ASTRONOMICUS NUNCIUS, OBSERVATIONES RECENS HABITAS Novi Perspicilli beneficio in Lunae facie, Lacteo circulo Stellisque nebulosis, innumeris fixis, nec non in quatuor Planetis COSMICA SIDERA nuncupatis, nunquam conspectis adhuc, continens, atque declarans.
MAgna equidem in hac exigua tractatione singulis de Natura speculantibus inspicienda contemplandáque propono. Magna, inquam, tum ob rei ipsius praestantiam, tum ob inauditam per aevum novitatem, tum etiam propter Organum cujus beneficio eadem sensui nostro obviàm sese fecerunt.
Magnum sanè est supra numerosam Inerrantium Stellarum multitudinem, quae naturali facultate in hunc usque diem conspici potuerunt, alias innumeras superaddere oculisque palam exponere, antehac conspectas nunquam, & quae veteres ac notas plusquam supra decuplam multiplicitatem superent.
Pulcerrimum atque visu jucundissimum est, Lunare corpus per sex denas fere terrestres diametros à nobis remotum tam ex propinquo intueri, ac si per duas tantùm easdem [Page 10] dimensiones distaret; adeo ut ejusdem Lunae diameter vicibus quasi ter denis, superficies verò noningentis, solidum autem corpus vicibus proximè viginti septem millibus majus appareat, quàm dum libera tantùm acie spectatur: ex quo deinde sensatâ certitudine quispiam intelligat, Lunam superficie leni & perpolita nequaquam esse indutam, sed aspera & inaequali, ac veluti ipsiusmet Telluris facies ingentibus tumoribus, profundis lacunis atque anfractibus un̄diquaque confertam exsistere.
Altercationes insuper de Galaxia, seu de Lacteo circulo substulisse, ejúsque essentiam sensui, nedum intellectui manifestasse, parvi momenti existimandum minimè videtur: insuperque substantiam Stellarum quas Nebulosas hucusque Astronomorum quilibet appellavit, digito demonstrare, longéque aliam esse quàm creditum hactenus est, jucundum erit atque perpulcrum.
Verùm, quod omnem admirationem longè superat, quódve ad monitos faciendos cunctos Astronomos atque Philosophos nos apprimè impulit, illud est, quòd scilicet Quatuor Erraticas Stellas nemini eorum qui ante nos cognitas aut observatas adinvenimus, quae circa Stellam quandam insignem è numero cognitarum, instar Veneris atque Mercurii circa Solem, suas habent periodos, eámque modo praeeunt, modo subsequuntur, nunquam extra certos limites ab illa digredientes. Quae omnia ope Perspicilli à me excogitati, divina priùs illuminante gratia, paucis abhinc diebus reperta atque observata fuerunt.
Alia fortè praestantiora vel à me, vel ab aliis indies adinvenientur consimilis Organi beneficio, cujus formam & apparatum, nec non illius excogitandi occasionem, priùs breviter commemorabo; deinde habitarum à me Observationum historiam recensebo.
MENSIBUS abhinc decem fere rumor ad aures nostras increpuit, fuisse à quodam Belga Perspicillum elaboratum, cujus beneficio objecta visibilia, licet ab oculo inspicientis longè dissita, uti propinqua distinctè cernebantur: [Page 11] ac hujus profectò admirabilis effectus nonnullae experientiae circumferebantur, quibus fidem alii praebebant, negabant alii. Idem paucos post dies mihi per literas à nobili Gallo Iacobo Badovere ex Lutetia confirmatum est: quod tandem in causa fuit, ut ad rationes inquirendas, necnon media excogitanda, per quae ad consimilis Organi inventionem devenirem, me totum converterem; quam paulo pòst doctrinae de Refractionibus innixus assequutus sum: ac tubum primò plumbeum mihi paravi, in cujus extremitatibus vitrea duo Perspicilla ambo ex altera parte plana, exaltera verò unum sphaericè convexum, alterum verò cavum aptavi; oculum deinde ad cavum admovens objecta satis magna & propinqua intuitus sum, triplo enim viciniora, noncuplo verò majora apparebant quàm dum sola naturali acie spectarentur. Alium postmodum exactiorem mihi elaboravi, quae objecta plusquam sexagies majora repraesentabat. Tandem labori nullo nullisque sumptibus parcens, eò à me deventum est, ut Organum mihi construxerim adeo excellens, ut res per ipsum visae millies fere majores appareant, ac plusquam in ter decupla ratione viciniores, quàm si naturali tantùm facultate spectentur. Hujus instrumenti quot quantáque sint commoda tam in re terrestri quàm in maritima, omnino supervacaneum foret enumerare. Sed missis tetrenis, ad coelestium speculationes me contuli: ac Lunam prius tam ex propinquo sum intuitus, acsi vix per duas Telluris diametros abesset. Post hanc Stellas tum fixas tum vagas incredibili animi jucunditate saepius observavi: cúmque harum maximam frequentiam viderem, de ratione qua illarum interstitia dimetiri possem excogitare coepi, ac demum reperi. Quâ de re singulos praemonitos esse decet, qui ad hujuscemodi observationes accedere volunt. Primo enim necessarium est ut sibi Perspicillum parent exactissimum, quod objecta pellucida, distincta & nulla caligine obducta repraesentet, eadémque ad minus secundum quater centuplam rationem multiplicet; tunc enim illa bis decuplo viciniora commonstrabit: nisi enim tale fuerit Instrumentum, ea omnia
quae à nobis conspecta sunt in coelis quaeve infrà enumerabuntur, intueri tentabitur frustra. Ut autem de multiplicatione instrumenti quilibet parvo negotio certior reddatur, circulos binos, aut quadrata bina chartacea contornabit, quorum alterum quatercenties altero majus exsistat, id autem erit tunc cum majoris diameter ad diametrum alterius longitudine fuerit vigecupla; deinde superficies ambas in eodem pariete infixas simul à longè spectabit, minorem quidem altero oculo ad Perspicillum admoto, majorem verò altero oculo libero; commodè enim id fieri licet uno eodémque tempore oculis ambobus adapertis; tunc enim figurae ambae ejusdem apparebunt magnitudinis, si Organum secundum optatam proportionem objecta multiplicaverit. Consimili parato Instrumento, de ratione distantiarum dimetiendarum inquirendum erit; quod tali artificio assequemur. Sit enim, facilioris intelligentiae gratiâ, Tubus A. B. C. D. Oculus inspicientis esto E. Radii, dum nulla in Tubo adessent Perspicilla, ad objectum F. G. secundum lineas rectas E. C. F. E. D. G. ferrentur; sed appositis Perspicillis ferantur secundum lineas refractas E. C. H. E. D. I. coarctantur enim, & qui priùs liberi ad F. G. Objectum dirigebantur, partem tantummodo H. I. comprehendent. Acceptâ deinde ratione distantiae E. H. ad lineam H. I. per tabulam sinuum, reperietur quantitas [Page 13] anguli in oculo ex objecto H. I. constituti, quem minuta quaedam tantùm continere comperiemus. Quòd si Specillo C. D. bracteas alias majoribus, alias verò minoribus, perforatas foraminibus aptaverimus, modò hanc, modò illam, prout opus fuerit, superimponentes, angulos alios atque alios pluribus paucioribúsque minutis subtendentes pro libito constituemus, quorum ope Stellarum intercapedines per aliquot minuta adinvicem dissitarum, citra unius aut alterius minuti peccatum, commodè dimetiri poterimus. Haec tamen sic leviter tetigisse & quasi primoribus libasse labiis in praesentiarum sit satis; per aliam enim occasionem absolutam hujus Organi theoriam in medium proseremus.
Nunc observationes à nobis duobus proximè elapsis mensibus habitas recenseamus, ad magnarum profectò contemplationum exordia omnes verae Philosophiae cupidos convocantes.
De facie autem Lunae, quae ad aspectum nostrum verget, primo loco dicamus: quam facilioris intelligentiae gratiâ in duas parte distinguo, alteram nempe clariorem, obscuriorem alteram. Clarior videtur totum hemisphaerium ambire atque perfundere; obscurior verò veluti nubes quaedem faciem ipsam inficit, maculosámque reddit. Istae autem maculae subobscurae & satis amplae unicuique sunt obviae, illásque aevum omne conspexit: quapropter magnas seu antiquas eas appellabimus, ad differentiam aliarum macularum amplitudine minorum, at frequentiâ ita consitarum ut totam Lunarem superficiem, praesertim verò lucidiorem partem, conspergant: hae vero à nemine ante nos observatae fuerunt; ex ipsarum autem saepius iteratis inspectionibus in eam deducti sumus sententiam, ut certò intelligamus, Lunae superficiem non perpolitam, aequabilem, exactissimae que sphaericitatis exsistere, ut magna Philosophorum cohors de ipsa déque reliquis corporibus coelestibus opinata est, sed contrà inaequalem, asperam, cavitatibus tumoribúsque confertam, non lecus ac ipsiusmet Telluris facies, quae montium jugis valliúmque profunditatibus hinc inde distinguitur. Apparentiae verò ex quibus haec colligere licuit ejusmodi sunt: [Page 14] quarta aut quinta post conjunctionem die, cum splendidis Luna sese nobis cornibus offert, jam terminus partem obscuram à luminosa dividens, non aequabiliter secundum ovalem lineam extenditur, veluti in solido perfectè sphaerico accideret, sed inaequabili, aspera & admodum sinuosa linea designatur, veluti apposita figura repraesentat. Complures enim veluti excrescentiae lucidae ultra lucis tenebrarumque confinia in partem obscuram extenduntur, & contra tenebricosae particulae lumen ingrediuntur. Quinimo & magna nigricantium macularum exiguarum copia, omnino à tenebrosa parte separatarum, totam fere plagam jam Solis lumine perfusam undiquaque conspergit, illa saltem excepta parte quae magnis & antiquis maculis est affecta. Adnotavimus autem, modò dictas exiguas maculas in hoc semper & omnes convenire, ut partem habeant nigricantem locum Solis respicientem, ex adverso autem Solis lucidioribus terminis qu. candentibus jugis coronentur. At consimilem penitus aspectum habemus in Terra circa Solis exortum, dum valles nondum lumine perfusas, montes verò illas ex adverso Solis circundantes jamjam splendore fulgentes intuemur; ac veluti terrestrium cavitatum umbrae Sole sublimiora petente imminuuntur, ita & Lunares istae maculae crescente parte luminosa tenebras amittunt.
