Epistola Thomae Hobbes Malmsburiensis ad Dominum Antonium à Wood Authorem Historiae & Antiquitatum Vniversitatis Oxoniensis; inse­renda ad pag. 344, 345.

ERuditissime Domine mihi (que) Amicissime, indicavit mihi amicus noster communis J. A. ea quae in Libro tuo de Antiquitatibus Academiae Oxoniensis addidit & delevit Doctor Johannes Fell Decanus Aedis-Christi in ea parte quae est de Vita mea. Nimirum ubi mihi tu Ingenium attribuis Sobrium, ille deleto Sobrio substituit Acri. Quod quidem ille animo malevolo pro convicio posuit. Convicium tamen non est, & fa­cile ferri potest.

Rursus, ubi tu Marinum Mersennum appellas Virum optimum, ille nescio qua invidia, verba illa delevit. Sed contumelia ista non ad me pertinet.

Tertiò, quod ubi tu scripseras, libellum scripsit de Cive, interposuit ille inter libel­lum & de Cive, rebus permiscendis natum; ut esset libellum scripsit rebus permiscendis natum de Cive, ità manifestè falsum est ut eorum qui temporis illius notitiam quantu­lamcun (que) habuerint, nemo illum aut ignorantiae aut maliciae non sit condemnaturas. Liber enim ille editus est, Anno Domini 1642, quo tempore Bellum Civile per An­gliam gereretur, ita ut rebus tunc permistis permisceri ab illo Libro non potuerint.

Quartò, ubi tu de Libro meo Leviathan scripsisti, primò, quod esset vicinis gentibus notissimus, interposuit ille publico damno ut esset vicinis gentibus publico damno no­tissimus. Deinde ubi tu scripseras Scripsit Librum interposuit ille monstrosissimum. Magna quidem fuisset haec injuria si ille aut Doctrinarum Judex idoneus, aut insigni ali­qua eruditione domi vel foris notus esset.

Quintò, quae tu de moribus meis, de fama apud exteros, de beneficiis in me Regis, &c. tum verè, tum honorificè scripseras, delevit omnia. Et haec quidem magna tibi facta est injuria; quae tamen alioqui nocitura mihi non est (fama enim mea qualiscun (que) est jamdudum pennata evolavit irrevocabilis) sed sibi, Academiae, etiam generi humano. Sibi propter turpitudinem. Est enim etiam in Inimicitiis exercendis aliud alio inhone­stius. Itaque Inimicitiae quidem injurias aliquando extenuant. Nam injuriae apertae Authorem suum ostendunt, sed furtivae quemlibet potius alium, etiam amicum, discri­mini objiciunt. Academiae, propter eam quam inimicus habet in Academia Au­thoritatem. Generi deni (que) humano, eo quod cum cognitum sit, tantum esse homi­nibus in alienas Historias Potestatis, nulla non Historia suspecta erit. Postremò, quod praeter sententiam tuam de Operibus meis Geometricis addidit aut delevit (cum qui ho­minem norint, non à sua ipsius cognitione, sed fide aliena locutum esse sciunt; & qui non norint, nomen ejus inter Mathematicos aliosve Eruditos numquam audiverunt) movebit neminem. Nulla ergo causa est ut publicè cum eo litigem. Neque si esset, fa­cerem. Scio apud omnes gentes, ex ipsa Civitatum natura, Civibus singulis datam esse Actionem Injuriarum (Anglicè An Action of the Case). Dic ergo quis Actor, quis Reus, quis Judex, quae erit injuriae compensatio? Si Actor ego sum, Reus tu solus eris, qui Libri hujus Author es. Potes quidem Actor esse tu, Reus ergo erit De­canus Aedis-Christi, cujus arbitrio (propter sumptus) Editionem, nimia bonitate tua permisisti. Fac autem Actorem esse me, & illum Reum, etiam Injuriae damna­tum; quis erit Damni aestimator? Nonne duodecem viri, jurati quidem & legales (adde etiam) boni? Attamen inter Damna (nisi quae pecunia aestimari solent) verba non numerant. Nam Scholarium jurgia inter res serias rarò habent. Itaque scri­pto publico ulterius non contendam. Testimonia quidem amicorum amo. Convicia inimicorum parvipendo. Ex Antiquitatibus Oxoniensibus nomen meum (si libet) omni­no expungant, laudabor tamen à maxima parte Academicorum qui nunc sunt, magis (que) (opinor) ab iis qui erunt. Praetereà homini seni Offensarum venia utilior est quam ul­tio. Tibi vero, si tanti est, existimationem tuam & veritatem historiae vindicare non tantum licet, sed etiam laudabile est. Et siquidem ita tibi expedire visum fuerit po­teris Epistolam hanc meam quibuscum volueris commu nicare. Si quid aliud consilium in hanc rem invenero antequam hae literae Tabulario tibi perferendas committantur, in­clusum habebis ipsis literis. Vale.

Tuus THOMAS HOBBES.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.