Thomae Hobbesii MALMESBURIENSIS VITA.
AUTHORE SEIPSO.
LONDINI, Typis, Anno Dom. MDCLXXIX.
THOMAE HOBBESII MALMESBURIENSIS VITA.
NAtus erat noster Servator Homo-Deus annos
Mille & quingentos, octo quo
(que) undecies.
Stabat & Hispanis in portubus inclyta Classis
Hostilis, nostro mox peritura mari:
Primo Vere, dies & quintus inibat Aprilis,
Illo vermiculus tempore nascor ego,
In
Malmesburiâ; Baptisma à Patre Ministro
Accepi, & nomen mî dedit ille suum.
Oppidulum parvum est, habuit sed multa relatu
Digna, sed imprimis Coenobium celebre,
Et Castrum (meliùs nisi sint duo Castra vocanda)
Colle sita, & bino flumine cincta ferè.
Concilium Regni binis Burgensibus auget;
Nunc quoque priscus honor permanet ille loci.
Hic &
Athelstani conduntur nobilis ossa,
Atque super tumulum saxeus ipse jacet.
Praemia virtutis populo dedit ille propinquos,
Sanguine
Danorum quos madefecit agros:
Huc & ab
Aldelmo deducta est Musa Latina;
Hic habuit primam lingua Latina Scholam▪
[Page 2] Non est ut Patriae pudeat, sed tempus iniquum
Conqueror, & mecum tot mihi nata mala.
Fama ferebat enim sparsítque per oppida nostra
Extremum genti classe venire diem.
At
(que) metum tantum concepit tunc mea mater,
Ut paretet geminos, méque metémque simul.
Hinc est, ut credo, patrios quod abominor hostes,
Sed paci, Musis temperor & sociis.
Disco loqui quatuor, totidem legere, & numerare,
Non bene praeterea fingere literulas.
Sex annis ad verba steti
Graecae atque
Latinae,
Et decimo quarto mittor ad
Oxonium.
Huc
Magdalenae veniens admittor in Aulam,
Inque imâ
Logicae classe locatus eram.
Et Praelectori cum primis sedulus adsum;
Is licet imberbis cum gravitate legit,
Barbara, Celarent, Darii, Ferio, Baralypton,
Hos (dicebat) habet prima Figura Modos.
Caesare, Camestres, Festino, Baroco, Darapti,
Haec etiam totidem stat variata Modis.
Felapton, Disamis, Datici, Bocardo, Ferison,
Sunt rursus totidem legitimíque Modi.
Quos tardè disco, disco tamen, abjicióque
Admittórque meo quaeque probare modo.
Admoveor
Physicae, conflatáque cuncta Magister
Materia & Forma, ut partibus esse docet;
Résque procul positos volitando per aera, Formas
Reddi visibiles, audibilésque facit.
Et supra captum talia multa meum.
Ergo ad amoena magis me verto, librósque revolvo
Quos prius edoctus, non bene doctus eram.
Pascebámque animum chartis imitantibus Orbem,
Telluris faciem, & Sydera picta videns
Gaudebam Soli comes ire, & cernere cunctis
Terricolis justos quâ facit arte dies.
Quoque
Dracus filo
Neptunum Candisiúsque
Cinxerunt medium, quaeque adiere loca;
Atque hominum exiguos, si possem, cernere nidos,
Et picta ignotis Monstra videre locis.
Sunt sua
Geographis etiam pleromata Doctum.
Commendat vacuus nullus in orbe locus.
Tempore sed justo cum Baccalaureus Artis
Essem (namque hic est primus in Arte gradus)
Oxonium linquo, servitum me fero in amplam
Gentis
Candisiae conspicuámque domum;
Rectorisque Aulae commendat Epistola nostrae,
Accipior, placitâ conditione steti:
Atque adolescenti mox▪ applicor ipse adolescens,
Nam patris imperio subditus ille fuit.
Huic ego servivi bis denos jugiter annos;
Non Dominus tantùm, verùm & Amicus erat.
