TUNBRIGIALIA
P. C. Merc. Lond. Ad G. F.
Editio altera priori longè auctior.
Prime Poëtarum, praeclarâ gente
Frohockâ
Edite, major
avis, nobis data vestra fuere
Tunbrigiae ad Fontem miranda Poëmata, necnon
Replerunt vacuam summâ dulcedine mentem:
Verùm conanti condigna rependere, non mî
Sufficiunt, eheu! vires: (quid enim irrita tardo
Cum genio doctrina potest?) non divite venâ
Adversans
Natura beat; non
Musa frequenti
Voto sollicitata favet; tum mitior adsit
Si nobis, haud digna queam: tamen usque refectus
Tanti Fontis aquis iterum tentabo, voluntas
Obsecro, quae desunt, vestra in me suppleat aequa,
Nec malè tornatum contemnat carmen amici.
Quidnam agimus rogitas, quânam fulti arte, jocosi
Ac hilares tempus consumimus, improba mentem
Num cura invadat, tueamur corpora, dirum
Tristitiae virus pellamus; quomodo chara
Et domus, & conjux, & nata, & filius absens
Non animum turbent, quaesitaque gaudia rumpant.
Tu tandem fautrix adsis mihi
Musa canenti,
Desque haec ut valeam jucundo dicere versu.
Mox ubi grata quies lassos reparaverit artus,
Et tristi pulsâ caligine noctis opacae
Ostentat lucem rubicunda
Aurora, comamque
Splendentem
Phoebus referens illuxerit orbi,
Ad Fontem lento gradimur pede; saxa nec ignes
Obstant, procedo tabaco nam fortior hausto.
Confestim advolitat quae pocula porrigat ultrò
Plena perennis aquae, quam fons sine munere donat,
Qualem nec
Latium novit, nec
Graecia jactat:
Illa beat siccos faecundâ stirpe parentes,
Deciduumque facit post funera vivere nomen,
Illa domat Febres, & si malè calculus haerens
Renibus aut peni languentia viscera torquet,
Illa fugat, pellit curas, & nubila menti
Discutiens aptat doctis, sacratque
Camoenis.
☞ Atra (olim) Bilis, Febriumque per intima grassans
Ossa cohors, crassoque obstrictis sanguine venis,
Viscera, cor, stomachum invadens arcemque cerebri,
Me exanimem, penè ad
Stygias detruserat undas:
Accurrunt Medici, festinat Pharmacopolae
Tota taberna, ruunt conjunctis viribus acres
In lethale agmen, rident Bilisque Febresque
Conatus, vanasque minas, & cedere nolunt:
Genua labant, gelido divulsum membra tremore
Mors properata manet, nec speserat ulla renasci,
Ni tua Lympha, favente Deo, Fons, fuderat hostes,
Morbisque & leto ereptum servârat amicis.
O Fons nulli impar! meritos tibi condere honores
Quis par esse queat? tua laus (si carmina nostra
Digna legi fuerint, nec edax aboleverit aetas)
Vivet in aeternùm, nullis ignota
Britannis.]
Hos inter calices, per amaenas arboris umbras
Hinc illinc patulos jactantis in aëra crines
Usque vagor, possim ut gelidos tolerare liquores:
Migrâsse huc jures
Venerem Nymphasque Brittannas,
Mire argentatâ splendentes corpora veste,
Captatum insolito juvenesque virosque nitore:
Incessus stupeas verecundos, corporum honores,
Divinas facies, multo fulgentia colla
Auròque & gemmis, quae vel dedit
India dives,
Vel cautus tulit
Afrorum Mercator ab oris.
Non aliter,
Paride &
Graiis comitata puellis,
Tyndaris ad
Phrygias fertur spatiata carinas.
Dumque vagi circumferimur, vel tibia melos
Grande sonat, fidibusve implentur mollibus aures;
Harmonicâ ad chordas resonante per aêra voce.
Utque Deus faveat, media inter pocula ritè
Sacra Deo facimus; quippe hîc posuere Sacellum
Nuper Hydropotae: nec spernitur herba tabaccum,
Vertitur in fumum in selectis aedibus, arctis
Hausta tubis, stomachi sedans accensa tumultus.
Hîc garrire vacat, sophiae alter, sustinet alter
Legumque & juris partes, hic relligionis
Bella movet fervens, lepidus quis narrat aniles
Fabellas, alius, quota jam hora est? anne meatu
Lympha fluit facili? profluxit copia quanta?
