[Page] OECONOMIA ANIMALIS, Novis in MEDICINA Hypothesibus Superstructa, & Mechanicè explicata.

AUTORE GUALTERO CHARLETON, M. D. & Caroli Magnae Britanniae Regis olim Medic [...].

[...]

[figure]

LONDINI, Typis R. DANIELIS, & J. REDMANNI M. D. C. LIX.

[Page] GUALTERI CHARLETONI Exercitationes Physico-Anatomicae, De OECONOMIA ANIMALI.

Nobilissimo atque Amplissimo Viro, D no THOMAE D no Vicecomiti FAUCONBERGIO, GUALTERUS CHARLETON S. P. D.

Illustrissime Domine,

SApienter dixit vir Magnus, optimè patrocinari Libel­lis ipsam veritatem & Ra­tionem. Hujus moniti non immemorem fuisse Me, in [Page] deligenda Amplitudine Tua, cuiopus hoc conse­crarem, facile concedent omnes, quibus ea contigit felicitas, Te nosse. Tu e­nim, quod omnes Interio­ris admissionis Amici pro­be sciunt, omne genus Ar­tium Te dignarum adeo complexus es, verum à falso tam exactè distin­guis, in medullam rerum tam acutè penetras, om­nia Argumentorum mo­menta tam recto judicio perpendis, ut liceat affir­mare, esse Te vel ipsam Rationem & Veritatem [Page] animatam; vel certe tan­tum Utriusque Exem­plar, ut quod Tuo Cal­culo semel approbatum fuerit, nemini mortalium nigro sit notandum car­bone. Sic, sic juvat Nobi­litatem Generis Doctri­nae ornamentis illustrare, Animum (que) capacissimum optimis praeceptis, & no­titiis hominum, morum, ipsiusque Naturae exco­luisse; ut nec vivas alieno arbitrio, nec credas, sed tuis ipsius Auspiciis ad summa nitaris, aliisque fa­cem praeferas.

[Page] Iam verò, Materies hu­jus Operis, quod Tuam Amplitudinem ambit Pa­tronam, magis forsitan idonea est Homini tuae Dignitatis atque Ordinis, quàm prima facie videa­tur. Nam (ut taceam, hu­manae scientiae apicem es­se Sui-ipsius cognitio­nem) Oeconomiam Na­turae accuratissimam in perfectioribus Animali­bus, praesertim in Homi­ne, caeterorum omnium Coryphaeo, depingit pe­nicillus noster; & specta­cula exhibet, non jucunda [Page] tantum, sed (ausim dice­re) necessaria etiam viro Politico & Militari. Cui nullus est melior Aditus ad reconditam illam Res­que Hominesque regendi Artem, quàm cognoscen­do Arcana Naturae, & hu­mani non Animi solius motus & affectus, sed & Corporis fabricam ac temperamentum. Scili­cet, Natura est optima omnium Magistra: Cujus ex Legibus atque Apho­rismis medicis non in­commode, per Analogiam quandam, derivantur A­phorismi [Page] Politici: Cujus item ex cura in producen­dis ac conservandis singu­laribus, Modus ediscitur (quo nihil laudabilius) publicas Hominum tutan­di Societates. Certè, fasti­gium humanae Sapientiae est, Dei Opt. Max. in crea­turis elucentem Sapien­tiam ac Virtutem imitari: Estque ea demum perfe­ctissimi Regiminis forma, quae proximè accedit ad Idaeam Ordinis Divini, five in magno illo rerum Orbe, five in Corpo­ris humani Microcofmo. [Page] Hinc Pythagorae dictus Homo, Mensura rerum Om­nium. Hinc Politicorum prudentissimi, tanquam Oracula consulunt Divi­ni Hippocratis nostri A­phorismos: quaeque Hic de sanandis morbis natu­ralibus effatus est, Illi ad Rerumpublicarum salu­tem convertunt Romani narrant Historici, quomo­do Menenius Agrippa gravem populi Seditio­nem tribus verbis, De Usu partium, sedaverit. Et vir incomparabilis Francis­cus Verulamius, Plato­nem, [Page] ut par est, imitatus, tanquam ex Tripode pro­nunciavit, Nullas Respub­licas non esse felices, quibus ad clavum sedent Magistra­tus Literati: nec dubita­vit eos tanquam Empiri­cos notare, qui Philoso­phiae naturalis imperiti sunt.

Haud difficile esset (Illustrissime FAUCON­BERGI) in tam liberali materia multa dicere de Parallelismo rei Medicae & Politicae, atque alterius in altera usum pluribus ostendere. Sed silentium [Page] mihi imponit Reverentia Tui: quem & naturae do­tibus ornatissimum, & Ar­tium facultate politissi­mum, & usu rerum pru­dentissimum esse jamdu­dum intellexi: ut vanus merito viderer, si tali viro quicquam ego suggerere me posse crederem, quod aut tantam lateret Sa­pientiam, aut decoraret Eminentiam, quò Te Tua virtus extulit Heroi­ca.

Ne multus sim, Virtu­tis istius Admiratio atque Amor eò me adduxit, ut [Page] Exercitationes has nostras Nobilissimo Tuo Nomi­ni dedicatum ierim. Tan­ti Nominis fulgore illu­stratae verè exibunt in Lu­cem: fidenter in Doctissi­morum Lectorum oculos ingerent se; manibus te­rentur promptioribus. Hac saltem parte place­bit Pagina nostra, quod praescripsit sibi Titulum decorum, idque ex Iudi­cio, non Adulatione.

Mallem equidem Offi­ciis majoribus gratum & Honori tuo devotum A­nimum testari: sed praesti­ti, [Page] quod potui. Itaque, quoties munusculum hoc qualecunque non de­dignaris aspicere, toties (precor) memineris, Hunc hominem ad Majora aspi­rare. Vale.

Dabam LONDINI, Martii 25. Anno Aerae Christi M DC LIX.

LECTORI Typographus S. P.

NE sis nescius, Erudite Lector, quae fuerit Occasio scribendi, quis Authori Scopus, qui­bus inductus argumentis, Tra­ctatum hunc publicari non no­luit; exoravi veniam ab illo, simul excudendi sequentem Epistolam ad Clariss. virum D num Doctorem ENTIUM. Cu­jus [Page] defaecatiori judicio aequum censuit suum submittere, ut certior fieret, quid sani con­tinerent hae chartae, quam­que habiles & idoneae essent in publicum prodire. Istam au­tem edidi Epistolam, non Meâ tantum, sed & Authoris caussâ. Quod Authorem attinet; Sibi diffidere, modesti est Animi; & scripta sua non temere in manus hominum hujus aevi emittere, prudentis. Quod Me; non ita negligenter rem meam ago, quin statim intelligerem Mer­cem hanc vendibiliorem fo­re, visam prius & approbatam tanto viro: viro inquam, adeo probo, adeo perspicaci, adeo in omni literarum genere, praeci­pue in Arte sua perito, ut Orbis [Page] Literarius Iudicem magis ido­neum vix daret. Nec tamen sentio, nihil Hîc invenisse Do­ctissimum ENTIUM, in quo dissentiret; (solenne est in quae­stionibus Philosophicis, ut fit in aliis, disputari à viris bonis doctisque in utram que partem) sed dissensit in paucis, iisque difficilioribus, nec satis illustra­tis adhuc Observationibus Ana­tomicis. De caetero, candide pronunciavit, opus esse maturo consilio inchoatum, magna cura elaboratum, ingenio denique & doctrina singulari perfectum. In qua sententia, Tu quoque (ita quidem spero) perlecto Libro acquiesces, operamque meam boni consules, & Authori [...] gratiam referes: Cujus eximio [Page] in re Literaria, praesertim Me­dica, augenda ac adornanda studio libenter inservivi.

Vale.

Clarissimo atque Ornatissimo Viro, D. GEORGIO ENT, M. D. & Celeberrimi Medicorum Londinensium Collegii, So­cio dignissimo.

ANnus jam ferme elapsus est (Praeclarissime Vir,) ex quo è Magnatibus nostris Quidam (in­signis quidem Hippocraticae fa­miliae [Page] Fautor, & cujus, in caeteris omnibus quae ad veram sapien­tiam spectant, eruditissimo A­nimo sing [...]larem res etiam Phy­sicas altiùs contemplandi avidi­tatem, à juventute usque infu­derat Ipsum Naturae Numen) quotidiana, mihique prorsus ine­luctabili precum importunitate, à me efflagitabat; ut, sepositis ali­quantisper, quibus tunc temporis totus incumbebam, stud [...]is, nupe­ra Anatomicorum Inventa, si­mul cum celebrioribus Medico­rum super iisdem Sententiis, ma­ximè quae Arti nostrae & luminis & augmenti plurimum attulisse hodie censentur, brevitèr Sibi, atque ex ordine, enarrarem. Ne­que enim (ut aiebat) otii tantum à severioribus Reip. negotiis suf­furari potuit, quantum satis esset [Page] perlegendis omnibus, quae de re Anatomicâ novi quid, supraque Vulgarem Genium sublimis, in se continerent, Recentiorum Volu­minibus.

Ipse autem, quò illustris adeo Viri, mibique vere Patroni, im­perio, quantum in me esset, obse­cundarem; ne tam laudabilem, quâ flagrabat heroica Mens, in reformatae Anatomes mysteria inquirendi sitim, diutiùs inex­pletam relinquerem: quam de­mandare placuit, provinciam in me libenter suscepi. Mox itaque ad Authorum eorum, quorum seu Industriae, seu disquisitionum Felicitati, nuperas in Medico­rum Scholâ Novitates debemus, iteratam lectionem seriò me ac­cinxi; atque ex iisdem denuò quaecunque Maecenatis mei ex­pectationi [Page] satisfacere posse judica­bam, fideli calamo exscripsi: nec vadimonium datum ante deserui, quàm ' [...] sineul in unum (qualis de Oeconomia Anima­li, juxta recentes in Anthropo­graphia Hypotheses, ingenue Phi­losophantem decere videretur) continuum Tractatulum consu­issem; adjectis hic illic quibus­dam Ratiociniis, quae ad caetero­rum sive elucidationem facerent, sive connexionem.

Caeterùm, Chartulas haud ci­tiùs perleger at Nobilissimus D nus, quin, ipsas, non Sibi modo, sed & aliis utiles fore, generosá quâdam Humanitatis exsuperantiâ, exi­stimans; ulteriùs adhuc sui in me arbitrii experimentum capere ad­nixus sit, adque operis Divulga­tionem ardentissimè me sollici­taverit. [Page] Recusavi saepius; utpote non ignarus, quàm exigui essent pretii hae Lucubrationes, apud perspicaciores Sophiae cultores; quámque nihili sit ista Laudis messis, quae ex Rhapsodica Scri­ptione, utcunque fideli elaborata­que, acquiritur: & quò meipsum meliùs tueri possem, varia in con­trarium adduxi argumenta. Dixinimirum, quae scripseran [...], in privatum solummodò Ipsius oble­ctamentum collect a fuisse, stylique impolitioris stamine contexta; ideóque summè temerarium fore, si extra privatos cancellos in pu­blicum divagari permitterentur: pleraque ex contentis, licet Ipsi forsan novitatis specie arriderent, aliis tamen, maximè è Doctio­rum censu, jam obsolescere: me de­nique occurrentibus in operis serie [Page] aliquibus Difficultatibus, quas vel omninò int actas reliquissent, vel sensu planè diverso explicas­sent Emunctiores) eâ interdum usum Conject andi libertate, cujus me deinceps, post secundas cogita­tiones, for sitan meritò poeniteret. Sed plane frustrà fui: Is enim, concepti semel desiderii pertinax, contra excusationem omnem au­res occluserat. Quid agerem igi­tur? Hinc Viri Dignitas, & Ami­citiae Sacra premebant; illinc Te­nuitatis meae conscientia: Contra hanc peccare, temerit atis esset, at­que insolentiae; nefas autem illa violare. Hoc Dilemmate obsessus, diu anceps sum animi, donec tan­dem ea conditione inter nos con­ventum est, ut cordatum aliquem ex Aesculapii Mystis, in rei de­cisionem, ilicò appellaremus. Ac­cepta [Page] it aque scmél utrinque aequis­simâ ist hâc lege; pronum erat, Quem è Nostratium Doctissimis in Arbitrum seligeremus.

TE enim, Vir Excellentissi­me, quem esse eum omnes meritò agnoscunt, in quo Eruditioni summae (fine fuco dicam) summus accessit Morum candor, in ingens Medicinae decus, Nominisque Tui immortalitatem; Quis aut Cordatior, aut Aequior poter at nominari in judicem? Taum it a­que penes arbitrium jamest, ut vel securis Musaeoli mei tene­bris, vel petulantis, inque Erudi­torum scripta, supra quàm decet, severioris Vulgi Censurae, adjudi­cetur Hicce, talis qualis est, de Humani Corporis Oeconomia, Discursus: quem in eum finem ad E. T. nunc misi, vacivis horis [Page] (saltem nisi molestum nimis fue­rit) evolvendum; non opinionem, sed Oraculum habitur us, quic quid super eodem è Delphico tripode responderis. Spero autem interim, antiquam tuam, & totics feliciter à me expertam, in Tuî Cultores Humanitatem, niihi excusationi suffecturam, quòd sublimiores Tuas▪ atque in Artis nostrae (quam Diis ipsismet adeò cognatam me­ritò agnoverunt Veteres) Com­pendium usque defixas Contem­plationes, nugis meis tam diu in­terpellare ausus sim: Teque etiam, utut in hacre sim importunus, fa­cile tamen posse exorari, ut amare pergas

Virtutibus Tuis addictissimum

Londini 12. Iunii

M DC LVIII.

GUALT. CHARLETON
[Page]
Postscriptum

ESt & aliud adhuc, quod ab. E. V. summopere rogare velim; nimirum, ut, sicubi à ve­rò aberravero, in viam reduce­re dignetur; nec Censoriâ, ubi­cunque videbitur, virgulâ ab­stineat. Mihi siquidem, exilitatis meae semper conscio, volupe admodum est, à Tali Viro cor­rigi, docerique,

‘—Vnum Tritonia Pallas Quem docuit, multâque in­signem reddidit Arte.’

INDEX EXERCITATIONUM Quae in hoc Libro Continentur.

EXERCITATIO.

  • I. De Nutritione.
  • II. De Chylificatione.
  • III. De Galaxia, seu I tinere Chyli.
  • IV. De Sanguificatione.
  • V. De Vsu Sanguinis.
  • VI. De Motu Sanguinis Circulari, ejusque tum Conditionibus, tum Caussis.
  • VII. De Depuratione Sanguinis.
  • VIII. De Respiratione.
  • IX. De Lymphae ductibus.
  • X. De Distributione Succci Nutritii per Nervos.
  • XI. De Motu Musculorum.

Errata aliquot corrige, & sic lege.

Pag. 48. lin. 27. lege ad haec. pag. 55. lin. ultim. lege quod sanguinis, &c. pag. 57. lin. ultim. lege albescens. pag. 69. lin. 10. lege Spiritus. pag. 73. lin. 9. lege Glisso­nio. pag. 76. lin. 24. lege Chlorosi. pag. 85. lin. 8. lege san­guine. pag. 99. lin. 21. lege consistat. pag. 101. in sum­mario lin. 19. lege Quantitate pag. 145. lin. 8. leg. quibus. pag. 170. lin. 5. leg. seri. pag. 178 in summarii lin. pe­nultim. lege contrarium. pag. 183. lin. 11. legefuligin [...]sus. pag. 185. lin. 5. lege ille. pag. 188. lin. 3. lege, seu inflati [...] ­nis & efflationis, &c. pag. 190. lin. 7. lege adm [...]tam­que. pag. 197. lin. 14. lege solutuque; & ibidem lin. 25. lege effusum. pag. 206. lin. 10. lege incrassarentur. pag. 220. lin. 9. lege structura. ibidem lin. 18 lege Glandu­lam. & lin. 27. lege conspicuum. & lin. 29. lege Mesen­terium, pag. 223. in summarii lin. 2. lege deprehendan­tur. pag. 235. lin. 6. lege Herophilus. pag. 253. lege [...], lin. 9. pag. 257. lin. penultim. dele vocabulum vix. pag. 281. lin. 6. lege & quod, &c. pag. 286. lin. 4. lege in punct [...].

EXERCITATIO PRIMA DE NUTRITIONE.

ART. 1. Nutritionem, eundem, cum ipsa Ge­neratione, actum esse anima, seu virtutis plasti­cae. 2. Idque, tam nutritionis Materiae respectu, quàm Efficientis. 3. Duplicem esse nutritionis Necessitatem; alteram viz. respectu Augmenta­tionis; Conservationis alteram. 4. Flammu­lam vitalem esse partium deperdittonis Efficiens. 5. Materialem autem caussam, Fluidiores cor­poris partes, maxime vero spiritus & sanguinem. 6. Modus, quo dictae partes ab igne vitali absumun­tur, est per Dispersionem. 7. Spirituum & exha­lationum, per occultam transpirationem, exhaustio, quanta. 8. Nutritionis Efficiens, quid. 9. Et quid principium Materiale. 10. Modus nutri­tionis; sive processuum series, qui ad ejus comple­mentum requiruntur.

1 PHilosophiae Platonicae Sectato­res, licet Mundum hunc aspe­ctabilem DEO coaeternum esse acriter contendant; meri­to concedunt tamen, Deum fuisse mundi Creatorem: & quo, quam heic incurrisse videantur, Contradictio­nem [Page 2] melius solvant, ad nescio quem Prio­ritatis diorismum confugiunt; subtiliter nimis dicentes, istam Divinae Mentis prio­ritatem, sive praeexistentiam, non intelli­gendam esse [ [...]] respectu Temporis, ast solum [ [...]] Naturae; eo prorsus modo, quo Sol, & lux ipsius, coaeva esse reputentur, quanquam lux ab ipso sole oriatur. Hoc ipsum sane potiori jure affir­mari possit de Generatrice & Altrice Facul­tatibus (saltem nisi unum sint idemque) quarum ab altera quidem Animal primum producitur, sive suum esse adipiscitur; ab altera autem deinceps conservatur, sive in suo esse, per totum vitae curriculum, con­tinuatur. Q [...]amquam enim vis Plastica, sive Formatrix, operationibus suis Altrici praecedanea videatur; Embryonis tamen stamina, sive rudimenta, vix dum deli­neantur à Formatrice, quum Altrix jam incipit eadem augere, & perficere: ut ipsam Formatrici revera coaevam atque conjunctam esse, quam eam sequi, aut di­versam secundum prius & posterius, potius dicamus; nec alia inter harum Faculta­tum operationes reperiatur Prioritas, nisi quae ad ipsam Naturam verius, quam ad Tempus referatur, Formam dare, & Nutri­re, actus sunt non solum ejusdem Animae, sive ab eodem principio fluentes; ast etiam inter se adeo consimiles, ut arduum sit, eosdem ab invicem distinguere. Quippe [Page 3] Generatio, & Accretio, non fiunt absque Nutritione: nec Nutritio, aut Augmentatio, sine Generatione. Nutrire enim, est substi­tuere in locum deperditi, quantum & qua­le amissum est; nimirum carnem, aut ner­vum, aut venam, aut arteriam &c. in locum illius carnis, aut nervi, aut venae &c. quae perierit. Quid autem id aliud·est, quam carnem, aut nervum, aut venam facere? Similiter, Accretio non contingit sine Ge­neratione; corpora enim omnia naturalia, accedentibus de novo iis partibus, augen­tur, è quibus antea constabant: idque fit secundum omnes dimensiones; adeoque si­mul ac crescunt, distinguuntur una, & or­ganizantur.

2. Praeterea, isthuc necessum est respe­ctu tum Efficientis, tum ipsius Materiae. Prius, quia idem esse principium efficiens, nutriens, & conservans in singulis Anima­libus, necesse est; nisi aliam formam in puero, aliam in adolescente, & in sene aliam constituamus. Posterius autem, quia omnia Animalia (talia nimirum quae pro­ducuntur per Epigenesin, de quibus solum nobis heîc sermo est; non vero de Insectis, quorum generatio est per Metamorphôsin) corporantur ex una parte seminalis mate­riae, à spiritu plastico prius praeparatae; ex altera autem augentur, & nutriuntur. Na­tura siquidem continuo nutrit & auget sin­gulas Animalis partes, non diversa, sed ea­dem [Page 4] prorsus materia, sive eodem humore, ex quo eas primum formavit. Quicquid enim partibus, dum augentur, superaddi­tum est, ejusdem debet esse substantiae cum illa, quae in iis praeextitit; adeoque ex congenere materia consistere: cum ea­rum tam renovatio, quam originalis cor­poratio, per Epigenesin, sive aggeneratio­nem, superstructionemve perficiatur. Ut rite tandem ex hisce concludamus, Nutri­tionem nihil revera aliud esse, quam Conti­nuam, i. e. singulis momentis renovatam Ge­nerationem: ipsamque insuper ad Indivi­duorum, ac ipsa Generatio est ad totius Universi sive specierum, perennitatem, ae­que esse necessariam.

3. Caeterum, ut manifestior adhuc red­datur isthaec Nutritionis necessitas, duo nobis veniunt praecipue consideranda. V­num est, quod cum impossibile sit, ut Ani­mal omnia illa, quibus exsequendis à Na­tura comparatum atque organizatum est, exsequatur munera, dum membra sive or­gana ejus adhuc quasi in Fieri sunt; utpote minutioribus tenellulisque tantum princi­piis constantia, debitaque mole destituta; ideo est de necessitate inevitabili, ut Em­bryonis Formationi mox succedat Nutri­tio, quae singulas partes, iis apponendo, quasi intexendo, ac agglutinando alias ex congenere materia, adeo augeat in dies atque amplificet, ut debitam tandem, vi­taeque [Page 5] actionibus explendis necessariam, magnitudinem nanciscantur. Alterum, quod quum primarium, in singulis Ani­malibus, vitae principium, sit Flammula quaedam, cordis, seu sanguinis potius, in­digena, sive perpetuo micans igniculus (flammulae forsan, quae ex purissimis vini spiritibus igne accensis oritur, analogice respondens) qui minutissimas, facileque exsolubiles corporis particulas, suo peren­ni motu, activitateque indesinenti, con­tinuo commovens atque agitans, easdem denuo dissolvit & absumit dispergitve: impossibile foret, quin universa corporis compages cito dissolveretur, inque aerem evanesceret, nisi Natura comparasset, ut per aliarum ex consimili substantia par­ticularum appositionem assimilationem­que (quae vere Nutritio est) quicquid de­perditum est, de novo instauretur, sive redintegretur. Ut manifestum sit, & luce quidem meridiana clarius, duplicem esse in Animalibus Nutritionis necessitatem; aliam nimirum respectu Incrementi, sive Augmentationis; Conservationis respectu, aliam.

Quoad perpetuam istam, cujus jam fe­cimus mentionem, corporis particularum Avolitionem sive Exsolutionem, in qua fun­datur posterior Nutritionis necessitas; quo effectus istius rationem & modum feliciori indagine perscrutemur, consonum erit, ut [Page 6] primo in ejus Caussas altius inquiramus; tam Efficientem nimirum, sive ipsum De­praedatorem; quam Materialem, sive sub­stantiam, quae ita continuo exhauritur.

4. Quod ad dictae partium depraedatio­nis Efficientem caussam spectat; eam Calo­rem innatum (uti Philosophorum vulgus loquitur) seu Flammulam vitalem esse, nos, sicut & caeteri omnes Naturae scrutatores, arbitramur: illum, inquam, ignem Anima­lem, qui virtutis plasticae, seu Generatricis Animae Facultatis, opera, in Colliquamen­to primum, & mox in sanguine, accensus, continuo deinceps in Corde, tanquam pri­mario foco, micat & ardet; atque per ar­terias exinde, una cum eodem sanguine ac spiritibus undiquaque diffusus, cunctas corporis partes calefacit, fovet, vivificat. Lar autem hicce Familiaris, nedum varias definitiones, ast nomina etiam varia, apud Philosophos, sortitus est; ab Hippocrate nempe [...], ignis ingenitus, voca­tur; [...], ac­censio Animae in corde, ab Aristotele; communiter vero (etsi minus proprie for­san) Calidum innatum indigitatur. Cum itaque constet, ipsum vitae principium in igne quodam esse fundatum; & ratione, & experientia edocti sumus, illud ne mo­mento quidem subsistere aut durare posse, nisi fomite quodam convenienti, seu suc­cendiculo continuo, sustentetur, ac instau­retur, [Page 7] quod, alimenti instar, jugiter absu­mat: cum de natura ignis sit (Elementaris enim ille, quem purum, sublimem, nul­liusque pabuli indigentem, sed in sua sphae­ra pacate aeternum perennantem, sibi ima­ginantur Aristotelei, merum est insom­nium, & vel Chimaera ipsa absurdius fig­mentum) ut semper se sustentet exsolutio­ne ac dispersione materiae istius, in qua generatur. Ut evidens demum sit, idem & vitae, & Mortis nobis inesse principium; vel, ut planius de tanto mysterio dicamus, Animalis vitam, praeter Mortem perpe­tuam, nil aliud esse. Nempe, vita tam­diu fruimur, quamdiu hicce Vestalis ignis micat splendetque in cordis sacrario: co autem, sive suffocatione, sive pabuli penu­ria, semel extincto; ipsa quoque mox ex­tinguitur vita. Et hoc forsan illud est, ad quod respexisse videatur Euripides, disti­cho illo,

Quis novit autem, an vivere hoc sit emori;
An emori, hoc sit, quod vocamus vivere?

5. Secundo, si Materialem dicti Effluxus Caussam, seu ipsam, quae ita continuo de­perditur, substantiam spectemus; eam Fluidiores solum, facileque exsolubiles, seu magis volatiles corporis partes, spiritus pu­ta & sanguinem (utpote quibus quiddam inest, ad olei ac sulphuris naturam propius ccedens; ideoque Flammulae vitalis sunt [...], sive succendiculum) aliosque [Page 8] humores esse, existimamus; minime autem solidarum partium substantiam, saltem non tanta, quantam reputat vulgus, deper­ditione. Enimvero Ursi, Glires, Hirundi­nes, Muscae, aliaque id genus Animalia, to­tam hyemem dormientia; non emaciantur tamen, imo dicuntur pinguescere. Quod fieri verisimile est, quia Flammula Cordis tunc temporis placide movetur, parumque sanguinis absumit; quo motu etiam in Utero praefocatis cietur. Quinetiam haud pauca habemus virginum leucophlegmati­carum exempla, quae Anorexia correptae, ab omni ciborum genere, idque per plures menses, imo & annos, prorsus abstinue­rint; citra tamen insignem, & tam diu­turnae abstinentiae proportione responden­tem, corporis emaciationem. Consenta­neum itaque est, quod solidarum corporis partium recessus seu perditio, haud adeo profusa ac rapida sit, atque existimarunt olim docueruntque tum Philosophorum, tum Medicorum quamplurimi. Contra­rium nihilominus, fatemur, nonnunquam in morbis nonnullis, (febre hectica nimi­rum, phthisi, rachitide, &c.) accidere, te­stis est experientia; ubi corpora cito ad­modumque gracilescunt, ut iis ossa praeter ac cutim nil quicquam superesse videatur: id autem musculosarum partium duntaxat, ob spirituum sanguinisque (quibus antea adi mpletae ac distentae fuerunt) defectum, [Page 9] subsidentiae & flacciditati conscribendum; nequaquam autem ipsarum partium soli­darum fixarumque exsolutioni.

6. Restat, jam in ipsum, quo sanguinis & spirituum, ab igne Animali, efficiatur absumptio, Modum inquiramus. Is au­tem certe, olei ab elychnii flamma depasti exemplo commodissime explicetur. Quip­pe Flamma (prout ab ipsa ratione definiri videatur) est luminosa quaedam, perpetuo mobilis, & calefaciens substantia, quae in perpetuo Fieri, i. e. indesinenti pabuli sui particularum accensione, consistit, quam citissime generata, nec minus cito pe­riens. Ut ignis fit ignis, rursumque ignis esse cessat, vel brevissimo temporis mo­mento; & simul ac omnes materiae, in qua se generat, particulae inflamma­biles fuerint exhaustae, mox extingui­tur. Cum itaque extra omnem dubita­tionis aleam positum sit, quod genui­nus, proprius, ac essentialis ignis Effectus sit Dispersio continua: quid clarius esse possit, quam quod exsolubiles omnes ma­teriae sive succendiculi, in quo generatur ignis, atque subsistit, particulae conti­nuam subeant extrusionem, seu, quod idem est, continenter dispergantur? Similiter (ut rem instituto accommodemus) cum pro confesso habeatur, Biolychnium, seu Lampadem vitae in Animalibus, in conti­nua quadam spirituum vitalium, è sangui­ne, [Page 10] dum cor pertransit, oriundorum, ac­censione consistere; verisimile est, quod spiritus isti vitales, à corde per arterias ad habitum corporis, una cum sanguine, dif­fusi, eo haud citius pertingant, quin, ut singulas, quas in transitu alluunt, partes fovent, & calore atque vitalitate perfun­dunt; ita & per cutis foraminula exhalent, avolent, & in aera dispergantur, aquosio­res nonnullas sanguinis partes (& sulphu­reas aliquas, forsan, exhalationes) secum deferentes. Quinetiam, quandoquidem credibile sit, singulis corporis partibus in­esse suaves quosdam, mites, & quasi con­servatorios, sive balsamicos spiritus, qui iis quasi affixi sunt, velutique indigenae; spiritus vitales, simul ac ad volatilitatis statum perducti fuerint, atque inhaerenti­bus partium spiritibus uniti, in eos ita con­tinenter & strenue agunt, ut fixitatem suam sensim exuere cogant, & volatiles pariter reddant, tandemque dissipent: unde con­tingit, ut illae etiam particulae solidiores, quibus antea inerant, quasi emortuae fiant, atque excrementi naturam induant, una cum sanguinis exhalationibus postmodum foras eliminandi. Et talis est (nostro qui­dem arbitratu) ratio & modus, quo [...], sive Calor innatus, fluidiores, & ex solidioribus quoque, forsan, ali­quas, corporis partes continuo deprae­datur.

[Page 11] 7. Caeterum, Quaeres adhaec, forsan, de ordinaria illius, quae per transpirationem insensibilem efficitur, evacuationis pro­portione; vel quantum sanguinis & spiri­tuum, in Biolychniipraedam, singulis diebus, impendi soleat? Et ut curiositati, in hac re, aliquatenus satisfaciamus; suademus, in consilium adhibeatur libellus, de Medici­na Statica, à Clariss. Sanctorio conscriptus, (s. 1. aphorism. 59. & 60.) quo, per observa­tiones ad trutinam exacte factas, se depre­hendisse asserit, eorum, quae comedimus & bibimus, plus quam dimidium per in­sensiles halitus absumi; imo, & tantum alimenti, per inconspicua cutis spiracula, in unica die evacuari, quantum per alvum, in quindecem.

Audiatur etiam magnus il­le vir, Glissonius noster, qui de eodem pro­blemate in lib. de Anatom. Hepatis, p. 370. subtiliter disserens, mentem suam hacce verborum serie tradidit.

Ingens est (in­quit) proculdubio hujusmodi (insensi­bilium nempe halituum) evacuatio; potestque eadem vel ex halitu, quem cum anima perpetuo expiramus, ulterius dignosci. Nam si rem recte putemus, alte­ro ferè tanto amplius expiramus quam inspiramus; spirituque aliquoties in spe­culum illiso, nubecula statim, roris in­star, oboritur. Atque ad aliarum partium exhalationem quod attinet; si calidio­ris pollicis interiorem partem, prope [Page 12] argentum aut stannum expolitum ad­moveris: halitus inde emigrans metal­lum illico inficiet. Cogitanti vero, idem à reliquis quoque omnibus corporis par­tibus, idque singulis momentis, fieri; haud multum profecto absonus videbitur Sanctorii calculus.

Si itaque rationibus & experimentis adhibenda sit ulla fides; nemo dehinc dubitare potest, ignem vita­lem in corde & sanguine perenniter mican­tem, Helluonem esse, vel ipso Milone voraciorem; sumptusque, quos Natura facit, ut eum ab extinctione praeservet, esse ad mirum usque ingentes. Ast tanta est, ratione temperamenti, diaetae, aetatis, anni tempestatum, &c. inter homines va­rietas; ut de definita dictarum exhalatio­num quantitate in genere nil certum pro­nunciari possit. Verumtamen, opportune heic monendus es, nos temeritati non esse adeo obnoxios, ut arbitremur, istud, per [...], dispendium omnino con­stare ipsis spiritibus perpetim evaporatis; nam antea subinnuimus, quamplurimas tā aquosarum, quam sulphurearum sangui­nis partium exhalationes una cum spiriti­bus emigrare; quae bonam, imo forsan maximam, insensibilis transpirationis par­tem facere censeantur. Atque haec, de ali­menti à Lampade vitae dietim absumpti proportione, sufficiant.

8. Cognitis jam continuae in Animali­bus [Page 13] Deperditionis Caussis, simul cum modo, quo istam efficiunt; sequitur, ad earum etiam, quae quicquid deperditum fuerit, de novo resarciunt atque redinte­grant, indagationem deveniamus: quo totam denuo Nutritionis historiam enar­remus. Efficiens Resarcitionis hujus, sive Nutritionis principium, seu (ut ipse loqui­tur Aristoteles) [...], idem est proculdubio cum ipso Generativo, seu Formativo, utrum Anima, an Virtus Plasti­ca, an Formatrix Facultas, aut quocunque alio nomine à Philosophis appellitetur: quippe, ut supra demonstratum est, Ge­neratio fieri nequit sine Augmentatione; & Augmentatio ipsa est Nutritio. Quod dicimus, non quia eorum sententię adhae­remus, qui vitam à Nutritione, non re quidem, sed ratione tantum differre autu­mant; quandoquidem probe novimus, nutriri Embryonem, vel à prima membro­rum ejus delineatione, dum adhuc in ipso fieri est, & antequam vitalia organa suam acceperint perfectionem, seu (ut quorun­dam phrasi utamur) ante Empsychosin: sed, quia concipimus, vitam ipsam, in continua, i. e. singulis momentis repetita, spirituum vitalium, ex sanguine (qui Biolychnii o­leum est, seu [...]) accensione consi­stere; ipsamque Nutritionem, per consi­milis, sive congeneris materiae, singulis partibus, in locum de perditae substantiae, [Page 14] appositionem, agglutinationem, assimila­tionemque, fieri certissimum est.

9. Materialem autem, seu Constitutivam Caussam, asserimus quendam esse beni­gnum, suavem, mitemque succum, spiriti­bus abunde refertum, & ovorum albumini, ex quo pullus primum efformatur, ex o­mni parte consimilem. Cum enim Ani­malia omnia eodem, ex quo efformantur primum, atque corporantur, materiali principio augeri & nutriri, omnibus pro confesso habeatur; unde istud vulgi axio­ma, Iisdem nutrimur, ex quibus constamus; itemque illud Aristotelis effatum, Eadem materia est, ex qua augetur animal, & ex qua constituitur primum: & quum omnia Animalia (exceptis tantum Insectis, quae non per Epigenesin, sed Metamorphosin so­lum producuntur) ex Colliquamento, tan­quam materia seminali proxima, ortus suos trahere, vel ex Clariss. Harvaei nostri observationibus, indubitato constet; suc­cum Nutritium, seu ultimum animalium partium Alimentum, Colliquamento ex ovi albumine (incubantis Gallinae calore, fotuque) facto persimile esse, sive analo­gum, merito concludamus. Plurimum, idcirco, hallucinati sunt, qui cum corpus diversis ex partibus constare viderint; eas etiam diversa pariter materia nutriri autu­marunt. Quasi Nutritio nil aliud esset, quam alimenti idonei selectio quaedam & [Page 15] attractio; nulla autem requireretur in par­tibus singulis nutriendis concoctio, assimi­latio, appositio, & transmutatio. Nempe, Alimentum (proprie sic dictum) unum quid est, omnibus partibus commune, & homogeneum, quale in ovo albumen cer­nitur; non autem heterogeneum, vel ex diversis partibus compositum: & Animae vegetativae opus est, ut, in ipsis Embryonis primordiis, omnes ex una eademque con­simili materia partes construere; ita & eas­dem deinceps ex consimili materia conti­nuo redintegrare, in uniuscujusque partis substantiam transmutando id, in quo par­tes omnes potentia quidem insunt, actu ve­ro nullae. Quemadmodum ex eadem plu­via incrementum capiunt omnis generis plantae; quia aqua, quae potentia similis erat omnibus, fit jam actu similis, post­quam in earum substantiam transmutata fuerit. Tum vero amarescit in Ruta, acre­scit in Sinapi, dulcescit in Glycyrrhiza, & similiter in reliquis. Quod subinnuit olim Philosophus, ubi Anaxagorae.

(Principium rerum qui dixit Homoeome­riam:
Ossa videlicet è pauxillis atque minutis
Ossibus; sic & de pauxillis atque minutis
Visceribus, viscus gigni; sanguenque creari,
Sanguinis inter se multis coeuntibus gut­tis, &c.)

Lucret. lib. 1. [Page 16] sententiam impugnans, inquit (de Ge­nerat. Animal. lib. 2. cap. 4.) Distinctio partium non, ut quidam opinantur, propterea fit, quia simile suapte natura ad simile fertur; nam, praeter alias multas, quas ratio ista ha­bet difficultates, accidet, ut quaevis pars simi­laris seorsim creetur: verbi gratia, ossa per se, & nervi, & carnes; si quis eam caussam ap­probet, &c.

10. Nutritionem, opus esse ipsius Ani­mae Vegetatricis, diximus: Media autem, quibus in isthoc opere, ut finem suum as­sequatur, uti cogitur, sunt alimenti parti­bus nutriendis distributi Appositio, Assimi­latio, Agglutinatio, ultimoque Transmuta­tio. Omnes siquidem hae operationes sese ordine debent succedere, ut perfecta tan­dem fiat Nutritio. Est enim necesse, ut succus nutritius in Ventriculo, Mesenterio, aliisque in eum finem destinatis organis, primo praeparatus, singulis partibus, pro earum exigentia, dispensetur; dein iis, per contiguitatem apponatur; mox assi­miletur, ac per arctiorem unionem agglu­tinetur; denuoque in ipsam partium sub­stantiam transmutetur. Et hi sunt proces­sus, per quos, tanquam per totidem gra­dus, Altrix Facultas ad operis sui culmen & complementum ascendit.

Ex dictis autem, cuique pronum est colligere, Alimenti (seu Chyli saltem ab eo extracti) duplex esse dispendium; [Page 17] ejus nempe altera, & multo minor, for­san, portio in succum nutritium, ad partes instaurandas, convertitur; altera in san­guinem excoquitur, tam pro biolychnii pabulo, quam pro spirituum vitalium re­sectione. Quamobrem, quo solertissimos in utraque harum operationum Naturae processus & artificium melius intelliga­mus; proficuum erit, ut in Chylificatio­nis primum, ac deinde in Sanguificationis methodum usitato altius in quiramus: prae­missis enim hisce disquisitionibus, univer­sam Nutritionis historiam, à carcere us­que ad metam, facilius tandem deprehen­demus.

EXERCITATIO II. De Chylificatione.

ART. 1. Ordo ciborum in ventriculo. 2. Qui eosdem arcte complectitur, sese undiquaque contrahendo, ac utrumque sui orificium constringendo. 3. Actdum quendam succum, in ventriculo repertum, ad cibo­rum dissolutionem praecipue facere; 4. itemque ad chyli Fermentationem. 5. ex cibis, licet unica vice assumptis, altos citius, alios tardius, in chylum com­mutari. 6. Chylificationis tempus indefinitum esse; idque ob varias caussas.

1. UBi victu nos reficimus, quicquid ali­menti solidi in ventriculum detrudi­tur (quippe Deglutitionis modus est per ab­solutam Detrusionem, ut alibi à nobis de­monstratum) eundem, quo assumptum est, ordinem ibidem observat, uti ex Canum aliorumque Animalium vivorum, haud longe à pastu facta dissectione, saepius com­pertum est: ut certissimum sit, cibos prima mensa deglutitos, primum in stomacho lo­cum occupare, & reliquis postea ingestis quasi substerni; modo ordo iste, ex nimio potu ventriculum distendente, cibosque tu­multuose horsum vorsum, sursum deorsum­que agitante, non permutetur in crudita­tum feracem confusionem.

2. Finito semel pastu, ad majorem mi­noremve assumptorum quantitatem sese [Page 19] exacte accommodans, suapte sponte mox contrahitur ventriculus, ut (instar plicatae crumenae globulum continentis) cibum undiquaque complectatur: simul ac arcta­tur utrumque ejus orificium; superius qui­dem, ne ad cerebrum effument vapores; in­serius autem, ne cibus in chylum probe nondum conversus, ad intestina immatu­rius delabatur. Inferius tamen orificium superiori minus arcte ac firmiter occludi, ac concidisse potius, quam constrictum esse; facto in vicinia foramine, immissoque digito stylove, promptum est explorare. De­inde à nonnullis observatum est, vel ex le­viori ventriculi compressione, nedum chy­lum, ast semicrudos etiam ciborum morsu­los, transfluxisse ad intestina. Non raro quoque accidit, ut ex ingluvie crapulaque frequentioribus labefactato insigniter ven­triculi tono, orificia ejus ab illa naturali constrictione plane deficiant; & tunc solent laxiora sentiri, nec debita succedit ciborum concoctio.

3. Caeterum, postquam Concoctionis muneri rite se accinxerit ventriculus, cibus mox emolliri ac dilui incipit, & partim po­tus, partim acidi cujusdam succi (in ven­triculo reperti) beneficio, permadescere. Quinam liquor acidus, ratione incisivae penetrantisque, qua praeditus est, faculta­tis, crassiores solidioresque cibos in mini­ma frustilla incidit, discerpit quasi, atque [Page 20] dissolvit: simul atque quicquid in eis est succi alimentaris, ad modum tincturae, elicit & imbibit. Utrum autem ipso inge­nitus sit ventriculo; an vero in illum vel à Liene (prout plerique olim crediderunt) vel ab Arteriis coeliacis (quod magis credi­bile) infundatur, in sequentibus ex pro­fesso determinabitur. Interea, eum ventri­culo adeo necessarium esse, ut absque ejus auxilio, suum Chylificationis munus, ut par est, praestare nequeat; minime dubi­tandum est. Quoniam (ut quanti sit ad excitandum appetitum usus, heic memo­rare omittamus) certissimum est, homines istos, quibus defecerit iste succus Acidus, de infausta admodum, infelicique ciborum concoctione semper conqueri; nec infre­quens est, talibus semicrudos atque inte­gros assumptorum morsulos per inferiora excerni. Quod haud obscure significasse videtur perpetuus noster Dictator, Hippo­crates, ubi inquit, (1. Aphor. 3. sect) in longis intestinorum laevit atibus, si ructus A­cidus [scilicet ex consimili humore ortus] fiat, qui prius non erat, signum bonum est. Nec minus certum est, isthuc Acidum, ut non nisi à calore moderato excitari foveri­que; ita discuti atque penitus extingui ab immoderato. Atque heinc est, cur tum in Leucophlegmaticis, frigidaque ventriculi intemperie laborantibus, languet adeo, ac dejicitur Appetitus: tum in Febribus, [Page 21] aliisque calidioribus morbis, in totum de­struitur; haud absimili prorsus ratione, ac massa farinaria in frigido loco difficulter fermentatur; in calido vero nequaquam. sed in viam redeamus.

4. Cibus dictis liquoribus jam integre dissolutus, & iisdem usque ad minimas particulas commixtus; in uniformem quen­dam liquorem mox mutatur: quo semel facto, mox succedit Fermentatio quaedam, qualem in vino, cerevisia, aliisque ejusmodi liquoribus, dum defaecantur, observare est. Per Fermentationem autem intelligimus, spontaneum quendam, & cum calore con­junctum, in liquoribus Motum, quo om­nes eorum, tam similares, quam dissimilares particulae promiscue ac tumultuose agitan­tur; exortum ex intestina quadam spirituo­siores inter crassioresque eorundem parti­culas, Lucta, dum illae sese expandere, li­mites suos ampliare, & avolare nituntur; hae vero istum avolandi conatum impe­diunt, reprimunt atque coercent. Et hicce quidem motus ille est, cujus (ceu diuturnae elixationi aequipollentis) beneficio contin­git, ut, potulenta alimentorum parte soli­diorum spiritibus & facultatibus intime impraegnata prius atque imbuta; tota mix­tura in albidi cujusdam, tenuiorisque hordei cremoris tum consistentiam, tum colorem aemulantis, succi formam mox transmigret: quem succum Chyli nomine [Page 22] communiter insigniunt; uti & ipsa ventri­culi actio, qua efficitur, Chylificatio appella­tur.

5. Verum enimvero opportune heic a­nimadvertendum est, omnem cibum, unico pastu ingestum, in dictum liquorem non aeque cito transmutari; sed alium citius, a­lium tardius, ut non simul & semel, sed per partes, & successive peragi videatur Chyli­ficationis opus: & vivorum Animalium extispicii fide compertum habemus, quas­dam ciborum partes in chylum perfecte commutatas, imo & ex ventriculo ad inte­stina, venasque lacteas delapsas fuisse, cae­teris soliditatem suam atque integritatem etiamnum retinentibus. Neque rationi qui­dem consentaneum est, ut tota chyli massa tam diu in ventriculo retineatur, donec omnes ciborum partes debitam simul com­mutationem acceperint; sic enim diutur­niori concoctione facile corrumperetur, & dulcioribus, quibus abunde impraegnatus est, quique ad nutritionem sunt maxime proficui, spiritibus privaretur chylus: sed aequum est, ut prius confecta ciborum pars, prius è ventriculo dimittatur, & quae dein­de successionis ordine conficiuntur, succes­sive etiam in venas lacteas exprimantur; quippe hoc pacto, & chylificatio, & distri­butio succi alimentaris facilius feliciusque succedunt.

6. De ipso autem Temporis spatio, quo [Page 23] chylificationis opus integre absolvitur; sciendum est, haud exiguam in eo observa­ri diversitatem: idque haud magis pro di­versis hominum temperamentis, quam pro ipsorum, qui assumpti sunt, ciborum, tum quantitatis, tum qualitatis respectu, varie­tate; item pro pastus tempore, pro majore minoreve morsulorum, inter manducan­dum, masticatione, & aliarum quoque cir­cumstantiarum ratione. Nam (ut haec sin­gillatim attingamus) aliis quidem homini­bus robustus adeo atque vegetus obtingit ventriculus, ut intra 3, 4, aut 5 ad maxi­mum horarum spatium, pensum suum con­coctionis integre absolvere potis sit; dum aliis contra debilis ita est & tardus, ut ad 8. usque, aut 10. imo nonnunquam & 13. à pastu horam, eidem muneri incumbat: quod in illis, caloris atque Acidi esurini, quod in ventriculo nidulatur, copiae; in his vero, eorundem defectui, potissimum con­scribi debet. Deinde, quo copiosiori quan­titate ingeruntur cibi, eo longiori mora ad eorum commutationem opus est; & è con­tra, quo leviori epularum sarcina oneratur ventriculus, eo breviori mora eam ad inte­stina detrudit. Idem similiter de assumpto­rum qualitate dicatur: quanto enim cras­sius, durius, ac viscidius fuerit alimentum; tanto difficilius tardiusque comminuitur, inciditur, dissolvitur, fermentatur, adque debitam chyli perfectionem promovetur [Page 24] Nec minor est ejus, quae temporis, quo e­duliis famem compescimus, respectu acci­dit, differentia; interdiu enim, quam no­ctu, expeditius multo peragitur concoctio (contra quam temere opinantur, qui de ca­loris nativi versus ventriculum, somni tem­pore, recessu, nescio quid garriunt.) quo­niam de die, motus & exercitii ratione, li­berior & velocior fit sanguinis circuitus, ideoque chyli etiam expedita magis effici­tur distributio. Denique, quoad ciborum Masticationem; ea tanti est momenti ad fa­cilitandam concoctionem, ut dentibus pro­be comminutus cibus in cremorem mutari incipiat, quando is etiamnum solidus re­manet, qui frustis majoribus est devoratus. Imo in eorumdem ciborum partibus ma­gna saepe conspicitur varietas; adeo, ut è pa­ne carneque aliquae (crassiores nimirum, so­lutuque difficiliores) partes integrae in ven­triculo videantur, postquam aliae (tenerio­res magisque exsolubiles) in chylum perfe­cte permutatae fuerint, inque intestina de­trusae. Quibus serio pensiculatis, liquido constet, certi nihil de chylificationis tem­pore, in genere, posse determinari. Ipsamet tamen Natura nobis certissimum indidit indicium, quo singulis absolutae jam in ventriculo concoctionis tempus clare in­notescat; idque Inanitionis est sensus, & ad quaerendum novum cibum appetitus.

EXERCITATIO III. De Galaxia, seu itinere Chyli.

ART. 1. Trajectio chyli è ventriculo & intestinis, in Receptaculum commune, mediantibus venis La­cteis. 2. Quarum duplex genus est; Alterum ex intestinorum corporibus oriundum: alterum vero ex eis ipfis Glandulis, in Abdomine sitis, in quas, quae prioris generis sunt, se exonerant. 3. Nullae ve­ro tendunt ad Hepar. 4. Lac in mammis reper­tum, non confici ex sanguine; sed merum esse chylum, per ductus quosdam peculiares, eo dela­tum: quia 5. Non dantur viae, per quas, sanguis sufficienti in lactis generationem copia, in mammas importetur: 6. Sanguis nec apta quidem, nec pos­sibilis materia est, ad lac generandum: idque plu­ribus indiciis arguitur. 7. Lac & Chylus inter se con­sentiunt, tam in omnibus suis manifestis qualita­tibus, quam reciproca Convertibilitate. 8. Chy­li aliquantulum etiam in praegnantium uterum de­ferri. 9. Ex auctoritate Hippocratis; 10. & Harvaei. 11. Item ex insigni Mammarum & Vte­ri Sympathia. 12. Conjecturalis Descriptio du­ctuum chyliferorum, à ventriculo ad mammas & uterum usque protensorum.

1. CHylus, postquam requisitam ela­borationem, perfectionemve, ad jam dictum modum, acceperit; sensim mox (leniter gradatimque, pro ef­fusionis [Page 26] necessitate, cavitatem suam ar­ctante ventriculo) exprimitur in intestina; neutiquam vero ab iis attrahitur sive alli­citur, sicut perperam olim à plerisque cre­ditum est, posterisque pro indubitato tra­ditum. Intestina autem eo liquore repleta, & quodammodo distenta, testudineo quodam, sive peristaltico suarum fibra­rum motu (qualis in ima parte cochleae aut limacis, dum repit, conspicitur) à py­loro usque ad intestinum rectum successive propagato, sese contrahere incipiunt: eo­que pacto chylum detrudunt deorsum. Dum vero eorum cavitates perlabitur iste succus, utiles illius sive alimentosae partes ab inutilibus sive excrementitiis separan­tur; ut hae per alvum foras egerantur; illae autem deriventur in Venas Lacteas. Quae perexiguis quidem (numero autem infinitis) ostiolis, in ipsas intestinorum tu­nicas inhiantes; indeque ad Mesenterium usque, continuis ductibus excurrentes: quem exceperint liquorem candicantem, illico deferunt in communem quendam O­ceanum, sive stagnum, Conceptaculum Pec­quetianumD. Iohanne Pecqueto, Inven­tore) dictum; quod, membranea con­stans substantia, ad Mesenterii radicem, supraque Lumborum uretebras, situm est, totamque [...] intercapedinem complet. Ex hocce Receptaculo Communi emer­gunt alii etiam Ductus chyliferi, qui sur­sum, [Page 27] per ipsam Thoracem, prope spinam dorsi interius, recto tramite ascendentes; ad subclavios Venae Cavae ramos usque pertingentes; eisque uniti, prope Jugula­res Externas: in horummet rivulos sese prompte exonerant. Unde Chylus, eo loci in sanguinis confluvium infusus, ei­demque intime permistus; per superiorem Venae Cavae truncum, in dextrum Cordis ventriculum cito importatur. Atque haec quidem vera Galaxia, seu via regia est, per quam chylus (aut aliqua saltem portio illius, quanta nimirum resarciendis spiriti­bus vitalibus inserviat) è ventriculo in ipsum Cor traducitur: idque juxta nupe­rum Ioh. Pecqueti inventum, cui jam plene assentiuntur omnes, quotquot in rei scruti­nium institutis Animalium vivorum exti­spiciis unquam interfuere.