Pars erat illa meae multò dulcissima vitae,
Et nunc saepè mihi somnia grata facit.
Ille per hos annos mihi praebuit otia, libros
Omnimodos studiis suppeditátque meis.
Historias; etiam Carmina saepè lego.
Flaccus, Virgilius, fuit & mihi notus
Homerus,
Euripides, Sophocles, Plautus, Aristophanes,
Plures, & multi Scriptores Historiarum;
Sed mihi prae reliquis
Thucydides placuit.
Is Democratiam docuit me quam sit inepta,
Et quantum Coetu plus sapit unus Homo.
Hunc ego Scriptorem feci ut loqueretur ad
Anglos,
Consultaturi Rhetoras ut fugerent.
Urbes externas eadem per tempora vidi
Germanas, Francas, Ausoniásque
adii.
Huic ego servieram dulci Domino atque benigno
Annos bis denos,
Devoniae Comiti.
Mox illum morbo luctantem vita reliquit,
Extremâ melior sed reditura die.
Antè tamen fecit, mihi ne servire necesse
Esset, qui modicè vivere suetus eram.
Deinde domo placitâ nimium neglectus abivi,
Parisiísque moror Mensibus octodecem.
Inde mei Domini revocor Praeceptor ut essem
Nato,
Devoniae tunc Comes ille fuit.
Hunc
Romanarum sensus cognoscere vocum,
Jungere quoque decet verba
Latina modo.
Fallere quâque solent indoctos Rhetores arte;
Quid facit Orator, quídque Poeta facit;
Et demonstrandi docui Praecepta; Globíque
Terrestris faciem multiplicésque gyros.
Quâ posset justâ ponere lege dedi.
Haec illum docui per septem sedulus annos;
Ille celer didicit, rettinuitque memor.
Nec tamen hoc tempus libris consumpsimus omne,
Ni Mundum Libri dixeris esse loco.
Italiae multas,
Gallorum & vidimus Urbes;
Secessus dulces vidimus
Allobrogum.
Ast ego perpetuò naturam cogito rerum,
Seu rate, seu curru, sive ferebar equo.
Et mihi visa quidem est toto res unica Mundo
Vera. Licet multis falsificata modis.
Unica vera quidem, sed quae sit basis earum
Rerum quas falsò dicimus esse aliquid;
Qualia somnus habet fugitiva, & qualia vitris,
Arbitrio possum multiplicare meo.
Phantasiae, nostri soboles cerebri, nihil extra,
Partibus internis nil nisi motus inest.
Hinc est quod
Physicam quisquis vult discere, Motus
Quid posset debet perdidicisse prius.
Ipséque Materiam, & varios considero Motus.
Sic tempus vacuum fallo per
Italiam.
Scribo nihil, facio adversaria nulla-magistra
Quae docuit praesens, nam mihi semper erat.
Linquimus
Italiam, rursúsque redimus ad alta
Moenia
Lutetiae, tectáque magnifica.
Hîc ego
Mersennum novi, communico & illi
De rerum Motu quae meditatus eram.
[Page 6] Is probat, & multis commendat; tempore ab illo
Inter Philosophos & numerabar ego.
In Patriam rursus post Menses octo reversus,
De connectendis cogito quae scieram:
Primorum ut possent splendescere luce secunda;
Atque catenato robore stare diu.
Motibus à variis feror ad rerum variarum
Dissimiles Species, Materiaeque dolos;
Motúsque internos hominum, cordísque latebras:
Denique ad Imperii Justitiaeque bona.
His ego me mersi studiis. Nam Philosophandi
Corpus, Homo, Civis continet omne genus.
Tres super his rebus statuo conscribere Libros;
Materiémque mihi congero quoque die.
Nascitur interea scelus execrabile Belli,
Et veniunt Studiis tempora iniqua meis.
Sexcentesimus & jam quadragesimus annus
Post Millesimum erat Virginis à puero,
Cùm Patriam invasit Morbus mirabilis, unde
Innumeri docti post periêre Viri.