Verùm non modò tenebrarum & luminis confinia in Luna inaequalia ac sinuosa cernuntur, sed, quod majorem infert admirationem, permultae apparent lucidae cuspides intra tenebrosam Lunae partem omnino ab illuminata plaga divisae & avulsae, ab eáque non per exiguam intercapedinem dissitae, quae paulatim aliqua interjecta mora magnitudine & lumine augentur; post verò secundam horam aut tertiam, reliquae parti lucidae & ampliori jam factae junguntur: interim tamen aliae atque aliae hinc inde quasi pullulantes intra tenebrosam partem accenduntur, augentur, ac demum eidem luminosae superficiei magis adhuc extensae copulantur. Hujus exemplum eadem figura nobis exhibet. At nonne in terris ante Solis exortum, umbra adhuc planities occupante, altissimorum cacumina montium Solaribus radiis illustrantur? nonne exiguo interjecto tempore [Page 16] ampliatur lumen, dum mediae & largiores eorundem montium partes illuminatur; ac tandem orto jam Sole planitierum & collium illuminationes junguntur? Hujusmodi autem eminentiarum & cavitatum discrimina in Luna longè latéque terrestrem asperitatem superare videntur, ut infrà demonstrabimus. Interim silentio minimè involvam quid animadversione dignum à me observatum, dum Luna ad primam quadraturam properaret, cujus etiam imaginem eadem suprà posita delineatio prae se fert: ingens enim sinus tenebrosus in partem luminosam subit, versus inserius cornu locatus; quem quidem sinum cùm diutius observassem, totúmque obscurum vidissem, tandem post duas fere horas paulo infra medium cavitatis vertex quidam luminosus exsurgere coepit, hic verò paulatim crescens trigonam figuram prae se ferebat, erátque omnino adhuc à luminosa facie revulsus ac separatus: mox circa illum tres aliae cuspides exiguae lucere coeperunt; donec, Lunâ jam occasum versus tendente, trigona illa figura extensa & amplior jam facta cum reliqua luminosa parte nectebatur, ac instar ingentis promontorii, à tribus jam commemoratis lucidis verticibus adhuc obsessa, in tenebrosum sinum erumpebat. In extremis quoque cornibus, tam superiori quàm inferiori, splendida quaedam puncta & omnino à reliquo lumine disjuncta emergebant. Veluti in eadem figura depictum cernitur. Erátque magna obscurarum macularum vis in utroque cornu, maximè autem in inferiori; quarum majores & obscuriores apparent, quae termino lucis & tenebrarum viciniores sunt; remotiores verò obscurae minus ac magis dilutae. Semper tamen, ut suprà quoque meminimus, nigricans ipsius maculae pars irradiationis Solaris locum respicit; splendidior vero limbus nigricantem maculam in parte Soli aversa & Lunae tenebrosam plagam respiciente circundat. Haec Lunaris superficies, quae maculis instar Pavonis cauda caeruleis oculis distinguitur, vitreis illis vasculis redditur consimilis quae adhuc calentia in frigidam immissa perfractam undosámque superficiem acquirunt, ex quo à vulgo Glaciales Cyathi [Page 17] nuncupantur. Verum magnae ejusdem Lunae maculae consimili modo interruptae, atque lacunis & eminentiis confertae minime cernuntur; sed magis aequabiles & uniformes; solummodo enim clarioribus nonnullis areolis hac illac scatent: adeo ut si quis veterem Pythagoreorum sententiam exsuscitare velit, Lunam scilicet esse quasi Tellurem alteram, ejus pars lucidior terrenam superficiem, obscurior vero aqueam magis congrue repraesentet: mihi autem dubium fuit nunquam, Terrestris globi à longe conspecti, atque à radiis Solaribus perfusi, terream superficiem clariorem, obscuriorem vero aqueam sese in conspectum daturam. Depressiores insuper in Luna cernuntur magnae maculae quam clariores plagae: in illa enim tam crescente quam decrescente semper in lucis tenebrarumque confinio, prominente hinc inde circa ipsas magnas maculas contermini lucidioris, veluti in describendis figuris observavimus, neque depressiores tantummodo sunt dictarum macularum termini, sed aequabiliores, nec rugis aut asperitatibus interrupti. Lucidior vero pars maxime prope maculas eminet, adeo ut & ante quadraturam primam & in ipsa ferme secunda circa maculam quandam superiorem, borealem nempe, Lunae plagam occupantem, valde attollantur tam supra illam quam infra ingentes quaedam eminentiae, veluti appositae prae se ferunt delineationes.
[Page 19]Haec eadem macula ante secundam quadraturam nigrioribus quibusdam terminis circumvallata conspicitur, qui tanquam altissima montium juga ex parte Soli aversa ob [...]uriores apparent, qua vero Solem respiclunt, lucidiores exstant; cujus oppositum in cavitatibus accidit, quarum pars Soli aversa splendens apparet, obscura vero ac umbrosa quae ex parte Solis sita est. Imminuta deinde luminosa superficie, cum primum tota ferme dicta macula tenebris est obducta, clariora montium dorsa eminenter tenebras scandunt. Hanc duplicem apparentiam sequentes figurae commonstrant.
Unum quoque oblivioni minime tradam, quod nonnisi aliqua cum admiratione adnotavi; medium quasi Lunae locum à cavitate quadam occupatum esse reliquis omnibus▪ majori, ac figura perfectae rotunditatis: hanc prope quadraturas ambas conspexi, eandemque in secundis supra positis figuris quantum licuit imitatus sum. Eundem quoad obumbrationem & illuminationem facit adspectum, ac faceret in terris regio consimilis Boemiae, si montibus altissimis inque peripheriam perfecti circuli dispositis occluderetur undique: in Luna enim adeo elatis jugis vallatur, ut extrema hora tenebrosae Lunae parti contermina Solis lumine perfusa spectetur, priusquam lucis umbraeque terminus ad mediam ipsius figurae diametrum pertingat. De more autem reliquarum macularum, umbrosa illius pars Solem respicit, luminosa vero versus tenebras Lunae constituitur: [Page 21] quod tertio libenter observandum admoneo, tanquam firmissimum argumentum asperitatum inaequalitatumque per totam Lunae clariorem plagam dispersarum: quarum quidem macularum semper nigriores sunt illae quae confinio luminis & tenebrarum conterminae sunt; remotiores vero tum minores tum obscurae minus apparent, ita ut tandem cum Luna in oppositione totum impleverit orbem, modico admodumque tenui discrimine cavitatum opacitas ab eminentiarum candore discrepet.
Haec quae recensuimus in clarioribus Lunae regionibus observantur; verum in magnis maculis talis non conspicitur lacunarum eminentiarumque differentia, qualem necessario constituere cogimur in parte lucidiori, ob mutationem figurarum ex alia atque alia illuminatione radiorum Solis, prout multiplici positu Lunam respicit. At in magnis maculis exsistunt quidem areolae nonnullae subobscuriores, veluti in figuris adnotavimus; attamen istae eundem semper faciunt aspectum, neque intenditur earum opacitas aut remittitur, sed exiguo admodum discrimine paululum obscuriores modo apparent, modo vero clariores, si magis aut minus obliqui in eas radii Solares incidant: junguntur praeterea cum proximis macularum partibus leni quadam copula, confinia miscentes ac confundentes. Secus vero in maculis accidit splendidiorem Lunae superficiem occupantibus; quasi enim abruptae rupes asperis & angulatis scopulis consitae, umbrarum luminumque rudibus discriminibus ad lineam disterminantur. Spectantur insuper intra easdem magnas maculas areolae quaedam aliae clariores, imo nonnullae lucidissimae: verum & harum & obscuriorum idem semper est aspectus, nulla aut figurarū aut lucis aut opacitatis mutatio, adeo ut compertum indubitatumque sit, apparere illas ob veram partium dissimilaritatem, non autem ob inaequalitates tantum in figuris earundem partium umbras ex variis Solis illuminationibus diversimode moventibus: quod bene contingit de maculis aliis minoribus clariorem Lunae partem occupantibus; indies n. permutantur, augentur, imminuuntur, abolentur, quippe quae ab umbris tantum eminentiarum ortum ducunt.
