tiato suum esse obtineat;) quia par est utrinque ratio ad postulandum, etiam motum cum natura confi­teamur, sine qua ne stare quidem potest natura, illud tenentes, quod alia sit essendi simpliciter, alia au­tem hoc modo essendi ratio; qua­rum illi natura, huic dispensatio in­nititur. Harum concursus magnum illud Jesu supernaturalis physiolo­giae mysterium perficiens, in eo o­stendit conservari operationum di­stinctionem simul & unitionem; dum haec cernitur indivisim in na­turali unitorum ratione, illa vero inconfusim dignoscitur in simpli­ci operationum modo. Quae enim aut qualis, ubi, aut quomodo na­tura erit constitutiva privata po­tentia? Nam quod omnino nul­lam habet potentiam, neque ipsum est, neque ipsius ulla omnino est positio, ut ait alibi magnus hic Ma­gister.

Jam si haec nullo modo fieri pos­sint, oportet pie confiteri cum na­turas Christi, quarum ipse sit hy­postasis, tum etiam naturales ope­rationes, quarum vera ipse est uni­tio, secundum utramque naturam; si verum illud sit, quod sibi ipsi con­gruenter, simpliciter, & uniformi­ter operabatur, perque omnia si­mul & inseparabiliter demonstra­vit una cum divina virtute suae car­nis operationem. Qui enim vere Deus, & vere homo esse posset, si careret eo, quod utramque natu­ram vere constituit.

Porro quid, quaeso, aut quis esse existimabitur, si per naturales ope­rationes suas non faciat fidem, nul­lam se conversionem subiisse; quo­modo etiam fidem faciet se unum esse ex duabus naturis, si talis cum sit, & ex talibus, nihilominus & sine motu & sine operatione perma­neat?

Super substantiam igitur substan­tiatus est, fabricans in natura no­vum generationis & nativitatis principium. Concipiebatur & suae carnis ipse rudimentum fuit; nasce­batur & sigillum parenti factus est virginitatis, ostenditque ea simul vera esse in seipso, quae propter con­tradictionem inter se nullo modo concordare posse videbantur. Ea ipsa & virgo fuit & mater; innova­ta erat natura, ut opposita inter se concordarent; nam opposita sunt [Page 64] virginitas & partus; in natura ho­rum nullus potest intelligi concur­sus. Quapropter etiam Deipara ve­re fuit virgo; supernaturali modo, ad seminis ritum concepit, & pepe­rit superessentiale verbum; nam quae peperit haud dubie mater est ejus, qui in ea satus fuit, & conce­ptus.

Et supra conditionem hominis ea quae sunt hominis operabatur, per exactissimam unitionem, sine omni conversione, per divinam poten­tiam ostendens humanam opera­tionem. Quandoquidem & natura humana inconfusim unita naturae divinae totam circum incessit, solu­tum nihil aut divisum possidens à deitate, quae ei per hypostasin uni­ta fuit. Nam pro nobis vere, nostram­que substantiam suscipiens verbum supersubstantiale, connexuit ea quae de natura affirmantur, & ea, quae per eminentiam naturalium ejusdem potentiarum continent negationem. Factus est homo, sed modum essendi habuit, qui natu­ram supereminebat, connexum cum essendi modo secundum natu­ram; ut & naturam, ex novitate istorum modorum, non admisisse in essentia alterationem ostende­ret, simulque superimmensam po­tentiam in contrariorum effectio­ne conspicuam daret. Quippe quod naturae infirmitates suae fecit indi­cia potestatis, non necessitatis na­turalis, ut sunt quae nos gerimus, ef­fecta; secusque quam se habet in nobis, naturae passibilitatem admi­nistravit. Quod enim in nobis no­stram voluntatem solet commove­re, ille, in se, non nisi ex suo arbi­trio moveri docuit. Quid aliud di­cit Magister in sequentibus, ubi hoc ipsum explanat. Quid vero cetera quae valde multa, quis commemoret? in quae si divinus quispiam intueatur, supra intellectum intelliget etiam ea, quae de Jesu humanitate affirmantur virtutem excellentis negationis conti­nere. Supersubstantiale enim ver­bum, omnia quae ad naturam per­tinent una cum natura, in conce­ptione illa ineffabili suscipiens, ni­hil habuit humanum de se affirma­tum, naturali ratione, quin idem erat divinum, modoque supra na­turam negari potuit. Horum omni­um cognitio, utpote supra intel­lectum, erat etiam supra demon­strationem, solaque est perceptibi­lis fide eorum, qui Christi mysterium sincere venerantur. Hujus mysterii rationem quandam contractam ex­hibet conspectui Dionysius cum dicit.

Nam ut summatim dicamus, ne ho­mo quidem erat, quoniam ex natura sua omnis naturalis necessitatis ex­pers erat, & supra legem nascendi cui nos subjicimur. Non quod non es­set homo, quoniam secundum totam essentiam vere homo erat, iisque omnibus obnoxius, quae naturam nostram comitantur. Sed quod natus more humano; siquidem ejusdem no­biscum erat essentiae, & homo, per naturam, per quam & nos: Supra homines modo novo, quod nos non facimus, naturam circumscribens.

Et supra hominem vere factus ho­mo. Modos enim supra naturam, & rationes secundum naturam invi­cem sine fraude connexuit. Horum concursus cum per se impossibilis esset, ille, cui nihil est impossibile, eos in se vere univit; neutram in partem omnino eorum, quorum e­rat hypostasis, ab alterutro in ope­rando declinans, imo potius per alterutrum alterum confirmans; si­quidem utrumque vere est, & ut Deus suam ipse movet humanita­tem, quatenus autem homo, suam declarat deitatem. In natura divi­na, si sic loqui liceat, passus est, nam voluntarie passus est, & merus ho­mo non fuit; in natura humana mi­racula patravit, nam in carne fuit, [Page 66] nec nudus extitit Deus. Ita quidem passiones erant mirabiles, & novi generis, propter potentiam divi­nam naturae ejus, qui passus est; & miracula erant inter passiones, quo­niam patrata erant in passibili po­tentia carnis, ejus, qui ea mirifice, secundum naturam, operatus est. Quod intellexit Magister cum dice­ret, Postremo, non qua Deus, divina gessit. Non tantum ut Deus, & seor­sim à carne; neque enim tantum superessentialis erat. Neque huma­na, qua homo; non enim tantum ut caro, separatim à deitate; neque enim homo tantum. Sed Deus factus homo novam quandam Dei-virilem o­perationem nobiscum conversando ex­hibuit. Assumtione enim carnis, mente animaque praeditae, vere ho­mo factus est ille, supra modum er­ga homines benignus, divinamque operationem uniens ineffabiliter humanae, per carnis coalitionem, pro nobis adimplevit dispensatio­nem, [...], hoc est, & tanquam Deus & tanquam homo, divinaque & humana administravit, vel, ut clarius loquar, ejus politia divinas si­mul & humanas operationes exhi­bibebat. Cum igitur divina & hu­mana inter se dividi negabat sapi­ens Magister, (quando unionem af­firmabat;) non nescirit unita e­tiam inter se differre; unio enim divisionem removens, non offecit differentiae. Si autem differentiae rationem unionis modus conservat, sane hic sermo viri sancti periphra­sis erit, per quam ostendit, bene congruenti oratione, duplicem o­perationem in Christo duas natu­ras habente. Quoniam nullo pacto per unionem, sive naturam spectes sive qualitatem, eorum quae uniun­tur, essentialis laeditur ratio. Nec, ut volunt aliqui, extrema negando medium quoddam affirmat; nihil enim est medium, quod de Christo per extremorum negationem affir­mari potest. Novam dixit, hoc est novum mysterium characterizat, cujus ratio est ineffabilis modus na­turalis conjunctionis. Quis enim novit, quomodo Deus incarnatur, & tamen manet Deus? quomodo maneat Deus verus, & verus homo; ostendens se vere esse utrumque naturali existentia, & per alteru­trum utrumque in neutro alteratus. Haec fides sola capit, silentio vene­rans verbum; cujus naturae nulla in rebus creatis oratio respondet. [...] Dei-virilem addidit, non quod intelligat, vel simplicem ope­rationem, vel reipsa compositam, nec adhuc, eam quae solius nudae­que esset deitatis, aut solius & merae humanitatis, aut postremo, naturae cujusdam compositae quae media esset inter duo extrema; sed eam, quae naturalissime competeret Deo inhumanato, hoc est, qui perfecte factus est homo. Rursus unam dixit, non tamen ita, ac si nova operatio non posset intelligi nisi per unam, ut nonnullis placet; nam ad qua­litatem, non vero ad quantitatem [...] innovatio pertinet, quoniam naturam necessario inducit talem; nam omnis naturae definitio peti­tur ab ejus essentialis operationis ratione; quam duplicem esse ne is quidem dixerit, qui tragelapho­rum fabulas amplectitur.

Imo; hoc dato, talis qui fuerit, una tantum operatione, eaque na­turali praeditus, quomodo per eam & miracula & passiones ostendit, quorum ratio naturaliter multum diversa est; quin habitus corruptio­nem privatio consequatur. Nihil enim est quod una eademque ope­ratione contraria potest efficere, si maneat intra suae naturae terminum & rationem. Quapropter non est fas affirm are de Christi deitate & car­ne unam simpliciter & naturalem operationem, si modo idem non sit penes qualitatem naturalem deitas & caro. Hoc enim pacto & unam [Page 68] naturam affirmabimus, & trinitas fiet quaternitas. Filius enim idem erat Patri & spiritui per unitatem essentiae, sed non fuit idem carni per unionem, etiamsi vivificam eam fecit, cum eam sibi uniret; habuit enim ea in se adhuc mortalem sor­tem. Et ipse Christus naturae muta­bilis fuisse reperietur; etiam carnis essentiam, in id, quod non erat, mu­tavit, & unionem cum natura iden­tidem conciliavit. Consideremus enim Dei-virilem operationem, qua­lis apparuit; certe non sui, sed no­stri gratia hic versatus est, naturam­que ad supernaturalem conditio­nem evexit. Jam politia est vita secundum naturae leges traducta; & Christus natura est duplex; me­rito igitur vitam suam ostendit le­gi divinae & legi humanae congru­entem, & ad utramque, sine con­fusione, contemperatam. Nova vi­ta fuit, non tantum incognita & mira eorum respectu qui in terris tunc erant & adhuc rerum natura incomperta; verum etiam quoniam character erat novae cujusdam o­perationis, ejus, qui novo ritu vive­bat. Hanc forte qui primus huic mysterio appellationem conveni­entem excogitavit, Dei-virilem di­xit, ut ostenderet modum illum communicationis in ineffabili u­nione, qui facit ut vicissim proprie­tates naturales, quae alteri Christi parti conveniunt, sunt utriusque, absque tamen illius partis cum hac, penes naturalem rationem, permu­tatione aut confusione. Quemad­modum enim in gladio ignito se­candi vis fit ustio, & ustio vicissim secandi vis; nam sicut gladio ignis, ita & gladii actioni, qua secat, u­nitur vis ignis quae urit, perque u­nionem hanc & gladius nancisci­tur urendi actionem, & ignis se­candi, neutrum tamen ex hac u­nione & communicatione aliquam patitur immutationem; sed u­trumque, etiam in illa unione, in qua certa quaedam est compositi ratio, naturalem sibi servat proprie­tatem: Pari ratione, & in mysterio sanctae incarnationis deitas & hu­manitas uniuntur hypostatice, ita ut neutra amittat, per unionem, naturalem operationem, & tamen distincta sit ab ea quae una secum conjungitur & consistit. Toti siqui­dem divinae & efficaci potestati suae deitatis verbum incarnatum nexu­it, per inseparabilem unionem, hu­manitatis suae passibilem conditio­nem, homo Deus existens mi­racula patrabat, in carne natura sua passibili; rursus, Deus existens homo, naturae passiones subibat; ita tamen, ut constaret eas per po­testatem divinam illum admini­strasse; imo potius utrumque prae­stitit [...], Deus utique simul & homo erat. Per passiones nosmet nobis, quales eramus, reddidit; per miracula nos sibi tradidit, si simus ad ejus exemplar conformes; & per utraque fidem fecit de veritate eo­rum ex quibus se esse, & in quibus, & quae professus est; solus certe ille verus est, & fidelis, & id quod est, à nobis dici haberique cupit.