Quo quicun
(que) fuit tactus, divina putabat
At
(que) humana uni cognita jura tibi.
Jámque in praecinctu Bellum stetit. Horreo spectans,
Mé
(que) ad dilectam confero
Lutetiam.
Póstque duos annos edo
De Cive libellum,
Qui placuit Doctis, & novus omnis erat;
Versus & in varias Linguas cum laude legebar,
Gentibus & latè nomine notus eram.
[Page 7] Laudabat mediis in Erynnibus
Anglia, & illi
Quorum consiliis cognitus hostis eram.
Sed quod consiliis praesentibus utile non est;
Quantumvis justum, quis putat esse bonum?
Inde annis quatuor Libri
De Corpore formam
Qua sit scribendus, nocte diéque puto.
Comparo corporeas moles, & cogito rerum
Visarum formas quid variare potest.
Quaero quibus possim rationis Protea vinclis
Stringere, fassurum quâ tegit arte dolos.
Hoc fuit in minimis
Mersennus tempore Frater,
Sed doctus, sapiens, egregiéque bonus.
Cujus Cella Scholis erat omnibus anteferenda
Quotquot circuitûs totius orbis habet.
Illi portabat, si dignum fortè Porisma
Reppererat quisquam, principiúmve novum.
Perspicuo & proprio sermone carente Figuris
Rhetoricis, Gnomis, Ambitione, Dolo.
Ille dedit doctis qui vellent, rursus ut illud
Vel statim possent, vel trutinare domi.
Edit & ex multis inventis optima quaeque
Signans Authoris nomine quidque sui.
Circa
Mersennum convertebatur ut Axem
Unumquod
(que) Artis sidus in orbe suo.
Saevierat Bellum quatuor Civile per annos,
Anglos, Hibernos triverat atque
Scotos.
Perfidâque in castris mansit Fortuna scelestis:
Diffugêre viâ quâ potuêre probi.
[Page 8] Ipse Haeres Regni
Carolus comitante catervâ
Armis clarorum & Nobilitate Virûm
Lutetiam venit, expectans dum tempora iniqua
Transirent, populi desinerétque furor.
Tunc ego decrêram
de Corpore scribere Librum▪
Cujus materies tota parata fuit.
Sed cogor differre; pati tot tantáque foeda
Apponi jussis crimina nolo Dei.
Divinas statuo quam primùm absolvere Leges;
Idque ago paulatim sollicitúsque diu.
Námque
Mathematicae studiis dum Principi adessem,
Non potui studiis semper adesse meis.
Dein per sex menses morbo decumbo, propinquae
Accinctus Morti; nec fugio, illa fugit.
Perfeci tamen, & patrio sermone; ut ab
Anglis
Posset permultis utilitérque legi.
Londinóque typis Liber evolat in Regiones
Vicinas, notus nomine
Leviathan.
Militat ille Liber nunc Regibus omnibus, & qui
Nomine sub quovis regia Jura tenent.
Interea Regem vendit
Scotus, & necat
Anglus;
Jus Regni
Carolus jamque secundus habet,
Lutetiae residens. Vim Regni turba rebellis
Occupat, & populum jam sine Lege regit,
Et nomen (quamvis pauci) sibi Parliamenti
Sumens, se satiat sanguine Nobilium;
Dejiciunt Mitras, nec firmant Presbyteratum,
Clerica nil illie profuit ambitio.
[Page 9]
Lutetiam (ad Regem) multus venit indè Scholaris
Expulsus patria, tristis, egenus, onus.
Huc fuit usque meis studiis pax, multiplicati
Dum facerent annos octo per octo meos
Sed meus ille Liber, simulátque Scholaribus illis
Lectus erat,
Jani dissiluere fores.
Nam Regi accusor tamquam si facta probarem
Impia
Crumwelli, Jus sceleríque darem.
Creditur. Adversis in partibus esse videbar;
Perpetuo Jubeor Regis abesse domo.
Tunc venit in mentem mihi
Dorislaus, &
Ascham;
Tanquam proscripto terror ubique aderat.