[Page 22]Verum magna hic dubitatione complures affici sentīo, adeoque gravi difficultate occupari, ut jam explicatam & tot apparentiis confirmatam conclusionem in dubium revocare cogantur. Si enim part illa Lunaris superficiei quae splendidius Solares radios retorquet, anfractibus, tumoribus sc. & lacunis innumeris est repleta, cur in crescenti Luna extrema circumferentia quae occasum versus spectat, in decrescenti vero altera semicircumferentia orientalis, ac in plenilunio tota peripheria non inaequabilis, aspera & sinuosa, verum exacte rotunda & circinata, nullisque tumoribus aut cavitatibus corrosa conspicitur? atque ex eo maxime, quia totus integer limbus ex clariori Lunae substantia constat, quam tuberosam lacunosamque totam esse diximus; magnarum enim macularum nulla ad extremum usque perimetrum exporrigitur, sed omnes procul ab orbita aggregatae cernuntur. Hujus apparentiae, ansam tam graviter dubitandi praebentis, duplicem causam, ac proinde duplicem dubitationis solutionem in medium affero. Primo enim, si tumores & cavitates in corpore Lunari secundum unicam tantum circuli peripheriam, hemisphaerium nobis conspicuum terminantem, protenderentur, tunc posset quidem, imo deberet Luna sub specie quasi dentatae rotae sese nobis ostendere, tuberoso nempe ac sinuoso ambitu terminata: at si non una tantum eminentiarum series, juxta unicam solummodo circumferentiam dispositarum, sed permulti montium ordines cum suis lacunis & anfractibus circa extremum Lunae ambitum coordinati fuerint, ii (que) non modo in hemisphaerio apparente, sed in averso etiam (prope tamen hemisphaeriorum finitorem) tunc oculus à longe prospiciens eminentiarum cavitatumque discrimina deprehendere minime poterit; intereapedines enim montium in eodem circulo seu in eadem serie dispositorum, objectu aliarum eminentiarum in aliis atque aliis ordinibus constitutarum, occultantur, idque maxime, si oculus aspicientis in eadem recta cum dictarum eminentiarum verticibus fuerit locatus. Sic in terra multorum ac frequentium montium juga secundum planam superficiem disposita [Page 23] apparent, si prospiciens procul fuerit, & in pari altitudine constitutus. Sic aestuosi pelagi sublimes undarum vertices secundum idem planum videntur extensi, quamvis inter fluctus maxima voraginum & lacunarum sit frequentia, adeoque profundarum, ut sublimium navigiorum non modo carinae, verum etiam puppes, mali, ac vela inter illas abscondantur. Quia igitur in ipsa Lunae & circa ejus perimetrum multiplex est eminentiarum & cavitatum coordinatio, & oculus è longinquo spectans in eodem fere plano cum verticibus illarum locatur, nemini mirum esse debet, quod radio visorio illos abradenti, secundum aequabilem lineam minimeque anfractuosam sese offerant. Huic rationi altera subnecti potest, quod nempe circa Lunare corpus est, veluti circa Terram, orbis quidam densioris substantiae reliquo aethere, qui Solis irradiationem concipere atque reflectere valet, quamvis tanta non sit opacitate praeditus ut visui ( praesertim dum illuminatus non fuerit) transitum inhibere valeat. Orbis iste à radiis Solaribus illuminatus, Lunare corpus sub majoris sphaerae speciem reddit repraesentatque, essetque potis aciem nostram terminare, quo minus ad Lunae soliditatem pertingeret,
[Page 24] si crassities ejus foret profundior: atque profundior quidem est circa lunae peripheriam; profundior inquam non absolute, sed ad radios nostros oblique illum secantes relatus; ac proinde visum nostrum inhibere potest, ac praesertim luminosus exsistens, Lunaeque peripheriam Soli expositam obtegere. Quod clarius in apposita figura intelligitur, in qua Lunare corpus A. B. C. ab orbe vaporoso circundatur D. E. G. Oculus vero ex F. ad partes intermedias Lunae, ut ad A. pertingit per vapores D. A. minus profundos; at versus extremam horam, profundiorum copia vaporum E. B. adspectum nostrum suo termino praecludit. Signum hujus est, quod pars Lunae lumine perfusa amplioris circumferentiae apparet quam reliquum orbis tenebrosi: atque hanc eandem causam quispiam forte rationabilem existimabit, cur majores Lunae maculae nulla ex parte ad extremum usque ambitum protendi conspiciantur, cum tamen opinabile sit nonnullas etiam circa-illum reperiri; inconspicuas tamen esse credibile videtur ex eo, quod sub profundiori ac lucidiori vaporum copia abscondantur.
Esse igitur clariorem Lunae superficiem tumoribus atque lacunis undiquaque conspersam, ex jam explicatis apparitionibus satis apertum esse reor: superest ut de illorum magnitudinibus dicamus, demonstrantes terrestres asperitates lunaribus esse longe minores: minores, inquam, etiam absolute loquendo, non autem in ratione tantum ad suorum globorum magnitudines; idque sic manifeste declaratur. Cum saepius à me observatum sit in aliis atque aliis Lunae ad Solem constitutionibus, vertices nonnullos intra tenebrosam Lunae partem, licet à termino lucis satis remotos, lumine perfusos apparere; conferens eorum distantiam ad integram Lunae diametrum, cognovi interstitium hoc vigesimam interdum diametri partem superare. Quo sumpto, intelligatur Lunaris globus, cujus maximus circulus C. A. F. centrum vero E. Dimetiens C. F. qui ad terrae diametrum est ut duo ad septem; cumque terrestris diameter, secundum exactiores observationes, milliaria Italica 7000. contineat, [Page 25] erit C. F. 2000. C. E. vero 1000. pars autem vigesima totius C. F. milliaria 100. Sit modo C. F. Dimetiens circuli maximi luminosam Lunae partem ab obscura dividentis
( ob maximam enim elongationem Solis à Luna hic circulus à maximo sensibiliter non differt) ac secundum vigesimam illus partem distet A. à puncto C. & protrahatur semidiameter E. A. qui extensus occurrat cum contingente G. C. D. (quae radium illuminantem repraesentat) in puncto D. erit igitur arcus C. A. seu recta C. D. 100. qualium C. E. est 1000. & aggregatum quadratorum D. C. C. E. 1010000. cui quadratum D. E. aequale est: tota igitur E. D. erit plusquam 1004. & A. D. plusquam [Page 26] 4. qualium C. E. fuit 1000. Sublimitas igitur A. D. in Luna, quae verticem quempiam ad usque Solis radium G. C. D. elatum, & à termino C. per distantiam C. D. remotum, designat, eminentior est milliaribus Italicis 4. verum in Tellure nulli exstant montes, qui vix ad unius milliarii altitudinem perpendicularem accedant: manifestum igitur relinquitur, Lunares eminentias terrestribus esse sublimiores.
Lubet hoc loco alterius cujusdam Lunaris apparitionis admiratione dignae causam assignare, quae licet à nobis non recens, sed multis abhinc annis observata sit, nonnullisque familiaribus amicis & discipulis ostensa, explicata, atque per causam declarata; quia tamen ejus observatio Perspicilli ope facilior redditur atque evidentior, non incongrue hoc in loco reponendam esse duxi; idque etiam tum maxime, ut cognatio atque similitudo inter Lunam atque Tellurem clarius appareat.