Dic sodes: O te felicem! nonne tabellae
Londino hesternae quicquam? quas
Gallicus urbes
Rex crebis cepit bellis? quid si arma moveret
Rursus? an
Hispanum &
Belgas cum
Caesare &
Anglis
Sistere posse putas? nobis
Hungaria quidnam?
Christiades-ne
Budâ potiuntur? quidve
Polonus
Rerum agit? aut
Venetus? dic, O bone, nupera quasnam
Tempestas valuit saxis illidere puppes?
Proh dolor! an tantis fera saeviit unda ruinis?
Dum fumum & linguas exercent labitur hora.
Sunt quos, inter aquas, fallax excussa fritillo
Alea, & incerti ludens spes anxia lucri,
Heu! perdit, spoliatque paternis turpiter agris:
Sed me a fundivorâ servas Deus alte
Charybdi.
* Ipse inter chordas & pocula curo culinae,
Ne bella indicat venter mihi tristia latrans;
Dantur ad hospitium nam nulla obsonia venum.
Imâ valle jacet prope Fontem longa patenti
Arbore planities circumdata, maxima quà pars
Potantum (dum plectra movent, Lymphas
(que) ministrant)
Nunc huc, nunc illuc repetitis passibus errant:
Mercibus hîc dapibusque forum, quo vix datur ullum
Lautius, aut aequè felix emptore frequenti.
Huc
Rija, quòque die, scombros, soleasque, scaros
(que)
Ostreaque, & cancros, conchas, rhombosque salaces,
Piscium & omne genus, quos unda
Britannica nutrit,
Mittit ab Oceano; noctemque diemque fatigans
Ne vel tantillâ laedant putredine gustum.
Gobio, mullus adest, anguilla, & carpio, trutta,
Et perca, innumeras dat enim piscina propinqua, &
Flumina vicinos praeterlabentia campos.
Nec lepus, aut porcellus abest, nec alauda, nec anser,
Nec capo, nec perdix, nec versicolor phasianus.
Turdus, anas, passer, gallus, gall
[...]a, columbus,
Et quam jam pridem nobis dedit
Africa tellus,
Nunc sese indigenam clamans, jucunda volucris,
Et variam omnigenis imitata coloribus
Irim
Argivae Junonis avis, cygnusque juventâ
Laudandus, passim prostant; aviumque cohortes
Clarum triticeae donant queis nomen aristae.
Coelum iterùm (ut quondam) dicas pluvisse volucres;
Usque adeò, fora, pennigerûm crebra agmina densant.
Quantâ ovis, assidúus, vitulique, agnique, bovisque,
Carne onerat lanius, sole accedente, macellum
Natas escae herbas, quasque alma
Britannïa gignit
Fruges, aut stomachum quae condimenta labantem
Restituisse valent, varioque placere palato,
Seu sale, seu valido condita requiris aceto?
Libum, aut scriblitas, aut qualescunque placentas,
Deliciasve cupis? vasta horum est copia, namque
Accola non dubitat confertim adferre colonus.
Zynziber, atque piper, quaeque
Indus aromata uterque
Classe, novo Oceano, nostras dimisit ad oras,
Affluxere foro, quae gratum emittere odorem
Tusa solent, suavemque cibis praestare saporem.
Mellitae cannae quem machina multa liquorem
Exp rimit arte novâ (crebrâ fornace recoctum,
Fictilibus testis siccatum, & faece solutum)
Barbada &
Mevis tulit, & longinqua
Jamaica;
Extortum baccis rarò fallentis olivae
Succum, multiplices uvas ardente refectas
So
[...]e,
Adria; & flavum
Virginnia flava tabaccum;
Rhenus, &
Hesperiae, &
Teneriffa, &
Gallia vinum.
Londinum nequeat mage consuluisse culinae,
Indomitaeque gulae. Vel perditus helluo caenam
Instruere, & lautis aveat laxare saginis
Infamem stomachum; Non jam maria omnia circùm
Sollicitè, immenso quaerenda cibaria sumptu;
Ut fertur quondam fecisse
Vitellius, omnem
Qui non erubuit caenâ pessundare fiscum:
Una vel innumeras cumulet
Tunbrigia mensas.
Aurea quis numeret? quis vasa argentea? vestes?