Hunc igitur, o sanctissime & ver­bo & opere, quoniam in vobismet possidetis formatum, ejus, quaeso imitamini longanimitatem; hanc scriptionem accipite, ita, ut expe­riar vos judices eorum quae attuli, clementes, vestra aequanimitas ser­vi vestri errata tegat, qui nullum quaerit alium obedientiae suae fru­ctum. Estote mihi apud Christum reconciliationis sequestri, pacem­que conficite illam, quae omnem intellectum superat; servator so­lus est pacis princeps: solus timen­tes se à passionum salo per habi­tus practicos liberat; solus Pater venturi saeculi, per caritatem & cognitionem in spiritu generat [Page 70] eos, qui mundum superiorem com­plebunt. Ei sit gloria, majestas & imperium cum Patre & sancto Spiritu, in secula seculorum,

AMEN.

[...] [Page 47] [...] [Page 48] [...]

ΚΕΦ. α.
[...],
[...].

[...] [Page 49] [...].

[...] [Page 50] [...].

ΚΕΦ. ζ.
[...],
[...].

[...] [Page 51] [...].

ΚΕΦ. [...].
[...],
[...].

[...] [Page 53] [...].

[...].

ΚΕΦ. δ.
[...],
[...].

[...] [Page 55] [...].

[...].

[...] [Page 56] [...].

[...] [Page 57] [...].

[...] [Page 58] [...]

ΚΕΦ. ε.
[...].
[...].

[...] [Page 59] [...] [Page 60] [...].

[...], [Page 61] [...] [Page 62] [...]

[...] [Page 63] [...].

[...].

[...].

[...] [Page 64] [...].

[...] [Page 65] [...].

[...].

[...]. [Page 66] [...] [Page 67] [...].

[...] [Page 68] [...] [Page 69] [...].

[...] [Page 70] [...], ΑΜΗΝ.

Emendationes & Variantes Lectiones ex MS. Codice Parisiensi, S. Maximi Ambiguis MSS. & aliunde.

PAG. 1. lin. 6. Post ita fieri repe­rio, M. Codex Parisiensis addit, Est igitur natura generale nomen, ut diximus, omnium quae sunt & quae non sunt. D. Est quidem; nihil enim in universo cogitationibus nostris potest occurre­re, quod tali vocabulo valeat carere. M. Quo­niam igitur. Est porro notandum, scri­bam nostrum in illa voce Quum perpe­tuo errasse. Nam Quoniam hic & infinitis aliis locis oportuit scripsisse, quod hic semel admonitus lector facile per se alibi deprehendet. Idem saepe accidit in voce cum pro quoniam. l. 22. Nam de aliis tibi, lege, aliis tribus. l. 27. De qua spe­cie pr. adde sp. naturae. l. 31. Primor­dio rationem, rectius ratiocinationem.

Pag. 2. l. 8. lege prae emin. l. 12. Qua­dam virtute, lege q. naturali virt. l. 13. lege naturarum creatarum & creatur. l. 18. est, quum, lege quae corp. l. 27. post causas, adde, profecto homo non est es­sentialis motus intellectualis circa Deum & rerum causas, eademque—pro perveniant, forte legendum pervenias vel perveniat. l. 40. pro finibus, lege sinibus. l. 43. ullo loco, lege vel loco. l. 50. & facturi, le­ge futuri tamen sunt. l. 52. tertius spe­cialiter. Alter Codex legit secundus, sed nihil mutandum.

Pag. 3. l. 4. Spatiis temporibusque, lege temporumque, motib. l. 7. proprie subsistit, lege substitit. l. 8. perdidit, adde, & ideo dicitur non esse. l. 13. Deus pater per. l. 21. praeter pro propter. l. 27. In eo, adde sive non aliud sint, sive aliud sint. l. 38. apparitiones, adde, non autem ipsas rationes. l. 41. quod dixit, lege diximus. l. 47. non est autem, lege non est ergo.

Pag. 4. l. 38. mortis, lege mentis exces. l. 48. quotus, lege quot.

Pag. 5. l. 1. Atque subtilissime; alter sublimissime. l. 7. ex ipsa igitur Dei; al­ter, sapientia Dei. l. 28. sic ut; alter, sicut enim aer. l. 33. cum solare, lege cum vero s. l. 39. suaderi vis, lege sua­dere. l. 40. autem hac, lege haec. l. 47. non per ipsum, lege per seipsum. l. 50. mani­festabit, lege manifestabitur.

Pag. 6. l. 27. Omnium creans, lege omnia. l. 27. quia in seipso, lege in ipso & per ipsum subs. atque moventur. l. 34. & siquidem, lege ea siquidem. l. 41. vi­am expeto, lege expecto.

Pag. 7. l. 14. Ut sint, quoniam est pr. l. 52. remotum sit, lege remota. l. 56. accepit, lege acceperit.

Pag. 8. l. 11. Huic enim, lege hinc e­nim. l. 16. ipsae namque, lege ipsius nam­que. l. 38. virtutis atque, lege unitatis, & mox nulla. l. 48. Bonitatem. Neu­trius codicis lectio hic sana est, lege igi­tur bonitatem in unius essentiae tribus (sub­stantiis, sic illi) subsistentiis esse constitutam: mallem quoque infra pro substantias, le­gere subsistentias. Quanquam Hilarius l. vi. de Trinit. ita locutus sit.

Pag. 9. l. 33. Habitus ejus, lege hab. autem. l. 56. cunctaque innum. lege cae­teraque. l. 58. stultamque, alter stul­titiamque.

Pag. 10. l. 18. Sive ejusd. alter dum ejusd. l. 19. Non est, adde, aut per qua­litates naturales, aut per abs. l. 38. Dis­cedens nomine, lege nomen non reperiatur. Et quod. l. 39. sed cum div. lege quoniam div. l. 40. Creatorem relatae; alter, translatae.

Pag. 11. l. 19. Quod est essentialis, le­ge superessentialis. l. 21. D. Ego; alter, Et ego. l. 22. Quum hanc inquis, lege non spernendam inquis. l. 40. Vestit. eam spoliare, lege [...] eam s.

Pag. 12. l. 3. Cognosco, adde, cum e­nim dicitur, superessentialis est, nihil aliud datur intelligi, quam negatio essentiae—Qui enim. l. 28. praedictorum generum.

Pag. 13. l. 33. Proprie de deo aut dici.

Pag. 14. l. Habitu absentiae rationis; quomodo non aliunde rationabilis voca­tur, nisi habitu praesentiae rationis. l. 40. Eadem ratio est. l. 43. Diversas quanti­tates. l. 54. Dicitur [...].

Pag. 15. l. 2. Praeterea, lege propterea, ibid. subsistit; adde, nam quod omnium est, nullius proprie est, sed ita est in omnibus, ut in seipsa subsistat. l. 18. Non aliter esse posse.

[Page 72] Pag. 16. l. 12. Quis firmus fieri. l. 44. substantiae, in utroque subsistentiae.

Pag. 17. l. 13. [...]. l. 44. uni­versaliter proprieque. l. 47. in genere, in utroque, ingredere. l. 48. illae parti­bus continuae.

Pag. 18. l. 11. Sesquitertii, sesquiquar­ti. l. 27. conetur, aut perfecte. l. 47. verbum per quod. l. 57. aliis artibus re­peries.

Pag. 19. l. 6. Contemplationibus ani­mi suc. l. 7. planarum figurarum. l. 9. quae sunt in motu scibili natur. Proport. harmoniam. l. 14. septem [...] &c. usque ad D. alter codex hic non habet, sed supra, post periochis, l. 4. Puto è margine in utrumque codicem irrepsisse. l. 22. voluerint. l. 39. aliter enim vera ratio non sinit. l. 46. disserendum arbi­tro. l. 51. agnovimus, cognovimus. l. 53. notissimis, generalibusque.

Pag. 20. l. 58. Dum per se ipsam.

Pag. 22. l. 10. Instante, lege interstan­te. l. 17. qualitateque frigidit. l. 33. su­per semet, aliter suimet. l. 42. vel finis compreh. l. 49. dicentes non aliquo.

Pag. 23. l. 13. Nam qui loco & tem­pore coarctantur. l. 57. diffinitiones esse judices.

Pag. 24. l. 27. Sumere, alter superare.

Pag. 26. l. 21. Partes unius corporis. l. 28. luminare suam.

Pag. 27. l. 28. [...] incorruptibilem. l. 39. accipiam, sed prius. l. 50. non & [...], videtur hic deesse in utroque codi­ce [...]; ut sit sententia, [...] igitur commu­nis est.

Pag. 28. l. 18. Invicem divisis. l. 33. seu phantastici; & mox, minui ita ut pe­nitus.

Pag. 29. l. 9. Quibus corpus confici­tur. l. 28. diximus, totum in singulis suis. l. 43. numerus membrorum atque distinctio.

Pag. 30. l. 1. Si itaque n. d. q. corporis. l. 9. materiae superadditam. l. 16. natu­rale corpus.