Nec de Rege queri licuit. Nam tunc adolescens
Credidit ille quibus reddidit ante Pater.
In Patriam redeo tutelae non bene certus,
Sed nullo potui tutior esse loco,
Frigus erat, nix alta, senex ego, ventus acerbus,
Magnus, equus sternax & salebrosa via.
Londinum veniens, ne clam venisse viderer,
Concilio Statûs conciliandus eram.
Quo facto, statim summâ cum pace recedo,
Et sic me studiis applico, ut ante, meis
Soli regnabat tunc nomin
[...] Parliamentum;
Praesul erat nullus, Presbyterúsque nihil.
Omnia miles erat; commitier omnia, & uni
Poscebat tacitè
Cromwel is unus erat.
Regia conanti cal
[...]mo defendere Jura,
Quis vitio vertat Regia Jura petens?
[Page 10] Scribere cuique fuit libertas quod sibi visum
Esset, Contento vivere more loci.
Libertate data librum de Corpore scribo,
Perpetui belli qui mihi Causa fuit.
Leviathan Clerùm totum mihi fecerat hostem;
Hostis Theiologûm nidus uterque fuit.
Nam dum
Papalis Regni contrecto tumorem
Hos (licet abscissos) laedere visus eram.
Contra
Leviathan, primo convicia scribunt,
Et causa ut tanto plus legeretur erant.
Firmiùs inde stetit, spero stabitque per omne
Aevum, defensus viribus ipse suis.
Justitiae mensura erit, ambitionis Elenchus,
Regum arx, pax populo, si doceatur, erit
Postque duos annos, paulò minus, edo Libellum,
Quo sese possit noscere quisque legens;
Quo quid sint (doceo) sensûs Phantasmata, mores,
Nec sanos patior Spectra timere viros.
Publico deinde meum Librum
de Corpore, cujus
Materies fermè est tota
Geometrica.
Venit & in lucem (magna plaudente caterva
Algebristarum) Wallisii
Algebrica,
Illa
Geometriae pestis quae ceperat ante
Annos plus centum; nunc & ubique furit.
Ars tuerat numeros quaesitos inveniendi,
Quam docuit
Gheber, &
Diophantus habet.
Deinde per hane artem solam Problemata solvi
Posse Geometriae cuncta
Vieta docet.
Wallisiis multo nobile dogma magis
Nempe infinitae molis finem esse, & habêre
Finitum partes & sine fine datas
Quae duo fecêrunt insanos dogmata quotquot
Festinaverunt esse Geometrici.
Haec mihi causa satis scribendi est justa libelli
(Annos tunc natus septuaginta duos)
In quo, Dialogis ego sex non molliter istos
Tango Geometras, ut meruêre, novos;
Sed nil profeci, magnis Authoribus error
Fultus erat, cessit sic medicina malo.
Tunc quoque scribo duos patrio sermone libellos
Contra
Bramhallum. Quaestio sola fuit;
Cujus ad arbitrium
VOLVMVS, Nostrúmne Deíne;
Ille Scholam sequitur, sensibus utor ego.
Sex quo
(que) post paulò scripsi Problemata, Librum
Exiguum, at purae fonticulum Physicae.
Nam doceo Natura locis quâ dejecit arte
Sublimes lapides, res aliásque graves;
Quâ situlâ Sol haurit aquas; qua frigora Ventus
Efficit; & ventos quâ ratione leves;
Quo pendent steriles volitántque per aethera nubes
Quo fulcro gravidae destituente ruunt;
Et quo consisiunt durorum glutine partes,
Duráque quae rursus mollia causa facit;
Unde fragor coelo; qua Nix Glaciésque fit arte;
Ex cursúsque altis emicet ignis aquis;
[Page 12] Quid res exiguas conjungit in aere sparsas;
Et Calidum
Phoebus quâ ratione facit;
Herculeúsque lapis ferrum quibus attrahit uncis,
Observátque suae matris utrumque Polum;
Cur Mare non aequis ad littora volvitur undis
Anno, Mense, Die quoque bis auctus aquis;
Et quare vento duce, Navis it obvia vento,
Haec habet & monstrat parvulus ille Liber.