Lintea? resque alias queis pressa taberna laborat?
(Nam fora continuis stant circumsepta tabernis:)
Annua vix plures jactet
Sturbrigia merces.]
Absorptis de more scyphis, dapibusque coëmptis,
Lentus ad hospitium redeo; hîc plerumque tabaccum
Otia odorifero fallit bene grata sapore;
Prandia post paulò stomachus sibi debita poscit:
Tum vitulus, porcellus, avis, piscisve, lepusve
Languentes renovant vires, pinguesve bidentes:
Prandia laetificant vinum, conviva, jocusque:
Sublatis properat quisque ad nova gaudia mensis.
Si lusus cordi est, in promptu est ludere, sistunt
Lignea mox simulachra novem, stant, ordine, terna,
Agmine quadrato, magno conamine certant
Quis globulo valeat subvertere plura rotando.
Est locus in summo
Rusthalli vertice montis
Aggere vallatus quadro, quem cespite multo
Undique congesto planum fecere coloni;
Suntque alii similes, ludis globulisque dicati.
Lege aliâ mos est globulos hîc volvere, parvus
Projicitur primò, lusuris meta futurus,
Alea distinguit partes, tum quisque duobus
Ad libitum electis, contendunt, poplite flexo,
Saepius & propius quis metam accedere possit:
Tu nimis, haud satis ille fugit, tu parte sinistrâ,
Erras tu dextrâ, sed, Io! tu, mi bone, metam
Percutis, en! ipsam; quàm quàm bene dirigis; Io!
Non de balistâ nitrato pulvere jacta
Glans, non de
Phrygio volitaverit aptius arcu,
Ad quemcunque scopum sibi proposuêre sagitta.
Ludicrae alliciunt Chartae magis? en tibi praestò
Reges procedunt quatuor, totidem agmina multis
Densa viris; acies magno molimine pugnae
Undique in arma ruunt; dubiis victoria pennis
Inter eas volitans, tandem, sine vulnere, palmam
Nunc his nunc illis concedit partibus aequa.
† Sed cave ne insano ludi capiaris amore:
Mille modis variant acies, mille artibus inter
Sese belligerant miseri, noctemque diei
Addunt, & diris superos manèsque lacessunt,
Quum semel e Chartis lucri immoderata cupido
Fascinat, heu! mentes; dum nummos, praedia, merces,
Aedesque, ac animas malefido ingurgitat ore.
Non quòd ut illicitum damnem, modò nuda voluptas
Quaeratur, tantúmque animum relevare cadentem;
Si longè aufugiat nummi insatiabilis ardor,
Et tempus timeas nimio disperdere ludo,
Tempus non auro aut ullis reparabile gemmis.]
Sunt quibus unum opus est curas depellere ludo
Qui
Chess vulgò audit; descenditur ocyus armis
In campum infestis pictum; Rex albus & ater
Quisque acies similes sibi ducunt: Uxor utrisque
Haeret, Regi quaeque suo; comitantur utrasque
Bini equites, duplex elephas, & Episcopus unus
Ac alter, pedites bis quattuor; impigri utrimque
Reges servare, aut tristi succumbere fato.
Jamque dato signo concurrunt agmina bina,
Hinc atque hinc multae clades, studet agmen utrumque
Captare oppositum Regem, palmamque referre:
Nam quamvis adversa acies grassetur, & hostes
Multâ caede fuget campo, nisi callida Regem
Hostilem capiat, nullum feret inde Triumphum:
Quippe (hoc lex ludi antiqui lusoria poscit)
Non nisi captivo paritur victoria Rege.
Sin
Musa arridet, profert sua carmina
Flaccus
Divino laudanda stilo, seu quaeris amoris
Secretos penetrare dolos, formare Poëtam
Seu placet, aut gradier directo tramite, laetâ
Virtutis laudisque viâ, quà
Romulus ingens,
Quà
Janus, Bacchusque pater conscendere sedes
Aetherias valuêre, & magna palatia Divûm;
Seu cupis insulsos secli perstringere mores:
Dogmata seu veterum gaudes haurire sophorum.
