AD Augustissimum Invictissimumque, MAGNAE BRITANNIAE REGEM Gulielmum Tertium.
REX
GƲLIELME, atavûm veniens qui a stirpe piorum,
Transcendis Pietate atavos, (queis gloria, divûm,
Esse genus, non prima suit, sed numina magni
Quod castè coluêre dei, puraeque Patroni
Relligionis erant: tamen hos tu laudis obumbras
Praeradians sulgore tuae; fastigia virtus,
Supra hominum tua clara volat;) Rex optime Regum,
Quotquot in orbe comam rutilo diademate cingunt;
Quo fletu riget ora gemens! quo pectora planctu
Tundat ubique, suos laffans feriendo lacertos,
Anglia, tu vitam AEoliis dum credere ventis
Festinas, fragilique altum transcurrere ligno
Ad Batavos, tua primum ubi Phoebum infantia vidit,
Reptatumque solum puero. Quae gaudia contrà
Jam Batavâ in regione vigent! quantum illa futuris
Praegestit laetata bonis, formidine mistâ,
Depositum tam grande vagis dum creditur undis,
Instabilisque freti hospitio! tu cernere vultus
Das ubicunque tuos, ibi laeta ac vivida gaudent
Omnia. Queis ego nunc precibus votisque fatigem
AEthera? Magne Pater divûm, tu numine servum
Perpetuo servare tuum dignare, per omnes
Dux ades usque vias
GƲLIELMO, & per vada vasti
Incolumen tutare Maris, tutare per alti
Regna infida sali, & ponti revolubile marmor.
Jamque ubi concursu rapido dat utrimque fragorem
Pugna, falutiseri serva hunc munimine scuti.
Daque Hostem domitare trucem, da sternere corpus,
Loricamque manu valida lacerare revulsam
Semiviri Galli, & faedare in pulvere crines,
Aut agitare sui trepidantem ad fulgura serri:
Et decorare novis Flandros Batavosque trophaeis,
Atque inimica pede ut pressit, ceu vile scabellum,
Colla, redire suis hilarem laetumque Britannis
Victrici decorante caput venerabile lauro;
Saevaque sospes agat celebrem post bella triumphum,
Aurea jam edomito redeant quod saecula Gallo,
Gallo, cujus ubique furor sine lege cucurrit.
Vivite (jure precor)
GƲLIELME, atque unica tanto,
Digna,
MARIA, Viro, longum feliciter aevum;
Nestoreamque procul senio transcendite vitam,
Praesidium Populi geminum & tutela Britanni.
Libenter Offert G. H.