Pag. 31. l. 30. Duobus crescunt & nutr. l. 42. aliquo contemperatum contuitum, sic alter. l. 47. nec retractatione, lege re­tractione. l. 49. loca, corpora.

Pag. 32. l. 9. Utrum tu ipse. l. 32. a­liunde enim formari.

Pag. 33. l. 22. Desinant habere. l. 58. mollities enim & bicubitale, caet.

Pag. 34. l. 2. Nullaque earum quae. l. 13. virtutes harum v. a. s. inv. con. naturaram materialem sic uterque. l. 21. nullo modo per se subs. l. 24. Deforme remanebit. l. 35. cui enim incognitum, uterque cod.

Pag. 35. l. 57. Superflua non esse. l. 58. videtur, & haec &.

Pag. 36. l. 20. Considerantur, augeri possunt. l. 24. sicut lux oculis. l. 36. substantiam, alter subsistentiam. l. 42. si­ve naturaliter s. q. evenientibus.

Pag. 37. l. 9. Accidunt subst. l. 15. summumque principium. l. 17. post sinet, addit alter codex, Dedi enim nullam cate­goriam proprie & secundum accidens posse de Deo praedicari, quod non sinit ratio vacil­lare. l. 42. huic loco inser. l. 52. & simplicitati coarct. mallem sanctitate; est enim apud Dionys. [...]; & lin. 57. al­ter codex legit sanctitate.

Pag. 38. l. 4. Natura, periret. l. 55. nec omnia. l. 56. praedicari aestiment, alter examinent, forte scriptum fuit exi­stiment.

Pag. 39. Ut specie, repone spiritus. l. 32. dum omnem motum. l. 36. de cae­teris item. l. 51. cooperta, in nostro comperta; in altero reperta, male. l. 58. non tam clare.

Pag. 40. l. 4. Motum illum; & natu­raliter. l. 27. immobile, & paulo p [...]st. Talem sic uterque codex. l. 45. semper esse, lege est, bene. l. 52. libenter totum secundum. l. 55. totum toto.

Pag. 41. l. 28. Lege est superesse Divin. l. 46. ergo erat facere.

Pag. 42. l. 3. Dum in general. l. 20. per se ipsum est, vere est, accipit; sic cod. P. mallem vere esse ac. l. 47. dum de deo praed. l. 56. sive animalem. l. 58. me­liorum & superpositorum.

P. 43. l. 3. Compreh. eum am. l. [...]1. eo vero quidem, dele quidem. l. 32. sub­sistens dicitur, lege eum utroque, Deus. l. 52. prorumpere. l. 54. semet ipsis per semet ipsas plenae. l. 56. per movent.

P. 44. l. 44. Statu, sive sede. l. 48. aedificati dele. l. 49. provenientem. l. 54. ducere deum.

AD LIBRUM SECUNDUM.

PAG. 45. l. 30. Neque deus pars cr.

Pag. 46. l. 15. In ipsa contempl. l. 17. illud unum. l. 18. prius ut de etym. l. 19. plane patet, necess. l. 21. nascitur [...]. l. 54. non duo quaedam s. u. sunt.

P. 47. l. 17. Quoniam in eam. l. 28. qua Deo & cr.

P. 48. l. Prae s. altitudine. l. 44. na­turali differentia discr. sunt enim.

P. 49. l. 5. S. Patris. l. 14. creatarum subst. l. 22. permittit. l. 28. Apostolus, non est. l. 34. Homo. Hoc in loco multa in utroque libro desiderantur; ea autem restituam ex S. Maximi ambiguis, quorum versio latina, per hunc ipsum J. Scotum, penes me est. Sequitur igitur—Homo, veluti conjunctio quaedam naturalis universaliter per proprias partes medietatem faciens extremitatibus, & in unum ducens in seipso, multo secundum naturam à se invi­cem distantia spatio; ut ad Deum, utpote cau­salem omnia unitatem congregante, ex pro­pria prius divisione inchoans, ac deinde per media connexione ordineque progrediens in Deum acciperet finem ipsius ex omnibus factae per unitatem ascensionis excelsae; in quo non est divisio. Ipsam nullo modo pendentem vi­dilicet adversus primordialem rationem ipsius circa generationem hominis divini propositi secundum masculum & [...]oeminam proprieta­tem in ipsa circa divinam virtutem impassi­bil [...]ssima copula ubique naturae extenturus, ita ut ostenderetur futurum hominem secun­dum divinum propositum &c. usque ad sub­sistit. Graeca horum nondum adipisci pa­tui.

Pag. 50. l. 5. Consistit, lege subsistit. l. 11. in eo secundum partium. l. 34. in­separabilem, ut quae. l. 36. gravitate corporali det. l. 48. non separatam.

P. 51. l. 3. creatarum. l. 17. dicitur praeter simil. l. 18. lege. Accipiens à se­ipso, vidilicet, Deo Deum, & ipsum Deum velu­ti ascensionis praemium ipsum singularissimum possessurus, utpote &c. l. 22. quantum ex. l. 24. veluti diversis. l. 28. praedicate Evang.

P. 52. l. 48. Qua mundo apparuit, in m.

P. 53. l. 29. Liberae voluntatis. l. 32. gratia libero s. v. arb. custoditus. Alter.

P. 54. l. Modum. l. 29, & 30. lege ex ambiguis Maximi— completam ost. & ad seip. intu. p. un. subsistentiam; juxta unam & simplam & indiff. ex eo q. deest enim vox substantiam, etiam in cod. P. l. 39. explanationem luculentiorem. l. 45. primordialis terrae. l. 48. faeminae for­mam.

P. 55. l. 2. Multis enim videtur. l. 9. hominibus finito mundo. l. 34. contem­platio praemium pr. l. 40. Divinae provi­dentiae. l. 53. assumpsit, adunavit, quis.

P. 56. l. 9. Perfectae creaturae. l. 10. intellectualemque creaturam; &, Terrae vero. l. 44. lege, esse quam creatae cau­sae creatarum rerum, nihilque vicinius ad non vere esse, quam.

P. 57. l. 26. Varie tradunt; & terra erat inanis & vac. l. 28. essentiae informi­tatem. l. 32. certis finib. l. 37. intel­lectualis omnis vitae. l. 58. adhuc in eo intell.

P. 58. l. 24. Humiditas, inde etiam & l. 49. in spiritualium essentiarum. l. 57. restitue mundi hujus visibilis.

P. 59. l. 27. Tenebrisque suae excel.

Pag. 60. lin. 3. Omnium causae atque praeced. l. 12. conditae univers. l. 16. cognitionis excellentia. l. 22. nec hoc Theologiae videtur. l. 41. vis seminum, quae. l. 57. coelestium invisibiliumque ess.

P. 61. l. 3. Principiorum principium, sin. l. 12. aquas, vel, & spiritus dei foe­cundabat aquas, sequi. l. 15. cognitio­nis facultatem. l. 26. lege, terrae v. vo­cabulo visib. l. 47. à verbo & in verbo. D. l. 54. coaeterna sibi esse. l. 55. Pa­trem alloquens.

P. 62. l. 22. Et cui vult fil. revelare, & mox— cui vult pater revelare. l. 24. Pa­tris & filii & sp. l. 25. per seipsas. l. 30. ex utero genuit. l. 31. & iterum, lege uterum hic. l. 41. in qua subst. l. 44. semel & simul. l. 54. & omnia unum sunt.

P. 63. l. 10. Cognitaeque deo subst. l. 17. Apostatis dignoscitur const. l. 19. ortum secundum carnem solis. l. 33. in quo & per quem nat. l. 36. mutatione nat. l. 39. mundum sensibilem. l. 54. quia aeternus n. e. & in tempore ortus est, ideo­que.

P. 64. l. 4. Coaeter [...]ae sunt. l. 11. na­turalibus causis in se. l. 14. coadunan­tur, ut nul. l. 15. possit manere quia co­essentialia sunt. l. 19. tamen deo esse. l. 23. sed verae aeternitatis. l. 24. quia [Page 74] erat quando non erat; & mox erat in c. quando non. l. 27. genitam, & deitatem proced. ex gignente & genita: vox genita erat erasa è codice meo. l. 39. trium substantiarum. Scotus saepe cum Hilario & sentit & loquitur.

Pag. 67. lin. 10. Donationes sanatio­num. l. 27. creaturam volvuntur: &, reditu. l. 40. donorum, quae sept. l. 44. apte, pro aperte, quod & alibi saepius er­ratum est. l. 46. quos omnes spiritus i. e. l. 49. essentiam, caetera omnia usque ad quia desunt in cod. Par. l. 54. facit en. s. interemptionem ins. l. 57. prav. persecutione timor ab. caec. contemptus.

P. 68. l. 3. Nec per alium, dele eo­rum. l. 5. P. l. quid apertius? quid [...]la­rius? non aliunde inquit nisi à patre lumi­num; hoc est. l. 17. nisi creatoris data &. l. 23. dat ipsas primordiales causas, in v. l. 26. catholicorum. l. 33. intel­lectualis excellentia.

P. 69. l. 27. Substantiam filiatam & procedentem. Hic deficit codex, qui quon­dam fuit Thuni. l. 48. an una.

P. 70. l. 1. Per instrumenta. l. 40. cir­cumfertur.

P. 71. l. 2. Primord. conditam. l. 24. Post arbitror: non ut & illud superaddi­tum pereat, sed ut in illud, quod primo est conditum, transeat, & unum cum illo fiat, non quasi duo, sed unum incorruptibile & spirituale per gratiam Dei-verbi, qui non solum in nostra naturalia, verum etiam in superaddita nobis descenderat, ut omnia no­stra in seipso restauraret; & desuper ad­jectis naturaliter insita faceret, qui fecit u­traque unum.

P. 72. l. 7. Tractat atque conformat. l. 41. ab eo vidil. incipiens ut a.

P. 73. l. 15. Etiam in capite suo quod est Christus. l. 23. existunt, sunt ergo & bene sunt & semper sunt in Deo. l. 41. lo­cum, de quo dominus: & post meus erit, seq. ut ergo superat omnem intellectum, quo­modo verbum dei descendit in hominem, ita superat omnem rationem, quomodo homo ascen­dit in deum. l. 57. in seipso efficit, &. l. 58. eorumque causas vi & potestate.

P. 74. l. 31. Intellectum descendentem. l. 35. spatiis distantem. l. 38. operante per rationales dist. l. 41. intellectus me­diante ratione per con. l. 57. finem, in eam & in.

