[...]

THOMAE HOBBES ANGLI Malmesburiensis Philosophi VITA.

—Qui nos damnant, Histriones sunt maxumi,
Nam Curias simulant, vi [...]unt Bacchanalia.
Hi sunt praecip [...] quidam Clamosi, L [...]ves,
Cuculiati, Lignipedes, cinct [...] Funibus,
Super [...]iliosu [...], Incurvi-cervicum Pecus.
Qui, quod ab ali [...] Habitu & Cultu dissentiunt,
Tristèsque Vultu [...]endunt Sanctimonias,
Censuram sibi quandam, & Tyrannidem occupant,
Patud [...]mque Plebe [...] territant Minaciis.
Angelus Politianus
Prolog. in Pla [...]ti [...].

CAROLO [...]OLI: Apud El [...]u [...]rium Angli [...]um, sub Signo Veritatis. MDCLXXXI.

Illustrissimo Domino GULIELMO Devoniae Comiti, Nobilissimae (que) Familiae CANDISIANAE, Summis Hobbii Maecenatibus, Malmesburiensis Philosophi VITAM Humillimè Dicat Consecrátq▪ Editor.

To Mr. HOBBES.

1.
VAst Bodies of Philosophy
I oft have seen and read;
But all are Bodies dead,
Or Bodies by Art fashioned.
I never yet the Living Soul could see,
But in thy Books and Thee.
'Tis onely God can know
Whether the fair Idea Thou dost show
Agree entirely with his own or no.
This I dare boldly tell,
'Tis so like Truth 'twill serve our turn as well.
Just, as in Nature Thy Proportions be,
As full of Concord their Varietie,
As firm the parts upon their Center rest,
And all so Solid [...]re, that they at least
As much as Nature, Emptiness detest.
2.
Long did the mighty Stagirite retain
The universal intell [...]ctual reign,
Saw his own Countries sho [...]-liv'd L [...]opard slain:
The stronger [...]man Eagle d [...]d [...]ut-fly,
Oftener renew'd [...], Age, and saw that dy.
M [...]ba it self, in spight of Mahumet possest,
And chas'd by a wild Deluge from the East,
[Page] His Monarchy new planted in the West.
But as in time each great Imperial Race
Degenerates, and gives some new one place:
So did this noble Empire wast,
Sunk by degrees from Glories past,
And in the Schoolmens hands it perisht quite at last.
Then nought but words it gre [...],
And those all Barb'rou [...] too.
I [...] perisht, and it va [...]is [...]t there:
The [...]ife and Sa [...]l breath'd out, became but empty Air.
3.
The [...] which answer'd well the A [...]cients Plo [...],
[...] out worn return no harvest now,
In ba [...]en A [...]e wild and unglorious lie,
And boast of past Fertility,
The [...] relief of present Poverty.
F [...]od and Fruit we now must want,
[...] Lands we plant.
We [...] [...]p [...] with sacrilegious hands;
O [...]d Rubbis [...] we remove;
To walk in [...], like vain Ghosts, we love.
And [...] [...]ond Diviuing Wa [...]ds.
We search among the Dead
[...] buried.
[...] the liberal Earth does hold
So [...] of undiscover'd Gold.
4.
The [...], and the Caspian,
And [...] Mediterranean,
[Page] Seem narrow Creeks to Thee, and onely sit
For th [...] [...]or wretched Fisher- [...]ats of Wit.
Thy nobler Vessel the [...] Ocean tr [...]es,
[...]nd nothing sees but Seas and Skies,
T [...] unknown Regions [...],
Thou great Columbus of the golden Lands of new Philosophies.
Thy task was harder much than his;
For thy learn'd America is
Not onely found out [...]st by Thee,
And rudely left to Future industrie▪
But thy Eloquence and thy Wit,
Has planted, peopled, built, and civiliz'd it.
5.
I little thought before,
(Nor being my own self so poor,
Could comprehend so vast a store)
That all the Wardrobe of [...]ch Eloquence
Could have afforded half [...],
Of bright, of new, and lasting stuff,
To cloath [...] mighty limbs of thy Gigantic sense.
Thy solid Reason like the Shield from Heaven
To the [...] given,
Too strong to take m [...]rk from any mortal dart,
Yet shines with Gold and Gems in every part,
And Wonders on it grav'd by the learn'd hand of Art;
A Shield that gives delight
Even to the Enemies sight,
Then when they're sure to lose the Combat by't.
6.
Nor can the Snow which now cold Age does shed
Upon Thy reverend head,
Quench o [...] allay the noble Fire [...] within;
But all which Thou hast bi [...],
And all that youth can be, Thou' [...]t yet;
So fully still dost Thou
Enjoy the Manhood and the Bloom of Wit,
And all the natural heat, but not the Fever too.
So Contraries on Aetna's top conspire;
Here hoary Frosts, and by them breaks out fire.
A secure peace the faithful neighbours keep,
Th'emboldned snow next to the flame does sleep.
And if we weigh, like Thee,
Nature, and Causes, we shall see
That thus it needs must be;
To things Immortal, Time can do no wrong;
And that which never is to die, for ever must be Young.
ABRAHAM COWLEY.

IN Libellum Praestantissimi THO. HOBBES, Viri verè Philosophi, DE Naturâ Hominis.

QVae magna Coeli [...]nia, & tractus Maris,
Terraeque [...] siquid aut ultra est, capit;
Mens ipsa tandem capitur: omnia hactenus
Quae n [...]sse p [...]tu [...], nota jam primùm est Sibi.
Accede, Lector, dise [...] quis demùm sies;
Et Inquilinam jecoris agnoscas tui,
Quâ propiùs [...]aere [...] nil tibi, & nil tàm procul.
Non [...]îc Scholarum friv [...]la, aut Cassi Logi,
Quales per annos forte plus septem legit,
Vt folîe pleno prod [...]at, Rixae Artifex;
Van [...]sque m [...]rces futili linguâ crepet:
Sed sancta Rerum pondera, & Sensus graves,
Quales parari decuit, ipsa cùm fuit
[Page] Pingend [...] Ratio, & Vindici sua adstitit.
Panduntur omnes Machinae Gyri tuae,
Animaeque Vectes, Trochleae, Cunci, Rot [...],
Qu [...] concitctur arte, quo suff [...]mine
S [...]statur illa rursus, & co [...]ste [...] si [...]i▪
Nec si Fe [...]estram pectori humana suam
Ap [...]sset ipse Momus, inspiceret magis.
Hic cern [...] [...] Affectuum vestigia,
Graecilesque Sensus [...] quibus
Veb [...]tur alis blanduli Cupidines,
Quibusque stimulis urgeant [...] gra [...]es:
Hic & Dolores, & Voluptates su [...]s
Pr [...]dunt recessus, ipse [...] Timor latet.
H [...]s [...]orit artes quisquis in [...]
Animorum habenas flectere, & populos cupit
Aptis l [...]gatas nexibus jungi sibi.
Hic Archimedes Publicus figat pedem.
Siquando Regna Machinis Politicis
Vrgere satagit, & feras Gentes ciet,
I [...]sque Matum sedibus Mundum quatis:
Facile damabit cuncta, qui Menti imperat.
Consultor auda [...], & Promethaei patens.
Facinores Anim [...] ! quis Tibi dedit Deus
Haec intueri Saculis longè abdita▪
[Page] Oculósque luce tinxit Ambrosiá tuos?
Tu Mentis omnis, at tuae nulla est capa [...].
H [...]c laude solus fruere: Divinum est opus
Animam creare; proximum [...]ui [...], Ostendere.
Rad. Bathurst, A. M. Col. Trin. Oxon. Soc.

IN THO. HOBBES.

FVtilis Exornet Barbatos Pompa Magistros,
Et Schola Discipulos Cogat Inepta Leves:
Affulsit Nova Lux Tenebros [...] Hobbesius Orbi,
Quanta est Lau [...] Hominem Restituisse Sibi?
Jo. Awbrey Arm. E. Soc. Reg.

Ad Lectorem PRAELOQUIUM.

VIrorum virtute doctrinâ (que) illu­strium institu­tam Vitae rationem po­steris innotescere, Rei Literariae atque pub­licae, plurimum interest. Quare optimè de Hu­mano genere meruisse censendi sunt, qui Anti­quorum Vitas scriptis tradiderunt; quam qui­dem provinciam obiisse [Page] Veteres illi, majori cum Veritatis studio & fide meliore, quam in con­texendis Divorum hi­storiis scriptores Eccle­siastici, haud iniquis re­rum arbitris jure vide­antur. Multifaria por­ro scriptorum turba (in­ter quos nonnulli satis foeliciter) recentioris aevi Literatorum memoriam posteritati commenda­vit.

Inter summa autem Scientiarum lumina & ornamenta quae saecu­lum hoc magnorum In­geniorum [Page] feracissimum in lucem protulit, Cla­rissimum emicuit Inge­nium THOMAE HOBBES Malmesburiensis, viri supra communem mortalium sortem longissimè eve­cti, in quo Natura Pa­rens nondum effoeta, e­ximii cujusdam nixûs specimen ostentare de­crevit.

Ingens illi mentis ro­bur & vastus animus, gravissima cogitatio­num pondera, judicium acre, ratiocinium incre­dibili sagacitate admi­randum. [Page] Hinc illi in Scientiis arduum & in­accessum nihil; Moralis & Civilis prudentiae culmen & fastigium as­secutus est; rerum na­turam penitissimè inda­gavit, Mathematicas ar­tes subtilissimè excoluit. Magnam Linguarum Graecae Latinae (que) peri­tiam, & in hodiernis ex­ercitationem haud me­diocrem tanto Viro ad­struere supervacaneum facilè censeatur; certè Anglicani sermonis Ge­nium adeò foeliciter ex­pressit, [Page] ut cum praestan­tissimis Gentis nostrae Scriptoribus conferen­dus veniat. Exemplo sit Gravissimus histori­cus Thucydides, quem vel ipsis Ciceroni. Dionys. Hali [...]arn. Hermog. Photio. Veteri­bus subobscurum adeo perspicuè, a­deo venustè & e­leganter transtulit, ut nihil supra. Quid de Poësi dicam? in quâ di­vitem naturam ita stu­dio & praeceptis artis expolivit, ut Poëtam a­geret non infoelicem & simul Poëse [...]s judicem [Page] summum. Cogitatis polluit adeo claris & perspicuis, ut dogma, dum proponitur, in mentem cuiquam inci­dere potuisse; dum probatur, non omnibus cognitum fuisse, mireris; tantum potuit elocutio ipsi propria. Hoc qui­dem de Illo vere praedi­cari potest, sive solutâ seu numeris astrictâ ora­tione uteretur, quam­cun (que) sibi materiam tra­ctandam suscepit, illam insigniter exornare, & miro quodam spiritu a­nimare [Page] videbatur. Quid recenseam multiplicem in omni pene materiâ scriptorum copiam, Pa­radoxam opinionum ve­ritatem, summam apud Principes & Magnates gratiam, inter eruditos famam latè diffusam, li­cet partium studiis in contraria discissis; His mirantibus, laudantibus, & omnia bona dicenti­bus; Illis interim; Ec­clesiasticis praesertimcu­juscun (que) generis, gra­via crimina ne dicam convicia passim inten­tantibus; [Page] magnum de­ni (que) discipulorum nu­merum qui tantum ho­minem tanquam novae alicujus Philosophorum familiae Principem & authorem consectantur.

Cùm ita (que) parariâ o­perâ J. A. viri optimi, in manus meas incidisset libellus de vitâ & mo­ribus Hobbii, à docto quodam, summo ejus a­mico conscriptus Ora­tione sane gravi, pru­denti ac modestâ, mei officii esse duxi, publici ipsum juris facere. [Page] Quod quidem praestiti, his permotus rationi­bus; tum ut memoriae Hobbianae consuleretur, ob allatas Philosophiae secundum libertatem vindicias; quod hercle facinus summè glorio­sum, post Verulamium, Cartesium, Gassendum, quantos viros! egregriè perpetravit Magnus ille Malmesburiensis; tum ut amicis pariter ac inimi­cis de ipso satisfieret; Quin & nonnulli hoc ipsum ad laudem atque decus Gentis nostrae [Page] haud mediocriter atti­nere existimarent.

Nollem autem hallu­cinetur aliquis, quasi me in illius disciplinam tanquam in servitutem addixerim, in illius ver­ba juratum, opinionum vadem & sponsorem fu­turum; aut cum quo­quam qui ob materiam aliquam bellum ipsi li­terarium indixerit, con­tentionis serram ductu­rum; non enim de scri­ptis ejus, aliorúmve con­trariis mihi arbitrium sumere animus est, cui [Page] negotio quam impar sim, facile sentio; sed nudam veri & facti hi­storiam proponere, ni­hil (que) intempestivo prae­judicio onerare. Quare neminem mihi jure suc­censurum spero; Te interim, Benevole Le­ctor, rogo obtestórque, ut mihi linguâ animó (que) faveas, tenui hâc opellâ manibus Hobbianis pa­rentare conanti.

R. B.

THO. HOBBES Malmesburiensis VITA.

THomas Hobbes, Natus Apr. 5. 1588. Malmes­buriae, Agri Wilto­niensis. Literis Lati­nis & Graecis initiatus, annum a­gens decimum quartum, missus est Oxonium; ubi per quinquennium mansit, operam impendens studio Logicae & Physicae Aristotelicae. Cùm annum ageret vicesimum, commendatus ab amicis, Oxonio re­licto, recepit se in domum Domini [Page 2] Gulielmi Cavendish Baronis de Hardwick, & (paulo pòst) Co­mitis Devoniae; ubi Filio ejus pri­mogenito Adolescenti sibi ferè co­aetaneo servivit; placuitque tum Filio tum Patri, temperans, sedu­lus, hilaris. Anno sequente, cum Domino suo in Urbe perpetuò fere degens, quod didicerat Linguae Graecae, & Latinae, magna ex parte amiserat. Deinde per Galliam & Italiam peregrinantem Dominum sequutus, gentium illarum Lin­guas eousque didicit, ut intelligere eas mediocriter potuerit. * Interea Graecam & Latinam Linguam pau­latim perire sibi sentiens, Philoso­phiam autem Logic [...]m (que) (in qui­bus praeclarè profecisse se arbitra­batur) viris prudentibus derisui esse videns, abjectâ Logicâ & Phi­losophiâ [Page 3] illâ vanâ, quantum tem­poris habebat vacui, impendere decrevit Linguis Graecae, & Latinae. Itaque cùm in Angliam reversus esset, Historicos & Poetas (adhi­bitis Grammaticorum celebrium commentariis) versavit diligenter; non ut floridè, sed ut Latinè pos­set scribere, & vim verborum co­gitatis congruentem invenire; i­ta (que) verba disponere, ut Lectio perspicua & sacilis esset. Inter Historicos Graecos Thucydidem prae caeteris dilexit, & vacuis horis in sermonem Anglicum paulatim conversum cum nonnulla laude, circa annum Christi 1628. in publicum edidit; eo [...]ine, ut in­eptiae Democraticorum Athenien­sium concivibus suis patesierent. Eo anno Comes Devoniae, cui jam servierat viginti annos, diem obiit, Patre ejus biennio antè de [...]usncto. [Page 4] Anno sequente, qui erat Christi 1629. cùm attigisset Annum qua­dragesimum, rogatus à Nobilissimo viro Domino Gervasio Clifton, ut vellet Filium suum Adolescentem comitari in Galliam, accepit con­ditionem. In peregrinatione illa inspicere coepit in Elementa Eucli­dis; & delectatus Methodo illius, non tam ob Theoremata illa, quàm ob Artem ratiocinandi diligentis­simè perlegit. Anno Christi 1631. revocatus est in familiam Comi­tissae Devoniae, ut filium suum Co­mitem Devoniae, natum annos 13 in literis instrueret, quem etiam circiter triennium pòst comitatus est in Galliam & Italiam, studio­rum ejus & itinerum rector. Dum moraretur Parisiis, Principia Sci­entiae Naturalis investigare coepit. Quae cùm in natura & varietate Motuum contineri sciret, quaesivit [Page 5] inprimis, qualis Motus is esse pos­set, qui efficit Sensione [...], Intel­lectum, Phantasmata, aliásque pro­prietates Animalium; cogitatis suis cum Reverendo Patre Marino Mersenno Ordinis Minimorum, in omni genere Philosophiae versatis­simo, viróque optimo, quotidie communicatis. Anno Christi 1637 cum Patrono suo in Angliam rediit, & apud illum mansit; unde de rebus Naturalibus commercia cum Mersenno per Literas continuavit. Interea Scoti, depulsis Episcopis, sumpserunt Arma contra Regem, [...]aventibus etiam Ministris Anglis, illis, qui vocari solent Presbyteri­ani. Itaque convocatum est in Anglia Parliamentum illud notissi­mum, quod inceptum est Nov. 3. 1640. Ex iis, quae in illo Parlia­mento tribus quatuórve diebu [...] primis consulta viderat, Bellum [Page 6] Civile ingruere, & tantùm non adesse sentiens, retulit se rursus in Galliam, Scientiarum studio Pari­siis tutius vacaturus cum Mersenno, Gassendo, aliisque viris, propter e­ruditionem, & vim in ratiocinando, celeberrimis (non enim dico Phi­losophis, quia nomen illud à plu­rimis nebulonibus jamdiu gestatum, tritum, inquinatum, nunc infamè est). Cùm jam Parisiis ageret, Libellum scripsit de Cive, quem edidit Anno 1646; quo tempore praevalentibus Parliamentariis, mul­ti eorum, qui partes Regias sequn­ti erant, & in illis Princeps Walliae (qui nunc est Rex Angliae) Parisiis confluxerunt. Statuerat circa idem tempus, hortatu amici cujusdam Nobilis Langu [...]dociani, migrare in Languedocia [...], & praemiserat jam quae sibi necessaria erant; sed commendatus Principi, ut Elemen­ta [Page 7] Mathematicae illi praelegeret, substitit Parisiis. Quod ab hoc munere temporis habuit vacui, consumpsit in scribendo librum, qui nunc non solùm in Anglia, sed in vicinis gentibus, notissimus est nomine Leviathan; quem etiam in Anglia edendum curavit, ipse manens adhu [...] Parisiis, Anno 1651, Annum agens 63 m. In eo Opere Jus Regium, tum Spirituale, tum Temporale, ita demonstravit, tum Rationibus, tum Authoritate Scri­pturae Sacrae, ut perspicuum fece­rit, Pacem in Orbe Christiano nus­quam diuturnam esse posse, nisi vel doctrina illa sua recepta fuerit, vel satis magnus exercitus Cives ad concordiam compulerit; Opus, ut ille sperabat, concivibus suis, prae­sertim verò illis, qui ab Episcopis steterant, non ingratum. Quan­quam enim unie [...]ique illo tempore, [Page 8] scribere & edere Theologica, quae vellet, liberum erat; quia Re­gimen Ecclesiae (Potestate decla­randi, quae doctrinae essent Haere­ses, ipsius Regis Authoritate sub­latâ, Episcopis exutis, Rege ipso trucidato) tunc nullum erat; di­ligenter tamen cavit, ne quid scri­beret, non modò contra sensum Scripturae Sacrae, sed etiam contra Doctrinam Ecclesiae Anglicanae, qualis ante Bellum ortum Autho­ritate Regiâ constituta fuerat. Nam & ipse Regimen Ecclesiae per Episcopos prae caeteris Formis om­nibus semper approbaverat. At (que) hoc duobos signis manifestum fe­cit. Primò, cum in oppido S ti Germani prope Parisios morbo gravissimo, lecto affixus esset, venit ad eum Mersennus, rogatus à quo­dam amico communi, ne amicum suum extra Ecclesiam Romanam [Page 9] mori pateretur. Is lecto assidens (post exordium consolatorium) de Potestate Ecclesiae Romanae peccata remittendi aliquantisper disseruit; cui ille, Mi Pater (in­quit) haec omnia jamdudum mecum disputavi. Eadem disputare nunc molestum erit. Habes, quae dicas, amoeniora. Quando vidisti Gassen­dum? Quibus auditis, Mersennus Sermonem ad alia transtulit. Pau­cis post diebus acceslit ad illum D r Johannes Cosinus Episcopus (pòst) Dunelmensis, obtulîtque se illi comprecatorem ad Deum. Cui ille cùm gratias reddidisset, Ita (inquit) si precibus praeiveris, juxta ritum Ecclesiae nostrae. Magnum hoc erga Disciplinam Episcopalem signum erat reverentiae. Anno 1651 Exemplaria aliquot illius Libri, Londini recens editi, in Gal­liam transmissa sunt; ubi Theo­logi [Page 10] quidam Angli Doctrinas quas­dam in illo Libro contentas, tum ut Haereticas, tum ut partibus Re­giis adversas criminati sunt; & valuere quidem aliquandiu calum­niae illae, in tantum, ut domo Re­giâ prohibitus fuerit; quo factum est, ut protectione Regiâ destitu­tus, metuénsque ne à Clericis Ro­manis, quos praecipuè laeserat, malè tractaretur, in Angliam coactus sit refugere. Rediens in Angliam, concionantes quidem invenit in Ecclesiis, sed Seditiosos; etiam Preces extemporarias, & illas au­daces, & nonnunquam blasphemas, Symbolum autem Fidei nullum, Decalogum nullum; adeò, ut per tres primos menses non invenerit, quibuscum in Sacris communicare potuerit. Tandem ab amico ductus ad Ecclesiam, à suo hospitio plus­quam mille passus distantem, ubi [Page 11] Pastor erat Vir bonus & doctus, qui & Coenam Domini ritu Eccle­siastico administravit, cum illo in Sacris communicavit. Alterum hoc signum erat non modo hominis partium Episcopalium, sed etiam Christiani sinceri; nam illo tem­pore ad Ecclesiam quamcunque legibus aut Metu cogebatur nemo. Quae igitur Episcopo cuiquam in illum causa irae esse potuit, nisi ei, qui neminem à se dissentire, pati, per superbiam, posset? Interea doctrinam ejus Academici & Ec­clesiastici condemnabant ferè om­nes; laudabant Nobiles, & Viri docti ex Laicis. Refellebat nemo; conati refellere, confirmabant. Scripsit enim non ex auditione & lectione ut Scholaris; sed ex ju­dicio proprio cognita & pensitata omnia, sermone puro & perspi­cuo, nec Rhetorico. Stantem in­ter [Page 12] amicos & inimicos quasi in Ae­quilibrio, fecerunt illi, ne ob do­ctrinam opprimeretur; hi, ne au­geretur. Itaque fortunâ tenui, famâ doctrinae ingenti, in Patroni sui Comitis Devoniae hospitio per caeterum vitae tempus perpetuò delituit, studio vacans Geometriae & Philosophiae Naturalis; edidit (que) jam senex librum quendam, quem inscripsit de Corpore; continen­tem Logicae, Geometriae, Physicae (tum sublunaris, tum coelestis) fundamenta; deducens Logicam quidem à significatione Nominum; Geometriam autem, & Physicam, ex Figurarum, & Effectuum na­turalium generationibus.