2. Caeterum, quo chyli vestigiis, dum obliquos hosce, sensuique vix satis conspi­cuos, canaliculorum Meandros perlabitur, pressius adhuc insistamus; de Ductibus Chyliferis, duo hic praecipue notanda veniunt, quae seculi hujus nostri (superio­ribus omnibus, in ea re, multo felicioris) Anatomicorum industriae merito debemus. Prius est, Venarum Lactearum (praeter Conceptaculum commune, binosque flu­vios ab eodem ad thoracem, ac venas sub­clavias sursum propagatos) duo Genera in Abdomine reperiri; quorum alterum [Page 28] tenuissimis, sive capillaribus radicibus, ex intestinorum corporibus oriundum, inde­que per Mesenterium, in Glandulam ali­quam, vel in ipso Mesenterio, vel in ejus vicinia sitam, decurrens; ibidem in mi­nutissimos dispergitur surculos: alterum vero ex ipsa illa Glandula, in quam prius Lactearum genus desinebat, ortum ducens; in capillaria similiter vascula divaricatur, quae omnia in Receptaculum tendunt, ibidemque obliterantur. Posterius, quod Abdominis Glandes eundem in omnibus hominibus situm non obtinent; sed nunc hic, nunc alibi collocantur, prout Natu­rae (quae in eadem etiam Animalium spe­cie, varietate uti nonnunquam delectatur; maxime vero ubi id obtineatur, absque insigni ullo Animalis incommodo) visum est eas in varia infimi ventris loca dispo­nere: quodque ab hac earum incertitudi­ne, varia quoque Venarum Lactearum in eo distributio proficiscatur; unde ex A na­tomicis quidam conjectandi ansam sum­pserunt, Venas Lacteas in complures cor­poris partes disseminari, quibus tamen so­lum appropinquant, & mox praeterlabun­tur, ne guttulam chyli quidem in eas ex­spuentes.

3. Comperta dicimus, & si quis adeo difficilis sit fidei, ut de harum observatio­num veritate dubitaverit; ad ipsam Ana­tomiam audacter provocamus, eumque ut [Page 29] oculos proprios consulat serio adhorta­mur. Interim clare patet, omnes utriusque generis venas Lacteas (antequam chylus lacteum suum calorem deponat) vel im­mediate in ipsam Venam Cavam, vel in aliquas ejus propagines depleri. Ad Lacte as autem Thoracic as, à dicto Pecqueto primum detectas quod attinet; ex plusquam mil­lies in ejus rei gratiam factis spirantium adhuc Animalium dissectionibus indubi­tato constat; illas quoque fluvios suos in venas subclavias, seu Axillares (quae ejus­dem Venae Cavae rami sunt) infundere. Ut jam demum audacter, & absque vel minimo dubitationis, concludamus; nul­lam omnino Chyli portionem deferri ad Hepar (sicut per longam nimis annorum seriem ab omnibus ferme creditum fuit) ut ab eo in sanguinem immutetur: atque per con­sequens, Sanguificandi munus Hepati, ex praeconcepta opinione, potius quam de­monstrationibus Anatomicis, olim con­cessum, ipsi imposterum jure abnegandum esse. Quomodo enim fieri possit, ut He­par sanguificet, id est, chylum in sangui­nem commutet; quum ne guttula quidem chyli in ipsum usquam importetur? Ve­rum hac de re inferius plura, ubi modum exponemus, quo ex Colliquamento Harvaea­no, seu Liquore Vitali, sanguis formetur & augeatur.

4. Quinetiam, ex Vasculis Lactiferis [Page 30] nonnulla ad Foeminarum Mammas quoque & Vterum, nutriendi foetus gratia, deferri; licet [...] fide nondum sit sancitum (cum Anatomicorum nemini contigerit adhuc detexisse, per quos ductus chyli a­liquid ad ea loca derivetur) est tamen ra­tioni admodum consentaneum. Siquidem (juxta sagacissimum illud Hippocratis (in lib. de Arte.) in consimili casu, effatum; [...], licet oculorum visum effu­giant, ea tamen mentis acie comprehendan­tur) quanquam ductus ad mammas ute­rumque in foeminis chyliferi, investigan­tium oculos, in hunc usque diem, effuge­rint, mentis tamen scrutinio haud obscu­ri sunt; nec desperandum est, quin ratio­nis acumine hebetudinem sensus, in hac re, compensemus. Quocirca, ut hujus senten­tiae conjecturalis probabilitatem melius evincamus; hic nobis serio perpendenda veniunt Argumenta quaedam, quae adstrue­re videntur, Lac in mammis repertum non confici ex sanguine, sed merum esse Chylum, per peculiares quosdam ductus, in eum finem, à providentissima Natura constructos, eo delatum. Quod licet [...] primo intuitu videatur; rem tamen penitius introspe­ctantibus pertinens quidem, nec exigui ad praesens nostrum institutum momenti esse apparebit. Sed ad ipsas Rationes acceda­mus.

[Page 31] 5. Primo, ex parte Viarum; nemo ad sensum demonstrare potest, ullos dari ma­nifestos ductus, per quos sanguis, debita quantitate, in Mammas traducatur, ibi­dem à Lactifica earum (uti vocant) Facul­tate dealbandus. Nam 1. ex Arteriis Tho­racicis, exiguum tantum sanguinis vectigal in Mammarum glandulas infundi posse, vel ex ipsarum exilitate sat manifestum est: & quicquid asportant, exhauritur mox, ite­rumque exportatur per venas iis respon­dentes; uti ex apodictica in orbem conti­nuo delati sanguinis doctrina liquido con­stet. Deinde, tametsi in ipsis Mammis re­maneret iste sanguis; nullam tamen ratio­nalem haberet proportionem ad insignem illam lactis copiam, quam à lactantibus in subrumorum nutritionem quotidie submi­nistrari cernimus; quaeque in sanis Nutri­cibus, ad duas circiter libras, singulo die ascendit. Quoniam hae Arteriae in Mam­mas disseminatae, admodum sunt exiguae; uti olim animadversum à Clariss. Vesalio, (in Examine. observat. Fallop. pag. 89) ubi inquit; Exiguae aut fere nullae Arteriae ad­eunt Mammas, quod in mammarum Cancro affectarum ablatione constat; ubi paucae aut fere nullae arteriae sanguinem fundunt, cum tamen venarum magna copiae sit. 2. Ex Hy­pogastricis similiter Arteriis sanguinem de­ferri in Mammas, plane [...] est; quia illae in partes à mammarum limitibus lon­ge [Page 32] dissitas terminantur, ibique deplentur, ubi venae Hypogastricae (dictis arteriis sub­ministrantes) sanguinem mox absorbeant, eumque in venam Cavam illico refundant. 3. Denique de Epigastricis Arteriis venisque idem affirmari potest; utpote quibus cum arteriis venisque Mammariis descendenti­bus, per mutuas Anastomôseis, nil quic­quam intercedit commercii. Ut viarum, sive vasorum sensibus conspicuorum re­spectu, improbabile prorsus sit, sangui­nem, sufficienti in lactis generationem co­pia, in mammas transmitti.

6. Secundo, ex parte ipsiusmet Materiae; Sanguis non est apta, imo nec possibilis quidem materia ad lac generandum. Quia 1. si sanguis, insigni aliqua praesertim co­pia, in mammarum substantiam influeret, ibidemque extra vasa effunderetur; citius profecto in pus, quam in lac commutare­tur: uti in mammarum Inflammationibus, Apostematibusque saepius contigisse obser­vatum. 2. Quorsum Natura (cui facere aliquid, ut idem infectum reddat denuo, incongruum est) sanguinem in lac conver­tere adeo laboraret; cum idem lac in san­guinem, pro nutritione infantis, brevi sit remigraturum? 3. Quomodo fieri possit, ut Chylus, qui, dum in sanguinem muta­tur, albedinem caeterasque omnes suas qua­litates (fluiditate solum excepta) penitus deponere cogitur; easdem resumat, mox [Page 33] à suo in mammas ingressu? à privatione ad habitum reductio, certe, Naturae legi­bus repugnat. 4. Notum est, haud exi­guam, ad ciborum in sanguinem, dein­deque sanguinis in lac commutationem, requiri moram: ast experientia edocti su­mus, lactantium mammas quasi momen­to a pastu impleri distendique; ut nutrices affirmare soleant, se, paulo post zythum aut potum quemvis generosiorem bibe­rint, lac ab humeris descendere, & cum impetu quodam influere in mammas, ma­nifesto sentire; quod olim observavit Hip­pocrates (2. Epidem. sect. 3.) inquiens, à cibis & potibus humeri & mammae inflantur. 5. Mulieres obesulae, & quae carne rariori constant, macilentis torosisque uberiorem communiter lactis proventum generant; at contrarium eveniret, si è sanguine lac conficeretur: quia quanto major illius co­pia est, tanto etiam largior hujus esset pro­ventus; certissimum autem est, corpora macilenta amplioribus arteriis venisque, & per consequens majori quoque sanguinis copia, praedita esse. 6. Si sanguis esset materia lactis, tunc certe Nutrices, simul ac infantes ablactaverint, in perniciosam Plethoram inciderent; quia corpus tantae sanguinis copiae generationi diu assuetum, ubi consueta ejus evacuatio cessaret, labe­retur mox in nimiam fermeque suffocati­vam alimenti luxuriem: id autem rarissi­me [Page 34] accidit; imo nec Menses quidem tali­bus ante consuetum tempus erumpere so­lent. Certissimo sane indicio, lac non fie­ri è sanguine, sed esse Chylum è ventriculo ad mammas traductum. 7. Alioquin im­possibile esset, ut lac odorem & facultatem ingestorum adhuc retineret; quandoqui­dem nulla manifesta qualitas cibi observa­tur in sanguine, multo minus in eis, quae ex sanguine generantur: contra vero lac saepe odorem retinet, & facultatem inge­storum. Hujus rei veritas quotidiana Me­dicorum praxi luculenter constat; iis si­quidem nil solennius est, quam catharcti­ca Nutricibus exhibere, quoties earum pumiliones purgatione opus habent: item­que ex singulari quadam Prosperi Martiani (doctissimi fidissimique sane in magnum nostrum Hippocratem Commentatoris) ob­servatione. Is enim (Commentar. in Hipp. lib. de Nat. pueri.) Nutricis cujusdam hi­storiam refert, quae cum pharmacum pur­gans mane sumpsisset, pauloque post in­fanti admovisset ubera; eum in summum vitae discrimen, ex Hypercatharsi inde ci­to subsequuta, conjiciebat: ipsamet autem interea neutiquam purgabatur. Haud ob­scuro certe argumento, lacti è chylo, non autem è sanguine, communicatam fuisse purgandi facultatem: secus enim, si per tam longas viarum (cordis puta, & arte­riarum) ambages deferretur, tantasque in [Page 35] itinere subiret mutationes; proculdubio, & purgaret minus, & plus temporis ante effectum purgationis insumeretur. Hic si­bi locum vendicat celebre istud Aristotelis dictum; (7. de Histor. Animal. cap. 11.) si lactans pilum cum cibo aut potu ingerat, ad mammas pervenit, & in earum papillis con­sistens, morbum inducit, qui [...] no­minatur. Nec silentio praetereunda est alia a praecitato Martiano allata observatio, de Matrona quadam Romana, cujus è papil­la, Chirurgi manu, extractus fuit Cicho­rei surculus, quem hesterna coena come­derat: qua clare patet, longe pilis crassio­ra è ventriculo in mammas, mediante Chy­lo, transire posse; licet de manifestis du­ctibus eo tendentibus, [...], nil certi adhuc demonstratum sit. Sed prae caeteris omnibus maximi ad praedictarum viarum demonstrationem momenti, est ejusmodi Experimentum. Nutrici propinetur lac Croci tinctura leviter imbutum; & intra semi-horae spatium (paulo plus minusve) lac è mammis refundet, odorem, saporem, imo & colorem quoque croceum plane re­ferens. 8. Nec è Menstruo sanguine, ab u­tero ad mammas refluo, generari lac, cre­dibile est; quia è Brutis Animalibus quam­plurima lac producunt, quae tamen men­strua nunquam patiuntur: quia Nutricibus, dum lactant, frequens admodum est suum lunare tributum solvers, consuetis tem­poribus; [Page 36] absque tamen ulla lactis dimi­nutione: quia in recens-natorum mammil­lis communiter lac reperitur; observante Cl. Harvaeo: (de Generat. Animal. Exerci­tat. 55:) & quia inter viros etiam nonnulli sunt, qui copiose lac è mammis (more lactantium) singulo die effundunt. In hujus rei confirmationem, Schenckius nar­rat, sibi notum fuisse virum quendam (Laurentius Wolfius nomine) qui à juventu­te ad 50 annum usque lac copiosum in mammis servarat. Similem Flandrum vi­dit Walaeus, qui etiam 40 aetatis anno, ex ingentibus mammis largiorem lactis pro­ventum redderet. In quorum classem refe­rendus est alter, à Cardano visus, ex cujus mammis quotidie tantum lactis profluxit, quantum ad alendum puerum sufficeret. Denique in novo orbe narrant, totas etiam Gentes reperiri, apud quas omnes pene vi­ri magna lactis copia abundant, ideoque suo lacte propriam prolem alere solent. Ut hinc etiam (ex parte nimirum Materiae) clare videamus, quam erroris manifesta sit eorum opinio, qui sanguinem pro materia lactis accipiunt.

7. Tertio, Lac inter & Chylum exigua adeo (saltem si ulla) est diserepantia, ut ar­duum sit alterum ab altero distinguere: conveniunt quippe tum in omnibus suis manifestis qualitatibus, tum in facili ad invicem convertibilitate. Quoad eorum [Page 37] manifestis qualitatibus congruentiam; 1. Utrique pinguis, oleosaque est substan­tia; secus neutrum vel ad instaurandum Biolychnii pabulum (quod oleofum esse debet) vel nutriendis partibus esset ido­neum; nec in sanguine quid ejusmodi sub­stantiae inest, nisi quod illi ab ipso chylo derivatum est. 2. Sicut lac ex duabus par­tibus constat, sero nimirum & Crassamento: ita & ipse Chylus, cujus serum per Renes secernitur, crassamentum autem per inte­stina. 3. Ut lac, si diu nimis, maxime in calido loco, asservatum, vel acido quovis succo corruptum fuerit; acescere solet: pa­riter & chylus induit Acorem, ubi diutius, quam par est, in ventriculo commoratur; & in vitulorum ventriculo serum quoddam acidiusculum reperitur, quo Rustici [...], ad lactis coagulationem utun­tur, cuique consimilis admodum est iste succus Acidus, qui vomitu rejectus, den­tibus stuporem inducit. Qua de re pleri­que decipiuntur, Pituitam Acidam nun­cupantes residuum Chyli serum; quod vel ab immoderato ventriculi calore, vel a tan­tilla seri Melancholici admixtione corru­ptum, Acorem comparavit. 4. Gustui utrumque dulce est; quae caussa forsan est; cur serpentes (quibus volupe admodum est, lacte vesci) chylum vomitu rejectum, aut recens mactati Animalis ventriculo exem­ptum, aeque avide acipsum lac absorbere [Page 38] observantur. Idem, profecto, dicamus de chyloso, seu lacteo illo liquore, qui intra secundinarum tunicas conclusus, Anima­lium viviparorum (& Harvaeo etiam Ovi­parorum) foetibus, dum adhuc in utero sunt, alimento inservit. Est enim probi saporis, & similis lacti aquoso; ac proinde statim à partu, omnia fere vivipara eum absorbent, jamque natos foetus lambendo detergunt, humoremque quem auferunt, avidissime devorant, cum foetuum Excre­menta ne attingant quidem. 5. Utrumque eundem (album scilicet) colorem habet; ut ad sensum patet. 6. Fibris denique quamplurimis utrumque donatur; quas è viscosis glutinosisque alimentorum parti­bus educi, fas est conjicere. Atque hae pro­culdubio Fibrae sunt eae, quae post aliquot horas in sanguine educto simul unitae, vel­ut membranam quandam, sive pelliculam sanguinis superficiem obtegentem consti­tuunt, quam imperiti aniliter vocant Pi­tuitam. Siquidem in venis ipsis, & in me­dio sanguine albae restitant; & aliquantis­per lotae, vel à sanguine separatae, tales seorsim visantur. Quoad autem Chyli & lactis Reciprocam Conversionem; ea res ex se quidem manifesta est: cum omnibus no­tum sit, Chylum facillime converti in lac, in mammi [...] Nutricum; idemque lac aeque facile mutari in chylum, in ventriculo in­fantium. Hisce autem, quae de Chylo & [Page 39] Lacte, prout Analogice sibi invicem in ple­risque respondent, serio pensiculatis; di­gne demum (ni fallimur) concludamus, opinionem eorum, qui ex mero chylo, è ventriculo ad mammas, per peculiares quosdam ductus, traducto, ibidemque ad ulteriorem perfectionis gradum evecto, lac constitui volunt; multo verisimiliorem esse, ipsa Galenicorum (tam Optimatum, quam Proletariorum) doctrina, qui deviis Praeceptoris sui vestigiis insistentes, acriter contendunt, idem fieri è sanguine, in ade­nosa mammarum substantia de albato.

8. Hactenus de Chyli in Mammas in­fluxu, in recens natorum alimoniam, dis­seruimus; idque quamplurimis, gravissi­mis, quaeque dilui nesciunt, rationum ar­gumentis: sequitur jam, ut Utrum idem in praegnantium Uterum etiam, pro non­dum ab eo exclusorum foetuum nutritio­ne, derivetur, nec ne, videamus. Et quo tum securius, tum auspicatius in hac Dis­quisitione progrediamur; primo consulen­dum est magnum illud Naturae Oracu­lum, divinus senex, Hippocrates, apud quem extant varii textus, ex quibus lucis tantum nobis affulgere videtur, ut ad explican­dum problema sufficiat.

9. Primus autem inter gravissimi hujus Authoris scripta, de hac re locus, est in lib. de Nat. Pueri; ubi solertissime quidem vel­utique ex ipsius Naturae dictamine (pro [Page 40] more suo) disserens, de nutrimento foetus, dum adhuc in utero est; vere aurea haec habet verba. Vterum foetu grandiorem, in­quit, comprimere mulieris ventrem, & quod in cibo potuque est pinguissimum & candi­dum, magisque uteri calore edulcoratum, in mammas tendere, & in Uteros quoque exi­guam portionem, per easdem Venas derivari. Ubi duo quaedam, maximi in hanc rem momenti, attingere videtur venerandus senex. Prius est, pinguiorem, albidiorem, magisque edulcoratam chyli portionem, ob venarum Lactearum (addas etiam & Rece­ptaculi Communis) compressionem, sur­sum ab infimo ventre ad mammas deferri; dum Uterus, foetu jam grandiore distentus, iisque vasis chyliferis incumbens, eadem comprimendo adeo arctat, ut liquor inibi contentus sursum refluere cogatur. Com­pressio enim ista, de qua Hipp. hic loqui­tur, ad Venas Arteriasque in Abdominis cavo sitas, sanguineque turgentes, nullo jure referri potest; quasi eae, ob ventrem distentum, cogerentur, quem deferunt, sanguinem in mammas, pro generatione lactis, evomere; cum vel ex earum situ liquido constet, quod si comprimerentur, cursum recursumque sanguinis, ad suppo­situm opus necessarium, prorsus impedi­rent: sed, quemadmodum Pecquetus, à parte superiori Abdominis, molem & pon­dus Hepatis, alterna respiratione moti, [Page 41] ad ventriculi, lactearum, & Receptaculi compressionem facere arbitratur; ita etiam Hippocrates docet, (lib. de Mulier.) à parte inferiori, Uterum foetu grandiorem com­primere mulieris ventrem, unde Chylus ad mammas expressus, cursum inflectere (ver­ba enim ejus in alio loco sunt, [...], Con­vertitur ad mammas quod dulcissimum ex hu­mido) sursumque viam affectare compelli­tur. Sic Scythae olim, referente Herodoto, per [...], sufflatoria ossea, fistu­lis simillima, genitalibus Equarum immis­sa, uteros earum inflare solebant; ut ea compressione venter uberiorem succum ad mammas exprimeret, pro generatione la­ctis in uberibus. Posterius est, quod, cum ob dictam vasorum Lacteorum, ab utero insigniter aucto, compressionem, in ulti­mis gravidationis mensibus, Chyli à mam­mis ad uterum non ita liber, atque antea, dum adhuc exiguae molis esset foetus, con­cedatur commeatus; exinde contingat, tantillam lactis portiunculam descendere in uterum, quae foetui alendo vix amplius sufficiat. Chylo enim è venis Lacteis, com­munique Receptaculo, copiose in mam­mas tendente (una cum reflui ab utero la­ctis exigua portiuncula) ob modo reddi­tam causam; quid mirum sit, si mammae, tunc temporis, adeo supra consuetum tur­geant? Vasa quippe fatis superque adim­pleta, [Page 42] prorsus inidonea sunt, quae reci­piant majorem sanguinis pleonasmum; cui generando cum non impendatur Chylus, refluit ad mammas, ob viarum commodi­tatem & [...]: ubi in mox edendi foe­tus alimentum, tanquam in promptuario, reconditur.

Alius, memoratu dignissimus, ex eodem Authore textus, talis est; Ad mammas enim & uterum ejusmodi venulae & consimi­les feruntur: cumque ad uterum pervenerit, Lactis formam habet, eoque exiguo puer frui­tur; mammaevero, ubi lac exceperint, attol­luntur & implentur, &c. (lib. citato) Quo nil planius, generosius nil unquam dici po­tuerit, vel de Chyli in praegnantium ute­ros descensu, vel de ejusdem in foetus ali­moniam impendio. Hoc tamen obiter no­tandum, quod ex hoc loco colligere nobis liceat, Hippocratem duplicem fecisse lactis Materiam; alteram quidem copiosam, quae ex cibis & potibus in ventriculo confectis, inque chylum conversis, exprimitur, cujus portio quaedam deinde ad uterum trans­mittitur, per commoda vascula: Exiguam vero alteram, Sanguinem scilicet ab utero ad mammas ascendentem, qui (calore suo & spiritibus mammas impraegnando, eas­que promptiores ad meliorandum chylum, dum perfectam lactis naturam nanciscatur, reddendo) Agentis potius, quam Mate­riae rationem habere videtur. Quod nos, [Page 43] cum Prospero Martiano, hic serio animad­versum volumus, ne Aliqui forsan, Galeni auctoritate decepti, Hippocratem sangui­nem pro lactis materia admisisse amplius incusarent.

Consimilis prorsus tenoris est & illud Coïci Oraculi placitum; (sub finem lib. [...].) Foetus quod in sanguine dul­cissimum est, ad se trahit; simulque ali­quantula Lactis portione fruitur. Ubi veris­simam subinnuit rationem, cur adeo no­xium sit infantibus, praegnantium lac su­gere; quia nimirum dulcior, opimiorque chyli seu liquoris albuginei pars, in sui ali­mentum, à foetu attrahitur: residuum ve­ro serosius, nonnihilque excrementitiae pravitatis obtinens, sursum ad mammas usque, per Anadromen, restagnat. Cae­terum idem expressius alibi declarat, in­quiens; Dum mammae exsuguntur, venae quae ad eas tendunt, ampliores redduntur, & ampliores effectae, quod pingue est, è ventre attrahunt, & in mammas transmittunt, &c. Ex quibus patet, alio modo moveri lac in Gravidis, alio post partum; in his enim, vi suctionis, materia lactis ad mammas attrahitur: in illis vero uteri compressione illorsum impellitur, uti supra demonstra­tum. Ratio autem, cur pinguiores dul­cioresque lactis partes in mammas, ante partum, non pertranseunt; est, quia viae, tunc temporis nimis quam angustae sunt: [Page 44] post partum vero (maxime si puerpera la­ctaverit) principio motus noviter facto, aperiuntur, ac veluti reserantur à puero fugente; qui violentia suctionis eas dila­tat, itaque transvehendis crassioribus chyli partibus aptiores reddit. Et hinc procul­dubio est, quod in foeminarum mammis te­nuius multo ac serosius lac reperitur; dum in utero gerunt, quam post partum: pri­mus enim lactis proventus, ferosus & aquo­sus est, & mulieres aquam prius è mammis exprimunt, quam lac in albedinem co­ctum & perfectum. Atque haec quidem sufficiant, de transitu Chyli in Uterum, ex auctoritate Hippocratis.

10. A prisco illo, ad seculi hujus nostri Hippocratem, magnum illum, in multo certiorem, fermeque vel ipsis sensibus apo­dicticam Physices Reformatorem, jam de­veniamus; Ha [...]oaeum, inquam, nostrum, cujus heroica mens, ad veritatis coelum generosissimis conatibus jugiter aspirans, ex tralatitiis aliorum commentariis sapere dedignata est; quique nobiliorem compa­randae scientie viam sibi instituens, de Na­turae arcanis, Naturam ipsam (fidissimum semper sui interpretem) usque consuluit. Is enim, inter caetera quamplurima ad An­throposophiam veram spectantia, quae multorum annorum extispicina detexit; dissectis multoties, in ejus rei gratiam, tum praegnantium, tum sobolem lactan­tium [Page 45] visceribus, hunc etiam invenit ipsum, de quo heic quaeritur, chylosae materiae in uterum influxum. Audiamus itaque Cl. Vi­rum, de Cotyledonibus sive Acetabulis u­terinis, [...] sic disserentem. (Exercit. de Vteri Membran. & Humoribus.) Cavitates istae (inquit) spongiae majoris locu­lamenta magnitudine non excedunt; inque singulas earum, totidem vasorum Vmbilica­lium ramuli tenuissimi profunde penetrant: quippe in iisdem alimentum foetui reconditur; non quidem sanguineum, sed mucosum, ovique albumen crassius plane referens. Vnde etiam manifestum est, bisulcorum Animalium foetus (ut & alios omnes) sanguine materno non ali. Quibus, in subsequenti ejusdem Exercita­tionis paragrapho, haec subjungit. Coarcta­tis hisce Acetabulis, non sanguis, sed albu­gineus liquor emanat; eodemque expresso, illa statim contracta, albidiora & flaccida cer­nuntur: ac demum mammarum papillas, aut verrucas pensiles majores referunt. Et paulo post, proinde ita concludit. Opinor, carun­culas omnes (uberum modo) non sanguinem, sed succum albumini similem concoquere, eundem­que foetui subministrare. Quinetiam alibi, albuginei istius succi, in dictis carunculis reperti, scaturiginem pressius investigans, mentem suam sic tradit. Ab utero per Co­tyledones pertingit ad carunculas Placentae; quas quidem si digitis compresseris, ex earum una aliqua (tanquam ex papilla) succi istius [Page 46] alibilis facile cochlearis mensura emulgetur: idque nullo apparente sanguine, quem attractu etiam valido nunquam elicueris; quinetiam caruncula sic emulcta atqu [...] inanita, compressae spongiae instar, contrahitur & flaccescit, plu­rimisque foraminulis pertusa conspicitur. A­deo ut omnibus indiciis pateat, carunculas istas esse Vbera uterina, sive albuminis nutritii conceptacula. Tandemque expresse affirmat, succum illum in Gravidis, ante partum, in Acetabulis conservari; post partum vero, ad mammas deferri. Quo quid planius, quid luculentius, de zetemate adeo obscuro, unquam poterat, vel ab Apolline ipso, pronunciari?

11. Praemissis horummet Medicinae An­tistitum concordibus sententiis; ad celebris istius Vterum inter & Mammas Sympathiae sive Consensus contemplationem jam ac cedamus. Mammis cum utero tantum in­tercedere commercii, mutuaeque affinita­tis, ut in omnibus pene affectibus compa­tiantur; palam est: unde tamen insignis adeo, inter tam & situ dissitas, & consti­tutione officioque diversas partes oriatur necessitudo, Medicorum animos ab omni aevo haud leviter exercuit, nec spes est, scrupum nos unquam enodaturos, nisi con­cesserimus praefatum Chyli huc illuc, per ductus peculiares, commeatum. Non enim ad Nervos, neque ad Arterias venasve, ne­que ad substantiae similitudinem, neque de­mum [Page 47] ad situs viciniam, ulla cum ratione, referendus videtur iste mammarum & uteri consensus. Non ad Nervorum communio­nem, dicimus; quia mammae ab interco­stalium quarto, seu à quinto thoracis pari, suos mutuantur: uterus vero & ab osse sa­cro, & à sexta Cerebri conjugatione deri­vatis nervulis donatur. 2. Neque ad Arte­rias Venasve; quia illarum utraque omni sensu destituitur. 3. Neque ad substantiae similitudinem; cum Glandulosa sit, maxi­mam partem, mammarum substantia: u­terus vero constat Membranea. 4. Deni­que nec ad situs Contiguitatem; mammae siquidem ab utero, haud exigua interca­pedine, dissepiuntur. Quum itaque indu­bitatum sit, nullam omnino inter diversas corporis partes reperiri Sympathiam, nisi quae vel ex Vasorum Communione, vel ex societate operis, vel ex utrisque simul con­junctis, ortum trahit; & vel ad sensum pateat, nullam mammas inter & uterum esse conspicuorum vasorum [...]; item­que ex Hippocratis & Harvaei rationibus modo allatis constet, uterum cum mam­mis quadam operis sive officii societate consentire, quippe lac, in foetus alimo­niam, & in utero, & in mammis reperitur: cum haec ita se habeant, inquam, veritati summe consentaneum est, dari quosdam (ut ut irrepertos adhuc) ductus Chyliferos, ab utero ad mammas tendentes, per quos [Page 48] Chylus in uterum, dum foetus in eo ex­stit, ad mammas vero, post partum, tra­ducatur. Hoc autem concesso, non est, cur Medici in reciprocum illum à mammis ad uterum, & ab utero rursus ad mammas, Chyli seu Lactis commeatum, tantopere à coo celebratum, inquirentes, ingenia sua adeo graviter inposterum torqueant: vasa quippe Chylifera partibus eis communia, rem totam facile solvunt. Et liceat nobis, dum hic sumus, aliquantulum expatiati. Tantae ad reformandam Pathologiam uti­litatis est isthaec Hypothesis, ut exinde o­mnibus prompte innotescat, quomodo o­mnes pene, sive salutares fuerint, sive morbosi mammarum affectus, utero et­iam, veluti ex arctissimae necessitudinis in­terventu, communicari soleant: undeque contingit, ut Cancer in illis sanatus, sae­penumero renascatur in hoc; & vice versa. Patet hinc similiter, quid sibi voluerit Hippocrates, in hisce Aphorismis; (5. A­phor. 37. & 52.) Si gravidae mammae graci­les fiant, repente illa abortit: & si gravidae lac multum è mammis effluat, foetum imbe­cilliorem significat; si solidae mammae, foe­tum saniorem. Quinetiam, habito ad hîc supposita vasa Chylifera respectu, interpre­temur magnum illum mammarum & uteri in gravidis, quoad latera sive Rectitudi­nem situs, consensum, quem idem Hip­pocrates aphoristic [...] ̄s sic subindicat; Gra­vida [Page 49] gemellos gerens, si dextra mamma fiat gracilis, marem; si vero sinistra, foeminam abortit: foetus enim mares in dextris, foemi­nae in sinistris magis. (5. Aphor. 38.) Sic quoque intelligi potest idem oraculum, u­bi inquit; si mammarum papillae, & quod in eis rubet, pallescat; [...], mor­bosum est vas, i. e. Uterus: itemque ubi pro praecipuo Molae signo posuit, quod lac in mammis non generatur; (6. Epidem. sect. 5.) cum enim in mola non adeo viget calor naturalis, ac in foetu; vasa lactis non ape­riuntur, & uteri mala [...] (ratione cu­jus mola forsan generatur, vel quae utero ab ipsa mola imprimitur) mammis quoque impertitur; unde lac in ipsis corrumpitur, non secus ac chylus in Ventriculo. Qui­bus denique adnectamus & hoc unicum observatu dignissimum; quod suspectus sit plurimum locus iste Hippocratis, (lib. de nat. pueri; de morb. vulgar. & 5. aphor.) ubi ait; quibus Acetabula mucoris plena, ab­ortiunt. Iste enim Mucor non est Excre­mentum, & abortus caussa, sed nutrimen­tum foetus, imo & origo vitae: nisi dicatur cum Harvaeo (qui divini senis auctoritatem, quantum citra veritatis discrimen fieri po­terat, sartam tectamque conservare adni­xus est) Hippocratem forte alia Acetabula intellexisse; in muliere enim non repe­riuntur, neque ejus placenta materiam aliquam hujusmodi in cavitatibus ullis [Page 50] sensibiliter distinctam continet. (de Gene­rat. Animal. Exercit. 70.)

Ut hanc itaque Disquisitionem demum concludamus; cum & gravissimorum Vi­rorum suffragiis, & validissimo (utpote à posteriori, sive ab effectibus deducto) ar­gumento sancitum sit, dari quosdam pe­culiares ductus, per quos aliqua Chyli por­tiuncula ad mammas & uterum, in gravi­dis & lactantibus, solet deferri; quorum­que solo interventu contingere potest insi­gnis ille inter istas partes Consensus: ut ut de eorum situ ac ramificationibus, ex Ana­tomia adhuc nil certi habeamus; quid ob­stet tamen, quin aliquid de eorundem & à ventriculo ad mammas, & à mammis ad uterum traductione sive itinere, ex summe rationali Conjectura, in medium profe­ramus? Hic enim Philosophorum mos est; cum rem ipsam, ut se habeat, clare perci­pere nequeunt; fingunt saltem modum ejus aliquem, naturae operibus consonum, & veritati proximum. Prosper Martianus (memini) insensibiles nescio quas chyli in mammas importandi vias sibi fingebat, & alii alia imaginati sunt: cur itaque nobis etiam de eadem difficultate quid verisimi­lius divinandi non concederetur licentia; donec saltem ex autopsia certi aliquid con­stiterit? Sed ad Conjecturam ipsam. Ex supra allatis Rationibus admodum proba­bile videtur, ductus Chyliferos supposi­tos, [Page 51] non longe ab extremitatibus Lactea­rum Thoracicarum, qua parte illae ingre­diuntur venas subclavias, ortum ducentes; uno utrinque ad utriusque mammae cen­trum disseminato, per glandulas ibidem sitas, in medias usque mammas derivari: indeque, variis ad lac in papillas dedu­cendum ramulis prius dispersis, deorsum etiam, per abdominis longitudinem utrin­que tendere usque ad uterum, in cujus u­trumque latus (ut & in vesicam quoque; nam Chylum per urinam aliquando ex­cretum fuisse, haud novum est) ramulos inserere credantur. Unde lactis ab utero ad mammas, ex Hippocrate, ascensus, & ad uterum descensus, & effluxus.

Caeterum, hic haerere, inanesque hario­lationis umbras captare, indignum pror­sus foret oculatissimi hujus seculi indu­stria; maxime quum fuerint quidam, qui in hominis etiam thorace, lacteos ad mam­mas ramos derivatos, sibi affirmarint visos; quum Ioh. van Horn, insignis Anatomicus Leidensis, in Epistola quadam ad Cl. vi­rum, Thom. Bartholin. missa, perscripse­rit, se observasse duos Lacteos ramos, ver­sus divaricationem magnae arteriae descen­dentis, prope crurales, usque ad uteri sedem protensos; cumque in explorandis & mammariis, & Uterinis lacteis, doctas suas manus quotidie exerceant Anatomi­ci: ut speremus, diem jam in procinctu [Page 52] esse, qua, non ad obscurum conjecturae cre­pusculum, sed meridianam ocularis de­monstrationis lucem, haecce vascula ve­nient contemplanda. Interim aequum est, lugeamus temporis invidiam, qua nobis erepta sunt Marini (quem Galenus, lib. de propr. libris. cap. 3. in Epitomen contraxit) scripta Anatomica de vasis Mammarum, quibus lac continetur: si enim priscum il­lum Authorem nobis fata servassent inte­grum, lucem forsan huic instituto suffi­cientem foenerasset.

EXERCITATIO IV. De Sanguificatione.

ART. 1. Partem Chylimajorem transmutari in San­guinem. 2. Idque actione quidem Similari; non autem Organica. 3. Cujus Efficiens primarium, non est Hepar; 4. Neque Venae; 5. Nec Cor deni­que ipsum: sed spiritus vitalis, qui in sanguine hospitatur; 6. Quique solus sanguinem in Pullo primum è Colliquamento efformat. 7. Mo­dus, quo in Embryone noviter concepto, sanguis pri­mus è liquore vitali conficitur. 8. Locus in quo san­guis primo generatur, est in ipso Chorio. 9. Ad sanguinem effingendum, quaenam, cen Caussae Extrinseeae Auxiliatrices, concurrant: & quae­nam pro Organicis accessoriis rite admittenda sint. 10. Liquorem vitalem, a spiritu vitali, hospi­te suo, ab albo in rubrum transmutari; idque calo­ris motusque ipsius solummodo ratione fieri, quam­plurimis tum experimentis, tum rationibus, adstrui­tur. 11. Agens idem, quod in Embryone sangui­nem primitus effingit; eidem muneri, per omn [...]m deinceps Animalis vitam, constanter incumbere.

1. SPectatis modo, per transennam, exi­guis minusque conspicuis Chyli di­verticulis; proximum est, ut ma­gnum ejusdem facileque visibile conflu­vium [Page 54] perlustremus. Diximus supra enim, majorem chyli partem, è Conceptaculo communi, per ductus Lacteos Thoracicos, in venas subclavias, inde in superiorem ve­nae Cavae truncum, tandemque in dextrum Cordis ventriculum derivatam; inibi in li­quorem quendam, colore naturaque à chy­lo multum differentem, transmutari; in sanguinem nimirum, ut & Lampadi vitae (olei instar) in pabulum cedat, & spiritus vitales (qui in perpetuo sunt fluore) no­vam singulis momentis, in eorum gene­rationem, materiam suppeditando, con­tinuo resarciat, reficiatque. Ut haec itaque accuratius expendantur, majorique me­thodus perspicuitate tractentur; Quinque occurrunt seorsim ex ordine consideranda; viz. 1. Mutatio ipsa, quam Chylus in di­ctum cordis ventriculum perductus infu­susque, in eodem subit; sive Actio illa▪ quam Sanguificationem omnes nuncupant: 2. Ipsum Agens, sive primarium mutatio­nis istius Efficiens: 3. Modus, quo ista mu­tatio peragitur: 4. Usus sanguinis sic con­fecti: & 5. Motus ejusdem, usibus illis in­serviens.

2. Quoad PRIMUM, ipsam nimirum Sanguificationis Actionem; advertendum est, eam non esse Organicam, seu quae à pecu­liari constitutione, sive fabrica alicujus corporis organi dependet profluitve; ast mere Similarem. Enimvero, cum sanguis, [Page 55] postquam confectus est, sit quiddam simi­lare; ut & Chylus ipse, ex quo conficitur, sit pariter similaris; cumque chylus in san­guinem transit, non quidem alicujus ejus partis ab alia separatione (quo ritu Urina & Bilis fiunt) ast duntaxat per quandam suae naturae in melius exaltationem, dum spiritus isti Naturales, quibus abunde im­buitur, in vitales, sive magis sublimatos, majorisque activitatis participes, ab aliis spiritibus vitalibus, in corde & sanguine praeexistentibus, eosque de novo acceden­tes, ad summum volatilitatis diffusionisque gradum, calore motuque suo, promoven­tibus, attolluntur sive exaltantur: cum haec ita se habeant, inquam, liquido con­stet, totum sanguificandi opus fieri per simplicem Assimilationem; & per conse­quens, Sanguificationem esse actionem prorsus Similarem, neutiquam vero Or­ganicam, prout per plurima annorum lu­stra à plerisque perperam existimatum est.

Quoad SECUNDUM, primarium nempe dictae actionis Efficiens; perspicuitatis ratio à nobis exigit, ut examinemus primo, quid non sit; ut ab istiusmodi dignitate exclusis omnibus, quae nullo jure eandem sibi arrogant, id ipsum denuo, cui tanti muneris honos merito debetur, seligamus, inque solio collocemus. Author sive opi­fex primarius nobilissimi hujus nectaris, quem sanguinis nomine indigitamus, non [Page 56] est Hepar, quemadmodum Galenus, omnes­que ejus Sectatores falso docuere; nec ve­nae, prout ex melioris notae Anatomicis quidam opinati sunt; nec ipsum Cor, sive ejus substantia, sicut Aristoteles, & quot­quot placitis ejus mordicus insistunt, asse­runt; neque ullum aliud denique in uni­verso corpore viscus aut organum. Sed de his singillatim dicendum est.

3. Primo affirmamus, publicum san­guinis faciendi munus Hepati nequaquam cōmpetere; & ne gratis hoc dixisse videa­mur, complures, quaeque eludi nequeunt, Rationes, in medium proferemus. Nam 1. cum vel ad sensum dissecantium pateat, nullam chyli partem unquam (ex naturae instituto) deferri ad Hepar, ex Venis La­cteis; quarum quae in Abdomine situm ob­tinent, universim sese in Receptaculum Commune deplent; reliquae vero, per Tho­racem sursum reptantes, fluvios suos in ve­nas subclavias (& ramulos forsan quosdam in Mammas tendentes, ut supra subindi­cavimus) infundunt: [...] prorsus est, ut Hepar Chylum, quem nunquam reci­pit, in sanguinem commutet. 2. Sanguis in Embryone, sive Foetu recens concepto, per aliquot dies ante conspicitur, quam vel minimum quid jecoris delineatur; & quod existentia prius est, non potest esse effectus ejus, quod est posterius. Tantum itaque abest, ut jecur sit opifex sanguinis, ut con­trarium [Page 57] plane, ex pulli fabrica in ovo, a­pertissime constet: nimirum sanguinem ipsum potius esse authorem nedum Hepa­tis, ast cordis etiam, imo & omnium reli­quarum quoque corporis partium. Quod Galenici quo que inopinato videntur confi­teri, dum parenchyma jecoris, quandam sanguinis affusionem esse statuunt: quasi nil aliud esset, quam sanguis inibi coagula­tus. Existere itaque eum, antequam vel af­fundatur, vel coaguletur, necesse est: rem­que ita se habere, Experientia ipsa luculen­ter demonstrat, cum sanguis in ovo ali­quandiu appareat, priusquam corporis aut visceris alicujus vel vestigium extet. Ubi tamen nihil sanguinis (quod in viviparis fieri vulgo, gratis tamen, arbitrantur) ad foetum pertingit. Cujus Magnalis elucida­tionem primam Cl. Harvaei nostri Experi­mentis gratissimo animo acceptam referri­mus, qui (de Gen. Animal. Exercit. 18.) proinde expresse statuit, Sanguinem dari, antequam quicquam corporis reliqui existat; esseque eum, prae caeteris omnibus foetus par­tibus primogenitum; & ab ipso, tum mate­riam, ex qua corporatur foetus, tum nutri­mentum, quo augetur, procedere; esse denique (si modo ulla fuerit) primam particulam geni­talem. 3. Postquam pullus in ovo, & ex ovo perfecte formatus est, venisque & arte­riis sanguine refertis dotatur; Hepar tamen illius adhuc albescen [...] (una [Page 58] cum tenui quadam flavedinis tinctura) suf­fusam conspiciatur. Quod argumentum ex se quidem validum satis est, jecur de san­guificandi solio dejicere, illudque officium in aliud accommodatius Efficiens conferre. Nempe, quî fieri possit, ut hepar (supposi­to etiam, Chy lum in ejus parenchyma im­portari) eum rubore impertiat, quo ipsum [...]tiamnum destituitur? Estne naturae le­gibus consonum, ut aliquid alteri id daret, quod ipsum non habet? Hujus rei veritas elucescat etiam ex Harvaei observationibus, (de Gener. Animal. Exercit. 51. sub finem.) qui de Sanguine, prout pars est principa­lis & pri [...] ogenita totius corporis, oraculi instar, disserens, pro indubitato posuit; jecur & calorem & celorem suum à sanguine mutuari; non autem sanguinem à jecore. Et hinc quidem in proclivi est observare, na­tivum Hepatis colorem non esse sangui­neum sive rubrum, sed ex pallido flave­scentem; eumque ruborem, quem tempo­ris processu sibi acquirit, illi solum à san­guine ejus parenchyma continuo pertrans­eunte, & rubras quasdam sui particulas ibidem relinquente, communicari. Quo­rum utrumque luculentius adhuc constet exhoc, quod in pullo ab ovo nondum ex­cluso, color iste pallide flavescens vel ad ultimum incubationis diem sit conspicuus, quamquam tunc temporis aliquantulum immutari, & purpurascere occipiat: imo [Page 59] vero diebus aliquot post ulli exclusionem, nonnulla coloris hujus vestigia in illius je­core supersunt conspicienda; postea vero quotidie paulatim magis magisque sangui­neo colore tingitur. Praeterea, si vesicam aqua calente impleas, eademque per fistu­lam, clysteris more, injecta, sanguinem ex hepate animalis emortui plane eluas; sen­ties illico rubedinem paulatim imminutam evanescere, ejusque loco obscuram sive fuligineam flavedinem apparere. Quinam color Fuligineus, proculdubio, ex bilis, in hepatis parenchymate à sanguine separatę reliquiis ibidem restitantibus ac affixis or­tum ducit. Ut ut autem haec res se habeat, certissimum est, ruboris nil quicquam jecori jure nativo competere; eumque, quem postea adipiscitur, plane esse adventitium ex sanguine. Et hujus loci est aliud quoque ejusdem Harvaei (loco jam citato.) experi­mentum; imo vero jecur, lien, [...]enes, pulmo, & cor ipsum (si sanguinem inde omnem ex­presseris, cujus praecipue gratia viscera dicun­tur) expallescunt illico, & partibus frigidis accensenda sunt. Ut extra omnem haesi­tantiam concludamus, Hepar inidoneum esse prorsus & indignum, cui Magni Sangui­ficationis Organi titulus tribuatur.

4. Secundo, de Venis pariter idem dicatur; si enim à veritate haud alienum sit istud Galeni Axioma; quod mutatur, in [...]jus spe­ciem, à quo muta [...]ur, facessit: plane Alo­gon [Page 60] est quidem, sanguinis effingendi facul­tatem iis conscribere. Quippe venarum co­lor pallide albus est; fubstantia autem te­nax, viscida, membranea, exanguis, & (modo exhauriatur sanguis contentus, qui illam opacat) nonnihil pellucida; paren­chymate item omni destituuntur; nec ca­lore aut spiritibus (nisi quos à sanguine suos canales perfluente mutuantur) gau­dent: sanguis vero contra, rubro colore profunde tingitur, substantia fluida, & non nisi alienis terminis cohibenda est, & spi­ritibus calidis copiose perfunditur. Frustra itaque expectatur Assimilatio, ubi Efficiens suppositum Patienti sive subjecto assimi­lando, natura adeo dissimilis est, ut ab in­vicem in omnibus dissentiant. Concedi­mus quidem, venas ad sanguinis incolumi­tatem, seu Conservationem aliquantulum facere; sed quomodo id praestant? activi­tate profecto duntaxat Organica, quatenus organa sunt, à natura sic comparata, ut sanguinem in se unitum servent, ab aliena mistura protegant, ab externis injuriis tueantur, motuique ipsius in orbem famu­lentur; quae omnia ad actum ipsum San­guificationis nihil attinent. Quod autem ad ullam earum in sanguinem Energiam similarem spectat; talem, certe, nullam omnino habent: imo vero, si rem propius inspexeris, praecipuum earum conservandi sanguinis officium in hoc consistit, quod [Page 61] ineptae sunt, à quibus mali quid illi impri­matur; quemadmodum vasa vitrea liquo­ribus conservandis utilissima habentur quia neque ipsa noxam iis aliquam afferunt, nec ab aliis inferri sinunt. Caeterum, si per­conteris, quis sit praecipuus Nectaris hujus vitalis, in naturae suae simplicitate, sive pu­ritate primaeva, Conservator? Resp. eum esse idem principium, à quo primum con­stituebatur; spiritum nimirum vitalem, in eodem hospitantem, qui calore suo foven­te, motuque perenni, non solum sangui­nem à corruptione vendicat, ast & caeteras omnes corporis partes, ipsasque adeo ve­nas, quamdiu ardet splendetque vitae elly­chnium. Eo autem semel extincto, hui! quam subito cuncta corporis, celeri pu­tredinis tyrannidi obnoxia, computres­cunt?

5. Tertio, neque Cordi, viscerum omnium nobilissimo, primogenitoque, potiori ju­re concedi potest cruentum isthoc in Ani­mali imperium; Hepati venisque, Recen­tiorum votis, tam digne ereptum. Nam, cum ipsum Cor omnem suum Calorem & activitatem (imo forsan & motum) so­lum ex sanguine, per ipsius ventriculos circulato, inque ejus substantiam per Ar­terias Coronarias immisso, foeneretur; eo­que duntaxat nomine Vitalitatis reddatur particeps: manifeste injusti essemus profe­cto, si ipsam primarium Haematose [...] ̄s prae­sidem [Page 62] constitueremus, cui de nativo jure primario non inhaeret vis vitalis, sed ab alio derivatur. Et si contingeret (ut contingit in ipso semper mortis articulo) ut hujus­modi in fluxu vitali, vel per paucula mo­menta temporis, privaretur Cor: subito quidem langueret, à motu cessaret, & aeque torpidum ac immobile evaderet, atque a­lia quaelibet totius corporis pars, à vitae fonte remotissima: tantum equidem abest, ut chylum in tam nobilem, ac sanguis est, liquorem, ulla sui propria activitate seu Energia, sit transmutando. Autopsiam si adhibueris in consilium, res erit certior. Evelle itaque ex Animalis sani pectore cor etiamnum pulsans; sanguinemque inde o­mnem, calida in ventriculos celeriter infu­sa aqua, elue; ac mox, calore ipsius adhuc superstite, chylum aut lac in eosdem ven­triculos infunde, calidiori manu interim in ejus fotum continuo admota: & hoc dex­tre facto, plane videbis, utrum in potesta­te sit cordis, necne, liquorem infusum in sanguinem immutare. Experieris profecto, eundem neutiquam iri immutatum. Cor tamen utique solidum viscus est, atque prae caeteris omnibus robustum; nec facile sibi in animum quis induxerit, illam activita­tem, quae à soliditate ejus substantiae pro­ [...]re reputatur, subito adeo intercipi ac destrui poffe. Quandoquidem itaque ejus­modi Experientia ratum habeatur, Cor [Page 63] ipsum ab omni activitate, unico quasi mo­mento, cessare, & torpidum fieri, quampri­mum sanguis vitalis ex ejus ventriculis fue­rit eductus: uti evidens, ita & certissimum est, Sanguinis conficiendi Facultatem sive virtutem, in ipsa Cordis substantia prima­rio non radicari; sed in alio principio, in illo ipso nimirum, cujus post absentiam virtus illa protinus perit & extinguitur; quod, praeter ipsum Sanguinem, vitalitatis Charagmate signatum, nil aliud esse po­test, ut infra ubertim dispiciemus. Quin­etiam, viventium consectio clare nos do­cet, Calorem vitalem in ventriculis, quam in ipsamet cordis substantia, multo inten­siorem esse: ac proinde ratio inferre jubet, eundem calorem principaliter & originali­ter in sanguine in ventriculis contento in­esse; in substantia vero seu parenchymate cordis, secundario tantum, & per modum influentiae. Quamobrem, si verum sit (nec ullus facile negaverit) & calorem, & ener­giam cordis omnem, ipsi à vitalis sangui­nis influxu communicari; huncque illo esse multo nobiliorem ac potentiorem: haud video quidem, quî quis eat inficias, eundem Sanguinem Caussam Efficientem esse, seu Opificem sanguinis primarium; nisi sal­tem demonstraverit prius, eum ipsomet Corde minus esse huic operi idoneum. Caeterum, collatis inter se Agentium ho­rummet, ad opus suppositum, viribus [Page 64] sive potentiis; facile internoveris, cuinam ex rivalibus justius palmam decernas. San­guis vitalis, cum subjecto immutando, e­jusdem speciei est; Cordis vero substantia ab eodem plurimum discrepat: & ubi A­gens & Patiens sunt [...], minimeque [...] seu Consocialia, frustra expe­ctatur, ut hoc in illius naturam facessat. Cum itaque pro indubitato ab omnibus Physicis admittitur, Agentia omnia natu­ralia id solum agere, ut, quantum in se est, subjectum sive materiam, in quam a­gunt, sibi similem reddere annitantur: haud minus indubitatum est, vitalis san­guinis energiam, sanguificationis operi ac­commodatissime ac propriissime consigna­ri. Necessario enim concedendum est, chy­lum ac sanguinem, in superiori Venae Ca­vae trunco, dextroque cordis ventriculo, per minimas particulas commixtos; in se invicem agere, & utrumque omnibus mo­dis conari, ut alter alterum vincat, sibique assimilet. Quoniam vero sanguis chylum, ex unico pastu confectum, mole sua decu­plo minimum, vitibus autem centuplo excedit (quid enim potentius spiritu illo, qui suo quasi afflatu vivificat universum corpus? quid chylo mollius, lenius, ma­gisque superabile?) minime dubitandum est, quin sanguis chylo facilem victoriam praeripiat, eundemque in sui naturam con­vertat. Amplior autem veritatis hujus evi­dentia [Page 65] ex eo petatur; nimirum quod Chy­lus sanguini intime permiscetur in cordis ventriculis: dum ipsius substantiam, sive parietes internos, in transitu, solum super­ficialiter tangit, & mox praeterlabitur. Deinde, Chylus in corde vix per momen­tum quidem moratur; cum sanguine vero constanter commistus manet in arteriis ve­nisque, dum huie perfecte fuerit assimila­tus; & plusquam momentaneam morulam ad alicujus rei in alterius naturam commu­tationem requiri, omnibus notum est. Consentaneum itaque est, sanguinem, sua­rum ratione virium, ad sanguificationis opus, ipsomet Corde multo accommoda­tiorem esse.