P. 75. Voluit, universaliter cond.

P. 76. l. 26. Vitalem motum, alter for­mam. l. 48. substantias spiritualiter sicut angeli prod.

P. 77. l. 4. Custodiam, suasque occultas operationes revelandas, veluti. l. 18. ad eum, deest Episcopum. l. 43. praeter [...], mort. l. 49. motibus erran­tes, ibid. nostrum ad usum mortalis vitae nostrae & exemplum.

P. 78. (notatur tamen 76▪) l. 7. natu­ra primordialis eum sibi superadditis in unum rep. l. 26. deum, qui solus novit quae fe­cit. l. 27. ita de seipso. l. 33. propriam uniuscujusque. l. 35. substantialia, quae proprie data dicuntur. l. 47. Nysseoque Theologo.

Pag. 79. l. 11. Quali relatione, cop. l. 24. post aiffinire, cod. P. hoc in loco adfert illa verba (superius posita in no­stro)— Nec hoc quaerere praesumpserim &c. ad esse: & deinde haec, itaque si Deus cognoscit seipsum, quid sit, nonne seipsum deffinit; omne siquidem quod intelligitur quid sit, à seipso vel ab alio diffiniri potest, ac per. Mihi nihilominus quaedam ad­huc desiderari videntur ad loci integri­tatem.

P. 81. l. 49. Subjectorum, Nam quod in divinae bonitatis trinitate, sub relationis forma, Pater filii Deus, & filius Patris, plus mihi possessionis habitum, quam relatio­nis vicissitudinem videtur significare. Non autem est accidens patri possidere filium, nec filio possidere patrem, M. De caet. l. 55. accidentium diffinitae substantiae, ei accidere rectum est dubitare.

P. 82. l. 35. Amant eum quaecunque a­mant, sive sciant quia amant, sive nesc. l. 43. finem, incomprehensibile. l. 58. na­tura incomprehensibilique.

P. 83. l. 19. Appararent. l. 29. su­pereminent ordines angelicos. l. 45. mixta est. Non ignoramus tamen S. Augustinum tropice hunc locum explanare, ut filius homi­nis nescire dicatur diem judicii, quia nos nescire sinit.

P. 84. l. 39. Primum in categoriis, sic ambo. l. 42. subjecta, cui motus ille ge­neralissimus illique [f. nullique] categoriae obnoxius, quae [f. quo] omnia de nihilo in esse procedunt; status quoque, in quem omnia motuum sui terminum constituent, qui etiam nulli categoriae succumbit, subdividuntur. l. 45. differentes sicut substantias. l. 50. post apparere, & possibilium quidem exem­plum fiat, quidam homo potest prolem gignere, sed amore virginitatis detentus, spernit pro­lem habere; impossibilium vero, rationabile animal impossibile est irrationabile esse, aut conversim. De quibus.

[Page 75] P. 84. l. 12. Deitatem genitam. l. 18. genita & non gignens. l. 19. procedens, & non ingenita, nec genita nec gignens, & tres causae substantiales unum sunt. l. 45, 46. haec omnia de patre praedicantur & silio.

Pag. 85. lin. 2. Et nisi ipsa lux men­tium nob. l. 18. nemo &c. haec linea deest MS. Par. l. 26. formae rerum. l. 28. proportionalitatum. Hic in cod. P. aliquid deest. l. 39. invisibilium exem­pla.

P. 86. l. 7. Quare posuisti. l. 47. duo quaedam.

P. 87. l. 41. Post effectus, lineae quin­que usque ad effectus proced. desunt in cod. P.

Pag. 80. l. 16. Confundit dualitatem. l. 26. procedens una substantia sit.

P. 91. l. 23. In toto patre gignente, & totus pater gignens, & totus filius genitus in toto spiritu sancto. l. 47. ex qua amor.

P. 90. l. 22. Post spiritu sancto est se­quitur in cod. P. Ex his atque similibus testimoniis nonne credere & intelligere datur, filium secundum carnem de sp. sancto fuisse conceptum & natum, atque secundum foe­cunditatem divinam, spiritum sanctum à patre per filium procedere; secundum vero carnis assumtionem filium de spiritu s. con­ceptum fuisse & natum non dubitamus; quod enim in ea natum est de spiritu s. natum est. Sed &. l. 23. nasci invenies. l. 34. cre­deretur: nisi forte quis dixerit praedictarum naturalium similitudinum virtutem conside­rans, ab igne per radium splendorem proce­dere videmus, non autem ab igne per splen­dorem radium nasci. Similiter ab animo per rationem sensum interiorem mitti, non autem per ipsum sensum rationem ab animo gigni, naturalis theoriae docet ordo. Sed de divina­rum substantiarum generatione & processione suadenda seu affirmanda fortassis exempla naturae non sunt idonea. l. 49. Abba pater. Item psalmista verbo dei c. f. s. & spiritu o. e. o. virt. e.

P. 93. l. 51. In nostro, lubemus, vel jubemur, in cod. P. habens. l. 52. eam attingit. l. 53. angelos proximos, in u­troque cod.

P. 94. l. 48. Cognitus est, quia ipse & non alius est.

P. 95. l. 21. Ipsarum totalium. & l. 22. deinde particulariter eas participan­tium. l. 38. magis eorum partic. l. 45. quantum centro prox.

AD LIBRUM TERTIUM.

PAG. 94. l. 22. Sic lege universalis autem naturae s. consideratio est, in ea. l. 41. procedunt.

P. 98. l. 35. Quaecunque post se. l. 45, 46. intus lege, iis.

P. 97. l. 20. Sicut nunc intent.

P. 98. l. 3. In omni spatio seu linea. l. 13. providentiae. l. 18. subsistunt. l. 29. intellectui vel sensui cogn.

P. 101. l. 23. Definitaque substantia differentiisque proprietatibus (que) circumscrib.

P. 102. l. 28. Principium universale. l. 53. extremos ordines.

P. 103. l. 16. Cod. P. l. Natura dat, gr. donat; siquidem omnis creatura perfecta ex natura constat & gratia. l. 48. imo omnia est. l. 51. intra se habet omnia.

P. 104. l. 41. Non esse, sed superior es­sentialis [l. superessentialis.] l. 50. sus­ceperit, existimatur significari. l. 51. es­sentiae. Hic quaedam desiderantur in cod. P.

P. 103. l. 15. Facta sunt, ita ut.

P. 104. l. 21. Immortalia rationalia.

P. 105. l. 44. Hic cod. Par. nonnulla omisit.

P. 106. l. 30. Genita sunt & ad quem.

P. 107. l. 14. Ipsius enim cursus per omnia multiplex.

P. 109. l. 17, 18. Verisimiles & corro­boratae. l. 32. non quidem tempore. l. 51. non tamen.

P. 110. l. 2. Cursu planetarum. l. 13. conglob.

P. 111. l. 55. Essent, non secundum eos, sed dei sc. l. 57. & ars sui patris.

P. 112. l. 23. In ea enim causaliter. l. 32. eam in infin. tend.

P. 113. l. 2. Principium, medium & finis. l. 34. si non ipsorum. l. 52. mo­nade brevissimum accipe argum. si unitas nu­merorum est unitas, nunquam erat unitas sine numeris, quorum est unitas; item si numeri ex monade veluti.

P. 114. l. 16. Et sexta, quae sunt tria & unum, quar. l. 29, 30. nemo sapiens d. ae. n. dubitabit sol. l. 31. aliorum si­militer peren.

[Page 76] Pag. 115. l. 29. Per intellectum ab ea in notionem rationis descend.

P. 117. l. 1. Quomodo omnia quae. l. 7. omnium in monade. l. 11. theophanias accipientes. l. 21. sed quomodo res. l. 26. natura non ita. l. 32. quomodo Moyses Apostolis in spiritualis visionis mentem, hoc est, altitudinem raptis apparuit? l. 36. in­visibilis invisibilibus apostolum spiritibus veluti. l. 39. Samuelis, quomodo invisi­biliter tanquam visibilis locuta est Saul; nam & ipse, sicut Apostoli in spiritu raptus talia vidit siquidem eredendi. l. 40. animam sanctam. l. 45. legat sanctum Aug. in li­bro de cura defunctorum. l. 52. quod per oculos sentitur.

P. 118. l. 6. Sit ubi ex intell. rerum c. l. 22. non autem ipsae primordiales. l. 32. nihil in ordine naturalium.

P. 119. l. 12. Post erant, desiderantur hic in cod. P. nonnulla vocabula. l. 23. post erant, hic itidem quasdam in illo cod. P. exciderunt. l. 43. assumpta sunt, in quibus sunt nec.

P. 120. l. 34. Rationem, hoc est per in primordialibus causis, omnium conditionem. l. 44. dum myst. illa legis anim. l. 46. timentia super.

P. 121. l. 2. Vult, quia omnipotens.

P. 122. l. 44. Patefieri? ac per hoc ipsa fit quod apparet, non de seipsa, sed de aliqua materia operationes suas peragens. l. 54. sentiri. Quid si ipsa materies in qua puta­tur apparere & agere ex qualitatibus incor­poralibus originem ducere probatur, nonne conficitur non aliunde vim seminum accipere illa in quibus operatur, sed à seipsa & in se­ipsa, h. e. in naturalibus suis virtutibus; ita ut mirabili modo siat, & faciat, & ma­teria sua, & operatio & operatrix.

P. 123. l. 27. Insipientes; &, intelli­gibilia videt, sed. l. 55. sententiam pro­ferre.

P. 124. l. 2. Divinae unitatis. l. 13. intra seipsum. l. 47. intra deum; mox, ex deo. l. 58. solus deus & sibi coessen­tiali.

P. 125. l. 37. Ubique deum esse. l. 54. hoc peractum est.

P. 126. l. 11. Infinitus finitum, & in­circumscriptus. l. 28. aliorum mentibus Apostolorum dico & Saul apparuerunt. l. 38. miror quae nunc. l. 44. condiderit sed extra▪ l. 56. contineat, sed ipse sub­stantialiter est quod omne in se continet. l. 57. non enim omnia corpora.

P. 127. l. 5, 6. Occultissimus & sit ubi­que. l. 17. quod est nihilum. l. 18. Di­vinae bonitatis. l. 23. mentis obtutibus. l. 30. visibilis corpora. l. 40. quoniam ultra omnia quae sunt & quae non sunt nulla. l. 47. visibilium & invisibilium. l. 52. creatura & circa omnem creaturam.

Pag. 128. l. 44. Revertentur. l. 47. ex cognitione. l. 55. siquidem in deo.

P. 129. l. 11. Corruptiones, vilissimas­que form. l. 12. si omnia in omnib. l. 25. profecto, sed cursim repetendo. l. 33. Sancto Dion. l. 57. facta sunt creatum audi.