Dum Luna tum ante tum etiam post conjunctionem non procul à Sole reperitur, non modo ipsius globus ex parte qua lucentibus cornibus exornatur, visui nostro spectandum sese offert, verum etiam tenuis quaedam sublucens peripheria, tenebrosae partis, Soli nempe aversae, orbitam delineare, atque ab ipsius aetheris obscuriori campo sejungere videtur. Verum si exactiori inspectione rem consideremus, videbimus non tantum extremum tenebrosae partis limbum incerta quadam claritate lucentem, sed integram Lunae faciem, illam nempe quae Solis fulgorem nondum sentit, lumine quodam, nec exiguo, albicare: apparet tamen primo intuitu subtilis tantummodo circumferentia lucens, propter obscuriores coeli partes sibi conterminas; reliqua vero superficies obscurior è contra videtur, ob fulgentium cornuum aciem nostram obtenebrantium contactum. Verum, si quis talem sibi eligat situm, ut à tecto, vel camino, aut aliquo alio obice inter visum & Lunam ( sed procul ab oculo posito) cornua ipsa lucentia occultentur, pars vero reliqua Lunaris globi aspectui nostro exposita relinquatur, tunc luce non exigua hanc quoque Lunae plagam, licet Solari lumine destitutam, splendere deprehendet, idque potissimum, [Page 27] si jam nocturnus horror ob solis absentiam increverit; in campo enim obscuriori eadem lux clarior apparet. Compertum insuper est, hanc secundam ( ut ita dicam) Lunae claritatem majorem esse, quo ipsa minus à Sole distiterit; per elongationem n. ab eo remittitur magis magisque, adeo ut post primam quadraturam & ante secundam debilis & admodum incerta comperiatur, licet in obscuriori coelo spectetur; cum tamen in sextili & minori elongatione, quamvis inter crepuscula mirum in modum fulgeat: fulgeat, inquam, adeo ut ope exacti Perspicilli magnae maculae in ipsa distinguantur. Hic mirabilis fulgor non modicam philosophantibus intulit admirationem; pro cujus causa afferenda alii alia in medium protulerunt. Quidam enim, proprium esse ac naturalem ipsiusmet Lunae splendorem, dixerunt; alii à Venere illi esse impertitum, alii à Stellis omnibus, alii à Sole, qui radiis suis profundam Lunae soliditatem permeet. Verum hujuscemodi prolata exiguo labore coarguuntur, ac falsitatis evincuntur. Si enim aut proprium esset, aut à Stellis collatum ejusmodi lumen, illud maxime in Eclipsibus retineret, ostenderetque cum in obscurissimo coelo destituatur, quod tamen adversatur experientiae; fulgor enim qui in deliquiis apparet in Luna longe minor est, subrufus ac quasi aeneus, hic vero clarior & candidior; est insuper ille mutabilis ac loco mobilis, vagatur enim per Lunae faciem, adeo ut pars illa quae peripheriae circuli umbrae terrestris propinquior est, clarior, reliqua vero obscurior semper spectetur: ex quo omni procul dubio id accidere intelligimus ex radiorum Solarium vicinitate, tangentium crassiorem quandam regionem quae Lunam orbiculariter ambit; ex quo contactu Aurora quidam in vicinas Lunae plagas effunditur, non secus ac in terris tum mane tum vesperi crepusculinum spargitur lumen: qua de re fusius in libro de Systemate mundi pertractabimus. Asserere autem, à Venere impertitam ejusmodi lucem, puerile adeo est ut responsione sit indignum; quis enim adeo inscius erit, ut non intelligat circa convicti onem, & intra sextilem adspectum, partem Lunae Soli aversam ut à Venere spectetur omnino esse [Page 28] impossibile? Esse autem ex Sole, qui suo lumine profundam Lunae soliditatem penetret atque perfundat, pariter est inopinabile; nunquam enim imminueretur, cum semper hemisphaerium Lunae à Sole sit illustratum, tempore Lunarium Eclipsium excepto: diminuitur tamen dum Luna ad quadraturam properat, & omnino etiam hebetatur dum quadratum superaverit. Cum itaque ejusmodi secundarius fulgor nec Lunae sit congenitus atque proprius, nec à Stellis ullis nec à Sole mutuatus, cumque jam in Mundi vastitate corpus aliud supersit nullum nisi sola Tellus; quid quaeso opinandum? quid proferendum? numquid à Terra ipsum Lunare corpus, aut quidpiam aliud opacum atque tenebrosum lumine perfundi? Quid mirum? maxime: aequa grataque permutatione rependit Tellus parem illuminationem ipsi Lunae, qualem & ipsa à Luna in profundioribus noctis tenebris toto fere tempore recipit. Rem clarius aperiamus. Luna in conjunctionibus cum medium inter Solem & Terram obtinet locum, Solaribus radiis in superiori suo hemisphaerio terrae averso perfunditur; hemisphaerium vero inferius, quo terram adspicit, tenebris est obductum; nullatenus igitur terrestrem superficiem illustrat. Luna paulatim à Sole digressa jamjam aliqua ex parte in hemisphaerio inferiori ad nos vergente illuminatur, albicantia cornua, subtilia tamen, ad nos convertit, & leviter Terram illustrat: crescit in Luna jam ad quadraturam accedente Solaris illuminatio; augetur in terris ejus luminis reflexio: extenditur adhuc supra semicirculum splendor in Luna; & nostrae clariores effulgent noctes: tandem integer Lunae vultus quo terram aspicit, ab opposito Sole clarissimis fulgoribus irradiatur; enitet longe lateque terrestris superficies Lunari splendore perfusa: postmodum decrescens Luna debiliores ad nos radios emittit; debilius illuminatur terra: Luna ad conjunctionem properat; atra nox Terram occupat. Tali itaque periodo alternis vicibus Lunaris fulgor menstruas illuminationes clariores modo, debiliores aliàs nobis largitur: verum aequa lance beneficium à Tellure compensatur. Dum enim Luna sub Sole circa conjunctiones reperitur, superficiem [Page 29] terrestris hemisphaerii Soli expositi vividisque radiis illustrati integram respicit, reflexumque ab ipsa lumen concipit: ac proinde ex tali reflexione inferius hemisphaerium Lunae, licet Solari lumine destitutum, non modice lucens apparet. Eadem Luna per quadrantem à Sole remota, dimidium tantum terrestris hemisphaerii illuminatum conspicit, sc. occiduum; altera n. medietas orientalis nocte obtenebratur: ergo & ipsa Luna splendide minus à Terra illustratur, ejusve proinde lux illa secundaria exilior nobis apparet. Quod si Lunam in oppositione ad Solem constituas, spectabit ipsa hemisphaerium intermediae Telluris omnino tenebrosum obscuraque nocte perfusum; si igitur ecliptica fuerit talis oppositio, nullam prorsus illuminationem recipiet Luna, Solari simul ac terrestri irradiatione destituta. In aliis atque aliis ad Terram & ad Solem habitudinibus majus minusve à terrestri reflexione recipit lumen, prout majorem aut minorem terrestris hemisphaerii illuminati partem spectaverit; is enim inter duos hosce Globos servatur tenor, ut quibus temporibus maxime à Luna illustratur Tellus, iisdem minus vice versa à Terra illuminetur Luna, & è contra. Atque haec pauca de hac re in praesenti loco dicta sufficiant, fusius enim in nostro Systemate Mundi, ubi complurimis & rationibus & experimentis validissima Solaris luminis è Terra reflexio ostenditur illis qui eam à Stellarum chorea arcendam esse jactitant, ex eo potissimum, quod à motu & à lumine sit vacua: vagam n. illam ac Lunam splendore superantem, non autem sordium mundanarumque faecum sentinam esse, demonstrabimus, & naturalibus quoque rationibus sexcentis confirmabimus.
Diximus hucusque de Observationibus circa Lunare corpus habitis; nunc de Stellis fixis ea quae hactenus à nobis inspecta fuerunt breviter in medium adferamus. Ac primo illud animadversione dignum est, quod sc. Stellae tam fixae quam errabundae dum adhibito Perspicillo spectantur, nequaquam magnitudine augeri videntur juxta proportionem eandem secundum quam objecta reliqua, & ipsamet [Page 30] quoque Luna acquirunt incrementa: verum in Stellis talis auctio longe minor apparet, adeo ut Perspicillum, quod reliqua objecta secundum centuplam, gratia exempli, rationem multiplicare potens erit, vix secundum quatruplam aut quintuplam Stellas multiplices reddere credas. Ratio autem hujus est, quod sc. Astra dum libera ac naturali oculorum acie spectantur, non secundum suam simplicem nudamque, ut ita dicam, magnitudinem sese nobis offerunt, sed fulgoribus quibusdam irradiata, micantibusque radiis crinita, idque potissimum sum jam increverit nox, ex quo longe majores videntur quam sa ascititiis illis crinibus essent exuta: angulus enim visorius non à primario Stellae corpusculo, sed à late circumfuso splendore terminatur. Hoc apertissime intelligas licet ex eo, quod Stellae in Solis occasu inter prima crepuscula emergentes, tametsi primae fuerint magnitudinis, exiguae admodum apparent; & Venus ipsa si quando circa meridiem se nobis in conspectum dederit, adeo exilis cernitur, ut vix Stellulam magnitudinis ultimae aequare videatur. Secus in aliis objectis & in ipsamet Luna contingit, quae sive in meridiana luce sive inter profundiores tenebras spectetur, ejusdem semper molis apparet. Intonsa igitur in mediis tenebris spectantur Astra, crines tamen illorum diurna lux abradere potest; at non lux ista tantum, sed tenuis quoque nubecula quae inter Sidus & oculum adspicientis interponatur: idem quoque praestant nigra velamina ac vitra colorata, quorum objectu atque interpositione circumfusi fulgores Stellas deserunt. Hoc idem pariter efficit Perspicillum; prius enim adscititios occidentalesque à Stellis fulgores adimit, illarum inde globulos simplices ( si tamen figura fuerint globosa) auget, atque adeo secundum minorem multiplicitatem adaucta videntur: Stellula enim quintae aut sextae magnitudinis per Perspicillum visa, tanquam magnitudinis primae repraesentatur.