In pleniorem hujus rei confirmationem, Harvaei adeamus Experimenta, de naturae processu, sive ordine partium, in genera­tione pulli ex ovo. Magnus enim ille Vir (quem in hujusmodi difficultatibus, ceu vere Oedipum, prae caeteris omnibus con­sulendum esse, agnoscunt & suspiciunt o­mnes) ex oculorum fide testatur; ovi Al­bumen nativam sui albedinem, per aliquot ab incubatione dies, retinere; pullumque ex eodem, à Gallinae calore fotuque sen­sim colliquefacto, integre efformari, citra ullum alicujus alterius materiae addita­mentum. Quo patefacto, restat tantum nobis quaerendum, unde contingat, ut Col­liquamentum istud album, vel ejus saltem [Page 66] tantum, quantum à virtute Plastica in san­guinem excoquitur, nativam illam suam albe­dinem deponere, illiusque loco purpuream sanguinisque propriam tincturam sibi assume­re cogitur.

6. Ruborem huncce Colliquamento sen­sim inductum, ab aliquo, quod antea ru­brum extiterit, haud proficisci, certissimum est: quia in ovo adhuc nil confpicitur ru­brum, aut quod ad eum colorem inclinate videatur; ipseque vitellus aliquandiu inte­ger manet, postquam sanguis se clare con­spiciendum exhibuerit, in Puncto Saliente. Neque credendum est, eundem derivari a partibus Carnosis; quae, per dies aliquot, post efformatum primum sanguinom, al­bicantes cernuntur: ut magis sit credibile, illas è contra rubefieri à sanguine, qui suum peragens circuitum, fluctibus suis easdem perpetuo alluit irrigatque. Accrescit enim iis paulatim rubor, id [...]ue citius aut serius, pro caloris gradu, sanguinisque copia, quae easdem perlabitur. Ex partibus solidis ali­quae sunt, quae sanguine leviter tantum tinctae, ruborem nunquam induunt: cujus census sunt Oculorum Tunicae, Membra­nae, Tendines, Ligamenta, Cartilagines, ossa, &c. Aliae quidem subpallidum obti­nent colorem, una cum tenui parcaque ru­bedinis suffusione: quales sunt Glandu­lę, quae prout majori minorive arteriarum aspergine irrigantur; ita plus minusve ru­bescunt. [Page 67] Carnes vero Musculosae Glandulis saturatius purpurascunt; utpote quae ube­riori sanguinis affluvio perluuntur. Renes, Hepar, Lien, Pulmo & Cor, ingentibus san­guinis rivis continuo proluuntur; ideoque caeteris omnibus partibus intensius rubent; minus tamen ipsomet sanguine, cui omnem ruborem debent. Et rationi certe magis consentaneum est, ut quod magis rubet, illud quod minus, suo colore afficiat; quam è contra. Quomodo enim fieri pos­sit, ut aliquid Agens naturale, ultra activi­tatis suae sphaeram, idest, supra Energiae proportionem, operetur; aut alteri com­municet, quod ipsum non habet? Quoniam igitur viscera omnia praedicta, ut & carnes Musculosae, ipso sanguine pallidiores con­spiciuntur: impossibile est, ut huic rubo­rem proprio vividiorem magisque saturum confe [...]t; maxime quum existentiam non obtinent, nisi postquam sanguis primus è Colliquamento fuerit efformatus. Nil ita­que superest, cui sanguinis confectionem tuto conscribamus, praeter ipsum Spiritum Vitalem, ex purissima seminalis materiae, seu Colliquamenti parte originaliter edu­ctum accensumque; quem proinde prima­rium Sanguinis Opificem impavide statui­mus. Et haec quidem de Haematose [...] ̄s Ef­ficiente satis sunto.

7. Quoad TERTIUM, Modum vide­licet ipsum, quo egregium hocce, peneque [Page 68] divinum Sanguificationis opus ab Efficien­te peragitur; quanquam res sit haud pa­rum obscura, prorsus inexplicabilis tamen non videbitur, modo Naturae processum, quo, ex liquore genitali, seu Colliquamento Harvaeano, in ovo, primitus effingit sangui­nem, paulo penitius inspexerimus. Proces­sus autem, juxta Observationes Harvaea­nas, talis est. Liquor ille vitalis (puriorem intelligas Colliquamenti partem) prius­quam colorem formamque sanguinis sibi assumat, se ab aliis Ovi partibus, quibus­cum antea promiscue unitus erat, subdu­cere sive separare incipit; & in centro Col­liquamenti sedem figens, sparsis peripsius spatia plurimis fibrosis propaginibus, tela­rum Aranearum filamenta magnitudine vix superantibus, versus circumferentiam se diffundere molitur; ut, luminosi cor­poris more, radios in orbem dispergere, cre­deres. Lineae autem istae (quae postea pau­latim purpurascentes, placideque mican­tes in Arterias facessunt) Rivuli revera sunt, per quos Spiritus vitalis, in media liquoris liquefacti regione, ceu domicilio primor­diali, hospitans, in ejusdem reliquum un­diquaque se diffundit: unde ipsas conspi­ciens Aristot. (Hist. Animal. lib. 6. cap. 3.) Meatus venales nominabat. Cöeunt enim in ipso Colliquamenti centro, ubi prima­ria Virtutis Plasticae sedes est; & ubi Pun­ctum Saliens (in Cor mox evasurum) pri­mum [Page 69] conspectui se prodit: terminantur vero in tenuissima quadam Membranula i­dem Colliquamentum circumcingente, & à reliquo Albumine separante. Haecque maniseste fiunt omnia, antequam quippi­am sanguinis appareat. Quamprimum au­tem in medio, tanquam in puncto, conve­nerint Rivuli, sive Canaliculi isti; Liquo­ris Vitalis fluxus in iisdem aliquandiu adeo reprimitur, ut à spiritu vitalis inibi con­clusi motu continuo agitatus, sensim exae­stuet, indeque se expandere, suosque limi­tes ampliare, gestiat. Quum vero (ob a­lios novos fluctus jugiter à centro affluen­tes, priores (que) à tergo impellentes) per eosdem canales, quibus primum ad peripheriam ap­pulsus est, à peripheria rursus ad centrum, viam aegre moliatur: necesse habet, effor­matis novis ductibus, in materiam semi­nalem, unde effluxerat, retrogredi; tunc (que) in gyrum moveri primum incipit. Ubi pri­mariam vitalis Nectatis Circumgyrationis necessitatem, causamque obiter notemus. Ductus quippe priores, quos sibi vitalis li­quor effingit, in Arterias mox abeunt; po­steriores autem in venas: uti ex ejusdem motu reciproco, ac valvularum in venis fa­brica, prouum est colligere; contra quam alii autumarint, qui venas primo fabricari voluere. Deinde, Canales isti omnes ab u­no principio (ut arborum virgulta ab eo­dem trunco) profluunt; ea ipsa nimirum [Page 70] Colliquamenti parte, qua Punctum salient primo, deinde vesicula pulsans, tandemque Cor ipsum emicat: per quod, ductusque huic affixos (quorum priores è centro am­bitum versus; posteriores autem, contra­rio itinere, ab ambitu ad centrum, ten­dunt) liquor vitalis, dum vita superstes est, perpetuo circumgyratur, ut cuncta cor­poris vivificet. Caeterum jam incepta est ejusmodi Circulatio, aliquandiu antequam vitalis liquor in sanguinem fuerit excoctus: uti vel ex co constet, quod in Puncto salien­te, motus quidam, pulsus rythmum haud obscurè aemulans, dum ipsum plane album manet, dumque nulla sanguinis vestigia in Colliquamento compareant, conspiciatur: quodque seminalis materia etiamnum te­nuis, limpida, & undique pellucida existit. Nimirum dum seminalis materia adhuc li­quida est, vitalis liquor suos canales per eandem quoquoversum facile dispergit; ut­pote nullo uspiam occurrente obstaculo: sin autem efformatis jam partibus solidis, tum demum ramificationes suas exordire­tur, non posset ullo pacto per easdem viam suam pertundere; ut optime à Glissonio no­stro (in lib. de Anatom. Hepat. c. 35.) obser­vatum est.

8. Incepta semel, ad jam dictum modum, Vitae Chorea; haud diu est, antequam san­guis, primum in margine Colliquamenti candidi subnascens, se clare intuendum [Page 71] bet; succo nimirum vitali, dum continuo per vascula foras introque spectantia circu­latur, paulatim purpurascente, formamque sibi sanguineam denuo assumente. Locus au­tem, in quo primum effici videtur sanguis, in ipso proculdubio est Chorio; tenui nem­pe Membranula totum Colliquamentum circumambience: non vero in Corde, uti inopinato fateri videtur ipsemet Aristote­les (Histor. Animal. lib. 6. cap. 3.) ubi ait, Membrana etiam, fibris distincta sanguineis, jam album liquorem, circa id tempus (tertio scil. à primo incubationis die) circundat, à meatibus illis venarum oriens. Cui & ipsa suffragatur Ratio; quippe cum necesse vi­deatur, ut primum inducetur membrana illa, quae in tam tutelae, quam nutritionis reliquarum Embryonis partium gratiam facta est; cumque haec calorem incubantis Gallinae primum experiatur, exterioris ra­tione situs: inde contingit, ut in eadem li­quor vitalis sanguinis colorem formamque primum induit. Idque eo expeditius, quo­niam idem liquor vitalis suos à se eo loci convenientius undiquaque emittat expiret­ve halitus; qui si inibi reprimerentur, Spi­ritus vitalis brevi extingueretur. Accedit, quod haud parum probabile est, activita­tem caloris vitalis, tunc temporis, in exte­rioribus Colliquamenti partibus, quam in medio, potentiorem existere; adeoque pri­mum sanguinem confici in ipso Chorio, [Page 72] ubi primum conspicitur: ubi enim stre­nuior vividiorque existit vis Efficientis, ibi etiam citius producitur Effectus. Quibus denuo subjungamus oculatiss. Harvaei no­stri auctoritatem; qui (de Generat. Ani­mal. Exercit. 17.) haec habet: Inveni, in­quit, rutilantem & purpurissatum circulum extimum, desinentem juxta horizontem minia­tum colliquamento circumdatum; in cujus centro, punctus albus, non autem ruber aut saliens reperiebatur. Idque alibi sic confir­mat; inquiens, jam (i. e: quarto incubatio­nis die) colliquamenti limbus linea exili san­guinea purpurascens rutilat; ejusque in cen­tro, punctum saliens, primo quidem album, mox vero rubrum emicat; exiguum adeo, ut in sua diastole, ceu minima ignis scintillula, effulgeat, & mox in systole, visum prorsus effugiat; & dispareat. Quibus pensicula­tis, certi simus, Sanguinem in ipso Cho­rio, quam in Puncto Saliente, in corculum brevi facessuro, prius efformari. Heincque observandum occurrit; quod, quia in pun­cto saliente sanguinis nil conspici possit, per complures horas à primo ipsius in cir­cumcingente membranula apparentia; id­eo manifestum est, Motum Sanguinis Circu­larem ab initio esse admodum tardum. Quam­primum enim sanguis, qui in Chorio est, circuitum perficiens ad Corculum pertin­git; necesse est in puncto Saliente conspi­ciatur: annotante Doctiss. Glissonio. (de Ana­tom. [Page 73] Hepat. cap. 35.) Indeque est, ut Pun­ctus, qui albus primo conspiciebatur, jam ruber evadit, motuque pulsatilise in cor factum esse, manifesto ostendit. Tan­tillum nempe est vitae Animalis exordium, quod tam inconspicuis initiis molitur Plastica vis Naturae.

9. Hisce indubitato ita se habentibus, quid obstet, quin, cum Cl. Glossonio, confi­denter asseramus, Spiritum Vitalem, in materia Seminali nidulantem, ab extraneo incubantis Gallinae calore fotuque excita­tum, majoresque exinde vires paulatim ac­quirentem, simul & Liquori Vitali calo­rem denuo imprimentem: in eundem, tem­poris progressu, sanguinis & colorem & formam inducere; idque solum caloris motusque sui ratione; nullamque aliam corporis partem, ceu Agens primarium, ad Haemotose [...]s opus admitti debere? Ve­runtamen, ab hoc opere non excludimus Concurrentes, seu Auxiliatrices Caussas, forinsecus advenientes: quarum è censu sunt Gallina, ipsaque Cordis substantia; ab illius enim calore & in actum excita­tur, & in agendo haud parum adjuvatur Spiritus Vitalis, qui antea in ovo quasi consopitus, munerisque sui oblitus jacebat; ab hac autem spiritus sanguinis jam confe­cti, ab immatura dispersione praeservantur. Neque repudiamus Caussas accessorias Or­ganicas; cujus sortis sunt ipsiusmet Cor­dis [Page 74] Fabrica, Arteriaeque & Venae: quae o­mnes, ceu orgaua motui sanguinis Circu­lari inservientia, ad conservandam ejusdem puritatem necessario faciunt. Verum id duntaxat affirmamus, Spiritum Vitalem, caloris motusque sui ratione, ad primarii in Hematoseôs opere Efficientis dignitatem, me­rito esse arcessendum.

10. Diximus, Caloris Motusque sui solum­modo respectu, spiritum vitalem esse pri­marium sanguinis opificem; quippe à Ca­lore ac Motu, quamplurima è candicanti­bus in rubicunda evadere, vulgari etiam Experientia compertum est. Norunt opti­me, quotquot va [...]ii generis Fructus, coctu­ra saccharoque, seu in perennitatem, seu in gulae delicias, condire solent; ex diutina tantummodo coctione, rubicundiorem iis speciem induci: uti exemplo sint Cydo­niorum carnes, Corti [...]es Citriorum, o­mneque pomorum vi ignis excoctorum ge­nus. Idem quoque fructibus in farno co­ctis contingere, culinari [...]s quotidie doce­mur experimentis. Imo vero massa farina­cea, quae antea pallebat, ignem clibani ex­perta, obscure mox, maxime in ex [...]eriori­bus, rubescit. Carnesque ipsae, dum ad ignem assantur, ad ulteriorem rubedinis gradum in superficie manifesto attolluntur. Nec è Chymiam exercentibus desunt, qui Tincturam panis, diuturniori ad cinerum calorem digestione, ad ruborem quendam [Page 75] sanguinis aemulum tendisse aliquando, af­firmant. Hoc tamen (fatemur) omnibus Liquoribus haud commune est; nam Aquae simplices, maxime quae destillatione è mixtis eliciuntur, nullam omnino ejusmo­di mutationem, ex coctura vel diutissima, subeunt: pleraeque vero ex eis, quae succo Alimentario copiose imbuuntur, ad rube­dinem magis minusve saturam, inter co­quendum, inclinare observantur, idque frequentius accidit, ubi liquor nutritins silis etiam, aut spiritus Acidi quippiam sibi ad nistum habuerit. Unde forsan est, quod Excellentiis. ille Vir, D. D. Entius, (in A­polog. pro circulat. sanguin. advers. Parisan. ptg. 113.) in animum sibi induxit, Rubo­rem sanguinis solummodo ex spiritus vitalis salinei Aciditate, ortum suum trahere: eo prorsus modo, quo Iulapia ab affuso tantillulo spiritus vitrioli rubescunt. Utcunque haec res se habeat, minime tamen dubitandum est, quin Liquores omnes vitales, (quibus Animalium insunt spiritus vitales,) sint ad rubescendum proclives; modo requisitum caloris gradum, luctamque in motibus suis intestinis sufficientem obtinuerint. In Ani­malibus quidem sanguine praeditis, quorum Chylus ex albo in rubrum colorem migrat, hoc perspicuum est: quoad Exsanguia au­tem, ex iis quoque haud obscurum ejus­dem petatur indicium. In Ostreis enim, v. g. ob calorem aestivis mensibus exsupe­rantem, [Page 76] sanguis nonnunquam (nec por­tentum quis existimet) deprehensus est: ingruente verum hyeme, ubi earum ca­lor iterum imminuitur, ut succum vita­lem adeo perfecte excoquere nequeat, sanguinei coloris ne minimum quidem in iis reperiatur. Argumento certe manife­sto, rubedinem illam, quae, dum aestus est, per omnem ferme ostrearum carnem diffundi cernitur; rursumque hyemis al­gore prorsus evanescit: ab intensioti ca­lore, earum succum vitalem saturatius excoquente, procedere. Sed ad Anima­lia sanguinea, de quibus praecipue hic a­gitur, revertamur. Sanguinea omnia Ex­sanguibus esse calidiora, omnibus in con­fesso est: sanguine enim, qui liquor est spiritibus calidissimis copiose impraegna­tus, abundant. Ob eandem caussam, eorum partes quoque, quo rubicundio­res, eo calidiores etiam vulgo reputan­tur: & è contra, eo frigidiores, quo pallidiores. Similiter, in morbis frigidis, veluti in Chlorofi, Cachexia, Hydrope, Leucophlegmatia, &c. quam in Febri­bus, aliisque morbis calidis, multo pal­lidior sanguis cernitur. Qninetiam san­guis venosus, prout de calore illo, quem in corde & arteriis obtinuerat, sensim re­mittit: ita pariter colorem illum floridum coccineumque, quo paulo antea in iisdem rutilabat, paulatim exuit. Sanguis enim è [Page 77] vena eductus, lividior apparet, & ad pur­pureum fuscumque propius accedit: amisso vivido roseoque colore, qui in sanguine ex arteria profluente conspicuus est. De­nique sanguis è vena in paropsidem effu­sus, dum sensim refrigescit, splendenti flo­ridoque suo colore mox destituitur. Quae omnia clare indicant, cujusnam opera effi­citur, ut succus vitalis (in Animalibus san­guineis) in sanguinem primo excoquatur: quidque eundem jam confectum, in puri­tate, colorisque nitore deinceps continuo conservet. Est nempe spiritus ipse vitalis, qui in sanguine perpetuo accensus ac redin­tegratus, eundem incolumem nitidumque semper conservat. Eo enim semel extincto, hui! quam subito sanguis in cruorem de­generat, tincturaque sua coccinea spo­liatur?

11. Cum itaque ex dictis luculenter ap­pareat, Spiritum Vitalem in materia Se­minali primo, virtutis plasticae opera, exci­tatum & ignescentem, esse nobilissimum il­lud principium, quod, calore motuque suo, puriorem Colliquamenti partem ex albo in rubrum colorem transmutando, sangui­nem in Embryone primum conficit: haud difficile erit explorare, quidnam chylum similiter in sanguinem usque convertendo, ejusdem operis autor existit, per totam deinceps Animalis vitam. Verissime siqui­dem à Philosophis concessum est, identita­tem [Page 78] Effectuum à caussarum identitate depen­dere; quia nimirum Effectus [...] esse suum obtinuisse non supponitur, donec à caussis fuis existentiam nactus fuerit: eaedemque caussae, quae dant existentiam, non possunt simul non dare identitatem illam, quae ad eandem spectat. Quod Philosophus olim subinnuit isthoc Axiomate, Idem, qua idem, semper facit idem. Tametsi enim quae libe­ [...]e sive ex a [...]bitratu agunt, agendi modum variando, Effectus pariter suos variare pos­sint; ea tamen, quae ex mero naturae in­stinctu, seu necessario agunt, ad determi­natum quendam Energiae modum stricte [...]deo limitantut, ut, quamdiu eadem perse­verent, tamdiu unico constanter modo o­perentur, effectumque ideo eundem (mo­do impedita non fuerint) immutabiliter producant. Quocirca, cum certissimum est, sanguinis primi Efficiens esse Agens Natu­rale, neutiquam vero arbitrarium; ne­cesse est, ut quamdiu in Animali idem per­manserit, eidem prorsus muneri, à primo adultimum vitae terminum, constanter in­cumbat. Idem autem esse in Animali jam perfecto adultoque, ac fuit in recens con­cepto, seu Embryone; indubitarum est: quoniam vel vitae ipsius principium est, eoque semel deficiente, vita mox quoque extinguitur. Imo vero tantum abest, ut isthoc sanguinis Efficiens idem in Anima­lijam absoluto, quam erat in noviter con­cepto, [Page 79] esse cessaret, suamque provinciam alteri deinceps s [...]bnascenti traderet; ut è contra, vegetius, potentius, & ad opus suum exequendum promptius in dies eva­dit, usque dum Animal ad aetatis virium­que florem, sive [...] pervenerit: ideoque quotidie (ad definitum saltem tempus) magis quam ab initio, efformando sangui­ni, idoneus redditur. Neque sane existi­mandum est, Agens aliquid naturale (cu­jus sortis est Spiritus Vitalis) ab opere suo semel incepto feriari unquam, actionemve suspendere, aut vires integras [...] exerce­re, dum idem permanet, viriumque inte­gritate perfruitur. Sed intrepide concluden­dum, quod Spiritus Vitalis, ut primi in Embryone sanguinis autor & opifex est; ita & deinceps in Animali, per totum vitae curriculum eidem muneri constanter in­cumbit.

EXERCITATIO V. De Vsu Sanguinis.

ART. 1. Sanguis non est nutrimentum corpori ge­nerale; quia 2. Plurima explicatu ardua, maleque fibi cohaerentia, sententiam consequuntur contrariam. 3. Partes haud paucae sunt, quas sanguis nusquam ingreditur. 4. Obesuli neacilentis ut plurimum sunt minus sanguinei: contra quam oporteret, si s [...]nguis nutriret. 5. In Animalium fame pereuntium venis, etiam post obitum, plurimum sanguinis superest. 6. Sanguis in habitum corporis usque effusus, ruber adhuc & floridus permanet. 7. Vir quidam macie confectus, per solam venae sectionem, saepius celebrae­tam, ab Hippoerate curatus fuit. 8. Sanguis in Arteriis, quam in venis, minus pinguis & unctuo­sus deprehenditur: contrarium autem evoniret, si sanguine nutriremur. 9. Sanguis plerisque corporis partibus est plane dissimilis. 10. Modus nutritio­nis est alimenti à Fixatione ad Fusionem & vo­latilitatem progressus; non autem è contra: idcoque alimentum partibus codem nutriendis Fixum magis esse debet. 11. Sanguis ipsemet tum nutritur, tum partium solidarum substantiam depascitur: ideoque iisdem in alimentum cedere nequit. 12. Materia, ex qua partes primo constituuntur, non sanguis est; sed succus quidam, ovorum albumini persimilis. 13. Parenchymata tamen Sanguinea, sangui­ne [Page 81] quodammodo resarciri admittuntur. 14. Cuinam Usui sanguis inserviat. 15. Modus, quo Calor Vita­lis (spiritibus interim continuo refectis) in sanguine perenniter conservatur. 16. Micatio sanguinis, unde proveniat.

1. EXpedito igitur, Quidnam sangui­nem efformet; proximum est, ut de ejusdem Caussa Finali, seu Quemnam Animalibus sanguineis Usum praestet, breviter quidem, ac pro instituti ratione, disquiramus. Qua de re, binae tan­tum (ni meminimus male) extant apud Au­thores sententiae, sibi invicem plane con­trariae. Altera enim, sanguinem esse Nu­trimentum corporis universale, sive mate­riam, ex qùa partium substantia in-dies de­perdita, indies instauratur, ac redintegra­tur; asserit: docet verum Altera, eundem tum in Flammulae vitalis pabulum, tum in spirituum vitalium (qui continuo gignun­tur, continuo avolant) refectionem, inser­vire. Quae, ut ut haud ita pridem excogi­tata, nec à pluribus (quibus sola Antiqui­tas veritatis tessera est) etiamnum recepta; priori tamen, quam veteres omnes uno ore professi sunt, proque verissima posteris ven­ditarunt, multo verisimilior videtur: uti ex Argumentis nunc dicendis facile (spe­ramus) constabit.

2. Aristoteles quidem (ut notum est o­mnibus) pluribus locis, sanguinem esse ul­timum Alimentum contendit: eidemque [Page 82] tota Medicorum schola suffragatur. Plurima tamen explicatu ardua, maleque cohaeren­tia, hanc illorum fententiam consequun­tur. Cum enim Medici, in Physiologicis suis, agunt de sanguine; atque hunc solum ejus Usum & finem docent, ut alimentum corpori suppeditet; eum ex quatuor suc­cis, sive humoribus componunt: argumen­tum ejus rei à quatuor primarum Qualita­tum combinationibus deducentes; ac pro­inde asserunt, massam sanguinis, ex utra­que Bile (flava, nempe, & atra) Pituita, & Sanguine proprie dicto, componi. Ideoque quatuor Humorum genera recensent; quo­rum frigidus & humidus, Pituita dicitur; frigidus & siccus, Melancholia; calidus & siccus, Bilis; denique calidus & humidus, Sanguis nominatur. Porro, ex singulis eo­rum generibus, alios Nutritios, (unde to­tum corpus constet) Excrementitios alios statuunt. Praeterea, ex Nutritiis illis (ceu partibus heterogeneis) sanguinem constare autumant: ita tamen, ut Pituita sit pars crudior, quam calor nativus validior pos­sit in sanguinem laudabilem concoquere. Bilem vero similiter in sanguinem transire posse, negant; licet, sanguinem facile in Bilem; atque hanc in Melancholiam (nem­pe à caloris concoquentis excessu) mutari affirment. Quae si vera sunt, nullusque in iis regressus conceditur; fcilicet, de Me­lancholia, in Bilem; de Bile, in Sangui­nem: [Page 83] oportet fateantur, dictos omnes suc­cos esse in ordine ad Melancholiam; atque hanc esse principale & maxime concoctum Alimentum. Quinetiam, duplicem san­guinem agnosca [...]t, necesse est; nempe to­tam simul in venis massam, ex quatuor il­lis humoribus compositam; & partem ejus puriorem, fiorentiorem, magisque spiritua­lem, quam strictiore sensu Sanguinem no­minant; quamque aliqui in arteriis sepa­ratim contineri contendunt, ac proinde a­liis usibus à reliquo separatum deputant. Ideoque, ex eorum sententia, sanguis pu­rus non est Nutrimentum, sed commixti succi; sive potius Melancholia, ad quam, ceu ad perfectionem, tandem reliqui hu­mores pertendunt. Quam incongruum au­tem est providentię Naturae, ut praeter suc­cos impuros & excrementitiae pravitatis participes, aut Melancholiam ipsam (quam pro frigido siccoque, terrenove humore ipsimet accipiunt) in Animalis nutrimen­tum nil quicquam destinaretur: neminem rationis compotem latere poterit. Caete­rum, si Auctoritatis fascino quis adeo de­mentatus fuerit, ut Philosophorum placi­tis solum erudiri (neglecto interim, qui tam apertus facilisque est, Naturae libro) sapientiae summam ducat; malletque cum Antiquis errare, quam à Recentioribus ac­curatius Philosophantibus reduci in rectam veritatis viam: suademus, ut perlectis, [Page 84] quae contra vulgarem hanc sententiam à Clar. Harvaeo (de Generat. Animal. Exer­cit. 52.) insuper allata sunt, eadem (si poterit) refutatum eat; interea autem no­bis non succenseat, quod dictae rationis r [...] ­bore persuasi, ab Aristotelis vulgique do ctrina hic digne recedendum duxerimus. Sed ad rationes alias properandum est.

3. II. Si sanguis esset commune corpo­ris nutrimentum, tunc certe nulla pars corporis alimento gauderet, in quam san­guis non infunditur: sed plurimas par­tes nutriri cernimus, ad quas sanguis non pertingit; ut Cerebrum, ossa, Nervi, Li­gamenta, Testiculi, &c. Etsi enim in illis omnibus sanguis reperiatur; non tamen in singulis eorum particulis, uti oporteret: Ali­menti enim vis, inquit Hippocrates, ad ossa usque pervenit, & ossium partes. Unde me­moratu dignum est, quod Dominicus Sala olim observavit; inquiens, sanguis non pe­netrat ad intima omnium partium: id enim sensus non concedit, praecipue in ossibus, liga­mentis, cartilaginibus, in aliquibus membra­nis, quae in adultis nullis venis praeditae sunt, nec vestigium ullum sanguinis habent. (de A­liment. cap. 8.) Quod autem sanguis vici­na loca alluat, id factum, ut partes singu­lae à spiritu vitali, quem secum defert, fo­veantur. Ita, in Cerebro venae nuspiam sunt, nisi ubi membranae, quae earum sta­bilimentum sunt, praeterquam in Plexu [Page 85] Choroide, aliisque forsitan paucis locis. In­de (que) proculdubio fuit, cur Aristoteles (Hist. Animal. cap. 16.) sanguinem in Cerebro contineri negavit: quia in illud, uti in car­nosam sive musculosam corporis substan­tiam, non infunditur.

4. III. Qui maxime nutriuntur, ut obesuli, pauco sanguine praediti sunt; Ma­cilenti autem magnis venis, plurimoque sanguine donantur. Quare etiam hi, ut plurimum, animosi sunt, & omnia vitae munera alacrius vividiusque peragunt; ut­pote spiritibus proportionaliter praegnan­tes. Ac propterea graciles liberaliorem ve­nae sectionem ferunt; quod carnosa & mus­culosa eorum pars, strigosior cum sit, mi­norem quoque sanguinis copiam in poris suis absorbeat: venae autem etiamsi exhau­riantur, minore tamen istuc damno evenit; modo, quantum Lampadi vitae satis est, su­persit. At vero torosis & praepinguibus da­mnum à copiosa sanguinis evacuatione contingit; quia habitus eorum, sanguine calidiore depauperatus, serosis humoribus oppletur, facileque in Cachexia [...] degene­rat. Similiter, in habitiore corpore, ubi plures partes nutriendae sunt, ibidem quo­que, pro earundem instauratione, majore sanguinis, & propterea cibi copia opus ha­bent: at Obesuli plerumque minus come­dunt, quam macilenti; tales enim angu­stas venas habent, vitamque fere otiosam [Page 86] degentes, exiguum faciunt spirituum dis­pendium. Nimirum, pars chyli minina ab­it in succum Nutritium (neque enim tam repentina, ac vulgo creditur, fit partium corporis dissipatio; ut supra probavimus) reliquum autem, secreto inutili, per La­cteas ad Cor transiens, in Biolychnii fomi­tem, & spirituum generationem impendi­tur. Ideoque quae spiritus refocillant, fa­mem quoque ocyus sedare persentiscimus: ac propterea Hippocrates ait, (2. sect. A­phor. 36.) Famem vini potio solvit; à vino enim subito reviviscunt spiritus. Ut soler­tissime argumentatur magnus ille Naturae interpres, mihique Amicus aeternum co­lendus, DD. Entius, in Apolog. pro Circulat. sanguin. advers. Parisanum.

5. IV. Notum est, in Animalibus fame enectis, & Hominibus quoque qui tabidi intereunt; plurimum sanguinis; etiam post obitum, in venis superesse: quod prorsus impossibile esset, si sanguis corpori solum nutriendo destinaretur; Animal enim fa­me non periret, quamdiu sanguinis quic­quam in venis superesset; nec tabidorum corpora adeo emaciarentur, dum venae suf­ficientem sanguinis copiam in se conti­nent, unde partes possent instaurari. Qua quidem ratione inductus, Doctiss. Harvaeus, ita concludit: Etsi sanguis sit pars corporis, non tamen huic nutriendo solum destinatur. [...]imvero, si huic duntaxat usui inserviret, [Page 87] nemo fame periret, quamdiu sanguinis quic­quam in venis reliquum haberet: quemadmo­dum & lucernae flammula non extinguitur, quam diu inflammabilis olei in ea vel minimum suppetit.

6. V. Si sanguis in Rorem & Cambium (uti vocant) in ordine ad assimilationem, mutaretur; certe, ubi ad habitum corpo­ris, & vasa capillaria pervenerit, rubore sen­sim deposito, albesceret; utpote parti, cui mox assimilandus est, propius jam acce­dens: ast, eum in iis locis, quam in corpo­ris meditullio, haud minus rubrum & flo­ridum esse, testis est sensus; Ergo, &c.

7. VI. Hippocrates, (lib. 5. Epidem. num. 6.) singularem & memoratu quidem dignissi­mam narrat historiam, de viro quodam in Oeniadis, qui quum ad extremam ferme maciem morbo extenuatus fuisset, & (praemissis saepius Catharcticis) alimen­tis etiam Eupeptis per plures dies assum­ptis ne minimum quidem reficeretur, sed in dies magis magisque contabesceret: secta tandem per vices utriusque manus vena, do­nec exsanguis fieret, à carnium absumptio­ne integre liberatus fuit, & brevi [...] evasit. Quod, sane, nunquam contigisset, si sanguis esset corporis nutrimentum: quo­modo enim fieri posset, ut, detracta ea­rum alimonia, partes magis redintegraren­tur? Ratio autem admirandae hujus cura­tionis, in hoc solum consistere videtur; [Page 88] quod Chyli (ut plus quam semel supra de­monstravimus) duplex Fluxio est: altera instaurandis partibus, per succum Nutri­tium; efficiendis spiritibus altera, sub spe­cie sanguinis. Harumque una praepollente, altera imminuitur & languescit. Ut mani­sesto concludamus, huic viro contabescen­tiae caussam fuisse, copiosam nimis Chyli ad Cor, in sanguinis generationem, afllu­xionem, unde contingebat, ut imminuto succo Nutritio, reliquum corporis genio suo defraudaretur. Ideoque Hippocrates, qui huic agebat Medicum, profusiorem san­guinis eductionem consultissime praescri­psit; sic enim, converso chyli flumine, suc­cus Nutritius partibus, uti par erat, impen­debatur.

8. VII. Si sanguis in alimentum trans­iret; tunc pinguior & glutinosior sanguis partibus nutriendis accommodatissimus es­set; serum enim, alimento commistum, ejusdam appositionem, agglutinationem­que impedit, uti videre est in Ulceribus ichorosis, quae difficillme consolidantur. Caeterum, in venis sanguis magis pinguis & unctuosus cernitur, quam in arteriis, in quibus plerumque sero copiose diluitur: per illas autem ad habitum corporis defer­tur, indeque per has ad cor mox regreditur. Argumento, certe, gravissimo, partes san­guine non nutriri.

9. VIII. Nutriens inter & nutritum, [Page 89] Analogia quaedam, sive similitudo requi­ritur; juxta vetus illud dictum, Partes quas­libet alimento ipsis maxime consimili enutriri: ast in Animalis corpore sunt partes variae, quibus cum sanguine plus dissimilitudinis, quam similitudinis intercedit. Exemplo sint Cerebrum, Oculorum Tunicae & Humores, ossa, Tendines, Membranae, &c. quae si cum sanguine comparaveris, nullam omnino inter hunc & illa similitudinem, sive affi­nitatem, sed maximam potius discrepan­tiam invenies. Quippe, in Apoplexia, ubi sanguis è vasis suis in Cerebri substantiam effunditur; omnes rerum antea percepta­rum seu cognitarum ideae penitus oblite­rantur, nullis earum in cerebro remanenti­bus vestigiis. Similiter, in Hyposphagmate, sive suffusione, ubi cornea Tunica, quae pupillae praetenditur, sanguine ex arterio­lis effluxo suffunditur; depravatur visio, & objecta falso videntur: quod oculi vi­tium Graecis Amalops, seu visus Hallucina­tio dicitur. Ossa quoque à sanguine tam multis discrepant, ut eadem sanguine con­stare, nemini in mentem facile venerit. De Tendinibus, Membranis, aliisque ejus­dem sortis partibus, eadem jure dicenda sunt.

10. IX. Modus nutritionis, est alimenti à Cruditatis sive Fixationis statu, ad statum Fusionis sive Dispersionis processus, quo spiri­tus ejus, qui anteafixi & depressi erant, jam [Page 90] exaltantur, & ad ulteriorem activitatis gra­dum promoventur. Ideoque alimentum ipsis partibus nutriendis magis crudum sit, ne­cesse est. Fit enim dicta promotio, non de­gradatione seu fixatione spirituum, qui ali­mento insunt; sed Exaltatione quadam, qua ad volatilitatem propius accedunt. Quandoquidem itaque spiritus, qui in san­guine jam continentur, iis, qui nutriendis partibus insunt, multo sint fugaciores: in­congruum est, ut sanguis ipsis cederet in alimentum. Revera enim partes solidae, postquam ad ultimum augmenti termi­num, seu aetatis florem perventum est, vix ullo nutricatu indigerent; nisi calor vitalis suaves earum spiritus paulatim depraedare­tur, volatilesque adeo ac fugaces redderet: unde fit, ut minutae particulae, in quibus inerant, emoriantur, & ceu recrementa cor­poris, una cum sanguinis purgamentis, re­jiciendae sunt; uti solidissime disserit do­ctissimus Glissonius. (de Anat. Hepat. c. 45.) Consentaneum itaque est, partium redinte­gratio ab ejusmodi nutrimento expectetur, quod illis mitius est, magisque fixum; alio­quin enim partibus solidandis firmandisve minime sufficeret. Sanguis autem asperio­ris magisque scabrosae naturae est, spiritus­que illius volatilitati propiores sunt, quam ii qui in solidis partibus stabulantur; & idcirco ineptus plane est, qui easdem nu­triat. Quinetiam, necesse est, ut succus [Page 91] Nutritius prius à sanguine separetur, quam partibus adferatur apponaturque: quod si verum est, in quem finem sanguini unquam admiscetur? Estne credibile, Naturam, cujus in omnibus suis operibus providen­tiam digne miramur, facere aliquid, ut idem infectum reddat denuo; idque tantum ne ociosa videatur?

II. X. Idipsum, quod ab alio nutritur, al­teri, per idem tempus, in alimentum cedere nequit: sanguis autem ipsemet ab alio nu­tritur, uti manifestum est ex eo, quod no­vus Chyli proventus, post singulos pastus, è Lacteis Thoracicis in venam Cavam in­fusus, sanguini (alioquin paucos intra dies defecturo) pabulum suppeditat; inconsul­to itaque factum ab Antiquis, quod eum nutriendis partibus consignarint. Rursum, haud multum à manifesta absurditate di­stat, ut, partes ab eadem caussa instaurentur, à qua maxime absumuntur: sanguinem au­tem substantiam corporis depraedari, con­stat exinde, quod Calor nativus, cui subje­ctum inhaesionis agit sanguis, solus par­tium Helluo sive depraedator est, uti supra ex professo probavimus, & omnes uno ore fatentur. Quicquid enim, ceu illius Effe­ctus, Calori vitali conscribi solet; idipsum sanguini, profecto, in quo inhospitatur, viget, & continuo accenditur Calorille Vi­talis, minime denegandum est. Nam, licet folenne sit Philosophis, rerum effectus sive [Page 92] actiones, ad earum Q [...]alitates, sive Facul­tates referre; quia Formalem agendi ratio­nem, sive Modum, quo substantia opera­tur, eo pacto melius subindicant: negari tamen non potest, actionem revera ab ipsa peragi substantia, cui, tanquam proprio sub­jecto, istae Qualitates inhaerent. Ideoque pulchre dictum ab Harvaeo; nullibi esse Ca­loris affluentiam, citra sanguinis influxum p [...]r arterias. Est itaque sanguis ipsemet, qui ratione Caloris essentialiter sibi inhaerentis (evanescente etenim Calore, non sanguis est, sed Cruor.) partium substantiam jugiter depopulans, eisdem in caussa est, ut (etiam postquam ad perfectam magnitudinem per­venerint) de victu novo indies sibi prospi­ciant. Quinetiam, in diuturna inedia, ubi deficit chyli vectigal, fanguis evadit plane farcophagus, partesque solidas liquando, easdem depascitur. Quod in Febribus quo­tidie experimur, in quibus quanquam ven­triculus plerumque omnia alimenta aver­satur, & praeter Cervisiam tenuiorem ac Julapia nihil prorsus admittit; venae ta­men interea tument sanguine, etiam post iteratam phlebotomiam: ut necesse est, sanguinem, ex solidarum partium colli­quamine, sese indies reparare. Solo enim potu admisso, sanguis nullo modo incre­visset; nisi, in ejusmodi angustiis, propria organa praeroderet, ac depraedaretur. Quo­niam igitur sanguinem habemus Helluo­nem; [Page 93] à veritare alienum est, ut is partibus in victum cedat, quas eodem tempore de­pascitur.

12. II. Omnibus viventibus id com­mune est, ut singulae eorum partes succo quodam nutriantur, qui consimilis pror­sus naturae est cum illo, è quo primum constituebantur. Quicquid enim parti­bus, dum augentur, superadditum est, ejusdem debet esse substantiae cum illa, quae in iis praeextiterat materia; uti ex observationibus Harvaeanis supra demon­stratum. Materia autem prima, ex qua singulae Animalis partes efformantur, sive corporantur; certe, non sanguis est, sed humor quidam albugineus, ovi Albu­mini, è quo formatur Pullus, haud absimi­lis; hoc solum interest, quod in Anima­libus viviparis, ejusmodi succus genitalis paulo tenuior est, & albuminis ovi, post­quam incubantis gallinae calore nonnihil colliquefactum fuerit, speciem exactissime refert. Quippe omnia omnino Animalia, etiam vivipara, ovum quoddam in Utero concipiunt; quod tenui membrana vesti­tum, humorem quendam mucosum, qua­lem in ovis aliquandiu incubatis cernimus, in se continet: qui illa ipsamet materia est, è qua Foetus primo construitur; sanguini verum tum colore, tum substantia, ut & caeteris omnibus qualitatibus perquam dis­similis. Quamobrem, ut partes corporis [Page 94] ab initio è sanguine non efformantur; ita nec eodem deinceps augentur aut nutriun­tur. Atque huc non immerito retuleris istud Harvei (De Generat. Animal. exercit. 60.) Cum itaque certum sit, sanguinem non minus in propaginibus venarum per albumen sparsis reperiri, quam in iis quae vitellum adeunt; & utrumque liquorem sanguini adeo vicinum es­se, ut facili negotio in eundem commigrent: quis (obsecro) dubitet, sangu [...]nem, & pro­inde partes quoque omnes sanguineas, albumi­ne pariter ac vitello nutriri & crescere? Et haec quidem Argumenta sunt, quibus addu­cor, ut credam, sanguinem non e [...]se Nutri­mentum corpo [...]is Generale.

13. Si quis tamen Haematophilus eundem tanto dignet [...]r honore, ut pro Peculiari par­tium quarundam victu admirti debere con­tenderit: haic sententia sua libere frui per Nos quidem licebit. Quoad Parenchyma­ta enim Sanguinea; cum ea omnia sangai­ne crassiori, coagulato, & fibris vasisque af­fixo, maximam partem constent; cumque Nervos nullos ad se derivatos habeant, per quos succus Nutritius importetur: conso­num videtur, ut quicquid sanguinearum particularum iis, caloris vi, indies detra­ctum est, ex aliis sanguinis particulis de [...]no­vo accedentibus, & similiter affixis, redin­tegretur. Ejusmodi autem redintegratio, per Appositionem solummodo, non vero per Assimilationem perficitur; ideoque [Page 95] pro vera Nutritione accipi minime debet.

14. Cuinam, igitur, Vsui (inquies) in­serviat Sanguis? aut quam Animalibus eo praeditis utilitatem praestet? verbo equidem dicam. Est Flammulae vitalis succendiculum, sive Fomes, è quo simul jugiter emicant spiri­tus vitales. Vitae principium, Flammulam esse quandam, mitissimam, purissimam, in­que sanguine perpetuo micantem, quae pa­bulo sulphureo & oleaginoso (elly chnii o­leo per analogiam respondente) continuo alitur, nos supra demonstravimus; idque ante nos egregie egit Cl. D. D. Georgius Ent, qui omnium primus fuit (quod sc [...]am) qui eximium quid, fideque dignum, de hac re, in [...] edium protulit. Et Spiritus Vitales pariter in perpetuo fluore esse, suaque sponte dissipari, nec momento temporis superesse, nisi à jugiter subministrato pabulo redin­tegrentur; ac propterea, perinde ac pri­mum viveus, conti [...]uo nutriri: tum Philo­sophi, tum Medici unanimiter consentiunt omnes. Quoad Modum autem ipsum, quo Spiritus hi Vitales ex sanguine continuo generantur, continuo avolant; talem esse eum concipiamus.

15. In omni quidem Alimento nidulan­tur Spiritus quidam, qui, dum primo in ventriculum admittuntur, crudi, sive in statu Fixationis existentes; paulo post ad Fusionis, sive Libertatis statum exaltantur: idque tum liquidorum iis admistorum, tum [Page 96] insequentis mox deinde Fermentationis ope efficitur. In hoc statu, opimioribus, magisque nutritivis solidioris cibi partibus cum potu, ad Liquationis, Tincturaeve mo­dum, intime commixtis; exurgit lacteus quidam liquor, Chyli nomine vulgo no­tus, qui succus est, suavibus, mitioribus, & delicatioribus refertus spiritibus. Qui, quamprimum ad Cor, una cum liquore, in quo insunt, perducti, ibidemque sanguini per minimas particulas permisti fuerint; paulatim rarescunt, & ad tertium, Disper­sionis nimirum, seu Volatilitatis statum pro­moventur: eoque pacto evadunt jam per­idonei, quibus, ceu subjecto accommoda­to, Calor vitalis imprimatur; ac proinde, proximo eorum ad cordis ventriculos re­cursu, ignescentes, ad spirituum vitalium subtilitatem, atque activitatem denuo at­tolluntur. Quippe Spiritus Vitales, ab iis, qui in alimento consopiti velutique sepulti latent, haud aliter discrepant; nisi quod, per praeparationes dictas, à Fixationis sta­tu ad summum volatilitatis fastigium exal­tati, flammam vitalem actu jam concipiant. Advertendum est praeterea, Cor, in systole sua, non arcte adeo constringi, ut omnem in ventriculis suis contentum sanguinem, unico ictu, in venam arteriosam & Aortam exprimat; sed plusculum hujus in utroque ventri [...]ulo, finita contractione, superesse: hocque sanguinis residuum, alium è vena [Page 97] Cava & arteria venosa, in eosdem cordis ventriculos, proxima diastole, delapsum, fervefacere, & accendere, ut is etiam igne­scens, inuratur charagmate vitalitatis. Ac­cedit, quod in spiritibus sanguinis, varii sint volatilitatis Gradus; alii namque aliis citius multo ad ignescentiae, sive vitalita­tis complementum sublimantur: ignescunt tamen nulli, nisi post plures sanguinis Cir­cuitus, iteratasque in cordis foculo accen­siones; citius vero aut serius omnes. Sin­gulo nempe ad igniculi nativi focum pri­marium reditu, magis magisque calefiunt ac rarescunt, donec tandem summe subti­les volatilesque redduntur. Caeterum, ubi ad volatilitatis culmen semel ascenderint, proxima confestim Circulatione (licet à cordis parietibus, & arteriarum tunicis, dum in iis continentur, adeo reprimantur, & coërceantur, ut sese dispergere nequeant) in exteriores corporis partes, una cum san­guine effusi, sicut easdem calefaciunt & vivificant, ita ipsimet diffugiunt, & in aë­rem, per inconspicua cutis spiracula, dis­perguntur; aquosa plurima, & sulphurea quoque forsitan nonnulla sanguinis purga­menta, sub exhalationum specie, secum una deferentes. Dum autem spiritus isti, ad di­ctum modum, aufugiunt; alii minus vola­tiles, à partium, quas pertranseunt, frigi­diore temperamento aliquantulum suppri­muntur, adeo ut (impedito eorum avolan­di [Page 98] conatu) interrumpatur sanguinis Mica­tio, isque, in quo hospitantur, sanguis ex vitali seu Arterioso, in Naturalem seu veno­sum mox facessat: talisque persistit, dum proxima Circulatione ad cor postliminio rediens, in eodem de novo accendatur, ac vitalitatis dignitati restituatur. Qua semel adepta, Sanguis Micationem intermissam illico recuperat, novosque spiritus suppe­ditat; qui in habitum corporis, uti priores fuerant, transmissi, consimiliter exhalant. Et haec est spirituum vitalium generationis, & exhalationis series, à primo usque nutri­catu.

16. Videamus itaque, quam immensos Sanguinis & Spirituum sumptus Natura quotidie sustinet, quo Lampadem vitae in foculo suo perenniter ardentem, & singulis corporis partibus influxu vitali refocillan­dis parem usque conservet. Ab interno enim principio, singulis momentis recens emicat Calor nativus, accensis perpetuo constans spiritibus: idque Motus cujus­dam intestini ratione, quo subtiliores, aethereae, magisque agiles sanguinis par­ticulae sese extricare, expandere, limi­tesque suos ampliare gestiunt; dum Ele­menta ejusdem crassiora corum motui re­luctantur. Unde Lucta quaedam, sive Antipraxis, inter particulas sanguinis heterogeneas, diversis motibus horsum, [...]orsum, sursum deorsumque alternatim [Page 99] agitatas, exoritur; quae Fermentationis speciem exacte referens, Fermentatio Vita­lis haud immerito nuncupetur: Essen­tiam quippe Caloris generalem [...] exhibet; eaque cessante, sanguis veluti emortuus, genioque suo privatus, illi­co putrescit. Quibus subnectatur & hoc unicum; fervente hac Lucta, nimirum, Spiritus nunc caeteris praepollentes, to­tam sanguinis massam attollere & tume­facere: nunc vero Elementa crassiora (auxiliante simul Cordis & arteriarum systole) victoriam vicissim obtinentia, motum illum retundere; indeque fieri in ipso sanguine undulationem, sive pal­pitationem illam, quam sanguinis Mi­cationem digne nominarunt Harvaei secta­tores; de qua in sequentibus uberius dis­ceptabimus. Cum itaque Calor vitalis, in spirituum è sanguine eductorum Ac­censione continua cousistat; cum Motus ille, quo spiritus ad volatilitatis [...] jam evecti accenduntur, ex nisu spirituum Expansivo, crassiorumque partium san­guinis renixū, alternatim factis, ortum trahat; denique, cum necesse est, ut, ex ejusmodi Lucta perenni, dispendium spirituum sanguinis fiat indesinens: his (inquam) serio pensiculatis, veritati summe consentaneum est, Calorem vi­talem perennem tueri non posse, citr continuum spirituum sanguinis impen [Page 100] dium; & consequenter, Usum sangui­nis primarium esse, ut Biolychnii pabu­lum sit, spirituumque perpetim generando­rum proxima materies; quod, ex insti­tuto, nobis probandum erat.