P. 130. l. 5. Essentiae negationem signif. vel habitudinis ejus privationem. l. 12. pa­teretur, dum jam non erat, aut si erat non de privatione sui erat. l 14. ead est rat. de essentiae negatione, est enim negatio [...]ei existentis vel fieri valentis perfecta absentia: si ergo. l. 18. naturae privatione habitu­dinis vel essentiae absen. l. 29. inter nos & illum. l. 32. privata dei & creat. l. 54. nimium errare, siquid. l. 57. potest, uno ergo [f. unus] ab uno, non unum ab uno, filius à patre. Sed.

P. 131. l. 18. Libro octavo.

P. 132. l. 6. Moses in rubo, ita uter­que. l. 7. Apostoli dein sic noster; mox post introducti, hoc autem dico quia in spi­ritu Apostoli transformationem domini vide­runt. l. 53. mane dies unus.

P. 133. l. 9. Tenebrarum significatur, uterque MSS.

P. 138. l. 57. Operimento. Hic in cod. Par. duae lineae desiderantur.

P. 201. l. 42. Tres, post inter se conti­nentur.

P. 215. l. 38. Post dedit, linea tota.

P. 219. l. 13. Lineae aliquot. Haec sa­tis est observasse.

P. 141. l. 49. Littoribus cincta.

P. 143. l. 51. Concursu nota sunt.

P. 146. l. 24. Amplitudo circa terram convolvitur. l. 58. umbrae terrae mag.

P. 147. l. 27. Duo millia faciunt.

P. 148. l. 7. Cubitus 100. passus 125. l. 34. seipsum, rediens quotiescunque mul­tiplicaveris quinarium in seipsum redire.

Pag. 149. l. 8, 9. Juxta Philosophorum existimationem exponas postulo. M. Primus.

P. 152. l. 48. Mors. Non enim deus mor­tem fecit, nec laetatur in perditione vivorum, quoniam summa essentia fecit omne quod est; unde & essentia dicitur, mors autem non esse cogit, quicquid moritur. Haec quidem, ut & alia, quae ex cod. P. restituo, reperiun­tur etiam in nostro cod. Sed brevitatis causa non soleo utrumque codicem de­signare.

[Page 77] Pag. 153. l. 20. Parte▪ Nec minor, h. e. impotentior est in parte quam in toto. Haec quoque scriba noster omisit.

AD LIBRUM QUARTUM.

PAG. 160. lin. 26. Accurato sic in u­troque videtur scriptum fuisse. Re­ctius noster, pag. 245. l. 36. color: haec enim tria unius sunt essentiae.

P. 161. l. 12. Promptus, suique prolixi­tate cogente in quintum librum porrectus. Divina.

P. 163. l. 29. In illam naturam. l. 45. specialissimasque species.

P. 165. l. 13. Vitae terreno corp.

P. 166. l. 10. Qui enim perf. vivit.

P. 167. l. 38. Melius, divini amoris. l. 53. differentia sub uno genere differen­tias es [...], non controversias.

P. 168. l. 29. Theologia dicit.

P. 169. l. 23. Homine, quoniam corpus in quantum vere corpus est, in rationibus suis subsistit, quae in prima conditione factae sunt. Et cum.

P. 170. l. 11. Mundo nascitur. l. 30. non est creatus.

P. 171. l. 17. Corpore, & anima s. l. 20. peccatum de homine f. l. 23. sa­num sap. l. 57. animalium non crearet, vel certe si omnium animalium totam natu­ram in hominem non substitueret, quomodo universa natura visibilis & invisibilis in eo comprehenderetur; ac per hoc rationabiliter possimus dicere, propterea deus hominem in genere animalium v. subst.

P. 172. l. 31. Constiterit, non esse ho­minem sed tur. m.

P. 173. l. 5. Creaturam procedit. l. 12. tua for. l. 34. nunc enim per. nunc imp. nunc. nunc. nunc. nunc.

P. 174. l. 5. Possidet in seipsa. l. 24. homo esse. l. 58. intelliguntur, ibi.

P. 175. l. 24. Et esse, & velle non au­tem quid sit, & illa.

P. 176. l. 7. Circumcluditur. M. Imo. l. 12. segregare; itaque sicut divina essen­tia ad cujus imagimem facta est, infinita est; ita illa humana. l. 43. etiam noti­tiam quae. l. 49. quae nobis accidunt pro n. n.

P. 177. l. 33. Cujus figurae s. l. 54. figuratur, subsistunt.

P. 178. l. 17. In anima & corpore spi­rituali in prima conditione constit. quam sc. animam. l. 31. ignorantiam meam. l. 38. ipse intellectus. l. 50. adhuc per differ.

Pag. 179. l. 7. Ut contaminatam etiam n. l. 43. hominibus habere.

P. 180. l. 6. Dignoscuntur subjectum.

P. 181. l. 18. Quoniam prolixa.

P. 182. l. 33. Motus navigantibus tur. l. 45. propinquius, ut splendidae stellae & mox post longius, obscurae. l. 46. lon­gissime, ut vix apparentes: & depromit ideoque sensuum vis divers. l. 52. & ne mireris quae in humana natura veluti mi­nora videntur, sensus dico corporeos per ma­jora mundi, hoc est. l. 55. sed harmoniae rationab.

P. 183. l. 21. Possunt, in hominis intel­lectu creatae sunt, ita ejusdem universitatis sensibiles species & quantitates & qualitates in quantum sentiri possunt in humano sensu. l. 30. contempl. per singula, veluti. l. 42. fecit deus c. l. 52. & Trinitas apert.

P. 184. l. 6. Secundum animam. l. 10. imaginem exprimi. l. 12. subministr [...]ur. l. 22. progressorib. qui eas introd. l. 25. motus dignoscitur; & sunt qui & mox, anima faciunt. l. 40. tota sensus in inte­riori sensu. l. 58. intellectuali simplici­tate com.

P. 185. l. 19. Decimo tertio. l. 32. per anim. materiam format. l. 33. & ad contr. quod superius est inferius fiat sed multa sunt, quae hic scribae vitiarunt; quare praestat Graeca Nys [...]eni inspicere.

Pag. 187. l. 33. Pars corrupta animi. l. 46. existentium corporum. l. 48. quid ig. post m. ch. & sim. esse arbitrandum est esse hominem, coelo.

P. 189. l. 4. ▪nem. Non ergo. l. 25. generationem eorum sicut.

P. 191. l. 47. Nostra concretione habe­tur, hoc animae inser.

P. 192. l. 26. Signaculum interioris. l. 41. unum enim est.

P. 194. l. 18. Loco. Absit ut.

P. 195. l. 49. Ipsa irrationabilis mut.

P. 196. l. 11. Ad peractam. l. 13. ma­gister fortassis non.

P. 197. l. 1. Profuit, & non semper profecto habebat. l. 29. & beatitudine spoliatus.

P. 199. l. 12. Invidebat coluber in Par. l. 45. sensum, in an. mentisque typo vi­rum constituens. l. 51. naturae, vel ad. [Page 78] l. 57. legisti, in Paradiso est.

Pag. 200. l. 14. Qui erat apprehendit. l. 55. conditionis ad imaginem Dei.

P. 201. l. 1. Inde viro m. l. 25. quae corporaliter. l. 40. beatificat. Beati qui es. & sitiunt justitiam. l. 52. bonorum forma apud seipsum connaturaliter habet to­tum, & unum est. Quis me commixto ex u­troque ligni gustu segregabit? Sed nondum recte constituitur hic locus: videndus Nyssenus; cujus hic duas versiones suspi­cor commixtas fuisse in hoc commate.

P. 202. l. 36. Caetera peccata, occul­tam differentiam habentia propriam delecta­tionem ex quadam seductione eximia viden­tur minus considerantibus. Ita quidem cod. P. ex quo loco satis constat no­strum codicem Parisiensi praeferendum, ut qui Scoti manum ultimam senserit. Nam cum prius Scotus hic vertisset [...] differentiam ac si legisset [...]; in nostro emendavit, ubi legitur pernicies. Mox post concretionem, boni & mali ad­dit cod. P. ea tamen vocabula nec sunt in Graeco, nec in nostro codice. Rem paucis absolvam. Scotus non viderat Dionysii exigui versionem, (qua Nysse­nun [...] interpretatus erat) cum primo hunc librum scriberet; in eam postea incidit, ex eaque quaedam in nostro cod. emenda­vit. Dionysiana versio extat typis im­pressa & MS. in codice Cottoniano sub titulo [...], i. e. [...]. Eandem citat Joan. Sarisburiensis in suis Metalogicis, sed sine auctoris nomine. Errabat Lewenklaius qui existimabat Dionysium, à sua aetate, a [...]te annos CCCC. prope commentarium Nysseni in Latinum ser­monem vertisse.

P. 204. l. 2. Cujus gustus & com.

P. 205. l. 2. Deus est, infra materiam corpus dico solum nihil est. l. 6. motum, nutritivam dico vitam.

P. 207. l. 11. Cujus fons est Christus d. q. l. 16, 17. ligno vitae quod est in Para­diso quod. Scoti adversarii clamitabant eum, ne s. paginae verba tenere, si ex hoc loco arripuerint calumniandi ansam, nec videntur satis candide cum eo egisse.

P. 209. l. 55. Quod etiam S. Ambr.

P. 210. l. 5. Cognoverunt. Inter. l. 16. an forte, omnia usque ad legis facti sunt Maximi verba: video hoc jam inspectis Maximi Ambiguis, quae non erant tum penes me, cum Scotum praelo subjicerem. Caeterum, cod. Par. in hac perioche S. Maximi, quaedam mutat, & quidem in pejus; Noster codex omnino cum Scóti versione Ambiguorum consentit; ex hoc igitur loco constat nostrum codicem esse sinceriorem. l. 28. incircumflexa vita & m.

Pag. 211. l. 32. Aut ante illos; sic con­stituo hunc locum, partium ex cod. P. partim conjectura. Aut ante illos qui verae resurrectionis testes sunt, resurrexisse, prius, quam ipse cujus resurrectionis testes sunt, re­surgeret.

P. 214. l. 40. Attrahere, si prius creato­ris cognitionem, quam creaturae vellet habere. l. 55. perfrui [hoc dix. pr. al. ut] haec Parenthesis non est Par. & nostro codici addita est inter lineas alia manu, sed an­tiqua.

P. 215. l. 20. Quaerentes, in quibus pro­fecto creatoris cognitio creaturae cognitionem praecedit.

P. 216. l. 39. Quos solum cath.

P. 217. l. 40. Melius explanatum repet.

P. 218. l. 14. Perfidis, venenatisque hae­reticis. l. 28. quae inani sapient. l. 36. non enim aeternaliter. l. 46. & semen tuum & semen.