Adnotatione quoque dignum videtur esse discrimen inter Planetarum atque fixarum Stellarum adspectus: Planetae enim globulos suos exacte rotundos ac circinatos objiciunt, [Page 31] ac veluti Lunulae quaedam undique lumine perfusae orbiculares apparent: Fixae vero Stellae peripheria circulari nequaquam terminatae conspiciuntur, sed veluti fulgores quidam radios circumcirca vibrantes atque admodum scintillantes: consimili tandem figura praedita apparent cum Perspicillo, ac dum naturali intuitu spectantur, sed adeo majores, ut Stellula quintae aut sextae magnitudinis Canem, maximam nempe fixarum omnium, aequare videatur. Verum infra Stellas magnitudinis sextae adeo numerosum gregem aliarum, naturalem intuitum fugientium, per Perspicillum intueberis, ut vix credibile sit, plures enim quam sex alias magnitudinum differentias videas licet: quarum majores, quas magnitudinis septimae, seu primae invisibilium appellare possumus, Perspicilli beneficio majores & clariores apparent quam magnitudinis secundae Sidera acie naturali visa. Ut autem de inopinabili fere illarum frequentia unam alteramve attestationem videas, Asterismos duos subscribere placuit, ut ab eorum exemplo de caeteris judicium feras. In primo integram Orionis constellationem pingere decreveram, verum ab ingenti Stellarum copia, temporis vero inopia obrutus, aggressionem hanc in aliam occasionem distuli; adstant enim & circa veteres intra unius aut alterius gradus limites disseminantur plures quingentis: quapropter tribus quae in Cingulo, & senis quae in Ens [...] jam pridem adnotatae fuerunt, alias adjacentes octuaginta [...] recens visas apposuimus, earumque interstitia, quo exactius licuit, servavimus: notas seu veteres, distinctionis gratia, majores pinximus, ac duplici linea contornavimus, alias inconspicuas minores ac unis lineis notavimus; magnitudinum quoque discrimina, quo magis licuit, servavimus. In altero exemplo 6. Stellas Tauri Pleiadas dictas depinximus (dico autem 6. quandoquidem 7. fere nunquam apparet) intra angustissimos in coelo cancellos occlusas, quibus aliae plures quam quadraginta invisibiles adjacent, quarum nulla ab aliqua ex praedictis 6. vix ultra semigradum elongatur: harum nos tantum 36. adnotavimus, earumque interstitia, magnitudines, necnon veterum novarumque [Page 32] discrimina, veluti in Orione, servavimus.
Cinguli, & Ensis ORIONIS Asterismus.
Quod tertio loco à nobis fuit observatum, est ipsiusmet LACTEI Circuli essentia seu materies, quam Perspicilli beneficio adeo ad sensum licet intueri, ut & altercationes omnes quae per tot secula Philosophos excruciarunt ab oculata certitudine dirimantur, nosque à verbosis disputationibus liberemur. Est enim GALAXIA nihil aliud quam innumerarum Stellarum coacervatim consitarum congeries: in quamcunque enim regionem illius Perspicillum dirigas, ftacim Stellarum ingens frequentia sese in conspectum profert, quarum complures satis magnae ac valde conspicuae videntur, sed exiguarum multitudo prorsus inexplorabilis est.
At cum non tantum in GALAXIA lacteus ille candor veluti albicantis nubis spectetur, sed complures consimilis coloris areolae sparsim per aethera subfulgeant, si in illarum quamlibet Specillum convertas, Stellarum constipatarum coetum offendes. Amplius (quod magis miraberis) Stellae ab Astronomis singulis in hanc usque diem NEBULOSAE appellatae, Stellularum mirum in modum consitarum greges sunt, ex quarum radiorum commixtione, dum unaquaeque ob exilitatem seu maximam à nobis remotionem oculoum aciem fugit, candor ille consurgit qui densior pars coeli, Stellarum aut Solis radios retorquere valens, hucus (que) creditus est. Nos ex illis nonnullas observavimus, & duarum Asterismos subnectere voluimus.
In primo habes NEBULOSAM Capitis Orionis appellatam, in qua Stellas viginti unas numeravimus.
Secundus NEBULOSAM PRAESEPE nuncupatam continet, quae non una tantum Stella est, sed congeries Stellarum plurium quam quadraginta: nos praeter Asellos ☞ 36 notavimus in hunc, qui sequitur, ordinem dispositas.
De Luna, de inerrantibus Stellis ac de Galaxia quae hactenus observata sunt, breviter enarravimus▪ Superest
Inserenda pag. 32. Nuncii Siderii.
[Page] [Page 33] ut, quod maximum in praesenti negotio existimandum videtur, quatuor PLANETAS, à primo mundi exordio ad nostra usque tempora nunquam conspectos, occasionem reperiendi atque observandi, necnon ipsorum loca, atque per duos proxime menses observationes circa eorundem lationes ac mutationes habitas, aperiamus ac promulgemus; astronomos omnes convocantes, ut ad illorum periodos inquirendas atque definiendas se conferant, quod nobis in hanc usque diem ob temporis angustiam assequi minime licuit. Illos tamen iterum monitos facimus, ne ad talem inspectionem in cassum accedant, Perspicillo exactissimo opus esse, & quale in principio sermonis hujus descripsimus.
Die itaque 7. Januarii instantis anni 1610. hora sequentis noctis prima, cum coelestia sidera per Perspicillum spectarem, Jupiter sese obviam fecit; cumque admodum excellens mihi parassem instrumentum, ( quod antea ob alterius Organi debilitatem minime contigerat) tres illi adstare stellulas, exiguas quidem, veruntamen clarissimas, cognovi; quae licet è numero inerrantium à me crederentur, nonnullam tamen intulerunt admirationem, eo quod secundum exactam lineam rectam atque Eclipticae parallelam dispositae videbantur, ac caeteris magnitudine paribus splendidiores: eratque illarum inter se & ad Jovem talis constitutio. Note: Ori.
Note: Occ.
Ex parte scilicet Orientali duae aderant Stellae, una vero Occasum versus. Orientalior atque Occidentalis reliqua paulo majores apparebant. De distantia inter ipsas & Jovem minime solicitus fui; fixae enim uti diximus primo creditae fuerunt: cum autem die 8. nescio quo fato ductus, ad inspectionem eandem reversus essem, longe aliam constitutionem reperi; erant enim tres Stellulae occidentales omnes à Jove, atque inter se quam superiore nocte viciniores, paribusque interstitiis mutuo disseparatae, veluti apposita prae se fert delineatio. Hic licet ad mutuam Stellarum appropinquationem [Page 34] minime cogitationem appulissem, excitare tamen Note: Ori.
Note: Occ. coepit, quonam pacto Jupiter ab omnibus praedictis fixis posset orientalior reperiri, cum à binis ex illis pridie occidentalis fuisset: ac proinde veritus sum ne forte secus à computo astronomico directus foret, ac propterea motu proprio stellas illas antevertisset: quapropter maximo cum desiderio sequentem exspectavi noctem; verum à spe frustratus fui, nubibus enim undiqua (que) obductum fuit coelū.
At die 10. apparuerunt Stellae in ejusmodi ad Jovem positu: duae enim tantum, & orientales ambae aderant, 3 a, Note: Ori.
Note: Occ. ut opinatus fui, sub Jove latitante. Erant pariter veluti antea in eadem recta cum Jove, ac juxta Zodiaci longitudinem adamussim locatae. Haec cum vidissem, cumque mutationes consimiles in Jove nulla ratione reponi posse intelligerem, atque insuper spectatas Stellas semper easdem fuisse cognoscerem ( nullae enim aliae, aut praecedentes aut consequentes, intra magnum intervallum juxta longitudinem Zodiaci aderant) jam ambiguitatem in admirationem permutans, apparentem commutationem non in Jove, sed in Stellis adnotatis repositam esse comperi; ac proinde oculate & scrupulose magis deinceps observandum fore sum ratus.
Die itaque 11. ejuscemodi constitutionem vidi: Stellas Note: Ori.
Note: Occ. scilicet tantum duas orientales; quarum media triplo distabat à Jove quam ab orientaliori: eratque orientalior duplo fere major reliqua, cum tamen antecedenti nocte aequales ferme apparuissent. Statutum ideo, omnique procul dubio à me decretum fuit, tres in coelis adesse Stellas vagantes circa Jovem, instar Veneris atque Mercurii circa▪ Solem: quod tandem luce meridiana clarius in aliis postmodum compluribus inspectionibus observatum est, ac non tantum tres, verum quatuor esse vaga Sidera circa Jovem [Page 35] suas circumvolutiones obeuntia, quorum permutationes exactius consequenter observatas subsequens narratio ministrabit, interstitia quoque inter ipsa per Perspicillum superiùs explicata ratione dimetitus sum: horas insuper observationum, praesertim cum plures in eadem nocte habitae fuerunt, apposui; adeo enim celeres horum Planetarum exstant revolutiones, ut horarias quoque differentias plerumque liceat accipere.
Die igitur 12. hora sequentis noctis prima hac ratione disposita Sidera vidi. Erat orientalior Stella occidentaliori Note: Ori.
Note: Occ. major, ambae tamen valde conspicuae ac splendidae: utraque distabat à Jove scrupulis primis duobus: tertia quoque Stellula apparere coepit hora tertia prius minime conspecta, quae ex parte orientali Jovem fere tangebat, eratque admodum exigua. Omnes fuerunt in eadem recta & secundum Eclipticae longitudinem coordinatae.
Die 13. primum à me quatuor conspectae fuerunt Stellulae in hac ad Jovem constitutione. Erant tres occidentales, & una orientalis: lineam proxime rectam constituebant; Note: Ori.
Note: Occ. media enim occidentalium paululum à recta Septentrionem versus deflectebat. Aberat orientalior à Jove minuta duo: reliquarum & Jovis intercapedines erant singulae unius tantum minuti. Stellae omnes eandem prae se ferebant magnitudinem, ac licet exiguam, lucidissimae tamen erant, ac fixis ejusdem magnitudinis longe splendidiores. Die 14. nubilosa fuit tempestas.