EXERCITATIO VI. De Motu Sanguinis Circulari, ejusque tum Conditionibus, tum Caussis.

ART. 1. Dicendorum praedictis connexio, & synta­xis. 2. Motum sanguinis universalem, esse in or­bem; viz. 3. E vena cava, in dextrum cordis ventriculum: 4. E dextro cordis ventriculo, per ve­nam arteriosam, in Pulmones: 5. E parenchymate Pulmonum, per arteriam venosam, in sinistrum cor­dis ventriculum: 6. E sinistro ventriculo, per arte­riam Aortam, in arterias majores, ac deinde in minimas: & ex arteriolis, per carnis substantiam, in venulas, indeque per venam cavam, ad cor denuo. 7. Neque Novum solum sanguinem, quoties ex chylo recens subministrato succrescit, per dictas vias cir­culari: sed & eum etiam, qui cor semel transgres­sus est. quia 8. Sanguinis plus cor pertransit, unius horae spatio, quam è chyli scaturigine, per plures dies possit suppeditari. 9. Quod ex Tribus necessa­rio demonstratur; viz. 10. Quantitate sanguinis in cordis ventriculos, singula Diastole, influentis: 11. Quantiate sanguinis è corde effusi, singula sy­stole: 12. Numero pulsuum, hora unica editorum. 13. Circulationem sanguinis esse Vniversalem, si­ve per omnes arterias venasque in corpore. 14. San­guis, per quas vias speciatim circuletur, in Testicu­lis, in Intestinis, Liene, Ventriculo, omen­to, [Page 102] Renibus, Cordis exterioribus, Pleura, & in Cerebri Membranis. 15. Circulationem in cor­de aliter se habere, dum Foetus in utero est; aliter cum jam in lucem editus est: & quomodo peragatur in Foetu. 16. Circulationem esse Continuam: 17. Vehementem: 18. Celerem: 19 In ve­nis, atque in arteriis, aeque celerem. 20. San­guinem ad sui ipsius motum facere, non ratione in­sitae sibi Facultatis: 21. Nec ratione Ebullitionis: 22. Nec ratione Rarefactionis: 23. Sed solum ratione Quantitatis, qua cor distentum, ad mo­tum constrictionis spontanea irritatur. 24. Moveri autem immediate à Corde; idque per modum Propulsionis. 25. Exulat proinde Facultas Pulsifica, cordi & arteriis à Galeno aniliter inser­ta. 26. Pulsum cordis à sanguine exoriri, confirmatur ex illius rythmo, seu Dilatatione, Constrictione, & quiete alternatim succedentibus. 27. Ut & ex va­ria cordis Figura, in diastole, systole, & perisystole.

1. SAnguinem, quamdiu in vasis suis existit, duobus, specie ortuque di­versis quidem, sese tamen mutuo adjuvantibus, & in eundem finem conspi­rantibus usque, Motibus perpetuo cieri; cuiquam ex ante-dictis pronum est collige­re. De Uno enim, eo nimirum, quo parti­culae sanguinis heterogeneae diversimode, proque earum majori minorive ad avolan­dum contentione, inter se suapte sponte commoventur continuo & agitantur; qui­que proinde Motus sanguinis Intestinus, si­ve Spontaneus, ut ab altero, qui aliunde impressus est, discriminetur, meretur audi­re: paucula modo attigimus. Eumque, [Page 103] quia liquoribus spirituosis, dum fermen­tescunt, & eo pacto ad Maturitatis sive spirituositatis summum adspirant, talis inesse cernitur; & quia ad sanguinis puri­tatem ac vitalitatem maxime facit: mo­tum Fermentationis Vitalis in sanguine pe­culiariter nominavimus; de eodem plu [...] forsan, ubi de Usu Lienis seorsim agemus, imposterum dicturi. De Altero autem, quo tota sanguinis massa, universum circum­fluens corpus, & ad Cor, è quo, ceu fonte suo, primo profluxerat, iterum iterumque rediens, in orbem perpetuo movetur; men­tionem pariter saepius fecimus. Methodus itaque & perspicuitatis ratio, quam nobis­met ipsis ab initio proposuimus, nunc exi­git, ut in motus hujusce posterioris, quo sanguis per omnes corporis partes, quo eas­dem calefaciat, refocillet, vivificetque, in­desinenter circulatur, naturam accuratius inquiramus. Quod ut indagine praestemus feliciori, Tria praecipue contemplanda sunt, viz. 1. Qualisnam sit motus sanguini universo impressus? 2. Quaenam sint illius Leges, seu Conditiones? 3. Unde proveniat? Hisce enim ex ordine exploratis; clare di­spiciemus denuo, quaecunque circa sangui­nis contemplationem versantur.

2. Quoad PRIMUM itaque; obser­vandum est, quod sanguis pro parte corpo­ris principali sit accipiendus; unde spiritus vitalis, Calorque nativus, caeteris omnibus [Page 104] advenit; in quo Medicorum Calidum im­plantatum primo emicat, & Lar familiaris, sive Focus perennis hospitatur; unde per­petuo in universum corpus, singulasque ejus partes, vita promanat; nutritio, in­crementum, auxilium, & solamen prove­niunt; denique, ubi vita nascentibus pri­mo incipit, & morientibus ultimo termi­natur. Quodque consultissime à Natura (quae mediis finem semper connectit) pro­indefactum; ut Nectar isthuc vitale, è cor­de, in centro corporis constituto, per arte­rias extrorsum in ejusdem peripheriam dif­fusum, indeque per carnes ipsas transmis­sum, & à venis mox absorptum, introrsum denuo, circuitu facto, ad cor deferatur: alias enim, profecto, esset impossibile pror­sus, ut usui, cui comparatum est, inservi­ret. Nam, si in vasis suis stagnaret, uti ab omnibus (quod sciam) ante Harvaeum exi­stimatum fuit: quomodo, precor, singu­las corporis partes spiritu suo vivifico affla­ret? imo vero, quomodo se à putredine vindicaret? nam

Vitium capiunt, ni moveantur aquae:

quod & in sanguine verissimum esse, quo­tidie ex malorum variis generibus, quae obstructis vasis ortum debent, licet obser­vare. Moveri itaque sanguinem, idque ob finem duplicem, viz. ut ipsemet in puritate sua conservetur, utque, dum ad singulas dartes circumfertur, eisdem charagma vi­talitatis [Page 105] imprimat; omnibus nunc in con­fesso est. Moveri quoque in orbem, tauto rationum & demonstrationum robore pro­bavit Harvaeus, (cujus nomini, ob inven­tum hunc sanguinis motum, ut Anglia no­stra primo, ita nunc totus eruditus orbis patria est) ut nemini hodie, nisi hospes sit in rebus Anatomicis, vel minimus super ea re superesse scrupulus possit. Quo au­tem totus hic sanguinis Motus (quem Cir­culationem sanguinis meritissime nomina­vit Inventor immortalis;

Quod ejus semper redeat labor actus in or­bem.)

nobis apertius possit innotescere, ab ipso Fonte videtur arcessendus.

3. Sanguis primo, è vena Cava, ventri­culum Cordis dextrum ingreditur; uti in Animalium adhuc spirantium dissectione ad sensum liquet. Ligata enim alterutra Venae Cavae parte, quae supra infrque cor sita est; deprehendas eam citissime versus cor depleri, sanguine in dextrum hujus tha­lamum, cui adnectitur vena cava, ocyus migrante.

4. E dextro cordis ventriculo (proxima systole) in Pulmones impellitur, per Venam Arteriosam; ejus ne guttula quidem per septum intermedium, in sinistrum ventricu­lum transfluente: ut falso opinati sunt nonnulli. Qui septum illud cordis ventri­culos disterminans, per varios exiles mean­dros, [Page 106] flexuososque quasi cuniculos per­vium esse crediderunt, quod stylum uno lateri leviter immissum, ad aliud usque pe­netrare perceperint: cum revera meandros illos, non à natura, sed à stylo fieri, certum sit. Caro enim cordis adeo tenera simul & consistens est, ut minimo rei durae perfo­rantis attactu statim disrumpatur, & fora­men relinquat: adeo ut & latera cordis ita potuerimus pervia invenire.

5. Pulmonum parenchyma pertransiens, Arteriam Venosam extemplo intrat; quae eum in sinistrum cordis ventriculum infun­dit. Quod hujusmodi experimento de­monstratur. Ligato prope Pericardium, in pulmone vivo, Arteriae Venosae ramo ma­jori; videas eum versus pulmonis ambi­tum indurari, & in tumorem attolli; ea in­terim parte inanita & concidente, qua cor spectat: solutaque deinde ligarura, sangui­nem ocyssime, & ceu curriculo, in sini­strum cordis ventriculum defluere. Idque facillimum est in Cuniculis observare. Hic autem sanguis, cum aliunde venire non possit; ex Arteria venosa huc debet descen­dere.

6. E sinistro cordis ventriculo (corde se fortiter constringente) exprimitur in Arte­riam Magnam; per eam tam sursum, quam deorsum, & ad latera, in Arterias majores, inde in minores, ac in ipsam mox carnis substantiam; quae sanguinem absorbens, [Page 107] eundem in venas minores deducit; unde per majores in venam cavam, tandemque in dextrum cordis ventriculum refluit, ut novam inibi Circulationem denuo exor­diatur. Diximus, ex Arteriolis in ipsam car­nis substantiam; quoad eorum sententiam enim, qui sanguinem ex arteriis minori­bus, in minores venas, per ductus quos­dam apertos, sive mutuas earundem A­nastomoses, transire volunt: hofce ad au­topsias criterion audacter provocamus, & rogamus obnixe, ut conspicuam illam, quam sibi commenti sunt, mutui arterias inter & venas commercii viam, nobis ad sensum demonstrare ne dedignentur. Quod ante nos fecit Cl. Harvaeus, ubi inquit: De Anastomosi venarum & arteriarum, ubi sit, & quomodo sit, & qua de caussa, neminem hactenus recte quicquam dixisse, suspicari li­cet. Sed & quid impedit, quin concipia­mus, sanguinem per inconspicuos carnium porulos permeare posse; cum aquam per terram, sudorem per cutim, serum per Re­num parenchyma; imo vero & eundem sanguinem per crassum densumque Hepa­tis parenchyma, transire quotidie cerni­mus?

7. Neque is solus sanguis, qui jam an­tea circulum peregerat, iterum cor ingre­ditur; sed & novus eum comitatur, qui ex chylo per venas subclavias in cavam delato subnascens, jam in fieri est. Facile enim [Page 108] id fieri potest, cum uterque cordi aeque sit vicinus; & fieri debet, cum utriusque flu­ctus in vena cava per minima commiscean­tur. Omnino id fieri indicio est, quod li­gato venae cavae, tam qui supra, quam qui infra cor est, trunco; omnis sanguis, qui intra duas ligaturas continetur, in dextrum cordis ventriculum cito infunditur, trunco vacuo relicto.

8. Praeterea, utrumque sanguinem (modo novus ex chyli proventu suppeditetur) in cor confluere; indeque per jam descriptas vias, ad idem remeare denuo: vel exinde constat, quod sanguinis plus è corde in Aortam, unius horulae spatio, videatur transmitti, quam ex chyli de novo facti scaturigine, per aliquot dies, possit prove­nire. In plerisque enim experiuntur Medi­ci, cor unica hora plures quam ter mille pulsus edere: singulis autem pulsibus ali­quid (plus minusve) sanguinis è sinistro ventriculo in Aortam expelli; manifesto est indicio, quod ligata prope cor Aorta, factoque in eadem intra cor & ligaturam superius, per incisionem, vulnusculo; san­guinis aliquid, quoties cor se vibrat & constringit, per foramen cum impetu fo­ras profilire videas; nisi ubi cor jam lan­guescere incipiat, & tum quoque sangui­nis pauxillum, ternis quaternisve demum pulsibus, extrudetur: quod, certe, non contingeret, nisi sanguis copiose, & quasi [Page 109] pleno amne, dum cor sanum & robustum est, è sinistro ventriculo exprimeretur in Aortam. Imo vero (quod rem apertius ad­huc demonstrat) abscisso cordis mucrone, & corde erecto, animadvertas, etiamsi ven­triculi pleni non sint, singula systole ali­quid effundi, & ad trium quatuorve pedum distantiam, cum impetu, per aerem proji­ci; uti à se saepius observatum fuisse testa­tur Harvaeus. (lib. de mot. cord. & sanguin. cap. 2.) Ut si quis clariorem de hac re lu­cem requirat;

Ostendi solem postulet ille sibi.

9. Caeterum, quantum sanguinis in cor­dis ventriculos, quoties dilatantur, influat; quantumve ex eisdem, dum constringun­tur, effundatur; definitu summe arduum est, nisi impossibile prorsus. Quandoqui­dem enim, in uno eodemque homine, mo­tum cordis nunc fortiorem & velociorem, nunc vero placidiorem & tardiorem fieri experiamur; & necesse sit, ut proportio­naliter alias plus, alias minus fanguinis à corde & excipiatur, & expellatur singulis pulsibus: in genere, profecto, adynaton videatur, sanguinis singulis pulsibus cor pertranseuntis quantitatem praecise com­mensurare. Maxime, quum tanta inter ho­mines reperiatur varietas, respectu tempe­ramenti, aetatis, sexus, alimentorum, exer­citii, animi pathematum, &c. quorum ú­numquodque pulsum cordis, & consequen­ter [Page 110] sanguinis motum impense solet variare. Hoc tamen sancte testari possumus, è cor­de canis venatici majoris, (quem, disqui­sitionis hujus gratia, vivum dissecuimus) singula systole, sanguinis tres drachmas ad minimum effluxisse: arbitramur tamen, in Animali exenterationis torminibus dis­cruciato, quam in sano & quieto, plus san­guinis effundi.

Sed ut de hac re nobis certi quid constet, accuratius paulo debemus indagare 1. Quan­tum sanguinis in cordis humani ventriculis, in ejus Diastole, contineatur: 2. Quantum effun­datur ex eisdem, in Systole: 3. Quot pulsus, sive Diastoles & Systoles alternatim factas, [...]or una hora edat.

10. Quoad Primum; advertendum est, Authores in varias, pro variis suis observa­tionibus, ivisse sententias. Harvaeus asse­rit, se in corde hominis diastolen patiente, ultra ℥ij. sanguinis invenisse. Plempius quoque in strangulati sinistro ventriculo fere ℥ij. reperit. Riolano autem vix semi­unciam observare contigit: qui tamen ma­jorem in dextro ventriculo esse copiam li­benter concedit. Et Hogelandus ad mino­rem adhuc descendens computationem, u­nam tantum drachmam cor in diastole in­trare admittit. Quinimo Primirosius, Leich­nerus, & alii per Grana paucula calculum ponunt. Omnes tamen uno ore fatentur, totius sanguinis in corpore humano con­tenti [Page 111] mensuram, raro 24. libras excedere, aut minorem esse libris 15.

11. Quoad Secundum; credendum est, non omnem, qui in Diastole cor ingredi­tur, sanguinem sequenti proxime systole expelli, ast aliquam tantum ejus partem, quartam puta, vel quintam, vel sextam, vel minimum octavam. Harvaeus quidem sup­ponit unciam mediam; eamque probat ex subita illa sanguinis omnis effusione, quae vel minimae arteriolae dissectionem, nisi supprimatur, sequi solet: & cum unius se­mihorae spatio possit per cor omnis sanguis trajici; certo concludit, qualibet systole cordis multum sanguinis in Aortam ex­pelli. Cui suffragatur Conringius. Walaeus autem & Slegelius unciam mediam quidem admittunt; sed per singularem duntaxat scrupulum metiuntur. Et Thom. Bartholi­nus ad minus adhuc computum rem dedu­cens, semiscrupulo acquiescit. Consentiunt verum omnes, sanguinis aliquid à systole superesse in utroque ventriculo, cum neu­ter adeo arcte constringatur, ut omnem plane sanguinem extrudat.

12. Quoad Tertium denique; com­memorandum est, pulsationes cordis unius horae spatio repetitas Cardanum numerasse 4000: Harvaeum & Riolanum 2000: Pri­mirosium tantum 700: Walaeum & Regium 3000: Plempium 4450: Slegelium 4876: Bartholinum 4400 circiter: singulo proprii [Page 112] carpi ictus observante. Tanta est pulsuum varietas, pro cujusque aetate, temperamen­to, diaeta, passionibus, &c.

Hisce ita praefloratis, haud difficile erit ad calculos reducere, quantum sanguinis è sinistro cordis ventriculo in Aortam, unius horae spatio, effundatur, juxta praedefini­tos pulsuum numeros. Nam secundum do­ctissimi, & in omnibus exactissimi viri, Thom. Bartholini supputationem,

[figure]

Et supposito, quod omnes concedunt, omnem in universo corpore contentum sanguinem, in adultis, rarissime minorem esse libris quindecim; licet concesserimus aliquid ejus in Lampadis vitae flammulam [Page 113] continuo impendi; & tantundem ex chylo de novo subministrato quotidie suppleri: exinde tamen necessario concludamus

I. Sanguinis plus trajici per cor, singu­lis horis; quam ex chylo novo, utcunque copioso, aliquot diebus possit suppleri.

II. Massam sanguinis totam semel in­tra horae quadrantem, vel semihoram, vel horam integram, vel ad summum intra duas horas, per cor & universum corpus circulari.

III. Tantam sanguinis copiam non re­quiri, tantulo temporis spatio, ad Bioly­chnii flammulam nutriendam, spiritusque recreandos.

IV. Cum nec vasa rumpantur; nec sanguis per arterias retro ad cor (ob fluctus novos exinde à tergo jugiter impulsos, prioresque impellentes) fluere possit; nec idem partibus nutriendis in alimentum ce­dere; nec denique dissipari queat: neces­sum plane est, eum, qui ante cor transiit, sanguinem iterum ad cor per venas redire; sive in orbem quasi perpetuo circumferri, à Vena Cava in cor, è corde in Arterias, ex Arteriis in carnes, è carnibus in venas, & è venis iterum ad cor; prout ab Harvaeo im­mortali demonstratum.

13. Sanguinem hoc ritu per universum cor­pus, & singulas ejus partes circumfluere, di­ximus. Fit enim hicce motus per omnes qui­dem arterias venasque totius corporis; non [Page 114] autem per aliquas solum, ut docuerunt ê recentioribus Anatomicis nonnulli, qui in vasis solummodo majoribus, nequaquam vero in minoribus, nec in vena Portae, ejus­ve propaginibus, sanguinem per circuitum moveri inconsultissime existimarunt. Nam, licet isthac Circulatio ad sensum magis conspicua sit in Artubus, ubi ampliora ex­istunt vasa, quibus ligaturae, experiundi caussa, multo convenientius possunt appli­cari: experimentis tamen constat certissi­mis, motum sanguinis in partibus à corde remotissimis, ut & interioribus, quas dum Animal vitam retinet, ligare non concedi­tur, eundem omnino esse, ac est in cordi vicinis, itemque in brachiis & cruribus. Cu­jus rei quo fidem pleniorem faciamus, o­portet ad particularia quaedam ex interio­ribus vasa (pręter jam dicta) descendamus.

14. Sanguis itaque defertur

In Abdomine, ad Testiculos, per Arterias spermati­cas: è testibus, per Venas sper­maticas, in fimistram Emulgen­tem & venam cavam.
    Intestina, per Arterias Mesenteri­cas: ex intestinis, per venas Mesentericas, in ramum Mesen­tericum, indeque in venam Portae.
    Lienem, per arteriae Coeliacae ra­mum sinistrum: è liene, per ramum splenicum, in venam

[Page 115]

In   Portae, indeque recta ad Hepar.
    Ventriculum & Omentum, per a­lios arteriae Coeliacae ramos: ex eisdem per venas Gastricas & Epiploicas, in ramum splenicum venosum; indeque in venam Portae, ad jecur mox ascensu­rus.
    Renes, per arterias Emulgentes: è renibus, per venas Emulgentes, in venam cavam.
  Thorace, ad Cordis exteriora, per arteriam Coronariam: retro per venam Coronariam, in venam cavam.
    Pleuram, per arterias Intercosta­les: retro per ejusdem venas, in venam Azygon; indeque in venam cavam.
  Capite, ad Cerebri Membranas, per Carotides & Cervicales arterias (quae ad quatuor cerebri sinus tenden­tes, ibidem non terminantur, quicquid in contrarium autu­marunt ex Anatomicis qui­dam) & è membranis, per ve­nas jugulares internas in supe­riorem venae cavae truncum.

Utex Arteriarum Venarumque in vivis li­gatione, ad oculum demonstrari potest: va­sa enim intumescunt semper ea parte, quae spectat partes, à quibus fluxum sanguinis fieri heic dicimus; reliqua autem non de­tument [Page 116] tantum, sed & plane concidunt.

15. Caeterum, [...] heic animadver­tendum est, quam hucusque descripsimus, Circulationem Adultis tantum competere: paulo aliter enim se res habet in Foetu non­dum in lucem edito; eamque ad hunc mo­dum fieri haud immerito concipiamus.

Sanguis non quidem ex utero materno, in Arterias Vmbilicales defertur: sed è Placenta Vterina (in qua arteriae umbilica­les terminantur) in venam umbilicalem. Quae exceptum deducit in Hepar; unde per venam cavam in dextrum cordis ven­triculum transmissus, indeque mox expres­sus, venam arteriosam ingreditur. Sed, quia Foetus Pulmones affatim sanguinem exci­pere, & ad Arteriam venosam rursus dimit­tere nequeunt (non enim valide adeo, quam post partum, in respiratione moventur; i­deoque nec satis patentes fiunt) idcirco du­ctus duos peculiares in ejus corde fabrica­vit solertissima Natura, pro transitu sangui­nis. Qui è vena arteriosa, per canaliculum peculiarem, in Aortam migrat: & quoque per peculiare venae cavae foramen, arteriam venosam intrans, Auriculae cordis sini­strae, ejusque ventriculo sinistro infunditur. E sinistro cordis ventriculo, non aliter ac is è vena arteriosa, arteriam Aortam ingredi­tur. Vt in [...]oetu Natura duobus ventriculis cordis pro uno uti videatur; ne in Foetu, qui copiosi, non intensi caloris esse debe­bat, [Page 117] nimium adureretur sanguis, aeris in sui subtiliationem sufficienti copia destitutus. Ex arteria Aorta sanguis ad arterias umbi­licales vadit (iis enim in recens nato liga­tis, pars quae foetum spectat, pulsat & in­tumescit: reliqua vero versus uterum pul­su destituitur) & per eas ad Placentam re­dit: ubi per ejus parenchyma diffusus, à radicibus venae umbilicalis excipitur; & è vena umbilicali cavam ingressus, toto me­morato jam ductu iterum iterumque defer­tur. Sed de ratione Circulationis hujus, quae Embryonibus propria est, in sequenti­bus plura; ubi modum, quo Foetus in u­tero respiret, exponere conabimur.

16. Interea temporis, ad Secundum prae­sentis Zetematis caput deveniendum est, & proximo loco quaerendum, de circuitus sanguinis Conditionibus, seu Qualitatibus. Quae ut breviter & ex ordine nobis inno­tescant; advertimus; Fluxum Sanguinis circularem esse

I. Continuum. Cum enim actio cordis propria, est sanguinis in universum corpus, mediantibus arteriis, propulsatio; eumque in finem, cor perpetuo cietur motu (ut san­guinem, nempe, in diastole sua, excipiat; eumque in Aortam mox, in systole, pro­pellat) nec pulsum unquam, nisi in Synco­pe interdum, & ipso semper mortis articu­lo, singulis momentis repetere cessat; neces­sario sequitur, motum sanguinis pariter es­se continuum.

[Page 118] 17. II. Vehementem; uti ex insigni il­la duritie ac tensione, quam arteriae venae­que chorda ligatae brevi acquirunt. Nihil enim à tenui liquidaque materia, ad insig­nem usque duritiem impleri distendique potest, praesertim sursum; nisi ea materia in id cum impetu impellatur, ac in eodem retineatur. Concedimus tamen, eam mo­tus vehementiam eo esse majorem, quo ar­teriae sint propiores cordi; & magis ma­gis (que) imminui, pro variis remotionis à cor­de gradibus. Ut palam sit, Arteriolas in extremis partibus sitas admodum languide & obscure pulsare; nisi forte contingat, ut vis cordis propulsans, à caussa aliqua for­titer irritante, supra modum intendatur; quod in Febribus, Inflammationibus, Ex­ercitio vehementiori, quibusdam Animi affectibus, &c. fieri saepius observamus. Et huic, proculdubio, caussae conscriben­dum est, quod venae omnes (excepta unice ea venae cavae parte, quae à diaphragmate ascendens, prope cor est) pulsu destituan­tur: nempe, quia sanguis in venas, quam in minimas arteriolas, minori multo cum impetu impellitur: & quia venae arteriis multo numerosiores sunt, itaque impulsus vis in illis, quam in his, minor est; ubi e­nim in plura brachia flumina ducuntur, tor­rentis impetus imminuitur.

10. III. Celerem; arteria enim venave filo constricta, quasi momento intumescit, [Page 119] & in tumorem attollitur: & quamprimum soluta est rursum ligatura, sanguis citissime fluxum suum repetere observatur. Quam cito autem circumagatur, sive circuitum suum à corde, ad cor iterum absolvat; ne­mini praecise definire conceditur: cum è Naturalibus, Nonnaturalibus, & p. n. tot reperiantur caussae, quae sanguinis motum accelerare, retardareve quotidie observen­tur. Hoc tamen, ex definiti pulsuum hora una editorum numeri, & sanguinis singu­lis pulsibus cor permeantis quantitatis hy­pothesi, tuto inferre liceat; omnem nimi­rum in universo corpore sanguinem, intra horae unius spatium, vel ad maximum du­arum, successive ad cor redire. Attamen, in vasis suis, dum integra sunt, non ita deferri celeriter existimamus, ut eum incisa arte­ria venave videmus exilire: quod is in te­nui, ac libero, sive facillime retrocedente moveatur aëre; in corpore vero, & vas su­um attollere, & anteriores fluctus propelle­re, cogatur. Quae ratio est, cur dissectam arteriam, praesertim minus à corde remo­tam, citius inaniri videmus, quam cor pos­sit novum sanguinem suppeditare.

19. IV. In Venis, atque in Arteriis, aeque Celerem. Nam, licet motus vehemen­tior sit in Arteriis, quae cordi immediate adnectuntur, quam in venis; ideoque con­sonum, prima fronte, videatur, quoque ce­leriorem esse: considerato tamen, in ar­teriis [Page 120] (utpote ab exortu versus extremita­tes sensim gracilescentibus) fluxum esse è lato in magis magisque continuo angu­stum, & ita magis magisque difficilem ca­nalem; contra autem in venis, quae (quo cordi magis appropinquant, eo ampliores sensim evadunt;) sanguinem ex angustiori in latiorem locum, & per plures vias, ten­dere: concessa, inquam, hac liberioris iti­neris compensatione, arbitrari liceat, in hoc sanguinis motu, Celeritatém utrobique esse aequalem. Quod & sensus videtur con­firmare; toties enim pulsat vena Cava, à diaphragmate ad jugulum usque, ideoque in cor propellit; quoties animadvertitur Arteria pulsare. & ideo è corde excipere; observante Walaeo. (in Epist. 1. de motu san­guin.) Concedimus tamen, in Arteriis san­guinem celerius moveri, dum propellitur à corde, in ejus systole: & ab ea celeritate sensim mox deficere, quando cor quiescere incipit, & postea dilatatur. Sed & in ipsis venis fluxus sanguinis citatior est, pulfan­te corde: quod in venae sectione facile ob­servaveris. Ubi enim vena à mediocri liga­tura non admodum distenditur; ex inci­sione ejus sanguis aliquantulum liberius, quoties cor contrahitur, conspicitur prosi­lire. Et hae quidem praecipuae sunt admi­randi hujus sanguinis motus Conditiones.

Restat, ut proxime, Unde is proveniat, quaeramus. Quoad Movens itaque; neces­sum [Page 121] est, ut sanguis vel à seipso moveatur [...] vel ab alio: & li à seipso, tunc ratione vel Motricis cujusdam Facultatis sibi essentiali­ter inhaerentis; vel Ebullitionis; vel Rare­factionis; vel Quantitatis denique suae, cor­dis ventriculos distendentis adeo & irritan­tis, ut eum, sese contrahendo, foras emit­tere cogantur. Sin autem ab Externo prin­cipio; tunc vel ad Attractionem, vel ad Ve­ctionem, vel ad Pulsionem, motus debeat referri. Videamus itaque, cuinam ex o­mnibus his verisimilius sit acquiescen­dum.

20. I. Sanguinem non esse sui ipsius Motorem, ratione insitae sibi Facultatis; ex­inde argumentetur, quod in eodem è vasis suis recens effuso, & in pelvim tepefactam recepto, nullum deprehendatur motus in­dicium: durum autem est asferere, eum momento adeo esse corruptum, maxime in loco frigoris prorsus immuni, ut Facul­tatem sibi essentialem tam cito amittat. Narrat Harvaeus quidem, motum quendam obscurum in sanguine, in dextra cordis au­ricula (ubi motum cordis primo incipere, & ultimo in morientibus terminari, ad­struit.) postquam pulsare desierat, à se ob­servatum fuisse: sed eum ad sanguinis Mi­cationem, spiritibus vitalibus nondum pla­ne extinctis, & palpitationem lenem, sive undulationem sanguini imprimentibus [...] jure referendum esse arbitramur.

[Page 122] 21. II. Nec. ratione Ebullitionis [...] vocat Arist.) uti manifestum fiet ex ejus­modi rationibus. 1. Nulla ebullitio con­stanter aequalis est, sive ejusdem tenoris: at pulsus cordis, ac proinde sanguinis motus plerumque (in sanis, maxime, temperatis, & aetatem pacate transigentibus) [...], seu aequalis deprehenditur. 2. Pulfus foret major, quo major esset ebullitio: at in Febribus ardentibus, ubi sanguinis effer­vescentia est maxima, ob maximùm ae­stuantem calorem, à fermentatione putre­dinali exortum; pulsus tamen ibi saepe­numero parvus & exilis, uti olim ab ipso Galeno animadversum fuit. 3. Sanguis, dum cor pertransit, ebullitionem patitur nullam. Nam in sectione vivorum, si vel cordi vulnus infligas, vel arteriae cordi vi­cinae; sanguis purus quidem copiose exsi­lit, non autem spumascens, non ebulliens, non aërescens; talisque permanet, qualis extractus suit. Imo vero, si sanguinem è venae cavae vulnere effluentem, in unum vas excipias, & eum qui è sinistro cordis ven­triculo per incisam prope cor aortam, ef­fl [...]it, in aliud; & utrumque conferas: nec initio, nec interposita mora ullum inve­nies discrimen. Argumentum, certe, ad­versus sanguinis Ebullitionem (ab Aristo­tele (lib. de respiration. cap. 10.) primum, quo motus cordis solveret phaenomenon, excogitatam, & in hodiernum usque diem, [Page 123] à pluribus magni nominis Philosophis, qui eum sequuntur, propugnatam) validissi­mum. 4. Ebullitionem immersio corporis in frigidam deprimeret, & per consequens quoque sanguinis motum: sed nihil tale accidere, Urinatores quotidie experiuntur. At si brachium stricte, donec tumeat ru­bescatque, ligatum, in aquam gelidissimam vel nivem profundas; ac paulo post liga­turam solvas: senties sanguinem cum tanto frigoris sensu ad cor revertentem, ut lipo­thymiam levem vix effugias. Quem frigidi sanguinis recursum, post sanguinis missio­nem, ad cor usque, soluto vinculo, Harvaeus (de mot. cord. & sanguin. cap. 11.) arbitra­tur in caussa esse Lipothymiae, quae etiam robustis aliquando supervenire solet, & ma­xime à solutione ligaturae; quod vulgo dicunt à conversione sanguinis fieri.

22. III. Nec ratione Rarefactionis; quemadmodum magnus ille Mathese [...] ̄s Genius, Renatus des Cartes, & exejus di­scipulis complures affirmarunt. Nam 1. in vivorum dissectione, ubi cor adhuc satis valide pulsat; si vel sinistrum ventriculum, vel Aortam, ubi è corde egreditur, scal­pello perfodias: sanguis quidem purus, aequalis, & qualis è sinistra auricula dela­psus fuerat, effundetur; nullo autem mo­do spumosus, aut rarefactus. 2. Ipsum cor, è thorace exemptum, & per medium trans­verso vulnere dissectum, sese aliquantulum [Page 124] vibrare, & pulsuum rythmum, dum f [...]i­geat usque, continuare observetur: non au­tem ob rarefactum sanguinem, qui nullus jam adest; at, certe, ob spirituum vita­lium reliquias, qui cordis fibrillis inhae­rentes, in caussa sint, ut eae se alternatim contrahant & relaxent. 3. Caro cordis mus­culosa firmioris & solidioris est contextu­rae, quam quae inflationi & detumescentiae subjiciatur, ex nuda sanguinis rarefactio­ne: & major vis ad movendum vastam il­lam ac ponderosam cordis machinam vi­deatur requiri. 4. Si sanguis in utroque cordis ventriculo impense adeo raresceret; tunc proculdubio & Venae arteriosae, & Aortae orificia, multa ampliora esse debe­rent: quia sanguis rarefactus, ad egressum, quam ad ingressum, spatii plus desideraret. 5. Confusi orirentur cordis & valvularum motus; utriusque enim diastole eodem tempore perageretur, ac valvularum pro­inde adnihilaretur usus: quorum utrum­que experientiae & Naturae instituto ad­versatur. Praeterea, valvularum clausio & apertio, cum Aortae systole coincideret. 6. Denique, non est, quamobrem sanguis in corde rarefiat, ut detumeat iterum mox in arteriis: quis enim rarefactionis usus, si defervescit proximo temporis momento▪ Et haec sunt, quae nos dissuadent, guttu­lam unam aut alteram sanguinis, â cordis calore, in tantam molem rarefieri, ut mo­tus [Page 125] cordis caussa sit, quo tam vasta sangui­nis massa per universum corpus propellitur. Caeterum, cum Walaeo & Bartholino, arbi­tramur, levem quandam sanguinis (tum ob cordis teporem, tum ob puriorem aeris in­spirati partem sanguini permistam) rare­factionem, seu potius subtiliationem fieri in corde; eamque in arteriis aliquandiu per­seuerare. Sed de ea re planius in sequenti­bus, ubi de usu Respirationis agemus.

23. IV. Superest igitur, si sanguinis mo­tus ab ipsomet de [...]ivetur sanguine, ut id so­lum illius Quantitati conscribatur. Nam, cum substantia cordis, tam foris, quam in­tus, carnosa, robusta, & crassa est, omni genere fibrarum intertexta; & carneis prae­terea donatur columnis (quae ad motum maxime faciunt:) quamprimum sanguis in ejus ventriculos irruens, eos distend [...]it; cor, ad eum expellendum, collectis undi­quaque fibris, confestim insurgit. Consi­mili prorsus modo, quo ventriculus, inte­stina, vesica, uterus, &c. ubi à contentis supra modum distenduntur; per motum Restitutionis, corporibus membraneis ac fi­brosis omnibus communem, sponte se con­stringendo, quicquid molestum est, valide­expellunt; eoque semel expulso, consident ac conquiescunt, eorum fibris jam laxita­tem nativam nactis. Copiam autem fan­guinis, ventriculorum distensioni sufficien­tem, in cor, quoties dilatatur, immitti; [Page 126] exinde inferri potest, quod ex utroque ve­nae Cavae, & ascendente nimirum, & de­scendente, ramo suppeditetur copiose; & quod ab extremis usque venulis pellatur continuo, vehementer, & celeriter; ex le­gibus Circulationis supra demonstratis. Sed, quid rationibus immoremur, cum u­nico Experimento res conficiatur? Si vin­culo intercipiantur vasa cordi adferentia, vena Cava nempe & Arteria venosa, cor­de 3. aut 4. contractionibus inanito, mo­tus ejus desinit, reliquusque erit undulans tantum motus, & palpitatio; & soluta li­gatura, motum repetit. Argumento, certe, Herculeo, Cor à sanguine, ventriculos dis­tendente & irritante, continuo moveri; Instar rotae molendariae, perpetuo aquarum insultu agitatae; quo intercepto, cessat: & sanguinem, eo tantum nomine, motus sibi caussam esse posse. Verbo dicam; sanguis copia sua movit cor: & cor, constrictione sua, propellit sanguinem; & ita utriusque motus perennatur.

24. Apertum itaque est, sanguinem à seipso, ceu Caussa remota; & ab Alio, ceu proxima, moveri; non autem Attrahen­do, nec vehendo, sed solum pellendo.

Non Attrahendo; quia motus per At­tractionem, philosophice, non populariter, sic dictam, in universa rerum natura datur quidem nullus; quemadmodum, in tra­ctatu nostro de Qualitatibus vocatis occultis, [Page 127] fuse, & (ni fallimur) Areopagitice proba­vimus, facem nobis in ea re praelucente Clariss. Entio, cujus ore, dum loquitur, Elo­quentia ipsa effari videtur.

Nec vehendo; nam, praeter spiritus ipsos vitales, in corpore nil quicquam, quod san­guini bajuli vicem praestaret, possit imagi­nari: hi autem, ob levitatem suam & per­petuum avolandi conatum, sanguinem sur­sum solum veherent, sive in altum attol­lerent, ut in Micatione illius contingit; at eum & deorsum quoque, & ad latera mo­veri cernimus.

Restat itaque solum, ut moveatur per modum Pulsionis; idque & è corde in ar­terias, & è venis rursum ad cor. E corde quidem pellitur à corde; eo enim se undi­quaque vibrante, & constringente, sanguis è dextro ventriculo in venam arteriosam, è sinistro in aortam extruditur. Haec autem cordis Constrictio, partim Fibrarum omnis generis, quibus ejus parenchyma densissime intertexitur, partim (& potissimum) car­nearum Columnarum, quae in ventriculis visuntur, ope perficitur. Nam Fibrae illae in ventriculis, & in ipsa cordis substantia, manifesto constrictionem faciunt; quia à sanguine influente tument, & in latum di­stenduntur, & ita in longitudine abbre­viantur: non aliter ac musculosae omnes corporis partes motum suum absolvunt. Et dum ita tument, cavitas quoque ventricu­lorum [Page 128] cordis redditur angustior, & conten­tus sanguis exprimitur. Et ad hunc mo­tum Maximus Medicorum respexisse videa­tur, ubi cor Musculum validum appellavit. (lib. de corde.)

Versus cor iterum redit; quia sanguis con­tinuo suppeditatur; & quia Vena Cava cor appropinquans manifesto pulsat. Nam primo, sanguis sanguinem trudit pellitque; ut etiam exempto è corpore corde, motum sanguinis satis celerem in venis viderit Wa­laeus. Non id tamen propria sanguinis ad movendum potentia, sed partim partium extremarum pulsione, quae sanguine calefa­ctae & vigoratae, eum exprimunt in venu­las, tanquam onerosum: partim vasorum sanguine repletorum contractione sponta­nea: partim denique Musculorum in car­nosis & extimis partibus contractione & propulsione, ut advertit Harvaeus. Secun­do, Pellit etiam Vena Cava, quia leviter pulsat: quare cira cor carneas quasdam Fi­bras accepit, in homine, bove, & cane, con­spicuas; quas alibi in eadem haud inve­nias. Acidcirco probabile est, motum san­guinis incipere à vena cava; ad mentem Clariss. Walaei.

25. Non opus est, igitur, ut ad imagi­nariam illam Facultatem pulsificam, quam Galenus in cordis parenchymate collocavit, confugiamus: maxime quum certissimum est, sanguinem moveri, & cor pulsare, ante [Page 129] natum parenchyma; & ut quod sentiam, libere loqui liceat, ad Facultatem (ut, qua­lisnam illa Facultas sit, neminem unquam satis explicasse, praeteream) recurrere, quid aliud est, quam Deos advocare in theatrum, ut solvant nodum fabulae? ut egregie ad­vertit doctissimus Entius. Sed audacter con­cludendum est, Pulsum à duplici Agente peragi, sanguine nimirum, & corde. Ut planius dicamus; à sanguine fit distentio, seu dilatatio; à vesiculae vero membrana in ovo, in nato autem Foetu, à cordis auri­culis & ventriculis, fit constrictio, sive sy­stole: atque hac mutua operae societate alternatim instituta, sanguis per totum cor­pus impellitur, vitaque inde animalibus perpetuatur.

26. Nec mirabitur quispiam, Pulsum cordis à sanguine, ad motum contractionis irritante, exoriri; ubi duplicem in animali vivo cordis motum, una cum intercedente quiete, oculis propriis conspexerit, & phae­nomenon totum per proprias caussas expli­care aggressus fuerit. Manifestum enim est, cor primo dilatari; ideoque actionem il­lam sanguini influenti, ac ventriculos di­stendenti, proprie competere: constringi vero deinde suapte sponte; ideoque actio­nem illam à corde propriis fibris institui peragique.

Constat igitur, hunc motum cordis, qui Pulsus dicitur, ex tribus partibus compo­ni, [Page 130] ex Diastole, viz. Systole, & Perisystole. 1. Diastole (accidentarius quidem cordis motus) est dilatatio cordis, qua sanguis è vena cava in dextrum ventriculum, & ex arteria venosa simul in sinistrum influit.

2. Systole (motus cordis proprius & na­turalis) est contractio cordis & tensio in angustum, qua ad expulsionem suscepti sanguinis se colligit & constringit.

3. Perisystole, est inter utrumque motum quies & morula, quando sanguis ingres­surus est ventriculos, vel egressurus; adeo exigua in sanis, ubi cor celeri agitatur mo­tu, ut vix distingui possit; in moribundis vero, ubi cor languidum est, satis manife­sta. Duplicem autem Authores consti­tuunt; alteram nempe inter diastolen & systolen; inter systolen & diastolen, alte­ram. Nec fieri potest, ut duo contrarii motus in eodem subjecto successive insti­tuantur, nisi pausula interponatur.

27. Nec aliud quidem indicat (rem pressius saltem intuentibus) ipsamet cordis Figura, quae alia est in dilatatione, alia in constrictione, alia denique in perisystole. Nam

In Diastole (quae in media ad ventricu­lorum repletionem ac distentionem via in­ [...]ipit; & in media ad contractionem desi­nit.) cordis latus superius, à sanguine u­trinque per vasa venosa illabente, attolli­ [...]ur & tumet, sensim ad mucronem progre­diente [Page 131] tumore. 2. Latera tenuiora & ex­tensa, cavitatesque ampliores manent; un­de nulla, immisso digito in cor vivum, con­strictio sentitur. 3. Cor totum rubet, ob parietum tenuitatem, & receptum sangui­nem transparentem. 4. Conus recedens à basi, longiusculum reddit cor, ut capacius sit recipiendo sanguini; ideoque Cartesio & Regio, subtilissimis alias viris, non as­sentiendum, qui in diastole mucronem ad basin accedere, in systole recedere astruunt; co proculdubio decepti, quod dilatatio­nem eam esse existimaverint, quae revera est contractio.

In Systole, Mucro cordis accedit ad ba­sin, fitque elatior; quia expulsioni vacat, longitudine in latum versa, & quia basis immobilis est respect [...] coni, nullis vasis ad­stricti. 2. Cor pectus ferit, & prominulum est; quia erigitur sursum, & in se contra­hitur. 3. Parie [...]es interiores versus costas utrinque ad se adducuntur propius; quia constringuntur & angustantur, ut immisso digito experimur: exteriores autem tumi­di, in latitudinem ampliari videntur, à con­tractis partibus omnibus in tensione infla­tis. 4. Totum cor fit undique tensum & durum. 5. Contractius & angustius infe­riori loco, moleque minus, quod visu & tactu deprehendatur. 6. Album apparet, praesertim in Animalibus imperfectiori­bus, ob sanguinis eo tempore expulsionem.

[Page 132] In Perisystole, ubi cor ad naturalem la­xitatem redit, mucro recedit à basi, basis­que à mucrone, in quibufdam animalibus, ex observatione Walaei. 2. Laterales partes interiores exterioresque se versus costas ex­tendunt. 3. Anterior facies concidit, po­sterior deprimitur, maxime superiori loco ad aortae orificium. Atque haec quidem de cordis motu (quem soli Deo cognitum esse arbitrabatur subtilissimus Fracastorius) ex riuorum [...], dicta sunto.

EXERCITATIO VI. De Depuratione Sanguinis.

ART. 1. Eorum, quae circa praesens Argumentum versantur, synopsis & ordo generalis. 2. Excre. mentorum sanguinis Genealogia: 3. Vini, in par­tes sui heterogeneas, per destillationem, resoluti, ex­emplo illustrata. 4. Excrementa distinguuntur in Tenuiora, & Crassiora. 5. Ad Tenuiorū classem, spectant Vrina, Sudor, Lachrymae, & Liquor Lymphaeductuum: quae singulatim definiuntur. 6. E Crassiorum censu, sunt Phlegma, tum Aci­dum, tum Insipidum; Mucus narium, sputum, Saliva, Humor Felleus, Cerumina aurium, & excrementum Pancreatis: quorum singula bre­viter describuntur. 7. Ratio, cur non omnia Ex­crementa indiscriminatim in omnes; sed alia in has, alia in alias partes, in quibus separanda sunt, spe­ciatim admittantur: haud petenda videtur ab Ani­ma, seu Facultate quavis Directrice. 8. Nec ab Attractione similari. 9. Sed à varietate tum porulorum, qui in Emunctoriis sunt; tum parti­cularum, quibus Excrementa constant. 10. Ra­tiocinum, ad rei & elucidationem, & fidem egregie faciens. 11. Simile fieri quoque in Plantis; & in Tumorum quorundam p. n. in Animali­bus generatione ac augmento; asseritur 12. Excre­mentorum separatio etiam ad eandem Caussam refer­tur: ut pote quae per solam Percolationem effici vi­detur. [Page 134] 13. Colaturarum naturalium Divisio, & diversa species. 14. Quomodo serum à san­guine in Renibus dissocietur. 15. Et quomodo Phlegma, in Ventriculi & Intestinorum tu­nicis. 16. Sanguis, cur bili associatus, per amba­giosas ventriculi intestinorumque vias, in Portam circumducatur. 17. Et cur per Hepatis meandros, priusquam Cavam ingrediatur, circuletur. 18. V­sum Hepatis esse, sanguinem a bile elutriare. 19. Quia parenchyma est pars ipsus principalis. 20. Et merum Colum. 21. Demeaculis, sive poru­lis variis undiquaque pervium. 22. Idem porro evincitur, ex eo quod Portae, Cavae, & Pori Bila­rii capillaria per omnes parenchymatis partes ae­qualiter distribuantur. 23. Quod Porta, hepar in gressa, Pulsationem quandam experiatur: 24. Quod Nervus Hepaticus quoque nonnihil ad eam pulsationem conferat. 25. Quod sanguis proin­de, in Hepatis parenchyma jam influxurus, ali­quantulum reviviscat & fermentetur. 26. Di­ctorum de actione Hepatis, Anacephalaeosis, & Con­clusio, bilem à sanguine in Hepate sejungi, more prorsus Mechanico. 27. Excretio Excremento­rum, quî fiat. 28. Bilis, quomodo è vesicula Fel­lis, & Poro Bilario, in intestina, confertim & per intervalla, effundatur. 29. Partes omnes mem­braneas & fibrosas, ubi supra modum distenduntur, s [...] sponte contrahere. 30. Objectio. 31. Solutio. 32. Opinio Cartesii, de necessario Spirituum Anima­lium, ad motus actionesque Naturales edendas, con­cursu; rejicitur. 33. Motus omnes Naturales, à vir­ [...]nte cordis profluere; Paradoxum.

1. CIrculationi, Depuratio sanguinis est proxime consectanea, qua no­bilis ac generosissimis spiritibus [...]fertus ille liquor, ab impuris, & nitidissi­mae [Page 135] Biolychnii flammulae inutilibus pror­fus sui partibus separatur. De ea, igitur, paucis heic agere, ipsiusmet Naturae me­thodo consentaneum, nedum operae prae­tium judicavimus. Itaque de sanguinis Purgamentis jam dicturi, quomodo, & qui­bus è principiis generentur; quot sint eorum Familiae ac species; quibus in partibus parti­culatim separentur; & denique quonam Na­turae artificio instituatur singulornm & sepa­ratio, & excretio; ex ordine considerabi­mus.

2. Quoad Excrementorum itaque in sanguine Generationem, primo loco perscru­tandam; sciendum est, quod, cum sanguis liquor sit plane Heterogeneus, tanquam ex variis elementis, seu principiis materialibus constans; ideoque non omnes ejus partes, sed inflammabiliores solum Flammulae vi­tali possint in pabulum cedere: ubi par [...]es illae, quarum spiritus elementis crassioribus minus arcte uniti, seu (quod idem sonat) inflammabiliores sunt, & ad avolandum proniores; ab igniculo vitae accensi absum­tique fuerint; necessum sit, ut crassiores residuae, Naturae deinceps non solum inu­tiles, ast onerosae etiam, degenerent in Ex­crementa, è corpore, quamprimum id fieri possit, foras eliminanda, ne tota sanguinis massa puritate sua exuatur. Exhaustis nam­que semel dulcibus, pinguioribus, & ad ignescendum proclivioribus sanguinis spi­ritibus; [Page 136] cui usui, precor, poterit massa re­sidua inservire? Calori vitali, certe, sub­jectum inhaesionis amplius agere nequit: imo illi extinctionis caussa existeret potius, si in corpore, quam par est, diutius retine­retur. Quippe Sulphur ejus, ob continuum sanguinis fervorem, ac perennem spirituum absumptionem, brevi adustum, sive torre­factum; amarorem ac acrimoniam insig­nem sibi manifesto acquirit: Terrestrior crassiorque pars, Caput Mortuum à Chymiae peritis dicta, cum sale fixativo conjuncta, apta est coagulari ac lapidescere: Phlegma autem, sive viscida ac insipida pars, vasa capillaria obstruendo, impediret sanguinis circulationem: & Aquosior denique san­guinem dilutiorem atque serosiorem redde­ret, quam conveniret spirituum ejus inflam­mabilitati. Ut perspicuum sit, hasce san­guinis partes, post spirituum deperditio­nem, Excrementorum malitiam sensim induentes, Excrementorum ritu foras de­bere exterminari; facta prius earum, in va­riis locis, in eum finem à Natura compara­ratis, à sanguine separatione.