Et valitura puto cum tempore; quando quidem nunc
Inter tot
Momos irreprehensa manent.
Aeris & parvo naturam scribo libello
Adversus quandam Machinam inanificam.
Tunc
Physicam linquens ad amata
Mathemata vertor
Námque meo tandem cesserat hostis agro.
Tantum non lapidem potuissem vera docere,
Clamosas speret nemo docere Scholas.
At
De Principiis alium tamen edo libellum,
Fecíque ut posset clariùs esse nihil.
In quo naturam
Proportionis
Rationis ita explico ut illamNemo non claram diceret atque probam.
Hâc mihi parte fuit, victoria cognita cunctis;
Dissimulant aliis vulnera magna locis,
Deficiunt animis, sed desicientibus insto
Culminaque inscendo summa Geometriae.
Namque parem Cyclum Quadrato publico; necnon
sactatum Pythii monstro porisma Dei,
Demonstrata prius, sed non rationibus iisdem,
Sperabam Methodo vincere posse nova.
[Page 13] Sed nil profeci, densis umbonibus obstant
Cedere quos puduit, semi-Mathematici.
Ergo meum statuo non ultra perdere opellam,
Indocile expectans discere posse pecus.
Deinde librum scribo quem nomine dico
Rosetum,
Praecipuo densum flore Geometriae.
Wallisius contra pugnat; victusque videbar
Algebristarum Theiologûmque Scholis.
Et simul eductus castrus exercitus omnis
Pugnae securus
VVallisianus ovat,
Quem cum vidissem salebroso insistere campo,
Stabat ubi radix densa, molesta tenax
Pugna placet, vertor, Numerum licet Infinitûm
Temporis in puncto dissipo, sterno, fugo.
Bella mea audisti. Quid vis tibi dicier ultra?
An quam dives, id est, quam sapiens fuerim?
Nil refert quot agros habui quot millia nummum,
Si percontator fortè rogabit & hoc,
Exiguus mihi fundus erat propriúsque relictus
Quem fratri dono, ductus amore, dedi.
Parva superficies, sed millia multa ferebat
Granorum tritici, nam bona terra fuit.
Longa satit votis Regum; & nisi tota deorsum
Tendisset, Rex nunc Magnus haberer ego.
Ut primum belli sensi Civilis odorem,
Et populum ventos vidi agitasse levem;
Quaero locum studiis & vitae commodiorem,
Transfero
Parisiis me reculámque meam
[Page 14] Quingentae mihi erat numerata pecunia librae,
Cum fugiens patriae littora linquo meae
His aliae paulo post accessêre ducentae,
Atque una magnus perpetuúsque dolor.
(Godolphinie jaces, purae rationis amator,
Justitiae & Pacis miles amande vale.)
Venit & è Patriâ mihi pensio certa quotannis
Haec mihi librarum bis quadraginta fuit.
Deinde redux mihi Rex concessit habêre quotannis
Centum alias libras ipsius ex loculis,
Dulce mihi donum. Conoicia sperno aliorum
Quando teste Ipso Judicor esse probus,
His ego contentus vivo, nec praefero plura.
Quis vellet sanus re minor esse sua.
Rem, si quando lubet, per vestros supputo sonsos,
Ut fiat major: si neque sic satis est,
Per
Mavaradisios numero, videórque beatus.
Croesos &
Crassos vincere divitiis
Ipse meos nosti,
Verdusi Candide, mores,
Et tecum cuncti qui mea scripta legunt.
Nam mea vita meis non est incongrua scriptis.
Justitiam doceo Justitiámque colo.
Improbus esse potest nemo qui non sit avarus,
Nec pulchrum quisquam fecit avarus opus.
Octoginta annos complevi jam quatuórque,
Et prope stans dictat mors mihi, Ne metue.
FINIS.