Hominis ergo neque genere, neque opibus, neque negotiis Belli aut Pacis assueti vitam scribo, & in publicum emitto; sed in omni genere Scientiae excellentis, & ferè [Page 13] singularis. Cujus ingenium ut co­gnoscerent (partim etiam ut sua ostentarent) convenerunt eum viri innumeri, tum nostrates, tum exteri; & inter illos, nonnulli Le­gati Principum, aliíque viri No­bilissimi. Adeò, ut conjecturâ in­de factâ de voluntate hominum eruditorum, qui posthac erunt, non ingratum fore posteritati existi­mavi, si quem vidisse voluerunt, illius vitam literis posteritati trade­rem; praecipuè quidem, ut quae Scientiis ille primus addidit, deinde etiam caetera vitae ejus, quae à Le­ctoribus desiderari posse videbun­tur, cognoscerent.

Quae scripsit de Jure naturali, de Constitutione Civitatum, de Jure eorum, qui summam habent Potesta­tem; de Officiis Civium, in libris Leviathan & de Cive (quia domi forisque nota, & maximè cele­brata [Page 14] sunt) praetereunda censeo.

In Physicis causam sensuum, prae­cipuè Visûs, unà cum doctrina om­ni Optica, & Naturâ Lucis; Re­fractionis Reflectionísque causas naturales, ignotas antè, primus de­monstravit, in Libro de Homine. Item causas Qualitatum sensibili­um, nimirum Colorum, Soni, Ca­loris & Frigoris. Somnia autem & Phantasmata, quae anteà pro Spiritibus & Mortuorum animis habebantur, & rudi vulgo terricu­lamenta erant, omnia profligavit. Causam autem Aestuum marino­rum, & descensionis Gravium, à Motu quodam Telluris perspicuè derivavit. Nam Phaenomena ille omnia ad Motum refert, non ad rerum ipsarum Potentias intrinsicas, neque ad Qualitates occultas; ut ante illum omnes Physici. De Motu autem, in Libro de Cor­pore, [Page 15] satis susè scripsit, & profun­dissimè.

In Ethicis ante illum nihil scri­ptum est, praeter Sententias vulga­res. At ille Mores hominum ab humana natura, virtutes & vitia à lege naturali; & bonitatem mali­ciámque Actionum à legibus Civi­tatum derivavit. In Mathemati­cis, Principia Geometriae, nonnulla correxit. Problemata aliquod dif­ficillima, à summis Geometris (ab ipsis Geometriae cunabulis) summo studio frustra quaesita invenit; ni­mirum haec, arcui Circuli lineam rectam, areae Circuli quadratum ae­quale exhibere, ídque variis Me­thodis. In diversis Libris.

2 o Datum Angulum dividere in data ratione.

3 o Cubi ad Sphaeram rationem invenire. In Problematibus Geo­metricis.

[Page 16] 4 o Inter duas rectas datas, me­dias continuè proportionales inve­nire quotcunque. In Problema­tibus Geometricis.

5 o Polygonum regulare descri­bere quotcunque laterum. In Roseto.

6 o Centrum Gravitatis invenire Quadrantis Circuli, & Bilinei, quod continetur Arcu Quadrantis & subtensa ejus. In Roseto.

7 o Centra Gravitatis invenire Paraboliformium omnium. In Libro de Corpore. Haec omnia primus construxit & demonstravit, & praeterea alia multa; quae (quia legentibus occurrent, & minoris sunt) praetereo.

Facient (opinor) haec, ut Vita ejus non indigna videatur, quae tum ad exteros tum ad posteros Scientiarum studiosos transmitta­tur; praesertim hoc tempore, cùm [Page 17] scribuntur vulgo vitae obscurorum hominum nulla virtute insignium, desiderante nemine.

Scripsit praeterea, circa annum aetatis suae octogesimum, Historiam Belli Civilis Anglicani inter Re­gem Carolum primum & Parlia­mentum ejus, Anglicè; item or­tum & incrementa Potestatis Pon­tificiae, Carmine Latino, versuum circiter duûm millium. Sed non sinebant tempora ut publicaren­tur.

Silentibus tandem adversariis, annum agens octogesimum septi­mum, Homeri Odysseam edidit à se conversam in versus Anglicanos, Anno deinde proximo etiam Ili­ada. Denique Cyclometriam, annum agens nonagessimum pri­mum, integram nondum editam.

Quod ad Formam attinet, vul­tu erat non specioso, sed, cùm lo­queretur, [Page 18] non ingrato. E [...]igie [...] ejus ad vivum à Pictore excellente descripta, qualis erat Aetatis suae septuagesimo, in conclavi Regis Caroli secundi conservatur. Ex­tant etiam ejusdem Imagines ab a­liis Pictoribus, diversis temporibus factae rogatu amicorum, in Anglia non paucae, & in Gallia aliquot.

Naturâ suâ, & primis annis, fe­rebatur ad lectionem Historiarum, & Poetarum; & ipse quoque car­men tentavit, nec (ut plurimi ju­dicabunt) infoeliciter. Postea au­tem cum in congressu quodam vi­rorum doctorum, mentione facta de causa sensionis, quaerentem u­num quasi per contemptum Quid esset sensus, nec quemquam audisset respondentem, mirabatur, qui fier [...] potuerit, ut qui Sapientiae Titulo homines caeteros tanto fastu despi­cerent, suos ipsorum Sensus, quid [Page 19] essent, ignorarent. Ex eo tem­pore de causa Sentiendi saepe cogi­tanti, forte fortunâ mentem subiit, quòd si res corporeae & earum par­tes omnes conquiescerent, aut mo­tu simili semper moverentur, su­blatum iri rerum omnium discri­men, & (per consequens) omnem Sensionem; & propterea Causam omnium rerum quaerendam esse in di­versitate Motuum. Atque hoc Principio usus est Primo. Deinde ut cognosceret varietates & ratio­nes Motuum, ad Geometriam co­gebatur: & à Principiis sui [...], inge­nio suo, Theoremata illa, quae su­pra commemoravi, foeliciter de­monstravit. Tantum interest in­ter illos, qui proprio genio; & illos, qui in Archivis veterum, aut ad quaestum docentium, Scientia­rum veritat [...]m qu [...]runt.

In Colloquii, lamiliaribus ju­cundus [Page 20] erat, praeterquam illorum; qui ad illum venerunt disputandi causa contra ea, quae jam ediderat (nec revocari poterant) de Jure summarum Potestatum Civili aut Ecclesiastico. Nam cum his vehe­mentiùs aliquando disputabat, quàm erat necessarium.

Naturaliter apertus erat, & inter adversarios (qui multi potentésque erant) innocentia magis, quàm consilio tutus.

Justitiae erat cum scientissimus, tum tenacissimus. Nec mirum, cùm esset pecuniae negligentissi­mus, & pro tenuitate fortunarum suarum, ultra modum beneficus; sed beneficio Patronorum suorum & Regis optimi dulcissimique Ca­roli secundi, satis copiosè senex vi­xit.

VITAE Hobbianae AUCTARIUM.

QUod Geometris usu venit, idem objectum pro re natâ mutatis linearum quantitatibus, servatis autem proportionibus, pari cum veritate de­scribere, id mihi in a­nimo [Page 22] est; eorum nempe quae superiori scripto pressiore stylo delinean­tur, vestigia relegere & solutiore filo retexere; non ut Cramben bis coctam reponam, sed ea tradam quae argumento lucem aliquam afferre possint, aut majoris mo­menti visa sint, quam ut oblivioni tradantur.

Thomas Hobbes natus est Malmes, buriae agri Wiltonien­sis, Nonis Aprilis, anno à partu Virginis Millesi­mo Quingentesimo O­ctuagesimo [Page 23] octavo; cu­jus Mater Hispanae clas­sis metu perculsa, quae tanquam portubus no­stris imminens famâ passim differebatur, ip­sum, puellum tamen, quod eventu patuit, sa­tis vivacem praematuro partu enixa est. Pa­trem nactus est Conciona­torem, qualem tunc fere­bant tempora, qui levi­ori doctrinae armatura instructus, Orationes publi­cas, & quas vocant Homi­lias, satis aptè populo praelegere poterat.

[Page 24] Quadriennis factus vernaculis literarum e­lementis operam dedit: octennis doctiorum lin­guarum tyrocinium po­suit sub Ooberto Latimero Rxoniense Malmesburiae lite­ras docente; qui quòd in puero docilitas tanta, quanta in nullo alio o­stenderetur, & simul a­cris animi & praestantis ingenii illustria signa perspicuè cernerentur, illum praecipuè in sinu fovit, & supra aequales excolere & incitare so­litus est. Tantos autem [Page 25] jam adhuc in ludo lite­rario degens in litera­turâ tam Latinâ quam Graecâ progressus fecit, ut Euripidis Medeam si­mili metro Latinis ver­sibus elegantèr expres­serit.

Anno 1603 ad perci­piendum uberiorem in­genii cultum, Oxonium missus est, in aulam Be­atae Mariae Magdalenae sub Praefecto tunc tem­poris Jacobo Hussee Legum Doctore, postea equite aurato, & Cancellario Sarisburiensi, bonorum [Page 26] ingeniorum fautore summo. Eum ibi mo­rantem Franciscus Hobbius avunculus Malmesburiae Aldermanus (qui sum­mus est ejus loci Magi­stratus) suis impensis a­luit, qui & postea mo­riens, modicum illi fun­dum testamento lega­vit. Post quadriennium autem usitato Philoso­phiae cursu jam emenso, gradu Academico quem Baccalaureatum appel­lant, ornatus est.

Interea Gulielmus Cavendish Baro de Hard­wick, 1608. [Page 27] ac (non multo post) Devoniae Comes, aliquem qui filii natu maximi studia & mores regeret, diligentèr con­quisivit; quâ in re vi­rum annis pene aequa­lem, adeóque ob mo­rum similitudinem gra­tiorem futurum, quam aetate & moribus gra­vem, praeoptavit. Hob­bius itaque jam vicennis, literis commendaticiis Jo. Wilkinsoni aulae B. Mag­dalenae tunc Praesidis ad­justus; huic muneri o­beundo in illustrem il­lam [Page 28] familiam adscitus est. Eo loci nobilissimi juvenis latus assiduò te­xit, atque artibus tanto genere dignis quibús (que) ingenia ad magnae for­tunae cultum excitan­tur, instituit; nec solùm in studiis gravioribus, sed etiam in venatione, aucupio, caeterisque in­nocuis exercitiorum vo­luptatibus individuus comes perpetuò adfuit. Quare summâ morum comitate, ingenii ele­gantiâ, animi prudentiâ, tantum sibi tum patris [Page 29] tum filii favorem con­ciliavit, ut Juveni Gal­liam Italiamque pere­gre adituro dignus vi­sus est qui inserviret. 1610.

Versatus autem ali­quamdiu illis in regio­nibus doctissimorum hominum copia floren­tissimis; luculentis na­turae muneribus, vene­randis antiquitatis Mo­numentis & ipsa popu­lorum indole celeber­rimis, solidam demum Sapientiam (qui verus est peregrinandi finis) secùm domum rettulit.

[Page 30] Reversus ita (que) cum jam Candisianae gentis mu­nificentia tempus atque otium ipsi suppeteret priora studia respicien­di, magno literaturae Academicae fastidio af­fici caepit; utpote quam affectatâ ambitione ef­formatam ac veluti per­sonatam judicavit; nec apud prudentes adeò in pretio habitam, nec ad vitae Civilis usus, ut specie prae se ferret comparatam vidit. Non placuerunt illi Logicae illae Metaphysicae (que) ar­gutiae, [Page 31] tanquam parum in se bonae frugis ha­bentes, & fovendis so­lum clamosis sophista­rum contentionibus na­tae; Ethicam autem tan­quam vulgi potius opi­nionibus & imaginariae virtutis mediocritati quàm veritati innixam; Et Physicam quae in Scholis docetur quae (que) sola pene Aristotelica est, tanquam nimis umbra­ticam, & potius super ingeniorum technis quàm experimentis na­turae fundatam contem­psit. [Page 32] Aliam itaque Phi­losophandi rationem si­bi ineundam ratus, le­ctioni veterum Philoso­phorum, Poëtarum, Hi­storicorum tum è Grae­cis tum Latinis diligen­tèr incubuit, & ex eo­rum Thesauris quid in suos usus faceret, accu­ratè deprompsit. Non autem, quod plerísque in more positum est aut veterum placitis inge­nium suum mancipavit, aut intra Scholastico­rum terminos circum­scripsit; aut seipsum [Page 33] quasi unicum humanae rationis exemplar pro­ponens, ex reconditis quibusdam notionibus proprio de cerebello e­rutis, licet rerum natu­rae & experientiae pror­sus contrariis scenicam quandam conflavit Phi­losophiam, aut triobo­laribus experimentis tempus dicavit (vitium hujus aevi literatis ni­mium familiare.) Sed ex universo scientiarum orbe amplissimas opes in aerarium suum com­portavit, & fidae rationis [Page 34] auspiciis sapientissimè digessit. Illis tempori­bus in amicitiam rece­ptus est Francisci Baconi, Verulamii Baronis & Vi­cecomitis Sanct. Albani, magni Angliae Cancel­larii & Philosophiae At­lantis, qui illius consue­tudine magnopere de­lectatus est; & ab ipso in nonnullis scriptis suis Latinè vertendis adju­tus, qui neminem cogi­tata sua tantâ facilitate concipere atque Tho­mam Hobbium passim prae­dicare solitus est. Ca­rus [Page 35] etiam fuit Edoardo Herbert Baroni de Cherbu­ry Philosopho & Histo­rico summo & scriptis claro. Coluit quoque Ben. Johnsonum Poëtam Laureatum, Anglicani Dramatis facile princi­pem; & Thucydidem suum antequam Praelo com­mitteretur, ejus examini & judicio subjecit. Ad ejusdem quoque operis censuram in partes vo­cavit amicum summum Robertum Ayton Equitem auratum, Scoto-Britan­num, Annae Reginae è Se­cretis, [Page 36] virum Poësi cele­brem & styli arbitrum elegantem.

Duobus interea no­bilissimis funeribus lu­gubris facta est Candisiana domus, Anno 1626 Gu­liemus Devoniae Comes ad superos migravit; quem biennio post morte ni­mis immaturâ, insecutus est filius, cujus obitus ut bonis omnibus luctuo­sus, ita Hobbio tristissi­mum reliquit desideri­um magnifici studio­rum Patroni ac Maece­natis. Tantò itaque [Page 37] dolori cum solatium in­veniri vix posset, diver­ticulum saltem quaesi­vit Hobbius; quare reli­ctâ patriâ in Galliam pro­fectus est, conditionem ferente nobilissimo viro Gervasio Clifton, Vid. Tha [...] an­tiq. Nottingh. (antique est & summe generosa eo­nomine in agro Nottin­ghamiensi familia) ut filio peregrè ituro adesset i­tineris simul dux & studiorum informator. Illo tempore annum jam quadragesimum prae­tervectus, Euclidi operam [Page 38] dare coepit, non tam de­monstrationum materiâ allectus, quam perspi­cuitate, certitudine, & indivisa rationum serie delectatus. Non enim Mathematicas artes ad­miratus est vir perspica­cissimus, ob laterum & angulorum affectiones, aut numerorum, linea­rum, superficierum, cor­porúmve mutuas inter se proportiones (de homogeneis intelligo quantitatibus) subtiliter indicatas; quippe istius­modi omnia a communi [Page 39] vitâ remotiora facile a­nimadvertit; licet ad praxin relata usûs non adeo contem­nendi; sed quod methodo ipsis propriâ intellectus ad rerum cognitionem optimè duceretur, atque diffi­cilia inveniendi, vera asserendi, falsa redar­guendi certissimâ ratio­ne imbueretur. Quare illi viae ad scientias in posterum promovendas insistere decrevit; per­taesus Philosophiae vul­garis, quae in [...]idis prin­cipiis [Page 40] male compagina­tas notiones ita super­struxerat, ut tota aedifi­cii moles ruinam factu­ra palàm videretur; cùm interim artes illae Mathematicae certis & in experientiâ communi fundatis principiis in­nixae multa in lucem in­venta protulissent, hu­mano generi utilia, sibi ipsis gloriosa. Dolen­dum tamen nobile hoc ingenium, eodem quo & magnum Scaligerum in­fortunio laborâsse, quod Mathematicis studiis, [Page 41] quae nisi in teneris ani­mis altas radices vix a­gunt, seriùs paulo ani­mum adjecit, aliter pro­culdubio ob praeclara inventa Musi [...] & Apollini Hecatombas immolâsse potuisset; aut certè, quod summe optandum foret, adversariis mino­rem ipsum vellicandi ansam praebuisset.

Anno 1631 in Devoniae Comitum familiam re­vocatus est à Comitissa Vidua, ad filium jam tredecennem in literis instituendum. Hujus [Page 42] itaque curam pro grato erga paternos manes affectu libentissimè sus­cepit, & singulari cum judicio per amoena stu­diorum ad rerum co­gnitionem perduxit; quem hodie in viridi senectâ constitutum il­lustris familiae pruden­tissimum patrem aetas nostra meritò venera­tur.

Circa haec tempora in lucem prodiit primus Hobbiani ingenii partus, Nobilissima illa Thucydidis è Graeco in Anglicanum [Page 43] sermonem versio, cae­teris omnibus quae gens nostra unquam vidit antiquorum interpre­tationibus jure antefe­renda; quam Domino suo Devoniae Comiti di­cavit, licet Patri defun­cto destinatam. Histo­riam illam chartâ Cho­rographicâ Graeciae pro­priâ manu descriptâ or­navit, adjecto etiam in­dice Geographico, & dissertatione de vita & scriptis Thucydidis, non tam ex Marcellino vitae Thucydideae scriptore sum­pta, [Page 44] quam proprio judi­cio conscripta.

Tunc etiam prodiit elegans illud Poëma de Mirabilibus Pecci, quo no­mine venit Derbiensis agri pars Occidentalior, re­gio montosa at (que) aspe­ra, Vid. Cambd. Britan. sed nonnullis quae rariora ha­bentur celeberrima; u­bi, ut mittam aedificia antiqua & nova, magna artis opera, Pecci castrum & Chatsworthum nobilem Devoniensium Comitum sedem; inter naturalia eminent thermae cor­pori [Page 45] humano saluber­rimae; metallifodinae plumbo & antimonio foetae, & subterranei specus, quorum unus (honorem praefabor) Diaboli podex nominatur, de quo, sive veri igno­rantia, sive mentiendi li­bidine, multa fabulosa circumferuntur.