3. Caeterum, quae de Generatione Ex­crementorum in sanguine jam diximus, vi­ni in varias, quibus constabat, partes, per de­stillationem, resoluti exemplo commodis­sime possunt illustrari. Quippe, sicut vinum, ita & sanguis liquor est, ex elementis pri­miceriis, sive ingredientibus variis invicem [Page 137] permixtis, compositus; & in eadem per Analysin retrogradam resolubilis. Ut vini spiritus, sive particulae fugaciores, à fixio­ribus, phlegmate nimirum, tartaro, sulphu­re crasso, &c. facillime separantur: ita & sanguinis spiritus, activitate caloris vitalis. Quemadmodum vini spiritus, destillatio­nibus saepius repetitis, ad summum vola­tilitatis sive subtilitatis gradum exaltantur, ut magis magisque singulis rectificationi­bus, avolent, ac dispergantur: pariter sangui­nis spiritus, post iteratas Circulationes, adeo subtiles ac fugaces evadunt, ut in corpore diutius nequeant retineri, sed per habitum corporis exhalantes, in aërem diffugiant. Veluti vini residuum, postquam exhausti fuerint spiritus, nil nisi massa emortua, sive vappa est; quae solum ex insipido phlegma­te, tartaro, & sulphure crasso (quod diu­turniori ad ignem excoctione, amaritudi­nem ac acrimoniam acquirit) constat: sic sanguinis quoque residuum, exhaustis se­mel ejus spiritibus, vappescit, & in varii ge­neris excrementa facessit. Ejus enim Caseo­sae, & ad grumescendum magis comparatae partes, ad Fusionis statum, energia caloris vitalis, jam perductae, excrementum illud crassum ac viscidum, Phlegma communiter dictum, constituunt: Salinae autem, Terre­nis consociatae, Tartarum; quod una cum potulenta materia, in qua ad parem ferme fluiditatem dissolvitur, Vrinae suppeditat [Page 138] materiam: & sulphur denique crassius per­enni calore adustum, & sero arctissime uni­tum, Bilem, sive Excrementum Felleum constituit. Nec mirum debet videri, san­guinem tantam partium in se complecti va­rietatem; cum foras in pelvim eductus, ca­loreque nativo exutus, protinus (ceu dissi­milare quoddam) in diversas ejusmodi par­tes, segregatione spontanea, abire cernatur. In eo enim grumescente, pars caseosa (quę magis spiritualis, & ad Fusionis statum jam evecta est, proindeque donatur qua­dàm visciditate) superiorem locum occu­pans, sensim condensatur, & gelatinam ex cornu Cervino, seu mucaginem quandam, aut albumen ovi crassius plane refert. Dum aliae partes ejusdem sortis, nondum tamen ad perfectionem consimilem evectae, in fun­dum vasis subsidunt: & serum (sale, & sul­phuris etiam crassioris adustique pauxillo impraegnatum) caetera omnia circumfluit. Quod in solutione, sive partitione sangui­nis plerumque evenire observatur. Ut mi­nime dubitandum sit, quin massa sangui­nis emortua, i. e. dulcibus spiritibus (quo­rum miscella & activitate partes illius velu­ti ferruminabantur) orbata, in prima sui Entia facillime resolvatur, sive in Phlegma mucosum, bilem, ac tartarum secedat.

4. Quoad Secundum praesentis disquisi­tionis membrum, viz. Quot sint Excremen­torum, quae ex sanguine ortum ducunt, Fa­miliae, [Page 139] sive Genera diversa; licet, quae de eorum generatione jam diximus, huic eti­am rei aliquid lucis videantur foenerasse: haud superfluum tamen duximus, insuper advertere, quod, cum omnia Excrementa sanguinis conveniant liquiditate, ad duo proinde tantum Genera haud incommode possint referri. Sunt enim vel Tenuiora, vel Crassiora.

Ad classem Tenuiorum spectant 1. Uri­na, Tartaro praegnans; 2. Sudor; 3. La­chrymae, seu guttulae serosae ex oculis deci­dentes; 4. Liquor Lymphaeductuum: è Crassiorum censu autem sunt 1. Phlegma, sive Mucus pituitosus; isque vel Acidus, qualis in ventriculo & intestinis reperitur; vel Insipidus, qualem & è cerebro per pau­latum ac nares, & ê glandulis sublinguali­bus, exce [...]nimus per sputa [...]ionem: 2. Bilis, quae à sanguine in Hepatis parenchymate segregata, in vesiculam felleam colligitur; cui forsan affine est excrementum illud fla­vum ac amarulentum, quod in meatu Au­ditorio externo reperitur; ut & illud, quod ex Pancreate, per ductum quendam non ita pridem inventum, & Virsungianum, ab in­ventore, dictum, in intestinum Duodenum excerni volunt. De quibus paucula specia­tim.

E Tenuioribus,

Urina, est Excrementum serosum, sul­phuris adusti solutique pauxillo tinctum, [Page 140] sale volatili insigniter aculeatum, & faeci­bus terrenis leviter onustum; quod, una cum sanguine, ex arteriis Emulgentibus, in Renes delatum, in eorum substantia, à sanguine, per transcolationis modum, se­questratum, indeque per Ureteres, in Vesi­cam urinariam destillans, foras tandem ex­cernitur, per ductum Urinarium.

Sudor, consimiliter est Excrementum sanguinis serosum, exigua salis quantitate impraegnatum, nec sulphure forsan omnino destitutum, ex arteriolis in habitum cor­poris effusum, indeque per inconspicuos cutis porulos, humoris specie, expres­sum.

Lachrymae quoque constare videntur ex seroso salsoque excremento, per capitis arteriolas quasdam, in Caruneulas lachryma­les, in canthis oculorum majoribus existen­tes, delato, ibidemque à sanguine, prius comite suo, per colaturae peculiaris artifi­cium, separato; & ex eisdem vel voluntario (prae tristitia plerumque, & nonnunquam prae subitaneo effusiorique gaudio) vel in voluntario (in extremis doloribus, in febri­bus, variolarum eruptione, &c.) guttatim expresso.

Liquor ille limpidus, qui in vasis serosis, sive Lymphaeductibus nuper inventis conti­netur; est Excrementum tenue, ut pluri­mum tralucens & insipidum, ex mitioribus sanguinis halitibus, per arteriolarum tuni­cas, [Page 141] impellente calore, transmissis, & in Lymphaeductibus sensim condensatis col­lectisque (maximam saltem partem) geni­tum; & ex eisdem sanguini, quo ejusdem & coagulationem impediat, & micationem promoveat, iterum infufum; denuoque, post circulationes varias, per cutis porulos exhalans.

E Crassioribus,

6. Phlegma, sive Mucus ille pituitosus, qui in ventriculo reperitur, est succus qui­dam excrementitius, acore insigni aculea­tus, è Coeliacae arteriae ramo stomachico, in ventriculi tunicas importatus; ibidem à sanguine secretus, & in cavitatem ventri­culi tandem transmissus: ut appetitum ex­citet, ac ciborum dissolutionem (fermenti incidentis instar) concoctionemque adju­vet. Qui Intestinorum parietibus intus ob­ducitur, est succus pariter Excrementitius, verum acore destitutus, ex arteriarum Me­sentericarum extremitatibus deductus in intestinorum corpora, deindeque vel trans­udatione, vel per meatus inconspicuos, in eorundem cavitates transmissus; ut eadem & lubricitet, & ab assumptorum injuriis tueatur: quo munere semel defuncto, una cum faecibus alvinis excernitur, novusque continue accedit, priusquam vetus omnis in cloacam deturbatus fuerit. Qui vero, vacuus etiam acore, è Capite delabitur, est [Page 142] excrementum pituitosum, à sanguine in cerebri membranas, per carotides ac cervi­cales arterias, delato segregatum, & partim per nares, partim per palatum denuo ex­cretum. Ad cujus familiam spectat forsan & sputam, quod circa palatum, è glandulis pituitariis, circa basin cerebri existentibus, destillat: item liquor salivalis, qui ab hu­moribus in Tonsillas, & Glandulas sublin­guales, una cum sanguine, à corde propul­sis, ibidemque separatis, gignitur.

Bilis, seu Humor felleus, qui in vesica fellea continetur, est excrementum amaru­lentum, & subflavum, in sanguine, ex ejus­dem sulphure crassiori, laxiori, sero diluto, & caloris vi adusto, oriundum; in hepatis parenchymate separatum, indeque per du­ctus manifestos (de quibus mox speciatim dicemus) in intestinum Duodenum colle­ctim delatum, ut una cum eorum excre­m [...]tis in cloacam foras deturbetur. Cui affinis videtur & ea bilis species, quae Au­rium sordes constituit: hae siquidem sunt excrementum crassum, amarum, flavum, ex arteriolis capitis, prope aures effusum, & in meatu auditorio extremo sensim col­lectum: ut & ea quoque, quae è pancreate per ductum Virsungianum, in intestinum Duodenum effundi credunt nonnulli ex Mo­dernis emunctioribus.

Ex dictis, quomodo tum generentur, tum ab invicem internoscantur sanguinis [Page 143] Excrementa, luculenter (ni fallimur) pa­tet. Proximum itaque est, ut quomodo in dictis locis, per varia partitionis artificia, in eum finem à solerti Natura instituta, à sanguine segregentur, dispiciemus. Quod ut accuratius praestemus (res enim explica­tu haud ita fa [...]ilis videtur) necessum est, ut de ratione, cur Excrementorum alia in has, alia in alias speciatim, non autem omnia in omnes indiscriminatim, partes, in qui­bus peculiari modo separanda sunt, admit­tantur, prius disquiramus. Hoc enim in genere praemonstrato, paucioribus deinceps, ubi ad singularia deventum fuerit, difficul­tatibus implicabimur.

7. Ratio, igitur, cur Excrementorum a­lia in has, alia in alias corporis partes, in qui­bus separanda sunt, peculialiter & quasi de­terminate admittuntur; scil. cur Phlegma Acidum in ventriculum, potius quam in intestina; Insipidum vero in intestina, non autem in ventriculum, confluit; cur serum pariter Renes, non Hepar; Bilis autem con­tra Hepar, non Renes ingreditur; &c. ra­tio (inquam) admirandi hujus Phaenome­ni consistere videtur, non quidem in eo, quod ita diriguntur ab Intelligente Facul­tate, cujus sit munus, ut utiliores sanguinis partes ab inutilibus sive excrementitiis se­cernere, ita quoque illas in arteriis venisque elective retinere, has autem ad convenien­tia cuique Emunctoria amandare: nequ [...] [Page 144] in eo, quod excrementorum unumquod­que ab alio sui simili, ob naturae identita­tem, seu substantiam congenerem, allicia­tur attrahaturque: sed verisimilius in eo solum, quod partes corporis aliae, aliis, ad hoc vel illud peculiare excrementum excipiendum, sint accommodatiores; idque ratione Magnitu­dinis & Figura peculiaris pororum, qnibus donantur, qui alii sunt in his, alii in aliis par­tibus, Excremeut [...]rum secretioni destinatis.

Dicimus, Caussam effectus propositi non esse Animam aut distinguentem, ac di­rectricen [...] aliquam ejus Facultatem. Nam pri­mo, si isthaec excrementorum distinctio à Mente fieret (cujus Functio in Cogitatio­ne, seu Ratiocinatione sola consistit) illa certe ejus esset conscia: at nemo est (cre­diderimus) qui mentem suam sibi unquam fuisse consciam ullius talis actionis, qua excrementa tum à sanguine puro, tum ab invicem secernuntur, affirmarit. Deinde, eorum, quae in corpore fiunt, cuilibet Fa­cultatem peculiarem, ceu Gubernatricem Praesidemve consignare; quid aliud est, precor, quam cerebrum in abdomine col­locare, & partibus naturalibus rationem transferre, ut solertissime advertit doctiss. Entius? Et, qui ad Facultatis cujusdam pe­culiaris asylum, quoties occurrit difficul­tas de modo actionis ad oeconomiam Ani­malem spectantis, vecorditer confugiunt: rem quidem per se obscuram nimis, verbis [Page 145] tenebricosis magis obnubilant. Quae ars passim hodie in Philosophia obtinuit qui­dem: atqui revera adeo jejuna & futilis est, ut seipsam facile explodat. Temeraria siquidem, & figmentorum feracissima illa capita, quae inanes hasce Chimaeras, Facul­tates nimirum Attracticem, Retentricem, Concoctricem, Expultricem, Secretricem, Apponitricem, &c. primò excogitarunt, inque Medicorum scholas induxerunt: pa­ri jure sexcentas alias potuissent, usque dum Facultatum naturalium numerus excre­visset ad infinitum. Philosophantur sane multo felicius, qui, omnes actionum natu­ralium differentias, ex partium, sive or­ganorum, in quibus fiunt, Constitutione structurave varia solummodo adstruunt ex­oriri.

8. Nec Attractionem similarem, sive (ut alii loqui malint) spontaneam Coitionem; quemadmodum docuere quidam nominis inter Modernos celebratissimi: quasi con­similis naturae Excrementa facile inter se congregarentur, ratione [...]; eaque quae à sanguine jam secreta, inque propriis conceptaculis collecta, seorsim existunt, ejusdem generis alia cum sanguine in arte­riis promiscue adhuc fluitantia, instar Mag­netis sibi cognatum allicientis serrum, ad se attraherent. Nam, Motus per modum Attractionis, in universa rerum natura da­tur quidem nullus; ut alibi fuse compro­bavimus. [Page 146] Deinde, si daretur; Excremen­tum tamen proinde nullum aliud sui simi­le ad se alliceret: quia simile non potest agere in simile, qua simile; non magis cer­te quam in seipsum. Accedit, quod, quam­quam è summis etiam Philosophis com­plures, ingenii nervos omnes & aculeos in­tenderunt, ut huic, de Attractione propter similitudinem substantiae, opinioni fidem facerent: ex iis tamen nullus quidem eam aliis, attentius rem considerantibus, vel in­telligibilem sat reddere valuit. Recte ita­que Regius (Fundament. physic. pag. 197;) Excrementorum attractio & spontanea coitio, unt rejiciendae, quia non sunt manifestae, vel sintelligibiles, nec probatae.

9. Sed Varietatem solummodo tum Poru­lorum, qui in Emunctoriis sunt; tum Particu­larum, quibus excrementa constant. Cum e­nim Emunctoria corporis varia, varios po­ros; & Excrementa pariter variarum figu­rarum & magnitudinum habeant particu­las: nihil certe magis credibile est, quam eas, tanquam cribrando, & in varias partes intromitti, & in eisdem à sanguinis puri particulis separati, colligique. Quod ut melius intelligatur, de eo nobis planius di­cendum est.

10. Sciendum est, igitur; quod, ut partes Animalis, instar variorum cribro­rum, poris, magnitudine & figura etiam variis, sunt praeditae; ita & varii ejus­dem [Page 147] humores ex particulis magnitudine pariter & figura variis, constituantur: quod­que heinc eveniat, ut alius quidem humor ingrediatur in has, alius autem in alias par­tes. Cum itaque certissimum est, unum­quodque Excrementum singulare, ex hujus vel illius magnitudinis & figurae determi­natae particulis, invicem coeuntibus, atque peculiari quodam modo inter se complica­tis, constare; & unamquamque similiter corporis partem, in excrementi alicujus particularis secretionem à Natura fabrica­tam, peculiari modo constitutam esse, ut ejus nedum vasa conspicua, parenchyma, aliaeque partes sensibiles, ast insensibiles etiam particulae, coeci meatus, & poruli, de­terminatam sibique peculiarem obtineant constitutionem, quoad magnitudinem, fi­guram, contexturam, ratione cujus à reli­quis omnibus partibus differt, & ad munus suum explendum particulatim accommo­datur: hisce (inquam) ita se habentibus, rationi summe consentaneum videtur, quod, licet sanguis per arterias ad omnes indiscriminatim corporis partes, protru­dente cordis pulsu, propellatur; singulae tamen corporis partes eas solum ejus partes in se admittant, quae (respectu magnitudi­nis & figurae particularum suarum minu­tiorum) maximam cum earum porulis aut meatibus insensilibus habent Analogiam, sive similitudinem; exclusis interim aliis, [Page 148] quibuscum illis nihil ejusmodi proportio­nis intercedit. Heincque proculdubio est, quod serosiores sanguinis particulae ingre­diantur Renes; phlegmaticae Ventriculum & Intestina; biliosae Hepar, &c. nempe, quia inter hujus vel illius Excrementi par­ticulas, ex una parte; & porulos inconspi­cuos hujus vel illius peculiaris Emunctorii, ex altera; tanta est (respectu Magnitudinis & Figurae utriusque) Correspondentia, seu Analogia, ut aliae quidem facillime admit­tantur, & excipiantur, aliae vero prorsus ex­cludantur. Neque est, quod heic metua­mus, ne per poros, per quos serum in R [...] ­num substantiam se insinuat, Phlegma et­jam, aut Bilis simul intret: aliter enim fi­guratae & complicatae sunt particulae seri, aliter Phlegmatis, aliter Bilis; ita ut unae possint transire poros, quos alterae non pos­sunt: & praeterea partium harum meatus ita sunt adaptati, ut hujus vel illius peculi­aris humoris ingressui pateant, alterius ve­rò non.

II. Nec mirabitur quispiam, hoc fieri in Animalibus; ubi idem in Plantis etiam necessariò contingere, secum in animo pen­sitaverit. Variae equidem Plantae in eodem horto, imo in eadem area consitae; quaeque diversum ac peculiarem succum (quasi ele­ctione factâ) in se admittunt, excipiuntque, rejectis aliis, quibuscum porulis suis nulla intercedit particularum succi appulsi affini­tas. [Page 149] Quinetiam in una eademque Arbore, succus quidam peculiaris cortici accedit, alius medullae, foliis alius, fructui item, se­mini, ossibus, & glumae, singulis alius ap­ponitur; idque respectu illius, quae inter hujus vel illius succi excipiendi particulas, & partis excipientis porulos est, Analogię; citra similarem, seu Magneticam, vel ullam aliam non intelligibilem Attractionem. Hoc pacto (ut ad Animalia revertamur) in Tumoribus p. n. tales soli humores in par­tes affectas subingrediuntur, quorum eae, ob peculiarem porulorum suorum constitutio­nem, praecipue sunt capaces; exclusis inte­rim aliis, quibuscum illis minus convenit: quemadmodum in M [...]liceride, Atheroma­te, & Steatomate, peculiares quaedam con­gestiones, melli, cerae, & sevo persimiles saepius reperiuntur. Ut digne demum con­cludamus, Caussam, cur Excrementa sin­gula, à sanguine separanda, in cuique par­ticulatim convenientia Emunctoria, reli­ctis aliis, sese insinuant; in eo solum con­sistere, quod eorum particulae, magnitudi­ne figuraque sua, ita comparatae seu pro­portionatae sint, ut hujus vel illius, non au­tem ullius alterius ex Emunctoriis, poru­rulis particulatim respondeant; eoque no­mine eosdem libere subintrent.

12. De Modo Secretionis, sive Separatio­nis Excrementorum, idem quoque sentien­dum arbitramur. Omnis enim variorum [Page 150] humorum, qui confusi prius & permisti e­rant, in corpore Animalis, distinctio actua­lis, seu in diversas species separatio, per Cribrationis, seu Colaturae modum, effici vi­detur: & ubi quid per vas colatorium trans­mittitur, necesse est, ut materiae transmit­tendae particulae, tum magnitudine, tum figura, respondeant foraminulis seu poris corporis ejus, per quod transmittuntur; a­lias siquidem transirent nunquam. Quo­circa, cum idem in singulis partibus secre­cretioni excrementorum destinatis, in ven­triculo nimirum, intestinis, renibus, hepa­te, &c. videamus evenire; fas est concipere, separationem excrementorum in eisdem fa­ctam, speciem quandam Colaturae prae se ferre: eamque solùm fieri Mechanice, i. e. à particularum succi separandi, ad poru­los partis separantis, tum magnitudine, tum figura, proportione, seu Analogia pe­culiari, dependere. At vero varia viscerum Parenchymata, secernendis diversis humo­ribus comparata, porulis variis (majoribus nimirum, minoribus, rotundis, oblongis, rectis, obliquis, anfractuosis, &c.) esse praedita; vel exinde manifestum est, quod eorum Moleculae, sive concretiones minu­tissimae, ex quibus constituuntur, tum va­riarum Magnitudinum & Figurarum sint, tum diversimode inter se (in uno scil. la­xius & rarius; in alio arctius densiusque) complicentur & contexantur. Quippe, cum [Page 151] partium poruli nihil aliud sint, praeter ina­nia spatiola inter earum particulas solidio­res, non in omnibus, sed aliquibus solum (nunc pluribus, nunc paucioribus) punctis se mutuo tangentes, intercepta: prout istae particulae diversimode invicem coaptantur, ita diversarum magnitudinum & figurarum porulos inter se relinquant, necesse est. Ex­crementa, similiter, ex particulis, quae va­rie & figuratae, & complicatae sunt, consta­re; supra à nobis demonstratum est. Ea­dem autem, per angustos viscerum meatus, ut ut non oculis, sed mente sola sint con­spicui, pertransire posse; patet ex cute, quo­vis loco ictu aciculae vulnerata, & sangui­nem promptissime emittente: quippe, qui necessario ex porulis illius inconspicuis prodeat.

13. Quoad diversa autem Colaturarum Genera, quae in diversorum humorum ab invicem dirimendorum gratiam, solertissi­ma instituit Natura, in Animalium corpo­ribus; licet multiplicia sint, ad Duas tamen Classes commodissime (saltem praesentis nostrae Disquisitionis respectu) possunt o­mnia reduci. Omnes nempe vel ad Nutri­tionem, vel ad Excretionem tendunt.

Colaturae in ordine ad Nutritionem insti­tutae exemplum habemus in illo nutricatio­nis modo, quo omnes Fibrosae, Membra­nosaeque corporis partes, ex succo Nutritio, sibi noviter quotidie subministrato, sumunt [Page 152] alimentum. Summè enim probabile est, eas (ut & caetero [...] forsan omnes) corporis partes solidiores, non quidem sanguine, at succo quodam mitiori dulciorique, singulis per Nervos delato, nutriri; qui cum gluti­nosus est (albumen quippe ovi crassius ex­acte refert) ut aquosiori tenuorique quodam vehiculo diluatur, quo facilius ac profun­dius in ipsam partium substantiam se insi­nuet, oportet. Istud autem vehiculum, cum aliter partibus nutriendis sit inutile, intro­ductâ in partes alimoniâ, mox ablegandum venit: ideoque per vasa serosa, sive Lym­phaeductus non ita pridem inventos, in ampliora spatia revertitur. Sed de hac re accuratius in sequentibus.

Secunda autem Classis (ex illis nimirum constans Colaturis, quae humorum Excre­tioni sunt praecedaneae) in tres species sub­dividitur. Quarum Prima est, cum, rejectâ humoris parte tenuiori, crassior retinetur. Cu­jus specimen videre est in Renibus; ubi se­rum per eorum patenchyma, in Ureteres, ac deni (que) in Vesicam urinariam transfundi­tur; sanguis vero purior per venas Emul­gentes, in venam Cavam revertitur. Idem quoque in sudoris, Lachrymarum, salivae, &c. à sanguine separatione, forasque extra cor­pus eductione, manifest ô contingit.

Secunda (primae è diametro contraria) est, ubi tenuior humoris pars retinetur, reject â crassiori. Talem percolationem in ventri­culi [Page 153] & intestinorum tunicis fieri observamus; quando Mucus pituitosus, sive Phlegma e­mortuum, in eorum cavitatem transmitti­tur; retento interim sanguine, ut à phleg­mate jam defaecatus, in venam Cavam re­ducatur. Hujus etiam sortis est ea secretio, quam in Cerebro conjectamur institui, ubi Mucus à sanguine dissociatur, in palatum & nares mox deducendus.

Tertia (prioribus multo mirabilior) est, quando diversi humores aequalis ferme consi­stentiae, sive crassitiei, ab invicem sejunguntur: ut remanente altero, alter extrudatur. Talis Colatura peragitur in parenchymate Hepa­tis. Felleus enim humor, à sanguine, dum adhuc calet, quoad consistentiae crassitudi­nem, vix quicquam differt. Invenit ta­men artificium singulare Natura, quo isti quoque ab invicem segregentur. Res qui­dem summas industriae Humanae vires lon­ge exsuperans; quaeque Arti prorsus inimi­tabilis est. Quis enim spondere ausus sit, se Artificialem colaturam facturum, quae alterum ex consimilis crassitiei humoribus, ab altero plane sejungat? At vero, quanam ratione id in jecinoris substantia perficiatur; infra dispiciemus,

Tantum praeliminari verbo, de variis Colaturis, in sanguinis à diversis suis Fae­culentiis partitionem institutis, in Genere. Sequitur, ut quomodo singula ex ante di­ctis Excrementis, in loco sibi in eum finem [Page 154] speciatim comparato, secernantur; particu­latim edisseramus.

14. Sciendum itaque primò est; fan­guinem, dum suum peragit circuitum, in arterias Emulgentes, propellente corde, co­piose intrudi; indeque per varias earum ramificationes (quae in plures, & minores minoresque continuo ramulos, dum in te­nuissima capillaria, & capillaribus subtilio­ra, visumque prorsus effugientia terminan­tur vascula, abeunt) in ipsam Renum sub­stantiam sparsim effundi. Quae cum ex variis, varièque inter se coadunatis partibus constat; eoque nomine porulis magnitudi­ne, figura, situque diversis donatur, quo­rum alii sanguinis, alii seri particulis exci­piendis speciatim accommodantur: inde contingit, ut sanguis in sibi magis propor­tionatos porulos se insinuans, ab extre­mitatibus ramulorum venarum Emulgen­tium, per renum parenchyma undiquaque dispersis, sensim excipitur, tandemque de­ducitur in venam Cavam; dum serum si­militer in alios particulis suis exactius adae­quatos ingressum, defertur in Carunculas Papillares, perforatas in ramos Ureterum; qui in unum amplum sinum, seu ureterem expansum coeuntes, id trudunt in ipsum ureterum truncum, unde in vesicam gutta­tim destillans, urinae forma per meatum urinarium excernitur. Et hic verus vide­ [...]ur Modus, quo serum, à sanguine disso­ciatum, [Page 155] per Renum parenchyma percola­tur.

15. Secundo, ubi Arteriae Coeliacae & Mesentericae, per ramulos suos illis partibus insertos, sanguinem à Phlegmate tam Acido, quam Insipido, nondum repurgatum, dedu­xerint in Ventriculi & Intestinorum tunicas; in quibus poruli sunt, tum quoad magni­tudinem, tum quoad figuram situmque in­ter se differentes, ut alii sanguinis puri, alii phlegmatis Acidi, aliique Insipidi par­ticulis excipiendis speciatim sint accommo­dati: evenit, ut (ob hancce meatuum in­conspicuorum diversitatem) sanguis jam defaecatus quidem, per sibi congruos poru­los, in venulas capillares, arteriolis adferen­tibus respondentes, impellatur, indeque per venas ampliores in venam Portae defe­ratur; phlegma vero Acidum, per alterius generis porulos, particulis suis maxime [...] sive Conformes, transeat in cavi­tatem ventriculi; & Insipidum patiter per alias tenuissimas vias transgressui ejus prae­paratas, in Intestinorum cavitatem effun­datur. Et sic sanguinem Phlegmati in ven­triculo intestinisque ordinario valedicere, existimamus.

16. Tertio, quod ad humorem Felleum, qui proxime expectat separari, attinet; sci­endum est, eum phlegma emortuum, ex Aorta usque, per longas arteriarum Coelia­carum & Mesentericarum ambages, ad ven­triculi [Page 156] intestinorumque corpora, individuè comitari: ubi vero eo pervenerit, mox idem deserere; eoque jam relicto, una cum san­guine tendere in venam Portae, ut per eam deductus in Hepatis parenchyma, in eodem denuo sejungatur. Minime enim conveni­ret, ut iste succus excrementitius à phlegma­te prius dissociaretur, aut per breviorem viam, ex Aortae trunco descendente, in venae Portae truncum immediate rectáve transmigraret: idque ob quatuor solidiores rationes, à Cl. Glissonio nostro, in rei eviden­tiam fidem (que) majorem solertissime allatas, ideoque nobis heic digne recitandas.

I. Aliàs non in jecinoris parenchyma, uti oporteret, effunderetur. Cum enim neque Coeliacae, neque Mesentericae arte­riae rami ulli immediate ad ipsum paren­chyma deferantur, (unico illo praetenui ramulo, Hepatico dicto, quem ex se emit­tunt ad Hepar, non immediate in substan­tiam, sed vasa ejus derivato) necessum fuit, ut humor Felleus, sanguini associatus, per earundem arteriarum alios ramulos, venu­lis ex vena Portae propagatis respondentes, circumduceretur. Et haec quidem Caussa principalis est.

II. Videtur necessarium, ut humor Biliosus phlegma comitetur, donec ventri­culum & intestina praetergressus fuerit. Quippe, confessa res est, & manifesta o­mnibus, mucosum hoc Excrementum [Page 157] ventriculo intestinisque obstruendis perido­neum esse; nisi bilis istuc cum eo simul appelleret: haec namque est humor ape­riens ac detergens, neque angustos partium earum meatus facile à viscida pituita oppi­lari sinit. Quaeris hujus rei specimen? Il­los aspice, in quibus (praefervidi tempera­menti cum sint) humor Felleus abundat; videbisque ventriculos & intestina eorum rarissime mucosis infarctibus oppleta esse; contra autem in frigidis constitutionibus (praesertim in Clorosi & Cachexia labo­rantibus) partes illas permagna viscosi phlegmatis copia praepeditas reperies. Ar­gumento certe manifestissimo, humoris fellei consortium phlegmati, usque dum illud in ventriculi intestinorumque tunicas fuerit effusum, admodum esse necessa­rium.

III. Humor ipse Felleus videtur ulteriore­quadam praeparatione indigere, priusquam commode à sanguine separari queat. Nam si bilis rectà ad Hepar iret, vix fieri posset, quin aliquid phlegmatis emortui eodem unà raperetur; quoniam humores isti, quamdiu in arteriis manent, haud facile actu ab invicem secedunt: & quotiescun­que secernuntur, id, nisi phlegmatis pri­mum recessu, nequaquam fit. At vero, si sanguis biliosus, cum mucoso phlegmate permistus, ad Hepar (obstructionibus tan­topere obnoxium) tetendisset; vix un­quam [Page 158] sane ab oppilationibus fuisset libe­rum. Ideoque opus erat, ut, antequam bilis ad Hepar accederet, pituitosum ex­crementum actu ab illa segregaretur.

IV. Videtur humor Felleus sanguini firmiter adhaerescere; quod in seri illius parte fundatus sit, nec facile ab illo, citra ulteriorem praeparationem, separari possit. Ideo necessum erat, ut hoc pacto per ven­triculi atque intestinorum ambitus circum­duceretur; quo partes hasce pertransiens, ad secretionem faciendam porro fieret in­clinatior. Hoc quidem, opinor, nemo ne­gaverit; esse in ventriculo Fermentandi vim acerrimam: idque Aciditas illius, ci­borumque solidorum festinata dissolutio atque coctio luculenter evincunt. Consi­milem quoque Fermentandi potestatem in Intestinis reperias; qua fit, ut humores in iis nimium subacti, facile ad putredinem pro­ni sunt. Dico pręterea, humores impuros nullo meliore compendio, quam Fermen­tationis opera, ab invicem sejungi. Quip­pe, notum est, vinum ac cerevisiam, factâ semel fermentatione, promptissime defae­cari: sine illa autem id nunquam contin­gere. Quamobrem summopere ex usu erat, ut sanguis plurima bile onustus, hoc pacto ad ventriculum & intestina circumiret, priusquam ad organum secernendae bili de­stinatum pertingeret: ut sic, nempe, ac­quisito Fermentationis modulo, fieret post­ea [Page 159] magis separabilis. Et hae sunt rationes Glissonianae, quibus ratum fecit magnus ille vir, Naturam haud temere biliosum hu­morem tanto circuitu deduxisse; quoniam hac arte separationem illius tutiorem faci­lioremque reddidit.

17. Nec minus consulte egit eadem Na­tura, ubi sanguinem, amarulento humore (ad successuram mox separationem jam praeparato) etiamnum onustum; non qui­dem è venae Portae trunco, immediate in Cavam: sed per varios ac tenuissimos He­patis meandros prius transire, instituit. Si enim sanguis, dum adhuc impurus manet, venae Cavae rectà infunderetur; Felleum, certe, excrementum, in eo nidulans, mas­sam illius universam cito pollueret, deque vitae necessaria puritate, intra pauculos dies, plane dejiceret. Quò praecaveretur, itaque, ejusmodi malum, sapientissime à Natura comparatum est, ut sanguis, ante­quam ingredi Cavae confinia permittatur, è venae Portae extremitatibus, in ambagio­sum Hepatis parenchyma impellatur, ibi­demque ab humore amarulento elutriatur. Et sic sanguinem, una cum comite fuo fi­dissimo, ad Hepar tandem perduximus: Restatque solum, ut quomodo ab eodem, eo loci, dissocietur, exponamus.

18. Sanguinem biliosum, in Hepar de­ductum, è Venae Portae capillaribus, im­mediate sive per Anastomôseis mutuas [Page 160] (quae revera tantum imaginariae sunt, ne­mini enim Anatomicorum eas ad sensum unquam demonstrasse contigit) in capilla­ria venae Cavae rursum transfluere: sed per ipsum Hepatis parenchyma percolari prius; hodie notius est, quam ut dici debeat, aut prolixe moneri. In quem autem Finem percolationem istam à Natura (quae nihil unquam incassum instituit, nec ad amba­ges confugit, ubi via compendiaria uti li­cuit) destinatam fuisse, existimas? Certe, alicujus vel Alterationis, vel Separationis gratiâ institutam esse, necessum est. Non in ordine ad Alterationem aliquam id fie­ri, satis exinde constat, quod talis heic nul­la effingi possit; quoniam sanguis eadem forma egreditur, qua hepar primum ingre­diebatur. Superest igitur, ut Separationis caussa ita res ordinetur. Quid autem à sanguine separandum jam restat? praeter humorem Felleum, certe, nihil: caeteris o­mnibus excrementis jam ante sequestratis; neque aliud quicquam colatura per Hepar facta secernitur, quemadmodum Poro Bi­lario adaperto manifeste dignoscitur. Ar­gumentum sane consideratu heic dignissi­mum, quodque suo solum robore validum satis sit evincere, verum jecinoris officium esse, sanguinem è vena Portae excipere; ab hu­more felleo, qui eidem commifcetur, elutriare; depuratumque in venam Cavam deducere; dum Bilis per alias peculiares vias partim [Page 161] in Porum Bilarium, partim in Cystim fel­leam, sensim deponitur.

19. Ut ipsam autem Actionis hujus, quam Hepatis esse genuinam propriamque heic asserimus, Rationem, sive Modum de­mum elucidemus; advertendum est,

I. Parenchyma Hepatis, partem ipsius esse principalem, & cui caeterae omnes, quae ad constituendum hoc amplum, artificio­que tam mirabili extructum viscus concur­runt, videantur famulari. Particulatim, Liga­menta stabilimento ejus sunt, ne mutaret si­tum; Tunica circumvestit; Porta, illi sangui­nem apportat; huic, Caspula communis mi­nistrat; Arteria & Nervus Hepaticus par­tim faciliori sanguinis per omnes paren­chymatis partes trajectioni; partim expe­ditiori bilis jam separatae, in Porum Bila­rium influxui, inserviunt; Venae Cavae ra­muli, sanguinem purum exportant; Pori­que Bilarii vascula bilem similiter auferunt. Ut minime dubitandum sit, quin reliquae omnes Hepatis partes, Parenchymati ejus aliquatenus ancillentur: quodque in eo­dem fiat ea peculiaris percolatio, qua san­guis ab admixtae bilis consortio expe­ditur.

20. II. Idem parenchyma esse merum Colum, in excrementitiae bilis à sanguine puriori repurgationem, peculiari quodam modo effictum. Quod ipse luculenter de­monstrat Effectus. Quotiescunque enim [Page 162] duo diversi liquores partem aliquam mix­tim ingressi, separatim, inque diversos ca­nales secreti egrediuntur; est ex necessita­te, separationem illam fieri per modum co­laturae; partemque adeo, in qua percolatio efficitur, importatis liquoribus Coli vicem praestare. Cum itaque consimilem effe­ctum in Hepatis parenchymate fieri obser­vemus; quidni concludamus, idipsum esse Colum quoddam peculiare?

21. I I. Hocce Parenchyma, quod è par­tibus diversimodis, iisque in laxam, spon­giosam, facileque friabilem substantiam, peculiari modo contextis, videtur consti­tui; porulis magnitudine, figura, situque diversis undiquaque esse pertusum, quo­rum alii nondum repurgati sanguinis, alii bilis, alii sanguinis puri particulis in se ex­cipiendis speciatim sunt accommodati. Quo concesso, summe probabile est, quod, postquam sanguis ex ultimis venae portae capillaribus in primi generis porulos fuerit effusus, humoris Fellei particulae in secun­di porulos se insinuent, perque eos in Pori bilarii capillaria transfluant; sanguinis au­tem puri particulae similiter in Tertii poru­los intrusae, per eos in Venae Cavae capil­laria deferantur: quodque horum humo­rum separatio, solum ob porulorum in parenchymate diversitatem, heic contin­gat.

Caeterum, hic alia quaedam nobis oc­currunt [Page 163] strictim contemplanda, quae & lu­cis & fidei haud parum huic sententiae no­strae videantur adferre. Quorum

22. Primum est, vasorum praedictorum ramificationes, in minima usque capillaria excurrentes, in omnes parenchymatis hu­jus partes sensibiles aequaliter distribui; ad­eo ut venae Portae subdivisiones extremae sanguinem bile adhuc inquinatum, singulis illius partibus prompte infundere; Pori bi­larii propagines ultimae bilem in parenchy­mate jam actu elutriatam ex singulis exci­pere; venaeque Cavae fines pariter sangui­nem jam nitidum factum, è singulis expor­tare convenientissime possint. Documen­tum sane singulare, totum hocce à bile repurgandi sanguinis opus, in Hepate fa­ctum, esse mere Organicum, seu fieri Me­chanice; idque nullo Naturae interim illa­to incommodo. Cui accedit & hoc uni­cum; Fabricam jecinoris huic operi adeo examussim esse accommodatam, ut accom­modatior vel ab ipsomet Archimede nun­quam potuisset excogitari.

Secundum; venam Portae, quamprimum Hepatis cavum ingressa est, pulsationem quandam (licet debilem, & arteriae simpli­cis obscuriorem) nancisci; idque Capsulae communis, in qua includitur, atque arteriae Hepaticae, quam itineris comitem habet, beneficio. Cum enim in eodem involucro communi cum Arteria Hepatica unà inclu­ditur; [Page 164] ut ab illius Diastole aliquantulum comprimatur, rursumque in ejusdem Sy­stole, relaxetur; & eo pacto dilatationem, compressionemque, Arteriarum more, al­ternatim experiatur, necessum est. Et quo­ties in hunc modum comprimitur, fieri non potest, quin compressa sanguinem co­arctet, & cum impetu quodam in hepatis parenchyma circumquaque elidat: qui anteriores sanguinis fluctus veluti à tergo impellens, in caussa est, ut fluxus sanguinis per parenchymatis demeacula sit conti­nuus, juxta ante dictas Circulationis leges; citra omnem vel Attractionis similaris, vel distinguentis Facultatis necessitatem.

24. Tertium; verisimile esse, Nervum Hepaticum quoque nonnihil ad hanc Portae pulsationem conferre. Quippe nervus iste in horum vasorum capsula communi in­cluditur; nec minus in illam, quam in po­ri bilarii ramulos distribuitur. Ideoque ar­teria Hepatica dilatata nervum hunc ali­quantulum comprimit, & ad contractio­nem sui saciendam irritat: quod sane fieri nequit, sine aliquali quoque Capsulae communis constrictione; ideoque necesse est, ut Porta quoque, quae in illa includi­tur, nonnihil coarctetur. Imo vero haud facile intellectu est, in quemnam alium fi­nem Capsulam communem adeat, praeter­quam ut motum ei aliquem impertiat. Nam, si capsulae huic sensus ullo modo ex [Page 165] usu fuerit; oportet sane motus gratiâ ei donatus sit: vix autem alius aliquis mo­tus eidem convenit, praeter Contractio­nem & Dilatationem illam, è quibus pul­satio (quam jam diximus) constituitur; ut egregie advertit solertiss. Glissonius.

25. Quartum; esse veritati summe con­sentaneum, pulsatilem hunc Portae intra Hepatis confinia motum, in caussa esse, ut sanguis (prae itineris usque à corde huc emensi longitudine, jam prope langue­scens, deque calore suo haud parum re­mittens) & Fermentationem ad ipsius per­fectionem adeo necessariam, & Micatio­nem, quam in venularum angustiis planè amiserat, heic recuperet; utque eo pacto, ad quendam vitalitatis gradum, talem nem­pe, cujus respectu, parenchymati Hepatis vivificando sufficiat, restituatur. Maxime si consideretur, sanguinis huc appulsi spiri­tus (eidem tum micationis, tum caloris authores) qui alioquin avolarent, in vena portae, ob duplicem ejus tunicam, coërce­ri. Hoc autem ita se habere, vel inde pa­lam est; quod spiritus vitales parenchyma­ti aliunde suppeditari nequeant. Arteria enim Hepatica in Capsulam communem solum & vasa Fellea plane insumitur, ne­que ipsum Hepatis parenchyma uspiam at­tingit. Quum itaque, praeter Portam uni­cam, aliud vas nullum sit, per quod par­enchymati huic sanguis suppeditetur; ne­cesse [Page 166] est ut idem vitalitate omni destitua­tur; nisi concedatur, sanguinem per Por­tam delatum, ad aliqualem vitalitatis, qua sensim exciderat, gradum exaltari; idque partim pulsationis in portam impressae, partim Fermentationis levioris, in sangui­ne, à retentis spiritibus, de novo excitatae, beneficio. Nam, citra sanguinis, vitalitatis aliquo modo participis, influxum, partem corporis nullam posse vivificari; cuilibet palam est: & ex Anatome liquet, Hepatis parenchyma nullum omnino, nisi è Porta, sanguinem excipere. Oportet, igitur, ut sanguis vitalitatem suam in Porta quadan­tenas recuperet; quod sane, nisi eo, quem diximus, modo, haud facile evenerit. Por­ro, ut hujus, quam sanguini heic adscripsi­mus, Reviviscentiae rationem modumque magis intelligibilem reddamus; ob oculos ponamus familiare illud cordis è vivo A­nimali recens exempti motus jam languen­tes, imo prorsus extinctos, resuscitandi Ex­perimentum, ab Harvaeo & aliis toties fa­ctum. Nempe, si Viperae, Anguillęve cor­c [...]lum, è corpore, celeri doctaque manu exectum, tabulae imposueris; & postquam omnis pulsatio disparuit, dextrae ipsius au­riculae levem fomitem adhibueris: videbis illico, motum, pulsationem, & quasi vitam ipsam à sanguine redintegrari; modo is calorem omnem innatum, spiritumque vi­talem haud penitus amiserit. Documento [Page 167] certe conspicuo, recalescentem sanguinem Cordi motus esse Authorem. Quidni ita­que crediderimus, eundem sanguinem (au­cto ejus ob spititus inibi coërcitos calore) ad consimilem modum, in Porta revivi­scere, eique vitalitatis gradui, qui hepatis parenchymati, influxu vitali caeteroquin prorsus carituro, animando sufficiat, de­mum restitui?

26. His ita positis, restat solummodo, ut quantum ad praesentis nostri Theorema­tis elucidationem faciant, breviter videa­mus. Si, igitur, primo ad aequalem praedi­ctorum vasorum per omnes Hepatis paren­chymatis partes Distributionem; deinde ad eam Venae Portae, intra Hepatis substan­tiam, Pulsationem, qua motus sanguinis per ejusdem angustias haud segniter pro­movetur; & denique ad sanguinis Revivi­scentiam, in eadem porta, à spiritibus re­tentis collectisque, factam, respexerimus: facillime quidem intelligemus, quam nullo negotio sanguis in omnes parenchymatis partes distributus, in eo ab impuritatibus biliosis secernatur; idque ob solam eorum, quibus illud parenchyma undiquaque per­tusum est, demeaculorum, sive pororum varietatem, juxta modum prorsus Mecha­nicum. Quae difficultas praecipua fuit, cu­jus solutionem in nos ex professo heic su­scepimus.

27. Excrementa, postquam à sanguine [Page 168] puro secreta fuerint, inque propria conce­ptacula seorsim collecta; ne corpori no­ceant, foras excerni quoque mox requi­runt. Quocirca, cum de variis excrementa separandi modis, hucusque à nobis actum est; methodus perspicuitatis, quam ab ini­tio nobis constanter insequendam propo­suimus, monet, ut proximè quomodo eadem è corpore foras ejiciantur, paucis exponamus.

Excrementa omnia, jam separatim exi­stentia, per solam Propulsionem è partibus excerni, certo certius est. Ea tamen pro­pulsio diversimode perficitur. Alia enim fit simplici protrusione; alia non nisi me­diante ipsius excrementi rarefactione; & alia denique per spontaneam partis expel­lentis Contractionem. Expulsionis per sim­plicem protrusionem factae specimen habe­mus in sero, quod per Renum parenchyma in pelvim, & ureteres propulsum, in vesi­cam urinariam guttatim destillat, unde uri­nae forma tandem emingitur: & in humo­re felleo, qui è parenchymate Hepatis per vasa bilaria continuo protruditur in vesicu­lam felleam, porumque bilarium, unde in ductum communem & per insertionem ob­liquam intestina demum eliminatur. Ejus verò, quae mediante excrementi Rarefactio­ne perficitur, exemplum videre est, in su­dore, qui constat ex sero vi caloris in arte­riis rarefacto, & in habitum corporis, unde [Page 169] per cutis porulos guttulatim extillat, co­piose erumpente: item in Lymphaedu­ctuum liquore, qui (ut supra dictum est) è sanguine per arteriolarum tunicas, vaporis specie exhalans, à Lymphaeductibus prope existentibus excipitur, & in liquorem lim­pidum rursum condensatur. Et illius de­nique, quae ex partis expellentis contra­ctione spontanea exoritur, exemplo sit Bi­lis è vesicula fellea excretio. Quae quia ali­quid singulate in se continere videtur; de ea paulo fusius heic tractare visum est.

28. Sciendum itaque est, Excrementum Felleum è parenchymate Hepatis, partim in Porum Bilarium, mediantibus ejus ra­mificationibus, quae in maximam paren­chymatis partem sparsim disseminautur: partim in vesiculam Fellis, per illius radi­ces fibrosas, in reliquum parenchymatis excurrentes, pedetentim derivari. Haec au­tem duo Conceptacula, simulac humore felleo insigniter, & ad sui usque distentio­nem, fuerint adimpleta; molestiam inde mox sentiunt, adque sui ab eo onere libe­rationem irritata, & quasi extimulata, sese undiquaque sponte contrahendo, tan­tum illius confertim, velutique assultim exprimunt, quantum liberè, citrave ni­miae distensionis molestiam excipere & re­tinere non valeant: vesiculâ Fellis quidem se per Meatum Cysticum, & Poro Bilario pariter se per Ductum Communem, confe­stim [Page 168] [...] [Page 169] [...] [Page 170] exonerante. Haecque horum Conce­ptaculorum Irritatio, & consequens Con­tractio, in caussa esse videtur, cur bilis, haud quidem continenter sive perenni cursu (mo­re se [...]i è Renibus continuo in Ureteres gut­tatim depluentis) in intestina emigrat; ve­rum ex intervallis, & confertim, quasi eru­ctatione facta, in eadem effunditur: quia nimirum Concavae membranosaeque illae partes ad sui contractionem faciendam ra­rissime (si unquam) insurgunt, nisi ubi à contenti liquoris copia supra modum ex­tenduntur; & quia Fellis excretio ab ea­rum Contractione spontanea integrè de­pendet.

29. Hasce autem partes se, quoties nimi­opere suffarcinantur, sponte contrahere, quo naturali Fibrarum suarum laxitati quamprimum restituantur; vel exinde con­stat, quod partes omnes Sensitivae (è qua­rum censu, certe, est Vesicula Fellis, ratio­ne Nervuli cujusdam è sexta conjugatione in eam derivati) sint manifesto irritabiles; quodque proinde, ubicunque ultra natu­ralem tenorem extenduntur, vel alioquin molestantur, in sui ab hoste vindicationem illico insurgant, seque fortiter vibrando, quicquid molestum est, excutiant. Quin­etiam, si pars, quae hoc modo irritatur, membranosae ac fibrosae sit constitutionis, & in concavam quoque figuram excavata: [...]unc necesse est, ut ejus Renitentia fiat per [Page 171] fibrarum omnium abbreviationem, sive Contractionem, unde magis minufve co­angustata illius Cavitate, plus minúsve proportionaliter in eadem existentis mate­riae foras confertim, & cum impetu quo­dam effunditur. Quapropter, cum utrum­que bilis Conceptaculum istiusmodi plane sit constitutionis; fas est concipere, ea­dem, in consimili casu, se ab onere, quo aggravantur, per eundem communem Re­stitutionis motum, sive Contractionem spontaneam, vindicare & posse, & solere.

30. Caeterum gradus heic nobis paulu­lum sistendus est, Objiciet enim forsan ali­quis; Nos in modo dictis falsum suppo­suisse, dum diceremus, partes omnes mem­branae fibrosaeque substantiae injurias sibi illatas persentiscere, idque ratione sensus cujusdam peculiaris, quo naturaliter prae­ditae sunt, quique à Tangendi sensu plane distinctus est, neque à Cerebro ullatenus dependere videtur. Quicquid enim à se­ipso sponte movetur, quo se ab aliqua re molestante expediat; sensu quodam, cujus beneficio injuriam percipiat, necessario do­nari debet; alioquin se molestatum esse, nunquam perciperet: secundum illud di­ctum, quidquid contra irritamenta & mo­lestias, motibus suis diversis nititur; id sensu praeditum sit, necesse est. Sed nemo sibi conscius esse potest, se ullum talem sensum habere, cui partes mere Naturales motus [Page 172] suos spontaneos debeant, quique à com­muni Tactus sensu differat: ideoque pro­babile est, talem revera esse nullum.

31. Ut itaque scrupulo huic satisfacia­mus, Respond [...]mus (ex Cl. Harvaeo nostro)

omnes corporis partes, quae contra irri­tamenta & injurias motu suo nituntur, sensu quodam Naturali, quo ad motum sollicitantur, gaudere. Nam motus & actiones, quas Medici appellant Natura­les, quod illae nobis etiam nolentibus contingant, neque eas moderari, acce­lerare, retardare, aut inhibere, pro arbi­trio nostro, possimus; ideoque à Cere­bro non dependent: illae tamen prorsus citra sensum non fiunt, sed eundem sub­esse indicant, utpote à quo excitentur, irritentur, & permutentur. Nempe in Corde ipso, palpitationem, tremorem, lipothymiam, syncopen, pulsusque o­mnes alterationes, in magnitudine, cele­ritate, ordine sive rythmo, & similibus, à morbificis caussis alterantibus, sensum­que laedentibus, fieri arbitramur. Quic­quid enim contra irritamenta & mole­stias, motibus suis diversis nititur; id sen­su praeditum sit, necesse est.

Ventriculus & intestina à pravis humo­ribus lacessita, nauseam saepe, ructum, rugitum, vomitum, & fluorem alvi con­citant: eosque motus ut nec sistere, nec provocare, in potestate nostra situm est; [Page 173] ita nec sensum aliquem à cerebro depen­dentem novimus, qui partes illas ad a­ctiones ejusmodi exstimulet.

Mirum profecto est, quod ab infusione Antimonii epota, usu venit; quam nec gustu distinguimus, nec deglutitione aut rejectione molestam sentimus: ventricu­lo tamen sensus quidam inest, quo no­xium ab utili discernat, indeque ad vo­mitum provocetur.

Quin Caro etiam ipsa, ictum venena­tum à non venenato facile distinguit; ideoque constringit sese, & densatur, un­de tumores Phlegmonodes excitantur: ut videre est, in ictibus apum, culicis, & aranei.

Matricis laesiones, nempe Contorsio, Decubitus, Prolapsus, Ascensus, & suf­focatio, aliaque incommoda & irrita­menta, à Cerebro sive sensu communi non dependent: nec tamen citra omnem sensum evenire ea, existimandum est. Quidquid enim sensu plane expers est, non videtur ullo modo irritari, aut ad motum, actionesque aliquas edendas ex­citari posse. Nec certe alio indicio, Ani­matum quid & sentiens, à mortuo, sen­suque carente internoscimus; quam per motum à re aliqua irritante excitatum, qui sensum continuo & sequitur, & ar­guit.