P. 219. l. 24. Utriusque angelicae viz. & humanae creaturae. l. 30. post locus est. Et nunc breviter colligendum, quod cor­pora illa naturalia, quae in conditione angeli­cae naturae facta sunt, quemadmodum coelestes virtutes, quae nunquam creatorem suum de­seruere, ita etiam Apostatae virtutes, insepa­rabiliter, aeternaliter possidebunt; quoniam spiritualia & incorruptibilia sunt. Superad­dita vero eis ex qualitatibus hujus mundi, merito nequitiae suae veluti quaedam indumen­ta vetera, scientia [veterascentia] cum ipso de quo sumpta sunt, mundo peritura, credi­bile est. Haec opportune supplet cod. P.

P. 221. l. 34. De Paradiso praed. l. 52. in quinto scoliorum. Hic locus extat in tomo [...]. operum S. Max. Quaest. V. in S. Script. p. 20. Edit. Paris.

P. 222. l. 41. Sanctificationem & bea­tificationem. Sane in MS. nostro ubi inter­pretationes nominum Hebraeorum de Ge­nesi habentur, post Adoram gen. excel. le­gitur Aser, Beatudo. In editis haec non apparent.

AD LIBRUM QUINTUM.

PAG. 224. l. 43. Aeternaliter & felic. P. 227. l. 24. Sive ledones. l. 51. ac­cidentibus ambitum, intervallo à conditore omnium.

P. 229. l 30. Quid nisi.

P. 230. l. 52. Humana natura.

P. 237. l. 6. Quaerere quid corporis hu­mani. l. 9. ulla transmutatione. l. 47. in­corporales posse redire.

P. 240. l. 9. Divinaque scripturae. l. 55. moventur & stan [...].

P. 245. l. 11. Angelica unitate quan­tum licet. l. 36. nec ego rec.

P. 247. l. 4. Spiritus ornatum si enim ibi non erat subtilitas quaedam spiritus corpus ponderosum accepit; sed ut ostenderet quia hoc corruptibile nostrum induetur incor­ruptionem in veritate. Nam si mortale est in­duet immortalitatem; intravit quidem januis clausis ut ostenderet crassi-membre subtili­membre, & mortale immortale, & corrupti­bile incorruptibile: ut autem incredulos re­dargueret, in nostra salute, dico autem re­surrectione, in subtilem transmutans corpus spiritum contemperavit resurrectionem, & in subtilitatem incomprehensibilem reditum omni tarditate & qualitate terrenae molis. Haec cod. P.

P. 250. l. 2. Tamen post Deum. l. 44. quomodo semper creator. l. 49. semper serviens creatura.

P. 251. l. 45. In verbo Dei factae. l. 54. factum est carnem pro toto homine po­suit, eo modo loquendi quo totum à parte significatur.

P. 252. l. 6. Quae sunt & quae non sunt. l. 52. contempl. post se. l. 55. verbi Dei.

P. 254. l. 29. Animalia & germina. l. 37. quod regit, & q. regitur. l. 41. appetitu volentem redire perm.

P. 255. l. 21. Codex Par. multa hic mutat in versione horum verborum. Aut igitur Scotus non est auctor utriusque versionis, aut Scotus ex alia aliqua ver­sione (forte D [...]nysiana) suam emenda­vit, quemadmodum in nostro codice nunc legitur; aut melius exemplar Grae­cum postea nactus fuerit. Nam l. 29. motum. Neque ad id quod▪ cont. est, mot. susceperit: cum vero, legerat [...], at in Graeco est [...], & noster. Sin vertit, & ubi. Mox secundum hypothesin, Parisi­ensis vertit secundum materiam. Reliqua omitto, quoniam longius recedunt à Graecis. l. 56. siquidem quamvis qualit.

P. 258. l. 27. Mensura circumponderans factoris sapientia est, quemadmodum igitur aliquis homo corporis coarctatur & mensura sibi subst.

P. 259. l. 7. Id genus. Divina aucto­ritas clamat, ero mors tua, ô Mors, & mor­sus tuus, ô inferne; item novissimus inimi­cus destruetur mors, h. e. diabolus auctor mortis vel certa ipsa mors, cujus nomen apud Graecos masculinum est [...], ita quippe scriptum est [...], inimicus [...]. In visionibus quoque Daniel Prophetae Ange­lus inquit, Septuaginta hebdomades &c. ut in textu, ad justitia sempiterna. Mystico viz. 70. hebdomadum numero abbreviata­rum, totum tempus à primo adventu salvato­ris usque ad secundum significans; septenario siquidem numero cursus hujus vitae septenis dierum revolutionibus convolutus insinuatur, qui cursus abbreviatus dicitur: omnia nam­que tempora in comparatione aeternitatis— deesse aliquid videtur.

P. 261. l. 51. Sciendi bonum & malum.

P. 262. l. 52. Omnia quae hic vides uncis inclusa, desunt in cod. Parisiensi.

P. 263. l. 20. Est eis malum: ab hoc vocabulo caetera omnia, in cod. Par. ad malum appetunt, non parum discrepant.

P. 265. l. 8. Intra universitatem. l. 14. occasio perversa viz. voluntas. l. 23. spa­tiis corporalibusve.

P. 266. l. 6. Circa generationem & corr. l. 8. immutabilem praeter quem visibilium. In Ambiguis Maximi rectius legitur per quem.

P. 271. l. 34. Donec in terrena.

P. 272. l. 39. Gratia duce ad comm.

P. 275. l. 2. Infinitum elongatam. l. 12. inter caeteros colores. l. 16. quae est per d. l. 47. explanat tractatum est.

P. 277. l. 36. Videntur posse, non au­tem puniri.

P. 278. l. 33. Factum est incorruptibile esse necesse est, omne igitur quod ex una o­mnium causa factum est, poenas pati. l. 41. omnino impunibile.

P. 279. l. 7. Generali purgatione. l. 51. nunquam enim Daedalus &c. ad fertur se­quuntur vocem insipientes p. 280. l. 3. cod. P. l. 55. veritati non esse.

P. 280. l. 13. Vero superioribus, per eum. l. 19. Phantasiis, quas theophanias vocant, q.

P. 282. l. 3. Sive intelligat qui sonis [Page 80] auscultat, quid in iis dulcedinem & pulcritu­dinem efficiat, sive non intelligat, inest tamen. l. 22. infectam esse futuram.

P. 284. l. 9. Divina providentia. l. 32. omnia? numquid in eum, qui omnia superat & ambit & in quo sunt. In ipsum.

P. 285. l. 15. Quia justa est. l. 51. coadunari possunt, hoc est intra terminos naturae & virtutes & vitia.

P. 286. l. 18. Pars naturalis aeter. l. 41. natura nunquam imaginem. l. 45. Pecca­tum oriri.

P. 288. Cecidere, hoc est, si nullum bonum in hac vita peregerunt, quo merean­tur misericordiam in futura. Est etiam alia forma poenarum.

P. 291. l. 24. Ejus conparatione.

P. 294. l. 26. Faciet beatum, abs.

P. 297. l. 51. Apparebit. Hic omisit scriba noster & erunt & apparebunt, si tamen omissio ista dicenda sit.

P. 298. l. 60. Obtundunt auferunt.

P. 300. l. 37. Praecedit causa filium. l. 50. in arcana transformatione; forte.

Pag. 302. l. 7. Copiosissimaque atque infin. l. 13. emersit, forte emisit.

P. 303. l. 20. Quia moralia sunt. l. 25. Hinc red.

P. 306. l. 32. Intelligentiam exercen­di, sudoris.

P. 307. l. 22. Capacit. possident. l. 31. integritati, veluti cuidam virginitati na­turae incorruptib. l. 48. jud. ejus & investig. viae ejus in 0.

P. 308. l. 47. Pinguedine scientiae.

P. 309. l. 24. Reditum suadendum. l. 51. ait enim in 20. libro de Civ. D. 21. cap. si s. l. 59. sponsi adventum ins.

Pag. 312. l. 27. Nobis non est, item Apostolus, videmus nunc per speculum in aen. & alibi ex parte cogn. l. 37. Frater in Christo. Hunc fuisse Wlfadum, primo Remensem Canonicum, deinde Bituri­censem Episcopum existimat vir doctus Petrus Alixius. De Wlfado consule Hincmarum & Marlotum in Metropoli Remensi, l. 111. T. 1. l. 42. soliciti. Cod. P. solicitus, idem numerum plura­lem in singularem revocat, in Debitis & laborabitis; & noster quaedam hic mutat. Quae tamen monere, non est opere pre­tium.

Emendationes ad Appendicem, sive ad S. Maximi AMBIGUA.

IN Epistola, l. 2. Lege Cyzici. l. 3. Lege Ambiguorum. Is est hujus appen­dicis titulus. Nam Scholia aliud opus est hujus Maximi. Horum Ambiguorum ipse meminit Maximus p. 15. Tomi 2. operum editorum; meminit Photius, meminit Ba­ronius, & in codicibus Vaticanis servari te­statur.

Ad finem, Eusebestate. Eadem manu in margine scriptum reperi Piissime. Credo Scotum Graeca affectasse, ut alibi.

P. 1. l. 3. Et si intelligentiae &c. Haec im­perite vertit Scotus; quod cuilibet patet.

P. 2. l. 1. Singularem. Scotus male le­git [...]. l. 5. Navis in modum. l. 13. Ve­strum. verte, vobis. l. 17. Immundos. Cre­do legerat [...]. l. 26. Dubiorum vo­bis, L. nobis. l. 43. Suis Servis. Legisse vi­detur [...] quod ineptum.

P. 3. l. 11. Bombis. Quid hic Scotus le­gerit, incertum. [...] quid sint, explicat Hermogenes l. 2. de Formis. l. 27. In mul­tis, verte, fusius expatiari.

P. 4. l. 6. Pueris, inscitissime. Verte, compedibus, vinculis.

P. 5. l. 35. [...], ni­hil à matrice tenebris obvoluta.

P. 7. l. 18. Consequensque. Verte; cum verisimilitudine. Legerat Scotus, [...]. l. 44. Permotata, forte [...]. Hic nihil vidit Erigena. Et pene omnia in hoc capite pervertit; quibus tamen notandis, quoni­am plura sunt supersedeo.

P. 9. l. 5. Qui sacram &c. non dubito quin haec in suo exemplari viderit Scotus, quoniam in Latinis nostris leguntur. l. 28. Manens. Imo unum Solum. Et mox, primam & solam. Quae sequuntur, sunt obscuriora in Latinis, quam in Graecis.