Anno 1634 cum Do­mino in Galliam transiit, ubi Parisiis degens, prae­cipuam naturali Philo­sophiae promovendae o­peram impendit. Quum autem ex iis quae longo [Page 46] rerum usu, atque acrimentis studio compere­rat, animo altè defixa insedisset sententia, in Natura omnia Mechanicè fieri, & ex una materiâ variis motuum generi­bus & mensuris agitatâ universa rerum phae­nomena exurgere, tam quoad animalium sen­sationes, quam caetero­rum corporum affectio­nes; ideo naturae mo­tûs indagandae ante omnia incubuit, com­municatis assiduò cogi­tatis cum Marino Marsenno, [Page 47] ex Minimorum ordine, Vi­ro eximiè bono, docto, curioso; & in illustran­dis scientiis Parario & Proxenetâ indefesso; qui etsi propriis scriptis inventísque non exi­guam sibi laudem com­paraverit, tamen in acu­endis aliorum ingeniis, & faciliori reddendo commercio Philosophi­co, caeteros hujus saeculi omnes superavit.

Posthaec Hobbius in I­taliam profectus, Pisis quotidianâ consuetu­dine usus est Galilei Ga­lilei [Page 48] Lyncei, Mediceorum Syderum & Solarium macularum inventione clari; qui etsi prae aliis ad res Astronomicas impetu quodam fere­batur, in Philosophia, tamen naturali magnâ cum laude versatus est, & in naturam motûs (cui fidem faciunt scri­pta Cedro dignissima) supra Antiquos longis­simè penetravit. Ami­citiam inter ipsos con­ciliavit idem studiorum cursus, & summa morum ac temperaturae si­militudo; [Page 49] quae fortasse communis infortunii causa, ut uterque acer­rimis Ecclesiasticorum cen­suris vexaretur; quo jure, quâve injuria, non est meum pronunci­are.

Anno 1637 cum Pa­trono in patriam rever­sus, efflagraturi paulo post belli intestini Scin­tillas animadvertere sibi visus est. Nempe Scoti depulsis Episcopis, in Regiam Majestatem in­volabant, faventibus in­terim quibusdam quos, [Page 50] vocant Ministros, Anglis; turpissimis seditionum flabellis. Quare huic malo, quantum in se e­rat, occurrendum ratus; tum pro suo in Regem officio atque obsequio, tum pro decumano, quo semper in Democrati­cos odio laboravit, li­bellum scripsit Juris Regii asserendi gratiâ, qui postea in Librum de Cive, & tandem in Le­viathanem excrevit. Ejus autem summa haec fuit, sine Pace impossibilem esse incolumitatem, sine [Page 51] Imperio Pacem, sine Armis Imperium, sine opibus in unam manum collatis nihil valere Ar­ma, neque metu armo­rum quicquam ad pa­cem profici posse in illis, quos ad pugnandum concitat malum morte magis formidandum; nempe dum consensum non sit de iis rebus, quae ad salutem aeternam ne­cessariae creduntur, pa­cem inter cives non posse esse diuturnam.

Interea, Coelo crimi­nibus nostris infenso, & [Page 52] fatali gentis nostrae in­fortunio, gliscebant in­dies infaelicia animorum dissidia. Tertio Nonas Novembris anni 1640, indictum est generale ordinum regni concili­um, quod apud nos Par­lamentum vocatur, ubi in ipsis initiis ex ingenti partium aestu, ne dicam furore quodam, Civilis belli miserias imminere praesentiens; aliósque, qui jus Regium pro­pugnâssent libertate mulctatos videns, patri­am sibi intutam ratus, [Page 53] Parisios se in quietum studiorum secessum re­cepit.

Florebat tunc tempo­ris urbs illa ingenti do­ctissimorum hominum frequentiâ, qui immor­tali [...]minentissimi Car­dinalis Richelii munifi­centiâ permoti, ad artes ac scientias, & unum­quodque politioris li­teraturae genus illu­strandum strenuè con­tenderunt. Cum illis solitus est quotidianos sermones conferre, at (que) arduis in Philosophiâ [Page 54] & Mathesi problematis ingenium exercitare, naturam variis experi­mentis torquere, rerum principia indagare, in­venta ratiociniis stabi­lire. Prae caeteris autem arctâ necessitudine jun­ctus est Marino Marsenno O. M. & Petro Gassendo Mathematum Professo­re Regio, viro insigni doctrina & suavissimis moribus exculto, & quod honoris causa pronunciare licet, Phi­losophiae Epicureae instau­ratore.

[Page 55] Anno 1641 Mersenno procurante cum nobi­lissimo Renato Cartesio com­mercium instituit Epi­stolicum, in quo, de na­turâ ac legibus motûs, tam directi, quam refle­xi, aliísque ad Dioptricen spectantibus argumen­tis, utrinque subtiliter disputatum est, quae omnia tomo tertio Epi­stolarum Cartesii plene exhibentur. Circa i­dem tempus Cartesius (praemisso jam antea anno 1637 novae Philo­sophiae specimine) pub­licavit [Page 56] suas de Primâ Philosophia meditatio­nes, in quibus Dei es­sentiam atque existen­tiam, animae humanae naturam, eamque ab omni corporeo prorsus distinctam, ipsius Mate­riae rationem & modos maxime proprios; om­nis denique scientiae fundamenta, ex innatis quibusdam Ideis de­monstrare contendit. Illos tanti Viri conatus dignâ cum laude exce­pêrunt omnes; at ni­hilominus tantam re­rum [Page 57] molem tam imbe­cillibus fulcris inniti non passi sunt sagaciores Philosophi; scriptísque contrariis rationum e­jus incertitudinem o­stenderunt, inter quos praecipuè nominandi veniunt, Petrus Gassendus, Antonius Arnaldus celebris e Sorbona Theologus, & Thomas Hobbius.

Anno 1644 Marinus Marsennus cogitata sua Physico-Mathematica in lucem emisit, ubi in­ter alia doctorum viro­rum collectanea, non­nullis [Page 58] ingenii Hobbiani monumentis opus suum insignire placuit.

Anno 1645 Exarsit celebris illa controver­sia inter Christianum Severi­ni Longomontanum Cim­brum, superiorum Ma­thematum in Regiâ Da­norum Academiâ Ha [...]niensi Professorem publicum, & Joannem Pellium An­glum, tunc temporis Mathese [...]s in illustri Amstelodamensium Gym­nasio Professorem iti­dem publicum. Longo­montanus nempe Vraniburgi [Page 59] sub Tychone astronomicis studiis initiatus Astrono­miâ Da [...]ica anno 1622 4 o Amst. 1622 & fol. ib. 1640. edita nonnullam sibi nominis celebritatem compara­verat, quam in Geome­tricis etiam affectans, ad infoelicem illum Qua­draturae Circularis sco­pulum, cui tot praeclara ingenia allisa sunt, im­pegit. Doctissimus au­tem Pellius Longomontani paralogismos apertè de­prehendens, cum in u­no theoremate proban­do totius controversiae [Page 60] cardinem verti facilè cerneret; hoc ipsum tum proprio Marte de­monstravit, tum adhi­bitis celebriorum totius Europae Mathematico­rum calculis sententiam suam muniri conatus est. Illi autem ne aut gratiae causâ suffragari, aut de rebus parum perspectis pronunciare viderentur, suas singuli demonstrationes illi mi­serunt; [...] Controv. de ve­ [...] circule mensura 4 o Amst. 1647. eo­rum nomina mihi historiae literariae causâ repetenti [Page 61] condonabitur spero. Erant autem, Aegidius Personerius de Roberval, Pa­risiis in Collegio Re­gio Franciae, Mathema­tum Professor; Thomas Hobbes Philosophus An­glus; Carolus Cavendishius Anglus, eques auratus, illustrissimi Novi Castri Marchionis frater uni­cus; D. Pallieur nobilis Parisinus; Petrus Carcavius in supremo Galliae Con­sistorio senator; Marinus Mersennus Minimus; Jo. Adolph. Tassius, Mathema­ticus Hamburgensis; Jo. Lud. [Page 62] Wolzogen Liber Baro Au­striacus SRM Poloniae & Sueciae Aulicus cubicula­ris; Renatus des Cartes, Bo­naventura Cavalierius, Bono­niae Mathematices pro­fessor publicus; qui­bus postea accesserunt Claudius Mydorgius, patri­cius Parisinus & Picardiae quaestor, & Jacobus Golius, Mathematum & linguae Arabicae in academiâ Lugduno-Batavâ professor peritissimus. De Hob­biano autem ratiocinio, ne pro affectu aliquid immodica laude efferre [Page 63] videar, hoc solum adji­cere libet, illud aut e­leganti brevitate, aut evidenti perspicuitate caeterorum nulli conce­dere.

Grassante interim per Angliam civili bello, Hobbius pro summo in patriam amore, quod bonum civem & fide­lem subditum maxime decuit; populares suos sanioribus quam quae hactenus obtinuerant principiis imbuere, exa­cerbatos hominum ani­mos ad pacis & concor­diae [Page 64] rationes revocare, & in summae potestatis obsequium addictiores praestare, annisus est. Quare reliquis postha­bitis studiis, quantum ipsi suppetiit temporis Politicae scientiae im­pendens, Librum de Cive (cujus pauca duntaxat Exemplaria Parisiis 1642 evulgaverat) revisit, & notis utilibus adauxit; in quo subditorum contra summum imperatorem conjurationes rebellio­nésque, & immanes il­las de principe regnis [Page 65] vitáque exuendo opi­niones penitus damna­vit: potestati Civili jura ab Ecclesiasticis caligino­sorum temporum bene­ficio praerepta restituit, & diram sectariorum hydram, effroenem nem­pe conscientiae liberta­tem, heroico ausu per­domuit.

Eodem anno fortunâ belli regiis partibus in­fensâ magnus honora­torum [...]xulum numerus Parisios confluxerat, in­terque illos Princeps Wal­liae, nunc Rex optimus, [Page 66] Carolus secundus. Hobbius itaque magnâ famae ce­lebritate tum apud suos tum exteros florentissi­mus, a Magnatibus qui­busdam Principi com­mendatus est, ut Mathe­maticam ipsi praelege­ret. Quo munere mag­no cum judicio perfun­ctus, eam Mathese [...]s cognitionem impressit, quam hodiè in tanto Principe admirantur omnes, adeoque placuit, ut apud ipsum regnis haereditariis restitutum maximâ semper florue­rit [Page 67] gratiâ, annuo etiam honorario ornatus. Illo tempore Samuel Sorbierius M. D. doctissimi Samuelis Petiti nepos in Hollandiam profecturus, exemplar Libri de Cive ultima au­thoris manu limatum impetraverat, quem i­deo Gassendus & Mersennus missis duobus Epistoliis, laudabant, & boni pub­lici causâ ut typis opti­mis committeret, incita­bant; quae hîc loci in­terserere non abs re ali­enum judico.

Gassendi EPISTOLA.
Per-erudito ac per-amico Viro SAMUELI SORBERIO Petrus Gassendus S.

QUod Epistolium ad me Caleto vela mox facturus, dedisti, accepi. Nihil opus fuit excusare, quod Vale coràm non dixeris; nam praeclarus noster Martellus sat de­claravit, [Page 69] quàm impro­visa discedendi occasio fuerit, & quam requi­sieris me tamen, utcun­que non adfuerim do­mi. Quod addis tamen potuisse te ante disces­sum extorquere ab Exi­mio illo Hobbeo, id ex­emplum Libri de Cive, cui ipse manu propriâ mar­ginales notas apposuit, ut cum istûc, ubi te vo­veo incolumem, perve­neris, edi iterato pro­cures, id summopere delectavit. Videlicet, tam pauca fuere excusa [Page 70] libri exemplaria, ut illa sui sitim potius fecerint, quam expleverint; si­quidem innumeros vi­deo, qui librum arden­ter, sed frustrà requi­rant. Et Liber certè est non vulgaris, dig­núsque, qui omnium, qui altiora sapiunt, ma­nibus teratur; neque (si illa seposuero, quae Religionem, in qua su­mus [...], adtinent) scri­ptorem agnosco, qui argumentum scrutetur, quam ille, profundiùs. Utinam vero, caetera e­tiam, [Page 71] quae ille versavit, perinde extorsisses! quippe ex ipsis in lucem prolatis summè beâsses nationem totam Philo­sophantium solidè; cùm ego quidem neminem norim, qui sit inter Phi­losophandum magis a praejudicio liber, qui (que) penitius, quicquid re­rum edisseruit, intro­spiciat. Enimvero tu virum satis nôsti; fru­stráque foret si quid praeterea in commen­dationem ejus addere­tur. Vale, & amicos [Page 72] optimos saluta, impri­mísque Curcellium, Heere­boordium, Bornium, & alios. Parisiis iv Calend. Maii. MDCXLVI.

EPISTOLA Mersenni.
Eruditissimo Viro Sam. Sorberio Doctori Medico S D. Marinus Mersennus M.

EN audio, doctissi­me Sorberi, tecum illud egregium opus de [Page 73] Cive Incomparabilis viri D. Hobbii te Hagam Comitis, hoc est ingentem the­saurum literarium tu­lisse, novis auctum co­gitationibus, quae sin­gulis difficultatibus sa­tisfacientes, planum iter exhibeant. Vide igitur ut quis egregius Typo­graphus librum illum aureum gemmis auctum & ornatum, in lucem edat, neque diutius pa­tiaris eum a nobis desi­derari. Sed & Autho­rem pro viribus urgeas, ne totum corpus Phi­losophicum, [Page 74] quod men­te premit, & calamo explicat, deinceps arcâ (nobis fatali) conclu­dat, ne tandem nos ad authoritatem Regiam provocare cogat, quâ ipsius arcam invidam effringamus. Quantâ autem voluptate a nobis afficieris, quando vide­ris nobilem illam Phi­losophiam, non minus quam Euclidis elementa demonstrari? Quàm libentur illi tuae [...] & Scopticis naeniis renun­ciaturus es, cum Do­gmaticam [Page 75] firmissimis in­nixam fulcris fateri co­geris. Vale. Ubi vero D. Rivetum, ubi Hugenium Mirabilem virum vide­ris, millies eos meo no­mine salutes velim, mé­que tui credas memo­rem & obsequentem.

Aureliae XXV April. MDCXLVI.

Prodiit autem Liber de Cive typis Elsevirianis anno 1647, anno (que) inse­quente dicti Sorbierii o­perâ Gallicè versus, ex [Page 76] eâdem officinâ prodiit anno 1649, Vid. lettres & dis­c [...]rs. de Sorbiere, ap. 212. ad 232. Cornificio Vle­feldio Magno Danicae militiae Ma­gistro dicatus, addito e­tiam praeloquio, in quo & laus Authoris & li­bri dignitas exponun­tur.

Interea indefessum Philosophi nostri studiorum cursum infoelix casus interrupit; ex impro­viso febre correptus est acutissimâ, quae in tantum invaluit, ut re­mediis frustra adhibitis [Page 77] naturâ morbi violentiae succumbente, extre­mum penè spiritum a­cturus videretur. Tunc autem cùm non amplius cuiquam relictus est fu­cum faciendi locus, eo momento se Religioni patriis legibus stabilitae addictissimum ostendit, & precibus juxta Eccle­siae Anglicanae ritus prae­missis, supremum Via­ticum recepit. Nihi­lominus praeter omnium spem fausto Numine convaluit.

Ineunte anno 1650 [Page 78] Gulielmus Davenantius e­ques Auratus, Poëta Laureatus, Poëmatis He­roici Gondibertiadis nomi­ne insigniti anno pro­ximo Londini prodituri, praefationem Parisiis e­didit; in qua de Poë­se [...]s, Heroicae praeser­tim, naturâ ingeniosis­simè disseruit, & totum opus Hobbiani judicii cen­surae submisit. Hobbius autem Amici postulatis responso satisfecit, & quid de Nobili illo Po­ [...]mate sentiret, exposuit, nec non ulterius de [Page 79] Poëmatis ratione in genere, & specialiùs de Heroico, ratiocinatus est, supra vulgares lite­ratorum notiones.

Eodem anno publi­catum est opus ejus ser­mone patrio De Natura Humanâ, praefante (uti famâ accepi) summi in­genii ac judicii Viro Setho Wardo, tunc Astro­nomiae Professore Savi­liano, nunc Episcopo Sarisburiensi, & elegantis­simis Iambicis adornan­te Radulpho Bathurst, tunc Magistro artium Colle­gii [Page 80] Trinitatis Oxon. nunc Decano Bathoniensi. Sicut etiam anno vertente, liber de Corpore Politico Londini impressus est.

Anno 1651 Prodiit scriptum nomine Levia­than (per stupendum illud animal designatur corpus Politicum) liber per Europam celeberri­mus; scriptis interim contrariis vexatissimus; quem nonnulli quasi insolitum Politices mi­raculum venerantur; alii interim quasi mon­strum horrendum, in­forme, [Page 81] omni rationis lumine destitutum, fu­giunt & detestantur. Fruatur quisque suo per me sensu licet; mi­hi, nec alienam Philo­sophandi libertatem circumscribere, neque propriam prodere, ani­mus est.

Missis autem in Galliam nonnullis Leviathanis ex­emplaribus, Theologi Anglicani qui circa Re­gem erant, ob quaedam eo in opere Paradoxa, Hobbium tanquam parti­bus Regiis minus ad­dictum, [Page 82] tum ut nova­rum impiarúmque in religione opinionum Authorem criminaban­tur. Valuerunt apud Regem Pientissimum ca­lumniae Religionis spe­cie larvatae, & praevalen­tibus adversariis ne ad Regem aut domum Re­giam accederet manda­to cautum est.

Hoc tanto praesidio orbatus Hobbius, Romanae Ecclesiae, Spiritualis Monarchiae satellitum metu correptus est, quorum odium impla­cabile [Page 83] sese merito in­currisse senserat, ob de­tectas in Leviathane Ec­clesiasticorum technas, regni tenebrarum do­los, & Pontificis Romani po­testatem malis artibus occupatam, quà in civi­lis Potestatis jura in­volando, quà simplici ac imperitae plebeculae san­ctis praestigiis illuden­do; quare Parisiis se minus tutum judicans, mediâ Hyemis tempe­state aufugiens, in pa­triam se contulit; cu­jus itineris molestiis fa­tigatus, [Page 84] jam senex plus quam sexagenarius, di­uturnam stomachi aegri­tudinem contraxit; ad­hibitis nihilominus de­bitis medicinae auxiliis, pristinam tandem vale­tudinem recuperavit.

Annum 1652 Londini insumpsit, urbe celebri & copiosa, liberalissimis studiis eruditissimisque hominibus affluente, quorum assiduâ consue­tudine & quo [...]idianis colloquiis fruebatur. Inter quos eminebant Gulielmus Harveus M D. [Page 85] Caroli primi Medicus pri­marius, circularis sanguinis motûs Inventor, qui & postea moriens, anno 1657, (aetat. 80) in ami­citiae testimonium, ali­quot librarum Angli­carum summam ipsi te­stamento legavit. Jo­annes Seldenus J C Poly­histor, Antiquitatis, hi­storiae & linguarum O­rientalium cognitione celeberrimus: Jo. Vaughan J C postea in Banco Communium Placito­rum supremus Angliae Justitiarius; Abrahamus [Page 86] Cowleius, vir omnibus nu­meris Poëticis, quod veterum nulli contigit, perfectissimus, qui e­tiam Hobbium immortali carmine Pindarico celebra­vit: Nec omittere fas est Carolum Scarburgium M D. Mathematices co­gnitione, & Medicinae praxi clarissimum.

Anno 1653 in Devoni­ensium comitum famili­am, securum studiorum asylum revocatus, ani­mum penitùs applicuit absolvendae Philoso­phiae de corpore, in quâ [Page 87] Physices elementa ex­ponuntur. Illam Phi­losophiae partem pri­mam animo designave­rat; sed ob civile bel­lum intervenientes, de Imperii & debitâ Civium obe­dientia quaestiones, Poli­tices, partis alioquin ul­timae, caeteris dilatis, priùs maturandae absol­vendaeque, in causâ fu­erunt.

Tandem autem ad umbilicum perductus liber de Corpore prodiit Latinè 1655. & proximo anno vernaculè, una [Page 88] cum sex Lectionibus ad Pro­fessores Mathematicae Savilianos.

Illo tempore Clarissi­mus Wallisius in Acade­miâ Oxoniensi Geome­triae professor Savilia­nus, edito Elencho Geome­triae Hobbianae, Diuturni illius belli Mathematici classicum cecinit, quod acerrimo Marte, adhi­bitis quadrâ & circino, intervolantibus non­nunquam acutissimis convitiorum telis, u­trinque gestum, vicen­nium & amplius perdu­ravit, [Page 89] nec nisi tandem Hobbianâ morte conqui­evit.

Circa idem tempus Hobbius cum Jo. Bramhallo, tunc Episcopo Derriensi, postea Archiepiscopo Armacano, & totius Hiber­niae Primate, certamen exercuit literarium, de Libertate & Necessitate acti­onum humanarum; Li­belli utrinque conscri­pti sunt varii, de quibus alibi plenius.