Quare ita censendum arbitramur. Ex­perimur [Page 174] in nobis sensus potissimum quinque esse, quibus de rebus externis judicamus: quoniam autem haud eodem sensu sentimus, quo nos sentire percipi­mus (oculis enim videmus, iis tamen non intelligimus nos videre) sed alio sensu, organove sensitivo (nempe sensu com­muni interno) quo ea, quae per singula sensoria externa nobis advenerunt, diju­dicamus, albumque à dulci, & duro di­stinguimus; sensorium hoc commune (cui ab externis omnibus sensoriis spe­cies referuntur) Cerebrum esse, manise­stum est: quod unà cum omnibus suis Nervis, organisque externis, eisdem an­nexis, adaequatum sensationis instru­mentum censetur. Estque instar radicis sensitivę, cui plurimae fibrae contigerunt, quarum una videt, altera audit, tangit tertia, aliisque olfacit & gustat.

Quemadmodum tamen actiones & motus quidam sunt, quorum regimen si­ve moderatio à Cerebro non pendet, at­que ideo Naturales appellantur: ita quo­que statuendum est, dari sensum quen­dam Tactus, qui non referatur ad sensum communem; nec cerebro ullo modo communicetur: ac propterea in ejusmo­di sensu, non percipimus nos sentire; sed, veluti iis evenit, quibus mens aegro­tat, aut passione aliqua Animi vehemen­ti agitantur, ut dolorem nullum sentiant, [Page 175] neque ea, quae sensibus occurrunt, anim­advertant; ita pariter in hoc sensu con­tingere credendum est, quem propter­ea à sensu Animali distinguimus. Talem sensum in Zoophytis, sive Plantanima­libus (ut Herba sensitiva, Agno Scythi­co, spongiis, & similibus) observamus.

Quare, ut multa Animalia tum motu, tum sensu praedita sunt, sine sensu com­muni, aut cerebro; uti Lumbrici, Erucae, Necydali, Chrysalides, & alia: ita quo­que actiones quaedam Naturales in Em­bryone, nobisque etiam contingunt, ci­tra opem cerebri; & sensatio quaedam fit, sine sensu. Atque ut Medici docent, actiones Naturales ab Animalibus, dis­crepare: ita pari ratione, Tactus quaque Naturalis, differre videtur à sensu Tactus Animali, aliamque tactus speciem consti­tuere; adeo ut iste sensui communi, sive Cerebro communicetur; ille vero nequa­quam.

Praeterea, aliud est, Musculum moveri aut contrahi; aliud vero, eundem variis contractionibus & relaxationibus regu­latis, actionem aliquam perficere, utpote progressionem, vel apprehensionem. Cer­te Musculi, vel organa motoria, in spasmo & convulsionibus, à caussa aliqua irri­tante non aliter moventur, quam Gallus aut Gallina, quae detruncato protinus capite, multis quidem pedum alarumque [Page 176] convulsivis motibus agitatur; sed consu­sis omnino, & irritis; quoniam potestas Cerebri ablata est, & sensus communis evanuit, cujus antea moderamine, cum rhythmo & harmonia, motus illi ad pro­gressionem, aut volatum regulabantur.

Dicendum itaque arbitramur, motus omnes Naturales, à sensu Naturali pro­fluere, & ab illo dependere: voluntarios autem, actionemque aliquam perficien­tes (quos Medici Animales vocant) sine Cerebro & sensu communi regulante non fieri. Quemadmodum enim, sensu hoc communi, sentimus nos sentire: ita pariter sentimus nos movere, idque ordi­natè, vel secus.

32. Et haec quidem propterea fusius, & disertis Harvaei verbis, à nobis recitata sunt; ut inde constet, partibus omnibus mem­branosis fibrosisque inesse sensum quen­dam Naturalem, quo & noxium ab utili discernant, & molestiis, se contrahendo, obluctentur. Quo concesso, minime inpo­sterum admittenda est Cartesii ejusque di­scipuli Regii (virorum in multis aliis de republica Philosophiae optime meritorum) opinio, qua statuunt, spirituum Animalium nfluxum immediatum, ad omnes actiones mo­iusque Naturales edendos, necessariò requiri.

33. Addiderimus insuper, adejusdem Harvaei mentem, motus omnes Naturales i virtute Cordis profluere, & ab illo depen­dere: [Page 177] quoniam nempe nulla pars amplius sentire, aut ad motum irritari potest, post­quam influxu vitali, sive sanguine irradiari desierit. Et summe probabile est, partium singularum Eutonian, sive vigorem in eo potissimum consistere, ut debita vitalitatis proportione persruantur: cessante enim illo influxu, mox quoque cessat vigor, partesque illae, veluti Genio suo fraudatae, cito flaccescunt, ideoque nec irritationis, nec renitentiae amplius sunt capaces. Sed quae jam dicta sunt, luculenter demon­strant, partibus dictis (imo caeteris forsan quoque omnibus) inesse sensum quendam Naturalem, à sensu Communi, seu Cere­bro prorsus independentem. Et de Excre­mentorum tum Generatione, tum Separa­tione, Excretioneque, haec sufficiant.

EXERCITATIO VIII. De Respiratione.

ART. 1. Connexio hujus Exercitationis cum pro­ximè praecedente. 2. Quibus ab invicem discrepant Pulsus & Respiratio. 3. De Respiratione dicen­dorum Methodus. 4. Respiratio, quibus motibus constet. 5. Ingredi pulmones aërem, quia à dilata­to pectore forinsecus impellitur: 6. Non quia ad va­cui fugam attrahitur. 7. Explodi vero, ob thoracis Contractionem spontaneam. 8. Dilatatio pectoris in inspiratione, nec ab ingenita Pulmonibus sese mo­vendi Facultate; 9. nec à sanguine Pulmones attollente; 10. nec à Thorace suapte sponte se mo­vente; 11. sed à Diaphragmate, quod in Respi­ratione est primum movens. 12. Ad respirationem tamen voluntariam, & vehementiorem con­currere admittuntur Musculi tum Pectoris, tum Abdominis. 13. Quis usus sit Inspirationis Pri­marius. 14. Et quis Expirationis. 15. Foetum in utero respirare, [...] adstruitur; ex Hippocratis auctoritate. 16. Ex Embryonis su­ctione lactis Uterini. 17. Ex vagitu Uterino. 18. Ex pullo intra ovum pipiente. 19. Ex Foetus in utero ante partum positura. 20. & ex ejusdem Vrinatione, mox ante exitum in lucem. 21. E Difficultatibus contrariam suadentibus, tres prae­ [...]ipuae adjeruntur, & solvuntur. 22. Cerebri [Page 179] Motus pusatilis, à Respiratione nec profluit, nec de pendet: sed à Corde, mediantibus Arteriis. 23. Se­cundarii Respirationis usus, quinam sint.

1. DE Sanguinis quidem Motu, quo­nobilissimus ille liquor per uni­versum corpus, tum ut singulas partes vitali suo influxu vivificet, tum ut ipsemet ab impuritatibus simul elutrietur, perenni cursa circumfertur; actum est à nobis hactenus. Et naturae filum, quo illas in se quidem diversas, in eundem tamen finem harmonicè conspirantes, Actiones solertissime connectit; nos proxime ducit ad contemplationem RESPIRATIO­NIS, cui cum Cordis pulsu aliquid Affi­nitatis videatur intercedere. Bini enim illi Cordis nimirum & Pulmonum, Motus, ut ad conservandam Biolychnii flammulam, spiritusque vitales generandos, simul in­serviunt: ita ad consimilem quoque mo­dum peraguntur; uterque nempe ex Di­latatione & Contractione alternatim factis constat, ille Cordis & Arteriarum, hic vero Thoracis & Pulmonum. Opportu­num itaque est, in Respirationis motus tum Naturam, tum Caussas, tum Usus jam inquiramus.

2. Primò igitur advertendum est, eam, quam Cordi cum Pulmonibus, quoad u­triusque motus, intercedere modo dixi­mus, Affinitatem, Medicorum haud paucis ansam conjectandi dedisse; nedum singu­las [Page 180] Pulmonum Dilatationes, cum Cordis Diastolis singulis, & illorum pariter Con­tractiones cum hujus systolis coincidere; quasi Cor & pulmones synchronicos, sive aequitemporaneos motus ederent: ast iisdem [...]rorsus Usibus quoque inservire Respiratio­ [...]em, quibus inservit pulsus, quasi inter [...]unc & illam in omnibus conveniret, nisi [...]uod Pulsus à vitali, Respiratio ab Anima­li Facultate profluat. Qua quidem in re, haud leviter hallucinati sunt, dum duos motus, tam quoad rythmum sive periodos, quam quoad Caussas, ususque, adeo plane inter se discrepantes, vecorditer ac pudibun­de confunderent. Nam,

I. Ex Animalium generibus variis, haud pauca sunt, quae Corde praedita, destituun­tur tamen Pulmonibus; cujus sortis sunt Pisces fere omnes, exceptis solum Cetaceis. Unde discrimen inter Cetaceos, caeterosque pisces statuitur, quod Cetaceos respiratione propriè dicta uti, nemo ambigat; quatenus diaphragma, Pulmonesque habent, & (ut Arist. lib. de respirat. cap. 12. observat) tum dormiunt, stertuntque, ore extra aquam elato; tum retibus impliciti, diutiusque sub aquis detenti, suffocantur; tum prae­dam diutius perima vada insequuti, jaculi instar foras erumpunt: verum, quod spe­ctat ad caeteros, non pauci sunt, qui ipsos ullo modo respirare negant.

II. Bulmonum Dilatationes, Contra­ctionesque, [Page 181] Cordis diastolis systolisque, nec synchronicas, nec ischronicas esse; vel ad sensum patet: imo vero quisque potest in seipso experiri, ad unam perfectam Respira­tionem, ex duplici motu, inspiratione ni­mirum & expiratione aeris constantem, plus temporis, quam ad quatuor, vel quin­que pulsationes cordis requiri. Quod affir­metur de omnibus iis quoque Animalibus, quibus pulmones Natura concessit.

III. Nec discriminis minus est, inter pulsum & respirationem, quoad eorum U­sus, sive utilitates, quas Animalibus prae­stant. Nam, primo, si iisdem usibus inser­viant pulsus & respiratio; & in diastole introsumant aerem in cavitates suas Arte­riae (uti vulgo supponitur) & in systole, per eosdem porulos carnis & cutis, fuligines e­mittant; nec non medio tempore inter systolen & diastolen aerem contineant, & quovis tempore aut aerem, aut spiritus, aut fuligines: quid itaque respondebimus Ga­leno, qui naturaliter sanguinem contineri in arteriis, & nihil praeter sanguinem asserit? Quinimo, quid Experientiae; quae in hac re verum scripsisse Galenum manifesto atte­starur? Secundo, si in diastole replentur arteriae (ut Pulmones) ab aere intro sum­pto, in majori pulsu, majori subeunte aeris copiâ, & è contra; ergo magno existente pulsu, sitotum corpus in balneum immerse­ris, vel aquae, vel olei: necesse est, ut pulsus [Page 182] statim aut minor sit, aut tardior multo; quum per corpus ambientis balnei aerem intra arterias permeare, difficilius sit, si non planè impossibile. Tertio, Quum omnes Arteriae, tam profundae, quam cutaneae, eodem tempore, & pari velocitate disten­dantur: quomodo poterit aer tam libere & celeriter, per cutim, carnem, habitumque corporis, in profundum pertransire, quam per cuticulam solam? Quomodo Phocae, Balaenae, Delphines, Cetaceum omne ge­nus, & pisces omnes, in profundo maris, arteriarum suarnm diastole, per immensam aquarum molem celeri pulsu aerem intro sumant, & emittant? Dicere vero, quod aerem implantatum in aqua absorbeant, & in aquam fuligines suas reddant; figmen­to haud absimile est. Quinto, si in systole arteriae per poros carnis & cutis fuligines è cavitatibus illorum expellunt; cur non item spiritus, quos dicunt etiam in illis contine­ri? Maxime, quum spiritus multo tenuiores subtilioresque fuliginibus sint. Natura, cer­te, nullum tale videtur instituisse colum, quod dum liberum crassioribus fuliginibus transitum concedit, tenues adeo, & ad fu­gam suapte sponte satis proclives retineat spiritus. Porro, in corde & arteriis, ullas tales Fuligines è sanguine generari, quae mox per pulmones, & arteriarum extremi­tates foras explodi defiderent, licet à plu­ribus dictum, à nemine tamen hactenus sat [Page 183] probatum est, nec probari unquam posse ar­bitramur. Sanguis quidem simplicem in cor­de agitationem sive conquassationem pati­tur, & propulsationem in Arterias: at, quo­modo ex nuda illa cordis agitatione, sangui­nisque conquassatione, Fuligines à Medicis toties memoratae, exurgant; per Apollinem, non videmus. Concedimus quo (que) lubenter, à motu & colore, sanguinem fieri halituo­sum; haud tamen proinde necessum est, ut idem etiam Fnliginosus evadat. Praeterea, fatemur, transudare per habitum corpo [...]is serosum tenueque quoddam sanguinis Ex­crementum (cujus in praecedentibus men­tionem saepius fecimus:) verum, illud sub halitus aut vaporis specie, singulis diastolis turmatim avolare, id serio pernegamus. Quia nimirum in systole, Arteriarum pa­rietes undiquaque coangustantur & com­primuntur; adeoque facilor fuliginibus il­lis exitus pateret in earum diastole, apertis nempe ob dilatationem tunc temporis fa­ctam meatibus, ut optime advertit incom­parabilis ille vir D. D. Entius. Ex his ita­que rationibus palam est, quanto in errore versati sunt olim ii Anatomici, qui eundem Usum esse pulsus & respirationis contende­bant.

3. Praemonstrato, quo ab omnibus in­posterum devitetur, grandi illo errore; ad explicandam Respirationis (quae, ut in pluribus à pulsu toto coelo discrepet, vitali­tamen [Page 184] Facultati quadantenus videatur in­servire) naturam, securius jam progredia­mur: de qua dicturi, primo ejus Modum; deinde Efficiens primarium; & denique Caussam Finalem, sive Usum palmarium, strictim consideremus, oportet.

Quoad Primum;

4. Observandum est, Respirationem [ [...]] in duas distingui partes, videli­cet Inspirationem [ [...]] qua spiritus, seu aër in pectus suo motu dilatatum induci­tur; & [ [...]] Expirationem, qua idem ex eodem sponte compresso abigitur.

De Inspiratione, praecipua difficultas est; An pectus dilatetur, instar Utris, quando ex­cipit aërem: an potius, quoniam dilatatur, aërem, ut follis excipiat?

5. Cui ut solutionem veritati haud pror­sus absimilem accommodemus, verbo dici­mus; summe probabile esse, Thoracem primum suo motu dilatari sive aperiri, an­tequam aëre adimpleatur: ipsumque eum thoracis motum in caussa esse, ut aër cir­cumambiens, per os & nares, in Asperam arteriam ac pulmones confertim irruat. Quum enim verissimum est, nullum dari, in universitate rerum (ex Naturae saltem instituto) sensibile, sive Coacervatum va­cuum; ideoque fieri non posse, ut aliquid corpus, locum, seu spatium dimensionibus suis congruum intra aërem occupans, ex [Page 185] illo emoveatur, quin statim aëris circum­stantis partes, seu corpuscula, & quasi gra­nula ad ipsum occupandum confluant: ne­nesse est, ut aër thoracem circumambiens, dum illa dilatatur, urgeatur sive compella­tur; itaque compulsus statim retrocedat, usque dum locum, quo libere excipiatur, invenerit. Quia autem, in hoc casu, nullus alius aëri, à thorace sese dilatante compul­so, locus, quam qui intra thoracem aperi­tur, patet: is igitur aër pellit alium aërem, ori naribusque vicinum, eumque (quasi fa­ctâ circulatione) cogit subire in thoracem, factamque in ea capacitatem sic adimplere, ut tanta copia intromittatur, quanta à tho­race extrusa repellitur.

6. Non immoror jam circa vulgarem opinionem, de Attractione aëris in pulmones, ob fugam vacui; cum merum est figmen­tum: tum quia omnis motus fit per solam Pulsationem; ut saepius subinuimus; tum quia Natura ab Inani non abhorret prima­rio, & ex se, sed solum ex Accidenti, sive ratione Confluxibilitatis particularum, ex quibus Aër, Aqua, aliaque consimilis Flui­ditatis corpora constant; uti ab immorta­li Gassendo demonstratum est, in Disquis. de nupero Experimento, circa Inane coacer­vatum.

Certe, si quae Caussa foret, quae insuf­flaret, compelleretque aërem in pectus, ut in utreinflando contingit; aut faltem, si [Page 186] aër sua sponte subiret, amplificationemque pectoris faceret: tum utris modus, seu comparatio haberi probabilis posset. At neque est caussa aërem insufflans, neque aër subit, dilatatve ultro, ut fit manifestum in Animali mortuo, cui nares & os patent; ac etiam in nobis, dum emisso spiritu, pe­ctus compressum continemus: experimur videlicet, non aërem urgere nos, ut sibi lo­cum intra pectus faciat; sed pectus cohi­beri vi, ac tum, cum lubet, relaxari, ut aë­rem in se admittat. Quamobrem, longe est appositum magis, ut res se perinde ac in folle habeat: siquidem solummodo in eo discrimen e [...]t, quod follis externa, & pe­ctus interna (Diaphragmatis nempe) vila­ [...]etur. Concludamus itaque, aërem exter­num in pulmones, dum in inspiratione di­latantur, influere, ob nullam aliam caus­sam, nisi quod à pectore se dilatante com­pellatur.

7. De Expiratione, seu Compressionis motu, nihil difficultatis occurrit. Quo­niam cum Diastole sit actio, qua pectoris partes in situm naturali ampliorem abeunt; Systole videtur nihil esse aliud, quam pro­lapsio quaedam, qua eaedem partes sponte repetunt naturalem situm, qualis deinceps reperitur in Animali mortuo; neque in pulmone modo, sed etiam in Diaphragma­te, quod non depressum in intestina, sed erectum fornicis instar versus pulmonem [Page 187] conspicitur. Verum, si quis exquirat, U­trum Inspiratio, an Expiratio sit natura prior? Responsum sit in promptu, nimi­rum esse necessum, ut aër prius inspiretur, quam possit expirari; quodque omnibus Animalibus commune sit, ut expirando moriantur. Et de Zetemate primo, Re­spirationis nempe Modo, tantum.

De Secundo.

8. Sed unde profluat, quaeratur, illa pe­ctoris Dilatatio, quam influ [...]us aëris esse cau­sam, diximus? Ut quod verum est inge­nue sateamur, ardua res haec est, & quae De­lio natatore opus habere videatur. Praeter­quam enim quod in se sit perdifficilis, & vel numeris Platonicis obscurior; tanta est quoque, super eadem, inter Authores sen­tentiarum discrepantia, ut cui digne re­clames, quam cui tuto adhibeas fidem, ci­tius reperias. Nempe

Alii, Pulmonibus ipsis Facultatem & se­se, & Thoracem etiam movendi ingenitam esse volunt: inter quos Aristoteles videtur prae­cipuus; qui folli pulmonem proinde com­parat; quasi is suapte sponte motus, aë­rem in se attraheret, deindeque emitteret rursum. Verumenimvero, licet perspicuum sit, inflari, deflarique, & attolli, deprimi­mique Pulmonem, ut follem: superest ta­men quaestio, idne ingenita vi faciat, an vero ut manus extra follem est, quae ipsum [Page 188] ad hoc comparatum diducendo, condu­cendoque, caussa sit ingressus, egressusque aëris, seu inflationis; ita alia sit in pecto­re, extraque ipsum pulmonem pars, quae dilatata, repressaque, caussa sit pulmoni (non repugnanti sane, sed ad hoc facto, sponteque obsequenti) ut dilatetur, & com­primatur ipse? Deinde, pulmonem nulla istiuscemodi Facultate praeditum esse; ex eo liquet, quod ejus motus motui Dia­phragmatis semper sit conformis: itemque ex eo, quod, pro arbitrio nostro, Respira­tionem modo inhibere, modo accelerare, modo retardare, in nostra potestate si­tum sit.

9. Alii principium motus statuunt in Corde, seu potius sanguine pulmonem attollen­te. Sed falsò; quia 1. effluxus sanguinis ex corde fit ordinario motu; Respiratio ve­ro, ex aliqua saltem parte, est voluntaria, & ad libitum nostrum potest moderari. 2. Eadem esset caussa pulsus & respiratio­nis, simulque fierent: at una respiratio tribus aut quatuor pulsibus tempore aequa­lis est. 3. Dum valide inspiramus, & inspi­ratum aërem aliquantisper continemus, ad exspirationem nos cogere deberet pulmo­nis tumor; at contrarium in nobis expe­rimur. 4. Sanguis è dextro cordis ventri­culo pulmones ingressus, in eisdem non moratur inaequali retentione, ut distendan­tur, sed continuo expellitur: & ubi maxi­me [Page 189] moratur in male affectis pulmonibus, difficultatem respirationis, & suffocationis periculum parit; uti videre est in eo affe­ctu, quem Pulmonum Inflationem, No­strates vero The Rising of the Lights, vulgo nominant. 5. In forti Apoplexia, salvo pul­su, & corde illaeso, motus pulmonum cessat.

10. Et Aliis visum est, Thoraci pulmo­nes continenti motum transferre. Quibus haud obstringimur assentiri, quod aperto prorsus thorace, pulmones & diu, & valide satis moveantur, modo Mediastinum à Diaphragmate non fuerit separatum, sicut in Canum vivorum consectione saepius ob­servavimus: contrarium autem continge­ret, si Pulmones motum suum mutuaren­tur á Thorace.

11. Cum itaque indubitato constet, Pulmones neque a seipsis, neque à Corde sanguinem assultim immittente, neque à thorace moveri: superest, ut ipsi movean­tur ab aliqua alia parte, in pectore sita, à qua, ceu à fonte, motus Inspirationis pri­mario derivetur. Ea autem pars, sane, vi­detur esse Diaphragma, septumve trans­versum: idque ob has potissimum Ratio­nes. 1. In vulneribus thoracem perfo­rantibus, collabascunt illico pulmones, & ab omni motu (ad tempusculum saltem) feriantur; dum Diaphragma nihilominus itque reditque deorsum ac sursum, attra­hitque [Page 190] & movet simul cartaligines, extre­masve spuriarum costarum, quibuscum co­haeret: fitque ex eo, ut aer attrahatur, i. e. impellatur per vulnus in capacitatem pecto­ris; nihilque sit mirum, attractam fuisse aliquando candelam, Chirurgi manu neg­ligentius detentam, admotumque vulneri, ut pure educto intra pectus respiceretur, quod retulit ille politioris literaturae, hocce saeculo nostro, Phoenix, Petr. Gassendus (in Appendice, de Pulsu & Respirat.) II. Quis­que videtur experiri in se motum illum, quo totum Abdomen inspirando attollitur, ac tempore eodem memoratae Costarum car­tilagines deprimuntur: idque ex eo est, quod Diaphragma parte sui media compel­lat deorsum ventriculum atque intestina, & parte extrema cartilagines attrahat, ob me­mediae tensionem. III. Supposito, Dia­phragma esse Primum Movens, inter omnes partes Respirationi inservientes; commo­dius intelligi potest caussa, cur stomacho pleno, respiretur crebrius, & remissius, ac quando aer denso halitu incrassatus est. Priore videlicet casu, non potest Diaphrag­ma satis dilatari, sive extendi; atque ideo, ut brevior chorda, ipsam brevitatem crebri­tate compensat: & posteriore, pulmo ad­misso crasso halitu, fuliginibusve ita occu­patur, ut cum exhalando non sufficiat, dis­tentusque proinde maneat; idcirco Dia­phragma redire in statum suum non valeat, [Page 191] ac propterea itus, reditusque ut crebriores, sic minus vehementes habeat. Quamob­rem autem, dum quis exaestuat, aut dum incedit praepropere, crebrius simul, vehe­mentiusque respiret; caussa videtur, quia obstructio, seu impedimentum Diaphrag­mati est, non à substantia quadam crassiore, quae insuperabilis sit; sed ab halitu calido per motum excitato, non modo intra pe­ctus, pulmonesque, sed etiam intra stoma­chum, cui caussa quoque sitiendi est. IV. In Apoplexia, nisi fatalis prorsus sit, licet Respiratio vix sensibilis sit, motus Dia­phtagmatis tamen manifesto continuatur. V. Respiratio Diaphragmatis morbis ma­gis laeditur, quam ab omnium aliarum ad pectus spectamium partium affectibus p. n. & à Veslingio (Syntagm. Anatomic. pag. 111.) notatum est, steatoma carnosae diaphrag­matis parti adnascens, insignem respi­randi difficultatem induxisse. Et haec qui­dem sunt momenta rationum; quibus ad­ducti sumus, ut credamus, Respirationis motum exoriri à Diaphragmate, & ab illo dependere: quod cum sit Musculus qui­dam, naturae & fabricae singularis, & tum ad seipsum, tum ad Costarum Cartilagi­nes, quibus adnectitur, movendum accom­modatissimus: non videmus, profecto, cur primarium Respiratiouis spontaneae, sive Naturalis, & quae nobis dormientibus, aut non advertentibus contingit, Instrumen­tum non reputetur.

[Page 192] 12. Dicimus, Respirationis spontaneae, sive purè Naturalis; ut inter eam, violen­tamque & non merè Naturalem, sive vo­luntariam, esse discriminis quid, subinnua­mus. Quippe, admittentes (cum Galeno) Respirationem distingui in spontaneam, vo­luntariam, & vehementiorem: asserimus, ad Primam, unicum Diaphragma videri conferre; & musculos omnes, seu Abdo­minis, seu alios, nihil aliud, quam obsequi illius motui: ad Secundam vero, quam pro arbitrio nostro acceleramus, retardamus, inhibemus, intendimus, remittimus; quo­niam organa voluntarii motus Musculi sunt, idcirco facere tum ipsum Diaphrag­ma, quatenus species est musculi, tum musculos alios, quatenus trahunt, di­ducunt, premunt, urgentque partes varias, quibus Diaphragma alligatum est, aut con­tiguum, adeo ut pro illorum motu coga­tur: Et ad Tertiam denique concurrere quoque nedum Musculos Intercostales, tam Interiores, qui ad contrahendum, quam Exteriores, qui ad dilatandum inserviunt; ast etiam tum Pectorales, & ab humeris quidem, claviculisque dependentes, ut qui attollendo pectori conducunt; tum Abdo­minei, partim Recti, antrorsum nempe à pectore in os Pubis, & secundum Lineam Albam tensi; partim Obliqui, inter pe­ctus, Rectos, & Ilia Descendentes, Ascen­dentesque appellati, ut qui simul agentes [Page 193] premant, intestinaque sic urgeant, ut com­pressus ventriculus Diaphragma compellat, contineantque sursum.

Circa Tertium, viz. Respirationis Usum Primarium;

13. Receptissima Opinio (ut alias mi­noris momenti omittamus) est, inservire Respirationem ad refrigerandum cor: quae, licet ab omni ferme aevo apud doctos per­crebuit, sublestae tamen fidei videtur. Nam I. ut aer praecalidus cordi incommodus est; ita & aer egelidus: & ut aer moderatè frigidus potest, ubi pectus exaestuat; ita calidus, ubi congelascit, juvare. Ubi autem cor calore genuino, solitoque fruitur, qui aer ipsi maxime congruit, is est non frigi­dus potius, quam calidus, sed temperatus. II. Non videtur Natura indidisse calorem cordi eo excessu, ut refrigeratione perenni egeret; facilius enim longe erat, sine ex­ [...]essu indere: sed providisse solum, ut, si aliquando contingeret, ipsum excedere mo­dum, cor temperari per respirationem pos­set. Quomodo quoque si aliquando à tali modo deficeret, provideri debuit, ut posset similiter cor resumere vires, incalesceretve per respirationem. III. Si aer solummo­do ob qualitatem ejus frigidam exciperetur in pulmones; tunc certe, Aqua, aere frigi­dior cum sit, id muneris optime expediret in Piscibus, qui tamen absque aere non vi­vunt; [Page 194] ut vel exinde perspicuum est, quod in angustioribus vivariis, si aqua undique glacie operiatur, pisces moriuntur. Qua­propter in frigidis regionibus, effractà gla­cie, spiracula aliquot aperta servant, ad quę pisces agmine facto adnatant, aeris novi appetentes, quem branchiis hauriunt. IV. In Leucophlegmatia, aliisque consti­tutionibus frigidis, respiratione nihil opus esset, praesertim in summo gelu, quo tem­pore calefieti potius, quam refrigerari cor opus habet. Fatemur quidem, respiratio­nem tunc temporis rariorem esse, crebrio­rem autem & citatiorem aestate, & in febri­bus: verum, id contingere arbitramur, quia sanguis praeter solitum fervefactus, ce­lerius (que) in spiritus vitales transiens; aëre co­piosiore indiget, ut novi spiritus aequè cele­riter generentur, i. e. ut partes sanguinis inflammabiles, ob admistum aerem magis subtiliatae, citius & pro exigentia caloris ignescant. Ut verisimile sit, aerem requiri, ut calcar, sive incitamentum; non au­tem ut Fraenum saevienti Biolychnii flam­mulae.

Ut incitamentum, dicimus, non autem ad ventilationem; ut scilicet, sanguinem in pulmonibus & corde subtiliando, eum nu­triendę flammulae vitali accommodatiorem reddat: haud absimili prorsus modo, quo per folles insufflato aere, flamma circum [Page 195] ligna accenditur. Nam, ut aër ignem non accendit sua frigiditate (contraria enim in­vicem se nunquam generant) sed partim subtilitate suarum particularum, partim ve­hementia motus, quo carbonis partes sub­ingressus, eas sic discutit, aperitque, ut qui jam est accensus ignis penetret intimius, & particulas quoque pingues inflammabiles (que) invadat, simulque accendat: ita haud im­probabile videtur, aerem per pulmones in­spiratum, & unà cum sanguine per eorum vasa transeunte, in sinistrum cordis ventri­culum admissum; ad accendendos spiritus, non quidem frigiditate sua, sed substantiae subtilitate, motuque expansivo, haud pa­rum conferre. Eo tamen discrimine, quod nullus in sanguine cinis sit; sed in corde pariter omnia, ac in lampade, sese habeant. Imo nec tetrae illae Fuligines, quae in lam­pade, ex impuro oleo exhalant, hic adsunt: sed qualis flamma ex purissimo vini spiritu emicat, talis è bene constituto sanguine in corde existit, ut à nobis supra notatum est.

Hunc esse inspirati aeris Usum, ipsa va­sorum in pulmonibus Fabrica haud obscu­rè attestatur. Cur enim Vena arteriosa, & Arteria venosa tot ramulis per pulmonum lobos disperguntur; nisi ut aerem in illos per branchia illapsum, sanguis una secum in sinistrum cordis sinum deferat? Unde perspicuum est, aerem haud purum sive [Page 196] nudum, sed sanguini ex pulmonibus refluo mixtum cor ingredi; secus quam oporte­ret, si Refrigerii caussâ inspiraretur. Quae caussa videtur, cur exsect â vel incisâ, in vivis Arteriâ venosâ, aer quidem non com­pareat; quia nempe purus putus non est, sanguini per omnia confusus? nec inflatis vivi, vel mortui Animalis pulmonibus, quidquam aeris observatur ad cor perveni­re; quia vehiculum sanguinis deest, & mo­tus cordis cessavit. Est itaque rationi con­sentaneum, inspirari aerem, ad sanguinis subtiliationē, spirituum vitalium ignescen­tiam, flammaeque vitalis sufflamen: & fru­stra, certe, alioquin pulmones essent con­diti, & branchiae.

14. Postremò, Expirationis Usus in eo so­lum consistere videtur, ut inspiratus Aer ef­fletur, unà cum Halitibus, qui ex sanguine pulmones pertranseunte exhalant. Quoad veterem enim, & hodie etiam vulgarem il­lam, de Fuliginibus sanguinis per pulmo­nes exsufflandis opinionem: eam adeo esse insulsam, ut vel Heraclito risum excutiat, supra comprobavimus.

15. Constituto jam, quisnam sit Respi­rationis Usus palmarius; liceat nobis gra­dum heic parumper sistere, ut in nobilissi­mum illud, de Respiratione Foetus in utero, Problema accuratius inquiramus. Qua sa­ne Disquisitione vix aliam scrupulosiorem invenias: siquidem ea in utramlibet par­tem, [Page 197] paribus fere Authoritatum momentis, apud Medicos, ab Hippocrate in hodiernum usque diem, librata mansit.

Hippocrates quidem (ut ab divini senis auctoritate exordiamur) Foetum, dum ad­huc manet in utero, respirationis admini­culo uti, expresse affirmat, (de natur pueri, & de princip.) inquiens, [...] [viz. Foe­tibus] [...]; Puer ab alto respirat, & ore, & naribus: & alibi, Sufficit Embryoni modica spiratio, pro suo modulo. Quod verissimum esse, quam­plurima sunt, quae claram fidem faciunt; ex quibus selectiora quaedam, solituque haud adeo facilia, in medium nunc proferre vi­sum est.

16. I. Foetum, in utero matris existen­tem, non quidem sanguine illi per umbili­cum delato (in vasis nempe umbilicalibus, praeter sanguinē, qui partibus in alimentum haud cedit, deprehēdi nil quicquam potest: & vena Umbilicalis in nullum alium inser­vit finem, quàm ut sanguinem ex Arteriis umbilicalibus in Placentam uterinam effu­sam, regerat in venam cavam; uti ex Ana­tome, & Circulationis Harvaeanae legibus luculenter constat) sed Lacteo quodam humore, in quo innatat, quemque per os sugendo sibi assumit, nutriri, certissimum est. Hoc autem posito, ut Foetus quoque simul Respiret, necessum est. Quippe, cum omnis Suctio, Pulsionis sit species quaedam, [Page 198] ut alibi à nobis fusius demonstratum; & solummodo per liquoris, vel rei suctae, ab aere circumambiente compulso, pressionem perficiatur (quomodo Pulmones aëre in in­spiratione repleri modo diximus) impossi­bile prorsus videtur, ut lac uterinum à Foe­tu, absque aeris adminiculo, sugatur. Et haec quidem ratio nobis vere Areopagitica videtur, quaeque singulari suo robore, citra aliarum syndromen, memoratae modo Ve­nerandi senis sententiae veritatem satis sit e­vincere. Nihilominus, alias quoque ali­quot rei ulterius confirmandae gratiâ affere­mus.

17. II. Idem Vagitus uterini, quorum infinita pene exempla passim prostant in Medicorum libris, clare confirmant. Quî enim fieri possit, ut Foetus ante nascendi horam, in uteri angustiis vagitum edat; nisi aeris ope, quem ore na [...]ibusque in pulmo­nes inspiratum, tunc temporis vehementer efflet? vocem absque aere haud fieri posse, vel gregariis notum est.

18. III. Pullum intra ovum, integro adhuc cortice, respirare, & saepe per biduum ante exclusionem vocem edere, sive pipire; experientia quotidiana docemur; id autem sine aere non contingit. Cur itaque vivipa­rorum Foetus, ab utero nondum exclusi, similiter non respirent? Nemo, certe, de aeris per rariorem Secundarum texturam ingressu magnopere erit solicitus, qui eum [Page 199] per solidiorem corticis substantiam facilli­mè transiisse observarit.

19. IV. Ipsa foetus in Utero positura, luculenter huic veritati attestatur. Natura, quippe, ut inter ipsum foetum, & secundi­narum tunicas satis amplum reliquit spa­tium, quo, ceu promptuario, sufficiens ali­moniae copia contineatur: ita non omnem earum capacitatem liquoribus alimentosis replevit, sed rem ita instituit, ut tale resta­ret in Amnii & Chorii superiore parte spa­tium, nullo liquore occupatum, quale in ovi aliquandiu incubati obtusiore extremi­tate cernitur. Ne autem membrana exte­rior, Chorion dicta, corrugetur, & humo­res foetumque comprimat; ipsi adnascitur post aliquod tempus Placenta, ut non so­lum per eam succi Alimentares ad foetum deriventur; ast etiam ut firmitèr fundo matricis, quod est in sublimi, chorion ad­nectatur. Nam sicut pedunculo fructus, vel appendiculo specula globosa, aut ova stru­thionum in aedium laquearibus plerumque pendentia annectuntur: sic certe fundo u­teri adhaerente in loco superiore Chorio, cui etiam firmiter in ea parte adhaeret Am­nios; in inferiore vero, pondere contento­rum utraque depressâ membranâ; haec universa Foetus & Membranarum naturalis machina, etiamsi prius foret rotunda, qualis vitellus ovi, in ovali tamen figura consti­tuitur. Quamvis enim Foetus sedens, [Page 200] quantumque fieri potest, incurvatus figu­ram rotundam servet, minus spatium occu­pandi gratiâ (adductis enim ad Abdomen genibus, flexis retrorsum cruribus, pedibus decussatis, manibusque sursu [...] ad caput sublatis, quarum alteram circa tempora vel auriculas, alteram ad genam detinet; in­fans utplurimum in utero reperitur.) in eo tamen situ, ovali domicilio opus habebat, quatenus in humoribus natitans, caput in supremo enataret, faciliusque suum lac col­liquatum ore sugeret; tum etiam, juxta modo allatam divini Hippocratis senten­tiam, ore & naribus supereminentem aë­rem ducendo, respiraret.

20. V. Foetus, paulo ante partum, ca­pite deorsum inflexo, versus matricis orifi­cium (tanquam exitum quaesiturus) urina­tur, imumque petit. Ac propterea partus is solus naturalis habetur, quo infans capite primum prodit: unde illud Aristotelis (Hist. Animal. l. 7. c. 8.) Omnia animalia natura­liter in caput exeunt; obliqua autem vel in pedes, contra naturam. Cur ita vero? certe (ut eximie advertit doctiss. Hoffmannus Comment. de usu part. pag. 344.) quia hoc duntaxat modo abest suffocationis discri­men, quod reliquis omnibus modis praesen­taneum est: quia nimirum osculo uteri à corpote foetus arctè clauso, aereque sic ex­cluso, omnis respiratio intercipitur. Ut ex Foetus tum in utero ante partum, tum in [Page 201] ipso partu, positione situque; concludere fas sit, eum Respirare.

21. Scimus equidem, posse heic nonnul­la adduci, quae dictam Hippocratis opinio­nem in dubium vocare videantur; uti nul­lam fere sententiam deprehenderis, quae non aliquibus difficultatibus sit obnoxia: minora tamen, ni fallimur, ea sunt omnia, quam ut nos in vulgari, magisque impro­babili, de quiescentibus foetus pulmoni­bus, opinione retineant. Quod ne gratis dixisse videamur, ex praecipuis Difficultati­bus, quae circa hanc rem versanrur, unam & alteram examinare visum est.

Prima desumitur ex illo ipsiusmet Hippo­cratis aphorismo, quo inquit, Quaecunque sunt gravidae, illis os uteri connivet: unde vulgo concluditur, aerem in uterum ingre­di nequaquam posse. Haec remora vero nos non detinet: [...] enim (ut optime interpretatur Cl. Spigelius) non significat, ut vulgo explicatur, prorsus clausum esse, ut stylum ne minimum admittat: sed Con­nivere, ut nos palpebris, cum dormimus. Ideoque Mucor ille, qui in Uteri vestibulo reperitur, licet impediat, ne aër confertim ingrediatur; omnem tamen ejus accessum non praecludit. Accedit, quod ex Mulie­ribus quamplurimae Fluore albo, toto gra­vidationis tempore, laborent; quod con­tingeret nunquam, nisi humoribus vitiosis ex utero pateret exitus. Quid igitur pro­hibeat, [Page 202] quin Aer, humore quovis longe sub­tilior, & qui per inconspicuos corporum porulos quoquoversus solet transvolitare, in uterum per eandem viam se insinuet? per solidioris ovorum testas eum permeare, mo­do notatum est: & per crassiores densiores­que vitreae illius machinae, quam Thermo­metrum, Tubumve Calendarium nominant, parietes penetrare; res familiaris observatu est. Cur itaque non credamus, ut

Hâc etiam penetret per cuncta meabilis aêr.

Alteram objicit magnus ille vir, Harvaeus noster, qui in contrariam huic, quam nos heic defendere sumus conati, sententiam ivisse videtur: sic vero iste. In Embryone, color pulmonum rubicundior est, quam in iis, qui aerem aliquando inspirarunt: quod pul­mones ab aere dilatati, albedinem induant. Eoque indicio facile internoveris, maternè vi­vum, an mortuum foetum pepererit: illico enim ab inspirato aere mutatur pulmonum color; qui etiam post repentina fata idem permanet. Cui (salvâ interim clarissimi viri, cujus nomen aeternùm venerabimur, auctoritate) in re­sponsum damus; quod quam vis è foetibus humanis, in utero prae difficili partu emor­tuis, complures, idque hujus praecipue dis­quisitionis caussa, dissecuerimus; eum ta­men, de quo Harvaeus loquitur, discriminis characterem, in nullo potuimus deprehen­dere: idem enim in omnium pulmonibus [Page 203] color, ad albedinem nempe inclinans, qua­lisque in adultis post mortem dissectis ordi­nario cernitur, constanter comparuit. Hoc­que verum esse, religios è affirmamus. Imo cum quopiam pignore certare parati su­mus; neminem, ex solo pulmonûm colo­re, utrum vivus, an mortuus infans ex utero exclusus fuerit, certo internosciturum. Cae­terum, nobis ignoscant candidissimi Harvaei Manes, quod sacro veritatis amore ducti, à tanto Magistro, quem virtus & stupenda di­vini ingenii monumenta fecerunt imorta­lem, heic dissentire ausi simus.

Caeterum, superest adhuc maxima Diffi­cultas; Cuinam, nimirum Usui inserviat Unio illa vasorum in corde Foetus, quam Ana­tomici in eum solummodo finem à solerti Na­tura volunt institutam, ut sanguis è dextro cordis ventriculo in venam arteriosum effusus, exinde non quidem per pulmonum parenchyma; sed per peculiarem ductum in Aortam vadat: & quoque per peculiare venae Cavae foramen, arteriam venosam ingressus, auriculae cordis sinistrae, ejusque sinistro ventriculo infundatur; quia pulmones, cum non respirent, ideoque nec satis fiant patentes, affatim nequeunt sangui­nem excipere, & ad arteriam venosam dimit­tere. Verum Nodus hicce non indissolubilis videtur. Nam, etiamsi concedatur, verum dictorum ductuum usum esse eum, quem uno ore assignarunt Anatomi [...]i; haud ta­men [Page 204] proinde necessum est, ut infans in utero manens omni Respirationis usu pri­vetur: cum is usus cum respiratione mo­dica, qualem Hippocrates olim puero con­scripsit, nosque heic assertum ivimus, satis possit consiste [...]e. Nempe cum pulmonum motus in Embryone plane remissior sit, & placidus, adeo ut affatim nequeant sangui­nem excipere, dimittereque ad arteriam ve­nosam, tanto amne, quanto ad motum cordis continuandum videatur requiri: ideo visum est Naturae, peculiares illos ductus fabricare, per quos sanguis debita quantita­te cordi convenientius suppeditetur; ne de­ficiente illius torrente, hujus quoque defi­ciat motus, ad perennandam vitae flammu­ [...]am adeo necessarius. Nil obstatitaque hęc Difficultas, quin constanter credamus, Em­bryonem placidissime quidem, pro modulo suo, & in proportione ad cordis motum (qui etiam placidior multo, quàm in lucis usura gaudentibus, debet censeri.) ante natalem diem respirare.

22. Porrò, opportunum est, ut de Mo­ [...]u Cerebri judicium nostrum paucis heic proferamus; quem, quia ex Diastole & Systole, more illius pulmonum, constare animadverterant, haud pauci fuêre, qui ad inspirationem, expirationemque aeris (quasi Cerebrum dilataretur ipsum, rursumque [...]omprimeretur, in excipiendi, forasque e­mittendi [Page 205] aeris gratiam) inconsultò retule­runt. Dicimus itaque, hunc Motum neque ad ipsam cerebri substantiam, neque ad ejus Meninges; sed ad Arterias solas de­bere referri. Non ad ipsam cerebri sub­stantiam; quia ea mollis, flaccida, tene­raque, satis ad movendum inepta exi­stit. Neque ad Meninges; nam ablatâ magnâ cranii portione, & ipsis Menin­gibus, motum tamen in Cerebro perseve­rasse, in ove viventi observavit Clariss. Riolanus. Ast solum ad Arterias, quia I. cerebri motus, cum cordis & arteria­rum motu plane tum synchronicus, tum isochronicus est; ut in infantium capite, fracturisque cranii observatu familiare est. II. Notavit Walaeus, qui vulnerato usque in cerebrum capite agonizant, in iis quasdam conspicuas Arterias, non Cerebri substantiam motitare; qui motus cere­bri, redeuntibus viribus pulsuque, & ipse redeat evidens: Coiterus quoque in canibus viventibus nullum cerebri ipsius motum, sed arteria [...]um observavit. III. Mo­tus maxime conspicuus est, in superio­ri crassioris membranae parte, quae arte­riis conspersa est, à plexu arterioso mira­bili ascendentibus ad canales superiores ipsius crassae Meningis. IV. Cuinam usui aer ad cerebrum deferatur? Non, certe, ad Cerebri refrigerationem; id enim, [Page 206] cum sit natura sua frigidum & humidum, calefactione potius videatur indigere. Et quod ad Spirituum Animalium Genera­tionem attinet; certissimum est, eos (si qui sint saltem) ex purissimis atque ad summam subtilitatem evectis sanguinis arteriosi partibus constare, nihilque à vi­talibus discrepare: ideoque ab omni aeris contagione prorsus immunes esse, cu­jus admistione necessario incrasserentur, multumque de sua subtilitate remitten­tes, ad nobilissimos illos, quibus destina­ti sunt, usus explendos ineptissimi redde­rentur. Quod ipse etiam Riolanus (qui tamen, Cerebrum moveri per elevatio­nem & depressionem substantiae, prout impellitur à spiritibus Animalibus, ex­presse docet) ingenue fatetur, his verbis, Nec spiritibus (inquit) permiscetur aer in cerebro quia debent esse subtilißimi; alio­quin permixtione aeris craßiores evaderent, nec tam celeriter in universum corpus excurrerent per nervos.

23. Nec extra cancellos nostros egre­diemur, si de Secundariis Respirationis Usibus paucula heic subjunxerimus; quos varios esse palam est. Inservit nimirum motus pulmonum & thoracis in respira­tione secundariò, ad edendam Vocem (sive articulata sit, ut in humano genere; si­ve inarticulata, ut in ratione carentibus) [Page 207] dum spiritus emittitur, & ad fauces ali­sus sonum edit, qui ad aurem pertingat. II. Ad Odorandum quoque, dum in na­res halitus odoratus cum aere attrahi­tur, nervisque odoratoriis communica­tur. III. Ad chyli è ventriculo intesti­nisque, per venas Lacteas, in commu­ne Recepraculum, indeque in ductus chyliferos, Distributionem; dum Diaphra­gma media sive nervosa sui parte in in­spiratione deorsum detrusum, stoma­chum & intestina urget comprimitque; ejusque productiones carneae, velut ap­pendices, sub Chyli Receptaculo deli­tescentes, & simul distentae, illud dis­tendunt, & quem continet chylum adi­gunt emittere. IV. Ad egerendum item alvi Excrementa, faeces scilicet & urinam; dum exspiratio lente dispensatur, Ab­domenque interea comprimitur, intesti­naque & vesica urgentur. V. ad tussi­endum, exscreandum, sternutandum, emun­gendum; dum spiritus exigitur non sine quodam impetu violento, atque repen­no. VI. Ad praestandum quemcunque ve­hementum conatum; dum aut inspiratio­ne parcè factä, contentoque spiritu, mus­culi Abdominis, aliique consequenter tenduntur; sicque pondera, resve ob­sistentes tum attrahuntur, tum propel­luntur: aut post uberem productamque [Page 208] inspirationem, fit expiratio repentina, ac vehemens; sicque intensi musculi pari impetu connituntur, ut ictum impingant, & si quae alia id genus sunt. Sed nimis jam multa de Respiratione.

EXERCITATIO IX. De Lymphaeductibus.

ART. 1. Lymphaeductuum notitia, quam neces­saria sit contemplantibus Animalem oeconomi­am. 2. Ambitiosum è Recentioribus quorundam, de Lymphaductuum inventionis gloria certamen, quomodo dirimatur. 3. Lymphaductuum Descri­ptio. 4. Differentiae, respect [...] diversi exortus. 5. Insertio duplex. 6. Situs & progressus. 7. Liquor Lymphaductuum, unde derivetur. 8. San­guini, quas prastet utilitates. 9. Quo motu in vasis feratur. 10. Totam lympham in Cor tandom exonerari, demonstratur.

1. NObilissima inter seculi hujus no­stri (quo saniori mente, & ex fi­dissimo Anatomes oraculo rite philosophantium industriae miraculose, ac ad Antecessorum omnium invidiam usque, propitiam se exhibuit alma mater, Natura, cui proinde, ob immensam eam benignita­tem, Hecatomben debemus immolare.) In­venta Microcosmica, haud postremum sibi lo­cum vendicant vasa serosa, Lymphaeductus [Page 210] dicta. Quae, licet pellucida quidem, & ex­tispicinam sedulo colentium oculos, nativo suo splendore, veluti sponte ad se allicien­tia; ut mirum sit, ea per tam longam secu­lorum seriem delituisse: Antiquorum ta­men perspicaciam plane effugerunt; tan­quam spissa tenebrarum caligine, ab ipsomet occultante Numine, obducta fuissent, & sin­gulari Fatorum decreto, ad augendum ho­diernorum Anatomicorum gloriam, con­sultò reservata. Horum absque notitia, ne­mo sane vel mediocrem, de rebus ad Oeco­nomiae Animalis contemplationem spectan­tibus, cognitionem sibi poterit unquam comparare. Aequum itaque est, & ad prae­sens nostrum institutum apprimè necessa­rium, ut Lymphaeductuum horum tum Fabri­cam, tum Actionem, Usumvè; ut & illius, quem continent, Liquoris naturam, scatu­rigines, motum, ususque strictim heic expen­damus.

2. Ingens, profecto, est nuperi hujus in­venti Gloria. Cui vero eam de jure debea­mus conscribere, haud certo constat. Quam­vis enim eximius ille Anatomicus, juxta ac diligens Naturae indagator, Thom. Bartholi­nus, peculiarem de Ductibus Aquosis tra­ctatum primus omnium scripserit, in quo se eorum Inventorem fuisse palam fuseque gloriatus est: prodiit tamen non ita pridem (superiori nimirum anno, qui 1658. fuit) li­bellus quidam, ab Olao Rudbeck conscriptus, [Page 211] inque lucem editus, quo doctus ille vir sibi primam vasorum serosorum in Hepate in­ventionem strenue conatus est asserere. No­runt autem è doctissimis celeberrimi nostri Medicorum Londinensium Collegii tum Sociis, tum Candidatis complures, novum isthoc vasorum genus, per annos aliquot, an­tequam Bartholinus de eo quicquam scripto publico divulgarat, à D. D. Iolivio nostrate (quo accuratius, seliciusve nemo usus est unquam cultello Anatomico; & cui si fata longiorem vitam indulsissent, claram non­nullorum ex eis multis, quae ad perfectam Anatomiae reformationem etiamnum desi­derantur, elucidationem ab illo digne expe­ctasset, excepissetque forsan universus Medi­cinae orbis: sed, heu! nunc [...].) saepius & observatum fuisse, & amicorum suorum haud paucis, apertis privatim in eum finem variorum Animalium cadaveri­bus, plane demonstratum. Cujus rei, inter multos alios judicii exactioris, incorruptae­que fidei viros, longiori serie, si opus, advo­candos, En testem se ingenue offert clariss. Glissonius noster, in libro suo verè aureo de Anatomia Hepatis; ubi in Lymphaeductuum notitiam, ex memorati Iolivii indicio, se primum incidisse expresse profitetur: idque sub initium Iunii anno 1652. quo tempore, de eis ne cogitasse quidem videatur Bartho­linus; quemadmodum ex libello ejus, quem Kalend. Maii anni labentis 1653. Hafuiae e­didit, [Page 212] haud obscure patet. Caeterum, ne quempiam è tribus his Rivalibus eo, quem sibi seorsim vendicarit, honore defrauda­tum isse videamur; aequum censemus, in­ventionis Fama inter eos, partitione factâ, dividatur: utpote quos bona forsan Fortu­na, singulorum industriae aeque favens, ad ejusdem Magnalis detectionem, circa idem tempus, perducere decreverat; idque licet tam diversis terrae regionibus ab invicem dissiti essent, nec commercii quid per episto­las illis mutuo intercederet. Quisquis vero fuerit horum vasorum inventor primus; certissimum est; Inventionem ipsam maxi­mi esse momenti, ad Pathologiae reforma­tionem; maxime ubi de eis agitur morbis, qui humoribus aquosis sive in viscera resta­gnantibus, sive extra vasa sua in partis ali­cujus substantiam praeter naturae institutum effusis, suum debent ortum. Sed à digres­sione (quae vix tanti est, ut eadem amplius insistere debeamus) in viam redeuntes, Lymphaeductuum Historiam jam aggredi­mur.