Visne animam sacrare Deo? tibi Biblia Sacra
Pandentur, sanam quae reddant corpore mentem:
Perdiscas illic, ut captus imagine veri
Primus quivit homo culpâ vitiare nepotes,
Et morti humanam aeternae submittere gentem;
Morte suâ ut
Christus Satanae exstirpârit amarum
Imperium, & mortis stimulos hebetaverit, ut non
Christicolas laedant veros; hinc gratia summi
Admiranda Dei manans, diri agmina vasta
Peccati fundit, caeli nos arcibus altis
Figit, & amissam dat perpetuatque salutem.
Illinc nosse queas, laqueo irretire dolosos
Ut valeat, populosque unco fraenare rebelles,
Ne quando electam possint evertere gentem;
Gloria quò Nomenque Dei clarescat in horas.
Adveniat nobis olim dilectus amicus,
Multa statim produnt generosi vascula vini:
Sume puer cyathos puroque repleto falerno,
Charus amicus adest, juvat evacuasse, precantes
Regis, Reginae, Procerum, nostramque salutem.
Quò, quò
Bacche rapis? quid non tua munera cogunt?
Tu rixas, tu laetitiam, tu promis amores,
Post te nec carcer, nec mors, nec squalida terret
Paupertas, possunt nec curae avertere somnum.
Sol medium emensus cursum sensimque recedens
Hortetur campos, abeunte calore, petendos:
Nunc equitare lubet, nunc parvum forte pedestre
Carpere iter, varios vel in hortis nectere flores:
Cantus avis tremulus sylvis, vel aperta locorum
Delectant, vel ferre pedes quà retia tendit
Venator lepori, vel quà bene callidus auceps
Insidias avibus struxit: nunc praelia saevi
Accipitris spectanda vocant; ille aëra circùm
Intrepidè purum volitans, atque ima tumescens
Irâ corda truci, fugientes praepete pennâ
Insectatur aves, & prono corpore terrae
Unguibus infigit laceris, rostroque tenaci:
Sic densum per ovile rapacibus unguibus atrox
Innocuas leo mactat oves: nunc tendimus altas
Ad ripas, longâ meditamur arundine pisces
Injecto eduxisse hamo, retìve latentes.
Nunc tenues properamus apes lustrare, labore
Magno ponentes sua tecta, alvearibus aptis,
Cerea, quae post melle onerent: hinc avocat ardens
Latrantum clamor, qui sydera summa boatu
Concutit altisono; ruit ingens agmine facto
Turba canum, laetis venantum hortatibus acta,
Seu leporem, cervumve, cavis, vulpemve dolosam
Sedibus excutiant, ast hi per & invia saxa,
Per montes pede veloci vallesque feruntur,
Et cursu certant hostes superare feroces.
Abscondit tectis hîc gramina sicca colonus,
Illic fructiferam perfringit vomere terram,
Semen ut inspergat latè: nunc robora caedunt
Londinum portanda viri, quibus ardua tantae
Tecta urbis condant, aut aequora classibus ornent.
Nec perit ulla dies, quin, accrescentibus umbris,
Pulchra puellarum pueris immixta caterva,
(Undique spectantum Procerum cingente coronâ,)
Alterno terram quatiant pede; dum fide doctâ
Ad normam motus coguntur, vel super altum
Rusthalli montem, vel quà clarissima villa
Australem aspiciens solem tua sylvula frondet;
Vel quà,
Bickerstaffe, arbor tua plurima ferro
Eruta planitiemque & tecta recentia praebet.
Sic
Haemo in celso,
Pindique in vertice, plectro
Virgineos agitasse choros blandum
Orphea narrant.
Tandem grata quies quae corpora fessa vagando
Instauret petitur; tum rhoncissare paratum
Me placidis immergo toris, somnoque sepultum
Laeta quies recreat: quum verò crastina nobis
Aurora attulerit lucem, non ulla laborum
Taedia menti haerent; iterumque iterumque peractis
Fallimus, eu! tempus fugiens; curisque peculî
Proscriptis, hilarem conamur vivere vitam.
Sic variis animum studiis
Tunbrigia mulcet,
Ut vix absentes possim lugere
Penates.
Sed quò
Musa trahis? nonne audis murmure quanto
Vatum turba fremant operam quid sumis inanem?
Quin potius properè ad merces, ad rem faciendam
Mercatorem abigas, audacem Sacra profanâ
Pieridum temerare manu, nullis adeunda
Quàm quibus indulgens
Natura & fautor
Apollo
Doctorum adscriptis albo, dedit esse poëtas:
Tolle moras, longùmque,
Frohock dic, vive, valeque.
FINIS.