Anno 1658. in lucem emissus est liber de homine, qui est Philosophiae ejus [Page 90] pars secunda, quae circa facultates affectús (que) hu­manos, imaginationem, memoriam, intellectum, ratiocinationem, appe­titum, voluntatem, bo­num, malum, honestum, turpe, aliáque ejus ge­neris occupatur.

Anno illo mirabili 1660. Summo Numine Britannicae Gentis in­fortunia miserante, de­pulsis Rebellionum fu­riis, & profligatâ saevis­simâ illâ Tyrannide, quae sub Religionis & Boni Pub­lici larvâ, in vitas fortu­nás [Page 91] omnium impu­nè grassabatur; post complurium annorum exilium, Regnis suis re­stitutus est Serenissimus Princeps, CAROLUS SECUNDUS; Quod si­cut Bonis omnibus sum­mam attulit laetitiae ma­teriam, ita Hobbium, qui Regias partes pro virili semper sustinuerat, in­credibili gaudio affecit. Ingenti ita (que) desiderio optimi Principis aspectu fruendi excitatꝰ, relicto rure, ubi tunc temporis degit, Londinum advola­vit, [Page 92] ubi quam votis tan­topere expetiit foelici­tatem, Casus inopinatus ipsi ultrò detulit. Rex enim aedes Sarisburienses, in quibus tunc cum Pa­trono moratus est Hob­bius, curru praetervectus, illum fortè conspicatus ad se accersi jussit; ma­num osculandam prae­buit, de valetudine ac rebus suis sciscitari di­gnatus est; ipso interim favorem Regium, quo par est, cultu & obse­quio excipiente. Non multò pòst, Samuele Coopero [Page 93] Pictore Excellentissimo Regem Admirandi Peni­cilli ductu ad vivum ex­primente, ejus operâ ad secretiorem cum Rege congressum admissus est; Qui colloquio ipsi­us non minùs prudenti, quam faceto plurimùm oblectatus, de pristinâ apud se gratiâ securum reddidit, & facillimos semper in posterum a­ditus pro summâ beni­gnitate concessit.

Sub illud tempus, CA­ROLI secundi auspiciis, fundata est Societas Regia [Page 94] Londinensis promovendae Philosophiae Naturalis causâ; de cujus Insti­tuto honorificè sensit Hobbius, ita ut veram Phi­losophiam relictis Aca­demiis Londinum transmi­grâsse affirmaret; illud tamen improbare visus est, quod de generali motûs doctrinâ exco­lendâ minùs soliciti, Pro­letariis Experimentorum Mi­nutiis se addicerint ni­mis; saepenumerò di­cere solitus, Si ex multi­fariâ Experimentorum farragine congestâ Phi­losophi [Page 95] titulus exurge­ret; nihil obstare, quo minùs Mulierculae, Oli­tores, Pharmacopoei & Ciniflones Chymici in Philosophorum album referrentur.

Tunc etiam Hobbius Mathematicae ulterius provehendae studium impensè intendit; Geo­metriam ab ipsis funda­mentis restituere ag­gressus; in quâ Natu­ram quantitatis, lineae, anguli, Rationis seu Proportionis, se pri­mum detexisse, in ani­mum [Page 96] induxit; praete­rea Admiranda illa Pro­blemata, ad quae frustrà hâctenus Geometrae a­spiraverant, (fastigium totius Geometriae altis­simum) Circulo aequa­lem exhibere Quadra­tum; Cubum Cubi du­plum constituere; da­tum Circuli arcum juxta datam rationem disper­tiri; Rectam lineam Pa­rabolicae aequalem in­venire; sese praestitisse, & maximâ cum eviden­tià demonstràsse, refra­gantibus licèt universis [Page 97] Mathematicorum cal­culis, sibi obfirmatè per­suasit.

Ab Arithmeticâ au­tem Speciosâ tanquam blandâ ingeniorum se­ductrice prorsùs abhor­ruit; veritus ne illius operâ, ab antiquâ con­struendi & demon­strandi elegantiâ, cujus auxiliis Euclides, Apollonius, Archimedes, Pappus, aliique e Veteribus summi arti­fices Mathese [...]s Pomoeria tam foeliciter protule­rant, doctorum animi paulatim avocarentur.

[Page 98] Anno 1664 ab Amico quodam, qui [...] e­jus ingenium expolien­dis Rei-publicae legibus summè accommodatum judicavit, ad legum No­strarum studium impul­sus est; causatus licèt aetatem jam grandiorem, & materiae tam incultae, tantisque difficultati­bus implexae, vix suffe­cturam. Usque adeò tamen perspicacissimae mentis acies rerum in­teriora penetravit, ut de Legibus Anglicanis com­mentarium scriberet [Page 99] doctissimis JCtis in pre­tio habitum, qui adhuc Manuscriptus asserva­tur.

Jam verò cum in in­finitâ pene materiarum sylvâ sese hâctenus ver­satum fuisse perpendis­set, veritus ne, quae o­lim seorsùm prodierant opera, velut Sibyllae folia, passim dispersa volita­rent; scripta sua in u­num compingendi de­siderio ferebatur. Quare versis in Latinum quae sibi commoda videban­tur; praesertim fami­gerato [Page 100] Leviathane, quem adjectâ appendice au­ctiorem fecit; Univer­sa simùl Praelo commit­tere animo destinavit. Cum autem ab illis qui tunc Praelo Imperabant, apud Londinenses, Oxonien­ses, aut Cantabrigienses, ty­porum licentia impe­trari non poterat, desti­nato nihilominus pro­posito obnixe intentus, opera sua Amstelodami im­primenda tradidit Joanni Blauvio, viro optimo, & rei literariae promoven­dae studiosissimo; cujus [Page 101] industriâ factum, ut an­no 1668 Pulcherrimis typis expressa in publi­cum prodierint. Quae etiam non multò pòst in Bibliothecam Aulae Magdalenensis, cujus olim Alumnus fuerat, in grati animi testimonium, sub­misit.

Interea, Hobbius magnâ ingenii gloriâ celebris, ab universis summo ho­nore afficiebatur, atque illum non solùm cole­bant, qui aliquid in Philosophiâ percipere atque audire studebant, [Page 102] verùm etiam si qui fortè simulabant. Omnes passim aut genere aut literaturâ Nobiles, qui aliquid de ingeniis po­terant judicare, illum cognitione atque ami­citiâ suâ dignum existi­mabant. Exterorum Doctissimus quis (que) qui Angliam nostram invise­ret, ad ipsum quasi Philosophiae quoddam Oraculum proficisceba­tur: Quin etiam Legati at (que) Principes tanquam ad singulare Gentis No­strae Ornamentum con­fluebant.

[Page 103] Anno 1669 Cosmus Me­diceus, Ferdinandi secundi fi­lius, Etruriae Princeps, tan­ti Philosophi famâ per­motus, illum saepiùs con­venire dignatus est; & insignem scientiam quàm plurimùm admi­ratus, Iconem ejus & libros universos, inter rarissima Bibliothecae Mediceae [...] reponen­dos, domum secum de­portavit.

Tunc etiam in Acade­miis aliquantùm obtinere coepit Philosophia Hob­biana, & Juventus Aca­demica [Page 104] in publicis Scholarum velitationi­bus, Opiniones Hobbianas haud rarò defendere solita est. Inter alios Daniel Scargil Artium Bac­calaureus, & Collegii Corporis Christi in Acade­miâ Cantabrigiensi Soci­us, vir fervidi, & praeco­cis ingenii, & vitae paulò solutioris, Theses quas­dam incautius forsan, & nimiâ cum acrimoniâ propugnavit. Illae au­tem, prout typis Aca­demiae publicis expressae habentur, hujusmodi e­rant.

[Page 105]

Jus Dominii fundatur in Po­tentiâ.

Justitia Moralis pendet a Ci­vilibus Institutis.

Scriptura Sacra in Legem san­citur solummodo ex autho­ritate Magistratus.

Supremi Magistratus jussis, etsi Legibus Divinis quae de mo­ribus latae sunt, contrariis, obtemperare oportet.

Quibus aliam, (quod suspicari licet) Invidiae augendae gratiâ attexu­erunt boni Censores, quam pro Thesi Philo­sophicâ sumat, qui vo­let, [Page 106] siquis adeò caecus est: ‘Quòd Gloriosum erat, Atheus esse & censeri.’

Ista autem Positio ex consequentiâ dicti cu­jusdam trahi dicitur, quod gloriaretur, se Hobbii discipulum atque Atheum esse: vocabulis a Censoribus ita odiosè dispositis, tanquam i­dem sonarent Hobbianus at (que) Atheus.

Theologi autem, qui in Academiis semper regnant, qui (que) in Rem suam aut [Page 107] Commoda peccantibus haud facile ignoscunt, illum pro Senatu Aca­demico, qui etiam ex i­psis praecipuè conflatur, gravissimorum crimi­num postulant. Quare summâ cum vehemen­tiâ increpitus, Magistra­tûs Academici authori­tate Carceri inclusus est; postea Gradu privatus, Sodalitate exutus, Aca­demiâ expulsus, Prius tamen summâ cum ig­nominiâ dedecore co­actus est pro Concione in Templo Publico, [Page 108] Theses suas tanquam sibi a Plutone submissas, ad Stygem damnare; Eásque erga Summum Numen Impias, omní (que) humanae societari per­niciosissimas, pronunci­are.

Sic acta est isthaec Tragoediola; Hobbius au­tem nominis sui existi­mationem injustis ca­lumniis laesam facile sen­tiens; dogmatis suis tùm in sequiorem sen­sum detortis, tùm etiam turpiter & cum oppro­brio damnatis, ipsóque [Page 109] tanquam Atheorum An­tesignano Publicè de­scripto, per literas ad amicos de injuriâ gra­viter conquestus est, sed incassum, cùm id temporis vindicias suas publico dare ipsi libe­rum non esset.

Anno 1670 Antonius a Wood, Collegii Mertonensis Socius, vir Doctissimus, Historiam & Antiqui­tates Oxoniensis Acade­miae, in quibus per de­cennium & ampliùs, ad­mirandâ cum industriâ laboraverat, tandem ab­solvit. [Page 110] Opus illud An­glicè conscriptum du­obus Voluminibus com­plexus est, quorum prius res in Academiâ gestas ab ipso ortu ad nostra usque tempora, recenset; in altero Collegiorum Fundato­res Maecenatésque & Il­lustrium virorum Elo­gia continentur. Pla­cuit autem Summis in Academia Viris ut ex­terorum in gratiam La­tio donaretur, Studiosis nonnullis ad hanc ope­ram delectis, qui tamen [Page 111] in Cogitatis suis verten­dis Authori non fece­runt satis. Multo au­tem minùs aliâ in re ipsi satisfactum est; cujus historia licèt prolixior paulò, veritatis tamen historicae curiosis, for­tasse non injucunda.

Aedis Christi Decanus, nunc Episcopus Oxoniensis, (quem honoris causâ nomino) quum & o­peris vertendi, & ty­porum sumptûs maxi­mam partem, propriis impensis sustentaret, e­am sibi licentiam adse­ruit, [Page 112] ut quae suo adli­berent animo, etsi ab Authoris mente aliena, passim intersereret; multa autem, quae ipsi pro affectu suo, & Par­tium studio displice­rent, expurgaret. Ob isthoc factum incredi­bili dolore affectus est Author, & contamina­tam Historiae fidem gra­vissimè conquestus, ni­hil interim Remedii im­petravit.

Prae aliis autem ma­culis, quibus a Censoriâ manu deturpata est ce­lebris [Page 113] illa doctorum vi­rorum historia literaria, pessimè deformatum est Elogium Hobbianum, de­tractis quae ab Authore adscriptae sunt Laudi­bus, earúmque in locum Vituperiis substitutis. Rem ipsam verò simpli­citer exponere consti­tui, tum ut Hobbio De­bitus constet Honos, tum Authori, quoad fi­eri poterit, Jus suum in integrum restituatur.

Ex Historia & Antiquitatibus Vniversitatis Oxoniensis.
Edit. Oxon. 1674. lib. 2. p. 376. & 377.

THomas Hobbius, vulgò Hobbes, Westporta [...] in Malmesburia Oppido Mercatorio Wiltonienses inter, natus quinto Aprilis anno 1588. Literis Latinis & Graecis initiatus, in hanc A [...]l. M [...]g [...]l. aulam admissus est anno 1603. ubi operam im­pendens studiis Philosophicis, ad­missus fuit ad lectionem cujusli­bet libri Logices 5 Feb. 1607. Post quem gradum quadragesi­malibus determinationibus com­pletum, in clientelam simul & [...]a­miliam D. Gulicl [...] Cavendish Ba­ronis de Hardwick, Comitis postea [Page 115] Devoniensis, ex commendatione aulae Principalis vocatus est. A­pud hunc virum nobilem, cum in­genio acri a & industrio, nec tamen injucundo, non levem gratiam iniisset, ab eodem habitus est dignus, ut filio natu maximo in exteras regiones proficiscenti latus tegeret. In Galliam ergo, & inde in Italiam transiens, non mediocrem istarum regionum sive linguarum, sive homines morèsque respicias cognitionem reportavit. Non immemor interim Graecae & Latinae Linguae, quas juvenis hau­serat, peritiam, horis successivis re­novandi, & augendi, Logices & Philosophiae Peripateticae haud usque adeò curiosus, quas negligi passim, & praeteriri tanquam Scho­larum frivola a Viris Cordatis b [Page 116] prae se ferebat. In patriam rever­sus, Poetas & Historicos Latinos diligenter relegit, adhibitis etiam Grammaticorum celebrium com­mentariis, non ut floridè, sed ut Latinè posset scribere, & vim ver­borum cogitatis congruentem in­venire. Inter Historicos Graecos Thucydidem prae caeteris dilexit, & vacuis horis, in Sermonem Angli­cum paulatim conversum, cum multa laude anno 1628 in pub­licum edidit, eo [...]ine ut ineptiae Democraticorum Atheniensium no­stris hominibus patefierent. Eo­dem anno cum Comes Devoni­ensis diem suum obiisset, cui per viginti annos Cliens familiaris ad­haeserat, in Galliam iterum abiit, filii D. Gervasii Clifton Equitis, curam peragens. In qua pere­grinatione, Euclidem primum in­spexit, methodo ejus, non tam ob [Page 117] Theoremata, quam ob artem ra­tiocinandi, delectatus. An. 1631. à Comitissâ Devoniae revocatus est, ut filio ejus, qui tredecennis erat, Praeceptoris munere fungeretur: Quod cùm post triennium perfe­cisset, cum eodem in Galliam & Italiam, & viae & vitae dux pere­grinatus est. Dum moraretur Parisiis, principia Scientiae Natura­lis investigare coepit. Cùm verò haec in naturâ & varietate motuum contineantur, quaesivit imprimis, qualis motus is esse posset, qui efficit sensionem, intellectum, phan­tasmata, aliásque proprietates Ani­malium; cogitatis suis, cum Mari­no Mersenno, Ordinis Minimorum, in omni genere Philosophiae versa­tissimè, Viróque Optimo c quo­tidiè communicatis. An. Dom. 1638. cum Pupillo suo (nunc Pa­trono) [Page 118] in Angliam reversus, in ejus familiâ convixit, instituto interim cum Mersenno praedicto, de rebus naturalibus, Epistolari commercio. Interea Scoti, depulsis Episcopis, sumserunt Arma contra Regem, faventibus etiam Ministris illis, qui vocari solent Presbyteriani. Ita­que convocatum est in Angli [...] Par­lamentum illud notissimum, quod inchoabatur 3 Nov. 1640. Ex iis quae in Parlamento tribus quatu­ [...]rve diebus primis consulta vide­rat, Bellum civile ingruere, & tantum non adesse sentiens, retu­lit se rursus in Galliam, scientiarum studio Parisiis tutius vacaturus, cum Mersenno, Gassendo, ali [...]sque vi­ris egregiis, propter eruditionem, & vim in ratiocinando celeberrimis. Cum jam Parisiis ageret, libellum scripsit rebus permiscendis natum d [Page 119] De Cive, quem postea revisit & auxit; quo quasi tempore, praeva­lentibus Parlamentariis multi eo­rum qui Partes Regias sequuti erant, & in illis Princeps Walliae (qui nunc regnat) Parisios con­fluxerunt. Statuerat circa idem tempus, hortatu amici cujusdam Nobilis Occitani migrare in Occita­niam, & praemiserat jam quae si­bi necessaria erant; sed commen­datus Principi ut Elementa Mathe­matica illi praelegeret, substitit Pa­rifiis. Quod ab hoc munere tem­poris habuit vacuum, consumpsit in scribendo librum Monstrosissi­mum, qui nunc non solum in Anglia, sed in vicinis gentibus publico dam­no notissimus est e, nomine Levia­than, quem etiam in Anglia eden­dum curavit, ipse manens adhuc Parisiis, annum agens 63. Ali­quanto [Page 120] post, in Patriam, inibíque in aedes discipuli quondam sui, nunc Comitis honoratissimi Devo­niensis invitatus, ibi absolvit Li­bros duos, De Corpore, & De Ho­mine, quos publicavit. Publicati & alii, in [...]e praesertim Mathemati­ca, cui Musis reclamantibus Paralo­gismorum perpetuus arti [...]ex operam infelicissimam addixit f.

V [...]r sane de quo (inter tot prospe­rae & adversae famae, quae de eo spar­guntur, hominum Sermone) hoc ve­rissimè pronuntiare f [...]s est; animum ipsi ob [...]igisse, ut [...] omnis scientiae capa­ [...]ss [...] & infertum, ita divitiarum, saeculi & invidiae negligentissimum; erga cognatos & ali [...]s pium & be­neficunt. Inter eos, quibuscum vixit, [...] & apertunt, & Ser­mone libero. Apud Exteros in summ [...] semper veneratione habitum, &c. g

[Page 121] Haec pro Imperio a­gente Decano, Antonius a Wood Rem aegre ferens veniam solummodò ob­tinere potuit, Hobbium de eo quod factum erat, certiorem faciendi, ne in libro sub nomine suo prodeunte, Hobbius se no­tatum sentiens in ipsum postea durius animad­verteret.

Hobbius verò tanquam indignâ affectus injuriâ, (quod magnis semper animis à naturâ insitum fuit, ut optimus quis­que maximè gloriae stu­dio [Page 122] duceretur) sese de­bito laudis praeconio, unicâ virtutis mercede, spoliatum, & per sum­mam Injustitiam, Nomi­ni suo insignem ad po­steros inustam contu­meliam, non dissimula­vit. Ad Regiam etiam Majestatem suam detu­lit querimoniam, quae ipsi liberam contra Ad­versariorum Calumnias sui defensionem, pro so­litâ Clementiâ indulsit. Quare Epistolam Apo­logeticam ad Antonium a [...]ood datam, circa Co­mitia [Page 123] Oxoniensia Anni 1674 publicavit, quae in hunc modum se habuit.

EPISTOLA Thomae Hobbes Malmesburiensis AD ANTONIUM a WOOD Authorem Historiae & Antiquitatum Vniversitatis OXONIENSIS.
Inserenda ad pag. 444, 445. lib. 2. ejusdem Historiae.

ERuditissime Do­mine, mihíque Amicissime, in­dicavit Mihi Amicus Noster communis J. A. [Page 124] eâ quae in Libro Tuo de Antiquitatibus Academiae Ox­oniensis addidit & dele­vit Doctor Johannes Fell De­canus Aedis-Christi in eâ parte, quae est de Vitâ meâ. Nimirùm, ubi Mihi Tu Ingenium attribuis Sobrium, Ille, deleto So­brio, substituit Acri. Quod quidem Ille Animo Ma­levolo pro Convicio po­suit. Convicium tamen non est, & facilè ferri potest.

Rursus, ubi Tu Mari­num Merse [...]um appellas Virum Optimum; Ille, ne­scio [Page 125] quâ Invidiâ, verba illa delevit. Sed Con­tumelia ista non ad Me pertinet.

Tertiò, ubi Tu scri­pseras, Libellum scripsit de Cive, interposuit Ille in­ter Libellum & de Cive, re­bus permiscendis natum; ut esset, libellum scripsit, rebus permiscendis na­tum, de Cive; quod ita manifeste falsum est, ut eorum qui temporis il­lius notitiam quantu­lamcunque habuerint, nemo Illum aut igno­rantiae aut malitiae non [Page 126] sit condemnaturus. Li­ber enim ille editus est, Anno Domini 1642, quo tempore Bellum Civile per Angliam gereretur, ita ut Res tunc per­mistae permisceri ab illo Libro non potuerint.