3. Lymphaeductus igitur sunt vasa quae­dam al [...]bicantia, & pellucida, venis magis conspicuis in plerisque corporis partibus associata, arcteque eas, ac annulatim (Hede­rae surculorum arborum ramusculos gyris ambientium more) amplexantia; substantia pertenui, membranosaque Aranearum telas craffitie vix excedente; figura tereti, ac con­cava, [Page 213] illius quae venulis inest, speciem ad a­mussim referente; magnitudine exilia, ut Co­lumbarum pennis, spectatâ mole, haud in­digne comparaveris; valvulis tenuissimis frequenter munita; & liquorem quendam limpidum, omni sapore vacuum, albican­tem ut plurimum, nonnunquam verò san­guineo, aliquando flavo colore parcè tin­ctum, in canalibus suis deferentia.

4. Horum duo ab Iuventoribus consti­tuuntur Genera; quorum Alterum eos om­nes, qui in Abdomine sunt, complectitur: caeteros, qui ex Artubus, seu exterioribus corporis partibus exoriuntur, Alterum. Prio­res, ab Hepate, Omento, aliisque infimi ven­tris partibus (Liene unice excepto, in quo nulli adhuc sunt reperti.) fere omnibus e­mergunt: Posteriores vero, an à venarum ex­tremis, vel musculis, vel ipsis nervis ortum ducant, nondum (tanta est vasorum subtili­tas) indubitatò liquet.

5. Insertio quoque duplex est; alia infe­rioram vasorum, superiorum alia. Quae infra septum medium sita sunt, inseruntur omnia in Pecqueti Receptaculum commune, quo tan­quam in cisternam rivulos suos effundunt, ut porro recto ad cortramite per Thoracicas Lacteas deducantur. Reliqua vero, quae su­pra Diaphragma, ex artubus trahunt origi­nem, in jugularem externam, sive Axillaris concursum ingrediuntur. Unde truncum ha­bent nullum, sed ex partibus diversis heinc [Page 214] inde, veluti rivuli salientesque fontes, sepa­ratis originibus, ad fluvios duos tendunt, Glandulam nempe mediam lacteam, & Axilla­rem venam, ut in communem Cordis ocea­num pleno gurgite exundent. De Cordis au­tem Aquae ductibus hoc singulare notan­dum occurrit, quod inter venam Cavam & arteriam Aortam, supra serosos Pericardii ductus exorti, paulo altius suum humo­rem aqueum in Lacteam Thoracicam im­mittant.

9. Situs & Progressus, in genere, ita se ha­bet. In superioribus Artubus, ad latus venae Brachialis sursum repunt, cum vena ipsa cruenta, cui firmiter annectuntur; pergunt­que cum eadem ad Axillarem, in quam exi­guo osculo patent valvula munito. A Cruri­bus eodem modo numerosi adscendunt, so­cii venae Cruralis & Iliaecae, quam ambiunt, modo arctè, modo laxè, annulorum instar; progrediunturque ad Mesenterium, ibidem­que cum Portae ramulis in Glandulas inse­runtur, via ad oculos haud satis conspicua. Qui ad Hepar spectant, omnes originem suam trahunt vel ab ipsomet Hepate, vel à vesicula Fellea. Horum vestigia si rerror­sum legas, statim ubi Hepar ingressus fueris, videbis illos à capsula Portae excipi & ab­scondi, adeo ut ulteriorem eorum progres­sum indagare plane arduum sit. Verisimile autem est, eos Capsulae illius, Porique bilarii in eadem conclusi, distributionem sequi, [Page 215] nec uspiam in ipsum Hepatis parenchyma emigrare. Enimvero, si alicubi in parenchy­ma distribuendi essent; quî fit, ut in ipsius partem illam, quam capsulam adeuntes per­transeunt, minime disseminentur? Deinde, ab Hepate ad Mesenterium tendentes, licet in itinere à Pancreate sustineantur, in illud tamen minime distribuuntur; uti in disse­ctionibus multoties compertum est. Quip­pe vel ad rami Mesenterici latus feruntur; vel illum conscendentes, à Pancreate ver­sus Mesenterium declinant, ubi venas dese­runt, rectàque ad Receptaculum commune progrediuntur, in quod etiam sese exone­rant.

Quoad Liquorem in hisce Lymphaeducti­bus repertum; de eo duae occurrunt Difficul­tates, prae caeteris (quae haud paucae sunt) nobis heic considerandae: viz. I. Vnde is proveniat? II. Cujus sit utilitatis, five in quem finem partim in Receptaculum commune, partim in venae Cavae trun­cum superiorem, unà cum Chylo infunda­tur?

Circa Priorem, dicimus; veritati admodum consentaneum esse, quod Liquor iste partim ex Arteriis, & è Nervis partim derivetur in Lymphaeductus.

7. Pro Arteriis, seu sanguine potius in eis contento, militat haec Ratio. Cum san­guis, prae cordis motu, spirituumque vita­lium ignescentia, agitetur continuo & effer­vescat, [Page 216] in arteriis; necessum est, ut ingentem halituum copiam in illas partes, quibus importatur, perenniter effundat; idque eo magis, quoniam isti halitus, ob arteriarum majorum crassitiem, reprimuntur, & à di­spersione detinentur, donec in minores arte­rias unà cum sanguine fuerint protrusi, per quarum tenuiores tunicas facilius transpi­rent. Hi autem vapores hoc modo in par­tes turmatim diffusi, à membranosis, fibro­sisque partibus, maximam partem detinen­tur, ac recolliguntur, eoque pacto, ad de­stillationis modum, condensantur in liquo­rem tenuem limpidumque; qui ejus, quem in Lymphaeductibus deprhendimus, humo­ris aquosi partem haud minimam consti­tuere videatur. Minime enim credendum est, liquorem huncce sub eadem specie for­mave praeexstitisse in arteriis, qua in Lym­phaeductibus jam collectis conspicitur; nec eundem una cum sanguine in singulas par­tes protrusum, ab eodem inibi per ullum percolationis modum separari, quemadmo­dum urina à sanguine in Renibus dissocia­tur: quia ubique corporis venae sunt, quae arteriis respondentes, ad exportandum quicquid ex his ingestum est sufficiunt; nec ratio assignari potest ulla, cur liquor iste a­quosus à sanguine ullibi secernatur, utpote qui excrementum sanguinis nequaquam est, licet pro partium illarum, ex quibus im­mediate Lymphaeductus ingreditur, excre­mento [Page 217] quodam haud immerito forsan ha­beatur. Non esse excrementum sanguinis, vel exinde palam est; quod denuo in venas regeratur, & remisceatur cum sanguine: & operam suam ludere, aut varios humores ab invicem secernere, ut eosdem denuo con­fundat, à Naturae sagacitate certe est alie­nissimum.

Et Nervos quoque nonnihil ad aquarum in Lymphaeductibus accumulationem con­ferre; exinde potest colligi, I. Quod li­quor omnis ex sola halituum condensatio­ne ortus, sit purus admodum, pertenuis, pel­lucidus, magisque limpidus, quam liquo­rem in vasculis hisce aquosis unquam repe­rias: ideoque necessum est, ut succus quoque alius huic admisceatur, qui spissitudinem illi majorem largiatur, & à pura aqua stilla­titia adeo discriminet. Quippe tota haec lympha, uti ad oculum liquet, densior mi­nusque pellucens, & interdum lactis instar albescens, aliquando sufflava, & nonnun­quam loturae carnis similis conspicitur. II Quod, praeter ipsos Nervos, aliud va­sorum genus nullum sit, per quod liquoris quid in partes nutriendas primum, & dein­de in Lymphaeductus traducatur. De Arte­riis nempe, res palam est, eas sanguinis à corde ad exteriora diffusioni tantum inser­vire: & venas etiam ab eo munere prorsus esse immunes, ex Circulatione sanguinis adstruitur. Quamobrem persimile est, cras­siorem [Page 218] Lymphae partem deferendi munus debere Nervis attribni: & clariss. Glissonii sententiae assentiendum; crassiorem nimi­rum liquoris Lymphaeductuum partèm, es­se succi Nutritii veh [...]culum. Quinam succus nutritius, à Cerebro & spinali Medulla, per Nervos, singulis partibus in earum ali­moniam subministratus, & assimilatus; te­nuiorem sui partem (quae illi, quo per an­gustiores Nervorum vias facilius expedi­tiusque trajiceretur, vehiculi vicem modo praestarat) post se relinquit, à lymphae­ductibus mox excipiendam, & ex eisdem denuo in venas regerendam. Humor enim iste, licet partibus illis, ad quas Nervi eum amandant, nulli usui sit; quoniam tamen vitalis constitutionis ratione, est non illae­tabilis, haud plane è corpore eliminandus erat, sed Lymphaeductuum opera sanguini denuo restituendus: ac propterea, quamvis liquor hic secrementum dici possit; Excremen­ti tamen nomen haudquaquam propriè meretur. Et hoc quidem sensu, haud mul­tum à vero aberrasse videatur Bartholinus, quum (in tract. de vasis Lymphatic. cap. 6.) diceret; à singularum partium privata con­coctione Aquam hanc separari, peculiaribus vasis expurgandam.

8. De Posteriori, Quemnam nimirum in finem, liquor hoc chylo & sanguini remisceatur? nos cum Glissonio existimamus, eum duplicis esse­utilitatis. Inservit nempe, ratione tenuitatis [Page 219] suae, ad prohibendam sanguinis Coagulatio­nem, cui alioquin is foret admodum ob­noxius: &, ratione spiritualitatis, quam in corde & arteriis recens ob [...]inu [...]rat, ad pro­movendam ejusdem Micationem.

9. Sed Quaeres adhaec forsan, Qualis sit Motus iste, quo liquor hic limpidus è parti­bus nutriendis tum in chyli Receptaculum commune, tum in venam Cavam defera­tur? verbo itaque dicimus, Motum lymphae admodum esse tardum. Nam I. id ex nu­merosis Lymphaeductuum valvulis haud obscure patet. Valvulae enim, ubi crebrae re­periuntur, ut liquoris fluentis regressum praepediunt; ita & procursus facilitatem si­mul nonnihil retardant. Quippe valvulae omnes intetdum occluduntur; humorisque interea fluxionem impediunt, donec ape­riantur denuo. Ac propterea, cum remoram toties properanti humori injiciant; necesse omnino est, is tarde admodum progredia­tur. II. Idem vel inde colligi potest, quod Lymphaeductus, postquam animal expira­vit, etiam nullo adhibito vinculo, pleni con­spiciantur: quod venis Lacteis, in quibus fluxus est citatior, rarissime contingit. III. Rationi consonum est, vasa haec a­quosa in denatis, quam in viventibus am­pliora conspici. Nam in ipso mortis arti­culo, Nervi cum dolore conflictantes, hu­morem de se omnem in partes, in quas ter­minantur, exprimunt; qui jam per Lym­phaeductus [Page 220] redux, eosdem magis solito ad­implet; facitque ut idem quoque nonnun­quam in secunda valetudine ita se habere arbitremur.

10. Sed, Vndenam constet, inquies, totam hanc Lympham in Cor, tanquam oceanum, tandem exonerari? Respondemus, igitur, id ipsum & ex valvularum, quibus instructi sunt Lymphaeductus, structura; & experi­mentis certissimis posse vel ad sensum de­monstrari. Quoad valvulas ipsas, res adeo consessa est, ut diffuso non indigeat con­textu: istae nempe in Lymphaeductibus Artuum omnes, liquori versus truncum corporis fluenti facile cedunt, regressuro autem occluduntur; quod in eis quoque, qui ex Hepate prodeuntes, ad Mesenterii landulā mediam tendunt, observatu pronū est, modo, adhibitâ morâ, experiri libeat quonam humor in eis canaliculis vergat. Et quod ad Experimenta spectat; ea tum li­gatura, tum folle sunt instituenda. I. Li­gatura; vinculo enim in artubus superiori­bus [...]onstricta vasa haec, versus Axillarem venam, & Coripsum, flaccida apparent: at versus extrema artuum in tumorem conspi­cuam attoll [...]ntur. Ex inferioribus quoque circa Iliacos ramos ligata, inaniuntur qua parte Mesenterinm spectant; tument vero qua artus adverso situ respiciunt. II. Folle; aperto enim ramo quovis in brachio, illi­que fistula immissâ, & adacto oris spiritu; [Page 221] dictum factum Axillarem cum Corde ap­penso inflari, leviterque moveri percipies; quod in aliis quoque omnibus in Mesente­rium insertis fiet. Atque haec quidem de Lymphaeductibus, quatenus ad Oecono­miae Animalis contemplationem faciunt, dicta funto.

EXERCITATIO X. De Distributione Succi Nutritii per Nervos.

SUMMARIUM.

ART. 1. Introductio, praemissis sequentia conne­ctens. 2. Succum Nutritium partibus alendis de­f [...]rri per Nervós▪ provatur, ex partium Paralysi affectarum Atrophia. 3. Observations singulari, de brachii Marasmo nerv [...] punctura superveniente. 4. Emplastrorum Cephalicorum in Phthisi u­tilitate. 5. Eorum, qui humidis, spongiosis, laxiori­busque nervis praediti sunt, pinguescentia. 6. Humo­ris roscidi è nervosarum partium vulneribus stilli­cidio. 7. Strumarum & Serofularum genera­tione. 8. Materia Seminis, ejusque in Testiculis praeparatione. 9. Glutine, ex ossium fracturis ex­tillante. 10. Ex ovi Albumine, in Gallinae ute­rum per nervos importato. 11. Et ex partium deni­que quarundam Alogotrophia, in Rachitide. 12. E Difficultatibus contrarium suadentibus, Tres praecipuae proponuntur 13. Contra Primam, arguitur, Nervos liquori alimentario haud esse im­pervios. 14. Contra Secundam, demonstratur Ratio, cur nullus in nervo constricto compareat Tu­mor. 15. Et adversus Tertiam pariter adfertur [Page 223] Ratio, cur nulla liquoris dicti vestigia, in Anima­lium post mortem dissectorum nervis depraehendan­tur. 16. Succum Nutritium praeparari in Glan­dibus Mesenterii, in tribus Lumbaribus Bartho­lino adscriptis, & (praesertim in junioribus) in Thymo. 17. Eundem è Cerebro, & Medulla spi­nali, ceu è principio Dispensationis, per nervos dif­fundi. 18. Cerebro autem Medullaeque spinali, per Sextae conjugationis nervos, aliosque iis submini­strantes prius importari, 19. Motus ejus in nervis, qui namsit. 20. Vndeque proveniat.

1. SAnguinem non esse corporis Ali­mentum Universale, supra (exer­citat, nimirum quinta) destinato consilio, & argumentis (ni fallimur) vali­dissimis, à nobis demonstratum est: illud­que munus in mitiorem, ac dulciorem quendam succum, materiae seminali, ex qua partes omnes spermaticae dictae primum constituuntur, congenerem rite translatum. Quamobrem, ne Lectorum curiositati, in re adeo perplexa, paradoxa, receptaeque o­lim de Nutritionis materia doctrinae plane contraria, [...] avide ex­poscenti defuisse prorsus videamur: aequum est, Undenam, & per quae vasa, succus iste nu­tritius, ad singulas corporis partes, ejusdem in­digas, deferatur distribuaturque, strictim jam expendamus; idque pro insigni illa lucis claritate, qua obscurissimum isthoc ar­gumentum illustravit insignis ille Medici­nae Reformator, [...]lissonius noster, qui om­nium [Page 224] primus eximii quid de eodem in pu­blicum emisit.

Dicimus itaque, ad magni hujus viri mentem, ultimum sive adaequatum partium dictarum nutrimentum, à Cerebro & Medulla spinali, mediantibus Nervis, ad illas derivari: idque ut credamus libentius, faciunt Argu­menta quaedam non invalida, quae in me­dium nunc proferenda sunt.

2. I. In Paralysi, partes resolutae, ob fi­brarum laxitatem, facilemque sanguinis af­fluxum, initio subtumidae apparent. Con­stat autem, id à genuino partium incre­mento minimè fieri; quippe eaedem po­stea, etsi sanguis usque copiose affluat, pau­latim marcescunt; ut jam praeter ossa & pellem, vix quicquam supersit. Arg [...]mento, certe, haud obscuro, vasa, per quae nutrian­tur, obstructa esse; Nervos scilicet: quippe venae & arteriae morbi hujus immunes sunt, Nervique soli officio suo male fun­guntur.

3. Cui argumento, confirmationis gra­tia, subjungi potest observatio quaedam sin­gularis, duobus retro ab hinc annis, à no­bismetipsis, ob magnan infortunii rarita­tem, chartis conscripta. Matrona quaedam honesta, Margareta Brown nomine, cui ab imperito Chirurgo, dum phlebotomiam administraret, in dextro cubito, usque ad Nervi sub vena delitescentis incisionem, re­cens inflictum fuerat vulnus; diris primum [Page 22] brachii illius convulsionibus mirum in modum excruciata, in ejusdem Atrophiam paulo post incidit: quae in dies ingra­vescens totum illud membrum tanta ma­cie brevi confecit, ut hòdie (etiamnum e­nim in hac civitate Londinensi degit mi­sella) carnes ad contegenda ossa vix suffi­ciant. Ea autem brachii totius summa contabescentia, v [...]lutique arefactio, pro­culdubio ad impeditum succi Nutritii, per laesum, forteque transversim consectum Nervum, transfluxum, referenda est: quia non [...]trophiam quidem, sed Aneurisma, arteriae sectioni ordinario supervenire, cer­tum est; & quia mulier omnem brachii e­jus motum voluntarium, ex quo nervus illi vulneratus erat, penitus amisit.

4. II. In Phthisi nondum confirmata, Emplastra Cephalica (etsi calida & sicca sint, eoque nomine morbo huic minus con­veniant) apprime conferunt; idque non so­lum, quod humorum à capite defluxiones sistant, sed quia partium etiam nutritionem adjuvant. Quod sane à caliditate & sicci­tate eorum nemo expectaverit; nisi & Ner­vis quoque expediendo huic muneri vim a­liquam afflarent.

5. III. Quemadmodum ii, qui san­guine abundant, in macritudinem proni sunt; ita quibus nervi humidi, aperti & spongiosi contigerunt, facile pinguescunt. Tales quippe nervi alimentum copiose prompteque suppeditaut.

[Page 226] 6. IV. E nervosarum partium vulne­ribus saepe humor roscidus albumini ovorum non absimilis, extillat; qui certe ab arteriis aut venis minime profluxerit, ideoque veri­simile est, eundem à nervis proficisci. In ejusmodi quoque vulneribus, carnosae Ex­crescentiae, Fungique subnascuntur. Pariter etiam in Fonticulorum marginibus caro saepe luxuriat; quippe vera cutis nervosae substantiae est, similesque Hypersarcoses nonnunquam in cavis dentium expullu­lant; ubi tamen nulla caro est, unde ortum ducant. Omnes istae Excrescentiae sensu a­cri donantur, & dolore facile percelluntur: indicio certo, plurimum illis cum nervis rei­esse. Sanguis vero plane ineptus videtur, qui hujusmodi excrescentias producat: ad quas gignendas materia aliqua spermati analoga necessario requiritur.

7. V. Ex Strumarum & Scrofularum ge­neratione idem etiam inferatur. Hi enim Tumores materiam suam seminalem à Ner­vorum rore mutuari videntur; non autem à venis aut arteriis: sanguis quippe non est materia seminalis ad hanc rem accommo­da, utpote asperitatis atque acrimoniae ni­miae particeps. Experientia enim comper­tum est, Tumorum istiusmodi rudimenta, esse veluti ova membranoso involucro in­clusa, quod humorem ovorum albumini si­milem, non autem sanguinem in se conti­neat; eademque ad formationem quandam, [Page 227] licet imperfectum, tendunt; producuntque aliquando massam carneam, nonnunquam vermiculum, aut monstri genus aliud. Qui­bus efficitur, materiam eorum primitivam, non esse sanguinem, sed succum aliquem mitiorem: qui cum aliunde (quantum ha­ctenus notum est) quam è Nervis emanare nequeat; credendum sane est, eundem inde profluere.

8. VI. Sententiam hanc porro con­firmat Materia Seminis, modusque quo il­lud in Testibus praeparatur. Quippe semen non videtur produci è sanguine (ut perpe­ram olim existimatum) sed è materia mul­to suaviore, quae per Nervos advehitur. Hi enim copia longe majore, & intime magis in Testium parenchyma disseminantur, quam arteriae aut venae: ac propterea inte­rior eorum substantia albicat, non autem rubescit. Quinetiam tunica illorum pro­pria, non videtur esse aliud, quam Nervo­rum ipsos adeuntium dilatatio quaedam & expansio; à qua Nervuli undique emittun­tur versus Testiculi medium; ubi concur­rentes vas nervosum oblongum constituunt, quod in Epididymidis canalem manifeste exoneratur. Ad Testiculorum venas quod attinet, illae solum regerendo sanguini ab arteriis allato inserviunt: ipsaeque Arteriae, licet varia per testiculorum ambitum cir­cumvolutione magnifice sese efferunt, ner­visque comitatae, passim ab interiore testis [Page 228] tunica, ad Ductum seminalem (qui in testicu­li meditullio situs est) rect à pertendant, ei­demque annectantur: raro tamen ramulos ullos de se spargunt, donec à jam dicto ca­nali reflexi, versus testis ambitum remeare coeperint. Ibi vero surculos aliquos huc il­luc versus testiculi circumferentiam propa­gant; eo fine, nempe, ut venae capillares in testium substantiam hiantes, sanguinem re­stuum facilius excipiant regerantque; qui a­lias, ob diuturniorem moram, testiculi pa­renchyma opprimeret, seminisque praepa­randi opus interturbaret. Nuspiam autem interea ipsum Canalem Nervosum, sive Semi­nalem ingrediuntur, sanguinemve in illum effundunt: adeoque probabile est, eas po­tius calorem refocillandis iis partibus, quam semini conficiendo sanguinem adve­here. Fateor tamen, sanguinis pauxillum earum opera in ipsos Testes derivari, quan­tum nempe vitalitati eorum conservandae satis sit: & manifesta illius vestigia in testi­culi medio prope vas Nervosum conspexi­mus, etiamsi alibi parcior reperiretur, quam ut reliquis testiculi partibus tingendis suffi­ceret. Nervi autem in testiculo nequaquam Motui inserviunt; neque ad Senfationem il­lic magnopere iis opus est: quapropter cre­dibile est, eosdem liquorem aliquem, sper­mati condendo utilem advehere. Idque eo magis, quoniam Testiculi Lymphaeductibus clare conspicuis donantur. Qui perexiguo [Page 229] usui forent, nisi & aliud vas adesset, per quod generosior liquor appelleret, cujus parti superfluae sive aquosae reducendae ii­dem ancillentur. Accedit, quod semen sit li­quor sanguine multo nobilior; uti vel inde constat, quoniam exiguum illius dispen­dium plus damni spiritibus affert, quam si vigesies tantundem sanguinis ablatum sue­rit. Hinc fit, ut post Veneris gaudia, maestitia consequatur comes: observatumque est, ipsum Cerebrum iis, qui in libidinem pro­niores sunt, debilitari admodum, tenueque magis atque aquosum reddi. Podagra quo­que intemperantiorem veneris usum ordi­nario sequitur; labefactatis inde nervosis partibus, roscidoque nervorum liquore à pinguiore atque anodyna sui parte orba­to: unde tenuior atque acrior fit, facilio­reque adeo impetu in articulos detrudi­tur.

9. VII. In ossium fracturis, viscosa & glutinosa quaedam substantia in illa exudat, ruptis ossibus ferruminandis utilis: Arteriae autem nihil hujusmodi exhibent, quarum officium est, unicum sanguinem provehe­re, qui à materia ista plurimum discrepat: cumque praeter illos, atque nervos, nullum adhuc vas repertum sit, quod humorem a­liquem extrorsum efferat; videtur sane Cluten illud ad effracta ossa per istos de­duci.

10. VIII. Ovorum albumen vide­tur [Page 230] in Uterum Gallinae per Nervos deferri. Est enim sanguini valde dissimile; nec ullo modo fingi potest e sanguine produci, nisi per modum secretionis id fieret; quae certe in illa parte praestari nequit; quoniam pa­renchymate, ad eam rem necessario, omni­nino destituitur. Videmus enim partes alias humori alicui à sanguine secernendo desti­natas, largo satis & sanguineo parenchy­mate donari; quale in uteris Animalium nunquam reperias. Secretio autem liquoris Nutritii, qui accedit per Nervos, parenchy­mate ejusmodi nihil opus habet, potestque in partibus maxime exsanguibus institui. Et revera talem in ipso Utero fieri, mani­festum est; quoniam numerosi Lymphae­ductus inde revertuntur, quorum sane haud tanta copia opus esset, nisi in Uteri substantia secretio aliqua perficeretur; ne­que enim liquoris aquosi satis adesset, quod regererent. Ut nunc autem se res ha­bet, verilimile est, succum nobilem ac nu­tritium cum aquoso vehiculo contempera­tum, in Uterum per Nervos effundi; par­temque illam aqueam, in ipso per substan­tiam uteri transitu à Lymphaeductibus prolectam, à meliori succo separari; qui in­de in cavitatem uteri delabitur, ovique al­bumen constituit.

11. IX. Denique in Rachitide morbo contingit nutritionis inaequalitas; quae (uti verisimile est) provenit à Nervorum [Page 231] quorundam, prae aliis, ad partes nutriendas ineptitudine. Quippe morbus iste sedem habet in medulla spinali extra cranium, nervifque inde oriundis. Quapropter nervi isti in fungendo officio debiles atque lan­guidi sint oportet, prae iis, qui è spinali me­dulla intra cranium natales suos deducunt. Indeque evenit, ut caput, facies, atque imi ventris viscera grandescant; utpote nervos intra cranium enatos sortita: brachia au­tem & pedes praecipue, macrescunt, red­dunturque flaccidi & enervati; quia nervis à languidiore spinalis medullae parte forin­secus extra cranium prodeuntibus irrigan­tur. Praeterea, quoniam interdum nervorum quorundam ramulus aliquis prae caeteris mag [...]s debilitatur; fit, ut altera pars artus ali [...]ujus, altera plus crescat, adeoque to­tum membrum illud tandem incurve­tur.

12. Et hae quidem ex Rationibus Glisso­nianis praecipuae sunt, quibus, ceu validissi­mo fundamento, innititur nova haec, de dispensatione Succi Nutritii per Nervos, Hypothesis; quaeque tanti videntur esse momenti, ut ex Emunctioribus etiam ple­rique eandem, tanquam veritati summe consentaneam, & ad solvenda Nutritionis Phaenomena caeteris omnibus olim cele­bratis magis accommodatam, avidissime amplecti excolereque minime recusarint. Caeterum sententiae hujus verisimilitudo [Page 232] magis adhuc apparebit, ubi Difficultates illas, quibus premi videatur, expediverimus. Quod ut rite praestemus, hic animadverten­dum est; tria potissimum objici in contra­rium; viz.

I. Quod in Nervis nullae deprehendantur Cavitates conspicuae, per quas liquor nutritius, à supposito Dispensationis principio, Cerebro nimirum & spinali medulla, ad partes nutrien­das tr [...]jiciatur.

II. Quod in Animalis vivi consectione, etsi nervo cuivis grandiori adhibeatur ligatu­ra, tumor tamen citra vinculum, aut ultra, appareat nullus: & si nervus praecidatur, dicti liquoris parum nihilve inde extillet.

III. Quod [...] à nemine hactenus deprehensum sit, ullum talem liquorem in cor­porum dissectorum nervis adesse.

Verumtamen, hae Difficultates haud adeo graves sunt, ut rationum in dictae sen­tentiae stabilimen ex Glissonio modo alla­tarum momentis praeponderare merito ex­istimentur. Nam

13. Ad PRIMAM commodè dica­tur; quod, etiamsi concedatur, Nervos om­nes cavitatibus conspicuis prorsus esse de­stitutos; non tamen proinde sit impossible, ut succus Nutritius per eosdem sensim per­transeat. Quid impedit enim, quo minus li­quor iste, cum vehiculo suo tenuissimo contemperatus, inter fibrosa nervorum fi­lamenta lento motu delabatur? Experi­mento [Page 233] quippe facillimo compertum est, quomodo, Medullâ spinali in aquam per diem unum & alterum injectâ, nervi omnes exinde enati in capillamenta abeant, cau­damque Equinam referant: ut minime du­bitandum sit, quin illi omnes ex numerosis ejusmodi filamentis, mediante substant â quadam Medullari simul annexis, consti­tuantur; consimili prorsus modo, quo A­rundines Indicae, quas nostrates vocant Fire-canes, ex infinitis pene filamentis fi­brosis, inter quos haud pauciores interci­piuntur poruli, constant, ut nedum spiri­tum oris per totam istiusmodi cannae lon­gitudinem quis perflare possit, sed & liquo­rem etiam quemvis, tanquam per Manicam Hippocratis, aut ullum aliud colum, facile trajicere. Deinde, in Herbarum arborum­que foliis, Costula quaedam Nervosa in me­dio exurgit, è pedunculo orta; cujus inter­ventu singula ramulis suis annectuntur, & sine quo alimenti nihil ad ea unquam ac­cesserit. Ex Costula hacce intermedia ra­musculi plurimi in omnes folii partes late­raliter emittuntur; ut folium integrum suc­co vegetabili ex aequo irrigetur. Si Costam ipsam tamen, ramulumve ejus aliquem transversè incideris; nullam quidem in eo cavitatem, vel vitro Microscopico adjutus percipies; neque etiam succum aliquem is effundet: praeterquam in Esula, Soncho, Chelidonio, aliisque similibus, è quibus [Page 234] humor lacteus, aut parte flavescens proma­nat; quo verisimile est, folia ipsa enutriri. Et, licet in aliis plantis nihil tale conspicia­tur extillare; fatendum tamen est, illis quo­que succum quendam alibilem ad eundem modum suppeditari. Ut palam sit, nullam revera adesse necessitatem, cur Succus Nu­tritius pet Nervos, licet canalibus manife­stis, quales in venis arteriisque ceraimus, destitutos, haud distribuatur: maxime si consideretur, quod motus illius inter ner­vorum fibrulas lenis admodum, sereque in­sensibilis esse videatur; non autem, torrentis instar, rapidus ac violentus, qualiter sanguis in arteriis venisque universum corpus cir­cumfluit. Quu n itaque vel ipsius sensus te­stimonio constet, liquorem quemlibet per dictarum Arundinum (quibus substantia, quam Nervis, solidior multo compactior­que obtigit) truncos permeare; & ex ratio­nis dictamine edocti simus, succum alibi­lem ad plantarum folia, per pedunculum­costulamque nervosam facillimederivari, ut ut nullam in iis cavitatem sensibilem deprehendamus: equidem non videmus, quamobrem in Animalibus quoque suc­cum Nutritium ad singulas eorum partes, mediantibus Nervis, dispensari non creda­mus; licet horum porositates pariter adeo sint exiles, ut visum prorsus effugiant. Prae­terea, è Nervis nonnullos haud adeo im­pervios esse, quin stylum subtiliorem in se [Page 235] excipiant; assertio est tum Antiquitatis patrocinio, tum certitudine Experimenti percelebris. De Opticis enim id olim affir­mabat Galenus, qui eos cavos esse, & perfo­ratos sensibiliter atque manifeste voluit. Idemque sensit Herophylus; ut patet exinde, quod eosdem vocaret Poros Opticos, vel Mea­tus, quasi cavos existimasset. Quibus sub­scribit Cornelius Gemma, qui porum magis instar puncti conspicuum internae nervo­rum cavitati tribuit. Quoad Experientiam; res observatu haud difficilis est: modo nervi Optici dextre, praemissâque elixatione (sic enim porositas melius conspicua erit) à De­monstratore administrentur. Unde humo­rem quendam ad oculos ex cerebro per ner­vos opticos deferri, pro eorum nutritione, statuit Coesalpinus. Et licet reliqui nervi ma­nifesta cavitate videantur carere; creditu tamen facile est; eos quoque omnes quo­dammodo excavatos esse, & exilibus cana­liculis pertusos: maxime si in animo secum quis attente reputaverit, universum nervo­sum genus in eundem finem à Natura de­stinatum esse, & partibus commune aliquod officium praestare.

Accedit, quod Apoplexia in Paralysin saepe desinens, pro Nervorum cavitate haud obscure faciat. In eo siquidem casu, humo­rem Cerebro infestum, exinde in Medullam spinalem, nervosque resolutos, per Metasta­sin, transferri, omnibus in confesso habe­tur. [Page 236] Quomodo autem id fieri possit, nisi Nervi, ratione canaliculorum, quibus prae­diti sunt, materiae transmissae essent capa­ces?

Heic inquies, forsan; Nervos quidem spiritibus Animalibus, quorum in organa sensoria, & motoria transn issioni inser­viunt, haud impervios esse, nisi contingat forte, ut eorum principia fuerint obstructa, quod in Paralysi usu semper venit: eos ta­men mate [...]iam aliquam crassiorem in se nunquam admittere.

Dicimus itaque, spiritus Animales puros, sinceros, sive ab omni aliena mistura libe­ros, nuspiam in corpore reperiri: ideoque si Nervi rei alicui à reliquis distinctae in se re­cipiendae efformati fuerint, eam crassio­ris, quam spiritus abstracti, substantiae esse­debere.

Denique, Nervos canaliculis perforatos esse, legitime inferri potest ex stupore illo, quem in artubus ex nervorum eis inserto­rum compressione temporaria persentimus, quo cum vulgus hominum molestatur, membra sua tunc obdormiscere exclamat: quippe is partibus iis semper obvenit, ad quas nervi compressi prolongantur; ideo­que verisimile est, aliquid in nervis ex com­pressione tunc temporis sisti, & intercipi, quod per eosdem libere pertransiisse debe­bat. Amota enim compressione, mox obo­ritur molestia quaedam, tanquam partes il­lae [Page 237] aculeis pungerentur: quasi quod inter­ceptum antea fuerat, jam denuo motum pristinum redintegraret. Concludamus it a­que, succi Nutritii à Cerebro & Medulla spi­nali ad partes nutriendas transvehendi munus, ideo Nervis dctrahi non debere, quod cavitati­bus conspicuis destituantur.

14. Ad SECUNDAM pariter pro­num est referre; quod inter dissecandum saepissime contingit. ut partim ex miserrimi Animalis lucta, partim ex Convulsionibus per consectionis tormina eidem superve­nientibus, omnis Liquor Nutritius ex uni­verso nervoso genere, in partium ipsarum substantiam, ad quas derivandus erat, ex­primatur elidaturve: idque antequam Ana­tomicus nervo alicui insigniori vinculum injicere, aut eundem commode abscindere queat. Ut non est cur mireris, si in hoc ca­su, null [...] succi Nurritii, seu ex nervi ligati intumescentia, seu ex roscido praesecti stilli­cidio, deprehenderis indicia. Huic autem liquoris nutritii ex nervo, prae luctae vio­lentia, dolorisque acerbitate, in partem, cui is inseritur, Elisioni digne conscribendum est; quod Lymphaeductus, qui cum illi commercium est, tunc temporis impleatur valde atque intumescat supra consuetum. Argumento sane manifesto, omnem nervi istius succum in illimet respondentem Lymphaeductum, cum impetu quodam, & praepopere nimis esse effusum. Sunt tamen, [Page 238] qui (uti religiose affirmarunt) ex secto fe­moris funiculo nervoso, liquoris hujus plusculum emanare viderunt. Et Glissonius noster de seipso testatur, se è funiculo ner­vorum Axillari transversim inciso, in cani­bus & felibus, dum viverent, dissectis, digi­torum ope liquoris roscidi aliquantillum prolexisse.

15. Et ad TERTIAM denique dis­solvendum apprime dicatur, I. Motum succi Nutritii per nervorum canaliculos, nec continuum esse, nec torrentis instar ra­pidum, aut impetuosum; sed per inter­valla, lenem, prorsusque insensibilem. II. Omnem ejus proventum, prae insigni nervorum, in ipso mortis articulo, conten­tione, ex eis in habitum corporis effundi. Ut mirum minime videri debeat, quod in Animalium post mortem dissectorum nervis, nullum ejus specimen compa­reat.

Superatis hoc modo Difficultatibus his­ce capitalibus, sequitur proxime conside­remus;

I. Quidnam sit succi Nutritii principium Elaborationis; sive ubi praeparetur.

II. Quid principium Dispensationis, sive quanam ex parte is in Nervos immediate deri­vetur, ad partes nutriendas per eosdem trans­ferendus.

III. Per quae vasa in illud Dispensationis principium importetur.

[Page 239] IV. Quinam Motus ille sit, quo idem in vasis disp [...]nsantibus feratur: &

V. Unde Motus iste profluat.

16. Circa PRIMUM, igitur, partes nimirum succi nutritii praeparationi, sive con­fectioni potissimum inservientes; animad­vertimus, veritati summe consentaneum es­se, opus hocce in Mesenterii Glandulis, in Glandibus Bartholini tribus Lumbaribus, & in Thymo, seu glandula Thoracis insignio­ri, perfici. Quae quidem opinio, licet pa­radoxa sit, & receptae hactenus in Medico­rum scholis de dictarum glandularum usi­bus doctrinae plane contraria: eadem ta­men, nisi nos animus fallit, rationi in om­nibus congrua apparebit. Ut eam itaque commodius heic explicemus, ad nuperas clariss. virorum, Glissonii & Whartoni, de Glandium Differentiis ac Usibus, tum ob­servationes anatomicas, tum summe pro­babiles Conjecturas exinde deductas, pa­rumper digrediamur, opus est.

Quamobrem observandum est, Glandi­um, quae in corpore perpetuo reperiuntur, omnium tria esse Genera; saltem relative, seu quatenus illis cum nervoso genere quid commercii sit. Quarum Aliae simplici Excretioni; Reductioni Aliae; & Aliae Nu­tritioni peculiariter accommodantur. Quam­vis enim verissimnm sit, omnibus Glandu­lis id commune officium esse, ut Secretio­nem aliquam praestent: aeque verum tamen [Page 240] est, eam Secretionem, secundum peculiare Glandularum munus, diversimodè se ha­bere. In nonnullis quippe secretio isthaec est in ordine ad Excretionem; in aliis ad Reductionem; & in aliis ad Nutritionem: & Materia pariter ipsa, diversis hisce separatio­num modis sejuncta, variat. Prima nempe illarum, est merum Excrementum: Altera, quarundam partium respectu, est Excre­mentum; aliarum vero, est liquor deside­rabilis, ac propterea reducendus: Tertia au­tem, est succus vere Nutritius.

Ad Glandium Excretricium classem re­ferri debent Testiculi (tam muliebres, quam viriles) Prostatae, Vesiculae seminales, Mammae in mulieribus, Tonsillae, & Glandulae Maxil­lares. Hae siquidem omnes vase Excreto­rio peculari donantur, per quod excremen­tum aliquod è nervis delatum, alio elimi­nent. Vasa autem Excretoria (ut id obiter, ob rei sing [...]laritatem, notemus) glandibus Maxillaribus propria, à men o [...]atis modo Glissonio & Whartono primum reperta, Du­ctus Salivales nominantur: quia salivam tenuem, pellucidam, & aquosam in os ef­fundunt.

E Reductricium (i. e. earum quae ad hu­moris secretionem, ejusdemque in venas de­nuo reductionem comparantur) numero, sunt Glandulae Renales, Renes succenturia­ti à Casserio dictae, glandes prope anum, quae Oesophago adjacent, item Iagulares, Paroti­des, [Page 241] Axillares, Inguinales, & consimiles aliae. Quae omnes humorem quendam, asperita­tis acrimoniaeque majoris participem, at­que ad sauguinis naturam propius acceden­tem, quam succo Nutricio conveniat, è nervis effusum in se excipiunt: relicto so­lum in eisdem, quod mitius est, partibus­que nutriendis utilius. Caeterum, quia materia illa, quam nervi harum glandula­rem ope à se amoliuntur, sanguini, aquisitę spirituositatis ratione, quadantenus affinis est; ejusdemque, ratione tenuitatis suae eximiae, per anfractuosa vasorum demeacu­la transfluxui facilitando apprime commo­da: ideo eadem haud è corpore foras elimi­natur, ceu merum Excrementum; sed in venas glandulis illis proximas protruditur, ut sanguini expeditius, vehiculi loco, trans­ferendo inserviat. Quae quidem ex omni­bus, quas Anatomici hactenus allegarunt, rationibus videtur verisimilior; cur sortis hujus Glandulae situm juxta majores ner­vorum venarumque divisiones plerumque obtineant: nempe, ut humorem è nervis delapsum commodius exciperent, transfer­rentque in venas expeditius.

Tertium denique Glandularum Genus (earum nimirum, quae succi verè Nutritii praeparationi famulantur) complectitur Glandes Mesenterii, glandulas Bartholini tres Lumbares, receptaculo Pecquetiano vi­cinas, & Thymum, maxime in junioribus, [Page 242] partem nempe in vitulis esui expetitam. Quae prae caeteris omnibus, succum Nutri­tium praeparando, Nervis in opere supposi­to videantur esse ex usu. Nam

Primo, quoad Glandes Mesenterii; ex A­natome constat, maximam venarum La­ctearum vim ab intestinis ad eas progres­sam, in eisdem terminari; aliaque secundi generis Lactearum capillaria exinde enata, adque receptaculum chyli commune recto tramite protensa, ibidem manifesto deple­ri: quemadmodum supra (3. artic. exercit. 3.) fusius declaravimus. Quaesitu itaque dignum est, cur primi generis ex intestinis oriundi venae Lacteae in glandibus hisce terminentur: atque illico ex eisdem nova Lactearum soboles producatur? ut planius dicamus; Quorsum Natura (quae compen­dio usque delectatur) vasa Lactea in minu­tissimos surculos distribuit, utae capillari­bus aliis denuo novos truncos recolligat? Si primae venae Lacteae, citra distributio­nem in glandes Mesenterii ullam, ad Re­ceptaculum recta pertingerent; citius pro­fecto, ac minori cum negotio, chylum ab intestinis illorsum transferrent. Ut nunc au­tem se res habet, illae chylum in glandem, ad quam tendunt, effundunt; quod non, nisi temporis spatio, & labore aliquo perfi­citur: & postea alterum Lactearum genus chylum illum denuo exhaurit; quod certe facto nequaquam opus esset, nisi priora va­sa [Page 243] eundem in glandis parenchyma effudis­sent. In quem Finem, itaque, Natura am­bages istas molita est, si Chylus hic loci neque Alterationem aliquam, nec alterius cujuspiam humoris à se Secretionem adi­piscitur? Alterationem vero nullam acci­pit; quippe lactis specie, ut advenerat, ef­fertur. Ideoque in eum solummodo finem huc appulerit necesse est, ut aliquid ipsi com­mistum ab eo secernatur. Quid autem illud sit, quod hic debeat separari? Merum sane Excrementum esse non potest; quia vasa Excretoria Glandulis hisce peculiaria nulla adsunt, quae tamen partibus nullis denegan­tur, quarum munus est, excretionem ali­quam instituere. Neque etiam ejusdem esse sortis videtur, cum materia illa, quae glan­dium Reductricum ope, in venas, ad diluen­dum sanguinem, regeritur: si enim talis fo­ret humor, separatione nulla opus esset, cum totum chyli residuum in venam sub­claviā paulo post infundatur; potuissetque, hic etiam liquor, absque secretione inter­media, eundem comitari. Quorsum enim liquorum mox remiscendorum tam labo­riosa secretio? An id agit Natura, ut, de­curso spatio, à meta ad carceres recurrat? Quo animadverso, manifestum est, Liquo­rem eum, qui in Mesenterii glandibus à chylo venit separandus, nec ad primum, ne­que ad secundum genus dictum pertinere; sed tertii esse generis, nempe ipsummet [Page 244] Succum Nutritium: ut nervose quidem, & [...] disserit incomparabilis ille vir, Glissonius noster (in Anatom. Hepatis pag 442.) Hoc autem concesso, investigatu perfacile est, per quodnam vasorum genus succus iste Nutritius è glandulis hisce ex­portetur. Quippe, cum neque per vasa ali­qua Excretoria peculiaria, neque etiam per venas, id contingat: ut fiat per Nervos, ne­cesse est.

Secundo, quoad Tres Glandulas Lumbares; summe probabile est, ipsas quoque ad idem opus conspirare: uti ex duabus gra­vissimis rationibus luculenter constet. viz. I. quia venis pariter Lacteis donantur, qua­rum aliae ex intestinis ortum trahentes, mi­nutissimis surculis in eis terminantur; aliae vero ex eis enatae ad Conceptaculum com­mune progrediuntur, ibidemque se manise­sto exonerant: ut cum memoratis modo Mesenterii glandibus in omnibus ex amus­sim consentiant; nervisque ideo consimili prorsus modo videantur subministrare, II. Quia in iis Animalibus, quibus glan­dulae Mesenterii obtigerunt grandiores, Lumbares hae vel perexiguae sunt, vel ex to­to deficiunt: argumento sane ineluctabili, unum idemque officium commune utris­que incumbere; Harumque exilitatem, defectumve, amplitudine illarum compen­sari.

Denique, quoad glandem Thoracis con­spectiorem, [Page 245] Thymum dictam; eam etiam ad glandularum Nutritiarum censum merito referendam esse, arbitramur. Nam in Em­bryone, puero, & aliis quoque Animalibus junioribus (quo tempore plurimum augen­tur, ideoque copiosiori indigent alimento) major Thymus, & nonnunquam numero etiam auctus; in adultis vero quodammo­do extenuatus conspicitur; & in senioribus (quibus, ad vitae metam properantibus, minori alimoniae copia opus est) adeo gra­cilescit, & quasi exiccatus est, ut deesse om­nino nonnunquam videatur. Deinde, Glan­dula haec vase excretorio peculiari prorsus destituitur; neque (majorum glandularum Reductricium more) sinu aliquo intus ex­cavatur: ideoque vel eo nomine, ad Nutri­tioni famulantium classem debet accense­ri. Accedit, quod candida est, mollis, suavis admodum mitisque saporis (unde summas inter gulae delicias ponunt Apicii) & sub­stautia Mammarum glandibus persimilis: ac propterea, quemadmodum istae lac in­fantulo foris praeparant; sic illa liquorem Nutritium intus suppeditaverit, eum­que sorsitan è ductu Lacteo Thoracico ex­ceperit, qui glandulae huic appropinquans, priusquam in venas exinanitur, in duas plerumque propagines dirimitur. Et hae quidem Rationes haud adeo leves sunt, quin singularem eorum ingeniorum felici­tatem clare evincant, qui conjectura pri­mum [Page 246] sunt augurati, haud exiguam Succi Nutritii partem ex Glandulis dictis in Ner­vos derivari: earum quippe officium in eo solum videtur consistere, ut eundem è venis Lacteis depromptum deferentibus Nervis suppeditent.

17. De SECUNDO quaesito, viz. Quidnam sit Succi memorati principium Dispensationis; verbo dicimus, Cerebrum & Medullam Spinalem id muneris, tanquam jus suum, sibi merito vendicare: utpote à qui­bus omnes Nervi ortum suum desumunt, & ad singulas corporis partes continuis du­ctibus prolongantur; eoque nomine peri­donei sunt, qui succum nutritrium eisdem, pro earum necessitate, distribuant deferant­que.

18. De TERTIO, per Quaenam nimi­rum vasa Liquor is Nutritius Cerebro & Medullae spinali importetur; observandum est, ea Nervos esse videri, & speciatim, qui ad Sextam Cerebri Conjugationem spectant. Quamvis enim hoc Nervorum par, primo ejus à cerebro exortu, adeo sit exile, ut qui ab eodem deinde enati sunt, minores vi­deantur, quam ut universo corpori, officio supposito, inserviendo pares sint; neque etiam illi ad artus partesve externas distri­buantur: Huic tamen cum reliquis totius ferme corporis nervis magnum admiran­dumque intercedit commercium; ejusque ramuli ad plures partes disseminantur, [Page 247] quam ullius alterius nervorum Conjuga­tionis. Unde par Ambulatorium, sive Vagum ab Anatomicis digne nominatur. Commer­cium autem illud, quod huic conjugationi cum aliis est, familiaritate sive communio­ne triplici fundatur; efficitur nempe ratione Plexus, Consociationis, atque Inoculationis mutuae: quas omnes ad vivum usque de­scriptas, apud Fallopium & Glissonium inve­nias. Q [...]o facto, si Rationem quaeras, cur nervi sextae Conjugationis cum aliis nervis­tam diversimode atque magnifice conne­ctantur; verisimiliorem, cuique tutius ad­haerendum sit, nullam, certe, invenies, quam quae à Clissonio allata est; istas nimirum Connexiones aliquo modo ad Succi Nutritii commodam distributionem facere; Hic enim videtur primùm à Sexto Pari è Glandulis & aliis partibus imbibi; quod cum tantae illius copiae deferendae impar sit, tam in­gens aliorum nervorum numerus auxilia­tum advenit. Quippe verisimile est, succum Alibilem, per hosce nervos, aliosque illis­subsidiarios, ad Cerebrum & Medullam Spinalem deferri, indeque ad omnes corpo­ris partes derivari.

19. De QUARTO, Motu nimirum ipso, quo Liquor Nutritius per nervos fe­ratur; licet res sit explicatu summe ardua, utpote cujus qualitates conditionesve nec in vivis, nec in recens emortuis per experi­menta Anatomica inquirentium sensibus [Page 248] sese manifestant; ex Conjectura tamen pro­babili fas sit colligere, eum haud esse Con­tinuum (ad illius instar, quo sanguis in Ar­teriis venisque indesinenter circumgyratur) sed cum quietis interventu, sive per tempo­rum intervalla interruptum, imo forsan quoque periodicum; nec impetuosum, sed Lentum, placidumque: uti vinculum nervo injicientibus plane constat; tumor enim al­trinsecus à ligamine nullus oboritur, qui certe contingeret, si modo liquor in nervo constricto fluxione perpetua, violentavè ali­quorsum decurreret. Praeterea, nervorum canales angusti admodum sunt, plurimis­que fibrulis intercepti: ideoque necessum est, ut humor per eosdem deferendus motu admodum lento, ac placide perlabatur. De­inde, consentaneum est, succum hunc ali­bilem, haud longe à pastu, chylique per ve­nas Lacteas distributione, à sexti Paris ner­vorum ramulis, aliisque iis in eodem opere suppeditantibus auxilium, imbibi, & ad Cerebrum Medullamque spinalem sensim deferri. Uti vel exinde liceat hariolari, quod horulis duabus aut tribus post epulas, sen­suum stuporem quendam, una cum inep­titudine ad motum, & levi ad somnum pro­clivitate, semper persentiscimus: eisque mox excussis, ad motum aliaque vitae mu­nera obeunda alacriores sumus, ac vividio­res; quasi succus ille extrorsum versus ar­tus, aliasque corporis partes ex eodem nu­triendas, [Page 249] tunc temporis esset effusus. Acce­dit, quod juxta Bartholini, aliorumque ob­servationes, Lymphaeductus, quinque aut sex horis ab assumpto cibo, magis adimple­ti, ac quasi distenti compareant: documento haud o [...]scuro, tenuiorem succi nutritii par­tem, quae illi vehiculi munus praestarat, in partes effusam, indeque in Lymphaeductus jam exceptam, ut illi tunc temporis po­tissimum repleti, intuentibus sese planius dignoscendos exhibeant, efficere. Neque veritati dissonum videtur, Cerebrum & spi­nalem Medullam per somnum potissimum nutriri; eoque tempore liquorem alimenta­rem intro ad partes illas delatum, humidis mitibusque suis vaporibus easdem relaxare, adeoque somnum & inducere, & protrahe­re. Unde contingit forsan, ut diu soporatis, cerebrum vaporibus impleatur, gravetur ca­put, mentis claritas quasi nubibus obfusce­tur, torpescant sensus, & facultas motiva enervetur. Quinetiam, tempore somni, fluxiones omnes humorum extrorsum ad partes per nervos institutae, cessare prorsus videntur, & quasi suspendi: ipse tamen sanguinis Circuitus interea liberior atque citatior est, quam experrectis esse solet; adeoque is cessationis istius caussa nequa­quam censeri debet; res vero ad nervos re­ferenda est, qui tunc temporis ab opere suo, succi scilicet alibilis distributione, feriau­tur. Quae omnia apparebunt adhuc verisi­miliora, [Page 250] si modo in illum humorum è ner­vis effluxum, qui à somno jam excusso con­tingit, animum paulo attentius converta­mus. Cerebrum enim & Medulla spiualis sese mox à finito somno contrahunt, & quodammodo tensiora evadunt; hincque ex illis motus in nervis fit refluus, ferturque pedetentim liquor, partim ad membra ex eo nutrienda, partim ad Glandes tum ex­cretioni, tum reductioni inservientes: oculi jam madescunt; nares muco opplentur; glandes Maxillares salivae copiam effun­dunt; multos laxata alvus ad secessum solli­citat; junioribus ad res venereas calcar ad­ditur; omnibusque sudatio in proclivi est. E quibus omnibus clare constat, motum in Nervis, finito somno, eo versùm tendere, quò modò dictum est; nempe ad partes ex­teriores, adque Glandulas Emunctrices & Reductrices; ut optime advertit Clar. Glis­sonius.