P. 10. l. 19. Contendentem, voluit dixis­se, ipsam in suo fine defigens. l. 30. [...]. Sine affectione ad aliud, immune.

P. 11. l. 30. Incorruptam, Lege corrup­tam. l. 37. Quam, Lege qua. [...]. l. 46. Implente, Lege cedente. l. 47. quod regit. Imo, quod regitur.

P. 12. l. ult. Imaginari, Lege, aequiparari.

P. 13. l. 1. Erroris sit. Legisse Scotus vi­detur [...]. Verte, alliceat.

P. 14. l. 3. Inseparabiliter. Mallem, indi­visim, [...]. Cumdiscretam, i. e. coexisten­tem. l. 8. Ad eam, Lege eum. Mox per se­ipsum. Legit Scotus, [...], quod probo. l. 40. Ostendens, verte, pertransiens, Graece [...].

P. 19. l. 11. Inseparabiliter. Verte, sine of­fensione. l. 20. Circa Pantaenum. V [...]rte, & Pantaenus, qui magister fuit Clementis Magni Stromatei.

P. 20. l. 41. Principali exemplo imago. Verte, principali exemplari iconem, permitten­tes &c.

P. 21. l. 14. Circumspirans, verte, com­plectens.

P. 23. l. 17. Et ne vanitatem &c. verte, & frustra eam [unitatem] deinceps praedi­cant, &c.

P. 24. l. 49. Dii, & filii, &c. De hac re egit Maximus in Proaemio ad quaestiones in S. Scripturam, & alibi; fusius ibi innuit se acturum, quod hic fecit. v. Photium, ad P. 498.

P. 33. l. 43. Omne quod fecerat. Verte, omnino oblitus fuerat.

P. 34. l. 52. Distributam. Lege, depas­centem nos.

P. 35. l. 4. Copia. Lege, Copula. l. 9. Distillando. Verte, nec propter rerum suarum cursum inoffensum contra eos, qui istis carent, exaltentur.

P. 36. l. 17. [...] Lege. l. 19. Et hanc posse, verte, & idem valere, ac. l. 54. Deficiens, verte, imperfectam existimare.

P. 37. l. 11. Eam, Lege, eum, &, mani­festantem. l. 21. Inconsequentiam, rectius, pravitatem. Mox, discreta. l. 28. Ostendens, Lege, ostendentis.

P. 39. l. 8. Ministrum, Lege, ministram. l. 29. Nullam, Lege, nullum.

P. 40. l. 47. Principali, Lege, principa­lem partem. l. 51. Muniens, verte, obstru­ens.

P. 41. l. 38. Intellexerunt. Verte, medita­ti sunt. l. 53. Docuerunt, verte, eruditi. Sententia pendet a verbo in p. 42. trans­cenderunt.

P. 43. l. 27. Refluxionibus inditi, carnis renitentiis, rectius.

P. 44. l. 15. Habitos, verte, penden­tes.

[Page 82] P. 45. l. 9. Docentes, mallem, docent.

P. 46. l. 12. Epistola prima. Scripsit e­nim aliam de his ipsis rebus, quam ideo non apposui, quoniam nihil fere ea continebat aliud, quam haec orima. De utraque Pho­tius suum judicium protulit; quod vide in Myriobyblo.

P. 47. l. penult. Lege, beatam.

Sed de his satis. Sane novam versionem, post Scotum, cudere non placuit, multo mi­nus omnia istius errata corrigere, quod ma­joris erat molestiae.

INDEX AUCTORUM qui citantur in hoc opere.
A notat Appendicem.

A▪
  • AMbrosius, 210. 257. 262. 284. 293. 299. 3 09.
    • in Examero, 140. 217.
    • in Lucam, 232▪ [...]33. 259. 261. 265.
    • de Paradiso▪ 199. 200. 207. 208. 209. 212. 300. 303. 305.
  • Apostolus Paulus, passim.
  • Aristoteles, 12. 84. 229.
  • Augustinus, 23. 24. 56. 62. 69. 79. 84. 105. 116. 117. 119. 120. 134. 136. 144. 150. 153. 169. 182. 192. 211. 227. 239. 244. 289. 298. 299. 308. 309.
    • in Apostolum, 5.
    • de libro Arbitrio, 287.
    • de Baptismo Parvul. 192.
    • de Categoriis, 28.
    • de Civitate Dei, 4. 5. 131. 167. 176. 180. 193, 194, 195, 196. 250. 298, 299. 304.
    • Confessiones, 32. 108. 154. 268.
    • ad Dardanum, 294.
    • Decades, sive in Psal. 63.
    • in Examero, 3. 35. 105. 175. 181. 198. 214. 221. 233. 260. 270. 275.
    • de Genesi ad lit. 193.
    • de Musica, 22. 154.
    • in Opusculis, 105.
    • de vera Relig. 49. 152. 157.
B
  • Basilius, 15. A. 129. 134. 136. 141. 142. 145. 148. 157. 158. 159.
    • in Examer. 43, 57. 134.
  • Boetius de Arithm. 31. 113. 174. 176.
    • de Trinitate. 233.
C
  • Chrysostomus. 289. 290.
  • Cicero. 11.
  • Clemens Alexandrinus. 19. A.
D
  • Dionysius Areop. 1. 8. 41. 43. 51. 60. 63. 91. 107. 111. 127. 183. 236. 244. 251. 268. 307. 19. A.
    • in Amatoriis Hymnis, 42.
    • de Divinis Nomin. 27. 33. 37. 44. 95. 98. 245. 254. 259. 262. 282. 287.
    • Epistola ad Dorotheum, 256.
    • ad Gaium, 256.
    • ad Titum, 108.
    • de Hierarchia Coelesti, 43. 83. 107. 177. 225. 248.
    • ad Hierotheum, 108.
    • de Perfecto & Ʋno, 157.
    • de Symbolica Theologia, 10. 168. 169.
E
  • Ecclesiastes, 124. 149.
  • Epiphanius, 201.
    • in Anchorato, 1. 160.
    • de Fide, 83. 85. 161. 245.
    • in l. de Hebraicis Nom. 225.
  • Eratosthenes, 146. 147.
  • Evangelium. passim.
  • Ezechiel Proph. 302.
G
  • Genesis, 56. 59. 132. 160. 161.
  • Graeci moderni, 93.
H
  • Hebraei, 107.
  • Hieronymus, 226.
    • in Ezechielem, 279.
  • Hilarius, 296.
I
  • S. Jacobus, 68. 248.
  • S. Joan. Evang, 3. 62. 244.
    • Apocalyps. 241.
  • Job. 5.
  • Isaias Prophet. 1. 62. 63. 67. 166.
M
  • [Page 84] Martianus Capella, 147. 148.
  • Maximus Monach. 63. 69. 71. 91. 122. 123. 266. 299.
    • de Ambiguis. 40. 48. 49. &c. 229. 232. 242. 271.
    • in Dionysium, 43.
    • in Expositione Nysseni, 195. 197. (vid. Nazianz.) 210.
    • in Orat. Nazianz. 4. 5. 6. 17. 22. 94. 303.
    • in Scholiis, 221. 243.
N
  • Nazianzenus Greg. 1. 5. 13. 22. 45. 78. 79. 91. 309.
    • de Baptismo, 198.
    • in Epitaphio Caesarii, 233.
    • contra Eunomianos 9. & per to­tum Appendicem.
    • de Filio orat, 1. 84. 94.
    • de Grandine, 234.
    • de Nativitate Christi, 303.
    • de Paschate, 210. v. Nyssenum.
  • Nicena Synodus, 72. 85. 90.
  • Nyssenus Greg. 20. 21. 33. 78. 154. 1 6. 157. 158. 168. 184. 186. 191. 197. 201. 230. 231. 245. 255. 258.
    • de Imagine, 163.
O
  • Origenes, 199. 201. 214.
    • [...] 261.
    • in Romanos, 258.
P
  • Pantoenas, 19. [...].
  • Paulus Apost. [...] Apost.
  • Plato in Timaeo, 19. 32. 136. 156.
  • Plinius Nat. Hist. 135. 147. 148. 151. 156. 159.
  • Psalmista, 61. 63. 125. 166.
  • Ptolomaeus, 147.
  • Pythagoras, 145. 149.
S
  • S. Scriptura, passim.
  • Septuaginta Interpretes, 57. 60. 221. 224.
  • Solomon, 63. 241.
  • Syracides, 269.
  • Syrus quidam, 60. 61.
V
  • Virgilius, 19. 58. 144.
Z
  • Zacharias Proph. 67.

Index rerum, de quibus praecipue agitur in hoc opere; A notat Appendicem S. Maxi­mi Ambiguorum.