Quartò, ubi Tu de Libro meo Leviathan scri­psisti, primò, quod esset Vicinis gentibus notissimus, in­terposuit Ille, Publico dam­no, ut esset Vicinis gentibus publico damno notissimus. De­inde, ubi Tu scripseras, Scripsit Librum, interpo­suit Ille, Monstrosissimum. [Page 127] Magna quidem fuisset haec injuria, si Ille aut Doctrinarum Judex i­doneus, aut insigni ali­qua eruditione domi vel foris notus esset.

Quintò, quae Tu de moribus meis, de famâ apud exteros, de bene­ficiis in Me Regiis, &c. tum verè, tum honori­ficè scripseras, delevit omnia. Et haec quidem magna Tibi facta est in­juria; quae tamen alio­qui nocitura Mihi non est: (fama enim mea, qualiscunque est, jam­dudum [Page 128] pennata evola­vit irrevocabilis) sed Sibi, Academiae, etiam Generi Humano. Sibi, propter turpitudinem. Est enim etiam in Inimi­citiis exercendis aliud alio inhonestius. Ita (que) Inimicitiae quidem in­jurias aliquando exte­nuant. Nam injuriae apertae Authorem suum ostendunt, sed furtivae quemlibet potiusalium, etiam amicum, discri­mini objiciunt. Aca­demiae, propter eam quam Inimicus habet in [Page 129] Academiâ Authorita­tem. Generi denique humano, eo quod cum cognitum sit, tantum esse hominibus in alie­nas Historias Potestatis, nulla non Historia su­specta erit. Postremò, quod praeter sententiam Tuam de Operibus meis Ge­ometricis addidit aut dele­vit (cum qui hominem norint, non à Suà ipsius cognitione, sed fide a­lienà locutum esse sci­unt; & qui non norint, nomen Ejus inter Ma­thematicos aliósve Eru­ditos [Page 130] nunquam audi­verunt) movebit ne­minem. Nulla ergo causa est ut publicè cum Eo litigem. Neque si esset, facerem. Scio a­pud omnes gentes, ex ipsa Civitatum natura, Civibus singulis datam esse Actionem Injuria­rum (Anglicè An Action of the Case). Dic ergo quis Actor, quis Reus, quis Judex, quae erit injuriae compensatio? Si Actor Fgo sum, Reus Tu solus eris, qui Libri hujus Author es. Potes qui­dem [Page 131] Actor esse Tu, Re­us ergo erit Decanus Aedis-Christi, cujus arbitrio (propter sumptus) E­ditionem, nimiâ boni­tate Tuâ permisisti. Fac autem Actorem esse Me, & Illum Reum, etiam Injuriae damnatum; quis erit Damni aestimator? Nonne Duodecim Viri, Jurati quidem & Lega­les (adde etiam) Boni? Attamen inter Damna (nisi quae pecuniâ aesti­mari solent) verba non numerant. Nam Scho­larium jurgia inter res [Page 132] serias rarò habent I­taque scripto publico ulteriùs non conten­dam. Testimonia qui­dem Amicorum amo. Convicia Inimicorum parvipendo. Ex An­tiquitatibas Oxoniensibus no­men Meum (si li­bet) omninò expungant, laudabor tamen à ma­ximâ parte Academico­rum qui nunc sunt, ma­gisque (opinor) ab iis qui erunt. Praetereà Homini Seni Offensa­rum venia utilior est, quàm ultio. Tibi vero, [Page 133] si tanti est, existimatio­nem Tuam & Verita­tem Historiae vindicare, non tantùm licet, sed e­tiam laudabile est. Et siquidem ita Tibi ex­pedire visum fuerit, po­teris Epistolam hanc Meam quibuscum vo­lueris communicare. Si quod aliud consilium in hanc rem invenero, an­tequam hae literae Tabu­lario Tibi perferendae committantur, inclusum habebis ipsis literis. Vale.

Tuus
THO. HOBBES.

[Page 134] Decanus autem Hobbii factum Stomachatus, anteactorum interim immemor, Antonium à Wood acribus compellat verbis, tanquam Malâ Fide secum agentem, qui Ipso inscio clancu­lam rerum notitiam Hobbio suggesserat, quin & acerbiori sermone in Hobbium invectus est; Non decere scilicet Se­nem jam Capularem, at­que alterum in Charontis cymbâ pedem haben­tem, de doctrinae famâ [Page 135] & controversiis litera­riis solicitum esse; A­nimae potiùs Saluti consuleret, & de iis quae ad faciliorem in Beato­rum Sedes ingressum conferrent, cogitaret. Quum porrò ad Colo­phonem Oxoniensis hi­storiae vacaret folium, ut publicâ etiam repre­hensione Hobbium cor­riperet, sequentem ad­jecit Epistolam.

EDITOR LECTORI.

PRodiit nuper Char­ta Famosa, quae E­pistola Thomae Hobbes Mal­mesburiensis, ad Authorem Hi­storiae & Antiquitatem Vni­versitatis Oxoniensis esse di­citur, & inserenda ad pag. 444, 445. in lib. 2. Nè au­tem incauto Lectori fu­cus exinde fiat, paucis monendum eum duxi­mus conviciorum sarci­nam hanc ad librum [Page 137] praedictum minimè per­tinere; porrò nullam i­doneam subesse causam, cur Irritabile illud & Vanissi­mum Malmesburiense Animal adversus Historiae prae­dictae Editorem invehe­retur. Res tota sic se habet. Magnificum Hobbesio Elogium ador­navit, aut, quod vero propius, ab Hobbesio ipsi sibi adornatum, huc transmisit quidam Do­minus J. A. eum in fi­nem ut operi huic inseri possit: at verò cùm ibi­dem multa occurrerent [Page 138] ab instituto satis aliena, & veritati minimè con­sona, pro jure suo illa recognovit Editor; ita tamen ut Viro perssimè de Deo, hominibus, literísque me­rito, locum inter litera­tos relinqueret.

Stomachatur nihilo­minus Hobbesius, acre so­lummodò ingenium, non verò sobrium ipsi ab E­ditore attributum. In facti excusationem non opponit Editor illorum qui aut cum ipso, scri­ptisve ejus familiariter versantur, sententiam; [Page 139] sed Hobbesii ipsius appel­lat fidem, qui in libello de principiis & ratiocinatione Geometrarum, haec habet. In magno quidem periculo ver­sari video existimationem meam, qui à Geometris ferè omnibus dissentio. Eorum enim, qui de iisdem rebus mecum aliquid ediderunt, aut solus insanio ego, aut solus non insanio; tertium non est, nisi quod dicet forte a­liquis, insantamus omnes. Si insanire eum contingat, non ab Editore injuria facta est; si alii omnes eruditi mente sua moti insanire illum censeant, [Page 140] non est quod furioso­rum sententia illum mo­veat, nec queratur re­periri hominem unum, qui demens pariter cùm fuerit, communi om­nium suffragio calcu­lum adjecerit.

Secundo in loco male habet Hobbesium, quod cùm Historiae Scriptor Mer­sennum virum optimum appella­verit, Editor malignus verba illa delevit. Agnos­cimus Hobbesium, aut sal­tem J. A. sic eum vo­casse; sed quandoqui­dem nec Historiae Scri­ptor, [Page 141] nec Editor novêre, albus an ater homo fu­erit Mersennus, certè absque illius injuriâ, verba illa in impressis defuere.

Tertiò, probat librum de Cive rebus permiscendis minimè natum, quia An. 1642. prodiit: quasi Miltoni, Aschami, Goodwini, seditiosa scripta, rebus permiscendis apta nata non sint, quia post an­num praedictum edita.

Quartò, pariter o­stendit Librum suum Levi­athan, publico damno non fu­isse [Page 142] notum, nec monstrosissi­mum esse, quia Editor nec doctrinarum judex idoneus, aut insigni aliqua eruditione domi aut foris notus. Bellè qui­dem haec cohaerent. Hi­storiae Editor Hobbesio in­doctus videtur; pro­inde Leviathan nec pu­blico damno est notus, nec est monstrosissimus.

Quintò, queritur Hob­besius, ea quae Author de mo­ribus ejus, de famâ apud exte­ros, &c. scripserat, dele­visse omnia Editorem. Aio haec omnia D m J. A. (aut fortè Hobbesium ipsum, [Page 143] pro eximiâ, quâ pollet, modestiâ) scripsisse, quae Authori prorsus incom­perta, pleraque vero omnino falsa fuisse no­verat Editor; qui e­tiam illa quae ad partes Cromwellianas fovendas e­gerit Hobbesius, ut & alia ejus flagitia silentio pressit. Iterum ergo subducat rationes suas vir bonus, & consideret, an non pro conviciis gratiae Editori debean­tur.

Ultimo in loco bilem Hobbesio movet, quod E­ditor [Page 144] praeter sententiam Au­thoris, de Operibus Geometri­cis addidit aut delevit; cum qui bominem norint, non à sua ipsius cognitione, sed fide aliena locutum esse sciunt; & qui non norint, nomen ejus inter Mathematicos aliósve eruditos nunquam audiverunt. Sed quid lucrabitur Hobbe­sius, si ejus [...] adeo sint immania, ut vel à Tyronibus deprehendi possint: agnoscentem superius audivimus, e­gregias suas demonstra­tiones tam conspicuae esse evidentiae, ut omnibus [Page 145] qui de iisdem rebus secum ali­quid ediderunt, hoc est Ge­ometris universis, insa­nire videatur. Sed ab homine qui Reveren­dissimum Sarisburiensem E­piscopum, Clariss. Walli­sium Professorem Savili­anum, aliósque erudi­tissimos Viros pro indo­ctissimis habuerit, con­tumeliâ conjungi, in e­logium cedet: sobriis rerum aestimatoribus admodum bonus vide­bitur qui Hobbesio displi­cuerit; satis eruditus, quem ille mortalium [Page 146] [...] literarum im­peritum affirmaverit.

Haec proinde non e­um in finem dicta sunt, ut furioso homini satisfiat, sed ut intelligat Lector nullam Hobbesio, nec Hi­storiae, nec Academiae, nec generi humano, quicquid ex adverso inclamet chartae famosae scriptor, injuriam factam, quod dictata viri pesti­fera notaverit, & obno­xias, ut nihil gravius dicam, sibi blandientis Hobbesii, aut Domini J. A. laudes Universitatis Oxo­niensis [Page 147] Annalibus inseri, nisi prius castigatas, non permiserit Editor.—Hactenus Ille.

Hobbius autem tum Conscientiâ propriâ, tum Doctorum Testi­moniis satis fretus, cum Decano contentionis fu­nem ducere recusavit, ulteriore responso de­dignatus. Suspicandi tamen ansam arripue­runt nonnulli, Hobbium a Decano tam duritèr ha­bitum, eo minùs in Libro de Bello Civili Anglicano su­am [Page 148] de doctrinâ & Re­gimine Academico sen­tentiam dissimulâsse.

[Obitèr autem ut moneam, de Censorio in Authores Jure, videan­tur R. P. Jacobus Gretserus è Soc. Jes. libro de jure, modo, & more prohi­bendi, expurgandi & a­bolendi libros noxios & haereticos; R. P. Theophili R [...]ynaudi S. J. Erotemata de malis ac bonis Libris, deque justâ aut injustâ eorundem confixione: R. P. Antonius Possevinus S. J. in Bibliothecâ, & libro [Page 149] de culturâ ingeniorum, nec non varii Pontificiorum Indices Prohibitorii & Expurgatorii, Hispani­cus, Romanus, Triden­tinus.]

Eodem anno 1674, e­tiam seni pene Nonage­nario, faventibus Musis, libros aliquot ex Homeri Odysseâ, specimen in­tegri operis Homerici mox prodituri, verna­culo sermone evulga­vit; ubi, siquis juveni­les aestus & furores Po­ëticos desideret; Maeonii tamen Senis spiritum a [Page 150] Malmesburiensi nostro ser­mone maximè accom­modato expressum, ne­cesse est fateatur.

Mense Julio ejusdem anni Londinum reliquit, cum animo nunquam revertendi, quibus ha­ctenus se oblectaverat studiis, quoad vitae suppeteret, vacaturus. Quod autem inter rara foelicitatis exempla nu­merandum est; summo ingenii vigore & sensi­bus integris ad obitum usque in Philosophia & Mathesi se assiduò exer­citavit, [Page 151] & quod magis mirum, Poësin exercuit, quà propriis animi con­ceptibus exprimendis, quà aliorum transferen­dis.

Anno 1675, cùm Ho­mericum tentamen non exiguo Literatorum plausu exceptum con­staret; Homeri Iliada & O­dysseam conjunctim An­glicano carmine evul­gavit, Dissertatione de Heroici Poëmatis Vir­tutibus praemissâ.

Anno 1676, Edidit Controversiam de Li­bertate [Page 152] & necessitate Humanarum actionum cum Benjamino Laney E­piscopo Eliensi olim a­gitatam.

An. 1678, Prodiit De­cameron Physiologicum, sive de Naturali Philosophiâ libri decem, una cum Lineae Rectae Ratione ad Arcum Quadrantis Di­midium: Quo tempore etiam opus ejus de Bello Civili Anglicano, ipso mini­mè conscio, in lucem e­mersit, cujus occasione Epistolam sequentem ad Librarium G. C. transmisit.

[Page 153] —Dialogum de Bello civili Anglicano diu est quod publici juris fa­ctum voluissem; quem in finem Regi obtuli, cui, paucos post dies cùm libellum perlegisse mihi visus esset, supplicavi, ut Imprimendi facultatem concederet. Rex autem solitâ me excipiens gra­tiâ, postulatum prorsus abnegavit. Quare Li­bri Apographum tibi concessi, Auth [...]ticum autem dedi An [...] ▪ No­bili & [...]octo, anno ab­hinc defuncto. Sua Ma­jestas, [Page 154] ad quam maximè spectat qui libri in pub­licum prodeant, me longè melius novit, quid facto opus sit. Nol­lem itaque hâc in re in ipsius offensionem in­currere; neque Te huic Negotio immisceas, Ro­go. Ne vel minimas in Libro Publicando susti­nerem partes, quôvis pretio redimerem.

Jun. 19. 1679.
Tuus T. HOBBES.

[Page 155] Circa medium Octo­bris, Anni 1679, Urinae suppressione correptus est; Medici autem ob grandem aetatem, de Morbo, quôvis Reme­diorum apparatu peni­tus amovendo, Ipsóque in integrum restituen­do, desperabant. Vi­cesimo Novembris De­voniae Comite cum Uni­versâ familiâ a Cattiswortho Hardovicum transmigran­te, Hobbius Patronum comitandi animo obsti­natus, lecticae impositus Viae committitur, ex iti­nere [Page 156] nihil quicquam molestiae pati visus. Ni­hilominus sex septémve diebus praeterlapsis, de­xtri lateris consummatâ Paralysi affectus, & lo­quelae usu privatus est. Posthaec pauculos dies supervixit, parum su­mens alimenti, dormi­ens plurimum, per in­tervalla loqui conatus, sed frustrà: Toto Mor­bi decursu, vix Febrile aliquod Symptoma comparuit; Ita ut ob extremam senectutem, extincto Biolychnio & [Page 157] deficiente Vitae fomite, quam aegritudinis vio­lentiâ e vivis excedere videretur. Obiit au­tèm Quarto Decembris 1679.

Elatus est ex aedibus Patroni sui, Pompâ non magnâ, sed officio fune­ris satis decoro. Se­pultus est in Ecclesiâ vi­cinâ de Hault- [...]ucknall, Sa­cerdote secundum Ec­clesiae Anglicanae for­mulas [...]xequiarum Ju­sta celebrante. Con­ditus est juxta tumulum Comitissae Devoniae (Gu­lielmi, [Page 158] qui nunc Comes est, Aviae) sub nigro Marmore, cujus inscri­ptio solummodo Lo­cum ejus Natalem, Tem­pus etiam Natale & E­mortuale prae se fert.

Nunc autem operae pretium videtur, non­nulla paulo specialius describere, quae ad Cor­poris Habitum, Animi Mores, & Ingenii Stu­dia attinent; cognitu forsan haud ingrata, e­tiamsi superiùs aliquan­tum delibata.

Itaque ut inde inci­piam, [Page 159] Statura Illi Proce­rior fuit, Habitus gra­cilis, Cutis tenerrima, quâ de causâ ne frigi­dior aër poros subiret, Crassioribus indutus ve­stibus, quovis anni tem­pore incessit. Faciem habuit satis decoram; Frontem amplam, & in rugas proniorem; Ocu­los vividos, & quasi scintillantes; Visum a­cutissimum, & ad obi­tum usque satis firmum; Nasum oblongiorem, Genas rubore tempera­tas; Capillitium, ante­quàm [Page 160] incanuit, nigrum; Barbam autem subfla­vam; cujus Mystacem labro superiore naturâ intortam gessit, sub in­feriore pilos aluit, sed paucos; ne, quod multis in more est, bar­bam Philosophiae Indi­cem constitueret. Ef­figies ejus a Sam. Coopero celeberrimo Pictore de­lineata, inter [...] Re­gia asservatur; quae & multoties caelo sculpto­rio adumbrata publicè habetur. Tempera­mento praeditus est San­guineo-Melancholico, [Page 161] ad virtutis & sapientiae excellentiam maximè proprio; quali naturae habitui non Philosophi modo & Poëtae, sed & futurorum conscii Va­tes, si Veterum placitis stare fas est, plurimùm debuerunt.

Primis annis Invale­tudinarius fuit, & in Icteritiam admodum propensus; progressu tamen aetatis, & circa annum Quadragesimum, valetudine usus est satis confirmatâ. Toto au­tem [Page 162] vitae decursu rarò decubuit, aut Pharma­cum sumpsit. Circa annum Sexagesimum manuum tremore, Pa­ralyse [...]s praecursore, af­fectus est.

In Victu non admo­dum Curiosus, nullum Cibi genus fugit, quo populus utitur: aetate magis provectâ, statam semper Prandii horam observavit, postea pau­cis Tabaci haustulis con­tentus, à coenâ prorsùs abstinuit.

Aetate adhuc intra Ju­ventutis [Page 163] terminos con­stante, (Liceat verum fateri) nec Abstemius fuit, nec [...].

—Haec omnia mediocriter.
Homo fuit, humani nihil a se ali­enum putavit.

Coelibatum nihilomi­nus tenuit, tanquam Philosophiae studiis ma­ximè commodum.

Exercitio corporis multo utebatur, Pilâ palmariâ saepè lusit, quamdiu prae senectute licuit, etiam ultra an­num Septuagesimum. Ejus in locum, quum [Page 164] opus erat, fortiores de­ambulationes substituit; post quas, adhibitis fri­ctionibus, in lecto se ad quietem componere so­litus est; ultimâ aetate, cùm deambulare ampli­ùs vix poterat, cubiculo ex arte calidiore facto, frictiones solùm, ad mo­tum sanguini alias forte stagnaturo concilian­dum, usurpavit.

Quoad Mores; o­portet primùm de Reli­gione Testimonium di­cere. Deum autem agnovit, eúm (que) Rerum [Page 165] omnium Originem, in­tra angustos tamen Hu­manae Rationis Cancel­los nullatenùs circum­scribendum. Quare fortitèr calumniati sunt, qui ipsum Atheïsmi re­um detulerunt; quod inde forsitan profectum, quia Scholasticorum a­liorúmque isto de Gre­ge Morem rejecerat, qui otiosi in Musaeis suis sedentes, juxta imbe­cillem ingenioli sui ca­ptum, Naturae Divinae incomperta affingunt attributa. Nec minus [Page 166] falsò à nonnullis insi­mulatus est, tanquam so­litudinem fugeret, Spe­ctra metuens & Phan­tasmata, Vana Stulto­rum Terriculamenta, quae Philosophiae suae lumine dissipaverat; Non injuria tamen fortè subveritus est ne ab Illis ad Plures mitteretur quorum Commodis ad­versatus, ipsorum Arti­ficia ac Versutias Pub­lico apertè conspicien­das praebuisset. Reli­gionem Christianam quatenus in Ecclesiâ [Page 167] Anglicanâ, Resectis Su­perstitionis Ineptiis, Regni Legibus stabili­tur, ex animo amplexus est; quam etiam con­tra Pontificiorum simul & Sectariorum insultus strenuè propugnavit. Controversias quidem Theologicas maximè a­versatus est: Quicquid autem ad Pietatis Exer­citia aut Bonos Mores conferret, plurimi fecit. Sanctius illi, & Reverentius, visum, de Deo Credere, quam Scire. Sacerdotes inte­rim inculpare solitus est, [Page 168] qui Christianam Reli­gionem Absolutam ac Simplicem, vel Super­stitione macularent, vel

* Inanibus, interdum Profanis Speculationi­bus implicarent.