Die 15. hora noctis tertia in proxime depicta fuerunt habitudine quatuor Stellae ad Jovem; occidentales omnes, Note: Ori.
Note: Occ. ac in eadem proxima recta linea dispositae; quae enim tertia à Jove numerabatur, paululum in Boream attollebatur: [Page 36] propinquior Jovi erat omnium minima, reliquae consequenter majores apparebant: intervalla inter Jovem & tria consequentia Sidera erant aequalia omnia, ac duorum minutorum; at occidentalius aberat à sibi propinquo minutis quatuor. Erant lucida valde & nihil scintillantia, qualia semper tum ante tum post apparuerunt. Verum hora septima tres solummodo aderant Stellae, in hujuscemodi Note: Ori.
Note: Occ. cum Jove aspectu. Erant nempe in eadem recta ad unguem: vicinior Jovi erat admodum exigua, & ab illo semota per minuta prima tria; ab hac secunda distabat min. uno; tertia vero à secunda min. pr. 4. sec. 30. Post vero aliam horam duae Stellulae mediae adhuc viciniores erant; aberant enim min. sc. vix 30. tantum.
Die 16. hora prima noctis tres vidimus Stellas juxta hunc ordinem dispositas. Duae Jovem intercipiebant, ab Note: Ori.
Note: Occ. eo per min. 0. sec. 40. hinc inde remotae; tertia vero occidentalis à Jove distabat min. 8. Jovi proximae non majores, sed lucidiores apparebant remotiori.
Die 17. hora ab occasu 0. min. 30. hujusmodi fuit configuratio. Stella una tantum orientalis à Jove distabat Note: Ori.
Note: Occ. min. 3. occidentalis pariter una à Jove distans min. 11. Orientalis duplo major apparebat occidentali; nec plures aderant quam istae duae. Verum post horas 4. hora nempe proxime quinta, tertia ex parte orientali emergere coepit, quae antea, ut opinor, cum priori juncta erat; fuitque talis positio. Media Stella orientali quam proxima min. tantum Note: Ori.
Note: Occ. sec. 20. elongabatur ab illa, & à linea recta per extremas & Jovem producta paululum versus austrum declinabat.
Die 18. hora 0. min. 20. ab occasu talis fuit aspectus. [Page 37] Erat Stella orientalis major occidentali, & à Jove distans Note: Ori.
Note: Occ. min. pr. 8. Occidentalis vero à Jove aberat min. 10.
Die 19. hora noctis secunda talis fuit Stellarum coordinatio: erant nempe secundum rectam lineam ad unguem Note: Ori.
Note: Occ. tres cum Jove Stellae: Orientalis una à Jove distans min. pr. 6. inter Jovem & primam sequentem occidentalem mediabat min. 5. interstitium; haec autem ab occidentaliori aberat min. 4. Anceps eram tunc, nunquid inter orientalem Stellam & Jovem Stellula mediaret, verum Jovi quam proxima, adeo ut illum fere tangeret: At hora quinta hanc manifeste vidi medium jam inter Jovem & orientalem Stellam locum exquisite occupantem, ita ut talis fuerit Note: Ori.
Note: Occ. configuratio. Stella insuper novissime conspecta admodum exigua fuit; veruntamen hora sexta reliquis magnitudine fere fuit aequalis.
Die 20. hora 1. min. 15. constitutio consimilis visa est. Aderant tres Stellulae adeo exiguae, ut vix percipi possent; Note: Ori.
Note: Occ. à Jove & inter se non magis distabant minuto uno: incertus eram nunquid ex occidente duae an tres adessent Stellulae. Circa horam sextam hoc pacto erant dispositae. Orientalis Note: Ori.
Note: Occ. enim à Jove duplo magis aberat quam antea, nempe min. 2. media occidentalis à Jove distabat min. 0. sec. 40. ab occidentaliori vero min. 0. sec. 20. Tandem hora septima tres ex occidente visae fuerunt Stellulae. Jovi proxima aberat Note: Ori.
Note: Occ. ab eo min. 0. sec. 20. inter hanc & occidentaliorem intervallum erat minutorum secundorum 40. inter has vero alia [Page 38] spectabatur paululum ad meridiem deflectens, ab occidentaliori non pluribus decem secundis remota.
Die 21. hora 0. m. 30. aderant ex oriente Stellulae tres, aequaliter inter se & à Jove distantes; interstitia vero secundum Note: Ori.
Note: Occ. existimationem 50. secundorum minutorum fuere: aderat quoque Stella ex occidente à Jove distans min. pr. 4. Orientalis Jovi proxima erat omnium minima, reliquae vero aliquanto majores, atque inter se proxime aequales.
Die 22. hora 2. consimilis fuit Stellarum dispositio. A Note: Ori.
Note: Occ. Stella Orientali ad Jovem minutorum primorum 5. fuit intervallum, à Jove ad occidentaliorem pr. 7. Duae vero occidentales intermediae distabant ab invicem min. 0. sec. 40. propinquior vero Jovi aberat ab illo m. p. 1. Ipsae mediae Stellulae minores erant extremis: fuerunt vero secundum eandem rectam lineam juxta Zodiaci longitudinem extensae, nisi quod trium occidentalium media paululum in austrum deflectebat. Sed hora noctis sexta in hac constitutione visae Note: Ori.
Note: Occ. sunt. Orientalis admodum exigua erat, distans à Jove ut antea min. pr. 5. Tres vero occidentales & à Jove & ad invicem aequaliter dirimebantur, erantque intercapedines singulae min. 1. sec. 20. proxime: & stella Jovi vicinior reliquis duabus sequentibus minor apparebat; omnesque in eadem recta exquisite dispositae videbantur.
Die 23. hora 0. min. 40. ab occasu in hunc ferme modum Stellarum constitutio se habuit: erant tres Stellae cum Note: Ori.
Note: Occ. Jove in recta linea secundum Zodiaci longitudinem, veluti semper fuerunt: Orientales erant duae, una vero occidentalis. Orientalior aberat à sequenti m. pr. 7. haec vero à Jove m. 2. sec. 40. Jupiter ab occidentali, m. 3. sec. 20. erantque omnes magnitudine fere aequales. Sed hora quinta duae Stellae, quae [Page 39] prius Jovi erant proximae, amplius non cernebantur, sub Jove ut arbitror latitantes; fuitque talis aspectus. Note: Ori.
Note: Occ.
Die 24. tres Stellae orientales omnes visae sunt, ac fere in eadem cum Jove recta linea; media enim modice in [...]ustrum Note: Ori.
Note: Occ. deflectebat. Jovi propinquior distabat ab eo min. 2. sequens ab hac min. 0. sec. 30. ab hac vero aberat orientalior min. 9. erantque omnes admodum splendidae. Hora vero sexta duae solummodo sese offerebant Stellae in hoc positu, nempe cum Jove in eadem recta linea ad unguem, à quo elongabatur propinquior min. p. 3. altera vero ab hac min. p. 8. in unam, ni fallor, coierant duae mediae prius observatae Stellulae.
Die 25. hora 1. min. 40. ita se habebat constitutio: aderant Note: Ori.
Note: Occ. enim duae tantum Stellae ex orientali plaga, eaeque satis magnae. Orientalior à media distabat min. 5. media vero à Jove min. 6.
Die 26. hora 0. min. 40. Stellarum coordinatio ejusmodi fuit. Spectabantur enim Stellae tres, quarum duae Note: Ori.
Note: Occ. orientales, tertia occidentalis a Jove: haec ab eo min. 5. aberat, media vero orientalis ab eodem distabat min. 5. sec. 20. Orientalior vero à media min. 6. in eadem recta constitutae, & ejusdem magnitudinis erant. Hora deinde quinta constitutio fere eadem fuit, in hoc tantum discrepans, Note: Ori.
Note: Occ. quod prope Jovē quarta Stellula ex oriente emergebat caeteris minor, à Jove tunc remota m. 30. sed paululum à recta linea versus Boreā attollebatur, ut apposita figura demonstrat.
Die 27. hora 1. ab occasu unica tantum Stellula conspiciebatur, [Page 40] eaque orientalis, secundum hanc constitutionem; Note: Ori.
Note: Occ. eratque admodum exigua, & a Jove remota min. 7.
Die 28. & 29. ob nubium interpositionem nihil observare licuit.
Die 30. hora prima noctis, tali pacto constituta spectab [...]ntur Sidera: unum aderat orientale, à Jove distans min. Note: Ori.
Note: Occ. 2. sec. 30. duo vero ex occidente, quorum Jovi propinquius aberat ab eo min. 3. reliquum ab hoc min. 1. extremorum & Jovis positus in eadem recta linea fuit, at media Stella paululum in Boream attollebatur: Occidentalior fuit reliquis minor.
Die ultima hora 2. visae sunt orientales Stellae duae, una vero occidua. Orientalium media à Jove aberat min. 2. sec. Note: Ori.
Note: Occ. 20. Orientalior vero ab ipsa media min. 0. sec. 30. Occidentalis distabat à Jove min. 10. Erant in eadem recta linea proxime, orientalis tantum Jovi vicinior modicum quiddam in Septentrionem elevabatur. Hora vero 4. duae orientales viciniores ad invicem adhuc erant; aberant enim solummodo Note: Ori.