A.
  • ABraam unde Deum novit, 150.
  • Abyssus tenebrosa, 57.
  • Accidens, 1, 2.
  • Accidentia constituunt corpora, 31, 33.
  • Accidentia invisibilia, 28.
    • Permanent immutabiliter, 21.
  • Adam primus & secundus, 210. A. 56.
  • Adunatio naturarum, 242.
    • substantiarum, 49.
  • [...], 31.
  • Amor, 42.
  • Analytice, 17, 46.
  • Angeli & hominis affinitas, 180.
  • Angeli, 2, 3, 176, 237.
    • Quomodo multiplicantur, 49, 190.
  • Angelorum corpora, 68, 171.
    • Cognitio, 3, 49.
    • Quomodo sentiunt, 176.
    • Non sunt animalia, 171.
  • Animae compedes, 4▪ A.
  • Anima humana, 166, 187.
    • Ejus operatio, 76. A. 41.
    • [...], 50.
    • Ubi fallitur, 39.
    • Non punitur, 277.
    • Corpus sibi creat. 75, 76, 77, 185.
  • Anima irrationalis, 158.
  • Anima an ante corpus, A. 31.
  • Anima Samuelis, 117.
  • [...] Theologia, 9. 44.
  • Arithmetica, 3.
  • Arriani, 84. A. 51.
  • Artes, 19, 25.
  • Auditus, 153.
  • [...], 14.
B.
  • BAptisma Ecclesiae solum liberat à morte, 216.
  • Binarius numerus, A. 48.
  • Bonitas & essentia, 101.
C.
  • DE Carne Christi error Apollinarii, A. 60.
  • Caro, nubes, A. 36, 40.
  • Caro Christi in Deum versa, 296, 297,
  • Categoriae, 12, 15. 78.
  • Causa omnium, 83, 84.
  • Causae primordiales, 47, 56. 96, 101, 118.
  • [...] non [...], 160.
  • Cherubim, 107, 226, 290.
  • Christus vere homo, 54. A. 55, 56.
    • Sine peccato, 179.
    • Qualis resurrexit, 52, 54.
    • Corpus ejus post resur. 52.
    • Exaltatio, 252, 257.
    • Incarnatio, 252. A. 52. 56.
    • In utero in hoc mundo, 5. A.
    • [...] secundum Apollinaristas, A. 51.
  • Coelum novum, 295.
  • Conscientia punitur, 288.
  • Corpus unde fiat, 33.
    • Quale in Paradiso, 71.
    • Datum in poenam, 77, 237.
  • Corpus ut ab essentia differt, 27.
    • Omne corpus animatum, 152.
  • Corpus resurget, 192, 293.
  • Corpus non subsistit sine accidentibus, 34.
  • Corpora naturalia & Geometrica, 29.
  • Corporea ex incorporeis, 118.
  • Creatio, 103. dupliciter consideratur, 125.
  • Cubitus arcae Noacicae, 150.
D.
  • DAtum & donum, 249.
  • Daemones natura boni, 264.
    • Eorum Salus, 268.
  • Deus & homo paradigmata, A. 42.
  • Deus omnium essentia, 1.
    • [...], 6, 41.
    • Ejus nomina, 6, 11, 12.
    • Ejus apparitio Deus dicitur, 3.
    • Ejus motus, 6.
    • Definiri non potest, 79.
    • Ejus Supereminentia, 10, 80, 82.
    • Creari dicitur, 6, 40, 103.
    • Ei nihil coaeternum, 267, 279.
    • Causa similium & dissimilium, 38.
    • Immutabilis, 7. A.
    • Intra eum omnia, 124.
    • Ex creatis colligitur, 8.
    • Principium, medium, finis omnium, 38, 46.
    • Dei ignorantia, 82, 84.
  • [Page 86] De Deo multa dicuntur metaphorice, 11.
  • Deificatio [...], 309. A. 12, 18, 21, 53.
  • Dei nos pars sumus, 6. A. 6, 14, 17. &c.
  • Dyas, A. 48, 49. 124.
E.
  • EDen, 204.
  • Elementa, 143.
  • [...], 298.
  • [...], 14.
  • Essendi modi, 1, 2.
    • Appetitus, 228.
  • Essentia, 25, 26, 79, 101, 174.
  • Essentia nulla per se intelligibilis, 1, 25.
  • Eunomiani, 9.
F.
  • FAcere, quid, 41, 42.
  • Felicitas Sanctorum, 3.
  • Ficus paradisi, 77, 212.
  • Firmamentum, 134, 182.
  • Forma materialis, 139.
    • Substantialis, ibid.
G.
  • GEnera rerum, 81.
  • Generatio ante motum, 8. A.
  • Geneseos cap. 1. quam varie expona­tur, 56. &c.
  • Graeci & Latini de S. Trinitate, 84, 90. 92.
  • Graecorum codd. & Latin. discrepan­tia, 120, 289.
H.
  • HAbitus in omni Categ. 14.
  • Hexaemeron, 56. &c. 132, 142. 143, 156. 158, 161, 165, 182, 225. &c.
  • Homo primus qualis, 198, 308.
    • Omnia summa, 48, 54, 242.
    • Definitio, 175.
    • Divisio in Sexus, 49, 53.
    • Duae constitutiones, 195. A. 22, 23.
    • Lapsus, 53, 181, 272.
    • Expulsio è Paradiso, 53, 226.
    • Nuditas, 214.
    • Partes, 186, 204.
    • Substantia, 175.
  • Homo imago Dei, 184. A. 20.
  • Homo quamdiu stetit, 197.
  • Homo per Christum qualis, 72, 73.
  • Homo animalis, 167.
  • Hominum & Angelorum affinitas, 180.
  • Humana mens nequit intelligi, 175.
  • Humanitas Christi, 243.
  • Hypostatica unio, A. 69.
I.
  • IDeae, 47, 94.
  • Jehosaphat vallis, 299.
  • Infernum, 284.
  • Judicii extremi locus, 299.
L.
  • LApsus hominis, 53, 176. 181, 272, 273.
  • Latinorum & Graec. de S. Trinitate mo­di loquendi, 84, 85.
  • Liberales disciplinae, 228.
  • Lignum scientiae, 203, 205.
  • Localis motio, 239.
  • Locus, 19.
    • Differt à corpore, 20. 22.
    • Definitiones loca corporum, 24.
  • [...], 73.
  • [...], 106.
  • Lucifer, 62.
  • Luna, 145, 146, 296.
  • Lunae centrum, 146.
  • Lux, 43, 236.
M.
  • MAlum unde, 185.
    • Incausale, 287.
  • Mala nostra quomodo sanantur, A. 34.
  • Manichaei, 118. A. 60.
  • Materia, 32.
    • Informis, 56, 118.
  • Materiae instabilitas, 138. A. 33.
  • Melchisedec, 23.
  • Meninx, 153.
  • Mens humana inintelligibilis, 175.
  • Metaphorice de Deo multa dicuntur, 11.
  • Modi essendi, 1, 2.
  • Monas in numeris, 112.
  • Mosis anima, 117, 126, 300.
  • Motus, 15, 34, 44, 76, 84. A. 8, 22.
  • Motus animae, 71.
  • Motus naturalis, 40.
  • Mundus, 19, 25.
    • Non est locus, 20.
    • Nec ejus partes, 22, 25.
    • De eo Philos. & Ecclesiasticorum do­ctrina, 232.
  • Musica, 149.
N.
  • NAtura, 1. 4.
  • Naturae humanae status, 3.
    • Reditus, 232.
    • [Page 87] Consideratio 5 x. 272.
    • Quantitate denaria solet significari, 231.
  • Nihil quot modis, 104, 118, 127, 245.
  • [...] sola vere sunt, 3. 31.
  • Nomina Dei metaphorica, 11.
    • Quomodo affir. & neg. 12.
  • [...], 53, 72, 199.
  • Nubes, 300.
  • Numerus, 112, 113, &c. 154, 235.
  • Numerus redimendorum, 304. 305.
  • Nuptiae, ex peccato, 190.
    • Laudantur, 216.
O.
  • O▪N, 121.
  • Operationes [...], A. 63.
  • Opposita, 10.
    • De Deo non proprie dicuntur, 10.
  • Ordines rerum [...], 2.
  • Originale peccatum, 286, 287.
  • [...], 30, 93.
P.
  • PArabolarum transitus, 305.
  • Paradisus, 50, 70, 198, 203, 212, 213, 243, 227, 289.
    • An animalia inde expulsa, 224.
  • Pati, quid, 43.
  • Passio, 10. A.
  • Peccatum quae secuta sunt, 195.
  • [...] quot, 17, 19.
  • Phantasia & Phantasma, 117, 280.
  • Poenitentia sera damnatorum poena, 264. 283, 285, 288.
  • Praedestinatio divina, 283.
  • Processio Spiritus S. 90.
  • Prodigus filius, 305.
  • Prolepsis in Scriptura S. 215.
  • [...], 47.
  • Providentia divina, 284.
  • Pythonissa, 117.
R.
  • RAptus S. Pauli, 73, 128, 300. A. 12.
  • Reditus humanae naturae, 233, 242, 274, 289, 308.
    • De eo nemo scripsit, ex professo, 225.
  • Relatio non est in essentia, 9, 192.
  • Resurrectio, 55, 190, 192, 230.
    • An secundum gratiam an ex natura, 245.
S.
  • SAbbata vera, A. 15.
  • Samuelis anima, 117, 126.
  • Sanctorum felicitas, 3.
    • Mors qualis, 244.
    • Suffragia, 288.
  • Scaphia, 146.
  • Scientiae liberales, 228.
  • Scripturae S. auctoritas, 37.
    • Stylus, 306.
  • Senarius numerus, 282.
  • Sexus in homine, unde, 49.
  • Socratis consilium, 131.
  • Sol, 136.
  • Sophiae divisio, 140.
  • Spiritus definitio, 18.
  • Spiritus Dei super aquas, 60, 64.
    • Septiformis, 67.
    • Dona, 68.
    • Processio, 92.
  • Status, 15, 84.
  • Stellae, 135.
  • Substantia omnis incomprehensibilis, 1, 79.
  • Substantiarum adunatio, 49,
  • Substantiarum divinarum inter se habi­tudo, 8.
  • [...], 17, 238.
  • Summi boni progressio in omnia, 127.
  • Supplicia damnatorum, 278, 281, 292. 293.
T.
  • TEmpus, 239.
  • [...], 47, 94.
  • [...], 3, 4, 5, 98, 103, 121.
  • [...], 5, 160, 170, 248, 289, 309.
  • Theologica duplex, [...] & [...], 9, 11, 44, 83, 84.
  • Tormenta inferni, 264, 267.
  • Transformatio Christi, 117.
  • Triangulum, 177.
  • Trigonus, ibid.
  • Trinitas, 8, 36, 60, 69, 83, 90, 91, 183.
    • A. 20, 49.
    • Error circa eam, 130.
    • Latini & Graeci de ea, 84, 85, 90, 92.
    • Non quaternitas, A. 68.
  • Trinitas in humana natura, 25, 27, 36, 68, 75, 85, 235, 268.
  • Tunicae Pelliceae, 77.
U.
  • VErbum Dei, principium, 56, 57.
    • A. 14.
  • Vis Seminum mira, 122.
  • Visio Dei, 4, 5.
  • Visus, 153.
  • Vitae species, 154, 155.
  • [...], 1.
  • [Page 88] Umbra, 33.
  • Unitas & Trin. 8.
  • Universitatis aeternitas, 123.
  • Voluntas divina, 19. A.
  • Voluntas punitur, 277, 278.
  • Voluntatis motus mali, an illiciti, 282.
  • Voluptas, A. 41.
  • [...], 93.
    • Ejus ab essentia differentia, A. 51, 53.

Errata in Praefatione.

PAg. 1. Ratramni. 2. [...]. 3. Franciam. hodieque, ad aliam. 4. inhon. caedis. 8. Lindiffer. 10. eas quas. 12. anno 884, vel 885. P. 8. l. 53. proced. 15, 6. Substan­tia. 17. 20. Ergo [...]. 25. 3. Definientis. 49. 37. appellatione. 51. 22. quantum. 51. 51. divisione. 153. in proximis s. n. 169. 28. corroborato itinere. desere. 198. 27. voluntarie. 245. 31. in quae. 310. 20. nullis bonae. In Append. Pag. 11. Subjecturum. 36. [...]. 37. discreta. 39. ministram. nullum hab. 47. beatam. 59. In Dionys. A­reop. 66. nescivit. In emend. 74▪ Thuani. 78. non videntur.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.