Optimè autem Popu­lo consultum fore cen­suit, si Scholasticorum Dogmatum vice, Aequi Rectique Praecepta, & cujúsque Imperii Leges Civiles Publicè recita­rentur, quibus Homines ad suum erga Magistra­tus Obsequium, mutu­áque [Page 169] Vitae Civilis Offi­cia formarentur. Ipse etiam conatus est ma­ximè, ut post Rectos de Summo Numine Con­ceptus, dictis Vitae Offi­ciis, tam Publicis, quam Privatis, ad Virtutis & Prudentiae dictamen ri­tè fungeretur. Itaque Patriae commodis im­pensè studuit; Et Regi, Patriae Patri, fidelissimè inservivit; in Amicis Co­lendis Religiosus fuit, in Cognatos summè Mu­nificus; cui fidem fa­ciat Fundus Haeredita­rius [Page 170] pretii non contem­nendi, multis abhinc an­nis Fratri dono datus; quod etiam Nepotem ex Fratre bonorum de­coctorem Ducentis Li­bris Anglicanis suble­vavit; ut taceam quae in suos in fortunâ non adeo lautâ constitutos Testamento Prudentis­simè dispensavit. Erga Pauperes etiam admo­dum Liberalis, erga U­niversos ad omnem Ju­stitiae & Humanitatis rationem accommoda­tus.

[Page 171] Quantam itaque in Republicâ Literariâ Ty­rannidem affectant, qui Talem Tantúmque Vi­rum, ut Humani Gene­ris Pestem & Capitalem Religionis, omnísque Civilis Consortii Inimi­cum Proscribunt, ejus (que) Philosophiam tanquam Pessimè Moratam, Im­pietate, Injustitiâ, Ne­quitiâ, Discordiâ deni (que) foetam e manibus Ho­minum excutere con­tendunt? quum inte­rim terantur passim Phi­lostrati, Porphyrii, Iamblici, [Page 172] Juliani, Eunapii, Rutilii, Zo­simi, aliorumque Christiani nominis Hostium scripta Doctorum insu­per vindiciis ornata; Neque Alcoranum in­spicere, nefas esse, emis­sâ pro suâ Alcorani E­ditione Apologiâ osten­dit Theodorus Bibliander, Vir ut Incomparabilis Doctrinae, Eloquentiae, ac tribus in Linguis praestantiae, sic Pietate, Moribus & Vitâ Exem­plar omnium, si Gesnero Varroni [...]igurino *, fides ad­hibenda.

[Page 173] Justum igitur Exa­men subeant Hobbiana, Prudentes, Aequos, Af­fectibus liberos experi­antur Judices: Quod Verum atque Bonum in Humanos usus transfe­ratur; quod secius, quo minus damnetur, non recusamus. Vis illa Coe­lestis quae cuncta Regit ac moderatur, Universa Bonis Malisque Varie­gata sustinet: nos inte­rim, ob quaedam quae arrideant minus, Optima quaeque de medio tol­lere, aequum non est. [Page 174] Frustrà Veritati Igno­rantiae Clypeus praefer­tur: Diúque nimis in communem Literaturae perniciem, grassatus est Importunus Quorun­dam Mos, qui Opinio­num suis adversarum gratià, Doctis Authori­bus bellum indixerunt; scriptaque saepenumerò flammis prosequentes, totpraeclara Senioris aevi Monumenta latrocinio quodam Posteris surri­puêrunt. Sed prove­ctus ultrà quàm par est, ad Institutum redeo.

[Page 175] Consuetudo ejus ut prodesset, conjuncta Re­rum Ponderi Sermonis Gravitas, ut delectaret, Facetiae e [...]ecerunt. In Responsis Naturâ mirè promptus, alioquin ex Judicio ad deliberan­dum, sive (ut ipse ma­luit dicere) Compu­tandum, propensior fu­it. Animo apertus ac simplex, alios instruen­di cupidus, ad conce­ptus animi impertien­dos facillimus. Omni­bus Comis & Mansue­tus, nisi forsan Novitii [Page 176] aliqui, ingenii ostentan­di gratiâ, Frivolis ipsum Quaestionibus & Cavil­lis torquerent. In Ne­minem invectus est, nisi qui laesit prius. Suarum quidem Opinionum fu­it Tenacior paulò.

Ingenium nactus est ad omnia natum atque institutum quicquid occurreret perspicaci judicio animadvertit: Animus illi indefessè co­gitabundus: cuicun (que) se addixit materiae, in eâ pertinacissimè versa­tus est. Illorum Igna­viam [Page 177] detestatus est, qui Caecâ Credulitate solis Partium suarum prin­cipiis astricti, non lu­benter ferunt, alios ul­tra Carceres quibus ipsi continentur, prodire; & Arcana Rerum My­steria penetrando, Phi­losophiae limites propa­gare.

Lectio ejus pro tanto aetatis decursu non ma­gna; Authores versabat paucos, sed tamen Opti­mos. Homerus, Virgilius, Thucydides, Euclides, illi in deliciis erant. Ingen­tem [Page 178] Librorum supelle­ctilem, quâ superbiunt Bibliothecae, non magni fecit, cum Mortales ple­rumque pecorum ritu antecedentium insisten­tes vestigiis, vix extra tritas calles, & semitas ab ipsis quorum Tutelae & Regimini subsunt, praestitutas, evagari au­deant; Cùm etiam * qui omnem illam scripto­rum varietatem, quâ Artes & Scientiae exul­tant diligentius intro­spiciat; ubi (que) inveniet [Page 179] ejusdem Rei Repetitio­nes infinitas, Tractandi modis diversas, Inven­tione praeoccupatas; ut omnia primo intuitu numerosa, facto exami­ne pauca reperiantur. Quin & illud saepè di­cere solitus est, quod si tantum libris incubu­isset, quantum alii eli­teratis vulgò faciunt, eâ­dem cum illis ignoran­tiâ laborâsset.

Quoniam autem O­ptimorum Amicitia & consuetudo non leve Probitatis argumentum [Page 180] ducitur, víxque Malus esse possit qui aut Bonos Colit, aut a Bonis Coli­tur; Amicorum ejus Indicem proponere a­nimus est.

Ante omnes verò, Debito cum honore meritísque gratiis, (Post Majestatem Regiam Fauto­rem ejus Benignissimum) Memorandi veniunt Il­lustrissimi Devoniae Co­mites, haereditario quasi jure Maecenates Hob­biani. * Quod sanè non solum Ingenii ac Lite­rarum, [Page 181] sed etiam Na­turae atque Virtutis, ut Domus, quae ejus A­dolescentiae prima fue­rit, eadem esset famili­arissima Senectuti.

AMICORUM ELENCHUS.

FRanciscus Baconus Verula­mius, magnus Angliae Can­cellarius. [Obiit 1626. Vita ejus saepiùs edita est: Opera satis nota sunt.]

Ed. Herbert, Baro de Cherbury. [De eo & scriptis, V. Guil. Dug­dale de Baron. Angliae.]

Hon. Carolus Cavendish, Eques Auratus, Illustris. Guil. Marchio­nis, postea Ducis Novi Castri, [Page 182] Frater Unicus, Mathematicus sum­mus. [Obiit...]

Benj Johnsonus, Poeta Laurea­tus. [Obiit 1637. V. Ant. a Wood, Hist. & Antiq. Oxon. Vol. 2. pag. 273.]

Robertus Aytonus, Eq. Aurat. No­bilis Scoto-Britannus, Annae & Mariae Angliae Reginis ab Episto­lis, nec non a Consiliis & libellis supplicibus. [Obiit 1638. V. De­licias Poetarum Scotor. 12 o Amst. 1637. a pag. 35, ad 76. Et Epi­taphium ejus in Templo Westmo­nasteriensi.]

Galileus Galilei, Mathematico­rum sui aevi facilè Princeps. [Obi­it 1641. V. Elogii d huomini let­terati di Lorenzo Crasso.]

Franc. Niceronus, OM. Thau­maturgo Optico celebris. [Obiit 1646.]

Marinus Mersennus, O M. Scri­ptis clarus. [Obiit 1648.]

[Page 183] Petrus Gassendus, Parisiis Mathe­se [...]s Professor Regius. [Obiit 1655. V. Sorbier. praes. in Op. Gassendi.]

Renatus Cartesius, Mathesi ad­mirandus, & Philosophiae Colu­men. [Obiit Holmiae Suecorum 1650. Aetat. 54. Vitam ejus scripsit Petr. Borellus MD. V. eti­am Jo. Tepelii Historiam Philoso­phiae Cartesianae.]

Hieronymus Verdusius, nobilis A­quitanus, cui Sex Dialogos de Ex­amine & Emendatione Mathese [...]s hodiernae inscripsit, nec non Poema de Vitâ propriâ. (De eo, V. Sorbier. Praefat. in Op. Gassendi.)

Kenelmus Digheus, Eq. Aurat. Nobili Genere, Scriptís (que) Illustris, Reginae Mariae Cancellarius. [Obi­it 1665. V. Ant. a Wood Hist. & Antiq. Oxon. vol. 2. pag. 383.]

Jo. Seldenus, Honos Britanniae (quo Elogio illum Grotius celebrat [Page 184] in Annot. ad lib. 2. de Jure Belli & Pacis, cap. 2. num. 2. V. etiam Ant. a Wood ibid. pag. 349. Obiit 1654.]

Guil. Harvejus MD. Libris de Sanguinis Circulatione & Animali­um Generatione clarus. [Obiit 1657.]

Guil. Chillingworth, Ecclesiae Anglicanae Hyperaspistes. [Obi­it 1643. V. Ant. a Wood ibid. pag. 273.]

Abrahamus Cowlejus, Musarum Deliciae. [Obiit 1667. Vitam ejus eleganter descripsit Tho. Sprat S. T. D.]

Edmundus Wallerus, inter Poe­se [...]s Anglicanae Principes numeran­dus

Sidnejus Godolphinus, Amicus ejus intimus, qui pro jure Regio fortiter pugnans occubuit; qui etiam Hobbio Ducentas Libras [Page 185] Anglicanas Testamento legavit, cu­jus memoriam recolit in Praefatio­ne ad Leviathanem Franc. Godol­phino Fratri ejus Germano in­scriptum.

Jo. Vaughan Summus Angliae Justitiarius in Banco Placitorum Communium, Vir Doctissimus. [Vi­ta ejus habetur praefixa Relationi­bus Casuum Forensium ab ipso collectis. Obiit...]

Carolus Scarburgh, Medicus Regius, Eques Auratus.

Richardus White, sive De Albiis, Hemisphaerii Dissecti Author. [O­biit...]

Jaspar Mayne, Aedis Christi Oxon. Canonicus. [Obiit 1672. V. Ant. a Wood Ant. Oxon. lib. 2.]

Guil. Davenant, Eq. Aurat. Poeta Laureatus. [Obiit 1668. V. Ant. a Wood. Antiq. Oxon. 2 lib. pag. 168.]

[Page 186] Franc. Osborn, Scriptis Verna­culè editis celebris [Obiit—]

Rad. Bathurst, S. T. D. Decanus Bathoniensis.

Ed. Hide, Clarendoniae Comes, summus Angliae Cancellarius, qui quamvis ab Hobbia dissenserit, in Praeloquio tamen libri contra ip­sum scripti, Veteris inter illos A­micitiae, nec non Probitatis & Do­ctrinae Hobbianae testimonium po­suit.

Guali. Charlton M. D. scriptis & Praxi clarus. [Vid Ant. a Wood, Antiq. Oxon. pag. 377. lib. 2.]

Sam. Butlerus, Author Satyrae Ingeniosissimae cui nomen Hudi­bras.

Ant. a Wood, Historiae & Anti-quitatum Oxoniensium Author ce­leberrimus.

Hen. Blunt Eq. Aurat. Vir sum­mi Ingenii.

[Page 187] Jo. Alberious, vulgò Aubry, è Soc. Reg. Armig. Amicus ejus in Pri­mis, ex Viciniâ Malmesburiensi ori­undus, & sub communi Praeceptore institutus, Vir Publico Bono ma­gis quam suo natus; qui princeps mihi scribendi ansam praebuit, & materiam humaniter suppeditavit.

Librorum quos scripsit Hob­bius Tituli sequuntur.
[Ex Ant. a Wood Hist. & Antiq. Oxon. lib. 2. pag. 376.]

Elementa Philosophica de Ci­ve, 4 Paris 1642, & Am­stel. 12 1647, & 1669, & 4 o ibid. 1668. Lat. & 8 1651 Angl. & 8 o 1649 Gal.

De Mirabilibus Pecci Lond. se­cundâ vice 1666 Lat. 8 o.

[Page 188] De Naturâ Hominis. Lond. 1650, 12 o Angl.

De Corpore Politico, sive Ele­menta juris, 12 o Lond. 1650, Angl. & 12 o Amstel. 1653, Gal.

Leviathan, sive de Republicâ, Fol. Lond. 1651, Angl. & 4 o Am­stel. 1668, Lat. & 4 o ibid. 1678. Belg.

Appendix ad Leviathanem, 4 o ib. 1668, Lat.

Elementorum Philosophiae Sectio prima de Corpore, 8 o Lond. 1655, Lat. & 4 o ibid. 1656, Angl. & 4 o Amstel. 1668, Lat.

Praelectiones Sex ad Professores Savilianos, 4 o Lond. 1656, Angl.

Characteres sive indicia absur­da Geometriae xc. Doctoris Wal­lis, 8 o Lond. 1657, Angl.

De Homine, sive Elementorum Philosophiae Sectio Secunda, 4 o Lond. 1658, & 4 o Amstel. 1668, Lat.

[Page 189] Quaestiones de Libertate, Ne­cessitate & Casu, contra Docto­rem Bramhallum Episcopum Der­riensem, 4 o Lond. 1656. Angl.

De Principiis & Ratiocinatione Geometrarum, 4 o Lond. 1666. & Amst. 1668. Lat.

Dialogus Physicus, sive de na­turâ Aeris, 8 o Lond. 1661. & 4 o Amst. 1668. Lat.

De Duplicatione Cubi, 4 o Lond. 1661, & Amstel. 1668. Lat.

Problemata Physica, una cum magnitud [...]e Circuli, 4 [...] Lond. 1662. & 4 Amst. 1668. Lat.

Examinatio & Emendatio Ma­thematicae Hodier [...] 6 Dialogis, 4 Lond. 166 [...]. & 4 Amst. 1668. Lat.

Quadratura Circuli, Cubatio Sphaerae, Duplicatio Cubi; una cum Responsione ad Objectione [...] [Page 190] Geometriae Professoris Saviliani Oxoniae editas anno 1669, 4 o, Lond. 1669. Lat. Omnia Ma­gno Principi Etruriae Cosmo Medi­ceo dicata.

Rosetum Geometricum, sive Propositiones aliquot frustra ante­hac tentatae, cum Censurâ brevi Doctrinae Wallisianae de Motu, 4 o Lond. 1671. Lat.

Rescripta tria ad Regiam So­cietatem contra Doctorem Wallis, 4 o ibid. 1671. Angl.

Principia & Problemata aliquot Geometrica ante desperata, nunc breviter explicata & demonstrata, 4 o Lond. 1674.

Ejusdem CATALOGI SUPPLEMENTUM.

THucydides e Graeco Anglicè versus, fol. Lond. 1634, & 1676.

[Page 191] De Libertate & Necessitate, 12 Lond. 1654. Angl.

Lux Mathematica, 4 Lond. 1672. Lat.

Vlyssis Itinera, sive Odysseae Homericae libri 9, 10, 11, 12. ver­sibus Anglicanis, 8 Lond. 1674.

Epistola ad Ant. a Wood 1674. Lat. fol. unic.

Homeri Ilias & Odyssea Angli­cano Carmine expressae, una cum Praesatione de virtutibus Heroici Poematis, 8 Lond. 1675, & 1677.

Litera ad Gulielmum Novi-Ca­stri Ducem, de Controversiâ circa Libertatem & Necessitatem habitâ cum Benj. Laney Episcopo Eliensi, 12 o Lond. 1676.

De Mirabilibus Pecci liber An­glicè & Latinè, 8 o Lond. 1678.

Decameron Physiologicum, sive Dialogi decem de Philosophiâ [Page 192] Naturali; cui adjecta est Ratio Lineae Rectae ad arcum Quadran­tis dimidium, 8 o Lond. 1678. Angl.

Considerationes de famâ, de sidelitate in Regem, Moribus & Religione T. Hobbes Malmesh. 4 o Lond. 1662. & 8 o ib. 1680. Angl.

De Bello Civili Anglicano, ab anno 1640 ad 1660, Dialogus 8 o 1679. Qui ipso inconsulto pro­diit. In MSS emendatior habe­tur.

Vita Ejus Latino Carmine 4 o Lond. 1680.

—Eadem Angl. fol. Lond. 168 [...].

Narratio Historica de Haresi e­jus (que) Poenâ, fol. 1680, Angl.

Epistola praefixa Principi An­glicanae Hon. Ed. Howard. Edit. 8 1669. Angl.

Dicitur etiam edidisse Compen­dium [Page 193] Rhetoricae Aristotelicae, & Logicae Rameae, circa annum 1652. nomine suo non apposito.

In Schedis MSS. asservantur.

DIalogus inter Philosophum & Juris Anglicani studio­sum. Angl.

Historia Ecclesiastica Romana, Poema supra bi [...] mille Versibus constans, ubi de Superstitionis origine, progressu [...]c.

Desen [...]o Leviathani adversus Librum D. Bramhalli cui Titulus Captura Leviathani [...].

Et Alia nonnulla.

Tractatuum contra Hobbium editorum SYLLABUS.

JO. Wallisii S. T. P. in Academiâ Oxoniensi Geometriae Profes­soris [Page 194] Saviliani Elenchus Geome­triae Hobbianae, 8 o Oxon. 1655. Lat.

—Ejusdem, debita Correctio Tho. Hobbes, Responsi vice ad Le­ctiones ejus in Mathese [...]s Profes­sores directas, 8 o Oxon. 1656. Angl.

—Ejusdem, Hobbiani Puncti dis­punctio, ubi respondetur Libro e­jus dicto [...], 8 Oxon. 1657. Angl.

Hobbius Heautontimorome­nos, sive contra Dialogos ejus Physicos dissertatio, 8 [...] Oxon. 1662. Angl.

Tho. Hobbii Quadratura Cir­culi, Cubatio Sphaerae, Duplicatio Cubi, confutata, 4 o Oxon. 1669. Lat.

Tho. Hobbii Quadratura Cir­culi, Cubatio Sphaerae, Duplicatio Cubi (secundò edita) denuò re­futata, [Page 195] 4 Oxon. 1669. Lat.

Gulielmi Morani Animadversio­nes in Elementorum Philosophiae Sectionem primam quae est de Corpore, editam a T. Hobbes Anglo Malmesburiensi, 8 o Bruxellis 1655. Huic Tractatui etiam insertae sunt Andreae Tacquest S. J. Animadver­siones in Libri ejus partem quae Mathematica est.

Sethi Wardi S. T. D. in Acade­miâ Oxon. Astronomiae Professoris Saviliani, in Tho. Hobbii Philoso­phiam Exercitatio Epistolica, cum Appendiculâ Responsoriâ ad Ca­lumnias Hobbii in Authorem con­gesias, 8 o Oxon. 1656. Lat.

Jo. Bramhalli S. T. D. Episcopi Derriensis, Des [...]nsio verae Liberta­tis actionum humanarum ab ante­cedenti & extrinsecâ necessitate, responsi loco ad Librum T. Hobbes Malmes buri [...]nsis super eodem Ar­gumento, [Page 196] 8 o Lond. 1656. Angl. & fol. Dublin. 1677.

—Ejusdem, Castigationes ulti­marum Hobbii Animadversionum de Libertate & Necessitate, cum Appendice cui Titulus Captura Leviathanis, 8 o Lond. 1658. & fol. Dublin. 1677 Angl.

[—Idem etiam scripsit Sexagin­ta Objectiones in Librum Hobbii De Cive, in materiâ partim The­ologicâ, partim Philosophicâ, quas Hobbio transmisit, quae tamen e­ditae non sunt.]

Gul. Pike Christophili Observa­tiones in duo priora capita Levia­thanis T. Hobbii, 8 o Lond. 1665. Angl. [Verus Author est Gul. Lucy S. T. D. postea Episcopus Mene­vensis.]

—Ejusdem, Observationes, Cen­surae, Confutationes variorum Er­rorum in Leviathane, 4 Lond. 1662. Angl.

[Page 197] —Ejusdem Observationum pa [...]s altera, 4 o Lond. 1673. Angl.

Hon. Rob. Boyle Examen Dia­logi Physici Tho. Hobbes, quatenus respicit Librum ejus de Novis Ex­perimenti [...] circa Aerem, cum Ap­pendice de Doctrin [...] Hobbian [...] de Fluiditate & Firmitate, 4 o Lond. 1662. Angl.

—Ejusdem, Dissertatio de Va­cuo contra Hobbium▪ 8 o Lond. 1674 Angl. & 12 o Oxon. 1676. Lat. i [...]ter alia Opuscula.