Note: Occ. min. sec. 20. apparuit in hisce observationibus occidentalis Stella satis exigua.
Die Februarii 1. hora noctis 2. consimilis fuit constitutio. Distabat orientalior Stella à Jove min. 6. occidentalis Note: Ori.
Note: Occ. vero 8. ex parte orientali Stella quaedam admodum exigua à Jove distabat minutis secundis 20. rectam ad unguem designabant lineam.
Die 2. juxta hunc ordinem visae sunt Stellae. Una tantum orientalis à Jove distabat min. 6. Jupiter ab occidentali [Page 41] Note: Ori.
Note: Occ. viciniori aberat min. 4. inter hanc & occidentaliorem m. 8. fuit intercapedo: erant in eadem recta ad unguem, & ejusdem fere magnitudinis. Sed hora septima quatuor aderant Stellae, inter quas Jupiter mediam occupabat sedem. Note: Ori.
Note: Occ. Harum Stellarum orientalior distabat à sequenti min. 4. haec à Jove min. 1. sec. 40. Jupiter ab occidentali sibi viciniori aberat min. 6. haec vero ab occidentaliori min. 8. erantque pariter omnes in eadem recta linea secundum Zodiaci longitudinem extensa.
Die 3. hora 7. in hac serie dispositae fuerunt stellae. Orientalis à Jove distabat min. 1. sec. 30. Occidentalis proxima min. 2. ab hac vero elongabatur occidentalior altera min. Note: Ori.
Note: Occ. 10. erant praecise in eadem recta, & magnitudinis aequalis.
Die 4. hora secunda circa Jovem quatuor stabant Stellae▪ orientales duae ac duae occidentales, in eadem ad unguem Note: Ori.
Note: Occ. recta linea dispositae, ut in proxima figura. Orientalior distabat à sequenti min. 3. haec vero à Jove aberat min. 0. sec. 40. Jupiter à proximo occidentali min. 4. haec ab occidentaliori min. 6. magnitudine erant fere aequales, proximior Jovi reliquis paulo minor apparebat. Hora autem septima orientales Stellae distabant tantum min. 0. sec. 30. Jupiter ab orientali viciniori aberat min. 2. ab occidentali Note: Ori.
Note: Occ. vero sequente min. 4. haec vero ab occidentaliori distabat min. 3. erantque aequales omnes, & in eadem recta secundum Eclipticam extensa.
Die 5. Coelum fuit nubilosum.
Die 6. duae solummodo apparuerunt Stellae medium Jovem [Page 42] Note: Ori.
Note: Occ. intercipientes, ut in figura apposita spectatur: orientalis à Jove distabat min. 2. occidentalis vero min. 3. erant in eadem recta cum Jove, & magnitudine pares.
Die 7. duae adstabant Stellae, à Jove orientales ambae, in Note: Ori.
Note: Occ. hunc disposi [...]ae modum: intercapedines inter ipsas & Jovem erant aequales, unius nempe minuti primi; ac per ipsas & centrum Jovis recta linea incedebat.
Die 8. hora 1. aderant tres Stellae orientales omnes ut in descriptione: Jovi proxima exigua satis distabat ab eo Note: Ori.
Note: Occ. min. 1. sec. 20. media vero ab hac min. 4. eratque satis magna; orientalior admodum exigua ab hac distabat min. 0. sec. 20. anceps erat nunquid Jovi proxima una tantum, an duae forent Stellulae: videbatur enim interdum huic aliam adesse versus ortum mirum in modum exigua, & ab illa sejuncta per min. 0. sec. 10. tantum: fuerunt omnes in eadem recta linea secundum Zodiaci ductum extensae. Hora vero tertia Stella Jovi proxima illum fere tangebat, distabat enim ab eo min. 0. sec. 10. tantum: reliquae vero à Jove remotiores factae fuerunt; aberat enim media à Jove min. 6. Tandem hora 4. quae prius Jovi proxima erat, cum eo juncta non cernebatur amplius.
Die 9. hora 0. min. 30. adstabant Jovi Stellae duae orientales & una occidentalis in tali dispositione. Orientalior, Note: Ori.
Note: Occ. quae satis exigua erat, à sequenti distabat min. 4. media major à Jove aberat min. 7. Jupiter ab occidentali, quae parva erat, distabat min. 4.
Die 10. hora 1. min. 30. Stellulae binae admodum exiguae, orientales ambae, in tali dispositione visae sunt: remotior Note: Ori.
Note: Occ. [Page 43] distabat à Jove min. 10. vicinior vero min. 0. sec. 20. erantque in eadem recta. Hora autem quarta, Stella Jovi proxima amplius non apparebat; altera quoque adeo imminuta videbatur ut vix cerni possit, licet aer praeclarus esset, & à Jove remotior quam antea erat, distabat siquidem m. 12.
Die 11. hora 1. aderant ab Oriente Stellae duae & una ab occasu. Distabat occidentalis à Jove min. 4. Orientalis Note: Ori.
Note: Occ. vicinior aberat pariter à Jove min. 4. Orientalior vero ab hac distabat min. 8. erant satis perspicuae, & in eadem recta. Sed hora tertia Stella quarta Jovi proxima ab oriente Note: Ori.
Note: Occ. visa est, reliquis minor, à Jove dissita per min. 0. sec. 30. & à recta linea per reliquas Stellas protracta modicum in Aquilonem deflectens: splendidissimae erant omnes ac valde conspicuae. Hora vero quinta cum dimidia, jam Stella orientalis Jovi proxima ab illo remotior facta medium inter ipsum & Stellam orientaliorem sibi propinquam obtinebat locum, erantque omnes in eadem recta linea ad unguem & ejusdem magnitudinis, ut in apposita descriptione videre licet. Note: Ori.
Note: Occ.
Die 12. hora 0. min. 40. Stellae binae ab ortu, binae pariter ab occasu adstabant. Orientalis remotior à Jove distabat Note: Ori.
Note: Occ. min. 10. longinquior vero Occidentalis aberat min. 8. erantque ambae satis conspicuae: reliquae duae Jovi erant vicinissimae & admodum exiguae, praesertim Orientalis, quae à Jove distabat min. 0. sec. 40. Occidentalis vero min. 1. Hora vero quarta Stellula quae Jovi erat proxima ex oriente amplius non apparebat.
Die 13. hora 0. min. 30. duae stellae apparebant ab ortu, duae insuper ab occasu. Orientalis ac Jovi vicinior satis perspicua [Page 44] Note: Ori.
Note: Occ. distabat ab eo min. 2. ab hac orientalior minus apparens aberat min. 4. Ex▪occidentalibus remotior à Jove conspicua valde ab eo dirimebatur min. 4. inter hanc & Jovem intercedebat Stellula exigua, ac occidentaliori Stellae vicinior, cum ab ea non magis abesset min. 0. sec. 30. erant omnes in eadem recta secundum Eclipticae longitudinem ad unguem.
Die 15. (nam decimaquarta coelum nubibus fuit obductum) hora prima talis fuit astrorum positus, tres nempe erant orientales Stellae, nulla vero cernebatur occidentalis. Note: Ori.
Note: Occ. Orientalis Jovi proxima distabat ab eo min. 0. sec. 50. sequens ab hac aberat min. 0. sec. 20. ab hac vero orientalior min. 2. eratque reliquis major; viciniores enim Jovi erant admodum exiguae. Sed hora proxime quinta, ex Stellis Jovi proximis una tantum cernebatur à Jove distans min. 0. Note: Ori.
Note: Occ. sec. 30. Orientalioris vero elongatio à Jove adaucta erat, fuit enim tunc min. 4. At hora 6. praeter duas, ut modo dictum est, ab oriente constitutas, una versus occâsum cernebatur Note: Ori.
Note: Occ. Stellula admodum exigua, à Jove remota min. 2.
Die 16. hora sexta in tali constitutione steterunt. Stella nempe orientalis à Jove m. 7. aberat, Jupiter à sequenti occidua min. 5. haec vero à reliqua occidentaliori min. 3. erant Note: Ori.
Note: Occ. omnes ejusdem proxime magnitudinis, satis conspicuae, & in eadem recta linea exquisite secundum Zodiaci ductum.
Die 17. h. 1. duae aderant Stellae, orientalis una à Jove distans min. 3. occidentalis altera distans min. 10. haec erat Note: Ori.
Note: Occ. [Page 45] aliquanto minor orientali. Sed hora 6. orientalis proximior erat Jovi, distabat nempe min. 0. sec. 50. occidentalis vero remotior fuit, scilicet min. 12. Fuerunt in utraque observatione in eadem recta, & ambae satis exiguae, praesertim orientalis in secunda observatione.
Die 18. ho. 1. tres aderant Stellae, quarum duae occidentales, orientalis vero una: distabat orientalis à Jove min. 3. occidentalis proxima min. 2. occidentalior reliqua Note: Ori.