20. De POSTREMO, Quaenam sci­licet Caussa sit istiusmodi Motus, quo Suc­cum alibilem tum ad Dispensationis prin­cipium, tum exinde ad singulas partes, in earum alimoniam, deferri à nobis jam di­ctum est; sive unde is proveniat: ingenue fatendum est, hanc rem tantae disquisitio­nis esse, & tot difficultatibus implicatam, ut ad eam clare & [...] explican­dam, majus, quam quod Anatomicis hacte­nus affulsit, experimentorum lumen haud [Page 251] immerito desideretur. Heic itaque [...] plane cogimur, & perplexis cogitandi curis inhaerere; dum spissiores Theorematis hu­jus obscurissimi tenebrae, feliciori ex docta Animalium exspicina Naturae arcana sedu­lo rimantium industria, Temporisque (quod generosis & ad certiora adspirantibus inge­niis usque favet) benignitate fuerint discus­sae, omniaque ea, quae circa Nervos versan­tur, mysteria è Democriti puteo penitus ex­antlatae. Interea tamen temporis, quo cu­riositatis impatientiam rationis fascino de­mulceamus; ad Conjectationis asylum fas sit confugere.

Advertimus igitur, primo; ab eorum sen­tentia digne recedendum esse, qui ad levem fragilemque Attractionis similaris, sive Ele­ctivae anchoram, quo judicii sui submersio­nem evitarent, heic sese alligarunt. Non enim videtur succus iste nutritius ad Cere­brum, Medullamque spinalem, ex viis chy­liferis, per inexplicabilem Attractionis ex substantiae similitudine dependentis mo­dum, deferri; neque extrorsum deinde ad Artus, ob consimilem caussam, profluere: quia Fluxiones quae in corpore fiunt om­nes, à simplici Propulsione dimanant; ideo­que ut sanguis in arteriis venisque propterea continuo circulatur, quia à Cordis pulsu continuò propellitur; ita de succo alibili quoque idem prorsus existimandum est, eum nimirum altrinsecus per temporum [Page 252] intervalla moveri, quia vi quadam ex loco in locum ex intervallis protruditur; uti ex rationibus contra omnem humorum At­tractionem à qualibet caussa suppositam, à nobis (in Physiologiae nostrae pag. 343.) fuse allatis, clarius constet.

Secundo, haud improbabile esse, Succum Nutritium in Animalibus, ad Cerebrum Medullamque spinalem, per nervorum im­portantium funiculos ascendere, ad eun­dem ferme modum, quo Plantarum succus alimentarius, ab imis earum radicibus, ad stirpem, indeque in summa ramulorum ca­cumina, & extremas foliorum fibrulas, sur­sum quasi scandendo prorepit, quo in lon­gum, latum, & profundum denuo diffun­datur. Quinam modus, per similitudinem illius quoque, quo liquores ex inferiori Spongiae limbo eis superficialiter tantum immerso, per totam ejus substantiam pede­tentim, ac veluti suapte sponte (revera ta­men ex sola propulsione) ascendere cerni­mus; haud incommode potest explicari: cujus rei rationem à nobis (in libri nostri modo citati pag. 356.) luculenter demon­stratam invenies.

Caeterum, quod ad ejusdem è Cerebro & Medulla spinali, ad singulas partes trans­missionem attinet; eam partim ad motum Cerebri pulsatilem, partimque ad ipsorummet Nervorum Tensionem à somno mox factam, absque vel minimo incongruitatis, referen­dam [Page 253] esse arbitramur. Licet enim verissi­mum sit, omnem illum, qui Cerebro inesse vulgo reputatur, motum non aliunde pro­ficisci, quam ex Arteriarum è plexu Arte­rioso Mirabili in Duram Meningem disse­minatarum pulsatione, quemadmodum su­pra ex professo indicavimus: quoniam ta­men credibile est, istiusmodi pulsationem, universo Cerebro [...] commu­nicatam, idem movere, adeoque ad lenem liquoris in nervis exinde immediate exor­tis contenti effluxum sive effusionem ali­quo modo facere posse; maxime in iis lo­cis, ubi nervi arteriis contigui, vicinive sunt adeo, ut de earum motu necessariò partici­pent; non videmus profectò, cur eadem nonnihil ad succi nutritii è Cerebro in nervorum principia expressionem confer­re non censeatur. Praeterea, Cerebrum ipsum, unà cum universo genere Nervo­so inde oriundo, mox ab excusso somno, sponte contrahi, tensiusque, quam inter dormiendum, evadere; experientia quoti­diana compertum est: fieri autem vix po­test, quin Contractio haec, Tensioque liquo­rem è Nervorum principiis in partes, qui­bus terminantur, exprimat elidatque; ideo­que eam quoque ipsam ad ejusdem è Cere­bro dispensationem conducere, consenta­neum est; praecipue cum animadversum sit, succum hunc alimentarem extrorsum, [Page 254] horis matutinis, postquam somno jam exciti sumus, in artus potissimum diffun­di. Postremo, Musculorum quoque mo­tum ad idem opus concurrere, ex eo col­ligere pronum est; quod quoties muscu­lus contrahitur, toties illi insertus ner­vus tenditur: & nervum tendi posse, ci­tra canaliculorum ejus coangustationem, adeoque liquoris inter villos, seu filamen­ta ab uno extremo ad alterum continuo ex­currentia contenti expressionem, durum est imaginari.

Verum enimvero, quae à nobis heic [...] dicta sunt, à Lectoribus [...] accipi velimus: Ea enim haud tanti fa­cimus, ut spretis melioribus, ubi clarior lux affulserit, mordicus retineamus; ta­lia tamen visa sunt, ut si minus ipsam ve­ritatem attingant, ejus umbram saltem co­minus sequantur. Nec in medium proferre ausi fuissemus, nisi sperassemus, singula­rem problematis obscuritatem, ut praeclara ingenia ad abdita Nervorum mysteria por­ro eruenda acuere; ita nobis quoque, si modo à sacro veritatis albo ullibi declina­vimus, in excusationem sufficere posse. In­ter Candidiores quippe, nedum venia faci­lis, ast aliqualis etiam commendatio inge­niosis erroribus debetur: maxime vero ubi de abstrusioribus Naturae arcanis agitur, quorum elucidatio ab ipsiusmet Temporis [Page 255] benignitate, longaque experimentorum se­rie, quam à nuda Ingenii felicitate, potius expectetur. Adeo verum est; quod à Seneca olim dictum; Veniet tempus, quo posterio­res nostri tam aperta nos nescisse miren­tur.

EXERCITATIO XI. De Motu Musculorum.

SUMMARIUM.

ART. 1. Argumenti illatio & dignitas. 2. Ad Motum voluntarium Requisita. 3. Spiritus Ani­males esse instrumentum Voluntatis Mediatum, in efficiendo motu Animali; probatur. 4. Ex muta­tione Figurae in musculo Agente: 5. Ex insigni motus Velocitate: 6. Ex Agentis musculi in suam Antagonistam Victoria: 7. Ex musculi, cu­jus Nervus excisus fuerit, aut aliter laesus, immo­bilitate: 8 Et ex spirituum in prorepentis Lima­cis dorso Circulatione visibili. 9. Musculus, cur constituatur ex Carne; 10. Nervo; 11. Liga­mento; 12. Tendone; 13. Membrana inve­stiente; 14. Et Arteriis denique ac Venis: 15. Nempe ut adaequatum sit atque proximum motus voluntarii Instrumentum. 16. Variae Muscu­lorum Differentiae, respectu Quantitatis; 17. Fi­gurae; 18. Situs; 19. Exortus; 20. Insertio­nis; 21. Partium; 22. Et Actionum. 23. Ra­tionem, qua Musculi movent membra, commode ex­plicari haud posse, citra principiorum Mathemati­corum contemplationem. 24. Fundamenta quaedam Geometrica ex Euclide, quae motum Musculo­rum [Page 257] concernunt. 25. Item Architectonica, consi­milis momenti. 26. Omnes Musculi duplicem edunt motum, Naturalem scilicet & Animalem. 27. Quorum prior non sufficit ad movenda mem­bra. 28. In omni motu locali duos esse Terminos, alterum in Fixo, alterum in Mobili: & Mobilem nunc magis, nunc minus distare à Fixo, pro majori minorivè Gravitatis in membro movendo resisten­tia, ac Vehementia motus edendi. 29. Non fieri motum sine mutatione Figurae. 30. quae triplex est, habito ad Angulorum differentias respectu. 31. Om­nem motum fieri in una ex duabus Figuris extre­mis, demonstratur. 32. Quod Musculus, dum con­trahitur, tantum in Latitudine & Profunditate augeatur, quantum diminuitur secundum Longitu­dinem: Demonstratio. 33. Musculi Antagonistae, cur in plerisque partibus sint necessarii. 34. Quomo­do Circulares Musculi suos edant motus. 35. Cur Sphincteribus desunt Antagonista. 36. Con­clusio.

1. NErvos hactenus, ceu vasa Succi Alimentaris è Cerebro & Me­dulla spinali ad universas corpo­ris partes distributioni, in ordine ad Nutri­tionem, inservientia, consideravimus. Su­perest, ut de iisdem, tanquam Funiculis vim Motoriam in Musculos, pro Animae im­perio, deferentibus, in ordine ad Motum Voluntatium, proxime agamus. Qua qui­dem contemplatione, ut vix nobiliorem, ita nec difficiliorem, inter innumeras illas, quae circa corporis Animalis Oeconomiam ver­santur, ullam vix reperias: ut quod doctiss. Scaliger de Coloribus, idem nos de Motu [Page 258] Musculorum aequè vere dixerimus; esse ni­mirum hujus Rationem Modumque tam con­troversa, atque obscura intellectui, quam est ipse sensui manifestus.

2. Cum, igitur, omnibus in confesso habetur, nihil à seipso moveri; sed ubique dari Movens & Mobile ab invicem distin­cta, ita tamen ut movens & mobile sint si­mul, & motus hoc modo sit compositum quid ex movente & mobili (quia Agens Physicum non nisi per contactum agit, si­ve virtualiter, sive potentialiter, ubi pro­gressus in infinitum non datur, sed tandem in aliquo primo movente immobili ac­quiescendum est.) hinc manifestum est, ad Motum voluntarium, p [...]aeter illud ipsum, quod movetur, Quatuor, tanquam absolu­tè necessaria, requiri: viz. I. Objectum ex­ternum, per sensus Cerebro, sive Animae in eo praecipue hospitanti oblatum, quod mo­veat ipsam, tanquam primum movens im­mobile; II. Caussam Efficientem sive Di­rigentem, ipsam nimirum Animam, quae objecti specie percellatur, idemque vel pro­sequatur, vel fugiat, juxta boni malivè ap­parentiam; quaeque proinde, respectu qui­dem Objecti, rationem habeat Mobilis; Moventis vero, respectu membri aut totius corporis ad exequendum Appetitum moti; III. Instrumentum Mediatum, cujus in­terventu Anima virtutem suam Motivam organis motoriis imprimat, ut finem suum [Page 259] assequatur; & IV. Instrumentum Imme­diatum, quo motus ipse ultimò perficia­tur. Quae omnia diligenter expendenda veniunt.

3. De Caussa primùm ab extra Excitan­te, sive Objecto, neque etiam de primo Mo­vente Interno, sive Anima, nil qui [...]quam Occurrit, quod in dubium possit vocari: quoniam Animam ipsam esse principium motus ejus, qui fit ob aliquem finem, dum scilicet Animal appetit id, quod fibi vide­tur conveniens, sugitve quod inimicum; eamque ad movendum boni malive in ob­jecto apparentis specie excitari semper, ac sollicitari, certo certius est. De Instrumento autem Mediato, quo intercedente Anima efficit, ut Musculi (Immediatum motus A­nimalis organum) hoc vel illud membrum, aut universum Corpus moveant, sive de lo­co in locum ordinatè transferant, quò illa ad objectum feratur, vel ab eodem, ceu noxio minusve commodo recedat: haud desunt è Recentioribus, qui insignem in Medicorum scholam haud ita pridem in­duxere controversiam. Astruere nempe co­nati sunt, [...], sive primum illum impetum, quo Musculi, antea laxi & quiescentes, imperante Animâ, ad agendum jam vigorantur & actu tenduntur, in Spiri­tuum Animalium (quos volunt nullos es­se) in eos, mediantibus Nervis, influxu non consistere; sed unumquemque Musculum, [Page 260] mira Naturae sagacitate, in Extensionis po­sitione ita esse fabrefactum, ut vel minimo Nervi istius, qui in eum inseritur, impulsu motuve, citra omnem alicujus materiae subtilis è Cerebro immissionem, ipse etiam contrahatur, adeoque membrum cui af­fixus est, facillime moveat. Huic itaque Difficultati ut aliquatenus (quantum nimi­rum ad praesentem nostram inquisitionem attinet) obviam eamus; animadvertendum est, haud temere à celebri illa Veterum o­pinione, de Spirituum Animalium in or­gana motoria, ad nutum Animae, Actinobo­lismo sive Deradiatione Hormetica, receden­dum; utpote quae & Veritati summè con­sentanea videtur, & ad solvendum Motus hujus Phoenomenon optimè inserviat; ma­xin è quum hi Innovatores suam hactenus sententiam adeo obscurè & perplexè tradi­derint, ut quid sibi voluerint assequi, plane arduum sit. Et ut perantiquae illius (vim nimirum [...], non aliunde quam à Spi­ritibus Animalibus è Cerebro in Musculos jam movendos celerri [...]è, & ceu curriculo immissis, profluere ac dependere) doctri­nae, praecaeteris omnibus hactenus excogi­tatis, excellentiam luculenter evincamus; ejusmodi Rationes in medium proferre vi­sum est.

4. Primo, cum Motus voluntarius aliud nihil sit, praeter ordina [...]m, & ex Appetitus dictamine institutam, corporis Animalis, [Page 261] vel alicujus membri particularis, de loco in locum translationem; necessum est, ut membrum motum totum illud, quod inter terminos à Quo & ad Quem intercipitur, spatium pervadat; & per consequens, ut proportio membri respondeat proportioni spatii sic permensi, ex qua proportione ex­oritur ipsius membri moti mutata Figura, quemadmodum ex principiis Mathemati­cis mox demonstrabimus. Talis autem Mu­tatio figurae in membro non potest prove­nire ex ipsa Anima immediatè; utpote quae Moventis interni immobilis rationem hic habet, nec, Immaterialis cum sit, ullum ta­lem effectum per se producere potest: sed ex aliquo alio Animae imperantis energiae magis proportionato, quam ipsum mem­brum, musculive illud moventes, si modo illorum crassitiem & corporietatem respexe­rimus, concipi debeant. Quid autem illud Aliud esse possit, praeter ipsos Spiritus Ani­males, quorum subtilitas facit, ut ad imma­terialem Animae naturam propius acce­dant, & velocissimo impulsu per nervos in Musculos influentes, eosdem repleant di­stendantque, eoque pacto mutationem Figurae in membro derepente indu­cant?

5. Secundò cum omne Instrumentum ad proportionem sui Agentis, pro diversitate operationis, debeat esse accommodatum; & Motus Voluntarius velocitate fulguris [Page 262] etiam pernicitatem superaute, & quasi in instanti, ad arbitrium Animae, perficiatur: ideo censendum est, necessario tale dari In­strumentum mediatum, quod facillime ac pernicissimè è cerebro per Nervos transvo­litare, proque imperio Appetitus in Muscu­los influere possit. Talis autem natura sive Mobilitas nullis aliis corporis partibus po­test attribui, quàm spiritibus, qui adeo sub­tiles sunt & mobiles, ut universum corpus vel nictu oculi ocyus penetrent perme­entque: ac propterea eos esse immedia­tum Animae instrumentum in motu Vo­luntario, audacter concludendum est. Et ad hoc Argumentum respexisse Galenum credideris (de motu Musculor. 1. cap. 13) ubi proximum Animae instrumentum Spiritus constituens, ejusmodi usus est verbis; Est in cerebri ventriculis (inquit) Spiritus Animae primum instrumentum, quo & sensum & Motum per universas partes Anima transmit­tit, &c.

6. Tertiò, sicut videndi Facultas in ipso oculo non residet sive implantatur, nec Audiendi in aure, sed sensoriis exter­nis, prout occasio se obtulerit, ab ipsa A­nima, mediantibus nervis & Spiritibus, communicatur ac quasi transfunditur: ita nec virtus Motiva musculis ipsis inhaeret, sed in eos pro tempore, ac jubente Animâ, immittitur. Quaenam autem sit illa Facul­tas ita ocyssimè immissa? Certè, praeter [Page 263] vigorem Animalem, qui in spirituum in­fluxu consistit, nil aliud esse potest. Et huic etiam rationi idem Galenus calculum suum adjicit (in libri citati cap. 9.) inquiens; Aequi­pollens musculorum motus fit, quando neut [...]r tonum Animalem habet auxiliarem: non aequi­pollens vero, cum alter solus dominatur. Quare necessum est, ut vincat contractio istius muscu­li, qui ab Animali Facultate adjuvatur. Hunc enim per Tonum Animalem, & Facultatem Animalem, merum spirituum influxum, un­de musculus vigoratur, subinnuisse, cuique colligere pronum est.

Quartò, Undenam (quaesumus) contin­git, ut Agens Musculus, maxime circa me­dium, in tumorem semper attollatur, duri­tiemque haud exiguam acquirat; quemad­modum in Crotaphyta & Massetere, dum cibos masticamus, imprimis conspicuum est? Annon propterea, quod Spiritus Ani­malis per nervum copiose & fortiter im­missus, eum quasi inflando, secundū latitu­dinem & profunditatem expandit, secun­dum longitudinem verò contrahit, itaque pleniorem durioremque reddit? Consenta­neum quippe magis est, ut hujusmodi cor­poris Musculi repletio expanfioque sit con­tractionis caussa; quàm è contra, ut con­tractio sit caussa expansionis, quemadmo­dum astruunt, qui Motum fieri volunt abs­que spirituum Animalium influxu.

7. Quintò, si Nervus aliquis transversè [Page 264] praecidatur, Musculus ille, ad quem specta­bat, motu protinus destituitur omni; id au­tem certè nullam aliam ob caussam contin­git, nisi quod jam prorsus intercidatur spi­rituum è cerebro in Musculum commea­tus. Ut vel exinde concludendum sit, Animam esse effectricem motus voluntarii in corpore, per distributionem Spirituum Animalium.

8. Denique, quod Motus spontaneus Animalium per influxum spirituum fiat, id ad oculum aliquomodo conspici potest in Limace, phiala vitrea inclusa; animadver­tente Regio. Nam simul atque illa prorepere incipit, mox spiritus alii atque alii cum bul­lis conspicuis à cauda ad corpus medium, & inde ad caput perpetuo propelluntur. Si­mul atque vero Limax quiescit, mox bullu­larum à cauda ad caput fluentium motus etiam sistitur. Si illa deinde rursus movea­tur, mox etiam bullularum istarum conspi­citur à cauda ad caput progressus. Videtur autem in Limacis motu spirituum quaedam fieri Circulatio, ita ut illi à cauda per ven­trem transeant ad caput, & à capite per ter­gum redeant ad caudam, inde rursus ad ca­put progressuri.

Necessario spirituum Animalium, ceu Mediati Animae instrumenti, in organa Motoria influxu rationibus hisce luculen­ter demonstrato; proximum est, ut Quae­nam Conditiones sint in Immediato Ulti­movè [Page 265] Motus Voluntarii organo requisitae, strictim examinemus: praemissa quippe hujufmodi contemplatione, ad tum Fabri­cae sive structurae, tum diversitatis Muscu­lorum, tum ipsius denique Rationis (cui investigandae, tanquam scopo primario, disquisitionem hanc potissimum destinavi­mus) qua Musculi membra, quibus affixi sunt, moveant, cognitionem facilius de­mum perveniemus.

9. Observandum itaque est, primò quod motus voluntarii Instrumentum prima­rium & adaequatum, talis debeat esse Con­stiturionis, quae pro diverso voluntatis im­perio Spiritus Animales libere excipere, ipsisque determinatè influentibus locum concedere potest. Ubi statim conspicuum est, duram, rigidam inflexibilemque sub­stantiam, qualem in ossibus cernere est, tali organo summe esse inconvenientem: ta­lem (que) requiri, quae ratione mollitiei, rarita­tis, & extensibilitatis spiritibus facile cedat. Hujus autem sortis est Caro Musculosa, ut­pote quae rara atque quodammodo spon­giosa, fibrisque intertexta existens, prae cae­teris omnibus corporis partibus apta nata est, in quam spiritus facillime ocyssimeque sese possunt insinuare.

10. Secundò, ne indeterminate spiritus influant, ideo solertissima Natura constituit canales quosdam peculiares, spirituum de­latores, Nervos nimirum, qui è Cerebro [Page 266] Medullaque Spinali progredientes spiritus Animales musculis inferunt, quibusque A­nima, instar aurigae equos freno gubernan­tis, spirituum immissione musculis succur­rit. Quod eleganter Galenus (lib. 1. de motu musculorum cap. 1.) innuit his verbis; Nervi itaque (inquit) rivorum in morem à cerebro, ceu ex quodam fonte, deducunt musculis vires. Quos cum primum attigerint, scinduntur mul­tipliciter in aliam subinde atque aliam sectio­nem, tandemque in tenues & membraneas fi­bras toti soluti, sic musculi corpus intertexunt, &c. Hae autem partes, caro nimirum & ner­vus, Musculi essentiam praecipue consti­tuunt; ut ex eo constet, quod inveniantur in corpore Musculi quidam, in quibus nul­lae aliae partes, praeterquam nervus & caro musculosa, fibris diversis distincta reperian­tur, ut musculi Temporum, Frontis, Oculo­rum, Vesicae, Ani, &c.

10. Tertiò, quoniam in nonnullis mem­bris, quàm in aliis, major est, majoris respe­ctu ponderis sive gravitatis, motui resisten­tia; caroque simplex, propter mollitiem ac teneritudinem suam, tali resistentiae ad pla­citum superandae est insufficiens: ideo ne­cessum erat, ut quiddam durioris firmioris­que substantiae carni musculosae superadde­retur, quod eandem & corroboraret, & con­necteret ossibus subjacentibus, cujusque auxilio musculi ad grandiores artus spe­ctan tes, eorum pondus ac resistentiam su­perarent. [Page 267] Et horsum prospexisse videatur Natura, quando produxit Ligamenta, ut ita musculi ossibus firmentur, eorumque moti­bus per fortiora succurratur. Quod & ipse Galenus (de Vsu part. lib. 12. cap. 3.) expresse affirmat, dicens, Vt ossa, quae dearticulantur, exactè simul ligarentur ac continerentur, ne facile in motibus vehementioribus ab invicem abramperentur; Ligamentum, quoad maximè potuit, durum, atque ab injuriis remotissimum efficere oportuit: ut autem ossibus à Musculis tractis promptè obsequeretur, molle rursus esse oportuit, atque ob id ipsum imbecillum. Atqui forte quidem imbecillo, ac durum molli est contrarium. Quaenam igitur fuerit in his Na­turae solertia, quae corpus invenit, quod com­moditatem utramque, quod satis esset, haberet, idemque ab injuriis tutum esset, ex ipsa Ana­tome discas licet, &c.

12. Quirtò, non poterat Ligamentum solum, per se quidem & natura sua immo­bile ac insensile, motibus quorundam Mus­culorum succurrere; Nervis autem, ob mol­litiem & tenuitatem, vastissimas membro­rum moles trahere non concedebatur: mix­tum ergo ex ambobus aliquod organum creari debuit, quod nervo quidem durius & robustius, vinculo autem mollius & infir­mius esset. Talis est Tendo, mediam inter u­trumque naturam obtinens: vinculum enim sensus acumine superat, à nervo verò pluri­mum deficit. Tendinem porro non omnes [Page 268] Musculi habent, ut Linguae, Testium, La­biorum, Frontis, Penis, & Sphincteres o­mnes; sed hi duntaxat, qui, aut validum & vehementem, aut continuum edunt mo­tum. Qui ossium motibus sunt destinati, in Tendines omnino, vel majores, vel mi­nores desinunt: inseruntur autem, non in ossium syntaxin, nec in fines ossis, à quo oriuntur; sed fere in caput ossis movendi, illud involventes. Qui continuum edunt motum, valido egent motore; ergo & Tendine; & sic oculorum musculi tendi­nibus signuli donantur. Hincque intelligi­mus, cur Tendo robustioribus musculis semper additus est, qui validam actionem regunt in flexione, & extensione, & motu Tonico; ut in artubus superis & inferis, & dorso ad erectionem spinae, sive trunci corporis: & cur reliqui musculi, ut sunt initio fibrosi, sic tales existunt quoque in fine. Vnde optime à Galeno observatum, quod Natura produxerit Tendines, ut mo­tus prompte atque belle à musculis perfici­atur; hi enim & propter subtilitatem, & tenaciorem robustioremque substantiam, partibus, praesertim Articulis, sese accom­modant; uti in musculis Manuum ac Pe­dum deprehenditur.

13. Quinto, ne partes organi motorii dictae (Caro nimirum, Nervus, Vinculum & Tendo) integumento destitutae, exter­norum injuriis exponantur; spiritusque [Page 269] in ejus substantiam immissi per transpira­tionem dispergantur: ideo Membrana quae­dam, operimenti instar, totum musculum circumtegit, munitque; quae eidem insu­per sensum tactus largitur.

14. Denique, cum Instrumentum hoc­ce Motorium sit pars corporis vivens; eo (que) nomine influxu vitali irrigari continuò fo­verique desideret: ideo, ne quid ejus com­plemento deesset, Arteriis Venisque libera­liter perfunditur; illis quidem, ut impor­tetur Nectar illud vitale, cujus irradiatione cuncta corporis vivificantur & vigorantur; his verò, ut idem, defuncto munere, in cor denuò regeratur, novum in eo vitalitatis charagma mox accepturum.

15. Iam vero, cum in universo Anima­lis corpore alia pars nulla sit, cui hae Con­ditiones commodius attribui possunt, quàm Musculo; ideo cum Galeno conclu­dendum est, quod [ [...]] Musculi sunt instrumentae motus ejus, qui fit secundum impetum. Et de Constitutione five structura Musculo­rum, in genere dixisse tantum sufficiat.

16. Sequitur, Quaenam sint eorum Differentiae breviter explicemus. Sciendum itaque est, quod Musculorum Differentiae à Substantia, Quantitate, Figura, situ ortu, Insertione, Partibus, Usu & Actio ne petantur.

Si Substantiam spectes; alii sunt carnosi [Page 270] omni fere ex parte, ut sphincteres, & Lin­guae musculi: alii fere toti nervosi vel mem­branosi, ut qui Tibiam abducit Membra­nosus dictus, aut Fascia lata.

Si Quantitatem (quae omnes tres dimen­siones complectitur) alii Longi sunt, ut Rectus Abdominis, & Tibiae Abductor; alii Breves, ut Musculi pyramidales in imo Abdominis siti; alii Lati, ut obliqui & Transversi Abdominis, nec non Latissi­mus brachium deprimens; alii Angusti, ut digitorum & pedum musculi; alii Crassi, ut vasti duo; alii Tenues, ut graci­lis Tibiam flectens.

17. Respectu Figurae, alii murem, alii lacertam, alii raiam piscem reserunt: sunt & Trigoni, Tetragoni, Pentagoni, Pyramida­les, Orbiculares; & ad hoc genus musculo­rum referre licet Dcltoidem musculum, Rhomboidem, Scalenum, Trapezium & similes.

18. A Situ, alii dicuntur Recti, alii Ob­liqui, alii Transversi (accipias, ratione du­ctus Fibrarum) alii Superni, alii Inferni, alii Dextri, alii Sinistri, Antici, Postici, Interni, Externi. Ubi obiter notandum est, quod Internam sedem occuparunt, qui partem flectunt, Externam qui extendunt.

19. Si Ortum inspicias; alii ab ossibus oriuntur, hique nunc ex eorum capitibus aut Condylis, dum fcilicet majores esse deben [...]; nunc paulo inferius, aut ex Glene; [Page 271] nunc ex unico osse, nunc ex pluribus: alii à Cartilaginibus, ut Laryngis musculi pro­prii: alii à Membrana Tendines involvente, ut Vermiculares: alii ab aliis partibus, ut Sphincteres.

20. Si Insertionem; alii in os inseruntur; alii in Cartilaginem, ut Laryngis & palpe­brarum musculi; alii in Membranam, ut qui oculum movent; alii in ipsam Cutim, ut Labiorum; alii in alia corpora: alii ex plu­ribus partibus exorti, in unam desinunt: a­lii ex unica orti, in plures inseruntur.

21. Si Partes, (& Masculi praecipuas in­telligimus, & eas quibus insident musculi) variae emergunt differentiae. Partes Musculi tres sunt, Caput, Venter, Tendo. Caput om­nibus sesè unicum est, quibusdam duplex, triplexque, unde Bicipites & Tricipites di­cti: Venter pariter aliis est unicus, aliis du­plex, ut musculo maxillam inferiorem claudenti, & ossis Hyoidis, qui ob id Diga­strici sunt appellati: Tendo aliis latus & membraneus; aliis teres, aliis brevis, aliis longus, aliis perforatus, aliis non, aliis uni­cus, aliis multiplex: aliquando cernere li­ceat plures musculos in unum Tendinem desinere, ut in tibia ex Gemellis & Soleo unica fit chorda. A partibus vero quibus insident, haec nomina sortiuntur, Musculi Crotaphytae seu Temporales, Rachitae seu Spi­nati, & Iliaci, &c.

22. Denique pro Actionum varietate, [Page 272] variae etiam emergunt Musculorum Diffe­rentiae, quas nos ad tres praecipuas referi­mus. Prima haec esto; Musculi vel sunt Con­generes seu Confoederati, vel Contrarii. Con­generes eos nominarunt Anatomici, qui in unum idemque opus conspirant, ut Flexo­res ambo, ambo Extenfores; eorum alter dextram, alter sinistram sedem occupare so­let: Contrarios vero sive Antagonistas, qui contrarias & sibi invicem succedentes actio­nes edunt. Musculo enim prope omni, alter actionis contrariae author est attributus, ut Flexori Tensor; Levatori Depressor; Ab­ductori Adductor; excipe Sphincteres Ve­sicae & ani; item Oesophagaeum, & Cre­masteres. Congeneres illi magnitudine, nu­mero & robore fere semper sunt pares; An­tagonistae vero non, sed pro partis moven­dae pondere, aut actionis vehementia mul­tum variant. Sic caput flectentes tantum duo sunt, extendentes duodecim; maxillam claudentes multi sunt, aperientes duo tan­tum; concidunt enim gravia facillimè suo pondere. Unde de Confoederatis edictum hoc protulit Galenus; Quotiescunque'musculi congeneres in oppositis partibus sunt pares nu­mero, magnitudine, robore; unius resolutio, convulsionem facit alterius. De Antagonistis vero haec scripsit; Motuum qui sibi succcdunt altero pereunte, necessario alterum tolli. Si enim qui extendit, praescindatur, flectetur qui­dem pars, sed manebit in eo statu semper, quia [Page 273] extendi amplius non poterit. Secunda sit ejus­modi; Musculi aliiseipsos movent, alii alia corpora. Qui seipsos; sunt ani & vesicae sphincteres; qui aliud à seipsis, vel movent os, vel aliud quidpiam ab osse: qui os mo­vent, in Tendines desinunt vel majores, vel minores; qui aliud ab osse, aliqui habent Tendines, aliqui non; maxime qui movent partes facile mobiles, ut Linguae & Testium musculi, &c. Tertia peculiares respicit mo­tus, qui varii sunt: unde Flexores, Tensores, Attollentes, Deprimentes, Adductores, Rota­tores, Circumagentes, Masseteres, Cremasteres, i. e. suspensorii, Sphincteres feu Constringen­tes dicuntur.

23. Et jam tandem deventum est ad praecipuum Exercitationis hujus Argu­mentum, & cujus gratia quae dicta sunt praemisimus; Rationem scilicet ipsam, qua Musculi motus suos perficientes, partes quibus affixi sunt, determinatè moveant. Subtilis quidem pariter ac difficilis, maximaeque u­tilitatis Disquisitio; quippe quae ad Me­chanicam Musculorum theoriam, perfe­ctamque motus voluntarii scientiam pluri­mum conducit: Scientia enim alicujus A­ctionis, à caussis ejus cognitis, i. e. mathe­maticè explicatis, potissimum dependet.

Cum itaque motus Musculi effectus sit mere Mathematicus (per se enim considera­tus, nil aliud videtur, quam Dimensio lon­gitudinis Terminorum, & Gravitati resi­stentia [Page 274] quaedam) idcirco in intellectus auxilium heic accersenda sunt Fundamenta quaedam Mathematica, quae ad Zetematis elucidationem maximè faciant, & sine qui­bus frustra ingenii vires in hac arena exer­cerent vel subtilissimi. Ex hujusmodi au­tem Fundamentis, quae ad praesens insti­tutum maximè necessaria nobis videntur, alia ad Geometriam, ad Mechanicam alia spe­ctant.

E Geometricis, sit

PROPOSIT. I.

24. Quae eidem sunt aequalia, inter se sunt ae­qualia: & è contrà.

PROP. II.

Omnes lineae rectae, ductae à centro ad cir­cumferentiam, sunt aequales.

PROP. III.

Quaecunque duae lineae rectae sese mutuò se­cant, illae faciunt angulos adverticem inter se aequales.

PROP. IV.

Linea recta in duas rectas aequidistantes, sive parallelas incidens, facit angulos aequa­les.

PROP. V.

Aequalium linearum, aequalia sunt Qua­draeta.

PROP. VI.

Vbi anguli sunt aequales, in triangulis, ibi & latera sunt aequalia & proportionalia.

PROP. VII.

Vt quivis angulus in triangulo est major, itae majus latus istum angulum subtendit.

PROP. VIII.

In omni Parallelogrammo, complementa eo­rum quae circa diametrum sunt Parallelogram­morum, inter se sunt aequalia.

Demonstratio.

[figure]

Sit parallelogrammum A B C D; ejus Diameter sive dimetiens A D; & quae Complementa dicuntur H B & H G. Di­cimus H B complementum complemento [Page 176] H C esse aequale. Quoniam enim paralle­logrammum est A B C D, & ejus diameter A D, aequale est triangulum A C D trian­gulo A B D. Rursus quoniam parallelo­grammum A E G H, diametrum habet AH; ergo triangulum A G H est aequale trian­gulo A E H. Eadem ratione demonstratur, triangulum H F D esse aequale triangulo H I D. Cum igitur triangulum A G H ae­quale sit triangulo I D; & triangulum E H D ipsi F D I: sequitur quod comple­mentum H B sit aequale complemento H C. In omni igitur parallelogrammo, complementa eorum quae circa diametrum sunt parallelogrammorum, inter se sunt ae­qualia. Quod erat demonstrandum.

PROP. IX.

Si recta linea secetur in aequalia segmenta & in inaequalia; Rectangulum sive parallelo­grammum ab inaequalibus totius segmentis comprehensum, unà cum quadrato rectae inter puncta sectionum, aequatur quadrato di­midiae.

Demonstratio.

[figure]

Sit recta linea A B, secta in partes aequa­les ad punctum C, & in partes inaequales ad punctum E. Describatur ex puncto A, ad proportionem segmenti aequalis, qua­dratum A C G H; & ex puncto E segmen­to inaequali ducatur linea parallela E F, & ex puncto A diameter A H, & efficiatur pa­rallelogrammum E F B D. Dicimus, quod parallelogrammum E D, unà cum quadra­to F H, sit aequale quadrato A H; quod probatur ex antecedentibus.

PROP. X.

Dato rectilineo, aequale quadratum constituere.

Sit rectilineum sive parallelogrammum A B C D, cui aequale quadratum sit con­stituendum. Protrahatur itaque linea A C [Page 278] ad E ad proportionem C D; & dividatur linea A E in partes aequales ad punctum F, ex quo describatur circulus A G E, conti­nueturque linea C D ad punctum H. Dici­mus, quod linea C H sit radix quadrati I K C H, quod est in aequali proportione cum parallelogrammo A B C D.

Demonstratio.

[figure]

Quoniam enim linea A E secta est in­partes aequales ad punctum F, & in partes inaequales ad punctum C; parallelogram­mū autem segmentis inaequalibus compre­hensum, unà cum quadrato F C, est aequa­le quadrato F H sive F E, per proposit. 9, [Page 279] antecedentem: ideo sequitur, quod paralle­logrammum A B C D sit aequale quadra­to I K H C, per proposit. 47. lib. 1. Euclidis. Quod erat probandum.

E Fundamentis Architectoni­cis, ex Vitruvio (lib. 10. cap. 8.) desumptis, sequentia po­nantur.

PROP. I.

25. In centro omnis Gravitas cessat; adeo ut neque grave, neque leve ad centrum depre­hendatur.

PROP. II.

Omnis potentia motus variatur ratione cen­tri ad peripheriam.

PROP. III.

Quò quid remotius à centro, eo velocius movet

PROP. IV.

Quò circuli peripheria est major, eo major est diameter, & motus velocior.

Demonstratio.

[figure]

Sit E centrum, à quo sub diametro E F sit constitutum pondus F. Dicimus, quod pondus ad F locatum non ibi quiescat, sed moveatur ad suum centrum versus C. Rur­sum elongetur pondus F ad A; & dicimus quod propter majorem à centro distantiam, & propter majorem circulum, velocius mo­veatur.

PROP. V.

Quae corpora aequalia aequaliter & sub uno diametro à centro distant; illa secant lineam perpendicularem ad angulos rectos.

Demonstratio.

In priori schemate sit corpus ad pun­ctum B, & aliud in proportione aequali ad A. cujus centrum sit E. Dicimus, quod neu­trum pondus moveatur, quia viribus sunt aequalibus, & ita aequali motu ad C pro­perant: sed quod cum linea perpendiculari D E angulos rectos constituant.

PROP. VI.

Si u ni corporum aequalium sub eodem dia­metro constitutorum pondus aliquod adjungi­tur; illud quod auctum est, fortius movebit, an­gulumque acutum cum linea perpendiculari constituet, vel omnino locum centri obtinebit.

Et haec quidem sufficiant pro Fundamen­tis.

26. Restat solummodo, ut eadem mo­tui Musculorum Mathematicè explicando breviter accommodemus. Sciendum itaque est primò, quod omnis Musculus duplicem edat motum. Alterum scilicet purè Natura­lem sive Spontaneum, quo Musculi Fibrae inter agendum extensae, iterumque defun­cto motu arbitrario laxatae, sese suapte sponte contrahunt, ut nativi tenoris laxi­tati restituantur: quinam Motus Philoso­phis dicitur Motus Restitutionis, de quo, utpote omnibus Tensibilibus ultra natura­lem statum extensis communi, in superiori­bus paucula attigimus. Hic autem à fine sive cauda Musculi semper incipiens, in [Page 282] ejus principio sive capite terminatur, juxta fibrarum positionem. Altcrum vero merè Animalem, quo eaedem Fibrae à spiritibus copiose & vehementer impactis admodum extenduntur, in ordine ad actionem ali­quam ab Anima designatam.

27. Non autem sufficere Contractionem Musculorum spontaneam ad efficiendum motum localem in aliquo membro, vel ex­inde patet, quod in musculis Contrariis si­ve Antagonistis aequalis sit vis movendi trahendivè versus sua principia; itaque mo­tus aequalis musculorum membrum im­mobile reddit; quod constat ex propositio­ne Architectoni [...]a V. Ideo (que) necessum est, ut alter musculorum alterum vincat, quam fortitudinem non habet ex seipso quidem, sed à Facultate vigorante, sive spiritibus A­nimalibus; qui per nervos è cerebro dedu­cuntur, & sese in musculi agentis fibras in­sinuant, & musculum quasi inflatum exten­dunt secundum latitudinem & profundita­tem; unde vires ejus augentur, & major se­quitur contractio, membrumque ipsum, quod antea inter duas contrarias vires in­ter se aequales immobile ac veluti aequili­bratum manserat, jam ex arbitrio move­tur.

28. Observandum secundò, quod in o­mni motu duplex Terminus necessariò sit agnoscendus. Alter nimirum in parte im­mobili; in mobili Alter. Prior rationem su­stinet [Page 283] Fundamenti, cui Musculus fixus & stabilis inhaeret, ut idem versus trahat; quicquid enim movetur, movetur super aliquo quiescente. Posterior verò ibi semper quae­rendus est, ubi cauda sive Aponeurosis mus­culi inseritur, ut is per sui contractionem membrum versus priorem attrahat. Et hic quidem nunc majorem, nunc minorem ob­tinet à centro Gravitatis, sive Hypomochlio distantiam, pro majori minorive partis movendae pondere; & pro majori vel mi­nori ipsiusmet motus efficiendi vehementia. Ubi in admirationem nos rapit summa Naturae solertia, quae in nullo alio artifi­cio magis elucet, quam in eo, quod unius­cujusque musculi insertio, à Centro Gra­vitatis, sive quietis puncto elongata est, in proportione ad membri ab eo movendi pondus ac resistentiam. Cum enim (per 1. proposit. Architecton.) certissimum sit, Nullum dari motum in Centro; hinc ratio­nem facile intelligimus, Cur in nounullis musculis, in iis potissimum, qui ad fortio­res motus edendos sunt comparati, termi­minus Stabilis à termino Mobili magis e­longatur, quàm in aliis, quorum motibus minor requiritur vehementia: nempe, ut parvis etiam viribus musculus (qui alias exiguus est, & ad fortiorem motum plane ineptus) magnam molem sive pondus possit elevare: quod in musculis Brachii, Manus, Pedis, aliisque videamus. Et hinc [Page 284] etiam evenit, quod in nonnullis Ossibus prominentias sive protuberantias quasdam, Epiphyses & Apophyses dictas, observemus: uti ex proposit. Architecton. [...]. & 3. modo ad hanc rem rite accommodentur, eviden­tissimè pateat.

29. His ita positis, conspicuum est, quod nullus possit fieri motus, quin & musculi agentis & membri Figura simul mutetur. Cum enim motus in una eadem­que figura non contingat, quia Angulos ae­quales aequalia latera subtendunt, per 6. pro­posit. Geometricam: necessario consequens est, ut in omni motu, membri figura magis vel minus à naturali deficiat.

30. Quoniam autem Figurarum Mu­tatio varia est, pro varia ratione Angulo­rum; ideo (ad mentem Galeni, 1. de Motu Musculor. cap. 8.) Triplicem debemus ad­mittere Figuram, quia nempe triplex est Angulus; Rectus, in quo, neutro muscu­lorum agente, membrum quiescit; Obtusus, qui cum major sit recto, ideo majori latere subtenditur; & Acutus, qui à recto defi­cit, minorique propterea linea subtenditur.

31. Jam verò, cum pro confesso sit, nullum in Media figura effici posse motum; quia in ea musculi aequaliter agunt, mem­brum que detinent quasi in aequilibrio: igi­tur nobis hic demonstrandum est, Quomo­do in duabus figuris Extremis motus effi­ciatur. Quod fit (secundum Galenum 1. de [Page 285] mot. Musculor. cap. 1. & Iacobum Mullerum, cujus in Exercitatione singulari de Usu Musculorum, clariss. Gregorii Horstii ob­servationibus & Consiliis medicinalibus inserta, doctrinam nos hic sequuti sumus) quando alter musculorum spiritibus Ani­malibus magis adimpletur, qui sese in fi­bras insinuant, locumque ampliorem possi­dent: unde ipsius musculi figura mutatur, & angulus Articulationis per contractionem musculi minor efficitur, segmentumque il­lud, quod de linea aufertur, sive coit, est in proportione ad spatium, quod membro comprehenditur. Sed ad Demonstrationem deveniamus.

[figure]

Brachium sive superiorem ejus partem à cubito ad humerum, denotet linea C A; & Ulnam, seu inferiorem à cubito ad extre­mos [Page 286] digitos, linea A B. Sit autem C F Musculus slectens; & extendens, flectentis Autagonista, C G. Constituatur jam ali­quod objectum movens in puncta D, ad quod assumendum Appetitus insurgens, Ulnam in B residentem impellit. Dicimus, quod quamdiu musculi hi oppositi aequa­libus viribus agunt, finem suum Appetitus non consequatur; quia figura membri, sive Angulus Articulationis immutabilis per­manet. Ut itaque objectum apphrehenda­tur, necessum est, figuram illam sive angu­lum ad proportionem motus lineae B D, musculum C F contrahere. Quia autem Angulus jam minor est & acutior, ergo & linea, quae illum subtendit, per propositiones Geometricas 5 & 6. Cum vero linea E F, sit in proportione ad lineam D B: sequi­tur, quod tantum de longitudine musculi sit demendum. Non autem omnino abjici­tur illa portio, quia hoc modo musculus se­cunda vice extendi non posset; sed afflu­entibus spiritibus locum praebet, & quasi incurvatur musculus, fitque in medio con­vexus, lineaque illa, quae antea Chordam constituebat, mutatur in arcum, & per consequens brevior redditur. Quod erat demonstrandum.

32. Deinde, cum tres sint dimensiones; Longitudo nimirum, Latitudo & Profun­ditas: cum (que) non una aliqua ex his dimen­sionibus musculi Figura determinetur, sed [Page 287] tribus, quae omnibus corporibus sunt communes: hinc sequitur, quod omnes musculi, qui ossibus incumbunt, dum con­trahuntur, tantum in profundum & lati­tudinem augeantur, quantum de longitu­dine deperditur; eminentiorem enim cor­poris molem habent. Quibus vero, dum tenduntur, mollities sedis cedit: his ma­jor pars corporis occultatur; ut solertissi­mè disserit Galenus, de mot. Musculor. 2. cap. 9. Et ex Geometric. proposit. 5, 7, 8, 9, & 10. verificatur; ubi Rectilineo aequale constituitur Quadratum.

Demonstrati [...].

[figure]

Sit Parallelogrammum A B C D. muscu­lum Bicipitem in Extensionis positione representans; & huic aequale Quadratum B E G F. significans eundem musculum in Contractione. Dicimus, quod musculo in [Page 289] priori figura extenso, nihil sit detractum jam contracto in secunda: sed, quia Qua­dratum musculi B E G F. aequale est Paral­lelogrammo A B C D; ideo sequitur, quod superficies musculi omnino sit eadem in u­traque positione, & quod pars illa G D. in latitudinem mutata, sit in proportione ad lineam A D. quae motum localem deter­minat.

33. Praeterea, si ad dicta attentè respexe­ris, rationem facile percipies, quomodo in motu duo musculi sibi mvicem oppositi sint necessarii. Cum enim membra ferme omnia in contrarias partes moveri debeant; & im­possibile sit, units idemque mufculus con­trariis motibus inserviat: igitur duos Con­tratios singulis membris affixit Natura; al­terum qui membrum contrahat se contra­hendo; alterum, qui se pariter contrahendo membrum extendat. Qui autem contrahit, semper agit: qui vero extenditur, ociosus manet, & cum parte mobili transfertur.

34. Excipias tamen hic nonnullos muscu­los, qui partium illarum, quibus inferti sunt, motibus efficiendis adeo videntur suf­ficientes, ut iis nil opus sit Antagonista­rum. Hujus autem sortis sunt musculi Cir­culares, quorum motus peculiares facillimè ex praemissis principiis Mathematicis pos­sunt explicari, Cum enim omnis musculus Circularis circularibus donetur Fibris; omnisque Contractio fiat secundum conti­nuitatem [Page 290] lineae: manifesto sequitur, quod musculus Circularis in sese versus centrum coeat, partemque cui praesidet, necessario claudat; quemadmodum in Ani & Vesicae Sphincteribus, itemque in orbiculari pal­pebrarum Clausore fieri videmus.

35. Sed Quaeres forsan, Cur, Cum Clau­sori Apertor palpebrarum opponatur, Ani tamen & Vesicae Sphincteribus desint muscu­li Antagonistae? Dicimus itaque, quod sin­gularitatis hujus ratio in eo potissimum consistere videatur, quod dicti sphincteres non aperiantur ad voluntatis imperium im­mediatè, sive ex influxu spirituum, quibus reliqui omnes musculi moventur; sed mera Excrementorum copia, partes inter excer­nendum urgente, eoque pacto sphincterum quoque fibras circulares à centro periphe­riam versus forti [...]èr extendente. Unde con­tingit, ut etiam in mortuorum corporibus nec urina, nec alvi excrementa facile ef­fluant post mortem.

36. Et haec quidem de motu Musculo­rum, deque mirabili artificio Geometrico à Natura (cujus opera omnia admirabilia plane sunt atque divina) in eorum Fabrica demonstrato, in Genere sufficiant. Argumen­tum (quo tamen nullum profecto theorema magnificentius quaesieris, nec didiceris uti­lius) pluribus, & ad particularia us (que) prose­qui; Lectoris inscitiam tacitè arguentis esse videretur, vel hominis saltem esset otio [Page 291] abutentis suo, & solilucem soenerari praepostere gestientis. Addam itaque duntaxat, coronidis loco, piam hanc confessionem; Sapientiffimum scilicet Creatorem, ut in ma­jori Mundo, ita & in Hominis Microcosmo, omnia fecisse numero, pondere & mensura.

CONCLUSIO, Ex Galen, in 2. de Motu Musculor. cap. 5.

QUievidentibus fidem ab­rogat, sensûs est expers; qui v [...]rò de dubiis promptè pronunciat, temerarius est; qui autem, propter obscuritatem, quae in his inest, quae etiam clara sunt & manifesta, habet suspe­cta; de numero eorum est, qui dubitationibus oblectantur. Porrò, qui non modò quae suspecta habet; verùm etiam quae clara sunt, propter obscuri­tatem [Page] dubiorum, studet everte­re; extreme fatu us est. Ne igitur sponte sensum nobis ipsi adi­mamus, neque dubitationis ae­muli, aut fatui, aut aliud ejus­modi quidvis simus; sed quod tum rectum est, tum modestis Hominibus convenit; quod quidem evidens est, promptè accipiamus; quod autem du­bium est, per ocium quaera­mus.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.