Rob. Filmer Eq. Aurat. Obser­vationes de Origine Dominii, con­tra Hobbium, Miltonum, Grotium, &c. 8 o Lond. 1653. & 8 o ib. 1679. Angl.

Georg. La [...]son, Parochi de [...]ore in Comit. Salop. Examen Partis Politicae Leviathani [...] Hobb [...]ani, 8 o Lond. 1657. Angl.

Rob. Sharrock. No [...]. Colleg. O­xon. [Page 198] Soc. LL. D. De Officiis se­cundum Naturae Jus, unde Casus omnes Conscientiae quatenus no­tiones a Naturâ suppetunt, judicari possint; Ethnicorum simul & Jure, praesertim, Civili, Consul­torum consensus ostenditur, Prin­cipia item & Rationes Hobbesii Malmes [...]uriensis ad Ethicam & Po­liticam spectantes, quatenus huic Hypothesi contradicere videantur, in examen veniunt, 8 o Oxon. 1660. Lat.

Gisberti Co [...]uii A. & Phil. Doct. Vindiciae pro Lege & Imperio, sive Dissertationes duae, quarum una est de Lege in communi, al­tera de exemptione Principis a Lege, institutae potissimum contra Tractatum Hobbii de Cive; acces­sit [...]. [...]oetii Disquisitio Textua­lis ad 1 Sam. 8. De Jure Regio Hebraeorum, 12 o Ultrajecti 1661.

[Page 199] —Ejusdem, Hobbesianismi Ana­tome, quâ innumeris Assertionibus ex Tractatibus De Homine, Cive, & Leviathan, juxta seriem loco­rum Theologiae Christianae, Philo­sophi illius a Religione Christianâ Apostasia demonstratur & refuta­tur, 8 o Ultrajecti 1680.

Tho. Tenison, Cantabrig. S. T. D. Symbolum Fidei Hobbianae exami­natum, sicto inter ipsum & Theo­logiae studiosum Colloquio, 8 o Lond. 1670, & 1671. Angl.

Rich. Cumberland, Cantabrig. S. T. D. de Legibus Naturae dis­quisitio Philosophica (contra Hob­bium instituta) 4 o Lond. 1672. Lat.

Jo. Templar S. T. D. Cantabrig. Idea Theologiae Leviathanis, in quâ proponuntur 1 o Leviathanis Dogmata, 2 [...] Dogmatum defensio ab Authore, 3 o Defensionis exa­men, [Page 200] 8 o Cantab. 1673. Lat.

Jo. Eachard Cantabrig S. T. D. Dialogus inter Timotheum & Phi­lautum, (in quo Dogmata Hobbi­ana sugillat) 8 o Lond. 1672. Angl.

—Ejusdem Dialogus secundus inter easdem personas, 8 o Lond. 1673. Angl.

Ed. Hide, Clarendoniae Comi­tis, Brevis conspectus Errorum Ecclesiae & Civili Regimini perni­ciosorum, qui continentur in Le­viathane [...]. Hobbii, 8 o Lond. 1674, & 4 o Oxon. 1676. Angl.

J. Shafto Magna Naturae Lex sui ipsius conservandi Examinata, asserta & vindicata contra abusus illi suppositos a T. Hobbes Malmes­buriensi, 8 o Lond. 1673. Angl.

Gul. Howel Parochi de Fittle­worth in Comitat. Sussex Spiritus Prophetiae, contra Hobbii Levia­thanem, [Page 201] & Tractatum Anonymum de Humanâ ratione, 8 o Lond. 1679. Angl.

Behemoth Arraniatus, sive Vin­diciae Juris Privati contra Libel­lum Fanaticum cui titulus Behe­moth, sive Historia Belli Civilis Anglicani, ab anno 1640 ad 1660, sub nomine T. Hobbes Malmesbu­riensis. in lucem edita. Authore J. U [...]itchal de Interiori Templo, J. C. 8 [...] 1680. Lond. Angl.

Eorum qui in Scriptis suis Hobbio contradixerunt INDICULUS.

SE [...]hus Wardus S▪ T. D. Praefat. ad Tentamen de Dei Exi­stentiâ & Animae immortalitate de­mons [...]randâ, 12 o Oxon. 1652. & saepiùs. Angl.

[Page 202] —Idem, in Vindiciis Academi­arum contra Websteri Academia­rum Examen Institutis (Oxon. 1654. Angl.) adversus Hobbium in­surgit, & inter alia Plagii dicam ipsi impingit, ac si suam de Sensa­tione hypothesin ex Werneri, cele­bris Mathematici nostratis, Schedis suppilasset.

Jo. Franc. Grandis in Disserta­tionibus Philosophicis & Criticis, 4 o Paris. 1657. pag. 27. Ubi eum, Illustrem hujus Aevi Scriptorem vocat.

Rob. Sharrock LL. D. Libro de sinibus virtutis Christianae, 4 o Lond. 1673. pag. 111, 117, 118. Angl.

Hen. Morus S. T. D. Cantab. Li­bro de Immortalitate Animae, fol. Lond. 1662, & 8 o ib. Angl. Et in­ter O [...]. Philosoph. Lat. fol. Lond. 1679. Tom. 2. pag. 311. Lib. 1. cap. 9, 10. Opinionem ejus de [Page 203] Substantiis incorporeis impugnat. Item Lib. 2. cap. 1 & 2. pag. 227. Hypothesin ejus de Sensatione, quam ponit in Reactione unius partis Materiae contra alteram, aut saltem in ejus motûs continua­tione. Et Lib. 2. cap. 3. pag. 337, 338, 339. Dogma ejus de Actio­num humanarum necessitate. I­tem in Enchiridio Metaphysico, 4 o Cant. 1671. & Tom. 1. Op. Philos. fol. Lond. 1679. Cap. 11. Sect. 9, 10, 11. Sententiam ejus, de Gra­vitate. Et Cap. 25. Sect. 2. de Sen­satione. (Passim tamen Ingenium ipsi non vulgare adscribit.)

Samuel Rachelius JCtus, & in Holsatorum Academiâ, quae Kiloni est, antecessor, Libro de Jure Na­turae & Centium, 4 [...] Kiloni 1676. a pag. 102 ad pag. 117 in Hobbi­um acriter animadvertit. Item a pag. 306 ad 311 adversus ipsum disputat.

[Page 204] Jacobus Harrington in Oceanâ, fol. Lond. 1656. Angl. in Politi­cam Hobbianam saepiùs insurgit.

Rad. Cudworth S. T. D. Cantab. in Systemate Universi Intellectuali fol. Lond. 1679, Philosophiam Hobbianam refutare conatur, licèt Hobbii (quod sciam) expressè non meminerit.

Jo. Lymericensis Episcopus in Vitâ Bramhalli, Operibus ejus praefixâ Hobbium vehementiùs per­stringit.

Jo Adamus Osiander Theolo­gus Tubingensis, Tractatu de Ty­po Legis Naturae, in Hobbium a­cerbiùs invehitur.

Regner▪ a Mansvelt Philos. Pro­fess. in Acad. Ultraject. Tractatu adversus Anonymum Theologo-Politicum (B. Spinosam) 4 o Ul­traject. 1674. Per adversarii latus Hobbium petit.

[Page 205] R. Baxterus Theologus, in scri­ptis suis Hobbio contradicit.

Sam. Parkerus S. T. D. Archi­diaconus Cantuariensis, &c. Libro cui titulus, Disputationes de Deo & Providentiâ divinâ, 4 o Lond. 1678. Acrem admodùm adversus Hobbium Censuram exercet.

—In Praefat. p. 12 & 13. Eum, tanquam cum Vanino & Epicuro impietati [...] socium, insimulat.

—Libri pag. [...]6. Sect. 27. Ad­struere contendit, quod eadem est Hobbii quae Epi [...]uri impietas, qui cum sua Axiomata in Religionis ruinam invenerat, inanibus Distin­ctiunculis eorum impietatem ex­cusare putat: & primùm eò quod nihil se movere possit, nullum esse Numen.

—Sect. 28. Hobbium nihil de­monstrare, sed quicquid demon­strare jactat, inept [...] & impudenter [Page 206] arripuisse, cúmque nullam esse Re­ligionem velit, nisi quae jusserit Civitas, omnem sustulit.

—Sect. 29. Hobbius Deum esse apertè negat, cùm eum nec Cor­poreum nec Incorporeum esse de­monstrat.

—Sect. 30. Philosophiâ Civili omnes Leges divinas apertè tollit, quod cùm fecerit, quam malè sen­tentiam suam de Naturae Statu probet, quámque obtusè illius im­pietatem excuset.

—Sect. 31. Ab iisdem Princi­piis contraria demonstrat; nihil novi in Philosophiâ Civili attulit, nisi quod Impium sit & Absur­dum.

Sic Pontisicio quasi Fulmine percussus occumbit Hobbius: fati tamen solatium invenit, ab eâdem manu haec passus, cui Aristoteles a­li [...]que Veteris Philosophiae Prin­cipes [Page 207] indignis modis vapulant, nec Scuticam effugit Cartesius, qui (ipsi pag. 347.) e Ludo & Pueritiae dis­ciplinâ noviter ad Philosophiam profectus videtur.

Idem Author Praefat. ad Poli­teiam Ecclesiasticam, 8 o Lond. 1670. Angl. In Hobbium ejúsque sequaces invehitur, tanquam omnis impietatis & flagitiorum Reos: li­cet interim nonnullis, ipse super Principiis Hobbianis Politeiae suae fundamenta posuisse videatur.

Jo. Wallisius nonnulla contra Hobbium scripta Actis Philosophi­cis H. Oldenburgii inseruit.

Robervallius Math. Prof. Pari­siis, & Fr. Schotenius Math. Prof. Leydae, scriptis Epistolis Mathe­maticam Hobbianam improbasse dicuntur.

Qui Hobbii meminerunt, seu in bonam seu in sequiorem partem.

SAm. Sorbierius M. D. Praefat. in Opera Gassendi, fol. Lugd. 1657.— Tho. Hobbius vir emun­ctae naris.

Idem ibid.— Thomas Hobbius Gassendo charissimus, cujus Libel­lum De Corpore, manibus Prataei nostri, paucis ante obitum mensi­bus accipiens, osculatus est; sub­jungens, Mole quidem parvus est iste Liber, verùm totus, ut opi­nor, Medullâ scatet.

Idem. Lettres & Discours sur diverses matieres curieuses, 4 o Pa­ris 1660.

De Hobbio, a pag. 212 ad 232. & pag. 342. & a pag. 396 ad 399. [Page 209] & pag. 556. & pag. 631. Epistola ad Hobbium.

Idem. Voyage d'Angleterre, Colon. 12 o 1666. (antea Paris. 1664.) p. 3. Londinum adveni­ens, Hobbium veterem amicum ho­noris gratiá primùm invisit. Pag. 79, 80, 81, 82. De Hobbio, ubi Regem in Conclavi suo Iconem Hobbianam ipsi oftendisse narrat, Regem etiam facetiis Hobbianis de­lectari solitum. Quaedam tamen ibi minùs quàm pro reverentiâ ve­teri amicitiae debitá effutire vide­tur; (reprehensus a T. Sprat in Observat. in illud lter, 8 o Lond. 1665. Angl.) Miseretur etiam ejus Haeresi laborantis, & verae Hierar­chiae ignari, nihilominus dogmata sua ad Sectarios resiringendos, & pacem publicam procurandam uti­lissima prositetur.

Idem, pag. 90. Leodii degens [Page 210] Controversiam suscitavit inter Hobbium & Renatum Franciscum Slusium, S •• Lamberti apud Leodi­enses Canonicum, Mathematicum celebrem, De Cubi duplicaturâ, quam ex suis Principiis demon­stratam Hobbius prae se tulit: Slu­sius autem primo intuitu Paralo­gismum deprehendisse visus est. Scripta illa [...] se aliquando in lucem editurum pollicetur, una cum Fermatii & Carcavii de eo­dem Argumento cogitatis. Id. pag. 186, 187, 188. Nova Hobbii Principia Geometriae exponit.

Sa [...]. Puffendorf in Elementis Jurisprudentiae Universalis, 8 o Ha­gae Comitis 1660, Praefat. sic:—Nec parùm debere nos profitemur Tho­mae Hobbes, cujus hypothesis in Li­bro De Cive, etsi quid profani sapiat, tamen caetera satis argut [...] & sana.

[Page 211] Idem Lib. de Jure Naturae & Gentium, 4 o Londini Scanorum 1672. Sententiam Hobbianam in multis sectatur.

Renatus Rapinus Soc. Jes. Phi­losophus & Criticus summus, Li­bro Gallico, cui Titulus, Refl [...]xi­ons sur la Philosophie Ancienne & Moderne, 12 o Paris 1676. Hobbii saepè meminit; cujus verba judicii & acuminis sale condita proprio sermone exponere non pigebit.

—Pag. 54. De tous les Philoso­phes modernes, ceux qui ont fait plus de bruit, sont Galilee, Italien; Bacon, Hobbes, Boyle, Anglois; Des Cartes, François; Van Hel­mont, Flamand.

—P. 55. Hobbes est obscure sans agreement, singulier en ses Idees; sçavant, mais peu solide, inconstant dans sa doctrine; car il est tantost Epicurien, tantost Peripaticien.

[Page 212] —P. 56. Ensin, Galilei est le plus agreable des Modernes, Ba­con le plus subtil, Gassendi le plus sçavant, Hobbes le plus resveur, Boyle le plus curieux, Des Cartes le plus ingenieux, Van Helmont le plus Naturaliste; mais trop atta­ché a Paracelse.

—Pag. 194. Thomas Hobbes a fait paroistre un grand profun­deur d'Esprit, comme il est un des plus Hardis Epicuriens des der­nieres Siecles, & qu'il en suit en tout les Principes d' Epicure, sans rien menager: il a mal raisonné en tout ce que regarde l'entende­ment, & ses operations principa­les, dont il attribue le principe aux Phantômes, & a l'imaginati­on.

—Pag. 228. Henricus Morus dans sa Metaphysique declame contre la Physique des Des Cartes, [Page 213] qu'il veut faire passer pour Liber­tine aussi bien que celle de Hobbes.

Jo. Wallisius Praesat. in Mathe­sin Universalem, & Praesat. in Tra­ctatum Elencticum adversus Mei­bomii Dialogum de Proportionibus (4 o Oxon. 1657.) de Hobbio ca­stigando loquitur.

Idem in Tractatibus de Cycloide & Cissoide, (4 o Oxon. 1659.) De­monstrationis Hobbianae circa ae­qualitatem Lineae Parabolica & Spiralis meminit, pag. 81. quam ut insufficientem improbaverat; quamvis propositio ipsa vera es­set. Idem, pag. 105. ibid. de il­lius Inventionis laude inter Hobbi­um & Robervallium Controversâ itidem meminit.

Matth. Wren, Celsitudini suae Regiae, Eboracensi Duci aliquandò e Secretis, in Monarchiâ assertá ad­versus [Page 214] Harringtoni Oceanam, 8 o Oxon. 1660. Angl. pag. 16 Hob­bii meminit.

In Hobbii Defensionem.

UNicum solummodò reperio scriptum, idque Anony­mum, hunc prae se ferens Titulum: Dissertatio de Principiis Justi & Decori, continens Apologiam pro Tractatu Clarissimi Hobbii De Cive, 12 o Amstel. 1651.

Tanto itaque Adver­sariorum Agmini ex opposito solus sistitur Hobbius,

Par (que) Novum Fortuna videt concur­rere
Bellum
At (que) [...]irum. Luc.

[Page 215] Quod sanè Alicui novum & insolitum meritò videri possit; praesertim cùm inter Literatos vix quicquam tam Absurdi fuerit, quin suos invenerit As­sertores: hoc tamen, si Conjecturae locus sit, exinde forsan prove­nire potuit; quia ut Philosophia Hobbiana tanquam paulùm quid Paradoxa multos nacta sit Oppugnatores: ita nativâ Veritate defensa, paucis opus habuerit Vindiciis; an vix re­pertus [Page 216] est quisquam suis adeo confisus viri­bus, qui seipsum suppe­tiis Tanto Homini fe­rendis habilem senserit; aut Discipuli de Do­ctrinae [...]jus certitudine persuasi, Magnum [...] Senis Ingeni­um Religioso cum Si­lentio venerantes, ipso in vivis agente nullum alium Philosophiae Hob­bianae Vindicem esse o­p [...]rtere, judicârint.

Exorientur olim qui praeclaram illam Philo­sophiam Justis Com­mentariis [Page 217] Illustrare contendent, quae in Scholis & Academiis recepta (quod haud va­nis Auguriis sibi promi­sit Author) debitis ho­noribus potietur. De­precamur interim Ari­stotelis infortunium, tanto Interpretum Exercitu oppressi, ut Philosophi­am suam frivolis Com­mentis obscuratam vix agnosceret.

Mihi autem dabitur, spero, Venia; qui quod suscepi Argumentum Ingenii simul & Eloquii [Page 218] tenuitate deterere haud injuriâ videar, quum mihi solummodò desti­natum sit Publico in­servire, ne vel tantilla Hobbianae Memoriae Mo­numenta Immenso tem­poris Oceano absorpta Posteris subducerentur.

Addenda.

AD pag. 182. Carolus Caven­dish obiit circa 1652.

Ad pag. 185. Jo. Vaughan obiit 1674.

Ad pag. 186. Franc. Osborn o­biit 1658.

Ad pag. 191. Obiectiones in [Page 219] Cartesii de primâ Philosophiâ Me­ditationes (vulgò audiunt Obje­ctiones tertiae) cum iisdem Cartesii Meditationibus▪ Parisiis & Amste­lodami saepiùs editae.

Ad pag. 195. Alexandri Rossaei Abredonensis Animadversiones in Hobbii Leviathanem, 8 o 1653. Angl.

Ad pag. 207. Rob. quidam Parsonus, Capellanus (ut vocant) &c. in Concione Funebri ad Exequias Joanuis Comitis Roffensis, quam emisit Theatrum Oxo­niense, Anno 1680. haec refert: Comitem in extremis dixisse, Stultam illam & absurdam Philo­sophiam quam tantopere admira­tur Mundus, Authoribus Hobbio aliisque, Se aliósque optimae indo­lis de Gente Nôstrâ pes [...]m de­disse.— An Mali Mores Genuina sint Philosophiae Hobbianae Corol­laria, [Page 220] statuat aequus rerum Ju­dex.

De Testamento au­tem Hobbiano monendum censui, ut de tanti Phi­sophi Opibus constaret; ipsum circa CCC libras Anglicanas cognatis & amicis legâsse: quibus C librarum mantissa ac­cessit ex munificentiâ Gulielmi, Illustrissimi De­voniae Comitis.

Epitaphium porrò Hobbianum ad Me seriùs transmissum apponere volui.

[Page 221]
Condita hîc sunt Ossa
Thomae Hobbes Malmesburiensis,
Qui per multos annos servivit
Duobus Devoniae Comitibus,
Patri & Filio;
Vir Probus, & Famâ Eruditionis
Domi Forîsque benè cognitus.
Obiit Anno Domini 1679.
Mensis Decembris, die 4 o.
Aetatis suae 91.

THOMAE HOBBES MALMESBURIENSIS VITA Carmine expressa.

Authore Seipso.

Foelix qui potuit rerum cognoscere Causas,
At (que) metus omnes & inexorabile Fatum
Subjecit pedibus, strepit [...]mq, Ach [...]rontis avari.
Virg. Georg,

Anno MDCLXXXI.

LECTORI S.

SEquens Poëmation, ab Authore tantùm Animi relaxandi gratiâ confectum, nullo in pu­blicum emittendi consi­lio, pòst excessum ejus in Librarii manus incidit; qui Lucro suo addictior, (affectus iste inter hoc genus hominum gras­satur vulgò) pr [...]ut erat imperfectum, & mendis insuper deformatum, Praelo subjecit. Quam­vis autem ad Hobbiani [Page 226] Ingenii laudem vix as­surgat; quià tamen in Publicum erupit jam ir­revocabile, & multis e­tiam quicquid Micam habet Salis Hobbiani per­gratum sit; idcirco gravioribus quibus an­teà plurimum scatebat sphalmatis repurgatum iteratò damus.

Vale.

Thomae Hobbes Malmesburiensis VITA, Scripta Anno 1672.