Note: Occ. aberat à media min. 8. Omnes fuerunt in eadem recta ad unguem, & ejusdem fere magnitudinis. At Hora 2. Stellae viciniores paribus à Jove aberant interstitiis: occidua enim aberat ipsa quoque min. 3. Sed Hora 6. quarta Stellula visa est inter orientaliorem & Jovem in tali configuratione. Orientalior distabat à sequenti min. 3. sequens à Jove min. 1. sec. 50. Jupiter ab Occidentali sequenti min. 3. haec vero ab occidentaliori min. 7. erant fere aequales, Note: Ori.
Note: Occ. orientalis tantum Jovi proxima reliquis erat paulo minor: erantque in eadem recta Eclipticae parallela.
Die 19. Ho. 0. min. 40. Stellae duae solummodo occiduae à Jove conspectae fuerunt satis magnae, & in eadem recta cum Jove ad unguem ac secundum Eclipticae ductum dispositae. Note: Ori.
Note: Occ. Propinquior à Jove distabat m. 7. haec vero ab occidentaliori min. 6.
Die 20. Nubilosum fuit coelum.
Die 21. Ho. 1. min. 30. Stellulae tres satis exiguae cernebantur in hac constitutione. Orientalis aberat à Jove min. 2. Jupiter ab occidentali sequente, min. 3. haec vero ab occidentaliori Note: Ori.
Note: Occ. min. 7. erant ad unguem in eadem recta Eclipticae parallela.
[Page 46]Die 25. Ho. 1. min. 30. (nam superioribus tribus noctibus coelum fuit nubibus obductum) tres apparuerunt Stellae. Orientales duae, quarum distantiae inter se & à Jove Note: Ori.
Note: Occ. aequales fuerunt, ac min. 4. occidentalis una aberat à Jove min. 2. Erant in eadem recta ad unguem, secundum Eclipticaeductum.
Die 26. Hora 0. min. 30. binae tantum aderant Stellae, Orientalis una distans à Jove min. 30. Occidentalis altera Note: Ori.
Note: Occ. distans min. 6. Orientalis erat aliquanto minor occidentali. Sed Hora 5. tres visae sunt Stellae, praeter enim duas jam adnotatas tertia ex occidente prope Jovem admodum Note: Ori.
Note: Occ. exigua cernebatur, quae prius sub Jove latitabat, distabatque ab eo min. 1. Orientalis vero remotior quam antea videbatur, distans nempe à Jove 11. Hac nocte primum Jovis & adjacentium Planetarum progressum secundum Zodiaci longitudinem facta relatione ad fixam quandam observare placuit: spectabatur enim fixa Stella orientem versus distans à Planeta orientali m. 11. & paululum in Austrum deflectebat, in hunc qui sequitur modum. Note: Ori.
Note: fixa.
Die 27. Ho. 1. m. 4. apparebant Stellae in tali configuratione. Orientalior distabat à Jove min. 10. sequens Jovi proxima min. 0. sec. 30. Occidentalis sequens aberat min. 2. sec. 30. ab hac occidentalior distabat min. 1. Viciniores Jovi exiguae apparebant, praesertim orientalis, extremae Note: Ori.
Note: Occ. Note: fixa. vero erant admodum conspicuae, inprimis vero occidua, rectamque [Page 47] lineam secundum Eclipticae ductum designabant ad unguem. Horum planetarum progressus versus ortum ex collatione ad praedictam fixam manifeste cernebatur, ipsi enim Jupiter cum adstantibus Planetis vicinior erat, ut in apposita figura videre licet. Sed Ho. 5. Stella orientalis Jovi proxima aberat ab eo min. 1.
Die 28. Ho. 1. duae tantum Stellae videbantur; Orientalis distans à Jove min. 9. Occidentalis vero min. 2. Erant satis conspicuae, & in eadem recta: ad quam lineam fixa Note: Ori.
Note: Occ. Note: fixa. perpendiculariter incidebat in Planetam orientalem, veluti in figura. Sed hora 5. tertia Stellula ex oriente distans à Jove Note: Ori.
Note: Occ. min. 2. conspecta est in ejusmodi constitutione.
Die 1. Martii Ho. 0. min. 40. quatuor Stellae orientales omnes conspectae sunt, quarum Jovi proxima aberat ab eo min. 2. sequens ab hac m. 1. tertia m. 0. sec. 20. eratque reliquis clarior; ab ista vero distabat orientalior min. 4. Note: Ori.
Note: Occ. Note: fixa. & reliquis erat minor. Rectam proxime designabant lineam, nisi quod tertia à Jove paululum attollebatur. Fixa cum Jove & orientaliori trigonum aequilaterum constituebat ut in figura.
Die 2. Ho. 0. m. 40. tres adstabant Planetae, orientales duo, unus vero occiduus, in tali configuratione. Aberat orientalior Note: Ori.
Note: Occ. Note: fixa à Jove min. 7. ab hoc distabat sequens m. 0. sec. 30. Occidentalis vero elongabatur à Jove 2. erant extremi lucidiores ac majores reliquo, qui admodum exiguus apparebat. Orientalior à recta linea per reliquos & Jovem [Page 46] [...] [Page 47] [...] [Page 48] ducta paululum in Boream videbatur elatus. Fixa jam adnotata ab occidentali Planeta m. 8. distabat, secundum perpendicularem ab ipso Planeta ductum super lineam rectam per Planetas omnes extensam; veluti apposita figura demonstrat.
Hasce Jovis & adjacentium Planetarum ad Fixam collationes apponere placuit, ut ex illis eorundem Planetarum progressus, tum secundum longitudinem tum etiam secundum latitudinem, cum motibus qui ex tabulis hauriuntur ad unguem congruere quilibet intelligere possit.
Hae sunt observationes quatuor Mediceorum Planetarum recens ac primo à me repertorum, ex quibus quamvis illorum periodos numeris colligere nondum detur, licet saltem quaedam animadversione digna pronunciare. Ac primo, cum Jovem consimilibus interstitiis modo consequantur, modo praecant, ab eoque tum versus ortum tum in occasum angustissimis tantum divaricationibus elongentur, eundemque retrogradum pariter atque directum concomitentur, quin circa illum suas conficiant conversiones, interea dum circa mundi centrum omnes unà duodecennales periodos absolvunt, nemini dubium esse potest. Convertuntur insuper in circulis inaequalibus: quod manifeste colligitur ex eo, quia in majoribus à Jove digressionibus nunquam binos Planetas junctos videre licuit; cum tamen prope Jovem duo, tres, & interdum omnes simul constipati reperti sint. Deprehenditur insuper velociores esse conversiones Planetarum angustiores circa Jovem circulos describentium; propinquiores enim Jovi Stellae saepius spectantur orientales, cum pridie ex occasu apparuerint, & è contra: at planeta maximum permeans orbem, accurate praeadnotatas reversiones perpendenti, restitutiones semimenstruas habere videtur. Eximium praeterea praeclarumque habemus argumentum pro scrupulo ab illis demendo, qui in Systemate Copernicano conversionem Planetarum circa Solem aequo animo ferentes, adeo perturbantur ab unius Lunae circa terram latione, interea dum ambo annuum orbem circa Solem absolvunt, ut hanc universi constitutionem [Page 49] tanquam impossibilem evertendam esse arbitrentur: nunc enim nedum Planetam unum circa alium convertibilem habemus, dum ambo magnum circa Solem perlustrant orbem; verum quatuor circa Jovem, instar Lunae circa Tellurem, sensus nobis vagantes offert Stellas, dum omnes simul cum Jove 12. annorum spacio magnum circa Solem permeant orbem. Praetereundum tandem non est, quanam ratione contingat ut Medicea Sidera, dum angustissimas circa Jovem rotationes absolvunt, semetipsis interdum plusquam duplo majora videantur. Causam in vaporibus terrenis minime quaerere possumus: apparent enim aucta seu minuta, dum Jovis & propinquarum fixarum moles nil immutatae cernuntur. Accedere autem illos, adeoque à terra elongari circa suae conversionis perigeum aut apogeum, ut tantae mutationis causam nanciscantur, omnino inopinabile videtur; nam arcta circularis latio id nulla ratione praestare valet, ovalis vero motus (qui in hoc casu rectus fere esset) & inopinabilis, & iis quae apparent nulla ratione consonus esse videtur. Quod hac in re succurrit lubens profero, ac recte philosophantium judicio censurae (que) exhibeo. Constat Terrestrium vaporum objectu Solem Lunamque majores, sed fixas atque Planetas minores apparere: hinc Luminaria prope horizontem majora, Stellae vero minores, ac plerunque inconspicuae, imminuuntur etiam magis si iidem vapores lumine fuerint perfusi; idcirco Stellae interdiu ac intra crepuscula admodum exiles apparent, Luna non item, ut supra quoque monuimus. Constat insuper non modo Tellurem, sed etiam Lunam suum habere vaporosum orbem circumfusum, tum ex his quae supra diximus, tum maxime ex iis quae fusius in nostro Systemate dicentur: at idem quoque de reliquis Planetis ferre judicium congrue possumus, adeo ut etiam circa Jovem densiorem reliquo aechere ponere orbem inopinabile minime videatur, circa quem, instar Lunae circa elementorum sphaeram, Planetae MEDICEI circumducantur; atque hujus orbis objectu dum apogei fuerint, [Page 50] minores, dum vero perigei, per ejusdem orbis ablationem seu attenuationem majores appareant. Ulterius progredi temporis angustia inhibet; plura de his brevi candidus Lector exspectet.