NAtus erat noster Servator Homo-Deus annos
Mille & quingentos, octo quoque undecies.
Stabas & Hispania in Portubus inclyta Classis
Hostilis, nostro m [...]x peritura Mari:
Primo Vere; dies & quintus inibat Aprilis:
Illo Vermiculus tempore nascor Ego,
In a Malmesburia, Baptisma a Patre Ministro
Accepi, & nomen Mi dedit ille suum.
Oppidulum parvum est, habuit sed multa relatu
Digna, atque imprimis b Coenobium celebre,
Et Castrum (melius nisi sint duo Castra vocanda)
Colle sita, & bino flamine cincta ferè.
Concilium Regni [...] Burgensibus auget;
Nunc quoque [...]iscus honor permanet ille loci.
Hic & c Athel [...]ani conduntur Nobilis ossa,
Atque super Tumulum Sa [...]us ipse jacet.
[Page 228] Haec & ab d Aldhelmo deducta est Musa Latina,
Hic habuit primam lingua Latina Scholam.
P [...]mia Virtutis populo dedit ille, propinquos
Sanguine Danorum quos madefecit agros:
Non est ut Patria pudeat; sed Tempus iniquum
Conqueror, & mecum tot quoque nata mala.
F [...]ma ferebat enim diffusa per Oppida nostra,
Extremum Genti Classe venire diem.
Atque metum tantum concepit tunc mea Mater,
Vt pareret Geminos, Meque Met [...]imque simul.
Hinc est, ut credo, Patrios quod abominor hostes,
Pacem [...]mo; cum Musis, & faciles Socios.
D [...]sco loqui quatùor, totidem legere, & numerare,
Non benè praeterea fingere Literulos.
[...] annis ad verba steti Graecae atque Latinae,
Et decimo quarto mittor ad Oxonium.
H [...]c Magdalenae veniens admittor in Aulam,
Inque imâ Logicae Classe locatus eram.
Et Praelectori cùm primis sedulus adsum;
[...] licet Imber [...]i [...] cum Gravitate legit,
Barbara, Celarent, Darii, Ferio, Baralypton,
H [...]s (dicebat) habet prima Figura Modos.
Casare, Camestres, Festino, Baroco, Darapti,
Haec etiam totidem stat [...]ariata [...].
[Page 229] Felapton, Disamis, Datisi, E [...]card [...], Ferison,
Sunt rur [...]s t [...]tidem legitimique Modi.
Quos tarde dise [...], dis [...]o tamen, [...],
Admitt [...]rque meo quaeque pr [...]bare modo.
Adm [...] c [...]r Physicae, constat [...]que cuncta Magister
Materiá & Ferma, ut partiòus, esse docet,
Et Species rerum [...]ando per acra, formas
Donare hinc oculi [...] ▪ auribus [...]ode sonos.
Multes Effectus tribuit Syn & Antipathiae,
Et supra captum talia multa meum.
Ergo ad a [...]na magis me terto, libr [...]sque re [...]lv [...],
[...] priùs i [...]st [...]uctus, n [...]n bene d [...]ctus cram.
Pas [...]mque sanimum Charti [...] imitantibus Orbem,
[...] faciem, & Sydera picta videns:
Gaud [...]bam Soli comes ire, & c [...]rnere cunctis
[...] facit arte dies.
[...] Neptunum, Candisiúsque
Cinxerunt me lium; quaeque adiere loca:
Atque hominum [...], si possem, cernere nidos,
Et picta ignotis [...] videre locis.
Tempore sed ju [...] cum [...] Artcs.
E [...]ot (namque hic est primus in Arte g [...]adus)
Ox [...]mium linqua, servitum me f [...]ro in amplam
Gentis Candisi [...] [...] domum,
Rediorisque Aulae commendas Epistola nostrae:
Accip [...]r, placit [...] conditione stet:
Atque adolescenti [...] appli [...]r ipse adolescens,
Tunc Patris imp [...]ri [...] subditus ille fuit.
[Page 230] H [...]ic ego servivi bis denos guaviter annos;
Non Dominus tantùm, verùm & Amicus erat.
[...]rs erat illa meae multò dulcissima vitae,
Et nunc s [...]p [...] mihi somnia grata facit.
Ille per hoc tempus mihi praebuit etia, libros
Omnimodos studiis praebuit ille m [...]is.
Vertor Ego ad nostras, ad Graecas, atque Latinas
Historias; etiam Carmina saepe lego.
Flaccus, Virgilius, fuit & mihi notus Homerus,
Euripides, Sophocles, Plautus, Aristophanes,
P [...]resque; & multi Scriptores Historiarum:
Sed mihi prae reliquis Thucydides placuit.
[...] Democratia ostendit Mihi quam sit inepta,
Et quantum Coetu plut sapit unus Homo.
[...] ego Scriptorem verti, qui diceret Anglis.
[...]s [...]ltaturi Rhetoras ut fugerent.
V [...]b [...]s externus cadem per tempora vidi.
Germanas, Francas, Ausoniásque ad [...].
[...] Dominum morbo devictum vita reliquit,
Extremo (ut cred [...]s) sed reditura di [...].
[...] tamen fecit, mihi ne servire necesse
Esset, qui modice vivere s [...]ctus eram.
Deinde domo placita miniùm neglectus [...].
Parisissque moror Mensibus octodecum.
[...] Domini revocor Praeceptor ut [...]:
Nato, Devoniae tunc Comes Ille fuit.
Hunc Romanarum sensus cognoscere vocum,
Jungere quoque decet verba Latina [...].
[Page 231] Fallere quáque solent indoctes Rhetores arte;
Quid facit Orator, quidque Poéta facit;
Et demonstrandi docui Praecepta, Globíque
Mundani faciem, multiplicèsque gyros.
Litibus & finem faciunt quas plus, minus, & par,
Quá posset justá ponere lege dedi.
Haec illum docui pe [...] septem sedulus annos;
Ille [...]ler didicit, rettinuitque memor.
Nec tamen h [...]c tempus libris consumpsimus omne,
Ni Mundum Labri dixeris esse loc [...].
Italiae multas, Gallorum & vidimus Vrbes,
Secessus dulces vidimus Allobrogum.
Ast ego perpetuo naturam cogito rerum,
Seu rate, seu cu [...]ru, sive serepar equo.
Et mihi visa quidem est toto res unica Mundo
[...], licet multis falsificata modis:
Vnica: vera quidem, sed quae sit basis earum
Rerum quas falso dicimus esse aliquid;
Qualia s [...]mnus habet fugitiva, & qualia: [...]tris
Arbitrio possum multiplic [...]re meo:
Ph [...]sasiae, nostri s [...]holes cerebri, nihil [...]xtra,
Partibus internit nil nisi motus in [...].
Hinc est quod Physicam quisquis vuls dicere, M [...]
Quid possis, debet perdidi [...]isse prius.
Ergo Matreriae M [...]túsque arcana recludo;
Sic tempus vacuum fallo per Italiam.
Seribo nihil, faci [...] adversaria nulla migistra,
Quae docuit praesens, nam mihi semper eras.
[Page 232] L [...]nquimus Italiam, rursusque redimus ad alta
Moenia Lutetiae, [...] magnifica.
Hîc ego Mersennum novi, communico & illi
De rerum Motu quae meditatus eram.
It probat, & multis commendat; tempore ab illo
Inter Philosophos & numerabar ego.
In Patrium rursus post Menses octo reversus,
De connectendis cogita notitus.
[...] ad rerum variarum
Dissimilet Species, Materiaeque dolos;
Motusque [...]teruos hominum, cardisque latchras:
Denique ad Imperit Justitiaeque hou [...].
His ego me mersi studi [...]. Nam Philosophandi
Corpus, Homo, Civi [...], continct omne genus.
Ires super bis rebus statu [...] conseribere Libras;
Meteriemque mihi congero quique die.
Nascitur inter [...] [...] ex [...]rabile Belli,
Et veniunt Studiis tempera [...] m [...]is.
[...] quadragesimus annvs
Post Milles [...] erat Virginis à pa [...]ra,
[...] Patr [...]m int [...]sit Morbus mirabilis, [...]
[...] Doctis post peri [...]re Viri.
Quo quicunque fuit tactus, divina [...]
Atque [...] cognita jura sibi.
[...]
[...]
[...]
[...]
[Page 233] Versus & in varias Linguas cum laude legebar,
Gentibus & late nomine notus eram.
Laudabat mediis in Erynnibus Anglia, & illi
Qu [...]rum consilius cognitus [...] eram.
Sed quod consiliis praesentibus utile non est;
Quantumvis justum quis putat esse bonum?
Inde annis qu [...]tùor Libri De Corpore formam
Quá sit seribendus, nocte diéque puto.
[...], & cogito rerum
Visarum formas quid variare potest.
Quaero quibus possim rationis Protea vinclis
Stringere, fassurum quá tegit arte dolos.
Ad fuit [...] Mininús Mersennus, fidus amicus;
Vir Doctus, Sapiens, [...].
Cujus C [...]lla [...], erat omnibus anteserenda;
(Prosessorum omnes Ambitione tument)
Illi [...] ferte Porisma
[...] quisquam, principi [...]e norum.
[...] carente Figuris
[...] Ambitione, Do [...].
[...] rurl [...]s ut illud
[...] tratinare d [...]mi.
[...] quaeque;
[...] nomine quidque sui.
[...] ut Axem
[...] Artis sidus in orbe sua.
[...] [...]ellum qua [...]r Ci [...]ile per annos,
Anglos, Hib [...]nos triveras atque Scotes.
[Page 234] Perfid [...]que in castris mansit Fortuna seclestis:
Diffugere vi [...] quá potuére probi.
Ipse Haeres Regni Carolus comitante cat [...]r [...]á
Armis clararum & Nobilitate virùm
Lutetiam venit, expectans duut tempora iniqu [...]
Tra [...]s [...]irent, populi desi [...]erctque furor.
Tunc ego decre [...]um De Corpore seribere Librum.
Cujus materies tota parata fuit.
Sed cogor differre; pati, tot tantáque soeda
Apponi jussis crimina, nolo, Dei.
Divinas statuo quam primùm absolvere Leg [...]t,
Idque ego paulatim, sollicitúsque diu.
N [...]mq, Mathematicae studiis dum Principi [...]
Non potui studiis semper adesse [...].
Dei [...] per sex menses m [...]rba decu [...]ba, propiuque
Accinctus Morti, nec fugio, illa fugit.
Perfeci Librum patrio sermone; ut ab Anglis
Posset saepe M [...]is, [...] legi,
Londinóque typis celer evolat in Regiones
Vic [...]nas notus nomine Leviathan.
M [...]l [...]tat ille Liber nunc Regibus omnibus, & que
Nomine sub quôvit Regia Jura tenent.
Interea Regem vendit Scotus, & necat Anglus;
Jus Regni Carolus [...]iuque Secundus habet,
Lutetiae residens. Vim Regni turba rebellis
Occupat, & populum [...] sine Lege regit,
Et nomen (quam [...]is pa [...]ci) sibi Parlamenti
[...],
[Page 235] D [...]jiciun [...] Mitras, nec firmans Presbyteratum;
Clerica nil illic profuit ambitio.
[...]
[...].
[...]
Dum [...] octo per [...]cto [...]
Sed meus ille Liber simul atque [...] illis
[...] erat. Jani dissilu [...]re [...].
Nam Regi accusor tamquem si facta pr [...]ba [...]m
Im [...]ia Cromwelli, Jus [...] darem.
Creditu [...]. Adversis in [...]
[...] Repis [...]
Tunc [...] in mentem mihi [...];
[...].
Nec de Rege queri [...] Nam tunc adolescens.
Credidit ille, quibus credidit ante Pater.
In Patriam [...] curtus,
Sed nullo p [...]tui tuti [...]r [...]
Frigus erat, mix alta, [...], acerbus,
[...] equus ste [...]ax [...] [...].
[...]ondinum: [...] viderer,
Concilio Statús conciliand [...] eram.
Quo facto, statim summâ cum pace recedo,
Et sic me studus applico, ut ante, [...].
Solum regnabat tunc nomine Parlamentum;
Praesul erat nullus. * Presbyteriúsque nihil.
[Page 236] Omnia miles erat, committier om [...], & n [...]t
P [...]scebat; [...] Cromwel is nut [...] erat.
Regi [...] [...] defendere Jura,
Quis [...] vertat Regia Jura pete [...]s?
[...] fuit libertas quod sibi visum
Ess [...]t, contenta [...]ere m [...]re loci.
Leviathan [...] at totum [...],
[...] Theiologum nidus uterque suit.
N [...]m [...] Papalis Regni contrect [...] [...],
H [...]s ( [...] abscissas) [...]
[...] Leviathan, prima [...],
Et [...] plus leger [...]tur [...].
[...] per omne
A [...]um de [...]ens [...] [...].
Just [...]tiae men [...], atque Ambitiaur [...]
Reg [...] [...] populo, si [...], erit.
Ante duos minim [...] pr [...]misi mole Libe [...],
Sed nec iuest parvis gratia part [...] Libri [...].
a Ille docet motus Animi & Phantasmata sensus,
Nec sanos patitur Spectra timere viros:
b Alter a [...] Imperii sanctissima jura repandit,
Quaeque rudes populos vincula sacra tenent.
Tandem etiam absolva Librum De Corpore▪ cujus
M [...]tertes simul & formi Geometrica [...].
[...]
Alg [...]hristarum) Wallisii Alge [...]ica,
[Page 237] Illa Geometriae pestis, quae ceperat ante
Annos plus centum, nunc & ubique furit.
Ars fuerat Numeros Quaesitos inveniendi,
Quam docuis a Gheber, & quam b Diophantus habet.
Deinde per hanc Artem solam Problemata sol [...]i
Posse Geometriae cuncta c Vieta docet.
Addidit Oxoniae Praelector Savilianus
Wallisius multo nobile dogma magis:
Nempe infinitae molis finem esse▪ & habere
Finitum partes & sine fine datas:
Quae duo fecerunt insanos dogmata, quot qu [...]t
Festina [...] erunt esse Geometrici.
Haec mihi causa satis scribendi e [...]t justa Libelis,
(Annos natus eram Septuaginta duos)
In quo, Colloquiis ego Sex n [...]n molliter [...]
Tango Geometras, ut meru [...]re, no [...]s;
Sed nil profeci, mag [...] Authoribus error
Fultus erat, cessi [...] sic Medicina malo.
Tunc quoque [...] duos Patria sermone Libellos
Contra Bramhallum. Quae [...]io sola fuit,
[Page 238] Cujus ad arbitrium Volumus, Nostrúmne, De [...]ne:
Ille Scholam sequitur, sed mihi dux Ratio est.
Sex quoque post paulo scripsi Problemata, Librum
Exignum, at purae fanticulum Physicae.
Nam doceo Naturae locis quâ dejicit Arte
Sublimes laepidet, res ali [...]sque graves▪
Quâ situlâ Sol haurit aquis; ut Frigora [...]entus
Efficit; & Venti quâ ratione volant:
Quo pendent Steriles, volit Intque per a [...]ra Nubes,
Quo fulero Gravidae destituente r [...]s;
Et quo consistunt [...] gluti [...] partes,
Dur [...]que quae rurs [...]s M [...]llia causa facit;
Vnde Fragor Coelo, quâ Ni [...] Glaci [...]sque fit arte;
Excussusque altis [...];
Quid res exiguas conjungit in acre sparsas,
Et Cal [...]dum Phoebus quâ ratione facit;
Herculcúsque [...] quibus attrabit Vnci [...],
Obser [...] Etque suae matris utrumque Palum;
C [...]r Mar [...] [...] aequis ad littora valvitur undis;
Anno, Mens [...], Dic quoque, bis a [...]get aquas;
Et quare [...] duce, Navis it obvia Vento;
Haec habet & monstrat par [...]ulus [...] Liber.
Et [...] puto cum tempore; quandoquidem nùnc
Inter tot Momos irreprebensa manent.
Aeris & parvo Naturam scribo Libello
Adversus quandum Machinam inanshcam.
Tunc Physicam linquens, ad amata Mathemata vertar,
Namq, [...] tandem c [...]sserat hosti [...] agr [...].
[Page 239] Tantùm non lapidem potuissem vera docere,
Clamosas speret nemo docere Scholas.
At De Principiis alium tamen edo Libellum,
Fec [...]que us posset clariùs esse nihil.
In quo Naturam Rationis ita explica, ut illam
Nema non claram diceret atque probam.
Hâc mihi parte fuit victoria cognita cunctis,
Dissimulant aliis vulnera magna locis;
Deficiunt animis, sed deficientibus insto,
Culmináque inscendo summa Geometriae.
N [...]mqu [...] parem Cyclum Quadrato publico; necnon
Jactatum Pythii monstro Porisma Dei;
Demonstrata priùs, sed non rationibus iisdem,
Sperabam Met [...]odo vincere posse novâ.
Sed nil profeci, densis umbonibus obstant
Cedere quos puduit, Semi-Mathematici.
Ergo meam statuo non ultrà perdere opellam,
Indocile expectans discere posse p [...]cus.
Deinde L [...]brum scribo quem nomine dico Rosetum,
Praecipuo densum store Geometriae.
Wallisius contra pugnat; ridiúsque videbar
Algebristarum T [...]eiologúmque Scholis.
Et simul eductus Castris Exercitus omnis
Pugnae s [...]curus Wallisianus orat;
Quem cùm vidissem salchroso insistere Campo,
Stabat ubi Radi [...] densa, molesta, tenax,
Pugna placet, tertor; Numerum licet Infinitum
Temporis in puncto dissipo, sterno, fugo.
[Page 240] Bella mea audisti. Quid vi [...] tibi dici [...]r ultra?
An quam dives, id est, quam sapiens fucrim?
Anne refert quot agros habui, quot millia nummum?
Si percontator fortè rogabis & hoc,
Exiguus mihi fundus erat propriúsque relictus,
Quem fratri dono, ductus amore, dedi.
Parva superficies, sed millia multa ferebat
Granorum tritici, nam bona terra fuit.
Longa satis votis Regum; & nisi tota deorsum
Tensae furet Rex nunc Magnus haberet ego.
Vt primum Belli sensi Civilis od [...]em,
Et populum ventos vidi agitâsse l [...]em:
Quaero locum studiis, & vitae commodiorem,
Hinc nec Parisios transfero Rèmque [...].
Quingentae mihi erat numerata Pecunia librae,
Cùm fugiens Patriae littora linqua [...]:
His [...]liae paulò post accessére ducent [...] *,
Et simul immensus perpet [...]sque dolor.
(Godolphine jaces; purae Rationis amator,
Justitiae & [...] miles amande, vale.)
Venit & [...] Patri [...] mihi Pensio certa qu [...]tanni [...]
* Bis quadragintis constitit illa libri [...].
Deinde r [...]dux mihi Rex concessit hab [...]re quotanni [...]
Centum [...] libras ipsius ex Loculi [...],
[...] mihi donum. Convic [...]a sper [...] aliorum,
Quando T [...]ste Ipso [...] esse Pr [...]bus.
[Page 241] His ego contentus vito, nec praefero plura;
Quis velles sanus re minor esse sua?
Rem, si quando lubet, per vestros supputo Sousos,
Vt fiat major: si neque sic satis est;
Per Maravedisios numero, videórque beatus
Croesos & Crassos vincere divitiis.
Ipse meos nôsti, Verdusi Candide, mores,
Et tecum cuncti qui mea scripta legunt.
Nam mea vita meis non est incongrua scriptis:
Justitiam doc [...]o, Justitiámque colo.
Improbus esse potest nemo qui non sit avarus,
Nec pulchrum quisquam fecit avarus opus.
Octoginta ego jam complevi & quatuor annos:
Penè acta est vita fabula longa meae.
FINIS.

Addenda.

AD pag. 191. Tractatus Opti­cus, in quo ex propriis hy­pothesibus Refractiones prosequi­tur, quem Cogitatis suis Physico­mathematicis (4 o Paris. 1644 editis) in Opticae suae Complementum in­seruit M. Mersennus; qui ipsum ibi Virum Nobilem & Subtilissimum Philosophum appellat.

Epistolae ad Cartesium nonnullae, quas Tom. 3. Epistolarum Cartesii videre est.

Ad pag. 198. Gisberti Cocquii Hobbes [...], sive Vin­diciae pro Lege, Imperio, & Re­ligione, contra Tractatus Tho­mae Hobbesii, quibus Tit. De Cive & Leviathan, 12 o Ultraj. 1668.

—Vindiciae pro Religione in Regno Dei Naturali, contra Hobbes De Cive, cap. 15. Levia­than, cap. 31. Ibid. 1668. 12 o.

Ad p. 207. Jos. Glanvil Parochus [Page] Bathoniensis in Scepsi Scientificâ 4 o Lond. 1665. Angl. & Philoso­phiâ Piâ 8 o 1671. Lond. in Philo­sophiam Hobbianam animadvertit.

Librarius Lectori.

BRevi Vernaculè proditura est Vita Hobbiana; interim se­quentia P [...]aeli Errata [...]dari postulant.

Prater [...] 171. l. ult. adde [...] p. 189 l 9. lege 4. p. 194. l. 13 [...] p 196. l. 17. lege [...]. p. 22 [...]. l. 14. A page [...] Parenche­s [...] quae Latin [...]tem [...]. p 228. l. 3. Secundum par Versuum per [...] postpon [...]ur. p. 132. l. 24. lege. [...] quasi [...].

LONDINI: Apud Guil. Crooke, ad Insigne Viridis Draconis juxta Portam vulgò dictam Temple-Bar.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.